Skip to main content

Full text of "Summa institutionum canonicarum, a Iosepho C. Ferrari. Ed 4., novis additionibus et animadversionibus iuxta recentissima Sanctae Sedis decreta cura editoris aucta"

See other formats


f 

C  i    L^ 


^ 


* 


^**+-m*' 


/ 


SUMMA 

INSTITUTIONUM 

CANONICARUM. 


SUMMA 


INSTITUTIONUM 

CANONICARUM 


A   SAC.  PROF. 


IOSEPHO  C.  FERRARI 

SANCTISSIMI    D.   N.    PII    PAPAE    IX    PRAELATO    DOMESTICO 

BT   IAM    VICARIO   CAPITULARI  ARCHIDIOBCESIS   GBMUBNSIS 


EDITIO  QUARTA 

NOVIS    ADDITIONIBOS    ET    ANIMADVERSIONIBUS 

IDXTA     RECENTISSIMA     SANCTAE     SEDIS     DECRETA 

CURA    EDITORIS    AUCTA. 


TOMUS   PRIMUS 


GENUAE 

EX   TYPOGRAPHIA    ARCHIEPISCOPALI 

1889. 


&/ 





AU6  20  I 


J  v.  ■ 


V* // 


PROPRIETAS   LITTERARIA. 


INDEX 

NOMINUM  ET  RERUM  MAGIS  NOTABILIUM. 


Primus  numems  arabicus  paragraphum  indicat,  secundus  autem  eius 
notam;  ubi  vero  ultra  numerum  trecentesimum  secundus  remittitur 
lector,  Tomum  secundum  adeat. 


Abbas  quoad  collationem  Ordinum  minorum  338;  quoad 
consecrationem  calicum  et  patenarum  467,  I;  demum  quoad 
Praelaturam  200. 

Abbatissa  238.  Ejus  electio  ib\  quse  non  possit  eligi  ib.; 
2.  Tempus  officii  ib.,  3;  Abbatissse  potestas  ib. 

Abigeatus  273. 

Abiuratio  haeresis  255,  2. 

Abortus  continet  honiicidium  268,  1;  si  foetus  sit  anima- 
tum  270:  quando  hoc  contingat  ib.;  si  foetus  non  sit  adhuc 
animatum,  procurans  abortum  est  quasi  homicida  ib.,  1.  Poense 
procurantis  abortum  fcetus  animati  271,  7;  presbyter  huius 
sceleris  reus  debet  Romara  se  conferre  297,  5. 

Abrogatio  legis  37. 

Absentia  Episcoporum  152;  eius  iustse  causse  ib.;  an  re- 
quiratur  licentia  Superioris  ib.,  3;  poense  contra  iniuste  ab- 
sentes  ib.y  4.  Absentia  Canonicorum  176  et  seq.;  poense  contra 
absentes  178.  Absentia  Parochorum,  et  poense  contra  ab- 
sentes  210. 

Absolutio  a  censuris  a  quo  danda  297;  quomodo  danda 
298;  ad  cautelam,  et  ad  gratiam  obtinendam  ib.,  3.  Quibus 
hsec  non  prosit  ib.  Ad  reincidentiam  ib.,  4.  Casus  Papse  re- 
servati  336. 

Accessus  in  electionibus  482,  3;  in  Beneficialibus  262, 13; 
in  renunciatione  573,  5. 

Accusatio  887.  Quomodo  et  a  quo  fieri  possit  ib.,  1  et  2; 
quid  moribus  hodiernis  observetur  ib.  Discrimen  a  denun- 
ciatione  et  inquisitione  892,  1. 


VI 


Acholytus  eiusque  officium  119. 

Actor  750.  Quid  agere  debeat  ib.;  sequi  debet  forum  rei 
764.  Iura  actoris  contra  reum  contumacem  788. 

Administrator  bonorum  Ecclesiae  (Vide  Bona  Ecclesice) 

Adoptio  et  Adrogatio  372.  Quibus  in  casibus  ex  ea  o- 
riatur  impedimentum  dirimens  Matrimonium  373;  an  oriatur 
ex  adoptione  simplici  ib.,  4. 

Adulterium  278.  Eius  pcenae  ib.  Quando  ex  eo  oriatur 
impedimentum  ad  Matrimonium  388, 

Advocatus  752,  1;  eius  officium  758.  Quis  ab  hoc  officio 
prohibeatur  ib.  2.  Quando  nequeat  pacisci  cum  suo  cliente  759 
Advocatus  fiscalis  761,  1. 

Affectio  Beneficiorum  503;  quando  inducatur  504. 

Affinitas  380.  Ex  sola  affinitate  primi  generis  oritur  im- 
pedimentum  ad  Matrimonium  ib.  Inter  quos  habeat  locum  381. 
Schema  arboris  affinitatis  ib.,  2.  Regulse  interdicionis  Matri- 
monii  382,  1. 

Agnati  et  Cognati  375. 

Alienatio  702;  propria  et  impropria  ib.;  utraque  est  pro- 
hibita  m  bonis  ecclesiasticis  ib.,  1.  Quse  bona  ecclesiastica  ad 
hunc  effectum  ib.  Res  alienari  prohibitse  703;  quid  de  grege 
ovium  et  de  pecunia  ib.  Actus  qui  alienationem  prohibitam 
continent  704.  Quid  de  repudiatione  hsereditatis,  vel  legati  ib., 
1;  quid  de  hypotheca,  compromisso  et  transactione  ib.}  3.  Quo- 
modo  procedat  nullitas  harum  alienationum  705.  Quse  actio- 
nes  dentur  Ecclesise  ob  prohibitam  alienationem  706.  Ad  quid 
tendat  actio  rei  vindicatoria,   et   a   quo  intentari   queat  ib.: 
ad  quid  actio  personalis  ib.  Poense  contra  male  alienantes  707. 
Quid  de  observantia  Extravagantis.  Ambitiosce  ib.,  5.  Quibus 
in   casibus   alienatio  permittatur   708;   permittitur   in   rebus, 
quse  servando  servari  non  possunt  ib.,  in  rebus   exigui  va- 
loris  709;  quse  tales  habeantur  ib.j  in  casu  urgentis  necessi- 
tatis  710;  in  casu,  quo  res  sit  Ecclesiae  sub  condictione  alie- 
nationis  ib.;  in  casu,  quo  res  sit  ab  antiquo  alienari  solita  711: 
quando    talis  habeatur  ib.;  in    locatione   ad  triennium  712: 
quomodo  hoc   triennium   computatur  ib.;  facta   ultra  trien- 
nium,  corruit  in  toto  ib.,  1;  in  rebus  exigui  valoris,  et  quando 
adest  consuetudo,  fit  ad   novennium   ib.   Quse    iustae   aliena- 
tionis  causse  713.  Quse  iuris  solemnitates  714;  prsecipua  con- 
sistit  in  Beneplacito  Apostolico  ib.;  quando  prsesumatur  in- 
tervenisse  ib.;  an  debeat  praecedere   actum    715;    quomodo 
soleat  concedi  716.  Quae  sint  causse  solitse  apponi,  et  quomodo 
exequendse  ib.,  l.Alienationes  male  factas  solusPapasanat  ib.,2. 
Altare  451;  fixum  et  portatile  ib.,  est  consecrandum  ib.; 
3.  Quando  consecrari  non  possit  ib.,  4.  Quomodo  execretur  ib 
5  et  6.  Polluta  Ecclesia,  vel  execrata,  idem  evenit  in   altari 
fixo,  non  in  portatili  ib.,  7. 

Alternativa  in  collatione  Beneficiorum  inter  Papam   et 
Episcopum  510  et  seqq. 


VII    

Annat^e  in  Beneficiis  quid  importent  514.  Quid  super  hoc 
in  Gallia  observetur  ib.,  3. 

Antichresis  646,  3  et  653. 

Annulus  iuterdicitur  simplicibus  clericis  81. 

Apostasia  250.  Eius  poenae  ib. 

Apostoli  appellationis  873  et  880,  1. 

Appellatio  864:  iudicialis,  et  extraiudicialis  ib.  1;  defini- 
tiva  865.  Quis  possit  appellare  ib.  Quando  appellatio  interdi- 
catur  866.  Eam  impediunt  tres,  vel  duse  sententiae  conformes  ib., 
1.  Clausula  appellatione  remota  ib.,  4.  An  interdicatur  in 
causis  minimis  ib.,  5:  quae  sint  tales  causse,  et  quomodo  queat 
procedi  ib.  Ab  interlocutoria  quando  detur  867;  quando  ha- 
beat  vim  definitivse  ib.,  3;  quando  afferat  damnum  irrepara- 
bile  ib.,  4.  Differentiae  inter  appellationem  a  definitiva,  et  ab 
interlocutoria  868.  Ad  quem  dari  possit  869.  Non  datur  a 
Papa  ad  Christum,  neque  ad  Concilium  generale  124.  Datur 
gradatim  non  intermisso  medio  ib.  excipe  si  detur  ad  Pa- 
pam  ib.  Appellari  nequit  a  sententia  Papae  870;  a  sententia 
iudicis  ecclesiastici  ad  magistratum  civilem  ib.,  appellatio  ab 
abusu  reprobatur  ib.,  1;  neque  potest  sustineri  ex  eo,  quod 
Principes  catholici  sint  protectores  fidei  ib.,  3.  A  quo,  et 
quomodo  possit  proponi  871;  intra  quod  tempus  sit  interpo- 
nenda  872;  introducenda  874;  finienda  875;  quando  fiat  de- 
serta  ib.,  3.  A  quo  fiat  declaratio  appellationis  desertse  ib. 
Nullitas  sententise  in  appellatione  declaranda  876.  Appella- 
tionis  effectus  suspensivus  877;  devolutivus  ib.  Quibus  in  causis 
appellatio  detur  ad  solum  effectum  devolutivum  878.  Quae 
sint  observanda  in  appellatione  a  censuris  879,  2eH;  inap- 
pellatione  a  Concursu  ad  parochias  497.  Iusta  interpositio  et 
introductio  est  admittenda  880.  Poenae  judicis  delinquentis  ib., 
1.  Quae  exibenda  sint,  ut  iudex  appellationis  queat  proce- 
dere  ib.  Processus  in  appellatione  881.  Quse  adhuc  facere 
possit  iudex^  quo  882,  3;  quse  facere  debeat  iudex  ad  quem  ib. 
Alise  appellationes  improprise  883. 

Arbiter  742  et  748;  necessarius,  et  voluntarius  ib.  Arbi- 
tri  de  causa  recusationis  iudicis  suspecti  cognoscunt  745, 
3.  Quando  deputentur  arbitri  necessarii  748.  Quibus  in  causis 
eligi  nequeant  ib.  Quse  eorum  potestas,  et  forma  procedendi 
749,  4;  de  eorum  sententia  ib. 

Arbitrator  ad  quid  constituatur  749. 

Arbor  consanguinitatis  377,  1;  afnnitatis  381,  2. 

Archiepiscopus  142:  eius  insigne  est  Pallium  143;  quando 
eo  utatur  146.  Eius  iura  147:  congregat  Concilium  provin- 
ciale  ib.:  quando  possit  visitare  diceceses  Suffraganeorum  ib., 
2;  quomodo  ab  eis  appellationes  recipiat  ib.;  non  potest  al- 
legari  suspectus  ib.;  potest  Suffraganeos  negligentes  ad  re- 
sidendum  cogere,  et  eorum  negligentias  supplere  ib.;  causas 
eorum  minores  in  Concilio  provinciali  cognoscere  ib.;  in  eorum 
Vicarios  generales  delinquentes  animadvertere  ib. 


VIII    — 

Archidiaconus  163.  Eius  antiqua  auctoritas  ib.  Ei  suc- 
cessit  Vicarius  generalis  ib. 

Arctat^  qui  dicantur  91,  2. 

Arreptio  itineris  ad  S.  Sedem,  sententise  executionem 
suspendit  885.  Conditiones  necessarise  ib.,  1. 

Arrhj^  353. 

Articuli  798;  differunt  a  positionibus  ib.,  1;  comproba- 
torii,  et  additionales  ib.;  quomodo  proponendi  ib.,  2. 

Assecuratio  maritima,  sive  nauticum  foenus  644,  3. 

Assessor  760.  A  quo  detur  ib.,  2.  Quando  dandus  ib., 
Quando  allegari  possint  suspectus  ib.,  4.  Eius  officium  ib.,  5. 

Assignatio  causse  ad  sententiam  847.  Allegatio  in  iure, 
et  in  facto  ib. 

Asylum  sacrum  454.  Quousque  hoc  ius  extendatur  ex  iure 
antiquo  ib.,  3.  Extingui  lege  non  potest  455.  Quatenus  a  Con- 
cordatis  fuerit  restrictum  456,  1.  Quibus  prosit  reis  457.  Quse- 
nam  sint  crimina  excepta  ib.  Quomodo  tractandi  rei  ad  Ec- 
clesiam  confugientes  458.  Quomodo  ab  asylo  extrahendi  rei 
excepti  criminis  459,  1.  Pcenae  contra  violatores  sacri  asyli 
latae  460. 

Attentata  post  appellationem  revocantur  882. 

Baptismus  quotuplex  310.  Solus  Baptismus  aquse  est  ve- 
rum  sacramentum  ib.  Quotuplex  eius  minister  311.  Obstetri- 
ces  probandse  ib.,  4.  Baptismi  subiectum  312.  Quae  observanda 
in  adultis  ib.,  in  filiis  infidelium  ib.,  6,  7.  Non  licet  baptizare 
in  domibus  privatorum,  exceptis  filiis  Kegum  311,  1;  neque 
subditum  in  aliena  parochia,  vel  alienum  in  propria  ib.,  quid 
de  peregrinis  ib.  Non  possunt  omitti  solemnes  cseremoniae 
nisi  ex  necessitate,  vel  ex  licentia  Ordinarii  314;  omissse  cito 
sunt  supplendae  etiam  in  venientibus  ab  hseresi  ib.  Quid  de 
Baptismo  dato  a  Missionariis  in  partibus  infidelium  311,  1  et 
312,  1.  Quid  agendum  in  dubio  de  validitate  Baptismi  313. 
In  eo  adhibendi  Patrini  315. 

Beatificatio  et  Canonizatio  125,  1. 

Benedictio  nuptialis  341  et  360,  2. 

Beneficium  competentise  73;  quando  non  habeat  locum  ib. 
pro  clericis  oberatis  699;  quando  ex  iure  eis  concedatur,  et 
negetur  ib.:  quid  de  hoc  observetur  ex  legibus  civilibus  gen- 
tium  73,  3. 

Beneficium  divisionis  inter  plures  fideiussores  657;  Or- 
dinis,  sive  excussionis  ib.;  cedendarum  rationum  ib. 

Beneficium  inventarii  687,  1. 

Beneficium  quoad  ordinationem  89. 

Beneficium  ecclesiasticum  471.  Eius  origo  470.  Quomodo 
distinguatur  a  Prsebenda  471,  2.  Auctoritate  ecclesiastica  e- 


—  IX  — : 

rigendum  est  472.  Ad  altare  cum  dote  ib.  1.  A  quo,  et  cui 
conferendum  ib.  Debet  esse  perpetuum  ib.  Quot  sint  Bene- 
ficiorum  species  473.  Quatenus  manualia  de  Beneficiis  parti- 
cipent  ib.  An  ad  amovendum  clericum  a  Beneficio  manuali, 
causa  requiratur  474.  Solus  Papa  erigit  Beneficia  maiora  et 
primaria  475.  Episcopus  parochialia  et  simplicia  ib.  Quando 
possit  erigere  Canonicatus  476.  Nequit  Canonicatum  in  duos 
dividere,  aut  Canonicos  supranumerarios  creare  ib.  Quae  con- 
ditiones  in  erectione  Beneficii  apponi  queant  477;  semel  ap- 
positae  nequeunt  immutari  ib.  An  cappellania  laicalis  erigi 
possit  in  Beneficium  478.  Quibus  modis  Beneficia  obtinean- 
tur.  (Vide  Collatio,  electio,  postulatio,  institutio).  Quoad  reser- 
vationem  (Vide  Reservatio  Beneficiorum).  Quot  modis  fieri 
queat  Beneficiorum  unio  515  et  516.  In  extinctiva  unione  pri- 
vilegia  regulariter  subsistunt  ib.;  in  subiectiva  evanescunt 
517;  in  aeque  principali  utriusque  natura  servatur  518.  Quis 
possit  Beneficia  unire  519.  Quae  iustse  unionis  causse  ib.,  2.  Qui 
processus  servandus  ib.  Quando  Ordinarius  hortetur  Bene- 
ficia  unire  ib.  Nequeunt  ab  eo  uniri  Beneficia  reservata  520; 
excipiuntur  casus  parochise  vere  pauperis  ib..  1.  Praebendse 
alias  periturse  Cathedralis,  vel  Collegiatae  insignis  ib.,  2;  et 
SeminariH&.,3.  Quae  specialiter  pro  Seminario  sint  prsescripta 
ib.  Quid  praebendis  Theologi,  et  Poenitentiarii  ib.,  4.  Quando 
unio  sit  interdicta  521.  Unio  semel  facta  potest  iterum  dis- 
solvi  522.  Nemo  regulariter  potest  plura  Beneficia  obtinere 
523.  Quse  sint  incompatibilia,  et  ex  quibus  rationibus  524;  e- 
tiam  difformia  sub  eodem  tecto  obtineri  nequeunt  sine  di- 
spensatione  Episcopi  ib. ,  4.  Quomodo  sestimandus  reditus 
ad  honestam  clerici  sustentationem  necessarius  ib.,  5.  Quot 
compatibilia  queant  unico  clerico  assignari  ib.,  6.  Quis,  et 
quando  super  incompatibilitate  dispenset  ib.  et  526.  Pcenae 
retinentium  plura  Beneficia  incompatibilia  525.  Nobis  videtur 
incompatibilitatem  non  posse  tolli  per  consuetudinem  con- 
trariam  52o.  Quando  fiat  divisio,  et  quando  dismembratio  527: 
quis  possit  dividere,  et  qua  de  causa  528;  quis,  et  qua  de 
causa  dismembrare  529.  Beneficium  iurispatronatus  (Vide 
Iuspatronatus).  Quomodo  Beneficium  amittatur.  (Vide  Voca- 
tio  et  renunciatio). 

Beneficiatus  non  recitans  horas  canonicas,  amittit  fru- 
ctus  pro  rata  omissionum  178,  4. 

Beneplaoitum  quamdiu  duret  53;  Apostolicum  in  aiiena- 
tionibus  bonorum  Ecclesise  714  et  seqq. 

Bigamia  triplex,  dat  irregularitatem  106. 

Blasphemia,  et  eius  poenae  263. 

Bona  fideiium  communia  286,  3. 

Bona  Ecclesiae  temporalia,  dicata  sunt  Deo  598;  eorum 
violator,  rebellis  est  in  Deum  et  in  Ecclesiam  ib.  Profana  a 
fidelibus  oblata,  in  religiosa  convertuntur  601.   Debent   per- 


petuo  Deo,  et  Ecclesise  servire  ib.  Quis  eorum  Dominus  ib. 
A  quo  eorum  dominium  exerceatur  602.  Non  est  subiectum 
civili  potestati  603;  a  qua,  qui  petit,  dai  exemplum  horrendse 
cupiditatis  ib.  Usurpatio  civilis  affert  ruinam  animarum,  et 
regnorum  ib.,  4.  Qui  eorum  administratores  605  et  606.  Admi- 
nistratio  ministerialis,  auctorizabilis,  et  providentialis  ib.  Fa- 
brica  Ecclesise  Parochialis  607;  inducta  a  legibus  civilibus 
modernis  iuri  sacro  in  pluribus  adversatur  ib.,  1;  quatenus 
queat  ab  Ordinario  probari  ib..  3.  Bonorum  ecclesiasticorum 
administratores  ad  quid  teneantur  608:  tenentur  ad  damna 
reparanda  ob  iniustam  litem  susceptam  ib.,  2.  ad  reddendas 
Episcopo  rationes,  etiamsi  eos  testator  liberaverit  ib..  4.  Quoad 
alienationem  (Vide  Alienatio).  Bona  Ecclesiae  non  possunt 
obtineri  a  laicis  704,  4.  BonaBeneficiatorum  (Vide  Peculium). 

Brachium  sseculare  861.  Quomodo,  et  quando  possit  im- 
plorari  ib.,  1.  Quomodo  et  quando  contra  clericum,  et  contra 
laicum  862.  Iudex  ssecularis  debet  brachium  concedere  861. 
Quando  possit  negare  863.  Nunquam  potest  acta  processus 
examinare,  et  aliquid  definire  ib. 

Breve  Apostolicum  31,  3. 

Breviarium  28:  quomodo  edendum  ib.,  7. 

BlJLLA   31. 

Bulla  Ccence  quos  casus  reservet  336,  3. 
Bulla  Martini  V.  Ad  evitanda  286,  10. 
Bulla  Apostolicce  Sedis  Pii  IX,  295. 
Bullarium  Romanum  15. 

O 

Cjelibatus  clericorum  118. 

(Leremoniale  Episcoporum  28. 

Calix  et  patena  consecranda  sunt  467.  Tangi  nequeunt  a 
laicis  ib.  Quando  execrentur  ib. 

Cambium  646,  5.  Quomodo  dividatur  ib.,  reale,  est  lici- 
tum  ib.;  siccum  vel  fictum,  est  usurarium  ibid. 

Campan^e  sunt  benedicendae  469.  Adhibendse  solum  ad  u- 
sus  religiosos  ib.,  3,  4,  5. 

Canones  Apostolici  8;  Poenitentiales  10. 

Cancellarius  762;  idem  actuarius,  vel  notarius  ib.  Quis 
possit  assumi  ib.  Eo  tenetur  uti  Ordinarius  in  omni  iudicio  ib. 
Quse  debeat  iurare  ib.,  6. 

Canonicus  175.  Kegularis,  et  ssecularis  ib.  Eorum  origo 
et  antiqua  vita  communis  ib.,  1.  Eorum  qualitates  176,  1.  De- 
bent  residere  per  novem  menses  ib.;  et  etiam  ad  maius  tem- 
pus,  si  ita  ferat  Ecclesiarum  constitutio  ib.  Quomodo  dentur, 
et  computentur  tres  menses,  aut  minus  tempus  vacationis 
177,  1.  Pcense  non  residentium  178;  modus  contra  eos  proce- 
dendi  ib.  An   amissi   per   absentiam  fructus,   sint   ipso   iure 


XI   — 

restituendi  ib.  Debent  choro  deservire  179;  Missas  conven- 
tuales  celebrare,  et  unam  pro  benefactoribus  applicare  180: 
contraria  consuetudo  non  prodest  ib.  .2;  Episcopum  associare, 
et  comitiis  capitularibus  interesse  181;  fidei  professionem  e- 
mittere,  si  ad  cathedralem  pertineant,  vel  sint  curati  182. 
Percipiunt  fructus  et  distributiones  183:  fructum,  cum  resi- 
dent,  vel  absunt  ex  iusta  causa  184;  quse  iustae  causae  ib., 
quid  si  omnes  reditus  consisterent  in  distributionibus  ib.; 
percipiunt  distributiones  tantum,  cum  sunt  prsesentes  in  choro 
185;  amissse  accrescunt  praesentibus,  a  quibus  nequeunt  re- 
mitti  186.  Casus  in  quibus  absentes  a  choro  percipiunt  di- 
stributiones  187.  (Vide  Distributiones) .  Non  possunt  innovare 
absque  Episcopi  consensus  191.  Canonici  curati  debent  Mis- 
sam  pro  populo  applicare,  et  non  alii  208,  1. 

Canonizatio  125,  1. 

Capellania  laicalis  479.  Ex  quibus  agnoscatur,  an  sit 
Beneficium,  vel  non  ib.  Quid  importet,  si  sit  simpliciter  lai- 
calis  ib.,  1.  An  possit  converti  in  Beneficium  478. 

Capitulum  175;  eius  acceptio,  et  divisio  ib.,  habet  diver- 
sos  gradus  Canonicorum  188.  A  quo  convocandum,  et  qui 
vocandi  189;  an  absentes  ib.,  2.  Qui  habeant  votum,  et  quo- 
modo  dare  queant  ib.,  3.  In  eius  deliberationibus  requiritur 
maioritas  absoluta  190.  Omnes  debent  consentire  in  iis,  quae 
singulis  specialiter  competunt  ib.  ReguJariter  concurrere  de- 
bent  duse  tertiae  partes  ib.  Si  vocati  nolint  vel  nequeant  ac- 
cedere,  reliqui  deliberant  ib.  Unus  contemptus  deliberatio- 
nem  evertere  potest  189.  Capitulum  non  potest  relevare  Ca- 
nonicos  curatos  a  Missa  applicanda  pro  populo  208,  1.  Ca- 
pitulum  cathedrale  191,  3.  Potest  statuta  concedere  et  leges 
ferre  31,  2;  suo  consilio,  atque  consensu  adiuvat  Episcopum 
191  et  192.  Quid  importet  consilium,  quid  consensus  ib.  In 
quibus  exhibendus  sit  consensus  193;  in  quibus  consilium  194. 
Sede  vacante,  acquirit  iurisdictionem  Episcopi  195.  Quando 
sedes  dicatur  vacare  ib.  Quando  eius  administratio  incipiat  ib. 
Quid  si  Episcopus  captus  sit  ab  hostibus,  vel  in  carcerem 
detrusus  ib.  Solum  per  octo  dies  potest  administrare  196.  E- 
ligit  oeconomum,  et  Vicarium  Capitularem  ib.  In  electum  Vi- 
carium  omnis  Capituli  iurisdictio  transit  ib.;  nec  potest  limi- 
tari  aut  revocari.  sine  licentia  S.  Sedis  ib. 

Capitula  in  causis  criminalibus  799.  Eorum  differentia  a 
positionibus,  et  articulis  ib.,  2. 

Carcer  ut  poena  vindicativa  ab  Ecclesia  adhibitus  302,  4 
et  730  ,  5.  In  eius  locum  suffecta  reclusio  in  monasterium 
302,  5. 

Cardinales  127.  Creantur  a  Papa,  a  quo  possunt  deponi 
128,  1.  Habent  supra  omnes  Episcopos  prsecedentiam  129.  Con 
stituunt   Papae   Senatum    ib.   Papam   adiuvant   praesertim   in 
Consistorio  130.  Quomodo  Ecclesiam  vacantem  regant  ib.  E- 


XII    — 

ligunt  Papam  131:  electionis  forma  ib.,  1.  Sacras  Congrega- 
tiones  regunt  132.  Ecclesias  sibi  eommissas  administrant  133. 
Pluribus  privilegiis  condecorati  fuerunt  129.  Conferunt  Be- 
neficia  in  suis  titulis  vacantia  490,  4.  Non  subiiciuntur  regulae 
nonae  Cancellariae,  514. 

Casus  Papae  reservati  336.  Quomodo  queat  sibi  reservare 
Episcopus  335. 

Casus  fortuitus  649;  a  quo  praestetur  650. 

Causa  733.  Quot  genera  causarum  768.  Causae  Matrimo- 
niales  a  quo  iudice  cognoscendae  435.  Causae  maiores  reser- 
vantur  Papae  767;  aliae  a  quo  cognoscantur.  (Vide  Iudex). 

Catechumeni  61. 

Cathedraticum  subsidium  161. 

Cautio  655;  quotuplex  sit  ib.  Danda  a  clerico  agente  pro 
Ecclesia  638. 

Censura  286;  quotuplex  sit  ib.  Quis  iudex  censurarum  296. 
Quae  observanda  in  ferendis  censuris  ib.,  3.  Quando  monitio 
est  necessaria,  et  quando  citatio  ib.,  4.  Monitio  praemittenda 
etiam  comminationi  censurarum  ib.  6.  Subiectum  censurae 
296;  non  pueri,  aut  solum  interne,  vel  externe  delinquentes 
ib.,  1;  an  impuberes  ib.;  quomodo  mortuus  ib.,  3;  non  extra- 
neus  ib.,  4 ;  non  omnes  alicuius  universitatis  ib.;  an  reges  , 
et  reginae  ib. ,  8.  Quomodo  censura  auferenda  297 ,  1  et  2. 
Quando  ignorantia  a  censuris  excuset  298.  3.  Nova  censura- 
rum  moderatio  295. 

Census  646,  5. 

Cessatio  a  divinis  294:  quam  habeat  causam  et  quem  ef- 
fectum  ib.  1. 

Charitativum  subsidium  161. 

Citatio  777.  Eius  defectus  dicitur  insanabilis  ib.  Quomodo 
fiat  ib.,  1.  Quotuplex  sit  778.  Quae  continere  debeat  779.  Causa 
citationis  edictalis  780.  In  criminalibus  trina  requiritur  cita- 
tio,  vel  una  peremptoria  ib.,  2.  Quae  observanda  in  ea  emit- 
tenda  781.  Eius  effectus  782.  Comparitio  rei  citationem  sanat  ib. 

Circumscriptio  sententiae  868. 

Clausura  monialium  et  monachorum  231;  monialium  tan- 
tum  237,  2  et  238,  1. 

Clementin^e  13. 

Clericus  quis  61.  Clericorum  divisio  64.  Regulares  214.  Qui 
clericorum  privilegiis  quandoque  fruantur  65.  Debent  leges 
observare  Q>*6.  Ipsi  soli  iura  spiritualia  explicant  67.  Privilegio 
fori,  canonis ,  efc  beneficio  competentiae  fruuntur  68  et  seqq. 
Habent  exemptionem  a  tributis  74;  a  publicis  ofnciis  ib.;  quae 
ea  specialiter  sint  ib.  Debent  sanctitate  morum  omnibus  prae- 
cellere  75;  quaedam  ad  hoc  specialia  ib.,  3;  sufncienter  sapere 
76,  maxime  in  sacris  Scripturis ,  in  S.  Theologia ,  et  in  Iure 
Canonico  ib. ;  custodire  castitatem  77  ;  obedientiam  servare 
78;  quid  ea  specialiter  importet  ib.,  5;  Ecclesiae  deservire  83. 


XIII   — 

Quid  circa  habitum  et  tonsuram  79  et  seqq.;  quando  ab  ha- 
bitu  et  tonsura  deferenda  excusentur  81.  Prohibentur  deferre 
ornamenta  aurea  vel  argentea  ib.,  nutrire  comam  ib.;  habi- 
tare  cum  mulieribus  ,  eas  frequentare  ,  et  litteris  instituere 
84;  exceptiones  ib.,  poense  ib.;  mercaturam  lucrativam  ex|er- 
cere  85;  ministeriis  vilibus  intendere,etlaicorum  famulatui  ib.; 
legibus  civilibus,  aut  medicinse  in  universitatibus  studere  et 
medicum  agere  ib. ;  luxui  ,  et  mundi  solatiis  indulgere  86 ; 
arma  deferre,  et  venationi  incumbere  87.  An  etiam  venatio 
non  clamorosa  sit  prohibita  ib. 

Coadiutoria  540;  perpetuam  in  genere,  et  temporalem  in 
Episcopatibus  dat  solus  Papa  541.  Quando  temporalem  dare 
queat  Episcopus  ib.  Quis  dari  debeat  Coadiutor  542.  Quse  eius 
onera,  et  iura  ib.  Dari  potest  tantum  ad  spiritualia,  vel  tan- 
tum  ad  temporalia  ib.,  1.  Quomodo  in  necessitate  succurren- 
dum  Coadiutori ,  et  Coadiuto  ib. ,  3.  Quando  cesset  Coadiu- 
toris  temporalis  officium  ib.,  4. 

Ccemeterium  446,  461  et  462. 

Cognatio  371.  Quse  legalis  372 ;  quando  Matrimonium  ir- 
ritet  373.  Quse  spiritualis,  et  quibus  in  casibus  Matrimonium 
irritet  374:  an  contrahatur  a  patre  vel  matre  baptizante  ib. 
4;  an  in  Baptismo  privato  ib.;  an  ab  omnibus  si  plures  sint 
Patrini  ib.,  6;  an  a  mandante,  vel  procuratore  ib.  Non  con- 
trahunt  Patrini,  qui  non  fuerunt  confirmati  ib.  Quse  cognatio 
naturalis  375.  Quid  indicet  stipes,  linea  et  gradus  376.  Quo- 
tuplex  sit  stipes  et  linea  ib.  Quomodo  computentur  gradus 
377.  Exhibetur  schema  arboris  consanguinitatis  ib. ,  1.  Iure 
naturse  Matrimonium  interdicitur  inter  parentes,  et  filios,  et 
probabilius  etiam  inter  fratres,  et  sorores  378.  Regulse  inter- 
dictionis  ex  Iure  Canonico  379. 

Cohabitatio  clericorum  cum  mulieribus  84. 

Collatio  Beneficii  487.  Quot  modis  conferatur  a  Papa  488. 
Tempus  ordinariis  collatoribus  ad  conferendum  concessum 
ib.  Quid  si  post  hoc  tempus  ordinarius  adhuc  conferat  ib.  Or- 
dinarius  collator  Beneficiorum  dioecesis  est  Episcopus  489 ; 
quando  Capitulum  cathedrale  490.  Quibus  nequeant  Beneficia 
conferri  491;  quando  propinquis  conferentis  ib.;  nec  filio  Be- 
neficium  patris,  qui  si  illegitimus  sit,  nec  audire  potest  con- 
fessiones  in  eadem  Ecclesia  ib.,  5.  Immediata  successio  inter 
patrem  et  filium  reprobatur  ,  non  e  converso,  nec  inter  col- 
laterales  ib.,  8.  Quando  per  statuta  excludantur  exteri  ib.,  9 
et  6.  Indigense  forensibus  prseferendi  ib.,  ll.Forma  collationis 
492.  Quae  formse  adhibeantur  a  Papa  ib. ,  1 ,  2  et  3.  Collatio 
ex  motu  proprio  non  subiacet  obreptioni  ib.,  4.  In  quo  con- 
sistat  forma  Concursus  ad  parochiales  493. 

Collectiones  canonum  Iuris  veteris  8;  Conciliorum  15,  3. 

Communio  laica  302,  9.  Communio  peregrina  ib. 

Communio  paschalis  320. 


XIV   — 

Commenda  in  Beneficiis  543:  nunc  est  reprobata  ib.,  solus 
Papa  eam  concedere  potest  ib.,  3. 

Commodatum  647.  Quae  res  commodari  possint  ib.,  1.  Obli- 
gatio  commodatarii  648.  Omnem  culpam  prsestat  650. 

Communicatio  cum  heereticis  257. 

Compensatio  668.  Eiusdem  conditiones  ib. 

Compositio  super  omissionibus  Missarum  330. 

Compromissum  in  arbitros  voluntarios  748;  in  electionibus 
ad  Beneficia  481;  in  alienationibus  bonorum  Ecclesiae  704,  3. 

Concilium  32.  Quot  Concilia  generalia,  eorumque  scopus 
ib.,  3.  Concilium  generale  obligat  omnes  fideles  33;  Nationale, 
aut  Provinciale  totam  nationem,  aut  provinciam  34 ;  Dicece- 
sanum  subditos  in  dioecesi  ib.  Particulariter  quoad  approba- 
tionem  S.  Sedis  32,  5;  quoad  obligationem  peregrinorum  34, 3. 

Concilium  Tridentinum,  eiusque  materia  15,  4. 

Concilium  Vaticanum  32,  3.  not.  A. 

Conclusio  in  causa  844.  Quando  requiratur,  et  quomodo 
fiat  847.  Quando  post  conclusum  in  causa  possint  probationes 
admitti  846. 

Concordata,  et  eorum  quaedam  17,  1. 

Concordatio  dubii  coram  sacris  Congregationibus  919;  2; 
quomodo  resolvatur  921. 

Concubinatus  277.  Quomodo  procedendum  contra  concu- 
binarios  ib.  Quibus  sunt  poenis  afficiendi  ib.,  6. 

Concursus  ad  parochiales  493.  Quae  observanda  in  perfi- 
ciendo  concursu  ib.,  1.  Qui,  et  quot  debeant  concurrere  exa- 
minatores  494.  Quomodo  examinatores  constituantur  495;  in 
prosynodalibus  debet  accedere  consensus  Capituli  ib.,  3;  de- 
bent  iurare  et  nihil  possunt  accipere  sub  gravissimis  poenis 
ib.,  4.  Partes  Ordinarii  in  hoc  examine  496.  Non  habet  votum 
nisi  vota  sint  paria  ib.  De  quibus  examinatores  iudicium  fe- 
rant  ib.  Quomodo  appellatio  detur  497.  Forma  concursus  ob- 
servanda  est  in  iurepatronatus  ecclesiastico  498 ;  ad  quem 
spectet  hoc  casu  electio  dignioris,  et  institutio  ib.,  1;  non  ob- 
servatur  in  iurepatronatus  laicali  ib.;  quomodo  fieri  debeat 
hoc  casu  experimentum  idoneitatis  ib.,  2.  Quid  si  Patrono  e- 
lapsum  sit  tempus  praesentandi,  aut  plures  praesentet  ib.,  3 ; 
idem  in  iurepatronatus  mixto  ib.  5.  Non  observatur  in  paro- 
chia  adiuncta  collegio,  vel  dignitati  499;  in  parochia  omnino 
paupere  ib. ,  in  parochia  pro  qua  ,  ter  frustra  indictus  fuit 
concursus,  et  in  aliis  casibus,  in  quibus  vel  non  requiritur, 
vel  caret  effectu  ib.,  4.  Concursus  ad  Praebendas  theologi,  et 
poenitentiarii  cathedralis  500.  Quomodo  debeat  se  gerere  E- 
piscopus  in  concursu  ad  reservata  514.  Quid  observetur  in 
Gallia  ib.  3. 

Conditio  verbalis  368.  Eius  divisio  et  differentia  a  modo 
ib.:  in  legatis  681;  in  Matrimonio  369  et  seqq. 

Confessarius  quoad  iurisdictionem  absolvendi  a  peccatis 
333  et  334.  Sollicitator  264. 


XV   — 

Confessio  794 ;  iudicialis  ib. :  quas  conditiones  requirat 
795;  extraiudicialis  800:  quam  habeat  vim  ib. 

Confirmatio  ut  sacramentum  316.  Eius  minister  ordina- 
rius  ib.;  extraordinarius  ib.,  2.  Quae  in  hoc  observanda  ib. 

Confirmatio  et  consecratio  Episcoporum  110  ei  150. 

Confirmatio  sententiae  vel  mandati  facta  a  Papa  884, 1  et  2. 

Confraternitas  laicorum  245.  Quae  sit  ecclesiastica,  et  a 
quo  instituatur  ib.  Quae  laicalis,  et  a  quibus  administretur  ib. 
Quse  sint  in  iisdem  Ordinarii  partes  ib.  Ecclesiastica  subii- 
citur  Ordinario  246:  quid  sentiendum  quando  mixta  est  ad- 
ministratio  ib.,  erecta  in  Ecclesia  Regularium  subiicitur  Or- 
dinario  247,  1;  idem  in  aggregata  aliis  archiconfraternitati- 
bus  ib.;  eorum  fideles  subiiciuntur  parocho  loci  248.  Quid  de 
dependentia  a  parocho  in  functionibus  ib.,  2  et  3.  Eorum  pri- 
vilegia  ab  Ordinario  sunt  examinanda  249.  Praecedentia  de- 
pendent  ab  antiquitate  ib. 

Confusio  rerum  687. 

Congregatio  Concilii  918 ;  eius  attributiones  in  conten- 
tiosis  ib. ;  in  aliis  non  contentiosis  930.  Episcoporum  et  Re- 
gularium  922,  1;  eius  attributiones  in  contentiosis  ib. ;  quo- 
modo  componatur  923;  eius  attributiones  in  non  contentiosis 
930.  Inquisitionis  et  Sancti  Officii  925;  ex  quibus  efformetur 
ib.;  eius  attributiones  in  contentiosis  ib.;  in  non  contentio- 
sis  930.  Immunitatis  927;  eius  attributiones  in  contentiosis  ib.; 
in  aliis  930.  De  Propaganda  Fide  927;  eius  attributiones  ib.T 
2.  Attributiones  aliarum  Congregationum  930.  Saepe  idem  ne- 
gotium  potest  a  diversis  Congregationibus  definiri  922  et  930. 
Supplicans  ab  una  Congregatione  dimissus,  non  potest  am- 
plius  ad  aliam  supplicare  ib.  Quomodo  negotia  non  conten- 
tiosa  a  sacris  Congregationibus  expediantur  928,  1,  2  et  929, 
1.  Earum  declarationes ,  sive  decisiones  16,  1  et  132 ;  a  qui- 
bus  collectae  in  unum  corpus  930. 

Conservatorium  puellarum  240.  Conservatoria  olim  erant 
tantum  tolerata,  nunc  probantur  ib.  Eorum  divisio  241.  Quo- 
modo  omnia  dependeant  ab  Ordinario  ib.,  1.  Possunt  habere 
clausuram  etiam  Papalem  242.  Quae  admitti  possint  243.  Pote- 
stas  Episcopi  in  puellas  conservatorii  ib.:  non  potest  eas  a- 
digere  ad  recipiendam  clausuram  ib. ,  4.  In  reliquis  assimi- 
lantur  monialibus  ib. ,  5.  Si  non  habeant  clausuram  subii- 
ciuntur  parocho  loci  244.  Non  possunt  sanctissimam  Eucha- 
ristiam  in  eorum  oratorio  retinere  sine  licentia  S.  Sedis  ib. 

Consistorium  130  et  916,  1. 

Constitutum  possessorium  715.  Per  ipsum  incurri  poense 
non  videntur  male  alienantium  bona  Ecclesiae  ib.,  1.  Contra 
reum  894  et  seqq. 

Consuetudo,  eiusque  divisio  55.  Debet  esse  rationabilis, 
et  quando  talis  non  sit  56;  non  admittitur  contra  Tridenti- 
num  ib.,  5.  Quomodo  introducatur  ib.  Quale  tempus  requirat 


XVI    

ib.  Debet  esse  a  Superiore  approbata  ib.  Qualis  ad  hoc  eius 
consensus  requiratur  ib.  Quomodo  interpretandum  eius  si- 
lentium  ib.,  10.  Quando  et  a  quo  probanda  57.  Eius  effectus 
58.  Quomodo  abrogetur  59. 

Contestatio  litis  783.  In  criminalibus  ib. ,  2.  Quotuplex 
esse  possit  784.  Assignatio  termini  probatorii  785,  2. 

Continentia  causae  771. 

Contractus  609.  Veri,  et  quasi-contractus  611.  Qui  quasi- 
contractus  ib.,  2  et  3.  Veri  quot  modis   divTidantur  612  ,  1  et 

2.  Contractus  innominati  ib.;  consensuales,  et  reales  ib.;  quae 
sint  substantialia  contractnum  613 ;  quse  naturalia  ib. ;  qua3 
solemnia  et  accidentalia  ib.  Quando  error  vitiet  contractum 
614;  quando  metus  ib.  Qui  prohibeantur  contrahere  615.  Con- 
tractus  pure  initus  statim  perficitur  616:  initus  sub  conditione 
impossibili  non  valet  ib. ;  sub  possibili  perficitur  per  condi- 
tionis  eventum  ib.  Quid  de  conditione  resolutoria  ib.  Quae 
res  absolute  conventionem  respuant  617;  quse  relative  ib.,  7 
et  8.  Contractus  mohatra  damnatur  646. 

Contradictorium  inter  partes  litigantes  847. 

Contumacia  786.  Quis  sit  contumax  vere,  vel  ficte  ib.  5. 
Causae  a  contumacia  excusantes  ib.  Quomodo  possit  purgari 
789.  Observanda  in  causis  criminalibus  ib.,  1. 

Corpus  Iuris  Canonici  7  et  9,  Eius  rubricse,  summaria  et 
glossae,  14,  1. 

Crimen  250:  lsesae  maiestatis  267;  dirimens  Matrimonium 
388.  (Vide  Delictum). 

Culpa  theologica  et  iuridica  649.  Quse  lata ,  levis  ,  et  le- 
vissima,  ib.  A  quibus  et  qualis  culpa  praestanda  650. 

13 

Damnum  iniuria  datum  274. 

Dataria  Apostolica  dispensat  super  publicis  Matrimonii 
impedimentis  422.  Quae  continere  debeat  libellus  ib. :  in  eo 
etiam  gradus  propinquior  exponendus  ib. ,  1.  Veritas  expo- 
sitorum  inspicienda  tempore  executionis  ib.  Quando  dispen- 
set  in  forma  ordinaria  423:  quando  in  forma  pauperum  ib.; 
qui  habeantur  pauperes  ib.;  instructio  pro  hoc  examine  ib.;  1. 

Decim^e  582.  Earum  divisio  583,  2.  Personales  et  praedia- 
les  ib.  A  quo  ,  et  cui  debeantur  584.  Quomodo  a  parocho 
queant  ad  alios  clericos  transferri  585.  Saecularizatio  deci- 
marum  damnatur  ib.  Toleratur  ut  laici  antiquas  retineant  ib., 

3.  Pendent  ab  Ecclesia  ,  et  sunt  obligatorise  586.  Principes 
saeculares  possunt  tantum  decimas  ad  instar  tributorum  con- 
stituere  ib.,  4.  Earum  obligatio  dimetitur  a  consuetudine  587. 
Quid  in  eis  nunc  induxerit  consuetudo  588;  quid  leges  civi- 
les  ib.,  5.  In  necessitate  Episcopus  potest  eas  imponere  ib., 
6.  Etiam  nunc  debentur  cum  proveniunt  ex  conventione  ib. 


XVII    — 

Declarationes  Sacrarum  Congreg-ationum  16 ,  1.  A  qui- 
bus  earum  decisiones  eollectse  930. 

Decretum  Gratiani,  eius  partes,  et  auctoritas  10. 

Decretales  Gregorii  IX  11.  Bonifacii  VIII  12. 

Defensor  Matrimoniorum  431.  7. 

Deoradatio  299.  Quomodo  fiat  ib.,  4.  Ob  quse  crimina  in- 
feratur  ib.  Rehabilitatio  non  datur  nisi  a  Papa  300,  3. 

Delictum  250.  Divisio  delictorum  ib.,  4.  Delicta  ecclesia- 
stica  ib.  A  quo  iudice  puniautur  266.  Delicta  mere  civilia 
267.  Delictum  lsesae  maiestatis  ib. ;  quot  modis  committatur 
ib.;  eius  poense  ib.  Delictum  falsi ,  eiusque  poense  272.  Deli- 
ctum  iniuriarum  274;  quot  modis  committatur  ib.  Delicta  mixta 
275.  Delictorum  poense  a  iudice  ecclesiastico  quomodo  decla- 
randse  280.  Quid  si  sola  adsit  diffamatio  ib.  Quis  in  genere 
sit  delictorum  iudex  282. 

Denunciatio  890.  Quotuplex  sit  ib.  Quando  evangelica  fiat 
canonica  ib.  Canonica  et  iudicialis  quomodo  fieri  debeat  891. 
Exempla  denunciationum  ad  bonum  publicum  ib. ,  1.  An  o- 
mnes  admitti  possint  ad  denunciandum  ib.,  2.  An  monitio  e- 
vangelica  debeat  prsecedere  denunciationem  iudicialem  ib. 
Eius  differentia  ab  inquisitione,  et  accusatione  892,  1. 

Denunciatio  ad  Matrimonium  debet  esse  trina  400,  1.  Quo- 
modo  facienda  ib. ;  huius  obligatio  ,  et  effectus  401.  Quibus 
de  causis  queat  Ordinarius  dispensare  402.  Poena  contrahen- 
tium  sine  denunciationibus,  aut  dispensatione  403.  Poena  mi- 
nistri  ib.,  3. 

Denunciatio  haereticorum  256.  Confessariorum  sollicitan- 
tium  264. 

Depositio  300.  Differentia  a  degradatione  ib. 

Depositum  651 ;  voluntarium,  et  necessarium  ib.  Obliga- 
tiones  depositarii  652.  Quomodo  obligetur  Ecclesia  ex  depo- 
sito  facto  suo  clerico  ib. 

Derogatio  legis  37. 

Devolutio  in  Beneficiis  quomodo  fiat  488:  non  admittitur 
amplius  ab  Episcopo  ad  Archiepiscopum  ib.  3. 

Diaconatus  117.  Diaconi  septem  ab  Apostolis  instituti  ib., 
eorum  officia  ib. 

Dieta  45. 

Diffamatio  quando  adesse  censeatur  889. 

Dionitas  188. 

Dilationes  in  iudiciis  828:  deliberatoriae,  probatorise ,  et 
executorise  ib.;  earum  effectus  831. 

Dismembratio  Beneficiorum  527  et  seqq. 

Disparitas  cultus  395. 

Dispensatio  in  lege  37  ;  a  Matrimonii  impedimentis  413. 
QuandoEpiscopusdispenset  super  impedimentis  impedientibus 
ib.;  an,  et  quando  super  dirimentibus  427.  Non  datur  dispensa- 
tio  in  impedimentisiuris  naturalis  414:  quse  hsec  sint  ib.  Quan- 


XVIII   

do  Papa  non  soleat  dispensare  415  :  in  contracto  dispensat  ex 
sola  causa  Matrimonii  contracti  416;  in  contrahendis  ex  qui- 
bus  causis  dispenset  417.  Quomodo  intelligatur  angustia  loci 
ib.,  1;  quomodo  clausula,  sub  spe  facilius,etc  ,ib.;  2:  Dispen- 
sat  in  occultis  per  S.  Poenitentiariam  419;  in  publicis  per  Da- 
tariam  422.  Rescripta  dispensationum  solent  continere  gra- 
tiam  per  executorem  faciendam  424:  quis  deputetur  execu- 
tor  ib.;  quando  habeat  iurisdictionem,  et  quando  nudum  mi- 
nisterium  ib.,  1.  Quid  operetur  mutatio  status  rei  ib.  Debet 
observare  clausulas  Rescripti  ib.:  quse  sint  prsecipuse  ib.,  4. 
Quomodo  fiat  Matrimonii  revalidatio  425 :  ad  eam  novus  u- 
triusque  coniugis  consensus  requiritur  ib.  Quomodo  pars  i- 
gnara  impedimenti  sit  certioranda  de  nullitate  Matrimonii  ib., 
2.  Dispensatio  in  radice  426.  Executores  dispensationum  nil 
possnnt  recipere  416,  1. 

Distributiones  quotidianre  183,  quibus  debeantur,  et  ac- 
crescant  185.  Absentise  notantur  a  punctatoribus  186.  Infirmi 
ordinariis  d'stributionibus  fruuntur  187:  quse  infirmitas  excuset 
a  choro  ib.,  item  metu ,  vel  vi  impediti  ib. ,  inquisiti  post  a- 
gnitam  iuridice  eorum  innocentiam  ib.  Qui  evidentem  pro- 
movent  Ecclesise  utilitatem,  ut  Theologus  ,  dum  Scripturam 
legit,  etc. ,  ib.;  qui  spiritualia  exercitia  ad  decem  dies  pera- 
gunt  ib.;  omnes  ita  fruuntur,  si  non  impediti  intervenire  con- 
sueverint  ib.,  8. 

Divisio  in  Beneficiis  527  et  seqq. 

Divortium  quid.  et  quotuplex  429.  Quomodo  Matrimonium 
infidelium  solvatur  per  conversionem  ad  fidem  430.  Quse  no- 
tanda  circa  praxim  ib. ;  5.  Matrimonium  ratum  quot  modis 
solvatur  431.  Sponsis  volentibus  Religionem  profiteri  datur 
tempus  duorum  mensium  ad  deliberandum  ib.,  a  quo  die  in- 
cipiat  decurrere  hoc  bimestre  4.  Quando  solvatur  per  dispen- 
sationem  Papse  ib.,  5.  Quando  et  quomodo  Matrimonium  per 
sententiam  iudicis  declaretur  nullum  ib.  Matrimonium  con- 
summatum,  sola  morte  dissolvitur  432,  est  indissolubile  ib. ; 
neque  solvitur  per  haeresim,  aut  adulterium  ib.,  4.  Divortiam 
quoad  thorum  et  habitationem  de  mutuo  coniugum  consensu 
433;  altero  invito  regulariter  fieri  debet  in  iudicio  Ecclesiae 
ib.;  quando  privata  auctoritate  fieri  queat  ib.,  1.  Quae  iustae 
causse  434:  quomodo  adulterium  iustam  causam  prsebeat  ib.; 
quomodo  hseresis  ib.;  ssevitise,  et  alise  causse  ib.  Coram  quo 
proponenda  sit  instantia  nullitatis  436 ;  coram  quo  instantia 
separationis  437;  quomodo  procedendum  in  causa  ib.  Penes 
quem  educanda  proles,  et  cuius  expensis  438. 

Dolus  649,  1.  Dolus  malus  in  omni  contractu  prsestandus 
650;  nec  valet  conventio,  ne  prcestetur  ib.;  prseteritus  potest 
remitti  ib. 

Domicilium  quoad  Ordinationem  89;  quoad  Matrimonium 
406.  Quanto  tempore  constituatur  domicilium  habitationis  ib-, 
2.  Quasi-domicilium  ib. 


—   XIX   — 

Dominium  632:  eius  divisiones  ib. 

Donatio  658:  causa  mortis  ib.;  inter  vivos  659:  huius  di- 
visiones  ib.:  ante  acceptationem  donatarii  potest  revocari,  et 
quandoque  per  se  revocatur  6(50,  1;  excipe  donationem  Ec- 
clesise,  vel  pise  causae,  factam  ib.  Quomodo  Prelati  et  Bene- 
ficiati  queant  donare  661.  Ex  quanto  donatio  remuneratoria 
possit  excedere  meritum  ib.,  3.  Quatenus  donatio  prohibeatur 
Proelatis  Kegularibus,  et  Religiosis  ib.  Quse  eorum  donatio 
habeatur  modica  ib.,  4.  Qu?e  pcenae  contra  donantes,  et  acci- 
pientes  prohibita  ib.  Quse  contineantur  sub  munusculis  de- 
votionis  ib.  An  liceat  donare  operas  Religiosorum  ib.  Donatio 
omnium  bonorum  favore  Ecclesise  sustinetur  662;  hoc  casu 
donatori  alimenta  prsebere  debet  Ecclesia  ib.  Iustse  causse 
ob  quas  donatio  potest  revocari  663:  quando  per  ingratitu- 
dinem  revocari  queat  ab  hseredibus  ib.,  2;  facta  Ecclesise  non 
revocatur  per  ingratitudinem  Prselati  ib.  Inofficiosa  revoca- 
tur  in  excessu  supra  legitimam  portionem  ib.  Quando  et  quo- 
modo  revocetur  ob  supervenientiam  filiorum  ib.,  5,  6  et  7. 
Donatio  causa  mortis,  legatis  assimilatur  676. 

Duellum  269.  Omni  Iure  damnatur  ib.  Propositiones  de  eo 
damnatae  ib.,  4.  Pcense  contra  duellantes,  et  duello  cooperan- 
tes  271,  8. 

E 

Ecclesia  ut  societas  19  et  20:  eius  notae  21:  Est  regnum 
22  e£23;  monarchicum  24.  Estsocietas  perfecta,  divino-humana, 
et  visibilis  25.  Est  schola  infallibilis  veritatis  26:  eius  magiste- 
rium  27;  quomodo  Episcopi  sint  eius  doctores  ib.  Est  tem- 
plum,  in  quo  viget  verum  sacerdotium  et  sacrificium  28.  Ec- 
clesia  ius  habet  ad  bona  temporalia  595.  Eius  patrimonium 
sacrum  et  inviolabile  ib.i  hoc  primum  fundavit  ipse  Christus 
in  collectis  ib.:  valde  auxerunt  Apostoli,  et  primi  Pastores 
596.  Ecclesia  post  Constantinum  omnia  iura  civilia  in  mo- 
bilibus  et  in  immobilibus  libere  exercuit  597.  Hoc  ius  com- 
prehendit  bona,  iura,  et  actiones  599.  Principatum  tempora- 
lem  Summi  Pontificis  ib.  Liberam  administrationem  indepen- 
dentem  a  civili  potestate  603.  Hsec  ius  non  habet  probandi 
contractus  etiamsi  id  faceret  in  utilitatem  Ecclesise  ib.,  5;  ne- 
que  prohibendi  bonorum  acquisitionem  604.  Lex  dicta  amorti- 
zationis,  iniqua  est  et  Ecclesise  iniuriosa  ib.;  vanus  est  eius 
praetextus,  ne  Ecclesia  nimis  ditescat  ib. 

Ecclesia  ut  templum  439.  Quibus  distinguatur  nominibus 
440.  Conditiones  in  eius  erectione  observandse  441.  Impositio 
primi  lapidis  ib.,  1.  Quse  dos  dicatur  competens  ib.,  2.  Quas 
iusta  causa  erigendse  Ecclesise  Parochialis  ib.  An  sufficiat 
sola  ratio  incrementi  populi  ib.,  1.  Si  dos  sumatur  ex  bonis 
Ecclesise  Matricis,  ei  competit  iuspatronatus  ib.  Ecclesia  ca- 


XX    — 

thedralis  191.  Collegialis  erigi  non  potest  sine  auctoritate  S. 
Sedis  441,9.  Quid  faciendum  si  concidat  442;  unde  desumendse 
reparationis  expensse  ib.  iEdificata,  est  benedicenda  vrel  con- 
secranda  443.  Ritus  consecrationis  ib.}  2.  Quando  execretur 
444.  Ob  quas  causas  polluatur  445.  Polluta  Ecclesia  polluitur 
coemeterium  contiguum,  non  e  converso  446.  Effectus  pollu- 
tionis,  et  Ecclesiae  reconciliatio  ib. 

Electio  Summi  Pontificis  131;  Episcoporum  ex  iure  an- 
tiquo  150;  ex  Concordatis  151;  Vicarii  Capitularis  196;  Abba- 
tissse  monialium  238.  Eiectio  in  genere  480:  quot  modis  fiat 
481  et  seqq.;  eius  acceptatio  483;  confirmatio,  et  electi  conse- 
cratio  484.  Electio  in  concordia  485.  Electio  inter  Regulares, 
et  Canonicos  486,  1. 

Emolumenta  Curiae,  Sede  vacante,  spectant  ad  futurum 
Episcopum  199. 

Emphyteusis  632:  eius  origo  ib  ,  3;  divisio  ib.;  in  praediis 
non  multum  utilibus  constitui  potest  633.  Iura  emphyteutse 
634;  eiusdem  onera  ib.  Laudemium  quid,  quando  solvendum, 
et  in  quanta  parte  consistat  ib.,  4  et  5;  quando  pertineat  ad 
Beneficiatum  ib.,  6.  Iura,  et  onera  domini  directi  635.  Quid 
de  melioramentis,  finita  emphyteusi,  ib. 

Emptio  et  venditio  620.  Nemo  potest  ad  vendendum  cogi, 
nisi  ex  necessitate,  vel  utilitate  publica  ib.,  1.  Quse  res  vendi 
possint  aut  non  possint  621.  Conditiones  pretii  622;  quomodo 
flat  certum  ib.  Quale  sit  pretium  infimum,  medium  et  sum- 
mum  ib.  Lsesio  enormis  ius  tribuit  ad  resolvendum  contractum 
623:  quando  adsit  hsec  lsesio  ib.;  quomodo  computanda  quoad 
emptorem  ib.,  3.  In  conscientia  quselibet  notabilis  laesio  iusti 
pretii  est  reparanda  ib.  Obligatio  emptoris  et  venditoris  624. 
Quid  si  res,  vel  nummi  essent  alieni  ib.,  1,  2  et  4.  Periculum, 
et  commodum  rei  venditse  spectat  ad  emptorem  625:  quse 
fiant  huic  regulae  exceptiones  626. 

Epicheia  38,  4. 

Episcopus  148:  quibus  nominibus  designetur  ib.:  eius  gra- 
dus  quadripartitus  ib.  Est  de  iure  divino  ib.,  4  et  159,  1.  Eius 
dotes  ut  assumatur  149.  Debet  esse  dioecesanus  491,  11.  An 
prseferendus  sit  Theologus,  vel  Canonista  149,  3.  Quse  his 
temporibus  eius  praeparatio  ib.,  5.  Quomodo  constitueretur 
Iure  antiquo  per  electionem,  confirmationem,  et  consecratio- 
nem  150.  Debet  habere  legitimam  ordinationem,  et  missionem 
a  Papa  110.  Iure  novo  confirmatio  et  iurisdictionis  commu- 
nicatio  a  solo  Papa  fieri  potest  150.  Quomodo  iure  novissimo 
per  Concordata  constituatur  in  diversis  orbis  partibus  151, 
1,  2,  3,  4  et  5.  Debet  in  dioecesi  residere  152.  Causse,  et  tem- 
pus  iustse  absentise  ib.,  1  et  2:  an,  et  a  quo  licentia  petenda 
sit  ib.,  1.  Poense  non  residentium  ib„  3.  Debet  evangelium 
nunciare  153;  Sacramenta  ministrare  154;  praesertim  Confir- 
mationem  saltem  intra  decem  annos  ib.,  1;  Missam  frequen- 


XXI    

ter  celebrare  pro  suo  populo  et  alia  facere  ib.,  3,  visitare 
dicecesim  saltem  infra  biennium  155.  (Vide  Visitatio)  Debet 
cogere  Synodum  dioecesanam  158;  demum  statum  Ecclesiae 
S.  Sedi  referre,  et  visitare  limina  Apostolorum  ib.  Habet 
potestatem  Ordinis,  et  iurisdictionis  159:  illa  est  immediate 
a  Deo,  haec  mediate  per  Papam  saltem  quoad  exercitium  ib., 
2.  Haec  potestas  jurisdictionis  est  ordinaria,  vel  extr  lordina- 
ria  160:  quae  agere  possit  ex  potestate  ordinaria,  quse  ex 
extraordinaria  ib.;  per  illain,  non  potest  auferre  ius  com- 
mune,  neque  definire  quaestiones  de  moribus  et  fide  vere 
dubias  ib.,  2  et  4;  per  hanc,  ex  delegatione  Papee  Ius  com- 
mune  in  casu  suspendit  ib.:  quanta  ad  hoc  requiratur  ne- 
cessitas  ib.,  12,  vel  quse  consuetudo  ib.,  13.  Quando  possit 
absolvere  percussores  clericorum  72.  Quando  dispenset  in 
irregularitate  108,  5.  Ei  debetur  reverentia  et  vitae  subsidium 
161:  hoc  comprehendit  procurationem,  cathedraticum,  et  cha- 
ritativum  ib.  Quando  teneatur  eligere  Vicarium  165, 1:  potest 
eius  sententiam  revidere,  et  causam  sibi  avocare  172,  2.  Non 
ligatur  interdicto,  vel  suspensione  in  iure  in  genere  lata  296. 
Tenetur  expetere  consilium,  et  consensum  Capituli  cathe- 
dralis  192,  2:  discrimen  inter  consilium,  et  consensum  ib.; 
quando  adhibere  debeat  consensum,  quando  consilium  193 
et  seqq. 

Episcopus  coadiutor,  titularis,  auxiliaris  148. 

Error  circa  personam  in  Matrimonio  366;  circa  rei  sub- 
stantiam  in  contractibus  614. 

Eucharistia  317;  eius  minister  318:  quibus  in  locis,  et 
quando  non  possit  ministrari  ib.,  3:  eius  subiectum  ib,;  qui- 
bus  sit  neganda  ib.,  4.  Conficienda,  et  sumenda  a  ieiunis  319; 
per  viaticum,  et  per  indultum  Summi  Pontificis  licite  sumi- 
tur  a  non  ieiunis  ib.,  1.  Retineri  nequit  in  oratoriis  conser- 
vatoriorum  244;  in  oratoriis  confraternitatum  249;  in  oratoriis 
etiam  publicis  447,  3.  Prseceptum  Communionis  paschalis  320; 
an  possit  per  Ordinarium  extendi  ib.;  poense  contra  prsecepti 
violatores  321.  Eucharistia  ut  sacrificium  322:  cui  offeratur, 
et  a  quibus  323;  eius  fructus  325/ 

Evictio  in  contractu  emptionis  613,  2. 

Examen  ad  Ordines  93;  ad  Religiosum  statum  215,  11;  ad 
Parochias  (Vide  Concursus) 

Examinatores    pro    Religiosa   Professione   monachorum 
215,  11  et  218,  3;  pro  Concursu  ad  Parochiales  494  et  seqq. 

Exceptio  821:  quomodo  excludatur  ib.  1;  peremptoria,  et 
dilatoria  ib.  Peremptoriae  litis  finitae  quse  ib.;  quando  possint 
opponi  822:  quse  simpliciter  peremptoriae  ib.;  quando  possint 
opponi  ib.,  2.  Dilatoriae  quae  823  et  seqq.  Declinatoriae  fori  ib., 
1;  incompetentia^  ib.,  3;  non  legitimae  personas  824,  1;  cau- 
tionis,  et  aliae  825  et  seqq.;  excommunicationis  827,  3.  Quando 
dilatoriae  exceptiones  sint  proponendae  ib. 


—     XXII    

Executio  sententiae858:  intraquod  tempus  fieri  debeat  ib., 
cuius  iudicis  mandatura  requirat  ib.  3.  Ordo  in  executione 
servandus  859.  Quse  debeant  esse  ab  executione  salva  ib. 
2;  quid  agendum  si  extra  territorium  executio  fieri  debeat  860. 
Delegatus  a  Principe  potest  suam  sententiam  exequi,  non 
delegatus  ab  inferiore  iudice  ib.  Executio  per  appellationem 
regulariter  non  impeditur  ib.,  1.  Iudex  ecclesiasticus  pro 
executione  potest  impiorare  brachium  sseculare  861  et  seqq. 

Exbcutor  merus  et  mixtus  47:  in  rescriptis  Apostolicis  ib. 
et  seqq.;  in  dispensationibus  super  Matrimonii  impedimen- 
tis  424:  debet  accurate  observare  dispensationis  clausulas  ib., 
4.  nihil  potest  accipere  416,  1.  In  Beneplacito  Apostolico  pro 
alienatione  bonorum  Ecclesise  quomodo  procedat  716;  quas 
poenas  incurrat,  si  iniustse  alienationi  consentiat  ib.:  2. 

Executor  testamentarius  aliis  prsevalet  683  :  regulariter 
non  potest  compelli  ad  ofiicium  suscipiendum,  sed  utique  ad 
susceptum  consummandum  ib.  Executor  a  iure  datus  est  hae- 
res  et  post  ipsum  Episcopus  684:  si  hseres  ofncium  suum  ne- 
gligat,  supplet  Episcopus  ib. ,  1.  Testator  nequit  Episcopum 
ab  executione  pii  legati  omnino  excludere  ib.,  2.  Executores 
nequeunt  defuncti  voluntatem  mutare  685;  quid  si  legatum 
iuxta  eius  voluntatem  impleri  nequeat  ib. 

Exemptio  Regularium  220;  Clericorum  a  tributis,  et  pu- 
blicis  officiis  74. 

Excommunicatio  286:  differentia  ab  anathemate  ib.  2;  qui- 
bus  privat  bonis  ib.,  3.  Dari  potest  ab  Ecclesia  i&.,  4:  maior 
et  minor  ib.,  5,  utriusque  effectus  ib.,  7  et  8;  tolerata,  et  non 
tolerata  ib.,  9  et  10.  Effectus  excommunicationis  toleratse  287; 
effectus  non  toleratse  288. 

Excommunicati  vitandi  qui  286;  quibus  Ecclesise  bonis  pri- 
ventur  287  et  seqq.  Notorii  clericorum  percussores  ex  nova 
praxi  non  videntur  vitandi  nisi  post  sententiam  288.,  1.  Non 
licet  catholicis  cum  vitandis  communicare  ib.;  quse  actiones 
prohibeantur  ib.,  6  et  8;  casus  in  quibus  licet  cum  vitandis 
communicare  ib.  Excommunicati  tolerati  quibus  bonis  pri- 
ventur  287.  His  accensentiir  hasretici  et  schismatici  289.  Non 
licet  cum  his  communicare  in  sacris  et  divinis  ib.  1,  2  et  3; 
non  licet  eorum  nomina  in  sacris  precibus  publice  recitare 
288,  8. 

Exequatur,  sive  Placitum  regium  44,  6. 

Exilium  ut  poena  ecclesiastica  302  et  730,  5.  Relegatio  vel 
expulsio  extra  dioeeesim  302. 

Exorcist^,  eorumque  ofliciura  119. 

Exploratio  voluntatis  in  Novitio  216 ,  4;  in  Novitia  229 , 
quomodo  hsec  fieri  debeat  ib. 

EXTRATEMPORA  96. 
ElXTRAVAGANTES  14. 

Extrema-Unctio  337.  Eius  minister,  et  subiectum  ib. 


XXIII    — 

F 

Fabrica  Ecclesire  Parochialis  607. 

Falsum  272.  Quot  modis  committatur  ib.  Falsariorum  poe- 
na?  ib. 

Familiaritas  triennalis  quoad  Ordinationem  89. 

Famuli  ubi  Matrimonium  contrahant  409,  1. 

Ferle  831 :  earum  divisio  ib.  Ferije  sacrse  832;  quomodo 
accipiendse  833;  an  vigeant  in  festis  suppressis  ib.;  constitutae 
ab  Episcopo,  vel  consuetudine  834  ;  Feriae  profanse  possunt 
auferri  ib. ;  earum  effectus  ib.  Ferise  in  honorem  hominum 
903,  3. 

Fictio  iuris  817,  1. 

FlDELES    et    INFIDELES    61. 

Fideiussio  655.  Qui  possint  fideiubere  656;  non  Clerici  nisi 
ex  causa  pietatis  ib.  Quomodo  fieri  possit  executio  contra  Cie- 
ricum  fideiussorem  ib.,  3.  Quando  fideiussor  actionem  habeat 
contra  debitorem  principalem  657  ;  qu?e  ei  competant  bene- 
ficia  ib. 

Filii-familias  quoad  .Matrimonium  362,  1. 

Fiscalis,  sive  promotor,  vel  procurator  fiscalis  761;  idem 
advocatus  fiscalis  ib.,  1.  Quod  sit  eius  ofncium  ib.  ,  2;  quam 
necessarium  ib. 

Foetus  quando  dicatur  animatus  270. 

Forma  Concursus  ad  Parochiales  493. 

Formula  dispensationis  ab  impedimentis  a  Sacra  Poeni- 
tentiaria  421,  1. 

Fornicatio  276.  Eius  poense  in  laicis  et  Clericis  ib.  Con- 
suetudinaria  quomodo  punienda  277. 

Forus  764:  proprius,  sive  competens  ib. 

Fratres  consanguinei,  uterini,  et  germani  375. 

Fructus  Beneficiorum  183.  Quomodo  dividantur.  (Vide  Pe- 
culium). 

Furtum  273:  quando  committatur  ib.;  quibus  diversis  no- 
minibus  designetur  ib.;  furti  poense  ib. 

Genuenses  non  possunt  trahi  ad  litigandum  extra  eorum 
urbem  45,  6;  possunt  Matrimonium  contrahere  rure,  ubi  so- 
lent  habitare  409,  3;  habebant  confraternitatem  B.  V.  de  Suc- 
cursu  privilegiis  ornatam  245,  2. 

Gestio  negotiorum  611,  2. 

Gestor  negotiorum  legitime  appellat  865. 

Glossa  14,  1. 

Gratia  in  rescripto  concessa  43:  qui  possint  eam  obtinere 
44 ;  quomodo  interpretanda  46 ;  quando  expiret  53;  facta  per 
motum  proprium  Papse  non  subiacet  obreptioni  492,  4;  in  re- 
scriptis  ad  Matrimonium  solet  esse  facienda  per  executorem  424. 

Gratianus  auctor  Decreti  10. 


XXIV    


H 


Habitatio  clericorum  et  mulierum  84. 

Habitus  clericatis  80.  Quae  vestes  clericis  prohibeantur  81. 
Poanse  non  deferentium  habitum  et  tonsuram  82. 

H.eresis  251:  eius  divisio  ib.;  quando  manifesta  ib.;  quan- 
dosuspecta  252.  Quae  levis,  quse  vehemens,  qiue  violenta  hse- 
resis  suspicio  ib.;  qui  ex  violenta  suspicione  tamquam  haere- 
tici  damnentur  253,  5.  Hsereticorum  poense  255.  Hseresis  abiu- 
ratio  ib.,  2.  An  hsereticus  iurisdictione  privetur  ib.,  5.  Hseretici 
sunt  denunciandi  256.  Papa  quandoque  concedit  potestatem 
dispensandi  ib. ,  4.  Non  licet  communicare  cum  hsereticis  vi- 
tandis  257.  Quando  liceat  cum  toleratis  ib.  et  289.  Haeretico- 
rum  libri  damnantur  258.  Haeretici  obligantur  legibus  Eccle- 
siae  35.  Hseretici  sunt,  qui  adh3erent  liberorum  Massonorum,. 
et  Carbonariorum  sectis,  254. 

H.eredes  necessarii,  et  voluntarii  675,  1. 

Heterodoxi  61. 

Hierarchia  109:  ex  divina  institutione  ib.;  Ordinis,  et  Iu- 
risdictionis  110:  discrimen  inter  ulramque  111;  qui  summus 
utriusque  gradus  112.  Qui  comprehendantur  in  Hierarchia 
Ordinis  113. 

Homicidium  268.  Quotuplex  sit  ib.  Poenae  homicidii  in  lai- 
cos,  et  clericos  271:  quando  det  impedimentum  dirimens  Ma- 
trimonium  388;  quando  producat  irregularitatem  102. 

Honestas  publica  383.  Quando  ex  ea  oriatur  impedimen- 
tum  ad  Matrimonium  384:  dissolutis  sponsalibus  validis,  im- 
pedimentum  subsistit  385;  subsistit  etiamsi  Matrimonium  sit 
nullum  ex  alia  causa,  quam  ex  defectu  consensus  386.  Quid 
de  eo,  qui  contrahit  sponsalia  cum  una,  deinde  Matrimonium 
cum  alia  sorore  387. 

Hypotheca  653.  Quot  modis  constituatur  ib.  Observanda 
in  moderno  hypothecarum  systemate  ib.,  4. 


Illegitimus  Ordinem  recipere  nequit  106,  et  per  dispen- 
sationem  ordinatus  nequit  Beneficium  obtinere  in  Ecclesia, 
in  qua  eius  pater  est  Beneficiatus  491,  5. 

Immunitas  452:  personalis  68  et  seqq.  71  et  seqq.;  realis 
74;  localis  452.  Quse  in  Ecclesiis  prohibeantur  453,  1,  2  et  3; 
quee  permittantur  ib.,  2  et  6.  Dat  Ecclesia  asylum  sacrum  reis 
454.  (Vide  Asylus). 

Impedimenta  ad  Matrimonium  358.  Quoe  sint  impedientia 
360:  inter  hsec  comprehenditur  haeresis  361,  in  qua  solus  Papa 
dispensat  ib.;  cautelae,  et  ritus  in  his  Matrimoniis  observandi 
ib.,  4.  Quid  de  dissensu  parentuin  362;  de  defectu  status  li- 
beri  363;  a  quo,  et  quomodo  fiat ,  et  quando  requiratur  ib., 
1,  2  e<3;  quid  si   fides   status  liberi  sit  impossibilis  ,  vel  in- 


—   XXV   — 

completa  ib.,  4.  Instructio  S.  Congregationis  pro  examine  te- 
stium  #>.,6.  Ignorantia  elementorum  fidei ,  et  status  peccati 
364.  Omissio  denunciationum  400.  Quae  sint  impedimenta  di- 
rimentia  3(55:  alia  ex  Iure  naturali,  et  alia  ex  Iure  ecclesia- 
stico  ib.;  Ius  civile  potest  tantum  regere  effectus  civiles  ib. 
1.  Error  circa  personam  irritat  Matrimonium  3(56;  quid  de 
errore  circa  personge  qualitates  ib.  Servitus  non  irritat,  nisi 
ignoretur  367.  Regulse  circa  conditiones  sponsalibus  et  Ma- 
trimonio  appositas  369.  Conditio  de  non  transferendo  dominio 
corporis  irritat  ib.,  14;  item  de  solvendo  Matrimonio  propter 
adulterium  ib.  Quando  impedimentum  oriatur  ex  voto  (Vide 
VotumJ.Kx  cognatione  (Vide  CognatioJ.Ex.  crimine  (Vide  Adul- 
terium,  Homicidium).  Ex  disparitate  cultus  395.  Quomodo  hac 
de  re  detur  a  S.  Sede  dispensatio  ib.  1.  Ex  Ordine  (Vide  Ordo). 
Ex  vi  (Vide  Metus).  Ex  praecedenti  Matrimonio  397:  quid  si 
de  viduis  agatur  ib.  Ex  publica  honestate  (Vide  Honestas). 
Ex  affinitate  (Vide  Afpnitas).  Ex  violentia  (Vide  Raptus).  Ex 
setate  398.  Ex  impotentia  coeundi  399 :  quotuplex  ea  sit  ib.; 
Regulse  in  ea  observandae  ib.,  in  dubio  qusenam  de  ea  suman- 
tur  prsesumptiones  ib.;  quomodo  fiat  in  his  causis  processus 
ib.S\  effectus  sententise  ib.  Ex  absentia  Parochi,  et  duorum 
testium  404.  Impedimenta  quomodo  auferantur  (Vide  Dispen- 
satio).  Quando  dicantur  occulta  418,  1. 

Imperium  740 

Incendiarii  274.  Eorum  poense  ib. 

Incestus  279.  Eius  poenae  ib.  Quse  specialia  sint  in  incestu 
coniuncto  cum  adulterio  ib.  4. 

Incompatibilitas  in  Beneficiis  524  et  seqq. 

Indulgentije  305,  1. 

Indultum  alternativa?  in  conferendis  Beneficiis  510  et  seqq.; 
elegibilitatis  486. 

Indultarii  pro  Oratoriis  privatis  450,  2. 

Infamia  iuris  et  facti  99. 

Infideles  61. 

Iniuria  274. 

Inquisitio  888;  quotuplex  sit  ib.:  quomodo  iudex  ordina- 
rius  queat  inquirere  889. 

Inspectio  ocularis  811. 

Instantia  733 :  prima  ,  et  secunda  quantum  duret  ib.  1. 
Quid  pereat  cum  instantia  842,  1. 

Institutio  in  Beneficiis  collativa  501  ,  auctorizabilis  ib., 
corporalis  502:  quomodo  hsec  fiat  ib. 

Instructio  ad  examinandos  testes  pro  statu  libero  363, 
6;  ad  petendam  dispensationem  pro  Matrimonio  423,  1. 

Instrumenta  801:  publica,  et  privata  ib.;  publica,  plenam 
fidem  faciunt  802 ;  privata,  quam  fidem  habeant  803 ;  quando 
praesentanda  ib.,  3;  quomodo  exhibenda  804;  ex  quibus  erua- 
tur  eorum  falsitas  ib.,  2. 


XXVI   — 

Interdictum  293:  eius  divisio  et  effectus  ib.;  possessorium 
70,  2. 

Interpretatio  authentica,  usualis,  et  doctrinalis  38;  ex- 
tensiva,  et  restrictiva  ib.  1.  Praecipuse  eius  regulae  ib. 

Interrogatoria  in  iudiciis  798;  quid  sit  in  eis  observan- 
dum  ib.,  4. 

Interstitia  ad  Ordines  97. 

Intrusus  in  Beneficio  407,  4. 

Irritatio  legis  37. 

Irregularitas,  eiusque  divisio  98;  oritur  ex  delictis  con- 
tra  Eeligionem  10J;  quid  de  filiis  haereticorum  ib.,  2;  ex  dam- 
nata  Sacramentorum  administratione,  et  susceptione  101;  ex 
violatione  censurarum  ib.;  ex  gravioribus  delictis  contra  so- 
cietatem  102;  ex  defectu  animi  103,  corporis  104,  libertatis 
105,  famae  ob  crimen  notorium  ,  vilem  artem ,  et  illegitimos 
natales  106,  lenitatis  107,  ex  bigamia  106  ;  quomodo  tollatur 
108;  oritur  ex  suspensione  ut  censura,  et  ut  poena  291. 

Iudex  739.  Quid  de  iudicibus  collegialibus  secundum  mo- 
dernum  usum  ib.,  5.  Qui  prohibeantur  iudices  esse  ib.,  6.  Pro- 
cessus  laici,  etiam  Cancellarii,  in  causa  criminali  contra  cle- 
ricos  nullus  est  ib.  Iudex,  si  non  sit  Beneficiatus,  potest  ha- 
bere  stipendium  et  expensas,  numquam  vero  munera,  xenias, 
sportulas,  et  propinas  ib.,  7.  Iudex  ordinarius,  et  delegatus 
742  et  seq.  Causse,  ob  quas  ut  suspectus  recusatur  744:  quan- 
do,  et  quomodo  recusatio  fiat  745;  qui  de  causa  recusationis 
cognoscant  ib.  3.  Quomodo  procedatur,  quando  plures  dele- 
gati  sunt  iudices  746 ;  quando  cesset  officium  delegati  747 ; 
quid  circa  executionem  sententiae  ib.  Iudex  competens  765: 
unde  competentia  oriatur  766  et  seq.;  quid  si  plures  iudices 
sint  competentes  772 ;  sententia  iudicis  incompetentis  nulla 
est  764;  quomodo  fiat  competens  ob  domicilium  766,  1;  quo- 
modo  Romge  omnes  possint  conveniri  ib.  ,  2.  Quomodo  fiat 
competens  ob  contractum  ib.  ob  rem  sitam  ib. ,  6  ;  ob  deli- 
ctum  ib.,  7;  ob  statum  clericalem,  vel  religiosum  ib,  8;  ob  na- 
turam  causae  767.  Iudex  ecclesiasticus  solus  competens  in 
causis  spiritualibus,  in  spiritualibus  adnexis,  et  in  sacramen- 
talibus  768.  Quse  tales  sint  ib.,  5.  Solus  Papa  competens  est 
in  causis  Matrimonialibus  inter  supremos  Principes  ib.  Quid 
de  causis  educationis ,  et  institutionis  fidelium  ib. ,  6.  Iudex 
laicus  competens  in  causis  temporalibus  de  dote  ,  de  dona- 
tionibus,  de  successione,  de  alimentis,  deque  similibus  ib.;  5: 
solus  competens  in  causis  temporalibus  laicorum  769.  Quid 
de  causis  mixtis  770:  quse  tales  habeantur  ib.,  2.  Quid  de  pro- 
rogatione,  continentia  et  reconventione  771. 

Iudicium  731.  Eius  materia ,  et  fornia  ib. ;  personse  ,  quse 
ad  ipsum  concurrunt  732.  Controversia,  causa,  lis,  actio,  et 
instantia  733.  Actus  iudiciales  et  extraiudiciales  734.  Solemni- 
tates  iudicii  735;  quse  ex  iure  naturali  ,  et  quse  ex  iure  po- 
sitivo  ib.,  1.  Iudicium  ecclesiasticum,  sseculare,  civile,  crimi- 


—    XXVII    — 

nale  736  ,  alise  subdivisiones  iudicii  civilis,  et  criminalis  ib.; 
peiitorium,  et  ])ossessorium,  737  ;  ordinarium  et  summarium 
738.  Legitimatio  personarum  in  iudicio  790.  Iudiciorum  ter- 
mini  82»  et  seqq. 

Iudicium  criminale  886:  quando  procedat  ad  instar  civilis 
ib.,  1;  quomodo  instituatur  ib.  et  seqq.  Promotor  fiscalis  tum 
ex  accusatione,  tum  ex  denunciatione,  processum  instruit,  ut 
inquiratur  892 :  in  hoc  processu  de  duobus  constat ,  scilicet 
de  delicto  in  genere,  et  in  specie  ib.  Via  inquisitionis  in  iu- 
diciis  criminalibus  hodie  est  ordinaria  ib. ,  1.  Processus  in- 
formativus  primo  respicit  famam  ,  et  deinde  crimen  893,  1  ; 
conficitur  secreto,  reo  non  citato  ib.;  testes  admittuntur  et- 
iam  alioquin  inhabiles  ib. ,  interrogantur  super  generalibus 
personarum  ib.  2;  super  generalibus  et  specialibus  delicti  ib., 
3:  ex  his  decernit  iudex  ,  an  procedendum  sit  ad  ulteriora , 
vel  non  ib.;  in  hoc  adiuvari  potest  ab  oculari  inspectione,  a 
scrutatione  scripturarum,  etc  ib.,  4.  Solum  quando  semiplene 
saitem  constat  de  delicto  et  de  auctore  delicti ,  reus  consti- 
tuiturzfr.:  reus  citatur  ad  constitutum  894;  an  reo  dari  queat 
iuramentum  veritatis  dicendae  ib.  ,  3.  Quid  si  datum  fuit  in 
caput  proprium  ib.;  quomodo  interr  ogandus  reus  895,  1  et  2; 
confrontatio  testium  cum  reo  89(3;  1  ,  2  et  3 ;  quid  in  praxi 
hodierna  ib.  Processus  offensivus  ,  et  defensivus  897.  Copia 
actorum  reo  dari  non  solet,  nisi  habuerit  testes  pro  rite  exa- 
minatis  ib. ,  1.  Repetitio  testium  898:  quomodo  fiat  ib. ,  1  et 
2;  quando  non  est  necessaria  ib.,  3.  Reus  potest  offerre  Epi- 
scopo  libellum  compositionis  899.  Qualis  dari  possit  sententia 
900;  absolutoria  quot  modis  detur  a  S.  Congregatione  Epi- 
scoporum  et  Regularium  ib.,  1. 

Iudicium  summarium  901 :  formse  substantiales  in  eo  ob- 
servandae  902;  an  habeat  locum  reconventio  ib.,  3:  quse  in  eo 
possint  omitti  903;  quid  si  solemnitates  iudicii  ordinarii  ser- 
ventur  904.  Iudicium  summarium  potest  fieri  ordinarium,  non 
vice  versa  ib. ;  quid  si  una  pars  reclamaret  contra  formam 
assumptam  iudicii  ordinarii  ib. ,  2.  Iudicium  summarium  lo- 
cum  habet  tum  in  civilibus,  tum  in  criminalibus  905.  1:  quse 
sint  causse  sic  privilegiatse  ab  homine  906  :  quse  sic  privile- 
gnatse  a  Iure  Canonico  907;  quid  de  causis  Beneficialibus  ib., 
1 ;  quse  sint  privilegiatae  a  Iure  civili  908.  Quae  probatio  in 
causis  civilibus  summariis  requiratur  ib.,  1.  Quando  summa- 
rium  locum  habeat  in  criminalibus  909;  id  obtinet  in  crimi- 
nalibus  notoriis  911 ;  conditiones  ad  id  necessarise  912,  1,  2, 
3  et  4.  Quae  possint  omitti  et  quae  sint  necessaria  in  hoc  iu- 
dicio  913  ,  1  ;  a  declaratione  notorii  datur  appellatio  ib.  ,  4. 
Quomodo  procedatur  contra  reum  deprehensum  in  flagranti 
914.  Processus  in  summario  civili  et  criminali  915. 

Iudicia  coram  S.  Congregationibus  916  :  quomodo  Papa 
olim  iudicia  redderet  i&.,  1  et  2;  nunc  reddit  per  S.  Congre- 
gationes  917.  Iudicia  sic  einissa  non  admittunt  appellationem, 


XXVIII    

et  obligant  omnes  ib.  Congregatio  Concilii  de  quibus  cogno- 
scat  918 :  quomodo  ib. ;  quando  Ordinariorum  informationes 
requirat  ib.,  3;  quse  observanda  in  eius  procedura  919;  quis 
admittatur  procurator  ib.,  1;  quid  sit,  et  quomodo  fiat  con- 
cordatio  dubii  ib.,  2:  quomodo  coram  ea  causa  tractetur  920; 
conficiendum  est  summarium  actorum  ib.,  acta  typis  edenda 
ib.,  1;  non  admittuntur  concertationes  vocales  advocatorum 
ib.,  2;  examen  testium  committitur  Ordinariis  locorum  ib.,  3; 
poena  contumacis,  et  quis  talis  habeatur  ib.,  4;  a  quo  possit 
dies  pro  causa  assignatus  differri  ib.,  5;  quomodo  causa  de- 
finiatur  921;  a  definitione  non  appellatur,  sed  peti  potest  nova 
audientm  intra  decem  dies  ib. ;  a  quo  concedi  possit  nova 
audientia  ib. ,  1 ;  quid  de  executione  sententise  deque  litis 
expensis  ib.  Congregatio  Episcoporum  et  Regularium  de  qui- 
bus  cognoscat  922;  servat  formam  iudicii  summarii  923,  1; 
modus  coram  ea  procedendi  ib.;  in  quibus  conveniat,  aut  di- 
scordet  a  procedura  coram  Congregatione  Concilii  ib.,  2;  mo- 
dus  coram  ea  procedendi  in  appellationibus  a  criminalibus 
924.  Congregatio  Inquisitionis,  et  S.  Officii  de  quibus  cogno- 
scat  925:  accuratam  servat  processus  criminalis  formam  926; 
non  procedit  absque  rei  defensore  ib.,  1;  plenissimas  proba- 
tiones  requirit  ib. ,  gratis  omnino  in  se  et  in  ministris  suis 
omnia  peragit  ib.;  quandoque  processum  suspendit  cum  clau- 
sula,  firmo  remanente  processu,  ib.;  tres  tenet  ante  commen- 
dationem  diverso  modo  et  loco  conventus  ib.  Congregatio 
Immunitatis  de  quibus  cognoscat  927:  1:  de  quibus  Congrega- 
tio  de  Propaganda  Fide  ib.,  2;  utramque  summariam  iudicii 
formam  servat  ib. 

Iuramentum  812:  quotuplex  ib.;  iudiciale  decisorium  813; 
defertur,  et  refertur  ib.,  1;  quando  non  admittatur  814;  quo- 
modo  praestandum  ib.,  3.  Iuramentum  suppletorium,  et  pur- 
gatorium  815;  dari  a  quo,  et  cui,  et  quando  possit  ib.,  1.  Iu- 
ramentum  in  litem  81G,  1;  quando  possit  habere  locum  ib.,  2. 
Iuramentum  calumnise  791;  differt  a  iuramento  malitise  ib. 

Iurisdictio  740;  quotuplex  741.  Ecclesia  habet  iurisdictio- 
nem,  et  coercitionem  729;  quot  modis  coercitionem  exerceat 
730.  Iurisdictio  Episcoporum  quomodo  sit  a  Deo  159,  1;  or- 
dinaria,  et  delegata  741,  1. 

Ius  Divinum,  et  Humanum  1:  Naturale,  eius  consequentiae, 
et  prsecepta  2 ;  Gentium  ib. ;  Divinum  positivum  ,  Vetus  ,  et 
Novum,  eiusque  praecepta  3;  Humanum  ,  eiusque  divisio  4; 
Canonicum,  eius  divisiones,  et  prsestantia  5;  Civile  romanum 
6;  Iuris  Canonici  Corpus  (Vide  Corpus).  Ius  Canonicum  Ve  • 
tus,  Novum  et  Novissimum  7.  Ius  in  re,  et  ad  rem  632,  2  et 
659;  quot  modis  perimatur  686  et  seqq. 

Iuspatronatus  544;  ex  iure  communi  non  cadit  in  Prae- 
laturis  et  in  primis  Dignitatibus  Ecclesiarum  Collegiatarum 
ib. ,  2 ;  eius  divisio  545  ;  differentire  inter  ecclesiasticum  ,  et 
laicale  546.  Tempus  Patronis    ad   prsesentandum  concessum 


—    XXIX   — 

ib.;  quanidiu  possit  Ordmarius  prorogare  ib.;  quid  observe- 
tur  in  mixto  547.  Alia:  divisiones  548.  Iuspatronatus  acqui- 
ritur  dotatione  ,  redificatione  ,  fundatione  549  ;  unum  horum 
probabiliter  sufficit  ib.;  privilegio  Summi  Pontificis  post  Tri- 
dentinum  550;  tale  privilegium  ante  Tridentinum  fuit  abro- 
gatum,  paucis  exceptis  casibus  ib.;  privilegium  Episcopi  nil 
prodest ,  quacumque  concurrente  consuetudine  ib.,  2  ;  prse- 
scriptione  immemoriali  a  privatis  551 ;  quid  amplius  requi- 
ratur  in  personis  publicis  ib.  Quid  si  mixtum  sit  ex  iustitia, 
et  gratia  552,  1.  Quot  modis  iuspatronatus  transferatur  de 
uno  in  alium  cum  praedio  cui  adhaeret  553;  quae  sint  in  hoc 
observanda  ib.,  4;  regulae  in  translatione  ex  iure  heereditario 
554;  quomodo  eius  exercitium  dividi  queat  ib. ,  2;  quomodo 
rlat  successio  in  capita,  et  in  stirpes  ib.,  3;  qui  succedunt  in 
capita  iuspatronatus,  et  lineas  determinant  ib.,  4;  pro  nomi- 
natione  maioritas  relativa  linearum  sufficit,  nisi  sit  Collegiale 
ib.;  quomodo  dirigatur  familiare,  et  gentilitium  555.  Iura  Pa- 
troni  556;  eiusdem  onera  561.  Quot  modis  iuspatronatus  amit- 
tatur  562 ;  an  amissum  possit  ab  Episcopo  integrari  ib. ,  8. 
Quando  Papa  derogat  in  toto  iuripatronatus  563;  quando  in 
parte  564;  derogatio  medietatis  vocum  ib. 


Laici  qui  61.  Omnes  baptizati  subiiciuntur  Ecclesise  62;  ne- 
queunt  spiritualia,  et  mere  ecclesiastica  negotia  tractare  63: 
qua?  specialiter  talia  sint  negotia  ib.,  1  et  2;  an  in  Curiis  Epi- 
scopalibus  adhiberi  queant  ib.,  1. 

Laudum  749. 

Laudemium  637;  in  quanta  parte  consistat  ib.,  quando  ad 
Beneficiatum  pertineat  ib.,  6. 

Lectores,  eorumque  officium  119. 

Legati  Papse  134;  nati  135;  missi  136;  a  Latere  137:  eorum 
facultates  138,  1 ;  quomodo  cessent  ib.;  eorum  decreta  sunt 
perpetua  ib.,  2. 

Lecatum  676:  distinctio  inter  profanum,  et  pium  i6.;quando 
hoc  validum  habeatur  677 :  qu?e  res  vel  facta  legari  queant 
678  ;  cuius  sit  legati  lucrum  et  damnura  ib. ,  1.  Eleemosynae 
legatse  quomodo  distribuendse  pauperibus  ib.,  2;  quot  modis 
fieri  possit  669.  Leg^atum  purum  post  mortem  testatoris  sta- 
tim  debetur  ib.;  intra  quod  tempus  sit  exequendum  ib.;  ad 
diem,  et  ex  die,  vel  in  diem  680.  Legatum  conditionale  681; 
eius  regulae  ib.  Legatum  sub  demonstratione,  sub  causa,  sub 
modo  682.  Qualiter  legata  sic  relicta   debeantur  ib.,  1  et  2. 

Legitimatio  personarum  in  iudicio  790  et  824,  1;  prolis 
344.  Legitimitas  prolis  a  iudice  ecclesiastico  cogrnoscenda  est 
768,  5. 

Lex  ecclesiastica  29:  non  potest  opponi  iuri  naturali  30. 
Qui  possint  leges  ferre  31.  Lex  est  promulganda ;  et  subdi- 


XXX   — 

torum  acceptatione  non  eget  36,  2:  ad  praeterita  regulariter 
non  respicit  37;  obligat  etiam  in  conscientia  39;  quid  de  lege 
poenali  ib.  ,  3  ;  quid  de  lege  in  facti  prsesumptione  fundata 
ib.,  4.  Quomodo  lex  interpretanda  38.  Quomodo  cesset  37.  Lex 
dubia  non  obligat  38,  5. 

Lex  diocesana  quid  contineat  161. 

Lex  a.mortizationis  dicta  604. 

Libellus  iudicialis  conventionalis  773:  quibus  constet  par- 
tibus  ib.;  accusatorius  774,  et  887, 1;  quibus  partibus  constet 
ib.  Poena  talionis  non  est  amplius  in  usu  ib.,  3.  Conditiones 
libelli  775  ;  quot  modis  plus  petatur  ib.,  2:  eius  mutatio,  vel 
emendatio  776.  Libellus  compositionis  899. 

Libellus  famosus  274.  Poenae  contra  eos  scribentes  ib.,  1. 

Libbi  prohibiti  15  ,  4  et  258  ,  3.  Quomodo  prohibeantur  a 
S.  Indicis  Congregatione  930.  Libri  liturgici  28. 

Litteb^e  testimoniales  ad  Ordinationem  90;  dimissoriae  91; 
quando  eas  queat  concedere  Vicarius  Capitularis  ib.;  requi- 
sitoriae  860. 

Litubgia  28.  Eius  moderator  ib.,  8. 

Locatio  conductio  630.  Quis  dicatur  locator,  quis  condu- 
ctor  ib.,  1;  quse  res  possint  locari  ib.;  quse  operae  ib.  Locatio 
operis  ib. :  in  quo  consistat  merces  ib.;  debet  esse  determi- 
nata  ib.;  quid  si  supervenerit  sterilitas  vel  alia  necessitas 
631;  quomodo  determinetur  damnum  ib.,  2.  Quid  si  conductor 
re  locata  male  utatur  .  vel  mercedem  statuto  tempore  non 
solvat  ib.,  4.  Locatio  facta  a  Beneficiato   quamdiu  duret  ib. 

31 

Maiobitas  absoluta,  et  relativa  190. 

Maonetismus  divinatorius  damnatur  265,  8. 

Mandatum  est  contractus  638;  Eiusdem  species  ib.;  pra3- 
sumptum  ,  quando  habeat  locum  ib.;  quomodo  per  generale 
concedi  queant ,  quse  requirunt  speciale  ib. ,  5.  Ratihabitio 
mandato  sequiparatur  ib. ,  3.  Obligatio  mandatarii  ,  et  man- 
dantis  639.  Qu»  negotia  speciale  mandatum  requirant  640. 
Quomodo  mandatum  cesset  per  revocationem  mandantis  641; 
per  renunciationem  mandatarii  ib.:  iustse  causa?  revocationis, 
et  renunciationis  ib.,  1  et  3;  per  mortem  mandatarii  ib. ;  et 
mandantis,  re  integra  ib.  excipe  mandatum  ad  causam  piam 
ib.;  gestione  incoepta,  rion  cessat,  nisi  in  clerico  gerente  pro 
Praelato  ib. 

Manus  mobtuje  604,  1. 

Mabtybologium  28. 

Matbimonium  339;  quibus  nominibus  designetur  ib.,  1.  Est 
contractus  naturalis  ib.,  2;  melius  si  sit  etiam  civilis  ib.  Mo- 
nogamiam  instituit,  et  restauravit  ipse  Deus  340:  polygamiam 
simultaneam  permisit  in  Veteri  Lege  S.  Patriarchis  ib.;  suc- 
cessivam  omnibus  in  Nova  341;  polyandria  omnino  damnatur 


XXXI    — 

ib.  Matrimonium  est  sacramentum  342:  eius  minister  343;  di- 
visio  344:  putativum  quos  effeetus  habeat  ib. ;  praesumptum 
non  valet  nisi  in  locis,  in  quibus  Tridentinum  publicatum  non 
fuit  ib.  ;  quale  sit  Matrimonium  conscientise  345  :  quse  in  eo 
causae  et  conditiones  requirantur  ib.,  2,  3,  4  et  5;  quando  ce- 
lebrandum  ib.,  6,  7,  8,  9,  10  et  11,  causse  ob  quas  potest  pu- 
blicari  34G,  3  et  4 ;  quod  dicatur  Matrimonium  ad  morgana- 
ticam  347.  Quando  Matrimonium  sit  illicitum,  vel  nullum  (Vide 
Impedimenta).  Quse  eius  bona  3G9.  Quando  dicatur  clande- 
stinum  400  et  404.  Eius  solenmitas  extrinseca  400;  intrinseca 
consistit  in  prsesentia  Parochi  et  duorum  testium  404 ;  Quis 
sit  ad  hunc  effectum  proprius  Parochus  405  et  seqq. ;  quse 
observanda  circa  Parochum  407 ;  quse  requiratur  prgesentia 
Parochi  ib.,  1;  non  est  necessarius  eius  consensus  ib.,  5;  quo- 
modo  queat  suam  auctoritatem  delegare  ib. ,  G.  Quse  circa 
testes  adhibendos  408.  Quid  de  peregrinis,  famulis ,  aliisque 
409,  1  et  2.  Quando  clandestinum  adhuc  validum  sit  410:  quo- 
modo  Matrimonium  celebrari  queat  in  terris  hsereticorum  411; 
si  impossibile  sit  ibi  habere  Parochum  ib.,  1;  in  partibus  in- 
fidelium  ib. ,  3.  Quid  agendum  si  per  fraudem  contrahatur 
coram  Parocho  et  testibus  412.  Quomodo  Matrimonium  sol- 
vatur  (Vide  Divortium). 

Medicina  a  clericis  exerceri  nequit  sine  licentia  S.  Sedis  85. 

Metropolita  142.  Eius  iura  147.  (Vide  Archiepiscopus) . 

Mercatura  clericis  interdicta  85. 

Metus  389.  Quando  pra^beat  impedimentum  ad  Matrimo- 
nium  390.  Quando  irritet  contractus  G14. 

Missa  322.  Quotidie  potest  a  sacerdote  celebrari,  excepto. 
triduo  mortis  Christi  324;  saltem  diebus  festis,vel  aliquoties 
in  anno  est  celebranda  ib.;  una  tantum,  nisi  ex  lege,  vel  pri- 
vilegio  plures  permittantur  ib.,  2;  quse  causae  necessitatis,  ut 
plures*  permittantur  ib. ,  4 ;  a  quo  causa  probanda  ib.  Quo- 
modo  celebratio  fiat  ib.;  eius  fructus  325.  Celebrans  ,  licite 
eleemosynam  accipit  32G  et  593  ,  1 :  taxa  synodalis  etiam  a 
Regularibus  observanda  ib.  2;  eleemosynam  taxata  maiorem 
sponte  oblatam  potest  Sacerdos  acceptare,  non  minorem,con- 
tradicente  Episcopo  ib.,  3.  Definitiones  S.  Sedis  circa  Missa- 
rum  eleemosynas  327.  Onera  Missarum  sunt  adimplenda  se- 
cundum  offerentium  voluntatem  328.  Eegulae  observandse  in 
redituum  imminutione  329.  Compositio  super  omissionibus  Mis- 
sarum  330.  Earumdem  reductio  331,  1;  quse  sit  iusta  redu- 
ctionis  causa  ib.:  Reducendi  putestatem  habet  solus  Papa 
ib.,  nec  Episcopus  potestatem  habere  videtur  iure  ordinario 
in  limite  fundationis  ib. ,  4 ;  iure  delegato  habere  solet  ib. : 
regulae  reductionum  332. 

Missale  28.  Quomodo  edendum  ib.  6. 

Modus  differt  a  conditione  3G8  et  G82. 

Monachi  214:  eorum  divisio  ib.,  qui  Mendicantes  ib. 

Monasterium  monialium  erigi  non  potest  sine  licentia  S. 


XXXII    — 

Sedis  231,  1:  qure  ad  hoc  requirantur  ib.;  suppressum  sine 
lieentia  S.  Sedis  non  restauratur  ib.,  2. 

Monialis  225.  Monialium  origo  226.  Choristae  quoad  offi- 
cium  divinum  227  ,  1  ;  conversse  quot  possint  recipi  ib.  Mo- 
nialium  admissio  228;  regulariter  non  ultra  numerum  ib.,  1; 
quse  ob  infirmitatem,  vel  aetatem  excludantur  ib.,  2:  an  plu- 
res  sorores  ib. ,  3.  An  nova  decreta  pro  receptione  Novitia- 
rum  in  monialibus  habeant  locum  ib.  3.  Poma  in  cogentem, 
vel  impedientem  monialem  fieri  229.  Exploratio  voluntatis  ad 
habitum  ,  et  professionem  ib.  ,  4.  Dos  constituenda  ante  re- 
ceptionem  habitus,  230,  2 ;  haec  post  mortem  professse  perti- 
net  ad  monasterium  ,  et  post  mortem  novitise  revertitur  ad 
parentes  ib.,  1  ;  prseter  dotem  licite  constituitur  livello  ib. ; 
alise  exactiones  pecuniarum  reprobantur  ib.  Quando  vota  mo- 
nialium  sint  solemnia  231.  Earum  clausura  debet  esse  papalis 
ib.,  3;  episcopalis  tantum  quandoque  imponitur  ib.;  eius  ef- 
fectus  quoad  egressum  et  ingressum  ib. ,  7;  causae  permit- 
tentes  egressum  232 ;  permittentes  ingressum  233  ,  non  per- 
mittentes  ib.,  1.  Quot  et  quales  personas  possit  secum  intro- 
ducere  in  monasterium  visitator  ib.  2;  de  quibus  fieri  debeat 
visitatio  237.  Quse  observanda,  ut  licitus  sit  egressus,  vel  in- 
gressus  234,  3  et  4.  Confessarius  monialium  ib.,  4.  An  in  mo- 
nasterium  recipi  queant  educandae  235.  Quibus  sub  poenis 
prohibita  sit  collocutio  cum  monialibus  236.  Earum  visitatio 
237,  gubernium  238.  Non  possunt  ad  aliud  monasterium  tran- 
sferri,  aut  expelli,  nisi  auctoritate  S.  Sedis  239.  Quando  tran- 
sferuntur  a  subiectione  regularium  ad  subiectionem  Ordinarii 
frui  pergunt  priviiegiis  ordinis  ib. ,  2.  Saecularizatio  in  mo- 
nialibus  difficillima  est  ib.,  1. 

Monitio  trina  debet  prsecedere  censuram  295. 

Mons  pietatis  646,  5. 

Mulcta  301:  quando  locum  habeat  ib.,  cui  assignanda  ib.; 
quando  queat  iudex  eam  infligere  730,  2. 

Mutilatio  dat  irregularitatem  102. 

Mutuum  642.  Quibus  rebus  fiat  ib. ;  mutuatarius  pericu- 
lum  sustinet  ib. ,  2.  Quomodo  Ecclesia  obligetur  a  mutuo  a 
Praelato  contracto  ib. ,  3 ;  Quomodo  ,  et  quando  aliquid  mu- 
tuans  possit  licite  percipere  ex  mutuo  (Vide  Usura).  Quibus 
in  contractibus  pecunia  ad  lionestum  lucrum  collocari  queat 
646. 

JN" 

Negotiatio  lucrativa  clericis  interdicta  85. 

Neophyti  61. 

Notorium  910,  facti  et  iuris'  ib.;  notorium  praesumptionis 
ib.  divisio  notorii  facti  ib.,  1;  quomodo  notorium  probetur  912, 
1,  2  et  3. 

Novatio  667,  3  et  700:  quomodo  fiat  ib.;  eius  effectus  ib. 


XXXIII   — 

Novitiatus,  et  Novitius  216:  quomodo  peragendus  ib.,  et 
217;  quomodo  eo  tempore  novitius  possit  facere  donationes, 
et  renunciationes  ib.  Defectus  novitiatus  est  insanabilis  216, 
3.  Novitia  decurrente  anno  novitiatus  in  periculo  mortis  po- 
test  professionem  emittere,  et  lucrari  indulgentias  230,  1. 

Nuncius  sive  cursor,  vel  apparitor  763. 

Nuntii  Apostolici  136. 

Nuptue  sunt  benedicendse  360;  quomodo  fiat  hsec  bene- 
dictio  ib.,  1;  non  datur  tempore  vetito  ib.;  neque  secundo  nu- 
bentibus  341. 

O 

Obedientia  Episcopo  debita  78 ,  5.  Obedientia  Eegula- 
rium  219. 

Oblationes  592.  Observandae  pise  consuetudines  aliquid 
ministris  Ecclesise  oiferendi  ib.;  conventiones  circa  eas  dam- 
nantur  ib.;  possunt  sponte  oblatse  acceptari,  non  possunt  ex- 
torqueri  593;  quid  liceat  si  ex  pia  consuetudine  proveniant 
ib.:  moderatse  iuxta  piam  consuetudinem  simoniam  non  con- 
tinent  ib.,  2;  licet  ab  initio  voJuntariee  et  facultativae  possunt 
obligationem  parere  ib.,  iure  pertinent  ad  parochum ,  594  ; 
voluntas  ad  consuetudo  potest  eas  aliis  addicere  ib.;  consue- 
tudo  decennalis  videtur  sufficere  ib.  1.  Parochi,  canonici,  et 
omnes  clerici  oblationes  pro  exequiis  accipientes  debent  eis- 
dem  assistere,  et  pro  defunctis  orare  ib.  2;  non  licet  eo  tem- 
pore  Breviarium  recitare,  vel  alias  preces  ib. 

Obligatio  618;  oritur  ex  pactis,  et  contractibus  ib.;  potest 
esse  ex  una  tantum  contrahentium  parte,  et  ab  utraque  619: 
naturalis  tantum,  civilis  tantum,  naturalis  et  civilis  simul  ib.; 
quem  effectum  habeat  naturalis  tantum  ib.  1.  Obligatio  an- 
tidoralis  659,  3.  Quot  modis  obligatio  perimatur  686:  quomodo 
per  interitum  rei  ib.;  per  confusionem  687;  per  compensa- 
tionem  688;  eiusdem  conditiones  ib.,  1;  per  prsescriptionem 
(Vide  Prozscriptio);  per  solutionem  (Vide  Solutio);  per  nova- 
tionem  700;  per  acceptilationem,  sive  remissionem  701. 

Obreptio,  et  subreptio  50. 

Obstetrices  baptizant  in  necessitate  311.  Quse  requiran- 
tur  ab  eis  ib.,  4. 

CEconomus  539,  1. 

Officiales  Episcopi  165. 

Officium  188. 

Oppositio  propter  sponsalia  inita  ad  aliud  Matrimonium  354. 

Oraculum  vivse  vocis  40. 

Oratorium  quotuplex  447;  differt  a  capella  ib.,  1.  Quae  o- 
ratoria  dicantur  publica  ib.,  2;  qui  actus  cultus  in  iisdem  e- 
xerceantur  ib.,  3.  Nequit  Episcopus  permittere  celebrationem 
missae  in  oratoriis  privatis  448;  nisi  per  modum  actus  ex  ma- 
gna,  et  urgenti  causa  ib.  Casus  in  quibus  Episcopus  specia- 
liter  potest  erigere,  et  celebrationem  permittere  in  oratorio, 


XXXIV    

et  extra  Ecclesiam  449.  Indulta  Apostolica  oratorii  privati 
sunt  personalia  450;  qui  sint  indultarii  ib.,  2;  excipiuntur  so- 
lemniores  dies  ib.,'6;  quae  prsecipuse  indultorum  clausulae  ib.,4:. 

Ordinatio  88;  a  quo  fieri  possit  ib.,  1.  Ex  quot  causis  fiat 
Episcopus  proprius  ib.  et  seqq.  Ordinatio  data  in  ordine  mi- 
nore  ab  uno  Episcopo  facit ,  ne  licite  recipiatur  ab  alio  in 
maiore  ib.  Poena  Episcopi  ordinantis  non  subditum  ,  et  sic 
ordinati  92;  difficiliter  in  hoc  S.  Congregatio  dispensat  ib.,  1. 
Scrutinia  ad  ordines  93.  Tituli  ad  ordines  94;  quando  bene- 
ficium  sit  titulus  suificiens  ib.;  quando  ,  ct  quomodo  titulus 
patrimonii  admittatur  ib.,  6;  poena  ordinantis,  et  ordinati  sine 
titulo  95;  Apostolica  dispensatio  a  titulo  ib.,  5.  Locus,  et  tem- 
pus  ordinationis  peragendae  96.  Ordinatio  per  saltum  97.  Ir- 
regulares  ordinari  non  possunt  98. 

Ordo  est  sacramentum  338 ;  eius  minister  ,  et  subiectum 
ib.,  2.  Ordo  sacer  dat  impedimentum  ad   Matrimonium  396. 

Ordo  cognitionum  in  iudiciis  835  et  seqq. 

Ordinbs  regularium  (Vide  Regulares). 

Origo  quoad  ordinationem  89;  illa  patris  attenditur  in  le- 
gitimis,  et  matris  in  illegitimis  ib.,  3. 

Orthodoxi,  et  Heterodoxi  61. 

Ostensorium,  pixis,  et  corporalia,  etc,  quomodo  benedi- 
cenda  sint  468,  1. 

Ostiarii,  eorumque  officium  119. 


Pactum  nudum,  et  vestitum  609.  Pacta  nuda  obligationem 
naturalem  pariunt  610;  pacta  vestita  etiam  civilem  ib.  Sim- 
plex  promissio  vim  pacti  non  habet,  nisi  post  acceptationem 
ib.;  excipe  in  promissione  favore  causse  pise,  quae  statim  ac- 
ceptatur  a  Deo  ib.  Reprobatur  pactum  de  quota  litis  inter 
clientem  et  advocatum  617,  3.  Pactum  de  redimendo  in  ven- 
ditione  licitum  est  627;  non  est  licitum  tempus  apponere  in- 
tra  quod  venditor  teneatur  redimere,  vel  rem  in  conductio- 
nem  accipere  ib.,  1.  Pactum  legis  commissorise  in  venditione 
licitum  est  628;  illicitum  in  pignore  646,  4.  Quid  de  pacto 
additionis  in  diem  629.  Pactum  antichresis  quando  reprobe- 
tur  646,  3. 

Pallium  143.  Eius  significatio  144  et  seq. 

Papa  variis  designatur  nominibus  ,  et  plures  refert  per- 
sonas  121:  est  enim  loco  divi  Petri  Christi  Vicarius,  et  loco 
Csesaris  supremus  ditionis  ecclesiasticse  princeps  ib.,  1 ;  est 
summus  Ecclesise  doctor,  et  infallibilis  in  definiendis  ex  ca- 
thedra  rebus  fidei  et  morum  27;  emittit  decreta  definitiva  ib., 
8;  est  iudex  supremus,  a  quo  non  appellatur  124;  est  supre- 
mus  in  Ecclesia  legislator  ib.  Habet  in  universa  Ecclesia  pri- 
matum  honoris  et  iurisdictionis  123  ,  non  habet  superiorem 
nisi  Deum  124  ,  non  divincitur  vi  coactiva  legibus  humanis 
ib.;  dispensat  in  iure  ecclesiastico,  et  interpretatur  divinum 


XXXV   — 

ib.;  constituit  diceceses,  et  Episcopos  ib.  Concilium  generale, 
et  novas  Religiones  probat,  etc.  125.  Duplici  potestate  fruitur 
ordinaria  et  absoluta,  quse  plenitudo  potestatis  appellatur  ib.; 
consilio  Cardinalium  utitur  126.  Ipse  solus  ex  causa  potest 
pias  testatorum  voluntates  immutare  685 ;  male  factas  bono- 
rum  ecclesiasticorum  alienationes  sanare  716,  2.  Papa  ma- 
ximo  amore  et  honore  colendus  est  122. 

Parochia  202.  Parochiae  prius  in  agris,  quam  in  civitate 
institutae  203;  succursales  204,  1. 

Parochiani,  206,  10. 

Parochus  202;  alia  eius  nomina  ib:  an,  et  quo  sensu  queat 
appellari  pastor  ib.,1.  Est  Episcopo  inferior  ib.;  ex  institu- 
tione  Ecclesiastica  203, 1.  Parochi  non  sunt  successores  LXXII 
discipulorum  ib.  Regulariter  unus,  et  perpetuus  instituen- 
dus  204,  1;  quando  plures,  vel  amovibiles  constituantur  ib. 
Eorum  potestas  in  foro  interno  est  ordinaria  205;  ad  quse  se 
extendat  in  foro  externo  ib;  connectitur,  et  submittitur  po- 
testati  Episcopi  ib.  Eorum  iura  206;  onera  207;  quos  debeant 
detinere  libros  ib.;  quando  Missam  pro  populo  applicare  208: 
haec  obligatio  afficit  omnes  curam  exercentes  ib.,  1;  per  se, 
si  non  sint  impediti,  in  parochia  ib.;  quomodo  mederiqueat- 
omissionibus  ib.,  2.  Quando,  et  quomodo  debeat  predicare  3; 
alium  concionatorem  nequeunt  absque  Episcopi  licentia  ad- 
mittere  ib.,  5;  qua  pcena  negligentes  puniantur  ib.,  6.  Debent 
Sacramenta  ministrare  209;  fidei  professionem  emittere,  e- 
xemplum  prsebere,  et  alia  facere  ib.,  5;  in  parochia  residere 
210;  quomodo  intelligenda  hsec  residentia  ib.:  habent  ex  causa 
rationabili  bimestre  vacationis,  et  ex  causa  gravi  usque  ad 
quadrimestre,  relicto  Vicario,  et  de  Episcopi  licentia  ib.;  qiue 
causa  rationabilis,  quae  gravis  ib.,  2  et  3;  quibus  poenis  queat 
contra  non  residentes  procedi  ib.,  4;  onus  residentia3  exten- 
ditur  ad  omnes  habentes  curam  animarum,  ad  coadiutorem, 
et  simul  coadiutum,  et  ad  oeconomos  ib.,  7.  Parochus  quoad 
Matrimonium  404  et  seqq. 

Parrucca  adhiberi  nequit  in  sacro  celebrando  absque 
licentia  sanctse  Sedis  81. 

Patriarcha  139;  maiores,  et  minores  ib.;  eorum  iura  140. 

Patrimonium  ecclesiasticum  in  quibus  bonis  constitui  pos- 
sit  94;  in  qua  quantitate  annui  reditus  sit  constituendum  ib., 
8;  constitutum  alienari  non  potest  ib.  Iuramentum  a  testibus 
prsestandum  95,  5. 

Patronus  quos  recipiat  honores  ab  Ecclesia  patronata 
556;  quando  ab  ea  habeat  alimenta  ib.,  3.  Prsesentat  clericum 
ad  Beneficium  vacans  intra  tempus  iegitimum  ib.,  4;  quem 
possit  prsesentare  557;  quid  si  sit  minor  ib.,  2;  vel  adsit  prse- 
sentatio  principalis,  et  procuratoris  ib.;  cum  bona  fide  va- 
lide  prsesentat,  quamquam  sit  in  sola  pacifica  quasi  posses- 
sione  prsesentandi  558;  si  hic  possessor,  et  Patronus  prsesen- 
tent,  cuius  prseferenda  prsesentatio    1;   possessio   prodest   e- 


XXXVI    — 

tiam  extraneo  ad  prsesentandum  admisso  559:  siquiPatroni 
sint  impediti  negotium  perficitur  ab  aliis  ib.  Quse  sint  onera 
Patroni  561;  nequit  se  ingerere  in  iurisdictione,  et  fructibus 
Ecclesise  ib.  Quot  modis  amittat  ius  patronatus  562. 

Peculatus  273. 

Peculium717;  clericorum  quotuplex  718;  patrimoniale  quae 
bona  comprehendat  ib.;  quid  de  bonis  clerico  per  testamen- 
tum,  vel  donationem  relictis  ib.:  quid  de  bonis  ex  illicita  ne- 
gotiatione  qusesitis  ib.,  1.  Peculium  ecclesiasticum  quae  bona 
comprehendat  719.  Quotuplex  peculium  secuudum  leges  ci- 
viles  ib.,  1:  castrense,  et  quasi  castrense  pleno  iure  perti- 
nent  ad  clericum  ib.;  adventitium  ad  Episcopum,  si  clericus 
sit  Episcopus,  vel  ad  sacerdotem,  si  sit  acquisitum  post  sa- 
cerdotium  ib.;  profectitium  ad  patrem  ib.  Bona  clerici  mere 
ecclesiastica  702;  necessaria  ad  sustentationem  721;  quid  in 
sustentatione  veniat  ib.;  bona  industrialia  722.  Quid  de  di- 
stributionibus  quotidianis,  et  de  reditibus  stolae  ib.,  2;  bona 
parsimonialia  723.  Regnlse  pro  assignatione  bonorum  eccle- 
siasticorum  a  clericis  perceptorum  724;  an  clerici  teneantur 
superflua  erogare  ex  iustitia,  vel  tantum  ex  charitate  ib., 
•  2;  quid  de  utensilibus  sacris  relictis  a  Cardinalibus,  et  Epi- 
scopis  ib.;  quando  erogatio  fieri  debeat  725;  quae  si  nonfiat, 
succedit  Ecclesia  ib.;  quid  si  clericus  habuerit  Beneficia  in 
pluribus  Ecclesiis,  vel  reditus  Ecclesiasticos  mixtos  patri- 
monialibus  ib.,  3.  Clericus  uti  potest  melioramentis  etiamsi 
renunciet  tantum  Beneficio  ib.;  quse  observentur  in  praxi 
for"  externi  ib.;  quo  ordine  erogatio  fieri  debeat  ib.;  con- 
sanguinei  vere  pauperes  aliis  prseferendi  sunt  ib.,  6;  timo- 
rati  improbis,  cseteris  paribus  ib.,  7;  an  cives  exteris  ib.  Quo- 
modo  Beneficii  fructus  dividantur  inter  antecessorem,  et 
successorem  726;  an  fructus  inexacti  pertineant  ad  anteces- 
sorem,  eiusve  hseredes,  vel  ad  successorem  727;  quid  obser- 
vetur  in  praxi  ib.  Distributiones,  et  alia  similia  emolumenta 
pertinent  ad  haeredes  ib. 

Pensio  ecclesiastica  530:  quomodo  imponatur  531;  quod 
discrimen  inter  impositam  a  Papa  et  ab  Episcopo  ib.,  2;  in- 
ter  censum  antiquum  et  novum  ib.,  3:  in  quota  parte,  et  in 
quibus  Beneficiis  imponi  queat  ib.;  eius  relatio  ad  Benefi- 
cium  532;  laicis  concedi  nequit,  nisi  a  Papa  ib.,  2.  Onus  c.le- 
rici  pensionarii  ib.,  3.  Causa?  legitima^  pensionum  533.  Pote- 
stas  Episcopi  in  constituendis  pensionibus  534,  1;  quae  requi- 
rantur  ad  eas  constituendas  535.  Pensio  constituta  alienari 
prohibetur  536;  et  nunc  etiam  commoditas  eiusdem  perci- 
piendae  ib.  Quot  modis  pensio  extinguatur  537. 

Peregrinus  quomodo  diiferat  a  vago  409;  an  obligetur  a 
legibus  locorum  34,  3. 

Periti  810:  eorum  officium  ib.;  quomodo  eligantur  ib. 

Permutatio    Beneficiorum   fieri  nequit    sine    auctoritate 


XXXVII    

superioris  580;  facta  resolvitur,  si  alter  alterius    Beneficium 
non  sit  consequutus  581. 

Pbrsona  60.  Personarum  divisio  61.  Persona  moralis  2. 

Personatus  188. 

Petitio  mutua  in  iudiciis  825,  2;  plus  petens  775:  quomodo 
hoc  contingat  ib.,  2;  poense  ib. 

Pignus  653;  quot  modis  constituatur  ib.;  quibus  in  rebus, 
et  a  quibus  constitui  nequeat  ib.  Iura  et  onera  dantis,  et 
accipientis  pignus  654. 

Plagium  273. 

Plebanus  202. 

Poena  ecclesiastica  283.  Ecclesia  habet  ius  et  potestatem 
imponendi  pcenas  ib.,  1.  Regulae  ad  cognoscendum,  an  pcena 
sit  latse,  vel  ferendse  sententiae  284;  quid  intersit  inter  u- 
tramque  285;  qnando  iudicis  declarationem  exigat  ib.  Quae 
pcenae  medicinales  286;  quoe  pcenae  vindicativse  299,  301  et  seqq. 

Poenitentia  ut  sacramentum  333;  eius  minister,  et  su- 
biectum  ib.,  4.  Praeceptum  annuae  confessionis,  et  pcenae  in 
transgressores  ib.  Potestas  absolvendi  a  peccatis  quomodo 
detur  334.  Quomodo  possit  Episcopus  sibi  peccatorum  abso- 
lutionem  reservare  335;  delegatus  ad  reservationes  papaies 
nihil  potest  in  Episcopalibus  ib.,  5;  reservationes  papales  pro- 
pter  peccatum  336;  propter  excommunicationem  ib.;  in  Bulla 
Ccence  ib.,  3;  in  aliis  sacris  canonibus  ib.,  4. 

Poenitentiakia  Apostolica  dispensat  super  occultis  Ma- 
trimonii  impedimentis  419;  in  quibus  ib.  1;  ex  speciali  Papae 
commissione  quandoque  etiam  in  publicis  ib.  Qua?  in  suppli- 
catione  sint  exponenda  420.  Formula  supplicationis  ib.  4.  Quo- 
modo  exequendae  clausulae  rescripti  421;  formula  dispensa- 
tionis  ib.,  3:  rescriptum  postea  regulariter  lacerandum  ib.,  4. 

Polygamia  341. 

Pontificale  romanum  28. 

Positio  796,  2  et  3;  differt  ab  interpellatione  ib.,  3;  quid 
possit  in  positionem  deduci  797. 

Possessio  693;  quasi  possessio  ib.:  naturalis,  civilis,  et 
mixta  ib.;  quomodo  interrumpatur  ib.;  an  per  denunciatio- 
nem  extraiudicialem  ib.,  2.  Quid  operetur  in  iurepatronatus 
558  et  559;  quid  operetur  in  genere  in  Beneficiis  566.  Regula 
de  annali  possessore  ib.;  regula  de  triennali  567;  quibus  in 
casibus  non  prosit  ib.  1.  quando  dicatur  pacifica  ib.;  eius 
effectus  ib.,  2;  quando  quis  possessione  spoliatur  (Vide  Spolium). 

Postulatio  in  Beneficiis  486. 

Pr^ebenda  257,  1. 

Pr^eceptum  286,  1. 

Pkjelatus  inferior  200.  Praelatus  proprie  Nullius  habet 
iurisdictionem  ib.;  in  quibus  limitetur  201. 

Prjescriptio  689;  acquisitiva,  et  extinctiva  conscientiam 
afficit  ib;  eius  conditiones  690.  Quae  res  praescribi  nequeant  ib. 
Quando  adsit  bona  fides  (591;  requiritur   toto   tempore    proe- 


XXXVIII  — 

scriptionis  ib.:  cum  dubio  non  potest  inchoari  ib.;  quid  si 
dubium  supervenerit  ib.  Qualis  sit  iustus  titulus  692.  Qualis 
esse  debeat  possessio  (393,  quomodo  interrumpatur  ib.;  an 
per  extraiudicialem  denunciationem  ib.,  2.  Quando  praescri- 
ptio  dormiat  694.;  tempus  dormitionis  in  complenda  praescri- 
ptione  subtrahitur  ib.  Regulae  de  tempore  ad  complendam 
praBscriptionem  necessario  695;  quomodo  procedat  prsescri- 
ptio  triennalis  ib.;  longi  temporis  inter  prsesentes,  et  absen- 
tes  ib.;  longissimi  temporis  ib.;  prsescriptio  quadraginta  an- 
norum  requiritur  contra  Ecclesiam  ib.;  contra  Ecclesiam  Ro- 
manam  centum  annorum  ib.  Quse  sit  immemorialis  praescri- 
ptio  ib.;  quomodo  probetur  ib.,  7. 

Pr^esentatio  ad  Beneficia  quid  contineat   556;   fieri    po- 
test  toto  tempore  Patronis  ad  id  concesso  560;  si  prsesenta- 
tus  renunciet  tempus  integratur  ib.  Prsesentatus  examinatur, 
et  habilis  repertus  instituendus  est  556.  (Vide  Patronus). 
Prjestimonium  533. 

Pr^esumptio  817;  iuris  et  hominis  ib.;  differt  a  fictione  ib., 
1;  quse  sint  iuris,  et  de  iure  ib.;  quse  iuris  tantum  ib.,  2;  earum 
effectus  ib.  Pnesumptiones  hominis  leves,  graves,  et  violentae 
818:  earum  vis  ib.;  in  criminalibus  etiam  violentae  regulariter 
probationem  non  efficiunt  819.  Quam  prsesumptionem  inducat 
notorietas  facti  et  fama  820. 
PRiEVENTio  in  iudiciis  772. 

Presbyteratus  114.  Presbyteri  sunt  Episcopis  inferiores 
112;  succedunt  lxxii  Domini  discipulis  ib.:  eorum  officia  116. 
Presbyterium  Pontificis  Summi  127  et  916,  1. 
Precarium  quid  sit  647;  eius  differentia  a  precaria,   sive 
precariis  ib.,  2. 

Primas  eiusque  iura  141. 

Primiti^e  589;  probantur  ab  Ecclesia,  et  a  consuetudine 
determinantur  590;  in  casu  necessitatis  primitise  possunt  esse 
obligatorise  ib.,  2. 

Principatus  temporalis  Summi  Pontificis  121,  l;inter  bona 
ecclesiastica  principaliter  recensetur  599;  his  temporibus  est 
Summo  Pontifici  necessarius  600;  est  sacer,  et  legitimus  ib., 
1;  ad  ius  Ecclesiae  universalis  pertinet  ib.,  2;  electus  Papa 
iurat,  se  salvum  et  integrum  servaturum  ib.,  4. 

Privilegium,  eiusque  divisiones  41.  Discrimen  inter  pri- 
vilegium,  et  ius  singulare  ib.,  I.  Privilegium  fori  68;  non  po- 
test  per  Principes  saeculares  auferri,  neque  in  toto  per  Pa- 
pam  ib.  1;  potest  per  Papam  limitari  69;  non  per  Princi- 
pes  ib.,  2;  quas  causas  non  comprehendat  70.  Papa  potest 
dare  iudicem  laicum  in  criminalibus  768.  1.  Privilegium  ca- 
nonis  71:  qu33  actiones  eius  violationem  inducant  ib.;  3,  poena 
violatorum  72;  qui  clerici  illud  amittant  71,  9. 

Probatio  793;  plena,  et  semiplena  ib.;  quse  requiratur  in 
criminalibus  ib.,  1 :  directa,  et  indirecta  ib. :  ex  lege  ,  et  ex 
facto  ib. 


—  XXXIX   — 

Procedura  731.  Omnis  procedura  curiarum  seecularium  a 
iure  canonico  deducta  735,  1. 

Processus  ex  informata  conscientia  78;  an  possit  adhiberi 
in  delictis  publicis  ib.,  3.  Processus  in  electione  Episcopi,  et 
eius  preconizatio  483. 

Procuratio  debita  Episcopo  visitanti ,  vel  eius  delegato 
155,  1  et  161;  quid  eo  titulo  accipere  queat  162;  quando  pro- 
curationem  petere  nequeat  ib. 

Procurator  752;  ad  lites  ib.;  differentia  inter  ipsum  ,  et 
advocatum  753;  debet  exhibere  mandatum  754;  quis  repel- 
latur,  et  in  quibus  causis  ab  officio  procuratoris  755, 2;  quando 
eius  officium  cesset  757.  Procurator  fiscalis  (Vide  Fiscalis). 

Professio  religiosa  219;  expressa,  et  tacita  ib.;  hsec  quan- 
doque  ex  novis  decretis  non  admittitur  ib. ,  1:  solemnis,  et 
minus  solemnis  ib.  Remedia  professionis  nullse  ib. ,  2  et  3.  Ef- 
fectus  solemnis  professionis  220.  Effectus  professionis  minus 
solemnis  221:  quibus  congregationibus,  et  ordinibus  hsec  pro- 
fessio  adscribatur  ib.;  ex  novo  decreto  professio  Regularium 
virorum  in  primo  triennio  videtur  minus  solemnis  ib.,  4.  No- 
vitia  in  periculo  mortis  potest  professionem  emittere  230,  1. 

Professio  fidei  emittenda  a  Canonicis  cathedralis  182;  a 
parochis  209,  4. 

Promotor  fiscalis  (Vide  Fiscalis). 

Prorogatio  causae  771. 

Provicarius  generalis  165;  an  detur  appellatio  ab  ipso  ad 
Episcopum  ib.,  3;  non  potest  exequi  rescripta  S.  Sedis  Vica- 
rio  generali  directa  ib. 

Pubertas  quando  adveniat  398. 

Punctatores  a  quo  constitiiendi  sunt  186.  Iuramentum 
praestant  ib. 

Purgatio  vulgaris  reprobatur  281 ;  quomodo  a  profanis 
fieret  ib.,  1  et  818,  1.  Purgatio  canonica  quando  habeat  lo- 
cum  ib.;  casus  speciales,  in  quibus  admittitur  ib.,  3:  quomodo 
fiat  ib.,  4;  eius  effectus  ib.,  6;  an  Episcopus  hunc  procedendi 
modum  etiam  nunc  servare  possit  ib.,  7. 

Q 

Qilestiones  iudicii  principales,  et  accessorise  835;  preiu- 
diciales  prius  definiendse  ib.;  quse  tales  habeantur  836;  inci- 
dentes,  sive  emergentes  cognoscuntur  a  iudice  causae  prin- 
cipalis  841.  Limitatur  in  iudice  laico  in  qusestione  spirituali 
incidente  ib. ,  2 ;  incidentes  prseparatoriae  prius  expediendse 
842;  quse  tales  sint  ib.;  incidentes  extranese  coram  quo  iu- 
dice  tractandse  843 ;  quid  in  concursu  quaestionis  criminalis 
et  civilis  ib.,  1. 

Qu^estores  eleemosynarum  pro  Missis  327. 

Querela  864;  nullitatis  sententiae  a  quo  cognoscatur  884,  2. 


—    XL    

Rapina  273. 

Raptus  ad  eontrahendum  Matrimonium  391 :  quando  af- 
ferat  impedimentum  dirimens  392;  poenae  raptorum  et  coope- 
rantium  ib. ,  1  et  2;  quse  observanda  circa  raptum  ib.,  3.  Ra- 
ptus  seductionis  Matrimonium  non  irritat  393:  an  hoc  impe- 
dimentum  contrahatur  quando  foemina  rapit  virum  394. 

Rector  202. 

Reconventio  771  e£825, 2;non  admittitur  in  criminalibus  ib. 

Recusatio  iudicis  suspecti  744  et  seqq. 

Reductio  super  oneribus  Missarum  331  et  seq. 

Regium  placitum,  vel  exequahir  44,  5. 

Regula  de  annali  566 ;  de  triennali  567  ;  regulae  Cancel- 
larise  Apostolicae  16. 

Regularis  211.  Requisita  ad  constituendum  Regularein 
ib.;  Regularium  institutio  212;  eorum  diversse  appellationes 
ib.;  praecipuae  eorum  regulae  ib.;  quomodo  a  statu  laicali  ad 
clericalem  processerint  213;  quomodo  dividantur  214.  Qui  pro- 
hibeantur  a  suscipienda  vita  Regulari  215;  quomodo  dandse 
litterae  testimoniales  Ordinariorum  ib.,  11;  quae,  et  quot  seru- 
tinia  sint  necessaria  ib.,  11;  debent  complere  novitiatum  216, 
quae  in  eo  peragendo  observanda  ib. ;  3  et  4.  Monasterium 
prseter  victum,  et  vestitum  nil  potest  recipere,  et  ab  eo  re- 
cepta  novitio  egredienti  sunt  restituenda  ib.  Quomodo  no- 
vitius  possit  facere  donationes  ,  et  renunciationes  217  ;  quo- 
modo,  peracto  novitiatu,  transire  ad  professionem  218;  quid, 
et  quotuplex  haec  sit  219  (Vide  Professio).  Regulares  sunt 
exempti  a  iurisdictione  Episcopi  220;  exemptio  cessat  in  par- 
vis  conventibus  ib. ,  5.  Regulares  habentur  tamquam  civiliter 
mortui  ib.;  acquirunt  monasterio  ib.;  non  possunt  eiici  ab  Or- 
dine  ,  nisi  sint  vere  incorrigibiles  222  ;  processus  ,  et  causae 
incorrigibilitatis  ib. ,  1 ;  emendati ,  sunt  iterum  in  Religione 
admittendi  ib.;  non  possunt  iure  novo  transire  ad  Ordinem 
etiam  strictiorem  sine  licentia  S.  Sedis  223;  possunt  a  .  S.  Sede 
ex  iusta  causa  seecularizari  224.  Conventus  ,  et  monasteria 
votorum  solemnium  erigi  tantum  possunt  a  S.  Sede  ib.  et  231, 
1;  eadem  a  sseculari  potestate  suppressa  in  pristinum  remitti 
ib.  Regulares  quoad  ordinationem  dependent  ab  Episcopo 
loci  90,  3;  ordinatur  ad  titulum  paupertatis  94.  Quando  con- 
tra  Regulares  procedat  Episcopus  160. 

Religio  18. 

Renunciatio  in  Beneficiis  573 ;  quomodo  debeat  esse  li- 
bera  ib.;  quse  sit  tacita  Ab. ,  3  et  4;  expressa  quot  modis  fiat 
ib.  ;  quae  habeatur  conditionalis  ib. ;  quse  fieri  dicatur  cum 
iure  regressus,  ingressus  et  accessus  ib.,  5.  Causse  iustse  pro 
resignatione  Episcoporum  574,  3;  ministrorum  inferiorum  ib., 
4.  Quando  renunciatio  interdicatur  ratione  Beneficii  575;  quan- 


s       XLI    

do  ratione  personse  57G.  Quid  de  renunciatione  necessaria  ib., 
2.  Regula  de  viginti  ib.,  3.  Renunciatio  est  a  legitimo  supe- 
riore  acceptanda,  alias  non  valet  577;  quis  legitimus  supe- 
rior  ib.;  facta  coram  laico  non  valet  ib. ,  1*,  quomodo  riat  in 
favorem  tertii  578 ;  Papse  auctoritatem  requirit  ib. ;  an  Epi- 
scopus  reiecta  conditione  favoris  possit  eam  acceptare  sim- 
pliciter  ib.,  1;  an  resignans  queat  saltem  aliquem  commen- 
dare  Episcopo  ib.  Renuntiatio  facta  cum  reservatione  pen- 
sionis,  aut  alterius  oneris  non  valet,  nisi  a  Papa  probata  579; 
modica  datio  ad  redimendam  vexationem  non  videtur  impro- 
bata  ib. ;  cum  permutatione  fleri  nequit  sine  Superioris  au- 
ctoritate  580.  Effectus  renunciationis  purse  et  conditiouatae 
581:  si  Episcopus  renunciaverit  tantum  Beneficio,  potest  adhuc 
licite  exercere  actus  ordinis  ib.  Renunciationes  Beneficiorum 
de  iure  sunt  publicanda*  577,  3. 

Replicatio,  duplicatio,  etc.,  821,  1. 

Repudium  428. 

Res  303.  Rerum  divisiones  ib.;  Deo  dicatse  tamquam  extra 
hominum  commercium  sunt  ib.,  1 ;  fungibiles,  et  non  fungi- 
biles  642,  1. 

Res  iudicata  856  ;  non  resolvitur  per  instrumenta  postea 
reperta  ib. ,  3  ;  quse  sententise  non  transeant  in  rem  iudica- 
tam  ib.,  4;  effectus  rei  iudicatse  in  foro  conscientise  857. 

Reservatio  excornmunicationis  et  interdicti  in  articulo 
mortis  cessat,  non  vero  suspensionis  297,  4.  Reservatio  pa- 
palis  quando  cesset  ob  magnam  ,  et  urgentem  necessitatem 
ib.,  5.  Qui  habeantur  impediti  Romam  se  conferre  ib.  Reser- 
vatio  Beneficiorum  ib.,  503;  ius  in  Papa  ad  reservationes  ib. 
1;  praxis  reservationum  ib.;  de  tacita  reservatione  (Vide  Af- 
fectio).  Reservationum  divisio  ib.  et  505,  3;  reservatio  clausa 
in  corpore  Juris  506;  an  idem  sit  reservatio  apud  Sedem,  et 
in  Curia  ib. ;  reservatio  regulse  primae  Cancellariae  507  ;  re- 
gulse  secundse  508 ;  quid  de  Beneficiis  ab  Episcopo  ob  mor- 
tem  non  collatis  ib.;  quid  de  vacantibus,  defuncto  Papa  ib.: 
regulse  tertise  509:  poense  contra  violatores  regulse  ib .,  1;  re- 
gulae  quartse  ib.;  quse  dicatur  maior  dignitas  ib.~  2;  regulaB 
quintse,  sextse,  septimae  et  octavse  ib.;  regulse  nonse,  sive  re- 
gulae  mensium  510;  quae  Beneficia  non  comprehendantur  sub 
regula  ib.,  1 ;  indultum  alternativse  ib.,  2;  indulti  acceptatio 
in  mense  Apostolico  ,  vel  in  mense  Ordinarii  quid  operetur 
ib.,  3;  quomodo  Episcopus  debeat  residere  ut  fruatur  alter- 
nativa  511,  1;  eius  absentia  non  privat  iure  conferendi  men- 
sibus  iunii  et  decembris  ib. ;  Beneficia  a  se  erecta  in  suo 
mense,  et  alia  sibi  debita  valide  confert  etiam  in  mense  A- 
postolico  ib.,  2;  quando  alternativa  cesset  ib.,  3;  quibus  in 
casibus  regula  non  habeat  locum,  et  Episcopus  libere  dispo- 
nat  512.  Beneficia  libera  ,  vacante  sede  Apostolica  ,  a  novo 
Papa  reservantur  ib. ,  1.  Quorum  renunciationes  possit  Epi- 


XLII    

scopus  acceptare  ib.,  2.  Quae  Beneficia  reserventur  in  poste- 
rioribus  Summorum  Pontificum  Constitutionibus  513. 

Eesidentia  Episcoporum  152;  item  Canonicorum  17G  ;  et 
Parochorum  210. 

Rescriptum  40;  quot  partibus  constet  42;  quomodo  divi- 
datur  43;  a  quo  dari,  et  a  quibus  obtineri  queat  44;  qualiter 
excommunicatis  prosit  ib.,  4  ;  quomodo  recognoscendum ,  et 
exequendum  45;  eius  interpretatio  46;  executio  47  et  seq. ; 
eius  clausulse  obreptio,  et  subreptio  50  et  seqq.;  quando  ces- 
set  53. 

Restitutio  in  integrum  883;  a  quo  detur  ib.;  intra  quod 
tempus  proponenda  ib. ;  quibus  ex  causis  in  maiore  et  mi- 
nore  ib.,  3. 

Revalidatio  Matrimonii  425. 

Reus  751;  eius  partes  in  iudicio  ib.,  2.  Iura  rei  contra  a- 
ctorem  contumacem  787;  actore  non  probante,  reus  absolvi- 
tur  792,  1;  excipiendo  fit  actor,  et  exceptionem  probare  de- 
bet  792;  eius  negatio  simplex,  vel  coarctata  ib. 

Revisio  sententiae  884. 

Ritus  Sacramentorum  308;  eorum  institutio  28. 

Rituale  Romanum  28. 

Rota  Romana  916,  2 ;  eius  auctoritas  ,  et  procedura  ib. ; 
nunc  limitatae  eius  facultates  ib. 

Rubricje  corporis  iuris  14,  3. 


Sacerdos  exterus  sine  commendatitiis  sui  Episcopi  ad  ce- 
lebrandum  admittendus  non  est  78,  7  et  116. 

Sacerdotium  et  sacerdotes  114  et  seqq.;  eorum  officia  116. 

Sacramentum  304  ;  qua?  ad  ipsum  necessaria  ib.  Sacra- 
menta  Ecclesise  quomodo  differant  a  Sacramentis  antiquae 
legis  ib.;  quomodo  a  sacramentalibus  305.  Septem  Ecclesiae 
Sacramenta  306  :  eorum  materia  et  forma  307;  quae  concur- 
rere  debeant  in  ministro  308;  ministri  improbitas  Sacramenti 
effectum  non  impedit  ib.;  numquam  licet  Sacramenta  simu- 
late  conficere  ib. ,  2 ;  vel  ministrare  cum  opinione  probabili 
ib.,  3.  Quae  concurrere  debeant  in  subiecto  309. 

Sacramentalia  305. 

Sacr,e  Congregationes  efiiciunt  Senatum  ,  et  Vicariatum 
Papse  917;  Apostolicam,  et  ordinariam  habent  potestatem  ib. 
Quomodo  sacrse  Congregationes  componantur  ib.  1 ;  eorum 
potestas  durat ,  defuncto  Papa  ,  et  confirmatione  non  egent 
ib.,  4  (Vide  Congregatio,  Iudicia,  etc). 

Sacrilegium  quid  et  quotuplex  264.  Eius  poenae  ib. 

Schisma  259;  eius  divisio  ib.;  eius  poena?  ib. 

Scrutinium  ad  Beneficia  maiora  482  ;  triplex  ad  ordines 
recipiendos  93;  duplex  ad  vitam  regularem  215,  11. 

Secularizatio  Religiosorum  224. 


XLIII   

Sbcta  darnnata  liberorum  muratorum  254. 

Sententia  849;  quotuplex  ib.,  1 ;  differentiae  inter  defini- 
tivam  et  interlocutoriam  ib.,  2;  inter  condemnatoriam,  et  de- 
claratoriam  285  ;  proferenda  est  secundum  leges  850  ;  lata 
contra  leg'es  nulla  est  ib. ;  qui  eam  sic  profert ,  litem  suam 
facit  ib. ;  an  iudex  eam  proferens  debeat  decidendi  motiva 
exponere  851 ;  an  queat  condemnare  ex  allegatis  reum  ,  et 
ex  sua  scientia  innocentem  ib.,  1;  proferenda  secundum  acta, 
et  probata  852;  regulariter  debet  libello  conformari  ib.,  1;  fi- 
nis  controversiae  per  eam  imponi  853.  Quando  victus  victori 
sit  in  expensas  damnandus  ib.;  in  iudicium  veniunt  tantum 
expensse  necessariae  ib.,  2;  hae  per  iudicem  sunt  taxandae  ib.; 
victoria  in  re  affert  restitutionem  fructuum  saltem  a  die  pe- 
titionis  ib.  Quomodo  sententia  ferenda  854;  usque  ad  medie- 
tatem  huius  sseculi  in  Liguria  sententia  definitiva  ferebatur 
sermone  latino  in  cedula  danda  848  et  854;  interlocutoria,  et 
provisionalis  ferebatur  habendo  terminum  pro  servato  848 ; 
a  die  pronunciationis  ad  acta  ceduhe  intra  xxx  dies  erat  pu- 
blicanda,  et  terminus  pro  servato  intra  decem  dies  aperien- 
dus  ib.;  his  diebus  elapsis,  et  publicatione  non  facta,  neces- 
saria  erat  nova  citatio  ib.  Sententia  lata  post  decem  dies 
transit  in  rem  iudicatam  ,  si  ab  ea  non  sit  appellatum  855  ; 
hi  decem  dies  incipiunt  a  die  pronunciationis  ad  acta  cedulae 
dandse  ,  vel  pro  servato  iuxta  citatum  Liguriae  morem  ,  vel 
a  die  publicationis  coram  partibus  ib.  ;  lioc  decem  dierum 
spatio  iudex,  citatis  partibus,  potest  sententiam  suam  decla- 
rare  ib.,  2.  Sententise  revisio  884. 

Separatio  coniugum  (Vide  Divortium). 

Septimus  Decretalium  suppressus  15,  1. 

Sepultura  cadaverum  ubi  olim,  et  nunc  danda  sit  461  ; 
quae  observanda  in  tumulatione  462.  Sepultura  quotuplex  463; 
electa  prsevalet  omnibus  ib. ;  qui  possint  eligere  ib.;  Regri- 
lares  circa  eam  nequeunt  pacisci  ib.;  gentilitia  prsevalet  pa- 
rochiali  464,  quomodo  queat  alienari  ib.;  in  parochiali  admit- 
titur  quisque  parochianus  465.  Quibus  ecclesiastica  sepultura 
interdicatur  466.  Defuncti  Parocho  regulariter  portio  cano- 
nica  debetur  465. 

Sequestrum  651,  1. 

Sextus  Decretalium  12. 

Silentium  Pontificis  super  abusibus  populi  56,  10. 

Simonia  261;  eius  divisio  ib. ;  eius  poen?e  262;  in  profes- 
sione  religiosa  ib. ;  in  Ordinum  collatione  ib.;  in  Beneficiis 
ib.;  confidentialis  quomodo  coinmittatur,  et  quomodo  differat 
ab  aliis  simoniae  speciebus  ib. 

Simulatio  Sacramentorum  vetita  308,  2. 

Societas  ut  contractus  636;  quas  conditiones  requirat  ib.; 
quomodo  dissolvatur  637;  an  possit  dissolvi  voluntate  unius 
ib.  Ex  ea  honestum  lucrum  ex  pecunia  licite  percipitur  646,  5. 

Sodomia  279;  eius  poense  ib. 


XLIV    

Sollicitatio  in  Confessione  234;  eius  poenae  ib. 

Solutio  696;  quomodo  facienda  ib.;  in  Beneficiis  non  li- 
cet  solvere  annatas  anticipatas  ib.;  alius  pro  alio  potest  de- 
bitum  solvere  ib.;  non  tamen  Beneficiatus  ex  bonis  Ecclesiae 
ib.  Quando  successor  in  Beneficio  teneatur  solvere  debita 
antecessoris  697.  Debita  clericorum  ,  si  alia  bona  non  sufii- 
ciant,  solvenda  sunt  ex  eorum  stipendiis  Beneficiorum  698; 
salva  tamen  debet  esse  eorum  sustentatio  699. 

Sortes  quando  illicitse  265. 

Sortilegium  265;  eius  poense  ib.,  9. 

Spolium  837.  Spoliatus  quis  dicatur  ib.,  1;  quis  spolii  reus 
ib.,  2.  Iura  spoliati  contra  spoliantem  838;  spoliatus  ante  o 
mnia  mittendus  est  in  rei  possessionem  839;  quid  si  hoc  fier 
nequeat  ib.,  1;  quid  ad  hoc  demonstrare  debeat  spoliatus  ib 
casus  in  quibus  reintegratio  non  habet  locum  840. 

Sponsalia  348;  conditiones  consensus  ad  ea  ineunda  349 
eorum  incapaces  ex  iure  naturali  350;  quid  de  impuberibus 
ib.,  3;  ex  iure  ecclesiastico  351;  quid  de  filiis-familias  ib.,  4 
quomodo  contrahantur  352;  quse  conditiones  requirantur  in 
procuratore  ib.;  poenae  reprobantur,  non  arrhae  353,  3.  Effe- 
ctus  sponsalium  354 ;  quomodo  desponsatus  queat  se  oppo- 
nere  ad  alterius  statum  liberum  ib.;  quomodo  cogendus  sit 
refractarius  ad  sponsalia  adimplenda  ib.;4:.  Quot  modis  spon- 
salia  inita  queant  dissolvi  355  ;  quid  si  tempus  iisdem  adie- 
ctum  sit  ib.,  8;  quse  sit  gravis  mutatio  ib.,  11,  12,  13  et  14; 
an  per  fornicationem  sponsalibus  prsecedentem  ,  et  ignora- 
tam  ib. ,  13 ;  ex  culpa  sponsalia  solvuntur  solum  favore  in- 
nocentis  356.  Quando  sponsalia  privata  auctoritate  solvantur, 
et  quando  publica  sit  opus  357;  qualis  pro  eorum  confirma- 
tione,  vel  dissolutione  probatio  requiratur  ib.,  2. 

Status  liber  ad  Matrimonium  363. 

Statuta  circa  collationem  Beneficiorum  491. 

Stuprum  278;  eius  pcenae  ib.,  1  et  2. 

Subdiaconatus  118.  Subdiaconi  tenentur  continentiam  ser- 
vare  et  horas  canonicas  recitare  ib. 

Summaria  precum  928;  actorum  920. 

Summus  Pontifex  (Vide  Papa). 

Suppellex  Ecclesise  quse  468;  a  quo  benedicenda  ib.,  1. 

Supplicatio  ad  Papam  post  sententiam  884;  quando  pos- 
sit  proponi  ib.,  1;  an  post  confirmationem  ib. 

Suspectus  de  hseresi  252  et  seq. 

Suspensio  290;  eius  divisio  ib.;  effectus  ib.,  1 ,  2,  3  et  4 
et  292.  Discrimini  inter  suspensionem  ut  censuram  ,  et  ut 
poenam  vindicativam  291  et  seq.,  2. 

Sustentatio  honesta  clerici  524,  5. 

Syndaci  Monasteriorum  756. 

Synodus  (Vide  Concilium). 

Synodaticum  subsidium  161. 


XLV 


T 


Termini  iudiciorum  828;  ad  deliberandum,  probandum,  et 
exequendum  ib.;  alii  dantur  829,  2;  quantum  temporis  com- 
prehendant  ib.;  regulariter  omnis  terminus  est  peremptorius 
830.  Termini  fatales  appellationis  872;  terminus  ad  interpo- 
nendam  appellationem  est  decem  dierum  ib.;  quando  incipiat 
decurrere  ib.,  1;  ad  petendos  Apostolos  triginta  dierum873; 
ex  moribus  annus  datur  ad  introducendam  appellationem  874; 
biennium  ad  eam  terminandam  875. 

Tertiarii,  et  tertiarise  65,  214,  3  et  240,  1;  a  quo  illis  re- 
gulae  sint  constituendse  243;  quid  si  vivant  seorsim  in  saeculo 
244,  :>. 

Testamentum  668  ;  an  committi  queat  in  alterius  volun- 
tatem  ib.,  4:  solemne,  et  privilegiatum  ib.,  2;  soiemnitates  in- 
ternae  ib.,  perfectum,  et  imperfectum  ib.:  quando  dicatur  ad 
piam  causam  conditum  ib.,  3  et  4;  hoc  est  privilegiatum  669; 
ad  huius  validitatem  requiritur  tantum,  ut  de  voluntate  te- 
statoris  constet  670.  Qui  sic  recipit  potest  sibi  in  conscientia 
retinere  ib.,  1  ;  quid  de  haerede  dispositionis  inscio  ib.  Qui 
prohibeantur  testari  etiam  ad  pias  causas  671;  inhabilitas  Re- 
gularium  durat  etiam  dimisso  habitu,  vel  suppressa  Religione, 
nisi  a  Papa  habilitentur  ib.,  3.  Clerici  queunt  testari  de  bo- 
nis  patrimonialibus  et  industrialibus  6^2;  de  bonis  ab  Eccle- 
sia  acquisitis  in  causam  piam,  non  in  profanam  ib. ;  Cardi- 
nales  ,  Episcopi  ,  et  curiales  Romani  ad  hoc  habent  privile- 
gium  ib„  3  ;  an  consuetudo  tale  privilegium  dare  queat  ib., 
hoc  in  Gallia  realiter  tribuit  ib.  Clerici  nihil  testamento  re- 
linquere  possunt  heterodoxis  etiam  consanguineis  673:  poenae 
contra  facientium  ib.  Qui  nequeant  ex  testamento  accipere 
ib.;  quid  de  Regularibus  S.  Francisci  ib.;  in  testamento  pio 
valide  instituuntur  personae  incertae  674.  Administratio  recte 
committitur  in  arbitrium  tertii  ib.;  cum  non  valet  in  causam 
profanam  adhuc  sustinetur  in  causam  piam  ib.;  sed  sineprae- 
iudicio  portionis  legitimae  675  ;  eius  quantitas  petenda  a  le- 
gibus  civilibus  ib.,  1. 

Testis  805.  Quanta  testium  auctoritas  ib.,  2;  quot  requi- 
rantur  ad  plenam  probationem  806;  unus  reguiariter  plene 
probare  nequit  ib.;  idem  si  testes  sint  singulares  ib.  Testium 
citatio  807, 1;  iuramentum  coram  parte  adversa  ib.;  examen  ib., 
et  808.  Ante  litem  contestatam  regulariter  testes  examinari 
nequeunt  785;  nisi  pro  reo  ad  perpetuam  rei  memoriam  ib., 
probatorii,  et  reprobatorii  808.  Quando  proponendae  contra 
testes  exceptiones  et  repulsae  809.  Qui  testes  esse  nequeant  ib. 

Testimoniales  litterae  ad  Ordines  90. 

Titulus  ordinationis  94  et  seqq.  Titulus  coloratus  567. 

Tonsura  clericorum  79.  Tonsuratorum  onera  et  iura  120. 


XLVI    

Traditio  eiusque  divisio  54;  1,  discrimen  inter  divinam 
et  humanam  ib.,  4;  quse  habenda,  ut  divina  ib. 

Transactio  664;  quando  non  valeat  ib.;  quando  deceat, 
ut  iudex  transactionem  consulat  ib.,  1.  Prselati  et  Beneficiati 
nequeunt  de  rebus  Ecclesise  transigere,  nisi  observatis  iuris 
solemnitatibus  665;  quid  si  transigant  absque  solemnitatibus  ib. 
Quibus  de  rebus  iriterdicatur  transactio  666;  licet  non  va- 
leat  super  Matrimonio,  valet  de  sponsalibus  ib.,  3;  non  ad- 
mittitur  in  Beneficialibus  ib.;  lites  de  his  possunt  gratis,  et 
amicabiliter  componi  ib.  Quando  aliquid  possit  dari  ad  re- 
dimendam  vexationem  ib.  Transactionis  effectus  667. 

Translatio  de  uno  in  aliud  Beneficium  improbatur  580; 
quomodo  puniantur  qui  audent  hanc  sua  auctoritate  facere  ib. 
Solus  Papa  transfert  Episcopos  ib.;  Episcopus  minores  Be- 
neficiatos,  sed  regulariter  tantum  post  quinquennium,  vel 
triennium  ab  adepto  Beneficio  576. 

Tributa  realia,  et  personalia  74. 

Tridentinum  Concilium  15,  4. 

Tutela,  et  curatela  extraneorum  Clericis  interdicta  74, 
7.  An  idem  procedat  in  executoribus  testamentariis  ib. 

U 

Unio  Beneficiorum  515  (Vide  Beneficium  Ecclesiasticum). 

Unctio  extrema  337. 

Usucapio  689,  1. 

Usura  643;  1;  omni  iure  prohibetur  273,  5,  6,  7  et  643;  hoc 
intelligitur  de  lucratoria  ib.,  5  et  273;  quibus  poenis  puniatur 
usurarius  ib.;  idem  non  currit  in  compensatoria  644:  qui  sint 
eius  iusti  tituli  ib.;  an  sit  iustus  titulus  pactum  poenale  ob 
moram  debitoris  ib.;  an  lex  civilis  ib.;  quse  sint  hac  de  re 
decisiones  S.  Congregationis  ib.,  8;  qui  sint  spurii  tituli  u- 
surse  645;  quando  usura  palliata  committatur  in  emptione  et 
venditione  646;  quando  in  antichresi  ib.,  3;  quando  in  cam- 
bio  ib.,  5. 

Uxor  quoad  separationem  a  viro  433  et  seqq.  Quando  sse- 
vities  causam  separationis  prsebeat  434;  quomodo  in  causa 
procedatur  437. 


Vocatio  in  Beneficiis  quot  modis  contingere  possit  565. 
Quse  novae  institutioni  locum  tribuat  568;  unde  procedat  le- 
gitima  privatio  569;  quando  oriatur  ex  facto  ib.;  quando  ex 
delicto  570;  facti  vel  delicti  sententia  declaratoria  regulari- 
ter  requiritur  ib.  Quando  sententia  condemnatoria  locum  tri- 
buat  novse  institutioni  571;  ob  qusedelictaqueatpronunciarH&., 
1.  Cautela  adhibenda,  ne  privatio  fiat  spolium  ib.,  2.  Discri- 
men  inter  sententiairi  declaratoriam,  et  condemnatoriam  572, 1. 


XLVII    

Vagus  409. 

Venatio  clericis  interdicta  87. 

Viaticum  318,  1. 

Vicaria  in  Beneficiis  538;  quando  eam  possit  constituere 
Episcopus  539;  quomodo  in  absentia  Parochi  ib.,  2;  in  adiu- 
mentum  Parochi  ib.,  3;  in  parochia  Capitulo  unita  ib.,  4;  in 
Ecclesia  filiali  ib. 

Vicarius  163.  Beneficialis  et  iurisdictionalis  ib.;  in  Bene- 
ficialibus  ius  habet  ad  congruam  portionem  fructuum  539, 
2,  3  et  4;  quanta  ea  esse  debeat  ib.;  si  sit  perpetuus  quo- 
modo  instituendus  et  quse  sua  iura  ib.,  6.  Differentia  inter 
vicarium  et  coadiutorem  540.    * 

Vicarius  Capitularis  unus  eligendus  196;  quid  de  Gallise 
consuetudine  eligendi  plures  ib.,  1;  quis  assumendus  197;  non 
is,  qui  a  saeculari  potestate  nominatus  fuit  Episcopus  ib.; 
eius  potestas  198;  non  comprehendit  quse  Ordinis  sunt  ib.; 
quae  fuerunt  Episcopo  personaliter  deligata  ib.,  4;  an  quse 
fuerunt  Episcopo  concessa  tamquam  Apostolicae  Sedis  de- 
legato,  vel  ex  consuetudine,  aut  privilegio  ib.,  5;  non  com* 
prehendit  facultatem  conferendorum  Beneficiorum  199;  alie- 
nandi  bona  Ecclesiastica,  exceptis  quse  servando  servari  non 
possunt,  et  levioribus  ib.,  3;  mutandi  iura  Ecclesiae,  et  Epi- 
scopi  ib.;  alia  comprehendit.  quae  respiciunt  forum  internum, 
et  externum  198;  probare,  et  revocare  confessarios,  indicere 
concursum  ad  parochiales  vacantes,  et  S.   Sedi  referre   ib., 

6.  Quando  Vicarii  Capitularis  officium  cesset  196  et  199,  5. 
Vicarius  Episcopi  natus,  et  datus   163.    Vicarius  genera- 

lis  164;  quomodo  constituendus  ad  omnem  iurisdictionem  E- 
piscopi  exercendam  ib.,  2;  an  omnino  debeat  residere  in  ci- 
vitate  Episcopi  ib.,  1;  an  sit  necessarius  165,  1;  iure  antiquo 
ad  id  requirebatur  consensus  Capituli,  qui  ex  consuetudine 
non  amplius  requiritur  ib.,  166,  2;  quas  debeat  habere  qua- 
litates  167;  si  non  sit  doctor  in  Iure  Canonico  dandus  ei  as- 
sessor  ibn  2.  Vicarius  generalis  regulariter  nequit  esse  Pa- 
rochus  ib.,  6;  poenitentiarius,  frater  aut   nepos   Episcopi   ib.} 

7.  Regularis  ib.,  8;  immo  et  civis  ib.,  9.  Quae  possit,  aut  ne- 
queat  peragere  cum  mandato  generali  168  et  seqq.;  quae  non 
possit  Episcopus  ei  delegare  170;  tale  specialiter  estpronun- 
ciare  sententiam  in  causa  haeresis,  et  processus  ex  informata 
conscientia  ib.,  et  7;  haaet  iurisdictionem  ordinaria  171;modo 
commissio  sit  coniuncta  cum  officio  Vicarii.  et  mandatum  non 
sit  nimis  limitatum  ib.,  7;  potest  delegare,  et  ad  modicum 
tempus  alium  sibi  substituere  172;  non  tenetur  exhibere  in 
decretis  exemplar  sui  mandati,  sed  sufficit  publicare  in  Ca- 
pitulo  ib.  et  163,  1;  ab  eo  ad  Episcopum  non  appellatur  172. 
Quot  modis  Vicarius  generalis  cadat  ab  officio  173;  quibus 
ex  causis  possit  revocari  ib.,  2;  eius  dignitas,  et  habitus  ib.,  3. 

Vicarius  foraneus  174;  eius  origo  ib.;  modica  iurisdictio  ib. 


XLVIII    

Vidua  non  accipit  benedictionem  nuptialem341;  quomodo 
transeai  ad  aliud  Matrimonium  ib.,  et  363,  3. 

Vis  et  metus  389. 

Visitatio  dioecesis  infra  quod  tempus  sit  absolvenda  155; 
1;  a  quo  perficienda  ib.;  quse  in  visitatione  inspicienda  ib., 
2;  quse  Ecclesiae,  et  loca  visitanda  156.  Quomodo  visitentur 
Monasteria  ib.,  i.  Modus  procedendi  in  visitatione  157;  pcense 
ordinarise  non  sunt  infligendse  ib.,  2;  a  decretis  in  visitatione 
factis  non  datur  suspensiva  appellatio,  nisi  visitans  maluerit 
Ordinem  iudiciarium  servare  ib.,  3;  consultius  est  processum 
ordinarium  differre  ib.,  1  et  2.  Visitans  exigere  potest  pro- 
curationem  (Vide  Procuratio).  Visitatio  monialium  237. 

Votum  quid  et  quotuplex  370:  solemne  per  professionem 
relig-iosam  solvit  Matrimonium  ratum  contractum,  et  dirimit 
contrahendum  ib.;  per  sacrorum  Ordinum  susceptionem  di- 
rimit  contrahendum  ib.;  simplex  tantum  impedit  ib.,  et  360. 
Quid  de  voto  emisso  in  Societate  Iesu  370.  Vota  emissa  in 
Ordinibus  Regularibus  nunc  suppressis,  quomodo  habenda 
Bint  224,  3. 


INSTITUTIONUM  CANONICARUM 

LIBER  PRIMUS 


TITULUS  I. 

DE    IURE    IN    GENERE,    ET    DE    IURE    CANONICO    IN    SPECIE. 

Summarium:  i.  Quid  et  quotuplex  sit  Ius.  —  2.  Divinum  naturale  et  gentiura.  —  3.  Positi- 
vum  vetus  et  novura.  —  4.  Humanum  ecclesiasticum  et  civile.  —  5.  Canonicum  scriptum 
et  non  scriptum.  —  6.  Civile  comraune. 

1.  Vocabulum  Ius  a  iustitia,  vel  a  iubendo  deductum  a  Iu- 
risconsultis  ambigue  ponitur;  nimirum  pro  lege,  et  pro  li- 
bro,  in  quo  leges  continentur;  pro  iudicis  sententia,  et  pro 
loco,  in  quo  iudicatum  fertur;  pro  vinculo  necessitudinis,  et 
pro  morali  facultate  aliquid  agendi ;  pro  debito  iustitise , 
et  pro  ipsa  arte  et  scientia  boni  et  sequi  (l).  Sed  vere  Ius 
est,  quod  iustum  ex  lege  et  ratione  emergit  (2),  quodque 
potentiam  ex  Deo  inhominem  derivatam  involvit,  ut  se  in 
via  iustitiae  regere  et  tueri  possit,  et  ut  sit  felix  in  terris, 
et  beatus  in  ccelis  (3). 

Ius  dividitur  in  divinum  et  humanum  (4).  Divinum  Deum 
habet  auctorem;  ex  quo  cognoscitur  quanta  eius  sit  rectitudo 
et  auctoritas:  hoc  verum  ius  per  essentiam,  csetera  vero  iura 
sunt  per  eius  participationem  (5).  Ius  autem  humanum  au- 
ctores  habet  homines,  quos  ipse  Deus  in  Ecclesia,  et  Re- 
publica  constituit  legum  sanctores,  Iuxta  illud:  Per  me  reges 
regnant,  et  legum  conditores  justa  decern%nt;  per  me  principes 
imperant,  et  potentes  decernunt  iustitiam  (6). 

(l)  Anacl.  Reiffenstuel  Ius  can.  univ.  in  prooe.  n.  5.  —  (2)  Can.  2. 
dist.  1.  —  (3)  Ideo  tamquam  absurdae,  et  omnis  iuris,  ac  societatis  sub- 
versivae  notatae  fuerunt  sequentes  duae  propositiones  :  Ius  in  materiali 
facto  consistit,  et  omnium  hominum  officia  sunt  nomen  inane,  et  omnia  bu- 
mana  facla  iuris  vim  habent.  Fortunaia  facti  iniustitia  nullum  iuris  san- 


2  TIT.    I.    DE    IURE    TN    GENERE 

ctitati  detrimentum  affert.  Syllabus  propos.  49  et  51.  —  (4)  Eman.  Gon- 
zales  Com.  in  Decret.  in  app.  n.  2.  —  (5)  Propterea  ius  divinum  in 
Gratiani  decreto  appellatur  Fas ,  quod  explicatur  a  Glossa  per  sequum 
et  licitum  sua  natura;  et  ex  moribus  humanum  ius  constat.  Can.  l.  dist. 
1.  Ius  divinum  est  ius  constituens,  imprimens,  fons  et  origo  cuiuscum- 
que  iuris  constituti,  est  aeternum  quid  mundum  universum  ordinans  et 
reges  imperando,  et  prohibendo  ,  a  quo  norma  omnium  legum  huma- 
narum  sumenda  est,  ut  agnoscatur  quid  recte,  aut  perperam  in  his  con- 
stitutum  sit,  quia  iuxta  D.  Paulum  ad  Rom.  13:  Non  est  potestas,  nisi 
a  Deo.  Unde  iuxta  S.  Augustinum  1.  1.  de  lib.  arb.  c.  5:  ln  tempordli 
lege  nihil  esi  iustum,  quod  non  ex  lege  ceterna  homines  sibi  derivaverint, 
Ideo  illa  merito  dicitur  bene  ordinata  Respublica,  in  qua  cives  magi- 
stratibus,  magistratus  legibus ,  et  leges  parent  aeternae  legi  Dei ;  et  in 
Republica  atheorum  ,  et  materialistarum  nullum  esse  potest  Ius  ,  sed 
bruta  vis.  V.  Syllab.  prop.   l   et  2.  —  (6)  Prov.   8. 

2.  Iuris  divini  duas  constituimus  species,  nerape  natu- 
rale  et  positivum.  Ius  naturale  a  natura  procedens  est  ipsa 
voluntas  Dei  hominibus  per  rectam  rationem  publicata  prceci- 
piens  intrinsece  bona,  et  prohibens  intrinsece  mala  sub  firamii, 
et  pcence  sanctione.  Dicitur  voluntas  Dei,  quia  ius  obligat,  et 
ex  antecedenti  sive  ex  natura  nemo  potest  nos  obligare, 
nisi  Deus  naturse  creator:  dicitur  hominibus,  quia  ius  na- 
turale  morale  non  animalibus,  sed  hominibus  tantum  con- 
stituitur:  dicitur  per  rectam  rationem  publicata,  quia  medio 
rationis  omnes  homines  ita  eam  agnoscunt  ,  ut  nequeant 
eius  ignorantiam  prsetendere  (l);  dicitur  pracipiens  intrin- 
sece  bona,  et  prohibens  intrinsece  mala9  quia  in  hoc  differt  a 
legibus  humana  voluntate  constitutis ,  dum  ea  quse  prae- 
cipit,  vel  prohibet,  praecepta,  vel  prohibita  sunt  in  se,  et 
suapte  natura  ante  quamcumque  hominum  reflexionem  et 
ordinationem:  dicitur  demum  sub  prcemii,  et  pance  sanctione, 
quia  eius  observatoribus  et  transgressoribus  sunt  respe- 
ctive  constituta  praemia,  et  poenae,  et  quidem  temporales 
in  animi  voluptatibus ,  vel  conscientiae  anguoribus,  ac  ae- 
ternae  in  gaudiis,  vel  suppliciis  (2):  omne  enim  ius  ei  lex 
sanctionem  requirit,  ne  impune  violari,  aut  perperam  ob- 
servari  queat,  aut  debeat  (3). 

Ius  naturale  Dei  existentiam,  et  providentiam  demon- 
strat,  ac  simul  hominis  libertatem,  et  immortalitatem  pro- 
bat :  nam  praemia^  pcenseque  non  sanciuntur  nisi  libere  a- 
genti,  et  aeternae  esse  nequeunt,  nisi  anima  hominis  sit  im- 


ET    DE    IURE    CANONICO.  3 

mortalis.  Iuxta  triplicem  naturalium  officiorum  divisionem, 
in  ea  nimirum,  quse  dantur  erga  Deum,  erga  se  ipsos,  et 
erga  alios,  tria  sunt  eius  primaria  praecepta:  lm  Religio- 
nem  praecipit :  Deum  cole  (4) :  2m  Honestatem  vitse  com- 
mendat:  Declina  a  malo,  et  fac  bonum  (5):  3m  Iustitiam  et 
amorem  erga  alios  imperat:  Quod  tibi  non  vis  fieri,  alteri 
ne  facias ,  et  vicissim  (6).  Qualitates  denique ,  quibus  ab 
aliis  iuribus  distinguitur  sunt,  ut  sit  necessarium,  univer- 
sale  et  immutabile  (7). 

Ex  iure  naturali  ope  rationis  effectum  est  Ius  Gentium, 
quod  est  ipsum  ius  naturale  non  singulis  hominibus,  sed 
populis,  gentibus,  imperiis,  eorumque  principibus  accom- 
modatum  pro  mutuo  commercio  ,  mutuisque  imperiorum 
commodis.  Est  profecto  populus,  aut  natio  persona  moralis, 
quae  ad  alias  habet  et  iura,  et  obligationes:  et  ideo  ut  datur 
ius  naturale  hominis ;  ita  dari  debet  ius  naturale  imperii, 
sive  ius  Gentium  (8).  Unde  a  vero  toto  ccelo  aberrant, 
qui  ius  Gentium ,  sive  ius  lnternationale  ,  ut  nunc  dicunt, 
admittunt  a  nullo  iure  naturali  informatum,  idque  habent 
tamquam  originem  et  fontem  omnium  iurium  (9). 

(1)  Sed  humana  ratio  sine  praevia  voluntate  Dei  non  sufficit  ad  Ius 
naturale  constituendum.  Ipsa  plane  instrumentum  est  publicationis  iuris, 
non  ipsum  ius,  quod  non  in  se,  sed  in  Deo  tantum  videre  potest.  Ideo 
sequens  merito  notata  fuit  rationalistarum  propositio:  Humana  ratio,  nullo 
prorsus  Dei  respeciu  habito,  unicus  est  veri  et  falsi ,  boni  et  mali  arbiter; 
sibi  ipsi  est  lex,  et  naturalibus  suis  viribus  ad  hominum  et  populorum  bo- 
num  curandum  sufficit.  Syllab.  prop.  3-  —  (2)  Poenae  et  praemia  aeterna 
in  divina  revelatione  habentur,  cum  ex  ratione  liquido  constet  ,  non 
esse  vitium  sibi  sufficiens  supplicium  ,  neque  virtutem  sibi  prsemium 
sufficiens.  —  (3)  Unde  propositio  contraria  ita  concepta:  Morum  leges 
divina  haud  egent  sanctione,  minimeque  opus  est,  ut  humance  leges,  et  na- 
tura  jus  confirmentur ,  aut  obbligandi  vim  a  Deo  accipiant ,  nuper  da- 
mnata  fuit.  Syllab.  prop.  56.  —  (4)Deuter.  c.  5.  et  Joan.  c.  4.  —  (5)  Prov. 
c.  3.  —  (6)  Tob.  4  et  Matth.  c.  7.  Tria  haec  praecepta  respondent  illis 
tribus ,  quae  fuerunt  a  Iustiniano  imperatore  edita  ,  scilicef ,  honeste 
vive,  neminem  laede,  suum  cuicumque  tribue,  §  3.  Inst.  de  Iust.  et  iur.; 
et  sunt  per  se  evidentia.  At  vehementer  dolendum,  perditos  nostri  tem- 
poris  homines  his  iustissimis  principiis  alia  falsa,  et  infensissima  sub- 
stituisse,  scilicet  divino  cultui  Atheismum,  et  indifferentismum,  ut  patet 
ex  Syllab.  prop.  l,  2  atque  15.  Vitae  honestati  epicureismum  et  ma- 
terialismum,  cit.  prop.  1  et  58;  et  iustitiae  ac  amori  proximorum  pu- 
rum  scepticismum  prop.  59  et  64.  Ita  enim  effutiunt :  Aiia  vires  non 
suut  agnoscendae,  nisi  illae ,  quae  in  materia  positae  suni,  et  omnis  morum 


4  TIT.    I.    DE    IURE    IN    GENERE 

disciplina  honestasque  collocari  debet  in  cumulandis  et  augendis  quovis  modo 
divitiis,  ac  in  voluptatibus  explendis.  Cit.  prop.  58.  Omnia  hominum  of- 
jicia  sunt  nomen  inane,  et  omnia  humana  facta  juris  vim  hdbent.  cit.  prop. 
59;  et  alia  similia,  quae  aures  audire  recusant.  —  (7)  Ioan.  Ant.  Zal- 
linger  Inst.  Iur.  eccl.,  c.  2,  n.  29.  —  (8)  Gratianus  ad  ius  Gentium  re- 
vocat  sedium  hostilium,  seu  vacantium  occupatio,  aedificatio,  munitio, 
bella,  captivitates,  servitutes,  postliminia,  foedera,  paces,  induciae,  lega- 
torum  non  violandorum  religio,  et  connubia  inter  alienigenas  prohibita, 
scilicet  inter  Christianum  et  gentilem,  aut  iudaeam,  aut  haereticam.  Can. 
3,  dist.   1,  et  can.   15,  c.  28.  9.   1.  —  (9)  Syllab.  prop.  39- 

3.  Ius  divinum  positivum,  ita  dictum  quia  fuit  praeter 
ius  naturale  positum,  est  voluntas  Dei  hominibus  per  reve- 
lationem  publicata,  qua  agnoscimus  aliqua  esse  facienda,  quia 
praecepta,  et  aliqua  esse  fugienda,  quia  prohibita.  Hoc  iterum 
ius  divinum  necessarium  est,  et  divina  revelatione  neces- 
sario  manifestandum.  Profecto  ipsum  ius  naturale,  et  hu- 
mana  ratio  nequit  per  se  omnes  religionis  veritates  certo 
determinare:  non  enim  certo  docet,  quomodo  ,  et  quibus 
sacrificiis  sit  Deus  coiendus,  et  quomodo  homo  post  pec- 
catum  queat  Deo  reconciliarr,  quae  primaria  sunt,  et  magis 
necessaria  religionis  principia  (l).  Ergo  cum  nullo  alio  modo 
haec  cognosci  certo  queant,  quam  divina  revelatione,  ipsa 
divina  revelatio  est  necessaria,  et  necessaria  eo  modo,  ut 
omnes  veritates  hominibus  in  negotio  religionis  necessarias 
edoceat.  Deus  autem  in  necessariis  non  deficit;  ideoque 
revelatio  in  Ecclesia  catholica ,  quae  sola  vera  Du  Ec- 
clesia  est ,  facta ,  et  publicata  perfecta  et  absoluta  esse 
debet,  sicuti  vere  est.  Unde  calumniis  ludunt,  qui  Eccle- 
siae  catholicae  revelationem  imperfectam  appellant,  et  in- 
definito  progressui  subjectam  (2). 

Ius  divinum  positivum  in  vetus,  et  novum  dividitur.  Vetus 
illud,  quod  a  Deo  populo  Hebraeorum  datum  in  veteris 
Testamenti  libris  continetur:  Novum  quod  a  Iesu  Christo 
Salvatore  nostro  omnibus  gentibus  datum  in  novi  Testa- 
menti  codice,  et  in  traditionibus  apostolicis  continetur. 

Vetus  illud  triplicis  generis  praecepta  habet,  nempe  cae- 
remonialia,  quibus  divini  cultus  tempus ,  modus ,  et  ritus 
determinantur ;  iudicialia ,  quae  ad  politicum  reipublicae 
regimen ,  et  ad  iustitiae  administrationem  tam  in  causis 
civilibus ,  quam  criminalibus  pertinent ;  et  moralia ,  quae 


ET    DE    IURE    CANONICO.  5 

ad  mores  regendos,  et  informandos  referuntur,  quaeque, 
affirmante  D.  Thoma,  expresse  vel  tacite  ad  decem  De- 
calogi  praecepta  revocantur. 

Per  adventum  Christi  Salvatoris  caeremonialia,  et  iudi- 
cialia  praecepta  sublata  fuerunt:  nam,  translato  per  Chri- 
stum  Sacerdotio,  ut  ait  D.  Paulus  (3),  necesse  erat,  ut  legis 
translatio  fieret ,  et  Hebraeorum  ritus  antiquarentur ,  eo 
quod,  adveniente  veritate  et  luce.  umbra  et  figura  debe- 
bant  cessare.  Ac  revera  veteribus  exstinctis,  novi  fuerunt 
a  Salvatore  instituti  ritus,  nova  lex,  et  nova  sacramenta. 
Si  quae  tamen  huiusmodi  praecepta  etiam  nunc  Ecclesia 
servat ,  non  a  lege  veteri  vim  nanciscuntur ,  sed  a  nova 
a  qua  fuerunt  approbata  (4). 

Moralia  vero  praecepta,  ut  olim,  ita  nunc,  et  in  per- 
petuum  in  viridi  observantia  stabunt.  Haec  enim  nil  a- 
liud  sunt,  quam  principia  legis  naturae,  quae  immutabi- 
liter  eadem  perseverat.  Scripsit  manus  Dei  haec  principia 
prius  in  corde  hominis,  deinde  in  tabulis  lapideis,  ut  He- 
braei  pervicaces  oculis  forinsecus  usurparent,  quod  intus 
in  corde  nolebant  legere,  quibus  scriptum  erat:  Redite  prae- 
varicatores-ad  cor.  Demum  cum  utcumque  intus  et  extra 
loquentia  haec  praecepta  inter  homines  pravis  cupidita- 
tibus  saginatos  iam  obscurari  ,  et  pessum  venire  incipe- 
rent,  Dominus  noster  in  nova  lege  restauravit,  explicavit, 
et  verbo  exemploque  cumulatissime  firmavit. 

(l)  Ideo  merito  damnata  fuit  sequens  propositio:  Omnes  religionis  ve- 
ritates  ex  naiiva  humanae  rotionis  vi  derivant;  hinc  ratio  est  princeps  nor- 
ma,  qua  homo  cognitionem  omninm  cuinscumque  generis  veritatum  assequi 
possit,  ac  debeat.  Syllab.  prop.  4.  —  (2)  Ita  enim  rationalistae:  Divina 
revelatio  esi  imperfecta,  el  idcirco  subjecta  continuo  et  indefmito  progressui, 
qui  humanae  rationi  progressioni  respondeat.  Syllab.  prop.  5.  Non  est  im- 
perfecta,  quia  mysteria  contineat,  et  fidem  adstruat  ;  nam  cum  divina 
essentia,  et  attributa  revelata  sint  infinita,  aliquid  continere  debent,  quod 
homo  per  suam  rationem  capere  nequeat ;  et  ideo  fides  erit  supra  ra- 
tionem,  sed  non  contra  rationem,  quia  fidei  et  rationis  idem  est  auctor 
Deus,  qui  nequit  sibi  contradicere.  Ita  Gazzaniga  de  fund.  relig.  revel. 
diss.  2,  c.  7  ,  ultimum  Concilium  provinciale  Vindebonense  cap.  2 ,  et 
S.  Cong.  Indicis  in  decisione  quaestionis  circa  Traditionalismum  die  2 
decemb.  1855,  prop.  l.  Neque  divina  revelatio  subiicitur  humanae  ra- 
tionis  progressioni;  nam  eadem  semper  perseverat,  neque  potest  in  a- 
liquo  mutari,  ut  demonstrat  Vincentius  Lirinensis  in  suo  Commentario, 


6  TIT.    I.    DE    IURE    IN    GENERE 

qui  libenter  admittit  progressum  in  fide,  ita  ut  amplificetur  in  suo  dog- 
mate,  in  eodem  sensu,  et  in  eadem  sententia;  negat  tamen  permutatio- 
nem,  aut  aliquid  ex  alio  in  aliud  transversum,  n.  28,  29  et  30.  —  (3)  Ad 
Hebrae.  7.  —  (4)  Potuit  profecto  Ecclesia  quaedam  veteris  legis  iudi- 
cialia  et  caeremonialia  praecepta  suscitare,  modo  non  essent  typica, 
vel  praefigurativa  venturi  Messiae;  nam,  adveniente  sole  veritatis,  non 
potest  amplius  existere  umbra  et  figura.  Gonzalez  de  const.  c.  2,  n.  14. 
Nihilominus  quosdam  ex  his  ritibus,  donec  Evangelium  foret  sufficienter 
promulgatum  ,  ab  initio  Ecclesia  adhibuit ,  ut  mortaa  synagoga ,  ut  ait 
D.  Thomas,  cnm  honore  sepeliretur.  Devoti  Inst.  Can.  in  proleg.  cap.  3> 
§  33  in  not. 

4.  Ius  humanum  a  supremis  Principibus  ex  rationis,  iu- 
risve  naturalis  consulto  sancitur ,  et  dividitur  in  ecclesia- 
sticum  et  civile.  Ius  civile  ad  temporalem  in  terris  felici- 
tatem  obtinendam  constituitur;  ius  vero  ecclesiasticum  ad 
aeterna  in  coelis  beatitatem,  et  temporalem  in  terris  fe- 
licitatem  assequendam  dirigitur.  Mixta  itaque  est  iurispru- 
dentia  ecclesiastica  ex  sacra  theologia  ,  et  iure  civili;  et 
differt  a  theologia,  quia  haec  de  dogmate  ,  illa  de  disci- 
plina  pertractat;  differt  a  iure  civili,  quia  hoc  temporalem, 
illa  temporalem  et  aeternam  felicitatem  respicit;  quare  aie- 
bat  de  Luca,  Legistam  sine  canonibus,  imperfectum  iudicem 
esse,  et  canonisiam  sine  legibus  nihil  valere  (l),  quia  ex  sen- 
tentia  Lucii  Papae  III:  Sicuti  leges  non  dedignantur  sacros 
canones  imitari,  ita  et  sacrorum  instituta  canonum  principum 
constitutionibus  adiuvantur  (2).  Hoc  ante  aevum  nostrum 
feliciter  usuveniebat ,  cum  ius  ecclesiasticum  et  civile  a- 
micas  dabant  sibi  manus  ad  ecclesiam  et  societatem  fo- 
vendam;  sed  hoc  tristissimo  tempore  leges  civiles  a  damna- 
to  rationalismo  informatae  ecclesiam  et  societatem  subver- 
tere  nituntur,  dum  rationem  humanam  religioni  divinitus 
revelatae  substituunt,  et  morum  scientiam  ac  civilem  iu- 
stitiam  a  lege  divina  et  ecclesiastica  independentem  om- 
nino  faciunt  (3);  quod  nunquam  fecerunt  ipsi  Pagani. 

Hoc  ecclesiasticum  ius  aliis  quoque  nominibus  distingui- 
tur:  dicitur  revera  ius  pontificium  a  summis  Pontificibus  , 
a  quibus  vim  et  auctoritatem  consequitur ,  tanquam  a 
Christi  vicariis  :  dicitur  ius  sacrum  ,  quia  circa  personas 
resque  sacras  versatur :  dicitur  ius  divinum  improprie , 
tum  quia  loca    divini   iuris    plurima  continet  ,    tum  quia, 


ET    DE    IURE    CANONICO.  7 

instinctu  et  gratia  Spiritus  Sancti  eius  leges  sunt  editae  ; 
et  ita  sane  appellatur  ab  imperatore  Iustiniano  (4),  et  ab 
Innocentio  IV  (5),  qui  decrevit,  ut  apud  Sedem  Aposto- 
licam  vigeat  studium  divini  iuris  ,  et  humani,  canonici  vide- 
licet,  et  civilis:  dicitur  demum  in  communi  acceptione,  quam 
nos  quoque  sequimur ,  ius  canonicum ,  quia  regulas  chri- 
stiane  et  civiliter  recte  vivendi  continet.  Canon  quidem 
graeca  vox  est,  quae  latine  regulam  significat ,  et  regu- 
lae,  ac  leges  ab  ipso  Ecclesiae  exordio  constitutae  cano- 
num  nomine  fuerunt  donatae. 

(1)  Annot.  ad  Conc.  Trid-  Sess.  24.  c.  16.  —  (2)  Cap.  l,  de  nov.  op. 
nunc.  —  (3)  Syllab.  in  damn.  prop.  6,  8  et  57,  et  in  aliis  plurib.  — 
(4)  L.  23.  Cod.  de  SS.    Eccles.  —  (5)  Cap.  2,  de  privil.  in  6. 

5.  Ius  canonicum  potest  definiri,  ius  positivum  humanum 
ex  divino  derivatum,  et  ex  sacris  canonibus  conflatum  ad  iu- 
stitiam  temporalem  in  terris,  aeternamque  in  coelis  christianis 
tribuendam.  Huius  iuris  licet  plures  sint  fontes,  ut  ius  na- 
turae  et  Gentium,  S.  Scripturae  loca,  traditiones,  consue- 
tudines,  concordata,  et  ipsum  quandoque  ius  civile;  com- 
muniter  tamen  ad  tria  capita  revocantur,  nimirum  ad  con- 
stitutiones  summorum  Pontificum,  ad  decreta  Conciliorum, 
et  ad  sanctorum  Patrum  sententias  (l). 

Dividitur:  1°  in  scriptum  ,  et  non  scriptum  :  scriptum  in 
legibus  est ,  quae  promulgantur ;  non  scriptum  in  tradi- 
tione,  et  consuetudine,  quae  non  promulgantur:  2°  in  com- 
mune,  quod  ad  omnes  obligandos  fideles  conditum  est,  et 
in  particulare  ,  quod  pro  una  dioecesi,  aut  provincia  est 
constitutum:  3°  in  publicum,  quod  ad  regimen,  sive  statum 
Ecclesiae  universae  refertur,  et  in  privatum,  quod  ad  sin- 
gulos  fideles  tanquam  Ecclesiae  membra  respicit,  de  quo 
praesertim  in  his  institutionibus  agitur  (2):  40  in  clausum 
in  corpore  iuris,  et  vagans  extra  ipsum  corpus.  Nos  infra 
quae  contineantur  in  hoc  corpore  iuris  et  quae  extra  ip- 
sum  vagent  breviter  referemus. 

(l)  Ex  his  facile  deduci  potest,  quanta  sit  Iuris  canonici  praestantia 
et  utilitas  ;  ad  quam  respicientes  Patres  Concilii  Toletani  post  sancta- 
rum  Scripttirarum  scientiam  sacrorum  canonum  notitiam  Sacerdotibus 
necessariam  esse  sanciverunt.   Can,   l,  dist.  38.  Coelestinus  autem  Papa 


8  TIT.    I.    DE    IURE    IN    GENERE 

decreta  sacrorum  canonum  sanctorum  Patrum  sententiis  ita  praeponit: 
Nulli  sacerdotum  liceat  canones  ignorare ,  nec  quidquam  facere,  quod  Pa- 
trum  possit  regulis  obviare.  Can.  4.  eod.  Unde  affirmabat  S.  Antoninus  ar- 
chiepiscopus  Florentinus,  leges  canonicas  esse  supra  omnes  humanas  le- 
ges.  Tom.  7,  tract.  de  usur.  n.  11.;  et  Baldus  jurisconsultus  esse  leges 
altiores,  et  tanto  altiores,  quanto  coeli  sunt  altiores  terra.  Lib.  1,  cons. 
464.  Similiter  Melchior  Canus  theologo  Pontificum  Canones  ignoranti 
nimis  multa  deesse  ad  usus  theologiae  necessaria  ,  ac  Pignatellus  in- 
dignum  theologi  nomine,  qui  ias  canonicum  ignoret ,  non  dubitarunt  pro- 
nunciare.  Tom.  1,  cons.  14,  n.  11.  Quare  sapientissimi  Patres  ultimi 
concilii  Provincialis  Remensis  in  Gallia  studium  iuris  canonici  theolo- 
giae  candidatis  opportunum  pariter,  et  aeque  necessarium  declararunt. 
quia  illivs  iuris  ignorantia  non  indecora  solum  perhibetur,  sed  clerico  ad- 
modum  funesta;  et  protinus  iusserunt,  canonici  iuris  disciplinam  in  quo- 
libet  seminario  majori.  quam  primum  fieri  poterii,  diligenti  opera  restitui. 
Tit.  1.  c.  18.  Hoc  exemplum  vere  catholicae  illi  nationi  maximopere 
profuit,  quod  postea  fuit  illic  fere  ubique  introductum.  Utinam  omnes 
episcopi  sic  seminariis  suis  consulerent !  —  (2)  Ius  publicum  in  Gra- 
tiani  decreto  est  in  sacris ,  et  sacerdotibus  et  in  magistratibus ,  can.  11. 
dist.  1;  quia,  ut  subdit  Glossa  ad  eumdem  canonem:  Si  aliquis  istos,  vel 
alias  publica  personas  offendit,  ius  publicum  est ,  et  conlra  publicum  facit, 
cum  hae  personae  principaliter  ad  statum  Reipublicae  speclant.  Unde  qui 
laedit  sacerdotes,  vel  res  sacras  ab  omnibus  tamquam  pro  publico  crimine 
potest  accusari.  Doctores,  qui  tractant  separatim  de  iure  canonico  pri  - 
vato  et  publico ,  ad  hoc  referunt  potestatem  ordinis  ,  et  iurisdictionis, 
iura  Summi  Pontificis,  Cardinalium,  Legatorum,  Episcoporum,  potestatem 
in  clericos,  laicos,  res  sacras ,  etc.  Ad  privatum  vero  referunt  statum 
personarum  tam  clericorum,  quam  laicorum,  beneficia  ecclesiastica,  ad- 
ministrationem  honorum,  ecclesias,  monasteria,  matrimonia,  iudicia,  de- 
licta,  poenas,  etc. 

6.  Ius  vero  civile  potest  definiri,  ius  positivum  humanum 
ex  aequitate  derivatum  ,  et  ex  legibus  auctor ilatum  saecula- 
rium ,  ac  moribus  hominum  conflatum  ad  rectam  Reipublicae 
gubernationem.  Dicimus  ex  aequitate  ad  innuendum  ius  ci- 
vile  legi  naturali,  et  iustitiae  non  posse  opponi,  quia  lex 
civilis  legi  naturali  opposita  et  iniusta  non  est  lex  (l) : 
dicimus  ex  legibus  auctoritatum  saecularium,  id  est  principum 
saecularium,  et  eorum,  qui  in  societate  constituta  iurisdi- 
ctione  praediti  sunt  (2):  alia  vero  definitionis  verba  facile 
intelliguntur.  Hinc  romanus  iurisconsultus  Gaius  aiebat , 
ius  civile  esse  illud,  quod  quisque  populus  sibi  constituit  vel 
quaeque  civitas  sibi  proprium  facit  (3).  Propterea  tot  sunt 
iura  civilia  quot  sunt  nationes,  vel  civitates,  quae  diverso 
reguntur  iure.  Sed  cum  ius  Romanum  omnem  docuerit  Eu- 


ET    DE    IURE    CANONICO.  Q 

ropam  ,  omniaque  iura  civilia  informaverit  tamquam  ar- 
chetypum  iuris  habitum  semper  fuit,  et  ius  commune  ap- 
pellatum.  Ex  quo  factum  est,  ut  plurimae  ex  eiusdem  le- 
gibus  fuerint  ab  Ecclesia  approbatae ,  et  in  censum  cano- 
num  relatae,  et  ut  canonistae  in  defectu,  vel  in  ambiguitate 
legis  ecclesiasticae  ad  leges  Romanorum  recurrerent  ad  ae- 
quum  et  justum  definiendum,  vel  servandum,  sicut  in  praxi 
evenisse  constat  ex  Canonistarum  et  Moralistarum  lectione, 
qui  ante  hoc  saeculum  scripsere  (4). 

(l)  Propterea  falsa  est,  et  merito  dannata  illorum  sententia,  qui  do- 
cent  leges  civiles  posse  et  debere  a  divina,  et  ecclesiastica  auctoritate 
declinare.  Syllab.  prop.  57.  —  (2)  Legum  ferendarum  potestas  non 
c.ompetit  nisi  auctoritati  Iurisdictionem  habenti  cum  praeeminentia.  et 
auctoritas  non  est  numeri,  et  materialium  virium  summa,  ut  moderni  so- 
cialistae  efferunt ;  sed  imperium  ,  aut  vis  superiori  competens.  Syllab. 
prop.  60.  —  (3)  L.  9,  ff.  de  iust.  et  iur.  —  (4)  Ius  Romanum  conti- 
net  1°  Leges  2°  Plebiscita,  scilicet  ordinationes,  quas  plebs  romana,  suo 
Tribuno  interrogante,  sibi  constituebat,  quae  primitus  obligabant  tan- 
tum  plebem;  sed  deinde  etiam  Quirites.  3°  Senatusconnulta,  id  est  jussa 
Senatus,  quae  vim  legis  habebant  tempore  Imperatorum;  non  vero  tem- 
pore  liberae  Reipublicae.  40  Placita  principum,  id  est  rescripta,  decreta, 
edicta,  et  privilegia  a  principibus  data:  rescripta  liebant  ad  supplica- 
tionem  alterius :  decreta  dabantur  causa  iudicialiter  et  solemniter  co- 
gnita:  edicta  publice  proponebantur,  et  voluntatem  principis  ad  instar 
legis  continebant :  privilegia  dabantur  privatis  et  gratiam  contine- 
bant  vel  poenam  irrogabant.  5°  Edicta  Praetorum  ,  quae  ordinem  iu- 
diciarium  statuebant.  6°  Responsa  Prudentum ,  vel  opiniones  iuriscon- 
sultorum  ,  quibus  permissum  erat  de  iure  respondere.  Haec  omnia 
comprehensa  fuerunt  in  opere  quod  inscribitur  Corpus  iuris  Romani, 
cujus  partes  sunt  Digestum,  Institutiones,  Codex,  Novellae,  quibus  postea 
accesserunt  duo  Libri  Feudorum.  Digestum,  sive  Pandectae  iussu  imp. 
Iustiniani  anno  533,  publicatae,  et  ab  eodem  legum  auctoritate  munitae 
continent  responsa  prudentum,  sive  decisiones  iurisconsultorum  Roma- 
norum  in  50  libros  ,  variosque  eorumdem  titulos  distributas.  Ideo  hoc 
opus  appellatur  Digestum,  quia  responsa  in  eo  in  ordinem  digesta  fuere, 
et  ideo  Pandectae,  quia  omnia  praecipua  responsa  capiunt,  a  graeco  vo- 
cabulo,  quod  omne  et  capio  sonat.  In  hisce  legibus  citandis  ponitur  primo 
numerus  legis,  et,  si  adest,  etiam  paragraphi,  cui  ad  maiorem  securi- 
tatem  praemitti  potest  verbum  initiale  tum  legis,  tum  paragraphi;  se- 
cundo  signum  digesti,  quod  est  duplex  f,  vel  simplex  D;  tertio  rubrica 
tituli  ex.  gr.  1 .  30,  ff.  §  3 .  De  donat.  vel.  1.  donationes  30,  §,  eius  modi 
3,  ff.  de  donat.  ct  legitur  :  lege  trigesima,  paragrapho  tertio,  Digestis 
de  donationibus:  libri  non  citantur;  sed  tantum  rubricae  titulorum,  qua- 
rum  index  ordine  alphabetico  Digesto  praemittitur.  Institutiones  editae 
a  Iustiniano  eodem  anno,  quo  Digestum  ,  et  imperiali  auctoritate  mu- 


10  TIT.    I.    DE    IURE    IN    GEN.    ET    DE    IURE    CAN. 

nitae  continent  epitomen  legum  romanarum  in  quatuor  libros  variosque 
eorum  titulos  distributam  ad  iuris  studiosos  in  legali  disciplina  insti- 
tuendos.  In  hisce  legibus  citandis  ponitur  primo  numerus  paragraphi, 
cui  interdum  praemittitur  verbum  eius  initiale;  secundo  indicatur  opus 
institutionum:  tertio  ponitur  rubrica  tituli ,  ex.  gr.  §  4.  Inst.  de  iust. 
et  iur.  vel  §  Servi  4.  Inst.  de  iust.  et  iur.  et  legitur:  paragrapho  quarto 
Institutionum  de  iustitia  et  iure.  Codex  lustinianeus,  qui  vocatur  repe- 
titae  praeelectionis ,  publicatus  anno  534,  continet  leges  imperiales  de- 
promptas  ex  praeexistentibus  codicibus  ,  Gregoriano  ,  Hermogeniano  et 
Theodosiano ,  et  alia  ab  ipso  Iustiniano  conditas  ad  iurisconsultorum 
discordias  componendas,  quae  in  Digesto  inveniebantur.  In  citandis  eius 
legibus  observatur  praemissa  regula ,  et  additur  Cod.  vel  simpliciter 
C.  ex.  srr.  1.  21.  Cod.  de  sacros.  Eccl.  vel.  1.  Sancimns  21.  Cod.  de 
sacros.  Eccl.  et  legitur:  lege  vigesima  prima  codice  de  Sacrosanctis  ec- 
clesiis.  Legibus  tamen  Codicis  opera  privata  adiuncta  sunt  quaedam 
scholia,  quae  appellantur  Authenticae  .  quae  innuunt,  quomodo  per  ins 
posterius  sit  codici  derogatum  ;  sed  hae  vim  legis  non  habent;  et  ita 
allegantur  ex.  gr.  Auth.  donationem.  Cod.  de  iur.  dot.  Novellae  sunt 
posteriores  imp.  Iustiniani  constitutiones ,  quae  in  corpore  iuris  latent 
sub  hac  inscriptione:  Authenlicae  ,  weu  novellae  constitutiones  Iustiniani, 
et  ita  allegantur,  ex.  gr.  Nov.  117,  c  1.  Libri  Feudorum  continent 
consuetudines  feudales  in  Germania  ortas,  et  a  Gerardo  Nigro,  ac  O- 
berto  ab  Orto  consulibus  Mediolanensibus  in  scriptis  redactas  ,  quas 
iurisconsultus  Hugolinus  Bononiae  in  Corpus  iuris  transfudit.  Obser- 
vamus  demum,  a  modernis  quibusdam  leges  romanas  alio  modo  citari, 
nempe  per  numerum  librorum,  titulorum,  et  capitum  ,  quod  non  pos- 
sumus  probare  ,  quia  ita  sapientia  Patrum  iurisprudentiae  iuvari  am- 
plius  nequiremus  ,  qui  omnes  modo  a  nobis  indicato  ius  commune  alle- 
garunt. 


11 


TITULUS   II. 

DE    CORPORE    IURIS    CANONICI. 

Summariura:  7.  Ius  ecclesiasticum  vetus,  medium  et  novum.  —  8.  CoHectiones  Canonum  iuris 
veteris.  —  9.  Quot  partes  contineat  Corpus  iuris  canonici  —  10.  Decretum  Gratiani.  — 
11.  Decretales  Gregorii  IX.  —  12.  Sextus  Decretalium.  —  13.  Clementinae.  —  14.  Extra- 
vagantes  Ioannis  XXII,  et  communes.  —  15.  Ius  novum  ex  quibus  constet.  —  16.  De- 
clarationes  sacrarum  congregationum,  et  Regulae  Cancellariae.  —  17.  Concordata. 

7.  Inter  plures  leges  diversis  temporibus  ab  Ecclesia 
constitutas  sunt  quaedam  ,  quae  a  summo  Pontifice  ad 
exemplum  imperatoris  Iustiniani  in  unum  Iuris  Corpus 
fuerunt  congregatae;  suntque  aliae,  quae  in  nullo  probato 
Juris  volumine  comprehensae  extra  Corpus  Iuris  vagan- 
tur,  quarum  aliae  praecedunt,  et  aliae  sequuntur  eiusdem 
corporis  compositionem.  Quae  praecedunt ,  Ius  ecclesia- 
sticum  vetus ;  quae  in  ipso  continentur  ,  Ius  medium ;  et 
quae  ipsum  sequuntur,  Ius  novum  efformant. 

8.  Circa  Ius  vetus  tres  praecipue  canonum  collectiones 
numerantur:  la  Collectio  Canonum  Apostolicorum,  de  quo- 
rum  auctore,  numero,  et  auctoritate  satis  non  constat  (l); 
2a  Collectio  a  Dionysio  Exiguo  saeculo  Ecclesiae  sexto  a- 
dornata,  quae  cum  ab  Adriano  I,  Carolo  magno  Francorum 
Regi  tradita  esset,  Adrianea  appellata  fuit,  magnamque  ce- 
lebritatem  obtinuit  (2);  3a  Collectio  ab  incerto  quodam  Isi- 
doro  Mercatore,  sive  Peccatore  saeculo  Ecclesiae  nono  evul- 
gata,  quae  cum  plurima  falsa  veris  consarcinata  contineret, 
merito  tamquam  apocrypha  ab  omnibus  reiecta  fuit  (3). 

(l)  Hi  canones  inserti  primum  fuere  in  postremo  capite  libri  octavi 
operis,  cui  titulus,  Constitutiones  Apostolicae.  Tum  canones,  tum  consti- 
tutiones  Clementi  Romano  Pontifici  D.  Petro  proximo  fuerunt  tributae; 
sed  falso  :  nam  penes  eruditos  certum  est  ,  neque  istos  ante  saeculum 
tertium  extitisse,  cum  priorum  saeculorum  Patres  nullam  de  his  faciant 
mentionem.  Nihilominus  ecclesia  graeca  canones  Apostolicos  85,  et  la- 
tina  tantum  50  recepit.  Can.  2  et  3.  dist.  16.  Documenta  haec  anti- 
quissima  referunt  quidem  priscae  ecclesiasticae  disciplinae  lineamenta; 
non  vero  in  omnibus  accuratam  et  integram  ecclesiae  doctrinam:  quare 
a  Gelasio  Papa  in  Concilio  Romano  apocrypha  fuerunt  declarata.  Can. 


12  TIT.    II.    DE    CORPORE 

3.  dist.  13.  et  can.  1.  dist.  16.  —  (2)  Dionysius  hic  exiguus  dicitur, 
non  quod  corpore  pusillus  esset,  sed  quia  modestia  se  exiguum  nomi- 
nare  optavit.  Erat  enim  monachus  romanus  natus  in  Scytia  doctrina  et 
sanctitate  celebris;  qui  primo  animum  adiecit  ad  correctos  conciliorum 
canones  exhibendos  ex  codice  Graecorum ,  et  ex  aliis  latinis  collectio- 
nibus  anterioribus  desumptos  ,  quibus  praeposuit  50  Canones  Aposto- 
lorum;  deinde  studuit  summorum  Pontiiicum  a  Syricio  ad  Anastasium  II, 
epistolas  decretales  in  unum  corpus  colligere.  Devoti  Inst.  can.  in  pro- 
leg.  c.  5,  §  60.  —  (3)  Devoti  d.  loc.  §  64. 

Q.  Ius  medium  in  corpore  iuris  canonici  continetur,  quod, 
ut  est  impressum,  sex  constat  partibus  ,  nimirum:  Decreto 
Gratiani,  Decretalibus  Gregorii  IX,  Sexto  Decretalium  Bo- 
nifacii  VIII ,  Clementinis  Clementis  V ,  Extravagantibus 
Ioannis  XXII,  et  Extravagantibus  communibus. 

10.  Decretum  privato  studio  a  Gratiano  monacho  be- 
nedictino  Bononiensi  anno  1151  compositum  concordia  di- 
scordantium  canonum  inscribitur,  inque  tres  dividitur  par- 
tes :  quarum  prima  continet  distinctiones  centum  et  unam 
in  canones  distributas ;  secunda  continet  causas  triginta 
sex  in  quaestiones,  et  canones  divisas ;  et  tertia  continet 
quinque  distinctiones  in  canones  partitas,  quae,  ut  distin- 
guatur  a  prima  parte  ,  inscribitur  De  consecratione.  Sed 
circa  secundam  partem  hoc  est  adnotandum  ,  quod  in 
causa  trigesima  tertia  post  quaestionem  tertiam  adest 
tractatus  specialis  De  Poenitentia,  qui  septem  distinctiones 
habet  (l).  Praeterea  huic  codici  opera  typotethae  aut  glos- 
sographi,  accesserunt  canones  Poenitentiales,  et  canones  san- 
ctoruni  Apostolorum. 

Decretum  Gratiani  efformatum  fuit :  1°  ex  constitutio- 
nibus  Summorum  Pontificum:  2°  ex  decretis  conciliorum 
tum  generalium,  tum  particularium:  3°  ex  sententiis  SS.  Pa- 
trum:  40  ex  legibus  civilibus  Romanorum :  5°  ex  resolu- 
tionibus  ipsius  Gratiani :  et  6°  ex  canonibus  quibusdam, 
qui  inscribuntur  Palea,  quique  additiones  sunt  ex  veriori 
sententia  ipsi  operi  ab  alio  auctore  consarcinatae  (2). 

In  documentis  colligendis  ab  aliis  praeexistentibus  ca- 
nonum  collectionibus,  ac  praesertim  a  collectione  praedicti 
Isidori,  Gratianus  deceptus  fuit,  multaque  falsa  pro  veris 
traduxit.  At  Romani  Pontifices  hos  emendare  errores  se- 
dulo  curarunt  ,   et  tandem    Decretum    ipsum  emendatum 


IURIS    CANONICI.  13 

typis  mandari  praecepit  Gregorius  XIII ,  ita  ut  nihil  ei 
addi,  aut  mutari  amplius  quis  posset  ,  ut  legitur  in  eius 
Bulla  in  fronte  operis  apposita,  quae  incipit:  Cum  pro  mu- 
nere.  Nihilominus  Apostolica  auctoritate  numquam  fuit  con- 
firmatum ;  et  ideo  omnes  canones ,  qui  in  eodem  conti- 
nentur ,  legis  auctoritatem  non  habent  ,  nisi  eam  a  pro- 
prio  auctore  consequantur  (3). 

(l)  Gratiani  opus  in  scholis,  et  in  foro  allegari  solet  quoad  primam 
partem  ita  ex.  gr.  can.  his  igitur  3.  dist.  23.  Quoad  secundam  partem 
ita  ex.  gr.  can.  in  scripturis  9.  caus.  8.  quaest.  1;  nisi  agatur  de  poe- 
nitentia,  de  qua  ita  fit  allegatio  ex.  gr.  can.  nihil  prodest  21.  dist.  3.  de 
poenit.  Quoad  tertiam  partem  ita  ex.  gr.  can  necessarium  1.  dist.  4  de 
consecrat.  Et  legitur  in  primo  casu:  canone  his  igitur  tertio  distinctione 
vigesima  tertia:  in  secundo  casu  legitur:  canone  in  scripturis  nono  causa 
octava  quaestione  prima;  et  in  tertio  casu  legitur :  canone  necessarium 
primo  distinctione  quarta  de  consecratione.  At  quandoque  omittitur  vo- 
cabulum  initiale,  aut  numerus  canonis  ex.gr.  can.  3.  dist.  23.  aut  can. 
his  igitur  dist.  23.  —  (2)  Comprehenduntur  quoque  in  Decreto  alia  ca- 
pita  deprompta  ex  capitularibus  Regum  Francorum,  ex  rescriptis  Im- 
peratorum,  ex  scriptoribus  sacris,  et  ex  historia  ecclesiastica.  Quoad 
canones  notatos  Palea  animadvertimus  ,  hoc  vocabulum  videri  illis  in- 
scriptum:  vel  a  nomine  auctoris  ,  qui  eos  in  decretum  immisit;  vel  ex 
eo  quod  in  his  levia  ac  nullius  momenti ,  ut  paleae,  contineantur;  vel 
ex  eo  potius,  quod  sint  additiones,  factae  canonibus  decreti  non  a  Gra- 
tiano,  sed  ab  alio  cum  inscriptione  post  alia,  vel  p.  alia,  ex  quo  libra- 
riorum  eriore  exortum  sit  vocabulum  PaJea.  Devoti  in  proleg.  cap.  6. 
§77.etinnot. —  (3)  Haec  sententia  nostra  non  est,  sed  Benedicti  XIV 
qui  ita  scripsit:  «  Gratiani  Decretum,  quantumvis  pluries  Romanorum 
»  Pontificum  cura  emendatum  fuisse  non  ignoretur,  vim  et  pondus  le- 
»  gis  non  habet  ,  quin  immo  inter  omnes  receptum  est,  quidquid  in 
»  ipso  continetur  ,  tantum  auctoritatis  liabere ,  quantum  ex  se  habuis- 
»  set,  si  nunquam  in  Gratiani  collectione  insertum  foret.  »  De  Synod. 
1.  7.  c.  15.  n.  6.  Sunt  tamen  qui  Gratiani  decreto  legis  auctoritatem 
tribuunt:  tum  quia  supponunt  approbatum  ab  Eugenio  III  et  a  citato 
Gregorio  XIII;  tum  quia  universaliter  ita  receptum  fuit,  ut  publice  in 
scholis  legeretur,  et  haberetur  in  foro  tamquam  pars  iuris  communis 
canonici:  unde  citatur  a  Doctoribus  ,  et  allegatur  in  iudiciis  veluti  jus 
constitutum  ;  et  concludunt  ,  hoc  Decretum  ,  quod  habet  originem  pri- 
vatam,  ex  usu,  et  consuetudine  per  plura  saecula  nunquam  interrupta, 
vim  obtinuisse  codicis  legum  publica  auctoritate  muniti.  At  sic  respon- 
demus:  1°  Non  constat  de  approbatione  Eugeniilll,  quae,  si  vera  fuis- 
set,  ipsi  Decreto  certo  certius  fuisset  inserta  ,  dum  in  nulla  ejus  edi- 
tione  comparuit.  2°  Gregorius  in  citata  bulla  Decretum  exhibet  cor- 
rectum,  et  vetat,  ne  cuiquam  liceat  eidem  operi  quidquam  addere,  vel  im- 
mutare,  aut  intervertere,  nullavc  interpretamenta  adiutigere ;  sed  expresse 
ipsum  opus  non  approbet,    nec  authenticum   declarat.  3°  Usus  schola- 


14  TIT.    II.    DE    CORPORE 

larum,  et  fori  operis  praestantiam  commendat  propter  summam  vero- 
rum  documentorum,  quae  continet,  et  propter  utilitatem,  quae  ex  do 
cumentis  etiam  falsis,  pro  talibus  tamen  non  agnitis,  oriri  potest.  40  Usu, 
et  consuetudine  fleri  quidem  potest  ,  ut  aliquod  caput  Decreti  etiam 
mendosum  legis  acquirat  firmitatem;  sed  haec  inductio  ad  alia  capita 
extendi  nequit ,  quia  consuetudo  cadit  in  factis  legitimis  conditionibus 
vallatis,  non  vero  in  erroribus  in  locum  veritatis  sufficiendis. 

11.  Decretales  Gregorii  IX,  ipso  mandante ,  opera  S. 
Raymundi  de  Pennafort ,  ex  suis  ,  aliorumque  post  Gra- 
tianum  summorum  Pontificum  Decretalibus  epistolis  ,  et 
ex  aliis  S.  Canonibus  adornatae,  et  anno  1234  evulgatae, 
vim  et  auctoritatem  legis  universalis  habent:  nam  ipse  Gre- 
gorius  alios  canones  ,  et  Decretales  in  hac  sua  compila- 
tione  contentas  suas  fecit,  et  suis  exaequavit,  ita  ut  iisdem 
universi  tam  in  iudiciis ,  quam  in  scholis  aeque  uti ,  et 
obtemperare  deberent  (l).  Unde  hic  primus  est  legum 
Pontificiarum  codex  authenticus,  et  Apostolica  auctoritate 
munitus  ,  cui  titulus  :  Decretalium  D.  Gregorii  Papae  IX 
compilatio.  Hic  codex  quinque  constat  libris,  et  libri  distri- 
buuntur  in  titulos,  et  tituli  in  capita  (2). 

(l)  Bul.  Rex  pacificus  editioni  Decretalium  praefixa.  Sicut  Iustinia- 
nus  imperator  ex  praecedentibus  codicibus  Gregoriano,  Hermogeniano, 
et  Theodosiano  suum  effecit  legum  corpus  ;  sic  Gregorius  IX  suas  a- 
dornavit  Decretales  ex  quinque  praecedentibus  canonum  collectionibus, 
quarum  prima  et  notabilior  post  Gratianum  facta  fuit  a  Bernardo  Pa- 
piensi  anno  1190  et  inscripta  Breviarium  extravagantium  ,  quia  Decre- 
tales  ibi  collectae  vagabantur  extra  Decretum  Gratiani,  a  qua  ipse  Gre- 
gorius,  sivi  Raymundus  formam  et  divisionem  operis  desumpsit.  Phil- 
lips  de  font.  iur.  eccl.  §  17,  et  seq.  —  (2)  Materia,  quae  in  his  libris 
ordine  successive  tractatur,  exhibetur  ab  hoc  versiculo  :  ludex ,  ludi- 
cium,  Clerus,  Connubia,  Crimen.  Canones  hujus  operis ,  ubi  necesse  sit, 
dividuntur  in  paragraphos,  et  ita  allegantur,  ex  gr.  Cap.  Ouae  in  ec- 
clesiarum  7.  de  constit.;  et  legitur:  capite  Quae  in  ecclesiarum  septimo, 
de  constitutionibus.  Brevitatis  causa  potest  omitti  verbum  initiale,  vel, 
eo  citato,  omitti  numerus.  Veteres  tamen  solebant  apponere  vocabulum 
Extra,  ad  significandum,  Decretales  in  hoc  opere  contentas  vagari  extra 
Decretum  Gratiani.  Quidam  vero  recentiores  solent  a.pponere  signum  X. 
Sed  communius  neutrum  observatur,  quia  per  primam  supra  indicatam 
citationem  res  sufficienter  significatur. 

12.  Sextus  Decretalium,  sive  liber  sextus  Decretalium 
a  tribus  eruditissimis  viris  de  mandato  Bonifacii  VIII  anno 


IURIS    CANONICI.  15 

1300  compositus  legis  universalis  auctoritatem  ab  eodem 
Pontifice  obtinuit  (l).  Hic  secundus  legum  Pontificiarum 
codex  praeter  acta  duorum  conciliorum  generalium  Lug- 
dunensium,  auctoris,  et  praecedentium  a  Gregorio  IX  Pon- 
tificum  decretales  epistolas  comprehendit ,  et  inscribitur: 
Liber  Sextus  Decretalium  Domini  Bonifacii  Papae  octavi.  Dici- 
tur  autem  Sextus  Decretalium,  quia  quinque  libris  a  Grego- 
rio  IX  publicatis  hic  sextus  accessit,  qui  iterum  distribuitur 
in  alios  subalternos  quinque  libros,  eodem  ac  in  codice  Gre- 
goriano  materiarum,  ac  titulorum  ordine  servato  (2). 

(l)  Bul.  Sacrosanctae  Romancte  Ecclesiae  operis  editioni  praeposita,  in 
qua  canonum  collectionem  declarat  commissam  Gulielmo  archiepiscopo 
Ebredunen.  Berengario  episcopo  Biterren.  et  Ricardo  de  Senis  Romanae 
ecclesiae  vice-cancellario,  et  mandat  observari,  ut  perfectam  in  rebus  a- 
gendis  formam  tribuat,  et  in  moribus  disciplinam,  in  judiciis,  et  in  scholis. 
—  (2)  Ita  allegatur,  ex.  gr.  cap.  ut  animarum  2,  de  constit.  in  6.;  et  le- 
gitur:  capite  ut  animarum  secundum  de  constitutionibus  in  sexto. 

13.  Clementinae  auctorem  habent  Clementem  V  eiusque 
constitutiones  ,  simulque  acta  concilii  generali  Viennensis 
ab  eodem  Pontifice  celebrati  in  libros,  et  titulos  ad  instar 
Decretalium  disposita  complectuntur.  Ipse  tamen  Clemens 
morte  praeventus  codicem  suum  promulgare  nequivit,  qui 
propterea  fuit  a  Ioanne  XXII  eius  successore  anno  13 17 
promulgatus,  ut  vim  legis  universalis  haberet  (l). 

(l)  Bul.  Ouoniam  nulla  in  fronte  codice  apposita.  Huius  canones  ita 
citantur  ex.  gr.  Ouoniam  de  vit.  et  honest.  cleric.  vel  cap.  Ouoniam  de 
vit.  et  honest.  cieric.  ex  Clement.  Sed  hic  citandi  modus  est  obsoletus: 
potius  quandoque  citatur  Clementinae  numerus. 

14.  Extravagantes  Ioannis  XXII  complectuntur  Bullas 
20  eiusdem  Pontificis  in  quatuordecim  titulos  secundum 
ordinem  Decretalium  distributas;  Extravagantes  vero  Com- 
munes  Bullas  aliorum  Pontificum  in  dictis  compilationibus 
non  comprehensas  ,  et  in  quinque  libros  more  Decreta- 
lium  distributas  continent;  sed  quartus  liber  vacat.  Duae 
huiusmodi  collectiones  per  summos  Pontifices  non  repe- 
riuntur  expresse  approbatae:  at  nihilominus  vi  et  aucto- 
ritate  legis  universalis  pollent ,  quia  Bullae  sunt  Pontifi- 


l6  TIT.    II.    DE    CORPORE 

cum  omnes  obligantes ,  quae  ideo  Extravagantes  dicun- 
tur  ,  quia  primum  extra  corpus  iuris,  in  quo ,  nunc  sunt 
comprehensae,  vagabantur  (l). 

(l)  Extravagantes  Joannis  XXII  hoc  modo  allegantur,  ex.  gr.  extrav. 
execrabilis  Ioann.  XXII ,  de  praeb.  et  dignit.;  et  hoc  modo  allegantur 
Extravagantes  communes  ,  ex.  gr.  extrav.  Ambitiosae  de  reb.  eccl.  non 
alien.   int.  com.  Si  vero  extravagans  allegata  sub  sua  rubrica  unica  sit, 
citari    potest  vocabulo  unic.  subiungendo    tituli   rubricam ;  quod  quan- 
doque  observatur  etiam  in  Clementinis.  Pro  iis  tamen,  qui  praxim  non- 
dum  obtinuerunt  evolvendi  libros  iuris  canonici,  observamus,  eos  posse 
facillime  quemlibet  canonem ,   aut  caput  citatum  invenire ,  si  consulant 
indicem  rubricarum    cuique    operi  in  principio  impressum.   —  Corpus 
iuris  praeter  canones  et  capita  continent  Rubrica,  Summaria,  et  Glossas.  Ru- 
bricae  dictae  sunt  a  rubro,  quiarubro  atramento  scribebantur,  et  sunt  in- 
scriptiones  titulorum.  In  codicibus  authenticis  authenticae  habentur,  quia 
expresse  a  Pontificibus  approbatae:  consequenter  habent  vim  legis,   et 
ut  leges  citantur ,    si  contineant   orationem  perfectam  ,    uti  est  rubrica: 
Ne  clerici,  vel  monachi  saecularibus  negotiis  se  immisceant;  sin  secus  adhuc 
prosunt  ad  explicandos  textus ;  unde  ortum    est    adagium :  valet    argu- 
mentum  a    rubro   ad   nigrum.  Si    tamen    rubricae    textibus    opponantur. 
textus,  ut  naturale  est,   praevalent ,  quia  rubricae  priores  et  generales 
sunt,  textus  vero  posteriores,   et  speciales,  et  juris    regula  est ,  generi, 
per  species  derogari,  cap.  34  de  reg.  jur.  in  6.  Quod  hic  de  rubricis 
exponimus  non  extenditur  ad  Decretum  Gratiani ,  quia    hic  codex    non 
est  authenticus,  ut  supra  innuimus :  extenditur  tamen  ad  Extravagantes 
eo  quod  hoc  opus  usu  recipitur  tamquam  authenticum.  Summaria  ,  sic 
dicta  a  summa,  qua  paucis  verbis  materia  legis  exponitur,  sunt  inscri- 
ptiones  canonum,  vel  capitum,  et  quandoque  paragraphorum  opera  pri- 
vatorum  Iurisconsultorum  ipsis  canonibus,  vel  capitibus,  aut  paragraphis 
adiectae,  quae  propterea  non  sunt  de  textu,  et  per  se  vim  legis  non  ha- 
bent,  nisi  quatenus  concordent    cum  textu.  Glossae  demum  sunt  inter- 
pretationes,   sive  commentaria  canonibus,  sive  capitibus  opera  privato- 
rum  canonistarum  in  margine  textus  adiuncta ,   quibus  tex:us  verba  et 
sententiae  explicantur.  Vim  proinde  legis  non  habent ;  sed  habent  ma- 
gnum  pondus  a  propriis  auctoribus,  a  loco,  quem  occupant,  sed  maxime 
ex  consensu,  quo  fuerunt  editae,  et  conservatae  in  corpore  Iuris.  Quare 
praevalent  opinioni  cuiuscumque    privati   Doctoris  :  immo  si  fulciantur 
iustitia,  ratione,  et  aliorum  Doctorum  sufiragio,  faciunt  nedum  opinio- 
nem  probabilem,  sed  etiam  communem.  Quando  vero  plures  et  diversas 
opiniones    referunt ,  praesumuntur   approbare    ultimam  ,  nisi    aliud    ex 
verbis  appareat. 

15.  Praeter  haec  canonicarum  legum  capita  in  corpore 
iuris  clausa  ,  alia  multa  sunt ,  quae  tum  a  Decretalibus 
posteriorum  Pontificum,  tum  a  canonibus  generalium  Con- 
ciliorum  proficiscuntur  ,  quae  ius  novissimum  constituunt. 


IURIS    CANONICI.  17 

Post  Joannem  XXII,  qui  Pontificatum  tenuit  ab  anno  1316, 
ad  annum  1334,  plures  Decretalium,  sive  Bullarum  col- 
lectiones  factae  fuere ;  sed  nulla  fuit  Apostolica  auctori- 
tate  donata.  Inter  has  eminet  septimus  Decretalium  de 
mandato  Pontificum  inceptus,  et  typis  excussus,  egregium 
sane  opus ,  quod  tamen  ob  speciales  causas  suppressum 
fuit  (l).  Eminet  similiter  Bullarium  Magnum  Romanum 
a  Carolo  Coquelines  compositum,  et  ab  Hieronymo  Mai- 
nardo  editum ,  quod  continet  summorum  Pontificum  bul- 
las  a  S.  Leone  Magno  usque  ad  Clementem  XII ,  quod 
fuit  adauctum  a  Bullario  Benedicti  XIV,  Clementis  suc- 
cessoris  ,  et  quod  demum  continuatum  fuit  ab  Advocato 
Andrea  Barberi,  qui  bullas,  et  constitutiones  successorum 
Pontificum  congessit  usque  ad  Pium  VIII.  Bullae  in  hoc 
opere  comprehensae  vim  legis  absolute  non  habent ,  nisi 
cum  earum  archetypis  demonstrentur  convenire  ;  nihilo- 
minus  in  scholis  praesumuntur  archetypis  convenire  (2). 
Bullarium  vero  Benedicti  XIV  est  authenticum,  ut  patet 
ex  constitutione  ejusdem  pontificis. 

Post  Ioannem  XXII ,  plura  similiter  concilia  generalia 
habita  fuerunt,  ut  est  Florentinum  celebratum  sub  Euge- 
nio  IV,  anno  1438  ,  pro  reductione  Graecorum  ad  fidei 
unitatem ;  Lateranense  V,  sub  Leone  X,  anno  1517,  con- 
tra  Pseudo-Concilium  Pisanum  indictum ;  et  Tridentinum 
inchoatum  sub  Paulo  III,  anno  1545,  et  absolutum  sub 
Pio  IV,  anno  1564  ,  a  quo  maxima  juris  novi  pars  effi- 
citur  (3).  Constat  autem  Concilium  Tridentinum  sessio- 
nibus  25,  in  quibus  primum  de  fidei  dogmate,  et  postea 
in  decreto  de  reformatione,  de  disciplina  ecclesiastica  agi- 
tur  (4).  —  (Add.  Edit.)  Concilium  item  Vaticanum  a 
Pio  IX  inchoatum  die  8  decembris  anni  1869,  et  ob  sa- 
crilegam  Almae  Urbis  invasionem  suspensum  per  Litteras 
Apostolicas  eiusdem  Pontificis  diei  20  octobris  anni  1870. 
Constat  duobus  Constitutionibus;  prima  De  Fide  Catho- 
lica,  altera  De  Ecclesia  Christi  (5). 

(l)  Praecipua  causa  suppressionis  in  eo  est,  quod  Pius  Papa  IV,  in 
bulla  confirmationis  S.  Concilii  Trideatini,  quae  incipit  Benedictus  Deus, 
inhibuerat  sub  poena  interdicti  ingressus  in  ecclesiam  pro  Praelatis,  et 
excommunicationis   latae  sententiae  in  alios,  ne  quis  posset  edere  com- 

Inslit.  Canon.   Vol.  I.  2 


18  TIT.    II.    DE    CORPORE 

mentarios,  glossas,  aunotationes,  scholia ,  ullumque  omnino  inlerpretationis 
genus  super  ipsius  Concilii  decretis,  omnem  sibi  in  ea  materia  declara- 
tionem,  et  decisionem  reservando:  quod  fecerat  ad  vim  sacrorum  canonum 
tutandam  maxime  contra  perversas  futuras  schismaticorum  interpretatio- 
nes.  Iam  vero  in  septimo  Decretalium  inserti  fuerant  concilii  Tridentini 
ca  ones,  et  si  hoc  opus  Pontificia  auctoritate  donatum  in  codice  legum  pu- 
blicatum  fuisset  ad  instar  Decretalium,  et  sexti  Decretalium,  licuisset  omni- 
bus  etinterpretationes  et  glossas  apponere  contra  praecitatae  bullaePianae 
dispositionem.  Nec  visum  fuit  opportunum  id  prohiberi;  sed  consultius 
septimum  Decretalium  in  oblivionem  dimittere.  Prosp.  Fagnanus  in  cap. 
cum  venisset  12,  n.  6l  de  iudic.  Alius  quidem  septimus  Decretalium 
editus  fuit  a  Petro  Matthaeo  Iurisconsulto  Lugdunensi;  qui  tamen  pu- 
blica  auctoritate  caret.  —  (2)  Bullarii  canones  allegantur ,  proposito 
vocabulo  initiali  cuiusque  bullae,  et  adiecto  nomine  Pontificis,  qui  ipsam 
edidit,  ex.  gr.  Bul.  Vineam  Domini  Clem.  XI;  cui  apponi  solet  dies, 
et  annus  editionis.  —  (3)  Collectiones  conciliorum  plures  factae  sunt ; 
omnibus  praestat  collectio,  quae  inscribitur  :  Sacrorum  Conciliorum  nova 
et  amplissima  collcctio ,  quam  loannes  Dominicus  Mansi  evulgavit.  Flo- 
rentiae,  expensis  Antonii  Zatta,  Veneti  (1759).  —  (4)  U*t  facilior  prom- 
ptiorque  fiat  intelligentia  et  usus  huius  praecipuae  partis  iuris  novis- 
simi  ,  observamus  12  Tridentini  sessiones  parum  ad  scientiam  habere 
ponderis,  cum  ad  Concilii  ordinationem  referantur,  et  alias  13  maximum 
habere  momentum,  uti  3a  4a  5a  6a  T  138  l4a  l8a  2la  22a  23a  24a  et  25a. 
Sessio  3a  habet  symbolum  fidei;  4a  decretum  de  canonicis  Scripturis , 
cui  adiungi  potest  l8a  de  librorum  delectu;  5a  agit  primo  de  peccato 
originali :  aliae  nempe  6a  de  iustificatione,  7a  de  Sacramentis,  Baptismo, 
et  Confirmatione,  13a  de  Eucharistia ,  I4a  de  Poenitentia  ,  et  Extrema 
Unctione,  2la  de  pluribus  ad  S.  Communionem  spectantibus,  22*  de  sa- 
cri:icio  Missae,  23a  de  Ordine  ,  24a  de  Matrimonioifet  etiam  de  disci- 
plinae  ecclesiasticae  moderatione,  25a  denique  de  Purgatorio,  de  vene- 
ratione  Sanctorum,  de  Regularibus,  etc.  Illud  praeterea  notandum,  quod 
in  sessione  vigesima  secunda  adest  decretum  de  observandis,  et  evitandis 
in  celebratione  Missae  ,  et  in  sessione  vigesima  quinta  aliud  decretum 
de  Indulgentiis.  Notandum  pariter,  quod  in  sessione  decima  octava  de- 
lecti  fuerunt  Patres,  qui  de  libris  disquisitionem  instituerent,  et  in  ses- 
sione  vigesima  quinta  decretum  fuit ,  ut  eorum  acta  Romano  Pontifici 
exhiberentur,  ut  suo  iudicio  et  auctoritate  index  librorum  prohibitorum 
evulgaretur,  quod  a  Pio  IV,  anno  1 564  ,  factum  fuit.  Postea  indicem 
liororum  prohibitorum  ediderunt  alii  summi  Pontifices  cum  suis  re- 
gulis,  observationibus,  et  instructionibus.  ut  videre  est  in  romana  edi- 
tione  indicis  anni  1841,  sub  Gregorio  XVI  absoluta  ,  et  publicata.  De 
hac  materia  librorum  improbatae  lectionis  agit  late  et  erudite  Ioannes 
Devoti  in  suis  Inst.  can.  lib.  4  tit.  7.  —  (Nota  Edit.)  (5)  In  prima 
Constitutione  quae  incipit:  Dei  Filius  exarantur  distinctis  capitibus 
dogmata  catholica,  i.°  De  Deo  rerum  omnium  creatore :  2°  De  Revela- 
tione :  3.0  De  Fide :  4.0  De  Fide  et  ratione.  In  altera  quae  incipit :  Pastor 
Aeternus ,  item  distinctis  capitibus  digesta  sunt  dogmata  catholica : 
l.°  De  Apostolici  Primatus  in  Beato  Petro  institutione:  2.0  De  perpclui- 
tate  Primatus  B.  Petri  in  Romanis  Pontificibus :  3.0  De  vi  et  rationc  Pri- 


IURIS    CANONICI.  19 

matus  R.  Pontificis.  4.0  De  Romani  Pontificis  infallibUi  magisterio.  Et  in 
fine  utriusque  Constitutionis  apponuntur  Canones  quibus  errores  his 
dogmatibus  oppositi  anathemate  confodiuntur. 

16.  Demum  ad  ecclesiasticas  leges  referuntur  Declara- 
tiones  Sacrarum  Congregationum  ,  Regulae  Cancellariae 
Apostolicae,  et  Concordata.  Declarationes  Sacrarum  Con- 
gregationum ,  et  illae  maxime  S.  Congregationis  Concilii 
Tridentini,  vel  emittuntur  ad  legem  anteriorem  interpre- 
tandam ,  vel  ad  legem  extendendam ,  vel  ad  privata  ne- 
gotia  definienda.  Licet  de  his  graves  sint  inter  Doctores 
quaestiones,  verae  resolutiones  nobis  videntur  sequentes: 
In  primo  casu  declarationes  habent  vim  legis,  cum  fiant 
consulto  Pontifice,  qui  suam  illis  dando  auctoritatem,  suas 
facit;  neque  solita  legum  publicatione  indigent ,  quia  in 
lege  eas  continente  iam  publicatae  censentur.  In  secundo 
casu  vim  legis  non  habent,  nisi  legitime  publicentur,  quia 
in  lege  publicata  non  continentur  ,  et  reipsa  novae  sunt 
leges.  In  tertio  casu  potius  sunt  decreta  ,  et  sententiae , 
quam  leges  ,  quae  ius  faciunt  tantum  inter  partes  ,  nisi 
consuetudine  et  usu  rerum  similiter  iudicatarum  sustinean- 
tur.  Regulae  Cancellariae  sunt  septuaginta  duae  consti- 
tutiones  viventis  Pontificis  ad  Apostolicam  Cancellariam 
regendam  initio  Pontificatus  editae  ,  quae  ,  eo  vivo  ,  vim 
legis  habent ,  et  ,  eo  mortuo,  vim  legis  amittunt;  neque, 
electo  novo  Pontifice,  reviviscunt ,  nisi  ab  eo  probentur, 
et  confirmentur.  His  tamen  in  multis  per  Concordata  de- 
rogatum  fuit  (l). 

(l)  Ioan.  Bapt.  Riganti  in  proem.  ad  com.  in  reg.   cancel. 

17.  Concordatorum  nomine  veniunt  Indulta,  sive  com- 
positiones  factae  inter  Summum  Pontificem  et  Principes 
saeculares  super  iurium  differentiis  inter  utramque  pote- 
statem  exortis  (l).  Interdum  concordata  habent  rationem 
privilegii  a  S.  Sede  Principibus  concessi  ,  quod  tunc  ve- 
rum  est,  quando  Pontifices  Principibus  aliquid  contra  ius 
commune  concedunt,  quin  ex  sua  parte  Principes  aliquid 
Pontificibus  retribuant.  Ut  plurimum  vero  habent  ratio- 
nem  foederis  et  pacti ,  sive  contracti ,  quando  scilicet  u- 


20  TIT.    EI.    DE    CORP.    IUR.    CANON. 

trinque  a  contrahentibus  aliquid  vicissim  conceditur,  aut 
promittitur.  Haec  foedera  gravissimis  scatent  quaestioni- 
bus ,  de  quibus  videndi  probati  Doctores.  Compositiones 
huiusmodi  interdum  Ecclesiae  profuerunt  tamquam  extre- 
mis  malis  extrema  remedia;  sed  in  se  infausta  sunt  signa, 
veluti  cum  Pater  n^.quit  habere  pacem  cum  filiis  suis  . 
nisi  cum  eis  de  familiaribus  rebus  paciscendo:  unde  dici 
solet:  historia  concordatorum  historia  dolorum  (2). 

(l)  Concordata  inita  fuerunt  a  S.  Sede  cum  Duce  Sabaudiae,  et  Rege 
Sardiniae,  cuiusraodi  est :  l.°  Indultum  Nicolai  V,  Ludovico  Sabaudiae 
Duci  per  bullam  Etsi  ex  paternae,  an.  1451,  concessum  ,  quod  ecclesia- 
stica  afficit  beneficia  praesertim  maiora ;  2.°  Instructio  Benedicti  XIV, 
circa  immunitatem  localem,  et  exercitium  iurisdictionis  ecclesiasticae , 
an.  1742,  et  a  brevi  Leonis  XII  Obsequio  erga  Deum  an.  1826,  ad  Li- 
guriam  extensa  in  ea  tantum  parte,  quae  ]mmunitatem  localem  respi- 
cit ;  3.0  Conventio  anni  1841,  quae  ad  personalem  immunitatem  refertur. 
Inita  quoque  fuere  cum  Galliae  Rege,  inter  quae  celebre  est  illud  an. 
1801  ,  inter  primum  Reipublicae  Consulem  Napoleonem  Bonaparte  ,  et 
summum  Pontificem  Pium  VII,  promulgatum  in  eius  Bulla  Ecclesia 
Chrisli,  qua  Gallicana  Ecclesia  reaedificata  videtur.  Similiter  inita  fue- 
runt  cum  Austriae  Imperatore,  et  inter  haec  memoria  sempiterna  di- 
gnum  est  concordatum,  an.  l855T  inter  summum  Pium  IX,  et  impera- 
torem  Franciscum  Iosephum  I,  quo  in  Austria  ecclesiastica  disciplina 
ad  veram  et  catholicam  formam  feliciter  restituta  fuit.  Huiusmodi  com- 
positiones  nunc  factae  sunt  fere  cum  omnibus  Principibus.  —  (2)  Con- 
cordata  indubitanter  vim  legis  habent,  cum  ferantur  utriusque  supremae 
potestatis  ecclesiasticae,  et  secularis  auctoritate,  et  nequeunt  revocari 
nisi  de  utriusque  potestatis  consensu,  cum  rationem  contractus  habeant  : 
nam  iuris  principium  est ,  unumquodque  dissolvi  eo  modo  ,  quo  initum 
fuit.  Nihilominus  infelicibus  his  temporibus  quaedam  supremae  laicae 
potestates  veritae  non  sunt  pro  suo  libitu,  inscio  et  repugnante  summo 
Pontifice,  inita  concordata  violare,  et  spernere,  et  modo  ac  si  inita  non 
essent  ,  per  quod  temerarium  et  iniustum  factum  probrose  inciderunt 
in  sequentem  damnatam  propositionem :  Laica  potestas  auctoritatem  habet 
rescindendi,  declarandi,  ac  faciendi  irrilas  solemnes  conventiones  (vulgo 
concordata)  super  usu  iurium  ad  ecclesiasticam  immunitatem  pertinentium 
cum  sede  apostolica  initas,  sine  huius  consensu  ,  immo  ei  ea  reclamante. 
Syllab.  prop.  43. 


21 


TITULUS  III. 

DE     ECCLESIA     CATHOLICA. 

Summarium  :  iS.  Religio  quid  operetur.  —  19.  Ecclesia  vetus  ,  et  nova.  —  20.  Christiana  et 
Catholica.  —  21.  Eius  dotes.  —  22.  Est  regnum,  schola,  et  templum.  —  23.  Ut  regnum 
habet  summum  imperium,  suum  regem,  ditionem,  leges,  et  magistratus.  —  24.  Hoc  regnum 
est  monarchicum.  —  25.  Duo  praemissorum  corrolaria.  —  26.  Ut  schola  habet  cathedram 
infallibilem  veritatis.  —  27.  Quomodo  hoc  magisterium  exerceat.  —  28.  Ut  templum  per- 
fectum  habet  sacerdotium  ad  populum  sanctificaadum. 

18.  Ius  divinum,  ut  iam  vidimus,  est  voluntas  Dei  ho- 
minibus  manifestata.  Ita  Deus  legislator  aeternus  homi- 
nibus  imperat;  homines  vero  divinis  legibus  obsequentes 
religiosi  fiunt ,  et  per  religionem  ipsi  Deo  coniunguntur. 
Religio  iuxta  S.  Augustinum  nos  docet ,  quid  credendum , 
quid  sperandum,  quid  amandum  sit.  Unde  per  ius  divinum 
conversio  Dei  ad  homines  ,  et  per  religionem  hominum 
conversio  ad  Deum,  quae  in  vera  ecclesia  recte  operatur. 
Unus  autem  est  Deus,  unum  ius  divinum,  una  religio,  et 
una  ecclesia  esse  potest,  quae  veritatis,  et  divinitatis  signa 
ferat,  qualis  est  catholica,  extra  quam  salus  obtineri  non 
potest  (l). 

(l)  Propterea  merito  damnatae  fuerunt  111  Syllabo    prop.   15,   16,    17, 
et  18. 

19.  Per  originale  peccatum  ius  divinum  in  mente  ho- 
minum  obscuratum  fuit ;  et  consequenter  religio  debilis  et 
incerta  mansit.  Quare  Deus  lumen  novum  de  coelo ,  et 
magistrum  veritatis ,  et  columnam  firmitatis  dedit  homi- 
nibus,  id  est  Ecclesiam  suam,  ut  ius  divinum  explicaret, 
et  religionem  perficeret.  Post  lapsum  primi  parentis  il- 
lico  facta  fuit  promissio  futuri  Redemptoris  ,  a  quo  pro- 
prie  incipit  Ecclesia.  Vetus  Ecclesia  habuit  iustos  pluri- 
mos  et  sanctos;  habuit  sacerdotes,  ut  Melchisedech  ,  qui 
erat  sacerdos  Dei  altissimi  (l);  habuit  populum  electum, 
qui  in  ecclesiis,  et  synagogis  ad  legem  Moysis  addiscen- 
dam,  et  ad  orandum  congregabatur  (2);  sed  illa   Eccle- 


22  TITULUS    III. 

sia,  ut  lex  Moysis  habet  rationem  imperfecti,  quia  omnia 
in  figura  contingebant  ei  (3).  Nova  Ecclesia  perfecta  in 
plenitudine  temporis  a  Jesu  Christo  Redemptore  nostro 
fundata  fuit  (4),  et  a  Spiritu  Sancto  edocta  (5),  et  in  0- 
mnem  terram  divulgata,  quae  Christiana  a  nomine  Au- 
ctoris  sui  ,  et  Catholica  ab  universali  sua  extensione  fuit 
appellata. 

(l)  Genes.  14.  —  (2)  Act.  Apost.  15.  Iudith  6.  —  (3)  Ad  Corinth. 
IO.  —  (4)  Ad  demonstrandam  ecclesiae  stabilitatem  eam  fundavit 
Christus  supra  Petram :  dixit  enim  Petro :  Tu  es  Petrus  ,  et  super  hanc 
Petram  aedificabo  ecclesiam  meam,  et  portae  inferi  non  praevalebunt  ad- 
versus  eam ,  et  tibi  dabo  claves  regni  caelorum ,  etc.  Matth.  16.  Petra 
autem  erat  ipse  Christus,  ad  Corinth.  10;  sed  Petra  etiam  ipse  Simon 
Petrus,  uti  Lquet  ex  citato  Evangelii  textu,  cui  ideo  Christus  mutavit 
nomen  Simonis  in  Petrum,  ut  significaret,  se  illum  constituere  Vicarium 
suum  in  terra.  —  (5)  Trid.  Sess.  21,  cap.  1.  Sess.  22,  de  Sacrif.  Miss., 
et  Sess.   25,  de  Purgat. 

20.  Vocabulum  graecum  Ecclesia  latine  sonat  convoca- 
tionem ,  aggregationem  ,  vel  coetum  personarum  ,  et  apud 
nos  coetum  omnium  Fidelium,  qui  adhuc  in  terris  vivunt; 
ac  ita  potest  cum  Cardinali  Bellarmino  definiri :  Ecclesia 
est  coetus  hominum  eiusdem  christianae  fidei  professione  ,  et 
eorumdem  sacramentorum  communione  colligatus,  sub  regimine 
legitimorum  Pastorum ,  ac  praecipue  unius  in  terris  Christi 
Vicarii  Romani  Pontificis  (l).  Hinc  ad  Ecclesiam  pertinent 
omnes  ,  qui  christianam  tenent  fidem ,  et  a  Pontifice  Ro- 
mano  primo  pastore  saltem  mediate  per  alios  habentes 
cum  eo  communionem  Pastores  reguntur  (2). 

(l)  Ea  est  optima  definitio,  ut  Logici  dicunt,  quae  rei  genus,  quod 
habet  commune  cum  aliis  ,  et  differentiam  ab  aliis  omnibus  continet, 
ita  ut  cum  nulla  alia  se  confundi  possit.  In  data  Ecclesiae  definitione 
id  omne  invenitur:  nam  dicimus  Ecclesiam  coetum  hominum;en  genus, 
quod  habet  commune  cum  aliis  horr.inum  societatibus ;  et  alia,  quae  adiun- 
gimus  ,  differentiam  demonstrant  ab  omni  alia  societate  ,  quae  ad  Ec- 
clesiam  non  pertineat.  Societates  vero  omnes ,  quae  sunt  in  Ecclesia, 
sub  data  definitione  comprehenduntur  ;  aliter  societates  ecclesiasticae 
esse  non  possent.  Unde  non  sunt  recipiendae  ut  accuratae,  illae  defmi- 
tiones,  in  quibus  omittitur  nota  subiectionis  Romano  Pontifici.  Haec 
est  nota  characteristica,  quia  iuxta  S.  Ambrosium:  Ubi  est  Pctrus ,  ibi 
ecclesia.  Hinc  Societates  clerico-liberales,  et  aliae  huius  generis  pluries 
a  summo  Pontifice  reprobatae  et  damnatae  ab  ecclesiasticis  societatibus 


DE    KCCL.    CATHOLICA.  23 

toto  coelo  differunt.  Syllab.  g  4.  —  (2)  Ecclesia  est  corpus  vivum,  in 
quo  est  anima  et  corpus  :  et  quidem  anima  sunt  interna  dona  Spiritus 
Sancti,  fides,  spes,  charitas,  etc.  Corpus  sunt  externa  professio  fidei,  et 
communicatio  Sacramentorum,  ex  quo  fit,  ut  quidam  sint  de  anima  et 
corpore  Ecclesiae,  ac  proinde  uniti  Christo  Capiti  interius,  et  exterius ; 
quidam  de  anima,  et  non  de  corpore,  ut  cathecumeni ,  et  excommuni- 
cati  .  si  fidem  habeant  et  charitatem;  quidam  denique  de  corpore  ,  et 
non  de  anima,  ut  qui  nullam  habent  internam  virtutem,  et  tamen  spe, 
aut  timore  aliquo  temporali  prolitentur  fidem,  et  in  Sacramentis  com- 
municant  sub  regimine  Pastorum. 

21.  Ecclesia  catholica  est  Una,  Sancta  ,  et  Apostolica. 
Una  propter  eamdem  fidem  ,  sacramentorum  communio- 
nem  ,  et  subiectionem  Romano  Pontifici ,  ita  ut  efficiat 
unum  corpus,  seu  ovile,  et  habeat  unum  primum  Pasto- 
rem ,  quemadmodum  definivit  divinus  eius  fundator  (l). 
Cum  tamen  extensa  sit  per  universum  orbem,  nil  officit 
eius  unitati  ,  si  a  locis  saepissime  appelletur ,  in  quibus 
exstat,  ut  cum  D.  Paulus  in  duabus  suis  epistolis  ad  Co- 
rinthios  scribens  dicit ,  Ecclesiae  Dei,  quae  est  Corinihi,  et 
in  duabus  ad  Thessalonicenses  ,  Ecclesiae  Thessalonicen- 
sium;  nam  quaelibet  ecclesia  est  in  una  a  Christo  insti- 
tuta  ,  et  si  in  ea  non  est  ,  Ecclesia  Christi  dici  non  po- 
test  (2).  Ecclesia  est  Sancta  tum  in  se,  cum  sit  opus  di- 
vinum  in  sua  institutione  et  conservatione  ,  in  fine  insti- 
tutionis,  in  mediis  ad  fidem  ordinatis,  tum  religione  qua 
sanctificat  homines,  cum  Christus  passione  sua  eam  dita- 
verit,  ut  sanctificaret  per  suum  sanguinem  populum.  De- 
mum  Apostolica  est,  quia  ea  ipsa  est,  quam  gubernarunt 
sub  Petro  Capite,  et  praedicarunt  Apostoli  a  Spiritu  San- 
cto  edocti,  et  in  mundum  universum  missi  ad  praedican- 
dum  Evangelium  omni  creaturae,  quorum  successores  ab 
ipso  Deo  electi,  et  missi  per  suum  in  terris  Vicarium  ad- 
huc  eam  gubernant  (3). 

(1)  Ioan.  10,  ubi  Salvator  ait  :    Ego    sum   ostium   ovium Ego    sum 

Pastor  bouus...  et  animam  meam  pono  pro  ovibus  meis,  et  alias  oves  habeo, 
quae  non  sunt  ex  hoc  ovili,  et  illas  oportet  me  adducere  ,  et  vocem  meam 
audient,  et  fiet  unum  ovile,  et  uuus  pastor.  —  (2)  Ita  Ecclesia  catholica 
occidentalis  et  orientalis  una  est  per  dogma  et  subiectionem  Romano 
Pontifici,  et  differt  tantum  quoad  ritus  et  disciplinam  sub  eiusdem  Pon- 
tificis  directione,  quam  distinctionem  non  arbitria  Romanorum  Ponti- 
ficum,  ut  impii  affirmant,  sed  necessitas  induxit.  Syllab.  prop.  38.  Ec- 


24  TITULUS    III. 

clesiae  vero  nationales  divisae  a  catholica,  et  subductae  ab  auctoritate 
Romani  Pontificis  sunt  schismaticae,  et  conventicula  impiorum.  Syllab. 
prop.  37.  —  (3)  Cum  Ecclesia  Christi  sit  Apostolica ,  necessario  est 
Romana:  nam  ecclesia  Romana  est  Ecclesia  D.  Petri  Principis  Aposto- 
lorum,  quem  Dominus  constituit  Caput  et  centrum  Ecclesiae  universa- 
lis ;  Ecclesia  autem  D.  Petri  est  Apostolica :  ergo  Apostolica  ecclesia 
est  Romana.  V.  Inst.  Iur.  Can.  edit.  Parisiis  an.  1853.  tom.  I.  pag.  87. 
Insuper  Ecclesia  Romana  est  etiam  una,  sancta,  catholica,  perpetuo  du- 
ratura  ,  ad  salutem  necessaria,  et  infallibilis.  V.  Phillips  de  iur.  eccl. 
§  28. 

22.  Ecclesia  catholica  ex  divina  institutione  est  regnum 
in  terris  de  regno  coelesti  participans,  et  ad  regnum  coe- 
leste  disponens ;  est  schola ,  in  qua  adest  cathedra  infalli- 
bilis  veritatis ;  et  est  templum,  in  quo  verum  sacerdotium, 
et  vera  religio  completur  (l).  Est  saneregnum:  Rex  enim 
regum  ,  et  Dominus  dominantium ,  qui  ipsam  Ecclesiam 
fundavit  ,  manifestam  regni  formam  ei  tribuit.  Nam  in 
statu  legis  naturae  populum  habebat ,  quem  Patriarchae 
gubernabant:  Abraham  constituit  patrem  multarum  gen- 
tium,  ex  quo  reges  egressuros  praedixit  (2) :  Mo^^sem  mi- 
sit,  ut  populum  suum  filios  Israel  de  Aegypto  educeret  (3). 
In  statu  legis  scriptae  divinam  positivam  promulgavit  le- 
gem,  dedit  populo  suo  Palestinae  regionem,  et  constituit 
ei  regem,  sicut  habebant  omnes  per  circuitum  nationes  (4). 
In  statu  demum  gratiae  iuxta  fidem  ab  Archangelo  Ga- 
briele  Mariae  datam  Iesus  habere  debebat  sedem  regis 
David ,  et  in  ecclesia  regnare ;  dixit  enim:  Dabit  illi  Do- 
minus  Deus  sedem  David  patris  eius,  et  regnabit  in  domo  Ia- 
cob  in  aeternum  (5),  quod  fuerat  praenunciatum  per  pro- 
phetam  Danielem,  cum  de  Filio  hominis  veniente  de  coelo 
sic  assuerit :  Dedit  ei  (Deus)  potestatem,  et  honorem  ,  et  re- 

gnum et    regnum    eius    quod    non    corrumpetur  (6).  Haec 

quae  decretoria  sunt  de  regno  Christi,  et  de  regno,  quod 
in  Ecclesia  sua  Christus  instituit,  aperte  confirmantur  ab 
Apostolo  Ioanne ,  qui  postquam  testificatus  est ,  Iesum 
Christum  esse  principem  regum  terrae,  subdit :  Oui  fecit 
nos  regnum,  et  sacerdotes  Deo,  et  Patri  suo  (7). 

(l)  Phillips.   d.  1.  §  8  et  seqq.  —  (2)  Genes.   17.  —  (3)    Exod    13. 
—  (4)Deuter.  17.   —  (5)  S.  Lucas  1.  —  (6)  Daniel  7.  —  (7)  Apocal.  l. 


DE    ECCL.    CATHOLICA.  25 

23.  Nihil  Ecclesiae  caiholicae  deest ,  ut  verum  sit  re- 
gnum.  Habet  summum  imperium  sibi  proprium  ,  et  ab 
alio  omnino  independens;  nam  Christo  data  fuit  omnis  po- 
testas  in  coelo  et  in  terra  (l)  ;  et  omne  iudicium  (2).  Ipse 
vero  Christus  hanc  potestatem,  et  iudicium  tribuit  Eccle- 
siae  suae ,  cum  dixit :  sicut  misit  me  Pater,  et  ego  mitto 
vos  (3),  et  cum  dixit  Petro :  Tibi  dabo  claves  regni  coelo- 
rum ,  et  quodcumque  ligaveris  super  terram  erit  ligatum  et 
in  coelis  (4),  etc.  Habet  regem  invisibilem  in  ipso  Christo, 
et  visibilem  in  successore  B.  Petri ,  cui  data  fuit  potestas 
et  iurisdictio  pascendi ,  et  gubernandi  illis  verbis :  Pasce 
agnos  meos ,  pasce  oves  meas  (5),  quibus  constitutus  fuit 
pastor,  et  gubernator  Fidelium  et  Pastorum,  scilicet  sub- 
ditorum  et  Principum.  Habet  assignatum  pro  ditione  sua 
universum  mundum  ex  illo  oraculo :  Euntes  in  mundum 
universum,  praedicate  Evangelium  omni  creaturae  (6):  Docete 
omnes  gentes  (7).  Habet  societatem  hominum  inaequalem, 
in  qua  sunt  ,  qui  regunt ,  et  qui  reguntur.  Habet  suas 
leges  ,  magistratus  collegiales  in  conciliis,  iudices  in  epi- 
scopis ,  aliaque  omnia  ad  regnum  constituendum  neces- 
saria  (8). 

His  adeo  claris  S.  Scripturarum  eloquiis  impii  oppo- 
nunt:  1°  Christum  declarasse  regnum  suum  non  esse  de 
hoc  mundo :  2°  regnum  Ecclesiae  esse  impossibile  ,  quia 
cum  unaquaeque  gens  suum  habeat  civilem  principatum, 
per  illud  fieret  ,  ut  esset  status  in  statu  ,  quod  ratione 
damnatur.  Ad  primum  respondemus ,  Christum  sapien- 
tissime  fecisse ,  cum  dixit  ,  Regnum  meum  non  est  de  hoc 
mundo  (9);  nam  in  hoc  eloquio  duae  propositiones  sunt  , 
id  est,  regnum  quod  est  meum ,  non  est  de  hoc  mundo. 
In  prima  afflrmavit.  regnum  suum,  in  secunda  declaravit, 
regnun  suum  non  esse  de  hoc  mundo ,  scilicet  non  esse 
regnum  temporale  ab  hominibus  constitutum ;  et  ideo 
cum  Iudaei  vellent  eum  regem  facere,  fugit  (10),  quia  re- 
gnum,  quod  ipse  fundabat  in  mundo,  erat  coeleste  et  di- 
vinum  a  Deo  Patre  constitutum.  Hinc  est ,  ut  recte  ex- 
plicat  S.  Augustinus,  quod  Christus  non  ait:  regnum  meum 
non  est  in  hoc  mundo ,  sed  non  est  de  hoc  mundo.  Non  ait  : 
Nunc  regnum  meum  non  est  hic,  sed:  regnum  meum  non  est 


26  TITULUS    III. 

hinc  (ll).  Ad  secundum  respondemus,  duplici  modo  obie- 
ctionem  factam  intelligi  posse,  quatenus  nimirum  status  est 
in  Ecclesia,  quatenus  vel  Ecclesia  est  in  statu.  Primo  modo 
intellecta  contra  assumptum  nostrum,  et  contra  rationem 
nihil  continet ;  nam  verum  est  quemcumque  statum  ,  vel 
regnum  in  Ecclesia  esse  debere  ,  tum  quia  ad  mundum 
universum  extenditur  Ecclesia ,  tum  quia  omnis  homo  et 
principatus  catholicus  esse  debet,  si  finem  creationis,  vel 
institutionis  suae  velit  obtinere.  Altero  modo  intellecta 
falsa  manifeste  apparet :  nam  Ecclesiae  membra  ,  et  mi- 
nistri  sunt  quidem  in  statu,  quia  homines  et  cives  sunt ; 
ipsa  vero  Ecclesia  non  est  de  statu,  neque  in  statu,  quia 
de  coelo  est ,  et  in  eam  principatus  saeculares  nullam 
habent  potestatem.  Sed  dato  etiam,  et  non  concesso,  Ec- 
clesiam  esse  in  statu  ,  continget  ideo  aliquod  absurdum  ? 
Minime :  nam  longe  differt  status  Ecclesiae  a  statu  civilis 
principatus:  porro  ille  supernaturalis  est  pro  rebus  sacris 
et  divinis ;  iste  naturalis  pro  rebus  temporalibus  et  ter- 
renis  :  ille  utitur  mediis  spiritualibus ;  iste  mediis  corpo- 
ralibus  :  ille  intendit  aeternam  felicitatem  in  coelis;  iste 
tranquillitatem  et  prosperitatem  in  terris.  Duo  ergo  status 
Ecclesiae  et  principatus  saecularis  sunt  diversi  generis,  et 
uterque  habet  propriam  actionis  provinciam  ,  quam  ex- 
cedere  non  debet  (12).  Nil  consequenter  est  rationi  con- 
trarium  in  eo,  quod  Ecclesia  sit  in  statu,  vel  regno  tem- 
porali ,  modo  hoc  ille  tamquam  nobiliori  ,  salvis  suis  iu- 
ribus,  subordinetur. 

(l)  Matth.  28.  —  (2)  Ioan.  5.  —  (3)  Ioan.  20.  —  (4)  Matth.  16.  — 
(5)  Ioan.  21.  —  (6)  Marc.  16  —  (7)  Matth.  28.  —  (8)  Hinc  mani- 
festi  erroris  infecta  palam  fit  sequens  impiorum  propositio  nuperrime 
damnata  :  Doctrina  comparaniium  Romanum  Poniificem  Principi  libero,  et 
agenii  in  universa  ecclesia,  doctrina  est,  quae  medio  aevo  praevaluit.  Syll. 
prop.  34-  —  (9)  Ioan.  18.  —  (10)  Ioan.  6.  —  (11)  S.  Augustinus  in 
tract.  115,  in  Ioan.  —  (12)  Duae  supremae  mundi  potestates  debent 
concorditer  procedere  ad  societatem  rite  pro  spirituali  ,  et  temporali 
bono  regendam.  Neque  Ecclesia  a  statu,  aut  status  ab  Ecclesia  sepa- 
rari  potest,  salva  Societatis  incolumitate,  quia  religio  est  veluti  anima, 
et  status  veluti  corpus  Societatis.  Coniunctionem  animae  cum  corpore 
necessariam  fecit  ipsa  manus  Creatoris;  coniunctionem  vero  religionis  cum 
statu  reliquit  Deus,  ut  facerent  homines.  Quare  notata  fuit  sequens  propo- 
sitio  Ecclesia  a  statu,  statusque  ab  Ecciesia  seiungendus  est.  Syll.  pr.   55« 


DE    ECCL.    CATIIOLICA.  27 

24.  Regnum  insuper  Ecclesiae  est  monarchicum :  nam 
D.  Petro  a  Domino  Iesu  Christo  datus  fuit  in  universa 
Ecclesia  ,  et  super  omnes  fideles  et  Pastores  principatus 
dignitatis  ,  et  iurisdictionis  ,  ut  infra  demonstrabimus  (l). 
Hoc  sane  imperii  genus  conformius  est  ipsi  regno  Dei 
in  coelis,  ubi  unus  est  Rex  Deus  ;  est  simul  praestantius 
et  perfectius,  quia  ordinem,  et  unitatem  Ecclesiae  melius 
inducit ,  et  servat  (2).  Sciunt  autem  omnes  ,  quo  studio  , 
et  quanto  affectu  unitatem  Ecclesiae  commendaverit  Chri- 
stus  in  sua  oratione  ad  Patrem  cum  dixit :  Pater  Sancte, 
serva  eos  in  nomine  tuo ,  qitos  dedisti  mihi ,  ut  sint  unum 
sicut  et  nos....  ut  omnes  unum  sint,  sicut  tu  Pater  in  me,  et 
ego  in  te ,  ut  et  ipsi  unum  sint  (3).  At  vero  haec  unitas 
nullo  modo  melius  obtineri  potest  ,  quam  per  unius  im- 
perium  in  omnes.  Indubitanter  itaque  Christus  Ecclesiam 
suam  ad  monarchici  regiminis  formam  instituisse  videtur. 

Apostoli  quidem  ,  ut  Petrus  ,  ab  ipso  Christo  fuerunt 
electi ,  ab  eodem  acceperunt  potestatem  ligandi ,  atque 
solvendi.  Quaecumque  alligaveritis  super  terram,  erunt  ligata 
et  in  coelo  (4),  etc.  Acceperunt  Spiritum  Sanctum,  et  po- 
testatem  dimittendi  peccata :  Accipite  Spiritum  Sanctum : 
quorum  remiseriiis  peccata  remittentur  eis  ,  etc.  (5).  Missi 
sunt  in  mundum  universum  ad  docendum  ,  et  baptizan- 
dum :  Sicut  misit  me  Pater,  et  ego  mitto  vos  :  euntes  docete 
omnes  gentes  ,  bapti^anles  eos  ,  etc.  (6).  Hinc  Apostoli  ex 
divina  institutione  partem  in  Ecclesiae  gubernatione  ma- 
gnam  habuerunt ,  cuius  participes  sunt  Episcopi  Aposto- 
lorum  successores  (7).  Sed  eis  administratio  data  fuit  sub 
reservatione  confirmationis  Petri,  cui  propterea  dixit:  Ego 
rogavi  pro  te,  ut  non  deficiat  fides  tua,  et  tu  aliquando  con- 
versus  confirma  fratres  tuos  (8).  Ex  quo  manifeste  agno- 
scitur,  Ecclesiae  regimen  non  posse  esse  aristocraticum  , 
ut  contendunt  Protestantes  ,  neque  monarchicum  aristo- 
cratia  temperatum ,  ut  affirmant  alii  parum  recte  de  Ec- 
clesia  sentientes.  Nam  promissio  indefectibilitatis  fidei  fa- 
cta  fuit  tantum  Petro  ,  cui  uni  datae  sunt  claves  regni 
coelorum  ,  quibus  significatur  suprema  potestas  (9).  Ne- 
que  concilium  generale,  ex  quo  adversarii  fundamentum 
oppositionis  desumunt ,    quidquam    ecclesiasticae    monar- 


28  TITULUS    III. 

chiae  derogat,  cum  contra  summum  Pontiflcem  nihil  pos- 
sit ,  cumque  absque  eius  convocatione  ,  et  confirmatione 
generale  Ecclesiae  concilium  appellari  non  possit ,  ut  in- 
fra  videbimus  (10).  Si  autem  Ecclesiae  regimen  non  po- 
test  esse  aristocraticum,  tanto  minus  democraticum.  Illud 
profecto  verissimum  est,  quod  inter  omnia  Ecclesiae  mem- 
bra  perfecta  viget  aequalitas  quoad  generationem  spiri- 
tualem  per  Baptismum,  quoad  vitam  gratiae  in  hoc  regno 
militante,  et  quoad  vitam  gloriae  in  triumphante.  Sed  est 
alia  generatio  spiritualis  hierarchica  per  Ordinem  sacrum, 
qua  supra  singulos  fideles  extolluntur  Dei  ministri  ,  qui 
tantum  sacra  facere  possunt.  Est  sane  hierarchia  divina 
ordinatione  instituta,  per  quam  Episcopi  Presbyteris  effi- 
ciuntur  superiores;  est  et  Primatus  Pontificis  Summi,  cui 
omnes  cuiuscumque  conditionis  et  ordinis  subiiciuntur , 
ut  suis  locis  demonstrabimus.  Insuper  Christus  potesta- 
tem  pascendi  et  gubernandi  non  dedit  populo,  sed  Apo- 
stolis,  et  nominatim  Petro  eorum  Capiti,  qui  leges  in  Ec- 
clesia  ad  populi  exclusionem  semper  tulerunt  ,  et  execu- 
tioni  mandarunt :  quae  omnia  manifesta  sunt  argumenta, 
regimen  Ecclesiae  nunquam  fuisse,  nec  esse  posse  demo- 
craticum  (ll). 

(l)  N.  123.  —  (2)  Pius  Papa  VI,  monarchici  regiminis  formam  ap- 
pellat  praestantiorem;  et  Bossuet  demonstrat,  eam  esse  communiorem, 
quae  naturae  magis  congruit,  et  melior  in  se ,  omnibus  utilior  est.  V. 
Theiner  docum.  ined.  tom.  1,  pag.  178,  edit.  Paris  ,  an.  1857.  — 
(3)  Ioan.  17.  —  (4)  Matth.  18.  —  (5)  Ioan.  20.  —  (6)  Ioan.  20  et 
Matth.  28.  —  (7)  Episcopi  cum  Romano  Pontifice  gubernant  ecclesiam, 
cum  eo  infallibiliter  docent,  cumque  eo  ligant,  et  solvunt ;  sed  absque 
eo,  quin  colligant,  dispergunt ,  extra  episcopatum  catholicum  vivunt  , 
et  ut  schismatici  in  manu  proprii  consilii  privati  remanent.  V.  Phillips 
de  iur.  eccl.  §  23.  —  (8)  Haec  confirmatio  tacita  est ,  vel  expressa. 
Tacita  fuit  in  Apostolis,  qui  dona  a  Christo,  et  potestatem  extraordina- 
riam  obtinuerunt ,  et  in  Episcopis  ab  Apostolis  constitutis.  Expressa 
est,  quae  datur  Episcopis  a  Christi  Vicario  ad  ecclesiam  particularem 
missis,  qui  extra  territorium  sibi  assignatum  nequeunt  iurisdictionem 
explicare,  et  ab  omni  iurisdictione  cadunt,  si  missio  revocetur.  Huius 
rei  exemplum  recens,  et  omnium  gravissimum  habemus  in  Bulla  Ec- 
clesia  Christi  Pii  VII  ,  in  qua  nova  fit  circumscriptio  Episcopatuum 
Galliae,  novi  sunt  missi  Episcopi,  et  priscis  interdictum  quodvis  iuris- 
dictionis  ecclesiasticae  exercitium.  —  (9)  Card.  Soglia  Inst.  iur.  pub. 
part.  2,  tom.  l.  c.  l.  —  (10)  Devoti  Inst.  iur.  Can.  in  proleg.  c.  2, 
|  20  et  21.  —  (11)   Devoti  eod.  loc  ,  §   18. 


; 


DE   ECCL.    CATIIOLICA.  2Q 

25.  Ex  praemissis  deducitur:  1°  Ecclesiam  esse  homi- 
num  societatem  perfectam  ,  in  qua  sunt,  qui  iure  divino 
imperant ,  et  qui  obedire  tenentur;  immo  omnibus  aliis 
societatibus  perfectiorem  ,  tum  quia  ab  ipsa  divina  sa- 
pientia  instituta  ,  tum  quia  ratione  mediorum  et  finis  0- 
mnibus  praecellit.  Societates  enim  aliae  ab  hominibus  in- 
stitutae  saepe  mutantur,  et  quandoque  pereunt ;  sed  haec 
semper  eadem  usque  ad  mundi  finem  perseverare  debet, 
nec  portae  inferi  contra  eam  praevalere  unquam  pote- 
runt.  Hinc  clare  cognoscitur,  quanto  in  errore  versentur 
Protestantes,  qui  Ecclesiam  obtrudunt  ad  formam  collegii 
institutam,  principibus  saecularibus  subiectam,  in  qua  0- 
mnes  omnino  sint  aequales.  Cum  enim  Ecclesia  sit  uni- 
versalis,  quia  catholica,  et  apostolica,  non  subiicitur  alicui 
Imperatori,  sive  Regi.  Neque  laicus  Princeps  aliquam  in 
eam  potest  habere  potestatem  directam  ,  aut  indirectam ; 
neque  se  immiscere  in  iis,  quae  ad  Ecclesiae  iurisdictio- 
nem  pertinent,  aut  impedire,  quominus  ministri,  et  fideles 
catholici  propria  iura  et  officia  exerceant  (l). 

Deducitur  2°  Ecclesiam  esse  societatem  visibilem  ,  et 
divino-humanam.  Unigenitus  enim  aeterni  Patris  factus 
homo  eam  instituit ,  divinis  et  sensibilibus  signis  ,  et  sa- 
cramentis  munivit,  Petrum  suum  vicarium,  et  Apostolos 
deputavit,  homines  scilicet  divina  virtute  roboratos,  ut  fi- 
deles  fidei  praeceptis  imbutos  legibus,  praeceptis,  et  poe- 
nis  in  officio  continerent.  Adeo  divino-humana,  et  visibi- 
lis  est  Ecclesia  ,  ut  in  Scripturis  sanctis  significetur  per 
montem  sublimem  ,  per  regnum  coelorum  in  terras  eve- 
ctum,  per  civitatem  sanctam,  quae  abscondi  non  potest , 
per  lumen  admirabilis  fulgoris,  quo  universus  illuminatur 
orbis  :  quae  omnia  signa  visibilem  Ecclesiam  liquido  de- 
monstrat.  Unde  graviter  errant  Protestantes ,  qui  Eccle- 
siam  habent  societatem  invisibilem  ,  vel  societatem  tan- 
tum  animorum  .  quasi  Ecclesia  animis  tantum  imperare 
deberet,  et  princeps  saecularis,  tantum  corporibus.  In  hac 
hypothesi  dividitur,  et  destruitur  homo  ;  et  ideo  haec  ta- 
lia  sunt  mentis  deliria,  quae  ab  iis  tantum  excogitari  pos- 
sunt,  qui  cognitae  veritati  per  puram  malitiam  contradi- 
cere  student  (2). 


30  TITULUS    III. 

(l)  Errores  contrarii,  qui  nunc  catholicarum  etiam  nationum  civilem 
praxim  inficiunt,  damnati  fuerunt  a  Summo  Pontifice  nostro  Pio  IX,  in 
Syllabo,  quo  maxima  nostrorum  temporum  errorum  pars  retunclitur, 
ut  incolume  ius  ecclesiasticum  servetur,  et  principes,  si  velint ,  sibi  , 
religioni,  et  societati  consulant.  Civili  potestati  non  competit  potestas 
indirecta  etiam  negativa  in  Sacra.  Prop.  41.  Eadem  non  potest  se  im- 
miscere  rebus,  quae  ad  religionem,  mores,  et  regimen  spirituale  perti- 
nent,  neque  de  instructionibus  iudicare,  quas  ecclesiae  Pastores  ad  con- 
scientiarum  normam  pro  suo  munere  edunt,  neque  decernere  de  Sacra- 
mentorum  administratione,  et  de  dispositionibus  ad  ea  recipienda  ne- 
cessariis,  prop.  44.  Neque  impedire  communicationem  Pastorum  et  fi- 
delium  cum  Romano  Pontifice,  prop.  49.  Neque  potest  alia  similia  facere, 
quae  passim  in  citato  Syllabo  damnantur.  —  (2)  Ecclesia  in  externo 
ministerio  visibilis  est,  licet  coelestis  gratia,  et  animarum  fides  videri 
non  possit ;  sed  illud  sufficit,  ut  visibilis  vere  dicatur,  et  sit. 

26.  Ecclesia  nedum  est  regnum,  ut  probavimus ;  sed  est 
et  schola,  in  qua  adest  cathedra  infallibilis  veritatis.  Pro- 
fecto  Ecclesia  habet  Verbum  divinum  revelatum  :  Adam 
primus  a  Deo  revelationem  accepit ,  cuius  semina  quae- 
dam  a  toto  geaere  humano  accepta,  et  conservata  fuere; 
deinde  populus  Hebraeus  per  Moysem  et  prophetas;  de- 
nique  Ecclesia  Catholica  per  Iesum  Christum.  Haec  ulti- 
ma  perfectissima  fuit,  et  talis,  ut  numquam  deficere,  aut 
corrumpi  posset ,  quia  ab  ipso  Deo  omnipotenti  conser- 
vatur.  Propterea  Ecclesiae  magisterium  debet  esse  infal- 
libile  ,  quale  revera  est ,  ut  constat  ex  manifestis  Sacra- 
rum  Scripturarum  oraculis :  nam  Ecclesiae  divinitus  com- 
missum  fuit  officium  docendi  omnes  gentes  sub  assessione 
perpetua  Spiritus  divini :  Euntes  docete  omnes  gentes  ,  etc; 
et  ecce  ego  vobiscum  sum  omnibus  diebus  usque  ad  consum- 
mationem  saeculi  (l).  Petri  fides  deficere  nequit,  pro  qua 
oravit  Christus :  —  Ego  rogavi  pro  te,  ut  non  deficiat  fides 
tua  (2).  Contra  Ecclesiam  supra  Petrum  fundatam  non 
possunt  praevalere  portae  inferi  (3),  cum  sit  Ecclesia  Dei 
vivi  columna  ,  et  firmamentum  veritatis  (4).  Deus  est  infal- 
libilis„  nec  potest  in  promissionibus  suis  deficere :  ergo 
infallibilis  est  Ecclesia  sua  in  fidei  dogmatibus  definiendis, 
morumque  doctrina  tradenda  (5). 

Hoc  fidei  catholicae  dogma  fundamentale  est,  et  omni- 
bus  aliis  anterius ,  quia  prima  est  certitudo  revelationis 
factae  ,  et  usque  ad  nos  in  sua    integritate  conservatae  , 


/ 

DE    ECCL.    CATHOLICA.  31 

quam  certitudinem  Ecclesia  dare  non  potuisset,  nisi  esset 
infallibilis.  Nec  quis  dicat ,  Ecclesiam  nunquam  expresse 
definivisse  ,  se  esse  jnfallibilem:  nam  definitio  haec  non 
profuisset,  nisi  praesupposita  eius  infallibilitate.  Si  enim 
per  absurdam  hypothesim  fallibilis  supponatur  ,  eius  de- 
finitio  de  infallibilitate  sua  esset  fallibilis.  Sed  semper  in- 
fallibilem  se  habuit  ex  virtute  Spiritus  Sancti  in  definien- 
dis  rebus  fidei,  et  morum.  Hinc  in  primo  concilio  Hiero- 
solymae  ab  Apostolis  celebrato  ,  D.  Petrus  nomine  Ec- 
clesiae  definitionem  protulit  tamquam  infallibile  Spiritus 
Sancti  oraculum :  Visum  est  Spiritui  Sancto  et  nobis  (6). 
Hanc  firmam  persuasionem  habuerunt  omnia  concilia  oe- 
cumenica,  et  postremo  Tridentinum,  quod  in  Spiritu  Sancto 
legitime  congregatum  se  declarat.  Hanc  persuasionem  ha- 
buerunt  Summi  Pontifices,  et  postremo  Pius  IX,  qui  da- 
mnat  protervos  assertores,  Ecclesiam  ,  sive  Pontifices,  et 
concilia  ,  in  rebus  fidei ,  et  morum  definiendis  errasse  (8). 
Cum  demum  Spiritus  Sanctus  Ecclesiam  doceat ,  in  quo 
fundata  est,  et  subsistit,  infallibilis  procul  dubio  esse  de- 
bet;  et  potest ,  ac  debet  infallibiliter  dogmatice  definire  , 
sicut  in  necessitate  millies  definivit ,  Religionem  catholi- 
cam  esse  unicam  veram  Religionem  ,  extra  quam  nemo 
valet  Deo  placere,  aeternamque  cum  Deo  felicitatem  con- 
sequi  (9). 

(l)  Matth.  28.  —  (2)  Luc.  22.  —  (3)  Matth.  16.  —  (4)  I.  ad  Tit.  3. 
—  (5)  Unde  S.  Irenaeus  aiebat :  Non  oportet  apud  alios  quaerere  veri- 
tatem,  quam  facite  est  ab  Ecclesia  sumere ,  cum  Apostoti  quasi  in  deposi- 
torium  dives  plenissime  contuterint  omnia ,  quae  sunt  veritatis ,  ut  omnis 
quicumque  velit,  sumat  ex  ea  potum  vitae ,  non  erroris.  L.  3  c.  4;  et 
S.  Augustinus  subiungebat:  Ego  Evangelio  non  crederem,  nisi  me  Eccle- 
siae  catholicae  commoveret  auctoritas.  Ideo  veritas  religionis  non  est  quae- 
renda  a  philosophia,  ut  asseverant  Rationalistae,  et  ratio  quomodocum- 
que  exculta  nequit  ad  veram  scientiam  reconditiorum  dogmatum  perve- 
nire.  Sed  necesse  est,  ut  ratio  humana  rationi  divinae,  sive  Revelationi 
se  submittat  ;  et  Ecclesia  errores  philosophiae  non  potest  tolerare,  re- 
linquendo  ut  ipsa  se  corrigat ,  sicut  aperte  eruitur  ex  propositionibus 
damnatis.  Syllab.  prop.  9,  lO  et  11.  —  (6)  Act.  Apost.  11  —  (7)  Sess. 
2,  3,  4,  et  plurib.  in  loc.  —  (8)  Syllabus  prop.  23.  Inter  antiquiores 
vero  Pontifices  S.  Lucius  Papa  memoriae  tradidit,  ecclesiam  Aposto- 
licam  omnium  ecclesiarum  matrem  nunquam  errasse  ,  sed  ut  in  exordio 
•  normam  fidei  christianae  percepit  ab  auctoribus  suis  Apostolorum  Christi 
principibus,  illibata  fine  tenus  manet.  Can.  9,  c.  24,  q.  1.  Similiter  S.  Si- 


32  TITULUS    III. 

xtus  II,  adiunxit:  Memor  siun  me  sub  illius  nomine  ecclesiae  praesidere  .. 
cuius  fides  nullam  haeresim  umquam  fovit,  sed  omnes  quidem  haereses  de- 
struxit.  Can.  10  eod.  Item  S.  Eusebius  Papa:  In  sede  Apostolica  extra 
maculam  semper  est  catholica  servata  Religio.  Can.  11  eod.  Similia  re- 
petit  S.  Iulius,  et  Agatho  Papa,  qui  haec  habet:  Sic  omnes  Apostolicae 
sedis  sanctiones  accipiendae  sunt,  tamquam  ipsius  divini  Petri  voce  firmatae 
sint.  Can.  2,  dist.  19.  —  (9)  Ob  hanc  cau?am  Pius  Papa  IX  sequentem 
damnavit  propositionem :  Ecclesia  non  hahet  potestatem  dogmaiice  defi- 
niendi,  Religionem  catholicae  Ecclesiae  esse  unice  veram  religionem.  Syllab. 
prop.  21. 

27.  Doctrinae  magisterium  Ecclesia  exerce:  per  Episco- 
pos,  quibus  tamquam  Apostolorum  successoribus  dictum 
est :  Euntes  docete  otnnes  gentes  :  euntes  praedicate  Evange- 
lium  omni  creaturae  (l).  Episcopi  tamen  singillatim  sum- 
pti  ea  tantum  docere  ,  et  praedicare  possunt ,  quae  ex 
verbo  divino  tradito,  vel  scripto  manifesta  et  indubia  ac- 
ceperunt,  vel  definita  ab  Ecclesia  certo  apparent.  Si  vero 
Episcopi  sumantur  simul  uniti  in  concilio  generali  cum 
eorum  capite  Romano  Pontifice,  qui  acta  concilii  probet, 
ecclesiam  docentem  efformant,  et  in  definiendo  dogmate, 
moribusque  componendis  infallibilitate  gaudent.  Sic  enim 
congregati  universam  repraesentant  Ecclesiam  tam  in  ca- 
pite,  quam  in  membris,  cui  praerogativa  infallibilitatis  a 
Christo  data  est.  Ideo  concilia  oecumenica  Sancta  vocan- 
tur  ,  tamquam  Evangelica  ,  et  paradisi  flumina  habentur , 
quae  fidei  doctrinam  plenissime  praedicant  (2). 

Supremum  tamen  doctrinae  magisterium  soli  Petro , 
eiusque  successoribus  competit.  Veritas  huius  asserti  di- 
manat  ex  primatu,  quem  summi  Pontifices  ex  iure  divino 
supra  omnes  tenent  in  universa  Ecclesia  (3).  Primatus 
enim  continet  potestatem  iudicandi  absque  appellatione 
in  Principe ,  et  in  subditis  officium  obediendi  absque  re- 
pugnantia  :  nam  primatus  foret  inefficax,  si  subditi  doctri- 
nis,  et  definitionibus  principis  possent  reluctari ,  et  aliter 
agere  vel  sentire.  Iam  vero,  si  magisterium  doctrinae  in 
conciliis  oecumenicis  est  infallibile ,  potiori  iure  tale  esse 
debet  in  Pontifice  Petri  successore,  cum  concilia  robur  et 
firmitatem  a  solo  Pontifice  obtinere  queant:  nam  si  in 
conciliis  Papa  non  sit,  et  acta  postea  non  confirmet,  con- 
cilia  nullum  habent  robur,    neque   Ecclesiam    repraesen- 


DE    ECCL.    CATIIOLICA.  33 

tant ,  neque  infallibilitate  donantur  (4).  Ouare  dici  non 
debet  Papa  infallibilis  propter  concilium  ,  sed  concilium 
propter  Papam ;  quia  Christus  non  fundavit  Petrum  su- 
pra  Ecclesiam ,  sed  Ecclesiam  supra  Petrum ,  et  Petrum 
supra  seipsum  ,  qui  est  lapis  vivus,  summus,  angularis,  e- 
lectus,  pretiosus,  qui  factus  est  in  caput  anguli  (5). 

Haec  praeterea  praerogativa  infallibilitatis  D.  Petri , 
eiusque  successorum  per  illam  dogmaticam  definitionem 
designatur,  qua,  interrogante  Domino,  quem  ipsum  Apo- 
stoli  esse  dicerent ,  solus  Petrus  a  Deo  Patre  inspiratus 
respondit :  Tu  es  Christus  filius  Dei  vivi  (6) ;  declaratur 
ab  eodem  Petro  in  concilio  Hierosolymitano  ,  cum  de  se 
sic  testatur:  Deus  in  nobis  elegit  per  os  meum  audtre  gen- 
tes  verbum  Evangelii,  et  credere  (7);  probatur  ex  praxi  Ec- 
clesiae,  quae  semper  obtemperavit  summo  Pontifici,  ut  si 
vere  esset  infallibilis  (8) ;  demonstratur  demum  ratione  , 
quia  Pontifici  ad  recte  regendum  Ecclesiam  infallibilitas 
est  necessaria ,  et  Deus  in  necessariis  non  deficit.  Porro 
Ecclesia  eget  oraculo  vivo  permanente  ,  a  quo  semper 
queat  vocem  veritatis  exquirere,  cui  aptari  possit  divina 
assistentia  ipsi  divinitus  promissa  singulis  diebus  (9),  quia 
omnibus  diebus  possunt  occurrere  veritates  confirmandae, 
et  errores  damnandi.  At  solus  Papa  potest  esse  oracu- 
lum  vivum ,  et  permanens ,  cui  divina  assistentia  ad  hoc 
quotidie  sit  concessa.  Neque  hoc  privilegium  pro  univer- 
sali  Ecclesia  pcssunt  sibi  vindicare  Episcopi  singuli,  neque 
concilia  generalia,  quae  non  nisi  raro  et  difficiliter  cele- 
brantur.  Dicendumne  erit,  Ecclesiam  universalem  non  ha- 
buisse  divinam  assistentiam  per  plura  saecula ,  quae  inter 
unum  aliudque  generale  concilium  praeterfluxerunt  ?  Et 
si  habebat  assistentiam,  de  quo  dubitari  non  potest,  quae- 
nam  erat  persona,  quae  ea  uti,  et  frui  posset,  nisi  Papa  (10)? 
Papa  ergo  est  infallibilis  in  definiendis  fidei  dogmatibus, 
morumque  praeceptis  stabiliendis  (ll).  Sed  hoc  verum 
est ,  quando  Papa  universalis  magistri  suscepta  persona, 
ex  sua  voluntate  ,  et  plena  potestate  ,  tamquam  Christi 
Vic.arius,  in  nomine  Sanctorum  Apostolorum  Petri  et  Pauli, 
aut  in  nomine  et  auctoritate  Sanctae  Sedis  Apostolicae  , 
aliquid  circa  fidem ,  aut  mores  definit  ,  vel  decernit    pro 

lnsiit.   Cauon.   Vol.  I.  3 


34  TITULUS    III. 

certa  omnium  fidelium  norma  ,  sive  id  in  concilio  ,  sive 
extra  concilium  id  faciat  (12),  et  nulla  alia  requiritur 
conditio  (13)  —  (Add.  Edit.)  Nunc  vero,  Romanum  Pon- 
tificem,  cum  ex  cathedra  loquitur,  esse  infallibilem,  dogma 
est  de  Fide  Catholica ;  quia  toti  Ecclesiae  universali  cre- 
dendum  proponitur  per  Sacros.  Oecumenicum  Concilium 
Vaticanum.  In  eius  enim  sess.  IV  Const.  Pastor  aeternus 
habetur.  «  Itaque  Nos  traditioni  a  Fidei  Christianae  exor- 
dio  perceptae  fideliter  inhaerendo,  ad  Dei  Salvatoris  no- 
stri  gloriam,  religionis  Catholicae  exaltationem  ,  et  Chri- 
stianorum  populorum  salutem,  sacro  approbante  Concilio, 
docemus  et  divinitus  revelatum  dogma  esse  definimus  : 
Romanum  Pontificem  ,  cum  ex  cathedra  loquitur,  id  est, 
cum  omnium  Christianorum  Pastoris  et  Doctoris  munere 
fungens,  pro  suprema  sua  Apostolica  Auctoritate  doctri- 
nam  de  fide  vel  moribus  ab  universa  Ecclesia  tenendam 
definit,  per  assistentiam  divinam,  ipsi  in  B.  Petro  promis- 
sam  ,  ea  infallibilitate  pollere  qua  D.  Redemptor  Eccle- 
siam  suam  in  definienda  doctrina  de  fide  vel  moribus 
instructam  esse  voluit;  ideoque  eiusmodi  Romani  Ponti- 
ficis  definitiones  ex  sese ,  non  autem  ex  consensu  Eccle- 
siae,  irreformabiles  esse.  —  Si  quis  autem  huic  Nostrae 
definitioni  contradicere ,  quod  Deus  avertat ,  praesum- 
pserit ;  anatema  sit  ». 

(1)  Matth.   28,  Marc.   16.    —  (2)  Can.   1,  dist.   15.  —  (3)  Inf.  n.    123. 

—  (4)  V.  Phillips  de  iur.  eccl.  g  88.  —  (5)  I.  Petr.   2.  —  (6)  Matth.  16. 

—  (7)  Act.  Apost.  15.  —  (8)  Tota  in  suffragium  huius  sententiae  posset 
afferri  antiquitas,  et  moderna  Ecclesiae  praxis ;  sed  sufficit  nobis  al- 
ferre  ex  antiquis  exemplum  S.  Innocentii  I,  qui  in  Pelagianos  damna- 
tionis  decretum  emisit,  quo  audito ,  S.  Augustinus  exclamavit :  Cansa 
finita  est ,  utinam  aliquando  finiatur  error !  Serm.  131  de  verb.  Apost. 
c.  IO.  Idem  Innocentius  suum  factum  doctrina  confirmat,  cum  ad  Epi- 
scopos  Milevitani  concilii  scribens  ait:  Ouoties  fidei  ratio  ventilatur,  ar- 
bitror  omnes  fratres  et  Episcopos  nostros  non  nisi  ad  Petrum ,  id  est  sui 
nominis  et  honoris  auctorem  referre  debere  (vehiti  nunc  retidit  vestra  di- 
Jectio)  quod  per  totum  mundum  possit  ecclesiis  omnibus  in  commune  pro- 
desse.  Can.  12,  c.  24,  q.  1.  Novissimis  vero  diebus  gloriosus  Pius  Papa  IX, 
Supremo  suo  iudicio  Immaculatam  Sanctissimae  Dei  Genitricis  Virginis 
Mariae  Conceptionem  definivit,  et  tamquam  fidei  dogma  omnibus  cre- 
dendum  proposuit.  Bul.  IneffabiUs  Deus  an.  1854,  quod  universo  plau- 
dente  catholico  mundo,  ubicumque  praedicarunt  Episcopi ,  in  quo  eni- 
tuerunt  Galliae  Antistites.  qui  pro  infausto  eorum  nationali    svstemate 


DE    ECCL.    CATIIOLICA.  35 

hanc  veritatem  prius  tantopere  oppugnarunt.  Quare  sicut  olim  Patres 
concilii  Calcedonensis  exclamarunt:  Peirus  per  Leonem  loqnutus  est ;  sic 
nunc  universi  cathclici  laeti  exclamant :  Petrus  per  Pium  nonum  lo- 
quutus  est.  Unde  causa  finita  est.  —  (9)  Matth.  28.  —  (10)  Idcirco  de- 
creta  dogmatica  summi  Pontificis  accipienda  omnino  sunt  ut  definitiva, 
non  ut  provisoria,  quod  quidam  Doctores  falso  persuadere  conantur , 
quos  sapienter  confutat  Georgius  Phillips  in  suo  opere  de  Iur.  Eccl. 
§  88.  —  (11)  Pius  IX,  in  superius  citata  constitutione  lneffdbilis  Deus 
circa  definitionem  a  se  editam  Conceptionis  Immaculatae  Deiparae  Vir- 
o-inis  Mariae  declarat,  aliter  sentientes,  quam  a  se  definitum  fuit,  nau- 
fragium  circa  fidem  passos  esse,  et  ab  unitate  Ecclesiae  defecisse.  —  (12) 
Hinc  sequitur,  Papam  hac  praerogativa  non  frui,  quando  ut  homo  hanc 
vel  illam  opinionem  etiam  circa  fidem,  et  mores  tenet,  et  quando  de 
facto  agitur ,  quod  ipse  ut  homo  cognovit ,  et  ut  homo  testatur  :  nam 
licet  sit  evectus  ad  summi  Pontificatus  fastigium  hominis  viatoris  con- 
ditiOnem  retinet.  Phillips  de  iure  eccl.  §  89.  —  (13)  Id.  ib.  §  90. 

28.  Ecclesia  demum  est  templum,  in  quo  vivit,  et  viget 
Sacerdotium  a  Christo  Domino  institutum.  Hoc  Sacerdo- 
tium  non  est  illud  Melchisedech  ,  licet  factum  secundum 
eius  ordinem,  non  est  illud  Aaronis;  sed  est  Sacerdotium 
Sanctum,  regale  Sacerdotium  (l),  sempiternum  Sacerdo- 
tium  secundum  virtutem  vitae  insolubilis  (2).  In  templo 
per  Pontifices  et  Sacerdotes  exercetur  ad  populum  Dei 
sanctificandum  in  nomine  et  virtute  Iesu  Christi,  qui  pri- 
mus  et  perpetuus  est  Pontifex  et  Sacerdos ,  et  simul  Sa- 
crificium  (3),  cuius  caeteri  Pontifices  et  Sacerdotes  sunt 
ministri.  Hi  potestate  divina  muniti  sacramentis  ,  benedi- 
ctionibus  ,  et  precibus  populi  sanctificationem  operantur, 
quae  directe  et  principaliter  animas  hominum  afficit ,  in- 
directe  autem  et  secundario  etiam  corpora,  et  res  mate- 
riales ,  quae  in  usum  divini  cultus  sunt  assumendae ,  ut 
sunt  res  sacrae  et  religiosae :  nam  divinum  Sacerdotium 
postulat ,  ut  quae  in  ipso  continentur ,  vel  ipsum  contin- 
gunt,  sanctificentur,  de  quibus  infra  suis  in  locis  pro  in- 
stituto  nostro  agemus. 

Officium  Pontificum  et  Sacerdotum  a  Liturgia  dirigi- 
tur,  quae  publicum  ministerium  sonat,  et  potest  definiri  forma 
cultus  externi  a  Deo  data,  vel  ab  Ecclesia  probata.  Dicimus 
a  T)eo  data,  quia  ritus  sacramentorum  de  eorum  materia 
et  forma,  non  possunt  provenire  nisi  a  Deo.  Dicimus  ab 
Ecclesia  probata,  quia  in  reliquis  non  essentialibus,  sed  ac- 


36  TITULUS    III. 

cidentalibus  ritus  externi  cultus  sunt  ab  Ecclesia  insti- 
tuti  (4).  Solus  Papa  in  universa  Ecclesia  Liturgiam  mo- 
deratur  per  se,  vel  per  S.  Congregationem  Rituum,  quae 
in  hac  re  in  toto  orbe  habet  ordinariam  et  Apostolicam 
potestatem.  Unde  Episcopi  independenter  a  Papa,  vel  ab 
eadem  S.  Congregatione  Litur£iam  mutare  ,  aut  novam 
instituere  non  possunt ,  ut  in  Concilio  Tridentino  defini- 
tum  reperimus  (5).  Praecipui  libri  liturgici  sunt:  Missale  (6), 
Breviarium  (7),  Martyrologium  (8),  Pontificale  (9),  Cae- 
remoniale  Episcoporum  (10),  et  Rituale  (ll). 

(1)  I    Petr.  2.  —  (2)  Ad    Hebr.  7.    —    (3)  Cap.   1.   de  Trin.  et    fid. 
cath  —  (4)  Liturgia  catholicae  religionis  eam  mirifice  admvat,  cumsque 
etiam  doo-mata  exprimit,  atque  demonstrat,  quo  demonstratioms  medio 
sancti  Patres,   et  Doctores  usi  sunt :  unde  Coelestinus  Papa  sic  aiebat: 
Le<rem  credendi  lex  staluit  supplicandi,  epist.  ad  Gal.  episc.  c.  11.  V.  Bouix 
de^iur.  liturg.  p.    1.   c.   7   §  2  prop.  4-    -     (5)   Can     13    sess.   7.  Anti- 
quitus  episcopi  ex  tacita,  vel  expressa  summorum    Pontificum    conces- 
sione  iri  liturgia  dirigenda  in  suis  respective  dioecesibus  magnam    ha- 
buerunt  partem;  sed  cum  hoc  egerint  ex  delegatione,  et  non  mre  sibi 
proprio     nihil  ex  eo  colligi  potest  contra    supremam  m  hturgia    sum- 
morum  Pontificum  auctoritatem.  Propterea  a  vero  longe  aberrant,  qui 
potestatem  in  liturgiam  nedum  episcopis,  sed  etiam  pnncipihus  saecu- 
laribus  tribuunt,  ut  eam  queant  dirigere  et  mutare,  sicut  Protestantes, 
et  Gallicanismi    sectatores    faciunt.  -  (6)  Circa    Missale    observamus, 
fuisse  a  S.  Pio  V  sancitum,  ut  in  omnibus  ecclesns  Romam  ritus  Missa 
celebretur  iuxta  Missale  a  se  editum  ,  aliis  omnibus  suppressis,  lta    ut 
huic  Piano  Missali  nihil  umquam  addi,  detrahi ,  aut    immutan  posset , 
et  ut  aliae  caeremoniae  ,  aut  preces  ,  quam  quae  in  hoc  Missah  conti- 
nentur    quacumque  consuetudine,  privilegio,  et  iuramento  roboratae  in 
Missa  addi,  vel  recitari  non  possent  sub  Apostolicae  mdignatioms  poena. 
Exceptio  tamen  ab  eodem  Pontifice    facta    fuit    m    casu,  quo    ab    ipsa 
prima  sua  institutione  Missale  fuerit  a  sede  Apostolica   probatum  ,  vel 
iam  assiduam  observantiam  habuerit  ultra  ducentos  annos.  Hoc  notan- 
dum    quod  in  ecclesiis  Romani  ritus,  quales  erant  omnes  fere  ecclesiae 
Occidentis,  ante  S.  Pium  V,  observata  quidem  fuit    eadem    hturgia  in 
substantialibus;  sed  in  accidentalibus  quaedam  m  quibusdam  provmciis 
introductae  fuerunt  variationes.  Iam  vero  has  vanationes  ante  bis  cen- 
tum  annos  introductas.   et  assidue  retentas  S.  Pius  V  mcolumes    serva- 
vit    ut  videre  est  in  eius  Bul.   Quo  primum  tempore  Missali   praemissa. 
Deinde  Clemens  VIII,  et  Urbanus  VIII,  similiter    mandarunt,  ut    hoc 
Missale  extra  statum  ecclesiasticum  edi  non  posset,  msi  de  licentia  ln- 
quisitorum.  vel  Ordinariorum  in  scriptis  obtenta   initio,  vel  m  fine  Mis- 
salis  imprimenda,  m  qua  ipsi  manu  propria    attestarentur ,  impressum 
Missale  cum  Piano  collatum  fuisse,  et  omnino    concordare,  gravissimis 
impositis    poenis    tum  typographis  ,  tum    Inquisitoribus ,  et    Ordinarns 


DE    ECCL.    CATHOLICA.  37 

contra  facientibus,  tum  etiam  Missale  non  probato  utentibus.  Bul.  Cuni 
sanctissimum  Clem.  VIII ,  et  Bul.  Si  quid  est  Urb.  VIII  Missali  appo- 
sita.  Haec  diximus  de  Missalibus  Romani  ritus  ,  quia  non  extenduntur 
ad  alia  ,  veluti  ad  Ambrosianum  ,  ad  Mozarabicum  ,  ac  praesertim  ad 
Graecum.  Graeci  enim  habent  Euchologium  ,  quod  simul  Missale  ,  Ri- 
tuale,  Pontilicale,  et  Caeremoniale  est  :  qua  de  re  plures  edidit  bullas 
Benedictus  XIV,  ut  est  Bul.  Demandatam ,  Bul.  Etsi  pastoralis,  Bul.  Ex 
pastorali,  et  Bul.  Ex  quo  primnm.  —  (7)  Circa  Breviarium  observamus, 
eumdem  S.  Pium  V  an.  1568  in  ecclesiis  ritui  Romano  addictis  omnia 
Breviaria  abolevisse,  quae  ab  eorum  prima  institutione  non  fuissent  a 
Sede  Apostolica  approbata,  vel  assiduae  observantiae  ducentos  annos 
non  haberent,  et  suum  novum  edidisse  Breviarium  quod  praecepit  ab 
omnibus  accipi  ,  et  lecitari,  ita  ut  ei  nihil  addi,  detrahi  aut  mutari 
posset,  et  ita  ut  omnes  obligaret  in  conscientia  sub  gravi  peccato  et 
sub  poena  non  satisfaciendi  praecepto  recitationis  horarum  canonica- 
rum  ;  Bull.  Ouod  a  nobis  Breviario  praemitti  solita.  Postea  Clemens  VIII 
et  Urbanus  VIII  praescripserunt  necessitatem  licentiae  Inquisitorum , 
vel  Ordinariorum,  pro  nova  ipsius  Breviarii  impressione,  modo,  et  sub 
poenis,  ut  supra  ue  Missali  dictum  est.  Bul.  Cnmin  Ecclesia  Clem.  VIII, 
et  Bul.  Divinam  Psalmodiam  Urb.  VIII.  Neque  valet  contra  praedicta 
ulla  praescriptio,  quae  non  habeat  ducentos  annos  observantiae  ante 
S.  Pium  V,  ut  pluries  declaravit  S.  Congregatio  Rituum  ,  ut  in  una 
Novarien  7  april.  1832;  et  26  eiusd.  1834  >  m  alia  Brixien.  27  febr. 
1847,  penes  Gardellinum.  Propterea  episcopi  nequeunt  eorum  Calen- 
dario  nova  addere  Sanctorum  officia ,  quae  in  Breviario  Piano  non  in- 
veniantur,  vel  non  sint  eis  a  S.  Rituum  congregatione  concessa,  neque 
ea  extendere  possunt  de  loco  ad  locum,  aut  eorum  mutare  ritum.  — 
(8)  Martyrologium  Romanum  a  Gregorio  XIII  editum ,  et  a  Benedi- 
cto  XIV  correctum  obligatorium  est  pro  omnibus  ecclesiis  latinis  ,  et 
etiam  pro  illis,  quae  proprium  Missale,  et  Breviarium  non  habent:  nam 
idem  Gregorius  sancivit,  ut,  omni  alio  Martyrologio  amoto,  in  omnibus 
ecclesiis  saecularibus,  et  regularibus  absque  ulla  exceptione  servandum 
esset,  et  ut,  si  particulares  ecclesiae  alios  haberent  Sanctos  celebrari 
solitos,  eos  nequirent  in  hoc  Martyrologio  inserere,  sed  deberent  sepa- 
ratim  suo  loco,  et  ordine  descriptos  tenere.  Bul.  Emendato.  Nunc  vero 
in  choro  adhibenda  sunt  exemplaria  Martyrologii  a  praefato  Benedicto 
correcti,  quibus  nihil  addi,  mutari,  vel  adimi  ab  Episcopis  potest,  sicut 
continetur  in  cit.  Bulla,  et  S.  Rituum  Congregatio  definivit  in  una  Cre- 
monem.  IO.  Ianu.  1852.  Inseri  tamen  in  eodem  possunt  Sancti  ab  ultima 
editione  canonizati ,  non  vero  Beati  solummodo  declarati.  Decret.  S. 
Cong.  Rit.  30  Aug.  1680.  —  (9)  Pontificale  Romanum  editum  a  Cle- 
mente  VIII  per  Bullam  Ex  quo,  et  ab  Urbano  VIII  correctum  per  Bul- 
lam  Quamvis  aVas,  similiter  obligatorium  est  pro  omnibus  Praelatis, 
et  ecclesiis  latinis.  Nec  eiusdem  libri  Pontificalis  nova  editio  fieri  po- 
test ,  .nisi  de  licentia  Inquisitorum  ,  vel  Ordinariorum  modo ,  et  sub 
poenis  pro  nova  Breviarii  impressione  statutis.  —  (10)  Caeremoniale 
episcoporum  a  Clemente  VIII  in  Bul.  Cum  novissune,  ab  Innocentio  XI 
in  Bul.  Etsi  alias  ,  et  a  Benedicto  XIII  in  Bul.  Licet  alias  publicatum, 
est  pariter  in  ecclesia  latina  obligatorium  pro  omnibus,  ad  quos    spe- 


38  TIT.    III.    DE    ECCL.    CATT. 

otat.  Nec  valet  contra  ipsum  consuetudo,  nisi  sit  immemorabilis,  et  lau- 
dabilis :  sacra  enim  Congregatio  deimivit,  caeremoniale  praedictum  ab 
omnibus  esse  observandum  ad  unguem,  et  non  prodesse  aflirmationem; 
illud  non  fuisse  receptum.  In  Salernitana  16.  Iul.  1605.  —  (11)  Demum 
Rituale  Romanum  editum  a  Paulo  V  per  Bul.  Apostolicae  sedi  ,  et  a 
Benedicto  XIV,  auctum  et  castigatum  per  Bullam  Ouam  ardenti  ipsi 
Rituali  praemissam  ,  pariter  obligatorium  est.  Olim  quidem  dubium 
esse  poterat,  an  Rituale  haberet  vim  legis,  ut  habent  Missale,  Brevia- 
rium,  Martyrologium,  Pontilicale ,  et  Caeremoniale  ,  ea  praecipue  de 
causa,  quia  praefatus  Paulus  Pontifex  in  Bulla  editionis  usus  est  verbo 
horlamur  pro  mandamus,  quasi  hortatus  sit,  omnes  ad  illum  observan- 
dum,  non  autem  observari  praeceperit.  Sed  ita  non  est :  nam  idem 
Pontifex  antequam  hortaretur  professus  est  ,  suum  Rituale  continere 
ritus,,  qui  in  sacramentorum  administratione,  et  aliis  ecclesiasticis  functio- 
nibus  servari  debent;  et  declaravit,  se  novum  Rituale  dare  Apostolicae 
sedis  auctoritate.  Deinde  non  dixit  simpliciter  hortamur,  sed  hortamur 
in  Dommo,  per  quod  praecepto  adiungitur  hortatio  in  nomine  Domini, 
ut  accuratius  exequatur.  Revera  post  dictum  verbum,  hortamur,  subiun- 
xit ,  ut  omnes  imposterum  tamquam  Ecclesiae  Romanae  filii,  eiusdem  Ec- 
clesiae  omnium  matris  ac  magistrae  auctoritate  constitnto  Kiluali  in  sacris 
functionibus  nterentur,  et  in  re  tanti  momenti ,  quae  caiholica  Ecclesia ,  et 
ab  ea  probatus  usus  antiquitatis  statuit ,  inviolate  observent.  Ex  quibus 
patet,  verbum  hortamur  aequivalere  verbo  mandamus.  Nunc  vero  rem 
absolvit  resolutio  S.  Congregationis  Rituum  ,  quae  delinivit  ,  leges  Ri- 
tualis  totam  afiicere  Ecclesiam,  ideoque  integre  servandas,  in  una  Tre- 
censi  7,  Sept.   1860.  Vide  Barrufaldum  in  Com.  ad  rit.  tit.   l   n.   10. 


39 


TITULUS  IV. 

DE     LEGIBUS     ECCLESIASTICIS. 

Summarium  :  29.  Quid  sit  lex  ecclesiastica  ?  —  30.  Debet  esse  legi  naturali  conformis,  aut  sal- 
tem  non  opposita.  —  31.  Qui  possint  legem  facere  ?  —  32.  Quid  sit  concilium,  et  quotu- 
plex  ,  a  quibus  ,  et  quoraodo  celebrandum  ?  —  33.  Canones  Concilii  generalis  omnes  chri- 
stianos  obligant.  —  34.  Canones  Concilii  provincialis  ,  et  dioecesani  obligant  tantum  sub- 
ditos.  —  35.  Lex  Ecclesiae  obligat  haereticos ,  non  paganos.  —  36.  Requirit  promulgatio- 
nem,  non  acceptationem.  —  37.  Quot  modis  cesset?  —  38.  Quotuplex  eius  interpretatio  ? 
—  39.  Quae  eius  obligatio  ? 

29.  Lex  ecclesiastica ,  sive  Constitutio,  quod  idem  est, 
sic  a  ligando,  vel  hgendo  dicta ,  quod  subditos  ligat ,  vel 
a  subditis  scripta  legitur,  est  recta  agendorum  ratio  a  Su- 
periore  Christi  fidelibus  sibi  subditis  denunciata  cum  volun- 
tate  eos  perpetuo  obligandi  ad  aliquod  agendum,  *vel  omitten- 
dum.  Ex  hac  definitione  haurimus  quidquid  in  titulo  su- 
mus  dicturi. 

30.  Lex  est  recta  agendorum  ratio:  hinc  debet  esse  legi 
naturali  conformis,  aut  eidem  non  opposita,  a  qua  legum 
lege  informatio  petitur,  ut  agnoscatur  quid  recte,  aut  ini- 
que  in  singulis  legibus  statuatur;  quando  tamen  est  legi- 
time  lata  lex  praesumitur  legi  naturali  conformis  ,  quia 
iuxta  monitum  S.  Augustini:  nostrum  est  non  de  legibus, 
sed  secundum  leges  iudicare:  debet  esse  iuxta  quod  ex- 
plicat  S.  Isidorus  Hispalensis  honesta,  iusta ,  possibilis ,  se- 
cundum  naturam,  secundum  patriae  consuetudinem,  loco  tem- 
porique  conveniens ,  necessaria  ,  utilis  ,  manifesta  quoque ,  ne 
aliquid  per  obscuritatem  in  captionem  contineat,  sed  pro  com- 
muni  civium  utilitate  conscripta  (l). 

(l)  Can.  2,  dist.  4.  Hoc  nedum  de  legibus  ecclesiasticis,  sed  etiam 
de  civilibus  dicendum  est,  quae  legi  naturali  nequeunt  esse  contrariae. 
Ideo  damnata  fuit  propositio,  quae  simpliciter  a  statu  reipublicae  omne 
deducit  ius  nullis  circumscriptum  limitibus,  Syllab.  prop.  36. 

31.  Lex  a  Superiore  provenit  ,  quo  nomine  in  themate 
legis  universalis  tantum   Summus  Pontifex  ,  et  Concilium 


40  TITULUS    IV. 

generale  legitimum  intelligifur  (l);  in  themate  vero  legis 
particularis  pro  aliquo  loco,  certisque  negotiis,  intelligun- 
tur  Legati  Pontificis,  Episcopi ,  Concilia  particularia,  in- 
feriores  Praelati,  et  Capitula  Cathedralium  (2). 

Summus  Pontifex  tamquam  Christi  Vicarius  et  Pastor 
universalis  omnium  ovium  .  et  pastorum  ex  iure  divino 
plenissimam  habet  leges  ferendi  ,  et  iudicandi  pro  toto 
orbe  catholico  potestatem  ,  quam  exercere  solet  in  gra- 
vioribus  negotiis  per  Bullas,  et  in  levioribus  per  Brevia  (3), 
vel  per  Decreta  SS.  Congregationum. 

(l)  Animadvertimus  tamen,  concilium  generale  non  habere  vim  con- 
dendarum  legum  in  se,  sed  a  summo  Pontifice:  nam  si  Pontificia  aucto- 
ritas  concilio  desit,  leges  nequit  condere  ,  quae  universos  obligent  fi- 
deles.  Bouix  tract.  de  princ.  iur,  can.  part.  2,  sect.  1,  c.  5.  —  (2)  Ca- 
pitula  ecclesiarum  cathedralium  habere  potestatem  condendi  leges  tem- 
poie  episcopalis  sedis  vacantis  indubitatum  est:  nam  capitula  hoc  casu 
omnem  consequuntur  ordinariam  episcopi  iurisdictionem,  ut  infra  vide- 
bimus  n.  195  ;  sed  etiam  tempore  sedis  plenae  habent  potestatem  edendi 
ordinationes  et  statuta,  quae  respiciant  ipsum  capituli  corpus,  et  suam 
ecclesiam,  et  clericos.  Hac  de  re  egimus  in  alio  opere,  quod  inscribi- 
tur:  Theorica  ei  Praxis  regiminis  Dioecesani  praesertim  Sede  Vacante. 
Parisiis,  1876,  a  n.  29  ad  44.  —  (3)  Brevia  a  brevibus  verbis,  quibus 
solent  concipi,  vel  a  brevi  materia,  aut  negotio,  quod  tractatur,  appel- 
lantur  ,  quibus  sigillum  cerae  rubrae  adiungitur  ,  et  annulus  piscatoris 
dicitur,  quia  D.  Petri  piscationem  exercentis  imaginem  refert.  Bullae 
vero  appellantur  a  sigillo  plumbeo ,  vel  aureo  repraesentante  hinc 
SS.  Petri  et  Pauli  imagines,  inde  nomen  regnantis  Pontificis  ,  quod  ex 
Apostolico  legis  chirographo  per  funiculum  sericum ,  vel  cannabem 
pendet.   Devoti  Inst.  can.  in  proleg.  cap.   7,  §  95  et  seqq. 

32.  Legitimum  quoque  Concilium  eadem  facultate  pol- 
let.  Quod  Latini  Concilium ,  Graeci  Synodum  vocant ;  et 
est  coetus  Praelatorum  ad  ecdesiastica  negotia  definienda  le- 
gitime  convocatorum.  Concilia  dividuntur  in  Generalia  ,  seu 
Oecumenica,  et  Particularia,  sive  Topica.  Ad  Generale  Con- 
cilium  cuius  est  catholicum  dogma  definire  ,  et  morum  , 
disciplinaeque  regulas  statuere,  quatuor  requiruntur:  ut  a 
Summo  Pontifice  indicetur;  ut  ipse  eidem  per  se,  vel  per 
suos  Legatos  praesit ;  ut  omnes  convocentur  Episcopi  (l), 
et  ut  ab  eodem  Pontifice  confirmetur  (2).  Praeter  Epi- 
scopos  tamen  ad  ipsum  vocantur  S.  Rom.  Ecclesiae  Car- 
dinales  ,  qui  eidem    post   Pontificem  subscribunt ,  et  Ab- 


DE    LEG.    ECCLES.  zj.1 

bates  etiam  benedicti,  Ordinumque  Regularium  Superio- 
res  Generales.  Interesse  quoque  solent  principes  catholici 
per  se  vel  per  Legatos  suos  ,  et  alii  Doctores  ;  et  illi 
quidem  ut  custodes,  ac  vindices;  hi  vero  ut  Doctores,  et 
Magistri  (3). 

Concilium  vero  particulare  est ,  quod  in  aliqua  Provin- 
cia  ,  vel  Dioecesi  celebratur  ;  unde  aliud  Provinciale  ,  et 
aliud  Dioecesanum  dicitur.  Provinciale  ab  eo  cogitur,  qui 
toti  Provinciae  praeest,  et  ex  Provinciae  Episcopis,  et  Prae- 
lati  iurisdictionem  quasi  Episcopalem  habentibus  compo- 
nitur  ,  qui  omnes  ius  habent  decisivi  suffragii  ,  quo  iure 
etiam  Capitulum  Ecclesiae  Cathedralis  tempore  sedis  va- 
cantis  fruitur.  Agitur  in  eo  de  omnibus  Provinciae  nego- 
tiis  ,  iustitia  redditur  non  solum  per  viam  appellationis  , 
sed  et  per  modum  simplicis  querelae ,  et  leges  opportu- 
nae  conduntur  ad  mores  reformandos,  et  ad  disciplinam 
ecclesiasticam  collapsam  restituendam;  at  contra  sacros 
canones  ab  Ecclesia  probatos  ,  aut  de  fide  ,  aut  de  gra- 
vioribus  Episcoporum  causis  nil  potest  decerni.  Propterea 
tale  Concilium  antequam  publicetur  per  sacram  Congre- 
gationem  Concilii  est  revidendum  (4). 

Demum  Concilium  Dioecesanum,  singulis  annis  de  iure 
habendum,  indicitur  ab  Episcopo,  qui  solus  ,  cum  in  eo 
sedeat  tamquam  Iudex,  ius  habet  pleni  suffragii.  Ad  hoc 
Concilium,  in  quo  de  rebus  ad  mores,  et  ad  disciplinam 
pertinentibus  agitur,  omnes  vocantur  Archipresbyteri,  Pa- 
rochi,  et  Beneficiati,  omnes  dignitatem  ,  vel  personatum, 
vel  officium  habentes,  et  quotquot  de  iure  vel  consuetu- 
dine  interesse  possunt.  Hoc  Concilium  nulla  indiget  S.  Con- 
gregationis  revisione,  aut  approbatione  (5). 

(l)  Non  est  tamen  necesse  ad  validitatem  concilii,  ut  omnes  episcopi 
sint  praesentes ;  sed  sufficit,  si  omnes  sint  convocati ,  et  aliquot  ex  di- 
versis  Provinciis  conveniant,  ita  quidem  ut  eorum  conventus,  inspectis 
locorum,  personarum,  et  temporum  circumstantiis  ,  concilium  generale 
dici  possit.  —  (2)  Si  non  habeat  has  conditiones  concilium  dicitur  con- 
venticnlum,  vel  conciliabulum;  et  si  Papa  inchoato  concilio  recedat,  ma- 
net  acephalum.  —  (3)  Post  concilia  ab  Apostolis  habita,  de  quibus  vi- 
deri  potest  Gonzales  in  apparatu  ad  comm.  in  Decretales  n.  31  ,  plu- 
rima  alia  concilia  fuerunt  in  ecclesia  celebrata.  Vera  tamen  concilia 
oecumenica  tantum  decem    et    octo    recte  numerantur ,  videlicet :  Nice- 


42  TITULUS    IV. 

num  I  an.  325,  sub  S.  Silvestro  contra  Arium;  Constantinopolitanum  I 
an.  381,  contra  Macedonium  ,  Ephesinum  an.  431  ,  contra  Nestorium ; 
Calccdonense  an.  451,  contra  Euthychetem ;  Constantinopolitanum  II, 
an.  553,  contra  varios  errores;  Constantinopolitanum  III,  an.  681,  contra 
Monothelitas;  Nicenum  II,  an.  787,  contra  Iconomachos  ;  Couslautinopo- 
litanutn  IV,  an.  869,  contra  Photium;  Lateranense  I,  II,  III  et  IV  pro 
ecclesiastica  disciplina,  et  contra  varios  errores ;  Lugduuense  I  et  II  pro 
ecclesiae  necessitatibus  ;  Viennense  an.  1311,  contra  malas  associationes; 
Florentinum  an.  1434,  pro  reductione  Graecorum  ad  fldei  unitatem;  La- 
teranense  V,  an.  1512,  contra  conciliabulum  Pisanum  ,  et  Pragmati- 
cam  Galliae  sanctionem;  et  Tridentinum  an.  1545,  contra  Protestantes. 
Pro  memoria  iuvanda  Doctores  exhibent  haec  concilia  sub  initialibus 
eorum  litteris  in  modum  cuiusdam  versus  compositis  ,  ut  sequitur  ; 
Ni-Co-E-Cal-Co-Co-Ni-Co-La-La-La-La-Lu-Lu-Vi-Flo-La-Tri.  —  ( Add. 
Edit.)  Vaticanum  insuper  inceptum  sexto  idus  Decembris  ,  id  est ,  in 
Festo  Imm.  Conceptionis  B.  M.  V.  anni  1869,  praesidente  ipso  Summo 
Pontilice  immortali  Pio  IX,  praesentibus  plus  septingentis  Catholici 
Orbis  Episcopis  ex  maxime  dissitis  etiam  regionibus  ,  ad  profligandos 
grassantes  nostrae  aetatis  errores,  qui  tum  religiosam,  tum  civilem  so- 
cietatem  labefactare  conantur.  —  (4)  Card.  Soglia  Inst.  iur.  pub.  §  37. 
—  (5)  Benedictus  XIV.  de  synod.  dioec.  1.  13,  c.  3,  n.  6.  Nihilominus 
quandoque  etiam  concilium  Dioecesanum  revisioni  et  approbationi  S. 
Sedis  exibetur ,  et  ab  eadem  approbatur.  In  quaestione  autem  an  post 
approbationem  concilium  Provinciale,  vel  Dioecesanum  induat  naturam 
legis  Pontificis ,  cui  Ordinarii  nequeant  amplius  derogare ,  videndum 
est,  an  approbatio  facta  sit  in  forma  communi,  vel  in  forma  specifica 
cum  clausula,  motu  proprio,  et  ex  certa  scientia :  nam  hoc  secundo  casu 
derogatio  non  admittitur ,  quia  robur  adest  legis  Pontificis ;  in  illo 
autem  primo  casu  approbatio  nullum  novum  tribuit  robur ;  et  ideo  de- 
rogatio  admittitur.  Id.  ib.  c.   5,  n.   11. 

33.  At  vero  Concilii  Generalis  canones  Sancti  Spiritus 
instinctu  dictati  omnes  per  Orbem  universum  Christi  ii- 
deles ,  pariter  ut  Apostolicae  constitutiones  constringunt. 
Licet  enim  in  concilio  sint  conditi  ,  adhuc  tamen  a  Pon- 
tifice  procedunt,  qui  ipsum  concilium  regit,  atque  confir- 
mat,  ut  Supremus  Princeps,  et  caput  cum  plenissimo  ho- 
noris  ,  et  iurisdictionis  primatu  umversalis  Ecclesiae  tam 
distributive,  quam  collective  sumptae.  Unde  S.  Gregorius 
Papa  quatuor  prima  generalia  Concilia,  nempe  Nicaenum, 
Constantinopolitanum  ,  Ephesinum  primum  ,  et  Calcedo- 
nense  ,  sicut  quatuor  Evangeliorum  libros  se  tota  devo- 
tione  suscipere,  et  amplecti,  et  integerrima  approbatione 
se  custodire,  et  venerari  fatetur  (l). 

(l)  Can.  Sicut  Saucti  2  dist.   15  ;  et  hoc    Pontifex    affirmat,  quia    in 


DE    LEG.    ECCLES.  43 

his  veluti  in  quadrato  lapide  sanctae  fidei  structura  consurgit,  et  cuius- 
libet  vitae,  et  actionis  norma  consistit.  Idem  confirmat  Innocentius  III, 
in  cap.  II  de  Renunt.,  et  imperator  Iustinianus  in  Novel.   131   c.    I. 

34.  Decreta  inde,  et  leges  in  Concilio  Provinciali  san- 
cita  subditos  tantum  obligant  intra  limites  provinciae  exi- 
stentes:  nec  refert,  quod  huiusmodi  concilia  per  S.  Con- 
gregationem  recognoscantur;  quia  revisio  eo  tantum  fine 
datur,  ut  intra  provinciam,  non  vero  extra,  executionem 
obtineant  (l).  Quod  si  loca  quaedam  similium  concilio- 
rum  in  codicibus.  Decretalium,  ut  leges  generales  recen- 
sita  reperiuntur.  non  a  concilio,  sed  a  Pontifice  vim  con- 
sequuntur,  qui  omnia  sua  facit  ,  quibus  suam  impertitur 
auctoritatem.  Leges  similiter  in  concilio  Dioecesano  editae 
solos  dioecesanos  obligant,  pro  quibus  sunt  latae,  ut  leges 
a  quacumque  auctoritate  constitutae  solos  obligant  sub- 
ditos  in  proprio  territorio  existentes  ,  cum  ex  regula  iu- 
ris  extra  territorium  ius  dicenti  non  pareatur  impune  (2). 
Idcirco  leges  Ecclesiae  generales  obligant  omnes  fideles  ; 
leges  vero  particulares  locorum  eos  tantum  regulariter 
obligant ,  qui  de  territorio ,  et  in  territorio  legislatoris 
sunt  (3). 

(l)  Hac  de  re  a  vero  vehementer  aberrant ,  qui  leges  concilii  Na- 
tionalis  tanquam  leges  universales  habent,  easque  ab  approbatione  Summi 
Pontificis  eximunt.  Propterea  merito  reprobata,  et  damnata  fuit  sequens 
propositio :  Nationalis  concilii  definitio  nullam  aliam  admittit  disputatio- 
nem,  civilisque  administratio  rem  ad  hosce  terminos  exigere  potest.  Syllab. 
prop.  36.  —  (2)  Cap.  2  de  constit.  in  6.  —  (3)  Hinc  communiter  Do- 
ctores  tradunt,  peregrinos  non  obligari  legibus  locorum,  per  quae  per- 
transeunt,  quia  non  sunt  subditi,  nisi  illis  expresse  aut  tacite  se  subii- 
ciant,  veluti  si  vellent  ibidem  contractum  inire ;  nam  tunc  leges  loci 
deberent  actum  regere.  Similiter  Doctores  tradunt,  eos,  qui  a  sua  patria 
abscedunt,  non  teneri  a  particularibus  eorum  patriae  legibus,  quia  istae 
leges  extra  territorium  legislatoris  non  extenduntur. 

35.  Lex  a  Superiore  proponitur  Christi  fidelibus  subdi- 
tis  ,  ipsosque  afficit  scismaticos  ,  et  haereticos  ,  non  vero 
Iudaeos,  Saracenos,  Mahometanos,  aliosque  paganos,  quia 
hi  per  ianuam  Baptismi  in  Ecclesiam  numquam  ingressi 
sunt.  Ouid  mihi,  aiebat  D.  Paulus,  de  iis,  qui  foris  sunt, 
iudicare?...  Nam  eos,  qui  foris  sunt,  iudicabit  Deus  (l).  Hae- 
retici  vero  cum    per  Baptismum   Ecclesiae    membra    sint 


44  TITULUS    IV. 

effecti,  ob  sceleris  turpitudinem  Ecclesiae  legibus  se  sub- 
ducere  nequeunt,  quia  nemo  ex  suo  delicto  meliorem  con- 
ditionem  suam  facere  potest.  Neque  iuvat  asserere,  hae- 
reticos  esse  membra  a  corpore  Ecciesiae  abscissa:  nam  ita 
appellantur  quoad  communionem  ,  non  vero  quoad  cha- 
racterem;  qui.  si  convertantur,  queunt  altius,  quam  alii, 
in  coelum  conscendere  (2). 

(l)  I  ad  Corint.  5.  —  (2)  Reiffenstuel  de  constit.  n.  274.  Lex  eccle- 
siastica  ipsis  supremis  Magistratibus  et  Principibus  proponitur.  Unde 
Ioannes  Papa  aiebat:  Si  Imperator  catholicus  est,  filius  est ,  non  praesul 
Ecclesiae.  Ouod  ad  religionem  competit,  discere  ei  competit ,  non  docere.... 
Deus  enim  voluit,  saeculi  potestates,  si  fideles  sunt,  Ecclesiae  suae  sacerdo- 
tibus  esse  subiectas.  Can.   11,  dist.  96. 

36.  Lex  debet  esse  subditis  denunciata,  vel  promulgata: 
nam  vere  lex  intimatur,  cum  promulgatur,  et  culpari  non 
possunt ,  qui  ignorantes  eam  violant.  Intimatio  non  re- 
quiritur  ad  aures,  sed  sufficit,  ut  quis  sciat,  legem  sole- 
mniter  editam ,  aut  publice  promulgatam  ;  et  in  lege  ec- 
clesiastica  generali  interdum  promulgatio  in  unaquaque 
provincia,  et  dioecesi  fit  (l);  ex  stylo  vero  Curiae  tantum 
Romae  per  affixionem  ad  valvas  Basilicae  SS.  Apostolo- 
rum  ,  et  in  acie  campi  Fiorae,  quo  casu  ex  communiori 
Doctorum  sententia  adhuc  omnes  fideles  obligat  (2). 

Lex  ecclesiastica  promulgata  ex  se  vim  habet  obligandi, 
nullaque  est  opus  populi,  aut  fidelium,  aut  potestatis  ci- 
vilis,  aut  Episcoporum  acceptatione,  aut  licentia,  sive  re- 
cognitione  (3).  Ecclesiae  siquidem  Superiores  legitimam 
auctoritatem  a  Christo  Iesu  leges  imponendi  consequun- 
tur  (4).  Quare  violatores  legis  sunt ,  qui  legem  promul- 
gatam  non  accipiunt ,  quique  praetextu  non-acceptationis 
eamdem  non  observant ,  ubi  de  Superioris  dispensatione 
vel  consensu  non  possit  iusta  capi  praesumptio.  Idcirco 
si  lex  iusta  de  causa  bono  communi  non  congruat,  facile 
est  remedium  recurrendi  ad  Superiorem  pro  suspensione, 
aut  revocatione  legis  ,  quo  subditi ,  inviolato  auctoritatis 
iure  ,  uti  possunt  iuxta  memorabile  exemplum  Alexan- 
dri  III  Ravennatensi  Archiepiscopo  ita  rescribentis :  «  Si 
»   quando  aliqua  tuae  fraternitati  dirigimus,  quae  animum 


DE    LEG.    ECCLES.  45 

»  tuum  exasperare  videantur,  turbari  non  debes....  Qua- 

»  litatem  negotii,  pro  quo  tibi  scribitur,  diligenter  consi- 

»  derans,  aut  mandaium  nostrum  reverenter  adimpleas  , 

»  aut  per  litteras  tuas,  quare  adimplere  non  possis  ,  ra- 

»  tionabilem  causam  praetendas.  Quia  patienter    sustine- 

»  nebimus  ,  si  non  feceris  ,  quod  prava  nobis    fuerit    in- 

»  sinuatione    suggestum  (5)  »;  et    similia    habet    Benedi- 
ctus  XIV  (6). 

(l)  Hoc  contingit  quando  lex  ipsa  id  fieri  praescribit,  uti  est  casus 
in  can.  13,  de  poenit.  et  remis.  et  in  cap.  I,  Sess.  24,  concilii  Triden- 
tini  de  ref.  matr.  —  (2)  Haec  sententia  vera  est:  nam  si  agitur  de 
rebus  fidei  et  morum ,  omnes  Doctores  fatentur  ,  ex  tunc  Pontificias 
constitutiones  obligare,  cum  primum  ad  hominum  notitiam  quocumque 
modo  pervenerint.  Id  aperte  declarat  Tournely  Prael.  theol.  de  leg. 
cap.  5,  sect.  4,  et  Cabasutius  Iur.  can.  theor.  et  prax.  1.  1,  c.  2,  n.  6, 
duo  distincti  contrariae  sententiae  propugnatores.  Si  vero  agitur  de  le 
gibus  disciplinaribus,  observamus ,  solemnem  legis  promulgationem  in 
omnibus  provinciis  non  esse  de  essentia  legis;  aliter  dicendum  foret 
esse  etiam  de  essentia  legis  solemnem  ipsius  promulgationem  ad  sin- 
gulos  homines.  Porro  ius  naturale  ab  adversariis  non  recte  invocatum 
stat  potius  pro  hac  secunda  parte,  quam  pro  prima ,  quae  est  merum 
positivum  inventum,  vel  voluntas  imperatoris  Iustiniani,  qui  in  Novella 
66,  decrevit,  novas  leges  publicandas  esse  in  singulis  provinciis.  Est 
enim  tantum  de  essentia  legis  ut  populo  proponatur  eo  modo,  quo  me- 
diate,  vel  immediate,  simul,  vel  successive  in  omnium  notitiam  devenire 
possit.  Posita  voluntate  legislatoris  uno,  vel  alio  modo  legem  promul- 
gandi,  et  facta  promulgatione,  nam  mandatum  promulgandi  non  suffi- 
cit,  semper  illi  tantum  ligantur,  qui  legem  agnoscunt,  non  illi,  qui  le- 
gem  esse  ignorant,  ut  declaravit  Innocentius  I,  in  can.  2,  dist.  82  ;  et 
ut  definivit  Innocentius  II ,  qui  eum  tantum  ad  legem  observandam 
compellit,  qui  noverit,  eam  solemniter  editam,  aut  publice  promulgatam. 
Cap.  1,  de  post.  prael.  Quare  praxis  a  summis  Pontificibus  approbata, 
et  a  sex  saltem  saeculis  observata  Romae  tantum  ecclesiasticas  leges 
publicandi,  nil  dissonum  a  ratione  continet ,  et  leges  sic  promulgatae 
ob  expressam  Pontificum  voluntatem  vim  habent  omnes  obligandi,  qui 
eas  Romae  promulgatas  certo  moraliter  noverint ,  etiamsi  in  eorum 
provinciis  promulgatae  non  sint.  S.  De  Ligorio  de  leg.  n.  95  et  96. 
Haec  sententia  omnino  tenenda  est;  secus  indirecte  summo  Pontifici 
universalium  legum  ferendarum  potestas  adimeretur ,  cum  queat  haec 
promulgatio  in  provinciis  impediri,  et  de  facto  ab  omnibus  illis  impe- 
diatur,  qui  sequentem  damnatam  propositionem  tenent :  Episcopis  sine 
Gabernii  venia  fas  non  est  vel  ipsas  Apostolicas  litteras  promulgare.  Syll. 
prop.  28.  —  (3)  Cit.  damn.  prop.  —  (4)  Matth.  16.  —  (5)  Cap.  5  de 
rescript.  —  (6)  De  Synod.   dioec.  1.  9,  c.  8. 

37-  Lex  a  Superiore  fertur,  ut  futuris  perpetuo  det  for- 


46  TITULUS    IV. 

mam  negotii ,  et  ut  ad  praeterita  regulariter  non  exten- 
datur;  at  haec  perpetuitas  pluribus  modis  cessat :  1°  Di- 
spensatione,  seu  ipsius  relaxatione  in  casu  particulari  a  le- 
gislatore,  vel  eius  successore,  aut  superiore  ex  iusta  causa 
facta;  alii  inferiores  dispensare  nequeunt,  nisi  ex  delega- 
tione,  privilegio,  vel  consuetudine  dispensandi  facultatem 
habeant,  quia  dispensatio  est  vulnus  iuris.  2°  Abrogatione, 
quae  fit  cum  lex  totaliter  aufertur.  30  Derogatione ,  quae 
contingit,  cum  pars  legis,  veluti  unus,  vel  alter  articulus 
mutatur ;  ait  enim  iurisconsultus  Modestinus :  Derogatur 
legi  cum  pars  detrahitur,  abrogatur,  cum  prorsus  tollitur  (l). 
Haec  abrogandi,  vel  derogandi  facultas  ipsi  tantum  legi- 
slatori,  vel  eius  successori,  aut  superiori,  competit.  40  Ir- 
ritatione  ,  quae  habet  locum^.cum  superior  ,  ut  Summus 
Pontifex,  legem  inferioris,  ut  Episcopi,  irritam,  et  nullius 
effectus  declarat  (2).  5°  Consuetudine  contraria  ,  de  qua 
infra  in  titulo  speciali  agimus.  6°  Interpretatione. 

(l)  L.  102  ff.  de  verb.  signif.  —  (2)  Summus  Pontifex  hac  facultate 
utitur,  quoties  necesse  est,  contra  ecclesiastica,  et  etiam  civilia  ordina- 
menta,  quae  ecclesiae  doctrirjam  evertere  conantur.  Sic  inter  alia  multa 
exempla  Alexander  VIII  post  Innocentium  XI  declaravit  nulla  ,  et  ir- 
rita  acta  conventus  Gallicani  Bul.  Inter  multiplices  4,  aug.  1690.  Pius  VI, 
damnavit,  et  rescidit  acta,  et  deereta  concilii  Pistoriensis  an.  1786.  Bul. 
Auctorem  fidei;  et  Pius  IX,  sanctissimus  et  mitissimus  in  pluribus  al- 
locutionibus  coram  Cardinalibus  habitis  ,  et  in  constitutionibus  a  se  e- 
ditis ,  plures  actus  Gubernii  Subalpini  nullos  et  irritos  declaravit.  V. 
alloc.  et  litt.  Apost.  cit.  in  syllabo. 

38.  Interpretatio  est  legis  explicatio,  quae  dividitur  in 
authenticam  et  usualem,  et  doctrinalem.  Authentica  ab  ipso 
legislatore  fit ,  cum  legem  obscuram,  vel  minus  aequam 
ita  explicat ,  ut  eius  enigmata  solvat ,  duritiemve  huma- 
nitati  incongruam  emendet.  Hoc  ultimo  casu  ius  novum 
introducitur  iterum  promulgandum  ;  illo  vero  priore  ius 
educitur  ,  quod  legi  iam  inerat ,  quodque  proinde  nulla 
nova  promulgatione  indiget.  Usualis  fit  a  iudice,  vel  sua 
speciali  sententia  ,  quae  instar  legis  est  inter  partes  ;  vel 
consuetudine  rerum  perpetuo  similiter  iudicatarum,  quae 
vim  iegis  obtinet.  Demum  doctrinalis  interpretatio  fit  a 
Doctoribus,  quam  in  declaratoriam  ,  extensivam  ,  et  restri- 


DE    LEG.    ECCLES.  47 

ctivam  ipsi  dispertiunt  (l);  ita  ut  etiam  Epicheiae  quan- 
doque  fiat  locus. 

Si  plures  sint  leges ,  quae  sibi  rite  non  consonent  ,  ad 
unitatem  praecepti  per  rectam  interpretationem  sunt  re- 
ducendae.  Hinc  si  pugna  in  legibus  habeatur,  regula  est, 
per  posteriorem  derogari  priori,  etiamsi  in  posteriori  nulla 
prioris  fiat  mentio  ;  nam  lex  a  legislatoris  voluntate  vim 
consequitur,  et,  hac  mutata,  lex  quoque  mutetur  necesse 
est.  Ideo  iuxta  posterioris  legis  dispositionem  prior  vel 
in  toto,  vel  tantum  aufertur  in  parte  :  quo  ultimo  casu  , 
dum  lex  aufertur  in  parte,  confirmatur  in  reliquis,  iuxta 
illud:  Exceptio  firmat  regulam  in  casibus  non  exceptis  (3). 

Si  vero  in  legibus  pugna  perfecta  non  sit  ,  ad  haben- 
dam  praecepti  unitatem,  iura  iuribus  sunt  concordanda, 
quo  caveatur,  quantum  fieri  potest,  iurium  correctio,  quae 
nedum  ut  odiosa  ,  sed  ab  iure  communi  exorbitans  ,  bo- 
noque  religionis,  et  societatis  contraria.  Hinc  leges  prio- 
res  sunt  per  posteriores  explicandae  ,  et  posteriores  per 
priores ,  quae  mutuo  adiuvantur,  et  corpore  ,  et  anima, 
scilicet  littera,  et  ratione:  littera  quidem  ,  abrogata  lege, 
perit ;  sed  ratio,  etiam  sublata  iege,  ut  anima,  perempto 
corpore ,  subsistit ,  a  qua  concordantiae ,  et  explicationis 
argumentum  sumitur.  Nihilominus  salva  semper  sit  oportet 
verborum  proprietas  ,  quia  non  debet  admitti  voluntatis 
quaestio,  ubi  in  verbis  nulla  sit  ambiguitas  (4). 

Si  demum  lex  sit  obscura,  et  per  aliam  nequeat  expli- 
cari,  cum  generaliter  loquitur,  generaliter  accipitur  iuxta 
locutionis  naturam,  et  finem  :  etenim  iuxta  vulgatum  iuris 
effatum :  Ubi  lex  non  distinguit ,  neque  nos  distinguere  de- 
bemus:  cum  vero  de  uno  casu  disponit,  trahitur  ad  alium 
expresse  similem,  et  identicum,  quia  ubi  eadem  est  ratio, 
ibi  eadem  esse  debet  iuris  dispositio ;  et  cum  denique 
aliud  videtur  in  ratione  exhibere,  aliud  in  verbo,  potius 
verbum  intentioni  subiicitur ,  quam  intentio  verbo  :  ita 
ut  potior  sit  semper  iustitiae ,  et  aequitatis,  quam  stricti 
iuris  ratio  (5). 

(l)  Interpretatio  declaratoria  fit,  cum  sensus  et  verba  legis  aequaliter 
procedunt,  seu  cum  legislator  precise  expressit  quantum  voluit.  Hoc 
casu  interpretatio  tantum  vertitur  in  declarando,  sive  explicando  sensu, 


48  TJTULUS    IV. 

et  verbo  legis,  et  nulla  fit  voluntatis  quaestio :  nam  ubi  legislator  vo- 
luntatem  suam  recte  declaravit ,  ei  adhaerendum  est,  licet  dura  forte 
videatur,  quia,  ut  ait  S.  Augustinus,  permissum  nobis  est  non  de  legibus, 
sed  secundum  leges  iudicare.  Exiensiva  fit,  cum  sensus  legis  latior  esc, 
quam  verbum,  seu  cum  legislator  minus  scripsit,  quam  voluit,  ut  si  in 
verbo  comprehendatur  tantum  unus  casus,  et  in  sensu  comprehendantur 
alii  similes:  sic  in  legibus  XII  Tabularum  iussum  erat,  ut  curator  da- 
retur  furioso,  quod  protractum  fuit  ad  prodigos,  qui  furiosum  faciunt 
rerum  suarum  exitum:  sic  in  cap.  5,  de  spons.  et  matr.  data  fuit  sponsae 
facultas  resiliendi  a  sponsalibus,  si  sponsus  ad  aliena  commigret,  quod 
per  interpretationem  extensivam  et  sponso  conceditur,  quia  cum  utro- 
bique  eadem  sit  ratio,  eadem  esse  <'ebet  iuris  dispositio.  Restrictiva  in- 
terpretatio  versa  vice  fit  cum  verbum  latius  patet  ,  quam  sensus  legis, 
seu  cum  legislator  plus  scripsit,  quam  voluit  :  exemplum  habemus  in 
lege  Romilia,  qua  capite  plectebatur,  qui  moenia  civitatis  conscendis- 
set  :  nam  reus  in  legem  non  habebatur,  qui  id  fecisset  hostes  arcendi 
gratia  :  et  aliud  exemplum  habemus  in  interdicto  dato  contra  populum, 
in  quo  clerus  non  comprehenditur.  Haec,  et  praecedens  regula  admittit 
quaestionem  voluntatis,  et  innititur  illi  principio  :  Odia  restringi ,  et 
favores  convenit  ampliari.  —  (2)  Epicheia  est  exceptio  casus  a  legis 
obligatione  ob  quasdam  circumstantias ,  ex  quibus  certo ,  vel  saltem 
probabiliter  iudicetur,  legislatorem  noluisse  illum  casum  sub  lege  com- 
prehendere,  et  habet  locum,  quoties  lex  redderetur  nociva  ,  aut  valde 
onerosa ,  et  observatu  difficilis.  S.  De  Ligorio  Hom.  Apost.  tract.  2, 
n.  77.  —  (3)  Hac  de  causa  concilium  Tridentinum  derogat  legibus  con- 
trariis  in  corpore  iuris  comprehensis ;  Extravagantes  derogant  Clemen- 
tinis  et  hae  utrique  Decretalium  codici.  —  (4)  L.  25,  ff.  de  legat.-3. 
—  (5)  Propterea,  ut  ait  Celsus,  scire  leges  non  est  hoc ,  verba  eorum  te- 
nere,  sed  vim  et  potestatem.  L.  17,  ff.  de  leg.  Quando  autem  lex  vere 
est  dubia,  interpretatio  sumitur,  ut  non  obliget :  ita  ad  rem  S.  De  Li- 
gorio,  «  Si  lex  est  dubie  condita,  vel  dubie  promulgata,  non  obligat  ; 
»  quia  possessio  non  stat  pro  ipsa,  sed  pro  libertate.  Idem  dicendum, 
»  si  dubitetur,  an  in  lege  promulgata  comprehendatur,  vel  non,  aiiquod 
»  onus :  tunc  enim  non  tenemur  illud  implere,  quia  pro  illa  parte,  de 
»  qua  lex,est  dubia  ,  lex  non  possidet.  Contra  vero  si  lex  est  certe 
»  condita.  et  certe  promulgata  ,  et  inde  oritur  dubium ,  an  sit  abro- 
»  gata  ,  vel  revocata  ,  aut  dispensata  ,  est  observanda,  quia  tunc  ipsa 
»  possidet.  Sic  etiam  in  dubio  ,  an  lex  per  se  iusta  fuerit  acceptata  , 
»  etiam  observari  debet,  quia  praesumendum  est,  eam  fuisse  receptam 
»  ex  illo  alio  principio :  ln  dubio  praesumitur  factum ,  quod  de  iurc  fa- 
»  ciendum  erat  ».  Theol  mor.  1.  l  c.  2,  n.  27,  et  corol.  prim.  seq. 
Putamus  hic  S.  Doctorem  loqui  de  acceptatione  ,  sive  de  executione  , 
quae  per  decennium  facta  non  fuit. 

39.  Lex  obligationem  inducit,  seu  vinculum,  quo  iudi- 
ces,  et  subditi  ad  obtemperandum  obstringuntur,  non  so- 
lum  propter  iram ,  ut  loquitur  D.  Paulus  (l),  sed  etiam 
propter  conscientiam,  scilicet  non  solum  metu  poenarum, 


DE    LEG.    ECCLES.  49 

sed  etiam  ne  in  conscientia  peccent.  Hoc  ipsum  ad  leges 
civiles  extenditur,  quia  teste  eodem  D.  Paulo,  omnis  ani- 
ma  potestatibus  superioribus  subdita  esse  debet,  et  quia, 
ut  ait  S.  Augustinus  (2),  ipsa  iura  humana  per  Impera- 
tores ,  et  Reges  Deus  distnbuit  humano  generi.  Nihilo- 
minus  potest  evenire.  ut  lex  mere  poenalis  (3),  et  lex  in 
facti  praesumptione  fundata,  ubi  factum  non  subsistit  ad 
culpam  in  conscientia  non  obliget  (4) 

(l)  Ad  Rom.  13.  —  (2)  Can.  l,  dist.  8.  —  (3)  Dicitur  lex  mere 
poenalis,  quando  obligat  tantum  ad  poenam,  et  non  ad  culpam,  ut  esse 
solent  leges  prohibentes  arbores  caedi ,  piscationem ,  aut  venationem 
exerceri,  vel  annonam  abstrahi  sub  temporali  poena,  ex  gr.  tot.  scu- 
torum.  Si  vero  contineat  praeceptum  illam  observandi,  et  simul  irroget 
poenam  transgressoribus,  maxime  si  poena  sit  spiritualis  ,  dicitur  poe- 
nalis  mixta,  et  obligat  ad  poenam  simul,  et  culpam.  —  (4)  Lex  dicitur 
in  facti  praesumptione  fundata,  cum  habet  praesumptionem  facti  pro 
ratione.  Sic  lex  praesumit ,  haeredem ,  qui  bona  invasit  defuncti  sine 
inventario ,  sibi  bona.  attribuisse  haereditatis  absque  eo  quod  eadem 
repraesentet  ad  satisfaciendum  creditoribus  haereditariis,  quod  per  hu- 
manam  malitiam  omnino  probabile  est.  Et  ob  hanc  praesumptionem 
lex  praescribit,  ut  haeres  ,  qui  bonorum  inventarium  i?on  confecit,  ex 
bonis  propriis  teneatur  omnibus  creditoribus  satisfacere,  cum  vires  hae- 
reditariae  non  sufficiunt.  At  ponamus ,  haeredem  nihil  ex  haereditate 
subtraxisse,  in  conscientia  ultra  vires  haereditatis  non  tenebitur;  quia 
lex  fundatur  in  praesumptione  subtractionis,  quae  falsa  e^t :  praesum- 
ptio  enim  debet  cedere  veritati.  Nihilominus  si  in  foro  externo  per 
iudices  condamnetur,  qui  debent  iudicare  secundum  leges,  nec  non  se- 
cuadum  acta  et  probata ,  ipse  haeres  ad  vitandum  scandalum  solvere 
tenebitur,  quia  exemptionem,  quam  habet  in  foro  interno  ,  in  externo 
probare  non  potest. 


Instit.  Canon.  Vol.  I. 


50 


TITULUS  V. 

DE      RESCRIPTIS. 

Summarium  :  40.  Quid  sit  Rescriptum?  —  41.  Privilegiura  quid  ,  et  quotuplex  ?  —  42.  Quot 
partibus  rescriptum  constet  ?  —  43.  Quomodo  dividatur  ?  —  44.  Quis  possit  rescripta  con- 
cedere ,  et  obtinere  ?  —  45.  Quae  observanda  in  rescriptis  iustitiae?  —  46.  Quomodo  re- 
scripta  interpretanda  ?  —  47.  Quando  executore  indigeant  ?  —  48.  Quomodo  ,  et  quando 
praesentanda ?  —  49.  Quomodo  exequenda?  —  50.  Quae  praesertim  clausulae  Rescriptis 
apponi  soleant.  —  51.  Quando  obreptio ,  vel  subreptio  vitiet  Rescripta  ?  —  52.  Obreptitia 
vel  subreptitia  nulla  sunt ,  si  gratiae;  et  rescindenda ,  si  iustitiae  sint.  —  53.  Quot  modis 
vim  amittant? 

40.  Leges  ad  bonurn  commune  feruntur;  Rescripta  vero 
ex  invecto  more  in  favorem  dumtaxat  privatorum.  Leges 
propterea  debita  promulgatione  denunciantur;  in  Rescri- 
ptis  autem  instar  promulgationis  est  actus,  quo  iudici  prae- 
sentantur,  ut  executioni  demandentur.  Rescriptum  est  re- 
sponsum  Pontificis  scriptum  ad  alterius  petitionem  ,  vel  con- 
sultationem  datum,  quo  vel  ius  novum  introducitur ,  vel  vetus 
abrogatur,  aut  explicatur;  unde  a  quibusdam  dividitur  in  re- 
scriptum  praeter  legem,  contra  legem,  et  secundum  legem  (l). 
Rescriptum  vero  hoc  nomine  appellatur,  quod  sit  respon- 
sum  scriptum.  Propterea  excludit  vivae  vocis  oraculum , 
quod  saepe  Pontifex  vel  ad  alterius  instantiam  ,  vel  ex 
motu  proprio  emittit,  quodque  gratia  informis  quandoque 
appellatur ,  qua  in  foro  poli  iuvamur,  non  vero  in  foro 
fori  (2),  ubi  probari  non  possit.  Sed  ex  opposito  comprehen- 
dit  privilegium,  et  dispensationem  ,  quod  utrumque  Pon- 
tificiis  litteris  perficitur. 

(l)  Rescriptum  praeter  legem  est,  quod  datur  in  materia ,  quae  sub 
lege  non  cadit,  ut  olim  erat  mandatum  de  providendo  alicui  concessum 
ad  beneficium  obtinendum :  contra  legem,  quod  in  casu  particulari  legi 
derogat,  ut  sunt  dispensationes  ab  impedimentis  matrimonii :  et  secun- 
dum  legem  ,  quod  legis  executionem  promovet  ,  ut  sunt  delegationes 
causarum.  —  (Add.  Edit.)  (2)  Forum  aliud  dicitur  externum,  sive  Fo- 
rnm  fori ,  in  quo  tractantur  causae  in  ordine  ad  externam  gubernatio- 
nem  Reipublicae ,  sive  Ecclesiasticae ,  sive  saecularis.  Aliud  internum, 
sive  Forum  poli ,  seu  Conscientiae ,  quod  intus  in  mente  hominis ,  ubi 
conscientia  est  ,  exercetur. 


TIT.    V.    DE    RESCRIPTIS.  51 

41.  Privilegium  est  privata  lex,  qua  Pontifex  extra  iuris 
ordinem,  vel  ob  meritum  gratiam  indulget ,  vel  ob  deli- 
ctum  poenam  irrogat ,  ita  tamen  ut  ad  exemplum  non 
trahatur.  Ex  quo  sequitur ,  quod  privilegia  alicui  perso- 
narum  generi ,  ut  viduis,  minoribus,  clericis,  aut  regula- 
ribus  concessa ,  et  in  corpore  iuris  comprehensa  ,  potius 
Inra  singularia  ,  quam  privilegia  videntur  esse  nuncu- 
panda  (l). 

Privilegium  communiter  dividitur  in  favorabile,  et  odio- 
sum  ,  in  personale,  et  reale.  Favorabile  dicitur,  quod  gra- 
tiam  ,  vel  favorem  continet ,  ut  liberatio  a  solvendis  de- 
cimis  ;  odiosum  vero  quod  poenam  ea  graviorem  conti- 
net ,  quae  generaliter  a  lege  est  constituta.  Privilegium 
appellatur  personale,  quod  personae;  reale  quod  rei,  vel 
causae  datur. 

Inter  personalia  ,  et  realia  privilegia  magnum  est  di- 
scrimen:  profecto  personalia  ad  haeredes  non  transeunt, 
nec  cessione  in  aliam  personam  possunt  transferri ,  quia 
personam  non  egrediuntur,  cums  morte  expirant.  Realia 
e  converso  ad  haeredes  transeunt  et  recte  possunt  aliis 
cedi ;  non  enim  haec  personam  ,  sed  rem  sequuntur,  cui 
fuerunt  tributa  ,  et  per  consequens  non  morte  personae, 
sed  rei  interitu  extinguuntur. 

Quod  si  ex  indulto,  et  ex  circumstantiis  dignosci  nequeat, 
an  privilegium  sit  personale  ,  vel  reale  ,  quidam  putant 
esse  iudicandum  personale  ,  si  ex  causa  gratuita,  et  reale, 
si  ex  causa  onerosa  oriatur :  quidam  vero  docent ,  privi- 
legium  odiosum,  et  in  praeiudicium  reipublicae,  aut  iuris 
tertio  quaesiti  datum  ,  iudicandum  personale ,  quia  odia 
sunt  restringenda;  et  privilegium  favorabile,  publicamque 
utilitatem  absque  alterms  praeiudicio  adiuvans  iudican- 
dum  reale ,  quia  favores  sunt  ampliandi.  Utraque  haec 
regula  in  privilegii  interpretatione  est  consideranda  (2). 

(l)  Hoc  interest  praeterea  inter  privilegia,  et  iura  singularia,  quod: 
1°  illa  potest  iudex  ignorare,  non  haec :  2°  illa  praesentanda  sunt  ,  ut 
effectum  suum  sortiantur;  haec  vero,  ut  leges,  etiam  sine  praesentatione 
ex  se  obligationem  inducunt:  3°  illis  potest  quis  regulariter  renunciare ; 
non  istis,  quia  bonum  publicum  respiciunt.  —  (2)  De  iis  omnibus  v. 
Reiffenstuel  ad  lib.  5  Decret.  tit.  33,  per  tot. 


52  TITULUS    V. 

42.  At  redeuntes  ad  Rescriptum  observamus  ,  tribus 
constare  partibus,  nempe  narratione,  supplicatione,  et  con- 
clusione;  quorum  prima,  et  secunda  per  impetrantem,  et 
ultima  per  rescribentem  ponitur.  Item  observamus  ,  Re- 
scriptum  vim  legis  obtinere  tantum  inter  partes ,  pro 
quibus  fuit  conceptum,  non  vero  inter  alios,  nisi  sit  com- 
prehensum  in  corpore  iuris,  aut  sit  datum  tamquam  au- 
thentica  legis  interpretatio,  quo  quidem  casu  legis  locum 
obtinet. 

43.  Rescriptorum  celebrior  est  divisio,  qua  alia  gratiae, 
et  alia  iustitiae  dicuntur  esse.  Rescripta  gratiae  respiciunt 
favores  a  Pontifice  concessos  tum  relate  ad  beneficia,  tum 
etiam  relate  ad  honores  et  exemptiones.  Rescripta  vero 
iustitiae  respiciunt  lites  inter  subditos  dirimendas,  et  iu- 
dicis  constitutionem ,  restitutionem  in  integrum  ,  aliaque 
similia  comprehendunt  (l). 

(l)  Sunt  quoque  rescripta  mixta,  quae  simul  participant  de  gratia  , 
et  iustitia.  Talia  ex  gr.  sunt  rescripta,  quae  obtinentur  a  Religiosis  ad 
eorum  professionem  rescindendam:  nam  in  eorum  principio  continent 
gratiam  ;  sed  deinde  causa  formalis  aggredienda  est,  et  definitiva  sen- 
tentia  ferenda,  quod  pertinet  ad  iustitiam. 

44.  Rescripta  ecclesiastica  a  solo  Pontifice,  qui  in  terris 
superiorem  non  habet ,  possunt  concedi ,  quod  ex  verbis 
iam  traditae  definitionis  sua  sponte  fiuit  (l);  et  possunt 
vicissim  obtineri  a  quocumque  ,  qui  non  sit  in  iure  ex- 
presse  prohibitus,  quia  in  hac  re  illud  observatur  Docto- 
rum  effatum :  Concessum  intelligitur,  quod  non  reppritur 
expresse  prohibitum  (2).  Prohibentur  tamen  haeretici  , 
qui  indigni  sane  sunt  Ecclesiae  auxilio,  et  defensione,  cum 
in  ipsam  arma  vertant:  prohibentur  similiter  excommu- 
nicati  excommunicatione  maiore,  tam  in  casu,  quo  excom- 
municatio  sit  publica  ,  quam  in  casu  ,  quo  sit  occulta ; 
quia  de  facto  iam  sunt  ab  Ecclesiae  corpore  avulsi.  Quare 
ne  propter  excommunicationem  Rescriptum  vitietur ,  ex 
stylo  Curiae  oratores  ab  excommunicatione  prius  absol- 
vuntur  ad  effectum  dumtaxat  gratiam  consequendi ,  ut 
moris  est  praesertim  in  rescriptis  dispensationis  circa  ma- 
trimonii  impedimenta  (3).  Rescriptum  enim  ab  haeretico, 


DE    RESCRIPTIS.  53 

vel  excommunicato  obtentum  absque  dicta  absolutione  est 
ipso  iure  nullum,  nec  quidquam  vel  in  ipso  conscientiae 
foro  prodesse  potest.  Exceptio  tamen  fit  in  illis  rescriptis, 
quae  ab  excommunicatis  obtinentur  in  causa  eorum  ex- 
communicationis  ,  ut  si  per  viam  appellationis  ,  vel  sim- 
plicis  querelae  ad  Pontificem  recurrant  ad  sententiam 
in  ipsos  prolatam  reparandam.  Valere  profecto  hoc  in 
casu  rescriptum  ius  naturale  demonstrat,  quod  nulli  patitur 
media  defensionis  auferri,  ut  declarat  Pontifex,  qui  excom- 
municatos  ad  rescripta  obtinenda  inhabiles  reddit,  praeter 
quam  in  excommunicationis ,  aut  appellationis  articulo  (4). 

Rescriptum  gratiae  potest  quis  obtinere  pro  se  ,  aut 
pro  alio,  tam  nomine  proprio,  quam  nomine  procuratorio, 
etiamsi  mandatum  desit :  Rescriptum  autem  iustitiae  stricto 
iure  pro  alio  sine  mandato  obtineri  non  potest ,  nisi  de 
coniunctis  personis  agatur,  in  quibus  viget  mandatum  prae- 
sumptum :  quod  sancitum  fuit ,  ne  iniqui  mercenarii  lites 
suscitent  sopitas,  aut  quaestiones  novas  excitent,  obtinendo 
a  S.  Sede  iustitiae  rescripta,  quae  deinde  aut  actori,  aut 
reo  exponant  venalia  (5).  At  hodie  iusta  stylum  et  con- 
suetudinem  Romanae  Curiae  extranei,  et  pro  aliis  etiam 
absque  mandato  iustitiae  rescripta  obtinent  (6). 

(l)  Quando  rescriptum  absolute  nominatur  intelligitur  Pontificium  ; 
sed  hoc  non  officit,  quominus  episcopi ,  et  principes  in  suae  iurisdi- 
ctionis  causis  queant  rescripta  concedere.  —  (2)  Qui  obtinet  rescriptum 
debet  esse  subditus  rescribentis,  illique  subiectus  in  materia  rescripti : 
unde  sicut  rescriptum  obtentum  a  principe  saeculari  non  prodest  ad 
beneficium  ecclesiasticum  constquendum ;  sic  nec  rescriptum  pontificis 
ad  haereditatem  obtinendam  extra  territorium  romanum.  Idcirco  legi- 
timatio  data  a  principe  saeculari  non  prodest  ad  officia,  et  beneficia. 
ecclesiastica  assequenda.  Quare  ubi  agitur  de  effectibus  spiritualibus 
et  temporalibus,  vel  ecclesiasticis  et  civilibus,  utriusque  supremi  prin- 
cipis  rescriptum  necessaiium  est,  nec  omnino  in  conflictu  legum  utriusque 
potestatis,  ius  civiie  praevalet,  ut  sonat  propositio  damnata.  Syllab.  pr.  42. 
—  (3)  Sed  haec  absolutio  non  prodest  non  parentibus  rei  iudicatae,  in- 
cendiariis ,  violatonbus  ecclesiarum....  violatoribus  ecclesiasticae  libertaiis , 
insordesceniibus  per  annum  in  censuris,  et  aliis  graviorum  criminum  reis. 
Vid.  in  Bul.  rom.  nov.  Reg.  Cancel.  Clem.  XIV,  tom.  4,  p.  14.  — 
(4)  Cap.  de  rescript.  in  6  —  (5)  Cap.  28,  de  rescript.  —  (6)  Rescripta 
gratiae  et  iustitiae  a  S.  Sede  concessa  iuxta  modernum  quarumdam  di- 
tionum  usum  subiiciuntur  Regio  placito,  quod  aliquando  dicitur  exequa- 
tur,  vel  Pareatur.  Potestates  enim  saeculares  nimium  avidae  dominandi 


54  TITULUS    V. 

etiam  in  ecclesiasticis,  et  spiritualibus,  praetendunt  revidere  ,  et  pro- 
bare ,  vel  reprobrae  S.  Sedis  rescripta  ,  eo  sub  colorato  praetextu,  ne 
quid  novi ,  inscio  principe  ,  in  ditione  fiat,  quod  privatorum  ,  aut  rei- 
publicae  iuribus  adversetur;  sed  vero  eo  flne,  ut  divinam  ecclesiae  po- 
testatem  limitent,  ut  tandem  aliquando  eam  funditus  evertant.  Hoc  facto 
saeculi  potestates  supra  Christum,  eiusque  in  terris  Vicarium  se  extol- 
lunt,  et  discessum  a  Religione-  catholica  parant ,  ut  exempla  demon- 
strant.  Purum  autem  mendacium  est,  quod  obtrudit  Febronius,  et  Van- 
Espenius,  aliique,  scilicet,  Regium  placitum  ab  omni  memoria  in  usu 
fuisse:  nam  non  antecedit  Pontificatum  Urbani  VI,  qui  electus  fuit  Pon- 
tifex  anno  1378.  Hoc  primum  tempore  ab  eodem  Pontifice  data  fuit 
episcopis  facultas  revidendi  Bullas  pontificias,  et  iudicandi ,  an  authen- 
ticae  forent,  ac  perfectae.  Hinc  episcopi  poterant,  et  debebant  suspectas 
Decretales  absque  promulgatione  retinere ,  quia  eo  tempore  vigebat 
schisma  occidentis,  quod  duravit  usque  ad  concilium  Constantiense ,  et 
aderant  antipapae,  qui  proprias  edebant  bullas.  Ne  itaque  deciperentur 
fideles  ab  antipapae  litteris,  praedictum  adhibuit  remedium,  quod  qui- 
dem  solis  episcopis  concessum  fuerat;  sed  catholici  principes  quoque 
pro  maiori  forte  securitate  eo  uti  coeperunt,  ut  sibi  commissos  populos 
a  schismate  melius  tueri  possent.  At  vero  ,  extincto  schismate  ,  Marti- 
nus  V,  in  concilio  Constantiensi  per  suam  constitutionem  secundam  epi- 
scopis  dictam  facultatem  abstulit,  et  perpetuo  revooavit.  Unde  epi- 
scopi  ad  ius  antiquum  obsequenter  redierunt  ,  non  vero  principes,  qui 
obfirmate  restiterunt,  et  magis  in  dies  iura  ecclesiae  usurpare  conten- 
derunt,  ita  ut  fuerit  summis  pontificibus  necesse  hac  de  re  inire  con- 
cordata.  Quam  hoc  impium  systema  iura  ecclesiae  laedat  ,  demonstra- 
runt  sexaginta  novem  episcopi  Neapolitani  in  reclamatione  contra  de- 
cretum  Gubernii  die  4  maii  1863,  et  alii  Italiae  episcopi  in  eorum  ad 
idem  opus  reclamationibus.  Sed  nunc  a  principe  catholico  retinere  am- 
plius  nequit,  cum  damnata  sit  propositio ,  quae  asserit ,  civili  potestati 
competere  ius,  quod  vocant  exequatur,  Syllab.  prop.  41.  Hoc  iampridem 
intellexerat  Austriae  Imperator ,  qui  in  suo  concordato  cum  regnante 
Pontifice  nostro  Pio  IX,  anni  1855,  in  art.  2.  Placitum  Regium  in  suo 
imperio  omnino  abolevit,  et  ecclesiam  prorsus  liberam  effecit. 

45.  In  Rescriptis,  quae  causae  cognitionem,  aut  in  foro 
externo  iurisdictionem  tribuunt  ,  hoc  ex  iure  attenditur  , 
quod  delegatus  sit  in  dignitate  ,  vel  in  personatu  eccle- 
siastico  constitutus;  aliter  Pontificis  rescriptum  vitiatur  (l). 
At  si  sermo  sit  de  Iudicibus  synodalibus  rite  in  S)rnodo 
dioecesana  ,  aut  provinciali  constitutis  ,  huic  dispositioni 
videtur  per  Tridentinum  fuisse  derogatum  :  nam  in  his 
iudicibus  requirit  quidem  qualitates  in  capite  statutum  de- 
terminatas  ;  sed  eodem  tempore  declarat  posse  personas 
alioquin  ad  id  aptas  designari  (2). 

Praeterea  in  rescriptis  iustitiae ,  et  delegationis  causae 


DE    RESCRIPTIS.  55 

a  S.  Sede  iactae,  locus  novi  iudicis  dati  est  inspiciendus: 
nam  iure  Decretalium  reus  non  potest  trahi  ad  litigan- 
dum  ultra  duas  dietas  a  sua  dioecesi  (3);  iure  vero  Sexti 
Decretalium  non  potest  trahi  ultra  unam  dietam  (4);  quod 
inductum  est,  ne  reus  fatigatus  laboribus  et  expensis,  va- 
dimonium  deserere  ,  vel  importunitatem  actoris  redimere 
compelleretur  (5).  Quod  si  in  remotioribus  partibus  iu- 
dex  sit  delegatus ,  eius  iurisdictionem  potest  reus  decli- 
nare  ab  initio ,  exceptionem  proponendo  nullitatis  rescri- 
pti ;  secus  in  delegationem  censeri  posset  consensisse  ; 
quamquam  non  desint  ,  qui  integrum  processum  volunt 
nullum  defectu  iurisdictionis ,  etiam  non  producta  exce- 
ptione  (6). 

(1)  Cap.  Statutum  11  ,  de  rescript.  in  6.  —  (2)  Sess.  23,  c.  10.  de 
ref.  —  (3)  Cap.  28,  de  rescript.  —  (4)  Cit.  cap.  11,  eod.  —  (5)  Dieta 
accipitur  pro  itinere  unius  diei  hominis  peditis  ,  vel  pro  20  milliariis 
italicis  ,  et  computator  in  actione  personali  a  dioecesi  coniinibus  ,  in 
qua  habitat  reus ;  in  actione  vero  reali  a  coniinibus  dioecesis  ,  in  qua 
res  sita  est.  —  (6)  Pirhing  de  rescript.  n.  24.  Hic  notamus  Genuenses 
habere  privilegium  ne  possint  trahi  ad  litigandum  extra  hanc  urbem, 
quod  concessum  fuit  a  Sixto  V,  in  Bul.  Praestanlissima  pietas  4  de- 
cemb.   1585. 

46.  Rescripta  ita  interpretantur  ,  ut  si  verba  rescripti 
clara  et  aperta  sint  ,  quamquam  incommoda  ,  et  gravia 
esse  videantur,  adamussim  sint  servanda,  quia  Doctorum 
adagium  est ,  a  forma  verborum  sine  certa  scientia  non 
esse  recedendum  ;  si  vero  in  verbis  quid  deest ,  tunc  ex 
sensu  est  supplendum,  cum  ex  iuris  principio  non  inten- 
tio  verbis,  sed  verba  intentioni  debeant  deservire  (l). 

Deinde  rescripta  iustitiae  stricte  sunt  interpretanda,  et 
quantum  fieri  potest  ad  formam  iuris  communis  ,  a  quo 
descendunt,  quia  gravamen  parti  collitiganti  afferunt ,  et 
idcirco  sunt  odiosa.  Quare  ad  personas  in  supplici  libello 
non  expressas,  ad  lites  post  rescriptum  subortas,  vel  ad 
alias  lites  etiam  prius  existentes,  et  non  indicatas  non  ex- 
tenduntur. 

Ouoad  vero  spectat  ad  rescripta  gratiae,  distinguendum 
est  inter  gratiam  in  genere,  et  gratiam  in  specie  ad  ali- 
quod  obtinendum  beneficium  :  nam  prima ,  si  sit  praeter 


56  TITULUS    V. 

ius  non  contra ,  et  si  nullius  praeiudicium  involvat ,  ple- 
nissime,  sive  largissime,  ut  sacri  canones  loquuntur,  con- 
tra  concedentem  est  interpretanda ,  qui  nihil  excipiendo , 
omne  concessisse  praesumitur;  secunda  vero  stricte  est 
interpretanda  ,  eo  quod  rescriptum  ad  beneficium  conse- 
quendum  ambitionis  ad  minimum  speciem  videtur  conti- 
nere  et  ideo  si  concessum  sit  ad  beneficium,  non  prodest 
ad  pensionem  pro  beneticio  obtinendam  (2). 

(l)  Cap.  15  de  verb.  signif.  —  (2)  Cap.  4,  de  praeb.  et  dignit.  in  6. 
Lata  vero,  vel  stricta  interpretatio  hoc  sibi  vult,  quod  cum  vocabulum 
plura  significat,  vel  generice  et  late,  vel  specifice  et  stricte  accipiatur. 
Sic  vocabulum  populus  generice  comprehendit  clericos  et  laicos  ,  sed 
specifice  tantum  laicos:  quare  posita  regula,  qua  in  dubio,  si  de  mente 
concedentis  non  constet,  rescriptum  odiosum  stricte,  et  favorabile  late 
sit  interpretandum,  rescriptum  populo  datum  clericos  continebit,  vel 
non,  prout  favorabile,  vel  odiosum  sit. 

47.  Rescripta  modo  prae  se  ferunt  gratiam  ab  ipso 
Pontifice  factam  ,  modo  per  executorem  ,  cui  diriguntur, 
faciendam  (l).  Executor  autem  vel  est  merus,  vel  mixtus; 
in  priori  casu  procedit  de  plano  absque  ulla  formalitate, 
et  absque  causae  cognitione ;  in  secundo  vero  aliqualis 
causae  cognitio  est  praemittenda,  ut  rite  procedat,  quod 
tunc  est  observandum,  cum  in  rescripto  aliqua  reperitur 
clausula,  quae  hoc  suadeat,  ut  si  habeatur:  Veris  existen- 
tibus  narratis,  aut  anditis  interesse  habentibas  ,  aut  alia  si- 
milis.  Equidem  his  in  casibus  non  potest  ad  actum  re- 
scripti  devenire,  nisi  agnita  narratorum  veritate,  aut,  au- 
ditis  illis,  qui  habent  in  causa  interesse. 

(l)  Primo  casu  rescripta  vim  consequuntur  a  die  datae;  altero  vero 
a  die,   quo  executio  obtinetur.  Reiffenstuel  de  rescript.  n.  69. 

48.  Rescriptum  executori  in  forma  authentica  est  exhi- 
bendum  ,  aliter  eidem  non  habetur  fides ;  integrum  ,  non 
mutilatum  ,  non  abrasum  in  parte  substantiali  ,  et  perfe- 
ctum,  ita  ut  erroribus  careat ;  nam  solus  error  in  nomine 
dioecesis  reddit  rescriptum  Pontificis  nullum,  et  error  ma- 
nifestus  latinitatis  reddit  de  falsitate  suspectum  (l).  Prae- 
sentatio  in  rescriptis  iustitiae  fieri  debet  intra  annum,  si 
hoc  tempore  copia  iudicis  habeatur ;    aliter    post    annum 


DE    RESCRIPTIS.  57 

regulariter  valet  secundum  rescriptum  ab  alia  parte  ob- 
tentum  de  primo  nullam  faciens  mentionem  (2).  Rescri- 
pta  vero  gratiae  sunt  perpetua ,  et  quocumque  tempore 
possunt  praesentari ;  nam  in  his  ,  si  de  gratia  facta  aga- 
tur,  inspicitur  tempus  datae,  in  illis  autem  tempus  prae- 
sentationis,  a  quo  incipiunt  effectum  habere. 

Communis  quidem  est  regula,  qua  statuitur,  secundum 
rescriptum  in  eadem  causa,  et  inter  easdem  personas  non 
derogare  primo  ,  cuius  nullam  facit  mentionem  ,  licet  in 
legibus  generalibus  aliter  obtineat.  Ratio  est,  quia  secun- 
dum  rescriptum  censetur  surreptitium  ob  praesumptam  in 
obtinendo  concedentis  circumventionem;  unde  hic  valet 
principium ;  Oui  prior  est  tempore ,  potior  est  in  iure  (3). 
Sed  exceptio  fieri  debet,  si  pnmum  foret  generale,  et  se- 
cundum  speciale ;  quo  casu  per  secundum  derogatur  pri- 
mo ,  quia,  ut  scribit  Papinianus  :  In  toto  iure  generi  per 
speciem  derogaiur,  et  illud  potissimum  habetur,  quod  ad  spe- 
ciem  directurn  est  (4). 

(l)  Cap.  11  ,  de  rescript.  et  ib.  Gloss.  —  (2)  Cap.  23,  eod.  — 
(3)  Cap.   54,  de  reg.  iur.  in  6.  —  (4)  L.   80,  ff.  de  reg.  iur. 

49.  Rescrip4i  executio  iuxta  eiusdem  formam  substan- 
tialem  est  perficienda ;  alias  ob  defectum  iurisdictionis 
acta  forent  attentata  ,  nullamque  obtinerent  flrmitatem. 
Hinc  ordo  verborum,  seu  scripturae  observandus,  ita  ut 
prius  expediatur,  quod  primum  fuit  concessum.  Similiter 
modus  procedendi  praescriptus,  quamquam  a  iure  com- 
muni  differat ,  retinendus ,  et  clausulae  adamussim  adim- 
plendae,  quae  fuerunt  appositae. 

50.  Inter  clausulas  apponi  solitas,  et  quae,  licet  appo- 
sitae  non  sint ,  adhuc  necessario  subintelliguntur  volitae, 
sunt  praesertim  duae  sequentes  ,  nempe  clausula  ,  salvo 
iure  alterius,  et  alia,  si  ita  est.  Ex  prima  sequitur,  Ponti- 
ficem  nolle  ius  tertio  quaesitum  auferre,  quod  declaravit 
in  regula  18.  Cancellariae ,  quae  inscribitur  :  De  non  tol- 
lendo  ius  quaesitum.  Quare  rescriptum  contra  ius  tertii 
impetratum  nulla  data  circa  praeiudicium  dispositione,  ut 
invalidum  executioni  mandari  nequit.  Magis  tamen  inte- 
rest  alia  clausula,  si  ita  est,  quae  sic  quandoque  redditur, 


58  TITULUS    V. 

si  vera  sunt  exposita ,  si  preces  veritate  nitantur,  qua  Pon- 
tifex  in  sua  conclusione  ad  supplicantis  narrationem  se 
refert.  Si  enim  res  ita  non  sit ,  ut  fuit  exposita ,  vitio 
obreptionis,  vel  subreptionis  rescriptum  inficitur  (l). 

(l)  Obreptio  a  quibusdam  appellatur,  cum  in  narratione  exponitur 
falsitas,  subreptio,  cum  reticetur  veritas  de  iure  exprimenda.  Sed  com- 
muniter  indiscriminatim,  vel  simul  haec  duo  vocabula  adsumuntur  ad 
unum,  vel  aliud  vitium  indicandum. 

51.  Antiquam  quaestionem,  an  obreptio,  vel  subreptio 
vitiet  rescriptum,  Innocentius  III,  diremit  instituendo  di- 
stinctionem  ,  an  narrata  falsitas  ,  vel  occultata  veritas  sit 
per  malitiam  et  dolum  ,  aut  per  ignorantiam  et  simpli- 
citatem  (l).  Primo  casu  rescnptum  vitiatur  in  toto,  quia 
et  iure  Romanorum  mendax  precator  carere  debet  impe- 
tratis  (2),  et  ex  iure  canonico  fraus  ,  et  dolus  alicui  pa- 
trocinari  non  debet  (3),  quod  doctores  extendunt  ad  ca- 
sum,  quo  rescriptum  pluribus  et  separatis  capitibus  con- 
stet,  ac  obreptio,  vel  subreptio  in  uno  tantum  habeatur, 
quia  qui  falsitatem  exprimunt,  vel  supprimunt  veritatem,  in 
suae  perversitatis  poenam  nullum  ex  illis  litteris  commodum 
consequuntur  (4).  Altero  vero  casu  ,  quo  falsitas  narrata  , 
vel  veritas  occultata  fuit  per  ignorantiam  et  simplicita- 
tem  ,  subdistinguitur :  vel  falsitas  narrata  ,  et  veritas  oc- 
cultata  talis  est.  ut  Pontifex,  ea  cognita,  rescriptum  non 
dedisset;  aut  talis,  ut  ea  etiam  cognita,  rescriptum  adhuc 
dedisset;  si  non  dedisset ,  obreptione  vel  subreptione  re- 
scriptum  vitiatur,  utpote  quod  est  contra  concedentis  vo- 
luntatem;  si  vero  rescriptum  dedisset  ,  incolume  manet , 
quia  voluntati  congruit  concedentis  ,  a  quo  vim  effica- 
ciamque  rescriptum  sortitur.  Quandonam  autem  in  his 
circumstantiis  sit  Pontifex  rescriptum  daturus  ,  vel  non , 
a  ratione,  a  praxi,  ac  praesertim  a  stylo  curiae  est  pe- 
tendum.  Ac  generaliter,  si  vitium  sit  in  causa  motiva  et 
principali ,  rescriptum  corruit ;  si  in  causa  impulsiva  et 
secundaria,  rescriptum  sustinetur. 

(l)  Cap.  20,  de  rescript.  et  ib.  Gloss.  —  (2)  L.  5  ,  Cod.  si  cont. 
ius,  etc.  —    (3)  Cap.   15  de  rescript.  —  (4)  Cit.  cap.  20,  eod. 


DE    RESCRIPTIS.  59 

52.  Denique  rescripta  obreptitia,  vel  subreptitia,  si  gra- 
tiosa  et  beneficialia  sint,  ipso  iure  nulla  habentur;  si  vero 
iudicialia,  non  sunt  nulia  ipso  iure,  sed  per  exceptionem 
partis  elidenda;  quam  exceptionem  sipars  nonproponat, 
censetur  in  iudicem  datum  consentire,  et  prorsus  valent. 
Ratio  est :  primo,  quia  in  rescriptis  gratiae  negotium  sta- 
tim  terminatur,  et  ms  acquiritur  impetranti  ,  cum  in  re- 
scriptis  iustitiae  negotium  per  iudicem  datum  post  causae 
cognitionem  sit  terminandum :  secundo  ,  quia  cum  in  re- 
scriptis  gratiae  nullus  sit  contradictor,  contradicit  ius  ex 
se  afferendo  nullitatem  ;  in  rescriptis  vero  iustitiae  con- 
tradictor  semper  adest  ,  qui  potest  ope  exceptionis  ius 
suum  tueri. 

Si  tamen  rescriptum  plura  habeat  capita  ,  et  obreptio 
vel  subreptio  ex  ignorantia  et  simplicitate  in  uno  tantum 
cadat,  totum  rescriptum  corruit  ,  ubi  adsit  vitium  in  ca- 
pite  principali,,  quia  alia  accessoria  sine  principali  stare 
non  possunt ,  iuxta  illud :  Accessorium  sequitur  suum  prin- 
cipale.  Si  vero  cadat  in  capite  secundario,  rescriptum  pro 
parte  non  vitiata  sustinetur  ,  iuxta  illud :  Utile  per  inutile 
non  viiiatur,  modo  hoc  minus  principale  caput  possit  a 
principali  separari,  et  hoc  per  se  subsistere. 

53-  Praeter  modos  iam  enunciatos,  quibus  rescripta  ro- 
bore  destituuntur,  tres  alii  veluti  principales  a  doctoribus 
numerantur,  uti  est  mors  concedentis,  aut  impetrantis,  re- 
nunciatio,  et  revocatio.  Et  primo  morte  concedentis  ex- 
pirant  rescripta  Iustitiae  ,  si  res  sit  adhuc  integra  ,  quia 
iurisdictio  in  concedente  eo  usque  manet ,  donec  rescri- 
ptum  ab  exeeutore  acceptetur ,  et  executioni  mandetur. 
Ideo  si  priusquam  haec  fiant ,  concedens  moriatur  ,  mo- 
ritur  cum  ipso  iurisdictio  et  rescriptum.  Si  vero  ante  mor- 
tem  concedentis  rescriptum  acceptetur  ,  et  saltem  citatio 
fiat,  cum  res  non  sit  amplius  integra,  rescriptum  fit  per- 
petuum,  et  iurisdictio  communicata  non  revocatur  (l). 

Ouoad  rescripta  gratiae,  quae  gratiam  faciendam  con- 
tinent,  eadem  est  regula  observanda ;  aliter  vero  sentien- 
dum  est  de  rescriptis  ,  quae  gratiam  factam  involvunt. 
Haec  quidem,  etiam  re  integra,  per  mortem  concedentis 
non  expirant ,  sed  sunt  perpetua:  etenim    in    hac   specie 


60  TITULUS    VI. 

habetur  ius  iam  parti  quaesitum ;  in  illa  autem  tantum 
quaerendum  (2). 

Morte  vero  impetrantis  expirant  rescripta  ad  beneficia, 
et  priviiegia  personalia,  et  non  expirant  rescripta  iustitiae, 
et  privilegia  realia,  quae  transeunt  ad  haeredes. 

Deinde  rescripta  expirant  renunciatione  illius,  in  cuius 
favorem  concessa  fuerunt ,  et  revocatione  a  concedente  , 
vel  ab  eius  successore  facta.  Ratio  primi  asserti  est ,  quia 
in  legibus  unicuique  permissum  est  beneficio  in  sui  tan- 
tum  favorem  introducto  renunciare;  et  ratio  secundi,  quia 
quod  prius  expedire  visum  fuit,  postea  detectum  est  bono 
publico,  vel  privato  obviare. 

(1)  Cap.  30,  de  offic.  deleg.  —  (2)  Circa  gratias  concessas  ad  bene- 
placitum  observamus,  gratiam  concessam  ad  benepladtum  sedis'  durare 
post  mortem  concedentis;  gratiam  vero  concessam  ad  beneplacitum  no- 
strum  per  mortem  concedentis  extingui.  Gratiae  enim  huiusmodi  con- 
feruntur  in  arbitrium,  vel  sedis ,  quae  numquam  moritur,  sed  semper 
in  successonbus  vivit;  vel  concedentis,  qui  per  mortem  amittit  arbitrium. 


TITULUS  VI. 

DE    TRADITIONE    ET    CONSUETUDINE. 

Summarium  :  54.  Traditio  quid ,  et  quotuplex  ?  —  55.  Quid »  et  quotuplex  consuetudo?  — 
56.  Quas  conditiones  requirat  ?  —  57.  Probanda  est,  nisi  sit  notoria.  —  $8.  Qui  sint  eius 
effectus?  —   59.  Quomodo  auferatur? 

54.  Egimus  usque  nunc  de  iure  scripto ;  modo  de  iure 
non  scripto,  quod  traditione,  et  consuetudine  constat  (l). 
Traditio  est  ius  non  scriptum,  quod  ab  Apostolis,  eorumque 
successoribus  viva  voce  traditum,  et  Ecclesiae  observatum  con- 
sensu,  quasi  de  manu  ad  manum  transmissum,  usque  ad  nos 
pervenit.  Causa  ,  ob  quam  hoc  ius  introductum  ,  et  con- 
servatum  iugiter  fuit  ,  ea  est ,  quia  non  omnia  scripta 
fuere,  quae  fecit,  et  docuit  Iesus  Christus,  neque  omnia, 
quae  Ecclesia  praecepit  ,  ac  constantissime  observavit , 
praesertim  primis  saeculis ,  et  difficillimis  persecutorum 
temporibus,  litteris  consignata  sunt. 


DE    TRAD.    ET    CUNSUETUD.  6l 

Traditio  duplex  est,  divina  nimirum  et  humana  (2):  illa 
Deum  habet  auctorem  ,  et  pars  est  divinae  revelationis ; 
immo  divinam  ipsam  scriptam  Revelationem  antecedit : 
nam  dogmata  religionis  a  Iesu  Christo  oretenus  tradita , 
ab  Apostoli  oretenus  praedicata  ,  et  ab  Ecclesia  illibate 
prius  servata  fuerunt,  quam  scriptis  mandarentur.  Unde 
Tertulianus  ita  ait :  Prior  fuit  anima  ,  quam  littera,  sermo 
prior,  quam  liber,  et  prior  sensus  ,  quam  stylus  (3).  Huius 
traditionis  consequenter  tanta  est  auctoritas  ,  quanta  Sa- 
crarum  Scripturarum,  et  qui  eam  non  admittit.  vel  conte- 
mnit,  a  concilio  Tridentino  anathemate  percutitur  (4).  Haec 
vero,  nempe  humana,  ab  Ecclesiae  Praesulibus  descendit-, 
nempe  ab  Apostolis,  vel  ab  eorum  successoribus,  qui  mo- 
rum  regulas  primum  praedicatione,  deinde  scripturis  tra- 
didere  ,  et  tantam  habet  vim  ,  quantam  habent  leges  ab 
iisdem  auctoribus  constitutae  (5). 

(l)  Hoc  ius  dicitur  non  scriptum  non  eo  sensu  ,  qno  in  scripturam 
nunquam  redactum  fuerit;  sed  eo  sensu ,  quod  a  principio  non  fuerit 
in  scripturam  redactum,  et  ab  auctore  suo.  Plures  enim  sunt  traditio- 
nes,  et  consuetudines,  quae  in  sacris  canonibus  scriptae  exhibentur;  et 
tamen  ad  ius  non  scriptum  pertinere  non  cessant  ,  quia  ut  leges  pro- 
mulgatae  non  fuerunt  ,  sed  sensim  obtinuerunt.  —  (2)  A  quibusdam 
traditae  divisioni  tertium  adiungitur  membrum,  nempe  traditio  divino- 
apostolica ,  quasi  sit  medium  inter  traditionem  divinam  ,  et  humanam. 
Huius  distinctionis  argumentum  desumitur  a  Tridentino  in  sessione  IV, 
in  decreto  de  canonicis  Scripturis,  ubi  traditiones  affirmantur,  ab  ipsius 
Christi  ore  ab  Apostolicis  acceptae,  aut  ab  ipsis  ApostoJis ,  Spiriru  Sancto 
dictante,  traditae.  In  hac  locutione  duae  sunt  partes :  altera  de  traditio- 
nibus  ab  ore  Christi  acceptis,  altera  de  traditionibus  Apostolis  a  Spi- 
ritu  Sancto  dictatis.  Verum  cum  in  utroque  casu  traditio  procedat  a 
Deo,  divina  est.  Sunt  et  alii,  qui  traditiones  humanas  dividunt  in  apo- 
stolicas,  et  ecclesiasticas,  prout  originem  habuerunt  ab  Apostolis  ,  vel  a 
Pastoribus  eorum  in  Ecclesia  successoribus.  Apostolica  tamen  humana 
traditio  intelligitur  tantum  de  iis,  quae  Apostoli  tamquam  homines  con- 
stituerunt.  Sed  cum  utraque  ab  hominibus  originem  ducat,  humana  recte 
dici  prope  videtur,  et  non  differre  nisi  per  modum  magis  ,  vel  minus 
perfecti.  —  (3)  De  anim.  cap.  l.  —  (4)  Sess.  4,  de  can.  Script.  — 
—  (5)  Hinc  magnum  interest  inter  utramque  traditionem  discrimen  : 
nam  divina  respicit  dogma,  universalis  et  immutabilis  est,  nullique  hu- 
manae  potestati  obnoxia,  licet  ad  ecclesiae  magisterium  pertineat  eam 
interpretari ,  et  definire  an  divina  sit ,  nec  ne ;  humana  vero  respicit 
disciplinam,  esse  potest  particularis,  et  ita  mutabilis  est,  ut  iustis  de 
causis  queat  abrogari.  Card.  Soglia  ad  traditiones  divinas  ab  humanis 
distinguendas  sequentes  assignat  regulas ;   la  Traditio  divina  est,  si  eius 


62  TITULUS    VI. 

materia  ad  fidem  pertineat,  quia  fides  solum  Deum  auctorem  habet. 
2a  Pariter  traditio  divina  est ,  si  sit  earum  rerum  quae  humanam  po- 
testatem  superant,  qualis  ex.  gr.  est  materia  et  forma  sacramentorum, 
quia  sacramenta  a  solo  Deo  institui  potuerunt.  3a  Sic  etiam  traditio 
divina  est,  si  quod  praecipit,  aut  statuit,  id  consentientes  inter  se  Patres 
tamquam  oretenus  a  Christo,  vel  a  Spiritu  Sancto  dictatum,  Apostolos 
tradidisse  testentur,  aut  id  generatim  affirment  ad  praeceptum  divinum, 
sive  ad  divinam  institutionem  pertinere :  quandoquidem  sancti  Patres 
sunt  legitimi  testes  divinarum  traditionum.  4a  Quidque  denique  Ecclesia 
tamquam  divinitus  traditum  observat,  aut  docet ,  nec  in  sacris  litteris 
extat,  minime  dubitandum  est,  quin  sit  divinae  traditioni  tribuendum  : 
neque  enim  Ecclesia  catholica  his  in  rebus  errare  potest.  Inst.  Iur. 
pub.  §  20. 

55.  Consuetudo  est  ius  non  scriptum ,  et  moribus  institu- 
tum ,  quod  pro  lege  suscipitur.  Consuetudo  post  legem  na- 
turalem  initium  sumit ,  ex  quo  homines  in  unum  conve- 
nientes  inceperunt  simul  habitare.  Differt  a  lege  scripta, 
quia  haec  promulgatur ,  illa  vero  paulatim  obtinet  ex 
tacita  Principis,  et  expressa  populi  consensione.  Differt  a 
traditione,  quia  haec  statim  obligat,  et  ius  antiquum  sup- 
ponit ;  illa  vero  nor<  obligat,  nisi  sit  legitime  praescripta, 
et  ius  novum  introducit.  Differt  demum  a  praescriptione 
pluribus  modis ,  ac  praesertim  ,  quia  haec  ab  aliquibus 
hominibus  formata  ius  reddit  particulare;  illa  vero  a  po- 
pulo  introducta  ius  generale  constituit  (l). 

Consuetudo  in  generalem  et  particularem  dividi  potest. 
Prima  instar  legis  est  universalis,  a  qua  differt  tamquam 
tacitum  ab  expresso  ;  secunda  vim  habet  statuti  localis  , 
sive  legis  municipalis.  Insuper  dividi  potest  in  consuetu- 
dinem  secundum  legem ,  a  qua  determinatur  interpretatio 
ipsi  legi  tribuenda  (2);  praeter  legem,  quae  in  his  casibus 
procedit,  qui  a  iure  scripto  decisi  non  sunt  (3);  et  contra 
legem,  qua  lex  scripta,  vel  usu  non  recipitur,  vel  recepta 
denuo  abrogatur,  et  tollitur. 

(l)  Reiffenstuel  de  consuet.  n.  33.  —  (2)  Dicitur  etiam  consuetudo 
secundum  legem  illa,  quae  ipsam  legem  ad  usum  deducit,  et  per  obser- 
vantiam  legem  confirmat.  —  (3)  Sic  ex.  gr.  Regulares  ,  qui  tenentur 
observare  dies  festos  in  aliquo  loco  praescriptos  v.  g.  festa  patronorum 
principalium  (ex  dispositione  Tridentini  in  Sess.  25  ,  cap.  12  de  reg.) 
non  tenentur  forte  ex  iure  observare  ieiunia  ab  episcopo  indicta.  Sed 
si  in  Ordine  Regulari  haec  consuetudo  sit,  ut  haec  ieiunia  ab  episcopo 
praescripta  observentur  ,  erunt  inposterum  religiose  observanda    etiam 


DE    TRAD.    ET    CONSUETUD.  63 

a  Regularibus  non  in  vira  iurisdictionis  episcopalis  ,  quae  exemptos 
non  afficit,  sed  in  vim  consuetudinis  praeter  legem.  Benedictus  XIV, 
de  Synod.  1.   13,  c.  4,  n.   7. 

56.  Ad  consuetudinem  legitime  praescribendam  plures 
requiruntur  conditiones  ,  nempe  ,  ut  sit :  rationabilis  ,  ad- 
missa,  observata,  et  approbata.  Debet  esse  rationabiiis  (l); 
sed  rationabilis  non  est  consuetudo,  quae  mri  divino,  aut 
naturali  adversatur  ,  cum  ius  humanitus  confectum  leges 
nequeat  laedere  divinitus  constitutas  (2):  item  consuetudo, 
si  quid  contra  fidem  catholicam  usurpare  dignoscitur,  quae 
non  tam  consuetudo,  quam  vetustas  erroris  est  nuncu- 
panda  (3):  item  consuetudo ,  si  Ecclesiae  bono  adverse- 
tur,  si  in  periculum  aeternae  salutis  ,  vel  ad  peccandum 
inducit,  quia  diuturnitas  temporis  non  diminuit,  sed  auget 
peccata  (4) :  item  demum  consuetudo  iure  canonico  re- 
probata,  quae  abusus  et  corruptela,  potiusquam  consue- 
tudo,  appellatur  (5). 

Debet  esse  admissa  a  populo :  admittitur  autem  per 
actus  frequentes ,  voluntarios  ,  uniformes  ,  et  publice  ab 
hominibus  emissos  ,  qui  communitatem  componunt  ,  cum 
voluntate  se  obligandi.  Quoad  numerum  actuum  ad  con- 
stituendam  eorum  frequentiam  nihil  est  in  iure  definitum; 
quare  numerus  necessarius  a  iudice,  pensatis  rei,  et  per- 
sonarum  circumstantiis ,  est  determinandus,  ed  duo  actus 
possunt  sufficere,  quia  ex  regula  iuris,  pluralis  locutio  duo- 
rum  numero  est  contenta  (6).  Actus  voluntarii  requiruntur, 
quia  si  desit  voluntas ,  deest  consensus  novum  per  con- 
suetudinem  ius  introducendi  (7) :  requiruntur  uniformes : 
aliter  se  mutuo  destruerent:  requiruntur  publice  emissi 
ab  hominibus,  qui  communitatem  componunt,  vel  saltem 
a  maiore  eorumdem  parte,  tum  ut  notorietatem  habeant, 
quae  vice  promulgationis  fungitur  ,  tum  ut  omnem  com- 
munitatem  obligent,  in  qua  decisio  saltem  maioris  partis 
trahit  ad  se  minorem:  demum  hi  actus  fieri  debent  cum 
voluntate  se  obligandi  ,  quia  ex  actibus  merae  facultatis 
absque  ea  voluntate  elicitis,  non  exoritur  obligatoria  con- 
suetudo. 

Debet  esse  observata  per  diuturnum  tempus,  quia  non 
illico,  sed  paulatim  introducitur ,    et    denique    perficitur. 


64  TITULUS    VI. 

Hac  de  causa  consuetudo  appellatur  usus  inveteratus,  usus 
longaevus ,  usus  ab  antiquis  probatus ,  atque  servatus.  At 
quodnam  tempus  ad  hanc  diuturnitatem  conficiendam 
requiratur  ,  iura  non  definiunt.  Canonistae  tamen  passim 
docent,  in  consuetudine  contra  ius  annos  40  (8);  in  con- 
suetudine  praeter  ms  10  annos  sufficere  (9) ;  dum  nullo 
temporis  lapsu  indiget  consuetudo  secundum  ius ,  quae 
nil  a  legis  interpretatione  differt.  Sed  Doctores  quidam 
id  non  probant ,  quia  hoc  modo  argumentum  desumitur 
a  praescriptione  ad  consuetudinem.  Haec  quidem  illatio 
legitime  fieri  non  posse  videtur,  cum  praescriptione  nul- 
lum  ius  acquiratur  nisi  praescribenti,  et  in  eos  dumtaxat 
contra  quos  praescriptum  est ,  et  in  tantum  in  quantum 
praescribens  possedit ,  vel  quasi ;  consuetudine  vero  ius 
acquiritur  in  universum  omnibus,  et  contra  omnes  in  suo 
casu.  Hinc  putamus,  huius  temporis  definitionem  a  iudicis 
pendere  arbitrio  iuxta  naturam  negotii.  quod  brevius,  vel 
longius  tempus  expostulat,  modo  tamen  nunquam  eo  bre- 
vius  sit  ,  quod  in  praescriptione  requiritur  :  nam  si  bre- 
viori  tempore  non  potest  per  usum  constitui  lex  privata 
praescriptionis,  a  fortiori  non  poterit  lex  publica  consue- 
tudinis. 

Debet  esse  approbata  a  superiore  per  eius  consensum, 
quia  cum  consuetudo  vim  legis  habeat ,  nisi  per  legisla- 
toris  voluntatem  introduci  nequit.  Consensus  hic  ex  Do- 
ctorum  sententia  potest  esse  expressus ,  qui  a  superiore 
datur,  cum  consuetudinem  probat ;  et  tacitus  ,  qui  datur, 
cum  superior  scit  ,  et  sine  contradictione  patitur  (10). 

(l)  Aliqui  pro  conditione  rationabilitatis  ponunt  conditionem  boni- 
tatis,  quatenus  nimirum  consuetudo  debeat  esse  bona,  et  non  mala.  Sed 
a  tradita  delinitione  non  credimus  recedendum,  quia  Gregorius  IX  ap- 
probat  consuetudinem,  quae  sit  rationabilis  et  legitime  praescripta. 
Cap.  11  de  consuet.  Etenim  consuetudo  bona  est  rationabilis  ,  et  mala 
irrationabilis ;  et  praeterea  consuetudo  rationi,  et  veritati  innititur. 
Can.  7,  .dist.  8.  —  (2)  Hanc  consuetudinem  damnavit  Christus ,  cum 
Scribis  et  Pharisaeis  exprobravit  dicens :  Ouare  et  vos  transgredimini 
praeceptum  Dei  propter  traditionem  vestram?  Matth.  15;  et  revera  nemo 
sanae  menlis  intelligit  naturali  iuri....  quacumque  consuetudine...  posse  ali- 
qualenus  derogari ,  ut  ait  Gregorius  IX,  cit.  cap.  11  ,  de  consuet.  — 
(3)  Propterea  Gratianus  in  consuetudine  requirit,  quod  Religioni  conve- 
niat,  quod  disciplinae  congruat,  quod  saluti  proficiat.  Can.  5,  dist.   l.  — 


DE    TRAD.    ET    CONSUETUD.  65 

(4)  Cap.  8  et  9  de  Simon.  —  (5)  Cap.  l,  de  consuet.  in  6.  A  iure 
canonico  reprobatur  consuetudo  :  1°  Retinendi  plura  beneficia  incom- 
patibilia  absque  Pontificis  dispensatione.  Cap.  1  de  Consuet.  in  6. 
2"  Auferendi  etiam  in  parte  immunitatem  ecclesiasticam.  Cap.  14  de 
elect.  et  cap.  49,  de  sent.  excom.  Hinc  non  tenent  consuetudines,  quibus 
Principes  laici  potestatem  in  res  sacras,  et  personas  ecclesiasticas  sibi 
arrogant .  neque  tenet  consuetudo  Regii  placiti ,  ut  facile  eruitur  ex 
pluribus  propositionibus  damnatis  in  Syllabo,  ac  specialiter  ex  propo- 
sitionibus  41,  43  et  seqq.  3°  Percipiendi  distributiones  quotidianas  in 
absentia  a  choro.  Cap.  unic.  de  cleric.  non  resid.  in  6.  40  Exercendi 
actus  episcopalis  ordinis  in  clerico  non  episcopo.  Cap.  4  de  consuet. 
5°  Appellandi  ad  episcopum  a  sententia  vicarii  generalis.  Cap.  2,  eod. 
in  6.  6°  Impediendi  episcopo  Morum  correctionem,  aut  dioecesis  visi- 
tationem.  Cap.  13  de  off.  ord.  et  cap.  16  de  rescript.  7°  Non  recipiendi 
sedis  Apostolicae  legatos.  aut  Nuncios.  Extrav.  Supei  gentes  de  consuet. 
inter.  com.  et  Brev.  Pii  VI  Super  mtnciaturis ;  insuper  qui  sic  agunt 
excommunicationem  mcurrunt,  eorumque  terrae  ecclesiastico  subiiciun- 
tur  interdicto.  Hae  et  aliae  similes  consuetudines  reprobantur.  V.  Gi- 
raldum  in  Append.  ad  tit.  de  consuet.  Sed  specialiter  reprobantur  con- 
suetudines,  quae  decretis  concilii  Tridentini  adversantur.  Bul.  Benedictus 
Deus  Pii  IV,  eiusdem  concilii  confirmatoria.  —  (6)  Cap.  40  de  reg. 
iur.  in  6.  —  (7)  Hinc  si  per  metum  gravem,  aut  per  vim  communitas 
adigeretur  ad  actus  frequentandos ,  aut  per  errorem  ,  vel  ignorantiam 
eosdem  emitteret,  nulla  propterea  conderetur  legitima  consuetudo.  — 
(8)  Hoc  Doctores  deducunt  ex  cap.  4  et  15  de  praescript.,  in  quibus 
praescriptio  tantum  quadragenaria  admittitur.  Sed  ibi  agitur  de  prae- 
scriptione  iurisdictionis  ,  et  bonorum  ,  non  precise  de  praescriptione 
contra  legem.  —  (9)  Hoc  desumunt  ex  can.  7  dist.  12  ubi  sancitur 
revocandum  esse  quidquid  contra  longam  consuetudinem  fit.  Ergo  quod 
fit  secundum  hanc  consuetudinem  non  est  revocandum,  ac  proinde  li- 
citum  est  et  validum.  Longa  autem  consuetudo  est  decem  annorum,  ut 
omnes  doctores  tradunt,  et  decem  annorum  consuetudo  dicitur  longaeva 
a  Glossa  in  cap.  ultimo  de  consuet.  in  6  verb.  consuetudo.  —  (10)  Quando 
Pontifex  scit  vigere  in  aliqua  regione ,  vel  in  tota  ecclesia  aliquam 
consuetudinem  praeter  vel  contra  ius ,  quae  tamen  rationabilis  sit ,  et 
silentium  super  eam  servat,  cum  facile  posset  suo  verbo  eam  revocare, 
praesumitur  eam  probare  :  nam  legislativam  facultatem  aeque  exercet, 
cum  voluntatem  suam  subditis  per  verbum  imponit,  et  cum  subditorum 
mores  etiam  tacite  probat.  Hoc  enim  tacitum  aequivalet  expresso  ,  et 
de  tacito  dubitari  non  potest,  cum  Pontifex  agnoscit,  et  non  contradicit 
moribus  subditorum,  si  facile  contradicere  queat,  iuxta  illud :  Qui  tacet 
consentit,  cum  facile  repugnare  posset ,  et  deberet.  Sic  per  consuetu- 
dinem  totius  orbis  catholici  derogatum  est  legi  audiendi  diebus  festivis 
missam  parochialem.  Cap.  2 ,  de  paroch.  etc,  et  Benedictus  XIV,  de 
S}rnod.  1.  11,  c.  14,  n.  10.  Hoc  verum  est,  cum  Pontifex  silentium  ser- 
vat,  et  posset  facile  reclamare.  Aliter  autem  res  se  haberet,  si  recla- 
mare  non  posset ,  quia  physice  ,  aut  moraliter  impeditus  ,  ut  puta  si 
arcta  detineretur  custodia,  ut  in  miseranda  Pii  VII  captivitate,  ab  anno 
1809,  ad  annum  1814..  primum  Savonae  ,  et  deinde  fontis  Bellaquei  in 
Instit.  Canon.   V«l.  I.  S 


66  TITULUS    VI. 

Gallia;  aut  si  timenda  sint  ex  reclamatione  maiora  mala  ob  personarum 
perversitates,  aut  temporum  calamitates,  ut  cum  populus  ,  aut  natio  a 
Pontifice  descissit.  In  his  casibus  praesumi  non  potest  tacitus  eius  con- 
sensus,  ac  proinde  ex  hoc  capite  nequit  consuetudo  introduci :  Pontifex 
enim  silentium  servat  veluti  ex  necessitate.  Unde  aliqui  tradunt,  silen- 
tium  Pontificis  esse  duplex,  nempe  annuens,  et  aeconomicum :  illo  utitur, 
cum  consuetudinem  tacite  probat;  hoc  vero ,  cum  ex  prudentia  silet, 
ne  maiora  sequantur  mala.  Esse  autem  hoc  silentium  licitum  liquet  ex 
naturali  ratione ,  et  ex  allocutione  consistoriali  Pii  VI ,  diei  29  martii 
179O,  qui  in  illa  maxima  revolutionis  gallicanae  calamitate,  sic  loque- 
batur  :  Videmus  profecto  quam  grave  nobis  impositum  sii  loquendi  munus ; 
sed  novimus  etiam  non  solum  inanem  futuram  vocem  nostram  ad  efferatam 
populi  in  omnem  licentiam  effusi  multitudinem  ,  quae  proruit  ad  incendia, 
ac  rapinas...  verum  etiam  verendum  esse,  ne  magis  magisque  ad  alia  per- 
petranda  facinora  invitetur,  et  accendatur.  Citat  deinde  S.  Gregorium  sic 
docentem:  Discrete  quippe  vicissitudinum  pensanda  sunt  tempora,  ne  aut 
cum  restringi  lingua  debet,  per  verba  inuiiliter  dejluat,  aut  cum  loqui  uti- 
Jiter  potest,  semetipsam  pigra  restringat....  Unde  et  nobis  caute  discendum 
est ,  quatenus  os  discretum,  et  congruo  tempore  vox  aperiat ,  et  rursum 
congruo  taciturnitas  claudat.  Insuper  citat  peritissimum  Pineda  affirman- 
tem  illud  esse  tempus  tacendi ,  cum  auditores  non  amplius  obtemperantes 
dictis,  sed  repugnantes  ei  contradicentes,  atque  ad  singula  verba  elairantes 
experimur.  Theiner  doc.  ined.  tom.  1,  n.  1.  Quare  recte  concluditur , 
summos  Pontifices  hoc  oeconomico  silentio  uti  posse ,  quando  commu- 
nitas  consuetudinem  inducens  legi  adversam  non  videtur  ad  superiori 
parendum  disposita ;  sed  potius  ad  schisma  exorbitare  parata;  et  quando 
Principes,  vel  parlamenta  consuetudinis  revocationem  ita  aegre  ferrent, 
ut  maiora  ab  eis  timenda  forent  mala  ;  quod  procedere  putat  etiamsi 
consuetudo  esset  irrationabilis ,  et  vera  corruptela.  —  An  possit  per 
consensum  legalem  ,  sive  iuridicum  consuetudo  introduci ,  duplex  est 
sententia.  Communior  et  praestantior  ea  est  S.  Rotae  Romanae ,  quam 
sequuntur  Fagnanus,  cardinalis  de  Luca  aliique  canonistarum  principes, 
nempe  constitutionem  pontificiam  per  non  usum  non  tolli  absque  scientia 
Pontificis.  (Vide  Analecta  iuris  pontificii .  fasc.  67).  Oppositam  senten- 
tiam  vide  apud  Zallinger  institut.  iur.  eccles.  ad  tit.  de  consuet,  §  230. 

57.  Cum  consuetudo  in  facto  consistat,  nunquam  prae- 
sumitur ;  sed  illi  onus  probandi  incumbit  ,  qui  eam  alle- 
gat.  Cum  tamen  quaedam  sint  consuetudines  ita  notoriae, 
ut  de  illis  dubitari  non  possit,  hinc  in  hoc  casu  sola  no- 
torietas  probat ,  et  sufficit  consuetudinem  notoriam  alle- 
gare,  ut  allegatur  ius  scriptum.  In  aliis  vero,  quae  adeo 
in  confesso  non  sunt,  probatio  est  omnino  necessaria,  quae 
fieri  potest  per  publicas  scripturas  ,  per  exempla  rerum 
iudicatarum,  et  per  testes  (l). 

(l)  Zallinger  loc.  cit.   §  232. 


DE    TRAD.    ET    CONSUETUD.  67 

58.  Consuetudinis  effectus  sunt :  1°  ut  legitime  praescri- 
pta  omnes  in  contractibus,  iudiciis,  caeterisque  actibus  ci- 
vilibus,  et  ecclesiasticis  obliget,  quia  ius  novum  inducit  (l): 
2°  ut  legem  prius  latam  interpretetur;  etenim  utriusque 
iuris  definitione,  Optima  est  legum  interpres  consuetudo  (2); 
3°  ut  legem  prius  latam  abroget,  ex  quo  sequitur,  quod 
ille  iudex  causam  suam  facit  (3),  qui  contra  consuetudi- 
nem  probatam  sententiam  profert. 

(l)  Arg.  cap.  9,  de  consuet.  —  (2)  Cap.  8  de  consuet.  —  (3)  Cau- 
sam,  vel  litem  suam  facere  iure  Romanorum  idem  sonat  ac  male  iudi- 
care  :  unde  iudex,  qui  causam  suam  facit,  tenetur  damna  reparare. 

59.  Consuetudo  abrogatur  per  aliam  consuetudinem  con- 
trariam,  vel  per  legem:  cum  in  themate  legum,  cuius  exem- 
plum  refert  consuetudo  ,  illud  observetur ,  quod  lex  po- 
sterior  derogat  priori.  At  notandum  id  inteliigi  de  con- 
suetudine ,  et  lege  universali ,  quae  se  mutuo  destruunt ; 
nam  lex  universalis  non  tollit  consuetudinem  particularem 
alicuius  loci,  de  qua  nullam  facit  mentionem  (l). 

His  expositis  de  iure  constituente  ,  ad  ius  constitutum 
progredimur,  cuius  obiectum  triplex  est ,  nempe  :  perso- 
nae  ,  res  et  iudicia.  Personae  quidem  ,  quibus  ius  r-ddi- 
tur;  res  de  quibus  redditur;  et  iudicia,  quomodo  redditur. 
Hinc  a  personis  exordimur. 

(l)  Cap.  l,  de  constit.  in  6.  Ad  tollendam  consuetudinem  specialem 
locorum  requiritur  expressa  declaratio  a  Pontifice  facta,  maxime  si  sit 
immemorialis,  quae  assimilari  potest  privilegio.  Si  vero  immemorialis 
non  sit,  sufflciunt  clausulae,  quae  saepe  in  legibus  ecclesiasticis  inve- 
niuntur,  ut  est :  nulla  obstante  consuetudine  in  contrarium ;  vel  simplici- 
ter  :  nulla  obstante  consuetudine.  Reiffenstuel  de  consuet.  n.    183. 


68 


TITULUS  VII. 

DE    PERSONIS. 

Summarium  :  60.  Quid  veniat  nomine  personae?  —  61.  Personarum  divisio.  —  62  Obligatio 
laicorum  ad  sacros  canones  observandos.  —  63.  Laici  nequeunt  spiritualia  munia  tractare. 
—   64.    Divisio  clericorum.  —  65.  Qui  referuntur  ad  clericos  improprie  dictos '? 

60.  Iure  civili  Romanorum,  Persona  est  homo  cum  suo 
libertatis  statu  consideratus,  sive  est  liber  homo  a  servo 
sic  distinctus ,  qui  nec  libertatem  ,  nec  personam  habet. 
Iure  canonico  antiquo  ,  Personarum  nomine  quandoque 
intelligebantur  tantum  maiores  inter  clericos  (l);  ex  quo 
ortus  est  Personatus ,  qui  in  solo  personae  ecclesiasticae 
honore,  sive  praeeminentia  absque  officio,  et  iurisdictione 
consistit.  At  inde  usu  factum  est,  ut  Personae  nomine  qui- 
libet  intelligatur  homo  sine  distinctione  inter  liberum  et 
servum  ,  inter  maiorem  et  minorem  :  et  quidem  recte  , 
quoniam  unusquisque ,  quodcumque  fecerit  bonum  hoc  recipiet 
a  Domino ,  sive  servus  ,  sive  liber....  et  personarum  acceptio 
non  est  apud  Deum  (2). 

(1)  Can.  4,  c.   l,  q.  3-   —  {'-)  D.  Paulus  ad  Ephes.  c.  6. 

61.  Iuxta  sacros  canones  personae  dividi  possunt:  1°  in 
fideles  et  infideles.  Fideles  vocantur  ,  qui  per  lavacrum 
Baptismatis  fuerunt  ad  novam  Christi  vitam  regenerati ; 
infideles  vero,  qui  sine  Baptismate  extra  Ecciesiam  iuxta 
leges  gentium  vivunt,  quique  propterea  ad  ipsam  nulla- 
tenus  pertinent,  ut  sunt  Hebraei,  et  pagani  ;  2°  in  cleri- 
cos,  et  laicos ,  et  haec  praecipua  divisio  est.  Clerici ,  sic 
appellati  a  graeco  vocabulo  ,  quod  sortem  et  haeredita- 
tem  significat ,  sunt  illi,  qui  ab  episcopo  ordinati  ,  et  di- 
vino  mancipati  officio,  aliquod  in  Ecciesia  exercent  mini- 
sterium,  quique  propterea  in  sortem,  et  haereditatem  Do- 
mini  electi  dicuntur  ;  Laici  vero  ,  sic  dicti  ab  alia  voce 
graeca,  quae  populum  significat ,  sunt  illi,  qui  nullo  pe- 
culiari    ecclesiastico    muneri    addicti    Ecclesiae    populum 


TIT.    VII.    DE    PERSONIS.  69 

constituunt,  et  qui  salvari  poterunt,  si  vitia  benefaciendo  e- 
vitaverint  (l) ;  3°  in  orthodoxos ,  et  heterodoxos.  Orthodoxi 
sunt,  qui  veram  et  integram  catholicam  Christi  fidem  sub 
uno  visibili  ecclesiae  Capite  Romano  Pontifice  profitentur, 
qui  etiam  Catholici  dicuntur ,  et  Christiani ;  Heterodoxi 
vero,  qui  ab  Ecclesiae  unione  recesserunt,  et  errores,  ac 
schismata  sequuntur  ab  Ecclesia  damnata ,  quorum  alii 
haeretici,  et  alii  schismatici  vocantur  (2). 

Inter  laicos  sunt  Neophyti,  et  cathecumeni.  Neophyti  ap- 
pellantur,  qui  ab  infidelitate  egressi  recens  baptizati  fue- 
runt;  Cathecumeni  vero,  qui  S.  Baptismum  petierunt,  sed 
nondum  receperunt,  qui  tamen  ad  ipsum  Baptismum  re- 
cipiendum  in  fidei  doctrina  exercentur.  Quoad  Neophytos 
observamus,  non  esse  in  iure  definitum,  quamdiu  recens 
baptizati  in  neophytorum  gradu  persistant;  at  cum  hic 
gradus  ad  fidei  probationem ,  morumque  experimentum 
sit  ab  Ecclesia  institutus  ,  definitio  videtur  esse  relin- 
quenda  iudicio  Episcopi,  qui  morum  integritatem,  fideique 
constantiam  expendit.  Quoad  Cathecumenos  similiter  ob- 
servamus,  eos  non  esse  veros  Christi  fideles,  cum  in  Ec- 
clesiam  per  baptismi  ianua  nondum  sint  ingressi;  sed  ni- 
hilominus  ob  emissam  voluntatem  amplectendi  fidem  ,  et 
receptum  Crucis  signum  ,  fideique  symbolum .  Ecclesiae 
veluti  candidati  fiunt  ,  et  ad  ipsam  hac  ratione  iam  di- 
cuntur  pertinere.  Hac  de  causa  Romani  Pontifices  nedum 
Neophytorum,  sed  et  Cathecumenorum  collegia,  et  hospi- 
talia  praesertim  pro  Hebraeis,  Mauris,  et  Turcis  institue- 
runt,  ut  ex  eis  prodirent  evangelici  operarii,  qui  proprias 
gentes  possent  fidei  veritatem  illarum  lingua  docere  ,  et 
ut  reliqui  artem  addiscerent,  qua  vitam  sustinerent  (3). 

(l)  Can.  7,  c.  12,  q.  1.  —  (2)  Ex  his  definitionibus  liquet,  non  esse 
orthodoxos  Graecos  orientales  ab  Ecclesia  catholica  divisos,  et  Russiae 
religiones  cultores  ,  licet  orthodoxos  magno  fastu  se  appellent:  item 
non  esse  catholicos,  et  veros  christianos  Protestantes,  quamvis  se  tales 
esse  iactent.  —  (3)  Bul.  Vices  eius  Gregorii  XIII ;  et  Bul.  Dudum 
Pauli  IV. 

62.  Laici  orthodoxi  Ecclesiae  membra  sunt,  et  filii,  ci- 
ves  Sanctorum  ,  et  domestici  Dei  (l).  Hinc  in  spirituali- 
bus  tenentur  omnino  canonum  statutis  obtemperare;  nam 


70  TITULUS    VII. 

nequeunt  legis  sperare  fructum  ,  nisi  legis  statuta  ser- 
vent  (2).  Sapientissimus  enim  Deus  omnis  potestatis  au- 
ctor  duplex  instituit  imperium  ,  spirituale  et  temporale  , 
et  utriusque  discrevit  propria,  ut  Christiani  Imperatores 
pro  aeterna  vita  Pontificibus  indigerent,  et  Pontifices  pro 
cursu  temporalium  tantummodo  rerum  in  eorum  ditio- 
nibus  eorum  iustis  iegibus  uterentur  (3).  Concordat  Im- 
peratoris  Iustiniani  sententia :  Maxima  quidem,  inquit  ,  in 
omnibus  sunt  dona  Dei  a  superna  collata  clementia  ,  Sacer- 
dotium  ,  et  Imperium.  Illud  quidem  divinis  ministrans ;  hoc 
autem  humanis  praesidens ,  ac  diligentiam  exhibens ;  ex  uno 
eodemque  principio  utraque  procedentia  humanam  exornant 
vitam  (4).  Propterea  omnes  Christi  fideles  in  divinis  et 
spiritualibus  subiecti  sunt  Summo  'Ecclesiae  Hierarchae  , 
et  Vicario  Christi :  dum  in  mere  temporalibus  et  profanis 
subditi  sunt  proprio  respective  Principi.  Utrique  ergo  de- 
bent  fidem,  et  obedientiam  servare  iuxta  Christi  praece- 
ptum  :  Reddite  quae  sunt  Caesaris  Caesari,  et  quae  sunt  Dei 
Deo  (5).  Pro  cuius  quidem  praecepti  executione  ipse  Deus 
gladium  temporalem  concessit  Principi,  quo  bonum  tem- 
porale  societatis  defendens  posset  corporaliter  gravio- 
rum  criminum  reos  occidere;  et  spiritualem  concessit  Pon- 
tifici,  quo  aeternum  animae  bonum  defendens,  posset  spi- 
ritualiter  graviorum  criminum  reos  necare  ,  hoc  est  per 
anathema  a  S.  Ecclesiae  unione  divellere. 

(l)  D.  Paulus  ad  Ephes.  c.  2.  —  (2)  Quod  dicendum  est  etiam  de 
iis,  qui  in  altissimo  dignitatis  gradu  collocati  sunt,  de  supremis  magi- 
stratibus  et  regibus.  Unde  Gelasius  Papa  ad  Anastasium  imperatorem 
scribebat:  Tanto  gravius  est  pondus  sacerdotum ,  quanio  etiam  pro  ipsis 
regibus  in  divino  sunt  reddituri  examine  rationem  Et  alibi  rationaliter 
ita  declaratur  :  Si  Imperator  catholicus  est ,  filius  est ,    non  praesul  Eccle- 

siae.  Quod  ad  religionem  competit,  discere  ei  convenit,  nou  docere Deus 

enim  voluit ,  saeculi  potestates ,  si  fideles  sunt ,  ecclesiae  suae  sacerdotibus 
esse  subiectas.  Can.  11,  diss.  96.  Card.  Soglia,  Inst.  iur.  pub.,  1.  3,  c.  l, 
§  37.  Quare  merito  damnata  fuit  sequens  propositio :  Reges ,  et  Prin- 
cipes  non  solum  ab  Ecclesiae  iurisdiciione  eximuntur,  verum  etiam  in  quae- 
stionibus  iurisdictionis  dirimendis  superiores  sunt  Ecclesiae.  Syllab.  propo- 
sitione  54.  —  (3)  Can.  8  ,  dist.  lo.  —  (4)  Novel.  7,  in  principio.  — 
(5)  Matth.  c.  22. 

63.  Attamen  cum  laici  nulli  peculiari  muneri    sint  ad- 


DE    PERSONIS.  71 

dicti,  nullam  queunt  ecclesiasticam  iurisdictionem  habere, 
aut  exercere.  Nequeunt  idcirco  spiritualia  ,  et  mere  ec- 
clesiastica  negotia  tractare  (l),  de  fidei  mysteriis  publice, 
vel  privatim  disputare  cum  haereticis  (3),  praedicationis 
offlcium  exercere ,  et  praesentibus  clericis ,  nisi  ipsis  ro- 
gantibus,  docendi  officium  obire  (3).  Nequeunt  ob  eamdem 
causam  oblationes  ad  altare  offerre  ,  in  minorum  etiam 
ordinum  officio  deservire  ,  vasa  sacra  attingere  (4).  Ne- 
queunt  praeterea  alia  plura  facere,  de  quibus  suis  in  locis 
agemus  (5). 

(l)  Cap.  2,  de  iudic.  Ea  est  huius  asserti  ratio,  quia  causarum  spi- 
ritualium  et  mere  ecclesiasticarum  cognitio  a  spintuali  et  supernaturali 
potestate  dependct,  quam  Christus  Dominus  instituit,  et  Petro,  eiusque 
successoribus  concessit  apud  Matthaeum  cap.  16;  et  Ioannem  c.  ult. 
ut  ab  eo  in  reliquos  praelatos  diffunderetur.  Can.  2,  dist.  21.  Sed  hanc 
potestatem  non  concessit  laicis ,  qui  propterea  ad  eam  assequendam 
sunt  incapaces ,  ut  tradunt  communiter  Doctores.  Negotia  autem  spiri- 
tualia,  et  mere  ecclesiastica  sunt ,  quae  de  sacramentis  ,  fide  ,  ritibus, 
caeremoniis,  censuris,  beneficiis,  decimis,  ecclesiis,  et  ecclesiasticis  per- 
sonis  agunt.  V.  Gonzales  ad  cit.  cap.  2.  Quare  laicus  in  dictis  causis 
nequit  esse  iudex  ordinarius,  aut  arbiter  ,  neque  potest  ad  eas  causas 
definiendas  ab  episcopo  delegari;  sed  solus  Papa  hoc  facere  valet,  ubi 
ius  divinum  non  resistit.  Nihilominus  in  iisdem  causis  laicus  a  partibus, 
vel  ab  episcopo  potest  constitui  procurator.  Cap.  1,  de  procur  in  6,  et 
Fagnanus  ad  cit.  cap.  2,  potest  constitui  assessor  iudicis  ecclesiastici,  quia 
talis  assessor  iudicandi  potestate  non  pollet,  nec  aliquam  consequitur  iuri- 
sdictionem.  Sed  hoc  evenire  non  solet  absque  gravi  mcommodo  :  unde 
nunc  omnes  Galliae  episcopi  ,  qui  tribunalia  restituerunt ,  solos  eccle- 
siasticos  viros  in  iudices  ,  promotores  ,  et  assessores  curiarum  suarum 
sapienter  elegerunt  ,  ut  testatur  Andre  in  suo  cursu  alphabetico  Iur. 
can.  verb.  laici.  Item  laicus  in  causis  iisdem  potest  esse  notarius,  tum 
quia  notarius  exercet  officium  testis ,  tum  quia  clericus  generaliter  ta- 
bellionem  agere  nequit.  Cap.  8,  ne  cler.  vel  mon.;  et  potest  esse  can- 
cellarius  episcopi  ,  Monacellus  part.  l,  tit.  l,  for.  5  ,  n.  7-  Ubi  vero 
cancellarius  episcopi  sit  laicus,  eo  uti  nequit  episcopus  in  efformando 
processu  pro  canonizatione  Sanctorum,  et  in  visitatione  monialium:  nam 
cancellarius  laicus  monasteria  ingredi  nequit.  Bul.  Dulnis  Gregorii  XIII, 
etiamsi  esset  officialis  ipsorum  monasteriorum,  ut  referunt  decisum  a 
S.  Congregatione  epic.  et  Reg.  in  Gemien.  l6.  Ian.  1607.  —  (2)  Hoc 
erat  laicis  interdictum  ab  ipsis  imperatoribus  Christianis  pluribus  le- 
gibus,  quas  affert  Berardi  in  suis  Commentariis  ad  lib.  5  Decret.  p.  1, 
dis.  2,  c.  1.  Sed  hanc  interdictionem  firmavit  Alexander  IV,  in  cap.  2 
de  haeret.  in  6,  quam  alii  posteriores  Pontifices  ratam  habuerunt  ad 
pericula  disputantium,  et  pusillorum  scandala  amovenda  Prohibitio  tamen 
haec  cadit  in  disputatione  vera  et  formali,  non  in  materiali,    vel  ficta, 


72  TITULUS    VII. 

aut  morali,  quae  fit  exercitii  causa  ad  veritatem  magis  cognoscendam, 
ac  errores  refutandos,  quae  licita  quidem  est,  et  ad  meritum  multum 
confert.  Gonzales  ad  cap.  Cum  ex  iniuncto,  de  haeret.  Illa  insuper  fieret 
licita  in  casu  necessitatis  ,  vel  utilitatis ,  veluti  si  in  aliquo  loco  esset 
haereticus,  qui  fideles  perverteret,  nec  ibi  adessent  ecclesiastici  docti, 
qui  fidei  partes  susciperent.  Barbosa  ad  clt.  cap.  2.  Extremis  insuper 
hisce  temporibus,  quibus  haeretici,  et  athei  undique  scatent  ,  eam  pu-  • 
tamus  inesse  rationem  utilitatis,  et  necessitatis,  per  quam  facile  possint 
episcopi  hanc  licentiam  concedere,  debitis  observatis  cautelis,  immo  et 
eruditi  fideles  zelo  religionis  incensi  eam  sibi  retinere  praesumptive 
concessam,  ut  rati  sunt  plurimi,  qui  S.  Theologiam,  et  ius  sacrum  pro- 
fitentes  contra  Ecclesiae  inimicos  strenue  decertarunt,  et  libris  in  orbe, 
oratione  in  circulis,  ac  recitationibus  in  scholis  rem  Christianam  ma- 
gnopere  iuvarunt.  —  (3)  Cap.  13,  de  haeret.  can.  29.  dist.  23,  et  ratio 
est,  quia  a  Domino,  vel  ab  Eccl^sia  missionem  non  habent.  —  (4)  S. 
De  Ligorio  Theol.  mor.  1.  6,  n.  382.  —  (5)  Hic  notandum ,  quod  die 
veneris  et  sabbati  sancti  omittenda  est  oratio  pro  Imperatore  ,  et  eius 
nomen  in  exultet,  quia  die  6  Augusti  an.  1806.  Imperator  Romanorum 
huic  dignitati  renunciavit.  Ita  est  praxis  ecclesiae  Romanae,  et  ita  prae- 
scribunt  declarationes  S.  Congreg.  Rit.  in  una  Siwsinaten.  3  aug.  l839r 
et  in  alia  Meclinen.  1844.  V.  Corresp.  de  Rom.  4  septemb.  185 1,  pag.  352. 

64.  Cierici  dividuntur  1°  in  maiores,  ut  Episcopi,  et  iri- 
feriores ,  ut  simplices  Sacerdotes  :  2°  in  regulares  ,  qui  in 
claustris,  et  saeculares,  qui  extra  claustrum  vivunt:  3°  in 
eos,  qui  in  ordine  sacro,  et  eos,  qui  in  ordine  non  sacro 
sunt  constituti :  40  in  eos,  qui  proprie,  et  improprie  cle- 
rici  appellantur.  Clerici  proprie  dicti  sunt  omnes  ,  quos 
hic  recensuimus;  improprie  autem  sunt,  qui  sine  tonsura 
habitum  clericalem  deferunt. 

65.  Ad  Clericos  improprie  dictos  plures  referuntur,  qui 
interdum  clericorum  privilegiis ,  favoribusque  donantui\ 
Huiusmodi  sunt  Monachi  professi  nullo  ordine  insigniti  , 
probatarum  Religionum  Novitii  (1),  et  Regularium  Con- 
versi,  qui  monasteriis  addicuntur,  ut  a  chori  obligatione 
soluti  in  temporalibus  eorumdem  ministeriis  occupentur. 
Conversi  differunt  ab  Oblatis  tum  in  eo  quod  illi  et  non 
isti  professionem  solemnem  emittunt,  tum  in  eo  quod  illi 
habitum  Religionis  assumunt ,  et  isti  habitum  diversum 
retinent,  ac,  praecedente  bonorum  donatione,  monasterio 
se  dedunt ,  ut  procul  a  mundanis  curis  queant  Deo  in 
pace  et  quiete  servire  omnibus  vitae  diebus  (2).  Huius- 
modi  quoque  sunt  Tertiarii ;  qui  variis  mendicantium  Re- 


DE    PERSONIS.  73 

ligionibus  consociantur  ,  quique  ideo  Tertiarii  dicuntu*  , 
quia  non  ad  religiosos ,  non  ad  conversos  pertinent ,  sed 
ad  alium  tertium  ordinem  aut  a  Religionis  fundatore  in- 
stitutum,  aut  post  fundationem  a  summis  Pontificibus  pro- 
batum.  Horum  plane  tres  sunt  species  in  iure  recognitae, 
nam  alii  vivunt  domi  suae  ;  alii  vivunt  in  coetu  ;  et  alii 
religionem  constituunt  (3).  Iam  vero  Tertiarii  in  congre- 
gatione ,  et  communitate  viventes  privilegiis  clericorum 
fruuntur;  non  ita  qui  seorsum  ab  aliis  in  propriis  domi- 
bus  vivunt  (4).  Demum  ad  conditionem  clericorum  im- 
proprie  dictorum  revocantur  etiam  Moniales  ,  quatenus 
quibusdam  fruuntur  clericorum  privilegiis,  ut  fori,  et  ca- 
nonis,  et  earum  occasione  etiam  Novitiae ,  Conversae,  et 
Tertiariae  (5).  Nam  quae  supra  diximus  constituta  pro 
viris ,  vel  in  iisdem  ,  vel  in  aliis  summorum  Pontificum 
bullis  ad  mulieres  quoque  extensa  fuerunt  (6). 

(l)  Cap.  21,  de  sent.  excom.  in  6.  —  (2)  Cap.  5  ,  de  sent.  excom. 
et  ibi  Glossa.  —  (3)  Et  habent  novitiatum  cum  professorio  Bul.  Pa- 
ierna  Benedicti  XIII.  —  (4)  Bul.  Dum  citra  Leonis  X.  —  (5)  Arg. 
cap.  33,  de  sent.  excom.  —  (6)  Sed  circa  Tertiarias  non  collegialifer 
viventes  observamus  ,  non  posse  Regulares  illis  dare  proprii  ordinis 
habitum  sine  ordinarii  dioecesani  licentia,  quam  hic  concedere  non  de- 
bet,  nisi  prius  sibi  constet  de  tali  indulto  Regularibus  a  S.  SeJe  con- 
cesso,  de  bonis  foeminarum  moribus  ,  de  earum  quadraginta  annorum 
aetate,  de  redditibus  sufficientibus  ad  honestam  sustentationem  ,  et  de 
convenienti  habitatione,  quam  numquam  possunt  habere  cum  viris,  nisi 
cum  solis  coniunctis  in  primo  consanguinitatis  ,  vel  affinitatis  gradu. 
Monacellus  part.  l,  tit.  6,  form.  14;  et  Benedictus  XIV,  de  Synod. 
1.  9,  c.  15,  n.  11,  ubi  dotes  necessarias  enumerat,  ut  episcopus  licen  - 
tiam  licite  dare  queat. 


74 

TITULUS  VIII. 

DE    COMMUNIBUS    CLERICORUM    IURIBUS. 

Summarium:  66.  Submissio  legibus  praecedit  iura  clericorum  ,  quae  ad  tria  capita  revocantur. 
—  67.  Soli  clerici  capaces  sunt  actuum  ordinis,  et  iurisdictionis  ecclesiasticae.  —  68.  In 
quo  consistat  privilegium  fori  ?  —  69.  A  concordatis  fuit  limitatum.  —  70.  Quae  s;nt 
temporales  clericorum  causae  ,  quae  a  iudicibus  laicis  possunt  cognosci '?  —  71.  Privilegium 
canonis.  —  72.  Poena  percutientium  clericos.  —  73.  Beneficium  competentiae.  —  74.  Exem- 
ptio  clericorum  a  pubblicis  tributis  et  muneribus. 

66.  Ut  Deus  in  lege  veteri  Levitas  in  suum  ministe- 
rium  assumpsit  sic  in  nova  in  suos  ministros  sibi  segre- 
gavit  Clericos,  qui  quanto  magis  fuerunt  elati  in  honore, 
tanto  fidelius  debent  leges  sibi  constitutas  observare  ,  ne 
sit  honor  sublimis,  et  vita  deformis,  ut  S.  Ambrosius  aie- 
bat.  Et  hoc  quidem  nedum  divinas  et  ecclesiasticas  leges 
comprehendit  ,  sed  .  ubi  salva  sint  ecclesiasticae  immuni- 
tatis  iura,  ad  Principum  quoque  leges  extenditur,  in  quo- 
rum  ditione  vivunt,  iuxta  D.  Pauli  praece^ptum  ad  Titum: 
Admone  Hlos  principibus  et  potestatibus  subditos  esse ,  dicto 
obedire,  ad  omne  opus  bonum  paratos  esse  (l).  Hic  observat 
Theodoretus  ,  Apostolum  excipere  neminem  ,  non  presbi- 
teros,  non  praesules,  non  monachos. 

Clerici  multo  ampliora  ,  quam  laici  ,  habent  iura  ,  et 
onera  multo  graviora.  Iura  clericorum  ad  haec  tria  ca- 
pita  possunt  revocari:  1°  ad  praerogativam  ordinis  et  iu- 
risdictionis  :  2°  ad  privilegium  fori  ,  canonis  ,  et  compe- 
tentiae :  3°  ad  exemptionem  ab  oneribus ,  et  muneribus 
publicis. 

(l)  V.  Card.  Soglia,  Inst.  lur.  pub.,  1.  3,  c.   l,  §  58. 

67.  Circa  primum.  Soli  clerici  capaces  sunt  actuum  or- 
dinis  respectivi  ,  qui  si  ab  aliis  emittantur  ,  non  tantum 
sunt  illiciti,  sed  et  invalidi :  ut  est  ordinare ,  confirmare, 
consecrare,  et  absolvere  a  peccatis.  Ipsi  soli  queunt  ma- 
gistratus,  et  praelaturas  ecclesiasticas  gerere,  leges  et  sen- 
tentias  in  foro  canonico  ferre  ,    censuras  edere  ,  in  bene- 


TIT.    VIII.    DE    COMMUN.    CLER.    IUR.  75 

ficiis  instituere  ,  aliaque  spiritualia  ab  ecclesiastica  iuris- 
dictione  dependentia  explicare  (l).  Hae  autem  praeroga- 
tivae  tamquam  necessarium  consequens  ius  involvunt  per- 
cipiendi  fructus  Ecclesiarum,  et  beneficiorum ;  et  honorem 
continent  nobiliorem  occupandi  locum  in  Ecclesia,  et  prae- 
cedendi  collegiis  laicorum  maxime  in  publicis  precibus. 

(l)  Devoti  Inst.  can.,  1.  l,  t.  l,  g  5. 

68.  Circa  secundum.  Ob  privilegium  fori  clerici  ne- 
queunt  sive  volentes ,  sive  inviti  in  iudicium  saeculare 
conveniri,  aut  a  saeculari  iudice  puniri.  Iure  communi  in- 
specto,  generale  est  hoc  privilegium,  omnes  comprehen- 
dens  clericorum  causas  tam  criminales,  quam  civiles,  tam 
personales,  quam  reales,  tam  in  actione  proprietatis,  quam 
in  actione  possessionis:  est  similiter  absolutum ;  nam  cle- 
ricus  neque  iureiurando  potest  eidem  renunciare  ,  quia 
non  fuit  introductum  in  favorem  privatarum  personarum, 
sed  ab  bonum  publicum  ,  et  in  favorem  totius  ecclesia- 
stici  ordinis.  Haec  quidem  iurata  renunciatio  foret  ipso 
iure  nulla.  cum  ex  iuris  principio  cautum  sit,  privatorum 
pactis  non  posse  iuri  pubblico  derogari  (l). 

(l)  Praecipuum  hoc  ecclesiasticae  immunitatis  caput  coniirmavit  Tri- 
dentinum,  quod  postquam  declaravit,  personarum  ecclesiasticarum  immuni- 
tatem  Dei  ordinatione  ,  et  canonicis  sanciionibus  institutam  ,  decernit ,  et 
praecipit ,  sacros  canones,  et  concilia  gcneralia  omnia,  nec  non  alias  Apo- 
stolicas  sanctiones  in  favorem  personarum  ecclesiasticarum,  liberlatis  eccle- 
siasticae,  et  contra  eius  violatores  editas,  quae  omnia  praesenti  decreto  in- 
novat,  exacle  ab  omnibus  observari  debere.  Sess.  25,  c.  20,  de  ref.  Lon- 
gum  esset  omnes  canones  hoc  loco  renovatos  referre:  sufficit  nobis  ci- 
tare  can.  9,  dist.  96,  can.  26,  dist.  86,  cap.  12,  de  for.  comp.,  cap.  4, 
de  cens.  in  6,  cap.  1  et  seqq.  de  imm.  Eccl.  et  conc.  gener.  Latera- 
nense  5,  sess.  9,  ubi  ecclesiasticae  personae  non  solum  iure  humano , 
sed  et  divino  a  saecularium  personarum  exactionibus  declarantur  im- 
munes.  Iure  ac  merito  ita  sacri  canones  sanxerunt:  nam  clerici  personae 
sunt  Deo  sacrae  ,  et  magis  adhuc ,  quam  ipsa  templa,  et  altaria  ,  quia 
templa  et  altaria  viva  sunt  ;  patres  quoque ,  et  magistri  omnium  fide- 
lium  vocantur  :  quare  nonne  miserabilis  insaniae  esse  cognoscitur,  si  filiits 
patrem,  discipulus  magisirum  sibi  conetur  subiugare  ,  et  iniquis  obbiigatio- 
nibus  illum  suae  potestati  subiicere  ,  a  quo  credit  non  solum  in  terra ,  sed 
etiani  in  coelo  se  ligari  posse,  et  solvi?  can.  9,  dist.  96.  Ideo  Imperatores 
Christiani  hoc  clericorum  privilegium  agnoverunt  iustum ,  suisque  le- 
gibus  confirmarunt,  can.  28,  cap.   11,   q.   1.  V.  Thomasinum  p    2,  1.  3, 


?6  TITULUS    VIII. 

c.  102  et  seqq.  Uti  patet  duo  concilia  generalia  citata  ecclesiasticarum 
personarum  immunitatem  ex  iure  divino  ,  et  humano  deducunt ,  ut  ex 
vetustissima  traditione  manat  ,  et  semper  fuit  in  ecclesia  observatum  ; 
ex  quo  deducitur  eam  ad  divinam  institutionem  pertinere  saltem  in 
causis  spiritualibus,  et  mere  ecclesiasticis  Proinde  nec  Papa  posset  in 
omni  immunitate  dispensare,  licet  queat  declarare,  quae  immunitas  ex 
iure  divino  sit,  et  quae  ex  iure  tantum  ecclesiastico. 

69.  At  lapsu  temporis  hoc  ipsum  privilegium  per  Sum- 
morum  Pontificum  indulta  favore  Principum  ,  aut  Natio- 
num  pluries  limitatum  fuit,  praesertim  quoad  causas  rea- 
les  civiles  ,  et  graviora  Clericorum  crimina  (l).  Posset 
tamen  opponi,  haec  limitationum  indulta  abrogata  fuisse 
per  Bullam  Coenae  Domini,  in  qua  sub  numero  15  papalis 
excommunicatio  fertur  contra  trahentes,  aut  trahi  facien- 
tes  personas  ecclesiasticas  ad  saeculare  tribunal;  etiamsi 
id  eveniat  praetextu  cuiusvis  consuetudinis,  aut  privilegii.  Ve- 
rum  cum  ipse  Pontifex  tum  ante  ,  tum  post  Bullae  pu- 
blicationem  quandoque  haec  privilegia  ,  vel  indulta  pro 
aliqua  ditione  concedat ,  dicendum  videtur,  nolle  Pontifi- 
cem  ad  privilegiatas  ditiones  Bullam  extendere  ,  vel  sal- 
tem  tolerare,  ne  quoad  hoc  observetur  (2). 

(l)  Harum  limitationum  exempla  pro  antiquo  Galliae  regno,  et  pro 
Venetiarum  republica  afferunt  canonistae  ,  Barbosa ,  et  Fagnanus  citati 
a  Reiffenstuel  in  tit.  de  Iur.  com.,  §  10,  n.  236.  Pro  regno  autem  Sar- 
diniae  extat  Instructio  Benedicti  XIV,  an.  1742  ,  et  conventio  inter 
S.  Sedem,  et  ipsum  Regem  an.  1841.  —  (2)  Principes  saeculares,  sive 
suprema  Parlamenta  et  curiae  absque  sacrilegio  nequeunt  immunitatis 
ecclesiasticae  leges  sua  propria  auctoritate  mutare,  aut  auferre.  Si  hoc 
fecerint  signum  est ,  eos  a  cathoiica  fide  defecisse  ,  vel  proxime  defe- 
cturos.  Nam  potestas  iudicandi  coniungitur  cum  potestate  leges  ferendi, 
et  qui  sibi  usurpat  ius  de  rebus  spiritualibus  iudicandi ,  eodem  tem- 
pore  ius  sibi  adscribit  de  iisdem  rebus  leges  ferendi.  Princeps  ergo  , 
qui  hoc  audet,  se  Pontificem  facit,  sive  schisma  Protestantium,  aut  O- 
rientalium  amplectitur.  Revera  Galliae  Parlamenta  ,  quae  iniqua  lege 
an.  1790,  ecclesiasticam  iurisdictionem  abrogarunt ,  aeque  catholicam 
religionem  expungere  decreverunt ,  forum  ecclesiasticum  abstulerunt  , 
bona  ecclesiastica  usurparunt,  conventus  religiosorum  ,  monasteria,  be- 
neficia,  et  ecclesias  subverterunt,  cultuumque  libertatem  proclamarunt, 
quod  quovis  schismate  deterius  putamus.  Et  sic  faciunt  ,  et  facient  o- 
mnes,  qui  hanc  exitialem  ingrediuntur  viam.  Neque  ipsi  episcopi  etiamsi 
Principes  in  temporalibus  sint  fori  privilegium  possunt  auferre,  ut  ma  - 
nifeste  evincitur  ex  Bulla  Non  satis  verbis  Clementis  XIII,  in  qua  Pon- 
tifex  graviter  reprehendit  Archiepiscopum  Trevirensem  ,    et  Principem 


DE    COMMUN.    CLER.    IUR.  77 

Electorem,  qui  per  edictum  suum  fori  privilegium  suppresserat,  et  ad- 
miratione  lamentatur,  ipsum  episcopum  ita  ecclesiam  saeculo  posthabere, 
at  ecdesiasiicam  potesiatem,  auctoritatemque  depressam  velit,  et  saecularem 
super  ecclesiasiicae  ruinas  extoilat.  Sed  idem  edictum  postea  archiepi- 
scopus  revocavit,  quod  forte  tulerat  non  voluntate  sua,  sed  pravis  eo- 
rum  consiliis  ,  qui  eum  circumsteterunt  ,  utpote  corruptis  moribus ,  vei 
novarum  doctrinarum  erroribus  macuiosi;  Bul.  Ex  Litteris  eiusd.  Ponti- 
ficis.  At  sicut  stabit  perpetuo  Ecclesia  catholica,  licet  a  persecutoribus 
continuo  exagitata,  ita  perpetuo  stabit  immunitas  ecclesiastica  clerico- 
rum,  licet  impietas  legum  saecularium  ad  tempus  clericis  vim  faciat , 
et  divina  conturbet.  Ius  enim  hoc  a  Religione  avelli  non  potest  ac 
proinde  est  imperscriptibile  ,  et  inalienabile.  Unde  Principes  et  Parla- 
menta  illud  per  nefas,  et  vim  usurpare  poterunt,  sibi  autem  iuste  acqui- 
rere  nunquam  poterunt.  Quare  damnatae  fuerunt  sequentes  propositio- 
nes  :  Ecclesiae,  et  personarum  ecclesiasticarum  immunitas  a  iure  civiii  or- 
tum  habuit.  —  Ecclesiasticum  forum  pro  temporalibus  ciericorum  causis 
sive  civitibus,  sive  criminaiibus  omnino  de  medio  toiiendum  est,  etiam  in- 
consulta,  et  reciamante  apostolica  Sede.  —  Absque  ulla  naturalis  iuris ,  et 
aequitatis  violatione  potest  abrogari  personaiis  immunitas  ,  qua  clerici  ab 
onere  subeundae,  exerceudaeque  militiae  eximuntur,  hanc  vero  abrogationem 
postulat  civilis  progressus,  maxime  in  societate  ad  formam  liberioris  regi- 
minis  constituta.  Syllab  ,  prop.  30,  31,  et  32.  Insuper  Pius  IX,  post- 
quam  has  propositiones  damnavit ,  novam  edidit  bullam  incipientem 
Apostoiicae  Sedis,  qua  excommunicatione  maiori  sibi  speciali  modo  re- 
servata  revinxit :  Impedientes  directe  vel  indirecte  exercitium  iurisdictionis 
ecclesiasticae  sive  interni,  sive  externi  fori,  et  ad  hoc  recurrentes  adforum 
saecuiare ,  eiusque  mandata  procurantes,  edentes ,  aut  auxilium ,  consilium 
vei  favorem  praestantes.  Ac  pariter  Cogentes  sive  directe  ,  sive  indirecte 
iudices  Jaicos  ad  trahendum  ad  suum  tribunai  personas  ecclesiasticas  prae- 
ter  canonicas  dispositiones :  item  edentes  leges  vel  decreta  contra  libertaiem, 
aut  iura  Ecclesiae.  A  quibus  sic  reservatis  excommunicationibus  si  quis 
sine  debita  S.  Sedis  facultate  absolvere  praesumat,  excepto  mortis  ar- 
ticulo  ,  excommunicatione  innodatur  iterum  S.  Pontifici  reservata  ,  ita 
ut  nec  relevet  in  coDtrarium  generalis  concessio  absolvendi  a  casibus 
et  censuris  sive  excommunicationibus  Papae  reservatis  ,  aut  indultum 
cuicumque  personae  vel  Ordini  concessum  ante  praecitatam  bullam.  — 
(Add.  Edit).  S.  Congr.  S.  R.  U.  Inquisitionis  ,  Litteris  circularibus  ad 
Ordinarios  locorum  diei  23  ianuarii  an  1886  ,  communicandum  pro 
norma  censuit :  «  Caput  Cogentes  (Constitutionis  Apostolicae  Sedis)  non 
afficere  nisi  legislatores  et  alias  auctoritates  cogentes  sive  directe  sive 
indirecte  iudices  laicos  ad  trahendum  ad  suum  tribunal  personas  ec- 
clesiasticas  praeter  canonicas  dispositiones.  Hanc  vero  declarationem 
Sanctissimus  D.  N.  Leo  Papa  XIII  probavit  et  confirmavit.  —  Ceterum 
in  iis  locis  in  quibus  fori  privjlegio  per  Summos  Pontifices  derogatum 
non  fuit  ,  si  in  eis  non  datur  iura  sua  prosequi  nisi  apud  iudices  lai- 
cos"  tenentur  singuli  prius  a  proprio  ipsorum  Ordinario  veniam  petere 
ut  clericos  in  forma  laicorum  convenire  possint :  eamque  Ordinarii 
nunquam  denegabunt  tum  maxime,  cum  ipsi  controversiis  inter  partes 
conciliandis  frustra  operam  dederint.  Episcopos  autem  in  id  forum  con- 


78  TITULUS    VIII. 

venire  absque  venia  Sedis  Apostolicae  non  licet.  Et  si  quis  ausus  fuerit 
trahere  ad  iudicem  seu  iudices  laicos  vel  clericum  sine  venia  Ordinarii, 
vel  Episcopum  sine  venia  S.  Sedis  ,  in  potestate  eorumdem  Ordinario- 
rum  erit  in  eum,  praesertim  si  fuerit  clericus,  animadvertere  poenis  et 
censuris  ferendae  sententiae,  uti  violatorem  privilegii  fori,  si  id  expe- 
dire  in  Domino  iudicaverint  ». 

70.  Nihilominus  quaedam  clericorum  causae  temporales 
et  profanae  independenter  a  Pontiflcis  particulari  conces- 
sione  ex  communi  Canonistarum  sententia  possunt  a  iu- 
dicibus  saecularibus  cognosci,  cuiusmodi  sunt  causae  rea- 
les  clericorum  respicientes  feuda  (l);  item  quae  respi- 
ciunt  successiones  in  bonis  temporalibus;  quae  pertinent 
ad  iudicium  coram  laico  iam  excitatum  a  laico,  cui  suc- 
cessit  clericus ;  quae  ex  bonorum  saecularium  administra- 
tione  proficiscuntur,  aliaeque  similes,  uti  in  constanti  tri- 
bunalium  praxi  observatum  fuit ;  item  causae  possessoriae, 
in  quibus  agitur  de  interdictis  retinendat ,  et  recuperandae 
possessionis,  etiam  in  beneficiis ,  in  decimis ,  aliisque  simi- 
libus;  et  ratio  est,  quia  cum  possessio  in  facto  consistat, 
nil  impedit,  quominus  de  hoc  facto  cognoscat  iudex  sae- 
cularis  (2).  Hoc  autem  procedit  ita  ut  inter  ecclesiasticum 
et  saecularem  iudicem  fiat  praeventioni  locus;  et  post  pos- 
sessorium  iudicium  a  iudice  saeculari  pronunciatum  queat 
adhuc  introduci  petitorium  coram  iudice  ecclesiastico. 
Ouod  extenditur  ad  casum,  quo  possessio  non  naturalis , 
sed  legis  auctoritate,  vel  fictione  capta  sit,  ut  in  emptore, 
et  in  haerede  contingit.  Interdicta  tamen  adipiscendae  pos- 
sessionis  ante  ecclesiasticum  iudicem  sunt  proponenda,  quia 
haec  possessoria  iudicia  in  petitoria  resolvuntur,  cum  pos- 
sessio  hoc  casu  nequeat  alio  modo  obtineri,  quam  ex  ti- 
tulo  ,  ex  quo  oritur  ius  possidendi.  Hinc  si  pendente  iu- 
dicio  possessorio,  coram  iudice  saeculari  in  duobus  citatis 
interdictis  retinendae  et  recuperandae  possessionis  per- 
spicue  detegatur,  petitorium  absorbere  possessorium,  uti 
dicunt,  causa  remittenda  est  iudici  ecclesiastico,  ut  plene 
definiatur. 

(l)  Cap.  6  et  7  de  for.  comp.  —  (2)  Interdictum  hic  nou  accipitur 
pro  censura  ecclesiastica ,  sed  pro  iudicio  possessorio  retinendae ,  recu- 
perandae,  et  adipiscendae  possessionis.  Reiffenstuel  ad  tit.  de  caus.  poss. 
et  propr.,  n.   71   et  seqq. 


DE    COMMUN.    CLER.    IUR.  79 

71.  Ob  privilegium  canonis  nequeunt  in  clericum  vio- 
lentae  manus  inferri ,  ut  sancivit  Innocentius  II ,  in  con- 
cilio  Lateranensi  II,  his  verbis :  Si  quis,  suadente  diabolo  , 
huius  sacrilegii  reatum  incurrerit,  quod  in  clericum,  vel  mo- 
nachum  violentas  manus  iniecerit,  anathematis  vinculo  subia- 
ceat;  et  nullus  Episcoporum  illum  praesumat  absolvere,  (nisi 
mortis  urgente  periculo),  donec  Apostolico  conspectui  praesen- 
tetur,  et  eius  mandatum  suscipiat  (l).  Quare  incidit  in  hunc 
canonem,  qui  clericum  occidit,  aut  vulnerat,  aut  percutit, 
qui  clericum  vinculis  constringit,  aut  publica,  velprivata 
custodia  detinet  (2),  et  qui  clericum  alia  actione  externa 
iniuriosa,  et  violenta  in  materia  gravi  voluntarie  laedit  (3). 
Incidit  similiter  in  hunc  canonem  ,  qui  mandat  ,  consulit 
aut  auxilium  praebet,  ut  praedicta  fiant,  effectu  sequuto  (4), 
qui  ratam  habet  clerici  percussionem,  aut  offensionem  suo 
nomine  factam ,  cum  posset  eam  alteri  committere ,  quia 
ratihabitio  retrotrahitur,  et  mandato  debet  comparari  (5), 
et  probabiliter  etiam  qui  percussionem ,  vel  offensionem 
poterat  ,  et  ex  iustitia  debebat  impedire  ,  ut  est  iudex  , 
praelatus ,  parochus,  pater,  tutor,  et  non  impedivit  (6). 

E  converso  non  incidit  in  canonem,  qui  clericum  per- 
cutit  ex  levitate  iocosa,  aut  ratione  officii,  et  gratia  cor- 
rectionis  ,  ut  si  agatur  de  praelato,  magistro,  patre ,  aut 
aliis  similibus  ,  modo  in  corrigendo  non  sit  excessus  (7). 
Ouia  huiusmodi  percussores  non  agunt,  suadente  diabolo, 
neque  occurrit  sacrilegii  reatus;  item  qui  clericum  per- 
cutit  causa  defensionis  sui  ipsius,  rerum  suarum,  aut  sui 
honoris,  modo  percussio  fiat  in  continenti  defensionis,  ob- 
servato  moderamine  inculpatae  tutelae  (8),  quia  vim  vi 
repellere  omnia  iura  sinunt ;  et  similiter  qui  percutit  cle- 
ricum  non  agnitum.ut  clericum,  aut  ob  reprobatam  agendi 
rationem  fori  privilegio  legitime  privatum  (9). 

(l)  Cao.  29,  c.  17,  q.  4-  Ratio  huius  canonis  in  eo  est,  quod  clerici 
sunt  personae  per  sacros  ordines  Deo  dicatae  ,  de  quibus  ipse  Deus 
mandavit:  Nolite  tangere  Christos  meos.  Psal.  104,  quia  qui  eos  teligerit, 
tangit  pupillam  ocnli  mei.  Zach.  2.  Modo  citatum  canonem  nuper  confir- 
mavit  Pius  IX  in  sua  Bulla  Apostolicae.  Sedis.  Ex  quo  dignoscitur,  quam 
male  se  gerant  illi;  qui  sub  praetextu  aequalitatis  socialis,  et  tranquil- 
litatis  reipublicae  non  verentur  sua  tantum  auctoritate  in  clericos  manus 
immittere,  eosque  poenis  subiicere.  Utinam  hi  reminiscerentur  poenae, 


80  TITULUS    VIII. 

et  obiurgationis  illius  iuvenis  Amalecitae,  quem  confecit  David  dicens : 
Quare  non  timuisti  mittere.  manum  tuam,  itt  occideres  Christum  Domini  ? 
2  Reg.,  c.  1.  Utinam  reminiscerentur,  canonem  praecitatum  fuisse  san- 
citum  ab  Innocentio  II  ,  in  concilio  Lateranensi  II  ,  ad  tutandas  cleri- 
corum  personas  contra  diabolicam  doctrinam  Arnaldi  a  Brixia,  qui  ad 
clericos  vexandos,  et  exterminandos  populum  incitabat  .  cuius  pestife- 
ram  doctrinam  luctuosis  hisce  nostris  temporibus  plures  ex  rerum  pu- 
blicarum  rectoribus.  plurimi  in  civilibus  officiis  magistratuum,  praece- 
ptorum  ,  advocatorum ,  medicorum  ,  etc,  et  omnes  damnatis  sectis  ad- 
dicti  profitentur  ,  quasi  iam  imminerent  extrema  orbis  tempora.  Proh 
dolor !  quanta  nequitia  Christi  ministros  crudeli  persecutione    vexare  ? 

—  (2)  Cap.  29  de  sent.  Excom.  (3)  Actio  externa  iniuriosa  est  nedum 
percussio  manus,  baculi  ,  aut  gladii  ;  nedum  ictus  pedis  ;  sed  etiam  in 
faciem  clerici  spuere,  scindere  eius  vestes ,  eum  aqua  madefacere  ,  aut 
immundis  aspergere,  immo  et  eius  cadaver  iniuriose  tractare.  Phillips 
de  iur.  eccl.,  1.  1,  §  60  —  (4)  Clem.  Si  quis  de  poen.  De  iis  omnibus 
nunc  dubitari  potest  ob.  Bul.  Apostolicae  Sedis.  (5)  Cap.  23  ,  de  sent. 
excom.  in  6.  —  (6)  Cap.  47,  de  sent.  excom.  —  (7)   Cap.  1  et  54,  eod. 

—  (8)  Cap.  3  et  10  eod.  —  (9)  Cap.  4  et  45  ,  eod.  Si  vero  dubium 
sit  ,  an  percutiens  vere  ignoraverit ,  percussum  fuisse  elericum,  ab  ad- 
nexa  censura  liberatur,  si  iuret  ,  se  vere  ignorasse,  ut  statuitur  in  cit. 
cap.  4.  Ob  malam  deinde  vitae  rationem  hoc  privilegio  privantur  cle- 
rici,  qui  nec  in  modo  tonsurae,  nec  in  vestimeniorum  forma,  nec  in  qua- 
litate  negotiorum,  de  clerico  quidquam  ostendunt,  ut  eruitur  ex  cit.  c.  45, 
quia  hi  post  delicta  clericorum  privilegium  labiis  allegant  ,  qui  factis 
paulo  ante  negaverunt  clericatum.  Sed  frustra  legis  auxilium  invocat ,  qui 
committit  in  legem,  ut  ait  Innocentius  III,  in  citato  canone.  Talis  habe- 
tur  in  iure :  1°  qui  mimorum  ,  ioculatorum  ,  et  histrionum  artem  ab 
anno  exercet ;  hic  enim  ipso  iure  privilegio  privatur  ;  si  vero  a  bre- 
viori  tempore  hoc  agat,  privatur  post  trinam  monitionem,  quando  non 
resipiscat,  cap.  1,  de  vit.  et  honest.  cler.  in  6.  2°  Qui  ,  relicto  habitu 
clericali  ,  assumit  arma  militaria,  ut  praescribit  Clemens  III,  in  c.  25 
de  sent.  excom.  At  ad  realem  privilegii  privationem  requiritur  perti- 
nacia  post  trinam  monitionem.  Ulterius  dicto  privilegio  privantur,  qui 
fuerunt  realiter  et  solemniter  degradati  ,  cap.  2  ,  de  poen.  in  6.  Ad 
hoc  tamen  verbalis  degradatio  ,  et  depositio  non  sufficit.  Nec  dubitari 
forte  poterit ,  clericum  privilegio  exutum  ,  qui  fuerit  ad  triremes  da- 
mnatus.  Phillips.,  loc.  cit. 

72.  Poena  in  clericorum  percussores  pronunciata  est 
excommunicatio  S.  Pontifici  reservata,  uti  patet  ex  allato 
canone.  Dantur  nihilominus  aliqui  casus,  in  quibus  etiam 
Episcopus  potest  absolutionem  impertiri,  uti  sunt  sequen- 
tes  :  si  percussio  sit  levis  ,  non  gravis ,  non  enormis  (1); 
levis  autem  percussio  iudicatur  ex  prudenti  Episcopi  iu- 
dicio;  cum  facta  est  manu,  aut  etiam  baculo.  vel  alio  si- 
mili  modo,  sed  sine  magna  iniuria,  sine  corporis  macula. 


DE    COMMUN.    CLER.    IUR.  8l 

aut  contusione;  si  percussio  sit  occulta,  aut  facta  ab  im- 
peditis  se  conferre  Romam ;  si  sit  facta  a  mulieribus  (2), 
a  curiae  officiali  repellente  turbam  irruentem  (3),  et  ab 
impuberibus  (4) ;  si  sit  facta  inter  clericos  collegialiter 
viventes ,  et  non  sit  enormis  (5) ;  ac  demum  si  habeatur 
a  S.  Pontifice  absolvendi  privilegium  ,  quod  per  S.  Poe- 
nitentiariam  Episcopis  de  triennio  in  triennium  solet  con- 
cedi,  modo  ex  percussione  non  sit  sequuta  mors,  aut  mu- 
tilatio,  aut  lethale  vulnus,  aut  ossium  fractio,  et  casus  ad 
forum  externum  non  sit  deductus. 

(l)  Cap.   17,  de  sent.  excom.  —  (2)  Cap.  6,  eod.  —  (3)  Cap.  3,  eod. 
—  (4)  Cap.  ult.,  eod.  —   (5)  Cap.  9,  de  vit.  et  honest.  cleric. 

73.  Ob  privilegium  denique,  vel  beneficium  competen- 
tiae,  clerici  nequeunt  propter  debita  in  carcerem  detrudi, 
aut  excommunicari;  qui  si  non  habeant  unde  solvant,  to- 
lerantur,  si  caveant  de  solvendo,  ubi  ad  pinguiorem  for- 
tunam  devenerint;  quia  illis  salva  semper  esse  debet  ho- 
nesta  sustentatio ,  ne  in  opprobrium  ordinis  mendicare 
cogantur  (l).  Ouod  beneficium  clericis  ius  canonicum  con- 
cessit  ad  exemplum  legum  romanorum,  quae  similem  be- 
neficium  prius  concesserant  militibus  ,  parentibus  ,  patro- 
nis,  sociis,  maritis  quoad  dotis  restitutionem  et  donantibus 
quoad  donatarios  (2). 

Doctores  tamen  huic  privilegio  plures  limitationes  ap- 
ponunt ,  ut ;  si  clericus  malitiose  debitum  negaverit ,  et 
nihilominus  ut  debitor  fuerit  damnatus;  si  dolo,  vel  fraude, 
et  sub  spe  huius  beneficii  aes  alienum  contraxerit;  si  de- 
lictum  ,  vel  quasi  delictum  commiserit  ,  ob  quod  conve- 
niatur ;  si  fuerit  de  fuga  suspectus  ;  si  fuerit  suo  credi- 
tore  ditior ;  et  si  rem  familiarem  luxuriose  vivendo  dis- 
sipaverit.  His  quidem  in  casibus  clericus  obaeratus  po- 
terit  per  censuras  et  carcerem  adigi  ad  solvendum;  non 
tamen  probabiliter  poterit  omnibus  suis  bonis  omnino 
privari ,  ne  in  dedecus  totius  ordinis  mendicare  cogatur, 
cum  ex  regula  iuris  delictum  personae  suum  teneat  au- 
ctorem  ,  et  non  debeat  in  aliorum  ,  ac  praesertim  Eccle- 
siae  detrimentum  redundare  (3). 

(l)  Cap.   Odoardus ,  3,   de  solut.  et  Trid.  sess.  21  ,  c.  2  ,   de  ref.   — 
lnstit.  Canon.  Vol.  I.  6 


82  TITULUS    VIII. 

(2)  §§  37  et  38,  Instit.  de  action.  —  (3)  Cap.  76,  de  reg.  iur.  in  6. 
Haec  quidem  de  iure  canonico  ita  procedunt,  ut  videre  est  penes  pro- 
batos  canonistas  ;  sed  ex  usu  fori  aliter  se  res  habet  iuxta  varias  na- 
tionum  leges.  In  Germania  clerico  obaerato  reservatur  portio  congrua  , 
quod  probat  beneficium  competentiae  ibi  non  esse  obliteratum.  Phil- 
lips,  1.  1,  §  60.  In  Gallia  hoc  beneiicium  clericis  sublatum  fuit :  idem 
obtinet  in  aliis  ditionibus.  Quanta  hoc  fiat  clericorum  iniuria  statim 
intelligitur.  Olim  clericorum  corpus  primum  et  nobilius  in  societate 
etiam  politica  habebatur;  nunc  bonis  et  praerogativis  spoliatum  in  hu- 
miliatione  et  paupertate  fere  ubique  versatur :  nam  clerici  persaepe  ne- 
que  iure  communi  iuvari  possunt.  Abbe  Andre'  in  curs.  iur.  can.  verb. 
clericatus.  Hunc  in  dedecus  religionis  progressum  attulit  moderna  edu- 
catio.  Phillips,   d.  1. 

74.  Circa  tertium,  Clerici  ex  iure  canonico  exemptio- 
nem  habent  a  publicis  tributis  realibus  ,  et  maxime  per- 
sonalibus  ,  nisi  talis  sit  reipublicae  status  ,  ut  absque  ulla 
exactione  ad  relevandas  publicas  utilitates  vel  necessitates , 
laicorum  non  suppetant  facultates  (l).  Tributa  dicuntur  rea- 
lia ,  quae  imponuntur  praediis  ,  sive  sint  solvenda  quot- 
annis,  ut  impositio  praedialis ,  sive  in  determinatis  tantum 
eventibus  ,  ut  taxa  successionis;  dicuntur  e  converso  per- 
sonalia ,  quae  personis  ,  et  earum  consideratione  rebus 
mobilibus  imponuntur,  ut  est  contributio  personalis,  et  mo- 
biliaris.  Haec  exemptio  a  legibus  Imperatorum  romano- 
rum,  aliorumque  Principum  et  Regum,  modo  latius,  modo 
strictius  probata  ,  multas  propter  civiles  leges  passa  est 
vicissitudines  ,  quibus  ob  rationem  in  praecitato  capite 
allatam  saepenumero  morem  gessit  Ecclesia  (2). 

Clerici  insuper  habent  exemptionem  a  publicis  officiis, 
sive  muneribus  ;  ut  a  gerendo  magistratu  saeculari  ,  in 
quo  iustitiarii  fiant  (3).  Ab  exercendo  officio  advocati , 
aut,  quod  peius  est,  procuratoris  in  causis  civilibus  (4). 
A  retinendo  officio  tabellionis,  aut  notarii  publici  (5).  A 
ferendo  testimonio  coram  iudice  laico  (6).  A  suscipienda, 
et  gerenda  tutela  (7).  Et  probabiliter  etiam  a  gerendo 
munere  executoris  testamentarii  (8). 

(l)  Cap.  4,  de  immun.  eccles.,  et  cap.  l,  et  3,  eod.  tit.  in  6.  — 
(2)  Nunc  fere  ubique  nulla  datur  clericis  exemptio  a  tributis.  Quam 
hoc  sit  irrationabile,  et  impium  demonstratur  etiam  ab  exemplo  Pha- 
raonis  regis  ethnici,  qui,  cum  opprimeret  in  Egypto  filios  Israel,  par- 
cebat  tamen  presbyteris  ,  et  prophetis  ,  quibus  quandoque    ex    publico 


DE    COMMUN.    CLER.    IUR.  83 

aerario  subsidia  dabat.  Philips  ,  d.  1.  —  (3)  Cap.  4 ,  ne  cleric,  vel 
monac.  etc.  —  (4)  Cap.  2,  eod.  —  (5)  Cap.  8,  eod.  —  (6)  Pro  ducatu 
Genuensi  haec  praescripta  fuerunt  a  Pio  VII ,  in  epistola  S.  Congrega- 
tionis  Immunitatis  diei  14  iunii  an.  1823,  ad  episcopos  eiusdem  duca- 
tus  missa  ,  in  qua  statuitur,  clericum  in  ius  vocatum  ,  debere  ab  epi- 
scopo  petere ,  et  hunc  concedere  in  scriptis  licentiam  emittendi  coram 
iudice  laico  iuramentum  de  veritate  dicenda ,  tacto  pectore  more  sacerdo- 
tali;  ita  tamen  ut,  si  de  causa  criminali  agatur,  ad  poenam  irregulari- 
tatis  evitandam,  expressa  protestatio  ab  eo  praemittatur,  se  non  agere 
ad  vindictam,  neque  ad  poenam  sanguinis  ad  formam  capitis  Praelatis  2, 
de  homicidio  in  6.  Pro  episcopis  tamen  ad  hoc  specialis  requiritur 
sanctae  Sedis  licentia.  —  (7)  At  si  de  tutela  legitima  consanguineorum 
usque  ad  quartum  gradum  agatur,  volentes  de  episcopi  licentia  ad  eam 
administrandam  admittuntur ,  quia  etiam  clericos  decet ,  consanguineo- 
rum  curam  tenere,  cum  Apostolus  inlideli  comparet  eum,  qui  suorum, 
et  praecipue  domesticorum  curam  non  habet.  Sed  sic  non  est,  si  de  te- 
stamentaria  ,  vel  dativa  tutela  agatur  :  porro  ad  hanc  administrandam 
clerici  in  sacris  constituti  ,  neque  volentes  ,  nisi  de  episcopi  ,  et  quod 
tutius  est,  S.  Congregationis  Episc.  et  Reg.  licentia  ,  regulariter  pos  - 
sunt  admitti.  Decretoria  prorsus  est  concilii  Calcedonensis  sanctio  ,  in 
qua  omnes  clerici  ab  exercenda  tutela  ,  vel  cura  prohibentur ,  nisi  de 
iis  agatur  clericis,  qui  legibus  ad  minorum  aetatum  tutelas,  sive  curationes 
inexcusabiles  attrahuntur....  Si  quis  vero  trangressus  fuerit  haec  praecepta 
correctioni  ecclesiasticae  subiaceat,  Can.  26,  dist.  86,  et  ib.  Gloss.;  quod 
est  repetitum  in  can.  1,  c.  21,  q.  3.  Idcirco  a  S.  Patribus  huius  prae- 
cepti  violatio  adeo  grave  scelus  fuit  putata,  ut  S.  Cyprianus  vetuerit , 
oblationem  ad  altare  offerri  pro  anima  cuiusdam  Victoris  laici ,  qui 
Presbyterum  quemdam  suorum  filiorum  tutorem  suo  testamento  fecerat. 
Can.  13,  dist.  88.  Neque  fuit  unquam  huius  sanctae  disciplinae  spiritus 
in  ecclesia  mutatus;  nam  praeter  unanimem  omnium  canonistarum  sen- 
tentiam  plures  habentur  praedictae  sacrae  Congregationis  recentes  de- 
cisiones  ,  in  quibus  aducta  principia  confirmantur  ,  et  explicantur ,  ut 
probat  Ferraris  in  sua  Bibliotheca  verb.  Clericus,  art.  3,  n.  83  et  seqq. 
—  (8)  Ratio  est ,  quia  in  Bul.  Apostolicae  servitutis  Benedicti  XIV , 
clericis  praecipitur  sub  poenis  ab  anterioribus  canonibus  inflictis  ,  ut 
statim  dimittant  quodcumque  negotium  ipsis  spectans  via  haereditaria ,  aut 
quocumque  alio  tilulo  ;  quae  confirmantur  in  epistola  Clementis  XIII , 
incipiente  :  Cum  primum.  Ita  sane  esse  res  debet,  quia  in  utroque  casu 
eadem  est  ratio,  eademque  violatio  Apostolici  praecepti :  Nemo  militans 
.  Deo  implicat  se  negotiis  saecularibus,  II  ad  Timoth.,  c.  2. 


84 


TITULUS  IX. 

DE    COMMUNIBUS    CLERICORUM    ONERIBUS. 

Summarium:  75.  Onera  clericorum  quoad  mores.  —  76.  Quoad  doctrinam.  —  77.  Q_uoad 
castitatem.  —  78.  Quoad  obedientiam.  —  79.  Tonsura  quotuplex  V  —  80.  Habitus  clerico- 
rum  qualis  esse  debeat?  —  8i.  Quae  vestes  clericis  specialiter  prohibeantur?  —  82.  Poe- 
nae  contra  clericos  non  deferentes  tonsuram ,  et  habitum  clericalem.  —  83.  Onera  cle- 
ricorum  quoad  ministerium.  —  84.  Clericis  interdicitur  cohabitatio  cum  mulieribus.  — 
85  Exercitium  mercaturae  lucrativae.  —  86.  Solatium  vitiosum  in  rebus  saeculi.  —  87.  De- 
latio  armorum  et  venatio. 

75.  Onera  clericorum  alia  in  faciendo,  alia  in  omittendo 
consistunt.  Quae  sunt  in  faciendo ,  ad  mores  ,  ad  doctri- 
nam  ,  ad  castitatem  ,  ad  obedientiam  episcopo  debitam  , 
ad  tonsuram,  habitumque  clericalem,  et  ad  ecclesiasticum 
ministerium  referuntur. 

Mores  adeo  intemerati  requiruntur  in  clericis,  ut  eorum 
vita  sit  exemplum  virtutis  ,  et  speculum  sancdtatis :  cum 
sint  enim  in  sortem  et  haereditatem  Domini  vocati,  in  ipso 
per  gratiam,  et  sanctitatem  inesse  iubentur:  Separavi  enim 
vos  a  caeteris,  ut  essetis  mei ,  ait  Dominus  (l):  Sancti  estote 
quia  ego  sanctus  sum  (2).  Quod  ad  proprium  eorum  pro- 
fectum  necessarium  est  in  bona  conscientia  ,  et  ad  alio- 
rum  utilitatem  in  fama  bona  ,  cum  ut  sacri  canones  lo- 
quuntur,  nulla  re  magis  ad  pietatem,  et  religionem  laici 
incitentur,  vel  in  fraudem  impietatis  illiciantur,  quam  bo- 
nis,  malisve  clericorum  moribus.  Propterea  D.  Paulus  Ti- 
tum  suum  ,  et  clericos  omnes  hortatur,  ut  in  conscientia 
pura,  ac  sine  crimine,  nemini  dent  ullam  offensionem,  ne 
vituperetur  ministerium  eorum  ,  de  quibus  scriptum  est 
in  sacro  eloquio:  Vos  estis  Presbyteri  in  populo  Dei ,  et  ex 
verbis  pendet  anima  illorum  (3). 

(].)  Levit.,  c.  20.  —  (2)  Ib.  XI,  et  epist.  l  D.  Petri,  c.  i.  —  (3)  Iu- 
dith,  c.  8.  Commemoranda  maxime  hic  sunt,  quae  sancivit  Tridentinum 
sess.  22  ,  c.  1 ,  de  ref.  ubi  ita  loquitur:  Nihil  est ,  quod  magis  alios  ad 
pietatem  ,  ct  ad  Dei  cultum  assidue  instruat ,  quam  eorum  vita,  et  e.xeni- 
phtni,  qui  se  ministerio  divino  dedicarunt....    Ouapropter  sic  decet  omnino 


TIT.    IX.    DE    COMMUN.    CLER.    ONER.  85 

dcricos  in  sortem  Domini  vocatos,  vitam,  moresque  suos  omnes  componere, 
ut  habitu,  gestu,  incessu,  sermone,  dliisque  omnibus  rebus  nihil  nisi  grave, 
moderatum ,  ac  religione  plenum  prae  se  ferant ;  levia  etiam  delicta  ,  quae 
in  ipsis  maxima  essent ,  effugiant ,  ut  eorum  actiones  cunctis  afferant  ve- 
uerationem,  etc.  Et  ex  adverso  mali  clerici,  et  praesertim  pastores  ruina 
sunt  populi  ,  ut  aiebat  S.  Gregorius  magnus ,  qui  sic  scripsit:  Malis 
subesse  pastoribus,  quid  aliud  est,  nisi  ut  plebs  populanda  praedonibus  per- 
maneat,  et  inde  sumat  interitum,  unde  protectionis  debuit  habere  subsidium  ? 
Sacerdotes  enim  mali  causa  sunt  ruinae  populi.  Barbosa,  de  off.  et  potest. 
episc,  p.  1.  gloss.  3,  n.  26.  Hoc  autem  perfectionis  debitum  suos  habet 
gradus  :  nam  ut  clerici  debent  esse  magis  perfecti,  quam  laici;  ita  sa- 
cerdotes  magis  quam  inferiores  clerici,  et  episcopi  magis  quam  sacer- 
dotes.  Aliter  haberemus  quoddam  monstrum,  si  laicus  virtutibus  prae- 
cederet  clerico,  vel  clericus  sacerdotibus.  vel  sacerdotes  episcopis.  Qua- 
propter  concilium  provinciale  Genuense  a  S.  Congregatione  concilii  die 
9  octobris  1574  probatum,  mandat,  ut  frequentent  sacerdotes  omnes,  qua- 
cumque  sini  dignitate  praediti ,  item  diaconi,  et  subdiaconi  sanctae  Eucha- 
ristiae  sacramenti  sumptionem  iuxta  decreia  S.  Conc.  Trid.,  sess.  23,  c.  13 
et  14.  Qericos  vero  caeteros  hortatur  idem  Concilium,  ut  semel  in  mense, 
et  solemnioribus  festis  diebus  idem  sacramentum  sumant ,  ac  B.  Virginis 
officium  quotidie  recitent.  Clemens  XI  autem  praescribit,  ut  clerici  pro- 
movendi  ad  sacros  ordines  per  decem  dies  debeant  spiritualibus  exer- 
citiis  vacare,  quod  Pontifex  sub  efficaci  hortatione  pro  una  saltem  vice 
in  anno  ad  canonicos  ,  beneficiatos  ,  et  sacerdotes  extendit ,  ita  ut  eos 
pro  hoc  tempore  absolvat  a  residentia,  et  plenariae  indulgentiae  bene- 
ficio  ditet ,  modo  fiant  de  episcopi  licentia  ,  ne  omnino  chori  officium 
deseratur,  ut  in  solemnioribus  anni  festivitatibus  ,  aut  Adventu  ,  vel 
Quadragesima  non  contingat ,  et  sic  absentes  omnes  beneficiorum  fru- 
ctus  ,  immo  et  distributiones  quotidianas  lucrantur.  Epistola  1  ,  Febr. 
1710.  Alii  demum  canones  statuunt,  ut  clerici  debeant  diligentius  multo, 
quam  laici  ieiunium  servare.  Can.  6  ,  dist.  4 ;  benedictionem  mensae 
praeponere,  et  gratiarum  actionem  post  mensam  facere.  Can.  8  et  12, 
dist.  44 ;  ac  frequenter  per  sacramentalem  confessionem  culpas  expiare, 
licet  de  lethali  conscii  non  sint.  Qua  in  re  nos  terret  canon.  87,  de 
poenit.  dist.  l,  ubi  per  aequipollens  dicitur,  clericos  grav iter  delinquentes 
vix,  vel  numquam  recte  poenitere.  Idcirco  S.  Ioannes  Chrysostomus  sub- 
iungit:  Non  arbitror  inter  sacerdotes  multos  esse,  qui  salvi  fiant,  sed  multo 
plures,  qui  pereant.  Homil.  3,  in  Act.  Apost. 

76.  Doctrina  et  scientia  requiritur  in  clericis  ,  qui  si 
ignorent  ,  ignorabuntur  ,  et  si  sint  stulti  in  culpa  ,  erunt 
sapientes  in  poena  (l).  Non  tamen  eminens  scientiam  in 
iisdem  absolute  requiritur,  sed  scientia  sufficiens  ad  po- 
pulum  docendum,  et  ad  sacramenta  ministranda.  Revera 
Innocentius  III,  postquam  scientiam  in  clericis  efflagitavit, 
proponendo  Scripturarum  oraculum :  Ouia  tu  scientiam 
repulisti,  repellam  te,  ne  sacerdotio  fungaris  mihi,  adiunxit  , 


86  TITULUS    IX. 

competentem  scientiam  esse  tolerandam,  modo  imperfectum 
scientiae  suppleat  ptrfectio  charitatis  (2).  Ouae  cum  doctis- 
simus  Pontifex  exponit  ,  divinam  revelationem  collineat  , 
in  qua  haec  praecipiuntur  Levitis  :  habeatis  scientiam  di- 
scernendi  inter  sanctum,  et  profanum,  inter  pollutum,  et  mun- 
dum,  doceatisque  filios  Israel  omnia  legitima  mea  (3). 

Quamvis  haec  clericorum  scientia  omnia  complecti  de- 
beat  bona  studia  iuxta  Gregorii  IX  praeceptum ,  in  quo 
mandat,  ut  clerici  se  in  officiis  ecclesiasticis,  et  in  aliis  bo- 
nis  studiis  exerceant  diligenter  (4);  tamen  necessaria  est 
ipsis  potissimum  scientia  sacrarum  Scripturarum ,  quia 
iuxta  S.  Hieronymum  ignoratio  Scripturarum  ,  ignoratio 
Christi  est  (5);  Scientia  S.  Theologiae,  praecipue  moralis, 
et  scientia  Iuris  canonici  ,  quia  nulli  sacerdotum  licet  ca- 
nones  ignorare  (6).  Et  in  his  scientiis  opus  est  ,  ut  multo 
tempore  discant,  quae  postmodum  doceant  (7),  et  ut  op- 
portunos  habeant  libros,  S.  Scripturam,  catechismum,  con- 
cilium  Tridentinum  ,  aliosque  ,  sine  quibus  essent  milites 
absque  armis,  aut  volucres  absque  alis,  quibus  in  altum 
ferantur. 

(l)  Can.  20,  dist.  28.  —  (2)  Cap.  10,  de  Renunc.  —  (3)  Levit.,  c.  10. 
(4)  Cap.  15,  de  vit.  et  honest.  cler.  —  (5)  Can.  9,  dist.  38.  —  (6)  Can. 
4 ,  eod.  Circa  scientiam  iuris  canonici  adnotavit  Melchior  Cano  ,  eam 
esse  necessariam  theologo;  alias  ei  nimis  multa  deessent  ad  usus  theo- 
logiae  necessaria;  et  Pignatellus  non  dubitavit  asserere,  indignum  theo- 
togi  nomine  ,  qui  ius  canonicum  ignoret ,  tom.  1  ,  cons.  14,  n.  11.  Unde 
i/  Patres  nuperrimi  concilii  Remensis  in  Gallia  sic  definierunt:  Opportu- 
num  pariter,  et  aeque  necessarium  est ,  ut  theologiae  candidati  de  iure  ca- 
nonico  accuraiius  quam  pridem  edoceantur.  luris  enim  illius  ignorantia 
npn  indecora  solum  perhibetur,  sed  clerico  admodum  funesta.  Quare  man- 
darunt,  ut  in  quolibet  maiori  seminario  ius  canonicum  diligenti  opere 
edoceretur ,  quod  nunc  fieri  in  tota  fere  Gallia  novimus.  Conc.  prov. 
Remen.,  tit.   18,  de  rat.  stud.  pag.   142.   —  (7)  Cit.  conc.  Prov.,  eod.  1. 

77.  Castitas ,  sive  continentia  omnibus  clericis  obser- 
vanda  proponitur ;  sed  iis  ,  qui  sunt  in  sacris  constituti  , 
sub  gravissimis  poenis  praecipitur  ,  ut  sancti  sint  anima  j 
et  corpore  ,  cum  sit  continentia  nedum  de  meliori  bono, 
ut  scholae  loquuntur;  sed  etiam  magis  clericale  ,  ac  sa- 
crum  ministerium  deceat  (l).  Et  quidem  merito ;  nam,  si 
est  gentilium  effatum:  Diis  omnia  munda,  si  lex  est  duo- 


DE    COMMUN.    CLER.    ONER.  87 

decim  Tabularum  Romanorum:  Divos  caste  adeunto,  quanta 
maiori  cordis  munditia,  corporisque  castitate  Agni  Imma- 
culati,  et  veri  Dei  ministri  ,  ac  praesertim  illi ,  qui  acci- 
piunt  angelorum  panem  in  sanctas,  ac  venerabiles  manus 
suas,  debebunt  nitere  (2)?  Multa  idcirco  sunt  clericis  se- 
dulo  praecavenda  ,  ne  tantae  virtutis  decus  per  crimen 
foedetur,  aut  per  criminis  suspicionem  obnubiletur,  sicut 
infra  suis  locis  videbimus. 

(l)  Dist.  28,  et  dist.  32,  fere  per  tot.,  et  cap.  13  de  vit.  et  honest. 
cler.  —  (2)  Unde  S.  Thomas  de  Villanova  sapientissimus  episcopus 
haec  ad  rem  satis  opportune  edisserit:  Onid  sacerdoti  decentius ,  quam 
decor,  et  puritas  castitatis?  Sit  pius,  sit  fervidus,  sit  humilis ,  sit  devotus, 
sit  quidquid  vis,  si  non  est  castus,  nihil  est.  Lib.  strom.  un  de  S.  August. 

78.  Obedientia  episcopo  a  clericis  debita  indicatur  ab 
Apostolo  Paulo:  Obedite  praepositis  vestris,  et  subiacete  eis  (l); 
sancitur  a  Clemente  Papa ,  qui  clericos  episcopo  inobe- 
dientes  efficit  infames ,  et  extorres  a  regno  Dei  (2);  et 
specialiter  promittitur  ab  unoquoque  sacerdote  in  propria 
ordinatione  ,  in  qua  episcopus  ita  interrogat  ordinatum  : 
Promittis  mihi ,  et  successoribus  meis  obedientiam  et  reveren- 
tiam  ?  Cui  ordinatus  respondet :  Promitto.  Quare  clerici  e- 
piscopo  iuste  imperanti  obedire  omnino  tenentur,  sive  pro- 
cedat  ut  iudex,  sive  communem  iuris  formam  servet,  sive 
agat  ex  informata  conscientia.  Dicitur  autem  episcopus 
agere  ex  informata  conscientia,  cum  de  occulto  personae 
crimine  conscius  et  certus  ,  in  casu  difficilis  probationis  , 
aut  non  decentis  manifestationis,  extra  iudicialiter,  et  sine 
processu,  censuram  suspensionis  contra  aliquem  clericum 
pronunciat,  vel  prohibet,  ne  ad  maiores  ordines  ascendat. 
Hic  procedendi  modus  quandoque  episcopo  permittitur  , 
eoque  electo  ,  idem  episcopus  non  cogitur ,  censurae  vel 
prohibitionis  causam  manifestare  ;  neque  potest  censura- 
tus,  vel  prohibitus  formaliter  appellare ;  sed  potest  que- 
relam  adversus  decretum  summo  Pontifici  proponere,  ut 
iniustitia,  si  quae  forte  sit,  reparetur.  Huiusmodi  facultas 
episcopo  concessa  fuit  a  Tridentino ,  quod  praelatos  re- 
gulares,  et  saeculares  deputat,  ut  valeant  interdicere  pro- 
motionem  ad  ordines,  et  ab  ordinibus,  gradibus,  et  digni- 
tatibus  ecclesiasticis,  immo  et  ab  audiendis  confessionibus 


88  TITULUS   IX. 

etiam  Regulares  suspendere  ex  quacumque  causa,  etiam  ob 
occultum  crimen  ,  quomodolibet  ,  etiam  extra   iudiciuliter  (3). 
Iste  crimina  puniendi  modus  a  doctoribus  dicitur  extraor- 
^dinarius  (4),  et  multam  habet  gravitatem  (5). 

Quodcirca  absque  episcopi  licentia  clerici  nequeunt 
deserere  ecclesiae  servitium,  cui  fuerunt  addicti  (6),  ne- 
queunt  discedere  a  dioecesi,  neque  ratione  sanctae  pere- 
grinationis,  quod  si  faciant  sine  episcopi  litteris,  ad  alibi 
celebrandum  non  sunt  admittendi  (7);  et  quod  notabilius 
est  ,  in  vim  praedictae  obedientiae  et  subiectionis  clerici 
debent  episcopos  adiuvare,  eorum  curas  lenire  precibus, 
concordia,  charitate  ,  quibus  nisi  opitulentur  quibuscum- 
que  possunt  modis,  et  vitae  sors  ipsis  peribit,  et  tota  in 
scopulos  impinget  sapientia ,  ut  aiebat  S.  Ioannes  Chry- 
sostomus  (8);  sed  debent  maxime  ab  eorum  offensione 
abstinere  ,  nam  si  clericus  sit  episcopo  infestus  ,  eumve 
accuset  ,  vel  insectetur  ,  infamis  fit ,  et  a  clero  submotus 
in  monasterium  detrudendus  est  ad  agendam  poeniten- 
tiam  omnibus  suae  vitae  diebus  (9). 

(l)  Ad  Hebr.,  c.   13    (2)  Can.  XI,  c.   11,  q.  3.  —  (3)  Trid.  sess.  14, 

c.  1,  de  ref.  Locutio  ex  quacumque  causa  intelligenda  est  de  causa  iu- 
sta,  et  in  conscientia  praelati  satis  probata:  alia  etiam  ob  occultum  cri- 
men  indicat  crimen  occultum  ,  quod  non  potest  probari  in  foro  exte- 
riori  ,  vel  probari  non  decet  ob  inevitabile  scandalum :  alia  quomodo- 
libet  licentiam  dat  procedendi  in  scriptis,  vel  sine;  cum  ,  vel  sine  mo- 
nitionibus:  et  alia  etiam  extraiudicialiter  innuit  non  esse  necessariam  rei 
citationem,  aut  aliud  quodcumque  iudiciorum  attributum.  Sed  dubitari 
potest ,  an  hic  procedendi  modus  queat  adhiberi  in  crimine  publico  ? 
Nos  putamus  negative  respondendum  esse  :  1°  quia  probabile  non  est, 
Tridentinos  Patres  voluisse  auferre  naturalem  defensionem,  et  omne  ius 
in  criminalibus  causis  mutare,  maxime  cum  in  sessionibus  posterioribus 
contra  parochos  et  clericos  criminosos  monitiones  praescribant,  et  sa— 
crorum  canonum  observantiam.  Sess.  21,  c.  6  et  sess.  25,  c.  14,  de 
ref.:  2°  quia  Doctores  de  crimine  tantum  occulto  loquuntur.  Barbosa 
ad  cit.  cap.  Ferraris  verb.  Clericus ,  art  8,  n.  28.  Giraldus  ad  cit.  cap. 
Benedictus  XIV,  de  Synod.,  1.  12,  c.  8.  Card.  Soglia  Inst.  iur.  priv. 
8,  244:  3°  quia  per  citatam  concilii  dispositionem  ampliatum  fuit  ca- 
put  Ad  aures  ,  et  correctum  fuit  caput  Ex  tenore  de  temp.  ordinat.  in 
quibus  tantum  agitur  de  delictis  occultis.  Barbosa  ,  d.  1.  4.  Quia  am- 
plissima  haec  potestas  data  praelatis  in  exosam  degeneraret  tyrannidem, 
maxime  si  in  synodo,  vel  aliter  declarent,  se  ea  usuros.  Benedictus  XIV, 

d.  1.  et  potius  tamquam  percussores,  quam  pastores  ab  inferiori  clero 
haberentur  contra  monitum  Tridentini  in  Sess.   13,  c.   1  ,  de  ref.;  quod 


DE    COMMUN.    CLER.    ONER.  89 

caput ,  hortatur  Giraldus  ,  ut  legant  praelati  ,  antequam  hac  puniendi 
forma  utantur.  Loc.  cit.  Auctor  tamen  Institutionum  iuris  canonici  e- 
diti  Parisiis  1853  ,  p.  2  ,  1.  l  ,  c.  3,  art.  4  ,  contrarium  tenet  eo  quod 
verba  ex  quacumque  causa ,  etiam  ob  occultum  crimen,  includunt  crimen 
manifestum  et  occultum  ,  quocl  confirmat  per  decisionem  S.  Congrega- 
tionis  in  una  Lucionen.  4.  apr.  1848.  Nos  reponimus  vocabulum  causa 
accipiendum  esse  convenienter  iuri :  non  enim  ex  qualibet  causa  levi 
hoc  licebit :  item  reponimus,  particulam  etiam  hic  non  videri  implica- 
tivam,  seu  extensivam  alterius  maioris,  sed  restrictivam,  quae  aequiva- 
leat  particulae,  videlicet,  scilicet,  uti  aliquando  interpretatur,  teste  Bar- 
bosa  de  Diction.,  n.  112.  Aliunde  haec  interpretatio  videtur  necessaria: 
nam  concilium  ibi  dat  novam  dispositionem  ,  ut  puniretur  crimen  oc- 
cultum ;  ideoque  recte  dicit,  ex  quacumque  causa  etiam  ob  crimen  oc- 
cultum,  scilicet,  quamquam  delictum  sit  occultum.  Deinde  in  causa  Lu- 
cionensi  citata  agebatur  de  inquisitione  secreta  ,  quae  publice  probari 
non  poterat  ob  testium  recusationem  publice  deponendi  rei  crimina,  et 
data  decisio  aliis  praecedentibus  eiusdem  S.  Congregationis  nil  novi 
addit ,  neque  de  crimine  publico  aliquid  habet.  Concludendum  igitur 
in  crimine  publico  ex  regula  communi  non  posse  admitti  processum  ex 
informata  conscientia.  Diximus  ex  regula  communi;  nam  si  delictum  pu- 
blicum  nulla  posset  ratione  iuridice  probari  ,  ut  puta  ob  violentiam 
plebis,  vel  perfidiam  Gubernatorum,  vel  potentiam  rei,  vel  verecundiam 
testium  ,  ut  in  dicta  causa  Lucionensi  ,  aut  ob  scandalum  probari  non 
deceret,  aut  delicta  occulta  essent  mixta  publicis,  praelatus  posset  hac 
forma  licite  uti ,  quia  idem  esse  videtur  ,  delictum  esse  occultum  ,  vel 
probari  non  posse.  In  his  casibus  Ecclesia  in  sua  morali  disciplina  ag- 
gressa,  cum  eam  non  valeat  iure  communi  tutari,  remedio  utitur  natu- 
ralis  defensionis  ,  in  qua  leges  communes  silere  debent  ,  et  huic  iusto 
principio  inniti  etiam  putamus  novam  citatam  Tridentini  dispositionem. 
—  (4)  Cum  hoc  medium  crimina  puniendi  sit  extraordinarium,  adhiberi 
non  debet,  quando  commode  observari  potest  processus  ordinarius  per 
inquisitionem  ,  et  legitimam  sententiam ,  sicut  communiter  tradunt  Do- 
ctores.  Suspensio  ex  informata  conscientia  inflicta  potest  esse  tempo- 
ralis  ad  beneplacitum  illius  ,  qui  eam  intulit  ;  quo  casu  huius  morte 
cessat,  quia  per  mortem  omne  cessat  arbitrium  et  beneplacitum;  et  po- 
test  esse  etiam  indeiinita,  nempe,  per  modum  censurae,  usque  ad  resi- 
piscentiam  ;  sed  non  potest  habere  vim  privationis  ,  aut  depositionis  a 
beneficio;  et  ideo  ita  suspensis  beneficium  numquam  fit  vacans,  nec  po- 
test  alteri  conferri.  Irregularitas  tamen  incurritur  a  talis  suspensionis 
violatoribus.  —  (5)  Consequenter  episcopus  caute  et  prudenter  debet 
in  poenis  infiigendis  ex  informata  conscientia  procedere,  et  quidem  re- 
gulariter  per  se  ,  non  per  vicarium  suum  etiam  Generalem  ,  ut  docet 
Monacellus.  Ipse  enim  Episcopus  in  casu  querelae  S.  Sedi  porrectae 
debet  requisitus  ad  summum  Pontificem  transmittere  acta,  et  causam 
in  sua  epistola  declarare,  ob  quam  hanc  suspensionem  intulit.  Si  enim 
Episcopus  hoc  negotium  non  recte  perfecerit ,  exponitur  periculo  vi- 
dendi  et  patiendi  actorum  suorum  revocationem.  Nuper  quidem  S.  Con- 
gregatio  Concilii  declaravit  ,  quamdam  suspensionem  ita  ab  episcopo 
inflictam  fuisse  et  esse  invalidam,  et  quia  sic  suspensus  officia  sui  or- 


QO  TITULUS    IX. 

dinis  exercuerat,  ac  irregularitate  per  novam  sententiam  fuerat  notatus, 
adiunxit ,  nullam  esse  talem  sententiam  ,  et  irregularitatem  non  fuisse 
contractam  ,  quia  quando  suspensio  nulliter  lata  fuit,  irregularitas  non 
-  contrahitur.  Eadem  S.  Congregatio  hanc  resolutionem  editam  die  29 
februarii  1853  confirmavit  die  28  maii  eiusdem  anni.  Anal.  Iur.  Pont. 
ad  annum  1854.  p.  1187,  ubi  haec  causa  per  extensum  refertur.  — 
(6)  Bul.  Ex  quo  dilectus  Benedicti  XIV.  —  (7)  Usque  ab  anno  320  Pa- 
tres  concilii  Laodicensis  statuerunt  ,  clericos  absque  Episcopi  iussione 
peregrinari  non  posse  ,  can.  36  ,  dist.  5  de  consec.  Immo  ipse  canon 
trigesimus  secundus  Apostolorum  haec  habet :  Nemo  peregrinorum  epi- 
scoporum,  aut  presbyterorum ,  aut  diaconorum  sine  commendatitiis  suscipi- 
tor  Jitteris.  Hoc  confirmatum  fuit  ab  Innocentio  III,  in  cap.  7,  de  vet., 
etc,  ubi  ita  definit :  luxla  canonica  insiituta  clericus  absque  sui  episcopi 
licentia  peregrinari  non  debet.  Vocabulum  autem  peregrinari  in  concilio 
Babilonensi  accipitur  pro  commoratione  ,  aut  transitu  extra  dioecesim. 
Gonzalez  ad  cit  cap.  7.  Poena  vero  clericorum  absque  dictis  litteris 
peregrinantium  notatur  in  generali  concilio  Calcedonensi,  quod  in  can. 
13,  statuit,  peregrinos  clericos  et  lectores  in  alia  civitate  praeter  commen- 
datitias  Htteras  sui  episcopi  nusquam  penitus  ministrare  debere:  consequen- 
ter  clerici  peregrinantes  extra  propriam  dioecesim  absque  suorum  E- 
piscoporum  commendatitiis  poterant  tantum  recipere  communionem 
passivam  ad  instar  laicorum  ,  quae  appellata  fuit  communio  peregrina. 
Synod.  Agathen.,  can.  7.  Horum  canonum  spiritus  in  Ecclesia  semper 
viget  :  revera  S.  Congregatio  interrogata  anno  1581  :  An  dignitates,  ca- 
nonici ,  etc,  possint  abesse  a  servitio  ecclesiae  sine  licentia  episcopi?  Re- 
spondit :  Non  requiri  licentiam  Episcopi.  Sed  postea  an.  1626  ,  9  maii , 
declaravit ,  hoc  non  vindicare  sibi  locum  ,  quoties  canonici  abesse  volunt 
extra  dioecesim  ;  ac  proinde  hoc  casu  licentiam  esse  obtinendam.  Caelerum 
Episcopum  non  debere  illam  absque  rationabili  causa  negare.  Sic  pluries 
declaravit  S.  Congregatio  ,  ut  videre  est  penes  Benedictum  XIV,  in 
inst.  107,  §  6  ,  n.  36  ,  et  penes  Ricther  ad  Trid.,  sess.  24,  c.  12,  de 
ref.  n.  62.  Ex  his  declarationibus  illud  etiam  eruitur,  quod  Episcopus 
potest  statuere,  ne  canonici  a  dioecesi  discendant,  nisi  facultate  in  scri- 
ptis  ab  ipso  habita  etiam  sub  poena  pecuniaria  ,  aut  suspensionis.  — 
(8)  De  S.  Philog.  —  (9)  Bul.   Clerum  vestrae.  Gregorii  VII. 

79-  Tonsura  et  habitus  proprius  clericis  praescribitur. 
Tonsura  triplex  in  ecclesiasticis  monumentis  occurrit  , 
nempe  tonsura  poenitentium,  monachorum,  et  clericorum 
saecularium.  Publice  poenitentibus,  in  signum  humilitatis, 
et  luctus,  totum  ad  cutem  tondebatur  caput.  Inde  mona- 
chi ,  ad  mundi  contemptum  ac  paupertatem  significan- 
dam,  poenitentium  morem  susceperunt.  Clerici  vero  sae- 
culares  ab  antiquissimis  temporibus  ,  licet  quidam  velint 
contradicere,  comae  ornamentum  deponere  inceperunt,  et 
coronam  in  capite  gerere  ad  spineam  coronam  Salvatoris 


DE    COMMUN.    CLER.    ONER.  91 

nostri  praecipue  significandam ,  in  cuius  sortem  ,  et  hae- 
reditatem  sunt  vocati  (l). 

(l)  Huius  rei  testimonium  habemus  in  Cathechismo  Conc.  Trid  ,  de 
ord.  sac,  n.  14,  in  quo  dicitur  S.  Petrum  Apostolorum  principem  ton- 
suram  instituisse  ,  cuius  S.  Anicetus  meminit  in  can.  21  ,  dist.  23,  et 
S.  Hieronymus  in  can.  7,  c.  12,  q.  1,  et  concilium  Lateranense  in  c.  15 
de  vit.  et  honest.  cler.  ubi  statuit,  ut  clerici  coronam,  et  tonsuram  ha- 
beant  congrnentem.  Ex  his  concilii  Lateranensis  verbis  apparet,  coronam 
et  tonsuram  esse  duo  diversa.  ut  a  Doctoribus  traditur.  Corona  quidem 
circulum  indicat  in  vertice  capitis,  in  quo  crines  ad  cutem  abraduntur: 
tonsura  vero  signilicat  reliquum  capitis  ,  in  quo  ita  crines  denudati , 
aut  attonsi  geruntur ,  ut  nullam  h&beant  culturam  ,  auresque  pateant. 
Can.  32,  dist.  23,  et  Bul.  In  Apostolicae  Eugenii  IV. 

80.  Sub  habitus  clericalis  nomine  duo  compraehendun- 
tur :  nempe  vestitus  qualitas,  et  externa  agendi  ratio.  De 
ntroque  concilii  Tridentim  dispositiones  habemus:  de  prima 
ita  statuit :  Etsi  habitus  non  faciat  monachum,  oportet  tamen 
clericos  vestes  proprio  congruentes  ordini  semper  deferre ,  ut 
per  decentiam  habitus  extrinseci  morum  honestatem  intrinse- 
cam  ostendant  (l).  De  secunda  vero  ita  disponit:  Sic  decet 
dericos....  vitam  moresque  suos  omnes  componere  ,  ut  habitu , 
gestu,  incessu,  sermone,  aliisque  omnibus  rebus  nilnisi  grave, 
moderatum  ac  religione  plenum  prae  se  ferant  (2).  Haec  pro- 
fecto  externa  omnia,  si  inconcinniter,  si  nimis  artificiose, 
si  vitiose  a  clericis  fiant  ,  malam  ingerunt  in  popuio  de 
eorum  interna  probitate  coniecturam,  cum  dicat  Scriptura: 
Ex  visu  cognoscitur  vir,  et  ab  occursu  faciei  cognoscitur  sen- 
satus.  Amictus  corporis,  et  risus  dentium,  et  ingressus  hominis 
enuntiant  de  illo  (3). 

Vestes  clericorum  a  vestibus  communibus  laicorum  per 
plura  Ecclesiae  saecula  non  differebant  forma  ,  licet  dif- 
ferrent  simplicitate  et  modestia.  Sed  cum  laici  vestes  ob- 
longas  abiicere,  quas  induere  solebant,  et  brevioribus  coe- 
pissent  delectari,  Ecclesia  clericis  prohibuit,  ne  neotericas 
hasce  barbarorum  vestes  imitarentur  ;  et  ex  eo  tempore 
statuta  fuit  vestis  clericorum  propria :  iuxta  Episcopi  ordi- 
nationem  tt  mandatum  ,  ut  loquuntur  Patres  concilii  Tri- 
dentini  (4).  Communes  autem  Synodorum  tam  provin- 
cialium,  quam  dioecesanarum  ordinationes  illud  mandant, 
ut  clericorum  vestes  sint  simplices,  et  modestae,  non  di- 


Q2  TITULUS    IX. 

scissae,  qon  foedae,  ita  ut  si  tantillus  esse  debeat  defectus, 
sit  magis  in  neglectu,  quam  ia  nitore  ;  quia  magis  nocet 
vanitas  ex  nimio  nitore  producta ,  quam  contemptus  ex 
nimio  neglectu  excitatus.  Ouoad  eorum  formam  vero  eae- 
dem  ordinationes  praescribunt,  ut  clerici  vestem  induant 
talarem  nigri  coloris  cum  collari  taeniola  subalbida  cir- 
cumducto,  pileoque  triangulari. 

(l)  ,Sess.  24,  c.  16,  de  ref.  —  (2)  Sess.  22,  c.  1,  de  ref.  —  (3)  Ec- 
cles.,  c.  19.  —  (4)  Sess.  14,  c.  6. 

81.  Non  est  idcirco  clericis  licitum;  1°  induere  publice 
aliquas  vestes  rubri ,  aut  viridis  coloris  (l),  aut  vestes 
virgatas,  vel  partitas  (2),  aut  alias  vestes  saeculares  (3); 
2°  deferre  interulas,  sive  subuculas  ad  collum  et  ad  ma- 
nus  apparentes  corrugatas  ,  acuve  pictas  ,  aut  sudariola 
odoribus  delibuta  (4);  3°  gestare  fibulas,  vel  corrigias,  vel 
alia  ornamenta,  et  specialiter  annulos  (5);  40  nutrire  co- 
mam,  aut  barbam,  eamque  ad  saecularium  formam  com- 
ponere  :  nam  male  cohaerent  in  eodem  capite  corona  do- 
loris  Christi  cum  corona  vanitatis  mundi  (6).  Ouod  si 
clerici  contra  fas  audeant  comam  nutrire,  mandantur  per 
Archidiaconos  ,  et  superiores  tonderi  (7);  et  quidem  me- 
rito ;  nam  si  iuxta  Apostolum  Paulum ,  vir  si  comam  nu- 
triat  ,  ignominia  est  ei  (8),  quanto  ignominiosius  erit  cle- 
rico  nutrire,  vel  curare  comam?  Hac  de  causa  potest  E- 
piscopus  prohibere ,  ne  clerici  comam  fictitiam  ,  sive  fi- 
ctum  capillitium  ,  vulgo  Parrucca,  assumant;  et  sacerdo- 
tes  nequeunt  hoc  capillitio  tecti  sacrum  facere  absque  li- 
centia  a  S.  Sede  obtenta  (9).  Dantur  tamen  aliquae  cau- 
sae,  ob  quas  vel  in  toto,  -vel  in  parte  ab  habitu  et  ton- 
sura  deferenda  clericus  potest  excusari.  Huius  modi  au- 
tem  iusta  causa  foret  ,  magna  difficultas  ,  infirmitas,  lon- 
gum  iter,  et  damni,  vel  mortis  periculum  (10). 

(l)  Cap.  15,  de  vit.  et  honest.  cler.  —  (2)  Clem.,  2  eod.  —  (3)  Can. 
3,  c.  21,  q.  3.  —  (4)  Conc.  prov.  Genuen.  sub.  rub.  de  vit.  et  honest. 
cler.  —  (5)  Sed  quoad  fibulas  in  calceamentis  putamus  servari  in  no- 
stris  regioDibus  posse  consuetudinem  in  contrarium  introductam ,  cum 
habitus  clericalis  a  consuetudine  per  episcopos  probata  ex  Doctorum 
sententia  queat  moderari.  Quoad  annulos  vero  exceptio  fieri  debet  in 
clericis,  qui  dignitate  ecclesiastica,  aut  doctoratus  honore  sunt  decorati, 


DE    COMMUN.    CLER.    ONER.  93 

qui  annulos  licite  gerunt,  excepto  tempore  celebrationis  missae,  in  qua 
a  sacerdote  celebrante  annulus  est  deponendus  ,  eo  quod  annulus  hac 
occasione  iurisdictionem  indicat,  quam  simplices  sacerdotes  non  habent, 
dict.  cap.  15  de  vit.  et  honest.  cler.,  et  Benedictus  XIV.  Inst.  34,  n.  15. 
Iuvabit  hic  forte  illud  commemorare  commune  effatum  ,  quod  sic  se 
habet:  Ciericus  annulatus,  aut  episcopus,  aut  fatuus.  Gloss.  in  cap.  6,  de 
privil.  in  6.  —  (6)  Clericis  pariter  indecorum  arbitramur  sinere  se  in 
telis  pingi  ,  aut  per  novam  artem  Photographicam  delineari  ,  quia  id 
ad  minimum  manifestam  vanitatem  demonstrat.  —  (7)  Cap.  5  et  7  de 
vit.  et  honest.  cler.  —  (8)  I  ad  Corinth  ,  c.  11.  —  (9)  Ita  mandavit 
Innocentius  XII  ,  die  20  novem.  1692.  —  (10)  Propterea  cum  quidam 
clericus  peregrinus  ,  qui  Romam  advenerat  ,  a  Papa  reprehenderetur  , 
quod  comam  relaxaverat,  ita  respondit:  Tutius  ut  peterem  laici  sub  ima- 
gine  Romam,  fas  fuit,  ut  sinerem  luxuriare  comam.  Gloss.  ad  cap.  4,  de 
vit.  et  honest.  cler. 

82.  Ius  sacrum  gravibus  poenis  clericos  tonsuram,  ha- 
bitumque  proprium  non  deferentes  compescit.  Enimvero 
praeter  peccati  reatum,  aliasque  poenas,  hae  sunt  in  iure 
scriptae:  Si  clerici  in  sacris  constituti,  vel  etiam  in  mino- 
ribus ,  cum  beneficium  habent ,  tonsuram  habitumque  ad 
notabile  tempus  dimiserint,  per  suspensionem  ab  ordinibus, 
ac  officio  et  beneficio  ,  ac  fruciibus,  redditibus,  et  proventibus 
ipsorum  beneficiorum;  nec  non,  si  semel  correpti,  denuo  in  hoc 
deliquerint ,  etiam  per^  privationem  officiorum  et  beneficiorum 
huiusmodi  coerceri  possunt ,  et  debent  (l).  Immo  his  officiis 
et  beneficiis  ipso  facto  privantur,  ita  tamen  ut,  ex  com- 
muni  Doctorum  opinione  adhuc  sit  opus  iudicis  sententia 
privationis  declaratoria  (2).  Si  vero  clerici  tonsuram  ha- 
bitumque  non  deferentes  sint  in  minoribus  tantum  con- 
stituti,  nullumque  possideant  beneficium,  fori  privilegium 
amittunt  (3),  nisi  dimissio  sit  ad  breve  tempus  facta  (4); 
et  si  sit  ad  notabile  tempus  producta  certum  est,  clericos 
amissum  fori  privilegium  recuperare  ,  si  tonsuram  habi- 
tumque  dimissum  absque  dolo  et  fraude  reassumant  (5). 

(l)  Trid.,  sess.  14,  c.  6,  de  ref.  —  (2)  Bul.  Cum  sacrosanctum  Sixti  V, 
cuius  rigor  non  est  ubique  receptus;  immo  aliquantulum  moderatus  in 
alia  eius  Bulla  incipiente,  Pastoralis.  Reiffenstuel,  de  vit.  et  honest.  cler., 
n.  64  et  seqq.  —  (3)  Trid.,  sess.  23,  c.  6,  de  ref.  —  (4)  Ex  decisione 
citata  a  Fagnano,  cap.  signis  de  for.  comp.  —  (5)  Benedictus  XIV,  de 
synod.,  1.   7,  c.  67,  §   1   et  2. 

83.  Ecclesiasticum  denique  ministerium  a  clericis  adim- 


94  TITULUS    IX. 

plendum  nedum  debet  consistere  in  contemplatione  et  o- 
ratione  pro  se,  proque  populo  (l);  sed  et  in  aliis  pluri- 
bus  divinis  officiis.  Hinc  clerici  in  minoribus  tantum  of- 
ficiis  constituti,  nullumque  habentes  beneficium ,  pro  mi- 
nisterii  sui  ratione  tenentur  Ecclesiae  deservire,  eui  fue- 
runt  ab  Episcopo  adscripti,  in  eaque  doctrinam  christia- 
nam  docere,  ita  ut  dici  possit,  eos  in  via  esse  ad  maiores 
ordines  suscipiendos  (2),  aiiter  si  Ecclesiae  non  deser- 
viant  a  fori  privilegio  cadunt  (3).  Clerici  vero  sacris  or- 
dinibus  aucti  iuxta  Christi  Domini  exemplum  tenentur 
omnia  facere,  et  docere,  quae  ad  animae  salutem,  aeter- 
namque  felicitatem  sunt  ab  Ecclesia  praescripta,  de  qui- 
bus  infra  in  propriis  locis  agitur. 

(l)  Can.  7,  c  2,  q.  1.  —  (2)  Bul.  Ex  debito  S.  Pii  V.  —  (3)  Trid.. 
sess.  23,  c.  6,  de  ref. 

84.  His  breviter  praelibatis  de  clericorum  oneribus  , 
quae  in  faciendo  consistunt ,  possunt  facile  a  sensu  con- 
trario  ea  cognosci ,  quae  consistunt  in  omittendo  :  prae- 
ceptum  enim  unius  est  prohibitio  alterius  contrarii.  Prae- 
cipuas  nihilominus  notabimus  actiones  clericis  interdictas, 
a  quibus  debent  diligenter  se  abstinere. 

Nequeunt  clerici  maxime  in  sacris  constituti  cum  foe- 
minis  in  eadem  domo  habitare  (l).  Unde  S.  Augustinus 
neque  sororem  domi  suae  manere  permisit  dicens  ,  qnae 
cum  sorore  mea  sunt,  meae  sorores  non  sunt  (2).  Haec  con- 
clusio  ita  extenditur,  ut  non  liceat  clericis  foeminas  alibi 
degentes  frequentare,  aut  soli  cum  iisdem  versari  (3),  aut 
cum  iisdem  conventicula ,  confabulationes  ,  vel  suspectas 
conversationes  habere  (4),  aut  easdem  frequenter  in  pro- 
prias  recipere  domos,  cum  scripserit  D.  Hieronymus  ad 
Nepotianum  :  Hospitiolum  tuum  aut  raro,  aut  numquam  mu- 
lierum  pedes  terant  (5),  aut  easdem  etiam  urbanitatis  spe- 
cie  ,  vel  in  via  ,  vel  in  rheda  comitari ,  nisi  id  casu,  vel 
necessitate  contingat ,  cum  notum  sit  effatum :  Ouod  non 
est  licitum  in  lege ,  necessitas  facit  licitum  (6),  aut  demum 
easdem  in  litteris,  aut  scientia,  aut  arte  instituere  (7). 

At  haec  conclusio  limitatur  in  foeminis,  quae  in  secundo 
consanguinitatis  gradu,  vel  in  primo  affinitatis  eisdem  cle- 


DE    C0MMUN.    CLER.    ONER.  95 

ricis  sunt  coniunctae,  et  in  foeminis,  quae  pro  domestica 
re  gerenda  sunt  necessariae  ,  modo  tum  illae ,  tum  istae 
ita  bonis  praeditae  sint  moribus,  ut  nulla  habeatur  mali 
suspicio  (8).  Si  autem  etiam  in  his  aliqua  subesset  suspi- 
cio,  aut  earum,  vel  clericorum  ratione,  Episcopus  neque 
sanguini  neque  aetati  posset  parcere  ,  sed  deberet  eas 
omnino  expellere,  ut  fuit  pluries  a  S.  Congregatione  de- 
cisum  (9). 

Clerici  detinentes  domi ,  vel  extra  mulieres  suspectas  , 
aut  cum  iisdem  malam  conversationem  habentes,  si  a  su- 
perioribus  moniti  non  se  abstinuerint ,  pro  prima  vice 
tertia  parte  fructuum  beneficiorum  suorum  ,  et  si  adhuc 
pertinaces  fuerint  ,  post  secundam  monitionem  omnibus 
suorum  beneiiciorum  fructibus  privantur,  qui  Episcopi  ar- 
bitrio  aut  Ecclesiae ,  aut  alteri  pio  loco  sunt  applicandi. 
Demum  si  in  scelere  persistant  ipsis  beneficiis  privantur 
et  quatenus  non  resipiscant  a  fldelium  communione  ex- 
pelluntur  (10). 

(l)  Can.  23,  dist.  81,  et  tot.  titul.  de  cohab.  cler.  et  mul.  —  (2)  Can 
25,  ead.  dist.  —  (3)  Can.  20  et  26  eod.  — (4)  Can.  24  eod.  —  (5)  Can 
17,  dist.  32.   —  (6)  Cap.  4,  de  reg.  iur.  —  (7)  Synod.  prov.  Genuen. 
de  vit.  et  honest.  cler.,  et  ult.  synod.  dioec.  E.mi  Tadini,  eod  —  (8)  Can 
27,  dist.  81   et  cap.  9,  de  cohab.  cler.  et  mul.    —  (9)  Verum    in    foe 
minis  extraneis,  ut  tradunt  Doctores,  aliqua  semper  subesse  solet  mali 
suspicio ,  ubi  saltem  quadraginta    annorum    aetatem    non    attingant  — 
(10)  Trid.,  sess.  25,  cap.   14,  de  ref.  quod  explicatur  a  Reiffenstuel  in 
tit.  de  cohab.   cler.  et  mul.  n.  52  et  seqq. 

85.  Nequeunt  clerici  mercaturam  lucrativam  exercere, 
qua  res  emuntur,  et  in  eadem  natura,  vel  parum  immu- 
tatae  lucri  causa  venduntur,  quia  talis  negotiatio  avaritiam 
fovet,  et  a  divinis  curandis  avertit  (l);  quam  propterea, 
si  libere  ,  nulla  necessitate  cogente  ,  exerceant ,  praeter 
peccati  reatum,  in  quem  incurrunt,  possunt  a  divinis  su- 
spendi,  et  a  fori  privilegio  cadunt,  si  tertio  per  Episco- 
pum  moniti  illicitum  negotium  non  dimittant  (2).  Sed  non 
est  clericis  prohibita  negotiatio  oeconomica,  qua  proprio- 
rum  praediorum  fructus  venduntur ,  resque  emuntur  ad 
proprios  usus  necessariae;  neque  est  prohibitum  aliquod 
I  artificiolum,  quo  clericus  ad  exemplum  D.  Pauli  suis  ma- 
i  nibus  laborando,  victum  sibi  comparat  (3).    - 


g6  TITULUS   IX. 

Caeterum  supradicta  prohibitio  viget  iure  novissimo  , 
etiamsi  agatur  de  mercatura  suscepta,  vel  suscipienda  ex 
motivo  necessitatis  ,  vel  charitatis ;  forte  ad  suam  ,  suo- 
rumve  inopia  sublevandam ;  aut  de  clericis,  qui  ad  mer- 
catoris  haereditatem  vocantur  :  nam  his  in  casibus  adhuc 
prohibentur  tum  per  se,  tum  per  alium  mercaturam  su- 
scipere,  et  iubentur  iam  susceptam  quam  citissime  absol- 
vere,  vel  ad  eam  pro  tempore  gerendam  licentiam  in  I- 
talia  a  S.  Congregatione  Concilii,  et  extra  Italiam  a  pro- 
priis  Ordinariis  impetrare  (4). 

Iisdem  de  causis,  quibus  mercatura  interdicitur,  prohi- 
bentur  quoque  clericis  tabernas  ,  vel  cauponas  tenere , 
easque  ingredi,  nisi  itineris,  aut  alterius  iustae  causae  ra- 
tione  (5),  lanionem  agere  (6),  usuras  exigere  (7),  alienas 
possessiones  iucri  habendi  causa  conducere  (8),  ministri 
vel  famuli  laicorum  tieri,  et  maxime  foeminis  ancillari  (9), 
chirurgiam,  vel  medicinam  exercere  (10),  nisi  a  S.  Con- 
gregatione  facultatem  obtinuerint,  quae  concedi  non  solet, 
nisi  sub  cJausula,  gratis,  et  amore  Dei  exerceatur,  et  etiam 
in  publicis  scholis,  vel  universitatibus  medicinae  et  legi- 
bus  civilibus  studere,  ne  occasione  talium  scientiarum  spi- 
rituales  viri  mundanis  rursus  negotiis  involvantur  (ll). 

(l)  Can.  2,9  et  lO ,  dist.  88  ,  et  cap.  6,  ne  cler.  vel  mon.  etc.  — 
(2)  Cap.  16,  de  vit.  et  honest.  cler.  —  (3)  Can.  3,  et  4,  dist.  91.  — 
(4)  Bul.  Aposlolicae  servitutis  Bened  XIV,  et  Bul.  Cum  primum  Clemen- 
tis  XIII.  —  (5)  Can  3,  dist.  44.  —  (6)  Clem.  I,  de  vit.  et  honest.  cler. 
—  (7)  Can.  2,  dist.  44  ,  et  cap.  2  de  vit.  et  honest.  cler.  —  (8)  Can. 
1,  c.  21,  q.  3.  —  (9)  Cap.  2,  ne  cler.  vel.  mon.  etc;  et  epist.  encycl. 
S.  Congr.  16  mart.  1697.  —  (10)  Cap.  9  ,  ne  cler.  vel  mon.  etc.  — 
(ll)  Cap.  3  et  10,  ne  cler.  vel  mon.  etc.  At  quoad  leges  civiles  non- 
nulli  affirmant ,  prohibitionem  in  clericis  saecularibus  per  contrariam 
consuetudinem  cessasse.  Haec  quidem  prius  monachis  facta  fuit,  ne  hac 
occasione  extra  monasterium  vagarentur,  d  cap.  3;  ed  deinde  ad  alios 
clericos  in  sacris  constitutos  extensa,  cap.  10,  ne  theologiam  ,  et  pro- 
prias  negligerent  functiones.  Quare  elapsis  annis  hoc  studium  clericis 
permissum  videbatur  post  cursum  theologiae,  et  proprii  officiis  adim- 
pletis,  maxime  cum  universitates  habebant  privilegium  expressum,  vel 
tacitum  docendi  a  S.  Sede  concessum.  Hoc  sane  studium  erat  ad  sa- 
crorum  canonum  intelligentiam  necessarium,  et  iuris  laurea  in  clericis 
ad  beneficia  requisita  non  poterat  aliter  obtineri,  quam  in  utroque  iure. 
Tunc  principum  saecularium  universitates  erant  mixtae  ,  scilicet  a  ci- 
vili,  et  ecclesiastica  potestate  tum  in  origine  ,  tum  in  exercitio  pende- 


DE    COMMUN.    CLER.    ONER.  97 

bant  nunc  penitus  sunt  saecularizatae,  excepta  Romana.  Et  revera  ante 
haec  tempora  in  hac  Genuensi  Universitate  aderat  archicancellarius  ar- 
chiepiscopus  ,  et  doctoris  gradus  conferebaiur  a  facultatis  Praeside  in 
vim  privilegii  eidem  a  Sixto  V  concessi  ,  cuius  specialem  in  doctore 
creando  mentionem  faciebat.  Haec  Universitatum  mutatio  illud  efficit  , 
ne  gradus  licentiae,  aut  laureae  in  iisdem  obtentus  ad  beneficia  ecclesia- 
stica  assequenda  prodesse  valeat,  sicut  non  prodest  idem  gradus  in  u- 
niversitatibus  haereticorum,  aut  Protestantium  acquisitus,  quia  talis  con- 
cessio  gradus  ab  Ecclesia  non  approbatur.  Propterea  nec  ludimagistri  , 
sive  institutores  scholarum  licet  a  communitatibus  laicorum  electi,  et 
ab  iisdem  salario  dotati  independentes  ab  Ordinariis  esse  possunt,  qui 
et  prohibere  scholae  exercitium ,  et  praecipere  ,  ut  doctrinam  christia- 
nam  doceant  sic  electis,  et  salario  donatis  valent.  S.  Cong.  in  una  Fa- 
ventina  4  dec.   1734.  Richter  ad  sess.  5,  c.   1,  de  ref.  n.,  30  et  seq. 

86.  Nequeunt  clerici  mundi  vitiis  et  solatiis  indulgere, 
quibus  a  divinis  abstrahuntur  officiis ,  affectibusque  sen- 
sim  glutinantur  humanis.  Idcirco  interdicuntur  a  crapula, 
et  ebrietate  (l),  a  luxu  tum  in  famulatu,  tum  in  mensa, 
tum  in  suppellectili  (2),  a  saecularium  conviviis  praeser- 
tim  nuptialibus  (3),  a  ludis  alearum  et  taxillorum  (4),  a 
ludis  theatralibus  et  comoediis  (5),  a  choreis  ,  saltationi- 
bus  et  spectaculis  (6),  a  larvis  praeferendis  praecipue 
tempore  bacchanalium  (7),  et  etiam  a  legendis  comoediis  (8). 
Quoniam  vero  circa  choreas,  comoedias,  aliaque  specta- 
cula  nimis  laxa  irrepserat  in  quorumdam  auctorum  scri- 
ptis  doctrina  ,  eam  merito  corripuit  Benedictus  XIV  (9), 
et  vere  qui  voluerit  iocari  cum  diabulo,  non  poterit  gaudere 
cum  Christo. 

(l)  Cap.  14  de  vit.  et  honest.  cler.  —  (2)  Can.  7,  dist.  41  —  (3)  Cap. 
19,  dist.  34.  —  (4)  Cap.  15,  de  vit.  et  honest.  cler.  —  (5)  Cap.  4,  eod. 
—  (6)  Can.  37,  dist.  5,  de  consecrat.  —  (7)  Can.  25,  dist.  5,  eod.  — 
(8)  Can.  2,  dist.  37,  qui  sic  se  habet :  Sacerdotes  Dei,  omissis  evangeliis 
et  prophetis,  videmus  comoedias  legere,  Virgilium  terere,  amatoria  buccoli- 
corum  versuum  verba  canere ,  et  id  quod  in  pueris  necessitatis  est,  crimen 
in  se  facere  volupratis.  —  (9)  De  Svnod.,  1.  11,  c.  10,  n.  11. 

87.  Nequeunt  demum  arma  deferre,  et  venationi  incum- 
bere,  quia  arma  instrumenta  feritatis  sunt,  et  nimium  aliena 
a  lenitate  Christi  (l).  Propterea  S.  Ambrosius  aiebat:  Do- 
lor,  fletus,  orationes,  lacrymae  fuerunt  mihi  arma:  talia  enim 
munimenta  sunt  sacerdotis.  Servum  Chrisii  non  custodia  cor- 
poralis  ,  sed  Domini  providentia    sepire    consuevit  (2).   Item 

Irutit.   Canon.  Vol.  I.  7 


98  TIT.    IX.    DE    COMMUN.    CLER.    ONER. 

nequeunt  venationi  incumbere  ,  quia  venatio  est  belli  si- 
mulacrum  ,  mentisque  continuam  evagationem  affert  (3). 
At  vero  iuxta  Doctores  duplex  est  venatio,  alia  clamorosa, 
alia  quieta.  Clamorosa  est,  quae  fit  magno  apparatu,  ar- 
morum,  et  canum  strepitu  ad  apros,  cervos,  maioresque 
feras  capiendas;  quieta  vero,  quae  fit  solis  laqueis,  retibus, 
aut  etiam  armis  sine  strepitu  ad  capiendos  lepores,  vul- 
pes,  aliasque  minores  feras.  Hinc  Doctores  in  studia  scin- 
duntur  contraria;  alii  censent  solam  clamorosam  vena- 
tionem  esse  clericis  prohibitam,  alii  utramque  interdictam 
volunt  (4). 

Haec  omnia  a  clericis  facienda,  vel  omittenda  respiciunt 
maxime  clericos  in  sacris  constitutos,  et  sacerdotes,  qui, 
si  canonum  decretis  non  obtemperent ,  gravibus  subii- 
ciuntur  poenis  ,  ut  in  citatis  aliisque  legibus  continetur. 
Sed  poena  exitiosior  est  damnum  Ecclesiae  ;  nam,  ut  ait 
S.  Bernardus :  Si  vita  clericorum  despicitur,  restat,  ut  eorum 
praedicatio  contemnatur. 

(l)  Cau.  2  et  6,  c.  23,  q.  8,  cap.  2,  de  vit.  etc.  —  (2)  Can.  3,  c.  23, 
q.  8  —  (3)  Can.  11  ,  dist.  86,  et  tot.  tit.  de  cler.  venat.  Unde  S.  Hie- 
ronymus  aiebat :  Penitus  non  invenimus  in  Scripiuris  sanctis  sanctum  a- 
liquem  venatorem,  piscatores  invenimus  sanctos.  —  (4)  In  hanc  posteriorem 
sententiam  inclinat  Benedictus  XIV,  de  Synod.,  1.  11  ,  c.  10  ,  n.  6  ,  et 
seqq.,  qui  licet  dicat  primam  esse  magis  communem  ,  magisque  rece- 
ptam  :  hanc  tamen  certe  magis  iuri  conformem  declarat.  Et  quidem  iure 
meritoque :  nam  sacri  canones  venationem  interdicentes  nullam  faciunt 
distinctionem  mter  clamorosam  et  quietam  venationem;  immo  prohi- 
bent  venationem  canibus,  avibusque  venatoriis,  quas  neque  licet  clericis 
ad  venandum  retinere.  Cap.  1,  et  2,  de  cleric.  venat ;  prohibent  aucu- 
pium,  quod  sine  armis  iit  rete  aut  visco,  et  ita  dicitur  aucupium  quasi 
avicupium.  Conc.  Later.  IV,  et  Trid.,  sess.  24,  c.  12,  de  ref.  prohibent 
deferre  arma,  ita  ut  neque  Episcopus  queat  pro  sola  voluptaria  vena- 
tione  in  hoc  dispensare  ,  ut  dicunt  decisum  a  S.  Congregatione  Immu- 
nitatis;  et  S.  Concilii  Congregatio  saepius  declaravit,  teste  eodem  Be- 
nedicto  XIV,  d.  1.,  clericum  effectum  fuisse  irregularem,  qui,  cum  va- 
caret  venationi  non  clamorosae  ,  hominem  fortuito  interfecerat  ,  quod 
utique  argumentum  est,  Congregationem  existimasse ,  omnem  venatio- 
nem  non  clamorosam  esse  clericis  prohibitam  :  nam  certum  in  iure  est, 
ex  homicidio  casuali  non  oriri  irregularitatem,  si  homicida  operam  det 
rei  licitae,  ut  infra  videbimus. 


99 


TITULUS  X. 

DE    PROMOTIONE    AD    CLERICATUM    ET    ORDINES. 

Summarium:  88.  Quid  sit  promotio ,  et  quis  habeat  promovendi  potestatem  ?  —  89.  Quis  sit 
episcopus  proprius  ?  —  90.  Quando  alterius  episcopi  testimoniales  requirantur?  —  91.  Epi- 
scopus  ordinationem  alteri  episcopo  potest  committere ,  non  vero  infra  annum  vicarius  ca- 
pitularis ,  nisi  arctatis.  —  92.  Poena  ordinantis  non  subditum.  —  93.  Quotuplex  sit  scru- 
tinium  in  ordinatione  faciendum  ?  —  94.  Quotuplex  sit  titulus  ordinationis ,  et  qualis  esse 
debeat?  —  95.  Poena  scienter  ordinantis  ,  et  ordinati  absque  titulo.  —  96.  Quo  loco ,  et 
tempore  ordinatio  sit  facienda?  —  97.  Interstitia  ordinum  servanda  quae  sint. 

88.  Promotio  est  actus  ecclesiastici  superioris,  quo  chri- 
stianus  in  clerum  cooptatur,  vel  clericus  ad  maiorem  e- 
vehitur  gradum.  Hic  actus  ,  ut  legitimus  sit ,  in  promo- 
vente  potestatem,  in  promotione  formam,  et  in  promovendo 
capacitatem  requirit. 

Promovendi  potestatem  iure  ordinario  habet  episco- 
pus  (l),  quam  tamen  non  universaliter,  sed  tantum  erga 
suos  subditos  potest  exercere  ,  sive  de  ordinibus  agatur, 
sive  etiam  de  prima  tonsura  (2).  Subditus  autem  episcopi 
ad  hunc  effectum  ex  quadruplici  ratione  quis  esse  potest, 
videlicet :  ratione  originis  ,  ratione  domicilii  ,  ratione  be- 
neficii,  et  ratione  triennalis  familiaritatis  cum  eodem  epi- 
scopo  (3).  Hinc  sequitur  ab  horum  quolibet,  sive  ab  epi- 
scopo  originis,  sive  ab  episcopo  domicilii  ,  vel  beneficii  , 
vel  triennalis  familiaritatis ,  promotionem  recte  fieri.  Sed 
si  unus  horum  tonsurae,  ordinumve  initium  fecerit  ,  cle- 
ricus  sic  initiatus,  licet  ad  diversos  ex  dictis  causis  queat 
episcopos  pertinere  ,  non  potest  amplius  variare  ,  incon- 
sulto  priore  episcopo,  qui  initiavit,  quem  in  suum  et  pro- 
prium  episcopum  ordinatione  sibi  elegit  (4). 

(l)  Trid.,  sess.  23,  c.  7.  Cardinales  tamen  in  Ecclesiis  suorum  titu- 
lorum  ,  et  abbates  solemniter  benedicti  suis  subditis  ,  illi  saecularibus, 
et  isti  regularibus,  primam  tonsuram,  et  minores  ordines  possunt  con- 
ferre.  Card.  Soglia  ,  Inst.  iur.  priv.,  §  43.  Propterea  iure  extraordi- 
nario  ad  primam  tonsuram  minoresque  ordines   confe*rendos  etiam  sim- 


100  TITULUS    X. 

plices  sacerdotes  a  summo  Pontifice  delegantur.  —  (2)  Cap.  2  et  4,  de 
temp.  ord.  in  6.  —  (3)  Cap.  3,  eod.,  et  Trid.,  sess.  23,  c.  9,  de  ref.  — 
(4)  Can.  3,  dist.  72. 

89.  Ratione  originis  proprius  episcopus  est  ille,  in  cuius 
dioecesi  promovendus  natus  est,  si  ibi  parentes  eius  do- 
micilium  habuerint ;  sin  vero  alibi  domicilium  habuerint, 
et  promovendus  in  aliqua  dioecesi  ex  accidenti  natus  sit, 
ut  occasione  itineris,  officii ,  legationis,  mercaturae  ,  alte- 
riusve  permanentiae  parentum,  tunc  non  dioecesis  huius 
fortuitae  nativitatis,  sed  dioecesis  patris  attenditur,  nisi  pa- 
ter  inde  in  dioecesis  fortuitae  nativitatis  tamdiu  permanserit, 
ut  ibi  verum  domicilium  contraxerit,  quo  casu  non  pristina 
origo  patris,  sed  domicilium  per  patrem  legitime  acquisitum 
spectatur  (l).  Sed  si  promovendus  sit  illegitimus ,  cum 
quo  ex  iusta  causa  dispensative  proceditur  ,  non  patris  , 
sed  matris  ratio  habetur  (2);  et  idcirco  ab  episcopo  ori- 
ginis,  vel  domicilii  matris  datur  ordinatio  (3). 

Ratione  domicilii  proprius  episcopus  est  ille ,  in  cuius 
dioecesi  promovendus,  etsi  alibi  natus,  ita  stabiliter  suum 
constituit  domicilium,  ut  vel  per  decennium  saltem  in  ea 
habitaverit,  vel  maiorem  rerum  ac  bonorum  suorum  par- 
tem  cum  instructis  aedibus  in  eam  transtulerit,  ibique  in- 
super  per  aliquod  considerabile  tempus  commoratus  fue- 
rit  ,  seseque  habere  animum  ibi  perpetuo  manendi  iure- 
iurando  affirmaverit  (4).  Ex  quo  deducitur,  solum  quasi 
domicilium  non  sufficere  ad  licite  obtinendam  ab  aliquo 
episcopo  promotionem,  sive  ordinationem. 

Ratione  beneficii  proprius  episcopus  est  ille,  in  cuius 
dioecesi  promovendus  legitime  obtinuit,  et  pacifice  possi- 
det  beneficium  ecclesiasticum  ,  quod  ,  detractis  oneribus, 
ad  congruam  clerici  sustentationem  sufficit  (5). 

Ratione  demum  triennalis  familiaritatis  proprius  epi- 
scopus  est  ille,  qui  promovendum  per  integrum  et  com- 
pletum  triennium  in  suo  actuali  servitio  secum  retinuit  , 
ac  suis  sumptibus  aluit.  Hunc  quidem  potest  episcopus 
promovere,  sive  ordinare,  quamquam  suus  subditus  non 
sit,  neque  ratione  originis,  neque  ratione  domicilii;  opus 
tamen  est,  ut,  facta  ordinatione,  statim ,  vel  saltem  intra 
mensem  ab  eadem  computandum,  promoto,  vel  ordinato 


DE    PROMOT.    AD    CLERICAT.    ET    ORD.  101 

etiam  in  tonsura,  minoribusque  ordinibus,  ecclesiasticum 
beneficium  conferatad  ordinati  sustentationem  sufficiens  (6). 
At  hoc  privilegium  ad  episcopos  titulares  non  extenditur, 
qui  praeterquam  quod  in  populum  iurisdictione  carent , 
beneficium  non  habent  inde  ordinato  ,  ut  praescribitur  , 
conferendum  (7). 

(l)  Bull.  Speculatores  domus  Innocentii  XII.  —  (2)  L.  19,  ff.  de  stat. 
hom.  —  (3)  S.  Congregatio  Concilii  16  febr.  1704,  ad  hanc  rem  inter- 
rogata  ,  quid  tenendum  si  filius  sit  illegitimus,  vel  expositus ,  vel  infi- 
delis  baptizatus,  respondit :  si  primum,  attenditur  origo  matris  ;  si  se- 
cundum,  locus,  in  quo  fuit  expositus ;  si  tertium,  locus,  in  quo  baptis- 
mum  suscepit.  Hinc  neophyti,  sive  recenter  baptizati,  qui  a  gentilibus, 
vel  iudaeis  convertuntur  ad  fidem  ,  cives  fiunt  illius  urbis,  in  qua  ba- 
ptismum  susceperunt ,  et  ab  episcopo  dioece^ano  ordinantur.  Bul.  Cu- 
pientes  ludaeos  Pauli  III.  —  (4)  Dic.  Bul.  Innocentii  XII.  —  (5)  Ibid. 
—  (6)  Bul.  ead.  et  Trid.  Sess.  14,  c.  9,  de  ref.  —  (7)  Id.  Trid.  Sess. 
14,  c.  2,  de  ref. 

90.  Verum  cum  promovendus  aliqua  ex  dictis  causis 
ad  quempiam  episcopum  pertinens  in  alterius  dioecesi  na- 
tus  est ,  inque  ea  ad  talem  rnansit  aetatem  ,  ut  potuerit 
impedimentum  canonicum  contrahere,  vel  in  alterius  dioe- 
cesi  domicilium  habuit,  litterae  testimoniales  (l)  ordinarii 
originis  ,  aut  domicilii  requiruntur  ,  ut  de  natalibus  con- 
stet ,  de  moribus,  et  de  caeteris  in  promovendo  ex  iuris 
dispositione  necessariis  (2);  sed  utriusque  ordinarii  tum 
originis ,  tum  domicilii  videntur  requirendae  praedictae 
litterae,  si  promovendus  alibi  ortum,  alibi  domicilium  ha- 
buerit,  et  promotio  vel  ratione  beneficii,  vel  ratione  trien- 
nalis  familiaritatis  fiat  (3). 

(l)  Testimoniales  litterae  illae  dicuntur,  quae  proprii  Ordinarii  te- 
stimonio  firmantur ,  quibus  ordinandi  probitas  et  mores  declarantur. 
Trid.  Sess.  23,  c.  8  ,  de  ref.  —  (2)  Bul.  ead.  —  (3)  Episcopus  dioe- 
cesanus  est  etiam  proprius  Episcopus  quoad  Regulares,  qui  habent  con- 
ventum  in  sua  dioecesi.  Quare  ex  declaratione  Benedicti  XIV,  illi  Re- 
gulares  peccant,  qui  sub  diversis  praetextibus  ad  extraneum  episcopum 
migrant,  ut  ab  eo  ordinationem  recipiant.  Si  tamen  Episcopus  dioece- 
sanus  proximo  legitimo  tempore  ordinationes  non  sit  habiturus,  vel  ab- 
sit ,  superior  regularis  potest  subditis  suis  litteras  dimissorias  dare,  ut 
ordinationem  recipiant  ab  alio  Episcopo.  Sed  simul  cum  litteris  debet 
transmittere  attestationem  Vicarii  Generalis  ,  vel  Cancellarii  Episcopi  , 
qua  declaretur,  ordinationem  pro  eo  tempore  in  dioecesi  non  haberi. 
Bul.  lmpositi  nobis  Benedicti  XIV. 


102  TITULUS    X. 

91.  Quoties  itaque  casus  sit  ,  quo  vel  Episcopus  ordi- 
nationem  tenere  non  valeat ,  aut  quempiam  expediat  ab 
extraneo  Episcopo  ordinari  ,  proprii  Episcopi  licentia  o- 
mnino  requiritur,  quam  concedere  solet  per  Litteras,  quas 
Dimissorias  appellant  (l).  Cum  vero  sedes  episcopalis 
vacat ,  nequit  vicarius  capitularis  dimissorias  concedere  , 
nisi  post  annum  a  morte  Episcopi,  aut  etiam  infra  annum, 
si  agatur  de  arctatis  ratione  beneficii  (2);  at  Vicarius  Ca- 
pitularis  potest  litteras  testimoniales  de  aetate  et  moribus 
clericis  concedere  etiam  intra  primum  annum  ,  quia  his 
litteris  non  confertur  extraneo  Episcopo  clerici  dioecesani 
ordinandi  potestas,  sed  illi  tantum  clericus  ipse  commen- 
datur,  et  ideo  appellantur  etiam  Litterae  commendatitiae. 

(l)  Dimissoriae  litterae  illae  dicuntur  quibus  ab  Ordinario  cuicumque 
episcopo  catholico  communionem  S.  Sedis  Apostolicae  habenti  delegatur 
potestas  ordinandi  subditum.  Hae  litterae  continent  etiam  testimoniales 
de  qualitatibus  et  dotibus  ad  ordines  recipiendos  necessariis  ,  quarum 
formulas  exhibet  Barbosa  in  suo  Formulario  episcopali.  —  (2)  Arctati 
autem  dicuntur,  qui  beneiicium  ecclesiasticum  obtinuerunt  sine  ordine 
necessario,  quem  debent  infra  annum  a  die  suscepti  beneficii  obtinere; 
ut  si  clericus  non  sacerdos  parochus  factus  sit  ,  debet  infra  annum  sa- 
cerdotium  obtinere ,  aliter  a  parochiali  beneficio  cadit.  Trid.  Sess.  7, 
c.   10.  de  ref. 

92.  Potestas  itaque  ordinaria  Episcopis  concessa  promo- 
vendi  ad  clericatum  et  ad  ordines  restringitur  ad  proprios 
subditos,  et  si  praesumant  alienos  subditos  promovere,  a 
s.  canonibus  gravi  plectuntur  poena  :  nam  Episcopus,  qui 
alienum  subditum  sine  dimissoriis  sui  Ordinarii  scienter , 
seu  affectata  ignorantia,  vel  alio  quaesito  colore  ordinat, 
remanet  per  annum  a  collatione  ordinum  ipso  iure  suspen- 
sus  ;  et  simul  suspensus  manet  ipse  ordinatus  ab  ordinis 
recepti  exercitio  ,  doneca  proprio  Episcopo  absolvatur , 
et  ordinis  recepti  exercitium  obtineat  (l). 

(l)  Trid.  Sess.  23,  c.  8,  de  ref.  Si  quis  recurrat  ad  S.  Congregatio- 
nem  ,  ut  a  sua  dioecesi  excardinationem  obtineat  ad  effectum  ordines 
recipiendi  ab  alio  Episcopo,  non  facile  talem  licentiam  habet,  quae  ubi 
concedatur,  ad  primam  dioecesim  regressus  ordinarie  non  permittitur, 
nisi  Episcopi  dioecesani  consensus  accedat.  S.  Congregatio  Conc.  17  iul. 
1848,  relat.  ab  auct.  corresp.  de  Rom.,  pag.  3,  an  1848.  Si  vero  quis 
post  ordinationem  receptam  ab  alieno  Episcopo,  ordinem  exerceat ,  fit 
irregularis  et  non  potest  ab  irregularitate  absolvi  nisi  a  S.  Sede,  quae 


DE    PROMOT.    AD    CLERICAT.    ET    ORD.  103 

in  hoc  rigorem  adhibet ,  ut  constat  ex  pluribus  S.  Congregationis  de-, 
cisionibus  citatis  ab  auctore  Analect.  Iur.  Pontif.  ad  an.  1857,  p.  313. 
—  Praedictae  suspensiones  confirmantur  a  Pio  IX  in  sua  Bulla  Apo- 
stolicae  Sedis  :  prima  enim  his  verbis  confirmatur  et  augetur :  Suspen- 
sionem  per  annum  ab  ordinum  administraiione  ipso  iure  incurrunt  ordi- 
nanles  alienum  snbditum  etiam  sub  pretextu  beneficii  statim  conferendi,  aut 
iam  collati ,  sed  minime  sufficientis ,  absque  eius  Episcopi  litteris  dimisso- 
rialibus ,  vel  etiam  subditum  proprium ,  qui  alibi  tanto  tempore  moratus 
sit ,  ut  canonicum  impedimentum  contrahere  ibi  potuerit  absque  Ordinarii 
eius  loci  litteris  testimonialibus.  Secunda  simpliciter  confirmatur  ,  quia 
Pontifex  in  citata  Bulla  omnes  supensiones  a  Tridentino  latas  in  suo 
robore  servat. 

93.  Pomovendi  forma  vel  ritus  ,  tria  comprehendit  , 
nempe  scrutinium,  titulum,  et  modum  ordinationis.  Scru- 
tinium  ordinationi  praemittendum  est  triplex.  Primum  fit 
coram  parocho,  vel  alio  ab  episcopo  deputato  ad  formam 
praescripta  a  Tridentino  (l),  quo  bonum  testimonium  pa- 
rochi ,  et  magistri  expenditur,  si  de  minoribus  ordinibus 
agatur ;  si  vero  de  maioribus,  publicatio  nominis ,  et  de- 
siderii  promovendi  in  Ecclesia  facienda  praeponitur ;  ita 
ut  per  ipsum  parochum  de  ipsius  promovendi  natalibus, 
aetate,  moribus,  et  vita  testimoniales  litterae  conficiantur. 
Secundum  fit  coram  Episcopo  et  viris  peritis  ,  sive  exa- 
minatoribus ,  in  quo  disquiritur  de  promovendi  genere  , 
patria,  aetate,  qualitate,  doctrina ,  et  moribus  ;  et  si  ido- 
neus  reperiatur ,  ad  ordinem  consequendum  admittitur. 
Tertium  demum  fit  in  ipso  ordinationis  actu,  in  quo  Ar- 
chidiaconus  ab  Episcopo  interrogatur,  an  sciat,  ordinan- 
dum  in  subdiaconum,  diaconum  vel  presbyterum  tali  or- 
dine  esse  dignum ;  cui  idem  archidiaconus  respondet : 
Quantum  humana  fragilitas  nosse  sinit ,  et  scio,  et  testificor, 
ipsum  dignum  esse  ad  huius  onus  ojficii.  Haec  testificatio 
potest  per  Archidiaconum  fieri,  modo  de  indignitate  ipsi 
non  constet  (2). 

(l)  Trid.  Sess.  23,  c.   5,  de  ref.  —  (2)  Cap.  1,  de  Scrut.  in  ord.  fac. 

94.  Titulus  ordinationis,  vel  sustentationis,  ut  alii  dicunt, 
est  cautio  vitae  gerendae  fundata  in  beneficio,  vel  in  bo- 
nis  patrimonialibus,  vel  in  communione  regulari  (l).  Ne- 
cesse  est  enim ,  ut  clericus  in  sacris  constitutus  ,  qui  se 
totum  divinis  officiis  dicat ,  habeat  bona  temporalia   pro 


104  TITULUS    X. 

victu  ,  vestitu  ,  et  habitatione  necessaria,  quorum  securi- 
tatem  per  ipsum  titulum  consequitur.  Quare  titulus  est 
triplex,  alius  nempe  est  titulus  beneficii,  si  a  beneficio  ec- 
clesiastico  ;  alius  titulus  patrimonii ,  si  ex  bonis  patrimo- 
nialibus ;  et  alius  est  titulus  paupertatis ,  si  ab  aliqua  ap- 
probata  religione,  votorum  solemnium ,  in  qua  professus 
est  clericus,  suae  sustentationis  cautionem  habeat  (2). 

Ordinatio  ad  titulum  beneficii  prima  et  antiquior  est  , 
quae  Ecclesiae  menti  magis  respondet.  At  beneficium  de- 
bet  esse  ad  clerici  sustentationem  secundum  personae  sta- 
tum  sufficiens,  pacifice  ab  ordinando  possessum  ,  et  per- 
petuum ;  ita  ut  nequeat  resignari,  nisi  de  Episcopi  licen- 
tia,  facta  huius  tituli  mentione,  et  alterius  subrogatione  (3). 
Idcirco  cappellania  amovibilis  non  est  titulus  sufficiens  . 
nisi  patronus  obliget  suam  fidem  nunquam  repellendi 
promotum,  vel  non  repellendi,  donec  aliunde  ab  alio  be- 
neficio,  vel  patrimonio  sit  sufficienter  provisus.  Hac  tamen 
in  re  expediret  ad  maiorem  cautelam  licentiam  S.  Con- 
gregatiunis  expetere  (4).  Beneficium  vero  ,  quod  habet 
tantum  distributiones  quotidianas  videtur  sufficiens;  modo 
distributiones  sint  certae,  et  excedant  taxam  ad  patrimo- 
nium  ecclesiasticum  formandum  constitutam  (5). 

Ordinatio  ad  titulum  patrimonii  a  Patribus  concilii  Tri- 
dentini  permittitur,  si  episcopus  iudicet,  aliquem  clericum 
pro  ecclesiae  suae  necessitate ,  aut  commoditate  esse  as- 
sumendum  (6).  Quantitas  patrimonii  non  est  in  iure  de- 
terminata  ,  quia  refertur  ad  diversos  locorum  status  ,  in 
quibus  victus,  et  vestitus  pluris,  vel  minoris  est  (7).  Re- 
ditus  annuus  ad  patrimonium  ecclesiasticum  constituen- 
dum  requiritur,  qui  constitui  solet  super  immobilibus  li- 
beris  ,  et  quotannis  frugiferis  ,  super  pensione  et  censu 
perpetuo  ad  formam  Constitutionis  S.  Pii  V,  et  super 
obligatione  quacumque  ab  hypotheca  in  bonis  firmata; 
non  vero  super  industria  clerici ,  non  super  lucro  even- 
tuali,  et  personali,  neque  ;in  bonis  mobilibus,  aut  se  mo- 
ventibus,  neque  in  bonis  ^atris  ita  ut  fratrum  legitima 
laedatur,  neque  demum  in  promissione  sustentationis,  quam 
titulum  mensae  appellant  (8). 

Bona  in  patrimonio  comprehensa  nec  vendi  a  clerico  . 


DE    PROMOT.    AD    CLERICAT.    ET   ORD.  105 

nec  permutari  possunt ,  nisi  de  episcopi  licentia,  et  facta 
beneficii,  vel  aliorum  bonorum  subrogatione;  item  nec  in 
enphyteusim  concedi,  reservato  canone  fructibus  respon- 
dente  ,  nec  cedi ,  vel  donari  quoad  proprietatem,  etiam 
usufructu  ad  vitam  reservato;  nec  vinculo  hypothecae  su- 
biici ,  nisi  praedicta  cautela  observata ,  quantum  ad  ius 
canonicum  spectat.  Et  quatenus  quis  sit  clerici  creditor  , 
potest  tantum  reditus  suae  sustentationi  superfluos  repe- 
tere,  et  post  mortem  eius  recipere  in  solutum,  et  vendere 
ius  sibi  competens  in  ipsum  patrimonium,  quod  post  mor- 
tem  ordinati  ad  eius  haeredes  transferri  deberet,  uti  est 
observandum  ex  pluribus  S.  Congregationis  decisionibus 
passim  a  Doctoribus  citatis  (9). 

Ordinatio  denique  ad  titulum  paupertatis  habet  locum, 
cum  agitur  de  Regularibus  professis  ,  et  quidem  valide 
professis,  qui  cautionem  pro  honesta  sustentatione  in  eo- 
rum  religione  ,  sive  monasterio  habent ,  a  quo  nequeunt 
expelli.  Sed  hoc  privilegium  non  extenditur  ad  novitios, 
neque  ad  clericos,  qui  sine  solemni  professione  vivunt  in 
communi  ,  neque  ad  eos,  qui  professionem  emiserunt  ad 
tempus,  quique  adhuc  ex  monasterio  expelli  possunt.  exce- 
ptis  Religiosis  Societatis  Iesu,  ut  statuit  S.  Pius  V  (10). 

(l)  Olim  titulus  ordinationis  erat  Ecclesia  ,  cui  ordinatus  adscribe- 
batur,  a  qua  absque  sui  Episcopi  licentia  discedere  amplius  nequibat. 
Hinc  ordinatus  Ecclesiae  perpetuum  exhibebat  ministerium,  et  Ecclesia 
ordinato  vitae  necessaria  usque  ad  mortem  suppeditabat.  —  (2)  Trid. 
Sess.  21,  c.  2,  de  ref.  —  (3)  Trid.  eod.  loc.  —  (4)  Monacellus  tit.  13, 
for.  3,  n.   17.  —  (5)  Ferraris  in  verbo  distributiones  art.   l   in  not.    11. 

—  (6)  Trid.  eod.  loc.  Per  hoc  correctum  est  caput  22  de  praebendis, 
ubi  Innocentius  III  Episcopis  concesserat,  ut  quoscumque  vellent,  pos- 
sent  clericos  ad  titulum  patrimonii  promovere.  Salutaris  fuit  haec  Tri- 
dentini  praescriptio:  nam  omnes  ordinationes  fieri  debent  in  utilitatem, 
vel  commoditatem  Ecclesiae  ,  numquam  vero  in  commodum  privatum. 
Unde  hic  titulus  dispensatorius  dicitur,  ita  in  una  Suanen.  28  iul.  1838. 

—  (7)  Ex  dioecesana  Genuensi  Synodo  Emin.  Card.  Tadini  reditus  an- 
nuus  patrimonii  ecclesiastici  debet  esse  libellarum  biscentum  quinqua- 
ginta  tit.  lo,  §  9.  In  aliis  dioecesibus  determinari  debet  summa  ad  id 
necessaria,  vel  a  taxa  Synodali,  vel  a  consuetudine,  ut  praescripsit  In- 
nocentius  XII,  in  Bul.  Apostolici  ministerii.  Sed  summa  praefinita  debet 
esse  libera  ab  omni  alio  onere;  onera  tamen  quaedam  missarum  in  ea- 
dem  summa  poterunt  computari,  si  id  expedire  iudicet  Episcopus.  Be- 
nedictus  XIV,  de  Synod.,  1.   12  ,  c.  9.  In  dicta  vero  dioecesi  Genuensi 


106  TITULUS    X. 

onera  missarum  numquam  possunt  excedere  praedictae  summae  me- 
dietatem.  —  (8)  Hoc  constat  ex  pluribus  S.  Congregationis  decisioni- 
bus,  teste  Benedicto  XIV  in  Inst.  26.  Titulus  tamen  mensae  communis 
admittitur  ex  Apostolico  privilegio  pro  sacerdotibus  congregationis  Mis- 
sionis,  Sanctissimi  Redemptoris,  et  aliis  congregationibus.  Ex  privilegio 
similiter  admittuntur  alii  tituli,  ut  servitii  Ecclesiae,  quod  ab  Eugenio  IV 
Metropolitanae  Florentinae  concessum  fuit  ,  modo  illi  Ecclesiae  servi- 
tium  per  decem  annos  duraverit;  ut  adscriptionis  aYicui  Ecclesiae,  quod 
concessum  fuit  clericis  Venetiarium  civitatis  a  Sixto  V  in  Bul.  Roma- 
num  Pontificem ;  ut  collegii ,  quod  pluribus  seminariis  et  collegiis  simi- 
liter  fuit  concessum  ,  et  ut  congregationis  ,  quod  summi  Pontifices  ali- 
quando  concesserunt.  Auctor  corresp.  de  Rom.  ad  an.  1850,  4  sept., 
n.  39,  ubi  refert  S.  Cong.  decisionem,  et  auctor  Anal.  iur.  pont.  ser.  6, 
pag.  892.  Fructus  tamen  constituentes  titulum  ordinationis  possunt  de- 
trahi  ex  uno,  aut  duobus  beneficiis,  quando  unum  non  est  sufficiens  ad 
honestam  clerici  sustentationem  ;  quin  immo  ubi  beneficium  non  sufficit, 
possunt  tot  adiungi  patrimoniales  fructus,  quot  requiruntur  ad  complen- 
dam  patrimonii  summam.  Soglia,  Inst.  iur.  priv.,  §  54.  —  (9)  Richter 
ad  Sess.  21,  c.  2,  de  ref.  Hinc  renunciationes  a  clerico  factae  suae  or- 
dinationis  titulo  nullae  et  irritae  sunt  ,  si  alium  titulum  non  habeat. 
Trid.  Sess.  21,  c.  2,  de  ref.  Novus  autem  titulus  ab  Ordinario  proban- 
dus  semper  est,  etiamsi  clericus  ordines  recepisset  cum  patrimonio  as- 
signato  ad  tempus  ,  scilicet  quoadusque  beneficium  ecclesiasticum  con- 
sequatur.  Obtento  enim  hoc  beneficio,  prior  titulus  patrimonii  subsistit 
et  non  cessat,  nisi  postquam  Ordinarius  beneficium  patrimonio  substi- 
tuerit.  Unde  remotio  sacerdotis,  et  parochi  a  suo  beneficio,  quod  habet 
in  titulum  ,  nulla  est  ,  si  pensio,  vel  alius  titulus  sacerdoti  et  parocho 
amoto  assignatus  a  removente  non  sit,  etiamsi  iusta  et  necessaria  foret 
remotionis  causa.  Bul.   Ouanta  S.  Pii  V.  —  (10)  Bul.  Romanus  Pontifex. 

95.  Haec  de  ordinationis  titulo  praescripta  accurate 
sunt  observanda:  nam  licet  bona  fide  sine  titulo  ordi- 
nans  ,  et  probabiliter  etiam  ordinatus  ,  nullam  incurrat 
poenam;  tamen  scienter  sine  titulo  ordinans ,  vel  litteras 
ordinationis  concedens,  ut  certus  clericus  iam  examinatus 
et  probatus  ab  alio  episcopo  non  proprio  ordinetur  ,  ea 
plectitur  poena,  ut  debeat  ipse,  et  post  ipsum  eius  suc- 
cessores,  etiam  Ecclesiae  cathedralis  capitulum,  sic  ordi- 
nato  providere  alimenta,  donec  beneficium  ecclesiasticum 
ad  eius  sustentationem  sufficiens  consequatur  (l),  nisi  or- 
dinatus  sine  titulo  ex  sua ,  vel  paterna  haereditate  vitae 
subsidia  possit  habere  (2).  Ac  praeterea  ordinans,  si  cum 
ordinato  sine  titulo  pactum  ineat ,  ne  alimenta  petat  ,  a 
collatione  ordinum  per  triennium  suspensus  manet  (3). 
Haec  quidem  clericos  saeculares  respiciunt ;  quoad  regu- 


DE    PRUMOT.    AD    CLERICAT.    ET    ORD.  107 

lares  vero  episcopus  ordinans  non  professos,  ut  fuit  su- 
pra  dictum  ,  per  annum  a  collatione  ordinum  suspensus 
manet  (4);  ordinatus  autem,  qui  fraude,  vel  dolo  egit,  ut 
sine  titulo  ordinaretur,  vel  qui  fictum,  aut  falsum  titulum 
exhibuit,  suspensionem  contrahit,  ordinumque  executione 
caret  (5). 

(l)  Cap.  16  de  praebend.  cap.  37,  eod.  in  6.  —  (2)  Cap.  4  de  prae- 
bend.  —  (3)  Cap.  45  de  Simon.  —  (4)  Bul.  Romanus  Pontifex  S.  Pii  V. 
—  (5)  Haec  poena  enascitur  ex  can.  l  et  2  dist.  70,  ubi  ordinatio  di- 
citur  vacua  et  irrita  non  quidem  ad  indicandam  nullitatem  eiusdem  , 
sed  ad  significandum  effectum,  quia  ordo  ita  receptus  exerceri  nequit, 
et  eadem  poena  confirmatur  a  concilio  Tridentino,  a  decisionibus  S.  Con- 
gregationis,  et  a  Bulla  Secretis  Urbani  VIII,  ut  docet  Benedictus  XIV, 
in  Inst.  26  ,  n.  16.  Sed  iure  nostro  illud  est  adiungendum  ,  quod  duo 
testes  simul  cum  constituente  patrimonium  debent  in  curia  episcopali 
iurare:  1°  bona,  ex  quibus  ecclesiasticum  patrimonium  constituitur,  fuisse 
ipsius  constituentis,  et  absque  dissidio  ab  ipso  possessa;  20  nullam  pa- 
ctionem  intercessisse,  nec  mutuum  consensum,  quibus  statutum  sit,  vel 
ut  bona  non  pertineant  ad  ordinandum  ,  quoad  vixerit ,  aut  alio  se  ti- 
tulo  provisum  probaverit,  vel  ut  ordinandus  non  percipiat  omnes  eius- 
dem  fructus.  Unde  in  contrafacientes,  et  falsum  iurantes  poena  excom- 
municationis,  et  reservationis  casus  in  dioecesi  Genuensi  constituta  sunt. 
Synod.  Emin.  Tadini  ,  cap.  10,  n.  11.  In  Gallia  et  in  Belgio  post  bo- 
norum  ecclesiasticorum  direptiones  tituli  ordinationis  ex  beneficio  ,  et 
tituli  ex  patrimonio  tum  ob  ordinandorum  paupertatem  ,  tum  ex  ne- 
quitia  legum  civilium,  vel  evanuerunt,  vel  admodum  rari ,  et  difficiles 
effecti  sunt.  Quare  episcopi  necessitate  coacti,  vel  dispensabant  a  titulo, 
vel  ordinabant  ad  titulum  obedientiae  ,  vel  a  S.  Sede  privilegium  ex- 
petebant  ordinationis  absque  titulo,  quod  ad  tempus,  vel  pro  determi- 
nato  ordinandorum  numero  concedebatur.  Sed  novissime  cum  quidam 
episcopus  Belga  a  S.  Sede  petiisset  inter  alia,  ut  secum  dispensaret  a 
lege  Ecclesiae,  quae  ad  ordinationem  requirit  titulum,  et  consequenter 
in  Congregatione  concilii  fuisset  propositum  dubium:  An  sit  conceden- 
dum  episcopo  oratori  indultvm  promovendi  clericos  ad  sacros  ordines  absque 
legitimo  ac  sujjicienti  ordinationis  titulo:  responsum  fuit:  Negative,  et  pro- 
videbitur  in  casibus  particularibus  ,  die  4  aug.  1850.  Corresp.  de  Rom. 
Quare  putamus,  S.  Sedem  ,  ubi  similis  sit  necessitas,  benigne  exceptu- 
ram  supplices  libellos  dispensationis  a  titulo  ordinis  ab  episcopis  com- 
mendatos  ,  et  privilegium  in  casibus  particularibus  daturam.  —  Quod 
supra  diximus  de  suspensione  a  collatione  ordinum  per  triennium  in 
ordinante  sine  titulo  ,  et  cum  pacto  ne  ordinatus  a  se  petat  alimenta  , 
confirmatur  a  novissima  Bulla  Apostolicae  Sedis  Pii  IX  in  qua  declara- 
tur  hanc  esse  suspensionem  latae  sententiae,  ac  S.  Pontifici  reservatam. 
Quod  si  ordinatus  sine  titulo  beneficii  vel  patrimonii,  ad  aliquam  per- 
tineat  congregationem,  in  qua  solemnis  professio  non  emittitur,  vel  sit 
religiosus  nondum  professus,   ordinans  incuriit  praedictam  suspensionem 


108  TITULUS    X. 

ad  annum  tantum  ,  sicut  in  eadem  bulla  statuitur.  Ordinatus  denique 
sine  titulo  manet  ab  exercitio  susceptorum  ordinum  suspensus  ,  donec 
cum  eo  dispensetur  ,  quia  tridentinum  super  hoc  antiquorum  canonum 
poenas  innovavit.  Trid.  Sess.  21,  c.  2,  de  ref.  Et  similiter  suspensionem 
reservatam  ab  ordine  suscepto  incurrunt,  qui  eumdem  ordinem  recipere 
praesumpserunt  ab  excommunicato ,  vel  suspenso,  vel  interdicto  nominatim 
denunciatis,  aut  ab  haereiico,  vel  schismatico  notorio.  Hi  vero  qui  ab  eis- 
dem  bona  fide  ordinem  susceperunt,  non  habent  ordinis  exercitium,  do- 
nec  dispensentur,  ut  statuitur  in  praefata  novissima  bulla. 

96.  Modus  denique  ordinationis  respicit  locum,  et  tem- 
pus  quo  promotio  est  facienda.  Quoad  locum  dicimus , 
primam  tonsuram,  ordinesque  minores  quolibet  in  loco 
honesto ,  etiam  extra  ecclesiam  posse  conferri ;  ordines 
vero  maiores  non  nisi  in  Ecclesia,  ubi  episcopus  sacrum 
facit.  Quoad  tempus  adiungimus,  primam  tonsuram  posse 
conferri,  quolibet  die  tam  in  mane,  quam  in  vespere  ;  or- 
dines  minores  tantum  in  mane  diebus  Dominicis,  aut  fe- 
stivis,  licet  ex  consuetudine  quandoque  conferantur  in  ve- 
spere  feriae  sextae  praecedentis  ordinationem  sabbati  (l); 
et  ordines  maiores  tantum  in  sabbatis  quatuor  temporum, 
in  sabbato  de  passione,  et  in  sabbato  sancto ;  nisi  habea- 
tur  speciale  S.  Sedis  indultum  alio  die  ordinem  sacrum 
conferendi ,  quod  extratempora  appellari  solet  (2).  Quam 
legem  si  violaret  episcopus  potestate  ordinum  conferen- 
dorum  privandus  esset,  et  sic  ordinati  manerent  ipso  iure 
ab  ordinum  exercitio  suspensi  (3).  Attamen  si  ordinatio 
habeatur  generalis,  Ecclesia  praecipit,  ut  omnes  ordina- 
tiones  eodem  die,  quantum  fieri  potest  ,  peragantur. 

(l)  Sacra  tamen  Congregatio  Rituum  non  videtur  hanc  consuetudi- 
nem  probare  :  nam  interrogata  ,  an  data  facultate  Episcopo  conferendi 
ordines  sacros  diebus  festivis,  possit  illos  conferre  diebus  Apostolorum, 
caeterisque  festis  per  S.  Sedem  abrogatis?  Et  etiam  an  liceat  his  die- 
bus  conferre  ordines  minores  ?  Respondit :  Affirmative  ad  primam  par- 
tem ,  et  etiam  ad  secundam  ,  sed  mane  tantum.  Haec  responsio  datp  fuit 
die  12  novembris  185 1.  —  (2)  Cap,  3  de  temp.  ord.  —  (3)  Cap.  2  et 
8  eod. 

97.  Idem  modus  resplcit  quoque  successionem  in  or- 
dinibus  recipiendis  servandam,  ita  ut  de  minori  ascenda- 
tur  ad  maiorem,  nullo  ordine  per  saltum  intermisso,  fa- 


DE    PROMOT.    AD    CLERICAT.    ET    ORD.  109 

ctoque  inter  unum  aliumque  ordinem  debito  temporis  in- 
terstitio,  quo  ordinatus  ordinis  suscipiendi  pondus  et  di- 
gnitatem  possit  agnoscere  ,  simulque  in  ordine  suscepto 
rite  se  valeat  exercere.  Idcirco  si  quis  per  saltum  se  fe- 
cerit  promovere  ,  aliquo  ordine  intermisso  ,  suspensione 
plectitur,  a  qua,  si  non  ministraverit ,  ex  legitima  causa 
absolvit  episcopus  (l). 

Interstitia  ordinum  minorum  non  sunt  in  iure  definita, 
quae  proinde  ab  episcopi  iudicio  omnino  dependent  ,  ut 
decernat  quod  magis  in  Domino  expediri  videtur.  Immo 
consuetudo  fere  ubique  invaluit,  ut  duo  ordines  minores, 
et  etiam  quatuor  eodem  die  conferantur.  Interstitia  vero 
ordinum  maiorum  annum  moralem,  ut  dicunt,  comprehen- 
dunt ;  et  ideo  qui  ordinatus  fuit  subdiaconus  in  sabbato 
passionis  ,  anno  sequenti  eodem  sabbato  absque  ulla  ab 
interstitiis  dispensatione  potest  ordinari  Diaconus  ,  licet 
forte  annus  naturalis  duodecim  mensium  praeterlapsus 
nondum  sit.  Hic  annus  debet  interfluere  ab  ultima  in  mi- 
noribus  ordinatione  ad  subdiaconatum,  a  subdiaconatu  ad 
Diaconatum  ,  et  a  Diaconatu  ad  Presbyteratum.  At  epi- 
scopus  ab  his  interstitiis  quoad.subdiaconatum,  et  Presby- 
teratum  ex  necessitate  et  utilitate  ecclesiae  ,  quoad  Dia- 
conatum  ex  proprio  arbitrio  potest  dispensare.  Duo  ta- 
men  ordines,  quorum  unus  saltem  esset  sacer,  vel  maior, 
eodem  die  ,  vel  duobus  continuis  diebus  numquam  pos- 
sunt  eidem  conferri ,  aliter  tum  conferens,  tum  recipiens 
suspensione  ligatur,  ille  a  collatione  ordinum,  hic  ab  exer- 
citio  (2). 

Nunc  restat,  ut  de  promovendi  capacitate  requiramus, 
de  qua  hic  agimus. 

(l)  Cap.  unic.  de  cler.  per  salt  promot.;  et  Trid.  Sess.  24,  c.  14, 
de  ref.  —  (2)  Cap.  13  de  temp.  ord.;  et  Trid.  Sess.  23,  c.  11,  13,  et 
14,  de  ref. 


110 


TITULUS  XI. 

DE    IIS    OUI    PROMOVERI    NON    POSSUNT. 

Summarium  :  98.  Quid,  et  quotuplex  sit  irregularitas  ?  —  99.  Quae  crimina  olim,  et  nunc  ir- 
regularitatem  afferant?  —  100.  Quae  crimina  irregularitatem  afferant  causa  religionis  ?  — 
101.  Quae  causa  sacramentorum  ?  —  102.  Quae  causa  societatis?  —  103.  Qui  irregulares 
sint  ex  defectu  animi?  —  104.  Qui  ex  defectu  corporis?  —  105.  Qui  ex  defectu  libertatis? 
—  106.  Qui  ex  defectu  famae?  —  107.  Q.ui  ex  defectu  lenitatis? —  108.  Quomodo  irre- 
gularitas  tollatur? 

98.  Promoveri  non  possunt  illi,  qui  irregularitate  labo- 
rant,  propter  quam  aut  omnino  nequeunt  ,  aut  non  decet 
eos  altari  ministrare.  Irregularitas  autem  est  canonicum 
impedimentum,  vel  defectus,  quo  quis  ita  arcetur  ab  or- 
dinum  susceptione,  et  ab  eorumdem  exercitio,  ut  eos  ne- 
que  suscipere  licite  ,  neque  licite  valeat  exercere  ,  licet 
utrumque  valide  faciat ;  et  dividitur  in  irregularitatem  ex 
delicto ,  ac  irregularitatem  ex  defectu  (l),  in  irregularita- 
tem  totalem  et  proprie  dictam,  ac  partialem:  illa  a  susce- 
ptione  omnium  ordinum  ,  eorum  exercitio,  et  consequen- 
ter  etiam  ab  officio  et  beneficio  excludit;  haec  vero  ex- 
cludit  tantum  a  susceptione  quorumdam  ordinum,  eorum- 
que  exercitio.  Totalis,  aut  partialis  irregularitas  ex  iuris 
dispositione  fertur ;  nam  ullo  modo  contrahitur,  nisi  quo 
fuerit  in  iure  expressa  (2).  Sed  in  genere  irregularitas  ex 
delicto ,  et  quae  praecedit  ordinis  susceptionem  est  tota- 
lis;  quae  vero  ex  defectu  procedit,  ordinisque  susceptio- 
nem  sequitur,  est  partialis. 

(l)  Cap.   14,  de  purg.  can.  —  (2)  Cap.   18,  de  sent.  excom.  in  6. 

99.  Olim  quodcumque  crimen  ,  vel  delictum  externum 
irregularitatem  dabat ;  etenim  ordinibus  ecclesiasticis  ad- 
scribi  ille  tantum  poterat ,  qui  novum  hominem  in  ba- 
ptismate  assumptum  numquam  delinquendo  dimiserat;  sed 
posteriori  Ecclesiae  disciplina  factum  est  ,  ut  crimina  so- 
lum  iuris  vel  facti  infamiam  afferentia ,  quae  essent    ex- 


TIT.    XI.    DE    IIS    OUI    PROMOV.    NON    POSS.  111 

terna,  consummata,  et  in  gravi  materia  vel  obiecto  com- 
missa  irregularitatem  parerent  ex  regula:  Infamibus  portae 
non  pateant  dignitatum  (l).  Infamia  iuris  decernitur  spe- 
cialiter  a  lege,  et  infamia  facti  ex  hominum  existimatione 
procedit,  cui  ius  in  genere  adhuc  adsistit ;  et  utraque  vel 
ipso  facto,  vel  per  iudicis  sententiam  inducitur. 

(l)  Cap.  87,  de  reg.  iur.  in  6. 

100.  Delicta  in  specie ,  quae  irregularitatem  pariunt , 
alia  circa  religionem  ,  alia  circa  sacramenta ,  et  alia  circa 
societatem  committuntur.  Circa  religionem,  uti  est  simonia, 
sacrilegium  ,  lenocinium,  adulterium,  incestus,  concubina- 
tus,  sodomia,  periurium  in  iudicio,  si  publica,  et  notoria 
sint,  item  etiam  occulta  haeresis,  et  apostasia  a  fide  (l). 
Haec  tamen  haereticorum  ,  et  apostatarum  poena  exten- 
ditur  ad  eorum  receptores  ,  fautores ,  et  defensores ,  nec 
non  ad  filios  haereticorum  usque  ad  secundam  genera- 
tionem,  si  crimen  in  patrem  se  contingat  vel  ad  primam 
tantum  generationem  ,  si  crimen  contingat  in  matre ,  ubi 
ipsi  parentes  in  crimine  notorio  decesserint  (2). 

(l)  Can.  32,  dist.  50.  —  (2)  Cap.  2  et  15  de  haeret.  in  6.  Dubitari 
potest,  an  irregulares  sint  filii ,  qui  nati  sunt  ex  catholicis  parentibus, 
qui  postea  in  haeresim,  vel  apostasiam  inciderunt?  Plures  affirmant,  quod 
canones  ea  poena  afficiant  filios  haereticorum,  quales  sunt  filii  nati  tam 
ante  ,  quam  post  haeresim.  Contra  vero  alii  negant  ,  quia  mitius  lex 
poenalis  est  interpretanda.  Nati  enim  ante  haeresim,  et  in  religione  ca- 
tholica  baptizati,  ipsis  adhuc  catholicis  parentibus  offerentibus,  non  vi- 
dentur  debere  aspergi  sequenti  parentum  macula.  Card.  Soglia  ,  Inst. 
iur.  priv.  §  69. 

101.  Circa  Sacramenta  delictum  irregularitate  notatum 
committitur  ab  eo,  qui  sine  necessitate,  et  in  adulta  aetate 
ab  haeretico  baptismum  recipit  (l),  qui  adeo  baptismi 
receptionem  differt,  ut  tantum  in  periculo  infirmitatis  ba- 
ptizetur  (2),  qui  scienter  rebaptizat  (3),  qui  scienter  re- 
baptizanti  ministerium  ,  vel  assistentiam  praebet ,  ubi  fa- 
ctum  sit  publicum  (4).  Non  tamen  propterea  ille  dicendus 
erit  irregularis  ,  qui  post  diligens  et  accuratum  examen 
circa  validitatem  antecedentis  baptismi,  dubius  de  eadem 
rationabiliter  manens  ,  baptismum  sub  conditione  iterum 
ad  formam  iuris  confert  (5). 


112  TITULUS    XI. 

Simile  quoque  delictum  committitur  ab  eo,  qui  ordines 
recipit  ab  episcopo  haeretico,  schismatico,  simoniaco,  su- 
spenso,  aut  excommunicato,  vel  ab  Episcopo,  qui  sedi,  et 
dignitati  episcopali  renunciavit  (6);  qui  ordines  furtive 
recipit  (7);  qui  ordines  recipit  per  saltum  (8),  qui  in  cle- 
ricatu  constitutus  actum  ordinis ,  quem  non  habet ,  sole- 
mniter  exercet  (9),  et  qui  demum  censura  irretitus  vel 
ordines  suscipit  (lO),  vel  ordines  exercet  temere  violando 
censuram,  nempe  excommunicationem  maiorem  (ll),  vel 
suspensionem  (12),  vel  interdictum  personale  (13),  vel  in- 
terdictum  locale  (14). 

(l)  Can.  18,  c.  l,  q.  l  et  ib.  Gloss.  verb.  per  manus.  —  (2)  Can.  1, 
dist.  57.  —  (3)  Can.  65,  dist.  50.  —  (4)  Cap.  2  de  Apost.  —  (5)  Cap.  2 
de  baptis.  Bened.  XIV,  Inst.  84.  —  (6)  Cap.  1  de  Ord.  ab  episc.  qui 
etc.  —  (7)  Dicitur  ordines  furtive  recipere,  qui  sine  Episcopi  ordinan- 
tis  scientia  ,  et  voluntate  ,  non  vocatus  ,  nec  examinatus  ,  vel  admissus 
cum  aliis  ordinandis  se  ingerit  vel  nomen  alterius  approbati  usurpando, 
vel  alium  in  examine  sub  suo  nomine  supponendo  ,  ordines  recipit, 
Cap.  1  et  2  de  eo  qui  furt.  etc.  —  (8)  Cap  1,  de  cler.  per  salt.  pro- 
mot.  —  (9)  Ut  si  Sacerdos  velit  confirmationis  sacramentum  admini- 
strare,  aut  Ecclesiam  consecrare,  vel  Diaconus  celebrare  missam.  Cap.  l 
de  cler.  non  ord.  etc,  licet  aliud  obtineat  circa  actum  iurisdictionis. 
—  (10)  Cap.  32  de  sent.  exc.  —  (11)  Can.  7,  c.  11,  q.  3  —  (12)  Cap.  l 
de  sent.  et  re  iud.  in  6.  —  (13)  Cap.  20  de  sent.  excomm.  in  6.  — 
(14)  Cap.  18  eod.  Poena  irregularitatis  afficit  etiam  clericos  in  mino- 
ribus  constitutos  ,  qui  tamen  sine  manipulo  a  superioribus  invitati  ex 
necessitate  possunt  licite  in  missa  solemni  in  officio  subdiaconi  mini- 
strare.  S.  Rit.  Cong.  3  iul.  1698. 

102.  Circa  societatem  delictum  irregularitate  notatum 
est  furtum ,  rapina,  usura,  calumnia ,  maleficium ,  venefi- 
cium  ,  laesa  maiestas,  aliaque  crimina,  quae  irregularita- 
tem  afferunt ,  si  publica  et  notoria  sint  (l).  Homicidium 
plane  voluntarium,  etiamsi  occultum  sit;  poena  irregula- 
ritatis  plectitur  (2);  quod  extenditur  ad*consulentes,  man- 
dantes  (3),  ad  cooperantes  post  communem  conspiratio- 
nem  ,  etiamsi  ex  pluribus  unus  tantum  occidat  (4),  ad 
duellantes,  eorumque  patrinos  (5),  ad  procurantes  abor- 
tum  foetus  animati  (6),  ad  patronos ,  eorumque  postea 
descendentes  usque  ad  quartam  generationem,  sit  rectorem 
patronatae  ecclesiae  per  se,  vel  per  alios  occidat  (7),  et 
ad  illos  ,  qui  homicidium  fortuitum  committunt  ,  ubi  sint 


DE    IIS    QUI    PROMOV.    NON    POSS.  113 

negligentes  in  opere  suo  (8),  vel  rei  illicitae  et  periculo- 
sae  operam  dent  (9).  Homicidium  vero  fortuitum  absque 
culpa  et  opere  illicito,  uti  homicidium  necessarium  ad  sui 
defensionem  ,  observato  moderamine  inculpatae  tutelae  , 
nullam  inducit  maculam  (10).  Item  mutilatio,  abscissio  ni- 
mirum  membri  principalis  habentis  officium  distinctum 
ab  aliis,  ut  manus,  pedis,  oculi,  irregularitatem  affert  tum 
in  mutilante,  tum  in  mutilato,  et  maxime  si  quis  se  ipsum 
mutilet  (ll). 

(l)  Can.  17,  c.6,  q.  l.  —  (2)  Trid.  sess.  14,  c.  7,  de  ref.  —  (3)  Can.  8, 
dist.  50. —  (4)  Cap.  18  de  homicid.  —  (5)  Trid*  sess.  25,  c.  19  de  ref. 
—  (6)  Cap.  20  de  homicid.  —  (7)  Cap.  12  de  poen.  —  (8)  Cap.  7  de 
homicid.,  et  can.  49,  dist.  50.  —  (9)  Cap.  3  de  homicid.  in  6,  et  c.  19, 
eod.  Hoc  quidem  certum  est,  cum  quis  dat  operam  rei  illicitae,  a  qua 
quis  abstinere  debuisset  ob  periculum  homicidii.  Si  vero  opus  omit- 
tendum  sit  tamquam  illicitum  ex  alia  causa  ,  dubitari  potest ,  an  tunc 
contrahatur  irregularitas.  Sed  semper  consultius  est  ad  cautelam  dispen- 
sationem  petere,  ut  tradit  Pyrrhus  Corradus  in  prax.  disp.,  1.  5,  c.  1. 
Propterea  medici,  et  chirurgi  etiamsi  artem  suam  optime  calleant,  eam- 
que  diligenti  studio  exercuerint  ,  ad  cautelam  dispensationem  ab  irre- 
gularitate  petere  solent  ,  antequam  ordinibus  ecclesiasticis  initientur. 
Bened.  XIV,  de  Synod.,  1.  13,  c.  IO.  —  (10)  Cap.  15,  22,  23  et  25,  de 
homicid.,  et  Clem.  Si  furiosus,  eod.  Quod  dicimus  de  homicidio  ad  sui 
defensionem  non  extenditur  ad  homicidium  ad  bonorum  conservatio- 
nem  patratum  ;  hoc  enim  homicidium  affert  irregularitatem;  nam  Ale^ 
xander  III,  hunc  casum  proponenti  respondit :  Quoniam  expediebat  potius 
post  tunicam  relinquere  pallium  ,  et  rerum  sustinere  iacturam  ,  quam  pro 
conservandis  vilibus  rebus,  ei  transitoriis,  tam  acriter  in  alios  excandescere. 
Cap.  10  de  homicid.  —  (ll)  Dic.  Clem.  Si  furiosus,  et  ib.  Gloss. 

103.  Defectus  qui  irregularitatem  inducunt  varii  desi- 
gnantur  a  Doctoribus,  iique  sunt  animi,  aut  corporis,  aut 
libertatis,  aut  famae,  aut  lenitatis.  Ex  defectu  animi  irre- 
gulares  sunt,  qui  baptismum  non  receperunt,  quorum  or- 
dinatio  est  irrita,  qui  recenter,  aut  in  infirmitate,  aut  in 
haeresi  fuerunt  baptizati,  qui  non  fuerunt  confirmati,  qui 
usum  rationis  non  habent ,  aut  habent  quidem  ,  sed  non 
continuum,  neque  liberum,  qui  sunt  illiterati,  quive  scien- 
tiam  non  habent  a  sacris  canonibus  pro  ordine,  ad  quem 
aspirant,  requisitam,  nempe  peritiam  elementorum  fidei , 
legendi  et  scribendi  pro  prima  tonsura,  peritiam  linguae 
latinae  pro  ordinibus  minoribus  ,  peritiam  litterarum  ,  et 
eorum  quae  ad  ordinem  spectant    pro  subdiaconatu  ,    et 

Inslit.  Canon.  ¥•!.  I.  8 


114  TITULUS    XI. 

diaconatu,  et  peritiam  docendi  necessaria  ad  salutem,  ac 
ministrandi  sacramenta  pro  presbyteratu  (l). 

(l)  Trid.  sess.  23,  c.  4.   11,   13  et  14,  de  ref. 

104.  Ex  defectu  corporis  sut  irregulares  ,  qui  auditu  , 
locutione,  aut  visu  destituuntur,  qui  manu,  aut  indice  di- 
gito  ,  aut  oculo ,  aut  lumine  oculi  sinistri  ,  quem  oculum 
canonis  appellant,  carent,  qui  sunt  ridicule  pusilli,  aut  e- 
normiter  gibbosi,  qui  sine  baculo  nequeunt  incedere,  aut 
fortiter  claudicant ,  qui  sunt  leprosi ,  aut  paralytici ,  aut 
alio  gravi  morbo  laborant  corporis  exercitium  impediente, 
quique  adeo  deformes  sunt,  ut  dolorem ,  vel  risum  exci- 
tent,  sicut  in  specie  eorum,  quibus  nares  fuerunt  ampu- 
tatae  (l).  Huc  denique  referri  debet  defectus  legitimae 
aetatis  ,  quae  cum  pro  tonsura  ,  et  minoribus  ordinibus 
nullibi  reperiatur  in  lege  determinata  ,  quaelibet  potest 
sufficere,  modo  ordinandus  usum  rationis  et  scientiam  re- 
quisitam  habeat.  Sed  pro  subdiaconatu  aetas  annorum 
viginti  duorum,  pro  diaconatu  viginti  trium,  et  pro  pre- 
sbyteratu  viginti  quinque  saltem  inchoatorum  annorum 
aetas  requiritur  (2). 

(l)  De  his  omnibus  agunt  Doctores  ad  tit.  de  corp.  vit.  ord.  velnon, 
et  harum  irregularitatum  vestigia  habemus  in  Levitico,  cap.  21  ,  ubi 
Dominus  per  Moysem  haec  loquitur  ad  Aaron  :  Homo  de  semine  tuo  per 
familias,  qui  habuerit  macuiam,  non  offeret  panes  Deo  suo.  Nec  accedet  ad 
ministerivm  eius,  si  caecus  fuerit,  si  claudus,  si  parvo  vel  grandi  vel  torto 
naso,  si  fracto  pede,  si  manu,  si  gibbus,  si  lippus,  si  albuginem  habens  in 
oculo,  si  iugem  scabiem ,  si  impetiginem  in  corpore ,  vel  herniosus.  Haec 
explicantur  a  Gregorio  III,  in  can.  l,  dist.  49.  —  (2)  Trid.  Sess.  23, 
c.   12,  de  ref. 

105.  Ex  defectu  libertatis  erant  irregulares  veterum 
servi ,  qui ,  invito  domino  ,  ordinari  non  poterant  (l);  et 
sunt  irregulares  coniugati,  ac  etiam  illi,  qui  tenentur  ad 
ratiocinia  reddenda.  Hi  enim  ordinari  nequeunt,  nisi  post- 
quam  administrationis  rationes  reddiderint  ,  officiumque 
deposuerint ,  cuiusmodi  sunt  tutores,  curatores,  procura- 
tores,  et  negotiatores,  ac  etiam  tributorum  exactores,  qui 
potius  civile  formidantes  de  rationibus  reddendis  iudicium, 
quam    Ecclesiae    ministeria  diligentes ,    militiam    ecclesia- 


1 


DE    IIS    QUI    PROMOV.  .NON    POSS.  115 

sticam  suscipere  viderentur,  ut  Doctores  cominuniter  tra- 
dunt  (2). 

(l)  Hoc  patet  ex  tot.  tit.  de  serv.  non  ord.  —  (2)  Ad  tit.  de  oblig. 
ad  rat.  ord.  vel  non. 

106.  Ex  defectu  famae  irregularitas  contrahitur  ex  pu- 
blico  crimine  infamia  notato.  non  solum  secundum  leges 
Ecclesiae,  sed  etiam  secundum  leges  saeculi  (l).  Et  licet 
crimen  imputatum  non  sit  verum ,  adhuc  post  inflictam 
a  iudice  poenam  macula  irregularitatis  extat,  quia  a  fa- 
ma  haec  poena  generatur,  quae  bona ,  et  immaculata  in 
ministris  Ecclesiae  tantopere  requiritur,  ut  queant  rite  fl- 
delibus  prodesse.  Crontrahitur  quoque  ob  vile  alicuius 
artis,  aut  officii  exercitium  ,  cuius  artis  officiique  species 
a  Doctoribus  designantur.  In  iure  autem  irregulares  ex 
hoc  capite  dicuntur  publici  aleatores,  et  usurarii  (2),  lu- 
sores  in  scena,  mimici,  histriones,  gladiatores  (3),  macel- 
larii,  et  tabernarii  (4).  Contrahitur  insuper  ex  illegitimis  na- 
talibus,  quae  per  subsequens  matrimonium  inter  parentes, 
et  per  professionem  religiosam  ad  effectum  obtinendi  sa- 
cerdotii  reparatur  (5).  Et  ultimo  contrahitur  ex  bigamia, 
quae  incontinentiam  redolet  ,  et  sacramentalem  significa- 
tionem  unionis  Christi  cum  sua  Ecclesia  non  continet.  Bi- 
gamia  autem  inducens  irregularitatem  triplex  est,  nempe 
vera,  ut  cum  quis  plures  successive  cognoscit  veras  uxo- 
res  ;  interpretativa,  ut  cum  quis  cognoscit  uxorem  viduam 
a  priore  marito  cognitam  ,  vel  etiam  non  viduam  ,  sed 
ab  alio  violatam,  quia  iuris  fictione,  aut  interpretatione  , 
matrimonium  iteratum  censetur ;  et  similitudinaria,  ut  cum 
quis  init ,  et  consumat  matrimonium  ,  obstante  voti  sole- 
mnis,  aut  sacri  ordinis  impedimento,  quia  adstrictus  voto, 
sive  ordine  sacro  quoddam  matrimonium  cum  Christo,  aut 
Ecclesia  contraxit ,  quod  si  violet  cognoscendo  uxorem  , 
iteranti  matrimonium  similis  efficitur  (6). 

(l)  Can.  17,  cap.  6,  q.  1.  —  (2)  Cap.  11  ,  de  exces.  praelat.  — 
(3)  Can.  2  ,  dist.  33.  —  (4)  Clem.  l  de  vit.  et  honest.  cler.  Sed  haec 
irregularitas  ipsos  vilem  artem,  ofiiciumque  exercentes  afiicit,  et  eorum 
iilios  non  comprehendit:  immo  exempla  plura  sunt  Episcoporum ,  qui 
vilibus  parentibus  nati  dignissime  sacerdotio  functi  fuere ,  ut  habemus  ex 
epistola  Antheri  Papae.  —  (5)  Tot.  tit    de  iil.  presb.  ord.  vel  non.  Ra- 


Il6  TITULUS    XI. 

tio  huius  conclusionis  datur  a  Tridentino,  ut  paternae  incontinentiae  me~ 
moria  a  locis  Deo  consecratis  longissiine  arceatur.  Sess.  25,  c.  5,  de  ref. 
Nihilominus  filii  nati  in  matrimonio  putativo  censentur  legitimi,  etiamsi 
postea  coniuges  per  iudicis  sententiam  fuerint  separati,  modo  hi  clan- 
destinas  nuptias  non  iniverint,  et  conciliares  denuntiationes  non  omiserint. 
Cap.  2  et  14,  qui  fil.  sint  legit.  —  (6)  Doct.  ad  tit.  de  bigam.  non  ord. 

107.  Ex  defectu  denique  lenitatis  sunt  irregulares,  qui 
factum  commiserunt  humanitati  repugnans,  quive  directe 
ad  alterius  mortem,  vel  mutilationem  concursum  habue- 
runt,  licet  mors  iusta  fuerit,  et  a  lege  praescripta.  Hinc 
tali  subiiciuntur  vinculo  iudices ,  qui  capitis  sententiam 
protulerunt,  effectu  sequuto,  assessores,  consiliarii  contra 
reum,  accusatores  et  testes,  qui  deposuerunt  contra  reum 
in  causa  sanguinis  (l),  ministri  iustitiae  ,  qui  sententiam 
executioni  mandarunt  (2);  item  qui  in  belio  iusto  offen- 
sivo  aliquem  necarunt,  vel  mutilarunt,  aut  in  bello  iniusto 
pugnarunt,  etiamsi  unus  tantum  hostium  in  ipso  bello  sit 
occisus,  aut  mutilatus  (3);  item  demum  medici ,  chirurgi, 
qui  per  imperitiam,  vel  malam  conscientiam  medicinam  de- 
derunt,  vel  incisionem  fecerunt,  ex  qua  mors  sit  sequuta  (4). 

(l)  Testes,  qui  in  causis  criminalibus  volunt  evitare  irregularitatem, 
maxime  si  clerici  sint,  debent  expresse  protestari,  quod  ad  vindictam, 
seu  poenam  sanguinis  non  intendunt.  Cap.  Praelatis  2  ,  de  homicid.  in 
6.  —  (2)  Hae  regulae  quasdam  limitationes  habent,  quas  sapienter  com- 
pendifacit  Card.  Soglia  in  suis  Inst.  iur.  priv.,  §  63,  his  verbis  :  «  Con- 
»  tra  irregulares  non  habentur:  1°  Clerici,  qui  Principi  suadent,  ut  quo- 
>  rumdam  criminum  reos  morte  aut  mutilatione  plectat.  Glossa  com- 
»  muniter  recepta  in  cap.  10  de  exces.  praelat.  verb.  consuluit ;  nec 
»  Princeps,  qui  legem  tulerit ,  quod  huiusmodi  leges  non  hominis  oc- 
»  cisionem  aut  mutilationem  spectant,  sed  quietam  et  rectam  reipubli- 
»  cae  administrationem.  2°  Episcopi ,  praelati ,  et  reliqui  clerici  ,  qui 
»  iurisdictionem  temporalem  obtinentes  ,  causas  sanguinis  suis  ballivis, 
»  seu  aliis  iudicibus  committunt  ,  etiamsi  ballivus  seu  iudex  ad  poe- 
»  nam  sanguinis  processerit.  Cap.  fin.  ne  cler.  vel  monach.  in  6.  3°  Iu- 
»  dex  ecclesiasticus,  qui  clericum  obstinato  animo  criminibus  adhaeren* 
»  tem  iam  depositum  et  degradatum  curiae  saeculari  tradit,  si  tamen 
»  in  actu  traditionis  protestatio  intercesserit,  ne  poena  capitis  damne- 
»  tur,  qua  protestatione,  seu  intercessione  irregularitatem  evadit,  quam- 
»  vis  certo  animadvertat,  clericum  poena  mortis  afficiendum.  Cap.  27, 
»  de  verb.  signif.  40  Clerici,  qui  gravi  damno  vel  iniuria  affecti,  reos 
»  apud  magistratum  denuntiant,  actione  tamen  civili,  qua  damni  et  iniu- 
»  riarum  reparationem  postulent,  et  expressa  protestatione,  quod  vin- 
»  dictam  et  poenam  sanguinis  non  intendant,  et  quidem  ne  detur  ple- 


DE    IIS    OUI    PROMOV.    NON    POSS.  117 

»  risque  materia  trucidandi  eosdem  ,  et  ipsorum  bona  libere  deprae- 
>  dandi.  Cap.  2,  de  homicid.  in  6  ».  (3)  Doct.  ad  tit.  de  homicid.  — 
(4)  Cap.  7,  de  aetat.  et  qual.  ord.;   et  cap.   19,  de  homicid. 

108.  Irregularitas  contracta  variis  modis  tollitur,  ut  per 
susceptionem  baptismi ,  si  ex  delicto  procedat  ante  ba- 
ptismum  patrato ;  per  cessationem  defectus  ,  a  quo  fuit 
producta,  quia  cessante  causa,  cessat  effectus ;  et  per  le- 
gitimam  dispensationem  (l).  Legitime  autem  dispensat 
summus  Pontifex  in  qualibet  irregularitate  a  iure  eccle- 
siastico  constituta,  sive  ex  crimine  ,  sive  ex  defectu  pro- 
cedat.  Episcopus  vero  dispensat :  1°  in  irregularitate  pro- 
veniente  ex  bigamia  similitudinaria  tantum  (2);  2°  in  irregu- 
laritate  orta  ex  defectu  natalium,  sed  tantum  quoad  or- 
dines  minores,  et  simplicia  beneficia  (3);  30  in  irregulari- 
tate  ex  delicto  occulto,  ea  excepta,  quae  provenit  ex  ho- 
micidio  voluntario,  et  excepto  casu,  quo  delictum  sit  de- 
ductum  ad  forum  contentiosum  (4).  Delictum  dicitur  ad- 
huc  occultum  ,  si  illud  sciant  quinque  vel  sex  personae, 
et  non  sit  notum  maiori  parti  oppidi,  vel  parochiae.  Di- 
citur  deductum  ad  forum  contentiosum ,  cum  saltem  per 
unum  testem  probatum  fuit ;  secus  tamquam  deductum 
non  habetur  ,  et  Episcopus  potest  dispensare  (5).  Dubi- 
tari  potest ,  an  Episcopus  queat  dispensare  ab  irregula- 
ritate  proveniente  ab  haeresi  occulta?  Affirmativa  vide- 
tur  amplectanda :  nam  Tridentinum  ponit  regulam  gene- 
ralem  ,  qua  licet  Episcopo  ab  irregularitate  proveniente 
ex  delicto  occulto  dispensare  ,  et  excipit  duos  speciales 
casus  homicidii  voluntarii ,  et  inquisitionis  iudicialis ;  hae- 
resim  autem  occultam  non  excipit  (6). 

(l)  Ulterius  irregularitas  ex  defectu  natalium,  ut  iam  diximus,  tollitur 
per  professionem  religiosam  ad  effectum  suscipiendi  ordines  non  prae- 
laturas.  Cap.  l,  de  fil.  presb.  —  (2)  Cap.  1,  qui  cler.  vel  vovent,  etc. 
—  (3)  Card.  Soglia,  Inst.  iur.  priv.,  §  57  —  (4)  Trid.  Sess.  24,  c.  6, 
de  ref.  —  (5)  S.  de  Ligorio  in  Mor.,  1.  7,  n.  76.  —  (6)  Nec  obstare 
videtur  Bulla  Coenae,  quae  interdicit  Episcopo  absolutionem  ab  haeresi 
occulta;  nam  diversa  sunt  absolvere  a  censura  ,  et  dispensare  ab  irre- 
gularitate,  et  a  diversis  illatio  fieri  non  potest.  Potestas  in  exam.  t.  1, 
u.  3338,   et  S.  de  Ligorio  in  Mor.,  1.  7,  n.  76. 


118 


TITULUS  XII. 

DE    HIERARCHIA    ORDINIS    ET    IURISDICTIONIS. 

Summaaium  :   109.  Hierarchia  quid  ,  et  unde  sit  ?  —   110.  Duplex  est :  ordinis  et  iurisdictionis. 

—  iii.  Discrimen  inter  utrarnque.  —  112.  Summus  gradus  hierarchiae  ordinis  est  in  epi- 
scopo,  et  iurisdictionis  in  Papa.  —  113.  Qui  pertinent  ad  hierarchiam  ordinis?  —  114.  Sa- 
cerdotium  quid?  —   11  j.  Sacerdotes  sunt  episcopis  inferiores.  —   116.  Sacerdotum  officia. 

—  117.  Diaconatus ,  et  eius  officia.  —  118.  Subdiaconatus  ,  et  lex  celibatus.  —  119.  Mi- 
norum  ordinum  officia.  —  120.  Iura  tonsuratorum. 

lOQ.  Hierarchia  est  quidam  sacer  principatus,  quo  sa- 
cra  reguntur,  et  ministrantur,  et  qui  regit  Hierarcha  di- 
citur.  Hic  tamen  principatus  potest  esse  absolutus  ac  ma- 
ximus,  vel  alteri  principatui  subordinatus :  at  omnes  ho- 
sce  principatus  generale  hierarchiae  nomen  complectitur; 
quare  videtur  hierarchiam  sic  posse  definiri,  esse  nimirum 
ordinem,  et  seriem  personarum  Deo  dicatarum,  quae  in 
diverso  gradu  officii ,  et  potestatis  simul  concurrunt  ad 
observantiam  procurandam  divinae  et  ecclesiasticae  legis. 

Ex  divina  ordinatione  hierarchiam  habemus;  nam  Chri- 
stus  ita  Ecclesiam  instituit.  ut  essent  in  ea,  qui  imperare 
et  qui  parere  deberent  (l),  qui  sacris  omnino  dicati  non 
possent  se  temporalibus  negotiis  implicare,  et  qui  in  tem- 
poralibus  negotiis  militantes  non  possent  sacerdotii  acti- 
bus  defungi :  instituit  suam  familiam  filiorum  et  patrum; 
suum  regnum  imperantium  et  subditorum;  suam  Ecclesiam 
ministrantium  et  ministrorum,  et  inter  ipsos  ministros  maio- 
res  creavit  et  minores  :  Posuit  Deus  in  Ecclesia  primum 
Apostolos  ,  secundo  prophetas,  tertio  doctores  (2).  Sed  quid  ? 
Numquid  omnes  apostoli?  Numquid  omnes  prophetae  ? 
Numquid  omnes  doctores?  Minime.  Sed  ex  multis  mem- 
bris,  quae  non  eumdem  actum  habent;  cum  capite  unum 
effecit  corpus,  et  ex  multis  pastoribus,  unum  praeposuit 
pastorem.  Quare  Tridentini  Patres  anathema  in  illos  in- 
torquent ,  qui  afflrmarent  non  esse  in  Ecclesia  catholica 
hierarchiam  divina  ordinatione  institutam  (3). 

(l)  Unde  iilud  D.  Pauli :    Obedite  praepositis  vestris  ,    et   subiacete  eis. 


TIT.    XII.    DE    HIER.    ORD.    ET    IURISD.  1  1Q 

Ipsi  enim  pervigilant ,  quasi  rationem  pro  animabus  vestris  reddituri ,  ut 
cum  gaudio  hoc  facianl,  et  non  gementes  :  hoc  enim  non  expedit  vobis.  Ad 
Hebr.,  13.  —  (2)  D.  Paulus  l  ad  Corinth.,  c.  12  —  (3)  Trid.  Sess.  23, 
can.  6. 

110.  Hierarchia  a  Doctoribus  communiter  alia  dicitur 
ordinis,  et  alia  iurisdictionis  (l).  In  illa  auctoritas  confer- 
tur,  ut  quis  per  se  sit  capax  ponendi  actum  ordinis^  con- 
ficiendi  Sacramenta ,  et  bona  spiritualia  fidelibus  mini- 
strandi;  per  hanc  vero  confertur  imperium,  ut  quis  pos- 
sit  regere,  gubernare,  et  leges  ferre.  Illa  propterea  ad  ve- 
rum  Christi  corpus  in  sacrosancta  Eucharistia  refertur ; 
haec  vero  tota  in  Christi  corpore  mystico  versatur  (2). 
Illa  absolute  loquendo  subditos  non  requirit,  quia  sacer- 
dos  etiam  absque  subditis  potest  sacrum  facere ;  haec  ne- 
cessario  supponit  subditos  ,  aliter  inutilis  esset  regendi  , 
gubernandi,  legesque  ferendi  auctoritas.  Illa  tribuitur  per 
consecrationem ,  vel  ordinationem;  haec  per  missionem 
sive  iniunctionem  a  capite  datam  (3).  Illa  demum  ,  cum 
characterem  imprimat ,  semel  obtenta  numquam  potest 
amitti;  haec  vero,  quae  pendet  a  voluntate  mittentis,  po- 
test  revocari. 

Duae  huiusmodi  hierarchiae  in  eadem  persona  ut  plu- 
rimum  inveniuntur,  ut  puta  in  Episcopo,  qui  suam  dioe- 
cesim  gubernat,  ad  cuius  rectam  institutionem  ex  deflni- 
tione  Tridentini  (4)  requiritur  legitima  ordinatio,  et  legi- 
tima  missio,  quae  subditorum  assignationem  continet;  quia 
dum  per  ordinationem  acquirit  potestatem  ad  munia  epi- 
scopalia  exercenda,  per  missionem  a  summo  Pontifice  fa- 
ctam  huius  potestatis  consequitur  in  subditos  assignatos 
exercitium.  Quare  si  in  alterutra  deficeret,  legitimus  ali- 
cuius  dioecesis  Episcopus  dici  non  posset.  Si  enim  habe- 
ret  tantum  missionem,  non  posset  ordines  conferre. 

(l)  Sunt  qui  triplicem  hierarchiam  faciunt ,  nimirum  ministerii ,  ma- 
gisterii ,  et  imperii.  Potestas  ministerii  eadem  est  ac  potestas  ordinis  ; 
potestas  magisterii  ea  est,  quae  res  fidei  et  morum  docet  ,  ac  definit ; 
potestas  demum  imperii  eadem  est  ac  potestas  iurisdictionis.  Cardinalis 
Soglia,  Inst.  iur,  pub.,  1.  l,  c.  l,  §  2.  Sunt  alii,  qui  unam  tantum  sta- 
tuunt  hierarchiam ,  cui  Dominus  Iesus  omnes  tradidit  potestates  tam 
ordinis,  quam  iurisdictionis  ,  et  magisterii.  Hinc  haec  unica  hierarchia 
est  columna  triplex  Episcopatu  ,   Presbyteratu  ,  et  Diaconatu  constans  , 


120  TITULUS    XII. 

quae  fundamentum  habet  in  Petra,  supra  quam  Ecclesia  aedificata  fuit, 
et  verticem  in  primatu  summi  Pontificis.  Consequenter  hierarchia  una 
est  et  triplex,  quia  tres  dictae  species  non  differunt  in  re,  sed  tantum 
in  forma;  alias  quis  posset  suspicari  in  Ecclesia  hoc  esse  incongruum, 
quod  esset  Papa  Ecclesiae  caput  in  hierarchia  iurisdictionis  ,  quae  ab 
eo  incipit  ,  non  vero  in  hierarchia  ordinis  quae  incipit  ad  Episcopo. 
Fillips,  Inst.  iur.  pub.,  §  32,  66  et  67.  Nos  tamen  antiquam  retinemus 
hierarchiae  divisionem  in  eam,  quae  est  ordinis  et  eam,  quae  est  iuris- 
dictionis  :  tum  quia  communis  est  inter  Doctores  magis  probatos;  tum 
quia  in  duabus  citatis  hierarchiae  speciebus  adest  tertia  magisterii,  cum 
haec  in  hierarchia  iurisdictionis  contineatur  ;  tum  etiam  quia  nostra 
hierarchiae  divisio  a  S.  Thoma  probatur,  cum  ait :  Spiritualis  potestas, 

una  quidem  sacramentalis  est,  alia  iurisdictionalis.  Sacramentalis quae 

per  aliquam  consecrationem  confertur...  Potestas  autem  iurisdictionalis  est, 
quae  a  simplici  iniunctione  hominis  conferlur,  2,  2,  q.  39»  a«  3  —  (2)  Cath. 
Conc.  Trid.  de  sac.  ord.  §  6.  —  (3)  Propterea  Tridentinum  definivit 
tum  ordinationem,  tum  missionem  esse  necessariam,  ut  quis  possit  esse 
legitimus  verbi,  et  sacramentorum  minister,  et  eos  anathemate  percus- 
sit,  qui  contrarium  dicerent.  Sess.  23,  can.  7.  —  (4)  Sess.  28,  c.  4  et 
can.  7. 

111.  Cum  tamen  potestas  in  hierarchia  ordinis  collata 
amitti  amplius  non  possit,  et  illa  e  converso  concessa  in 
hierarchia  iurisdictionis  possit  revocari,  sequitur  censuram, 
et  legem  ab  Episcopo  schismatico  ,  vel  haeretico  latam 
esse  absolute  nullam  ;  quia  ipse  per  schisma,  aut  haere- 
sim  ab  hierarchia  iurisdictionis  cecidit;  dum  summus  Pon- 
tifex  nedum  illum  repulit  a  dioecesi,  sed  et  ab  universa 
Ecclesia  :  item  sequitur ,  ordinationem  peractam  ab  Epi- 
scopo  schismatico,  vel  haeretico  esse  validam  ,  licet  exi- 
tialiter  detestabilem,  eo  quod  per  horrendum  schismatis, 
vel  haeresis  crimen  neque  cecidit  ab  hierarchia  ordinis  , 
neque  episcopalem  characterem  amisit ,  qui  per  sacra- 
mentum  fuit  illi  divinitus  et  immutabiliter  impressus. 

112.  Summus  hierarchiae  ordinis  gradus  habetur  in 
Episcopo  quem  sequuntur  Presbyteri,  et  ministri.  Episco- 
pus  quidem  respectu  ad  ordinem  ab  Innocentio  III  (l) 
appellatur  summus  sacerdos,  qui  ordinis  plenitudinem  ha- 
bet ;  neque  enim  maior  ordo  in  summo  Pontifice  repe- 
ritur,  qui  ad  ordinem  se  referendo  Episcopum  se  appel- 
lat ,  ut  in  prooemio  Gregorii  IX  ad  suum  Decretalium 
opus  (2).  Summus  vero  hierarchiae  iurisdictionis  gradus 
habetur  in  Pontifice  maximo,  et  Christi  vicario  in  terris, 


DE    HIER.    ORD.    ET    IURISD.  121 

quem  sequuntur  Patriarchae,  Primates,  Maetropolitae  sive 
Archiepiscopi,  Episcopi,  Praelati,  et  Parochi. 

Ordinis  hierarchia  potius  ad  Theologos,  quam  ad  Ca- 
nonistas  pertinet ;  proinde  tantum  pauca  in  hoc  titulo  de 
personis  .  quae  ad  ordinis  hierarchiam  referuntur,  subii- 
ciemus,  omisso  Episcopo,  de  quo  copiosor  redibit  tracta- 
tio  ,  ubi  de  personis  ,  quae  ad  hierarchiam  iurisdictionis 
referuntur,  ex  professo  agemus. 

(l)  Cap.  1,  de  sac.  unct.  —  (2)  Unde  quicumque  episcopus  frater  est 
summi  Pontiiicis,  sed  hic  primogenitus  et  caput  est  omnium  episcopo- 
rum.  centrum  unitatis  universae  familiae  et  Ecclesiae,  cui  Christus  ple- 
nariam  dedit  potestatem  pascendi  oves  et  agnos  sive  in  ministerio  or- 
dinis  ,  sive  in  imperio  iurisdictionis.  Huic  capiti  omnis  episcopus  in 
exercitio  suae  potestatis  debet  obedire,  eidemque  adhaerere.  Aliter  or- 
dinando  et  consecrando,  ordinabit  quidem  ,  et  consecrabit  quidem,  sed 
ad  ruinam  et  mortem,  non  in  aedificationem  et  vitam. 

113.  Post  Episcopos  in  hierarchia  ordinis,  quae  divina 
ordinatione  ex  Episcopis,  Presbyteris  et  ministris  con- 
stat  (l),  septem  numerantur  sacrorum  ministrorum  ordi- 
nes  ,  nempe  Presbyteratus  ,  Diaconatus  ,  Subdiaconatus  , 
Acolytatus,  Exorcistatus,  Lectoratus,  et  Ostiariatus  ,  qui 
supponunt  tonsuram ,  quae  est  praeparatio  ad  ordines. 
Primi  tres  sunt  ordines  sacri ,  sive  maiores;  reliqui  ordi- 
nes  minores  appellantur. 

(l)  Trid.  sess.  23,  can.  6. 

114.  Presbyteratus,  vel  Sacerdotium,  in  proprio  sensu 
usurpatum^  est  ordo  sacer  ,  quo  confertur  potestas  con- 
secrandi  Corpus  et  Sanguinem  Iesu  Christi,  et  absolvendi 
fideles  a  peccatis.  Qui  hoc  ordine  sunt  insigniti  ,  Sacer- 
dotes  appellantur  ,  tum  quia  Deo  sunt  consecrati  ,  tum 
quia  sacra  faciunt.  Iidem  appellantur  etiam  Presbyteri , 
quod  nomen  a  graeco  fonte  descendens  seniores  significat, 
non  solum  propter  aetatis  maturitatem  ,  qua  praestare 
necesse  est  Sacerdotes  ,  sed  multo  magis  propter  gravi- 
tatem,  doctrinam,  et  prudentiam. 

115.  Sacerdotes  ex  divina  ordinatione  Episcopis  sunt 
inferiores,  non  aequales,  ut  somniaverunt  quidam  perfidi, 


122  TITULUS   XII. 

nam  :  1°  D.  Paulus  ad  Episcopos  Titum  et  Timotheum 
scribens,  eis  in  Presbyteros  iurisdictionem  tribuit.  Ita  si- 
quidem  alloquitur  Titum  :  Reliqui  te  Cretae ,  ut  ea  quae 
desunt  corrigas  ,  et  constituas  per  civitates  Presbyteros  (l); 
et  Timotheo  praecipit,  ne  adversus  Presbyterum  accusa- 
tionem  recipiat,  nisi  sub  duobus,  aut  tribus  testibus.  Age 
vero,  quomodo  poterunt  creari  et  iudicari  Presb}rteri  ab 
Episcopis  ,  si  illi  non  essent  istis  inferiores  et  subditi  ? 
2°  Idem  Paulus  officium  ordinationis  commisit  Episcopis, 
quod  liquet  ex  allato  textu  ad  Titum,  et  ex  sequenti  mo- 
nitu  ad  Timotheum :  Manus  cito  nemini  imposueris  (3);  qua 
manuumimpositione  ordinatio  significatur.  At  Presbyiteris, 
supposita  Episcopi  missione ,  munus  praedicandi  deman- 
davit;  ait  enim  :  Presbyteri  duplici  honore  digni  habeantur , 
maxime  qui  laborant  verbo,  et  doctrina  (4).  30  Demum  con- 
cilium  Tridentinum  anathema  protulit  in  eos ,  qui  affir- 
marent  Episcopos  non  esse  Presbyteris  superiores  (5). 

(l)  Ad  Tit.,  c.   l.    —    (2)   1°  ad  Timoth.,    c.  5.    —  (3)  Cit.   cap.  — 
(4)  Eod.  loc.  —  (5)  Sess.  23,  can.   7. 

116.  Sacerdotum  officia  describuntur  a  Pontificali  Ro- 
mano  his  verbis  :  Sacerdotem  oportet  offerre,  benedicere,  prae- 
esse ,  praedicare ,  et  bapti^are.  Primum  Sacerdotum  munus 
circa  Sacratissimam  Eucharistiam  versatur  ,  quae  novae 
legis  est  Sacramentum  simul,  et  sacrificium  (1):  circa  alia 
Sacerdotum  officia  adnotanda  sequentia,  nimirum,  Sacer- 
dotes  posse  benedictiones  sacerdotales  impertiri,  non  ta- 
men  episcopales,  quarum  aliae  possunt  simplicibus  sacer- 
dotibus  delegari,  aliae  vero  non  possunt ;  posse  similiter 
ratione  ordinis  recepti  a  peccatis  absolvere  ,  praedicare  , 
et  baptizare  ,  accedente  tamen  iurisdictionis  communica- 
tione  quoad  primum,  et  venia  Episcopi  quoad  secundum, 
et  tertium:  nam  soli  Parochi  inter  Sacerdotes  possunt  haec 
iure  ordinario  in  sua  parochia  peragere,  quia  legitimam 
ad  hoc  habent  missionem,  qua  caeteri  sacerdotes  carent  (2). 
Denique  verbum  praeesse  indicat  honorem  sacerdoti  tri- 
buendum  maxime  in  Ecclesia. 

(l)  Sacrificium  quotidie  sacerdotes  possunt    offerre  ,    excepto    triduo 
mortis  Domini,  nisi  a  proprio  episcopo  suspendantur,  vel  ad  alias  dioe- 


DE    IIIER.    ORD.    ET    IURISD.  123 

I  ceses  sine  litteris  commendatitiis  se  conferant ,  quo  casu  ad  celebran- 
j  dum ,  vel  ad  sacramenta  mirtistranda  non  sunt  admittendi  ex  decreto 
Tridentini  in  sess.  23,  cap.  16,  de  ref.;  quod  inductum  est  ut  fraudes 
vitentur ,  et  ut  criminosi  nequeant  aliorum  dioecesibus  obesse.  Quaeri 
hic  potest,  an  Ordinarius.  ad  cuius  dioecesim  accedunt  sacerdotes  ex- 
teri,  queat  eos  a  S.  Sacriiicio  celebrando  hac  de  causa  repellere,  quia 
exteri  sunt,  et  ad  dioecesim  non  pertinent?  Respondemus,  Gregor.  XVI, 
hanc  quaestionem  examinandam  Congregationi  Cardinalium  commississe, 
a  qua  fuit  decisum,  hanc  praxim  repellendi  extraneos  non  esse  in  iure 
fundatam ;  immo  regulis  canonicis  omnino  contrariam  ob  gravia  mala, 
quae  possunt  hinc  derivare,  nisi  motiva  rationabilia  repulsam  consulant, 
et  ita  observari  mandatum  fuit  in  epistola  encyclica  ad  omnes  archiepi- 
scopos  17  dec.  1839.  Anal.  Iur.  Pont.,  ser.  5,  p.  1550.  —  (2)  Missio  enim 
est  necessaria,  dicente  D.  Paulo :  Ouomodo  praedicabunt  nisi  mittantur? 
Ad  Rom,  c.   10 ;  quod  confirmat  Lucius  Papa  III,  in  cap.  9,  de  haeret. 

117-  Diaconatus  est  ordo  sacer,  quo  confertur  potestas 
immediate  assistendi  Sacerdoti  in  Missa,  legendi  Evange- 
lium,  et  praedicandi.  Diaconi  numero  septem  ab  Apostolis 
electi  fuerunt,  nedum  ut  communibus  fidelium  mensis  as- 
sisterent  (1);  sed  etiam  ut  sacris  ministeriis  deservirent. 
Propterea  Diaconi  officia  describit  Pontificale  Romanum 
his  verbis:  Diaconum  oportet  ministrare  ad  altare,  bapti^are, 
I  et  praedicare  (2).  Verbum  ministrare  importat ,  Diaconum 
'  debere  Episcopo  ,  et  Sacerdoti  celebranti  assistere  ,  Pixi- 
dem  et  Ostensorium  cum  SS.  Eucharistia  deferre  ,  non 
vero  communionem  praebere  ,  nisi  fiat  ex  commissione 
Sacerdotis  ,  et  in  gravi  necessitate  ,  ut  si  desit  Sacerdos, 
et  populus  sit  communicandus  (3).  Verba  deinde  bapti^are 
et  praedicare  ita  sunt  intelligenda  ,  ut  possit  etiam  sole- 
mniter  babtizare,  sed  tantum  de  licentia  parochi,  aut  in 
gravi  necessitate  (4),  et  ut  possit  praedicare  cum  supe- 
rioris  venia  (5),  quod  praedicationis  munus  scimus  exer- 
cuisse  primos  Diaconos  ab  Apostolis  electos,  ac  praeser- 
tim  SS.  Stephanum  et  Philippum  (6). 

(l)  Ita  constat  ex  cap.  6.  Act.  Apost.  —  (2)  Hoc  coufirmatur  in 
can.  1,  dist.  25.  —  (3)  Can.  18,  dist.  93.  —  (4)  Can.  13,  dist.  93.  — 
(5)  Can.  2,  dist.  92,  et  can.  19,  c.  16,  q.  1.  —  (6)  Cap.  8,  Act.  Apost. 
Ex  his  Pontificalis  Romani  verbis  deducendum  videtur  ,  Diaconorum 
officium  esse  solum  ad  spirituale  bonum  ordinatum  ;  sed  ex  historia 
comperimus  ,  alia  quoque  veluti  accessoria  primis  Ecclesiae  saeculis 
fuisse  Diaconis  officia  commissa.  Ipsi  plane  fidelium  oblationes  accipie- 
bant,  et  eos  corripiebant,  qui  in  ecclesia  se  male  haberent:  unde  in  Con- 


124  TITULUS    XII. 

stitutionibus  Apostolicis,  lib.  2,  cap.  57,  sic  reperimus  scriptum  :  «  Si 
»   quis  repertus  fuerit,  qui  sedeat  loco  non  decenti,  increpetur  a  Dia- 

»   cono,  tamquam  a  nauclero Diaconus  speculatur  populum,  ne  quis 

>  murmure  obstrepet ,  dormitet  ,  aut  rideat,  aut  nutus  faciat.  Oportet 
»  enim  in  Ecclesia  stare  sapienter,  sobrie,  vigilanter,  auribus  ad  ver- 
»  bum  Domini  intentis  ».  Ipsi  vigiles  adstabant  in  populo,  et  crimina 
denunciabant  episcopo ,  ex  quo  archidiaconi  oculi  episcoporum  fuerunt 
dicti;  ipsi  demum  praecipuam  curam  gerebant  infirmorum,  pauperum, 
pupillorum,  viduarum,  confessorum,  et  martyrum,  quibus  necessaria  sup- 
peditabant  ex  thesauro  episcopi  ,  cui  veluti  thesaurarius  archidiaconus 
praeerat,  ex  quo  factum  est,  ut  loca  pro  miserabilibus  personis  consti- 
tuta  Diaconiae  appellarentur. 

118.  Subdiaconatus  est  ordo  sacer,  quo  traditur  pote- 
stas  ad  altare  ministrandi  Diacono,  et  legendi  Epistolam 
in  Missa  (l).  Olim  ordo  sacer  non  erat;  nam  Ecclesia 
primitiva  inter  ordines  sacros  recensebat  tantum  Presby- 
teratum,  et  Diaconatum ,  ut  confessus  est  Urbanus  I  (2) 
qui  Pontifex  creatus  fuit  an  226.  Inde  Pelagius  II  qui 
creatus  fuit  Pontifex  anno  578,  duas  edidit  constitutiones, 
quibus  Siciliae  Subdiaconos,  iusta  morem  prius  in  Romana 
Ecclesia  introductum  ,  ad  continentiam  observandam  ad- 
stringebat  (3).  Has  constitutiones  ita  confirmavit  Grego- 
rius  Magnus  Pelagii  successor,  ut  Subdiaconi,  qui  se  non 
continuissent,  non  possent  amplius  altari  ministrare,  et  ut 
deinceps  nemo  amplius  in  Subdiaconum  ordinaretur,  qui 
prius  rion  promisisset  se  caste  victurum.  Ex  eo  vero  tem- 
pore,  quo  lex  caelibatus  Subdiaconis  imposita  fuit,  Sub- 
diaconatus  inter  ordines  Sacros  in  Ecclesia  occidendali 
coepit  recenseri,  et  talis  imposterum  semper  habitus  fuit. 
Revera  Urbanus  II ,  qui  fuit  ad  Pontificatum  assumptus 
anno  1088  ,  inter  ordines  Sacros  Subdiaconatum  enume- 
rat  (4).  Probatur  quoque  ab  Innocentio  III,  qui  loquens 
de  Subdiaconatu  ita  ait :  Licet  sacer  ordo  non  reputaretur 
in  Ecclesia  primitiva  ;  tamen  a  constitutione  Gregorii ,  atque 
Urbani,  secundum  moderna  tempora  sacer  gradus  esse  mini- 
me  dubitatur  (5)  Demum  Tridentinum  inter  maiores  or- 
dines  Subdiaconatum  retulit  (6). 

(l)  Can.  1.  dist.  25.  —  (2)  Can.  4,  dist.  60.  —  (3)  Can.  2,  c.  27, 
q.  3,  et  Gloss.  in  can.  1,  dist.  31.  —  (4)  Can.  11,  dist.  32.  —  (5)  Can. 
7,  de  serv.  non  ord.  —  (6)  Sess.  23,  can.  2.  Subdiaconi,  cum  sacrum 
habeant  ordinem,  ad  horas  canonicas  recitandas  tenentur. 


DE    IIIER.    ORD.    ET    IURISD.  125 

11Q.  Inter  eos  postmodum  ,  qui  minoribus  tantum  or- 
dinibus  sunt  initiati,  primum  locum  obtinent  Acolyti,  qui 
ita  appellantur.  quasi  sint  apparitores,  aul  pedisequi  E- 
piscoporum.  Horum  officium  in  eo  versatur,  quod  urceo- 
los  ad  altare,  et  candelabra  deferant,  quod  luminaria  ac- 
cedant,  et  Subdiacono  ministrent.  Eos  proxime  sequuntur 
Exorcislae  ,  quorum  munus  est  malos  expellere  spiritus , 
ne  animabus  in  spiritualibus  praesertim  noceant ;  quod 
tamen  exercere  solemniter  absque  Episcopi  licentia  nunc 
temporis  nequeunt.  Succedunt  demum  Lectores,  qui  de- 
putantur  ad  Scripturas  in  Ecclesia  extra  Missam  legen- 
das;  et  Ostiarii,  qui  constituuntur  ad  Ecclesiam  aperien- 
dam,  claudendam,  ed  custodiendam,  ad  quam  fideles  di- 
gnos  admittere,  et  indignos  repellere  debent  (l). 

(l)  S.  De  Ligorio,  in  Moral.,   1,  6,  n..  735  et  seqq. 

120.  Ultimo  loco  hic  est  recensenda  Tonsura,  quaeest 
praeparatio,  et  dispositio  ad  ordines.  Qui  sic  fuerunt  ini- 
tiati  tenentur  ad  coronam  in  capite  ,  et  habitum  clerica- 
lem  deferendum  ,  et  haec  consequuntur  iura:  1°  trans- 
feruntur  in  album  clericorum ;  ideoque  eximuntur  ab 
iurisdictione  fori  civilis ,  seu  acquirunt  privilegium  fori ; 
2°  iuvantur  privilegio  canonis,  ita  ut  eos  iniuste  et  gra- 
viter  percutiens  excommunicationem  incurrat  Papae  re- 
servatam;  3°  liunt  capaces  ab  beneficia  ecclesiastica  ob- 
tinenda;  4°  redduntur  apti  ad  ecclesiasticam  iurisdictio- 
nem  exercendam. 


126 


TITULUS  XIII. 

D  E     SUMMO     PONTIFICE. 

Summarium  :  i2i.  Quibus  nominibus  designetur  Summus  Pontifex,  et  quas  gerat  personas?  — 
122.  Summo  honore ,  et  amore  colendus  ab  omnibus.  —  123.  Ex  iure  divino  Primatum 
habet  in  universa  Ecelesia  honoris ,  et  iurisdictionis.  —  124.  Consectaria  huius  Primatus. 
—  12  j.  Procedit  potestate  ordinaria  ,  vel  absoluta.  —  126.  Utitur  consilio  Cardinalium  ,  a 
quibus  eligitur. 

121.  Ad  maximam  dignitatem,  et  iurisdictionem  Summi 
Pontificis  significandam,  pluribus  Ipse  distinguitur  hono- 
rificentissimis  appellationibus :  dicitur  etenim  Pontifex  Ma- 
ximus,  Episcopus  Episcoporum,  Doctor  orthodoxae  et  im- 
maculatae  fidei ,  Magister  omnium  Christianorum  ,  Pater 
Sanctus,  Pater  Beatissimus  ,  Pater  Patrum  ,  quod  indicat 
vocabulum  Papa,  D.  Petri  Successor,  et  Vicarius  Christi. 
Interim  ipse  demisissime  se  nominat  Servum  Servorum  Dei. 

Summus  Pontifex  non  unam  ,  sed  plures  refert  perso- 
nas :  nam  est  Princeps,  Caput,  et  centrum  universalis  Ec- 
clesiae  ,  Patriarcha  Occidentis ,  Primas  Italiae  ,  Metropo- 
lita  provinciae  Romanae  et  Episcopus  urbis  Romae.  Est 
etiam  in  temporalibus  Supremus  totius  Ditionis  ecclesia- 
sticae  Princeps  et  Rex,  qui  more  caeterorum  Principum 
et  Regum  summo  potitur  imperio,  quod  s-ive  procedat  ex 
consensu  populorum,  sive  ex  Principum  donationibus  (l), 
sive  ex  diuturna  praescriptione,  sive  ex  onerosis  contra- 
ctibus  ,  adeo  est  in  eo  solidatum  ,  ut  nemini  aequius  ,  et 
potius  competat ,  vel  competere  possit  (2). 

(1)  Can.  Consiantinus,  13,  dist.  96.  —  (2)  Hac  de  re  audita  tandem 
est  vox  Pontificis  invictissimi  Pii  IX ,  tamquam  tonitrui  magni  ,  quae 
omnem  pervasit  terram  ,  quaeque ,  iustitiam,  convenientiam-,  et  necessi- 
tatem  regni  temporalis  in  summo  Ecclesiae  Pontifi.ee  declaravit,  ut  nulli 
subiectus  humanae  potestati  liber  omnino  sit ,  et  capax  universalis  re- 
gendae  et  gubernandae  Ecclesiae.  Haec  vox  omnes  excussit  episcopos  , 
et  omnes  ferventiores  fideles  ,  qui  unanimes  eamdem  regni  temporalis 
necessitatem  agnoverunt ,  et  professi  sunt.  Plurimae  pro  ea  necessitate 
adstruenda  in  lucem  prodierunt  eloquentissimae  lucubrationes,  ex  qui- 


TIT.    XIII.    DE    SUMMO    PONT.  127 

bus  eadem  necessitas  maxime  his  luctuosissimis  temporibus  evidenter 
demonstratur.  Providentia  sane  divina  sapientissime  disposuit,  ut  Papa 
a  decem  iam  saeculis  temporali  regno  adversus  infernas  sectas  muni- 
retur,  eoque  spiritualis  suae  potestatis  munimento  frueretur  ,  quia  ne- 
cesse  est  ut  Papa  sit  tutus  et  securus  in  suo  regno  ,  et  independens  a 
quocumque  Principe,  et  ut  supremum  etiam  in  temporalibus  habeat  ho- 
norem,  et  vim  ac  potestatem,  ne  Ecclesia  in  suis  visceribus  a  virulentis 
haereticis  vitietur.  Bul.  Nullis  certe  verbis,  19  ian.  1860,  et  Bul.  Quanta 
cura,  8  decemoris  1864,  et  Syllabus,  in  qua  sequentes  damnantur  pro- 
positiones :  De  temporalis  regni  cum  spirituali  compatibilitate  disputant 
inter  se  christianae  et  catholicae  Ecclesiae  filii.  Syllab.,  prop.  75.  Abro- 
gatio  civilis  imperii,  quo  Apostolica  Sedes  potitur,  ad  Ecclesiae  libertatem, 
feliciiatemque  vel  maxime  conduceret.  Ibid.,  prop.  76.  Romanus  Pontifex 
potest ,  ac  debet  cum  progressu ,  cum  liberalismo ,  et  cum  recenti  civilitate 
sese  reconciliare ,  atque  componere.  Ib.,  prop.  80  ;  quod  idem  esset ,  ac 
componere  Christum  cum  Belial. 

122.  Idcirco  S.  Pontifex  maximo  honore  et  amore  co- 
lendus  ab  omnibus  Christianis  cuiuscumque  status  et  con- 
ditionis.  Si  enim,  aiebat  S.  Gelasius  ad  Anastasium,  cun- 
ctis  generaliter  Sacerdotibus  recte  divina  tractantibus  fidelium 
colla  convenit  submitti ;  quanio  potius  sedis  illius  Praesuli 
consensus  est  adhibendus ,  quem  cunctis  Sacerdotibus  Divini- 
tas  Summa  voluit  praeeminere.  —  Quis  enim,  ut  observabat 
S.  Symmachus  Papa,  Sanctum  dubitet  esse,  quem  apex  tan- 
tae  dignitatis  attollit  ?  In  quo  si  desunt  bona  acquisita  .  per 
meritum,  sufificiunt,  quae  a  loci  decessore  praestantur  (l).  Nil 
proinde  mirum  esse  potest  ,  si  illum  adoramus  ,  et  exo- 
sculamur  in  pede  (2). 

(l)  Can.   l,  dist.  40.  —  (2)  Gloss.  in  Extrav.   Quorumdam  Io.  XXII, 
de  verb.  signif.  verb.  oscula. 

123.  Ex  iure  divino  habet  S.  Pontifex  in  universa  Ec- 
clesia  Primatum  honoris  et  iurisdictionis.  Et  sane  habuit 
hunc  Primatum  D.  Petrus,  quod  demonstratur  ex  decla- 
ratione  Christi  aedificandi  super  ipsum  Ecclesiam  suam : 
Tu  es  Petrus  ,  et  super  hanc  Petram  aedificabo  Ecclesiam 
meam;  ex  traditione  clavium  regni  coelestis  cum  fide  ha- 
bendi  ratum  in  coelis  quidquid  ipse  ligasset ,  aut  solvis- 
set  in  terris :  Et  Tibi  dabo  claves  regni  coelorum  (ij;  ex 
praecepto  pascendi  fideles  ter  Petro  repetito:  Pasce  agnos 
meos,  pasce  oves  meas  (2);  ex  oratione  pro  fidei  stabilitate, 


128  TITULUS    XIII. 

et  ex  mandato  confirmandi  fratres:  Ego  rogavi  pro  Te,  ut 
non  deficiat  fides  tua ,  et  tu  aliqnando  conversus  confirma 
fratrts  tuos  (3).  Neque  huius  primatus  immemor  fuit 
D.  Petrus  ,  aut  sancti  Evangelistae:  nam  ipse  exurgens 
in  medio  fratrum  proponebat  definienda,  et  primus  sen- 
tentiam  ferebat  (4).  Evangelistae  vero  collegium  Aposto- 
licum  referentes  vel  solum  Petrum  nominant,  vel  Petrum 
ante  omnes  recensent.  Ex  quibus  omnibus  palam  evin- 
citur ,  Petrum  fuisse  a  Christo  constitutum  cum  honoris 
praerogativa  ,  et  officio  potestatis  senatus  Apostolici  et 
Ecclesiae  universae  Principem  (5).  —  (Add.  Edit.)  Pri- 
matum  iurisdictionis  in  universam  Dei  Ecclesiam  imme- 
diate  et  directe  Beato  Petro  Apostolo  promissum  atque 
collatum  a  Christo  Domino  fuisse,  docuit  et  definivit  Con- 
cilium  Oecum.  Vaticanum  sess.  IV.  Constit.  Pastor  Aeter- 
nus,  cap.  1,  his  verbis:  «  Si  quis  dixerit  Beatum  Petrum 
Apostolum  non  esse  a  Christo  Domino  constitutum  Apo- 
stolorum  omnium  principem  et  totius  Ecclesiae  militantis 
visibile  caput;  vel  eumdem  honoris  tantum ,  non  autem 
verae  propriaeque  iurisdiciionis  primatum  ab  eodem  Do- 
mino  nostro  Iesu  Christo  directe  et  immediate  accepisse; 
anathema  sit  ». 

At  vero  primatus  Petro  concessus  in  reliquos  descen- 
dit  Summos  Pontifices  Petri  successores:  nam  unam  Chri- 
stus  fundavit  Ecclesiam  perpetuo  duraturam  ;  sed  unitas, 
et  perpetuitas  sine  capite  haberi  non  potest.  Hoc  ipsum 
liquido  eruitur  ex  concilio  generali  Lateranensi  II,  in  quo 
ita  definitum  reperimus  :  Ipsa  Sancta  Romana  Ecclesia  sum- 
mum  principatum  super  universam  Ecclesiam  obtinet ,  quem 
se  ab  ipso  Domino  in  beato  Petro  Apostolorum  Principe,  sive 
vertice ,  cuius  Romanus  Pontifex  est  successor,  cum  potestatis 
plenitudine  recepisse,  veraciter,  et  humiliter  recognoscit;  sic  si 
quae  de  fide  subortae  fuerint  quaestiones  suo  debent  iudicio 
definiri.  Idem  eruitur  ex  concilio  generali  Florentino,  quod 
haec  habet :  Definimus  Sanctam  Apostolicam  Sedem,  et  Ro- 
manum  Pontificem  in  universum  orbem  tenere  primatum  ,  et 
ipsum  Pontificem  Romanum  successorem  esse  B.  Petri  Prin- 
cipis  "Apostolorum,  et  verum  Christi  Vicarium  ,  totiusque  Ec- 
clesiae  caput ,  et  omnium  Christianorum  patrem  ,  et  doctorem 


DE    Si:.\I\!<>    PONT.  12Q 

cxisterc,  et  ipsi  in  B.  Petro  pascendi,  regendi,  gubernandi  Ec- 
clesicLth  uuivcrsalcm  a  Christo  plenam  potestatem  traditam 
essc ,  quemadmodum  ctiam  in  gestis  oecumcnicorum  concilio- 
rum  ,  et  in  sacris  canonibus  continetur.  Hoc  ipsum  iugiter 
tenuit  traditio  ,  et  praedicarunt  Sancti  Ecclesiae  Patres , 
et  alia  conciliorum  decreta  confirmarunt.  Ergo  Summus 
Pontifex  in  universa  Ecclesia  ex  iure  divino  primatum 
gerit  nedum  honoris,  sed  et  iurisdictionis  —  (Add.  Edit.) 
Perpetuitatem  primatus  Beati  Petri  in  Romani  Pontifici- 
bus  item  definivit  Concilium  Oecum.  Vaticanum,  loc.  cit., 
c.  II,  his  verbis :  «  Si  quis  ergo  dixerit,  non  esse  ex  ipsius 
Christi  Domini  institutione  seu  iure  divino ,  ut  Beatus 
Petrus  in  primatu  supra  universam  Ecclesiam  habeat  per- 
petuos  successores ;  aut  Romanum  Pontificem  non  esse 
Beati  Petri  in  eodem  primatu  successorem;  anathema  sit  ». 
Postea  vero,  initio  capitis  III  huius  Constitutionis,  in- 
novavit  definitionem  Concilii  Fiorentini  supra  relatam. 

(l)  Matth.,  c.  16.  —  (2)  Ioan.,  c.  21.  —  (3)  Luc,  c.  22.  Hoc  ulte- 
rius  erui  potest  ex  eo,  quod  Christus  pro  se  et  pro  Petro  tantum,  vo- 
luit  solvi  tributum  ex  statere  in  ore  piscis  mirabiliter  invento.  Matth., 
c.  17  ,  v.  26.  —  (4)  Act.  Apost ,  c.  l  et  15.  —  (5)  Ideo  antiqua  ex- 
stat  traditio,  iuxta  quam  solus  Petrus  ab  ipso  Christo  baptisraum ,  et 
ordines  recipit ;  reliqui  vero  Apostoli  haec  sacramenta  a  Petro  habue- 
runt;  sed  haec  traditio  non  satis  videtur  firma.  Phillips,  1.  l,  §  24.  — 
(6)  De  his  videndus  Devoti  in  Inst.  iur.  can.  in  proleg.  Cap.  2.  Pro- 
pterea  non  est  summus  Pontifex  caput  Ecclesiae  ministeriale  ,  ut  qui- 
dam  effutiunt ;  sed  verum  ;  non  est  tantum  caput  Ecclesiae  per  orbem 
dispersae  ;  sed  est  caput  Ecclesiae  in  concilio  etiam  generali  congre- 
gatae  ,  cum  ex  demonstratis  iure  divino  plenum  primatum  habeat  su  - 
per  universos  Christi  fideles  laicos  ,  et  clericos,  Episcopos,  et  Patriar- 
chas,  cumque  repugnet,  eum  qui  est  caput  Ecclesiae  distributive  sum- 
ptae,  per  Ecclesiae  collectionem  in  aliud  membrum  mutari.  Neque  Chri- 
stus,  ut  somniatus  est  Richerius,  claves  et  iurisdictionem  tradidit  prius 
et  immediate  Ecclesiae  ,  quam  Petro  ;  sed  primo  et  immediate  Petro  , 
ut  ex  allegatis  patet.  Card.  Soglia,  Inst.  iur.  publ.  §  13.  Proinde  sum- 
mus  Pontifex  non  habet  tantum  potestatem  extraordinariam  supplendi 
Episcoporum  negligentiam  ,  et  solummodo  in  casibus  extraordinariis , 
quando  unitas  et  salus  Ecclesiae  periclitatur,  ut  quidam  sibi  falso  per- 
suadere  conati  sunt ;  sed  habet  potestatem  ordinariam  ,  et  in  ea  sum- 
mum  principatum  tum  supplendi,  tum  directe  et  principaliter  agendi  , 
tam  in  casibus  extraordinariis,  quam  in  cursu  ordinario  gubernationis 
et  reformationis  omnium,  quae  ad  Ecclesiam  psrtinent.  Et  sane,  ut  aie- 
bat  facultas  Theologica  Parisiensis  anno  1683 :  Manifeste  falsa  ,  atque 
etiam  catholicae  doctrinae  adversa  eorum  opinio  .est,    qui  docent ,  Poutifi- 

lnstit.   Canon.  Vol.  I.  q 


130  TITULUS    XIII. 

cem  nihil  in  Ecchsia  posse,  praeterquam  in  casibus  extraordinariis,  ad  sup- 
plendam  aliorum  negligentiam.  Card.  Soglia,  loc.  cit.,  §17  (Add.  Edit.) 
Haec  similiter  idem  Concilium  Vaticanum  definivit  loc.  cit..  cap.  III. 
«  Docemus  et  declaramus  ,  Ecclesiam  Romanam  ,  disponente  Domino  , 
super  omnes  alias  ordinariae  potestatis  obtinere  principatum  ,  et  hanc 
Romani  Pontificis  iurisdictionis  potestatem ,  quae  vere  episcopalis  est , 
immediatam  esse :  erga  quam  cuiuscumque  ritus  et  dignitatis  pastores 
atque  fideles  ,  tam  seorsum  singuli  quam  simul  omnes  ,  officio  hierar- 
chicae  subordinationis  ,  veraeque  obedientiae  obstringuntur,  non  solum 
in  rebus,  quae  ad  fidem  et  mores,  sed  etiam  in  iis  quae  ad  disciplinam 
et  regimen  Ecclesiae  per  totum  orbem  diffusae  pertinent ;  ita  ut  custo- 
dita  cum  Romano  Pontifice  tam  communionis,  quam  eiusdem  fidei  pro- 
fessionis  unitate,  Ecclesia  Christi  sit  unus  grex  sub  uno  summo  pastore. 
Haec  est  catholicae  veritatis  doctrina  ,  a  qua  deviare  salva  fide  atque 
salute  nemo  potest  ». 

124.  Ex  huius  primatus  natura  sequitur,  primo,  Sum- 
mum  Pontificem  in  terris  nullum  habere  superiorem,  nisi 
Deum  a  quo  immediate  potestatem  obtinet ,  et  cuius  iu- 
dicio  ipsius  causa  reservatur.  Cum  vero  nullum  habeat 
superiorem,  a  nemine  potest  deponi,  puniri,  aut  iudicari. 
Ideo  in  causa  Marcellini  Papae  concilii  Patres  dixerunt : 
Prima  sedes  non  iudicabitur  a  quoque  (l);  neque  ab  Augusto, 
neque  a  clero  ,  neque  a  populo  iudex  iudicabitur  (2) :  neque 
a  concilio  generali  iudicari  potest  summus  Pontifex  (3). 
(Add.  Edit.)  Et  etiam  haec  definita  sunt  in  eodem  Concilio 
Vaticano  1.  cit.,  cap.  III.  «  Et  quoniam  'Divino  Aposto- 
lici  primatus  iure  Romanus  Pontifex  universae  Ecclesiae 
praeest,  docemus  etiam  et  declaramus,  eum  esse  iudicem 
supremum  fidelium,  et  in  omnibus  causis  ad  examen  ec- 
clesiasticum  spectantibus  ad  ipsius  posse  iudicium  recurri; 
Sedis  vero  Apostolicae,  cuius  auctoritate  maior  non  est , 
iudicium  a  nemine  fore  retractandum,  neque  cuiquam  de 
eius  licere  iudicare  iudicio.  Quare  a  recto  veritatis  tra- 
mite  aberrant,  qui  affirmant ,  licere  ab  iudiciis  Romano- 
rum  Pontificum  ad  Oecumenicum  Concilium  tamquam  ad 
auctoritatem  Romano  Pontifice  superiorem  appellare. 

«  Si  quis  itaque  dixerit ,  Romanum  Pontificem  habere 
tantummodo  officium  inspectionis  vel  directionis,  non  au- 
tem  plenam  et  supremam  potestatem  iurisdictionis  in  uni- 
versam  Ecclesiam  ,  non  solum  in  rebus ,  quae  ad  fidem 
et  mores  ,  sed  etiam  in  iis ,  quae  ad  disciplinam  et  regi- 


DE    SUMMO    PONT.  13 1 

men  Ecclesiae  p?r  totum  orbem  diffusae  pertinent ;  aut 
eum  habere  tantum  potiores  partes,  non  vero  totam  ple- 
nitudinem  huius  supremae  potestatis  ;  aut  hanc  eius  po- 
testatem  non  esse  ordinariam  et  immediatam  sive  in  o- 
mnes  ac  singulas  ecclesias,  sive  in  omnes  et  singulos  pa- 
stores  et  fideles  ;  anathema  sit  ». 

Ob  eamdem  rationem  Summus  Pontifex  ex  vi  coactiva 
a  legibus  humanis  positivis  non  devincitur  ad  poenam  in- 
currendam  in  ipsis  statutam  ,  et  idcirco  poenam  censurae, 
aut  irregularitatis  non  incurrit :  sed  ex  vi  directiva  ad 
evitandam  culpam  iustas  leges  servare  et  ipse  tenetur, 
quia  quod  quisque  iuris  statuit  in  alterum  ,  ipse  eodem 
uti  debet :  nam  licet  nemo  a  se  ipso  cogatur ;  tamen  a 
se  ipso  quisque  dirigitur,  et  obligatur  ad  bonum  sequen- 
dum,  malumque  vitandum  (4). 

Sequitur  secundo  ,  Summum  Pontificem  posse  in  omni 
iure  ecclesiastico  ex  iusta  causa  dispensare:  quia  regula 
est ,  legislatorem  ,  vel  eius  successorem  in  sua  lege,  vel 
in  lege  antecessoris  sui  posse  dispensare  ,  cum  eius  sit 
solvere,  cuius  est  ligare ;  quod  probatur  ex  sententia  In- 
nocentii  III ,  qui  de  sua  auctoritate  ita  sententiam  pro- 
fert:  Qui  secundum  plenitudinem  potestatis  de  iure  possumus 
supra  ius  dispensare  (5).  Non  tamen  potest  in  iure  divino 
absoluto,  et  de  se  omnes  obligante  dispensare :  non  enim 
superioris  lex  per  inferiorem  tolli  potest  ,  quam  hic  ne- 
dum  aliis  observandam  ,  sed  et  sibi  custodiendam  debet 
proponere  ,  et  usque  ad  animam  ,  ac  sanguinem  confir- 
mare  (6).  Nihilominus  ipsas  leges  divinas  potest,  et  debet 
interpretari ,  et  declarare  ;  etenim  aliter  Ecclesiam  rite 
gubernare,  ovesque  Christi  per  vias  iustitiae,  *et  veritatis 
deducere  nequiret(7). 

Sequitur  tertio,  Summum  Pontificem  esse  supremum  iu- 
dicem  universae  Ecclesiae  in  omnibus  causis  fidei  et  mo- 
rum,  ad  quem  sunt  deferendae  omnes  gravioris  momenti 
quaestiones  (8),  et  omnes  ex  toto  orbe  appellationes  (9), 
ut  historia  omnium  saeculorum  abunde  demonstrat;  cuius 
iudicium  absolutissimum  est ,  a  quo  non  admittitur  ap- 
pellatio  ad  Christum,  quae  haeresim  videtur  sapere,  quasi 
Pontifex  Christi  non  esset  Vicarius  et  cum  eo  non  habe- 


132  TITULUS    XIII. 

ret  in  terris  idem  tribunal.  Similiter  ab  ipso  non  admit- 
titur  appellatio  ad  concilium  oecumenicum,  quae  in  bulla 
Coenaesub  poena  reservati  anathematis  est  proscripta  (10). 
Unde  Summi  Pontificis  iudicio  in  ipsismet  fidei  definitio- 
nibus  animo  et  opere,  sive  vere  positive,  debent  adhae- 
rere  omnes  Christi  fideles,  qui  ab  inobedientiae  scelere 
non  liberantur  per  monstruosum  illud  religiosum  silen- 
tium,  quod  malesuadi  Ianseniani  excogitarunt. 

Sequitur  quarto  ,  Summum  Pontificem  habere  potesta- 
tem  ferendi  leges  in  rebus  ecclesiasticis  obligantes  omnes 
fideles  in  qualibet  mundi  parte  existentes,  iam  latas  abro- 
gandi,  vel  secundum  iustitiam  temperandi;  quae  potestas 
etsi  data  homini,  et  exerceatur  inter  homines,  non  humana, 
sed  divina  esse  videtur,  utpote  quae  ore  divino  Petro 
data  fuit,  cui,  qui  resistit ,  Dei  ordinationi  resistit  (ll). 

Sequitur  demum  quinto  .  Summum  Pontificem  habere 
auctoritatem,  et  iurisdictionem  supra  omnes  Episcopos  et 
Patriarchas,  ita  ut  ad  ipsum  spectet  dioeceses  erigere,  ea- 
rum  fines  statuere  ;  Episcopos  creare,  ordinaria  tantum  j 
vel  etiam  extraordinaria  iurisdictione  augere  ,  a  semita 
iustitiae  aberrantes  ad  officium  revocare,  inobedientes  pu- 
nire,  et,  si  opus  fuerit,  deponere;  nam  ipsi  a  Christo  com- 
missa  est  cura  nedum  omnium  ovium,  sed  et  omnium  pa- 
storum,  ut  haberi  posset  unus  omnium  pas^tor,  et  una  fides. 


(l)  Can.  7,  dist.  21.  —  (2)  Conc.  Rom.  sub  S)rlvestro  ,  cap.  20  — 
(3)  Bul.  In  minoribns  Pii  II,  et  cap.  4,  de  elect.  —  (4)  Unde  sapienter 
dixerunt  Imperatores  Theodosius  ,  et  Valentinianus  ,  cum  hanc  emise- 
runt  sententiam  :  Digna  vox  est  maiestate  regnantis,  legibus  alligatum  se 
principem  profiteri.  L.  4,  cod.  de  leg.  —  (5)  Cap.  4,  de  conces.  praeb. 
Haec  facultas  adeo  Pontifici  competit,  ut  etiam  octava  generalis  syno- 
dus  plures  dispensationes  a  Pontifice  flagitaverit  pro  his  ,  qui  Photio 
adhaeserunt,  ita  ut  ipsum  Basileense  concilium  hanc  potestatem  in  Pon- 
tifice  agnoscat,  et  probet.  Card.  Soglia,  d.  1.,  §  24.  —  (6)  Can.  6.  c.  25, 
q.  1.  —  (7)  Reiffenstuel,  de  const.,  n.  457.  —  (8)  Quae  sint  hae  gra- 
vioris  momenti  quaestiones  explicat  Glossa  in  cap.  4,  de  offic.  leg.  verb. 
reservata.  —  (9)  Bened.  XIV,  de  Synod  ,  1.  4,  c.  5,  n.  1.  —  (10)  Huic 
bullae  adiungendae  sunt  aliae  ,  ut  bul.  Execrabilis  Pii  II  ,  et  bul.  Su- 
scepti  regiminis  Iulii  II,  an  1509,  et  bul.  Apostolicae  Sedis  Pii  IX,  an. 
1869.  —  (11)  Ita  sancitum  ,  vel  renovatum  fuit  in  Extrav.  Unam  san- 
ctarn  de  maior.  et  obed.  inter  communes. 


125.  Praeter  huc  usque  recensita  alia   plura    sunt    ca- 


1 


DE    SUMMO    PONT.  133 

pita  potestatum,  quae  per  soluin  Summum  Pontificem  ex- 
plicantur :  ipse  enim  solus  concilium  generale  indicit,  no- 
vos  ordines  religiosos  probat,  etiam  probatos  quandoque 
supprimit;  ipse  solus  Missale  ,  et  Breviarium  recitandum 
clericis  proponit ,  indulgentias  plenarias  concedit  ,  et  in- 
signes  pietate  viros  Beatorum,  vel  Sanctorum  albo  adscri- 
bit  (l),  et  alia  similia  solus  peragit  ,  vel  quia  reservata, 
vel  quia  suapte  natura  per  alium  expediri  non  possunt. 
In  negotiis  expediendis  Summus  Pontifex  utitur  pote- 
state  ordinaria  ,  vel  potestate  absoluta  ,  quae  appellatur 
etiam  plenitudo  potestatis.  Utitur  prima,  cum  iuris  positivi 
dispositionem  retinet,  ut  si  beneficium  erigat,  vel  probet 
ordinem  Religiosum:  utitur  altera,  cum  ius  positivum  hu- 
manum  non  servat,  ut  si  in  iure  dispenset,  vel  ipsum  au- 
ferat  ius  ;  quae  proinde  ita  definitur  a  Baldo  :  Plenitudo 
potestatis  est  «  arbitrii  plenitudo  nulli  necessitati  subie- 
cta  nullisque ,  iuris  publici  regulis  limitata  ».  Hac  tamen 
Pontifex  non  praesumitur  uti,  nisi  clausulam  opportunam 
novae  dispositionis  indat ,  ex  gr.:  Non  obstantibus  Consti- 
tutionibus  Apostolicis;  vel  de  Apostolicae  Sedis  plenitudine. 

(l)  In  causis  Sanctorum  plerumque  duplex  est  processus  ,  alius  qui 
Beatificationis ,  et  alius  qui  Canoni\ationis  dicitur.  In  beatificatione  de- 
cernitur  alicui  Dei  servo  cultus  et  honor  Beatorum  pro  peculiari  ali- 
qua  dioecesi,  aut  Provincia,  vel  Ordine  Regulari.  In  canonizatione  vero 
decernitur  idem  cultus  et  honor  pro  Ecclesia  universa,  et  nedum  Bea- 
tus  ,  sed  Sanctus  declaratur.  Olim  beatificatio  pro  sua  dioecesi  licebat 
etiam  Episcopo  ,  cui  nunquam  licita  fuit  canonizatio.  Gonzales  in  cap. 
Audivimus  ,  l  ,  de  reliq.  et  ven.  Sanct.  Hodie  autem  utraque  est  Epi- 
scopo  interdicta  ab  Urbano  VIII,  in  bul.  Sanctissimus  Dominus  an  1625, 
et  quidem  merito :  nam  causae  beatificationis,  et  canonizationis  Sancto- 
rum  nedum  graviores,  sed  et  gravissimae  causae  sunt  Summo  Pontifici 
reservatae. 

126.  Summus  Pontifex  in  gravioribus  definiendis  ,  ut 
cautissime  procedat  ,  Cardinalium  consilium  solet  adhi- 
bere  sub  hac  formula :  De  Fratrum  nostrorum  consilio;  vel 
Habita  cum  Fratribus  nostris,  et  saucto  consilio  deliberatione, 
vel  alia  simili.  At  hoc  ex  decentia,  non  ex  necessitate  fit, 
ut  aequitas  definitionis  quodammodo  demonstretur,  et  non 
ut  auctoritas  definiendi  requiratur. 

Iure  novo  Summus  Pontifex  elimtur  a  Cardinalibus,  ut 


134  TITULUS    XIV. 

in  sequenti  titulo  videbimus,  et  electus  in  Pontificatu  ma- 
net  usque  ad  mortem  ,  nisi  se  ab  eodem  dimittat ,  ut  in 
maximae  humilitatis  exemplum  S.  Coelestinum  V  fecisse 
cognoscimus  (l). 

(l)  Cap.  1  ,  de  renunc.  in  6.  Illud  in  controversiam  venit ,  an  Sum- 
mus  Pontifex  queat  sibi  successorem  eligere?  Sed  negativa  sententia  ve- 
rior  et  communior :  nam  si  Pontifex  sibi  successorem  eligeret,  hic  actus 
nimium  turbaret,  et  immutaret  Ecclesiae  statum,  atque  vim  ex  eo  tem- 
pore  acciperet,  quo  Papa  non  est  amplius  Papa,  nempe  post  eius  mor- 
tem  ,  ac  proinde  defectu  potestatis  non  valeret.  Praeterea  S.  Pontifex 
amplissima,  et  plenissima  fruitur  potestate  in  iis,  quae  ad  eius  officium 
referuntur,  at  eligere  successorem  non  pertinet  ad  actuale  officium  Pon- 
tificis,  qui,  cum  sit  sponsus  Ecclesiae  universalis,  non  minus  perperam 
agere  videretur  ei  novum  eligendo  sponsum  ,  quam  sponsus  post  mor- 
tem  suam  alterum  suae  uxori  decernendo  maritum.  Fagnanus  in  cap. 
Accepimus,  de  Pact,  n.  16  et  seqq. 


TITULUS  XIV. 

DE    CARDINALIBUS    ET    LEGATIS    S.    PONTIFICIS. 

Summarium  :  127.  Cardinales  qui ,  et  quomodo  instituti  ?  —  128.  A  solo  Pontifice  Romano 
creantur.  —  129.  Habent  praecedentiam  supra  episcopos.  —  130.  Eorum  ofBcium ,  et  po- 
testas.  —  131.  Eligunt  S.  Pontificem.  —  132.  Regunt  Congregationes  a  S.  Pontifice  insti- 
tutas  —  133.  Ecclesias  sibi  commissas  administrant.  —  134.  Qui  sint  Legati  ? —  135.  Le- 
gati  nati.  —  136.  Legati  missi,  sive  Nuntii  Apostolici.  — 137.  Legati  a  Latere. —  138.  Le- 
gatorum  auctoritas,  et  quomodo  cesset  ? 

127.  Ad  eamdem  cum  Romano  Pontifice  causam  refe- 
runtur  Cardinales  et  Legati,  quorum  illi  in  proprio  offi- 
cio  adiuvant,  hi  vero  Pontificem  repraesentant.  Cardina- 
les  ita  vocati  esse  videntur  a  cardinibus  ,  quatenus  sunt 
clerici  alicui  ecclesiae  adfixi,  et  perpetuo  destinati,  ut  ad 
instar  cardinum,  super  quos  valvae  moventur  Ecclesiae, 
sint  stabiles,  immobiles,  ipsamque  Ecclesiam  regant.  Oua- 
propter  ex  eorum  institutione  clerici  Cardinales  oppone- 
bantur  clericis  coadiutoribus,  commendatariis  ,  visitatori- 
bus,  quorum  relatio  cum  Ecclesia  erat  temporaria. 

Clericos  Cardinales   primum   habuit    Ecclesia    Romana 


DE    CARD.    ET    LEG.    S.    PONT.  135 

caeterarum  mater  et  magistra  :  nam  a  primis  Ecclesiae 
saeculis  Pontifices  habuerunt  Presbyterium,  vel  Senatum 
ex  presbyteris  ,  et  diaconis  compositum.  Erant  quidem 
Romae  primum  viginti  quinque,  et  inde  viginti  octo  Ec- 
clesiae  principales,  quibus  praeerant  totidem  presbyteri; 
erant  similiter  primum  septem  regiones  ,  et  deinde  qua- 
tuordecim ,  in  quibus  totidem  diaconi  pro  pauperibus  et 
infirmis  hospitalia  habebant.  Iam  vero  ex  his  diaconis, 
et  presbyteris  Ecclesiae  incardinatis  efformabatur  Ponti- 
ficis  Presbyterium,  qui  postmodum  diaconi,  et  presbyteri 
Cardinales  appellati  sunt.  Sequentibus  temporibus  in  Pre- 
sbyterium  Pontificum  accesserunt  sex  Episcopi  Romae 
viciniores,  et  factus  est  integer  ordo  Cardinalium  ex  E- 
piscopis,  Presbyteris,  et  Diaconis. 

Exemplum  Ecclesiae  matris  ac  magistrae  aliae  sunt 
sequutae  .  ut  Ecclesia  Mediolanensis,  Neapolitana  ,  etc, 
quae  proprios  habuerunt  clericos  Cardinales.  Sed  hoc  non 
officit ,  quominus  Cardinales  Ecclesiae  Romanae  caeteris 
Cardinalibus  aliarum  inferiorum  Ecclesiarum  gradu  et 
dignitate  semper  praestiterint.  Verum  decursu  temporis 
illud  factum  est ,  ne  aliarum  Ecclesiarum  clerici  amplius 
nominarentur  Cardinales,  et  idcirco  hoc  nomen  proprium 
et  exclusorium  Romanae  Ecclesiae  Cardinalibus  reserva- 
t.um  fuit  (l). 

(l)  Cardinales  nominati  inveniuntur  ab  anno  324  in  Synodo  Romana, 
post  conversionem  imperatoris  Constantini,  a  S.  Sylvestro  celebrata,  in 
qua  ita  legitur:  A  Subdiacono  usque  ad  Lectorem  omnes  subditi  sint  Dia- 
cono  cardinali.  Sed  eorum  numerus  tamdiu  fuit  incertus,  donec  a  Sixto  V 
in  sua  bulla  incipiente  Postquam  vero,  an.  1586,  fuit  statutum  ,  omnes 
simul  cardinales  nullo  unquam  tempore  excedere  posse  numerum  se- 
ptuaginta ,  ad  exemplum  septuaginta  seniorum  ,  quos  ex  Domini  man- 
dato  ad  populum  gubernandum  secum  assumpsit  Moyses  :  et  ita  distri- 
buuntur,  ut  sex  sint  Episcopi ,  quinquaginta  Presbyteri,  et  quatuorde* 
cim  Diaconi. 

128.  Sanctae  Romanae  Ecclesiae  Cardinales  a  solo  Pon- 
tifice  queunt  creari  (l),  qui  quantum  commode  fieri  po- 
test,  ex  omnibus  Christianitatis  nationibus  idoneos  et  le- 
ctissimos  viros  assumere  debet.  Idonei  autem  habentur 
illi  ,  qui  inter  clericos  iis  praecellunt  qualitatibus  ,    quae 


136  TITULUS    XIV. 

pro  Episcoporum  institutione  sunt  a  sacris  canonibus  prae- 
scriptae  (2). 

(l)  Item  solus  Pontifex  creatos  cardinales  deponere  po^est  tam  in 
concilio,  ut  fecit  Leo  IV  contra  cardinalem  tituli  Beati  Marcelli.  Cap. 
Ex  gestis,  2  de  cler.  non  resid.,  quam  per  se  absque  concilio,  ut  fecit 
Bonifacius  VIII  contra  cardinales  Iacobum  et  Petrum  De  Columna.  Cap. 
unic.  de  schism.  in  6;  et  ut  novissime  fecit  Pius  VI  contra  cardinalem 
Stephanum  Carolum  De  Lomenie  de  Brienne,  an.  1791,  ut  patet  ex  do- 
cumentis  editis  a  Theiner  ,  n.  35  ,  et  ex  bulla  Vobis  qui  ,  eiusd.  Pont. 
an.  1791  ,  ut  in  Bul.  nov.,  tom.  9  ,  pag.  73.  —  (2)  Trid  ,  Sess.  24  y 
c.   1   de  ref. 

12Q.  Disputatum  diu  fuit  .  an  Cardinales  praeceden- 
tiam  supra  Episcopos  haberent  ,  cum  Cardinalatus  offi- 
cium  sit,  non  ordo.  Sed  quaestionem  abstulit  Eugenius  IV 
qui  deflnivit  Cardinales  caeteros  omnes  in  Ecclesia  post 
S.  Pontificem  honore  et  dignitate  praecellere  (1):  et  qui- 
dem  merito;  nam  Papae  coadiutores,  et  collaterales  sunt, 
ut  de  ipsis  aiebat  D.  Bernardus  ad  Eugenium  III ,  his 
verbis :  Veniamus  ad  collaterales ,  et  adiutores  Tuos  :  hi  se- 
duli  tui,  hi  intimi  tui,  eligendi  de  toto  orbe,  orbem  iudicaturi. 
Insuper  ex  definitione  Tridentini  (2)  Cardinales  tamquam 
Papae  consiliarii  eius  Senatum  constituunt  ,  quibus  inni- 
titur  universalis  Ecclesiae  administratio.  Merito  itaque 
caeteris  Episcopis  praeferuntur.  Propterea  pluribus  pri- 
vilegiis  condecorati  fuerunt,  uti  eligendi  sibi  confessarium, 
utendi  altari  portatili,  ac  fruendi  rubro  panno,  rubro  ga- 
lero,  et  titulo  Eminentissimorum. 

(l)  Bul.  Supemae,  eiusd.  Pont.   —  (2)  Sess.   25,  c.   1,  de  ref. 

130.  Cardinalium  munus  praecipue  versatur  in  adiu- 
vando  S.  Pontifice  in  regimine  universalis  Ecclesiae  ,  in 
regenda  Ecclesia  suo  viduata  Pastore  ,  in  eligendo  novo 
Pontifice,  in  regendis  Sacris  Congregationibus,  quibus  sunt 
addicti,  et  in  administrandis  Ecclesiis,  quibus  sunt  incar- 
dinati. 

Summum  Pontificem  adiuvant  Cardinales  praesertim  in 
Consistorio ,  quo  nomine  intelligitur  Cardinalium  conses- 
sus ,    cui   S.  Pontifex   praeest.  Consistorium  ,    sic    dictum 


DE    CARD.    ET    LEG.    S.    TONT.  137 

quia  simul  consistit  Papa  cum  Cardinalibus,  duplex  est , 
nempc  ordinarium  ,  et  extraordinarium.  Ordinario,  quod 
dicitur  etiam  secretum,  intersunt  tantum  Cardinales;  ex- 
traordinario  vero,  quod  est  publicum  et  magis  solemne  , 
praeter  Cardinales  assistunt  alii  Praelati  ,  et  ministri.  In 
Consistoriis  graviores  Ecclesiae  causae  tractantur,  et  quae- 
dam  maiora  beneficia  conferuntur,  quae  ideo  consistoria- 
lia  appellantur. 

Ecclesiam  suo  viduatam  Pastore  ita  regunt  Cardinales, 
ut  cito  ei  eligant  Pontificem,  ut  intrusum  forte  in  Papatu 
etiam  mediante  anathemate  excludant.  ut  duobus  conten- 
dentibus  de  Papatu  concilium  generale  convocent,  quando 
ipsi  contendentes  convocare  renuunt  ,  et  ut  grande  ,  vel 
evidens  Ecclesiae  periculum  leviter  disponendo,  assentien* 
tibus  omnibus  cardinalibus  praesentibus  ,  declinare  stu- 
deant.  De  caetero  collegium  Cardinalium  nihil  eorum  , 
quae  ad  Pontiflcis  potestatem,  et  iurisdictionem  spectant, 
peragere  valet;  ac  proinde  nec  creare  Episcopos  ,  nec 
creatos  confirmare,  nec  beneflcia  conferre,  nec  alia  simi- 
lia  facere  potest,  quia  Pontificis  potestas  et  iurisdictio  in 
Cardinalium  collegium  non  transit  (l). 

(l)  Cap.  Ubi  periculum ,  3,  §  Idern  qnoque ,  de  elect.  in  6,  et  Clem 
2,  eod. 

131.  In  Ecclesiae  primordiis  Summum  Pontiflcem  eli- 
gebat  clerus  Romanus  ,  testimonium  quandoque  ferente 
populo;  sed  ab  antiquis  temporibus  hoc  ius  solidatum 
est  in  illis  tantum  de  clero,  qui  Cardinalatus  dignitate  ful- 
gent  ,  modo  saltem  Diaconi  sint  ,  vel  eligendi  facultatem 
a  Pontifice  obtinuerint  (l).  Electio  autem  fieri  debet  in 
Conclave ,  pluribus  adhibitis  conditiombus,  et  solemnita- 
tibus  ;  et  ut  valida  sit  ,  saltem  duae  tertiae  Cardinalium 
partes  in  eam  debent  consentire  ,  iuxta  praescriptum  in 
supra  citatis,  aliisque  Constitutionibus  Apostolicis. 

(l)  Haec  Pontificis  eligendi  forma  iam  ab  anno  11 79  firmata  fuit: 
nam  Alexander  III  in  concilio  generali  Lateranensi  III  de  consilio  fra- 
trum  suorum,  et  sacri  approbatione  concilii  statuerat,  ut  ille  absque  uUa 
exceptione  ab  universali  Ecdesia  Romanus  Pontifex  habeatur  ,  qui  a  dua- 
bus  partibus  (cardinalium)  concordantibus  electus  fuerit,  et  receptus.  Cap. 


138  TITULUS    XIV. 

licet  de  vitanda,  6,  de  elect.  Si  vero  immerus  cardinalium  ita  imminua- 
tur,  ut  duo  tantum  reliqui  sint,  hi  adhuc  poterunt  eligere,  et  unus  po- 
terit  eligere  alium.  Immo  si  unus  tantum  reliquus  sit,  poterit  eligere, 
modo  se  ipsum  non  eligat.  Si  denique  omnes  cardinales  mortui  sint  , 
electio  spectare  videtur  ad  clerum  Romanum  ,  vel  ad  Concilium  gene- 
rale.  Prima  sententia  ab  Ab.  Panormitano  dicitur  tntior,  secunda  iustior. 
In  cap.  cit.  licet  de  elect.  —  (Ad.  Edit.)  Anno  1876  nonnulli  Sacerdo- 
tes  Confessarii  in  Alma  Urbe  exposuerunt  S.  Poenitentiariae  Aposto- 
licae,  circumferri  quoddam  folium  continens  programma  typis  impres- 
sum  cum  adnexis  schedis  associationis,  quo  fideles  sollicitantur  ad  adhae- 
rendum  cuidam  societati  in  eum  finem  institutae,  ut  quandocumque  A- 
postolica  Sedes  vacaverit ,  populus  romanus  concurrat  in  Summi  Pon- 
tificis  electione.  Societati  nomen  inditum  est  —  Societd  cattolica  italiana 
per  la  rivendica^ione  dei  diritti  spettanti  al  popolo  cristiano  ed  in  ispecie 
al  popolo  romano.  —  Qui  autem  huic  societati  nomen  dant  declarare 
express*1  debent  ,  prout  ex  schedarum  forma ,  se  assentire  doctrinis  in 
programmate  enunciatis  ,  et  obligationem  coram  duobus  testibus  con- 
trahunt,  se  operam  daturos,  ut  tales  doctrinae  propagentur,  et  societas 
ipsa  dilatetur.  Itaque  accedentibus  ad  Sacramentalem  Confessionem  iis, 
qui  huius  pravae  societatis  promotores  extiterunt  ,  vel  qui  subscripse- 
runt ,  coeterisque  adhaerentibus  et  fautoribus ,  praefati  Confessarii  ex- 
postularunt : 

1.  An  omnes  et  singuli  praedictae  societati  nomen  dantes  ,  vel  eam 
promoventes,  aut  ei  quomodocumque  faventes,  vel  adhaerentes,  excom- 
municationis  maioris  poenam  ipso  facto  incurrant  ? 

2.  Et  quatenus  affirmative,  an  huiusmodi  excommunicatio  sit  Romano 
Pontifici  reservata? 

S.  Poenitentiaria  attentis  omnibus  expositis,  et  inspecta  natura  ac  fine 
huiusmodi  societatis  :  facta  praemissorum  relatione  Sanctissimo  D.  N. 
Pio  Papae  IX,  et  eodem  Sanctissimo  D.  approbante,  ad  proposita  dubia 
respondit : 

Ad  primum.  Affirmative. 

Ad  secundum.  Incurri  excommunicationem  latae  sententiae  speciali 
modo  Romano  Pontifici  reservatam. 

Datum  Romae  in  S.  Poenitentiaria  die  4  augusti  1876. 

R.  Card.  Monaco  pro  P.  M. 
Hip.  Can.  Palombi  S.  P.  Secr. 

132.  Cardinales  regunt  Congregationes  a  S.  Pontifice 
institutas,  quarum  aliae  sunt  ordinariae,  aliae  extraordi- 
nariae  ;  aliae  respiciunt  ditionis  Romanae  negotia,  et  aliae 
negotia  totius  Ecclesiae,  uti  est  Congregatio  Indicis  super 
librorum  prohibitione,  Congregatio  Concilii  Tridentini  su- 
per  dubiis,  quae  oriuntur  circa  idem  concilium,  Congre- 
gatio  Episcoporum  et  Regularium  super  omnibus  fere  ne- 
gotiis  fori  ecclesiastici ,  exceptis  iis,  quae  ad  fidem  refe- 


DE    CARD.    ET    LEG.    S.    PONT.  139 

runtur.  Harum  autem  Congregationum  decisiones  magnam 
vim  habent,  et,  cum  fiant  consulto  S.  Pontifice,  obtinent 
vim  legis  (l). 

(l)  Ideo  damnata  fuit  sequens  propositio :  Apostolicae  Sedis,  Romana- 
rumque  Congregationum  decreia  liberum  scientiae  progressum  impediunt: 
Syllab.,  prop.  12. 

133.  Demum  Cardinales  Ecclesias,  quibus  sunt  addicti, 
ita  administrant ,  ut  magnam  in  iisdem  exerceant  aucto- 
ritatem  in  iis,  quae  disciplinam  ecclesiasticam,  morumque 
correctionem  respiciunt.  Iurisdictionem  tamen  episcopa- 
lem  ,  aut  quasi  episcopalem  in  iisdem  non  possunt  exer- 
cere  (l). 

(l)  V.  Giraldus  ad  cap.  his  quae,  11,  de  maior.  et  obed. 

134.  Reliquum  nunc  est,  ut  ad  legatos  progrediamur. 
Legatorum  nomine  illi  intelliguntur  S.  Pontificis  ministri, 
qui  in  partibus  ab  Urbe  dissitis  eius  vices  agunt  (l). 
Olim  speciem  quamdam  legatorum  praeferebant  Vicarii 
Apostolici,  quo  nomine  intelligebantur  quidam  episcopi  a 
S.  Pontifice  in  provinciis  deputati  ,  ut  suo  nomine  supra 
alios  episcopos  ,  et  integram  provinciam  vigilantiam  et 
iurisdictionem  exercerent.  Sed  nunc  inter  fideles  in  usu 
sunt  Legati,  quorum  tres  habentur  species:  alii  enim  di- 
cuntur  Legati  Nati ,  alii  Legati  Missi  vel  Nuntii ,  et  alii 
Legati  a  Latere. 

(l)  Antiquissimus,  et  iustissimus  est  Sanctae  Sedis  mos  mittendi  Le- 
gatos  praesertim  ad  Principes  ad  dissidia  componenda  ,  et  ad  negotia 
ecclesiastica  tractanda.  Antiquissimus  est  hic  mos;  nam  ex  historia  com- 
perimus  Pontilicis  Legatos  Bizantii  morari  consuevisse  ad  negotia  ec 
clesiastica  in  ipsa  urbe  imperiali  curanda,  qui  Apocrisarii,  vel  Respon- 
dentes  appellabantur,  quod  S.  Pontiiicis  responsa  publicarent,  et  exe- 
cutioni  mandarent.  Novel.  123  ,  c.  25.  Est  etiam  iustissimus  hic  mos  ; 
nam  cum  ubique  necessaria  sit  praesentia  Pontificis  ,  et  ubique  adesse 
non  possit,  iustitia,  bonumque  Religionis  exposcit,  ut  peragat  per  Le- 
gatos  ,  quae  per  se  peragere  nequit.  Praesentia  quidem  S.  Pontificis 
necessaria  est  in  conciliis  generalibus  ,  quibus  ,  ut  plurimum  Pontifex 
nequit  praeesse  per  se.  Proinde  ad  dicta  concilia  suos  mittere  solet  Le- 
gatos,  ut  fecit  S.  Sylvester  mittendo  ad  concilium  Nicenum  Osium  E- 
piscopum  Cordubae ,  et  S.  Coelestinus ,  mittendo  ad  concilium  Ephesi- 
num  S.  Cyrillum,  quemadmodum  eorum  conciliorum  historia  docet. 


140  TII.    XIV.    DE    CARD.    ET    LEG.    S.    PONT. 

135.  Legati  Nati  illi  sunt  ,  qui  legationis  munus  pro- 
priae  dignitati  adiunctum  habent,  quique  in  hoc  perseve- 
rant,  quousque  dignitatem  retinent,  absque  eo  quod  spe- 
ciales  Pontificis  litterae  requirantur.  Talis  erant  ex.  gr. 
Archiepiscopus  Cantuaiiensis  in  Anglia  (l),  et  Archiepi- 
scopus  Remensis  in  Gallia  (2),  et  alii. 

(l)  Cap.   1,  de  offic.  legat.  —  (2)  Cap.   13,  qui  fil.  sint  legit. 

136.  Legati  Missi  ,  vel  Nuntii  Apostolici  sunt  illi ,  qui 
a  Pontifice  ad  Principes  mittuntur,  quique  ad  tempus  so- 
lent  officium  legationis  explere.  Horum  facultates  pendent 
a  Pontificis  mandato ,  quod  quandoque  conceditur  cum 
potestate  Legati  a  Latere. 

137.  Legati  demum  a  Latere  sunt  Cardinales  qui  avulsi 
quodammodo  a  latere  Pontificis ,  ab  eo  ad  suas  provin- 
cias ,  vel  ad  Principes  mittuntur,  penes  quos  ipsum  Pon- 
tificem  repraesentant.  Apostolicis  utuntur  insignibus  (l), 
et  per  receptas  Pontificis  Litteras  tantam  explicant  au- 
ctoritatem  ,  ut ,  ipsis  praesentibus,  alterius  Legati  aucto- 
ritas  cesset  (2). 

(l)  Cap.  23,  de  privil.  —  (2)  Cap.  8,  de  offic.  legat.  Inter  Legatos 
a  Latere  et  nuncios,  qui  mittuntur  cum  potestate  Legatorum  a  Latere, 
hoc  interest,  quod  illi  ordinariam,  isti  delegatam  habeant  iurisdictionem. 

138.  Solitae  Legatorum  facultates  restrictae  plurimum 
fuerunt  a  concilio  Tridentino,  quod  Legatis  omnibus  etiam 
a  Latere  vetuit,  ne  praetextu  quarumcumque  facultatum 
Episcopos  in  causarum  cognitione  turbent,  aut  contra  cle- 
ricos  procedant  (l). 

Demum  Legati  Nati  iurisdictionem  ex  se  habent  per- 
petuam;  sed  nunc  adeo  imminutam,  ut  vix  dici  possit,  eam 
praeter  honoris  praerogativam  adhuc  existere.  Legati 
Missi ,  et  Legati  a  Latere  ob  Pontificis  mortem  iurisdi- 
ctionem  non  amittunt  ,  quia  Ordinariis  assimilantur  ;  sed 
eorum  auctoritas  cessat :  1°  morte  ipsorum  ;  2°  finito  ne- 
gotio,  pro  quo  fuerunt  dati;  3°  finito  tempore ,  ad  quod 
iurisdictio  fuerat  communicata;  40  revocatione  a  Pontifice 
facta  ;  5°  renunciatione  a  Pontifice  acceptata;  et  6°  cessat, 


TIT.    XV.    DE    PATR.,    PRIMAT.    ET    ARCHIEP.  I4I 

si  provinciam  sibi  assignatam  egrediantur  animo    in  eam 
non  amplius  revertendi  (2). 

(l)  Sess.  24,  c.  20,  de  ref.  Immo  ordinariae  Legatoium  facultates 
hodie  huc  fere  reducuntur,  ut  invigilent,  an  omnia  recte  fiant  in  pro- 
vincia  sibi  assignata  ,  ut  errores ,  et  abusus  S.  Pontifici  significent ,  ut 
informationem  accipiant  circa  vitam  et  mores  eorum  ,  qui  ad  Episco- 
patum  assumuntur  ,  et  ut  repraesentent  S.  Pontificem  penes  saeculares 
Principes  ,  eorumque  internationalibus  deliberationibus  assistant.  — 
(2)  Nihilominus  eorum  decreta  durant  ,  et  perpetuo  observanda  sunt; 
sic  enim  statuit  Gregorius  IX  in  cap.  11  de  offic.  Legat.  Nemini  du- 
bium  esse  volumus,  quin  Legatorum  Sedis  Apostolicae  statuta  edita  in  pro- 
vincia  sibi  commissa  durant  tamquam  perpetua ,  licet  eamdem  postmodum 
sint  egressi.  Secus  autem  ,  si  causas  alicui  duxerint  delegandas  cum  iuris- 
dictio  istorum  expiret,  si  ante  illorum  discessum  citatio  non  praecessit. 


TITULUS  XV. 

DE    PATRIARCHIS,    PRIMATIBUS,    ET    ARCHIEPISCOPIS. 

Summarium:  139.  Patriarchae  qui ,  et  quot  patriarchales  sedes?  —  14».  Quae  Patriarcharum 
iura  ?  —  141.  Primates  in  occidente  respondent  Patriarchis  in  oriente ,  eorum  tamen  iu- 
ribus  imminutis.  —  142.  Archiepiscoporum  institutio.  —  143.  Quid  sit  Pallium,  a  quo,  et 
quando  introductum  ?  —  144.  Pallium  physice,  et  moraliter  consideratum.  —  145.  Quid 
designet?  —   146.  Quando  adhibendum?  —   147.  Quae  sint  archiepiscoporum  iura  ? 

139.  Patriarcha  idem  sonat  ac  Princeps  Patrum,  et  e- 
piscopum  refert,  qui  multis  provinciis  praeest.  Sedes  Pa- 
triarchales  primitus  erant  tantum  tres  m  honorem  prae- 
cipue  D.  Petri  Principis  Apostolorum  institutae  ,  nempe 
Romana  et  Antiochena,  quas  ipse  per  se,  et  Alexandrina, 
quam  per  discipulum  suum  Marcum  fundaverat.  His  Pa- 
triarchatibus  deinde  accesserunt  Constantinopolitanus  ,  et 
Hierosolymitanus,  quorum  primus  institutus  fuit  in  hono- 
rem  Imperii;  secundus  vero  in  honorem  Rciigionis  ,  ut 
ubi  religionis  mysteria  consummata  fuerunt,  ibi  maior  ha- 
beretur  dignitatis  ecciesiasticae  gradus  (l).  Sunt  tamen 
et  alii,  qui  nomine  tenus  Patriarchae  appellantur,  uti  Pa- 
triarcha  Venetus ,  Patriarcha  Indiarum  ;  sed  hi ,    vel  Pa- 


142  TITULUS    XV. 

triarchae  titulares,  et  honorarii,  vel  potius  Primates  sunt 
nuncupandi  (2). 

(l)  Licet  iuxta  hunc  ordinem  sedes  Patriarchales  post  Romanam  de- 
berent  esse  Alexandrina,  Antiochena,  Constantinopolitana  ,  et  Hieroso- 
lymitana;  tamen  a  concilio  Lateranensi  IV  sub  Innocentio  III  ita  fuit 
statutum :  Ut  post  Romanam  Ecclesiam  ,  quae  disponente  Domino  ,  super 
omnes  alias  ordinariae  potestatis  retinet  principatum ,  Constantinopolitana 
primum  ,  Alexandrina  secundum  ,  Antiochena  tertium ,  et  Hierosolymitana 
quartum  locum  obtineat.  Haec  praelatio  sedis  Constantinopolitanae  in  ho- 
norem  imperii  requisita  iam  fuerat  ab  anno  451  a  Patribus  concilii 
Calcedonensis,  quam  tamen  S.  Leo  noluit  probare;  et  solum  pro  bono 
pacis  an.  1215  in  cit.  Lateranensi  concilio  fuit  probata,  et  postmodum 
a  Benedicto  XI  confirmata.  Extrav.  Sancta  Romana  de  elect.  int.  com. 
—  (2)  Patriarcharum  maiorum  institutio  a  D.  Petro  ,  et  Apostolis  re- 
petenda  est ,  quod  indubitatum  videtur  ,  si  de  Romano,  Antiocheno  et 
Alexandrino  Patriarcha  sermo  sit :  nam  ipse  Petms  has  Ecclesias  fun- 
davit  et  condecoravit.  Ipse  quidem  Ecclesiam  Antiochenam  septem  an- 
nis  gubernavit;  Romanam  annis  25  ,  et  Alexandrinam  per  discipulum 
suum  Marcum  evangelistam  administravit.  Insuper  celebritas  ecclesia- 
rum  patriarchalium  antiquissima  est;  neque  in  aliquo  Conciliorum  ec- 
clesiarum  praeeminentia  primitus  apparet  constituta.  At  ex  S.  Augu- 
stini  regula:  Quod  universa  tenet  Ecclesia ,  nec  conciliis  institutum  ,  sed 
semper  retentum  est;  nonnisi  auctoritate  Apostolica  traditum  rectissime  cre- 
ditur. 

140.  Plura  olim  erant  iura  Patriarcharum ;  ipsi  pro- 
fecto  Metropolitas  ordinabant ,  appellationes  a  Metropo- 
litis  recipiebant,  Episcopos  provinciae  negligentes  ad  of- 
flcium  vocabant ,  graviorum  culparum  absolutionem  sibi 
reservabant,  aliaque  plura  faciebant,  quae  ad  totius  pro- 
vinciae  bonum  regimen  pertinebant.  At  nunc ,  cum  qua- 
tuor  orientis  patriarchales  sedes  a  barbaris  nimium  infe- 
liciter  occupentur,  fere  solus  in  effectu  verus  Patriarcha 
remanere  videtur  S.  Pontifex  ,  qui  Romanae  Ecclesiae  , 
omnisque  occidentis  Patriarchatum  gerit.  Creantur  qui- 
dem  etiamnunc  Romae  Patriarchae  orientales  ,  ritus  la- 
tini,  ne  memoria  nobilissimarum  Ecclesiarum  pereat;  sed 
ita  electi ,  ut  plurimum  ,  nequeunt  sedium  possessionem 
capere,  et  ita  absque  iurisdictione  remanent  Patriarchae 
titulares  (l). 

(l)  Sub  Pio  Papa  IX,  novus  electus  Patriarcha  Hierosolymitanus  la- 
tini  ritus  ad  suam  sedem  perrexit ,  et  in  sua  provincia  residet.  Sunt 
quoque  et  alii  Patriarchae  catholici  variorum  rituum    in    oriente  ,    qui 


DE    PATR.,    PRIMAT.    ET    ARCHIEP.  143 

in  suis  sedibus  reside.it.  Benedictus  XIV,  bulla  Nuper  ad  nos  ,  episco- 
pum  Damascenum  in  Patriarcham  Antiochenum  deputavit. 

141.  Quamquam  in  Ecclesia  occidentali  unus  sit  Pa- 
triarcha ;  tamen  per  Pontificis  concessionem  quidam  in  ea 
fuerunt  instituti  Episcopi ,  qui  orientis  Patriarchis  pro- 
xime  responderent  (l).  Hi  vicarii  Apostolici  ,  et  Legati 
nati ,  et  etiam  Primates  fuerunt  dicti ,  quibus  fuit  inter 
alia  concessum,  ut  possent  in  toto  Primatu  crucem  ante- 
ferre,  et  appellationes  ab  Archiepiscoporum  sententiis  re- 
cipere.  Sic  in  Gallia  Lugdunensis  Primas  hoc  iure  frue- 
batur,  ad  quem  a  Metropolitarum  Turonensis,  Senonensis 
et  Parisiensis  sententiis  appellatio  fuerat  relicta  (2).  De- 
nique  ipse  Lugdunensis  Primas  hoc  ius  amisit  per  con- 
cordatum  anni  1801 ,  inter  Pium  VII  et  Napoleonem  I , 
Galliae  consulem,  et  si  hunc  titulum  adhuc  servat,  hono- 
ris  tantum  praerogativa  est. 

(l)  Can.   l  ,  dist.  80  —  (2)  Devoti  Inst.  Iur.  Can.  l  ,  t.  3  ,    sect.  3, 
n.  38. 

142.  Archiepiscopus ,  ut  nomen  indicat ,  est  omnium 
suae  provinciae  Episcoporum  Princeps  ,  qui  dicitur  quo- 
que  Metropolita  ,  eo  quod  in  urbe  provinciae  Metropoli 
episcopatum  gerat ,  iurisdictionemque  exerceat  in  omnes 
PrOvinciae  Episcopos,  qui  Suffraganei  vocantur.  Haec  Ar- 
chiepiscoporum  institutio  ,  et  supra  caeteros  Episcopos 
praelatio  Ecclesiae  bono  vel  maxime  congruit ,  ut  sit  in 
provincia  ,  qui  dissidentes  Episcopos  componat ,  quique 
spiritum  Ecclesiae  Capitis  in  membra  diffundat :  quam  in- 
stitutionem  nonnulli  a  Petro  et  Paulo  Apostolis  repetunt, 
quod  Paulus  praesertim  Titum  supra  omnes  Episcopos  in 
insula  Cretae  creatos,  et  Timotheum  supra  omnes  Asiae 
Episcopos  constituerit. 

143.  Archiepiscopi  eodem  modo  ,  quo  Episcopi  crean- 
tur ;  sed  illis  datur  Pallium  ,  quod  istis  sine  speciali  pri- 
vilegio  non  conceditur.  Pallium  communiter  inspectum  est 
quoddam  vestimenti  genus  ,  quo  Imperatores  utebantur  , 
quod  ita  dictum  videtur,  vel  a  pellibus,  quibus  est  con- 
fectum,  vel  ex  eo  quod  palam,  id  est  super  alias  vestes 


144  TITULUS    XV. 

defertur.  Sed  Pallium  canonice  consideratum  est  quod- 
dam  Sacrum  insigne,  quo  utuatur  Archiepiscopi,  aliique 
Superiores  Ecclesiae  praesules  ad  eorum  iurisdictionem 
exprimendam  ad  exemplum  summorum  Sacerdotum  ve- 
teris  legis,  qui  in  signum  auctoritatis  a  Deo  eis  concessae 
Rationale,  et  Superhumerale  induebant  (l). 

(l)  Cap.  28.  Exod.  Non  satis  constat  inter  eruditos  a  quo  ,  et  quo 
primum  tempore  hoc  dignitatis  ecclesiasticae  insigne  fuerit  institutum; 
at  cum  dignitatem  ecclesiasticam  referat ,  ab  Ecclesia  credendum  est 
institutum  ,  ut  maiores  a  minoribus  praesulibus  distinguerentur  ,  cum 
praeter  pallium  nulla  sit  inter  episcopos ,  et  archiepiscopos  distinctio. 
Habemus  ex  epistola  22  ,  lib.  2,  S.  Gregorii  Magni  ad  universos  Illy- 
ricos  episcopos  ,  ipsum  Pontificem  pallium  concessisse  Ioanni  electo  e- 
piscopo  Iustinianeae  primae  ,  quae  civitas  erat  ab  Imp.  Iustiniano  in 
loco  suae  nativitatis  reaedificata  ,  quaeque  prima  dicebatur  ad  distin- 
ctionem  Iustinianeae  secundae  ab  eodem  aedificatae  in  insula  Cypri  in 
honorem  coniugis  suae  Theodorae,  quae  ibi  ortum  duxerat  ,  ut  videre 
est  in  vita  Iustiniani  Digestis  praeposita.  Habemus  quoque  Innoc.  III 
Patriarchis  orientalis  ecclesiae  c@ncessisse,  ut  postquam  a  Romano  Pon- 
tifice  pallium  receperint ,  queant  ipsi  iuxta  antiqua  privilegia  pallium 
suffraganeis  suis  concedere,  cap.  23  de  privil. 

144.  Pallium  Sacrum  dupliciter  potest  considerari , 
nempe  physice  ,  et  moraliter.  Pallium  physice  sumptum 
nihil  aliud  est  quam :  Fascia  lanea  candida  tres  circiter  di- 
gitos  lata  ,  in  modum  circuli  contexta ,  quae  humeros  cingit , 
habetque  ab  utraque  parte  lineas  in  pectus,  et  in  humeros  im- 
pendentes  cum  sex  sericis,  nigrisque  crucibus  intextis,  tribus- 
que  aciculis  aureis  consuitur  et  alligatur.  Pallium  vero  mo- 
raliter  sumptum  ita  potest  definiri:  Pallium  est  insigne  or- 
namentum  desumptum  ex  corpore  D.  Petri,  et  a  S.  Pontifice 
Archiepiscopis  datum  designans  plenitudinem  pastoralis  pote- 
statis,  et  Archiepiscopalis  officii,  quo  Archiepiscopi  cerlis  tan- 
tum  diebus,  et  intra  Ecclesiam  uti  possunt. 

145.  Pallium  desumitur  ex  corpore  D.  Petri  ,  quia  ad 
eius  altare  a  S.  Pontifice  Romae  consecratur ,  ut  postea 
Archiepiscopo,  instanter,  instantius,  instantissime  infra  tres 
menses  a  sua  consecratione  petenti,  tradatur.  Pallium  de- 
signat  plenitudinem  pastoralis  potestatis ,  et  Archiepisco- 
palis  officii,  quia  per  ipsum,  ut  Doctores  aiunt,  particula 
pontificiae  potestatis  confertur,  et  Archiepiscopus  realiter 


i 


DE    PATR.,    PRIMAT.    ET    ARCHIEP.  I45 

eificitur.  Nam  ad  archiepiscopatum  electus  ,  et  confirma- 
tus,  et  consecratus,  ante  receptionem  Pailii  Archiepisco- 
pus  dici,  aut  convocare  concilium,  aut  conficere  Chrisma, 
aut  Basilicas  dedicare,  aut  clericos  ordinare,  aut  alia  ma- 
101-is  iurisdictionis  vel  ordinis ,  facere  nequit  (l).  Non 
tamen  prohibetur  ea,  quae  ordinis  sunt ,  alteri  Episcopo 
delegare  (2) 

(l)  Cap.  28,  de  elect.  —  (2)  Cap.   11,  eod. 

146.  Summus  Pontifex  pallio  semper  utitur,  et  ubique, 
quia  assumptus  est  in  pienitudinem  potestatis ;  Archiepi- 
scopus  vero,  aliique  ius  deferendi  paliium  habentes  ,  eo- 
dem  uti  nequeunt ,  nisi  in  sua  Ecclesia  inter  Missarum 
solemnia  ,  et  certis  tantum  definitis  diebus  ,  quia  vocati 
sunt  in  partem  sollicitudinis  ,  non  in  plenitudinem  pote- 
statis  (l).  Pallium  denique  ita  cohaeret  personae,  et  loco, 
cui  fuit  concessum,  ut  n^queat  alteri  commodari,  et  extra 
provinciam  deferri,  ut  si  contingat  Archiepiscopum  suae 
digmtati  renunciare,  paliio  amplius  uti  nequeat,  et  debeat 
novum  pallium  obtinere,  si  contingat  Archiepiscopum  ad 
aham  Metropolim  transferri ,  ita  ut  cum  suo  pallio  ,  vel 
palliis  sit  sepeliendus  (2). 

(l)  Cap.  4,  de  auct.  et  usu  pall.  —  (2)  Cap.  4,  eod. 

147.  Archiepiscopus  post  receptum   pailium    iura    me- 

tropohtica   supra   Episcopos    suffraganeos    exercet ,  quae 

ohm  muita  et  magna  erant;  nunc  autem  modica  ,    et  se- 

quentia  recensentur:   1°  Potest  et  debet  archiepiscopus  ex 

mre  suffraganeos  episcopos  ad  concilium  Provinciale  quo- 

hbet  saltem  triennio  habendum  vocare,  ad  quod  accedere 

quoque  debent  viciniores  episcopi  nuili  archiepiscopo  sub- 

lecti,  ut  quae  in  concilio  ordinata  sunt  observent    et  ob- 

servan  faciant  (l).  20  Potest    ex    iure    suorum    suffraga- 

neorum  dioeceses  visitare  ,  postquam  suam  piene  lustra- 

vent  dioecesim,  et  causa  visitationis  fuerit  a  concilio  Pro- 

vmciah  cognita,  et  probata  (2).  Et  cum  visitationem  ab- 

solvit,  in  suffraganeorum  dioecesibus  Crucem  ante  se  de- 

iert  erectam.  benedictionem  impertitur,  pontificalia  facit, 

aiiaque  plura  exequitur ,  quae  ipsam  visitationem    respi- 

Instit.   Canon.  Vol.  I. 


14^  TITULUS    XV. 

ciunt  (3).  40  Potest  appellationes  a  suffraganeorum  suo- 
rum  sententiis  regulariter  recipere,  immo  et  querelas,  et 
in  Vicarios  Generales  eorum  animadvertere  ,  si  iura  me- 
tropolitica  laedant ,  vel  in  officio  delinquant  (4),  quod 
procedit  etiam  in  prima  instantia,  ut  S.  Congregatio  de- 
flnivit  (5).  Idcirco  non  vetatur  sua  edere  mandata  in  ap- 
pellationis  causa  in  suffraganeorum  dioecesibus  exe- 
quenda  (6).  Immo  neque  suspectus  cum  effectu  a  suo 
suffraganeo  denunciari  potest  (7).  40  Potest  suos  suffra- 
ganeos,  qui  in  propria  Ecclesia  residentiam  negligunt,  ad 
residendum  compellere,  et  si  qua  iusta  sit  absentiae  causa, 
eam  debet  probare  (8).  5°  Potest  Vicarium  Capitularem 
in  sede  suffraganei  vacante  constituere,  si  intra  octo  dies  , 
post  obitum  Episcopi  a  Capitulo  viduatae  Sedis  vel  male, 
vel  nullo  modo  eligatur  (9).  6°  Potest  iure  devolutionis 
beneficia  conferre  ,  quae  debito  tempore  per  Episcopum 
collata  non  fuerint  (10).  7°  Potest  oeconomos  in  Eccle- 
siis  pastoribus  destitutis  constituere,  si  Episcopus  hoc  non 
curet  peragere  (ll).  8°  Demum  potest  quandoque  ea  fa- 
cere,  quae  a  suffraganeis  suo  tempore  non  fiunt  ,  ut  fu- 
sius  tradunt  Doctores  (12). 

Iure  antiquo  inter  alia  poterat  Archiepiscopus,  praeci- 
pue  in  concilio  Provinciali,  interdicti,  suspensionis,  et  ex- 
communicationis  sententiam  iusta  de  causa  in  suum  suf- 
fraganeum  proferre.  At  maiuscola  haec  facultas  fuit  Ar- 
chiepiscopis  adempta  per  decretum  Tridentini  (13),  in 
quo  definitum  fuit,  causas  episcoporum  criminales  maio- 
res,  quae  depositione,  aut  privatione  dignae  sunt,  a  solo 
Summo  Pontifice ;  minores  vero  causas  criminales  in  con- 
cilio  tantum  Provinciali,  vel  a  deputandis  per  ipsum  etiam 
in  prima  instantia  posse  cognosci ,  et  terminari.  Hoc  au- 
tem  decretum  ,  quod  clarum  est  de  causis  Episcoporum 
criminalibus,  silet  omnino  de  civilibus.  Argumentum  ita- 
que  capiendum  esse  videtur  ,  ad  civiles  causas  non  ex- 
tendi,  quae  proinde  ut  olim,  ita  nunc,  ab  Archiepiscopo 
poterunt  cognosci ,  quemadmodum  docet  Engel ,  et  Reif- 
fenstuel  (14),  qui  contrariam  S.  Congregationis  declaratio- 
nem  a  Barbosa  productam  non  omittunt  citare,  de  cuius 
veritate,  aut  apta  applicatione  vehementer  dubitant.  Idi- 


DK    PATR.,    PRIMAT.    ET   ARCHIEP.  147 

psum  docet  quoque  Monacellus,  qui  quaestionem  per  no- 
vas  S.  Congregationis  decisiones  sublatam  demonstrat,  ita 
ut  Archiepiscopus  in  causis  civilibus  suffraganeorum  pos- 
sit  in  prima  instantia  cognoscere,  quando  Episcopus  agit 
contra  ipsum  Episcopum  ,  et  quando  subditus  Episcopo 
agit  contra  ipsum  Episcopum,  si  reiecto  modo  procedendi 
coram  arbitris  (15).  via  iudiciali  procedatur  (16). 

(])  Trid.,  sess.  24,  c.  2,  de  ref.  —  (2)  Trid.,  sess.  24,  c.  3,  de  ref. 
Nihilominus  si  omnes  episcopi  in  concilio  provinciali  archiepiscopi  vi- 
sitationem  probarent,  uno  ex  gr.  excepto,  posset  quidem  archiepiscopus 
visitare  omnium  episcoporum  consentientium  dioeceses,  non  vero  dioe- 
cesim  dissentientis  ,  ut  definivit  S.  Congregatio  in  causa  Hiberniae  29 
novemb.  1687.  Licet  tamen  archiepiscopus  non  visitet  dioeceses  suorum 
suffraganeorum,  potest  suffraganeos  episcopos  in  suis  visitandis  dioece- 
sibus  negligentes  admonere,  et  compellere,  ut  statutis  a  iure  tempori— 
bus  proprio  satisfaciant  muneri.  Auct.  Anal.  iur.  pontif.  ad  an.  1853  , 
p.  521.  —  (3)  At  haec  visitatio  in  Italia  in  usu  non  est,  et  sine  Apo- 
stolica  commissione  haberi  non  potest.  De  Luca  in  annot.  ad  S.  C.  Trid. 
disc.  6,  n.  4.  —  (4)  Cap.  1  et  ib.  Gloss.  de  offic.  Vic.  in  6.  —  (5)  In 
una  Tarantina  25  februarii  1642.  Expedit  tamen  ut  processum  adstruat, 
et  subscribat  ipse  archiepiscopus,  si  est  in  provincia,  non  eius  vicarius 
generalis  ,  ad  evitandam  querelam  nullitatis  processus.  —  (6)  Cap.  l , 
de  offic.  ord.  in  6.  Quae  executio  fieri  debet  aut  per  episcopum  ab 
archiepiscopo  interpellatum  ,  aut  per  executores  archiepiscopales  ,  qui 
executionis  mandatum  prius  Ordinario  ostendere  tenentur.  S.  Congre- 
gatio  in  una  Turritana  25  mart.  1708.  —  (7)  S.  Congregatio  etenim 
pluries  declaravit,  non  obstante  allegatione  suspicionis,  archiepiscopum 
posse  procedere.  Monacellus  ,  tit.  15,  for.  2,  n.  12  et  13.  —  (8)  Bul. 
Pii  IV  De  salute;  et  Trid.,  sess.  28,  c.  1,  de  ref.  Si  vero  sedes  archie- 
piscopalis  vacet,  haec  facultas  competit  episcopo  provinciae  antiquiori. 

—  (9)  Trid.,  sess.  24,  c.   16,  de  ref.  —  (10)  Cap.  2,  de  concess.  praeb. 

—  (ll)  Can.  3,  c.  9,  q.  3.  —  (12)  Ad  tit.  de  suppl.  negl.  prael.  In- 
super  archiepiscopus  potest  in  tota  provincia  ,  cum  iter  facit  aut  ad 
eam  declinat,  crucem  ante  se  deferre,  benedicere  etiam  solemniter  po- 
pulo  per  illa  verba :  Sit  nomen  Domini  benedictum ,  etc,  divina  oflicia 
privatim  ,  vel  publice  ibidem  audire,  celebrare  sine  Pontificalibus,  et 
celebrare  facere  in  sua  praesentia.  Clem.  Archiepiscopo  ,  2  ,  de  privil. 
et  ib.  Gloss.  —  (13)  Sess.  24,  c.  5,  de  ref.  —  (14)  De  maior.  et  obed. 
n.  28  et  de  offic.  iud.  ord.,  n.  38.  —  (15)  Ad  formam  can.  46,  c.  11, 
q.   1.  —   (16)  Monacellus,  tit.   15,  for.  2,  n.   11. 


148 


TITULUS  XVI. 

DE    EPISCOPIS. 

Summariom  :  148.  Episcopus  quis:  eius  denominationes  ,  et  gradus.  —  149.  Quis  eligi  possit 
in  episcopum  ?  —  150.  Quomodo  ex  iure  canonico  constituendus '?  —  151.  Quomodo  ex 
concordatis '?  —  152.  Episcopus  quoad  ecclesiam  ,  et  residentiam.  —  153.  Quoad  evangelii 
praedicationera.  —  154.  Quoad  sacraraentorum  administrationem.  —  155.  Quoad  dioecesis 
visitationem.  —  156.  Quas  possit  visitare  Ecclesias  ?  —  157.  Quomodo  in  visitatione  pro- 
cedere?  —  158.  Tenetur  Synodum  dioecesanam  cogere ,  et  statura  ecclesiae  S.  Pontifici 
referre.  —  159.  Habet  potestatem  ordinis,  et  iurisdictionis.  —  160.  Potestas  iurisdictionis 
est  ordinaria,  vel  extraordinaria.  —  161.  Habet  subsidia  procurationis ,  cathedratici  et  cha- 
ritativi.  —  162.  Nil  in  visitatione  potest  accipere  praeter  procurationem,  quae  etiam  quan- 
doque  non  debetur. 

148.  Episcopus  nomen  est,  quod  a  graeco  fonte  cadens 
a  latinis  interpr.etatur  Inspector,  quodque  in  civilibus  Ro- 
manorum  legibus  eum  significat ,  qui  rebus  ad  victum 
quotidianum  civitatibus,  populisque  necessariis  praeerat  (l); 
in  ecclesiasticis  vero  constitutionibus  significat  Ecclesiae 
Praepositum,  ut  perspiciat,  et  speculetur  populorum  infra 
se  positorum  mores,  et  vitam  (2).  Unde  iuxta  S.  Augu- 
stinum  Episcopus  nomen  est  operis,  non  honoris,  et  non 
est  Episcopus,  qui  praeesse  diligit,  non  prodesse  (3). 

Episcopus  a  S.  Canonibus  et  S.  Patribus  variis  aliis 
nominibus  designatur :  dicitur  enim  Ordinarius,  Ecclesiae 
Pastor,  Antistes,  Praesul,  Pontifex,  Sacerdotum  Princeps, 
Summus  Sacerdos  ,  Apostolorum  Successor  ,  et  Vicarius 
Christi ;  nam  a  Spiritu  Sancto  positus  est  ad  regendam 
Ecclesiam  Dei  sibi  a  Summo  Christi  Vicario  assignatam, 
in  qua  plenam ,  et  ordinariam  exercet  potestatem  (4). 

Gradus  episcopalis  quadripartitus  est  in  Patriarchis , 
Primatibus,  Metropolitis  et  Episcopis  (5).  Sed  ordo  unus 
idemque  est  in  omnibus  Sacerdotii  plenitudinem  continens. 
Quare  omnes  Episcopi  parem  consequuntur  in  propria 
ordinatione  potestatem  :  sed  inter  sese  in  gradu  et  po- 
tentia  iurisdictionis  iuxta  allatam  partitionem  distinguun- 
tur  (6).  Praeter  episcopos ,  qui  appellantur  residentiales , 


TIT.    XVI.    DE    EPISCOPIS.  149 

quique  habent  propriam  dioecesim,  in  qua  resident,  sunt 
et  alii,  ut  coadiutores  et  administratores,  quorum  illi  a  Papa 
episcopis  infirmis,  aut  impeditis,  et  hi  dioecesibus  vacan- 
tibus  conceduntur  (7):  sunt  etiam  episcopi  Titulares,  qui 
ordinem  habent  episcopalem,  sed  carent  iurisdictione,  vel 
quia  eorum  Ecclesia  occupatur  ab  infidelibus  ,  vel  quia 
episcopatui  renunciarunt.  Hi  episcopi  titulares,  ex  odierna 
disciplina,  quandoque  dantur  in  adiutonum  ,  sive  in  au- 
xilium  episcoporum  residentium  ,  qui  ob  morbum  ,  vel 
dioecesis  amplitudinem  nequeunt  ordinis  potestatem  rite 
exercere,  ut  pro  iisdem  ordinationes  habeant ,  Confirma- 
tionis  sacramentum  administrent ,  aliaque  episcopalis  or- 
dinis  munia  agant  (8),  qui  appellari  solent  episcopi  Au- 
xiliares,  aut  etiam  improprie  Suffraganei ;  nam  vere  suf- 
fraganei  sunt  episcopi  ,  qui  in  provincia  archiepiscopo 
subiiciuntur  (9). 

(l)  L.  18,  ff.  de  muner.  et  honor.  —  (2)  Can  1,  dist.  21.  —  (3)  Can. 
11,  c.  8,  q.  1.  —  (4)  Trid.,  sess.  23,  c.  4,  et  can.  8.  Proinde  Episco- 
porum  institutio  est  de  iure  divino  ,  cum  illis  dixerit  Christus  :  Ecce 
ego  vobiscum  sum  usque  ad  consumtnatiotiem  saeculi.  Matth.  28.  Episcopi 
primum  obtinent  hierarchiae  ordinis  gradum  ;  et  ideo  sunt  sacerdotibus 
superiores,  ut  evidenter  definivit  Tridentinum  anathema  ferens  in  eos, 
qui  contrarium  auderent  affirmare.  Ibid.  can.  6,  7,  et  c.  4.  Unde  data 
Episcopis  potestas  nullo  rnodo  potest  a  civili  imperio  revocari,  ut  ad- 
struere  videtur  propositio  damnata  in  Syllabo  sub.  n.  25  —  (5)  Can.  1, 
dist.  21.  —  (6)  Haec  partitio  a  D.  Petro  dicitur  facta  :  nam  retenta 
divisione  provinciarum  ab  ethnicis  instituta,  ipse  in  civitatibus,  in  qui- 
bus  gentiles  habebant  primates  Flaminum  ,  constituit  Patriarchas  ,  vel 
Primates  ;  in  minoribus  civitatibus  ,  in  quibus  habebant  Archiflamines, 
constituit  Metropolitas,  sive  Archiepiscopos,  et  in  aliis  civitatibus  con- 
stituit  Episcopos.  Can.  2,  dist.  80,  et  can.  l  ,  dist.  99.  In  pagis  vero  , 
et  vicis  numquam  permissum  fuit  Episcopos  instituere.  Cap.  1,  de  priv. 
In  his  instituebantur  Chorepiscopi,  sive  rr.inores  ministri,  qui  postmo- 
dum  fuerunt  ab  Ecclesia  suppressi  Can.  5,  dist.  68.  —  (7)  Bened.  XIV", 
de  Synod.,  lib.  13,  c.  14.  —  (8)  Id.  ib.  lib.  2,  c.  7.  —  (9)  Episcopus 
auxiliaris  potest  esse  canonicus  ,  quo  casu  ,  relationes  inter  ipsum  et 
Capitulum  determinantur  a  decisionibus  S.  Cong.  Rit.  ut  videri  potest 
penes  Doctores,  et  specialiter  penes  Bouix  de  Capitul.,  part.  4,  cap.  13, 
§  1,  pag.  527,  et  penes  Auctorem  Analect.  Iur.  Pont .  ser.  5,  pag.  1016 
et  seqq.,  qui  ultimum  rei  statum  referunt. 

149.  Adeo  ut  quis  in  Episcopum  assumi  queat,  requi- 
ritur:   1°  ut  propter  vitam    et  mores    sit    veluti  Angelus 


150  TITULUS    XVI. 

Dei  in  terris;  2°  ut  propter  scientiam  sit  veluti  lucerna 
lucens  supra  candelabrum :  3°  ut  propter  zelum  sit  ve- 
luti  sal  terrae  corruptionem  impediens  ,  vitamque  omni- 
bus  tribuens  (l);  40  ut  propter  aetatem  iam  annum  tri- 
gesimum  exegerit  (2);  5°  ut  propter  statum  sit  in  ordine 
sacro  saltem  a  sex  mensibus,  et  S.  Theologiae,  vel  Iuris 
Canonici  laurea  donatus  (3);  vel  ex  publico  alicuius  Aca- 
demiae  testimonio  idoneus  (4);  6°  demum  ut  propter  de- 
fectum,  vel  delictum  non  sit  irregularis,  interdictus,  suspen- 
sus,  vel  excommunicatus,  neque  plura  incompatibilia  be- 
neficia  absque  Pontificis  dispensatione  possideat  (5). 

(l)  Matth.  5.  —  (2)  Cap.  7  de  elect.  —  (3)  Si  quis  quaerat,  an  ad 
munus  episcopale  assumendus  debeat  esse  potius  theologus  ,  quam  ca- 
nonista  ,  vel  vice  versa  ,  respondet  Reiffenstuel  referens  eorum  senten- 
tiam,  qui  sic  distinguunt :  aut  agitur  de  dioecesi,  in  qua  haereses  non 
sunt  ,  nec  timendae  ,  et  canonista  praefertur  theologo  ,  quia  praecipua 
eius  cura  erit  in  dissolvendis  causis  ecclesiasticis  ,  ad  quas  habet  ido- 
neitatem  canonista,  non  theologus  ;  aut  agitur  de  dioecesi,  in  qua  pul- 
lulant  haereses  et  praefertur  theologus  canonistae.  Notat  tamen  cum 
S.  Ioanne  a  Capistrano  ,  post  Hostiensem  ,  etiam  in  hoc  secundo  casu 
praeferendum  esse  canonistam  ,  cuius  doctoratus  mixtus  est  ex  sacris 
canonibus,  et  sacra  Theologia,  quam  Ius  canonicum  complectitur.  Reif- 
fenstuel  in  prooem.  iur.  can.  univ.,  n.  44  et  seqq.  —  (4)  Trid.  sess. 
22,  c.  2,  de  ref.  Scientia  maxime  in  novo  Episcopo  attendenda  ,  quae 
si  saltem  sufficiens  non  sit,  nedum  non  potest  eligi,  sed  et  electus  est 
removendus,  ut  fecit  Honorius  III,  in  Episcopo  Colinense,  qui  gram- 
maticam  non  didicerat ,  nec  Donatum  legerat.  Cap.  15,  de  aetat.  qua- 
litate,  etc.  —  (5)  Extrav.  Execrabilis  de  praeb.  et  dignit.  int.  com.  Hic 
reticere  non  possumus  monitum  clementis  XIII,  in  sua  Encyclica  circa 
Episcoporum  vitam  ,  et  officia,  quod  sic  se  habet  :  Nec  christiani  ultra 
aut  durare,  avt  esse  possumus,  si  ad  hoc  ventum  est,  ut  perditorum  minas, 
aut  insidias  pertimescamus .  Bul.  Barberi  ,  tom.  1,  p.  27.  Idem  Pontifex 
alio  loco  haec  addit :  Erat  haec  antiquitus  provisio  sanguinem  pro  Christi 
fide  fundendi  praeparatio  animi  ad  episcopale  ministerium  implendum.  Ex 
quo  deducitur,  quae  nunc  debeat  esse  praeparatio  ad  episcopatum,  cum 
antiqua    et  nova  Ecclesiae  tempora  assimilentur.  Id.  Bull..  t.  2.  p.  26. 

150.  Ex  iure  ad  episcopatum  ascensus  patet  per  ele- 
ctionem,  confirmationem  ,  et  consecrationem.  Dum  vitam 
agebant  Apostoli  ,  ipsi  absolute  in  Ecclesiis  Episcopos 
constituebant ;  sed  his  vita  functis  ,  varia  fuit  Episcopo- 
rum  eligendorum  forma  ;  porro  iure  antiquo  clerus  cum 
populo  suffragante  .    vel   annuente ,    sibi    Episcopum   eli- 


i 


DE  EPISCOPIS  151 

gebat  (l),  cuius  electionis  formae  ea  erat  utilitas,  ut  me- 
rita  dignoscerentur  melius  ;  sed  illud  erat  incommodum  , 
ut  turbae  aere,  vel  auctoritate  seductae  pro  indignis  tu- 
multuarentur  saepius.  Iure  vero  Decretalium  soli  Eccle- 
siae  Cathedralis  Canonici  sibi  deligebant  Episcopum  ,  ut 
patet  ex  pluribus  capitibus  tituli  Decretalium  de  electione; 
quae  electionis  forma  optima  esset ,  si  populi  vitia  non 
inficerent  quandoque  clerum.  Demum  ex  Regulis  Cancel- 
lariae  solus  Pontifex  Episcoporum  constitutionem  sibi  re- 
servat  (2). 

Similiter  iure  antiquo  Episcoporum  consecratio  a  Me- 
tropolita  in  Concilio  Episcoporum  provinciae  peragebatur, 
et  quidem  confirmationem  antecedebat  sedula  morum,  et 
electionis  disquisitio  ,  quae  si  in  essentialibus  defecisset  , 
electus  a  confirmatione,  et  ab  electionis  iure  reiiciebatur; 
aliter  post  confirmationem  a  tribus  saltem  provinciae  E- 
piscopis  consecrationem  recipiebat  (3).  Iure  autem  Sexti 
Decretalium  Episcoporum  confirmatio  a  solo  Summo  Pon- 
tifice  fieri  potest,  qui  solet  tribus  Episcopis  electi,  et  con- 
firmati  consecrationem  committere  (4). 

(l)  Can.  13  ,  dist.  61.  —  (2)  Devoti  Inst.  can.,  1.  1  ,  t.  5,  sect.  l  , 
%  10  et  11.  Hoc  confirmavit  Pius  VI,  in  suo  Brevi  12  apr.  1791  ,  ad 
Gallos,  ubi  legitur:  Haec  conferendae  iurisdictionis  potestas,  ex  nova  di- 
sciplina  iam  a  pluribus  saeculis  recepta,  a  conciliis  oecumenicis,  et  ab  ipsis 
Concordatis  confirmata  ,  ad  Metropolitanos  nullo  modo  potest  attinere  ,  ut- 
pote  quae  illuc  reversa  est,  unde  discesserat,  unica  residet  apud  sedem  A- 
pcstolicam.  —  (3)  Can.  6,  dist.  61,  et  can.  1,  dist.  64.  —  (4)  Cap.  16, 
de  elect.  in  6. 

151.  At  haec  per  Concordata  immutata  sunt.  Equidem 
quoad  Germaniam  Nicolaus  V,  in  Concordia  inita  anno 
1447,  cum  Friderico  Imperatore  ,  et  Principibus  Germa- 
niae,  Capitulis  Ecclesiarum  Cathedralium  concessit  ius  sibi 
eligendi  Episcopum  iuxta  Decretalium  formam,  ita  tamen 
ut  electi  confirmatio  ad  Pontificem  pertineret  (l).  Quoad 
Galliam  Leo  X,  in  Concordia  cum  Francisco  I  inita  Bo- 
noniae  anno  15 16,  eidem  ius  concessit  nominandi  Episco- 
pos,  qui  deinde  per  Pontificem  in  Concistorio  de  episco- 
patu  providerentur ,  quod  renovatum  fuit  in  Concordato 
anni   1801,  inter  Napoleonem  et  Pium  VII  (2).  Quoad  Re- 


152  TITULUS    XVI. 

gnum  Sardiniae  praefatus  Nicolaus  V,  Ludovico  Duci 
promisit ,  se  non  provisurum  ad  Ecclesiarum  Cathedra- 
lium  regimen,  nisi  habitis  prius  intentione  et  consensu  ipsius 
Ducis  de  personis  idoneis  ad  huiusmodi  regimen  promo- 
vendis  (3);  Pius  vero  VI,  Victorio  Amedeo  Regi  ius  no- 
minandi  personas  idoneas  ad  Ecclesias  cathedrales  vacantes 
concessit  (4). 

(l)  Bul.  Ad  Sacram  Nicolai  V,  quae  nuperrime  in  utilitatem  Eccle- 
siae  fuit  explicata  in  Conventione  inter  Pium  IX  et  Franciscum  Iose- 
phum  imperatorem  Austriae  anni  1855,  in  qua  sic  dispositum  fuit:  Ma- 
iestas  sua  Caesarea  in  seligendis  episcopis  ,  quos  vigore  privilegii  Aposto- 

lici canonice  instituendos  praesentat ,    seu  nominat ,  imposterum  quoque 

Antistitum  in  primis  cumprovincialium  consilio  uietur.  Cit.  Conv.,  art. 
19.  —  (2)  In  hoc  Concordato  primo  Reipublicae  illius  Consuli  datur 
facultas  nominandi  Episcopos,  reservata  Pontifici  eorumdem  institutione. 
Id.  Conc.  Art.  4  et  5.  —  (3)  Uti  habetur  in  eius  bul.  Eisi  ex  paternae 
an.  1451,  quae  pluries  inde  ab  aliis  S.  Pontificibus  fuit  confirmata,  et 
aucta.  — ■  (4)  Bul.  Alias  Felicis  an.  1791.  Quantum  vero  attinet  ad  alias 
nationes  haec  tantum  observamus :  1°  In  America  septentrionali  Epi- 
scopi  provinciales  quosdam  idoneos  viros  summo  Pontifici  commendant, 
a  quo  dignior  Episcopus  constituitur.  2°  In  Russia  Pontifex  et  Impe- 
rator  communicatis  consiliis  designant  episcopum,  qui  deinde  a  Papa  ca- 
nonicam  institutionem  recipit.  Concord.  int.  Pium  IX  et  Nicolaum  I  , 
an.  1847,  art.  12.  30  In  Borussia  Capitula  Cathedralia  sibi  Episcopum 
eligunt.  Litterae  Apost.  Pii  VII,  an.  1821  ,  quae  incip.  De  salute  ani- 
marum.  40  In  Belgio  Capitula  eligere  poterant  episcopum.  Concord. 
int.  Leonem  XII  et  Guilielmum  I,  an.  1828,  art.  4.  5°  In  Anglia,  post 
feliciter  restitutam  a  Pio  IX  ecclesiasticam  hierarchiam,  Capitula  tres 
eligunt  idoneos  viros,  quos  Episcopis  provincialibus  praesentant,  ut  hi 
proprium  emittant  votum  ,  quod  S.  Pontifici  pro  collatione  exhibetur. 
6°  In  Regno  Neapolitano  Rex  nominabat  Episcopos  ,  et  Pontifex  eos 
confirmabat  ,  et  mittebat.  Concord.  int.  Pium  VII  et  Ferdinandum  I , 
an  1818,  art.  24.  7°  In  regionibus  infidelium,  et  in  vicariatibus  Apo- 
stolicis  solus  Papa  Episcopos  et  vicarios  apostolicos  constituit,  et  idem 
in  Romana  ditione  observatur. 

152.  Qui  Episcopus  creatus  fuit,  gravissimum  onus  su- 
bit  angelicis  humeris  formidandum  ,  ut  loquuntur  Patres 
Concilii  Tridentini;  nam  constituitur  ad  regendam  Eccle- 
siam  Christi  sanguine  acquisitam,  et  ad  aeternam  salutem 
subditis  potentissime  procurandam  :  qua  in  re  duplex  est 
maxime  periculum ,  internam  nempe  animi  familiam  ne- 
gligendi  ,  dum  externa  subditorum  curatur  ;  et  peccandi 
per  omissionem  propriorum  munerum,  dum  vitiorum  pu- 


DE    EPISCOPIS.  153 

nitio  displicet ,  et  longas  molestias  affert ;  unde    nemo  sa- 
piens  laeto  creatur  animo. 

Praecipua  Episcoporum  officia  sunt :  Primo  ,  tenentur 
in  propria  dioecesi  residere ,  et  levamen  non  datur,  nisi 
ad  duos  ,  vel  tres  menses  in  anno  absque  gregis  detri- 
mento  (l),  extra  maiores  festos  dies  (2),  concurrente  ali- 
qua  iusta  causa,  uti  foret  christiana  charitas,  urgens  ne- 
cessitas,  debita  obedientia,  et  evidens  Ecclesiae,  vel  Rei- 
publicae  utilitas  (3);  aliter  incurrunt  in  poenas  a  iure  in- 
flictas  (4). 

(l)  Tres  menses  sumuntur  sive  continui  sive  interpolati.  Bul.  Ad  u- 
niversae  Benedicti  XIV.  Primo  vero  anno,  quo  Romae  consecrantur  ha- 
bent  praeterea  Episcopi  licentiam  Romae  commorandi  ad  mensem  post 
eorum  promotionem  ex  indulto  Urbani  VIII,  quod  tempus  ex  neeesst- 
tate  a  Cardinali  Vicario  prorogari  potest  ad  alios  quadraginta  dies  , 
et  ultra,  ut  insinuatur  in  citata  bulla.  Habent  insuper  pro  vistitatione 
Liminum  Apostolorum  quatuor  menses  ,  si  existant  intra  montes  ,  vel 
mare,  et  septem  menses  si  existant  extra.  Sed  nequeunt  absentiae  per- 
missa  tempora  coniungere,  ut  clare  explicat  per  suos  casus  particula- 
res  Benedictus  XIV,  in  citata  bulla  Ad  universae  ,  §  Cum  vcro.  Hinc 
nequeunt  tres  menses  unius  anni  coniungere  cum  tribus  mensibus  alte- 
rius  anni.  neque  tres  menses  ordinarios  cum  quatuor  ,  aut  septem  men- 
sibus  visitationis  Liminum  Apostolorum  ,  neque  cum  alio  tempore  ex 
alia  causa  a  sacra  Gongregatione  forte  concesso.  —  (2)  Ideo  dicitur 
extra  maiores  festos  dies  ,  quia  his  diebus  praesertim  tenentur  eorum 
oves  pascere;  nam  si  oves  non  pascant,  proprium  officium  non  implent, 
neque  censentur  esse  praesentes.  Arg.  cap.  6  ,  de  cler.  non  resid.  — 
(3)  Ita  Trid.,  sess.  23,  c.  1,  de  ref.,  quod  tamen  noluit  definire ,  Epi- 
scoporum  residentiam  esse  de  iure  divino  ,  uti  certum  videtur  ,  et  est 
communiter  admissum  ;  cum  praecepto  divino  iniunctum  sit  Pastoribus 
oves  suas  pascere  ,  et  rite  pascere  nequeant  ,  nisi  resideant.  Sed  diffi- 
cultas  est,  an  Episcopi  ex  iusta  causa  a  sua  dioecesi  discessuri  debeant 
aliquam  obtinere  licentiam?  Quidam  negant  petendae  veniae  necessita- 
tem  ,  quia  Tridentinum  hoc  remittit  Episcoporum  conscientiae  ,  dum 
dicit:  Ut  id  ex  aequa  causa  fiat ,  et  absque  idlo  gregis  detrimento  ,  quod 
an  ita  sit,  abscedentium  conscientiae  relinquere,  quam  sperat  religiosam  et 
timoraiam  fore.  Card.  Soglia,  Inst.  iur.  priv.,  §  6.  Alii  affirmant,  licen- 
tiam  petendam  esse  a  Beatissimo  Romano  Pontifice,  aut  a  metropolitano, 
vel  eo  absente,  ab  Episcopo  suffraganeo  antiquiore  residente,  qui  idem  Me- 
tropolitani  absentiam  probare  debebit  in  scriptis.  Trid.  ibid.  Alii  demum 
censent  a  Papa  omnino  licentiam  petendam  esse  ,  quia  Urbanus  VIII , 
in  bulla  Sancta  Synodus  statuit ,  ne  episcopi  discedere  possent  a  suis 
dioecesibus  sine  licentia  Papae  data  per  breve  ,  vel  litteras  missivas  , 
quod  renovatum  fuit  a  Benedicto  XIV,  in  Bul.  Ad  universae.  Ex  his 
Giraldus  concludit  derogatum  fuisse  praecitato  Tridentini  decreto  quoad 


154  TITULUS    XVI. 

Metropolitanum,  et  antiquiorem  provinciae  Episcopum.  Ad  citatum  Trid. 
cap.  in  not.  1.  Hanc  sententiam  sequendam  credimus  ,  cum  agitur  de 
absentia  notabili ;  nam  cum  agifur  de  absentia  ad  breve  tempus  ,  ex. 
gr.  ad  hebdomadam,  aut  mensem,  recursus  ad  Papam  non  videtur  ne- 
cessarius,  neque  praeceptus,  quia  ex  ipso  Tridentino  qui  aliquauiisper 
iantum  absunt ,  ex  veterum  canonum  senteniia  non  videntur  abesse  ,  cum 
staiim  sint  reversuri.  Trid.  ibid.  —  (4)  Poenae  non  residentium  consi- 
stunt  praesertim  in  quibusdam  privationibus  ,  qualis  est :  la  privatio 
fructuum  Episcopatus  pro  rata  temporis  absentiae.  Trid.  sess.  23,  c.  l, 
de  ref.  Nihilominus  plures  moralistae  asserunt,  absentem  posse  in  con- 
scientia  sibi  retinere  tertiam  partem  propter  alia  munia  episcopalia  , 
quae  etiam  in  absentia  adimplet.  Giraldus  ad  d.  cap.  Trid.  n  4.  2a  Pri- 
vatio  facultatis  testandi.  Bul.  In  suprema  Pii  IV ;  3a  privatio  gra- 
tiae  alternativae  in  provisione  beneficiorum  iuxta  Regulam  IX  Cancell. 
Gonzalez  ad  d.  reg.  §  5,  n.  3,  et  seqq.  4a  privatio  omnium,  et  singu- 
lorum  privilegiorum  ,  et  indultorum  quae  forsan  ipsis  tamquam  Pon- 
tificio  solio  assistenlibus  concessa  fuerint.  Bul.  Ad  universae  Bene- 
dicti  XIV.  Insuper  m  quibusdam  casibus  datur  interdictum  ab  in- 
gressu  in  Ecclesiam  ,  a  quo  solus  Papa  dispensat  ,  quam  poenam  ipso 
facto  incurrit  Metropolitanus,  et  antiquior  "provinciae  Episcopus,  si  ille 
intra  tres  menses  non  denunciet  S.  Sedi  absentiam  suffraganeorum  ,  et 
iste  absentiam  Metropolitani.  Bul.  De  saluie  Pii  IV  ;  bul.  Sancta  Syno- 
dus  Urbani  VIII  ,  et  Trid.  sess.  6  ,  c.  l  ,  de  ref.  Aliae  quoque  dantur 
poenae,  ut  patet  ex  citatis  iuribus. 

153.  Secundo,  tenentur  Iesu  Christi  Evangelium  populo 
nunciare  per  se  ipsos,  si  impediti  non  sint,  vel  si  ita  sint 
impediti,  sahem  per  idoneos  viros  ;  quod  quidem  munus 
dicitur  praecipuum  Episcoporum,  quo  non  adimpleto,  di- 
strictae  subiacent  ultioni,  ut  graviter  sanciverunt  Triden- 
tini  Patres  (i). 

(l)  Sess.  5,  c.  2,  de  ref.  Hoc  munus  adeo  proprium  est  episcopi,  ut 
nullus  clericus  sive  saecularis,  sive  regularis  etiam  in  ecclesiis  suorum 
ordinum  ,  contradicente  episcopo  ,  possit  praedicationis  officium  obire. 
Trid.  sess.  24,  c.  4,  de  ref.  Unde  in  opere  constitutionum  apostolico- 
rum  episcopus  vocatur  Magister  verbi. 

154.  Tertio,  tenentur  sacramenta  Confirmationis,  et  Or- 
dinis  sollicite  ministrare  (l),  olea  sancta  conficere  in  die 
Coenae  Domini  (2),  Missam  frequenter,  et  saltem  diebus 
festis  pro  populis  sibi  commissis  applicare  (3),  curam,  et 
defensionem  pauperum  suscipere  (4).  Monialium  regimini, 
et  clausurae  sedulo  invigilare,  sontes  clericos  punire,  pa- 
cem  fovere,  Religionem  quanta  maxima  possunt  vi  et  a- 


DE    EPLSCOPIS.  155 

lacritate  defendere  ,  et  ecclesiis  adsistere.  Nam  sacri  ca- 
nones  mandant  ,  ut  Episcopus,  si  infirmitate  non  fuerit  im- 
peditus,  Ecclesiae  ,  cui  proximus  fuerit ,  die  Dominico  deesse 
non  debeat  (5). 

(l)  Quare  graviter  peccat  episcopus  ,  si  longo  tempore  differat  sa- 
cramentum  Confirmationis  ministrare.  Longum  autem  tempus  efficiunt, 
octo,  aut  decem  anni.  S.  De  Ligorio,  1.  6,  n.  175.  —  (2)  In  hoc  tamen 
notandum,  quod  Pius  VI,  dedit  Galliae  episcopis  facultatem  olea  prae- 
dicta  conficiendi  absque  numero  requisitorum  Presbyterorum  et  extra 
diem  Coenae  durantibus  regni  Gallicani  calamitatibus.  Brev.  4  maii 
1791,  incip.  Quo  luciu.  Theiner,  docum.  ined.,  t.  I,  pag.  97.  —  (3)  O- 
mnibus  sane  curam  animarum  gerentibus  commissum  est  pro  his  sa- 
crificium  offerre.  Trid.  sess.  23,  c.  l,  de  ref.;  quod  declaratum  fuit  ab- 
solute  habere  locum  singulis  diebus  festis  ,  etiamsi  festa  forte  fuerint 
suppressa,  ut  nuper  definivit  Pius  Papa  IX,  in  sua  Encyclica  ad  omnes 
orbis  episcopos  3  maii  1858.  Insuper  ,  ut  notat  Fagnanus  ,  episcopus 
quolibet  die  Dominico  debet  in  propria  ecclesia  praesens  esse,  et  sal- 
tem  semel  in  hebdomada  celebrare,  nisi  legitime  sit  impeditus,  in  cap. 
Dolentes  de  celeb.  mis.,  n.  15,  quin  immo  Bonifacius  VIII  insinuat  ,  e- 
piscopos  debere  quotidie  celebrare,  vel  saltem  audire  missam,  sine  qua 
eos  transire  non  decet  absque  rationabili  causa  ullam  diem.  Cap.  fin.  de 
privil.  in  6    —  (4)  Dist.  87,  per  tot.  —  (5)  Can.  4,  de  cons.,  dist.   3. 

155.  Quarto,  tenentur  ex  iure  propriam  visitare  dioe- 
cesim  unoquoque  anno,  et  si  satis  late  pateat,  saltem  in- 
fra  biennium,  per  se  ipsos,  aut,  si  legitime  impediti  fue- 
rint,  per  Vicarium,  vel  alium  deputatum  Visitatorem  (l). 
In  qua  visitatione  (2)  debent  inquirere  ,  an  Ecclesia  re- 
paratione  indigeat,  an  eius  reditus  rite  administrentur,  an 
pia  legata  adimpleantur,  an  rite  Sacramenta  ministrentur, 
missae,  officia  divina  celebrentur,  et  praecipue  an  clerici 
ad  sacrorum  canonum  normam  vitam  degant ;  quibus  di- 
scussis,  et  fldelibus  ipsius  ecclesiae  convocatis,  debent  do- 
cere  illos,  ut  errores  fugiant  idolorum,  vel  diversa  crimina, 
id  est  homicidium,  adulterium,  periurium,  falsum  testimonium, 
et  reliqua  peccata  mortifera  ,  et  quod  nolunt  sibi  fieri,  alteri 
ne  faciant ,  ut  credant  resurreciionem  omnium  hominum  ,  et 
diem  iudicii  ,  in  quo  unusquisque  secundum  opera  sua  rece- 
pturus  est;  et  alia  similia  facere,  quae  a  sacris  canonibus 
praecipiuntur  (3). 

(l)  Trid.  sess.  24,  c.  3,  de  ref.  Insuper  episcopus  potest  eodem  de- 
currente  anno  iterum  dioecesim  visitare  ;  sed  non  potest  iterum  eodem 


156  TITULUS    XVI. 

anno  procurationem  exigere  ,  ut  definivit  S.  Congregatio ,  teste  Bene- 
dicto  XIV,  de  synod.,  1  10  ,  n.  1C.  Si  biennio  completo  ,  visitationem 
non  absolverit  ,  tenetur  curare,  ut  quantocius  perficiatur;  et  certe  non 
videtur  immunis  a  culpa,  si  jmpedimento  cessante ,  ad  longum  tempus 
eam  differat.  Hac  de  re  Fagnanus  observat  ex  auctoritate  S.  Congre- 
gationis  Concilii  ,  nullum  fuisse  tempus  ad  complendam  visitationem 
praeiixum  ,  sed  tempus  relictum  fuisse  arbitrio  episcopi  ,  quod  tamen 
debet  esse  moderatum  et  discretum.  Similiter  observat,  debere  episco- 
pum  visitationem  incontinenter  prosequi,  nec  ad  extraneos  actus  diver- 
tere;  sed  quamprimum  ,  iusto  impedimento  cessante,  ut  perficiatur  in- 
cumbere,  in  cap.  Conquerente  de  offic.  ord.,  n.  35.  In  Gallia,  ut  testatur 
auctor  Prael.  iur.  can  ,  p.  1,  art.  6,  §  158,  mos  est  episcoporum  dioe- 
cesim  dividere  in  tres,  aut  quatuor  partes  singulis  annis  ordinatim  per- 
currendas,  et  inter  quatuor,  vel  quinque  annos  visitationem  absolvere. 
Insuper  episcopus,  si  potest  debet  visitare  per  se  ;  nam  ipsi  peculiaris 
Spiritus  Sincti  gratia,  et  charismatum  dona  fuerunt  promissa.  Ex  quo 
fit,  ut  oves  proprii  pastoris  multo  libentius  ,  quam  manu  vicarii  salu- 
bria  alimenta  petant,  et  laetiori  animo  suscipiant ,  tamquam  de  manu 
Domini,  cuius  in  episcopis  suis  venerantur  personam.  Ita  Leo  XII ,  in 
Encycl.  3  maii  1824.  Si  tamen  ,  necessitate  cogente  ,  visitet  per  alium 
virum  dignum  ,  hic  medietatem  tantum  procurationis  poterit  recipere, 
quod  obtinet  etiam  in  Vicario  Capitulari  dioecesim  visitante.  Richter  , 
ad  sess.  24  ,  c.  16  ,  de  ref.,  n.  14.  Quid  sit  procuratio  dicemus  infra. 
Monacellus,  p.  1,  t.  12,  for.  9,  n.  3.  —  (2)  Typum,  seu  compendiosam 
descriptionem  visitationis  ecclesiasticae  inter  alios  refert  Fagnanus  in 
cit.  cap.,  n.  50;  in  qua  comprehenduntur  loca,  res,  munera,  et  personae 
cum  eorum  omnibus  connexis  in  visitatione  examinandis.  —  (3)  Can. 
10  et  seqq.,  c.  10,  q.  l.  Tridentinum  haec  ipsa  inculcat  statuens,  epi- 
scopos  debere  sanam ,  orthodoxamque  doctrinam  inducere ,  bonos  mores 
tueri,  pravosque  corrigere,  populum  cohortalionibus  ad  religionem  ,  pacem, 
et  innocentiam  accendere.  Sess.  24,  c.  3,  de  ref.  Et  ut  visitatio  bene  ver- 
tat  in  omnibus,  episcopus  in  itinere,  in  domibus  etiam  laicorum,  a  qui- 
bus  hospitio  recipitur,  potest  erigere  altare  gestatorium,  sive  portabile, 
ibique  sacrum  facere.  Benedictus  XIV,  bul.  In  supremo. 

156  Episcopus  potest  auctoritate  ordinaria  ,  vel  tam- 
quam  Apostolicae  sedis  delegatus  visitare  omnes  ecclesias 
saeculares  suae  dioecesis,  ipsamque  cathedralem  una  cum 
personis  ,  beneficiis  ,  sacrariis,  reliquiis,  aliisque  ad  Reli- 
gionem,  et  divinum  cultum  pertinentibus  (l);  ecclesias  re- 
gulares  curatas  in  iis  ,  quae  animarum  curam  respi- 
ciunt  (2),  quod  limitatur,  si'in  conventu  ecclesiae  curatae 
Generalis  Ordinis  ordinariam  residentiam  habeat  (3);  ec- 
clesias  monialium,  earumque  monasteria,  etiamsi  Regula- 
ribus  subiecta  sint,  in  iis  quae  ad  clausuram  pertinent  (4); 
Hospitalia  ,  aliaque  pia  loca ,  modo  non  sint    sub  imme- 


DE    EPISCOPIS.  157 

diata  Regum  protectione  posita  (5)  ;  virginum,  et  mulie- 
rum  conservatoria,  quae  episcopali  vigilantiae  a  S.  Sede 
relinquuntur,  etiamsi  eorum  administratores  laici  sint,  et 
in  reliquis  foro  laicali  subiiciantur ;  ac  demum  confra- 
ternitates  laicorum,  quas  ultimo  citatum  concilii  decretum 
comprehendit ,  etiamsi  in  ecclesiis  Regularium  sint  fun- 
datae,  ex  pluribus  decisionibus  S.   Congregationis  (6). 

(l)  Trid.  sess.  6,  c.  4,  de  ref.  —  (2)  Trid.  sess.   25,  c.   11,  de  ref. 

—  (3)  Bul.  Firmandis  Benedicti  XIV.  —  (4)  Arg.  cap.  5  ,  sess.  25  , 
Trid.  de  Reg.  et  ita  pluries  declaravit  S.  Congregatio.  Moniales  sibi 
subiectas  episcopus  visitat  pleno  iure  ,  et  ordinaria  auctoritate.  Clem. 
Attendentes  de  stat.  monach.  Item  auctoritate  apostolica  visitat  moniales 
immediate  S.  Sedi  subiectas.  Trid,  sess.  25,  c.  9,  de  Reg.  Sed  hoc  in- 
telligitur  in  spiritualibus  tantum  ,  non  in  temporalibus.  Ventriglia,  de 
visit  ,  §  1,  n.  21.  Exemptas  vero,  et  regularibus  subiectas  visitat  tan- 
tum  quoad  clausuram.  Trid.  cit.  c.  9.  Sed  hic  observandum,  episcopum 
ingredientem  clausuram,  non  posse  secum  in  clausuram  introducere  plus 
quam  octo  personas  graves  ,  et  maturas  ,  secus  in  poenam  violantium 
clausuram  incideret.  Clem.  cit.  —  (5)  Trid.  sess.  23,  c.  8  et  9,  de  ref. 

—  (6)  Ita  praesertim  in  una  Nucerina  Paganorum  23  iun.  1629,  a  Be- 
nedicto  XIV  citata  et  confirmata.  De  synod.,  1.  13  ,  c.  ult.,  n.  6.  Non 
tamen  potest  visitare  altaria  earumdem  congregationum  ,  quae  in  Re- 
gularium  ecclesiis  erecta  sunt.  Ventriglia,  de  visit.,  §  1,  n.  17.  Quoad 
formam  edicti  visitationis  videndus  Monacellus,  part.  1,  t.  6,  for.  1  et  2. 

157.  Dum  episcopus  visitationem  peragit  omnia  de 
plano ,  sine  strepitu  et  figura  iudicii  debet  praecipere , 
quae  ad  fidem  sustinendam ,  moresque  corrigendos  spe- 
ctant  (l),  quia  non  procedit ,  ut  iudex  ,  sed  ut  pater  et 
medicus  (2).  Propterea  a  decretis  in  visitatione  sic  factis, 
nisi  modus  excedatur  (3),  non  datur  appellatio  ad  effe- 
ctum  suspensivum,  sed  tantum  ad  devolutivum,  ut  dicunt 
Doctores,  hoc  est,  decreta  sunt  statim  exequenda,  et  inde, 
si  quis  se  credat  ab  ipsis  laesum,  querelam  potest  Supe- 
riori  proponere,  ut  decreta  emendentur  (4).  Si  vero  Epi- 
scopus  in  visitatione  velit  ordinem  iudiciarium  sequi,  causa 
praedicto  privilegio  non  fruitur ;  sed  in  terminis  iuris  com- 
munis  manet  appellabilis  (5). 

(l)  Salvae  tamen  semper  esse  debent  legitimae  defensiones  ,  quae 
proveniunt  a  iure  naturali ,  et  quae  a  nemine  auferri  possunt.  Fagna- 
nus  in  cap.  Dilectus  de  Rescript.,  n.  33.  —  Hinc  poenae  ordinariae  in 
iure  contra  delicta  sancitae  regulariter  non  sunt  in  visitatione  infligen- 


158  TITULUS    XVI. 

dae:  nam  damnatio  ad  poenam  ordinariam  semper  exigit  terminos  sub-  • 
stantiales  iudicii  ,  qui  non  nisi  difficiliter  possunt  in  visitatione  obser- 
vari.  Quare  Innocentius  IV  praescripsit,  ut  Episcopus  in  visitatione  pro- 
cedat  absque  coaclione  et  exactione  qualibet  iuramenti....  ad  emendationerh 
per  salubria  monita,  nunc  levia,  nunc  aspera  iuxta  datam  sibi  a  Deo  pru- 
dentiam.  Cap.  Romana,  §  Sane.  de  censib.  in  6.  Et  $.  Congregatio  e6n- 
cilii  a  capitulo  Segobicensi  interrogata,  ad  quae  gepera  poenarum  pos- 
set  se  Episcopus  in  visitatione  extendere  ?  Respondit ,  posse  imponere 
poenas  non  quidem  ordinarias,  sed  eas  tantum,  quae  morum  correctio- 
nem  et  emendationem  respiciunt.  Eadem  S.  Congregatio  in  aliis  deci- 
sionibus  insinuavit  causas  ordinarias  esse  extra  visitationem  regulariter 
tractandas,  ita  ut  in  visitatione  neque  inquisitio  specialis,  neque  regu- 
laris  processus  habeat  locum.  Fagnanus  in  cap.  Cumdilectus,  de  rescript., 
n.  44.  Unde  Episcopus  in  visitatione  non  debet  inquirere  in  specie  su- 
per  delictis  Rectoris,  sive  Parochi,  sed  tantum  super  statu  generali  Ec- 
clesiae.  Monacellus,  p.  1,  t.  5,  f.  2,  n.  57;  neque  debet  cum  fide  reci- 
pere  cartulas,  quas  saepe  rustici  contra  suos  Parochos  offerunt  ex  odio 
potius,  quam  rei  veritate,  denunciando  figurata  delicta.  Ventriglia ,  de 
visit.,  §  2,  24.  —  (3)  Fagnanus  in  d.  cap.,  n.  30.  —  (4)  Trid.  sess.  24, 
c.  10,  de  ref.;  et  Bened.  XIV  in  bul.  Ad  militantis  ,  in  qua  catalogum 
praebet  causarum  ad  effectum  suspensivum  appellationem  non  admit- 
tentium.  —  (5)  Ventriglia  putat  hoc  posse  habere  locum  ,  cum  gravis 
est  orta  contra  visitatos  infamia  et  scandalum,  vel  adest  praeiudicium 
tertii.  De  visit.,  §  2,  n.  21. 

158.  Quinto  ,  tenetur  ,  completa  visitatione ,  synodum 
dioecesanam  eogere,  qua  abusus  excludantur,  et  crimina 
puniantur ;  disciplina  et  mores  ,  pietas  et  religio  in  pri- 
stinum  fervorem  reducantur  (l).  Sexto  ,  demum  tenetur 
his  omnibus  peractis,  statum  Ecclesiarum  suarum  S.  Pon- 
tifici  significare  ,  ut  de  Apostolica  auctoritate  necessitati- 
bus  ,  et  indigentiis  queat  occurrere.  Idcirco  inducta  est 
visitatio  Sacrorum  liminum  Apostolorum,  quam  Italiae  E- 
piscopi  unoquoque  triennio  perficere  debent,  et  si  legiti- 
mo  detineantur  impedimento  ,  hoc  iurisiurandi  religione 
confirmantes ,  Romam  virum  ecclesiasticum  opportuno 
mandato  instructum  mittere  compelluntur  ,  qui  ipsorum 
vices  gerat  (2). 

(l)  Ordo  servandus  in  hac  Synodo  describitur  a  Pontificali  Romano; 
et  modus  exhibetur  a  Gavanto  in  Prax.  dioeces.  Synod.  —  (2)  Episcopi 
Galliarum,  Germaniae  et  Hispaniae  unoquoque  quadriennio,  alii  Europae 
et  Africae  unoquoque  quinquennio,  et  caeteri  orbis  Episcopi  unoquoque 
decennio  ad  hanc  sacrorum  Liminum  visitationem  tenentur. 


DE    EPISCOPIS.  159 

159-  Quanto  gravius  est  onus  Episcopis  impositum  r 
tanto  maior  est  potestas  ipsis  concessa  ,  quae  dividitur 
praesertim  in  potestatem  ordinis,  et  potestatem  iurisdictio- 
nis.  Ordinis  potestatem  immediate  a  Deo  per  consecra- 
tionem  Episcopi  consequuntur  (l) ;  quae  exercetur  in  con- 
firmandis  fidelibus  ,  in  ordinandis  clericis  ,  in  conficiendo 
S.  Chrismate,  Sanctoque  infirmorum  Oleo,  in  consecran- 
dis  Ecclesiis,  altaribus,  etc.  Potestatem  vero  iurisdictionis 
olim  per  confirmationem  Episcopi  consequebanlur,  et  nunc 
per  provisionem  in  Concistorio,  vel  missionem  a  S.  Pon- 
tifice  tamquam  Christi  Vicario  factam,  qua  subditi  ipsis 
assignantur  (2). 

(l)  Dicimus  immediate  a  Deo  ,  quia  cum  haec  potestas  sacramenta 
conficiat,  gratiam  sanctificantem  causet,  et  characterem  imprimat  inde- 
lebilem  ,  non  nisi  a  Deo  immediate  provenire  potest.  Neque  actio  mi- 
nistri  consecrantis  Episcopum  impedit  derivationem  potestatis  ab  ipso 
Deo :  nam  minister  operatur  virtute  et  nomine  Christi,  cuius  est  instru- 
mentum  ;  ac  proinde  Christus  est,  qui  proxime  et  immediate  agit  prin- 
cipaliter  et  virtute  propria  ,  ut  ait  Benedictus  XIV,  de  Synod.,  1.  l  , 
c.  4,  n.  l.  —  (2)  Disputatum  diu  multumque  fuit  a  Doctoribus  et  in 
ipsis  sessionibus  praeparatoriis  ad  Tridentinum,  an  potestas  Episcopa- 
lis  iurisdictionis  sit  a  Deo  immediate,  vel  mediate  per  summi  Pontifi- 
cis  ministerium  ?  Qui  immediatam  ,  pro  Episcopis ,  qui  vero  mediatam 
affirmant ,  pro  Papa  decertant :  illi  pro  collegio  :  isti  pro  collegii  ca- 
pite.  Certum  est,  ex  divina  institutione  esse  Papae  primatum  et  episco- 
patum  ;  sed  hunc  esse  illi  ex  divina  institutione  subordinatum.  Apostoli 
enim  subiiciebantur  Petro  et  non  poterant  neque  ecclesias  fundare,  ne- 
que  Episcopos  creare,  nisi  in  unione  et  subiectione  Ecclesiae  Romanae 
et  Petri.  Ex  quo  sequitur ,  Papam  esse  intermedium  natum  et  obliga- 
tum  inter  Deum  ,  qui  dat,  et  Episcopum,  qui  recipit  potestatem.  Phil- 
lips,  de  iure  eccl.,  §  24;  et  episcopum  habere  potestatem  immediate  a 
Deo  quoad  originem  et  vim  ,  ac  mediate  a  Papa  quoad  exercitium  et 
effectum.  Haec  resolutio  Papae  primatum  servat,  et  unitatem  Ecclesiae: 
nam  per  eam  Episcopi  non  sunt  correqentes  et  independentes  ,  ut  pos- 
sint  per  se  in  aliqua  civitate  ecclesiam  constituere  ;  et  servat  pariter 
nativam  et  propriam  Episcoporum  potestatem  ;  nam  per  eam  non  con- 
stituuntur  Vicarii,  aut  Delegati  Papae;  sed  manent  ordinarii  Ecclesiae 
ministri ,  et  Patres  a  Papa  dependentes.  Bened.  XIV  de  Synod.  1.  l  , 
c.  4,  n.  2.  Devoti  Inst.  iur.  can.  in  proleg.,  c.  2,  §  20.  in  not.,  et  So- 
glia,  inst.  iur.  pub.,  §  55. 

160.  Potestas  iurisdictionis  Episcopis  competens  duplex 
est,  nempe  ordinaria,  propter  quam  ipsi  Ordinarii  appel- 
lantur,  quae  episcopali  officio  ex  iure  communi  inhaeret ; 


l60  TITULUS    XVI. 

et  extraordinaria,  quae  ,  necessitate  suadente  ,  officio  epi- 
scopali  extra  ordinem  tum  consuetudine,  tum  lege  scripta, 
tum  etiam  privilegio  fuit  adiuncta,  in  qua  Episcopi  pro- 
cedunt  tamquam  Apostolicae  Sedis  delegati.  Cum  enim 
S.  Pontifex  ubique  non  sit  ,  et  ubique  fere  negotia  inci- 
dant,  quae  illico  summi  Pontificis  manum  desiderant;  ideo 
in  iis  quandoque  Episcopi  delegati  constituuntur  Summi 
Pontificis,  ut  ea  peragant,  quae  iure  ordinario  nequirent 
attingere. 

Potestas  ordinaria  ab  episcopis  exercetur  in  ferendis 
legibus  ,  quae  sacris  canonibus  non  adversentur  (l),  in 
cognoscendis  causis  ad  forum  ecclesiasticum  pertinentibus, 
in  denunciandis  censuris,  in  conferendis  beneficiis  vacan- 
tibus,  exceptis  reservatis  et  affectis,  in  approbandis  Con- 
fessariis,  in  regendis  monialibus  non  exemptis,  in  conce- 
dendis  indulgentiis  unius  anni  in  dedicatione  Ecclesiae  , 
et  quadraginta  dierum  in  eius  anniversario ,  et  in  quali- 
bet  alia  opportunitate  (2),  et  in  aliis  pluribus  faciendis, 
de  quibus  alibi  suis  in  locis  agitur  (3). 

Potestas  vero  extraordinaria  ab  episcopis  exercetur  in 
omnibus  ilbs  causis  ,  in  quibus  a  concilii  Tridentini  san- 
ctionibus  in  decretis  de  reformatione  Apostolicae  Sedis 
Delegati  constituuntur ,  ut  cum  obreptionis  causa  rescri- 
ptum  gratiosum  non  admittunt  ,  quo  publici  delicti  reus 
poenae  inflictae,  vel  infligendae  remissionem  obtinuit  (4), 
cum  a  beneficiis  canonicorum  tertiam  redituum  partem 
separant,  ut  eam  in  distributiones  quotidianas  convertant, 
si  his  Ecclesia  careat  (5),  cum  Ecclesias  saeculares  exem- 
ptas  nullius  dioecesis  visitant  (6),  cum  procedunt  adversus 
clericos  concubinarios  ad  suspensionem  ab  administratione, 
vel  ad  privationem  beneficiorum  (7),  et  praecipue  cum 
procedunt  adversus  Regulares  extra  claustra  degentes  (8), 
vel  docentes  errores  ab  Ecclesia  damnatos  (9),  vel  pec- 
cantes  contra  decretum  Tridentini  de  observandis  et  vi- 
tandis  in  celebratione  Missae  (10).  Porro  in  his,  aliisque 
pluribus  causis  in  genere,  et  in  specie  contra  Regulares, 
quas  omnes  hic  afferre  non  vacat,  episcopi  S.  Sedis  De- 
legati  habentur  (11). 

Similiter  haec  eadem  potestas  ab  Episcopis  exercetur, 


DE    EPISCOPIS.  l6l 

ubi  in  casu  alicuius  magnae  et  urgentis  necessitatis  (12), 
vel  consuetudinis  legitimo  modo  praescriptae  (13),  in  lege 
Pontificis,  vel  in  canone  concilii  generalis  dispensant,  ubi 
absolvunt  a  casibus  et  censuris  papalibus  Romam  se  con- 
ferre  impeditos  ,  et  ubi  aliquod  negotium  sibi  specialiter 
a  Summo  Pontifice  commissum  pertractant  (14). 

(l)  Episcopus  est  custos  et  adiutor  sacrorum  canonum  ,  quibus  et 
ipse  subiicitur  ;  ac  proinde  nequit  legem  a  Concilio  Generali  ,  vel  a 
Papa  sancitam  abrogare ,  aut  relaxare  ,  aut  contra  ipsam  agere.  Supe- 
rior  quippe,  ut  ait  Benedictus  XIV,  statim  ac  aliquid.  per  suam  legem 
praescribit  ,  aut  prohibet  ,  illud  subtrahit  ab  ordinaria  potestate  infe- 
rioris  ;  cui  propterea  nequit  obluctari ,  nisi  velit  suam  voluntatem  an- 
teponere  voluntati  superioris  et  eius  superioritatem,  et  obedientiam  ex- 
cuteie,  quam  intolerabilem  insolentiam  reprehendit  Nicolaus  I,  in  can. 
Inferior,  dist.  21.  Benedictus  XIV,  de  Synod.,  1.  9,  c.  l  ,  n.  6.  Quod 
dicimus  de  lege  superioris  extenditur  etiam  ad  consuetudinem  genera- 
lem  ,  quam  non  potest  Episcopus  tollere.  Id.  1.  11  ,  c.  14,  n.  10.  Ac 
praesertim  debet  Episcopus  cavere  ,  ne  quid  in  legibus  suis  proferat  , 
quod  iuribus  Apostolicae  Sedis  praeiudicium  afferat ,  aut  eiusdem  au- 
ctoritati  sit  iniuriosum.  Id.  1.  9,  c.   1,  n.   l;  et  1.  12  ,  c.   1  ,  2  et  seqq. 

—  (2)  Cap.  14  de  poenit.  et  remis.  —  (3)  Circa  quaestiones  morum 
et  fidei,  quae  sub  ordinaria  episcoporum  potestate  cadere  possunt  cum 
card.  Soglia  sententiam  Ioannis  Gersonii  hic  opportunum  afferre  puta- 
mus,  quae  pro  episcoporum  norma  haec  habet :  «  Aliquae  sunt  doctri- 
»  nae  palam  haereticae  apud  omnes  ;  aliae  dubiae  simplicibus,  sed  ma- 
»  nifestae  sapientibus  et  peritis  ;  tertiae  veluti  neutrae  habentes  pro  se 
»  Doctores  cum  rationibus  in  utramque  partem  probabilibus,  nec  in  una 
»  tantum  dioecesi  ,  vel  paucis ,  sed  apud  omnes  christianos,  aut  longe 
»  plurimos.  Est  ergo  veritas,  quod  in  primis  et  secundis  auctoritas  in- 
»  feriorum  praelatorum  se  extendit,  et  in  suos  tantummodo;  in  tertiis 
»  vero  numquam,  quoniam  merito  dicuntur  maiores  causae  fidei  pro- 
»  pter  difficultatem  decisionis  cum  periculo  scandali  ;  ideo  sunt  ad  Se- 
»  dem  Ecclesiae  ,  vel  ad  Sedentem  in  ea  referendae  ».  Inst.  iur.  pub. 
§  50.  Monet  praeterea  Benedictus  XIV  non  debere  Episcopum  sibi  ar- 
rogare  partes  iudicis  inter  gravissimos  secum  contendentes  Theologos, 
De  Synod.,  1.  7,  c.  11  ,  n.  2  ;  et  in  Synodo  quando  Theologi  dissident 
inter  se  non  debere  neutri  parti   se  addicere  eod.  1.,  c.   15,  n.  7  et  13. 

—  (4)  Sess.  13,  c.  S .  Idem  obtinet ,  cum  Episcopi  ex  iusta  causa  in 
c;su  speciali  interdicunt  clericis,  ne  brevibus  privilegiorum  quorumdam 
a  S.  Sede  obtentorum  utantur.  Benedictus  XIV  de  Synod.,  1.  13,  c.  10, 
n.   12.  —  (5)  Sess.  21,  c.  3.  —  (6)  Sess.  24,  c.  9.  —  (7)  Sess.  25,  c.  14. 

—  (8)  Sess.  6,  cap.  3.  —  (9)  Sess.  5,  cap.  2.  —  (10)  Sess.  22  —  (11)  Hanc 
circa  materiam  quidam  antiquiores  scriptores  veram  et  indubitatam  se- 
quentem  tradebant  propositionem :  Quidquid  polest  Pontifex  in  vniverso 
orbe ,  si  ea  excipias,  quae  totius  Ecclesiae  statum  respiciunt ,  uti  fnlei  ar- 
ticulum  definire,  potest  episcopus  in  sua  dioecesi,  nisi  specialiter  Papa  sibi 

Instit.   Canon.   Vol.   I,  n 


l62  TITULUS    XVI. 

illud  reservavit.  Sed  haec  propositio  omni  caret  probabilitate  thesis. 
Nam  Papa  in  omni  lege  ecclesiastica  posset  dispensare,  eidem  derogare, 
vel  immutare  ,  aut  abrogare  tam  in  provincia  Romana  ,  quam  extra  , 
licet  hoc  sibi  non  reservaverit ,  quod  includitur  in  iure  sui  primatus. 
Sed  hoc  facere  nequit  episcopus  etiam  in  sua  dioecesi.  Insuper  Epi- 
scopus  regitur  iure  communi ,  sive  legibus  a  Pontifice,  et  Generalibus 
conciliis  conditis,  a  quibus  semper  ligatur  donec  a  Papa  solvatur;  ne- 
que  ipse  potest  legem  superioris  tollere  aut  in  ea  dispensare.  Ergo  E- 
piscopus  nequit  praedicta  propositione  uti,  et  non  potest  facere  in  sua 
dioecesi  quidquid  facit  Poutifex  in  toto  orbe.  Clem.  Ne  Komani,  de  e- 
lect.;  Benedictus  XIV  de  Synod.,  1.  9,  c.  l,  num.  5;  Auctor  Praelect. 
iur.  can..  tom.  l  ,  §  154.  —  (12)  Quae  sit  gravis  necessitas  non  est 
facile  determinare ;  sed  tanta  requiritur ,  ut  casus  papalis  fiat  epi- 
scopalis.  Hac  de  re  ita  loquitur  Reiffenstuel :  «  Episcopus  potest  di- 
»  spensare  in  constitutionibus  Apostolicis,  et  decretis  concilii  Generalis 
»  ex  causa  magnae  necessitatis ,  vel  evidentis  utilitatis  de  novo  emer- 
»  gente  ,  sitque  periculum  in  mora,  nec  facile  ad  summum  Pontificem 

»   recurri  possit Ratio  est,  quia  in  tali  casu,  ex  rationabiliter  prae- 

»  sumpta  voluntate  summi  Pontificis  ,  censetur  Episcopus  habere  com- 
»  missam  sibi  potestatem  dispensandi  :  hoc  enim  videtur  exigere  pa- 
»  storale  officium  Episcoporum,  ne  alioquin  oves  ipsis  concreditae  in 
»  casu  urgentis  necessitatis  destituerentur  necessariis  auxiliis  ».  De  con- 
stit.,  n.  470.  Non  tamen  haec  facultas  dicenda  est  oidinaria,  quia  per- 
petuo  officio  episcopali  affixa  est,  sed  extraordinaria,  quia  ex  praesum- 
pta  Pontificis  commissione  manat:  aliter  Episcopi  dicendi  forent  agere 
ex  potestate  ordinaria  cum  procedunt  tamquam  delegati  Apostolici  ex 
delegatione  sibi  facta  etiam  a  Tridentino  ,  quod  est  falsum  ,  licet  illa 
delegatio  muneri  episcopali  perpetuo  sit  affixa.  —  (13)  Ut  tamen  Epi- 
scopus  queat  huic  consuetudini  inniti,  debet  centum  annos  excedere,  et 
ita  legitime  firmata  esse,  ut  nihil  umquam  contra  eam  auditum,  dictum, 
aut  factum  sit ,  et  ut  in  ea  privilegium  Apostolicum  praesumi  debeat. 
Bul.  Benedicti  XIV  Inter  muJta.  Attendi  insuper  debet,  ne  per  eam  di- 
rumpatur  nervus  ecclesiasticae  disciplinae,  et  ne  per  eam  praeiudicium 
inferatur  potestati  summi  Pontificis,  quia  nervus  ille  nulla  omnino  con- 
suetudine  potest  abrumpi.  Cap.  5  de  consuet.  et  contra  papalis  pote- 
statis  plenitudinem  nulla  iuvat  possessio.  Cap.  2,  de  post.  prael.  Soglia, 
de  iur.  pub.,  §  21.  —  (14)  V.  Reiffenstuel,  de  haeret.,  n.  378  et  seqq. 

161.  Episcopis  ratione  oneris  ,  quod  gerunt ,  ac  pote- 
statis,  quam  pro  fidelibus  exercent,  maximus  ab  omnibus 
debetur  honor  ,  et  obedientia  tamquam  patri  ,  et  sponso 
Ecclesiae  ,  cuius  quisque  gloriatur  esse  filius.  Sed  haec 
maxime  a  clericis,  et  sacerdotibus  illi  praestanda,  cui  in 
ordinatione  solemniter  professi  sunt  reverentiam,  et  obe- 
dientiam.  Eisdem  debentur  quoque  vitae  temporalis  sub- 
sidia ,  et  illa  praecipue  ,  quae  a  lege  dioecesana  proma- 
nant,  cuiusmodi  est  ius  exigendi  procurationem,  cathedrati- 


DE    EPISCOPIS.  l63 

cuin  ,  et  subsidium  charitativum.  Procurationis  nomine  in- 
telliguntur  victualia,  aut  quaedam  pecuniae  summa,  quae 
ab  Ecclesiis  visitatis  datur  episcopo  visitanti  ,  ut  victua- 
lium  locum  teneat.  Cathedratici  nomine  intelligitur  tribu- 
tum.  quod  a  beneficiatis  in  honorem  cathedrae  episcopa- 
lis  in  synodo  dioecesana  persolvitur,  unde  etiam  synoda- 
ticum  appellatur.  Demum  subsidium  charitativum  consi- 
stit  in  moderata  pecuniae  exactione  ,  quam  Episcopus  a 
beneficiatis  suis  ex  manifesta  et  rationabili  causa  requirit, 
ut  ad  reparandas  expensas  in  sua  promotione,  et  conse- 
cratione  factas,  ad  solvendum  aes  alienum  episcopatus  et 
ad  necessarium  praeparandum  commeatum  ,  si  ex  causa 
publica  et  necessaria  debeat  Episcopus  adire  Summum 
Pontificem,  aut  Regem,  aut  Concilium  (l). 

(l)  De  his  agitur  in  tot.  tit.  de  cens.  exact.  et  procur.  dispositive 
per  canones  ,  et  interpretative  per  Doctores ;  et  a  Benedicto  XIV,  de 
Synod.  1.  5,  c.  6  et  7. 

162.  Quoad  procurationem  tamen  observamus  ,  Epi- 
scopos  a  visitatis  nihil  omnino  accipere  posse.  nec  etiam 
munus  qualitercumque  oblatum,  praeter  victualia  (l)  fru- 
galiter  et  moderate  pro  temporis  tantum  necessitate  mi- 
nistranda,  ita  tamen  ut  visitati  habeant  optionem  victua- 
lia,  vel  pecuniam  exhibendi,  et  visitatores  alii  ab  Episco- 
pis  deputati  habeant  aeque  victualia,  vel  medietatem  sum- 
mae  episcopis  exhiberi  solitae  (2)  Item  observamus,  epi- 
scopos  non  posse  exigere  procurationes  ab  Ecclesiis  vere 
pauperibus  (3),  ab  ecclesiis  cathedralibus,  et  ab  omnibus 
Ecclesiis  civitatum  ,  in  quibus  ipsi  habent  sedem  (4),  a 
pluribus  Ecclesiis  una  die  visitatis  (nam  unica  procuratio 
hoc  casu  a  Pontifice  conceditur)  (5).  ab  oratoriis  priva- 
tis  (6),  et  generatim  non  posse  procurationes  petere  ,  si 
in  dioecesi  numquam  fuerint  exhibitae  (7). 

(l)  Haec  victualia  ,  vel  eorum  loco  moderata  pecuniae  summa  epi- 
scopo  exhibita  procurationis  nomine  continetur,  quam  semel  tantum  in 
anno  recipere  potest  episcopus,  licet  visitationem  iterare  velit.  S.  Cong. 
;  Conc.  18  septemb.  1682,  et  1  iun.  1733-  —  (2)  Trid.  sess.  24,  c.  3,  de 
ref.  ft  S.  Cong.  in  una  Amalphitana  18  iul.  1699,  pluries  confirmata. 
—  (3)  Arg.  can.  7,  c.  10,  q.  3.  —  (4)  S.  Cong.  rel.  a  Fagnano  in  cap. 
Venerabilis  de  cens.  et  exact.  n.  15.  —  (5)  Cap.  3,  eod.  in  6  —  (6)  Cap. 
ult.  eod.  —  (7)  Trid.  sess.  24,  c.  3,  de  ref. 


164 


TITULUS  XVII. 

DE     VICARIIS     EPISCOPORUM. 

Summarium  :  163.  Q.uot  sint  vicariorum  species?  —  164.  Quae  vicarii  generalis  iurisdictio  ?  — 
165.  An  episcopus  teneatur  vicarium  assumere,  an  possit  plures  assumere,  et  deputare  Pro- 
vicarium  ?  —  166.  Quomodo  episcopus  vicarium  assumat?  —  167.  Quem  possit  assumere? 
—  168.  Vicarius  generalis  generale  debet  habere  mandatum  —  169.  Quae  peragere  nequeat 
sine  speciali  mandato?  —  170.  Quae  nullo  modo  queant  illi  committi  ? —  171.  Huius  iu- 
risdictio  est  ordinaria,  non  delegata.  —  172.  Consectaria  huius  iurisdictionis.  —  173.  Quo- 
modo  officium  vicarii  cesset  ?  —  174.  Vicarius  Foraneus  quisdicatur,  et  quod  gerat  officium  ? 

163.  Vicarius  est,  qui  in  alterius  locum  suffectus,  eius 
vices  gerit  ,  quod  iuris  utriusque  definitione  firmatur  ex 
conspirantibus  Codicis  Iustinianei  et  Decretalium  titulis  de 
officio  Vicarii.  Attamen  haec  gestio  ex  iure  canonico  vel 
ad  divina  celebranda  officia,  vel  ad  iurisdictionem  exer- 
cendam  committitur  :  in  prima  specie  habemus  Vicarios 
beneficiales,  seu  ut  alii  dicunt  Vicarios  in  divinis,  de  qui- 
bus  fere  agitur  in  toto  titulo  de  officio  Vicarii ,  qui  ad 
regendum  beneficium  ,  vel  paroeciam  loco  rcctoris  ,  vel 
beneficiati  principalis  ad  tempus,  vel  in  perpetuum  con- 
stituuntur;  et  si  in  perpetuum  sint  constituti  ,  veri  sunt 
beneficiati  (l).  In  secunda  autem  specie  habemus  Vica- 
rios  iurisdictionis,  qui  alterius  iurisdictionem  voluntariam, 
et  contentiosam  in  foro  externo  exercent ;  cuiusmodi  sunt 
Metropolitarum,  et  Episcoporum  Vicarii.  qui  non  benefi- 
cium,  sed  tantum  officium  cum  dignitate  coniunctum  ha- 
bere  dicuntur. 

Ex  canonum  sententia  Episcoporum  Vicarii  alii  sunt 
nati,  et  alii  sunt  dati.  Vicarii  nati  erant  Archidiaconi,  et 
Archipresbyteri,  ita  ut  hi  ab  illis  dependerent  (2).  In  pri- 
maeva  Ecclesiae  disciplina  ,  dum  Presbyteri  sacris  mini- 
steriis  vacabant,  Archidiaconi  Ecclesiae  bona  cum  pecu- 
nia  administrabant  ,  postea  lites  inter  fideles  exortas  di- 
rimebant,  populo  imperitabant,  et  ministeria  cum  merce- 
dibus  assignabant :  quibus  elasteriis  arte  tractatis  eorum 
quidam  primam  dignitatem  captare  tentabant,  dum  aliis 


TIT.    XVII.    DE    VIC.    EPISC.  l65 

satis  erat ,  acquisitam  iurisdictionem  veluti  sibi  ordina- 
riam  mordicus  vindicare  (3).  Sed  haec  agendi  ratio  Epi- 
scopos  excitavit ,  ut  de  minuenda  Archidiaconorum  au- 
ctoritate  excogitarent ,  quod  perfecerunt  statuendo  per 
dioecesis  loca,  et  deinde  in  ipsa  civitate  Officiales  Fora- 
neos,  et  Vicarios  Generales  (4),  qui  saeculo  XIII,  fere  u- 
bique  ,  loco  Archidiaconorum  ,  vices  Episcoporum  agere 
coeperunt.  Hoc  modo  Archidiaconorum  auctoritas  consue- 
tudine  adeo  imminuta  fuit ,  ut  nunc  quasi  extincta  dici 
queat,  et  iisdem  tamquam  substituti  habentur  Vicarii  ab 
Episcopis  dati,  ad  quos  integer  refertur  titulus  sexti  D  e. 
cretalium  de  officio  Vicarii. 

(l)  De  his  vicariis,  in  sequenti  libro  sub  tit.  de  benef.  dismemb.  — 
(2)  Cap.  1  ,  de  offic.  archid.,  cap.  de  offic.  archip.  —  (3)  Can.  14,  20 
et  24,  dist.  93.  —  (4)  Cap.  l,   de  offic.  ord.   in  6. 

164.  Nunc  propterea  Vicarii  ab  Episcopis  dati ,  vel  e- 
lecti.  in  Generales  et  Foraneos  dividuntur.  Vicarius  Gene- 
ralis  ille  est,  qui  eadem  civitate  residens  (l),  et  in  eodem 
cum  Episcopo  tribunali  sedens  eius  iurisdictionem  volun- 
tariam,  et  contentiosam  ,  in  spiritualibus  et  temporalibus 
exercet  (2).  Ad  spiritualia  plura  referuntur  .  uti  est  po- 
testas  ferendi  censuras  ,  instituendi  in  beneficiis,  in  votis 
et  iuramentis  dispensandi.  Ad  temporalia  vero  alia  multa 
referuntur,  uti  est  potestas  administrandi  bona  tempora- 
lia,  eadem  alienandi,  locandi,  permutandi,  fructus  ex  iis- 
dem  colligendi,  census  et  pensiones  exigendi. 

(l)  Vocabulum  residens  ita  interpretandum  est  ,  ut  deceat,  Vicarium 
Generalem  in  eadem  civitate  ,  in  qua  residet  episcopus  ,  habitare  ,  ut 
communi  dioecesis  tribunali  adsit.  Sed  hoc  non  obstat ,  quominus  Vica- 
rius  Generalis  in  alia  quoque  civitate  esse  possit.  Hinc  Clemens  XIV, 
de  Vicario  Generali  agens  sic  ait:  Qui  morari  plerumque  solet  in  loco , 
in  quo  episcopus  degit.  Brev.  Circumspecta  11  iun.  1771.  In  hoc  sane 
mandat  omnibus  ordinariis  ditionis  Romanae,  quorum  dioeceses  ad  ter- 
ritorium  Neapolitanum  extenduntur,  ut  pro  subditis  huius  territorii,  et 
in  eorum  civitatibus  constituant  Vicarium  Generalem,  qui  eorum  omnes 
causas  civiles  ,  criminales  et  mixtas  cognoscat  ,  et  definiat.  Simile  pri- 
vilegium  concessit  subditis  Principatus  Monaeci  quoad  episcopum  Ven- 
timiliensem.  Brev.  Dupliciter  30  mart.  1772  ,  et  subditis  Reipublicae 
Genuensis  quoad  episcopum  Derthonensem  ,  et  Aquensem.  Brev.  Cir- 
cumspecta  5  mart.  1773.  —  (2)  Dicimus  exercet;  nam  Vicarius  Genera- 
lis  generaliter  ab  episcopo  ad  omnem  suam  iurisdictionem   in  dioecesi 


l66  TITULUS    XVII. 

explicandam  loco  ipsius  episcopi  sub  quibusdam  bene  visis  limitatio- 
nibus  constituendus  est,  secus  non  esset  Vicarius  Generalis  ,  nequeor- 
dinarius ,  neque  haberet  idem  cum  episcopo  tribunal  ,  et  ab  eo  appel- 
lari  posset  ad  episcopum  ,  sicut  appellatur  a  delegato  ad  delegantem. 
Nihilominus  Vicariis  suis  potest  episcopus  inhibere,  ne  in  genere  qua- 
rumdam  causarum,  aut  negotiorum  ex.  gr.  in  voluntariis  ,  aut  conten- 
tiosis  iurisdictionem  exerceant ;  quo  casu,  si  inhibitione  non  observata, 
aliquid  agant  tamquam  Vicarii  Generales ,  gestum  firmitatem  habet , 
modo  de  re  agatur,  quae  ad  officium  Vicariatus  pertineat. 

165.  Si  dioecesis  exigua  sit,  et  Episcopus  per  se  omnia 
peragere  valeat ,  Vicarium  Generalem  sibi  assumere  in 
iure  non  cogitur ;  sin  secus  ,  eligere  Vicarium  debet  (l), 
ut  diligentius:  et  commodius  dioecesis  negotia  expedian- 
tur  (2).  Episcopus  praeter  Vicarium  Generalem,  non  vero 
lpse  Vicarius  Generalis  ,  potest  sibi  eligere  Provicarium 
generalem  ,  qui  absente ,  vel  impedito  Vicario  illa  expe- 
diat,  quae  ad  officium  Vicariatus  pertinent  (3). 

(l)  Tenetur  episcopus  sibi  eligere  Vicarium  maxime  in  his  casibus. 
1°  Cum  habet  populos  diversarum  linguarum,  et  expedit,  ut  eligat  in 
Vicarium  aliquem  Episcopum  illius  linguae,  quam  ipse  ignorat.  Cap.  14, 
de  offic.  Ord.  2°  Cum  gravatur  aegritudine,  vel  alio  detinetur  impedi- 
mento,  quo  casu  dari  solet ,  si  petatur  ,  a  S.  Sede  Vicarius  episcopus. 
Benedictus  XIV,  de  synod.,  '.  13.  c.  14.  n.  4  et  9.  3°  Cum  in  sua  dioe- 
cesi  non  residet,  ne  ipsa  dioecesis  sua  destituatur  ordinaria  cura,  quo 
pariter  a  S.  Sede  dari  solet  episcopus  in  Vicarium,  qui  in  iure  dicitur 
episcopus  suffraganeus.  Id.  ibid.  40  Cum  agitur  de  duabus  dioecesibus 
sub  uno  episcopo  aeque  principaliter  aut  accessorie  unitis,  ut  Monacel- 
lus  definitum  tradit  a  S.  Congregatione  Concilii  in  una  Geruntinen.  et 
Cariaien.  2  octob.  1706,  in  append.  ad  part.  2,  decis.  4,  adnot.  l.  5°  De- 
nique  cum  dioecesis  valde  extensa  est,  et  plurima  negotia  habet,  quae 
per  unum  episcopum  nequeunt  expediri.  Si  vero  ,  quando  necessarius 
est  Vicarius  Generalis,  episcopus  idoneum  non  eligat ,  S.  Pontifex  dat 
Vicarium  Apostolicum,  quem  episcopus  ab  officio  amovere  non  potest. 
—  (2)  Melius  forte  erit ,  ut  unum  tantum  idoneum  eligat  Vicarium  , 
quia  difficile  erit  ut  duo  simul  eamdem  rem ,  et  eodem  modo  in 
solidum  possideant.  Cap.  9  de  prob.  Attamen  si  episcopus  habeat 
dioecesim  sub  diversorum  Principum  dominatione  ,  Doctores  tradunt  , 
ipsum  posse  in  utriusque  dominationis  territorio  Vicarium  Generalem 
constituere,  sicut  iam  innuimus,  quod  confirmatum  fuit  in  instructione 
Benedicti  XIV,  an  1742,  in  qua  cautum  est,»quod  si  quis  populus,  vel 
provincia  Sardiniae  Regibus  subdita  in  dioecesi  reperiatur  extranei  e- 
piscopi,  hic  ibi  debeat  suum  constituere  Vicarium  Generalem.  —  (3)  Pro- 
vicarii  titulus  olim  non  erat  in  usu;  primam  eius  mentionem  invenimus 
penes  Vincentium  Petra  in  suis  commentariis  ad  const.  l  ,  S.  Leonis 
magni,  sect.  2,  n.   83.   In  iure  invenimus   Vicedominum,   qui  ab  episcopo 


DE    VIC.    EPISCOP.  l67 

id  causas  tractandas  proponebatur,  can.  2  et  3,  dist.  89,  Vicesgercntem, 
}ui  est  Vicarius  immediate  Vicario  Generali  ab  episcopo  substitutus  , 
?t  Locumtenenfem,  qui  est  Vicarius  a  Vicario  Generali  ex  speciali  epi- 
scopi  facultate  sibi  substitutus.  Leurenius  de  Vic.  episc,  c.  1  ,  q.  3. 
hloc  tamen  saeculo  mentio  fit  Provicariis  Generalis  in  Brevi  Postulabal 
Pii  VII.  anno  1804,  in  quo  Apostolica  providentia  Provicarius  Gene- 
ralis  civitati  Centumcellarum  dioecesis  Viterbiensis  conceditur.  Circa 
tioc  possunt  oriri  quaestiones :  1°  An  a  Provicario  detur  appellatio  ad 
spiscopum?  Respondemus  negative ,  quia  Provicarius  electus  ab  epi- 
scopo  ,  vel  de  consensu  episcopi  ,  idem  habet  cum  episcopo  tribunal  , 
■icut  habet  Vicarius  Generalis  ;  casus  autem  praedictus  Centumcellarum 
non  videtur  obstare,  quia  ibi  contrarium  fuit  declaratum,  ut  scilicet  a 
Provicario  detur  appellatio  ad  episcopum  Viterbiensem,  nam  idem  non 
tiabent  Tribunal.  2°  An  Provicarius  possit  exequi  Romanae  Ecclesiae 
rescripta  Vicario  Generali  commissa  ?  Iterum  negative  respondemus:  ipse 
enim :  1°  non  est  Vicarius  Generalis  ;  2°  quando  plures  sunt  Vicarii , 
eadem  rescripta  exequi  tantum  possunt  a  Vicario  principali,  qui  solus 
esse  potest  delegatus  S.  Sedis  Clem.  Etsi  2,  de  rescript.  et  ib.  Gloss. 

166.  Vicarium  ,  sive  Vicarios  pro  rcgimine  dioecesis 
suae  deputat  Episcopus  per  solam  suam  expressam  vo- 
luntatem  (l).  Haec  facultas  eidem  competit  ex  iure  per 
dispositionem  tituli  Sexti  Decretalium  de  officio  Vicarii , 
per  conformes  S.  Congregationis  decisioncs,  et  per  una- 
nimes  Doctorum  sententias.  Ouin  immo  in  hoc  negotio 
secundum  hodiernam  consuetudinem  ncque  indiget  con- 
sensu,  aut  consilio  Capituli  sui  (2).  Sed  quandoque  con- 
stitutus  Vicarius  a  S.  Sede  confirmatur,  et  quandoque  E- 
piscopo  assignatur  (3). 

(l)  Voluntas  episcopi  manifestanda  est  per  scripturam,  non  ideo  quod 
scriptura  ad  actus  validitatem  necessaria  sit,  sed  ut  constet,  quousque 
Vicarii  potestas  extendatur  in  reservatis,  quae  mandatum  speciale  re- 
quirunt,  quae  non  praesumuntur  concessa,  nisi  probentur.  Hinc  ea,  quae 
ad  officium  Vicariatus  pertinent  Vicario  Generali  competunt  etiamsi 
non  probet.  ea  sibi  competere,  quia  praesumuntur.  Idcirco  Vicarius  in 
capite  decretorum  suorum  non  tenetur  exponere  litteras  commissionis 
suae  ,  quas  quidem  litteras  ex  communi  doctorum  sententia  exponere 
debet  alius  quicumque  delegatus  ;  secus  nulla  est  necessitas  credendi  , 
non  enim  praesumuntur.  Unde  scribit  Monacellus :  «  Tutior  ergo  via 
»  est,  quod  Vicarius  in  principio  sui  officii  coram  Capitulo  Cathedra- 
»  lis  per  cancellarium  Litteras  suae  deputationis  publicare  faciat  ,  et 
»  deinde  penes  acta  Cancellariae  per  extensum  registrari  curet  ».  Tit  1, 
pag.  1,  n.  33,  ubi  affertur  formula  ipsarum  Litterarum.  —  (2)  Quoad 
dependentiam  a  Capitulo  in  deputatione  Vicarii  distinguendum  est  inter 
ius  antiquum,  et  novum.  Iure  enim  antiquo  Vicarius  constituendus  erat 


168  TITULUS    XVII. 

ab  episcopo  nedum  cum  consilio ,  sed  et  cum  consensu  Capituli  ,  quia 
hoc  magnum  est,  et  maximum  dioecesis  negotium.  Cap.  4  et  5,  de  his 
quae  fiunt  a  Praelat.  At  iure  novo  ex  consuetudine  legitime  praescripta 
solus  episcopus  Vicarium  constituere  potest.  Sbrozzius,  de  Vic.  Episc, 
1«  2,  q.  55,  n.  14.  —  (3)  De  hoc  videndus  auctor  anal.  Iur.  Pont.  ser.  3, 
pag.  906. 

167.  Assumendus  in  Vicarium  Generalem  in  Spirituali- 
bus  debet  esse  clericus  saltem  prima  tonsura  initiatus  (l), 
non  coniugatus,  non  bigamus,  laurea.  vel  licentia  in  iure 
canonico  donatus  (2),  aetatis  annorum  viginti  quinque  in- 
ceptorum  ,  licet  adhuc  provectior  aetas  sit  desideranda 
ad  sapientiam  et  prudentiam  tanto  muneri  necessariam 
firmandam  (3).  Sed  si  ordine  presbyteratus  non  sit  insi- 
gnitus  ea  explicare  nequit  ,  quae  ad  forum  poenitentiale 
referuntur,  uti  est  absolutio  a  peccatis  (4). 

Ad  Vicarii  munus  assumi  nequit  Rector,  aut  Professor 
Seminarii  ,  ne  abstrahatur  a  cura  clericorum  (5),  et  re- 
gulariter  Parochus,  ne  abstrahatur  a  cura  animarum  (6)r 
Poenitentiarius  Episcopi,  ne  in  officio  audiendi  confessio- 
nes  delinquat  (7),  Regularis  praesertim  ex  ordine  men- 
dicantium  ,  ne  habeat  extra  clausuram  vagandi  occasio- 
nem  (8),  Frater ,  aut  Nepos  Episcopi  ,  ne  videatur  Epi- 
scopus  iurisdictione  gratificare  suos,  et  demum  Civis,  ne 
propter  partium  studia  subditis  sit  suspectus,  ut  definivit 
Benedictus  XIII  in  Synodo  Romana  (9)  his  verbis.  «  E- 
piscopi  praeterea  in  Vicarios  Generales  suos  fratres  aut 
nepotes  ,  aut  propriae  Episcopalis  urbis  cives  non  eli- 
gant  »   (10). 

(l)  Laicus  ecclesiastica  negotia  tractare  non  potest  Cap.  2,  de  iudic, 
In  Hispania  tamen  debet  esse  clericus  sacro  presbyteratus  ordine  insi- 
gnitus.  Bul.  Decet  Romanum  Clementis  VIII  —  (2)  Contra  hanc  asser- 
tionem  aliqui  dicunt,  hoc  nullibi  in  iure  cautum  inveniri.  Sed  reponi- 
mus,  in  iure  etiam  naturali  cautum  esse,  Episcopi  Vicarium  debere  esse 
idoneum.  Quomodo  erit  idoneus,  si  iuris  peritus  non  sit?  Attamen  non 
est  absolute  verum,  nullibi  in  iure  reperiri  cautum  ,  quod  vicarius  E- 
piscopi  debeat  esse  iuris  peritus  :  nam  Alexandcr  III  Abbati  Cassinensi 
scribens  ait:  Caeterum  luam  prudentiam  volumus  non  latere ,  quod  nou 
sunt  causae  matrimonii  tractandae  per  quoslibet,  sed  per  iudices  discretos, 
qui  poiestatem  habeant  iudicandi,  et  statuta  canonum  non  ignorent.  Cap.  1 
de  consang.  et  affin.  Praesumptio  autem  huius  scientiae  stat  in  iuris 
doctore,  et  non  in  alio  quocumque.  Insuper  Vicarius  Capitularis  ex  di- 


DE    YIC.    EPISCOP.  I69 

spositione  Tridentini  debet  esse  doctor ;  quare  idem  dicendum  non  erit 
de  Vicario  Generali,  qui  simile  gerit  officium,  et  habet  iurisdictionem? 
Sacra  vero  Congregatio  Episc.  et  Reg.  pluries  declaravit  ,  Vicarium 
Generalem  Episcopi  esse  deber^  licentiatum  ,  vel  doctorem  in  iure  ca- 
nonico,  nec  sufficere  si  sit  Theologus  Ferraris  verb.  Vicarius  Generalis 
art.  l  ,  n.  38.  Vicario  enim  Generali  non  licentiato,  neque  doctori  in 
iure  canonico,  dandus  est  consultor ,  vel  Assessor  in  causis  ,  quod  ob- 
servari  debet  a  Vicario  Capitulari  ,  si  doctor  similiter  non  sit.  Cap. 
Statuium  §  Assessorem  de  rescript.  in  6.  Monacellus,  p.  1,  f.  2,  n.  27. 
—  (3)  In  sacro  enim  eloquio  scriptum  est :  In  antiquis  est  sapientia,  et 
in  tnulto  tempore  prudentia.  Iob.  c.  12.  —  (4)  Quoad  officia  Vicarii  Vid. 
Pellegrinum  in  prax.  Vicar.  in  mon.  gen.  —  (5)  Bul.  Creditae  nobis 
Bened.  XIII.  —  (6)  Pellegrinus,  1.  c,  n.  9,  et  Fagnanus  ad  caput  Ad 
haec  de  praeb.  et  dignit.  Si  enim  Parochus  habet  Parochiam  extra  ci- 
vitatem  ,  res  patet  per  se  ,  quia  non  potest  simul  residere  in  sua  pa- 
rochia,  et  penes  Episcopum  in  curia.  Si  autem  parochia  sit  in  ipsa  ci- 
vitate,  adhuc  obstat  ratio  occupationum  diversarum,  et  veluti  incompa- 
tibilium;  sed  magis  obstant  resolutiones  S.  Congregationis  Concilii  pas- 
sim  a  Doctoribus  citatae.  Unde  ex  solo  Papae  indulto,  certis  observa- 
tis  conditionibus,  Parochus  potest  esse  Episcopi  Vicarius.  S.  Cong.  16 
novemb.  1835.  Anal.  Iur  Pont.  ad  an.  1857,  pag.  2895.  —  (7)  S.  Cong. 
Episc.  et  Reg.  15  iul.  l6ll.  Ideo  ad  hoc  gerendum  officium  Poeniten- 
tiario  necessaria  est  S.  Sedis  licentia,  quae  dari  non  solet,  nisi  ad  tem- 
pus  limitatum  ,  et  cum  onere  ei  deputandi  substitutum  in  officio  poe- 
nitentiarii.  S.  Cong.  23  april.  1841.  Anal.  1.  cit.  —  (8)  Clem.  Exivi , 
§  Proinde,  de  verb.  signif.  et  ibi.  Gloss.  Neque  videtur,  eosposseido- 
neos  reddere  licentia  superioris  ,  quia  Clemens  V,  omnibus  Praelatis 
districte  iniungit,  ne  omittant  monachos  corrigere  et  compescere,  qua- 
tenus  ad  curias  non  accedant.  Clem.  Ne  in  agro  §  Quia  vero  ,  et  lb. 
Gloss.  ;  eaque  datur  ratio  ,  quia  monachus  curialis  ad  totam  religionis 
massam  corrumpendam  concurrit.  Ad  hoc  confirmandum  plures  editae 
sunt  sacrae  Congregationis  Episc.  et  Reg.  decisiones  ,  quas  refert  Fer- 
raris  verb.  Vicarius  Generalis  ,  art.  l,  n.  21  et  Petra  ad  const.  6  Gre- 
gorii  XI  ,  n.  12  in  tom.  4,  ubi  docet  praxim,  et  Sacrarum  Congrega- 
tionum  sensum  improbare  deputationem  Regularium  in  Vicarios  Gene- 
rales ,  nisi  in  particularibus  circumstantiis  haec  deputatio  a  S.  Cong. 
Episc.  et  Reg.  Episcopo  permittatur.  —  (9)  Tit  8,  c.  2.  —  (10)  Dioe- 
cesani  etiam  ab  officio  Vicarii  excludendi  sunt ,  quos  semper  exclusit 
S.  Carolus  Borromaeus  eligendo  exteros,  et  in  hoc  sensu  pluries  decla- 
ravit  S.  Congregatio  Episc.  ut  tradit  Pellegrinus  in  prax.  Vic.  in  1 
summ.,  n.  2.  Ita  docet  Card.  De  Luca  ,  etiamsi  ipse  Episcopus  esset 
exterus.  Ad  Trid.  disc.  31,  n.  21.  et  Pignatellus,  tom.  9,  consult.  162, 
qui  ulterius  tenet  ,  iam  constitutos  Vicarios  dioecesanos  esse  removen- 
dos,  ne  forte  amicitia,  propinquitate,  familiaritate,  gratia,  aut  metu  ius 
violent.  Haec  theorica  a  nuperrimis  S.  Congregationis  decisionibus  ita 
confirmata  fuit,  ut  nullum  relinquat  dubium  de  certitudine  conclusionis, 
etiamsi  ageretur  de  canonico  ecclesiae  cathedralis.  Decisiones  huiusmodi 
afferuntur  ab  Auctore  Analectae  Iuris  Pontificii  ,  qui  pluribus  in  locis 
de  hac  re  abunde  pertractat,  quique  ex  adductis  S.  Congregationis  for- 


170  TITULUS    XVII. 

malibus  resolutionibus  demonstrat,  Sanctam  Sedem  quandoque  indultum 
concedere,  ut  Episcopus  queat  habere  dioecesanum  pro  exercitio  iuris- 
dictionis  suae  solum  ad  tempus,  ex.  gr.  ad  annum,  ad  quinquennium , 
vel  donec  Episcopus  personam  idoneam  extraneam  reperiat,  cum  dua- 
bus  conditionibus  ,  ut  vocetur  Provicarius  ,  non  Vicarius,  et  ut  se  non 
ingerat  in  rebus  ,  qua^  suos  propinquos,  vel  patriam  respiciunt.  Unde 
non  sunt  audiendi.  qui  cum  Sbrozzio  contrarium  sentiunt,  eo  quod  vir- 
tus  Vicarii  nota  debet  esse  populo  ,  et  mores  populi  Vicario  ,  et  illi 
sunt  reprehensione  digni  ,  qui  hodiernis  temporibus  querelas  emittunt, 
quod  Episcopi  in  Vicarios  Generales  non  dioecesanos,  sed  exteros  sibi 
assumunt.  His  sane  querimoniis  palam  fit  ,  ut  ait  Bouix  ,  non  parum 
neglectum  fuisse  sacrae  disciplinae  studium.  Si  enim  vel  obiter  Cano- 
nistarum  hac  de  re  disceptationes  introspectae  fuissent,  non  carpenda  , 
sed  laudanda  potius  ea  Episcoporum  agendi  ratio  videretur.  De  iudic, 
p.  2,  c.   3,  §   l,  q.  9. 

168.  Vicarius  Gencralis  hoc  nomine  appellatur  ,  quia 
ab  Episcopo  generale  habet  mandatum  ,  vel  commissio- 
nem  omnia  faciendi,  quae  ad  regimen  ordinarium  dioe- 
cesis  pertincnt.  quam  ob  rem  Ordinarius  dicitur.  Non  ta- 
men  omnia  potest  .  quae  potest  Episcopus.  Sunt  quidem 
multa,  quac  speciale  mandatum  desiderant.  Hinc  si  Epi- 
scopus  in  commissionis  litteris  hac  utatur  clausula:  Do 
tibi  potestatem  omnia  meo  nomine  exercendi ,  etiam  quae  spe- 
ciale  mandalum  requirunt,  adhuc  res  arduas,  et  magni  prae- 
iudicii  negotia  Vicarius  Generalis  non  posset  expedire  , 
quia  in  generali  commissione  non  veniunt  ea,  quae  quis 
verosimiliter  non  esset  in  specie  concessurus  (l).  At  si 
quid  arduum  in  generali  commissionc  fuerit  expressum  , 
alia  minora  etiam  ardua  intelligitur  concessa  .  quia  dum 
Episcopus  voluit  maius,  voluit  et  minus  (2). 

(l)  Reg.  81.  Iur.  in  6.  —  (2)  Arg.    cap.    4,    de    procurat  in    6,    et 
Clem.  2   eod. 

169.  Propterea  in  vim  mandati  generalis  non  potest 
Vicarius  ea  facere  ,  quae  ordinis  episcopalis  exercitmm 
respiciunt,  ut  est  ordinare,  Ecclesias  consecrare,  etc,  li- 
cet  ipse  Vicarius  sit  in  ordine  episcopali  constitutus,  nisi 
datus  quoque  sit  Vicarius  in  Pontificalibus,  qui  a  Docto- 
ribus  dicitur  etiam  suffraganeu^:  non  potest  poenam  amo- 
tionis  a  beneficio,  ab  officio,  aut  administratione  inferre  (l): 


I 


DE    VIC.    EPISCOP.  171 

non  potest  a  censuris  absolvere  ,'  vA  in  irregularitatibus 
dispensare  ,  in  quibus  absolvit  ,  vel  dispensat  Episcopus 
in  vim  Trid.  capitis  sexti  sessionis  vigesimae  quartae  de 
reformatione :  non  potest  conferre  beneficia  ,  licet  queat 
a  patronis  praesentatos  in  beneficiis  ins'ituere  .  quia  in 
collatione  est  actus  liberalitatis,  et  donaiionis  ,  in  istitu- 
tione  vero  actus  tantum  iustitiae  :  non  potest  beneficia 
unire,  dividere ,  aut  supprimere  ,  et  similia  facere,  quae 
maiora,  et  graviora  sunt.  Quare  ut  eius  potestatis  limites 
apprime  innotescant,  vicariatus  Litterae  sunt  accurate  in- 
spiciendae  (2) 

(l)  Cap.  2  de  offic.  Vic.  in  6.  —  (2)  Alia  sunt  plura,  quae  Vicarius 
Generalis  absque  speciali  mandato  peragere  nequit,  quorum  catalogum 
texere  nobis  negotium  nimis  longum  foret;  propterea  lectorem  remit- 
timus  ad  Canonistas  in  tit.  de  offic.  Vic.  et  praesertim  ad  Bened.  XIV, 
•de  Synod.  1,  2,  c.  8,  n.  2 ;  ad  Bouix  ,  de  iudic,  p.  2,  c.  4,  §  2,  et  ad 
Pellegrinum  in  prax.  Vic,  p.   1,  sect.  2 

170.  Quaedam  tamen  sunt,  quae  nullo  modo  potest  E- 
piscopus  Vicario  suo  delegare.  Delegare  enim  non  potest: 
1°  Ea  quae  ad  ordinem  episcopalem  referuntur,  si  Vica- 
rius  simplex  sit  sacerdos ,  cuiusmodi  est  benedicere  Ab- 
bates,  et  sacra  paramenta  (l) ;  virginibus  monialibus  con- 
secrationis  velum  conferre  (2),  et  reconciliare  post  pol- 
lutionem  Ecclesias  consecratas  (3):  2°  Ea  quae  pertinent 
ad  dignitatem  episcopalem  ,  cuiusmodi  sunt  functiones  e- 
piscopales.  et  specialiter  missae  conventuales  ,  aut  ponti- 
ficales,  quae  in  absentia  Episcopi  ad  primam  capituli  di- 
gnitatem  pertinent  (4).  3°  Ea  quae  Episcopo  commissa 
sunt  ,  in  quibus  electa  fuit  industria  personae.  40  Facul- 
tatem  absolvendi  ab  haeresi  occulta  (5).  5°  Decisionem  , 
aut  sententiam  in  causis  Fidei.  et  haeresis  (6).  6°  Degra- 
dationem  actualem  et  solemnem  clericorum  (7).  7°  De- 
cretum  suspensimis  ex  informata  conscientia  (8). 

(l)  Monacellus,  p.  1,  t.  1,  f.  1,  n.  50.  Pro  benedictione  sacrorum  pa- 
ramentorum  dari  nunc  solet  episcopis  facultas  a  Rituum  S.  Congrega- 
tione  ,  ut  possint  eam  simplicibus  sacerdotibus  delegare.  —  (2)  Circa 
Monialium  consecrationem  videndus  Benedictus  XIV,  in  Inst.  85  ,  in 
qua  modum  huius  consecrationis  exponit.  —  (3)  Ex  nova    S.  Congre- 


172  TITULUS    XVII. 

gationis  praxi  datur  petenti  episcopo  specialis  facultas,  ut  queat  dele- 
gare  simplicibus  sacerdotibus  potestatem  reconciliandi  Ecclesias  con- 
secratas,  et  benedicendi  campanas.  —  (4)  Decret.  S.  Rituum  Congreg. 
apud  Gardellini.  —  (5)  Hanc  facultatem  non  habent  episcopi  in  se,  ut 
demonstrat  Benedictus  XIV,  de  Synod.  1.  9,  c.  4,  sed  delegatam  a  Tri- 
dentino,  ita  ut  nequeant  eam  delegare  eorum  Vicariis.  Sess.  24  ,  c.  6  , 
de  ref.  Bulla  Coenae  hanc  Tridentini  delegationem  substulit.  Nihilomi- 
nus  talis  facultas  solet  ex  S.  Sedis  indulto  episcopis  petentibus  ad  de- 
terminatum  tempus  concedi  cum  potestate  eam  subdelegandi  eorum  Vi- 
cariis  Generalibus,  et  aliis  sacerdotibus  in  casu  particulari.  Excipiun- 
tur  tamen  semper  haeretici  publice  dogmatizantes,  circa  quos  habet  e- 
piscopus  tamquam  fidei  Inquisitor  potestatem  iudicandi  in  suo  tribu- 
nali,  et  haereticos  absolvendi,  modo  ea  observentur,  quae  pro  haeresis 
abiuratione  sunt  praescripta.  —  (6)  Citatae  causae  definiri  tantum  pos- 
sunt  per  episcopum,  ut  eruitur  ex  decisione  supremae  Inquisitionis  in 
causa  Novariensi  17  sept.  1856.  Cuius  enim  eiusdem  S.  Congregationis 
Praefectus  sub  die  2  octob.  eiusdem  anni  ad  episcopum  Novariensem 
scribebat,  ipsum  episcopum  posse  committere  efformationem  processus 
in  causis  fidei  Vicario  Generali,  non  ve^o  causae  decisionem,  quae  ab 
ipso  tantum  episcopo,  tamquam  Inquisitore  nato,  pronunciari  potest.  — 
(7)  Cap  2,  de  poen.  in  6  et  Trid.  sess.  13,  cap.  4,  de  ref.  —  (8)  Ra- 
tio  est,  quia  hic  procedendi  modus  est  extraordinarius,  et  gravibus  im- 
plexus  difficultatibus,  cum  totum  negotium  in  occulto  agatur,  et  soli  iu- 
dici  conscientiae  innitatur.  Giraldus  ad  cap.  1  ,  sess.  13  Trid.  de  ref. 
in  not.  2.  Episcopus  decretam  ex  informata  conscientia  suspensionem 
non  potest  manifestare  nisi  metropolitano  in  casu  appellationis  .  uti 
habetur  in  constitutione  Benedicti  XIV  Cum  illud.  Ideoque  huiusmodi 
poena  sub  secreto  quoad  omnes  est  infligenda  .  ne  sacerdos  suspensus 
infametur. 

171.  Ea  sententia,  qua  iurisdictio  Vicani  Generalis  affir- 
matur  ordinaria  ,  non  delegata  ,  verior  est  tum  directe  , 
tum  indirecte.  Nam  Vicarius  Generalis  habet  iurisdictio- 
nem  Episcopi,  et  unum  idemque  cum  ipso  tribunal,  sive 
auditorium  (l),  in  quo  ipsius  Episcopi-  personam  reprae- 
sentat  (2).  Idcirco  Episcopi  et  Vicarii  Generalis  una  ea- 
demque  est  iurisdictio,  et  in  utroque  ordinaria,  cum  ambo 
in  communibus  huius  iurisdictionis  attributis  unam  refe- 
rant  personam  moralem,  et  factum  unius  sit  factum  alte- 
rius  (3).  Insuper  si  Vicarii  Generalis  iurisdictio  foret  de- 
legata,  daretur  appellatio  a  Vicario  ad  Episcopum,  ut  da- 
tur  a  delegato  ad  delegantem  ;  at  a  Vicario  non  appel- 
latur  ad  Episcopum  ,  quia  idem  esset  ac  ab  eodem  ad 
eumdem  appellare  (4);  immo  nec  valeret  consuetudo  ap- 
pellandi  (5).  Iurisdictio  itaque  Vicarii  Generalis    non    est 


DE    VIC.    EPISCOP.  173 

delegata,  sed  ordinaria  ;  quod  intelligimus  de  iurisdictione 
communicata  per  primum  mandatum,  licet  multa  specia- 
lium  commissionum  capita  contineat ,  et  de  iurisdictione 
communicata  imposterum  per  aliud  speciale  mandatum  , 
modo  hoc  datum  sit  Vicario  tamquam  Vicario  ,  vel  ra- 
tione  vicariatus;  quo  casu  concessiones  uniuntur,  et  quod 
de  uno  connexorum  statuitur  ad  aliud  connexum  exten- 
ditur  (6).  Sed  si  Episcopus  quid  Vicario  suo  committat 
independenter  a  vicariatu  ,  seu  seorsim  tamquam  extra- 
neo  ,  praedictae  rationes  cessant  ,  et  mrisdictio  remanet 
delegata,  in  qua  a  Vicario  ad  Episcopum  appellatio  ad- 
mittitur. 

Neque  hanc  nostram  conclusionem  enervat  contrario- 
rum  argumentum,  quod  iurisdictio  ordinaria  datur  a  lege; 
sed  iurisdictio  vicarii  datur  ab  homine,  seu  ab  Episcopo, 
cuius  vices  gerit  :  nam  falsum  est ,  iurisdictionem  Vicarii 
ex  integro  provenire  ab  homine :  equidem  provenit  ab 
homine,  quatenus  Vicarius  debet  ab  Episcopo  nominari  , 
sed  nominatus  iurisdictionem  habet  ex  iure.  Hinc  non  agit 
vices  alterius  tantum  ex  commissione,  sed.  praesupposita 
commissione  ,  in  proprio  officio  ,  et  ex  iuris  dispositione 
vice  alterius  fungitur  ,  ut  patet  ex  toto  titulo  de  officio 
Vicarii  in  Sexto  Decretalium  (7).  Firmum  itaque  semper 
manet  ,  Vicarii  Generalis  iurisdictionem  esse  ordinariam  , 
vel  mandatam,  ut  alii  dicunt,  quae  ordinariae  assimilatur. 

(l)  Cap.  2,  de  consuet.  in  6.  —  (2)  Cap.  3,  de  appell.    in   6,  et  ib. 
Gloss.  quae  notat  officialem  episcopi  esse  ordinarium,  non  delegatum. 

—  (3)  Quare  episcopus  rescindere  nequit  sententiam  a  suo  Vicario  pro- 
latam  ,  quae  in  iure  nulla  non  sit ,  et  in  aliquo  casu  imputatur  epi- 
scopo  delictum  Vicarii  in  administratione  commissum  ac  damna  illata 
per  eum  sunt  quandoque  reparanda.   —  (4)  Cit.  cap.  3,  de  appel.  in  6. 

—  (5)  Cit.  cap.  2,  de  consuet.  in  6,  ubi  Pontifex  sic  loquitur:  «  Non 
»  putamus  ,  illam  consuetudinem  quantocumque  tempore  de  facto  ser- 
»  vatam  ,  consonam  rationi  ,  ne  ab  eodem  ad  se  ipsum  ,  cum  sit  idem 
»  auditorium  utriusque,  appellatio  interposita  videatur  ».  —  (6)  Cap. 
3,  de  const.  —  (7)  Neque  prodest  adversariis  obiicere  principium,  quod 
duo  simul  eamdem  rem,  et  eodem  modo  in  solidum  possidere  non  pos  - 
sunt.  Cap.  3,  de  probat.  nam  episcopus  eiusque  Vicarius  eamdem  iu- 
iurisdictionem  possident,  sed  non  eodem  modo.  Episcopus  possidet  prin- 
cipaliter,  et  per  quasi-dominium  ;  Vicarius  vero  tantum  accessorie  ,  et 
per  usum.  Neque  similiter  illis  prodest  opponere,   iurisdictionem   ordi- 


174  TITULUS    XVII. 

nariara  morte  concedentis  non  solvi  ,  sed  iurisdictionem  Vicarii  morte 
Episcopi  solvi.  Nam  inrisdictio  ordinaria  morte  concedentis  nori  solvi- 
tur  ,  si  non  est  cum  eius  iurisdictione  connexa ;  sed  solvitur  ,  si  est 
connexa,  et  unita,  quia  accessorium  debet  sequi  suum  principale. 

172.  Haec  resolutio  plurium  est  foecunda  deductionum; 
etenim  cum  iurisdictio  Vicarii  Generalis  sit  ordinaria,  po- 
test  eam  aliis  delegare ,  causae  specialis  cognitionem  al- 
teri  committere  .  et  sibi  ex  causa  ad  modicum  tempus 
Vicarium  substituere,  quod  non  posset,  si  eius  iurisdictio 
foret  delegata,  cum  ex  iuris  principio  delegatus  non  va- 
leat  subdelegare,  nisi  sit  delegatus  a  Principe,  qui  ob  de- 
legantis  dignitatem  potest  adhuc  subdelegare. 

Similiter  cum  Vicarii  iurisdictio  sit  ordinaria,  non  te- 
netur  suarum  litterarum  exemplum  exhibere,  ut  quis  ci- 
tatus  ad  suum  tribunal  sui  copiam  facere  teneatur  ,  ad 
quod  certe  obligatur  delegatus,  aliter  citatus  in  iudicium 
venire  non  cogitur ,  quia  nemo  delegatus  creditur ,  nisi 
delegationem  probet  (l). 

Cum  demum  haec  iurisdictio  sit  ordinaria,  et  cum  epi- 
scopali  iurisdictione  identica,  appellatio  a  Vicario  ad  Epi- 
scopum  non  admittitur.  Sed  nihilominus  coram  Episcopo 
potest  agi  de  nullitate  sententiae  a  Vicario  Generali  pro- 
latae  (2),  potest  Episcopus  causam  ad  se  evocare,  et  de 
interlocutoria  cognoscere ,  quia  quousque  negotium  in  e- 
piscopali  audientia  manet,  ad  Episcopum  spectat  videre, 
an  Vicarius  suo  munere  recte  fungatur. 

(l)  Cap.  31,  de  off.  et  pot.  deleg.  —  (2)  Quia  cum  prolata  sit  con- 
tra  canones,  suspensa  manet,  et  appellatione  non  eget.  Cap.  1  de  sent. 
et  re  iud.;  et  quia  iudex  ,  qui  nullam  tulit  sententiam,  suo  non  est  fun- 
ctus  officio.  Nihilominus  nullitas  sententiae  ex  consuetudine  solet  a  su- 
periori  per  appellationem  declarari.  An.  Reiffenstuel,  de  appel.  n.  31. 

173.  Vicarii  Generalis  iurisdictio  deficit  ex  parte  ipsius 
per  mortem,  et  renunciationem  sive  expressam  ,  sive  ta- 
citam  ,  ut  si  a  loco  Vicariatus  egrediatur  animo  non  re- 
vertendi;  ex  parte  vero  Episcopi  deficit:  per  eius  mor- 
tem,  renunciationem,  translationem,  depositionem,  suspen- 
sionem  (l),  et  mandati  revocationem  (2).  Nam  quocumque 
modo  iurisdictio  in  Episcopo  cesset,  eodem  cessat  statim 


DE    VIC.    EPISCOP.  175 

in  eius  Vicario,  licet  res  non  sil  amplius  integra.  Nihilo- 
minus  gesta  per  Vicarium  ignorantem  Episcopi  mortem 
valida  censentur  (3). 

(l)  Idem  dicendum  si  sit  excommunicatus  non  toleratus.  —  (2)  Circa 
mandati  revocationem  observamus  cum  Ferraris  in  ea  semper  haben- 
dam  esse  rationem  causae  ,  quae  eam  suadeat ;  alias  si  remotio  fieret 
sine  gravi  causa,  Vicarius  posset  per  S.  Congregationem  Episcoporum 
in  suum  officium  reintegrari.  Causae  autem  iustae  habentur  sequentes: 
la  Est,  si  de  Vicario  audiantur  multae  querelae.  S.  Congreg.  Episc.  in 
Spalatrensi  8  feb.  1601.  2a  Est,  quando  non  bene  gubernat,  nec  certio- 
rem  facit  S.  Congregationem  de  causis  magni  momenti,  in  defectu,  vel 
absentia  Episcopi.  S.  Cong.  Episc.  in  Agrigentina,  et  in  Tranensi  3  dec. 
1601.  3a  Si  scribat  irreverenter  ad  S.  Congregationem,  eiusque  Domi- 
nos  Ofiiciales.  S.  Cong.  Episc.  in  Reatina  3  sept.  1601.  4a  Si  aliquem 
S.  R.  E.  Cardinalem  debita  reverentia  non  tractet.  S.  Cong.  Episc.  in 
Savonensi  19  novemb.  1655.  5a  Si  careat  circumspectione  et  prudentia, 
licet  in  reliquis  idoneus  esset.  S.  Cong.  Episc.  in  Placentina  11  sept. 
1601.  6a  Si  excommunicatus  existat.  S.  Congreg.  in  Placentina  18  iun. 
1649.  7a  Si  mandatis  S.  Congregationis  obedire  renuat.  S.  Cong.  Episc. 
in  Parmensi  17  aug.  1643.  8a  Si  oriundus  fuerit  ex  eadem  civitate  vel 
dioecesi.  S.  Cong.  in  Ostunensi  28  iul.  1857,  et  in  aliis  pluribus.  Fer- 
raris  verb.  Vicarius  Generalis,  art.  4  ,  n.  29.  Eadem  habet  Pellegrinus 
in  Prax.  sect.  2,  subsect.  6,  n.  4  et  seqq.  Notat  tamen  ibi  n.  14,  quod, 
excommunicato  Vicario,  non  cessat  iurisdictio  in  Provicario,  modo  hic 
habeat  iurisdictionem  ab  Episcopo,  non  a  Vicario.  —  (3)  Vicarii  Ge- 
nerales  habendi  non  sunt,  ut  veri  Praelati,  quia  non  nativa,  sed  dativa 
iurisdictione  pollent  ;  neque  sunt  capitulo  cathedrali  superiores  ,  quia 
capitulum  ipso  iure  episcopalem  iurisdictionem  habet  in  habitu  ,  sede 
plena,  et  in  actu,  sede  vacante;  Vicarii  vero  sunt  tantum  iurisdictionis 
episcopalis  ministri.  Nihilominus  regulariter  in  conventibus  praeceden- 
tiam  habet  supra  capitulum,  modo  canonici  sint  in  simplici  veste  cho- 
rali,  et  non  sacra,  et  Vicarii  habitum  vicarialem  gerant,  quod  contingit 
in  synodo  dioecesana  ,  in  qua  Vicarius  Generalis  assidere  debet  post 
Episcopum.  Benedictus  XIV,  de  Synod.',  1.  3  ,  c.  10  ,  n.  2  ,  quod  con- 
tingit  etiam  in  choro  ex  pluribus  decisionibus  S.  Congregationis  Ri- 
tuum,  apud  Gardellini.  Quoad  habitum  vicarialem  haec  tradit  Benedi- 
ctus  XIV:  Vicarius  in  Synodo  vestes  defert ,  quibus  per  urbem  ince- 
dere  debet;  de  Synod.,  1.  3,  c.  11,  n.  8.  Sed  Barbosa  habitum  vicaria- 
lem  reponit  in  mantelletto  nigro  cum  subtana.  Summ.  decis.  apost. 
collect.  724.  Sacra  vero  congregatio  Rituum  definivit,  habitum  vicaria- 
lem  consistere  in  subtana  cum  mantello  ,  et  bireto,  et  si  non  est  Pro- 
notarius  Apostolicus  ,  ei  non  licere  uti  subtana  cum  cauda  et  mantel- 
letto.  Gardellini,  sub.  n.   3085. 

174.  Praeter  Vicarium  Generalem  Episcopi  sibi  eligunt 
Vicarios  Foraneos.  Horum  origo  antiquissima    est ,    et  a 


176  TITULUS    XVII. 

Corepiscopis  repetenda,  vel  ab  archipresbyteris  et  archi- 
diaconis  ruralibus.  Cum  enim  archipresbyteri  et  archi- 
diaconi  civitatenses  erant  Vicarii  nati  Episcoporum  in 
urbe :  archidiaconi  et  archipresbyteri  rurales  erant  eo- 
rum  Vicarii  in  pagis  et  oppidis  ,  in  quibus  tamquam  in 
parvis  episcopatibus  iurisdictionem  exercebant.  His  ar- 
chipresbyteris,  et  archidiaconis  decursu  temporis  Vicarii 
Foranei  cum  minore  iurisdictione  fuerunt  substituti  (l). 
Vicarius  Foraneus  nunc  est  ,  qui  ab  Episcopo  in  aliquo 
dioecesis  pagro,  aut  oppido  constituitur  ,  ut  in  co  ius  di- 
cat  in  quibu^dam  levioris  momenti  causis ,  et  iurisdictio- 
nem  exerceat  ad  certos  dumtaxat  actus  limitatam  (2). 
Ideo  vero  dicitur  Foraneus,  quia  foris,  sive  extra  locum, 
in  quo  sedem  habet  episcopus,  eiusdem  iurisdictionis  par- 
ticulam   exercet. 

Vicarius  Foraneus  in  pluribus  differt  a  Generali:  nam 
Generalis  potest  esse  litterarum  Apostolicarum  executor, 
quia  cst  in  dignitate  constitutus  ,  non  item  Foraneus,  qui 
nullam  habet  dignitatem  (3)  :  Generalis  idem  habet  cum 
Episcopo  consistorium  ,  Foraneus  diversum  :  a  Generali 
non  appellatur  ad  Episcopum,  ad  quem  a  Foraneo  legi- 
time  appellatur  :  Generalis  iurisdictio  est  ordinaria  ,  Fo- 
ranei  e  contra  delegata  ,  ut  omnes  fatentur  Doctores. 

Modica  Vicarii  Foranei  iurisdictio  in  eo  praesertim  con- 
sistit  ,  ut  inquirat  de  vita  et  moribus  clericorum  ,  ut  vi- 
deat  ,  an  Parochi  proprii  ministerii  partes  impleant  ,  et 
vigilet,  ne  errores,  aut  scandala  in  gregem  sibi  subditum 
irrepent  ,  de  quibus  omnibus  pro  nata  occasione  debet 
admonere  Episcopum  (4). 

(l)  Benedictus  XIV,  de  Synod.,  1.  3,  c.  3.  De  archipresbytero  rurali 
haec  legimus  in  cap.  4,  de  off.  archip.:  «  Ut  singulae  plebes  archipre- 
»  sbyterum  habeant.  Propter  assiduam  erga  populum  Dei  curam  sin- 
»  gulis  plebibus  archipresbyteros  esse  volumus,  qui  non  solum  impe- 
»  riti  vulgi  sollicitudinem  gerant ;  verum  etiam  eorum  presbyterorum. 
»  qui  per  minores  titulos  habitant ,  vitam  iugi  circumspectione  custo- 
»  diant,  et  qua  unusquisque  industria  divinum  opus  exerceat,  Episcopo 
»  suo  renuntient :  nec  obtendat  Episcopus,  non  egere  plebem  archipre- 
»  sbytero  ,  quasi  ipse  eam  gubernare  valeat ;  quia  etsi  valde  idoneus 
»  sit,  decet  tamen,  ut  partiatur  opera  sua,  et  sicut  ipsi  matrici  praeest, 
»   ita  archipresbyteri  praesint  plebibus,  ut  in  nullo  titubet  ecclesiastica 


I 


DE    VIC.    EPISCOP.  177 

»  sollicitudo.  Cuncta  tamen  ad  Episcopum  referant,  nec  aliquid  contra 
»  decretum  eius  ordinare  praesumant  »  —  (2)  Benedictus  XIV,  c.  loc. 
—  (3)  Clem.  2,  de  rescript.  in  6.  —  (4)  De  caetero  maiores,  aut  mi- 
nores  habet  facultates  ,  iuxta  dioecesis  statuta,  et  consuetudines.  Quoad 
dioecesim  Genuensem  haec  Vicarii  Foranei  iura  ,  et  officia  descripta 
sunt  in  cap.  17,  dioecesanae  Synodi  Emin.  Tadini.  In  iure  vero  com- 
muni  ultra  citatum  caput  officia  archipresbyteri  Foranei  possunt  col- 
ligi  ex  sequenti  decisione  S.  Congregationis  Concilii  relata  a  Barbosa, 
de  canon.,  c.  6,  n.  32.  Quaesitum  enim  fuit,  1°  an  quidam  archipresby- 
ter  plebanus  Materanensis  possit  sumere  informationes  super  matrimo- 
niis  a  forensibus  contrahendis,  et  illas  transmittere  Ordinario  pro  gra- 
tia  obtinenda9  S.  Congregatio  respondit:  Posse  quidem  sumere  informa- 
tiones  super  matrimoniis  a  forensibus  contrahendis  extraiudicialiter,  et  non 
in  figura  iudicii,  nec  cum  recepiione  testium  formaliter,  cum  isla  non  pos- 
sint  fieri  absque  iurisdictione  ,  quam  archipresbyter  ipse  non  habet.  2°  An 
possit  sibi  inobedientes  in.eius  officio  coercere ,  eisque  poenam  iniun- 
gere  ?  Et  respondit:  Non  posse  inobedientes  coercere,  nec  eis  poenam  iniun- 
gere  ,  cum  corrigere  et  imponere  poenas  absque  iurisdictione  esse  non  pos- 
sit ,  quam  archipresbyter  non  habet ,  licet  habeat  facultatem  eos  admonendi, 
ut  munera  eis  iniungenda  praestent ,  et  facienda  suo  loco  et  tempore  fa- 
ciant,  prout  decei;  in  casu  inobedientiae  habent  facultatem  referendi  omnia 
Episcopo  ad  effectum  ,  ut  contra  eosdem ,  prout  illi  visum  fuerit  expedire, 
procedat.  3°  An  possit  iurgia  inter  sacerdotes  et  clericos  orta  in  sua 
Ecclesia  componere ,  et  excitantem  clamorem  in  choro,  vel  in  sacrario 
punire  ?  Et  respondit :  Posse  amicabiliter  ,  et  prout  decet  bono  religioso  , 
iurgia  inter  sacerdotes,  et  clericos  orta  in  sua  Ecclesia  componere;  sed  non 
per  viam  iuris :  excitantes  auiem  clamorem ,  vel  discordias  seminantes  in 
choro,  vel  in  sacrario  posse  quidem  admonere,  ut  a  praedictis  desistant,  sed 
non  propterea  eos  punire  posse.  S.  Cong.  Conc.   11  decemb.   1598. 


Insiit.  Canon.   V«l.  I. 


178 


TITULUS  XVIII. 

DE     CAPITULIS      CANONICORUM. 

Summarium  :  175.  Capitulum  quid ,  et  quotuplex  ?  —  176.  Canonici  tenentur  in  sua  Ecclesia 
residere.  —  177.  Tres  tantum  vacationis  menses  illis  conceduntur.  —  178.  Quomodo  pu- 
niantur  absentes  ?  —  179.  Tenentur  choro  deservire.  —  180.  Missas  conventuales  celebrare, 
et  unam  pro  benefactori  bus  applicare.  —  181.  Episcopum  associare,  et  comitiis  capitularibus 
interesse.  —  182.  Fidei  professionem  emittere.  —  183.  Fructus  beneficii,  et  distributionis 
quotidianae  canonicis  assignantur.  —  184.  Quae  sint  iustae  absentiae  causae  ad  percipiendos 
fructus  ?  —  185.  Distributiones  dantur  tantum  canonicis  in  choro  praesentibus.  —  186.  Ne- 
que  possunt  a  praesentibus  absentibus  condonari.  —  187.  Quae  sint  iustae  absentiae  causae 
ad  percipiendas  distributiones  quotidianas?  —  188.  Qui  et  quot  sint  canonicorum  gradus  ? 
—  189.  A  quo,  et  qui  sint  ad  capitulum  convocandi?  —  190.  Quomodo  legitima  delibera- 
tio  capitularis  sumatur? 

175.  Capitulum  dupliciter  accipitur,  pro  loco  nimirum, 
in  quo  clerici  alicuius  Ecclesiae  in  unum  conveniunt ,  et 
pro  ipsa  clericorum  congregatione.  Hoc  altero  modo  ac- 
ceptum  capitulum  est  consistorium,  vel  senatus,  aut  col- 
legium  clericorum  Regularium  ,  aut  saecularium  alicuius 
claustri,  vel  Ecclesiae,  ubi  arca  servatur  communis  redi- 
tus  et  titulos  continens,  commune  institutum,  habitus,  syn- 
dicus  et  sigillum.  Idcirco  capitulum  dividitur  in  regulare 
et  saeculare,  prout  ex  regularibus,  vel  saecularibus  cle- 
ricis  componitur.  Hoc  postremum  subdividitur  in  cathe- 
drale,  et  collegiatum,  prout  spectat  ad  Ecclesiam  cathe- 
dralem,  vel  ad  Ecclesiam  simpliciter  collegiatam.  De  ca- 
pitulis  tantum  saecularibus  agimus. 

Saeculare  capitulum  ex  canonicis  saecularibus  confla- 
tur.  Canonici  sic  appellantur  a  canone ,  seu  a  regula  , 
quam  debent  in  Ecclesiae  famulatu  observare ,  qui  ex 
moderno  loquendi  usu  in  Regulares  et  saeculares  divi- 
duntur,  quia  illi  sub  cura  Abbatis  in  communi  vivunt  in 
claustris;  hi  vero  in  saeculo  separatim  sub  Episcopi  cura, 
postquam  ab  illis  desciverunt,  a  quibus  eorum  originem 
repetunt  (l). 

(l)  Circa  canonicorum  originem,  praetermissis  quorumdam  opinioni- 


TIT.    XVIII.    DE    CAPIT.    CANONIC.  179 

bus,  illud  tradimus,  quod  in  Pontificiis  monumentis  reperimus  expres- 
sum,  canonicos  nempe  Regulares  S.  Augustini  nuncupatos  in  primordiis 
Ecclesiae  a  Religiosis  Christi  Discipulis  fuisse  institutos,  eosque  origi- 
nem  habuisse  ab  Apostolis.  Benedictus  XII  inbul.  Ad  decorem,  et  S.  Pius  V 
in  bul.  Cum  ex  ordinum.  Inde  ex  ecclesiasticis  historiis  abunde  constat, 
canonicos  vitam  duxisse  communem,  quam  in  oriente  iamdiu  admissam, 
in  occidentem  detulit  S.  Eusebius  Vercellensis  Episcopus  ,  quamque 
postea  S.  Ambrosius  ,  S.  Augustinus,  S.  Martinus  Turonensis,  aliique 
Episcopi  probarunt.  Canonici  in  communi  viventes,  et  in  deterius  abeun- 
tes  ,  saeculo  Ecclesiae  octavo  a  Chrodogango  Metensium  Episcopo  in 
Gallia  accuratiorem  acceperunt  regulam,  in  Synodo  Aquisgranensi  au- 
ctam,  ob  quam  assimilabantur  monachis,  licet  religiosa  vota  non  emit- 
terent.  In  vim  huius  regulae  qui  ad  canonicalem  statum  contendebant, 
durum  debebant  exigere  novitiatum  sub  Praepositi  cura,  et  institutione 
Scholastici.  Benedictus  XIV,  de  Synod.,  1.  11  ,  c.  3,  n.  3  et  seqq.  Sed 
haec  vita  communis  a  saeculo  X  ,  quibusdam  in  locis  despici  coepit , 
cum  nonnulli  levamen,  seu  libertatem  quaerebant  ,  non  disciplinam,  ut 
singulariter  ,  sive  saeculariter  vivere  possent ,  et  saeculo  XII ,  ubique 
pene  antiquata  fuit,  quam  instaurare  conati  sunt  S.  Petrus  Damiani  in 
Italia,  S.  Ivo  Carnoiensis  in  Gallia,  et  S.  Ecbertus  Eboracensis  in  An- 
glia.  Ex  quo  factum  est,  ut  qui  inter  Canonicos  antiquam  vitam  com- 
munem  instauratam  retinuerint  ,  canonici  Regulares  ,  et  qui  seorsim  a 
vita  communi  in  saecularibus  domibus  manere  exoptaverint  ,  canonici 
saeculares  fuerint  nuncupati,  quos  leviter  obiurgat  S.  Ivo  in  epist.  6o, 
quia  refrigescere  passi  sint  charitatem  ,  quae  omnia  vult  habere  com- 
munia.  et  regnare  cupiditatem  fecerint,  quae  non  quaerit,  quae  Dei  sunt, 
et  proximi,  sed  ea  tantum,  quae  sunt  propria.  Quantae  felicitatis  esset 
pro  se  ,  proque  Ecclesia  vita  Canonicorum  communis  dici  vix  potest , 
quando  in  capite  ,  sive  Episcopo  ,  et  membris  unum  erat  refectorium , 
et  dormitorium,  una  mensa  a  divina  benedictione,  divino  sonante  Le- 
ctoris  eloquio  .  exhilarata  ,  una  mensura  cibi  et  potus  pro  necessitate , 
non  pro  voluptate,  concessa,  una  mens  ex  omnium  doctrinis  illustrata, 
et  unum  cor  ad  profectum  Religionis  ex  omnium  piis  desideriis  inflam- 
matum.  At  canonici  ad  vitam  singularem  conversi  ,  excepta  hac  exte- 
riori  vitae  communis  disciplina  ,  omnia  proprii  instituti  essentialia  re- 
tinuerunt ,  et  retinere  debent,  uti  continuo  sacri  canones  praescribunt. 
Scarfantonius  ad  Ceccoperium,  tit.  2,  n.   17. 

176.  Regula  canonicorum  postulat,  ut  ipsi  nedum  com- 
munia  clericorum  teneant,  cum  ex  canonicis  sumi  debeat 
exemplum  ,  quod  universo  clero  proponatur  (l),  et  cle- 
rici  omnes  ante  oculos  sibi  ponant  necesse  sit  vitae  ra- 
tionem,  quam  canonici  sequuntur  (2);  sed  etiam  ut  pecu- 
liaria  sibi  a  lege  imposita  officia  servent.  Et  primo  ,  te- 
nentur  observare  decretum  concilii  Tridentini  de  resi- 
dentia,  his  verbis  conceptum:  Praeterea  obtinentibus  in  iis- 
dem  cathedralibus,  aut  collegiatis  dignitates,  canonicatus,prae- 


180  TITULUS    XVIII. 

bendas,  aut  portiones,  non  Hceat  vigore  cuiuslibet  statuti,  aut 
consuetudinis ,  ultra  tres  menses,  ab  iisdem  Ecclesiis  quolibet 
anno  abesse ,  salvis  nihilominus  earum  Ecclesiarum  constiiu- 
tionibus,  quae  longius  servitii  tempus  requirunt;  alioquin  pri- 
mo  anno  privetur  unusquisque  dimidia  parte  fructuum ,  quos 
ratione  etiam  praebendae  ,  ac  residentiae  fecit  suos.  Quod  si 
iterum  eadem  fuerit  usus  negligentia  ,  privetur  omnibus  fru- 
ctibus,  quos  eodem  anno  lucratus  fuerit.  Crescente  vero  con- 
tumacia ,  contra  eos  iuxta  sacrarum  canonum  constitutiones 
procedatur  (3). 

Sequitur  ex  hoc  decreto,  ecclesiarum  cathedralium  Ca- 
nonicos  debere  per  novem  menses  in  eorum  Ecclesiis  re- 
sidere,  nisi  longius  servitii  tempus  requirant  ipsarum  Ec- 
clesiarum  constitutiones,  et  consuetudines,  quae  etiam  post 
Concilium  sunt  observandae;  minus  vero  servitii  tempus 
omnino  reprobatur,  etiam  causa  statuti,  a^ut  consuetudinis 
utut  immemorabilis ,  quae  tantum  ex  Summi  Pontificis 
indulto  posset  sustineri. 

(l)  Propterea  ut  quis  in  album  Canonicorum  assumi  possit ,  debet : 
1°  Habere  ordinem  car/onicatui  adnexum  ,  vel  saltem  capacitatem  ad 
illum  intra  annum  recipiendum ,  et  consequenter  etiam  aetatem  ad  il- 
lum  intra  annum  assequendum  :  excipitur  tamen  casus  ,  in  quo  agitur 
de  canonicatu  Ecclesiae  Collegiatae,  cui  nullus  sit  adnexus  ordo,  quia 
tunc  aetas  quatuordecim  annorum  suflicit.  Trid.  Sess.  24  ,  c.  12  ;  et 
Sess.  23,  c.  6,  de  ref.  20  Debet  eximia  integritate  vitae ,  morum  ,  et 
fidei  pollere,  ad  quam  probandam  a  Tridentino  cogitur  ad  solemniter 
professionem  Fidei  emittendam.  Trid.  cit.  cap.  12.  3°  Debet  in  S.  Theo- 
logia  ,  et  Iuris  canonici  scientia  excellere  ,  ut  fidem  ,  borosque  mores 
promovere  possit.  Hinc  ipsum  Tridentinum  hortatur  ,  ut  dignitales  0- 
■mnes  ,  et  saltem  dimidia  pars  canonicatuum  in  cathedralibus  Ecclesiis  ,  et 
collegiatis  insignibus  conferantur  tantum  magistris ,  vel  Doctoribus ,  aut 
etiam  Licentiatis  in  Theologia ,  vel  lure  canonico.  Trid.  cit.  cap.  — 
(2)  Bened.  XIV,  Inst.  107,  n.  4.  —  (3)  Trid.  Sess.  24,  c.   12,  de  ref. 

177.  Sequitur  iuxta  superius  dicta,  eisdem  dari  tantum 
tres  vacationis  menses,  qui  efformantur  a  nonaginta  die- 
bus  continuis,  vel  interpolatis  ,  modo  simul  canonici  non 
absint  ultra  tertiam  partem,  quia  hi  tres  menses  dantur 
canonicis  ,  non  capitulo  ,  quod  pro  servitio  Ecclesiarum 
semper  adesse  necesse  est,  et  dummodo  absentiae  in  Ad- 
ventu,  vel  Quadragesima,  aut  praecipuis  anni  festivitati- 


DE    CAPIT.    CANONIC.  l8l 

bus  non  contingant.  Quare  ad  hunc  effectum  ,  non  com- 
putantur  punctaturae  horarum,  ut  falso  quidam  sibi  per- 
suadebant ;  et  ideo  etiamsi  quis  absens  ultra  trimestre 
salvas  haberet  tres  quartas  punctaturarum  partes,  adhuc 
in  Concilium  delinqueret  (l). 

(l)  Sic  enim  definivit  S.  Congregatio  concilii  die  17  iunii  1594,  quae 
censuit  ad  constituendum  serviiium  novem  mensium  non  esse  colligendas 
punctaturas  ,  quasi  ii ,  qui  novem  punctaturarum  ex  duodecim  ,  quae  ex 
servitio  totius  anni  conflantur  ,  deserviendo  tulerint ,  servitio  novem  men- 
sium  debito  satisfecerint ;  sed  ipsos  dies  residentiae  ,  et  servitii ,  sive  con- 
tinui  fuerint,  sive  interpolati,  numerandos  esse,  ut  numerum  compieant  di- 
ctorum  novem  mensium.  V.  Benedictus  XIV,  Inst.  107,  n.  32.  Anno  ta- 
men  praecedenti ,  eadem  S.  Congregatio  respondens  Episcopo  Muti- 
nensi  petenti ,  an  censendi  forent  absentes ,  qui  non  absunt  a  dioe- 
cesi  vel  civitate  ,  sed  ab  Ecclesiae  servitio  tot  vicibus  ,  ut  trium  men  • 
sium  praescripta  quantitas  annuo  spatio  superetur  ?  Statuit,  istos  haberi 
pro  absentibus.  Id.  ibid.  n.  33.  Jlaec  sane  decisio  anterior  est,  cui  per 
decisionem  citatam  posteriorem  derogari  videtur.  Sed  ulterius  non  vi- 
dentur  esse  contrariae,  at  potius  conspirantes  ad  eumdem  finem,  nempe 
ad  prohibendam  omnino  absentiam  ultra  tres  menses.  Prima  revera  ex 
calculo  punctaturarum  ,  quae  non  excedant  quartam  partem  punctatu- 
rarum  totius  anni,  non  liberat  beneficiatum  a  servitio  chori,  quia  cum 
punctaturae  dierum  sint  quandoque  graviores  ,  et  quandoque  leviores , 
beneficiatus  posset  interesse  punctaturis  gravioribus,  et  abesse  leviori- 
bus,  et  sic  habere  vacationis  tempus  trimestre  maius.  Secunda  vero  ex 
calculo  punctaturarum  ,  quae  excedunt  quartam  partem  puactaturarum 
totius  anni  ,  deducit  ,  beneficiatum  iam  suae  vacationis  tempus  absum- 
psisse,  quia  sic  praesumitur,  et  ordinarie  contingit.  Sed  aliud  est  resi- 
dere  ,  et  aliud  servire  :  illud  importat  praesentiam  in  loco  beneficii  ; 
hoc  vero  praesentiam  in  choro.  Tres  praedicti  conciliares  menses  respi- 
ciunt  residentiam  ad  incurrendas  poenas  a  concilio  statutas  in  citato  de- 
creto  ,  et  ille  tamquam  residens  habetur  ,  qui  etiam  uni  horae  in  die 
intervenit  choro,  ut  docet  Fagnanus  ad  cap.  Licet  de  Praebend.,  1.  56. 
Servitium  vero  chori  continetur  in  alio  eiusdem  Tridentini  decreto  ,  ut 
infra  videbimus.  Caeterum  canonici  per  dictos  tres  menses  a  propria 
Ecclesia  abesse  possunt  etiam  sine  licentia  Episcopi  ,  quam  tamen  de- 
bent  illi  expetere,  et  hic  concedere,  si  velint  extra  dioecesim  proficisci. 
Benedictus  XIV,  cit.  Inst.  107,  n.  35   et  36. 

178.  Sequitur  ex  eodem,  Canonicos  absentes  a  suis  ec- 
clesiis  ultra  praedictum  tempus  primo  anno  amittere  me- 
dietatem  fructuum  praebendarum  suarum  ad  ratam  men- 
sium  ,  quibus  abfuerunt  ,  ex  S.  Congregationis  decisione 
citata  a  Fagnano  (l);  item  absentes  secundo  anno  amit- 
tere  omnes  fructus;  et  similiter  tertio  anno  absentes  posse 


182  TITULUS    XVIII. 

beneficii  titulo  privari  ad  formam  iuris  ante  Tridentinum 
constituti  (2).  Ex  iure  autem  ante  Tridentinum  constituto 
contra  iniuste  absentes  potest  episcopus  per  suspensionis, 
aut  excommunicationis  sententiam  procedere ;  qua  si  ne- 
queat  eorum  malitiam  emolire  ,  debet  eos  citare,  ut  sub 
poena  privationis  beneficii  intra  tempus  ab  ipso  statutum 
ad  residendum  revertantur  ,  si  locus  agnoscatur ,  in  quo 
absens  moratur  ;  si  vero  ignoretur ,  ter  debet  episcopus 
absentem  per  edictum  citare  ;  et  si  post  sex  menses  ab 
ultima  citatione  non  compareat  ,  vel  compareat  quidem  , 
sed  residere  iniuste  contemnat,  potest  illum  beneficio  pri- 
vare  (3). 

Hinc,  Tridentinum  cum  iure  antiquo  concordantes,  ad- 
notamus,  episcopum  contra  absentem  primis  duobus  an- 
nis  posse  procedere  dando  suspensionem  ad  formam  iuris 
antiqui,  etiamsi  ad  formam  Tndentini  iam  inceperit  pro- 
cedcre,  quia  in  hoc  iuris  antiqui  poenae  non  fuerunt  per 
ipsum  Tridentinum  sublala^  :  vel  posse  procedere  ad  for- 
mam  eiusdem  Tridentini  dumtaxat  ad  fructuum  privatio- 
nem.  Sed  eodem  tempore  adnolamus.  episcopum  non  posse 
devenire  ad  privationem  beneficii,  nisi  post  triennium  ab- 
sentiae,  post  superius  insinuatas  citationes,  aut  edicta,  et 
post  lapsum  sex  mensium  ab  ultima  citatione,  aut  edicto, 
quia  in  hoc  ius  anterius  a  Tridentino  fuit  correctum  (4). 

(l)  In  cap.  ex  tuae,  de  cler.  non  resid.,  n.  15.  —  (2)  Ratio,  ob  quam 
primo  anno  amissio  fit  tantum  ad  ratam  iniustae  absentiae,  cum  secundo 
fiat  absolute  quoad  omnes  fructus,  etiamsi  quis  pro  parte  anni  extitis- 
set  praesens,  haec  esse  videtur,  quia  prima  vice  delinquenti  magis  par- 
cendum,  cum  in  delicto  perseveranti  poena  sit  augenda.  —  (3)  Cap.  8, 
11  et  17  ,  de  cler.  non  resid.  —  (4)  Ita  demonstrat  ex  decisionibus 
S.  Congregationis  Benedictus  XIV.  Inst.  107,  n.  37  et  38.  Sed  viden- 
dus  est  etiam  Giraldus  ad  cit.  cap.  Ex  iuae ,  de  cler.  non  res'd.  Hic 
quaestio  est  inter  Doctores  ,  an  privatio  fructuum  a  Concilii  decreto 
illata  infligatur  ipso  iure,  ita  ut  statim  enascatur  obligatio  fructus  re- 
stituendi  Ecclesiae,  aut  alteri  pio  loco;  an  vero  infligatur  tantum  post 
condemnatoriam  iudicis  sententiam.  Reiffenstuel  ad  tit.  de  cler.  non  re- 
sid.,  c.  125,  cum  aliis  pluribus  docet  ,  privationem  inferri  solummodo 
post  condemnatoriam  iudicis  sententiam  ,  quia  Patres  Concilii  utuntur 
verbo,  privetur,  quod  poenam  ferendae  sententiae,  et  non  latae  eviden- 
ter  continet,  quia  rem  faciendam,  et  non  factam  indicat.  Sed  S.  De  L;- 
gerio  in  Moral.,  1.  4,  n.  129,  docet,  hanc  privationem  inferri  ipso  iure, 
darique  in  conscientia  restituendi  obligationem.  quia  postquam  Concilii 


DE    CAPIT.    CANONIC.  l83 

Patres  adhibuerunt  verbum  privetur,  subiunxerunt,  unusquisque  dimidia 
partc  fructuum  ,  quos  etiam  ratione  praebendae  ,  ac  residentiae  facit  suos. 
Ideoque  si  ratione  residentiae  beneficiatus  facit  fructus  suos,  non  resi- 
dendo  suos  non  facit.  Insuper  haec  doctrina  confirmatur  ex  bul.  Bene- 
dicti  XIV  Cutn  semper,  et  a  brev.  eiusdem  Dilecte  fiii,  in  quo  Pontifex 
declarat ,  adsistentes,  sive  interessentes  choro,  et  non  canentes  non  fa- 
cere  fructus  suos,  ac  restitutioni  esse  obnoxios:  at  si  in  choro  non  ca- 
nentes  non  faciunt  fructus  suos,  quomodo  suos  facere  poterunt  non  in- 
teressentes  et  absentes  ?  Ad  hoc  autem  restitutionis  onus  tenentur  quo- 
que  omnes  beneficiati  cum  cura,  vel  sine  cura  animarum,  immo  et  ha- 
bentes  praestimonia,  vel  praestimoniales  portiones,  vel  beneficia  absque 
servitio  ,  qui  horas  canonicas  Breviarii  non  recitarent  ,  et  quidem  pro 
rata  temporis  amittunt  beneiiciorum  fructus ,  ac  possunt  gravioribus 
poenis  puniri  ,  si  adsit  contumacia  ,  sicut  statutum  invenimus  in  bul. 
S.  Pii  V.  Ex  proximo,  quae  confirmat  aliud  praecedens  decretum  con- 
cilii  Lateranensis.  S.  De  Ligorio  in  Moral.,  1.  3  ,  n.  663  et  seqq.,  et 
Anal.  Iur.  Pont.  ad  an.   1854,   Pag-  695. 

179.  Secundo  ,  tenentur  Canonici  aliud  decretum  eius- 
dem  Concilii  observare  de  praesentia  in  choro,  et  in  di- 
vinis  officiis  .  his  verbis  conceptum  :  Omnes  vero  divina 
per  se  ,  et  non  per  substitutos  (l),  compellantur  obire  officia  , 
et  Episcopo  celebranti ,  aut  alia  Pontificalia  exercenti ,  adsi- 
stere ,  et  adsnvire  ,  atque  in  choro  ad  psallendum  instituto 
hymnis  ex  canticis  Dei  nomen  reverenter,  distincte .  devoteque 
Jaudare  (2).  Ex  tenore  huius  decreti.  quod  ex  praecedenti 
profluit  ,  liquido  patet ,  canonicos  teneri  choro  deservire 
per  se,  non  per  substitutos,  cum  caeteris  aliis  choro  de- 
servientibus  canere,  ne  tamquam  muta  simulacra  propriis 
sedibus  immorentur,  et  alia  peragere,  de  quibus  agit  Be- 
nedictus  XIV  (3). 

(l)  Nihilominus  S.  Cong.  Conc.  in  causa  Eugubina  censuit,  sublatam 
non  esse  canonicis  in  civitate  degentibus  facultatem  aliquando  sese  in- 
vicem  substituendi,  dummodo  eodem  tempore  substituens,  et  substitutus 
eidem  servitio  adscripti  non  sint.  Soglia  Inst  iur.  priv.,  §  21.  Hoc 
tamen  ius  non  conceditur  Coadiutoribus.  Giraldus  ad  cap.  Dolentes  de 
celeb.  miss  ;  neque  illis,  qui  morantur  extra  civitatem.  Hoc  conceditur 
ex  iusta  causa  ,  cum  moderatione  Episcopi,  ne  per  nimiam  frequentiam 
eo  iure  Canonici  abutantur.  Bened.  XIV.  Inst.  107,  §  3.  —  (2)  Trid. 
sess.  24,  c.  12,  de  ref.  —  (3)  Inst.  107,  n.  24  et  seqq.  S.  Carolus  Bor- 
romaeus  hac  de  re  ita  Canonicos  alloquebatur.  «  Vos  ,  qui  in  cathe- 
»  drali  Ecclesia  dignitates  obtinetis  ,  Canonici,  item  attente,  studiose  , 
»  rite,  pie,  religiose  divinas  laudes  concelebrate,  et  psallite  Deo  in  con- 
»   spectu  Angelorum  ,   canentes  in  cordibus  vestris    Domino.    In    choro 


I84  TITULUS    XVIII. 

»  nemo  privatim,  nemo  tacite  officium  recitet ,  sed  omnes  pariter  qui- 
»  cumque  adestis,  senes  cum  iunioribus  laudate  nomen  Domini  in  psal- 
»   mis,  hymnis  et  canticis   ». 

180.  Tertio,  tenentur  Canonici  missas  conventuales  in- 
ter  ipsum  divinum  officium  celebrare  (l),  unam  nimirum 
quotidie  de  officio  currenti  cum  applicatione  pro  bene- 
factoribus  :  alteram  de  feria,  si  praeter  festum  eo  die  oc- 
currat  feria  quadragesimae.  rogationum,  quatuor  tempo- 
rum.  aut  vigiliae:  et  etiam  tertiam,  si  praeter  festum,  et 
vigiliam  occurrant  rogationes  ,  ut  in  pervigilio  Ascensio- 
nis  (2).  Verurri  etsi  duae ,  vel  tres  missae  conventuales 
sint  interdum  celebrandae ;  tamen  unica  tantum  debet 
quotidie  pro  benefactoribus  in  genere  necessario  appli- 
cari  (3). 

(l)  Cap.  11,  de  celeb.  Mis.  —  (2)  Missa  conventualis  de  Sancto  ce- 
lebranda  est  post  tertiam  ,  de  vigilia  post  sextam  ,  et  de  rogationibus 
post  nonam.  —  (3)  Sic  defmitum  est  in  bul.  Cum  semper  Bened.  XIV. 
Non  excusat  ab  onere  quaecumque  consuetudo  quae  dicitur  abusus  et 
corruptela.  Id.  ib.;  et  Parochus  celebrans  missam  conventualem  ,  non 
excusatur  a  Missa  pro  populo,  qiiam  debet  celebrare  et  applicare  per 
alium.    Id.  Inst.   107,  n.   13.   et  seqq. 

181.  Ouarto  ,  tenentur  Canonici  Episcopum  rever  ri  , 
eumque  associare,  cum  accedit,  et  recedit  ab  ecclesia,  et 
comitiis  capitularibus  interesse  ,  nisi  legitime  excusentur, 
quod  etiam  tunc  evenire  potest  ,  cum  omnia  in  Capitulo 
sine  lege,  sine  ordine,  et  sine  modo  geruntur  (l)  ;  ahter 
non  intervenientes  delinquerent  ,  et  quidem  graviter  ,  si 
per  notabile  tempus  a  talibus  comitiis  per  contemptum 
abessent.  Haec  porro  interventio  ordinata  est  ad  spiri- 
tualia  et  temporalia  Capituli  .  et  Ecclesiae  negotia  rite 
definienda,  ex  quo  utriusque  bonum  et  felicitas  pendet. 

(l)  Barbosa,  de  Canon.,  cap.  4,  n.  4. 

182.  Ouinto  demum,  tenentur  Ecclesiae  Cathedralis  Ca- 
nonici  infra  duos  menses  a  die  adeptae  possessionis  prae- 
bendae  coram  Episcopo  et  Capitulo  lidei  professionem 
personaliter  emittere  ,  alioquin  fructus  praebendae  ipso 
iure  amittunt  (l),  licet  aliud  obtineat  circa  distributiones 


DE    CAPIT.    CANONIC.  l85 

quotidianas  ,  ut  animadvertit  Benedictus  XIV  (2).  Hoc 
tamen  onus  Ecclesiae  simpliciter  Collegiatae  Canonicis  , 
et  Dignitatibus  a  iure  communi  non  imponitur  ,  nisi  cu- 
ram  gerant  animarum  ,  uti  a  S.  Congregatione  decisum 
refert  Garcia  (3). 

(l)  Trid.  sess.  24,  c.  12,  de  ref.  Fructus  sic  amissi  accrescunt  capi- 
tulo.  Ceccoperius,  1.  4 ,  t.  10,  n.  3.  —  (2)  Inst.  60,  n.  15.  —  (3)  De 
benef.,  p.   3,   c.  3,   n.   11. 

183.  His  oneribus  respondent  commoda,  quae  maxime 
in  fructuum  perceptione  consistunt.  Fructus  autem  bene- 
ficiorum  duplicis  sunt  generis :  alii  dicuntur  fructus  an- 
nui,  vel  simpliciter  fructus  praebendae.  ut  sunt  redditus, 
proventus,  et  emolumenta,  quae  procedunt  ex  bonis,  seu 
iuribus  fixe  ,  et  perpetuo  beneficio  adnexis,  quaeque  be- 
neficii  dotem  constituunt;  et  alii  distributiones  quotidia- 
nae  appellantur,  ut  sunt  proventus,  qui  percipiuntur  pro 
certis  oneribus  missarum  ,  anniversariorum  ,  aliarumque 
functionum,  quique  in  singulos  dies,  vel  actus  distribuun- 
tur.  Ilfi  ,  Canonicis  assignantur  propter  annuam  in  loco 
canonicatus  residentiam ;  istae  ,  propter  quotidianam  in 
choro  praesentiam.  Et  si  in  aliqua  Ecclesia  Collegiata  di- 
stributiones  nullae  sint,  vel  ita  tenues,  ut  verisimiliter  ne- 
gligi  possint,  tertiam  partem  quorumcumque  proventuum 
potest  et  debet  Episcopus  a  praebendis  avellere  ,  et  in 
distributiones  convertere  (l). 

(l)  Trid.  sess.  21,  c.  3  ;  et  sess.  22,  c.  3,  de  ref.  Has  distributiones 
quotidianas  Ivo  Carnotensis  primus  instituisse  dicitur  ,  ut  quos  ad  ho- 
ras  canonicas  panis  interni  refectio  non  movebat,  panis  corporei  refe- 
ctio  provocaret.  Sed  Bonifacius  VIII  in  cap.  Consuetudinem  ,  de  cler. 
non  resid.,  eas  sub  lege  universali  constituit ,  lta  ut  qui  non  esset  in 
choro  eas  recipere  non  posset  ,  et  si  recepisset ,  earum  dominium  non 
acquireret,  nec  faceret  suas,  sed  ad  restitutionem  -teneretur. 

184.  Fructus  annui  integri  debentur  Canonico,  qui  con- 
tinuo  resedit,  immo  et  ei  qui  non  resedit,  si  ex  iusta  causa 
abfuit.  Iusta  autem  absentiae  causa  est:  solatium  animi 
per  tres  anni  menses;  servitium  Episcopi,  quod  duo  Ca- 
nonici  non  curati  ,  ipso  requirente  ,  in  dioecesi  admini- 
stranda  ei  praebent ,  quod    contraria    consuetudine  ,    aut 


186  TITULUS    XVIII. 

iuramento  tolli  non  potest  (l);  studium  sacrae  Scripturae, 
aut  Theologiae  in  aliqua  catholica  universitate  studiorum, 
quod  Doctores  ad  Ius  Canonicum  communiter  extendunt 
ex  identitate  rationis,  et  ex  Congregationis  definitione;  et 
officium  Magistri  in  iisdem  Faoultatibus,  sive  scientiis  (2). 
Qui  his  de  causis  absunt,  fructus  annuos  percipiunt,  quia 
iuris  fictione  residere  censentur:  sed  non  percipiunt  di- 
stributiones  quotidianas,  quae  ex  regula  generali  tantum 
praesentibus  in  choro  assignantur,    ut  mox  videbimus. 

Haec  sane  ita  procedunt,  si  in  Ecclesia  sint  et  fructus 
praebendae  ,  et  distributiones  quotidianae.  Nam  si  nulli 
essent  fructus  praebendae,  et  omnes  redditus  consisterent 
in  distributionibus  quotidianis  ,  hae  forent  in  tres  partes 
dividendae,  quarum  duae  tenerent  locum  fructuum  prae- 
bendae  ,  et  tertia  distributionum  quotidianarum :  et  ideo 
primas  duas  partes  lucraretur  Canonicus  iusta  ex  causa 
absens  ,  relicta  tertia  actu  inservientibus,  ne  sibi  sit  inu- 
tilis  praebendae  titulus ,  et  ne  actu  inservientes  debita 
frustrentur  mercede  (3). 

(l)  Cap.  7  et  15  ,  de  cler.  non  resid.  —  (2)  Trid.  sess.  5,  c.  1  ,  de 
ref.  et  c.  5  ,  de  magist.  —  (3)  Reiffenstuel  in  tit.  de  cler.  non  resid., 
n.  207. 

185-  Distributiones  quotidianae  debentur  Canonico,  qui 
praesens  in  choro  divinum  officium  rite  peregit.  Ita  de- 
finivit  Bonifacius  VIII ,  in  cap.  unic.  de  cler.  non  resid. 
in  6.  Idcirco  absens  etiam  ex  iusta  causa,  ut  in  proxime 
enumeratis  casibus  ,  etiamsi  esset  Episcopi  Vicarius  Ge- 
neralis,  distributiones  quotidianas  non  lucratur,  quae  iure 
accrescendi  in  utilitatem  praesentium  cedunt  ex  decreto 
Tridentini  (l),  cui  non  obest  aliud  decretum  eiusdem  Con- 
cilii  in  posteriori  sessione  (2),  in  quo  distributiones  non 
attribuuntur  Canonicis,  sed  Fabricae  Ecclesiae,  aut  alteri 
pio  loco  :  nam  hoc  posterius  decretum,  quod  de  dignita- 
tibus  ,  personatibus  ,  et  officiis  tantum  loquitur  ,  intelli- 
gendum  est  non  de  distributionibus,  quae  proveniunt  ex 
mensa  capitulari  ,  sed  de  distributionibus  quas  praedicti 
habent  proprias.  et  a  mensa  capitulari  separatas  (3). 

(l)  Sess.  21  ,  cap.  3  ,    de    ref.    —    (2)  Sess.     22  ,     cap.     3  ,    de    ref. 


DE    CAPIT.    CANONIC.  l8? 

—  (3)    Fagnanus    in    cap.     Qitia  nonmdll  de  cler.  non  resid.,  num.   11 
«t  seqq. 

186.  Caeterum  distributiones,  quae  a  non  praesentibus 
amittuntur,  nequeunt  a  praesentibus  eis  remitti,  sive  do- 
nari,  quod  licet  durum  videatur,  dum  interdicitur  Cano- 
nicis  sibi  acquisita  donare,  tamen  iustum  est,  ne  ex  libe- 
ralitate  ,  aut  collusione  Canonicorum  Ecclesiae  servitium 
minuatur  (l).  Et  ne  efficax  haec  providentia  eluderetur, 
statutum  fuit,  ut  in  qualibet  Collegiata  Ecclesia  duo  de- 
putentur  Canonici,  unus  nempe  ab  Episcopo  ,  et  alius  a 
Capitulo,  olim  Obedientiales,  nunc  Punctatores  vocati,  qui 
post  emissum  coram  deputantibus  iuramentum  fideliter 
suum  gerendi  officium  ,  accurate  adnotarent  singulis  die- 
bus  ,  singulisque  divini  officii  partibus  Canonicos  absen- 
tes,  quibus  essent  distributiones  subducendae  (2). 

(l)  Trid.  sess.  24,  c.   12,  de  ref.   —  (2)  Sic  definivit  S.  Congregatio, 
■teste  Benedicto  XIV".  de  Synod..  1.  4,  c.  4. 

187.  Regula  statuta  in  citato  capite  Bonifacii  VIII  et 
a  Concilio  Tridentino  confirmata,  tres  habet  limitationes, 
ut  in  eodem  capite  legere  est  ,  nempe  :  in  casu  infirmi- 
tatis  ,  in  casu  iustae  et  rationabilis  corporis  necessitatis  , 
et  in  casu  evidentis  Ecclesiae  utilitatis ,  in  quibus  etiam 
non  praesentes  choro  distributiones  quotidianas  proprias, 
et  partem  non  praesentium  iure  accrescendi  sibi  debitam, 
lucrantur,  eodem  modo  ac  si  in  choro  praesentes  extitis- 
sent.  Excipiuntur  tamen  illae  distributiones  ,  sive  emolu- 
menta  anniversariorum  ,  quae  ex  voluntate  fundatorum 
solum  vere  praesentibus  dari  debent,  vel  dari  consueve- 
runt  (1). 

Hic  prima  exceptio  fit  in  eo,  qui  infirmitate  detinetur, 
ne  ad  chorum  accedat  ,  etiamsi  infirmitas  in  libere  su- 
scepta  peregrinatione ,  vel  rusticatione  contigerit ,  modo 
dum  sanus  erat  interesse  consueverit,  alias  absentia  non 
tribuitur  morbo,  sed  voluntati  (2).  Nec  quaelibet  invale- 
tudo  cum  hoc  effectu  excusat  a  choro ;  sed  illa  tantum  , 
quae  gravis  est,  non  levis,  quaeque  omnem  interventum 
impedit,  non  aliquem  (3).  Etenim  si  canonicus  potest  in 
infirmitate  negotiorum  suorum  satagere  ,  non  debet   ser- 


lbo  TITULUS    XVIII. 

vitium  Eccksiae  negligere,  cui  se  devovit ;  et  si  nequeat 
omnibus  horis  interesse  ,  non  excusatur  ab  illis  ,  quibus 
potest  interesse  absque  salutis  detrimento.  Nihilominus 
caecus  omnino  excusatur,  etiamsi  partem  officii  queat  re- 
citare,  quam  memoria  retinet  (4). 

Secunda  exceptio  flt  in  eo  ,  qui  habet  iustum  et  legi- 
timum  corporis  impedimentum ,  ne  ad  chorum  accedat  , 
ut  si  quis  sine  mortis  ab  inimicis  inferendae  periculo  ne- 
queat  ad  Ecclesiam  accedere  ,  si  quis  sit  iniuste  excom- 
municatus  ,  vel  carceribus  detentus  ,  vel  in  exilium  pul- 
sus  ,  cuius  innocentia  fuerit  inde  iuridice  agnita  ,  et  sen- 
tentia  inappellabili  declarata  ,  et  si  quis  animarum  cura 
non  gravatus  a  sua  Ecclesia  recesserit,  in  qua  vehemens 
grassatur  pestis.  Hi  quidem  omnes  possunt  distributiones 
quotidianas  repetere  ,  etiamsi  non  fuerint  praesentes  in 
choro  (5). 

Tertia  exceptio  fit  in  eo,  qui  evidentem  Ecclesiae  uti- 
litatem  promovet  ,  uti  est  Canonicus  Theologus  pro  ea 
die,  qua  S.  Scripturam  legit,  Poenitentiarius  pro  eo  tem- 
pore,  quo  confessiones  audit,  et  Canonicus  Curatus  pro  eo 
tempore  quo  circa  curam  animarum  occupatur :  item  Ca- 
nonicus,  qui  ad  Ecclesiae,  vel  Capituli  negotia  tractanda 
Concilium  generale,  vel  provinciale,  vel  dioecesanum,  vel 
Pontificem,  vel  Regem,  vel  Magistratum  adit,  qui  ab  E- 
piscopo  in  sui  vicem  ad  invisenda  limina  Apostolorum 
mittitur,  et  qui  ipsum  Episcopum  ad  eumdem  finem  Ro- 
mam  accedentem  comitatur  (6) :  item  demum  Canonicus, 
qui  ad  spiritualia  exercitia  obeunda  ad  aliquam  religio- 
sam  domum  se  confert  (/),  et  qui  indultum  habet  a 
S.  Congregatione  concessum  absentiae  a  choro,  ubi  assi- 
due  et  laudabiliter  quadraginta  per  annos  Ecclesiae  ser- 
vitium  praestiterit  (8) .  Hi  quidem  omnes  distributiones 
quotidianas  percipiunt,  quamquam  absint  a  choro  (9). 

(l)  Giraldus  ad  tit.  de  cler.  non  resid.  sect.  35S.  Hae  distributiones 
manuales  tantum  inter  praesentes  dicuntur.  Analect.  Iur.  Pont.,  ser.  5, 
pag.  IO49.  —  (2)  Id.  cit.  loc.  —  (3)  Si  tamen  infirmitas  permitteret 
beneficiato  e  domo  exire,  et  aliquantisper  deambulare  ad  sanitatem  re- 
cuperandam  ,  et  non  posset  tuto  absque  salutis  praeiudicio  choro  assi- 
stere,  non  videntur  illi  distributiones  neg-andae.  Id.  cit.  loc.   —  (4)  Ita 


DE    CAPIT.    CANONIC.  l8Q 

definitum  fuit  a  S.  Congregatione,  teste  Bened.  XIV,  in  Inst.  107,  n.  28. 
—  (5)  Sic  definitum  fuit  a  S.  Congregatione ,  teste  eodem  Pontifice  in 
cit.  Inst.,  n.  50  et  seqq.  —  (6)  Sed  distributiones  non  lucratur  absens 
Canonicus  docens  extra  Ecclesiam  theologiam  ,  vel  ius  canonicum  ,  In- 
quisitor,  Examinator  Synodalis,  inserviens  Episcopo  privatim  ,  aut  pu- 
blice  extra  missam  pontificalem,  comitans  Episcopum  in  visitatione,  et 
etiam  Poenitentiarius  non  audiens  confessiones,  etiamsi  resideat  in  con- 
fessionario.  Giraldus  .  cit.  loc.  —  (7)  Id.  ad  tit.  de  cler.  non  resid., 
sect.  358,  ubi  affert  decretum  Clementis  XI  et  Encyclicam  S.  Congre  • 
gationis  ad  omnes  Episcopos.  —  (8)  Idem  dicendum  de  clericis  bene- 
ficiatis,  qui  ex  dispositione  Synodi  Romanae  sub  Benedicto  XIII ,  per 
sex  menses  debent  in  seminario  commorari.  Hoc  tamen  ibi  tantum  vi- 
get,  ubi  dicta  Synodus  vim  legis  habet.  Id.  cit.  loc.  —  (9)  Ita  pluries 
definivit  S.  Congregatio  in  eadem  Institutione  Benedicti  XIV  ,  citato 
n.  54  et  seqq.  Quando  tamen  ex  aliqua  iusta  causa  dantur  distributio- 
nes  absenti,  illud  semper  prae  oculis  habendum  est,  an,  cum  non  erat 
impeditus,  choro  adsistendi  consuetudinem  habuerit.  Nam  in  infirmitate 
non  poterit  Canonicus  lucrari  distributiones  illarum  horarum  ,  quibus 
sanus  adesse  non  consuevit.  Hoc  probatur  ex  sacrae  Congregationis  de- 
cisionibus,  quae  declarando  debitas  distributiones  iuste  impedito,  solet 
addere  clausulam:  dummodo  ante  infirmitatem  fuerit  solitus  inservire: 
iniustum  enim  est ,  infirmum  lucrari  distributiones  ,  quas  lucratus  non 
fuisset  sanus.  Giraldus,  cit.  loc. 

188.  In  Capitulis  plures  inveniuntur  canonicorum  gra- 
dus :  alii  sunt  simplices  canonici  ,  alii  habent  officium  ,  alii 
personatum,  et  aiii  dignitatem.  In  dignitate  sunt  qui  habent 
praeeminentiam  cum  iurisdictione  ;  in  personatu  qui  ha- 
bent  praeeminentiam  absque  iurisdictione ;  et  in  officio 
qui  utraque  carentes  aliquo  defunguntur  peculiari  mini- 
sterio,  ut  legendi  S.  Scripturam ,  aut  excipiendi  fidelium 
confessiones.  Reliqui  simplices  dicuntur  canonici,  qui  ad- 
huc  in  presbyteros  ,  diaconos  et  subdiaconos  solent  di- 
stribui. 

189.  Capitulum  convocandum  est  ab  Episcopo,  vel  a 
digniore  de  capitulo,  vel  ab  eo,  ad  quem  de  iure  vel  de 
consuetudine  spectat  (l).  Ad  capitulum  omnes  sunt  in- 
vitandi  canonici  vocales,  qui  in  ordinariis  capitulis  ,  die- 
bus  statutis  habendis,  vocantur  tacite,  cum  dies  interpel- 
let  pro  homine;  in  extraordinariis  vero,  et  in  iis,  in  qui- 
bus  de  maioribus  et  gravioribus  agitur ,  nominatim  sunt 
vocandi  (2):  aliter  si  unus  tantum  per  contemptum  non 
vocetur  ,  capituli  vim  evertere  potest ,  si  repugnet  ,  vel 
eamdem  magis  confirmare,  si  ratam  habeat  (3).  Contem- 


1Q0  TITULUS    XVIII. 

ptus  autem  resultat  nedum  ex  actu  negativo  non  vocandi,. 
sed  magis  adhuc  ex  actu  positivo  inhibendi,  ne  canonicus 
ad  capitulum  accedat  (4). 

(l)  Trid.  sess.  25  ,  c.  6,  de  ref.  —  (2)  Id.  locum  habet ,  cum  sunt 
praeseDtes  in  civitate,  vel  in  loco,  ubi  sita  est  ecclesia,  ad  quam  per- 
tinent :  nam  a  dictis  locis  absentes  non  sunt  absolute  vocandi ,  nisi  in 
contrarium  stet  statutum  ,  vel  consuetudo.  Nihilominus  in  quibusdam 
casibus  a  iure  determinatis  vocandi  sunt  etiam  absentes  ,  modo  repe- 
riantur  in  Provincia,  ut  si  ageretur  de  alicuius  beneficii  collatione,  aut 
de  cessatione  a  divinis.  Scarfantonius  ad  Ceccoperium,  1.  4,  t.  2,  n.  49 
et  seqq.  Alii  autem  adiungunt,  idem  servandum  esse :  1°  quando  tra- 
ctantur  negotia  ardua  et  magni  momenti  ,  uti  sunt ,  alienatio  bonorum 
capituli  ,  et  electio  Vicarii  Capitularis ;  2°  quando  sumuntur  delibera- 
tiones  ,  quae  in  singulorum  praeiudicium  vergere  possunt ;  3°  quando 
adest  consuetudo,  ut  quibusdam  actibus  capitularibus  absentes  vocentur. 
Auctor  praelect.,  iur.  can.,  p.  2,  n.  388,  et  Reiffenstuel  ad  tit.  de  iis 
quae  fiunt  a  maior.  etc,  n.  IO.  —  (3)  Cap.  36,  de  elect.  in  quo  legi- 
tur  :  Plus  in  talibus  consuevit  coniemptus  unius  obesse,  quam  plurium  con- 
tradictio  in  praesenti.  —  (4)  Votum  in  Capitulo  babent  omnes  canonici 
in  sacris  constituti.  Trid.  sess.  24  ,  c.  4  ,  de  ref.,  qui  ordinem  recepe- 
runt,  quem  titulus  ipsius  canonicatus  exquirit.  Hi  possunt  dare  votum 
per  se ,  et  etiam  per  procuratorem  ,  modo  ipsi  sint  vere  impediti  ,  et 
morentur  in  provincia  ,  et  curatorem  deputent  unum  de  capitularibus  , 
qui  poterit  dare  votum  pro  se,  et  pro  absente,  sed  in  favorem  tantum 
unius,  ne  videatur  suam  conscientiam  dividere.  Cap.  46,  de  elect.  in  6. 
Episcopus,  et  eius  Vicarius  Generalis,  si  canonici  non  sint,  non  habent 
vocem  in  capitulo ,  nisi  illis  concedatur  ex  S.  Sedis  privilegio  ,  quale 
fuit  Episcopis  Hispaniae  concessum  a  Pio  IX ,  in  recenti  concordato. 
Si  vero  sint  simul  canonici  ,  vocem  habent,  quando  non  agitur  de  re 
quae  eorum  personas  directe  afficiat.  Si  enim  de  eorum  interesse  age- 
retur  ,  nedum  haberent  vocem  ,  sed  insuper  de  aula  capitulari  egredi 
deberent ,  ne  per  eorum  praesentiam  deliberationis  libertatem  impedi- 
rent.  Vocem  in  capitulo  servant  canonici  etiam  pro  suis  propinquis 
intra  tertium  gradum,  modo  procedatur  per  secreta  suifragia.  S.  Cong. 
Conc.  in  Ferentina,  1834  et  1835-  Richter  ad  sess.  24,  c.  12,  de  ref.  n.  lo. 

190.  In  actibus  capitularibus  decisio  maioris  et  sanio- 
ris  partis  attenditur  ;  maior  dicitur  quoad  numerum  ,  et 
sanior  quoad  consilium,  quod  ex  aetate  ,  dignitate  ,  pru- 
dentia,  et  pietate  aestimatur.  Maioritas  duplex  est,  nempe 
absoluta  relate  ad  omnes,  et  relativa  relate  ad  singulos  (l). 
In  huiusmodi  decisionibus  prima  requiritur;  nempe  deci- 
sio  capitularis  debet  habere  maiorem  suffragiorum  par- 
tem  relate  ad  omnes  praesentes,  qui  saltem  duas  tertias 
canonicorum  omnium  partes  debent  regulariter  efformare. 


DE    CAPIT.    CANONIC.  1Q1 

Hinc  si  canonici  sint  decem  et  octo,  duodecim  debent  esse 
praesentes  ad  deliberandum,  et  septem  saltem  debent  in 
unum  convenire,  ut  decisio  dicatur  efflcax;  nam  ibi  ma- 
iorem  absolutam  habemus  partem  ,  quae  et  sanior  fere 
semper  praesumitur,  nisi  de  contrario  constet,  cum  prae- 
sumptio  cedat  veritati.  Attamen  si  sermo  sit  de  iis,  quae 
canonicis  competunt,  non  ut  collegio,  sed  ut  singulis,  si- 
cut  foret  aliquid  conferre  ex  proprio  patrimonio,  vel  li- 
beralitatem,  sine  causa  necessitatis  aut  pietatis,  ex  bonis 
ecclesiasticis  sibi  obvenientibus  facere,  decisio  maioris  et 
sanioris  partis  non  sufficeret;  sed  omnium  requireretur 
consensus,  quia  negotium  ,  quod  tangit  omnes,  ab  omni- 
bus  debet  approbari  (2). 

Ouod  diximus  de  duabus  tertiis  partibus  canonicorum, 
quae  debent  ad  decisionem  concurrere,  non  habet  locum, 
ubi  iidem  Canonici  etiam  vocati  ad  Capitulum  iniuste  ac- 
cedere  recusent ,  aut  ubi  accedere  nequeant;  nam  recu- 
santes  se  faciunt  a  Capitulo  alienos  (3),  et  impotentia 
aliquorum  non  debet  aliis,  et  Ecclesiae  praesertim  obesse. 
Hinc  in  his  casibus  si  tres  tantum  Canonici  sint  prae- 
sentes  ,  tres  possunt  deliberare  ,  immo  et  duo  ,  et  etiam 
unus,  in  quibus,  vel  in  quo,  Capitulum  adhuc  subsistere 
censetur  (4). 

(l)  Haec  maioritas  relativa  sequenti  explicatur  exemplo  :  Suppona- 
mus  canonicos  in  Capitulo  votantes  esse  duodecim  ,  et  quinque  suffra- 
gium  ferre  pro  Caio  ,  quatuor  pro  Sempronio,  et  tres  pro  Lucio :  pro 
Caio  habebimus  maioritatem  relativam,  quia  ipse  in  votis  vincit  Sempro- 
nium  ,  et  Lucium.  —  (2)  Hoc  eruitur  ex  regula  iuris,  quae  sic  conci- 
pitur  :  Quod  omnes  iangit,  debet  ab  omnibus  approbari.  Cap.  29,  de  reg. 
iur.  ip  6.  An  Reiffenstuel  in  tit.  de  his  quae  fiunt  a  Praelat.,  n.  34  et 
in  tract.  de  reg.  iur.  ad.  cit.  reg.  29.  —  (3)  Cap.  19,  de  elect.  — 
(4)  Scarfantonius  ad  Ceccoperium  ,  1.  4,  t.  2,  n.  16.  Licet  enim  Capi- 
tulum  non  possit  ab  uno  inchoari,  quia.  tres  saltem  requiruntur  ad  Capi- 
tulum  efformandum,  potest  tamen  ab  uno  conservari. 


192 


TITULUS  XIX. 

DE    CAPITULO    ECCLESIAE    CATHEDRALIS. 

Summarium:  191.  Ecclesia  Cathedralis  commissa  est  Episcopo  et  Capitulo.  —  192.  Episcopus 
a  Capitulo  consilium  aut  consensum  requirit.  —  193.  Quando  consensum?  —  194.  Quando 
consilium  ?  —  195.  Iurisdictio  episcopi  transit  in  capitulum,  dum  sedes  vacat,  quod  pluribus 
modis  contingit.  —  194.  Capitulum  eligere  debet  oeconomum  ,  et  vicariutn  intra  octo  dies  , 
et  interim  administrare.  —  197.  Quis  assumendus  sit  in  vicarium?  —  198.  In  vicarium 
transit  omnis  iurisdictio  ordinaria  episcopi.  —  199.  Limitationes  huius  regulae. 

191.  Cum  Ecclesia  Cathedralis  prima  sit  omnium  ec- 
clesiarum  dioecesis  ,  omnium  matrix  ,  sedes  ,  cathedra  , 
thronus  Episcopi ,  et  dioecesanae  communionis  centrum  , 
supra  omnes  speciales  habet  attributiones,  tum  sede  plena, 
tum  sede  episcopali  vacante.  Haec  quidem  Ecclesia,  sede 
episcopali  plena,  habet  caput  in  Episcopo,  et  membra  in 
Canonicis  (l).  Ideoque  Cathedralis  propria  Ecclesia  est 
tum  Episcopi,  tum  Canonicorum,  sed  magis  illius,  quam 
istorum.  Ex  quo  sequitur  ,  quod  eius  regimen  principa- 
liter  commissum  sit  Episcopo,  et  secundario  etiam  Cano- 
nicis,  ita  ut  communi  voluntate,  et  actione  gubernetur  (2). 

Propterea,  iis  exceptis  ,  quae  ad  propriae  mensae  ad- 
ministrationem  spectant,  quae  olim  erat  inter  Episcopum 
et  Canonicos  communis,  et  nunc  divisa  (3),  Canonici  abs- 
que  Episcopi  approbatione  nil  possunt  innovare,  maxime 
eorum,  quae  ad  divinum  cultum ,  et  ecclesiasticam  disci- 
plinam  referuntur  ,  et  vicissim  Episcopus  non  debet  ali- 
quid  novi  gravioris  momenti,  inconsulto  capitulo,  edicere : 
quod  probatur  ex  antiqua  Ecclesiae  disciplina,  et  ex  iure 
scripto  :  nam  Alexander  III  Patriarchae  Hierosolymitano 
scribens  ita  aiebat :  Novit  tuae  discretionis  prudentia,  qua- 
liter  tu,  et  fratres  tui  unuin  corpus  sitis,  ita  quod  tu  capui  , 
et  illi  membra  esse  probentur.  —  Fraternitati  tuae  manda- 
mus  ,  quatenus  in  concessionibus  et  confirmationibus  ,  et  aliis 
Ecclesiae  tuae  negotiis  ,  fratres  tuos  requiras ,  et  cum  eorum 
consilio  ,  vel  sanioris  partis,  eadem  peragas  et  pertractes  ,  et 


! 


TIT.    XIX.    DE    CAPIT.    ECCL.    CATHEDR.  1Q3 

quac  statuenda  sunt  statuas,  et  errata  corrigas,  et  evellenda 
dissipes  et  evtllas  (4). 

(l)  Cap.  4,  de  iis  quae  fiunt  a  Praelat.  —  (2)  Arg.  Cap.  12,  de  te- 
stam.  Ideo  ad  pias  fundationes  in  Cathedrali  recipiendas  requiritur  con- 
sensus  Episcopi,  et  Capituli.  Scarfantonius,  p.  1,  decis.  29.  —  (3)  Post 
hanc  divisionem  Capitulum  constituit  corpus  separatum  :  habet  statuta, 
et  insignia  propria :  habet  bona,  et  officia  particularia :  habet  syndicum, 
et  sigillum  proprium,  conventus  agit,  et  deliberationes  sumit.  Soglia , 
Inst.  iur.  priv.,  §  52.   —  (4)  Cap.  4  et  5  de  iis,  quae  fiunt  a  Praelat. 

192.  Hoc  canonicorum  consilium,  quod  debet  Episco- 
pus  a  suo  Capitulo  requirere,  illi  divino  monito  est  con- 
sentiens,  ubi  dicitur :  Fili,  sine  consilio  nihil  facias,  et  post 
factum  non  poenitebis  (l).  Sed  hoc  ipsum  consilium  modo 
importat  simplicem  consultationem  ,  modo  consensum.  Si 
primum  ,  tenetur  expetere  ,  sed  non  cogitur  Episcopus 
Capituli  consilium  sequi;  neque  idcirco  est  supervaca- 
neum:  nam  prodest  ad  causam  melius  cognoscendam,  et 
ad  praeiudicatum  avertendum  iudicium,  cum  iuxta  vulgi 
adagium,  plus  .videant  oculi,  quam  oculus.  Si  secundum,  E- 
piscopus  tenetur  expetere,  et  sequi  Capituli  sui  consilium: 
nam  hoc  casu  pertinet  ad  substantiam  actus  ille  consen- 
sus  ,  sive  illa  approbatio  ,  quam  debet  Episcopus  a  suo 
Capitulo  obtinere. 

Iure  Decretalium  plures  sunt  casus  (2),  in  quibus  epi- 
scopi  debent  a  capitulo  suo  vel  consilium  requirere,  vel 
consensum  obtinere.  Sed  moribus  hodiernis  eorum  reso- 
lutiones  praxi  contraria,  vel  tacita  Summorum  Pontificum 
dispensatione  raro  observantur ;  immo  non  desunt  ,  qui 
dicunt,  titulum  Decretalium  De  iis,  quae  fiunt  a  Praelatis 
sine  consensu  capituli  ab  aula  recessisse.  Sed  quam  insi- 
pienter  id  effutiant  quidam ,  patet  manifeste,  si  paulisper 
inspiciantur,  quae  hac  de  re  docet  Benedictus  XIV :  «  Pro- 
»  fecto  ambigi  non  potest,  ait  ipse,  quin  etiam  hodie,  iure 
»  Decretalium  ,  Canonici  Ecclesiae  catedralis  sint  consi- 
»  liarii  nati  Episcoporum;  adeo  ut  non  liceat  Episcopo 
»  aliquid  gravis  momenti  negotium  aggredi,  et  deliberare, 
»  inconsulto  Capitulo  »   (3). 

(l)  Eccles.  cap.  32.  —  (2)  De  hoc  videndi  sunt  Doctores  ad  tit.  de 

Instil.  Canon.  Vol.  I.  13 


194  TITULUS    XIX. 

iis  quae  fiunt  a  Praelat.  etc.  —  (3)  De  Synod.,  1.  13,  c.  1,  n.  5.  Inter 
alios  canonistas,  quos  ad  hoc  coniirmandum  possemus  adducere,  suf.i- 
ciat  doctrina  Card.  Soglia  in  suo  opere  Inst.  iur.  priv.,  §  22,  qui  hanc 
dat  generalem  regulam :  Ne  quid  Praesul  in  negotiis  gravioribus  sine  Ca- 
pituli  consilio,  aut  consensu  agat.  Insuper  haec  consilii  requisitio  est  re- 
ctae  rationi  et  iuri  conformis  ,  maxime  cum  agitur  de  negotiis  arduis. 
In  decreto  enim  Gratiani  habemus  canonem  ,  qui  stamit ,  Episcopum , 
ad  instar  Roboami  Regis ,  debere  senatum  suum  habere  ,  coetum  Pre- 
sbyterorum  ,  id  est  Seniorum  ,  sine  quorum  consilio  nihil  gravis  mo- 
menti  agat.  Can.  8,  c.  16,  q.  1.  Non  alia  autem  de  causa  populus  Israel 
recessit  a  Roboamo  Salomonis  filio,  nisi  quia,  relicto  consilio  seniorum, 
voluit  sequi  consilium  adolescentium,  qui  nutriti  fuerant  cum  eo.  3  Reg., 
c.  12.  Quare  laudandi  maxime  sunt  hodierni  Galliae  Episcopi,  qui  hoc 
consilium  petunt  ab  eorum  Capitulis,  et  habitum  in  publicis  eorum  lit- 
teris  declarant,  in  quo  sapienter  summorum  Pontificum  praxim  sequun- 
tur,  qui  et  Ipsi  a  Collegio  Cardinalium  consilium  exquirunt. 

193.  Ex  nostra  sententia  Episcopus  etiam  nunc  debet 
Capituli  sui  consensum  obtinere:  1°  in  iis  statuendis,  quae 
ad  divinum  officium  in  Ecclesia  celebrandum ,  et  ad  mi- 
nistrorum  regimen  referuntur  (l)  ;  2°  in  augendis  prae- 
bendis  tenuibus  per  unionem  beneficiorum  simplicium  , 
aut  per  aliarum  praebendarum  suppressionem  (2);  3°  in 
procedendo  contra  Canonicos  in  casibus  determinatis  a 
Concilio  Tridentino  (3) ;  40  in  convertendis  relictis  pro 
peregrinis,  infirmis,  alnsque  miserabilibus  personis  in  alios 
pios  usus,  si  in  loco  institutionis  tales  personae  non  sint, 
aut  perpaucae  reperiantur  (4);  5°  in  constituendis  exa- 
minatoribus  synodalibus  ex  licentia  S.  Congregationis  post 
annum  ab  ultima  synodo  (5);  6°  in  iis  omnibus  ,  quae 
Capituli  interesse  aut  commune ,  aut  particulare  respi- 
ciunt,  quaeque  statum  afficiunt  ipsius  Ecclesiae ,  ut  sunt 
alienationes  rerum,  dignitatum  institutiones,  aut  suppres- 
siones,  beneficiorum  uniones,  et  erga  alias  Ecclesias  sub- 
iectiones,  vel  obligationes  ;  7°  in  recipiendo  Missali  S.  Pii  V, 
quando  prius  aliud  legitimum  erat  in  usu  (6). 

(l)  Trid.  Sess.  24,  c.  12,  de  ref.  —  (2)  Id.  ead.  Sess.,  c.  15,  de  ref. 
—  (3)  Sess.  25  ,  c.  6  ,  de  ref.  —  (4)  Id.  ead.  Sess.,  c.  8  ,  de  ref.  — 
(5)  Benedictus  XIV,  de  Synod.,  1.  4,  c.  7,  n.  9  et  IO.  —  (6)  Bul.  Quo 
primum  eiusd.  Pont. 

194.  Similiter  Episcopus    debet  Capituli    sui   consilium 


DE    CAPIT.    ECCL.    CATHEDR.  1Q5 

requirere  :  1°  in  ferendis  constitutionibus  synodalibus,  se- 
cus,  ut  illegitime  editae,  suo  carent  robore,  nisi  defectus 
a  S.  Congregatione  sanetur,  ut  docet  Benedictus  XIV  (l), 
2°  in  distribuendis  ordinibus  Canonicorum,  ita  ut  saltem 
dimidia  eorum  pars  Presbyteri  sint,  et  caeteri  Diaconi  et 
Subdiaconi  (2);  3°  in  iis  explicandis  negotiis,  quae  ad  cle- 
ricorum  Seminaria  pertinent  (3);  40  in  substituendis  iudi- 
cibus  synodalibus  in  locum  demortuorum  infra  annum  ab 
ultima  synodo  (4). 

(l)  De  Synod.,  1.  13,  c.  1.  —  (2)  Trid.  Sess.  24,  c.  12,  de  ref.  — 
(3)  Id.  Sess.  25,  c.   18,  de  ref.  —  (4)  Id.  Sess.  25,  c.   10,  de  ref. 

195.  Sede  vero  Episcopali  vacante,  iurisdictio  Episcopi 
transit  m  Capitulum  Ecclesiae  cathedralis,  quam  per  Vi- 
carium  a  se  delectum  in  universa  dioecesi  exercet,  ita  ut 
loco  Episcopi  ecclesiam  regat,  et  administret.  Sedes  epi- 
scopalis  vacat  per  mortem  Episcopi ;  et  haec  administra- 
tio  incipit  a  sufficienti  facti  notitia,  cum,  si  in  longinquis 
Episcopus  decedat,  hucusque  valide  eiusdem  Vicarius  ad- 
ministret.  Vacat  per  renunciationem,  et  translationem  E- 
piscopi ;  et  administratio  incipit  a  die  ,  qua  sufficienter 
cognoscitur  ,  renunciationem  ,  vel  translationem  fuisse  a 
Summo  Pontifice  in  Consistorio  admissam  ,  vel  decre- 
tam  (l).  Vacat  per  Episcopi  depositionem,  et  administra- 
tio  incipit  a  die,  qua  sufficienter  cognoscitur  sententia,  si 
pronunciata  sit  super  poena  ;  nam  si  pronunciata  tantum 
sit  super  crimine,  administratio  non  incipit ,  nisi  a  depo- 
nente  detur  ,  vel  privationis  declaratio  sequatur  ,  vel  ab 
ipso  iure  imponatur  (2).  Cum  ita  sedes  Episcopalis  va- 
cat,  Capitulum  in  locum  succedit  ipsius  Episcopi,  nisi  ha- 
beat  Vicarium  Apostolicum  a  Summo  Pontifice  ,  vel  a 
S.  Congregatione  datum  ,  quo  casu  Capituli  successio  et 
administratio  excluditur,  et  ipse  Vicarius  Apostolicus  iu- 
risdictionem  exercet  (3). 

(l)  Bul.  Nobis  nuper  Urbani  VIII.  —  (2)  Fagnanus  in  cap.  Qualiter 
de  accusat,  n.  95  et  seqq.  —  (3)  Si  vero  episcopus  fiat  infidelium  , 
vel  haereticorum  captivus,  vel  in  carcerem  detrudatur,  sedes  non  vacat, 
et  ipse  per  litteras,  perque  Vicarium  suum  generalem  regere  Ecclesiam 


196  TITULUS    XIX. 

suam  potest.  Hoc  probatur  ex  declaratione  S.  Congregationis  producta 
a  Benedicto  XIV,  de  Synod.,  1.  13,  c.  16,  n.  IO  et  11;  et  contirmatur 
ex  litteris  Gregorii  XVI,  datis  die  9  maii  ,  an.  1838,  in  causa  archie- 
piscopi  Coloniensis,  in  quibus  leniter  reprehenditur  metropolitanae  ca- 
pitulum,  quod  post  archiepiscopi  capturam  ad  electionem  vicarii  capi- 
tularis  devenerat,  licet  in  Vicarium  capitularem  sibi  assumpserit  ipsum 
archiepiscopi  Vicarium  generalem  ,  et  eiusdem  iurisdictio  confirmatur 
non  ut  Vicarii  capituli ,  sed  ut  Vicarii  Episcopi.  Hoc  ipsum  ab  ho- 
dierna  praxi  roboratur  :  nam  Aloysius  Franzoni  archiepiscopus  Tauri- 
nensis,  et  Emmanuel  Marungiu  Nurra  Archiepiscopus  Calaritanus  ,  per 
3uos  Vicarios  generales  suas  archidioece^es  regebant,  dum  e  suis  sedi- 
bus  vi  expulsi  extra  Sardiniae  regum  ad  longum  tempus  vixerunt,  ille 
scilicet  Lugduni  in  Gallia,  et  hic  Romae.  Nihilominus  si  in  captivitate, 
vel  in  carcere  ita  arcte  custodiretur  Episeopus  ,  ut  nullam  posset  ha- 
bere  cum  sua  dioecesi  communicationem,  nullumque  reliquisset  vicarium, 
posset  capitulum  vicarium  capitularem  interim  eligere,  ut  loco  Episcopi 
administraret,  donec  alia  a  S.  Sede  daretur  providentia,  cui  statim  de- 
bet  utrumque  factum  significari  ,  cap.  3  ,  de  suppl.  negl.  Prael.  in  6. 
Et  idem  videtur  dicendum,  si  Episcopus  in  amentiam,  vel  furorem  in- 
cidat ,  vel  alio  perpetuo  morbo  ita  afficiatur  ,  ut  officium  episcopale 
nullo  pacto  valeat  exercere.  Arg.  cap.  l  ,  de  cler.  aegrot.  in  6.  His 
enim  in  casibus  sedes  interpretative  vacat,  et,  ni  capitulum  administret, 
nimis  graviter  potest  laedi,  et  turbari  Ecclesia,  quia  paria  sunt,  ut  ait 
Reiffenstuel,  non  habere  episcopum,  aut  habere  inutilem. 

196.  Iurisdictio  ab  Episcopo  in  Capitulum  devoluta  diu 
a  toto  corpore  exerceri  non  potest,  quia  experientia  com- 
pertum  est,  communem  administrationem  contusionem  pa- 
rare;  ldeo  tenetur  Capitulum  unum  ,  vel  plures  oecono- 
mos  constituere  ,  qui  rerum  ecclesiasticarum  ,  et  proven- 
tuum  curam  gerant,  et  insimul  infra  octo  dies  post  Epi- 
scopi  mortem,  vel  renunciationem,  etc,  unum  tantum  Vi- 
canum  capitularem  idoneum  eligere(l),  qui  iurisdictionem 
in  Capitulum  transmissam  exerceat :  secus  electio  devol- 
vitur  ad  Metropolitanum;  vel,  si  ipsa  Ecclesia  Metropo- 
litana  sit  vacans ,  ad  Episcopum  Provinciae  antiquiorem 
cathedra  ,  non  aetate ;  vel ,  si  sit  ipsa  Ecclesia  exempta, 
ad  Episcopum  propinquiorem  (2). 

Non  potest  quidem  diu  a  toto  canonicorum  corpore 
acquisita  episcopalis  iurisdicio  exerceri ;  sed  hoc  non  im- 
pedit,  quominus  eadem  iurisdictio  per  octo  utiles  praedi- 
ctos  dies  a  toto  Capitulo,  non  a  Praeposito,  vel  ab  eius 
prima  dignitate  ,  valide  et  licite  ante  Vicarii  capitularis 
electionem  exerceatur.  Et   ideo    non    cogitur  Capitulum  , 


DE    CAPIT.    ECCL.    CATIIEDR.  1Q7 

ut  statim,  habita  vacationis  notitia,  suum  Vicarium  eligat; 
sed  potest  ,  licet  ut  plurimum  non  expediat  ,  electionem 
usque  ad  ultimum  diem  differre.  At  semel  legitime  facta 
electione,  omnis  iurisdictio  Capituli  in  electum  Vicarium 
transit ,  ita  ut  nequeat  limitari ,  vel  dari  ad  tempus,  aut 
revocari  ,  nisi  ex  iusta  causa  ,  et  habita  a  S.  Congrega- 
tione  facultate  (3).  Quare  iurisdictio  a  Vicario  capitulari 
acquisita  in  eo  viget,  donec  novus  Episcopus  litteras  A- 
postolicas  suae  missionis  acceperit,  easque  Capitulo  prae- 
sentaverit  ,  a  quo  die  incipit  ministrare  promotus ,  cui 
prius  sub  gravibus  poenis  est  interdicta  dioecesanorum 
obedientia  (4). 

(l)  In  Gallia  tamen  plures  eliguntur  Vicarii  Capitulares.  Haec  con- 
suetudo  inducta  fuit  a  paritate  rationis  :  nam  sicut  Episcnpi  Galliarum 
sibi  plures  Vicarios  Generales  assumunt,  ita  Capitulum.  Sed  haec  ratio 
non  est  satis  firma,  quia  vivo  Episcopo,  adest  caput,  a  quo  diversi  Vi- 
carii  regantur;  eo  vero  mortuo,  Vicarii  plures  Capitulares  destituuntur 
centro  et  capite  :  nam  capitulum,  electo  Vicario.  omnem  iurisdictionem 
in  illum  transfert :  et  ideo  quando  S.  Congregatio  interrogatur  ,  quot 
possint  eligi  Vicarii  capitulares  ,  semper,  sublata  consuetudine  imme- 
morabili  ante  Tridentinum  concilium,  respondet  :  unus.  Immo  etiam  ubi 
plures  ex  consuetudine  eliguntur  Vicarii,  unus  a  S.  Sede  tamquam  prin- 
cipalis  ,  et  caput  habetur  ;  quod  constat  ex  Litteris  Pii  VI  ,  datis  Vi- 
cariis  capituli  Corisopitensis  30  iul.  1791  ,  in  quibus  dictis  Vicariis, 
pro  tempore  calamitatum  illius  Ecclesiae  ,  plures  conceduntur  aposto- 
licae  facultates;  sed  Pontifex  ita  declarat:  Concessioues  nostras  noniam 
directe  largiti  snmus  omnibus  vobis  Vicariis  capitularibus  :  sed  Tibi  uni , 
dilecte  fili ,  Ludovice  loannes  Gilart  de  Larcantel ,  ita  tamen ,  ut  et  aliis 
easdem  delegandi  fecerimus  Tibi  potestatem  ,  prout  in  ipsis  concessionum 
foliis  expressum  intelliges.  Theiner,  docum.  ined.,  t.  1,  p.  103,  edit.  Pa- 
ris,  an.  1857.  — -  (2)  Trid.  sess.  24,  c.  16,  de  ref.  —  (3)  Bened.  XIV, 
de  Synod.,  1.  2,  c.  9,  n.  4  ;  et  1.  4 ,  c.  8,  n.  10.  Ferraris  ,  verb.  Capi- 
tulum,  art.  3,  num.  42  et  seqq.  —  (4)  Extrav.  Iniunctae  de  Elect.  int. 
com.  —  Ideo  SS.  Pius  noster  Papa  IX,  suspensionem  ipso  facto  incur- 
rendam  tulit,  sibique  reservavit  ,  contra  capitula,  et  conventus  Eccle- 
siarum ,  et  Monasteriorum  ,  quae  novos  Episcopos  ,  vel  alios  Praelatos 
reciperent,  antequam  litteras  Apostolicas  de  sua  promotione  ipsi  exhi- 
buerint.  Haec  reservata  suspensio  ad  beneplacitum  S.  Sedis  est  tantum 
a  beneficiorum  perceptione,  ut  idem  Pontifex  declarat  in  sua  bulla  A- 
postolicae  Sedis  diei   12  octobris   1869. 

197.  Ad  Vicarii  capitularis  munus  assumendus  est  cle- 
ricus,  saltem  prima  tonsura  initiatus,  qui  aetatem  habeat 
25  annorum,  qui  saltem  in  Iure  canonico  sit  Doctor,  vel 


ig8  TITULUS   XIX. 

licentiatus,  vel  alias  quantum  fieri  potest  idoneus  (l).  Di- 
cimus  saltem,  quia  si  haberi  posset  Doctor  in  S.  Theolo- 
gia  ,  et  Iure  canonico  ,  melius  esset  Ecclesiae  consultum. 
Non  tamen  sufficeret,  si  esset  tantum  Doctor  in  Theolo- 
gia ;  quia  ut  ait  Fermosinus :  «  Viri  Theologi ,  etsi  litte- 
»  ratissimi  sint ,  non  satis  Iurisprudentiae  praxim  ,  et 
»  theoriam  callent ,  et  quia  proinde  multoties  ex  capite, 
»  pro  arbitrio  sententias  proferunt  ,  ae  solent  a  veritate 
»  et  iustitiae  tramite  deviare  (2)  ».  Dicimus  vel  alias  ido- 
neus  ,  quod  ita  interpretandum  est ,  ut  eligatur  Doctor  , 
etiamsi  unus  talis  solummodo  esset  in  Capitulo  (3),  et  si 
nullus  Doctor  idoneus  esset  in  Capitulo  ,  vel  extra  ,  qui 
vellet  Vicarii  onus  sustinere,  ut  eligatur  non  doctor,  sed 
semper  idoneus  (4).  Specialiter  autem  eligi  in  Vicarium 
capitularem  nequit ,  qui  a  saeculari  potestate  ad  ipsum 
episcopatum  nominatus  fuit  (5). 

(l)  Trid.  loc.  cit.  —  (2)  De  Capit.  Sed.  vac,  q.  9,  n.  18.  —  (3)  Do- 
ctor  vel  licentiatus  tamen  debet  esse  in  aliqua  publica  et  catholica  uni- 
versitate  :  nam  ad  hoc  non  sufficeret  laurea  vel  licentia  data  in  uni- 
versitate  tantum  saeculari ,  vel  concessa  a  Principe  per  indultum  gra- 
tiae.  —  (4)  Quod  Doctor  in  iure  canonico,  si  sit  in  Capitulo,  vel  etiam 
extra  ad  hoc  munus  paratus,  sit  eligendus,  demonstrat  Richter  ex  ad- 
ductis  totidem  S.  Congregationis  decisionibus  ;  alias  non  Doctoris  ele- 
ctio  sustineri  nequiret.  Ad  Trid.  sess.  24  ,  cap  16,  de  ref.,  num.  4  — 
(5)  Hoc  probatur  ex  Brevi  Pii  VII,  4  decemb.  1810  ,  ad  Archidiaco- 
num  Florentinum,  qui  Ipsum  consuluerat,  an  episcopus  Nanceiensis,  ad 
sedem  Florentiae  per  Napoleonem  nominatus,  posset  eligi  in  Vicarium 
Capitularem?  Pontifex  respondit ,  nequaquam  posse  ,  ea  praecipue  de 
causa,  quia  ex  Tridentini  praescripto  cum  Vicarius  debeat  reddere  ra- 
tiones  suae  administrationis  Episcopo  ,  supponitur  ,  Vicarium  esse  de- 
bere  personam  a  promovendo  diversam.  Alii  similes  casus  referuntur 
a  Card.  Soglia.  Inst.  iur.  priv.,  §  23.  Caeterum  in  electione  Vicarii 
caute  procedendum  est,  ne  S.  Sedes  electiones  revocare,  et  de  Vicario 
Apostolico ,  aut  aliter  debeat  providere.  Et  de  facto  Pius  VII  revoca- 
vit  electionem  Vicarii  capitularis  factam  a  tribus  canonicis  Capituli 
Lugdunensis.  Bul.  nov.,  tom.  II,  pag.  37;  et  omnes  electiones  Vicario- 
rum  Capitularium  factas  sub  Gallica  dominatione  in  Regno  Neapolitano. 
Id.  Bul.  t.  13,  p.  425. 

198.  Quoad  potestatem  et  iurisdictionem  ,  quae  ,  sede 
vacante ,  devolvitur  in  Capitulum  ,  et  deinceps  in  Vica- 
rium  capitularem,  regulam  statuimus  ita  conceptam:  Ca- 
pitulum  ,  vel  Vicarius  Capitularis ,    sede  episcopali    vacante  , 


DE  CAPIT.  ECCL.  CATHEDR.  1QQ 

succedit  Episcopo  in  omnibus,  quae  pertinent  ad  potestatem  iu- 
risdictionis  ordinariae  tum  in  foro  interno ,  tum  in  foro  ex- 
temo,  tam  in  spiritualibus,  quam  in  temporalibus,  iis  exceptis, 
quae  in  iure  reperiuntur  reservata.  Haec  regula ,  licet  op- 
positores  habeat,  communiori  vallatur  Doctorum  calcuio, 
et  satis  firma  et  fundata  in  iure  videtur,  a  quo  statuitur, 
iurisdictionem  Episcopi,  eiusque  administrationem  in  spi- 
ritualibus  et  temporalibus  ,  sede  vacante  ,  in  capitulum 
ecclesiae  cathedralis  transire,  et  ad  ipsum  Capitulum  per- 
tinere  (l). 

Regula  loquitur  de  potestate  iurisdictionis,  ideoque  non 
comprehendit  potestatem  ordinis,  ut  est  consecrare  eccle- 
sias  ,  confirmare  fideles  ,  ordinare  clericos,  etc.  Nihilomi- 
nus  cum  horum  exercitium  ex  iurisdictionis  potestate  quo- 
que  dependeat  ,  capitularis  Vicarius  potest  quocumque 
tempore  extraneum  adhibere  Episcopum  ad  haec  pera- 
genda,  excepta  ordinum  collatione,  ad  quam  non  potest 
litteras  dimissorias  dare ,  nisi  post  annum  a  die  vacatio- 
nis  sedis,  ubi  de  arctatis  non  agitur  (2). 

Regula  loquitur  de  iurisdictione  ordinaria,  ideoque  non 
comprehendit  ea  ,  quae  speciali ,  et  personali  privilegio 
fuerunt  Episcopo  concessa,  quia  privilegium  personale  per- 
sonam  sequitur,  et  extinguitur  cum  persona  (3);  et  non  com- 
prehendit  ea.  in  quibus  Episcopus  procedit  tamquam  spe- 
cialis  S.  Sedis  delegatus  (4),  quia  in  his  nulla  est  com- 
munio  inter  Episcopum  et  Capitulum  ,  et  nulla  proinde 
debet  esse  successio  (5). 

Regula  comprehendit  ea,  quae  pertinent  ad  forum  in- 
ternum  ,  uti  est  approbare  confessarios  (6),  absolvere  a 
casibus  Episcopo  reservatis  (7),  vota  non  reservata  com- 
mutare  ,  et  in  illis  casibus  dispensare,  in  quibus  Episco- 
pus  potestate  ordinaria  dispensat  (8).  Comprehendit  ea 
quoque,  quae  pertinent  ad  forum  externum,  ut  est  in  crimi- 
nosos  inquirere,  et  causas  cognoscere  etiam  matrimonia- 
les  (9);  uti  est  visitare  dioecesim,  et  synodum  dioecesa- 
nam  cogere  post  annum  ab  ultima  celebrata  synodo(lO); 
ut  est  etiam  concedere  edicta,  quae  totam  obligent  dioe- 
cesim  ,  quaeque  vim  habeant  in  tempus  quoque  succes- 
soris  Episcopi,  nisi  revocentur  (11). 


200  TITULUS    XIX. 

Similiter  praedicta  regula  comprehend.it  ea  ,  quae  spi- 
ritualia  sunt,  uti  sententiam  ferre  excommunicationis,  su- 
spensionis  ,  et  interdicti ;  processus  conficere  super  fama 
virtutum,  et  miraculorum  servorum  Dei  (12),  et  modum 
horarum,  divinique  cultus  convenienter  Ecclesiae  legibus 
determinare.  Denique  comprehendit  ea  ,  quae  sunt  tem- 
poralia,  uti  est  executione  demandare  ultimas  piorum  be- 
nefactorum  voluntates  ,  ab  earumdem  administratoribus 
rationes  exigere,  statuere  oeconomos  in  paroeciis  vacan- 
tibus  cum  congrua  assignatione  fructuum,  pro  iisdem  con- 
cursum  indicere,  et  magis  idoneum  Summo  Pontifici  pro- 
ponere  ,  sive  commendare  (13),  ut  ab  eodem  parochiae 
provisio  fiat.  Haec  et  alia  plurima  tum  spiritualia  ,  tum 
temporalia  potest  Vicarius  capitularis  peragere,  quia  non 
est  procurator  Episcopi  ,  ut  Vicarius  Generalis.  sed  suc- 
cessor,  et  in  quantum  succedit  non  est  Episcopo  inferior, 
sed  aequalis. 

(l)  Cap.  unic.  de  maior.  in  6,  cap.  3,  de  temp.  ord.  in  6  et  cap.  4, 
de  suppl.  negl.  in  6.  —  (2)  Trid.  Sess.  7,  c.  10,  de  ref.  —  (3)  Cap.  7, 
de  reg.  iur.  in  6.  —  (4)  Taliter  putatur  facta  delegatio,  quando  electa 
fuit  industria  personae  ,  et  quando  facultas  data  fuit  ad  tempus.  Arg. 
decisionis  S.  Cong.  Ricther  ad  Trid.  Sess.  24,  c.  10,  deref.  mat.  n,  123. 
—  (5)  Quaestio  est  inter  Canonistas.  an  capitulum  succedat  in  iis  quae 
sunt  Episcopo  a  iure  delegata,  et  praesertim  a  Tridentino  ?  Affirmati- 
vam  veram  credimus  sententiam ,  quia  iurisdictio  per  has  delegationes 
communicata,  et  perpetuo  muneri  episcopali  adnexa,  auget,  et  extendit 
ipsam  episcopalem  iurisdictionem  ad  bonum  dioeceseos  ,  et  est  veluti 
pars  eiusdem,  quae  novo  iure  visa  est  ad  rectam  dioeceseos  administra- 
tionem  necessaria  Ideoque  iurisdictioni  ordinariae  coniungitur,  ac  proinde 
in  ea  capitulum  succedit  Id  concedunt  auctores  conti  ariae  sententiae  , 
quando  in  delegatione  ponitur  particula,  etiam,  hoc  est,  etiam  tamquam 
Apostolicae  sedis  delegalus,  quia  hoc  casu.  aiunt  ipsi,  facultas  conceditur 
utroque  iure  delegato,  et  ordinario.  At  idem  tenendum  videtur,  quam- 
quam  desit  particula,  etiam:  nam  S.  Sedes  non  ignorat  hanc  inter  Do- 
ctores  controversiam,  et  patitur,  hac  iurisdictione  Vicarios  Capitulares 
uti.  Revera  Tridentinum  concedit  Episcopis,  ut  procedant  tamquam  A- 
postolicae  Sedis  delegati  in  cognoscendo  de  obreptione,  et  subreptione 
Litterarum  Apostolicarum.  Sess.  13,  cap.  5,  de  ref.:  in  inquirendo  de 
abusibus  circa  beneficiorum  fructus,  circa  labem  simoniae,  et  sordidae 
avaritiae.  Sess.  24,  c.  14,  de  ref.  Item  Lucius  III,  in  cap.  9,  de  haeret. 
constituit  Episcopos  S.  Sedis  delegatos  ad  haereticos  compescendos. 
Nonne  haec  necessaria  sunt  pro  bono  Ecclesiae  regimine  ?  Praesumen- 
dum  ergo  est ,  Ecclesiam  et  haec  voluisse  Vicariis  capitularibus  com- 


DE    CAPIT.    ECCL.    CATIIEDR.  201 

mittere,  sine  quibus  dioecesim  rite  regere  non  potuissent.  Barbosa  ius 
eccl.,  1.  1,  c.  32,  et  de  canon.,  c.  42,  n.  107.  Scarfantonius  ad  Ceccop., 
1.  2,  t.  4 ,  animad.  2.  Idem  dicendum  videtur  de  iis  ,  quae  Episcopo 
competunt  ex  consuetudine,  in  quibus  capitulum  succedit  :  unde  quando 
Episcopus  per  consuetudinem  legitimam  legi  non  tenebatur,  nec  capi- 
tulum  tenetur;  et  vice  versa  quando  Episcopus  per  eam  consuetudi- 
nem  ordinariam  maiorem  habebat  potestatem,  eamdem  habet  capitulum. 
Idem  similiter  dicendum  de  privilegiis  realibus  Ecclesiae  concessis,  in 
quibus  ut  haeres  testatori,  sic  capitulum  Episcopo  succedit.  Ratio  ho- 
rum  est,  quia  consuetudines  legitimae,  et  privilegia  realia  Episcopi  iu- 
risdictionem  extendunt  in  favorem  Ecclesiae  et  capituli,  et  unaquaeque 
Ecclesia  suas  potest  consuetudines  rationabiles  et  probatas  servare.  — 
(6)  Vicarius  Capitularis  potest  confessarios  suspendere  ,  cum  eius  sit 
destituere,  cuius  est  instituere.  —  (7)  Immo  ex  veriori  sententia  pote- 
rit  Vicarius  capitularis  sibi  quorumdarr.  casuum  absolutionem  reservare ; 
nam  eamdem  habet  iurisdictionem  ac  Episcopus  ;  sed  haec  reservatio 
non  poterit  afficere  Regulares  ,  qui  ab  Episcopo  habuerunt  potestatem 
illimitatam.  Aliud  autem  foret  sentiendum,  si  habuissent  tantum  pote- 
statern  limitatam  ,  in  quo  casu  non  videtur  prodesse  privilegium  Cle- 
mentis  IV.  Marchettus,  de  Vic.  cap.,  p.  2,  t.  14,  d.  10.  —  (8)  Id.  ib., 
n.  2.  —  (9)  Ita  ad  rem  scribit  Leurenius:  «  Vicarius  capitularis  po- 
»  test  cognoscere  causas  iudiciales,  et  etiam  criminales.  Nec  obstat  Tri- 
»  dentinum  ,  Sess.  24  ,  c.  20,  quod  causas  matrimoniales  et  criminales 
»  Episcoporum  tantum  examinationi,  et  iurisdictioni  relinquat;  nam  per 
»  illa  verba  solum  excluduntur  alii  Praelati  inferiores,  non  autem  ca- 
»  pitulum  ,  quod  ,  sede  vacante,  non  est  inferius,  sed  par  Episcopo  ». 
De  capit.  sed.  vac,  q.  472.  —  (10)  Bened.  XIV,  de  Synod.,  1.  2,  c.  9, 
n.  5.  —  (11)  Engel  in  tit.  ne  sed.  vac  ,  n.  10.  —  (12)  Bened.  XIV, 
loc.  cit.,  n.  3-  —  (13)  Sacra.  Congregatio  pro  norma  Vicarii  capitu- 
laris  edidit  instructionem  quam  referunt  Fagnanus  et  Garcia  ,  cuius 
haec  sunt  praecipua  capita  1°  Vicarius  capitularis  obire  debet  omnia 
munia,  quae  statuuntur  a  Tridentino  Sess.  24,  c.  18,  de  ref.,  in  quibus 
nullam  potest  habere  partem  capitulum  ;  2°  pro  singulis  parochiis  de- 
bet  concursum  indicere  ;  neque  sufficit  approbatio  in  aliis  praeceden  - 
tibus  concursibus  ad  alias  parochiales.  Post  haec  attribuit  Vicario  ca- 
pitulari  facultatem  eligendi  magis  idoneum  inter  approbatos  ab  exa- 
minatoribus  synodalibus,  eumque  summo  Pontifici  proponendi  pro  pa- 
rochiae  collatione.  Sed  ex  hodierna  S.  Datariae  praxi  Vicario  capitu- 
lari  relinquitur  tantum  facultas  proponendi  ,  vel  commendandi  summo 
Pontifici,  quem  censet  magis  idoneum.  Sic  propositum,  vel  commenda- 
tum  nequit  parochiae  praeficere  ,  quae  de  alio  oeconomo  providenda 
est,  donec  a  Papa  collatio  facta  non  fuerit.  Cum  Vicarius  capitularis 
Romam  mittit  suam  commendationem  pro  obtinenda  parochiae  colla- 
tione,  non  est  necesse,  ut  mittat  omnia  acta  concursus  ,  nisi  a  S.  Sede 
petantur;  sed  sufficit,  si  mittat  Litteras  testimoniales ,  quae  contineant 
nomina  omnium  concurrentium  ,  numerum  votorum  ,  quae  requiruntur 
pro  approbatione,  numerum  votorum  ab  unoque  obtentorum,  et  notam 
accuratam  qualitatum,  et  requisitorum  pro  unoquoque  concurrentium. 


202  TIT.    XIX.    DE    CAPIT.    ECCL.    CATHEDR. 

199.  Verum  regula  limitatur  in  casibus  a  iure  reser- 
vatis ,  in  quibus  Capitulum ,  eiusque  Vicarius  Episcopo 
non  succedit  ,  quorum  praecipui  sunt  sequentes.  Primo  : 
Vicarius  capitularis  nequit  beneficia  conferre,  quae  ad  so- 
lius  Episcopi  collationem  spectant  (l),  licet  queat  prae- 
sentatos  a  patronis  in  beneficiis  mrispatronatus  insti- 
tuere  (2),  quia  collatio  ad  gratiam  pertinet ,  quae  gene- 
raliter  est  Vicario  capitulari  interdicta,  institutio  vero  ad 
iustitiam,  quae  nulli  est  deneganda.  Secundo:  nequit  res 
Ecclesiae,  aut  episcopatus  alienare,  nisi  de  rebus  agatur, 
quae  servando  servan  non  possunt  (3),  et  a  fortiori  ne- 
quit  easdem  res  in  suos  ,  aut  Capituli  usus  convertere. 
Propterea  debet  omnia  emolumenta,  et  quoscumque  red- 
ditus  ex  episcopatu,  et  ex  iurisdictione,  ac  sigillo  curiae 
provenientes  futuro  Episcopo  reservare  ,  cui  ex  confecto 
inventario  suo  tempore  rationem  reddat  (4).  Tertio  :  ne- 
quit  aliquid  facere  ,  per  quod  status  Ecclesiae  ,  aut  iura 
diminuantur  Episcopi ;  immo  his  de  rebus  nequit  litem 
movere  ,  aut  prosequi  iam  motam ;  nam  quaelibet  inde 
ventura  dispositio,  aut  sententia  foret  nulla,  quia  Episco- 
pus  futurus  legitimo  caret  defensore,  ut  probatur  ex  toto 
titulo  Decretalium,  ne  sed.  vac.  aliq.  innov. 

Officium  Vicarii  capitularis  cessat ,  cum  praesentantur 
Capitulo  novi  Episcopi  apostolicae  Litterae  provisionis  (5), 
et  postea  ipse  debet  suae  administrationis  rationes  novo 
Episcopo  reddere,  et  subire  syndicatum  (6). 

(l)  Cap.  2,  ne  sed.  vac.  quod  verum  est  nedum  de  beneficiis  curatis  , 
sed  etiam  de  simplicibus.  —  (2)  Cap.  l  ,  de  instit.  in  6.  —  (3)  Can. 
42  et  44  ,  c.  12,  q  2.  Quod  dicimus  de  rebus  ,  quae  servando  servari 
non  possunt ,  dicendum  est  de  rebus  Ecclesiae,  quae  comprehenduntur 
sub  capitulo  Terrulas  53  ,  c.  12,  q.  2.  Et  idem  secundum  Marchettum 
dicendum  est ,  quando  agitur  de  magna  necessitate  ,  in  qua  Capitulum 
potest  mutuam  pecuniam  accipere.  De  Vic.  Capit.,  p.  2,  t.  27.  —  (4)  Clem. 
Statutum  de  elect.  —  (5)  Extrav.  Iniunctae  de  elect.  int.  com.  —  (6)  Quae 
hic  de  Vicario  Capitulari  summatim  exposuimus,  cum  aliis  ad  rem  per- 
tinentibus  uberius  explicamus  in  alio  nostro  libro,  cui  titulus:  Theorica 
et  Praxis  Kegiminis  Dioecesani ,  praesertim  sede  vacante,  Paris  1876,  ad 
quem  lectorem  remittimus. 


203 


TITULUS  XX. 

DE    PRAELATIS    INFERIORIBUS    ET    PAROCHIS. 

Summarium:  200.  Tres  sunt  species  inferiorum  Praelatorum.  —  201.  Quae  sit  potestas  Prae- 
latorum  vere  nullius?  —  202.  Quis  sit  Parochus,  et  quid  Parochia  ?  —  203.  Quando  sint 
institutae  parochiae?  —  204.  Parochus  unus  et  perpetuus  regulariter  est  constituendus.  — 
205.  Parochi  potestas  est  ordinaria,  et  episcopo  submissa.  —  206.  Quae  sint  iura  parochi  ? 

—  207.  Quae  sint  eius  oncra  ?  —  208.  Tenetur  diebus  festis  missam  celebrare  pro  populo 
et  praedicare.  —  209.  Sacramenta  ministrare ,  et  se  exemplum  bonorum  operum   praebere. 

—  210.  In  parochia  residere,  et  suas  functiones  peragere. 

200.  Praelati  inferiores  medium  quoddam  constituunt 
inter  Episcopos  et  Parochos ,  quorum  alii  Regulares ,  et 
alii  Saeculares  dicuntur.  Horum  Praelatorum,  qui  Abbates 
quoque  nuncupantur  ,  tres  sunt  species ,  quae  ita  descri- 
buntur  a  Benedicto  XIV  (l).  «  Prima  est  eorum,  qui  certo 
»  praesunt  generi  personarum  existentium  intra  septa  a- 
»  licuius  Ecclesiae,  monasterii  ,  seu  conventus,  cum  pas- 
»  siva  exemptione  a  iurisdictione  Episcopi.  Eiusmodi  sunt 
»  superiores  Regulares  ,  et  nonnulli  Praelati  saeculares  , 
»  qui  una  cum  Ecclesia.  eiusque  Ecclesiae  clericis,  et  ad- 
»  ministris,  quibus  praeficiuntur,  subsunt  immediate  Sum- 
»  mo  Pontifici.  Secunda  species  est  Praelatorum  haben- 
»  tium  iurisdictionem  activam  in  clerum,  et  populum  certi 
»  loci,  qui  tamen  locus  est  intra  Episcopi  dioecesim,  qua 
»  undique  circumscribitur:  et  huiusmodi  Praelati  impro- 
»  prie  tantum  ,  et  lato  quodam  dicendi  modo  ,  dicuntur 
»  esse  Nullius.  Tertia  species  est  Praelatorum,  qui  iuris- 
»  dictionem  activam  habent  in  clerum  et  populum  ali- 
»  cuius  loci,  seu  oppidi,  aut  plurium  locorum,  aut  oppi- 
»  dorum.  quae  omnino  avulsa  et  separata  sunt  a  cuius- 
»  libet  Episcopi  dioecesi;  quapropter  dicuntur  constituere 
»  quamdam  quasi  dioecesim,  ubi  Praelatus,  iis  exceptis, 
»  quae  ordinis  episcopalis  sunt,  omnia  exercet,  quae  cae- 
»  teroquin  ad  episcopalem  iurisdictionem  pertinerent.  Hu- 

ius  generis  Praelati  inter  inferiores  nobilissimi  sunt,  di- 


204  TITULUS    XX. 

»  cuntur  vere,  et  proprie  Nullius,  et  veris  annumerantur 
»   Ordinariis  locorum  (2)  ». 

(1)  De  Synod.,  1.  2,  c.  11,  n.  1  et  seqq.  —  (2)  Praelati  huius  ter- 
tiae  speciei  Episcopis  ;  illi  duarum  praecedentium  specierum  potius  Pa- 
rochis  assimilantur.  Omnes  vero  Praelati  ex  Apostolico  privilegio  con- 
stituti  in  eorum  functionibus  debent  observare  Bullam  Decet  Romanos 
Pii  Papae  VII,  an.  1823,  in  qua  confirmatur  decretum  S.  Congregatio- 
nis  Rituum,. 

201.  Licet  Praelati  huius  tertiae  speciei  iurisdictionem 
quasi  episcopalem,  tam  voluntariam,  quam  contentiosam, 
ex  Apostolicis  privilegiis  ,  aut  legitime  praescriptis  con- 
suetudinis  in  subditos  queant  exercere;  quaedam  tamen 
eiusdem  iurisdictionis  capita  sunt  excepta.  Nequeunt  rea- 
pse  synodum  dioecesanam  cogere  ,  parochias  conferre  , 
clericos  saeculares  ad  ordines  promovere,  aut  iisdem  ad 
ordines  consequendos  litteras  dimissorias  dare.  In  his  enim 
omnibus  debent  ad  Episcopum  viciniorem  recurrere,  cui 
ipsorum  territorium  subiicitur  (l). 

(l)  Haec  de  dimissoriis,  ordinibusque  locum  tantum  habent  in  Prae- 
latis  saecularibus  :  nam  Regulares  solemniter  benedicti  possunt  primam 
tonsuram  ,  ordinesque  minores  subditis  suis  regularibus  conferre.  Be- 
nedictus  XIV,  1.  cit.;  et  Trid.  sess.  23,  c.   10,  de  ref. 

202.  Parochus  est  Sacerdos  ,  vel  clericus  intra  annum 
Sacerdotio  initiandus,  legitime  ab  Episcopo,  vel  a  Papa, 
si  parochia  sit  reservata  ,  deputatus  ad  regendam  deter- 
minatam  dioecesis  portionem  cum  ordinaria  potestate  sa- 
cramenta ,  aliaque  spiritualia  bona  in  ipsa  ministrandi. 
Hic  sacerdos  dicitur :  Proprius  relate  ad  omnes  sibi  com- 
missos  fideles  (l);  dicitur  Plebanus  a  plebe  ,  cui  adsistit ; 
Rector  ab  officio  regendi  in  Christi  nomine  ,  et  mysteriis 
populum;  et  Curatus  a  cura  animarum  ,  quam  exercet. 
Caetera  vero  nomina  ,  Praepositi  et  Archipresbyteri,  in- 
dicant  honoris  titulum  a  dignitatibus  Ecclesiae  cathedralis 
mutuatum. 

Ea  dioecesis  portio,  quae  ab  Episcopo  ,  vel  Superiore 
regenda  Parocho  committitur,  dicitur  a  latinis  Parochia  , 
et  a  graecis  Paroecia  ,  quae    debet    omnino    aut    ratione 


DE    PRAEL.    INFER.    ET    PAROCII.  205 

territorii,  aut  saltem  ratione  personarum  (2),  esse  deter- 
minata,  et  suam  aptam  habere  Ecclesiam,  quae  parochia- 
lis  nuncupatur  (3). 

(l)  Parochus  licet  proprie  Pastor  appellari  non  possit ,  quia  Pastor 
vere  dicitur,  qui  Ecclesiam  et  fideles  regit  cum  imperio  et  iurisdictione 
externa  activa,  qua  certe  caret  Parochus  ;  improprie  tamen  Parochi  ap- 
pellantur  Pastores,  quod  significat  ministros  veri  Pastoris,  nempe  Epi- 
scopi  ,  vel  Pastores  secundi  ordinis.  Ita  Tridentinum  appellat  Pastores 
etiam  Parochos.  Sess  25,  c.  12,  de  ref.;  et  Pius  VI,  in  litteris  ad  Epi- 
scopos  Galliae,  13  april.  1791,  Rectores  parochialinm  vocat  Parochos, 
sive  Pastores  secundi  ordinis.  Theiner,  docum.  ined.,  t.  1,  n.  21.  Unde 
Pontificale  Romanum  referens  ultimam  allocutionem  Episcopi  ad  Sy- 
nodum  haec  habet :  Nos  Pastores  vestri  sumus;  Vos  autem  Pastores  ani- 
marum  vobis  commissarum.  Ord.  ad  Synod.  Parochus  autem  ,  qui  vere 
Ecclesiam  diligit,  accipiet  reverenter  nomen  Pastoris  ,  cum  illi  a  su- 
perioribus,  vel  fidelibus  traditur;  sed  curabit,  ne  se  Pastorem  nominet: 
nam  mala  luctuosissima  ,  quae  saeculis  praeterlapsis  a  falso  attributa 
Parochis  qualitate  Pastorum  passa  est  Ecclesia,  adhuc  forte  in  quibus- 
dam  persistunt.  Illud  sane  systema  extollendi  Parochos  contra  Episco- 
pos,  a  Iansenistis  propugnatum,  et  a  Schismaticis  magnificatum,  exitio- 
sius  Ecclesiae  plane  fuit ,  quam  damnatum  Aerii  Presbyterianismum  ; 
nam  hoc  faciebat  Presbyteros  aequales  Episcopis  ,  quod  facile  appro- 
bationem  obtinere  nequibat:  sed  illud  ,  quod  solos  Parochos  aequales 
constituebat  Episcopis,  commodius,  et  probabilius  videbatur,  ut  facilius 
admitteretur.  Quare  huius  systematis  auctores  hoc,  vel  simili  modo  ra- 
tiocinabantur:  Parochus  est  Pastor  Ecclesiae:  ergo  iure  divino  institu- 
tus  :  ergo  doctor  ,  et  sponsus  ecclesiae  :  ergo  magister  fidei ,  et  iudex 
causarum :  ergo  ab  Episcopo  independens,  etc;  quae  omnia  quam  falsa 
sint,  nemo  est,  qui  non  videat.  Unde  temporibus  nostris  maxime  illud 
consultius  putamus,  ne  Parochi  hoc  se  nomine  distinguant,  ne  ingerant 
malae  artis  suspicionem  Propterea  ferunt  nuper  a  Romanis  Revisoribus 
expunctum  fuisse  nomen  Pastorum,  quod  Patres  cuiusdam  Concilii  Pro- 
vincialis  Galliae  ad  Parochos  designandos  adhibuerunt.  Nardi  in  opere 
Dei  Parocin,  tom.  1.  —  (2)  Haec  determinatio  fit  in  parochiis  gentili- 
tiis  ,  aut  fam  Haribus  ,  ad  quas  pertinent  gentes  alicuius  familiae  ,  aut 
agnationis,  vel  cognationis.  —  (3)  Parochiae  et  Parochi  nomina  valde 
antiqua  sunt :  nam  Parochia  a  Romanis  dicebatur  diversorium,  in  quo 
Legatis  Principum  ,  et  Reipublicae  causa  peregrinantibus  vitae  neces- 
saria  exhibebantur,  et  qui  eisdem  praeerat,  Parochus  dicebatur,  ut  habet 
Horatius  in  1.  1,  serm.  sat.  5.  A  Graecis  vero  Paroecus,  vel  Paroecon 
appellabatur  incola  prope  habitans  ,  1.  339  -  ff-  de  verb.  signif.  Quae 
nomina  ideo  forte  retinuit  Ecclesia  catholica ,  quia  proprius  fidelium 
sacerdos  debet  necessaria  ad  pascendas  animas  omnibus  suppeditare , 
et  in  suo  determinato  districtu  habitare. 

203.  Parochiae  prius  in  agris  et  pagis,  quam  in  urbi- 


206  TITULUS    XX. 

bus  videntur  esse  institutae.  Fideles  enim  procul  ab  ur- 
bibus  viventes  spiritualibus  bonis  saepius  caruissent ,  si 
pro  iisdem  percipiendis  ad  civitatenses  ecclesias  semper 
debuissent  accedere.  Necesse  itaque  fuit  oratoria,  sive  ec- 
clesias  in  pagis  extruere,  pro  iisdem  sacerdotes  deputare, 
qui  temporaria  primum  ,  deinde  perpetua  Episcoporum 
legatione  fungerentur.  Soli  Episcopi  poterant  primitus  ec- 
clesiastica  ministeria  in  urbibus  obire  ,  in  quibus  ,  cum 
deinde  ob  multum  adauctum  fideiium  numerum  non  am- 
plius  fuissent  satis,  necesse  etiam  fuit  Parochias  instituere  ; 
quod  in  pagis  non  ante  saeculum  Ecclesiae  tertium  ,  et 
in  urbibus  multo  post  contigisse  inter  alios  historicos  ec- 
clesiasticos  defendit  Devoti  (l). 


(l)  Devoti  Inst.  can.,  1.  I,  t.  3,  in  not.  ad  §  87  et  89.  Institutio  Pa- 
rochorum  adeo  sero  facta  clare  demonstrat,  Parochos  non  esse  ex  di- 
vina  institutione  a  Christo,  ntque  ab  Apostolis  ex  institutione  divino- 
apostolica ,  vel  simpliciter  Apostolica ;  sed  tantum  ex  institutione  Ec- 
clesiae.  Reveia  in  corpore  iuris  ecclesiastici  nullus  reperitur  titulus  , 
De  officio  Parochi ,  licet  ibi  exstet  titulus,  De  officio  sacristae,  De  officio 
custodis,  etc.  Hoc  sane  magis  demonstrat,  P^rochorum  oflicium  non  esse 
in  Ecclesia  antiquissimum;  sed  decursu  temporum  ab  Ecclesia  institu- 
tum.  Adest  quidem  in  libro  tertio  Decretalium  titulus  De  parochiis,  et 
alienis  parochianis;  sed  ex  quinque  capitulis,  quibus  constat,  unus  tan- 
tum  refertur  ad  presbyteros  parochiales ,  et  reliqui  ad  Episcopum ,  quia 
olim  dioecesis  appellabatur  etiam  parochia,  et  idem  erat  parochianus, 
ac  dioecesanus  ,  ut  eruitur  ex  rubrica  cap.  5  ,  eiusd.  tit.  Quod  autem 
dicunt  adversarii,  Parochos  esse  successores  72  discipulorum,  quos  Chri- 
stus  designavit,  Luc,  c.  IO,  probandum  non  est ,  nam  sunt  Presbyteri 
72  Discipulorum  successores,  ut  ab  Ecclesiae  traditione  arguitur,  quo- 
rum  corpus  antiquitus  constituebat  Presbyterium.  Aliqui  tradunt  duo- 
decim  parochos  a  S.  Marco  S.  Petri  discipulo  in  civitate  Alexandrina 
fuisse  constitutos  (Epiph.  Hieron.). 

204.  Unus  et  perpetuus  ex  regula  generali  constituen- 
dus  est  in  parochia  Parochus:  nam  plurium  administra- 
tio  generat  confusionem,  et  precarius  minister  neque  sa- 
tis  potest  suas  agnoscere  oves ,  neque  solet  esse  disposi- 
tus  animam  suam  ponere  pro  animabus  sibi  commissis , 
cum  esse  possit  alius,  qui  de  animabus  illis  sit  rationem 
redditurus.  Nihilominus  quandoque  ex  consuetudine  ,  vel 
ex  iusta  causa  a  iure ,  vel  a  S.  Congregatione   probata , 


1 


DE    PRAEL.    INFER.    ET    PAROCH.  207 

plures  in  una  parochia  admittuntur  Parochi,  et  etiam  a- 
movibiles  (l). 

(l)  Hoc  confirmatur  a  Tridentino,  sess.  24,  c.  13,  de  ref.,  quod  post- 
quam  mandavit  episcopis  ,  ut  distincto  populo  in  certas  propriasque  pa- 
rochias  ,  unicuique  suum  perpetuum  paeculiaremque  Parochum  assignent , 
qui  eas  cognoscere  valeat,  et  a  quo  solo  sacramenta  suscipiant ;  subdit,  aut 
alio  utiliori  modo  ,  prout  loci  qualitas  exegerit ,  provideant.  Sic  capitula 
Cathedralia,  quibus  adnexa  est  cura  animarum,  possunt  deputare  unum, 
aut  plures  ad  eamdem  curam  gerendam.  Scarfantonius  ad  Ceccoperium, 
1.  3,  t.  3,  animad.  41.  Sic  Regulares,  qui  parochiam  habent,  deputant 
Vicarium,  qui  curam  exerceat,  quique  est  amovibilis.  Monacellus,  part.  2, 
t.  13,  for.  1,  n.  87.  Hae  tamen  deputationes  sunt  semper  ab  Episcopo 
probandae.  Praeterea  in  Gallia,  et  alibi  multae  sunt  parochiae  succur- 
sales,  quae  reguntur  a  Parochis  amovibilibus.  Ideoque  neque  ius,  neque 
S.  Sedes  prohibet,  tlt  quandoque  dentur  plures  in  una  parochia  Parochi, 
et  ut  in  parochiis  ex  circumstantiarum  gravitate  ,  vel  necessitate  con- 
stituantur  Parochi  non  perpetui,  sed  amovibiles,  qui  tamen  absque  iusta 
causa  removeri  non  debent. 

205.  Parochi  potestas  est  ordinaria  ;  eam  proinde  po- 
test  aliis  clericis  idoneis  delegare ;  sed  ad  forum  inter- 
num  proprie  restringitur  :  nam  in  foro  externo  iurisdi- 
ctione  maxime  contentiosa  caret ,  quia  ex  iuris  disposi- 
tione  causae  omnes  ad  Episcopum  sunt  deferendae  ,  et 
nemo  Presbyterorum  habet  eas  cognoscendi  facultatem  : 
et  quod  a  Parocho  in  foro  externo  peragitur,  non  ad 
iurisdictionem  ,  sed  ad  simplicem  administrationem  ,  vel 
notionem  refertur,  sicuti  est  Ecclesiam  custodire,  eiusdem 
negotia  gerere ,  bona  defendere  ,  functionum  modum  ,  et 
tempus  praescribere,  et  indignos  laicos  vel  clericos  a  par- 
ticipatione ,  vel  a  celebratione  divinorum  repellere ,  alia- 
que  his  similia.  Propterea  a  yero  multum  aberrant ,  qui 
Parocho  tribuunt  potestatem  ferendi  censuras  ,  aut  sibi 
reservandi  quorumdam  peccatorum  absolutionem  (l). 

Haec  ordinaria  Parochi  potestas  ita  connectitur,  et  sub- 
mittitur  Episcopali  auctoritati,  et  iurisdictioni,  ut  Episco- 
pus  queat  aliqua  parochialis  potestatis  capita  alteri  ex 
iusta  causa  committere  ;  ut  queat  etiam,  tamquam  Apo- 
stolicae  sedis  delegatus ,  Parocho  Vicarium  deputare  ,  si 
sit  propter  imperitiam  sacris  officiis  minus  aptus,  vel  pro- 
pter  turpitudinem  vitae  potius  destruat,  quam  aedificet  (2); 


208  TITULUS    XX. 

et  ut  queat  Parochum  graviter  de  imperitia  suspectum 
iterum  examini  subiicere,  in  qua  tamen  re  debet  Episco- 
pus  magna  prudentia,  et  cautela  procedere  (3).  Idem  di- 
cendum,  si  Parochus  adeo  sit  aegrotus  ,  ut  altari  servire 
non  possit  (4).  Immo  potest  Episcopus  fructibus  beneficii 
et  beneficio  ipso  Parochum,  ex  iusta  causa  iuridice  pro- 
bata  ,  privare.  Giraldus  et  Doctores  ab  eo  citati  specia- 
liter  crimina  enumerant,  propter  quae  haec  privatio  fieri 
potest  (5). 

(l)  Gonzales  ad  cap.  Cum  ab  Ecclesiarum  ,  de  oflic.  iud.  ord.,  n  2, 
et  Benedictus  XIV,  de  Synod.,  1.  5,  c.  4,  n.  2.  —  (2)  Trid.  Sess.  21  , 
c.  6,  de  ref.  —  (3)  Benedictus  XIV,  de  Synod.,  1.  13,  c.  9,  n.  21.  — 
(4)  Cap.  3,  de  cler.  aegrot.  —  (5)  Giraldus  ad  cap.   12.  de  accus. 

206.  Iura  Parochi  praecipua  ad  haec  possunt  revocari. 
1°  Ius  fori  poenitentialis  ;  propter  quod  ordinariam  habet 
potestatem  sacramentaliter  absolvendi  parochianos  suos 
etiam  extra  parochiae  territorium  ,  et  alienos  tantum  in- 
tra  territorium;  caeteri  autem  Confessarii  habent  pote- 
statem  delegatam  (l).  2°  Ius  solemniter  ministrandi  Ba- 
ptismum,  si  in  parochia  habeat  fontem  baptismalem  (2). 
3°  Ius  ministrandi  communionem  paschalem  fidelibus  suis, 
qui  praecepto  non  satisfaciunt,  si  alibi  sumant,  etiam  in 
Ecclesia  cathedrali  (3).  40  Ius  denunciandi  suorum  paro- 
chianorum  matrimonia,  eisdem  assistendi,  sponsis  benedi- 
ctionem  nuptialem  impertiendi  (4),  et  benedicendi  mulie- 
ribus  post  partum  (5).  5°  Ius  percipiendi  oblationes,  quae 
in  administrationem  baptismi ,  et  matrimonii  ,  in  celebra- 
tione  missae,  in  defunctorum  exequiis,  et  in  aliis  similibus 
casibus  ex  laudabili  consuetudine  fieri  solent  (6).  6°  Ius 
percipiendi  decimas,  nisi  necessariis  vitae  Parochi  aliunde 
consultum  sit  (7)  7°  Ius  celebrandi  functiones  parochiales  in 
toto  suae  parochiae  territorio  (8).  8°  Ius  administrandi 
parochiae  bona  ad  iuris  tramites  ,  et  sub  Episcopi  dire- 
ctione  (9).  Sed  aliquando  quorumdam  horum  iurium  exer- 
citium  ob  alienum  privilegium,  vel  ob  consuetudinem  le- 
gitime  praescriptam,  Parocho  impeditur  (10). 

(l)  Parochus  tamen  non  potest  hanc  facultatem  alteri  Sacerdoti  de- 
legare  ,  licet  eam  habeat  ordinariam ;   ad  hoc  enim    requiritur    appro- 


DE  1'RAHL.   infer.   et   parocii.  209 

batio  Episcopi.  Trid.  sess.  23  ,  c.  15  ,  de  ref.  —  (2)  Etiam  adulti  ,  et 
qui  ad  fidem  convertuntur  baptizandi  sunt  in  parochia  ,  non  in  cathe- 
drali.  S.  Cong.  22  septemb.  1657  et  22  feb.  et  28  aug.  1680;  sed  ad 
hoc  requiritur  auctoritas  et  licentia  Episcopi.  —  (3)  Benedictus  XIV, 
Inst.  18,  et  Encycl.  Magno  $  21.  Item  ministrandi  Viaticum  et  Extre- 
mam  Unctionem.  Clem.  l  ,  de  privil.;  nec  non  et  primam  Communio- 
nem  pueris,  quod  ex  consuetudine,  et  particularium  Synodorum  prae- 
scriptione  inductum  est.  —  (4)  Trid.  sess.  24,  c.  1,  de  ref.  matr.  Hanc 
potestatem  potest  subdelegare ;  sed  id  licite  iuxta  Bened.  XIV,  fieri 
non  potest,  nisi  ex  legitima  gravissimaque  causa,  cum  vere  est  impeditus. 
Bul.  Nimiam  licentiam  eiusd.  Pont.  —  (5)  Decr.  S.  Cong.  Rit.  10  dec. 
1703.  —  (6)  Cap.  42  de  Simon.,  quod  procedit  etiamsi  Parochus  id 
non  faciat  per  se ,  sed  per  alium.  —  (7)  Cap.  13  et  29  de  decim.;  et 
Card.  Soglia,  Inst.  iur.  priv.,  §  27.  —  (8)  Quoad  sodalitia  et  Confra- 
ternitates  laicorum  observandum  est  decretum  S.  Cong.  Rit.  10  dec. 
1703,  quod  confirmatum  fuit  a  Clemente  XI  et  refertur  a  Bened.  XIV 
in  Inst.  105,  §  4.  —  (9)  Propterea  debet  conficere  inventarium  omnium 
bonorum  ecclesiae,  cuius  exemplar  primum  in  Curia  episcopali,  et  aliud 
in  archivio  ecclesiae  parochialis  retinendum  est:  item  debet  eadem  bona 
defendere  in  iudicio  et  extra,  et  quantum  potest  meliorare ,  ut  bonum 
administratorem  decet.  —  (10)  Praecluso  vero  privilegio  ,  illi  omnes 
sunt  parochiani,  qui  in  parochia  habent  verum  ,  aut  quasi-domicilium, 
quod  extenditur  ad  pauperum  hospitia  ,  ad  infirmorum  hospitalia  ,  ad 
uvenum  collegia,  et  ad  Virginum  conservatoria,  ut  tradunt  communiter 
Doctores. 

207.  His  iuribus  graviora  respondent  onera  quae  pau- 
cis  exhibentur,  a  Patribus  Concilii  Tridentini  (l),  qui  ita 
initium  faciunt :  Cum  praecepto  divino  mandatum  sit  omni- 
bus  ,  quibus  animarum  cura  commissa  est ,  oves  suas  agno- 
scere,  et  pro  his  sacrificium  offerre,  verbique  divini  praedica- 
tione  ,  sacramentorum  administr atione  ,  ac  bonorum  omnium 
operum  exemplo  pascere,  pauperum,  aliarumque  miserabilium 
personarum  curam  paternam  gerere,  et  in  caetera  munia  pa- 
storalia  incumbere;  quae  omnia  nequaquam  ab  his  praestari, 
et  impleri  possunt,  qui  gregi  suo  non  invigilant,  neque  assi- 
stunt,  sed  mercenariorum  more  deserunt,  sacrosancta  Synodus 
eos  admonet,  et  hortatur,  ut,  divinorum  praeceptorum  memores 
factique  forma  gregis,  in  iudicio  et  veritate  pascant  et  regant. 

Ob  debitum  suas  agnoscendi  oves  ,  Parochus  tenetur 
omnibus  vigilare,  officium  parochiale  per  se  ipsum  exer- 
cere  (2),  et  praeter  statum  animarum  suarum  quatuor 
conficere,  et  retinere  libros,  in  quorum  primo  baptizato- 
rum,  in  secundo  confirmatorum,  in  tertio  matrimoniorum, 

Instit.  Canon.   Vol.   I.  14 


210  TITULUS    XX. 

et  in  quarto  mortuorum  nomina  fideliter  et  accurate  de- 
scribantur  (3).  Hi  libri  ex  iure  canonico  dirigendi  sunt 
iuxta  Ritualis  Romani  praescriptum. 

(l)  Sess.  23,  c.  1.  de  ref.  —  (2)  Barbosa  ad  Trid.  Sess.  23  ,  c.  1  , 
de  ref.,  n.  48.  —  (3)  Monacellus,  p.   1,  t.  10,  n.   1. 

208.  Ob  debitum  offerendi  sacrificium,  tenetur  singulis 
Dominicis,  et  festivis  de  praecepto,  nec  non  et  omnibus 
festis  ,  quae  olim  erant  de  praecepto  et  nunc  suppressa 
sunt  (l),  pro  eodem  suo  populo  Missam  celebrare,  et  ap- 
plicare,  licet  beneficium  sit  valde  tenue,  et  congruam  ha- 
beat  incertam  (2). 

Ob  debitum  praedicationis  (3),  tenetur  diebus  saltem 
Dominicis,  et  festis  solemnibus  per  se,  vel  per  alium  ido- 
neum  clericum  (4),  si  ipse  legitime  sit  impeditus,  fidelibus 
suis  verbum  divinum  nunciare  docendo  cum  brevitate  et 
facilitate  sermonis,  quas  virtutes  sectari,  quaeque  oporteat  vi- 
tia  declinare  (5) ;  quod  si  negligat  per  tres  menses  ,  post 
trinam  monitionem  potest  ab  Episcopo  puniri  censuris  , 
aut  aliqua  subtractione  fructuum  beneficii ,  quos  illi  tri- 
buat,  qui  in  hoc  eius  implet  officium  (6).  Neque  eo  sub 
praetextu  potest  excusari  ,  quod  vel  exiguus  sit  audien- 
tium  numerus,  vel  tempore  Adventus,  et  Quadragesimae 
alii  concionatores  huic  muneri  satisfaciant  (7).  Quod  si 
ipse  dictis  temporibus  velit  extranei  concionatoris  partes 
sustinere  ,  potest  quidem  ,  sed  consuetam  eleemosynam 
extraneo  dari  solitam  ab  Ecclesia  petere  nequit,  quia  ex 
beneficio  iam  habet  onus  praedicandi,  et  mercedem  labo- 
ris:  sed  posset  dictam  eleemosynam  petere,  si  ad  hoc  ex 
aliquo  legato,  vel  donatione  esset  assignata. 

(l)  Hoc  quod  iam  pluries  fuerat  a  S.  Congregatione  definitum  ,  in- 
violabiliter  firmavit  Pius  Papa  IX  in  sua  Encyclica  ad  omnes  Orbis 
Episcopos  diei  3  maii  1858  quae  incipit  Amantissimi,  in  qua  declaravit 
et  decrevit,  parochos,  aliosque  otnnes  animarum  curam  actu  gerentes,  Sa- 
crosanctum  Missae  Sacrificium  pro  populo  sibi  commisso  celebrare  et  ap- 
plicare  debere  tum  omnibus  Dominicis  ,  aliisque  diebus ,  qui  ex  praecepto 
adhuc  servantur,  tum  illis  etiam,  qui  ex  huius  Apostolicae  Sedis  indulgen- 
tia  ex  dierum  de  praecepto  festorum  numero  sublati,  ac  translati  sunt , 
quemadmodum    ipsi   animarum    Curatores  debebant ,    dum    memorata   Ur- 


DE    PRAEL.    INFER.    ET    PAROCH.  211 

batii  Vlll  Constitutio  in  pJeno  suo  robore  vigebat  antequam  festivi  de 
praccepto  dies  imminuerentur,  aut  transferrentur .  Haec  autem  Constitutio 
Urbani  VIII  incipiens,  Universa  per  Orbem,  declarat  dies  festos  sequen- 
tes,  videlicet:  omnes  dies  Dominicos,  Natalem  Domini,  dies  S.  Stephani, 
S.  Ioannis,  SS.  Innocentium,  Circumcisionis,  Epiphaniae,  Paschatis  cum 
duobus  sequentibus  ,  Ascensionis,  Pentecostes  cum  duobus  sequentibus, 
Trinitatis,  Corporis  Domini ,  Inventionis  S.  Crucis  ,  Purificationis,  An- 
nuntiationis,  Assumptionis,  Nativitatis  B.  Mariae  V.,  Dedicationis  S.  Mi- 
chaelis,  Nativitatis  S.  Ioannis  Baptistae,  SS.  Petri  et  Pauli,  S.  Andreae, 
S.  Iacobi,  S.  Thomae,  SS.  Philippi  et  Iacobi,  S.  Bartholomaei,  S.  Mat- 
thaei,  SS.  Simonis  et  Iudae,  S.  Mattiae,  S.  Laurentii,  S.  Silvestri.  S.  Io- 
seph  ,  S.  Annae  ,  omnium  Sanctorum  ,  et  unius  ex  praecipuis  Patronis 
cuiusque  civitatis  ,  aut  loci  ;  quibus  Clemens  XI  adiunxit  diem  Imma- 
culatae  Conceptionis  B.  Mariae  V.  Consequenter  Parochi  his  omnibus 
diebus  tenentur  applicare  Missam  pro  populo.  Verum  ,  si  contingat , 
aliquem  ex  festis  diebus  auctoritate  Apostolica  cum  sua  solemnitate  et 
officio  in  Dominicam  diem  transferri  ,  una  tantum  pro  illo  die  erit  a 
Parocho  Missa  applicanda,  quia  ita  declaravit  Pius  IX  in  citata  bulla. 
Insuper  adnotamus:  1°  obligationem  celebrandi  missam  pro  populo  af- 
ficere  eos,  qui  actu  curam  animarum  gerunt,  nempe  Parochos,  aliosque 
omnes  animarum  curam  actu  gerentes  ,  ut  habetur  in  citata  Encyclica 
Pii  IX,  vel  omnes,  qui  actu  animarum  curam  exercent ,  ut  aiebat  Bene- 
dictus  XIV  in  bul.  Cum  semper.  Quare  Capitula  habentia  curam  ani- 
maium  in  habitu  ,  quae  eligunt  Canonicos  Curatos  ad  curam  animarum 
actu  exercendam  ,  nequeunt  Missas  parochiales  celebrare  per  turnum 
Canonicorum:  sed  celebrandae,  et  applicandae  sunt  ab  ipsis  Canonicis 
Curatis  tantum.  2°  Celebrationem  Missarum  faciendam  esse  a  Parochis 
et  Curatis  per  se,  non  per  substitutum ,  nisi  sint  legitime  impediti,  ut 
pluries  definivit  S.  Congregatio  Concilii.  3°  Celebrationem  debere  fieri 
in  ipsa  parochia  a  Curato,  vel  ab  eius  substituto  ,  si  sit  iuste  impedi- 
tus  ,  ut  pluries  definivit  S.  Congregatio  Concilii.  Ferraris  et  Barbosa. 
4°  Celebrationem  esse  faciendam  solemniter,  vel  privatim  ipso  die  fe- 
sto :  nam  Curati  in  alium  diem  celebrationem  transferre  non  possunt. 
Nihilominus  si  quis  Curatus  magna  inopia  laboraret,  posset  ab  Episcopo 
obtinere ,  ut ,  accepta  alia  eleemosyna  pro  die  festo  ,  applicationem  in 
alium  eiusdem  hebdomadae  diem  reiiceret.  Cit.  bul.  Benedicti  XIV. 
5°  Contra  praedicta  nullam  valere  consuetudinem  etiam  immemorabi- 
lem.  Ead.  bul. ;  et  S.  Cong.  25  septemb.  1847.  —  (2)  Bul.  Nuper  In- 
nocentii  XII,  et  cit.  bul.  Cum  semper  Benedicti  XIV,  in  qua  disponit, 
ut  curatus  ,  congruentibus  etiam  reditibus  destitutus ,  imposterum  ap- 
plicare  debeat  ;  ex  quo  videtur  deducendum  ,  eum  ,  qui  redditus  suffi- 
cientes  percepit ,  et  huic  obligationi  non  satisfecit ,  teneri  imposterum 
Missam  applicare  toties,  quoties  in  praeteritum  omisit  ,  nisi  a  S.  Sede 
condonationem  obtineat,  cum  per  consuetudinem  huic  malo  mederi  ne- 
queat.  Quod  si  prebendae  Parochorum  ,  et  curatorum  adeo  sint  pau- 
peres  ,  ut  septingentas  libellas  hodiernae  gallicae  et  italae  monetae  de 
nitido  non  excedant ,  Sancta  Sedes  petentibus  Ordinariis  interdum  in- 
dulget  ab  hac  applicatione  dispensationem  pro  diebus  festis  suppres- 
sis,  imposito  onere  applicandi  infra  annum  quatuor  aut    quinque    pro 


212  TITULUS    XX. 

populo  Missas.  Hanc  dispensationem  episcopus  Albingaunensis  a  S  Con- 
gregatione  Concilii  pro  pauperibus  suae  dioecesis  Curatis  obtinuit  die 
7  aprilis  1856  et  executioni  mandavit  etiam  pro  futuris  temporibus.  — 
(3)  Officium  praedicandi  in  Ecclesia  parochiali  adeo  proprium  est  Pa- 
rochi,  ut  alius  sine  sua  et  Episcopi  licentia  in  parochia  praedicare  ne- 
queat.  In  Ecclesiis  tamen  civitatensibus  Parochi  praedicare  non  debent 
illa  hora,  qua  praedicat  Episcopus.  Clem.  Dudiim,  §  Nos  autem  de  se- 
pult.  —  (Add.  Edit.)  Quamvis  in  una  Bituntina  die  2  maii  1629  Sac. 
Cong.  Concilii  de  mandato  Urbani  VIII  statuerit,  quod  dum  praedicat 
Episcopus,  silere  debent  alii  Concionatores,  illisque  possit  praecipere, 
ut  eo  tempore  a  praedicatione  se  abstineant  :  possunt  tamen  Parochi 
sermonem  habere  inter  Missarum  solemnia  per  se  ipsos  etiam  quando 
Episcopus  ipse  praedicat.  Sic  censuit  eadem  Sac.  Cong.  Conc.  in  Te- 
rulen.  11  iunii  163 1  ,  ubi  subdit  id  non  intelligi  respectu  Parochorum 
in  Ecclesia  Parochiali.  Ita  apud  Barbosa  ,  De  offic.  et  potest.  Parochi , 
p.  l  ,  cap.  14,  n.  3.  —  (4)  Hic  clericus  probandus  est  ab  Episcopo, 
etiamsi  una,  aut  altera  tantum  vice  verbum  Domini  nunciaret,  et  etiamsi 
esset  ordine  episcopali  insignitus.  Si  tamen  Parochus  velit  praedicare 
per  se,  non  potest  eum  Episcopus  impedire,  ut  S.  Conc.  Congregatio 
declaravit.  Giraldus  in  Addit.  Ad  Barbosam  de  offic.  Paroch.  — 
(5)  Trid.  sess.  5,  c.  2  .  de  ref.,  et  sess.  23,  c.  1  ,  de  ref.  Sed  ulterius 
notandum,  quod  idem  Tridentinum  sess.  24  ,  c.  4  ,  de  ref.,  prudentiae 
Ordinariorum  reliquit ,  ut  possent  parochos  obligare  ad  verbum  divi- 
num  nunciandum  quotidie,  vel  saltem  tribus  diebus  in  hebdomada,  cum 
tempus  ieiuniorum  Adventus,  et  Quadragesimae  occurrit.  Illud  maxime 
denique  adnotandum  ,  quod  ex  eiusdem  capitis  dispositione  non  solum 
tenentur  Parochi  adultos  praedicatione  edocere;  sed  etiam  saltem  Do- 
minicis,  et  aliis  festivis  diebus  pueros  fidei  rudimenta,  et  obedientiam  erga 
Deum  et  parentes  diligenter,  non  obstante  quocumque  privilegio  et  con- 
suetudine,  similiter  edocere.  —  (6)  Trid.  sess.  5.  c.  2;  et  sess.  24,  c.  4, 
de  ref.  Non  tamen  potest  Episcopus  Parochum  non  praedicantem  mul-  | 
ctare  poena  pecuniaria  ,  quia  hoc  a  S.  Congregatione  Concilii  in  una 
Novariensi  appellatum  fuit  arbitrium  indecens.  Bened.  XIV,  de  Synod., 
1.  10,  cap.  9,  n.  8.  Caeterum  Parochi  in  hoc  sibi  rite  consulant:  nam 
communis  est  Doctorum  sententia  ,  eos  peccare  saltem  venialiter  ,  si  , 
absque  causa  ,  hoe  non  observent  concilii  praeceptum  vel  una  vice,  et 
graviter  peccare,  si  per  mensem  ab  hac  obligatione  deliciant,  quod  lo- 
cum  habet  eo  etiam  tempore  ,  quo  a  parochia  ex  legitima  causa  ab- 
sunt:  nam  tunc  curam  parochialem  tenentur  exercere  per  alium  ab 
Episcopo  approbatum.  —  (7)  Devoti  Inst.  Can.,  1.  l  ,  t.  3  ,  §  91  ,  in 
not.  Monacellus,   t.  22,  f.  7,  n.   9. 

209.  Ob  debitum  administrationis  sacramentorum,  quo- 
rum  est  minister  ordinarius  ,  excepta  Confirmatione  ,  et 
Ordine,  tenetur  sacramenta  necessaria  necessitate  medii , 
uti  est  Baptismus,  et  Poenitentia,  omnino  ministrare  etiam 
cum  vitae  periculo  (l),  et   idem    dicendum    de   Extrema 


DE    PRAEL.    INFER.    ET    RAROCH.  213 

Unctione  ,  quando  aegrotus  aliis  Sacramentis  iuvari  non 
potest  (2)  ;  in  reliquis  vero  maximam  curam,  et  diligen- 
tiam  adhibere  (3). 

Ob  debitum  praebendi  exemplum  bonorum  operum  , 
tenetur  fidei  professionem  ,  et  iuramentum  obedientiae 
Romanae  Ecclesiae  in  manu  Ordinarii  intra  duos  a  be- 
neficii  possessione  menses  emittere,  aliter  fructus  non  fa- 
cit  suos  (4).  Deinde  in  vita  pietate  praecellere  ,  integri- 
tate  morum  commendari ,  et  zelo  ac  charitate  eminere : 
nam  non  debet  aliorum  ducatum  suscipere,  qui  nescit  o- 
mnibus  bene  vivendo  praeire.  Charitatem  autem  maxime 
pro  pauperibus,  et  aliis  miserabilibus  personis  habeat  (5). 

Ob  debitum  denique  incumbendi  in  caetera  munia  pa- 
storalia,  inter  alia  tenetur  parochianis  suis  dies  festos,  in- 
dulgentias,  matrimonia  celebranda,  et  ieiunia  nuntiare,  et 
caetera  ,  quae  emerserint ,  Ecclesiae  praecepta ,  et  Epi- 
scopi  ordinationes  publicare  ,  ne  populi  ignorantia  vio- 
lentur,  aut  populus  novis  concessis  beneficiis  et  gratiis  pri- 
vetur  (6). 

(l)  Benedictus  XIV,  de  Synod.,  1.  13,  c.  19,  n.  6.  —  (2)  Barbosa  , 
de  «ffic.  par.,  c.  17,  n.  21.  —  (3)  Quod  magis  Parochis  commendatur 
est,  aegrotis  Viaticum  praebere,  et  iisdem  in  extremis  constitutis  con- 
tinuo  adsistere,  ut  opportunis  auxiliis  iuventur.  —  (4)  Trid.  sess.  24 , 
c.  12,  de  ref.  —  (5)  TJnde  in  Concilio  Mediolanensi  I  haec  legimus  : 
«  Inquirat  studiose  (Parochus)  de  pauperibus  ,  praesertim  de  puellis 
»  nubilibus,  viduis,  orphanis,  pupillis,  aegrotis,  senio  confectis,  aliisque 
»  personis  temporali  vel  spirituali  misericordia  indigentibus,  quibus  et 
»  ipse  pro  viribus  opitulari  et  alios  ,  suo  exemplo  et  hortatu  ,  ad  id 
»   officium  incitare  studeat  ».  —  (6)  Devoti,  loc.  cit.,  §  91. 

210.  Ex  adductis  Parochi  obligationibus  alia  sequitur, 
quae  principalis  est  ,  id  est  obligatio  residentiae  ,  quae 
magis  explicatur  in  ultimo  a  linea  iam  citati  capitis  primi 
Concilii  Tridentini  (l).  Hic  quidem  sancitur  ,  Parochum 
a  sua  parochia  non  posse  abesse  ,  nisi  ad  bimestre  ,  ex 
causa  rationabili ,  vel  ex  gravi  causa  ad  trimestre  ,  aut 
quadrimestre  ,  ut  declaravit  S.  Concilii  Congregatio  (2) ; 
modo  in  utroque  casu  relinquat  in  parochia  vicarium  ab 
Episcopo  approbatum,  et  eiusdem  Episcopi  licentiam  prius 
obtineat  in    scriptis.    Rationabilis    causa    foret    honestum 


214  TITULUS    XX. 

solatium  ,  visitatio  parentum  ,  aut  amicorum  ,  et  utile  et 
licitum  negotium ;  causa  vero  gravis  foret,  si  una  concur- 
ret  ex  illis  ,  quas  pro  absentia  Episcopi  supra  numera- 
vimus  (3).  Aliter  absens  ,  pro  rata  temporis  absentiae  , 
fructus  non  facit  suos,  nec  tuta  conscientia  potest  eos  sibi 
retinere  ,  sed  etiam  ante  iudicis  sententiam  eos  tenetur 
dare  Ecclesiae,  vel  paupeiibus  distribuere.  Praeterea  E- 
piscopus,  si  eum  contumacem  in  parendo  invenerit,  post 
citationem  etiam  edictalem  potest  censuris  innodare  ,  et 
ultimo,  beneficio  privare  (4). 

Haec  autem  residendi  obligatio  nedum  comprehendit 
moram  in  parochia,  sed  et  pastoralium  officiorum  exer- 
citium,  ad  exemplum  residentiae  canonicorum  ,  quae  ,  ut 
vidimus,  simul  involvit  commorationem  penes  Ecclesiam, 
et  pratsentiam  in  choro.  Idcirco  si  Parochus  residentiam 
haberet  in  parochia  non  laboriosam  ,  sed  otiosam  ,  hoc 
est,  nihil,  vel  leviora  tantum  ageret,  dimisso  toto  pondere 
diei  et  aestus  vicariis  suis,  ex  probabiliori  Doctorum  sen- 
tentia  adhuc  teneretur  fructus  restituere :  tum  quia  post 
impositum  onus  Episcopis  residendi,  quibus  in  hoc  similis 
est ,  immo  et  gravior  causa  Parochorum  ,  Tridentinum 
adiungit  ,  ubi  iniuncto  sibi  ojjicio  defungi  teneantur,  quod 
personale  officii  exercitium  manifeste  indicat;  tum  quia 
residentia  debet  esse  formalis,  et  non  sufficit  materialis  (5). 

Nihilominus  si  brevis  sit  Parochi  absentia  ,  et  si  Vi- 
carius  aptus  maneat  in  parochia ,  cessat  praedicta  Con- 
cilii  dispositio,  quia  in  eadem  illud  antiquum  profertur  : 
Non  videtur  abesse,  qui  statim  est  reversurus  (6).  Caeterum 
residendi  obligatio  comprehendit  Parochos  amovibiles,  Cu- 
ratos  temporales  ,  sive  oeconomos ,  Curatos  constitutos  a 
capitulis,  vel  ab  aliis  curam  animarum  retinentes  in  ha- 
bitu,  et  ipsos  Coadiutores  (7). 

(l)  Ibi  TridentiDum  postquam  iniunxit  Episcopis  obligationem  resi- 
dentiae  haec  habet :  Eadem  omnino  eliam  quoad  culpam,  amtssionemfru- 
ctuum  ,  et  poenas  de  curatis  inferioribus,  et  aliis  quibuscumque,  qui  bene- 
ficium  aliquod  ecclesiasticum  curam  animarum  habens  oblinent,  sacrosancta 
Synodus  deciarat ,  et  decernit;  ita  tamen  ,  ut  quandocumque  eos  ,  causa 
prius  per  Episcopum  cognita,  et  probata,  abesse  contigerit,  Vicarium  ido- 
neum  ab  ipso  Ordinario  approbandum  ,  cum  debita  mercedis  assignalione  , 
relinquant.  Discedendi  autem  licentiam  in  scriptis ,    gratisque  concedendam 


DE    PRAEL.    INFER.    ET    PAROCH.  215 

ullra  bimestre  tempus  ,  nisi  ex  gravi  causa,  non  obtineant.  Quod  si  per 
edicium  citaii ,  etiamsi  non  personaliter ,  contumaces  fuerint ,  liberum  esse 
vult  Ordinariis  per  censuras  ecclesiasticas,  et  sequestrationem  ,  et  substra- 
ctionem  fructuum,  aliaque  iuris  remedia,  etiam  usque  ad  privationem  com- 
pellere.  Trid.  sess.  23.  c.  l,  in  fin.  de  ref.  Deinde  Concilium  quodcum- 
que  privilegium  ,  licentiam  ,  familiaritatem  ,  exemptionem,  pactionem  , 
statutum  etiam  iuramento  contirmatum,  consuetudinem  etiam  immemo- 
rabilem  in  contrarium  excludit.  —  (2)  Die  7  octob.  1604.  Bimestre 
intelligitur  continuum  vel  interruptum.  Hinc  qui  per  absentiam  dierum, 
vel  hebdomadarum  bimestre  complevit  ,  ex  causa  tantum  rationabili 
non  potest  ulterius  abesse.  —  (3)  Talis  est  christiana  charitas,  urgens 
necessitas,  debita  obedientia,  et  evidens  Ecclesiae,  vel  Reipublicae  uti- 
litas.  Trid.,  cit.  cap.  1.  —  (4)  Diximus  in  titulo  de  capitulis  canoni- 
corum  ,  Episcopum  non  posse  devenire  ad  privationem  beneiicii  ra- 
tione  absentiae  alicuius  canonici  ,  nisi  post  absentiae  triennium  ;  sed 
haec  regula  non  est  necessario  observanda  in  casu  Parochi ,  qui  a  sua 
parochia  perseverat  abesse  ;  quia  in  absentia  canonici  grave  statim  non 
patitur  Ecclesia  damnum  ,  cum  ex  adverso  ,  in  absentia  Parochi  ,  cura 
animarum  mox  ex  mora  periculum  habeat.  In  casu  itaque  absentiae 
Parochi  hae  statui  possunt  normae  :  1°  Si  Episcopus  velit  declarare 
Parochum  privatum  ea  parte  fructuum  ,  quos  per  absentiam  non  fecit 
suos  ,  nulla  est  formalitas  observanda  ,  quia  ad  hoc  iam  in  conscientia 
tenebatur.  2°  Si  velit  procedere  per  censuras  necessaria  est  trina  mo- 
nitio,  vel  saltem  una  peremptoria.  Cap.  9,  de  sent.  excom.  in  6.  3°  Si 
velit  procedere  per  subtractionem  fructuum,  debet  observare  intervalla, 
et  quotas  determinatas  a  Tridentino  in  sess.  6,  c.  l,  de  ref.,  ubi  agitur 
de  Episcoporum  absentia,  cum  a  S.  Congregatione  quoad  hanc  poenam 
Episcopi  et  Parochi  absentes  pares  fuerint  declarati.  Fagnanus  in  cap. 
Ex  tuae  ,  11  ,  de  cler.  non  resid.,  n.  24.  40  Denique  si  velit  benelicii 
privationem  inferre,  quidam  opinantur,  id  posse  post  unicum  edictum, 
cum  congrua  assignatione  termini  ;  et  innituntur  citato  capiti  1  ,  sess. 
23 ,  ubi  Tridentinum  unum  nominat  edictum  et  personalem  citationem 
non  requirit :  alii  contra  tria  edicta  poscunt,  et  ab  ultimo  lapsum  sex 
mensium  continuatae  absentiae  iuxta  caput  Ex  tuae  11  ,  de  cler.  non 
resid.,  cui  per  consequens  non  fuisset  a  Concilio  derogatum.  Huic  se- 
cundae  sententiae  adhaerendum  putamus  ,  pro  qua  duae  stant  S.  Con- 
gregationis  Concilii  decisiones  ,  quas  refert  Giraldus  ad  cit.  cap.  Ex 
tuae  his  verbis  :  «  Quod  autem  contra  hos  ita  procedi  possit  declaravit 
»  etiam  S.  Congregatio  Concilii  in  Gerundinen.  26  april.  1621  ,  dum- 
»  modo  tria  edicta  publica  praecesserint  ,  et  lapsi  fuerint  sex  menses 
-»  ad  praescriptum  constitutionis  Innocentii  III,  cap.  Ex  tuae.  Cumque 
»  quaesitum  fuisset,  an  Episcopus,  praemissis  tribus  monitionibus,  pro 
»  revocandis  Parochis  ad  residentiam,  posset  procedere  ad  privationem 
»  parochiae  ,  et  sic  an  verba  illa  Tridentini  ,  etiam  usque  ad  privatio- 
»  nem,  intelligerentur  inclusive,  eadem  Congregatio  8  iunii  1624,  sen- 
»  sit,  intelligenda  esse  inclusive  dummodo  praecesserint  tria  edicta  publica, 
»  et  lapsi  sint  sex  menses  iuxta  caput  Ex  tuae  de  cler.  non  resid.  ». 
Caeterum  animadvertimus,  posse  Episcopum  quamlibet  maluerit  ex  his 
poenis  prosequi,  quia  Tridentinum  liberum  esse  vult  Ordinariis  per  cen* 


2l6  TITULUS   XXI. 

suras  ecclesiasticas  ,  per  sequestrationem ,  et  subtractionem  fructuum  ,  etc, 
contra  absentes  procedere.  —  (5)  Ita  delinitum  fuit  in  bul.  Grave  Be- 
nedicti  XIV.  —  (6)  Brevis  haec  absentia  in  ultima  Genuen.si  dioecesana 
Synodo  dicitur  ,  quae  non  excedit  tres  ,  vel  ad  summum  quinque  dies. 
Cap.  18,  n.  2.  Benedictus  XIV,  Inst.  17-  —  (7)  Ratio  est,  quia  Triden- 
tinum  hanc  obligationem  imposuit  omnibus  Curatis  inferioribus,  et  aliis 
quibuscumque.  qui  beneficium  aliquod  ecclesiasticum  curam  animarum 
habens  obtinent.  Sess.  23,  c.  1,  de  ref.,  quod  confirmant  S.  Congrega- 
tionis  decisiones.  Nec  Parochus  coadiutus  liberatur  a  residentia  pro- 
pterea  quod  habeat  coadiutorem,  etiamsi  hic  propter  infirmitatem  prin- 
cipalis  datus  fuisset.  S.  Cong.  in  Brixien  ,  5  novemb.  162O;  et  ita  te- 
nent  communiter  Doctores,  quia  coadiuto  non  aufertur  animarum  cura. 
Idem  procedit,  si  Parochus  habeat  oeconomum  curatum,  qui  eius  vices 
adimpleat.  Immo  Parochus  etiamsi  habeat  coadiutorem  ,  sive  oecono- 
mum  ,  non  potest  habitare  extra  fines  parochiae  suae  ,  ut  declaravit 
S.  Concilii  Congregatio  die  22  febr.  1851,  in  causa  cuiusdam  Parochi 
Tursien.,  qui  iustis  de  causis  gratiam  petebat  habitandi  extra  paro- 
chiam  in  viciniis  ,  et  gratia  fuit  negata.  Ex  adverso  Parochus  tantum 
in  habitu  ex  hoc  capite  ad  residendum  non  tenetur ,  quia  curam  ani  - 
marum  actu  non  habet. 


TITULUS  XXI. 

DE     REGULARIBUS. 


Summarium  :  211.  Regularis  quis,  et  quomodo  constituatur?  —  212.  Regularium  Institutores. 
—  213.  Ex  primaeva  institutione  Monachi  erant  laici.  —  214.  Quomodo  dividantur  Mona- 
chi?  —  215.  Qui  a  monacatu  prohibeantur  ?  —  216.  Tempus  et  modus  peragendi  novitia- 
tum.  —  217.  Novitius  tempore  novitiatus  non  potest  de  rebus  suis  disponere  ,  nisi  obser- 
vatis  iuris  praescriptionibus,  —  218.  Quae  peragenda  sint  post  novitiatum ,  ut  professio 
queat  emitti?  —  219.  Quotuplex  sit  professio  religiosa  ?  —  2:0.  Quales  effectus  producat 
solemnis  professio?  —  221.  Quales  minus  solemnis?  —  222.  Regularis  non  potest  de  re- 
ligione  exhire  nisi  incorrigibilis.  —  223.  Potest  de  licentia  S.  Sedis  ad  strictiorem  religio- 
nem  transire.  —  224.  Potest  obtinere  a  S.  Sede  saecularinalionis  indultum. 

211.  Regularis,  sive  Religiosus  est  persona  ,  quae  ,  e- 
missis  votis  paupertatis,  obedientiae,  et  castitatis,  in  ap- 
probata  aliqua  Religione  vivit  ,  ut  se  perficiat  ,  Deoque 
perfectius,  quo  fieri  potest,  vivat.  Regularis  dicitur  a  re- 
gula,  quam  profitetur.  Quapropter  ad  verum  Regularem 
constituendum  tria  requiruntur,  nempe:  1°  emissio  trium 
dictorum  votorum,  quibus  Regularis  se  totum,  et  in  per- 


DE    REGULARIBUS.  217 

petuum  Deo  devovet,  dum  per  paupertatem  offert  bona, 
quibus  renunciat ;  per  obedientiam  voluntatem  ,  quam 
mandatis  subiicit  Superioris ;  et  per  castitatem  mundum, 
cui  nuncium  mittit :  2°  Requiritur  Religio  a  S.  Sede  ta- 
cite ,  vel  expresse  approbata  ,  quae  Regularem  recipiat ; 
nam  licet  primitus  Religiones  fuerint  a  solis  Episcopis 
approbatae  (l),  postea  tamen  earum  institutiones  fuerunt 
Summo  Pontifici  reservatae  ,  quia  nimia  Religionum  di- 
versitas  confusionem  ingerebat,  et  praesumptuosa  aliquo- 
rum  temeritas  diversorum  Ordinum,  praecipue  mendican- 
tium,  effrenatam  quasi  multitudinem  adinvenerat  (2).  Hinc 
Religiones  primitivae  ,  quae  ab  episcoporum  licentia  in- 
ceperunt ,  et  etiamrmnc  existunt,  sunt  tacite,  et  reliquae 
expresse  per  Summos  Pontifices  approbatae.  3°  Requi- 
ritur  vita  communis  sub  potestate  alicuius  superioris,  sive 
abbatis  ,  qui  habeat  in  Regularem  ,  tam  in  spiritualibus 
quam  in  temporalibus,  iurisdictionem. 

(1)  Gonzales  ad  cap.  Grave,  de  offic.  iud.  ord.,  n.   7.  —  (2)  Ita  le- 
gitur  in  cap.   9,  de  relig.  dbm.,  et  in  cap.  unic.  eod.  in  6. 

212.  Status  regularis  fUndamenta  ab  ipsomet  Christo 
Domino  constituta  fuerunt,  quod,  quantum  attinet  ad  sub- 
stantiam  trium  votorum  ,  ex  notissimis  consiliis  evange- 
licis  (l),  et  quantum  ad  vitae  communionem,  ex  Actibus 
Apostolorum  (2),  et  ex  historia  ecclesiastica  probatur. 
Sed  formales  Religionum  institutiones  labentibus  saeculis 
a  viris  sanctitate  conspicuis  factae  fuere.  Primis  duobus 
saeculis  aluit  in  suo  sinu  sancta  Mater  Ecclesia  quosdam 
ferventiores  christianos,  qui  ,  ob  vitam  poenitentem  ,  re- 
rumque  divinarum  meditationibus  exercitam  ,  appellati 
fuerunt  Ascetae  a  graeco  verbo,  quod  sonat  exercitationem 
virtutis.  Deinde  saeculo  tertio  quidam  fideliores  christiani, 
qui  ad  evitandas  ethnicorum  superstitiones  et  persecu- 
tiones,  se  abdiderunt  inter  montium,  sylvarumque  anfra- 
ctus,  monachi  dicti  sunt,  ab  alio  nomine  graeco,  quod  so- 
lum,  vel  solitarium  sonat  (3).  Et  qui  ex  istis  seorsim  ab 
aliis  in  eremo  vivebant,  anacoretae,  vel  eremitae;  qui  vero 
in  unum  convenientes  in  conventu  sub  cuiusdam  Superioris 
obedientia  vivere  inceperunt,  caenobitae  vocati  fuerunt  (4). 


2l8  TITULUS    XXI. 

Ex  his  omnibus  peculiaribus  vivendi  rationibus,  S.  Ba- 
silius  in  Oriente.  saeculo  Ecclesiae  quarto,  pro  coenobitis 
perfectioris  status  monachalis  regulam  composuit  ,  quam 
fratribus  observandam  proposuit.  Hoc  ipsum  in  Occidente 
fecit,  eodem  saeculo,  S.  Augustinus  ;  saeculo  sexto  S.  Be- 
nedictus ;  et  saeculo  decimo  tertio  S.  Franciscus.  Unde 
quatuor  tantum  sunt  praecipue  monachales  regulae,  nempe 
Basiliana,  Augustiniana,  Benedictina  et  Franciscana,  sub 
quibus  omnes  monachorum  Ordines  militant,  licet  quidam 
habeant  constitutiones,  et  statuta  particularia,  cuiusmodi 
sunt  Minimi ;  et  Carthusiani  (5). 

(l)  In  his  consiliis  tria  praedicta  vota  substantialia  continentur:  nam 
in  illis  Salvatoris  verbis:  Nolite  possidere  aarum  et  argentum,  Matth.  19; 
et  in  aliis :  Nisi  quis  renuntiaverit  omnibus  quae  possidet,  non  potest  meus 
esse  discipulus,  Luc.  14,  continetur  votum  paupertatis.  In  illis  verbis:  Oui 
vult  venire  post  me  abneget  semetipsum,  Matth.  16;  votum  obedientiae  ;  et 
in  illis  :  Sunt  eunuchi ,  qui  se  ipsos  castraverunt  propter  regnum  coelorum, 
Matth.  19,  castitatis  votum  continetur.  —  (2)  Act.  Apost.,  c.  4,  ubi  di- 
citur,  credentes  habuisse  cor  unum,  animam  unam,  et  omnia  communia. 
—  (3)  Can.  5,  c.  16,  q.  1.  —  (4)  Gonzales  ad  cap.  Monachi  de  stat. 
monach.,  n.    l.   —  (5)  Reiffenstuel  ad  tit.   de  regul.,  n.  34  et  seqq. 

213.  Ex  primaeva  institutione  Monachi  erant  laici  nullo 
ordine  insigniti,  qui  orationi  intenti,  et  procul  ab  urbium 
rumore  viventes  ,  labore  manuum  sibi  victum  compara- 
bant.  At  posterioribus  temporibus  eorum  aliquem  coepit 
Episcopus  ordinibus  initiare,  ut  in  monasterii  sacello  sa- 
crum  faceret,  et  alia  spiritualia  bona  fere  tamquam  pa- 
rochus  suis  subditis  ministraret  (l).  Denique  ad  amplia- 
tionrm  divini  cultus  a  Clemente  V  statutum  fuit,  ut  mo- 
nachus  quilibet  ad  monitionem  Abbatis  se  faceret  ad  or- 
dines  sacros,  excusatione  cessante  legitima,  promovere  (2). 
Et  ex  eo  tempore  Monachi  fuerunt  inter  clericos  connu- 
merati. 

(l)  Gonzales  ad  cap.   Nullus  de  elect.,  n.   1.  —  (2)  Clem.  Ne  in  agro 
de  stat.  monac. 

214.  Monachi  dividi  possunt:  1°  in  professos,  et  novi- 
tios  ;  2°  in  conversos  et  oblatos  ;  30  in  eos  ,  qui  contem- 
plativam,  qui  activam,  et  qui  mixtam  profitentur  vitam  (l); 


DE    REGULARIBUS.  21Q 

4°  in  mendicantes ,  et  non  mendicantes  (2).  Novitii ,  et 
oblati,  nec  veri  sunt  monachi,  nec  veri  clerici  (3).  Nihi- 
lominus  ob  specialia  privilegia,  quibus  fruuntur,  sicut  in- 
ter  clericos,  ita  quoque  inter  monachos  computantur  (4). 

(l)  Vitam  contemplativam  illi  profitentur,  quiorationi  et  contemplationi 
tantum  vacant  ad  sui  perfectionem;  illi  activam,  qui,  operibus  charitatis 
spiritualibus  et  temporalibus  operam  navant  ad  proximorum  utilitatem; 
et  illi  mixtam,  qui  ad  sui,  aliorumque  profectum,  contemplationi,  et  cha- 
ritatis  operibus  simul  incumbunt.  —  (2)  Mendicantes  sunt,  qui  ut  in 
particulari,  ita  in  communi  bona  immobilia  possidere  non  possunt,  quique 
ex  eleemosynis  emendicatis,  vel  ex  liberalitatibus  sponte  oblatis  ,  vel 
ex  manuum  labore  partis  ,  vitam  sustinent.  Ex  iure  mendicantes  sunt 
Fratres  Praedicatores,  Minores,  Eremitani,  et  Carmilitae.  Cap.  unic.  de 
relig.  in  6.  Sed  cum  Tridentinum  permittat  bona  immobilia  possidere 
omnibus  monasteriis,  et  domibus  tam  virorum,  quam  mulierum,  et  mendi- 
cantium  ,  exceptis  Franciscanis  ,  sess.  25  ,  c.  3,  de  regul.  videretur  di- 
cendum,  Fratres  in  hac  exceptione  non  comprehensos  mendicantes  non 
posse  amplius  appellari.  Nihilominus  omnes  praedicti  nomen  et  privi- 
legia  mendicantium  ex  speciali  S.  Sedis  concessione  adhuc  retinent , 
licet  queant  immobilia  in  communi  acquirere,  et  possidere.  Reiffenstuel 
ad  tit.  de  regul.,  n.  29.  —  (3)  Hic  adcenseri  etiam  debent  Tertiarii  , 
qui  ad  respectivas  Religiones  pertinent.  Tertiarii  hoc  nomine  appel- 
lantur,  quia  tertium  efformant  religionis  mendicantis  ordinem.  S.  Fran- 
ciscus  constituit  primum  ordinem  fratrum ,  secundum  ordinem  monia- 
lium,  et  tertium  eorum,  vel  earum,  qui,  quaeve  proxime,  quantum  fieri 
poterat,  ad  dictos  ordines  accederent.  Istiusmodi  Tertiarii,  vel  Tertia- 
riae  pluribus  privilegiis  fruuntur,  et  prius  in  saeculo  in  domibus  par- 
ticularibus  seorsim  vivebant;  postea  vero  ad  vitam  communem  sub 
cura  ,  et  directione  superioris  convolarunt ,  sicut  nunc  saepe  observari 
videmus.  Reiffenstuel,  loc.  cit,  n.  56.  —  (4)  Regulares  possunt  quoque 
dividi  in  monachos  et  mendicantes  proprie  dictos,  et  clericos  regulares. 
Monachi  proprie  dicti  sunt ,  quos  supra  retulimus ;  Clerici  vero  regu- 
lares  appellantur,  qui  sub  certa  regula  in  communi  vivunt,  et  vota  so- 
lemnia  emittunt,  cuiusmodi  sunt  Theatini,  Somaschi,  Barnabitae,  Mini- 
stri  infirmorum,  et  Clerici  Scholarum  Piarum,  a  quibus  multum  diffe- 
runt  Clerici  saeculares  in  congregatione  viventes :  nam  licet  hi  sub  qua- 
dam  regula  sint  congregati ;  tamen  vel  nulla  emittunt  vota,  vel  tantum 
simplicia  ,  quales  sunt  Philippini  a  S.  Philippo  Nerio  ,  Missionarii  a 
S.  Vincentio  a  Paulo  ,  et  Redemptoristae  a  S.  Alphonso  de  Ligorio 
instituti.  Selvagius.  1.   l,  t.  31,  n.  8. 

215.  Cum  vita  regularis  sit  de  meliori  bono,  ut  loquun- 
tur  scholae  .  omnibus  patet  ad  eam  aditus  ,  nisi  a  iure 
claudatur ;  clauditur  autem  :  1°  criminosis  (l);  2°  infami- 
bus  (2);  30  impuberibus  (3);  40  illegitimis  (4);   5°  corpore 


220  TITULUS    XXI. 

vitiatis  (5) ;  6°  matrimonio  consummato  devinctis  (6) ; 
7°  matrimonio  spirituali  Ecclesiae  particulari  addictis  (7); 
8*  iis,  qui  habent  parentes  in  gravi  necessitate  constitu- 
tos.  et  quos  possunt  sine  animae  praeiudicio  iuvare  (8); 
9°  iis  ,  qui  ob  administrationem  publicam  ,  vel  privatam 
bonorum  temporalium  ad  rationes  reddendas  adhuc  tenen- 
tur  (9);  10°  iis,  qui  non  habent  necessarias  dotes  animi; 
11°  iis,  qui  Episcopi  testimonium  non  habent  (10);  12°  iis 
denique,  qui  supernam  vocationem  non  prae  se  ferunt  (ll). 

(l)  Hinc  Sixtus  V  declaravit,  iuvenes  non  esse  in  Religione  recipien- 
dos,  nisi  compertum  sit,  eos  neque  aliquorum  criminum,  qualia  sunt  ho- 
micidia,  furta,  latrocinia,  vel  alia  similia,  aut  graviora,  reos  aut  suspectos 
existere,  ut  propterea  damnati  sini,  aut  ne  damnentur  formident.  Bul.  Cum 
de  omnibus.  Quod  ideo  statutum  fuit ,  ne  Religio  dedecoraretur  ,  et  ne 
rei  causam  praetendere  possent  evadendi  criminum  poenas.  —  (2)  Hi 
recipi  nequeunt  in  clericos,  et  multo  magis  in  monachos.  Reiffenstuel , 
de  regul.,  n.  71.  —  (3)  Can.  l,  c.  20,  q.  2.  cap.  8  et  9  de  regul.  Immo 
ex  Clemente  VIII,  et  ex  Tridentino  minores  annorum  sexdecim  com- 
pletorum  non  possunt  ad  professionem  religiosam  admitti.  Sess.  25,  c.  15, 
de  regul.  Neque  auctoritas  civilis  potest  in  aetate  monachandorum 
quidquam  immutare,  ut  patet  ex  prop.  52  et  53,  damnatis  in  Syllabo 
anni  1864.  —  (4)  Quoad  illegitimos  hodie  tantum  prohibitio  viget,  si 
eorum  pater  vivens  in  eadem  Religione  professus  sit;  nam  licet  Sixtus  V, 
in  bul.  cit.  a  religione  monachorum  reiecisset  illegitimos  ex  incestu  , 
vel  sacrilegio  procreatos  ,  quibus  tantum  permiserat  habitum  religio- 
sum  in  statu  conversorum  ,  sive  famulorum  absque  spe  obtinendi  pro- 
fessionem  ,  vel  ordines  etiam  minores;  Gregorius  tamen  XIV,  in  bul. 
Circumspecta  hunc  rigorem  temperavit,  remque  reduxit  ad  tramites  iu- 
ris  communis ,  iuxta  quod  illegitimi  ad  religionem  ita  admittuntur,  ut 
etiam  in  eis  per  professionem  deleatur  macula  natalium  ,  salvo  tamen 
praedicto  casu  patris  et  filii  in  eadem  religione.  —  (5)  Ut  sunt  caeci, 
muti,  surdi,  lepra,  morbo  caduco,  aut  gallico  affecti,  et  omnes  infirmi, 
qui  onera  religionis  sustinere  nequeant.  Reiffenstuel,  loc.  cit.,  n.  74.  — 
(6)  Matrimonii  consummati  vinculum  est  indissolubile :  ideoque  prohi- 
bet  coniugatum  monachum  fieri.  Tot.  tit.  de  conv.  coniug.  —  (7)  Ta- 
les  sunt  Episcopi  et  maiores  Praelati,  qui  absque  S.  Sedis  licentia  ne- 
queunt  statum  monachalem  amplecti.  Cap.  10  de  renunc.  Aliter  vero 
sentiendum  de  minoribus  beneficiatis  ,  Cap.  18  ,  de  regul.  qui  verum 
non  contrahunt  cum  sua  Ecclesia  connubium.  Bul.  Ex  quo  dilectus  Be- 
nedicti  XIV.  —  (8)  Ratio  est,  quia  de  parentum  auxilio  habemus  Dei 
praeceptum  ,  et  de  religione  monachali  suscipienda  tantum  consilium. 
Can.  1,  dist.  30.  —  (9)  Hoc  praescribunt  canones .  ne  creditoribus  da- 
mnum  ,  aut  iniuria  inferatur ,  et  ne  debitor  propter  virtutis  amorem 
causam  habeat  violandi  iustitiam.  Cit.  bul.  Cum  de  omnibus  Sixti  V.  — 
(10)  Testimonium  hoc   requiritur    ex   novissimo    decreto    S.  Congrega- 


E>E    REGULARIBUS.  221 

tionis  super  statu  Regularium  diei  25  Ianuarii  1848  ,  incip.  Romani 
Pontifices,  in  quo  haec  leguntux.  «  Nemo  ad  habitum  admittatur  absque 
»  testimonialibus  litteris  tum  Ordinarii  originis  ,  tum  etiam  Ordinarii 
»  loci,  in  quo  Postulans,  post  explctum  decimum  quintum  aetatis  suae 
»  annum  ,  ultra  annum  moratus  fuerit.  Ordinani  in  praefatis  litteris 
»  testimonialibus,  postquam  diligenter  exquisiverint  etiam  per  secretas 
»  informationcs  de  Postulantis  qualitatibus,  referrc  debeant  de  eius  na- 
»  talibus,  aetate,  moribus,  vita,  fama,  conditione,  educatione,  scientia  ; 
»  an  sit  inquisitus,  aliqua  censura,  ir«-egularitate,  aut  alio  canonico  im- 
»  pedimento  irretitus,  aere  alieno  gravatus,  vel  reddendae  alicuius  ad- 
»  ministrationis  rationis  obnoxius.  Et  sciant  Ordinarii  eorum  conscien- 
»  tiam  super  veritate  expositorum  oneratam  remanere  ,  nec  ipsis  um- 
»  quam  liberum  esse  huiusmodi  testimoniales  litteras  denegare:  in  eis- 
»  dem  tamen  super  praemissis  singulis  articulis  ea  tantum  testari  de- 
»  bere  ,  quae  ipsi  ex  conscientia  affirmare  posse  in  Domino  iudicave- 
»  rint  ».  Hae  testimoniales  dari  etiam  possunt  per  litteras  privatas  ; 
neque  est  necesse  ,  ut  Ordinarii  de  omnibus  testentur  :  et  si  Ordinarii 
respondeant.  Postulantes  non  agnoscere,  sufficit  alia  accurata  informa- 
tio.  Si  vero  Ordinarii  litteras  dare  recusent,  recurrendum  est  ad  S.  Con- 
gregationem  praedictam.  Hae  litterae  requiruntur  etiam  ante  susceptio- 
nem  habitus  pro  laicis,  qui  ex  privilegio  in  religione  recipiuntur  tam- 
quam  Oblati,  sive  Donati;  sed  in  omni  casu  susceptio  habitus ,  et  pro- 
fessio  absque  his  Ordinarii  litteris  non  est  invalida,  sed  tantum  illicita, 
sicut  totidem  decisionibus  declaravit  S.  eadem  Congregatio  die  l  maii 
1851.  Caeterum  dictae  Ordinarii  litterae  requiruntur  in  quocumque  Or- 
dine,  Congregatione,  Societate,  instituto,  monasterio,  dotno,  sive  in  iis  emit- 
tantur-  vota  sohmnia,  sive  simplicia.  Cit.  decret.  —  (11)  Ad  cognoscen- 
dam  autem  vocationem  duplex  scrutinium  super  Postulantis  qualitati- 
bus  institut-ndum  est,  quorum  primum  fieri  debet  in  provincia  a  Supe- 
riore  Provinciali.  et  secundum  Romae  a  superiore  Generali  cum  depu- 
tati  Consiliariis,  sive  examinatoiibus  ad  formam  novi  Decreti  eiusdem 
Congregationis  diei  25  Ianuar.  1848  ,  incip.  ReguJari  disciplinae  ,  quod 
respicit  dumtaxat  Italiam  et  insulas  adiarentes.  In  eo  decreto  inter  alia 
multa  scitu  necessaria  haec  leguntur :  «  Cum  aliquis  ad  habitum  re- 
»  cipi  postulaverit ,  Provincialis  omnia  exquirat  documenta....  et  dili- 
»  genter  inqu'rat  circa  illius  qualitates,  utrum  nempe  ab  omni  defectu, 
»  et  impedimento  immunis  sit  ,  et  necessariis  dotibus  praeditus,  reli- 
»  gioso  statui  idoneus  ,  ac  etiam  in  amore  perfectioris  vitae  ,  et  Deo 
»  liberius  in  religiom-  serviendi  ,  seu  potius  levitate,  aut  necessitate  , 
»  vel  alio  inordinato  fine  ductus  admitti  postulrt  ».  Gravissima  sane 
haec  scrutinia  sunt :  nam  omnes  Examinatores  ante  examen  debent  iu- 
ramentum  emittere  ,  eorum  conscientiam  de  eo  gravare  ,  et  acta  manu 
propria  subscribere.  Superior  Generalis  in  secundo  scrutinio  potest 
candidatum  in  primo  scrutinio  approbatum  ex  iustis  et  rationalibus 
causis  reiicere ;  numquam  vero  admittere,  si  in  primo  fuerit  reproba- 
tus.  Si  contingat,  candidatum  ad  locum,  in  quo  residet  Provincialis,  ob 
loci  distantiam,  vel  aliam  causam  accedere  non  posse,  idem  Provincia- 
lis  cum  tribus  Examinatoribus  poterit  candidatum  a  personali  acce«su 
dispensare  ,  et  pro  eius  examine  ecclesiasticam  personam  ,  idoneam  ab 


222  TITULUS    XXI. 

Ordinario  declaratam  ,  deputare  ,  ut  iisdem  oneribus  et  modis,  quibus 
veri  Examinatores,  eum  examinet,  et  Provinciali  referat,  servata  Instru- 
ctione  eiusdem  Congregationis  diei  1  maii  1851  ,  quae  haec  habet : 
1°  Examinatores  Provinciales  ,  seu  Examinator  deputatus  interrogent 
Postulantem  de  eius  nomine,  parentibus,  patria,  aetate  ;  diligenter  eius- 
dem  voluntatem  explorent ,  et  praesertim  an  coactus,  an  seductus  sit , 
et  quo  spiritu,  quo  consilio,  qua  ratione  ad  statum  religiosum  ducatur, 
et  utrum  aliquam  cognitionem  habeat  votorum,  quae  deinceps  emittere 
debet.  2°  Si  recipiendus  uti  clericus  Religionem  ingredi  postulet  ,  in- 
quirant  Examinatores  ,  an  eam  litterarum  scientiam  calleat ,  aut  illius 
addiscendae  spem  indubiam  prae  se  ferat ,  ut  minores,  et  suis  tempo- 
ribus  maiores  ordines  suscipere  valeat.  Quod  si  agatur  de  admittendis 
ad  habitum  conversorum ,  an  saltem  praecipua  doctrinae  Christianae 
capita  noverint.  Quoad  omnes  vero  ,  et  praesertim  relate  ad  Postulan- 
tes  provectioris  aetatis  Examinatores  sagacius  ,  sed  prudenter  curent 
odorari,  si  recte  de  catholica  doctrina  sentiant ,  prout  conditio  cuiusque 
personae  postulet.  3°  Exquirant  a  Postulante,  utrum  eius  parentes,  vel 
alter  eorum  adhuc  vivat ,  quam  artem  et  professionem  exerceant ,  vel 
exercuerint,  si  ita  adeo  pauperes  sint  ut  filii  subsidio  indigeant.  40  Ex- 
quirant  eius  conditionem  ,  an  habeat  in  saeculo  media  sufficientia  sub- 
stentationis,  si  sit  aere  alieno  gravatus,  an  et  quam  artem,  vel  profes- 
sionem  exerceat,  an  alicui  religioso  instituto  nomen  dederit,  vel  illius 
habitum  induerit,  an  fuerit  inquisitus,  vel  nota  infamiae  vel  irregula- 
ritatis  irretitus  ,  aut  gravi  morbo  affectus.  5°  Videant  an  notabili  de- 
formitate  laboret,  utrum  aliquod  signum  valde  infirmae  valetudinis,  vel 
fatuitatem  prae  se  ferat ;  et  alia  quae  in  citato  Decreto,  et  Instructione 
plenius  explicantur. 

2l6.  In  monasterium  ingressi,  et  habitu  regulari  induti, 
antequam  possint  ad  dicta  vota  in  religiosa  professione 
nuncupanda  admitti ,  debent  novitiatum  peragere,  ut  eo- 
rum  ad  Religionem  vocatio  probetur.  Tempus  novitiatus 
olim  erat  trium  annorum  (l);  ex  iure  Tridentini  unius 
tantum  est  anni,  qui  tamen  completus  et  continuus  esse  de- 
bet  (2) ;  ideo  completus ,  quia  si  unica  tantum  dies  ,  vel 
hora  deesset ,  non  sufficeret  ad  professionem  validam  e- 
mittendam  (3);  ideo  continuus,  quia  si  per  aliquot  solum 
dies  novitius  voluntarie  monasterium  dimittat  animo  re- 
vertendi  ad  saeculum ,  post  conversionem,  novitiatus  an- 
nus  est  ab  eo  iterum  inchoandus,  et  perficiendus  ,  aliter 
nulla  foret  eius  professio  (4).  At  ille  monasterium  non 
dimittit  ,  neque  novitiatum  interrumpit  ,  qui  de  licentia 
Superioris  ex  monasterio  egreditur ,  et  foris  per  aliquod 
brevissimum  tempus  moratur,  quia  ubicumque  Religiosus 


DE    REGULARIBUS.  223 

de  licentia  sui  Superioris  sit  in  suo  monasterio  esse  iuris 
nctione  creditur  (5). 

Novitius  novitiatus  sui  tempore  debet  Religionis  regu- 
lam  observare  ;  Religionis  privilegiis  fruitur  ,  non  potest 
absque  rationabili  causa  a  Religione  dimitti ;  sed  ipse 
plena  gaudet  libertate  inceptum  deserendi  propositum  et 
ad  saeculum  revertendi  (6).  Immo  ne  haec  laedatur  no- 
vitn  hbertas  ,  duae  fuerunt  editae  in  Concilio  Tridentino 
sanctiones. 

Prima  ,  sub  anathematis  poena  prohibet  ,  ne  novitius 
emsque  parentes,  et  propinqui  aliquid  tribuant  monaste- 
rio,  excepto  victu,  et  vestitu,  et  simul  praecipit  ut  novi- 
tio  abeunti  omnia  restituantur,  quae  sua  erant  (7). 

(1)  Novel.  5,  c.  2.  -  (2)  Trid.  sess.  25,  c.  15>  de  regul.  -  (3)  Reif- 
ienstue  in  tit.de  reguL,  n.  94  et  seqq.  Hic  notandumT  quod  defectus 
novitiatus  est  insanabilis:  unde  qui  novitiatum  recte  non  peregit,  num- 
quam  fien  potest  verus  regularis  ;  neque  in  eo  potest  haber?  locum 
professio  tacita,  ut  definivit.  S.  Congregatio  Concilii  in  una  Assisien.  161* 
et  in  aha  Lucen.  6  aug.  1503.  Richter  ad  cap.  16,  sess.  25.  Trid  de 
reguL,  n  2  et  3.  —  (4)  Vid.  quae  sint  observanda  ex  novissimis  '  de- 
cretis  ut  infra.  -  (5)  Reiffenstuel  ad  tit.  de  reguL,  n.  103  et  seqq 
-  (6)  Cap.  23  eod.  -  (7)  Sess.  23,  c.   16  de  regul.  qq* 

217.  Secunda,  sub  poena  nullitatis  prohibet ,  ne  novi- 
tius  ahquam  renunciationem  faciat  aut  obligationem  con- 
trahat,  etiam  favore  cuiuscumque  causae  piae,  et  etiamsi 
luramentum  accesserit ,  nisi  cum  licentia    Episcopi    intra 
duos  menses  proximos  ante  professionem  ,    et  dummodo 
professio  sequatur  (l).  Hinc  Doctores  nulla  et  nullius  ef- 
tectus  ex  mre  canonico  dicunt  donationem,  mutuum   con- 
stitutionem  dotis,  remissionem  debiti  ,  cessionem  iurium 
renunciationem  beneficii,  haereditatis,  legati,  aliamque  o- 
bhgationem,  quae  si  facta,  vel  suscepta  fuerit,  eius  vali- 
aitas  pendet  a  duabus  conditionibus,  ut  si  facta  nimirum 
:um  hcentia  in  duobus  mensibus  professioni  proximis   et 
at  professio  sequatur.  Excipiuntur  tamen  donationes  mo- 
iicae,  quae  honestae  oblationis,  et  eleemosynae  vice  fun- 
juntur.  Quae  sapientissime  statuta  sunt,  ne  novitius,  bo- 
ns  ob  dictas  renunciationes  et  obligationes  spoliatus    in- 
atus  cogatur  in  monasterio  manere,  cui  nihil  amplius  est 
n  saeculo,  nisi  emendicare  (2). 


224  TITULUS    XXI. 

Sed  ex  novissimis  S.  Congregationis  Regularium  decre- 
tis,  et  specialiter  ex  illo  diei  19  martii  1857,  regulans 
disciplina  ,  in  admissione  ,  probatione ,  novitiatu  ,  profes- 
sione,  et  aliis  reformata  fuit.  Etenim  iam  vidimus  immu- 
tationes  inductas  a  supra  expositis  decretis  et  in  decreto 
hic  citato  statuitur  ,  post  novitiatum  posse  emitti  tantum 
votasimplicia,  et  professionem  votorum  solemnium  non 
posse  fieri  nisi  post  triennium  a  die  emissorum  votorum 
simplicium.  Consequenter  hoc  iure  illico  post  novitiatum 
vera  professio  religiosa  cum  omnibus  suis  effectibus,  non 
emittitur;  et  ideo  Tridentini  dispositio  circa  renunciatio- 
nes  ad  duos  ultimos  menses  novi  triennii  ante  solemnem 
professionem  translata  est.  Hoc  confirmatur  ex  alio  eius- 
dem  S.  Congregationis  decreto  diei  17  iulii  1858,  in  quo 
declaratur,  professum  votorum  simplicium  retinere  posse 
dominium  radicale  bonorum  suorum ,  licet  eorum  admi- 
nistratio  ei  adimatur  (3). 

(l)  Trid  loc.  cit.  —  (2)  De  Luca,  annot.  ad  Trid.,  disc.  40.  Richeri, 
tom.  2,  Iur.  univ.,  §  4973-  —  (3)  Hoc  decretum  haec  habet  sub.  n.  9: 
«  Professi  votorum  simplicium  dominium  radicale  ,  ut  aiunt  ,  suorum 
»  bonorum  retinere  poterunt;  sed  eis  omnino  interdicta  est  eorum  ad- 
»  ministratio,  et  redituum  erogatio,  atque  usus.  Debent  propterea  ante 
»  professionem  votorum  simplicium  cedere  pro  tenapore,  quo  111  eadem 
»  votorum  simplicium  professione  permanserint ,  administrationem  , 
»  usumfructum,  et  usum,  quibus  eis  placuerint,  ac  etiam  suo  Ordim,  si 
»  ita  pro  eorum  lubitu  existimaverint  ». 

'2l8.  Post  peractum  novitiatum  quae  peragenda  sint  , 
ut  ad  professionem  fiat  transitus,  nullo  meliori  modo  ex- 
ponere  possumus  ,  dicto  iure  novissimo  servato ,  quam 
textum  afferendo  praecitati  decreti-(l),  in  quo  statuitur  , 
ut  in  Italia  insulisque  adiacentibus  ,  Provincialis  «  Capi- 
»  tulum  conventuale  eiusdem  conventus,  seu  domus,  con- 
»  vocet  ,  ut  Capitulares  per  secreta  suffragia  declarent , 
»  an  novitius  ad  professionem  admitti  possit.  Deinde  o- 
»  mnium  actorum,  et  resultantium  relationem  scripto  exa- 
»  ratam  propria  manu  subscribat ,  quin  tamen  eos  ,  qui 
»  secreto  deposuerint ,  ullo  modo  in  aliquod  discnmen 
»  adducat.  Huiusmodi  relationem  Provincialis  tribus  sal- 
»   tem  examinatoribus  provincialibus  communicet,  et  con- 


DE    REGULARIJJUS.  225 

dicto  die  convocet  praefatos  examinatores  ,  et  novitio- 
rum  Magistrum,  et  praestito  ab  omnibus  superius  enun- 
ciato  iuramento,  Magister  novitiorum  referat  de  novitii 
agendi  ratione  in  novitiatu  servata ,  de  eius  libertate, 
vocatione,  et  idoneitate  ad  statum  religiosum,  et  decla- 
ret,  utrum  ipse  in  Domino  existimet,  novitium  ad  pro- 
fessionem  tuto  admitti  posse.  Si  vero  Magister  novitio- 
rum  vel  ratione  distantiae ,  vel  alia  legitima  causa  ad 
locum  scrutinii  commode  accedere  nequeat,  transmittat 
super  praemissis  relationem  in  scriptis,  illamque  iura- 
mento  confirmet,  et  propria  manu  subscribat.  Provin- 
cialis  deinceps  ,  et  examinatores  per  secreta  suffragia 
definiant,  an  novitius  necessanis  dotibus  praeditus  sit, 
»  ut  ad  professionem  tuto  admitti  possit,  super  quo  eo- 
»  rum  conscientia  graviter  onerata  remaneat  (2).  Si  no- 
»  vitius  probatus  fuerit ,  Provincialis  de  omnibus  instru- 
»  ctum  reddat  Superiorem  generalem ,  qui  ulterioribus 
»  informationibus,  quatenus  necessarium  iudicaverit  ,  re- 
»  quisitis ,  approbationem  revocet ,  vel  confirmet ,  prout 
»  in  Domino  iudicaverit,  quin  tamen  unquam  permittere 
»  possit  professionem  novitii,  qui  ab  examinatoribus  Pro- 
»  vincialibus  reprobatus  fuerit  (3)  ». 

(l)  Decr.  cit.  incip.  Regidari  discipinae.  p.  2,  art.  3.  —  (2)  Ib.  art.  4. 
—  (3)  Ib.  art.  5,  examinatores  in  qualibet  Provincia  debent  esse  octo 
cum  ipso  Provinciali,  qui  eligendi  sunt  a  Capitulo,  seu  Congregatione 
Provinciali  per  secreta  suffragia ,  et  durant  usque  ad  novum  provin- 
ciale  Capitulum  ,  inter  quos  duo  ex  Definitoribus  ,  vel  Consultoribus  , 
vel  Assistentibus  comprehendendi  sunt.  Si  vero  ob  paucitatem  Religio- 
sorum  dictus  examinatorum  numerus  haberi  non  possit,  quatuor  saltem 
sufficiunt.  Id.  p.   1,  a.   2   et  4. 

219.  Professio  religiosa  dividitur  in  expressam  et  taci- 
tam  ,  in  solemnem  et  minus  solemnem.  Expressa  definitur , 
promissio  libere  facta,  et  legitime  a  Superiore  acceptata, 
qua  quis  se  adstringit  certae  Religioni  ab  Ecclesia  pro- 
batae  per  emissionem  trium  votorum  solemnium,  pauper- 
tatis,  obedientiae  ,  et  castitatis.  Professio  vero  tacita,  est 
illa,  quae  iure  approbante,  resultat  ex  factis,  ut  si  novi- 
tius  regularium  professorum  habitum  assumat,  Superiore 
permittente  ,  eorumdem  officia    adimpleat  cum  voluntate 

Instit.   Cr.non.  Vol.   I.  ij 


226  TITULUS    XXI. 

se  Religioni  obligandi.  Equidem  si  per  quinquennium  , 
nulla  proposita  querela ,  in  hoc  statu  perseveret ,  tam- 
quam  professus  habendus  iure  pristino  habebatur,  et  non 
poterat  amplius  de  nullitate  dicere  ,  nisi  in  integrum  a 
Suramo  Pontifice  esset  restitutus  (l).  Quare  si  professio 
aliqua  ratione  sit  nulla,  ut  puta  per  vim ,  et  metum  ,  et 
per  defectum  aetatis,  monachus,  primo  labente  quinquen- 
nio  ,  potest  contra  ipsam  professionem  reclamare  ,  ut  a 
vinculo  Religionis  solvatur  (2);  si  autem  nolit  reclamare, 
potest  ipsam  professionem  ratificare  ,  modo  absit  omne 
impedimentum  ,  et  ratificans  sciat  suam  primam  profes- 
sionem  fuisse  nullam  (3),  sic  enim  iure  pristino  res  pro- 
cedh. 

Professio  solemnis,  quae  dici  etiam  potest  solemnizzata, 
ac  vera,  et  propria  religiosa  professio  stricte  sumpta,  est 
ea,  quam  Ecclesia  ita  probat  et  acceptat,  ut  qui  eam  e- 
mittit,  tamquam  mortuus  saeculo  habeatur,  et  ita  perpe- 
tuo  Religioni  obligetur  ,  ut  inhabilis  fiat  ad  omnes  actus 
votis  solemnibus  repugnantes  ,  quos  si  praesumat  pera- 
gere,  nedum  illicite  ,  sed  et  nulliter  agat.  Professio  vero 
minus  solemnis  ,  interdum  etiam  simpliciter  solemnis  ap- 
pellata  ,  vel  solemnis  improprie  ,  et  lato  sensu  ,  ea  est , 
quam  Ecclesia  iure  novissimo  probat,  ut  medium  maioris 
perfectionis  cum  emissione  votorum  simplicium  ,  quibus 
non  est  vis  reddendi  nullos  actus  contrarios,  licet  qui  ea 
infringit  graviter  peccet  (4). 

(l)  Trid.  sess.  25  ,  c.  19  ,  de  Regul.  Hic  tamen  notandum  ,  quod  a 
declaratione  S.  Congregationis  Regul.  diei  17  iulii  1858,  resultat  ma- 
nifeste  ,  professionem  tacitam  non  amplius  habere  locum  ,  quia  in  ea 
haec  statuuntur,  nimirum :  «  Ad  valida  emittenda  vota  solemnia  ,  post 
»  vota  simplicia,  requiritur  professio  expressa;  ed  ideo  professio  tacita 
»  omnino  abrogata  est  ».  Ib.  sub.  num.  11.  Quod  intelligitur  de  viris 
dumtaxat ,  nam  inter  moniales  professio  tacita  non  fuit.  abrogata.  — 
(2)  Circa  modum  tamen  procedendi  in  hac  causa  necesse  est  expendere 
Bullam  Si  datam  Benedicti  XIV,  in  qua  omnia  fere  inveniuntur  ,  quae 
ad  huiusmodi  iudicium  pertinent.  Ibi  mandat  Pontifex,  ut  vere  legiti- 
me  procedatur  ,  non  vero  extraiudicialiter ;  ut  Religiosus  habitum  non 
dimittat ,  secus  non  deberet  audiri  ,  sed  tamquam  apostata  puniri ;  ut 
iudicium  fiat  coram  Superiore  regulari  simul  cum  Ordinario,  qui  si  in- 
ter  se  non  conveniant  ,  causa  devolvitur  ad  S.  Sedem ;  ut  citentur  ,  et 
audiantur  Protectores  monasterii ,  consanguinei,  et  illi,  qui  bona  obti- 


DE   REGULARIBUS.  227 

nent  Professi ;  immo  et  auctores  ipsi  metus  incussi ,  si  ex  metu  nulla 
dicatur  professio.  Mandat  simul,  ut  Episcopus  deputet  professionis  re- 
ligiosae  Defensorem,  qui  debeat  in  causa  validitatem  ipsius  professio- 
nis  sustinere,  et  a  prima  sententia  contraria  appellare  :  nam  sine  dua- 
bus  sententiis  absolutoriis  non  licet  religioso  religionem  suam  dimit- 
tere.  Quocirca  si  hic  nequeat  suae  professionis  nullitatem  plene  pro- 
bare  ,  in  foro  exteriori  tamquam  professus  semper  habetur.  —  (3)  In 
hoc  casu,  si  nullitas  sit  occulta ,  ad  professionis  ratificationem  non  vi- 
detur  necessarius  consensus  Superioris,  quia  ille  consensus  censetur  per- 
durare ,  neque  necessariae  professionis  caeremoniae ,  quia  illae  emissae 
in  professione  sufficiunt.  Reiffenstuel ,  de  regul.,  n.  217.  —  (4)  Minus 
solemnis  professio  non  nominatur  a  veteribus  :  sed  inducitur  a  novis 
supra  citatis  decretis,  quae  in  casu  videnda  sunt. 

220.  Professio  solemnis  valide  emissa  praeter  obliga- 
tionem  ad  tria  essentialia  vota,  et  ad  perfectum  Religio- 
nis  statum  ,  sequentes  producit  effectus :  1°  inducit  quasi 
contractum  inter  professum,  et  monasterium,  quo  ille  o- 
peram  suam,  hoc  vero  alimenta  spondet;  2°  impedit,  ne 
matrimonium  valide  contrahatur,  et  dirimit  sponsalia,  ac 
matrimonium  ratum  iam  contractum  (l);  3°  tollit  irregu- 
laritatem  ex  defectu  natalium  ad  effectum  recipiendi  or- 
dines  ,  non  Praelaturas  (2);  40  affert  vacationem  benefi- 
ciorum  ,  quae  professus  prius  habebat  (3) ;  5°  irritat  o- 
mnia  vota  simplicia  etiam  ingrediendae  Religionis  stri- 
ctioris  prius  emissa,  modo  non  sint  iurata,  neque  in  ipsa 
professione  reservata,  neque  facta  in  tertii  utilitatem.  Ea- 
que  est  principalis  asserti  ratio,  quia  omne  opus  bonum 
in  particulari  Deo  promissum  eminenter  in  professione 
religiosa  continetur,  per  quam  prolitens  se,  et  omnia  sua 
Deo  dedicat  moriens  priori  vitae,  et  nihil ,  ne  propriam 
quidem  voluntatem,  sibi  reservans  (4). 

Praeterea  in  vim  professionis  solemnis  professus  fit  par- 
ticeps  omnium  privilegiorum  Regularium  ,  ut  ea  sunt , 
quae  eisdem  concessa,  et  confirmata  fuerunt  in  Bul.  Re- 
giminis  Sixti  IV,  quae  vulgo  mare  magnum.  appellatur. 
Inter  haec  praecipuum  est  privilegium  exemptionis,  quo 
fit,  ut  eorum  monasterium  sit  in  territorio  veluti  nullius 
dioecesis ;  ideoque  subtractum  a  iurisdictione  ,  et  a  lege 
dioecesana  Episcopi;  licet  olim  tam  monachi,  quam  mo- 
nasteria  essent  Episcopo  dioecesano  omnino  subiecta.  Sed 
haec  exemptio  cessat,  si  agatur  de  parvis  conventibus  (5); 


228  TITULUS    XXI. 

item  dicta  exemptio  cessat  in  pluribus  aliis  casibus  ,  de 
quibus  nos  supra  aliqua  iam  attigimus  (ad  n.  160,  p.  159), 
et  Doctores  suis  in  locis  loquuntur  (6). 

Denique  in  vim  professionis  solemnis  professus  amittit 
quaedam  iura  civilia,  quia  civiliter  consideratur  tamquam 
mortuus,  vel  ad  minimum  tamquam  capite  minutus.  Sed 
non  conveniunt  inter  se  Doctores,  an  haee  capitis  minu- 
tio  sit  maxima,  ut  admittebatur  in  veris  servis  Romano- 
rum,  vel  tantum  minima,  ut  datur  in  filiis-familias  (7). 

Quare  status  monachi  primitivus  per  eius  professionem 
solemnem  mutatur.  Revera  ex  iure  canonico  monachus 
in  odiosis  solvitur  a  patria  potestate  sui  patris  naturalis, 
dum  tamquam  filius,  cum  omnibus  bonis  suis,  monasterii 
Superiori  subiicitur  iuxta  illud :  Quidquid  acquirii  mona- 
chus ,  acquirit  monasterio.  Et  similiter  amittit  activam  te- 
stamenti  factionem,  non  vero  regulariter  passivam  (8). 

(l)  Trid.  sess.  24,  can.  6.  —  (2)  Cap.  l  ,  de  fil.  presb.  —  (3)  Arg. 
cap.  4,  de  regul.  in  6.  —  (4)  Cap.  4  de  vot.  etc,  et  cap.  5  de  regul. 
in  6.  —  (5)  De  parvis  conventibus  Urbanus  VIII  ,  in  Decreto  Cum 
saepe  ,  et  in  subnexa  quorumdam  dubiorum  solutione  anni  1625,  prae- 
scripsit,  ne  in  posterum  monasteria  erigerentur  ,  in  quibus  12  fratres 
ali  non  possent :  unde  hoc  Decretum  non  afficit  conventus  prius  exi- 
stentes.  Reiffenstuel ,  de  off.  ord.,  n.  124.  Innocentius  X  vero  ,  in  Bul. 
Instaurandae,  Ordinum  regularium  Superioribus  in  Italia  et  insulis  adia- 
centibus  mandavit ,  ut  supprimerent  omnes  conventus  parvos  (quales 
intelliguntur ,  qui  12  religiosis  non  constant),  quia  in  his  disciplina 
regularis  observari  non  potest ,  et  aluntur  vulpes  parvae ,  quae  demo- 
liuntur  vineas.  Servavit  tamen  Superioribus  facultatem  ,  eos  sub  qui- 
busdam  conditionibus  restituendi ;  et  interim  dedit  Ordinariis  pote- 
statem  eiiciendi  inobedientes,  etiam  invocato  brachii  saecularis  auxi- 
lio.  Sed  deinde  idem  Pontifex,  in  alio  Decreto  Ut  in  parvis,  iussit,  con- 
ventus  denuo  restitutos  tamdiu  subiacere  Ordinariorum  iurisdictioni  , 
donec  in  eis  commode  sustentari  valeant,  et  cnm  effectu  sustententur  12  re- 
ligiosi,  ita  tamen  ut  non  possint  subsistere  tamquam  conventus,  nisi  in 
eis  alantur  sex  saltem  religiosi  probatae  vitae,  ex  quibus  quatuor  ad  minus 
sinl  Sacerdotes  maturae  aetatis.  Quoad  omnes  alios  autem  cuiusque  Re- 
ligionis  conventus  in  Italia  existentes  ,  qui  non  fuerunt  suppressi ,  de- 
crevit ,  omnes  subiacere  Ordinariorum  iurisdictioni  ,  si  in  eis  actu  non 
alantur  sex  religiosi  probatae  vitae,  quorum  quatuor  ad  minus  sint  sa- 
cerdotes  ,  et  duo  conversi  probatae  vitae.  Denique  Alexander  VII  in 
Decreto  15  ianuarii  1664,  prohibuit,  ne  Ordinarii  dictos  parvos  con- 
ventus  visitantes  possint  procurationem  exigere ;  et  in  Bul.  Posito  de- 
creto,  an.  1665,  dissolvit  plura  dubia  circa  Ordinarii,  et  Superioris  re- 
gularis  actionem  in  dictis  parvis  conventibus.  Ex  quibus  omnibus,  mea 


DE    REGULARIIirs.  22Q 

sententia  ,  haec  sequuntur  :  1°  Non  posse  erigi  conventum  ,  nisi  in  eo 
12  possint  vivere  religiosi  ;  2°  in  conventibus  suppressis  ,  in  quibus 
non  sunt  12  religiosi  ,  Ordinarium  posse  iurisdictionem  exercere;  3°  in 
conventibus  numquam  suppressis  Ordinarium  habere  iurisdictionem,  si 
in  eis  sex  saltem  non  sint  religiosi.  —  (6)  Monacellus,  p.  1  ,  t.  6  ,  in 
not.  ad  form.  20,  et  Fagnanus  in  cap.  ^rave  de  off.  ord.  —  (7)  Verior 
tamen  videtur  haec  postrema  sententia  ,  quia  monachus  non  amittit  li- 
bertatem,  ut  servi  Romanorum,  licet  voluntati  se  submittat  Superioris. 
Immo  sunt  quaedam  iura  incorporalia  ,  ut  observat  Berardi  ,  quorum 
adhuc  capax  est  monachus,  ut  sunt  iura  civitatis,  ex  gr.,  ferendi  testi- 
monii  et  prolytas  ,  vel  doctores  inaugurandi  ,  si  monachus  professoris 
munere  in  aliquo  Athaeneo  fungatur.  Ius  eccl.  univ.  t.  2  ,  d.  4  ,  c.  3 ; 
et  ut  sunt  quaedam  munera  publica,  Iudicis,  ex  gr.,  aut  Procuratoris , 
quae  potest  de  Superioris  sui  licentia  interdum  explere.  Clem.  3  ,  de 
procurat.  Hinc  monachus  magis  filio-familias  assimilatur,  quam  servo, 
et  illius  veram  imaginem  refert,  qui  per  arrogationem  filius-familias  fit. 
—  (8)  De  Luca,  de  test.  in  sum.,  n.  26,  31  et  seqq.  Dicimus  activam, 
quia  non  potest  facere  testamentum  ;  non  vero  passivam,  quia  licet  non 
sit  per  se  capax  aliquid  recipiendi  per  testamentum,  tamquam  haeres, 
sibi  relictum  tamen  accipit  per  monasterium,  eiusque  Superiorem. 

221.  Professio  deinde  minus  solemnis  fit  ad  quamdam 
imitationem  solemnis ;  sed  huius  vim  et  effectus  non  sor- 
titur.  Effectus  quidem  professionis  minus  solemnis  metiun- 
tur  potius  ex  natura  votorum,  quam  ex  constitutione  Ec- 
clesiae  (l).  Hinc  qui  professus  est  vota  simplicia  ,  etiam 
perpetua,  tenetur  quidem  ea  observare ,  et  quod  contra 
fieri  contingat  est  illicitum  ,  sed  non  invalidum ;  cum  e 
contra  quod  fit  contra  vota  solemnia  non  solum  est  illi- 
citum,  sed  invalidum.  Propterea  vovens  paupertatem  mi- 
nus  solemniter,  absque  peccato  nequit  actus  proprietatis 
exercere,  sed  si  tales  actus  exerceat,  sunt  validi,  quia  a 
nulla  lege  declarantur  invalidi.  Similiter  vovens  castita- 
tem  perpetuam,  matrimonium  licite  inire  non  potest ;  ni- 
hilominus  si  illud  contrahat ,  valet .  quia  licet  ab  illo  sit 
prohibitus,  non  fuit  tamen  a  lege  ad  illud  declaratus  inha- 
bilis.  Eadem  ratione  non  erit  irritum  quod  faciet  contra 
obedientiam  promissam. 

Haec  professionis  species  illis  adscribitur  Religionibus, 
monasteriis,  sive  religiosis  domibus,  in  quibus  ex  propriis 
constitutionibus  ab  Ecclesia  approbatis  novitiatus  agitur, 
professio  votorum  simplicium  emittitur  et  in  communi  sub 
proprii  Superioris    gubernio    ad   proprium  ,    proximique 


230  TITULUS    XXI. 

profectum  vita  traducitur,  ut  declaratum  fuit  de  Ordine 
Trappensium  in  Gallia,  qui  tantum  emittunt  vota  simpli- 
cia;  donec  S.  Sedes  aliter  statuat  (2).  Eadem  applicanda 
videntur  primae  votorum  simplicium  professioni,  quae  in 
Societate  Iesu  fit  (3),  et  primae  similiter  professioni  vo- 
torum  simplicium,  quae  ex  citato  Decreto  (4)  in  religio- 
sis  Ordinibus  fieri  debet. 

(l)  Contrarium  habetur  in  professione  solemni ,  cuius  effectus  potis- 
simum  metiuntur  ex  constitutione  Ecclesiae,  quae  vota  a  vovente  facta 
acceptat,  et  eum  inhabilem  declarat  ad  actus  votis  contrarios.  Cap.  1, 
de  vot.  —  (2)  Ita  responsum  fuit  a  S.  Poenitentiaria  ad  Episcopum 
Cenomanensem  13  febr.  1841.  Vide  decretum  S.  Inquisitionis  24  mart. 
1837  et  decretum  S.  Congregationis  Regul.  9  iul.  1837.  —  (3)  Quoad 
Iesuitas  tamen  notandum  ,  eorum  votum  castitatis  etiam  simplex ,  post 
probationem  biennii  emissum,  secum  afferre  impedimentum  dirimens  ma- 
trimonium  postea  attentatum,  ob  speciales  constitutiones  Gregorii  XIII 
Quando  fructuosius ,  et  Ascendente  Domino ,  quod  eousque  durat,  donec 
vovens  in  ordine  manet  ,  et  a  Superioribus  ab  eodem  non  dimittitur. 
Unde  si  sua  sponte  sine  Superiorum  dimissione  egrediatur,  impedimen- 
tum  remanet.  Giraldus  ad  cit.  cap.  l,  de  vot.  —  (4)  Decret.  19  mart. 
1857.  Circa  hoc  decretum  quaedam  declarationes  prodierunt  a  S.  Con- 
gregatione  pro  iis,  qui  dubiorum  resolutiones  eidem  proposuerant.  Nos 
hic  transcribere  opportunum  ducimus  capita,  quae  huc  spectant ,  edita 
a  Congregatione  die  17  iul.  1858.  1°  «  Vota  simplicia  ,  de  quibus  a- 
»  gitur,  perpetua  erunt  ex  parte  voventis  ,  utpote  quae  tendunt  ad  e- 
»  mittenda  deinde  vota  solemnia  ,  in  quibus  perfectionem  et  comple- 
»  mentum  accipient.  2°  Eorumdem  votorum  simplicium  dispensatio  re- 
»  servata  est  Romano  Pontifici,  cui  professi,  gravibus  urgentibus  cau- 
»  sis,  preces  porrigere  poterunt.  3°  Verum  eadem  simplicia  vota  solvi 
»  etiam  possunt  ex  parte  Ordinis  in  actu  dimissionis  professorum,  ita 
»  ut ,  data  dimissione,  professi  ab  omni  dictorum  votorum  vinculo,  et 
»  obligatione  ,  eo  ipso  liberi  fiant.  40  Facultas  autem  dimittendi  pro- 
fessos  votorum  simplicium  ,  de  quibus  agitur  ,  spectat  ad  commissa- 
rium  Apostolicum  Ordinis  cum  suo  consilio  generali.  Idem  commis- 
sarius  Apostolicus  cum  suo  generali  consilio  poterit  in  casibus  extra- 
ordinariis,  et  praesertim  pro  regionibus,  et  locis  longinquis  ,  ad  di- 
missionem  decernendam  subdelegare  religiosos  probos  et  prudentes, 
qui  saltem  tres  esse  debent.  5°  Licet  ad  decernendam  dimissionem , 
neque  processus,  neque  iudicii  forma  requiratur,  sed  ad  eam  procedi 
possit ,  sola  facti  veritate  inspecta;  tamen  Superiores  procedere  de- 
ben  summa  charitate  ,  prudentia  ,  et  iustis  ,  et  rationabilibus  causis  , 
quacumque  humana  affectione  remota ,  secus  eorum  conscientia  gra- 
viter  onerata  remaneat.  Nemo  autem  ex  causa  infirmitatis,  post  pro- 
fessionem  votorum  simplicium  superventae  ,  dimitti  poterit.  6°  Pro- 
fessi  dictorum  votorum  simplicium  participes  erunt  omnium  grattpia- 
rum,  et  privilegiorum,  quibus  professi  votorum  solemnium  in  memo- 


DE    REGULARIBUS.  231 

»  rato  Ordine  iegitime  utuntur,  fruuntur  et  gaudent.  7°  Superiores  re- 
»  gulares,  ad  quos  spectat,  concedere  poterunt  huiusmodi  professis  lit- 
»  teras  dimissorias  dumtaxat  ad  primam  tonsuram  ,  et  ad  ordines  mi- 
»  nores,  servatis  tamen  de  iure  servandis,  et  praesertim  quae  circa  or- 
»  dinationes  Regularium  ab  Apostolica  Sede  praescripta  sunt.  8°  Anni 
»  professionis,  qui  in  dicto  Ordine  requiruntur,  ut  quis  voce  activa  et 
»  passiva  gaudeat ,  et  ad  officia  admitti  possit ,  a  die  emissionis  voto- 
»  rum  simplicium  computantur;  et  professi  votorum  simplicium  suffra- 
»  gium  habeant  in  actis  capitularibus  sui  Conventus,  quatenus,  et  prout 
»  habent  solemniter  professi....  10°  Professi  votorum  simplicium  rema- 
»  nere  debent  in  domibus  professoriis,  et  studiorum,  et  vitam  commu- 
»  nem  perfectam  observare  ». 

222.  Statutum  regularem ,  qui  semel  valide  assumpsit, 
dimittere  amplius  nequit,  ex  quo  fluit  illud  Doctorum  ef- 
fatum :  Semel  monachus,  semper  monachus.  Nihilominus  a 
suscepta  Religione  quandoque  religiosus  liberatur ,  quod 
tripliciter  fieri  potest ,  videlicet :  per  eiectionem,  per  tran- 
situm  ad  aliam  religionem  strictiorem,  et  per  indultum,  quod 
saeculari^ationis  appellant.  lure  novissimo  nemo  legitime 
professus  eiici  e  religione  potest ,  nisi  sit  vere  incorrigi- 
bilis  (l).  Hoc  autem  casu  debet  ter  moneri  et  puniri,  et 
per  sex  menses  in  ieiunio  et  poenitentia  in  monasterii 
carceribus  detineri ;  quibus  praemissis,  si  in  sua  perver- 
sitate  sine  emendationis  fructu  persistat,  a  Superiore  Re- 
ligionis  cum  consensu  sex  aliorum  Religiosorum  in  Con- 
gregatione  provinciale  designatorum,  et  a  Superiore  Ge- 
nerali  confirmatorum,  potest  sententia  definitiva  eiectionis 
proferri,  quae  non  transit  in  iudicatum,  sed  potest  et  de- 
bet  revocari,  si  eiectus  in  bonam  frugem  revertatur,  quia 
quod  est  excommunicatio  inter  laicos  ,  hoc  fere  est  ex- 
pulsio  inter  religiosos ,  et  utrumque  in  peccato  pertina- 
ciam,  non  peccatorem  ,  persequitur.  At  sic  expulsus  ha- 
bitum  regularem  dimittit ;  in  saeculo  vivit  habitu  clerico- 
rum  saecularium  indutus,  et  manet  perpetuo  ab  ordinum 
exercitio  suspensus,  quin  suspensio  per  Ordinarium  queat 
relaxari,  aut  moderari  (2). 

(l)  Causas  delictorum  et  incorrigibilitatis  in  monacho  enumerat  Glossa 
in  Clem.  l  ,  de  stat.  monach.  verb.  Curias ,  ubi  ait:  Duodecim  sunt  a- 
busiones  claustri,  quibus  tota  religiosa  massa  corrumpitur:  praelatus  negli- 
gens,  discipulus  inobediens,  iuvenis  otiosus,  senex  obstinatus,  monachus  cu- 
rialis,  monachus  causidicus ,  habitus  pretiosus ,  cibus  exquisitus ,  rumor  in 


232  TITULUS    XXI. 

clanstro ,  lis  in  capitulo ,  dissolutio  in  choro ,  irreverentia  circa  aliare.  — 

(2)  Benedictus  XIV,  de  Synod.,  1.  13,  c.  11  ,  n.  16  et  seqq.;  et  Bul. 
Inter  gravissimos  Clem.  XIII,  §  4.  —  Hinc  nuperrime  Pius  IX  sancivit, 
eos  Religiosos  suspensionem  perpetuam  ab  exercitio  Ordinum  incurrere, 
qui  a  Religione  eiecti  extra  religionem  vivunt;  quae  suspensio  ipsi  Pon-. 
tifici  est  reservata  Bul.  Apostolicae  Sedis. 

223.  Transitus  Monachi  ad  Religionem  strictiorem,  vel 
arctiorem  ,  de  iure  communi  omnibus  conceditur  ,  petita  , 
et  etiam  non  obtenta  Superiorum  licentia  ,  exceptis  ipsis 
Superioribus,  pro  quibus  S.  Sedis  licentia  requiritur  (l). 
Ratio  est,  quia  nemo  impediendus  est  a  maiori  perfectio- 
ne  quaerenda  ,  quae  in  arctiori  Religione  inveniri  prae- 
sumitur.  Sed  iure  novissimo  non  amplius  licet  transitus , 
nisi  ex  S.  Sedis  licentia  ad  Ordinem  ,  in  quo  claustralis 
disciplina  vigeat ,  ita  ut  Monachus  ab  uno  dimissus  or- 
dine  statim  recipiatur  ab  alio  (2).  Quare  si  transitus  a- 
liter  fiat ,  non  videtur  posse  transeunti  prodesse,  etiamsi 
in  secunda  Religione  post  novitiatum  professionem  emi- 
serit :  nam  necesse  erit ,  ut  ab  eadem  exeat ,  et  ad  pri- 
mam  intra  tres  menses  revertatur  (3). 

(1)  Cap.   18  de  regul.  —    (2)  Bul.  Licet  Sacra    Benedictus  XIII.    — 

(3)  Bul.  Pastor  bonus  Bened.  XIV. 

224.  Indultum  denique  saecularizzationis,  ex  iusta  causa, 
ut  ad  adiuvandos  parentes  ,  vel  ad  propriam  curandam 
salutem  ,  solet  quandoque  concedere  Summus  Pontifex  , 
qui  dispensando  regulariter  exigit,  ut  quantum  fieri  po- 
test ,  tria  emissa  vota  serventur  ,  et  ut  aliquod  religiosi 
habitus  vestigium  in  saeculo  iugiter  deferatur.  Nec  pro 
contraria  conclusione  sufficiunt  canones  ,  in  quibus  sta- 
tuitur  monachum  semper  esse  monachum  ,  ita  ut  ea  de- 
super  re  neque  Summus  Pontifex  queat  dispensare  (l) : 
nam  vota  solemnia  sunt  ex  sola  constitutione  Ecclesiae  (2); 
at ,  quae  ab  ecclesia  fuerunt  instituta  possunt  ab  eadem 
revocari,  quia  eius  est  solvere,  cuius  est  ligare:  insuper 
Summi  Pontifices  identidem  hac  dispensandi  facultate  u- 
tuntur.  Quare  contrarii  canones  ita  sunt  interpretandi,  ne 
deceat  Summum  Pontificem  ordinarie  dispensare  sine 
causa  (3). 

(l)  Cap.  6,  de  Stat.   monacharum.  —  (2)  Cap.  unic.  de  vot.  in  6  — 


DE    REGULARIBUS.  233 

(3)  Post  haec  adhuc  sequentia  observanda  ducimus:  1°  Ordinum  Regu- 
larium  approbatio  ,  et  conventuum  ,  ac  monasteriorum  erectio  spectat 
ad  S.  Sedem,  quod  omnium  Episcoporum  praxis  etiam  confirmat,  quando 
de  monasteriis  agitur  votorum  solemnium.  Cap.  unic.  de  excessib.  prael. 
in  6  ;  et  Bul.  Instaurandae  Innocentii  X.  2°  Vota  emissa  in  ordine,  et 
conventu,  vel  monasterio  a  S.  Sede  non  approbato,  vel  erecto,  possi^nt 
esse  tantum  simplicia,  et  non  solemnia,  quod  pluries  declaravit  S.  Coh- 
gregatio  ,  et  praesertim  illa  Episcoporum  et  Regularium  ,  die  l6  dec. 
1836.  3°  Conventus  ,  et  monasteria  etiam  a  civilibus  legibus  destructa 
nequeunt  in  pristinum  in  veros  conventus  ,  ac  monasteria  votorum  so- 
lemnium  remitti ,  nisi  S.  Sedis  auctoritas  accedat:  plurimae  enim  ad 
hoc  stabiliendum  et  confirmandum  editae  fuerunt  Pontificiae  disposi- 
tiones,  quae  referuntur  ab  Auctore  Analect.  Iuris  Pontificii  ad  an.  1857. 
40  Vota  emissa  a  viris  choro  addictis  in  Ordinibus  approbatis  ante  eo- 
rum  suppressionem  servanda  sunt  tamquam  solemnia,  quia  leges  civiles 
eorumdem  vim  ne  vel  minimum  quidem  mutare  possunt.  Diximus  a 
viris  choro  addictis,  quia  conversorum  vota  quandoque  habentur  tam- 
quam  simplicia  ab  ipsa  S.  Congregatione  Episcoporum  et  Regularium, 
ut  ab  ea  declaratum  fuit  de  conversis  Benedictinorum,  et  Trappensium, 
teste  Auctore  Inst.  can.  edit.  Parisiis  an.  1853  ,  t.  l  ,  p.  469.  5°  Vota 
emissa  a  Monialibus  ante  earum  suppressionem  in  Ordine  a  S.  Sede 
approbato  sunt  solemnia  ,  et  etiam  post  suppressionem  propriam  vim 
servant,  et  ita  fuit  a  S  Congregatione  definitum,  ut  refert  Auctor  Prae- 
lect.  Iur.  Can.,  edit.  Parisiis,  an.  1859,  t°m-  2t  P-  222-  6°  Vota  vero 
Monialium  Galliae  et  Belgii  post  suppressionem  emissa  ,  habenda  sunt 
ut  simplicia  ;  hoc  constat  ex  declaratione  S.  Poenitentiariae  de  mandato 
Pii  VIII  diei  19  mart.  1829  ;  et  ex  responso  eiusdem  Poenitentiariae 
ad  Episcopum  Cenomanensem  an.  1836,  in  quo  ita  legitur  :  Ex  pluries 
decisis  vota  monialium  in  Gallia  uti  simplicia  a  S.  Sede  aestimari ,  quia 
illa  monasteria  non  tamquam  Ordines,  et  proprie  religiosi ,  sed  ut  piissi- 
marum  familiae  feminarum  aestimantur. 


234 


TITULUS  XXII. 
/ 

DE     MONIALIBUS. 

Summarium:  225.  Monialis  quae  dicatur  ?  —  226.  Monialium  institutio.  —  227.  Earumdem 
divisio.  —  228.  Receptio  in  monasterium.  —  229.  Libertas  in  suscipiendo  habitu  ,  et  profi- 
tendo.  —  230.  Dos  pro  puella  monachanda  licite  constituitur.  —  231.  Moniales  stricta clau- 
surae  lege  in  egressu,  et  ingressu,  tenentur.  —  232.  Casus  excepti,  in  quibus  e  monasterio 
egredi  possunt.  —  233.  Casus  excepti ,  in  quibus  exteri  ingredi  possunt  monasterium.  — 
234.  In  hoc  utroque  casu  licentia  Superioris  regulariter  requiritur.  —  235.  Cautelae  adhi- 
bendae  pro  puellis  educandis.  —  236.  Prohibitio  colloquendi  cum  monialibus.  —  237.  Visi- 
tatio  monialium.  —  238.  Electio  et  officium  Abbatissae.  —  239.  An  monialis  queat  ex  mo- 
najterio  eiici,  vel  ad  aliud  transire? 


225.  Monialis  est  femina,  quae ,  emissis  ad  instar  mo- 
nachorum  votis  paupertatis,  obedientiae  et  castitatis,  sub 
clausura  in  approbata  Religione  vivit  ,  nt  se  perficiat , 
Deoque  perfectius  ,  quo  fieri  potest ,  deserviat.  Monialis 
pro  Sanctimoniali  per  syncopem  forte  appellata  fuit;  San- 
ctimonialis  vero,  teste  S.  Augustino,  a  vitae  sanctimonia, 
quam  debet  in  statu  Regularium  sequi ,  ex  quo  fit  ut 
etiam  Monacha  dicatur. 

226.  Origo  Monialium  cum  origine  Monachorum  est 
complicita  (l):  nam  sicut  a  primis  saeculis  vitae  poeni- 
tentia,  et  sanctitate  floruerunt  Ascetae,  sic  vitae  puritate, 
et  innocentia  floruerunt  quaedam  Virgines  et  Viduae,  quae 
perpetuam  virginitatem,  et  continentiam  publice  profiten- 
tes  ,  et  habitu  speciali  distinctae  ,  sanctis  operibus  vaca- 
bant,  Deoque  solemniter  ab  Episcopis  dicabantur,  quae- 
que  propterea  a  primis  Ecclesiae  Patribus  Sacrae  ,  vel 
Ecclesiasticae  Virgines  et  Viduae  fuerunt  nuncupatae.  Sed 
saeculo  Ecclesiae  quarto  ,  dum  harum  aliquae  privatim 
in  paternis  aedibus  impensis  propriis,  vel  Ecclesiae  sub- 
sidiis  vivebant,  aliae  vitam  communem  sub  seniorum  cura 
agere  coeperunt  ,  a  quibus  ortum  est  monasticum  femi- 
narum  institutum  ,  quod  postea  perfecerunt  Institutores 
Regularium  ,  Sancti    nempe    Basilius.,  Augustinus,  Bene- 


TIT.    XXII.    DE    MONIALIBUS.  235 

dictus  ,  et  Franciscus  ,  qui  regulas  pro  utroque  Regula- 
rium  sexu  ediderunt,  et  satagerunt,  ut  simul  cum  mona- 
chorum  conventibus  Monialium  monasteria  fundarentur  (2). 

(l)  Quadam  monialium  figura  in  lege  veteri  distinguebantur  sacrae 
illae  Virgines  ,  quae  in  templi  Hierosolymitani  conclavibus  assidue 
Deum  tota  mente  et  animo  colebant,  quaeque  maxime  calamitatum  tem- 
pore  pro  liberatione  Deum  deprecabantur,  quam  specialiter  contra  He- 
liodorum  templum  depopulantem  insigni  prodigio  obtinuerunt.  II  Ma- 
chab.,  3.  Has  Virgines  maximopere  glorilicavit  Sancta  et  Immaculata 
Virgo  Maria,  Virginum  Regina.  —  (2)  Selvagius  in  antiq.,  1.  l,  p.  2, 
cap.   14. 

227.  Practica  Monialium  divisio  est  in  choristas  et  con- 
versas.  Illae  choro  addicuntur,  et  ad  divinum  officium  re- 
citandum  ex  consuetudine,  vel  ex  propriis  constitutionibus 
tenentur  (l).  Hae  vero  temporalibus  Religionis  miftisteriis" 
deputantur,  et  loco  divini  officii  determinatas  recitant  pre- 
ces.  Ita  tamen  possunt  conversae  choristis  adiungi,  ut  ter- 
tiam  partem  omnium  monialium  non  excedant.  De  cae- 
tero  quae  in  praecedenti  titulo  de  monachis  exposuimus, 
ad  Moniales  quoque  regulariter  extenduntur.  Sed  quae- 
dam  sunt  specialiter  in  iure  pro  his  constituta  ,  quae  si- 
lentio  praeteriri  non  debent.  Nos  hic  idcirco  breviter  re- 
feremus  aliqua,  quae  praecipue  ad  receptionem,  liberta- 
tem,  dotem,  vota,  clausuram,  visitationem  et  regimen  Mo- 
nialium  referuntur. 

(l)  S.  Congregatio  interrogata,  an  Moniales  in  genere  teneantur  sub 
gravi  ad  recitandum  officium  proprii  Ordinis  ,  respondit :  Affirmative 
qnoad  moniahs  vota  solemnia  professas,  iuxta  regulam  ab  Aposlolica  Sede 
approbatam  ,  in  qua  huiusmodi  onus  imponiiur  ;  ubi  vero  vota  simplicia 
sunt,  non  teneri.  Si  autem  tale  onus  in  regulis  non  imponatur,  Episcopus 
consulat  probatos  Auctores  quoad  obligationem ,  quae  ex  consueludine  oriri 
potest.  Corresp.  de  Rom.  ad  an.   1882,  pag.  18. 

228.  Receptio  Monialium  fieri  debet  ab  earum  Capitulo, 
praevio  tamen  consensu  Ordinarii  (l),  vel  Praelati,  si  sint 
exemptae.  Ad  hoc  requiruntur  conditiones  a  sacris  ca- 
nonibus  praescriptae ,  quae  sicut  in  viris  (2)  consistunt 
in  vocatione  ad  religionem,  in  aptitudine  ad  Ordinem  re- 


236  TITULUS    XXII. 

gularem  ,  et  in  speciali  dispositione    ad  Ordinis  constitu- 
tiones  observandas  (3). 

(l)  Nequeunt  in  monasterio  admitti  moniales  ultra  numerum  taxatum 
iuxta  cuiusque  redditus,  sive  proventus,  ut  Sorores  absque  penuria  su- 
stentari  possint.  Cap.  unic.  de  stat.  regul.  in  6  ;  Trid.  sess.  25  ,  c.  3  , 
de  regul.  ;  et  Bul.  Pii  V,  Circa  pastoralis  ,  nisi  forte  puella  ,  ultra  nu- 
merum  recipienda,  obtineat  Apostolicum  indultum  et  duplicem  afferat 
monasterio  dotem.  —  (2)  A  statu  monialium  non  excluduntur  feminae 
quae  sint  aere  alieno  gravatae,  aut  obnoxiae  rationibus  reddendis:  nam 
prohibitio  in  hoc  facta  a  Pio  V  pro  viris,  moniales  non  comprehendit. 
Similiter  non  excluditur  femina  straba  ,  clauda,  gibbosa,  etc,  quia  de- 
cor  filiae  Regis  ab  intus;  nec  excluditur  ex  concilio  Tridentino  femina, 
quae  annos  duodecim  complevit.  Sess.  25,  c.  17,  de  regui.  Monacellus 
tamen  ad  recipiendum  habitum  requirit  aetatem  quindecim  annorum 
ex  quodam  decreto  sacrae  Congregationis.  Part.  1,  t.  11,  for.  7,  n.  3 ; 
et  eamdem  aetatem  expletam  praescribit  Synodus  dioecesana  Genuensis 
sub  Iulio  Gentili  Archiepiscopo  celebrata.  Part.  3  ,  c.  5.  Pro  ingressu 
autem  oblatarum ,  et  educandarum  sufficit  aetas  septem  annorum.  — 
(3)  Duae  tantum  sorores  possunt  in  eodem  monasterio  recipi,  quod  sta- 
tutum  a  S.  Congregatione  fuit ,  ne  in  monasterio  f?ctiones  orirentur. 
Nihilominus  ex  S.  Sedis  licentia  posset  recipi  tertia  et  quarta  ,  modo 
tertia  afferat  duplum  dotis,  et  quarta  triplum;  sed  duae  tantum  sorores 
possunt  habere  vocem  in  capitulo  ,  qua  reliquae  privantur.  Pelizzarius 
d.  1.,  n.  22.  Anal.  Iur.  Pont.,  ser.  4,  pag.  1552,  n.  84.  Novissimae  re- 
gulae  pro  monachis  constitutae,  de  quibus  in  praecedenti  titulo  egimus, 
ex  nostra  sententia  non  videntur  ad  moniales  extendi  ,  salvis  casibus  , 
in  quibus  expresse  nominantur,  quia  dictae  regulae  ad  viros  monachos 
referuutur.  Unde  monialium  receptio  ,  novitiatus  et  professio  videntur 
adhuc  sub  dispositione  iuris  communis  remanere,  donec  aliter  S.  Sedes 
decernat. 

229.  Ut  liber  omnino  sit  puellae  ad  monasticum  habi- 
tum  et  professionem  accessus,  excommunicatio  indicta  est 
in  eum,  qui  aliquam  virginem,  vel  feminam  ad  ingredien- 
dum  monasterium  quomodocumque  iniuste  coegerit,  et  in 
eum,  qui,  volentem  ingredi,  sine  iusta  causa  impedierit  (l). 
Et  insuper  ad  eamdem  libertatem  magis  experiendam  de- 
creta  fuit  a  Tridentino  exploratio  voluntatis  puellae,  quam 
fleri  per  Episcopum  mandat  ante  habitus  susceptionem  , 
sive  ante  professionem  ,  ut  detegatur,  an  sit  coacta  ,  vel 
seducta,  vel  sciat  quid  agat  (2).  In  plerisque  dioecesibus 
introductum  est,  ut  semel  tantum  puellae  voluntas  explo- 
retur  ante  professionem,  vel  ante  probationem ,  cui  con- 
suetudini  adhaeret  Pelizzarius  (3),  qui    formam    eiusdem 


DE    MONIALIBUS.  237 

explorationis  exhibet  iuxta  aliquos  in  scriptis  redigendam, 
et  in  cancellaria  episcopali  cum  aliis  documentis  asser- 
vandam  (4). 

(l)  Ita  constat  ex  Trid.,  sess.  25,  c.  18,  de  regul.  quod  intelligibili 
lingua  in  capitulo  Monialium  legendum  tradit  Monacellus  ,  antequam 
novitia  a  monialibus  probetur.  Praedicta  autem  excommunicationis  poena 
afficit  omnes,  qui  auxilium,  consilium,  favorem  praebent ,  aut  praesen- 
tiam,  vel  auctoritatem  in  approbationis  aut  coactionis  actu  interponunt. 
—  (2)  Sess.  25  ,  c.  17,  de  regul.  —  (3)  De  monial.,  c.  2  ,  num.  4.  — 
(4)  Citatus  auctor  voluntatis  explorationem  ita  describit  «  ut  puella 
»  interrogetur  de  nomine,  patria,  parentibus,  aetate,  num  sciat  legere, 
»  scribere,  canere,  etc,  quot,  et  qui  sint  fidei  articuli,  quae  praecepta 
»  Decalogi,  et  Ecclesiae:  quid  intendat  per  susceptionem  status  religiosi: 
»  an  sponte  ,  et  Dei  spiritu;  vel  ex  parentum,  monialium,  aut  alterius 
»  cuiusvis  personae  consilio  ,  ac  suasione  :  a  quo  tempore  senserit  se 
»  vocatam  ad  Religionem :  an  a  pueritia  animum  ad  pietatem  ac  re- 
»  ligionem  habuerit  propensum  :  num  corpore  ac  mente  sana  sit  ,  vel 
>  occultum  aliquem  defectum  habeat ,  et  quem,  et  a  quo  tempore :  an 
»  sciat  ,  et  bene  intelligat  tria  vota  religionis ,  sitque  parata  abdicare 
»  a  se  dominium  rerum  omnium  temporalium  per  votum  paupertatis  , 
»  vivereque  in  communi,  si  vita  communis  inducatur  ;  abstinere  ab  o- 
»  mni  delectatione  carnis  voto  castitatis  repugnante;  suamque  volunta- 
»  tem  omnino  subiicere  voluntati  suorum  Superiorum  per  votum  obe- 
»  dientiae :  an  sit  parata  crucem  Domini  ferre ,  abnegare  semetipsam  , 
»  et  sequi  Christum  iuxta  ipsius  Christi  consilium  ».  Ordinarius  post 
has  interrogationes,  et  alias  similes,  prout  Spiritus  Sanctus  ei  dictave- 
rit  iuxta  conditionem  puellae  ,  si  omnia  de  iure  habenda  habeantur , 
concedit  Abbatissae  peractae  explorationis  testimonium  ,  et  licentiam 
proponendi  Capitulo  suo  puellam  pro  habitu  ,  seu  professione  asse- 
quenda. 

230.  Dos  moderata  regulariter  est  constituenda  novi- 
tiae  (l),  licet  monasterium ,  in  quo  profitetur,  reditus  a- 
ctualiter  habeat  sufficientes  ad  providendum  omnibus  mo- 
nialibus  sibi  assignatis  (2).  Neque  simoniaca  iure  divino 
haec  est  dotis  constitutio  ,  ut  male  iactat  Van-Espenius ; 
nam  non  datur  ut  pretium  professionis,  sed  ad  titulum  su- 
stentationis.  Neque  simoniaca  iure  ecclesiastico  amplius 
est;  nam  simonia  haec  per  novas  S.  Congregationis  de- 
cisiones  fuit  ea  de  causa  sublata,  quia  experientia  constat, 
incertas  in  futurum  esse  valde  monasteriorum  opes  ,  in 
quibus ,  si  non  adest  indigentia  praesens  ,  est  semper  ti- 
menda  futura,  cum  Moniales  vitae  tantum  contemplativae 


238  TITULUS    XXII. 

intra  clausuram  vacantes  humanis  subsidiis,  ut  plurimum, 
careant  (3).  Ulterius  praeter  dotem  non  prohibetur  no- 
vitia  a  parentibus  annuam  praestationem  ,  livello  vulgo 
nuncupatam  ,  pro  extraordinariis  suis  indigentiis  ,  et  pro 
honestis  usibus  accipere  ;  sed  huiusmodi  perenne  charita- 
tivum  subsidium  per  monasterii  Abbatissam  recipiendum, 
et  administrandum  est  in  Monialis  utilitatem,  si  indigeat, 
secus  in  utilitatem  Sororum  eius  (4),  ita  ut  nequeat  pro- 
fessa  ex  sibi  ab  Abbatissa  traditis,  et  parcimonia  reser- 
vatis,  propinquis,  aut  amicis  munera  largiri,  nisi  de  ipsius 
Abbatissae  consensu,  et  observata  religiosa  modestia  (5). 
Quamquam  vero  dos,  et  annua  praestatio  livelli  iure  no- 
vissimo  permittatur ;  tamen,  ut  olim,  ita  nunc  reprobatur 
exactio  pecuniarum  pro  prandiis,  sive  coenis,  pro  musicis 
concentibus,  sive  profanis  apparatibus ,  qui  in  virginibus 
Cruciflxo  desponsatis  male  sonant,  et  male  nitent  (6). 

(l)  Dos  transit  in  dominium  monasterii ,  ad  quod  absolute  spectat 
post  mortem  monialis  professae,  nec  amplius  ad  eius  parentes  reverti- 
tur.  Si  vero  puella  professionem  nondum  emiserit,  vel  emiserit  quidem 
in  necessitate  ob  mortis  periculum,  et  moriatur,  novitiatu  non  completo, 
dos  revertitur  ad  parentes  ,  vel  ad  eos ,  quibus  de  iure :  nam  non  effi- 
citur  vera  monialis  ,  nisi  post  completum  novitiatum  ,  et  professionem 
emissam.  Unde  si  supravivat ,  post  novitiatum  debet  novam  professio- 
nem  emittere.  Durante  enim  novitiatu,  professio  permittitur  in  periculo 
mortis  ad  lucrandas  indulgentias,  et  ad  animam  profitentis  Deo  coniun- 
gendam  ,  non  ad  alios  eifectus.  Monacellus  ,  p.  l,  t.  11  ,  for.  7,  n.  13. 
Circa  hanc  rem  adest  indultum  S.  Pii  V  23  aug.  1570,  concessum  mo- 
nialibus  S.  Dominici,  quod  per  communicationem  privilegiorum  ad  alios 
ordines  monacales  extensum  fuit,  quodque  his  concipitur  verbis:  «  Eis- 
»  dem  monialibus  novitiis  nunc  et  pro  tempore  existentibus,  et  earum 
»  singulis  ,  ut ,  quando  et  quoties  aliqua  ex  eis  nondum  professa  de 
»  alicuius  medici  consilio  de  hoc  saeculo  transitura  conspicitur,  ipsa 
»  pro  consolatione  animae  suae,  professionem  praedictam  ante  tempus 
»  requisitum,  quatenus  tamen  in  aetate  legitima  constituta  sit  ad  illam 
»  emittendam  in  manibus  Abbatissae  seu  Priorissae,  vel  alterius  Supe- 
»  rioris  novitiarum  ipsius  monasterii,  seu  domus,  ita  tamen,  quod  ipsae 
»  moniales  novitiae  sic  decedentes  indulgentias ,  et  alias  gratias  ,  quas 
»  moniales  vere  professae  decedentes  consequuntur  ,  consequi  possint, 
»  emittere  in  articulo  mortis  libere  et  licite  valeant,  Apostolica  Aucto-  j 
»  ritate  tenore  praesentium  perpetua  ,  concedimus  et  indulgemus  ;  nec  < 
»  non  eisdem  Monialibus  novitiis  ita  tunc  professis  decedentibus  ple- 
»  nariam  peccatorum  suorum  indulgentiam  ,  et  remissionem  in  forma 
»  iubilaei  misericorditer  in  Domino  eisdem  auctoritate,  et  tenore  elar- 
»   gimur.  Hac  gratia  iuvari  etiam  potest  novitia  ,  quae  cum  debita  li- 


DE    MONIALIBUS.  239 

»  centia  domi  parentum  suorum  decumbit,  modo  profiteatur  in  mani- 
»  bus  virginis  insignis  ad  hoc  deputatae  a  monasterii  Abbatissa  ».  Mo- 
nacellus  ,  p.  1,  t.  11,  form.  7,  n.  13  ,  —  (2)  Clemens  XIII  vetuit  Mo- 
nialibus  ne  possent  ad  habitum  puellam  recipere  antequam  dotem  ad 
hunc  effectum  in  loco  tuto  deposuerit:  nam  experientia  constat,  puellas 
ita  admissas  tempore  novitiatus  saepe  cogitare  potius  de  comparanda 
dote,  quam  de  religioso  statu  assumendo,  et  Abbatissam  contra  facien- 
tem  poena  suspensionis  Papae  reservata,  quae  nunc  cessat ,  mulctavit , 
monasteriumque  poena  recipiendi  gratis  et  sine  dote  puellam  novitiam. 
Bul.  Rom.  nov.,  tom.  l  ,  pag.  93.  —  (3)  Benedictus  XIV,  de  Synod., 
1.  li,  c.  6.  —  (4)  Id.  ib.  1.  13,  c  12,  n.  20.  —  (5)  Bul.  Nuper  a  Con- 
grcgatione  Urbani  VIII.  Idem  tamen  Pontifex  definivit ,  hanc  prohibi- 
tionem  in  religiosis  utriusque  sexus  non  habere  locum  ,  cum  agitur 
de  causis  gratitudinis  ,  conciliationis ,  benevolentiae ,  eiusque  conservationis 
erga  religionem,  vel  conventum  ,  aliisque  causis  ex  sui  natura  actum  vir- 
tutis,  et  meriti  continentibus,  modo  observetur  religiosa  modestia,  et  adsit 
Superioris  licentia.  —    (6)  Extrav.  Sane,  de  sim.  int.  com. 

231.  Vota  Monialium  ex  iure  communi  solemnia  sunt , 
ut  illa  Religiosorum,  et  eosdem  pariunt  effectus.  Ad  hoc 
tamen  duo  specialiter  requiruntur,  nimirum  monasterii  e- 
rectio  (l),  vel  eius  post  suppressionem  restauratio  (2),  A- 
postolica  auctoritate  facta,  et  impositio  (3),  ac  conserva- 
tio  clausurae  Papalis  (4).  Clausura  Monialibus  tum  a  iure 
communi,  tum  quandoque  a  specialibus  earumdem  votis 
imponitur,  et  affert  sub  gravissimis  poenis  prohibitionem, 
ne  ipsae  Moniales  egredi,  exterique  ingredi  queant  mo- 
nasterii  septa,  sive  totum  illud  spatium  quod  intra  ianuam 
monasterii  clausam ,  et  circumdantes  parietes  continetur ; 
ex  quibus  apparet ,  eam  duplicem  habere  respectum  ,  e- 
gressus  nimirum  et  ingressus  (5).  Clausura  Monialium 
prohibet  iisdem  Monialibus  egressum  sub  excommunica- 
tionis  Papalis,  et  privationis  officiorum  poena,  quam  con- 
trahunt  etiam  qui  Moniales  egressas  recipiunt  (6),  et  pro- 
hibet  ingressum  omnibus  cuiuscumque  aetatis  maribus  et 
feminis  sub  excommunicatione  ipso  facto   incurrenda  (7). 

(l)  Erectio  requirit  auctoritatem  Apostolicam  etiam  in  conventibus 
virorum ;  neque  in  contrarium  facit  decretum  Tridentini  in  sess.  25, 
c.  3.  de  regul.  ubi  decernitur,  ne  conventus  Regularium  de  coetero  e- 
rigantur  sine  Episcopi,  in  cuius  dioecesi  erigenda  sunt,  licentia  prius  ob- 
tenta :  nam  Tridentinum  non  immutavit  ius  antiquum,  quod  dictam  au- 
ctoritatem  requirebat;  sed  praescripsit  tantum,  ut  in  dictis  erectionibus 
praeter  auctoritatem  Apostolicam  deberet    quoque    intervenire    licentia 


240  TITULUS    XXII. 

Episcopi,  Bened.  XIV,  de  Synodo,  1.  9,  c.  1.  Quo  posito,  facile  intel- 
ligitur  quanto  potiore  iure  Apostolica  auctoritas  in  monasteriorum  Mo- 
nialium  erectionem  intervenire  debeat ,  cum  prius  constare  debeat  de 
necessariis  reditibus,  sive  proventibus  pro  vitae  monasterii,  et  instituti 
conservatione;  qui  reditus  et  proventus  pro  12  monialibus  sustentandis 
non  possunt  esse  minores  300  scutatorum  reditus  annui,  ut  tradit  Ga- 
vantus  in  manud.  verb.  Monialium  monasteria ;  cumque  similiter  con- 
stare  prius  debeat  de  loci,  in  quo  erigitur  monasterium,  securitate,  et 
opportunitate.  Locus  enim  debet  esse  intra  urbem  ,  vel  oppidum  ,  in 
quo  est  populorum  frequentia  :  et  si  forte  extra  oppidorum  moenia 
constructa  antiquitus  fuerint  monasteria  ,  ad  civitates  et  oppida  sunt 
revocanda  ,  ne  mdlorvm  hominnm  praedae  et  aliis  facinoribus  moniales 
sint  expositae.  Trid.  sess.  25,  c.  5,  de  regul.  Locus  insuper  debet  esse 
muro  cinctus,  alias  non  posset  subsistere  clausura ;  et  habere  sacerdo- 
tum  copiam  pro  divinis  celebrandis  officiis,  et  confessionibus  audiendis. 
Barbosa,  Iur.  eccl.  univ.,  1.  2,  c.  12,  n  15.  S.  Cong.  Episc.  et  Regul. 
13  septemb.  1 583.  —  (2)  Restauratio  post  suppressionem  fieri  nequit, 
nisi  S.  Sedis  auctoritate.  Porro  suppressio  potest  esse  duplex,  iuris  ni- 
mirum  ,  et  facti.  Prima  habet  locum  cum  Papa  monasterio  canonicam 
existentiam  tollit  ;  secunda  vero-cum  externa  potestas  per  vim  ita  mo- 
nasterio  civilem  existentiam  tollit,  ut  religiosa  societas  dissolvatur.  In 
suppressione  iuris  nemo  dubitare  potest ,  opus  esse  nova  Pontificis  e- 
rectione  ,  ut  monasterium  iterum  canonice  existere  queat ;  in  suppres- 
sione  vero  facti  idem  dicendum  erit  ,  si  societas  religiosa  vere  disso- 
luta  fuerit,  id  est  si  Religiosae  fuerint  e  monasterio  expulsae,  eorum- 
que  bona  occupata ,  quia  de  facto  in  hisce  circumstantiis  monasterium 
perseverare  nequit ;  ideoque  tamquam  de  facto  suppressum  nova  indi- 
gebit  Summi  Pontificis  institutione,  vel  in  pristinum  restitutione,  ut  late, 
rationibus,  factis  et  S.  Congregationis  decisionibus  demonstrat  Auctor. 
Anal.  Iur.  Pont.  ad  an.  1857,  mens.  septemb.  et  octob.  p.  167  et  seqq. 
—  (3)  Veram  monasterio  clausuram  imponit  Summus  Pontifex  regula- 
riter  per  ministerium  Episcopi  postquam  de  impletis  omnibus  condi- 
tionibus  necessariis  certo  illi  constet.  Cum  Papa  clausuram  indicit,  hoc 
ipso  significat,  in  clauso  monasterio  vota  solemnia  emitti,  nisi  contra- 
rium  explicet,  ut  contigit  in  decisione  S.  Congregationis  Episc.  et  Re- 
gul.  6  decemb.  1839,  a  Gregorio  XVI  confirmata,  in  qua  clausura  pa- 
palis  imponitur  cuidam  regni  Nenpolitani  monasterio  Monialium  vota 
simplicia  profitentium.  Sed  Episcopi  quoque  possunt  clausuram  virgi- 
nibus  in  conventu  degentibus  imponere  ,  uti  communiter  egerunt  Epi- 
scopi  Galliae  in  restauratione  Religionum  post  annum  1814,  et  etiam 
poenis  ad  eam  servandam  adigere  ;  sed  haec  clausura  ,  quae  appellari 
solet  episcopalis ,  verae  clausurae  effectus  non  habet.  Episcopus  tamen 
potest  clausurae  a  se  impositae  adiungere  censuram  excommunicationis 
contra  eam  violantes,  si  ita  expedire  iudicaverit,  quam  potest  sibi  re- 
servare  ,  vel  non  ,  S.  Cong.  in  Remen.  20  aug.  1846,  penes  Anal.  Iur. 
Pont.  ad  an.  1857,  pag.  228.  —  (4)  Haec  conservatio  clausurae  omnino 
necessaria  est ;  nam  S.  Pius  V  nullas  reddit  omnes  solemnes  monia- 
lium  professiones,  quae  in  monasterio  fiunt  clausurae  non  subiecto.  Bul. 
Circa  Pastoralis.  —  (5)  Verum  quidem  est  etiam  monachos  clausurae  legi 


DE    MONIALIBUS.  24 1 

obligari  ;  sed  haec  clausura  levissime  fertur  :  nam  clausura  monacho- 
rum  quoad  egressum  in  eo  consistit  ,  quod  monachus  ,  sine  Superioris 
licentia,  et  socio,  de  monasterio  exire  non  possit.  Bul.  Nullus  Clemen- 
tis  VIII.  Quoad  ingressum  vero  in  eo  consistit  ,  quod  mulieres  septa 
monasterii  sub  excommunicationis  Papae  reservatae  poena  regulariter 
ingredi  nequeant.  S.  De  Ligorio,  1.  7,  n.  230  et  seqq.  —  (6)  Cap.  unic. 
de  stat.  regul.  in  6;  et  Bul.  Decori  S.  Pii  V.  Sed  nunc  dubium  esse 
potest.  —  (7)  Bul.  Apostolicae  Sedis  Pii  IX.  Haec  prohibitio  omnes 
comprehendit  Ecclesiasticos,  et  saeculares,  et  omnia  privilegia  fuerunt 
abrogata  per  Benedictum  XIV,  Bul.  Salutare ,  et  Bul.  Regularis  disci- 
plinae:  excipiuntur  tamen  feminae  nobiles  de  familia  eorum,  qui  fuerunt 
monasterii  fundatores,  aut  insignes  benefactores,  quae  idcirco  tale  pri- 
vilegium  obtinuerunt  a  S.  Sede,  et  fuit  ab  Ordinario  recognitum.  Hae 
feminae  ingredi  monasterium  possunt,  monitis  prius  de  hoc  Superiori- 
bus,  sed  tantum  causa  pietatis  :  et  ingressae  nequeunt  per  monasterium 
vagari,  per  cubicula  spatiari,  aut  ibi  comedere,  vel  coenare.  Reges  vero 
et  Reginae  nequeunt  ex  veriori  sententia  monasteria  ingredi ,  nisi  ha- 
beant  a  S.  Sede  indultum  post  Benedictum  XIV  obtentum  ,  et  ab  Or- 
dinario  recognitum.  At  quidam  putant  Regibus  ,  et  Reginis  hoc  ius 
competere  ,  quia  privilegia  ingrediendi  monasteria  fuerunt  ablata  Co- 
mitissis  ,  Marchionissis,  et  Ducissis  ,  non  vero  eminentioribus  personis, 
et  Regibus.  Reiffenstuel ,  de  stat.  monach.,  n.  42.  Barbosa  ad  cap.  5  , 
sess.  25.  Trid.  de  regul.,  num.  47.  Sed  haec  sententia  non  videtur 
satis  tuta. 

232.  Nihilominus  praedicta  regula  prohibens  Monialibus 
de  monasterio  egressum  limitatur  in  casu  urgentis  neces- 
sitatis,  uti  foret  incendium,  incursus  hostium,  fluminis  inun- 
datio  ,  vel  alia  similis  causa  ,  et  ut  foret  etiam  morbus 
gravis  leprae,  epidemiae,  aut  pestis,  quo  aliqua  Monialis 
laboraret  cum  magno  periculo  infectionis  aliarum  ,  nisi 
extra  monasterium  curetur.  Sed  sola  gravis  alterius  in- 
firmitatis  ratio ,  aut  alia  quaecumque  causa  ad  licitum 
reddendum  egressum  non  sufficit  (l). 

(1)  Bul.  Decori  S.  Pii  V,  et  Benedictus  XIV,  de  Synod.,  1.  13,  c.  12, 
n.   16  et  seqq. 

233.  Similiter  alia  praedicta  regula  prohibens  exteris 
in  monasterium  ingressum  limitatur  in  casu  alicuius  neces- 
sitatis,  aut  utilitatis  ipsius  Monasterii ,  aut  Religionis  (l). 
Hinc  possunt  ingredi  medici  et  chirurghi  ad  curandam 
Monialem  infirmam,  Confessarii  ad  administranda  Sacra- 
menta,  opifices  ad  restaurandum  monasterium,  et  ad  co- 

Instit.   Canon.  Vol.  I.  xg 


242  TITULUS    XXII. 

lendum  viridarium,  notarius  cum  testibus  ad  conficiendum 
testamentum  novitiae  infirmae  et  aliis  in  casibus  similibus, 
sed  praecipue  ad  visitandum  monasterium  Episcopi  ,  et 
Superiores  Regulares ,  si  Moniales  sint  exemptae  ,  modo 
visitatio  peragatur  cum  comitatu  paucarum,  seniorum,  et 
religiosarum  personarum  (2). 

(l)  Non  sufficit  causa  docendi  artem  ,  nisi  ars  esset  monasterio  ne- 
cessaria.  S.  De  Ligorio,  1.  7,  n.  225  ;  nec  causa  peragendi  funus  mo- 
nialis  defunctae  ,  etiamsi  adesset  consuetudo.  Monacellus  ,  p.  l  ,  t.  9  , 
for.  9  ,  n.  8  ;  nec  causa  benedicendi  cellas  ,  aut  exorcizandi  monialem. 
Id.  p.  3,  t.  1,  for.  47,  n.  2  ;  nec  causa  consecrandi  virginem.  Benedi- 
ctus  XIV,  Inst.  85  ;  nec  causa  induendi  ,  aut  aptandi  puellas  Christo 
desponsandas,  efformandi  imaginem,  vulgo  ritratto,  monialis,  aut  puel- 
lae  in  monasterio  existentis.  Synod.  dioec.  Genuen.,  Archiep.  Gentilis , 
p.  3,  c.  5;  nec  demum  causa  reponendi  in  loco  tuto  coniugatam  a  viro 
divertentem.  S.  De  Ligorio  ,  1.  7,  num.  225.  —  (2)  Bul.  Dubiis  Gre- 
gorii  XIII.  Personae  in  clausuram  introducendae  causa  visitationis  non 
possunt  excedere  numerum  octo  ,  Clem.  Attendentes  de  stat  monach.  ; 
quarum  nulla  sit  saecularis,  nisi  id  requirat  necessitas  monasterii.  Cap. 
Ut  iuxta  de  off.  ord.  Melius  tamen  faciet  visitator  ,  qui  minorem  nu- 
merum  personarum  in  clausuram  introducet.  Monacellus  ,  p.  3  ,  t.  l  , 
f.  41  ,  n.  16.  Immo  si  visitet  Regularis  Superior  Generalis  habere  se- 
cum  poterit  duos  sui  Ordinis  socios,  et  si  visitet  alius  suus  delegatus 
tantum  unum  fratrem  socium  habere  poterit.  S.  De  Ligorio,  1.  7,  n.  221. 
Si  vero  Episcopus  ingrediatur  monasterium  ex  alia  causa  ,  quam  visi- 
tationis,  puta  ad  dandam  benedictionem  alicui  moniali  in  articulo  mor- 
tis  ,  vel  ad  audiendam  eius  confessionem,  debet  secum  ducere  Confes- 
sarium  ordinarium  monasterii,  et  alium  probum  Sacerdotem.  S.  Cong. 
in  Ma^arien.  10  maii  1727,  cit.  a  Ricther,  pag.  408. 

234.  Egressus  tamen,  vel  ingressus,  ut  in  supra  nume- 
ratis  casibus ,  non  est  licitus  absolute  per  se ;  sed  adhuc 
Episcopi  licentiam  requirit  (l),  immo  Episcopi,  et  Supe- 
rioris  regularis,  si  agatur  de  monialibus  exemptis,  et  ge- 
neraliter  Regularibus  subiectis:  quia  Episcopus  etiam  tam- 
quam  delegatus  Apostolicus  debet  omnium  monasterio- 
rum  clausuram  sartam  tectamque  servare ,  exceptis  iliis 
monasteriis  ,  quorum  cura  a  S.  Sede  alicui  determinatae 
personae  fuit  demandata:  nam  hoc  in  casu  persona  spe- 
cialiter  delegata  vices  Pontificis  gerit  (2).  De  coetero  prae- 
dicta  licentia  requiritur ,  nisi  periculum  sit  in  mora  ,  et 
regulariter  expressa  esse  debet ,  specialis    pro    personis 


DE    MONIALIBUS.  243 

determinata  pro  vicibus  ,    sive  tempore  (3)  et  in  scriptis 
concessa  (4). 

(l)  Praeter  licentiam  requiritur  adhuc  ,  ut  debitae  observentur  cau- 
telae,  videlicet:  ut  ingrediens  excipiatur  a  duabus  monialibus,  caeteris 
in  choro,  vel  in  propriis  cellis  remotis,  salva  solemnitate  annuae  visi- 
tationis;  ut  recta  via  accedat  ad  locum  debitum,  et  similiter  ab  eo  re- 
cedat,  quin  ad  alia  visenda  divertat  ,  etiam  causa  devotionis,  aut  cha- 
ritatis;  ut  in  monasterio  non  moretur  ultra  tempus  ad  suum  negotium 
perficiendum ,  neque  in  eo  cibum  ,  aut  potum  capiat,  aut  quod  peius 
est  dormitet;  ut  confessarius  regularis  in  monasteriis  sui  Ordinis  in- 
grediatur  comitatus  a  socio  spectatae  vitae,  dum  Confessarius  saecula- 
ris  solus  ingreditur;  ut  socius  Confessarii  regularis  maneat  in  ea  mo- 
nasterii  parte  ,  in  qua  Confessorem  videre  ,  et  ab  ipso  videri  semper 
possit,  dum  in  Confessario  saeculari  sufficit,  si  cellam  poenitentis  aper- 
tam  teneat,  ita  ut  duae  comitatrices  possint  ipsum  et  poenitentem  sem- 
per  videre,  non  autem  audire  ;  ut  ingressus,  nisi  ex  causa  necessitatis, 
fieri  numquam  possit  in  nocte  ,  et  qui  de  die  ingressus  est ,  ante  no- 
ctem  a  duabus  Monialibus  reducatur  ad  ianuam,  etc.  Monialis  vero  ex 
monasterio  egressa  excipienda  est  a  Confessario  ,  et  probis  sororibus  , 
vel  consanguineis,  vel  honestis  matronis  caute  ad  locum  destinatum  de- 
ducenda ,  ibique  custodienda  usque  ad  reditum  in  monasteiium.  — 
(2)  Bul.  Saluiare  Benedicti  XIV.  —  (3)  Licentia  ingrediendi  non  debet 
esse  indefinita  et  perpetua,  sed  limitata  et  temporaria ,  id  est  ad  tres, 
vel  sex  menses  ,  vel  etiam  ad  annum  ,  sicut  fert  dioecesis  consuetudo. 
In  Genuensi  dioecesi  similes  licentiae  singulis  annis  renovantur.  Peliz- 
zarius,  cap.  5,  n.  16.  —  (4)  Cap.  1,  de  stat.  regul.  in  6;  et  Trid.  sess. 
25  ,  c.  5  ,  de  regul.  Quoad  Monialium  Confessarium  haec  breviter  ob- 
servamus.  Quodlibet  monasterium  debet  suum  habere  Confessarium  or- 
dinarium  ;  sed  praeter  ordinarium,  bis,  aut  ter  in  anno  offerendus  est 
monialibus  Confessarius  extraordinarius.  Trid.  sess.  25,  c.  10,  de  regul. 
Bened.  XIV,  de  Synod.,  1.  13,  c.  12,  n.  17.  Cum  in  concedendis  Con- 
fessariis  abusus  graves  orti  essent  ,  praesertim  inter  Moniales  Montis 
Carmeli,  Pius  VI  pro  his  monialibus  constituit  ,  ut  in  magnis  civitati- 
bus  sex  constituerentur  Confessarii  extraordinarii  ,  quorum  tres  essent 
regulares  ,  et  tres  ex  clero  saeculari ;  in  minoribus  vero  civitatibus  , 
quatuor,  quorum  duo  essent  regulares,  et  duo  saeculares,  quibus  Con- 
fessariis  quaelibet  Monialis  posset  confiteri ,  quoties  libuerit  ,  data  fa- 
cultate  Superioribus  reclamandi  ,  si  dicti  Confessarii  non  fuissent  con- 
stituti ,  et  salva  cautela ,  qua  Confessor  regularis  in  casu  necessitatis 
deberet  cum  socio  monasterium  ingredi  ad  confessionem  audiendam. 
Bul.  Inter  caetera. 

235.  Quaeri  hic  potest ,  an  puellae  causa  educationis 
ingredi  Monialium  monasteria,  lbique  manere  licite  queant? 
Respondemus  cum  distinctione.  Aut  agitur  de  monasteriis, 
in  quibus  non  solent  recipi  educandae;  et  hoc  casu  abs- 


244  TITULUS    XXII. 

que  licentia  S.  Congregationis  Episcoporum  et  Regularium 
nequeunt  ingredi  et  admitti  (l):  et  si  haec  obtineatur  li- 
centia,  adhuc  examen  est  praemittendum  super  moribus, 
fama,  habilitate  et  necessitate  educandae  (2).  Aut  de  his 
monasteriis  agitur,  in  quibus  ex  consuetudine  educandae 
recipiuntur ,  et  possunt  hoc  casu  ingredi  ex  Ordinario- 
rum  licentia.  inque  monasteriis  a  septennio  usque  ad  vi' 
gesimum  quintum  aetatis  annum  manere,  modo  ingressae 
servent  clausurae  leges,  et  in  loco  habitent  a  Monialium 
dormitorio  separato  (3). 

(l)  Bul.  Per  binas  Benedicti  XIV.  —  (2)  Ut  statuit  idem  Pontifex. 
—  (3)  Potestas,  de  monial.,  n.   1507. 

236.  Ad  Moniales  omni  meliori  modo  tutandas,  praeter 
arctissimam  clausurae  legem,  alia  edita  est  lex,  qua  ex- 
teri  sub  severis  poenis  prohibentur,  ne  possint  absque  E- 
piscopi  licentia  ad  monasteria  accedere  ad  colloquendum 
cum  Monialibus.  Nam  laicis  sine  iusta,  et  rationabili  causa 
monasteria  Monialium  frequentantibus  excommunicatio  , 
et  clericis  suspensio  minitatur  (l).  Regularibus  vero  al- 
loquentibus  Moniales  vel  alias  mulieres  in  clausura  de- 
gentes  ,  privatio  ipso  facto  vocis  activae  et  passivae  in- 
fligitur  (2). 

(l)  Cap.  8,  de  vit.  et  honest.  cleric.  —  (2)  Sic  statuitur  in  decreto 
S.  Congregationis  Episc.  et  Regul.  edito  iussu  Sixti  V,  quod  integrum 
refertur  a  Bonacina  in  Theol.  moral.  de  clausura,  q.  3,  p.  4,  num.  3. 
Huiusmodi  deinde  prohibitiones  et  poenae  pluries  per  Summos  Ponti- 
fices  fuerunt  confirmatae  ,  et  explicatae  ,  et  specialiter  in  Bul.  Gravis- 
simo  Benedicti  XIV,  et  in  pluribus  declarationibus  S.  Congregationis 
Conc.  Trid.,  quas  affert  Monacellus  in  t.  11,  f.  19  et  20,  in  prim.  ap- 
pend.  in  qua  per  extensum  transcriptae  leguntur.  Praeterea  in  pluribus 
dioecesibus  ,  et  praesertim  in  Neapolitana,  hic  casus  est  Episcopo  sub 
excommunicationis  poena  reservatus.  S.  De  Ligorio  ,  1.  7,  n.  232.  No- 
vissime  demum  Clemens  XIII  ,  sub  eadem  poena  sibi  reservata  prohi- 
buit  Fratribus  Franciscanis ,  ne  Moniales  alloquerentur  duorum  mona- 
steriorum  eiusdem  ordinis  in  civitate  Brixiae  existentium.  Bul.  Rom. 
nov.,  t.  1,  p.  210. 

237.  Visitatio  Monialium  fit  cum  assistentia  quatuor  so- 
rorum  ,  dum  reliquae  in  choro  consistunt ;  sed  visitatio 
spiritualis  peragitur  ad  crates  (l).  In    visitatione    mona- 


DE    MONIALIBUS.  245 

sterii  inquiritur:  1°  de  observatione  clausurae  (2),  voto- 
rum  ,  vitae  communis  ,  et  constitutionum  ,  ac  regularum 
Ordinis  ;  2°  de  statu  monasterii  tam  quoad  spiritualia , 
quam  quoad  temporalia ;  3°  de  eius  gubernio  circa  offi- 
ciales  internas  ,  et  ministros  externos.  In  visitatione  per- 
sonali  audiuntur  singulae  Moniales  ,  quae  deferunt  quid- 
quid  ad  bonum  proprium,  vel  Sororum  censent  expedire, 
et  simul  ad  perfectionem  hortantur,  et,  si  in  aliquo  defl- 
ciunt  ,  corriguntur  (3).  A 

(1)  Bul.  Felici  Alexandri  VII.  —  (2)  In  clausura  comprehenduntur 
praesertim  sequentia,  nimirum ,  inspectio  moenium ,  quae  monasterium 
circumdant ,  quaeque  integra,  absque  ianuis  ex  parte  externa  ,  et  satis 
alta  esse  debent,  ut  prohibeant  nedum  accessus,  sed  et  prospectus.  Pel- 
lizzarius  ,  cap.  5,  n.  12  ;  inquisitio  ,  an  observetur  prohibitio  egressus, 
accessus,  et  collocutorii ;  deputatio  custodis  clavis  monasterii  ;  reparatio 
fabricae;  et  remotio  prospectus.  Monacellus  ,  p.  1,  t.  1,  f.  3  ,  n.  9  — 
(3)  Pellizzarius,  cap.  IO,  n.  71.  Circa  formam  vero  visitationis  videndi 
sunt  auctores  ,  qui  de  visitatione  Monialium  pertractant  ,  ut  Gavantus, 
Crispinus ,  Genuensis,  etc. 

238.  Regimen  Monialium  commissum  est  Abbatissae  , 
sive  Priorissae  sub  cura  tamen  et  vigilantia  Episcopi  , 
nec  non  Superioris  Regularis,  ubi  monasterium  sit  exem- 
ptum  (l).  Abbatissa  ex  iure  communi  per  maiorem  et 
saniorem  suffragiorum  partem  a  Monialibus  est  eligenda, 
et  ab  Ordinario  cohfirmanda  (2).  Quod  si  Moniales  in 
electione  non  conveniant  ,  statuit  Ordinarius  terminum  , 
intra  quem  debeant  concordare;  aliter  ipse  pro  ea  vice 
eligit.  Si  vero  ita  conveniant ,  ut  pro  duabus  vota  sint 
paria  ,  prima  vice  repetendum  est  scrutinium ;  et  si  se- 
cunda  vice  adhuc  sint  paria  ,  Ordinarius  in  professione 
eligit  antiquiorem.  Sed  in  Italia  electio  fit  tantum  ad 
triennium  (3),  et  non  potest  ad  novum  triennium  absque 
S.  Congregationis  licentia  electa  confirmari ,  qua  licentia 
probabiliter  adhuc  est  opus  pro  tertio  triennio  (4).  De- 
nique  Abbatissa  ,  legitime  electa  et  confirmata  ,  in  sibi 
subditas  Moniales  potestatem  assequitur  domesticam  ,  ut 
est  potestas  matris  in  filias,  immo  et  civilem,  ut  est  po- 
testas  oeconomica  magistratus  civilis  in  cives ;  sed  proprie 
dicta  iurisdictione  caret  (5). 

(l)  Iam  citatus  Clemens  XIII,  iurisdictionem  concessit    Episcopo    in 


246  TITULUS     XXII. 

monasteriis  etiam  subiectis  Regularibus,  quatenus,  praeter  regimen  clau- 
surae,  posset  regularibus  prohibere,  ne  plusquam  semel  in  anno  mona- 
steria  visitarent  absque  ipsius  Episcopi  praesentia,  vel  sui  delegati;  ne 
puellas  ad  habitum  admitterent  absque  praevio  suo  examine;  et  ne  ab- 
batissam  eligerent  ,  nisi  ipso  Episcopo,  vel  eius  delegato  praesente,  et 
praesidente.  Bul.  Rom  nov.,  tom.  l,  pag.  73.  Concessit  pariter,  ut  pos- 
set  iationes  temporalis  administrationis  revidere.  Ibid.  Ad  hoc  tamen 
Episccpus  debet  prius  id  a  Superioribus  regularibus  requirere.  S.  Con- 
greg.  Conc.  in  Ferrarien.  24  aug.  1754,  a(i  dub.  5.  —  (2)  Cap.  43  de 
elect.  in  6.  In  abbatissam  absque  S.  Sedis  dispensatione  non  est  eli- 
genda  1°  mulier  corrupta  ;  unde  Maria  Magdalena  ,  licet  post  conver- 
sionem  sancta,  et  castissima  fuerit ,  inter  Diaconissas  minime  fuit  coo- 
ptata.  Can.  2,  c.  11,  q.  7;  2°  vidua;  quia  non  recte  potest  esse  horta- 
trix  virginitatis,  quam  ipsa  non  servavit.  S.  Cong.  15  iul.  1616;  3°  Mo- 
nialis  censura  devicta  aut  voce  in  capitulo  privata  ,  continuo  infirma  , 
et  expresse  non  professa.  Monacellus,  p.  l,  t.  11,  f.  22,  n.  18;  40  Mo- 
nialis  non  habens  aetatem  40  annorum  cum  octo  annis  professionis  lau- 
dabiliter  actae,  vel  saltem  30  annorum  cum  quinque  professionis  annis. 
Trid.  sess.  25,  c.  7,  de  regul.  Hic  observamus  ,  in  dioecesi  Genuensi 
moniales  non  habere  vocem  in  capitulo,  nisi  post  quintum  professionis 
annum.  Synodus  dioec.  Card.  Duratii,  cap.  26,  de  monial.  —  (3)  Bul. 
Exposcit  Gregorii  XIII.  In  dioecesi  vero  Genuensi  abbatissarum  offi- 
cium  durat  tantum  ad  biennium.  Synod.  dioec.  Arch.  De  Marinis,  de 
monial.,  c.  25,  et  cit.  Synod.  Card.  Duratii  ibid.  Hinc  usus  invaluit , 
ut  post  primum  biennium  abbatissa  possit  iterum  eligi  ad  aliud  bien- 
nium  absque  S.  Sedis  dispensatione ,  quia  post  primum  biennium  ex 
iure  habet  adhuc  annum  utilem,  quo  poterat  abbatissae  officio  defungi. 
Iam  vero  hic  annus  utilis  trahit  ad  se  alium  annum  ,  quo  ex  iure  ne- 
quibat  abbatissa  in  officio  perseverare;  et  sic  in  Genuensi  dioecesi  ab- 
batissa  ad  quadriennium  libere  ab  Ordinario  constituitur.  —  (4)  Ita 
Monacellus  contra  Pellizzarium.  —  (5)  Arg.  cap.  10,  de  poenit.  Pelliz- 
zarius,  cit.  cap.  sect.  3. 

239.  Postremo  observamus,  Monialem  legitime  profes- 
sam  e  suo  monasterio  expelli  non  posse,  neque  in  aliud 
monasterium  transferri  ,  nisi  accedat  Sancta  Sedis  aucto- 
ritas  (l).  Remedium  enim  expulsionis  ex  causa  incorri- 
gibilitatis  tum  propter  formam  processus  ,  tum  propter 
rationem  clausurae  ,  et  sexus  conditionem  ,  non  videtur 
posse  in  Monialibus  locum  habere.  Translatio  vero  ,  ob 
egressum  et  ingressum  ,  importat  violationem  clausurae  , 
cum  nullibi  in  iure  appareat  concessum,  eam  causa  trans- 
lationis  posse  violari,  et  Monialem  ex  dicta  causa  habere 
ius  suum  egredi,  aliudque  ingredi  monasterium  (2). 

(l)  S.  Congregatio  Episc.  et  Regul.    die    17  martii   1603  ,    definivit  , 


TIT.    XXIII.     DE    CONSERV.    ET    CONFRATERN.  2^7 

Ordinarios  non  posse  transmittere  ex  uno  monasterio  ad  aliud  monia- 
lem  etiam  ex  causa  seditionis  ,  aut  incorrigibilitatis ,  seu  criminis  per- 
petrati.  Barbosa  ,  Summ.  Apost.  decis.  collect.  512  ,  n.  5.  Saeculariz- 
zatio  vero  in  monialibus  difficillime  a  S.  Sede  conceditur  ,  et  quando 
conceditur,  fit  ratione  incorrigibilitatis,  et  loco  expulsionis  est ,  ut  re- 
perimus  statutum  in  decisione  S.  Congregationis  Episc.  et  Regul.  diei 
15  ianuarii  1841  ,  in  qua  indicantur  conditiones  a  moniali  post  expul- 
sionem  observandae.  Anal.  Iur.  Pont.  ad  an.  1857,  pag.  IOO.  —  (2)  Plu- 
ries  innuimus  moniales  esse  posse  subiectas  Regularibus  :  at  hic  illud 
notandum  ,  quod  si  transferantur  a  Regularium  subiectione  in  plenam 
ab  Ordinariis  dependentiam,  iisdem  privilegiis  frui  perseverant,  quibus 
ane  translationem  fruebantur.  Decret.  Clementis  XI  Licet  ab  hac ;  et 
sub  eodem  sensu  responsum  dedit  Gregorius  XVI  ,  monialibus  Carme- 
litis  Leodiensibus  die  29  septemb.  1837,  quibus  ad  iurisdictionem  Or- 
dinarii  translatis  concessit,  ut  omnibus  iuribus,  privilegiis  et  indulgentiis 
proprii  Ordinis  fruerentur.  Cum  vero  manent  Superioribus  Regularibus 
subiectae  adhuc  indigent  consensu,  et  interventu  positivo  Ordinarii,  eo- 
dem  modo  ac  si  exemptae  non  essent,  ad  licite  contractus  stipulandos, 
et  instrumenta  conficienda.  S.  Cong.  Conc.  in  Fulginaten.  30  aug.  1803, 
penes  Ricther  ad  sess.  25,  c.  3,  de  ref.  n.   10. 


TITULUS  XXIII. 

DE    CONSERVATORIIS    ET    CONFRATERNITATIBUS. 

Summarium  :  240.  Conservatoria  puellarum  olim  tolerata,  nunc  probata.  —  241.  Eorum  divisio. 
—  242.  Possunt  habere  clausuram.  —  243.  Admissio,  et  gubernium  in  conservatoriis  eccle- 
siasticis.  —  244.  Regulariter  propriis  parochis  subiecta  manent.  —  245.  Confraternitates 
quid ,  et  quomodo  dividantur?  —  246.  Ecclesiasticae  in  omnibus  Episcopo  subsunt  ,  saecu- 
lares  vero  in  spiritualibus  Episcopo  ,  et  in  temporalibus  civili  potestati.  —  247.  A  potestate 
Episcopi  numquam  possunt  esse  omnino  exemptae.  —  248.  Etiam  parocho  subiiciuntur.  — 
249.   Earum  privilegia  Ordinarii  approbatione  indigent. 

240.  Conservatoria  sunt  quaedam  Congregationes  puel- 
larum,  sive  mulierum,  quae,  habitu  peculiari  indutae,  sub 
aliqua  regula,  pro  earum  securitate  et  perfectione,  colle- 
gialiter  vivunt,  nullis  emissis  votis,  vel  votis  tantum  sim- 
plicibus  emissis  ,  sed  regulariter  sine  clausurae  lege  (l). 
Huiusmodi  Conservatoria  quamdam  monasteriorum  imi- 
tationem  continent ;  sed  neque  expresse  ,  neque  tacite  a 
S.  Sede  olim  probabantur,  eo  quod  adversarentur  Bullae 


248  TITULUS    XXIII. 

S.  Pii  V  (2),  quae  praecipit,  ut  omnes  Moniales,  et  Ter- 
tiariae  in  communi  viventes  vota  emiltant,  et  clausuram 
servent;  sed  nihilominus  ab  eadem  S.  Sede  tolerabantur. 
Propterea  ubi  contingeret,  S.  Congregationem  debere  su- 
per  casu,  vel  dubio  Conservatorii  alicuius  providere,  sem- 
per  in  ipsa  provisione  apponebat  clausulam,  Citra  appro- 
bationem  Conservatorii.  Ex  quo  illud  sequebatur,  quod  0- 
mnia  Conservatoria  permissive  ,  ut  loquuntur  Doctores  , 
sub  cura  ,  et  in  arbitrium  Episcoporum  relinquerentur  , 
ita  ut  possent  ea  erigere  ,  vel  supprimere ,  prout  melius 
in  Domino  iudicaverint ,  quod  de  Monialium  monasteriis 
dici  non  potest,  quorum  erectio  et  suppressio  est  Summo 
Pontifici  reservata  (3). 

Hodie  vero  ad  pietatem  ,  et  religionem  fovendam  op- 
portunum,  immo  et  necessarium  S.  Sedi  visum  est,  puel- 
larum  et  mulierum  Conservatoria,  sive  Beateria,  ut  qui- 
dam  dicunt ,  admittere ,  et  expresse  probare  ,  in  quibus 
non  esset  necessario  observanda  lex  clausurae,  nec  sole- 
mnis  regularis  professio  emittenda.  Primum  ,  quod  mihi 
occurrit,  huius  rei  exemplum  a  Clemente  XI  promanat  , 
qui  constitutiones  Virginum  Anglicanarum  approbavit. 
Item  Clemens  XIII,  Institutum,  et  regulas  speciales  Pia- 
rum  Virginum  ,  vulgo  appellatae  Matres ,  vel  Magistrae 
Piae  ,  absque  papalis  clausurae  lege  et  solemni  profes- 
sione,  approbavit  et  confirmavit  (4). 

(l)  Huc  primum  referendae  videntur  Tertiariae  ad  aliquem  regula- 
rem  Ordinem  pertinentes ,  quae  collegialiter  vivebant ,  et  a  Superiore 
Ordinis  habitum  recipiebant,  ut  se  perficerent,  quantum  possent,  exem- 
plum  sectantes  Fratrum  ,  et  Sororum  ,  qui  quaeve  veram  sequebantur 
regularem  vitam.  Sic  S.  Franciscus  ,  uf  scribit  S.  Antoninus,  ad  instar 
Patriarchae  Noe  arcam  fabricavit,  ac  tricameratam  fecit  religionem  scilicet 
Fratrum,  MoniaJium,  et  Tertii  Ordinis.  —  Bul.  Circa  pastoralis  S.  Pii  V. 
—  (3)  Monacellus  ,  p.  l  ,  t.  6  ,  f.  19  ,  n.  19.  —  (4)  Bul.  Experientiae 
Clementis  XIII,  6  septemb.  1760.  Idem  exemplum  sequutus  est  Pius  VI, 
qui  confirmavit  erectionem  conservatorii  S.  Leopoldi  civitatis  Auxi- 
manae.  Bul  Ad  Apostolicae ,  et  Conservatorii  Puellarum  Divinae  Provi- 
dentiae  civitatis  Verulae.  Bul.  Ex  iniuncto;  ac  demum  Leo  XII,  qui  o- 
mnia  Urbis  Conservatoria  reformavit  per  motum  proprium  diei  14  no- 
vember  1826 ,  quod  incipit  1  gloriosi  nostri.  Plura  alia  exempla 
possent  afferri  ,  sed  sufficit  Decretum  Sacr.  Congregationis  Episcopo- 
rum  et  Regularium  29  iul.   1842  ,  a  Gregorio  XVI  approbatum  ,    quo 


DE    CONSERV.    ET    CONFRATERN.  24Q 

institutum,  et  constitutiones  Tertiariarum  Montis  Carmeli  de  Venezuela 
in  America  laudantur,  et  iisdem  Tertiariis  conceduntur  omnes  gratiae, 
favores,  et  indulgentiae  ,  quibus  ordo  Carmelitanus  fruitur.  Anal.  Iur. 
Pont.   ad  an.   1857,  p.  2930. 

241.  Conservatoria  videntur  posse  dividi  in  ecclesiastica 
et  laicalia.  Ecclesiastica  dicuntur,  quae  formaliter  erecta 
sunt  auctoritate  Episcopi,  a  quo  reguntur,  et  regulariter 
administrantur ;  Laicalia  vero  appellantur  ,  quae  nullam 
habent  formalem  Episcopi  institutionem,  et  religiosum  in- 
stitutum ,  quaeque  pro  indigentium  subsidio,  ac  honesta- 
tis  conservatione  sunt  a  laicis  fundata  ,  a  quibus  regun- 
tur,  et  administrantur  (l). 

(l)  Quamquam  Menochius  cons.  948,  pleno  calamo  nitatur  defendere, 
huiusmodi  Conservatoria  ita  omnino  potestati  civili  subiici  ,  ut  omnis 
excludatur  Episcopi  iurisdictio,  et  auctoritas :  tamen  necesse  est,  ut  ad 
evitanda  scandala  ,  Religionemque  servandam  ,  ab  Episcopo  saltem  in 
spiritualibus  dependeant,  et  praecise  circa  regimen  spirituale  Ecclesiae, 
circa  administrationem  Sacramentorum  ,  aliorumque  iurium  parochia- 
lium,  circa  visitationem  ,  modo  sub  immediata  Regum  protectione  non 
sint;  item  circa  morum  correctionem,  et  regulas  meram  spiritualitatem 
concernentes :  unde  quatenus  in  his  graviter  delinquant  ,  poterit  Epi- 
scopus  in  ea  poenis  animadvertere  ,  et  damnare  ,  et  supprimere  iuxta 
plures  S.  Congregationis  decisiones  ,  quas  affert  De  Luca  ,  de  iurisd., 
disc.  45,  n.  9.  In  aliis  vero  temporalibus,  et  profanis  negotiis,  ut  circa 
regimen  oeconomicum  ,  circa  constitutionem  Superiorissae,  circa  acce- 
ptationem ,  et  dimissionem  puellarum  ,  et  circa  causas,  regulariter  non 
se  ingerit  Episcopus.  De  Luca,  de  Regul.,  disc.   50,  n.  5. 

242.  Conservatoria  regulariter  clausuram  non  habent , 
ut  ex  iam  dictis  clare  resultat ,  et  si  clausuram  habent , 
regulariter  tantum  episcopalis  est,  quia  a  solo  Episcopo 
auctoritate  sua  constituta.  Nihilominus  iure  novissimo  plu- 
ribus  in  casibus  Summus  Pontifex  puellis ,  et  mulieribus 
in  Conservatoriis  degentibus  clausuram  papalem  appo- 
suit  ,  etsi  vota  solemnia  non  emittant  (l)  ;  quod  factum 
est  ,  tum  ut  in  maximis  saeculi  periculis  maius  haberent 
securitatis  tegumentum.  tum  ut  a  saeculo  separatae  me- 
lius  possent  propriae  perfectioni  vacare. 

(1)  Hoc  clare  demonstratur  ex  repetitis  et  constantibus  S.  Congre- 
gationis  Episcoporum  et  Regularium  decretis.  Eadem  siquidem  Con- 
gregatio  Conservatorium   Visitationis  S.  Francisci  Salesii  civitatis  Regii 


250  TITULUS    XXIII. 

in  Calabria  communivit  clausura  papali,  firtna  remanenie  professione  vo- 
tornm  simplicium.  Die  12  febr.  1839.  Idem  mandavit  observari  in  Con- 
servatoriis  Sanctissimi  Redemptoris  in  Germania,  in  Conservatoriis  S.  Al- 
phonsi  regni  Neapolitani,  6  decemb.  1839,  et  in  aliis  pluribus  Conser- 
vatoriis,  quae  propter  legem  clausurae  etiam  monasteria  appellata  fue- 
runt.  Anal.  Iur.  Pont.  ad  an.  1857,  pag.  80,    101,   193  et  seqq. 

243.  In  Conservatoriis  ecclesiasticis  admittendae  tantum 
sunt  feminae,  quae  honestis  probisque  fulgeant  moribus, 
quae  aetatem  compleverint  quindecim  annorum  (l),  quae- 
que  necessaria  ad  vitam  sustentandam  habeant.  Examen 
harum  conditionum  pertinet  ad  Episcopum,  qui  dare  et- 
iam  debet  licentiam  induendi  habitum  (2).  Correctio,  et 
visitatio  absolute  fit  ab  Ordinario  (3):  hic  tamen  non  vi- 
detur  posse  Conservatoria  supprimere,  et  puellas  ad  ea- 
rum  domos  remittere  (4).  Postremo  quae  constituta  sunt 
pro  monialibus  cum  debita  proportione  aptanda  sunt  fe- 
minis  in  Conservatoriis  degentibus  (5);  et  ideo  iisdem,  ut 
Monialibus  ,  dari  debet  Confessarius  ad  triennium  ,  quo 
transacto,  ab  alio  substituitur  (6). 

(l)  Clemens  IX,  in  Bul.  Alias  propositis,  pro  Tertiariis  civitatis  Ve- 
netiarum  decem  et  octo  annorum  aetatem  requirit ,  et  hac  aetate  mi- 
nores  iubet  dimittendas  esse.  Sed  instructio  pro  Tertiariis  data  a  S.  Con- 
gregatione  de  Propaganda  lide,  et  a  Clemente  XIII  approbata  ,  clare 
insinuare  videtur,  posse  adhuc  in  minori  aetate  iuxta  prudens  Episcopi 
iudicium  puellas  in  conservatoriis  recipi,  si  necessitas  adsit  eas  tutandi, 
et  a  periculis  liberandi,  ne  medias  inter  insidias  inermes  relinquantur. 
Hinc  credimus  in  Tertiariis  ea  tuto  observari  quoad  aetatem  posse  , 
quae  pro  monialibus  praescribuntur.  Giraldus  post  cap.  Religionum  de 
relig.  dom.  hanc  instructionem  per  extensum  refert.  —  (2)  In  praxi 
Ecclesia  hoc  universaliter  probat;  nam  Clemens  V  permittit,  ut  possint 
vivere  in  communi  mulieres ,  quae  ,  promissa  continentia ,  vel  etiam  non 
promissa ,  honeste  in  suis  conversantes  hospitiis,  poenitentiam  agere  volue- 
rint  ,  et  virtutum  Domino  in  humilitatis  spiritu  deservire.  Clem.  l  ,  de 
rel.  dom.  De  hac  vero  honesta  conversatione  iudex  est  Episcopus,  quoad- 
usque  in  negotio  manum  non  apponat  Summus  Pontifex.  —  (2)  Clem. 
2  ,  §  lllas  quoque  de  stat.  monach.  —  (4)  S.  Congregatio  Episcop.  et 
Regul.  15  ianuar.  1706  ad  dubium :  an  Ordinarius  possit  virgines  in 
communitate,  et  sub  certa  regula  a  S.  Sede  approbata  viventes,  ponere 
sub  vera  clausura,  seu  potius  illas  ad  earum  domos  remittere,  quate- 
nus  servitium  Dei.  et  salus  animarum  illarum  ita  exposcat;  respondit: 
Negative.  Quod  responsum  referens  Pitonius  generaliter  accipit,  et  ra- 
tionem  asserti  affert,  dum  sic  ait  :  «  Cum  modus  vivendi  in  communi, 
»   ibique  Deo  serviendi  reperiatur  hodie  per  S.  Sedem  approbatus,  non 


DE    CONSERV.    ET    CONFRATERN.  251 

»  potest  Ordinarius  destruere  hunc  modum  convivendi  remittendo  vir- 
»  gines  ad  earum  domos;  sed  ad  hunc  effectum  adiri  debet  Sedes  A- 
»  postolica,  eiusque  oraculum  expostulari  ».  Disc.  eccl.,  p.  3,  disc.  75, 
n.  11.  Unde  quando  Episcopus  cupit  virgines  sub  clausura  episcopali 
constituere  ad  maius  illarum  bonum  omnes  prius  debent  consentire.  — 

(5)  Revera  Bonifacius  VIII  ea  quae  spectant  ad  electionem  Abbatissa- 
rum  ,  et  Superiorissarum  in  veris  monialibus ,  tum  quoad  vocem  acti- 
vam,  et  passivam,  tum  quoad  scrutinium,  et  formam  electionis,  ad  foe- 
minas  in  Conservatoriis  viventes  extendit  his  verbis  :  Supradicta  siqui- 
dem  nedum  in  monasteriis  ,  in  quibus  sunt  moniales  viventes  sub  aliqua 
de  Religionibus  approbatis  ;  sed  etiam  in  illis ,  ubi  sunt  iuxta  quarumdam 
provinciarum  consuetudinem  mulieres  ,  quae  nec  propriis  renunciant ,  nec 
professionem  faciunt  regularem.  Cap.  43,  §  Supradicta  de  elect.  in  6.  — 

(6)  S.  Cong.  Conc.   18  mart.   1649,  et  25  iun.   1655.  Pitonius,  1.  cit. 

244.  Propter  actum  fundationis,  sive  erectionis  ,  cuius- 
cumque  Conservatorii,  iura  sua  non  auferuntur  Parocho 
loci,  qui  remanet  proprius  Conservatorii  sacerdos  ad  ef- 
fectum  ministrandi  Sacramenta  ,  et  habendi  iura  decima- 
rum ,  funerumque ,  etiamsi  illius  alumnae  ibi  sepulturam 
sibi  elegerint  (l).  Quare  ecclesia  Conservatorii  tamquam 
publicum  oratorium  consideratur ,  in  quo  non  licet  sine 
Sanctae  Sedis  licentia  SS.  Eucharistiae  Sacramentum  reti- 
nere  (2).  Ratio  horum  omnium  est,  quia  feminae  ibi  con- 
gregatae ,  licet  in  domo  religiosa  ad  formam  monasterii 
tam  in  habitu ,  quam  in  instituto  vivant ,  et  publice  pro 
Monialibus  habeantur;  tamen  Moniales  non  sunt  ,  quibus 
in  praemissis  exemptiones  competunt  (3);  et  per  conse- 
quens  legatum  pro  Monialibus  factum  absque  S.  Pontifi- 
cis  dispensatione  his  prodesse  non  potest ;  et  si  forsan 
matrimonium  contrahant,  validum  est,  et  ex  iure  dos  Con- 
servatorio  tradita  ipsis  restituenda  est  (4). 

(l)  Excipe  tamen,  si  moniales  habeant  clausuram  papalem,  quia  tunc 
eximi  eas  necesse  videtur  ab  iurisdictione  Parochi,  cum  clausura  vio- 
lari  nequeat,  cumque  in  hoc  casu  Conservatoria  veris  monasteriis  assi- 
milentur.  —  (2)  Petra  ad  Bul.  Transiturus  Urbani  IV ,  sect.  unic, 
n.  21.  —  (3)  Tanto  magis  id  dicendum  est  de  Tertiariis  viventibus  in 
saeculo  in  domibus  suis,  vel  penes  proprios  parentes.  Licet  istae  plu- 
ribus  truantur  indulgentiis,  et  privilegiis  ad  illarum  exemplum;  tamen 
potiori  iure  Ordinario  subiiciuntur.  Hae  autem  Tertiariae  in  saeculo 
seorsim  viventes  debent  emittere,  votum  virginitatis  ,  coelibatus  ,  habi- 
tum  religiosum  gestaie,  ex  propriis  bonis  vitae  sustentationem  habere, 
et  tantum  penes  consanguiueos,  vel  affines,  aut  honestam  matronam  E- 


252  TITULUS    XXIII. 

piscopi  iudicio  habitare.  Neque  ad  hunc  statum  assumi  possunt  ante 
quadragesimum  eorum  aetatis  annum.  Benedictus  XIV.  Inst.  105,  n.  63. 
—  (4)  Petra  in  Bul.  Solet  Innocentii  IV,  sect.  2,  n.  43. 


0, 


»45.  Confraternitates  sunt  quaedam  Congregationes  lai- 
corum  ad  opera  pietatis,  et  charitatis  exercenda  in  aliqua 
Ecclesia  ,  sive  Sacello  erectae  ,  propriis  statutis,  sive  re- 
gulis  instructae  ,  proprioque  ut  plurimum  habitu  in  fun- 
ctionibus  ornatae ,  quae  post  longe  lateque  per  orbem 
diffusos  regulares  Ordines,  ad  quamdam  eorumdem  simi- 
litudinem  videntur  esse  institutae  (l).  Confraternitates,  si 
recte  procedant ,  magnum  afferunt  Ecclesiae  iuvamen  , 
splendidumque  ornamentum  ;  ideoque  nedum  a  S.  Sede 
probantur,  sed  et  summopere  in  genere  commendantur ; 
multisque  indulgentiarum,  et  privilegiorum  concessionibus 
in  specie  ditantur  (2).  Possunt  Confraternitates  dividi  in 
ecclesiasticas  et  saeculares,  sive  laicales.  Illae  sunt  ecclesia- 
sticae ,  quae  auctoritate  ecclesiastica  formaliter  sunt  ere- 
ctae  ,  a  qua  in  omnibus  diriguntur.  Neque  formalis  ere- 
ctio  ea  dici  potest  ,  qua  Praelatus  Ecclesiae  ,  simpliciter 
probaret  institutum,  ne  forte  illicitum  sit,  vel  tantum  in- 
dultum  concederet  sacrum  faciendi  in  sacello  Confrater- 
nitatis;  neque  deberet  omnino  praesumi  ex  eo  quod  Prae- 
latus  Confraternitatem  pluries  simpliciter  visitaverit,  quia 
visitatio  in  ipsis  locis  tantum  piis  debet  fieri  (3).  Ordi- 
nariam  autem  Confraternitatum  instituendarum  auctorita- 
tem  habet  Episcopus  ;  sed  delegatam  ad  proprii  Ordinis 
in  propria  ecclesia  Confraternitates  instituendas  habent 
quoque  Superiores  regulares,  modo  prius  obtineant  con- 
sensum,  litterasque  testimoniales  Ordinarii,  et  statuta  per 
ipsum  examinentur  .  ac  probentur  ,  et  indulgentiae  Con- 
fraternitati  communicandae  recognoscantur,  et  eleemosy- 
narum  collectae  ne  fiant,  nisi  iuxta  formam  eas  colligendi 
et  expendendi  ab  ipso  praescriptam  (4). 

Illae  deinde  Confraternitates  sunt  laicales,  quae  absque 
Episcopi  formale  auctoritate  sunt  erectae,  quaeque  a  lai- 
cis  fundatae  a  laicis  diriguntur  ,  et  administrantur.  Nihi- 
lominus  in  earum  erectione  licentia  Episcopi  est  iugiter 
necessaria  ;  nam  ,  ut  animadvertit  ipse  Van-Espen,  aliter 
timendum  foret ,  ne  quid  solidae  pietati,  aut  Christianae 


DE    CONSERV.    ET    CONFRATERN.  253 

religioni  contrarium  sub  praetextu  devotionis  irreperet  (5). 
Episcopus  autem  antequam  huiusmodi  licentiam  concedat 
debet  diligenter  perpendere  ,  an  alia  iam  existat  similis 
Confraternitas  in  loco ,  in  quo  nova  est  fundanda  ;  quo 
casu  huius  fundatio  non  potest  permitti;  item  debet  per- 
pendere  ;  an  opera  pietatis.  et  charitatis  exercenda,  loco, 
tempori  et  personis  conveniant;  an  statuta  et  regulae  ad 
bonum  Confratrum  et  Religionis  conducant  (6)  ;  an  de- 
mum  alicui ,  et  praesertim  Ecclesiae  parochiali  praeiudi- 
cium  inferatur  ,  et  alia  his  similia  debet  diligenter  per- 
pendere,  de  quibus  Pragmatici  ex  professo  pertractant  (7). 

(l)  Qui  vult  habere  notitiam  Bullaram  respicientium  Confraternita- 
tes  adeat  Alovsium  Guerra  ,  Epit.  Pont.  Const.,  tom.  1  ,  edit.  Venet., 
an.  1772.  —  (2)  Horum  unum  afferam  anno  1753  concessum  confra- 
tribus  Beatae  Mariae  Virginis  De  Succursu  Genuae  institutis  ,  quod 
inter  alia  in  eo  consistit,  ut,  servata  lege  ieiunii,  quaDdo  viget.  iidem 
confratres  possent  vesci  ovis  ,  et  lacticiniis  omnibus  anni  diebus  etiam 
in  maiori  hebdomada,  et  ut  possent  sibi  eligere  confessarium  inter  ap- 
probatos  ab  Ordinario,  qui  eos  bis  in  vita  a  casibus  Summo  Pontifici 
reservatis  absolveret.  Bul.  Pius  Christi  fidelium  Benedicti  XIV.  — 
(3)  Trid.  sess.  22,  c.  8,  de  ref.  —  (4)  Bul.  Quaecumque  Clementis  VIII. 
—  (5)  Iur.  Eccl.  univ.,  part.  2,  sect.  4,  tom,  6,  n.  22.  —  (6)  Cit.  Bul. 
Quaecumque  Clementis  VIII.  —  (7)  Praeter  Confraternitates  etiam  Ar- 
chiconfraternitates  existunt,  quae  a  Summo  Pontifice  conceduntur  alicui 
Ordini  regulari  ,  aut  alicui  Confraternitati  cum  iure  alias  constituendi 
Confraternitates  ,  easque  sibimet  cooptandi ,  et  illis  sua  communicandi 
privilegia,  indulgentias,  facultates,  bona  spiritualia,  ac  diplomata,  quae 
ipsae  prius  obtinuerunt.  Sed  in  similibus  aggregationibus,  quemadmo- 
dum  in  earum  regulis  ,  statutis  ,  indulgentiis  et  privilegiis  necessarius 
est  consensus  Episcopi  loci  illius,  in  quo  Confraternitas,  aut  Archicon- 
fraternitas  erigitur,  ut  illis  uti  possit.  Ita  in  casibus  practicis  definivit 
S.  Congregatio  Concilii,  teste  Benedicto  XIV,  in  Inst.  105,  n.  89.  Eius 
Officiales  Ordinario  rationes  reddere  tenentur.  Id.  ib. 

246.  Iam  vero  si  agitur  de  Confraternitatibus  mere  ec- 
clesiasticis,  hae,  ut  ipsaemet  Ecclesiae,  Episcopi  modera- 
tioni  ,  et  iurisdictioni  in  omnibus  subsunt :  nam  res  ,  vel 
loca  sunt  ecclesiastica  ,  et  a  civili  iurisdictione  exempta , 
etiamsi  personae  ad  Confraternitates  admissae  sint  laici  , 
ut  concedit  Van-Espen  ,  qui  similium  Confraternitatum 
exemplum  praebet  in  Confraternitatibus  in  Ecclesiis  Men- 
dicantium  erectis  (l).  At  si  agitur  de  aliis  Confraternita- 


254  TITULUS    XXIII. 

tibus  uniformis  non  est  Pragmaticorum  doctrina  :  alii  enim, 
cum  Basso  (2),  videntur  distinguere  Confraternitates  in- 
stitutas  ad  fines  spirituales,  et  Confraternitates  institutas 
ad  fines  temporales  .  ita  ut  illae  ,  non  hae  ,  ad  Ecclesiae 
iurisdictionem  pertineant;  alii  vero,  cum  Barbosa  (3),  vi- 
dentur  distinguere  inter  loca,  corpora,  bona,  et  personas 
Confraternitatum,  ita  ut  tria  prima  ad  ecclesiasticam  po- 
testatem,  et  ultimum  ad  civilem  spectet.  Sed  nobis  rece- 
dendum  non  videtur  a  theorica  Card.  De  Luca,  qui  agens 
de  Conservatoriis  saecularibus  ,  ex  ecclesiastica  et  civili 
potestate  mixtum  in  toto  ponit  regimen,  et  distinctum  in 
parte ;  ita  ut  quae  Religionem  tangunt  ab  Episcopo  ,  et 
quae  ad  regimen  temporale,  et  oeconomicum  referuntur, 
a  Principe  vel  Magistratu  dependeant.  Ratio  autem  est  ■ 
quia  maxima  viget  similitudo  inter  Conservatoria  saecu- 
laria,  et  saeculares  Confraternitates,  et  de  similibus  idem 
ferendum  iudicium,  ubi  eadem  est  ratio,  ut  in  casu;  quia 
Confraternitates  laicales  inter  operas  tantum  pias.  et  non 
ecclesiasticas  a  Doctoribus  recensentur  ;  et  quia  in  praxi 
ita  observatur  (4). 

Quare  spectat  ad  Episcopum  probare  Institutum,  per- 
mittere  functiones,  videre  an  onera  missarum  adimplean- 
tur ,  an  observentur  ecclesiastici  ritus  ,  et  alia  omnia  di- 
rigere,  quae  spiritualia  sunt,  vel  cum  spiritualibus  neces- 
sario  coniunguntur  (5).  In  aliis  vero,  quae  temporale,  et 
oeconomicum  regimen  respiciunt ,  praedictae  mere  laicales 
Confraternitates  a  civili  potestate  dependent  (6). 

(l)  Cit.  loc,  n,  14,  et  Richeri  ,  qui  exemplum  ponit  generaliter  in 
Confraternitatibus  erectis  in  Ecclesiis.  Univ.  Iurisp.,  lib.  2,  n.  137.  — 
(2)  In  Biblioth.  Verb.  Confraterniias.  —  (3)  Ius.  eccl.,  1.  2  ,  c.  11, 
n.  78  et  seqq.  —  (4)  De  Regul.,  disc.  50,  et  de  Iurisd.,  disc.  45.  — 
(5)  Spiritualibus  necessario  connexae  dici  debent  ipsae  Ecclesiae ,  vel 
Oratoria  Confraternitatum,  et  bona,  quae  ad  ipsas  Ecclesias,  aut  Ora- 
toria  pertinent ,  quod  concedit  citatus  Richeri  ,  n.  137,  in  not.;  qui  de 
nimio  in  Ecclesiam  favore  non  potest  esse  suspectus.  —  (6)  Respiciunt 
temporale  regimen  causae  iudiciales  ,  contractus,  bonorum  administra- 
tiones,  acquisitiones,  et  alienationes.  De  Luca  in  Miscell.,  disc.  1,  n,  34, 
et  de  alienat.,  n.   11. 

247.  Confraternitates    ut   se    liberarent    a    iurisdictione 


DE    CONSERV.    ET    CONFRATERN.  255 

Episcopi  plures,  sed  inutiles,  edidere  conatus.  Primum  se 
submiserunt  Regulanbus,  in  quorum  Ecclesiis  sibi  con- 
stituerunt  sacellum,  sive  altare,  adeo  ut  cum  Regularium 
familia  ab  Episcopo  obtinerent  exemptionem;  sed  S.  Con- 
cilii  Congregatio  spem  amputavit,  dum  pluries  definivit, 
Confraternitates  laicorum  in  Ecclesiis  Regularium  insti- 
tutas  Episcopi  iurisdictioni ,  et  visitationi  subesse  (l). 
Deinde  Archiconfraternitatibus  Romae  existentibus  ,  aut 
Capitulo  S.  Ioannis  in  Laterano  aggregari  petierunt,  adeo 
ut  eisdem  immediate  essent  subiectae,  et  sic  evadere  E- 
piscopi  subiectionem  possent;  verum  neque  hoc  medium 
profuit:  nam  Clemens  VIII  et  Paulus  V,  et  postea  S.  Con- 
gregatio  declaravit,  etiam  taliter  aggregatas  Confraterni- 
tates  esse  Episcopi  iurisdictioni  obnoxias  (2). 

(l)  S.  Congregatio  in  Nucerina  26  iun.  1729,  censuit:  «  Confrater- 
»  nitates  laicorum,  in  Ecclesiis  Regularium  exemptorum  institutas,  sub- 
»  esse  iurisdictioni,  et  visitationi  Episcopi,  illasque  ab  eo  visitari  posse, 
»  nec  non  illarum  capellas  in  iisdem  Ecclesiis  Regularium  existentes  , 
»  in  his  tamen,  quae  confraternitatum  administrationem  respiciunt.  Et 
>  si  confraternitatibus  incumbit  onus  manutenendi  altare.  et  illius  cul- 
»  tum,  Episcopum,  posse  visitare  circa  ea,  quae  respiciunt  ipsam  ma- 
»  nutentionem,  cultum,  et  ornamenta  altaris,  seu  Capellae,  onera  Mis- 
»  sarum  ,  atque  divinorum  officiorum  ibidem  celebrandorum  ,  et  circa 
»  ea  omnia ,  quae  ad  obligationem  eorumdem  confratrum  relationem 
»  habent  ».  Benedictus  XIV,  de  Synod.,  13  ,  1  ,  c.  25  ,  n.  6.  Hoc  de- 
cretum  ,  quod  est  particulare  in  sua  origine ,  deinde  veluti  lex  gene- 
ralis  a  S.  Congregatione  retentum  est,  et  iuxta  illud  semper  in  poste- 
rum  pronunciavit.  Id.  Pont.  Inst.  105,  n.  88.  —  (2)  Bul.  Ouaecumque 
Clementis  VIII,  Bul.  Quae  salubriter  Pauli  V,  et  Benedictus  XIV,  in 
cit.  Inst.   105,  n.  87  et  seqq. 

248.  Quemadmodum  Confraternitates  non  eximuntur  a 
iurisdictione  Episcopi ;  ita  nec  fideles  a  potestate  Parochi, 
dum  in  album  Confraternitatum  referuntur,  nisi  in  primo 
casu  S.  Pontifex  ,  et  in  secundo  Episcopus  ,  quodpiam 
privilegium  ,  aut  indultum  concedat.  Hinc  confratres  re- 
manent  in  omnibus,  sicut  prius,  Parocho  subiecti.  Confra- 
ternitates  vero  debent  semper  iustam  a  Parocho  depen- 
dentiam  servare,  maxime  in  functionibus,  ne  ordo  paro- 
chialis  Ecclesiae  perturbetur  ,  aut  fideles  abstrahantur  a 
Parocho.  Hac  de  re  die   10  decembris  anni  1703,  prodiit 


256  TITULUS    XXIII. 

S.  Congregationis  decretum,  quod  ius  commune  facit,  et 
in  Romana  Curia  iugiter  observatur  (l).  Praecipua  huius 
decreti  capita  sunt:  1°  ut  Confraternitates  erectae  in  Ec- 
clesiis  parochialibus  ,  vel  in  Oratoriis  iisdem  annexis  in 
omnibus  ecclesiasticis  functionibus  a  Parochis  depen- 
deant  (2) ;  2°  ut  Confraternitates  erectae  in  Oratoriis 
seiunctis  ab  Ecclesiis  parochialibus  non  dependeant  a  Pa- 
rochis  in  functionibus  non  parochialibus  (3) ;  30  ut  depen- 
deant  ab  iisdem  in  omnibus,  quae  ad  ius,  vel  munus  Pa- 
rochorum  spectant.  Sed  illud  est  notandum  ,  quod  hoc 
generale  decretum  iura  particularia  non  tollit ;  ait  enim : 
Salvis  tamen  conventionibus ,  et  pactis  in  erectione  Confra- 
ternitatum  forsan  factis  ,  concordiis  inter  partes  initis ,  et  a 
S.  Sede  approbatis  ,  indultis  ,  et  constitutionibus  synodalibus  , 
ac  provincialibus  ,  consuetudinibus  immemorabilibus ,  vel  sal- 
tem  centenariis. 

(l)  Hoc  decretum  per  extensum  refertur  a  Benedicto  XIV,  in  Inst. 
105,  n.  93,  et  a  Giraldo  in  tit.  de  purif.  post  part.  —  (2)  Hinc  Con- 
fratres  ,  vel  eorum  Capellani  immiscere  se  nequeunt  in  eiusdem  eccle- 
siae  functionibus  etiam  non  parochialibus.  Cit.  decr.  ad  dub.  29.  Pos- 
sunt  tamen  iuxta  eorum  statuta  congregationes  facere  ,  absque  inter- 
ventu,  et  licentia  Parochi,  dummodo  non  impediant  functiones  ,  et  di- 
vina  officia.  Ad.  dub.  30.  Sic  possunt  propria  bona  administrare,  et  de 
illis  disponere.  Ad  dub.  31.  Neque  in  his  Congregationibus  ,  si  Paro- 
chus  interveniat,  aliquod  habet  votum,  etiamsi  id  faciat  per  Ordinarii 
delegationem.  Ad  dub.  32  et  33.  Nihilominus  iure  particulari  dioecesis 
Bononiensis  ,  et  Genuensis ,  in  Congregationibus  annuis  in  quibus  eli- 
guntur  Confraternitatum  ofiiciales,  et  rationes  administrationis  reddun- 
tur,  debet  intervenire  Parochus.  Benedictus  XIV  in  cit.  Inst.  105,  n.  132, 
et  in  Synod.  dioec.  Genuensi  an.  1838  ,  cap.  25,  §  3  et  8.  —  (3)  Cit. 
decr.  ad  dub.  3  et  4.  Notandum  tamen  ,  quod  functiones  ad  hoc  pro- 
positum  dividi  possunt  in  eas,  quae  ad  ius  parochiale  spectant,  et  eas, 
quae  congruunt  muneri  parochiali  ,  et  eas  quae  parochiales  non  sunt  , 
sed  mere  sacerdotales.  Primi  generis  sunt  ex.  gr.  solemnis  administra- 
tio  Baptismi,  Eucharistiae  in  Paschate,  Viatici,  Extremae-Unctionis,  as- 
sistentia  matrimoniis ,  exequiae  et  funera.  Secundi  generis  sunt  ex.gr. 
solemnitas  Missarum,  divinorumque  officiorum,  expositiones  et  benedi- 
ctiones  cum  Sanctissimo  Sacramento,  vel  sacris  Reliquiis,  benedictiones 
fontis  baptismalis,  mulieris  post  partum,  et  publicae  processiones.  Tertii 
generis  sunt  ex.  gr.  Missa  privata  ,  administratio  sacrae  communionis , 
poenitentiae,  recitatio  horarum  canonicarum,  et  benedictiones  simplices 
aquae  lustralis,  panis,  ignis,  seminum  ,  ovorum  etc.  Iam  vero  primae, 
pertinent  exclusive  ad  Parochum,  etiam  in  funeribus  suorum  parochia- 
norum  ,  qui  in  confraternitatum^  Oratoriis    sibi    elegerunt    sepulturam. 


■ 


DE    CONSERV.    ET    CONFRATERN.  257 

Cit.  decr.  ad  dub.  20.  Similiter  secundae  praesumuntur  ad  Parochum 
pertinere  ,  nisi  a  iure  aliter  disponatur.  Tertiae  denique  in  Oratoriis 
confraternitatum  licite  liunt,  nisi  ab  Ordinario  prohibeantur.  Alia  plura 
videri  possunt  in  citato  decreto  ,  et  in  Constitutionibus  synodalibus 
cuiusque  dioecesis. 

249  Laicorum  Confraternitates  variis  privilegiis,  et  in- 
dulgentiis  plurimis  a  S.  Sede  ditari  solent,  et  praecise  in- 
dulgentiis  Ordinum  regularium,  vel  indulgentiis  Archicon- 
fraternitatum,  quibus  fuerunt  aggregatae.  Sed  sodales  his 
uti  nequeunt  antequam  ab  Ordinario  examinentur,  et  post 
examen  in  tantum  possunt  uti,  in  quantum  Ordinario  vi- 
sum  fuerit ,  et  non  ultra  (l).  Retinere  nequeunt  Sanctis- 
simum  Eucharistiae  Sacramentum,  absque  indulto  speciali 
S.  Sedis,  in  eorum  oratoriis,  quae  parochialibus,  aut  re- 
gularibus  Eccleshs  non  suntunita;  et  praesupposita  dicta 
facultate  ,  nequeunt  sine  Ordinarii  licentia  Sanctissimum 
Sacramentum  venerationi  exponere  (2).  Similiter  nequeunt 
Crucem  deferre  in  processionibus  (3),  in  quibus,  si  plu- 
res  fuerint  Confraternitates  ,  illa  semper  praecedentiam 
habet ,  quae  antiquior  est  in  loco  ,  ubi  flt  pmcessio,  seu 
quae  prius  saccis  usa  est  (4). 

(l)  Bul.  Quaecumque  Clementis  VIII.  —  (2)  Cit.  decret.  in  resp.  ad 
dub.  26  et  27.  —  (3)  Edict.  Clementis  XI  incip.  La  Santita.  —  (4)  Bul. 
Exposcit  pastorale  Gregorii  XIII. 


Instit.  Canon.   Vol.   I.  \<j 


258 


TITULUS  XXIV. 

DE     DELICTIS     E  C  C  L  E  S  I  A  S  T  I  C  I  S. 

Summarium:  250.  Delictorum  definitio,  et  divisio.  —  251.  Quid,  et  quotuplex  sit  haeresis?  — 
252.  Haeresis  suspicio  triplex.  —  253.  Quinam  sint  violenta  haeresis  suspicione  notati?  — 
254.  Tamquam  haerettci  habentur  liberi  muratores.  —  25J.  Quae  haereticorum  poenae  ?  — 
256,  Haeretici  sunt  denunciandi.  —  257.  Quomodo  cum  istis  sit    permissa    communicatio  ? 

—  258.  Eorum  filii  irregularitate  notantur,  et  libri  prohibentur.  —  259.  Quid,  et  quotuplex 
sit  schisma  ?  —  26C.  Quid,  et  quotuplex  apostasia  ?  —  261.  Quid ,  et  quotuplex  simonia  ? 

—  262.  Quae  simoniacorum  poenae?  —  263.  Blasphemia  quid  ,  et  quotuplex  ?  —  264.  Sa- 
crilegium  quid  ,  et  quomodo  committatur?  —  265.  Sortilegium  quomodo  sit  damnatum,  et 
quomodo  soleat  committi.  —  266.  Quis  delictorum  ecclesiasticorum  iudex. 

250.  Promotione ,  et  gradu  Clericorum  cognito ,  opus 
est  inquirere  quibus  causis  ,  et  quibus  modis  utrumque 
amittatur.  Causae  huiusmodi  sunt  delicta  a  Clericis  com- 
missa  ;  modi  autem  sunt  poenae  a  iure ,  aut  ab  homine 
inflictae. 

Delictum  in  genere  definitur  a  Doctoribus  ,  commissio , 
sive  omissio  externa  dolo  facta  contra  legem  vigentem  aliquid 
imperantem,  aut  prohibentem  sub  poena.Dicitur  externa,  quia 
de  internis  non  iudicat  Ecclesia,  et  quia  cogitationis  vel 
desiderii  poenam  nemo  cogitur  in  externo  foro  sustinere. 
Dicitur  dolo  facta  ,  quia  ubi  non  est  dolus  ,  ibi  non  est 
delictum  poena  dignum  (l).  Dicitur  sub  poena }  quod  in- 
telligitur  de  poena  temporali  ,  quae  nascitur  ex  delicto  , 
non  de  culpa,  qualem  secum  trahit  peccatum. 

A  Romani  iuris  Interpretibus  delictum  dividitur  in  pri- 
vatum  et  publicum.  Privatum  dicitur  ,  cuius  accusatio  ,  et 
persecutio  laesae  tantum  parti  conceditur  (2) ;  publicum 
vero  ,  cuius  accusatio  ,  et  persecutio  conceditur  omnibus 
civibus  (3). 

A  Pragmaticis  Clericorum  delictum  dividitur  in  com- 
mune,  quod  a  solo  iudice  ecclesiastico  punitur,  et  privile- 
giatum,  quod  ex  privilegio,  sive  concessione  Summi  Pon- 
tificis,  a  iudice  quoque  civili  puniri  potest. 

Denique  a  Canonici  Iuris  Interpretibus    delictum  divi- 


TIT.    XXIV.    DE    DELICTIS    ECCLES.  259 

ditur  in  mere  ecclesiasticum,  quod  committitur  contra  Re- 
ligionem ;  in  mere  civile  ,  quod  committitur  contra  Rem- 
publicam  ;  et  in  mixtum,  quod  simul  contra  Religionem  , 
et  Rempublicam  committitur.  In  hoc  titulo  de  delictis 
tantum  mere  ecclesiasticis  agimus,  et  inter  haec  ,  haere- 
sim,  schisma,  apostasiam,  simoniam,  blasphemiam,  sacri- 
legium,  et  sortilegium  adnumeramus,  licet  ultima  queant 
inter  mixta  delicta  etiam  adnumerari  ,  ut  communiter  a 
Doctoribus  fit. 

(l)  Menochius  ,  cons.  28,  n.  13;  Barbosa  ,  repert.,  verb.  dolus.  — 
(2)  Tale  secundum  hoc  ius  esset  crimen  incestus,  stupri,  fornicationis, 
adulterii,  quia  ex  constitutionibus  Aegidianis  horum  criminum  accusa- 
tio  competit  tantum  parentibus  vel  consanguineis  intra  secundum  gra- 
dum.  Hae  quidem  constitutiones,  quae  observantur  in  tribunalibus  ec- 
clesiasticis,  et  a  S.  Congregatione  probantur,  statuunt ,  quod  in  crimi— 
nibus  incestus,  adulterii,  stupri,  fornicationis ,  nullus  accusando,  vel  defen- 
dendo,  privatim  vel  publice  admittatur,  nisi  esset  pater,  mater ,  avus  ,  vel 
avia,  filii,  et  nepoles  utriusque  sexus  usque  ad  secundum  gradum,  fratres, 
et  sorores,  et  filii  fratrum ,  et  sororum  ;  qui  praenominati  solum  ad  prae- 
dictam  accusalionem ,  seu  delationem  ,  quia  domus,  et  generis  sui  quodam- 
modo  prosequuntur  iniuriam,  admiiiantur.  Anal.  Iur.  Pont,  ser.  8,  p.  474. 
Sed  aliter  in  iure  Romanorum  obtinebat,  ut  raox  videbimus.  —  (3)  Pu- 
blicorum  delictorum  species  enumerantur  in  lege  1  ,  ff.  de  publ.  iud., 
et  in  1  4,  cod.  de  haeret.  In  dicta  lege  la  inter  delicta  publica  com- 
prehenditur  lex  Iulia  maiestatis  ,  lex  Iulia  de  adulteriis  ,  lex  Cornelia 
de  sicariis,  et  veneficiis,  lex  Pompeia  de  parricidiis,  lex  Iulia  pecula- 
tus  ,  lex  Cornelia  de  testamentis  et  in  dicta  lege  4*,  Imp.  Theodosius 
publicum  delictum  declarat,  quod  contra  Religionem  committitur. 

251.  Haeresis  (l)  est  error  voluntarius  intellectus  cum 
pertinacia  coniunctus  contra  aliquam  veritatem  fidei  catholicae, 
in  eo,  qui  fidem  suscepit  (2).  Hinc  ad  haeresim  constituen- 
dam  duo  requiruntur,  error  nimirum  in  intellectu,  et  per- 
tinacia  in  voluntate.  Error  in  intellectu  adest  etiam  in 
eo  ,  qui  de  aliquo  fidei  articulo  deliberate  dubitat ,  quia 
dubius  in  fide  infidelis  est  (3).  Pertinacia  in  voluntate 
non  adest  in  eo,  qui  licet  erret  in  fide,  est  tamen  corrigi 
paratus  (4). 

Haeresis  dividitur  in  internam  et  externam:  interna,  quae 
mente  retinetur,  nec  verbis,  nec  factis  exprimitur;  externa, 
quae ,  mente  concepta,  verbis,  aut  factis  proditur.  Haec 
insuper  subdividitur  in  occultam  ,    quae   panditur  quidem 


260  TITULUS    XXIV. 

signis  ,  sed  vel  nemine  audiente ,  vel  paucis  consciis  ;  et 
manifestam,  quae  palam,  sive  publice  proditur.  Unde  si- 
gna  manifestationis,  si  certa  omnino  sint  et  indubia,  ho- 
minem  haereticum  demonstrant ;  si  vero  tantum  proba- 
bilia  et  praesumptiva,  de  haeresi  suspectum  reddunt. 

(l)  Haeresis  graece  ab  electione  dicitur,  quod  scilicet  eam  sibi  unus- 
quisque  eligat  disciplinam,  quam  putat  esse  meliorem  ;  can.  27,  c.  24, 
q.  3.  Unde  S.  Isidorus  haec  habet:  Qui  sunt  haeretici,  nisi  qui,  relicta 
Dei  Ecclesia,  privatas  eligunt  societates?  —  (2)  Fidei  catholicae  veri- 
tas,  de  qua  in  hac  definiuone,  ea  est,  quae  verbo  Dei  scripto  vel  tra- 
dito  continetur,  et  ab  Ecclesia  credenda  proponitur.  Ecclesia  autem  non 
solum  credenda  proponit ,  quae  ex  Scriptura  manifesta  sunt  ,  vel  ex 
summorum  Pontificum ,  aut  Conciliorum  decretis  resultant  ,  sed  etiam 
quae  sancti  Ecclesiae  Patres  concordissime,  et  constantissime  tenuerunt. 
Melchior  Canus  ,  de  loc.  Theol.,  1.  12  ,  c.  6,  praec.  —  (3)  Can.  l,  de 
haeret.  —  (4)  Can.  29,  c.   24,  q.  3. 

252.  Haeresis  suspicio  triplex  esse  potest,  nempe  levis, 
cum  signa  manifestationis  ex  operibus ,  et  verbis,  minus 
tuta,  et  minus  certa  sunt,  ut  si  quis  semel  haereticorum 
conventibus  interfuerit ;  praesumitur  enim  potius  curiosi- 
tate ,  quam  irreligioso  animo  id  fecisse :  vehemens ,  cum 
signa  manifestationis  ex  operibus,  aut  verbis  certa  et  fir- 
ma  saepe,  aut  ut  plurimum,  sunt;  veluti  si  quis  scienter, 
pluribusque  vicibus  .  errores  contra  fidem  docuerit  ,  aut 
diebus  prohibitis  carnes  absque  necessitate  manducaverit : 
et  violenta ,  cum  signa  manifestationis  nullum  de  haeresi 
dubium  relinquunt.  In  suspicione  vehementi  oritur  contra 
imputatum  praesumptio  iuris,  quae  contraria  probatione 
eliditur  (l);  in  violenta  vero  oritur  praesumptio  iuris,  et 
de  iure ,  quae  contraria  probatione  non  eliditur  (2),  sed 
pro  veritate  habetur ;  et  idcirco  sic  imputatus  tamquam 
haereticus  condemnandus  est  (3). 

(l)  Innocentius  III  quoad  hos  de  haeresi  suspectos  ita  edixit :  Qui 
inventi  fuerint  sola  suspicione  notabiles,  nisi  iuxta  considerationem  suspi- 
cionis  ,  qualitatemque  personae  ,  propriam  innocentiam  congrua  purgatione 
monstraverint,  anathematis  gladio  feriantur.  Cap.  13,  de  haeret.  —  (2)  A- 
lexander  III  in  casu  non  absimili  aperte  declaravit,  quod  ex  violenta  et 
certa  suspicione  potest  sententia  promulgari.  Cap.  12  ,  de  praesumpt.  — 
(3)  Devoti  Inst.  Can.,  1.  4,  t.  4,  §  8. 


DE    DELICTJS    ECCLES.  26 1 

253-  Qui  violenta  haeresis  suspicione  notatur ,  potest 
tamquam  haereticus  damnari.  Tales  autem  sunt:  1°  qui 
per  annum  in  maiori  excommunicatione  insordescit  (l); 
2°  qui  de  fide  leviter  etiam  suspectus  legitime  ad  respon- 
dendum  de  fide  citatus,  contumaciter  se  absentat,  et  post 
inflictam  hac  de  causa  excorrirnunicationem  ,  sine  resipi- 
scentia  annum  elabi  patitur ;  hoc  enim  casu  post  contu- 
maciam  suspicio  fit  vehemens  ,  et  post  annum  in  violen- 
tam  transit  (2)  ;  3°  qui  in  causa  haeresis  testis  convinci- 
tur  periurus,  et  de  periurio  postea  non  poenitet,  vel  fi- 
cte  tantum  convertitur  ;  nam  ex  hoc  periurio  oritur  vehe- 
mens  de  haeresi  suspicio  ,  quae  ex  subsequenti  perfidia 
fit  violenta  (3):  40  qui  in  dignitate  ,  vel  officio  saeculari 
constitutus,  Episcopos,  et  Inquisitores  impedit,  ne  contra 
haereticos  procedant ;  item  qui  ad  id  auxilium,  consilium, 
vel  favorem  dederit  ,  post  annum  a  contracta  ob  id  ex- 
communicatione  (4) ;  5°  qui  post  abiuratam  haeresim  hae- 
reticos  receptat  ,  deducit  ,  visitat ,  sive  associat ,  aut  eis 
munera  donat  ,  vel  favorem  eis  impendit ,  quia  non  est 
dubium,  hoc  illum  in  erroris  consequentiam  fecisse  (5). 

(l)  Cap.  13.  §  Qui  autem,  de  haeret.  in  6,  et  ib.  Gloss.  etTrid.  Sess. 
25,  c  3,  de  ref.  —  (2)  Cap.  7,  de  haeret.  in  6,  et  ib.  Glos.  —  (3)  Cap. 
13,  de  probat.  —  (4)  Cap.  18,  de  haeret.  in  6.  —  (5)  Cap.  8,  §  llle 
quoque ,  de  haeret.  in  6.  Idem  insuper  iudicium  ferendum  esse  videtur 
in  casu  ,  quo  propter  scelus  res  eo  deducta  est ,  ut  de  errore  in  fide  , 
et  de  pertinacia  dubitari  amplius  non  possit,  ut  si  quis  absque  Presby- 
teratus  ordine  Missam  celebraret ,  et  Sacramentum  Poenitentiae  mini- 
straret.  Bul.  Sacerdos  in  aeternum  ,  et  Bul.  Divinarum  Benedicti  XIV. 
Si  confessarius  in  Sacramento  poenitentiae  confitentem  ad  venerem  pro- 
vocaret  ,  vel  sacrum  pluries  violaret  sigillum  ,  vel  turpiter  peccando 
serio  doceret ,  in  suo  scelere  non  esse  peccatum  ;  si  laicus,  vivente  u- 
xore,  matrimonium  contraheret  cum  alia;  si  quis  Ecclesiae  ritus  irri- 
deat,  vel  daemones  consulat,  eorumque  responsa  suscipiat;  si  quis  sortes 
cum  haereticis  exerceat  ,  maxime  si  faciat  praedicta  cum  Corpore  et 
Sanguine  Christi  ,  vel  similia  peragat.  Io.  Franciscus  Leo  in  thes.  for. 

eccl.,  cap.  37,  n.  41.  Bul.   Cum  notum  Clementis  X. 

1 

254.  Praeter  haereses  ,  ad  veram  Christi  Religionem  , 
si  possibile  foret,  convellendam,  ultimis  hisce  saeculis  quas- 
dam  virulentas  occultas  societates ,  sive  sectas  daemon 
invexit  in  orbem,  uti  est  societas  liberorum  muratorum  et 


262  TITULUS    XXIV. 

carbonariorum ,  quas  sub  his  nominibus,  aut  aliis,  Summi 
Pontifices  gravissimis  propositis  poenis  profligare  cura- 
runt.  Secta  revera  massonica  damnata  solemniter  fuit  a 
Clemente  XII  (l),  et  a  Benedicto  XIV  (2),  a  quibus  li- 
beri  muratores,  et  qui  eos  receperint ,  aut  eis  auxilium , 
consiliumve  praebuerint,  aut  eorum  conventibus  interfue- 
rint,  anathemate  papali  percutiuntur,  et  tamquam  haere- 
tici  iubentur  puniri.  Secta  vero  carbonaria  damnata  si- 
militer  fuit  a  Pio  VII  (3),  et  a  Leone  XII  (4),  a  quibus 
carbonarii,  eorumque  fautores,  nedum  praedictis  plectun- 
tur  poenis,  sed  insuper  denunciandi  declarantur,  non  ob- 
stante  eorum  silentii  iuramento  in  aggregatione  emisso  , 
quod  nullius  roboris  esse  declaratur. 

(l)  Bul.  In  eminenti.  —  (2)  Bul.  Providus  Romanorum.  —  (3)  Bul. 
Ecclesiam  a  lesu.  —  (4)  Bul.  Ouo  graviora  mala.  Vide  etiam  Encycli- 
cam  Pii  IX  die  9  nov.  1846  datam.  —  His  addendum  quod  postea  idem 
Pontifex  in  sua  novissima  Bulla  Apostolicae  Sedis  circa  excommuuica- 
tionem  contra  harum  sectarum  asseclas  prolatam  decrcvit.  Voluit  enim, 
et  declaravit,  huic  excommunicationi  latae  sententiae,  et  speciali  modo 
Romano  Pontifici  reservatae  subiacere  nomen  dantes  sectae  massonicae , 
aut  carbonariae  ,  aut  aliis  eiusdem  generis  sectis ,  quae  contra  Ecclesiam , 
vel  legitimas  potesiates  seu  palam ,  seu  clandestine  machinantur ,  nec  non 
iisdem  sectis  favorem  qualemcumque  praestantes ;  earumve  occultos  cori- 
phaeos  ac  duces  non  denunciantes,  donec  denunciaverint.  Ex  quibus  verbis 
manifestum  fit  earum  sectarum  coriphaeos  ac  duces  occultos  esse  de- 
nunciandos,  et  non  denunciantes  eidem  esse  excommunicationi  obnoxios , 
donec  non  denunciaverint. 

255.  Haeretici  solum  mentales  nulla  inuruntur  ecclesia- 
stica  poena ,  quia  cogitationis  poenam  nemo  patitur  (l). 
Sed  veri  haeretici,  et  praesertim  manifesti,  pluribus  spi- 
ritualibus  poenis  plectuntur:  nam  percutiuntur  excommu- 
nicatione  Summo  Pontifici  reservata,  a  qua  Episcopus  or- 
dinaria  potestate  eo  tantum  casu  potest  absolvere  ,  quo 
haeretici  reconciliatio,  vel  haeresis  abiuratio  publice  fit  (2); 
privantur  sepultura  ecclesiastica;  iiunt  irregulares;  et,  si 
clerici  sint,  cadunt  ab  officiis,  et  beneficiis  prius  obtentis, 
redduntur  inhabiles  ad  alia  obtinenda,  et  sunt  deponendi, 
ac  degradandi.  Sed  quoad  excommunicationem  observan- 
dum  ,  quod  eius  absolutio,  excepto  praedicto  casu  abiu- 
rationis  ,  iterum  modo  speciali  reservata    fuerit    Romano 


DE    DELICTIS    ECCLES.  263 

Pontifici  in  Bulla  novissima  Pii  IX  ,  quae  incipit  Aposto- 
Jicae  Sedis ,  qualis  reservatio  extenditur  ad  quoscumque 
haereticos ,  eisdem  credentes  ,  eorumque  receptores,  fau- 
tores,  ac  generaliter  quoslibet  illorum  defensores,  ad  apo- 
statas  a  christiana  fide,  et  schismaticos,  et  eos,  qui  e  Ro- 
mani  Pontificis  obedientia  pertinaciter  se  subtrahunt  vel  re- 
cedunt.  Diximus  iterum,  quia  prius  multoties  haec  reser- 
vatio  fuerat   a  iure  et  a  Summis  Pontificibus  facta  (3). 

Poenis  etiam  temporalibus  plectuntur  haeretici,  uti  est 
infamia  iuris  (4),  mhabilitas  ad  honores,  officia  publica , 
et  actus  civiles  (5),  poena  pecuniaria  et  corporis  affli- 
ctiva :  nam  haeretici  non  sunt  tantum  ad  conversionem 
invitandi ;  sed  etiam  omni  meliori  modo  compellendi  (6). 
Propterea  Ecclesia  constituit  ,  ut  haereticus  ,  qui  spem 
conversionis  non  relinquit ,  brachio  potestatis  saecularis 
puniendus  tradatur,  et  ut  imperialis,  sive  alia  quaecumque 
suprema  in  statu  potestas  catholica  teneatur  in  haereticos 
meritis  poenis  animadvertere  (7). 

(l)  Can.  14,  dist.  1,  de  poenit.  —  (2)  Cap.  2,  de  haeret.  in  6.  Ra- 
tio  autem  ob  quam  ab  haeresi  non  potest  Episcopus  absolvere  in  tri- 
bunali  poenitentiae  ,  dum  ab  ea  absolvit 'in  tribunali  exteriore  ,  haec 
esse  videtur,  quia  in  illo  proceditur  sine  testibus  ,  sine  forma  iudicii  , 
et  appellatio,  aut  recursus  non  datur;  cum  ex  adverso  in  secundo  casu 
forma  publica,  et  testes  adhibentur,  et  appellatio  ac  recursus  ad  supe- 
riorem  admittitur,  ut  emendetur  si  quid  male  gestum  est.  Caeterum  in 
processu  abiurationis  haeresis  primo  per  Ordinarium,  vel  eius  delega- 
tum,  lieri  debet  abiurantis  instructio,  ut  constet,  eum  vere  suos  errores 
reprobare  ,  et  esse  in  doctrina  Christiana  suflicienter  instructum.  Se- 
cundo  ,  ipse  abiurans  coram  Ordinario  ,  vel  eius  delegato  ,  et  duobus 
saltem  testibus,  et  publice,  debet  clara  voce  formulam  abiurationis  le- 
gere,  et  subscribere,  cuius  normam  exhibet  canon  Ego  Berengarius  42, 
dist.  2  ,  de  consecrat.  Tertio  ,  debet  iuramentum  emittere  de  parendo 
mandatis  Ecclesiae,  et  de  non  committendo  in  posterum  delicta  propter 
quae  in  haeresim  incidit.  Arg.  can.  10  et  12,  de  sent.  excom.;  et  emit- 
tere  professionem  lidei  iuxta  formulam  Pii  Papae  IV.  Add.  Edit.  Iam  vero, 
cum  per  Litteras  Apostolicas  Postquam  Dei  munere  diei  20  octobris  1870 
promulgatae  sint  binae  Constitutiones  Concilii  Vaticani  De  Fide  Calho- 
lica  et  De  Ecdesia  Christi,  Pius  Papa  IX  per  Decretum  Sacr.  C.  Con- 
cilii  diei  20  ianuarii  1877  statuit,  praecepit  ac  mandavit,  ut  in  formula 
professionis  iidei  a  Pio  IV  concinuata ,  post  verba  praecipue  a  Sacro- 
santa  Tridentina  Synodo  dicatur :  et  ab  Oecumenico  Concilio  Vaticano  tra- 
dita,  definita  ac  declarata,  praesertim  de  Romani  Pontificis  Primatu  et  in- 
fallibili  magisterio  ;  utque  in  posterum  iidei  professio    ab  omnibus ,  qui 


264  TITULUS   XXIV. 

eam  emittere  tenentur,  sic  et  non  aliter  emittatur,  sub  comminationibus 
et  poenis  a  Concilio  Tridentino  et  a  Constitutionibus  Pii  Papae  IV  sta- 
tutis.  Quarto  denique,  ab  Ordinario,  vel  eius  delegato,  danda  est  pri- 
vata  salutaris  poenitentia,  et  postea  proferenda  est  sententia  absolutio- 
nis  a  censuris  propter  haeresim  contractis  ,  et  restituendus  est  Sacra- 
mentis  Ecclesiae  ,  et  fidelium  communioni  in  nomine  Patris ,  etc.  Rit. 
Rom.  de  absol.  ab  excom.  in  for.  exter.,  et  Baruffaldus  ad  dic.  rubr.; 
ubi  plura  alia  scitu  necessaria  inveniuntur.  Hi  ritus  non  pertinent  ad 
validitatem  sententiae  absolutionis  :  immo  in  praxi  omittuntur,  cum  a- 
gitur  de  abiuratione  haeresis  in  eo,  qui  in  haeresi  natus  est.  —  (3)  Cap. 
8,  7  et  13,  de  haeret.  —  (4)  Can.  17,  c.  6,  q.  l.  Unde  hoc  malum  a 
sacris  canonibus  dicitur  foeditas,  pestis,  labes  haeretica,  secta  abomindbilis 
et  detestabilis,  execrandas  error,  et  contagiosa  enormitas.  —  (5)  Cap.  13, 
§  Credentes,  de  haeret.,  in  quo  decernitur,  haereticum  amittere  factio- 
nem  testamenti  activam,  et  passivam,  nec  posse  esse  iudicem  ,  aut  ad- 
vocatum,  aut  notarium.  Haereticus  praeterea  privatur  iure  testificandi, 
honoribus  civilibus,  et  ecclesiasticis  privilegiis.  An  vero  privetur  etiam 
iurisdictione ,  disputant  Doctores.  Sed  satis  probabile  videtur,  haereti- 
cum  etiam  manifestum  iurisdictionem  non  amittere  ob  publici  boni 
rationem,  nisi  ab  Ecclesia  de  facto  per  sententiam,  vel  declarationem, 
iurisdictione  privetur;  aut  ipse  ab  administratione  se  subtrahat,  et  po- 
testati  suae  nuncium  mittat.  Card.  Soglia  ,  Inst.  iur.  priv.,  §  233-  — 
(6)  S.  Augustinus  in  can.  38,  c.  23,  q.  4.  —  (7)  Can.  9  et  IO  de  hae- 
ret.  Ita  servaverunt  Imperatores  et  Reges  catholici  ,  qui  gravissimis 
poenis,  id  est  confiscatione  bonorum,  carcere,  exilio,  et  ultimo  quando- 
que  supplicio  haereticos  impoenitentes,  et  maxime  relapsos  afficiebant. 
Phillips,  de  iur.  eccl.,  §  102. 

256.  Arctam  habet  cum  poenis  haereticorum  relatio- 
nem  obligatio  eos  denunciandi  ,  et  prohibitio  communi- 
candi  cum  eis.  Obligatio  denunciandi  manat  ex  lege  na- 
turali,  divina,  et  ecclesiastica,  et  est  necessaria  ad  bonum 
particulare  denunciantis  ,  ac  commune  Reipublicae  Chri- 
stianae,  et  etiam  ad  utilitatem  spiritualem  illius,  qui  de- 
nunciatur.  Cura  enim  salutis  propriae  cuique  fideli  sua- 
det,  ut  venena  haereticae  pravitatis,  quantum  in  se  est, 
extinguat  ,  et  charitas  erga  S.  Ecclesiam  et  proximum  , 
fidelem  movet  ,  ut ,  quantum  potest ,  faciat  ,  ne  scintilla 
haeretici  incendii  et  diaboli  fermentum  Corpus  Ecclesiae, 
aut  quemquam  ex  fidelibus  inflammet  ,  aut  ad  mortem 
inficiat  (l).  Qui  autem  hoc  non  facit ,  neutiquam  bonus 
fidelis  esse  potest ,  cum  sit  generale  effatum  a  Leone 
Papa  invectum  ,  quod  qui  alios,  cum  potest,  ab  errore  non 
revocat,  se  ipsutn  errare  demonstrat;  cui  subscribit  Ivo  Car- 
notensis  dicens  :  Nec  caret  naevo  suspicionis  occultae  qui  ma- 


DE    DELICTIS    ECCLES.  2^5 

nifcsto  facinori  desinit  obviare.  Haec  obligatio  eruitur  quo- 
que  ex  sacris  canonibus  ,  et  ab  Ecclesiae  praxi  (2).  In- 
nocentius  enim  III,  in  Concilio  generali  Lateranensi  prae- 
cepit ,  ut  quisque  fidelis,  si  quos  ibidem  (in  parochia)  hae~ 
reticos  sciverit ,  vel  aliquos  occulta  conventicuia  celebrantes  , 
seu  a  communi  conversatione  fidelium  vita  et  moribus  dissi- 
dentes  ,  eos  Episcopo  studeat  indicare  (3).  Idem  confirma- 
runt  sequentes  Pontifices,  et  contra  inobedientes  poenam 
excommunicationis  ferendae  sententiae  statuerunt  (4). 

(l)  Card.  Soglia,  loc.  cit.,  §  232.  —  (2)  Cap.  2,  de  haeret ,  et  Gon- 
zalez  ad  id.  cap.  —  (3)  Cap.  13,  $  Adiscimus.  de  haeret.  —  (4)  S.  De 
Ligorio,  1.  4,  n.  254.  Qui  autem  sint  denunciandi  declarat  Clemens  X, 
in  Bul.  Cum  notum ,  et  qui  a  denunciatione  liberentur  tradunt  Do- 
ctores  praesertim  Moralistae.  Ubi  vero  populus  Christianus  in  magnam 
incidat  temporum  perversitatem  ,  solet  Papa  Episcopis  concedere  ,  ut 
per  se,  vel  delegatos  suos,  et  per  simplices  confessarios  possint  ab  hac 
obligatione  dispensare;  quod  Pontifex  facere  solet  ad  tempus  ,  ex.  gr. 
ad  biennium,  vel  triennium ,  et  durantibus  circumstantiis  ,  exceptis  ta- 
men  haereticis  dogmatizantibus,  qui  semper  sunt  denunciandi. 

257.  Communicatio  cum  haereticis  olim  erat  catholicis 
absolute  interdicta  ,  utpote  excommunicatis :  tum  ut  ab 
haeresis  contagione  praeservarentur  fideles  ;  tum  ut  per- 
versi  noscerent  se  esse  ab  Ecclesia  depulsos.  Hodie  vero, 
modo  absit  scandalum  ,  et  perversionis  periculum,  inter- 
dicta  tantum  est  cum  haereticis  publice,  et  nominatim  de- 
nunciatis  ,  tamquam  cum  excommunicatis  vitandis  (l). 
Quare  cum  haereticis  toleratis  licet  communicare  in  pro- 
fanis  ,  in  civilibus ,  et  civilibus  coniunctis  (2);  non  tamen 
regulariter  ,  et  practice  loquendo  ,  in  sacris  ,  et  divinis  ; 
nam  ,  ut  ait  Benedictus  XIV  :  Fere  impossibile  est  usuve- 
nire ,  ut  a  fiagitio  excusari  valeant  calholici ,  sese  in  rebus 
sacris  cum  haereticis  ,  et  schismaticis  admiscentes  :  quia  ,  ut 
subdit,  vix  umquam  accidere  potest,  ut  in  praxi  sit  innoxia 
catholicorum  cum  haereticis  communicatio  in  divinis  (3).  Nec 
excusare  valet  haereticorum  persecutio  ,  quia  iuxta  sen- 
tentiam  S.  Officii  ,  persecutio  ipsa  aequivalet  interrogationi 
fidei  (4).  Unde  Paulus  V  definivit  non  licere  catholicis 
regni  Angliae  haereticorum  templa  adire,  ritibusque  eo- 
rum  interesse  (5).  Idem  confirmavit  S.  Congregatio  S.  Of- 
ficii  in  Instructione  pro  Missionariis  Orientis  anno   172Q; 


266  TITULUS    XXIV. 

et  in  responsione  ad  quemdam  Missionarium  Peloponnen- 
sem  anno  1753,  in  qua  declaravit,  non  posse  Missae  ce- 
lebrationem  permitti  Sacerdotibus  haereticis ,  et  schisma- 
ticis  in  Ecclesiis  catholicorum,  neque  posse  catholicos  ad- 
sistere  funeribus  celebratis  ritu  schismatico,  neque  posse 
absolvi  catholicos  communicantes  cum  schismaticis  ,  nisi 
in  casu  extremae  necessitatis,  neque  posse  catholicos  com- 
municare  in  divinis  cum  schismaticis,  et  haereticis  in  eo- 
rum  Ecclesiis  (6).  Demum  in  horum  confirmationem  ac- 
cedit  dispositio  recens  data  a  Pio  VI,  in  casu  Gallicano- 
rum,  qui  schismaticum  emiserunt  iuramentum  servandae 
constitutionis  cleri  a  Conventu  nationali  editae  (7). 

(l)  Extrav.  Martini  V,  Ad  vitanda.  —  (2)  Civilibus  coniuncta  dici 
posset  mera  et  materialis  praesentia  haeretici  funeri  catholico  causa 
honoris,  ut  habetur  in  responsione  S.  Congregationis  S.  Officii  data 
anno  1753;  item  mera  et  materialis  tantum  praesentia  haeretici  preci- 
bus  et  ritibus  catholicis.  Card.  Soglia,  Inst.  iur.  priv.,  §  234;  item  as- 
sistentia  catholici  nuptiis  haereticorum.  Bul.  Inter  omnigenas  Benedi- 
cti  XIV.  —  (3)  Id.  Pontif.,  de  Synod.,  1.  6  ,  c.  5  ,  n.  2  ,  et  cit.  resp. 
S.  Officii.  —  (4)  Cit.  resp.  S.  Officii  ,  quae  per  extensum  affertur  a 
Giraldo  post  cap.  Nulli ,  de  sent.  excom.  —  (5)  Bened.  XIV,  c.  1.  — 
(6)  Giraldus  ,  qui  dictam  Instructionem  refert  per  extensum  post  cit. 
cap.  Nulli  de  sent.  excom.  —  (7)  Summa  huius  dispositionis  haec 
est.  Declaratur  1°  non  licere  fidelibus  sive  diebus  ferialibus ,  sive  Do- 
minicis  ,  aliisque  festis  de  praeceplo  diebus  Missae  assistere  celebratae  a 
Parocho ,  vel  simplici  Presbytero ,  qui  civicum  iuramentum  emiserit ;  ne- 
que  eisdem  fidelibus  Hcere  vesperis ,  publicisque  precibus  assistere  ,  quibus 
Parochus,  vel  simplex  Presbyter  iuratus  praeest.  Et  ratio  est,  quia  idem 
Pontifex  prius  definierat  ,  vetitam  esse  communicationem  in  divinis 
cum  intrusis  et  refractariis  quocumque  nomine  appellentur.  2°  Non 
licere  a  Parocho  iurato  petere  absolutionem  ,  et  coinmunionem  quovis 
tempore  ,  praesertim  vero  tempore  paschali.  3°  Non  licere  Parochum  iu- 
ratum  adire  pro  sacramentis  baptismatis,  et  matrimonii,  excepto  in  ba- 
ptismate  casu  extremae  necessitatis.  40  Non  licere  fidelibus  patrini  mu- 
nere  fungi  in  baptismo  administrato  a  Parocho,  sive  Presbytero  iurato,  vel 
iniruso.  5°  Non  licere  mulieribus  post  partum  benedictionem  acciperfc 
a  Parocho  iurato.  6°  Licere  in  periculo  mortis  absolutionem  accipere 
a  sacerdote,  vel  Parocho  iurato,  vel  intruso,  deficiente  quovis  alio  catho- 
lico  sacerdote.  7°  Licere  sacerdotibus  non  ieiunis  hostias  consumere  a  ca- 
tholicis  sacerdotibus  consecratas ,  ne  in  manus  intrusorum  veniant,  quoties 
alius  sacerdos  ieiunus  non  adsit,  nec  alia  ratione  consuli  possit  reverentiae 
iisdem  hostiis  debitae,  8°  Denique  debere  genua  fiecti  coram  hostiis  con- 
secratis  ab  intrusis,  et  schismaticis.  Hic  tamen  Pontifex  mandat,  ut  ca- 
tholici  declinare  curent  occasiones  occursus  schismaticorum .  cum  Sa- 
cramentum  deferunt,  ne  videantur  cum  schismaticis  communicare.  Thei- 
ner,  docum.  ined.,  tom.   1,  n.  57. 


DE    DELICTIS    ECCLKS.  2^7 

258.  Ecclesia  nedum  reprobat  haereticos,  sed  et  eorum 
libros  ,  liberosque.  Liberi  tnim  eorum  irregularitate  no- 
tantur  (l);  libri  vero  eorum  damnantur,  quia  ex  quo  au- 
ctores  damnati  sunt  ,  scripta  eorum  admitti  non  pos- 
sunt  (2).  Hinc  haereticorum  libri  ,  ob  haeresim  ,  vel  falsi 
dogmatis  suspicionem  damnati ,  a  catholicis  cuiuscumque 
gradus  et  conditionis  sint  (3),  absque  S.  Sedis  licentia  im- 
primi,  legi,  retineri,  defendi  non  possunt  sub  poena  excom- 
municationis  Papae  reservatae  (4). 

(l)  Vide  tit.  de  his  ,  qui  prom.  non  pos.  —  (2)  Cap.  de  haeret.  et 
ib.  Gloss.  —  (3)  Bul.  kpostolatus  officium  Urbani  VIII.  —  (4)  Reg.  IO, 
Ind..  et  Bul.  Coenae ,  §  1.  Hinc  patet  discrimen  inter  libros  damnatos 
primae  classis,  et  alios  secundae,  vel  tertiae  classis :  nam  hi  postremi , 
si  damnati  sint  ob  haeresis ,  vel  fahi  dogmatis  suspicionem  ,  inferunt  ex- 
communicationem  non  reservatam ;  alias  tantum  peccati  lethalis  reatum 
inferunt.  Index  autem  librorum  prohibitorum  etiam  in  Gallia  usu  re- 
ceptus  est  ,  ut  probant  illius  inclytae  nationis  nova  Concilia  Provin- 
cialia.  Auct.  Inst.  iur.  can.  edit.  Parisiis  ,  an.  1853,  tom.  2,  pag.  535- 
—  Notandum  tamen  ,  quod  nunc  accessit  Bulla  Apostolicae  Sedis ,  qua 
censurae  latae  sententiae  limitantur.  In  hac  Bulla  reservationem  censu- 
rarum  ob  lectionem  ,  et  impressionem  librorum  prohibitorum  Pius  IX 
ita  facit ,  ut  primo  submittat  excommunicationi  papali  speciali  modo 
reservatae  omnes  et  singulos  scienter  legentes  sine  auctoritate  Sedis  Apo- 
stolicae  libros  apostatarum,  et  haereticorum  haeresim  propugnantes,  necnon 
libros  cuiusvis  auctoris  per  apostolicas  litteras  nominatim  prohibitos ,  eos- 
demque  libros  retinentes  ,  imprimentes,  et  quomodolibet  defendentes ;  ac  se- 
cundo  declaret,  decretum  Tridentini  in  sess.  4.  De  editwne  el  usu  sacro- 
rum  librorum  quoad  poenam  anathematis  servandum  tantum  esse  contra 
illos,  qui  libros  de  rebus  sacris  tractantes  sine  Ordinarii  approbatione  im- 
primunt,  aut  imprimi  faciunt.  Hinc  patet,  in  prima  parte  excommunica» 
tione  percuti  legentes,  retinentes,  imprimentes,  et  defendentes  libros  hae- 
reticorum  haeresim  propugnantes,  et  libros  solemniter  prohibitos,  ac  in 
secunda  anathemate  percuti  tantum  impriinentes  libros  tractantes  de 
rebus  sacris  sine  Ordinarii  approbatione.  Ideo  eorumdem  librorum  de- 
tentores,  et  venditores  ex  novissimo  iure  statuto  per  dictam  Bullam 
non  sunt  amplius  anathemati  Tridentini  subiecti. 

259-  Schisma  est  divisio,  per  quam  quis  se  separal  ab  u~ 
nitate  universalis  Ecclesiae,  in  quantum  haec  est  unum  corpus 
constans  Romano  Pontifice,  ut  capite  ,  et  Pastoribus  ac  Fide- 
libus  ,  ut  membris.  Dividitur  autem  in  purum  ,  et  coniun- 
ctum  cum  haeresi.  Purum  dicitur,  cum  quis  non  vult  com- 
municare  cum  Summo  Pontifice  ,  aut  cum  Pastoribus  et 
Fidelibus  ,  licet  illorum  agnoscat  auctoritatem,  et  horum 


268  TITULUS    XXIV. 

non  neget  Religionem.  Coniunctum  vero  cum  haeresi  tunc 
dicitur,  cum  quis,  ut  assolet,  nedum  renuit  communicarer 
sed  insuper  vel  detrahit  Religioni ,  vel  legitimorum  Su- 
periorum  auctoritatem  non  agnoscit,  eisque  proinde  obe- 
dire  detrectat.  Si  schisma  sit  coniunctum  cum  haeresi  r 
schismaticus  punitur  iisdem  poenis,  quibus  haereticus;  si 
vero  sit  purum,  punitur  excommunicatione  Summo  Pon- 
tifici  in  Bulla  Coenae  et  in  Bul.  Apostolicae  Sedis  Pii  IX 
reservata ,  inhabilitate  ad  obtinenda  beneficia  ,  ac  digni- 
tates  ecclesiasticas  (l),  et  insuper  beneficiis  prius  obtentis 
potest  privari  (2),  et  irregularitate  notatur. 

(l)  Cap.  5,  de  elect.  —  (2)  Cap.  unic.  de  schism.  in  6.  Pius  Papa  VL 
has  poenas  applicavit  in  casu  recentioris  schismatis  Gallicani,  ut  videre 
est  in  eius  litteris  datis  omnibus  Episcopis  regni  Galliarum  die  13  apr. 
1791.  Theiner,  docum.  ined.,  tom.  1,  n.  19  et  21.  —  Diximus  schisma 
purum  habere  adiunctam  excommunicationem  Papae  reservatam  ,  quia 
novissima  citata  Bulla  Apostolicae  Sedis  Pii  IX  ,  utitur  iisdem  ferme 
verbis,  quibus  Bulla  Coenae;  ideo  cum  Doctores  sub  imperio  huius  Bul- 
lae  scribentes  communiter  docerent,  etiam  schismaticos  absque  distin- 
ctione  inter  puros,  et  haeresi  adhaerentes,  esse  excommunicationi  subie- 
ctos  ;  idem  etiam  post  hanc  Bullam  Pianam  tenendum  videtur.  Ratio 
in  eo  est,  quod  licet  in  principio  possit  esse  schisma  absque  errore  in 
iide,  postea  transit  in  haeresim.  Revera,  ut  docuit  Nicolaus  Papa,  schi- 
sma  purum  est  quod  in  principio  quidem  aliqua  ex  parte  intelligi  potest : 
caeterum  nullum  schisma  non  aliquam  sibi  confingit  haeresim ,  ut  recte  ab 
Ecclesia  recessisse  videatur.  Can.  26,  c.  24,  q.  3- 

260.  Apostasia  est  defectio  a  fide  ,  vel  religione  ,  vel  or- 
dine  suscepto.  Hinc  triplex  est  apostasia  ,  nempe:  a  Fider 
a  Religione ,  vel  ab  Ordine.  Apostasia  a  Fide  fit ,  cum 
quis  Fidem  ex  integro  deserit ,  ut  si  Christianus  Iudai- 
smum,  vel  idololatriam  amplectatur;  et  sic  apostata,  poe- 
nis  haereticorum  punitur,  ac  apostata  perfidiae  dicitur  (l). 
Apostasia  a  Religione  fit  ,  cum  quis  absque  Superioris 
licentia  a  Religione  ,  quam  professus  est  ,  recedit  animo 
ad  ipsam  numquam  revertendi;  et  sic  apostata,  punitur 
excommunicatione  latae  sententiae  non  reservala  a  mo- 
mento,  quo  Religiosus  habitum  Religionis  dimittit  (3).  Ac 
praeterea  incurrit  poenas  et  censuras  pro  hoc  casu  in 
unoquoque  regulari  Ordine  sancitas,  quibus  derogare  no- 
luit  Pius  Papa  IX   in   sua    novissima   Bulla    censurarum 


DE    DELICTIS    ECCLES.  269 

limitativa  (3).  Decrevit  tamen  in  ea  ,  Religiosum  a  Reli- 
gione  eiectum  ,  et  extra  Reli^ionem  viventem  ipso  iure 
suspcnsione  perpetua  affici  ab  Ordinum  exercitio,  quam 
S.  Pontifici  reservat.  Cum  tamen  Pontifex  loquatur  de 
Religiosis  eiectis  intelligendus  videtur  de  Religiosis  iuxta 
formam  canonicam  ciectis  (4),  non  de  fugitivis,  quos  sub 
imperio  iuris  antiqui  remanere  arbitramur ,  quosque  in 
casu  Tridentinum  voluit  tamquam  apostatas  puniri  (5). 
Apostasia  denique  ab  Ordine  fit,  cum  quis  in  sacris  Or- 
dinibus  constitutus  habitum  clericalem  propria  auctoritate 
exuit,  seque  ad  statum  laicalem  transfert,  et  sic  apostata, 
privilegiis  clericalibus  privatur,  et  potest  maiori  excom- 
municatione  percuti  (6). 

(l)  Cap.  13,  de  haeret.  in  6.  Apostata  in  hoc  casu  in  eo  distinguitur 
ab  haeretico,  quod  hic  talis  est  per  negationem  etiam  unius  tantum  ex 
iidei  articulis  :  ille  vero  per  omnium  articulorum  negationem.  De  apo- 
statis  regni  Serviae ,  qui  transibant  vel  fingebant  ad  mahometismum 
transire  haec  inter  alia  praescripsit  Benedictus  XIV,  ut  qui  volunt  se- 
peliri  in  monumentis  Turcarum  ,  et  mulieres  ,  quae  tenent  Turcarum 
contubernium  ,  in  vita  et  in  morte  priventur  sacramentis.  Bul.  Inter 
omnigenas  eiusd.  Pontif.  —  (2)  Cap.  2,  ne  cler.  vel  monachi.  —  (3)  Bul. 
Apostohcae  Sedis  Pii  IX  —  Supr.  n.  222.  —  (5)  Sess.  25  ,  c.  19,  de 
reg.  —  (6)  Pirhing,  de  Apost.,  n.  5. 

261.  Simonia  a  Simone  Mago  nuncupata,  qui  ab  Apo- 
stolis  pretio  emere  contendebat  dona  Spiritus  Sancti,  est 
studiosa  voluntas  emendi ,  aut  vendendi  pretio  temporali  ali- 
quid  spirituale,  vel  spiriluali  annexum.  Dicitur  voluntas  stu- 
diosa,  nempe  rite  deliberata  ;  emendi  et  vendendi,  seu  al- 
terius  ineundi  contractus  non  gratuiti;  pretio  temporali,  hoc 
est  per  munus  a  manu,  aut  a  lingua,  aut  ab  obsequio  (l); 
aliquid  spirituale,  ut  sunt  virtutes,  sacramenta,  orationes; 
vel  spirituali  annexum  ,  ut  sunt  vasa  sacra  ,  ecclesiastica 
iura  patronatus  ,  et  beneficia.  Caeterum  quandoque  est 
contra  ius  divinum  ,  ut  vendere  Sacramentum  ;  et  quan- 
doque  tantum  contra  ius  ecclesiasticum ,  ut  permutare 
beneficium  propria  auctoritate  (2). 

Simonia  dividitur  in  mentalem,  conventionalem  et  realem. 
Mentalis  est,  qua  sine  conventione  datur  temporale  cum 
intentione  obligandi  recipientem  ad  reddendum  spirituale, 


270  TITULUS    XXIV. 

aut  vicissim.  Conventionalis  ,  qua  datur  temporale  cum 
pacto  recipiendi  spirituale,  aut  vicissim ;  absque  eo  tamen 
quod  utrimque  facta  sit  pacti  executio.  Demum  realis  , 
qua  dictum  pactum  fuit  utrimque  executione  saltem  in- 
choata  completum.  Si  simonia  in  materia  beneficiorum 
committatur ,  proprio  nomine  Confidentialis  appellatur , 
quae  tunc  occurrit,  cum  quis  alteri  dat ,  cedit ,  aut  pro- 
curat  beneficium  cum  confidentia  ,  sive  intentione  eum 
obligandi ,  ut  deinceps  tale  beneficium  sibi  resignet  aut 
alteri ,  vel  sibi  vel  alteri  pensionem  partemve  fructuum 
solvat. 

(l)  S.  Gregorius  ita  definit  haec  munera :  Munus  quippe  ab  obsequio, 
est  sabiectio  indebite  impensa:  munus  a  manu,  pecunia  :  munus  a  lingua, 
favor.  Can.  114,  c.  1  ,  q.  l.  Tale  obsequium  foret ,  si  Clericus ,  nullo 
accepto  stipendio,  sub  promissione  beneficii,  in  munere  secretarii  Prae- 
lato  deserviret  ,  vel  Praelati  negotium  in  curia  Romana  promoveret. 
Cap.  12,  de  Simonia.  Pecunia  indicat  rem  pretio  aestimabilem  datam  , 
promissam  ,  vel  remissam  ,  uti  remissio  debiti.  Pecunia  enim  omnium 
rerum  vice  fungitur  «  quidquid  homines  habent  in  terra,  omnium  quo- 
»  rum  domini  sunt  ,  pecunia  vocatur  ;  servus  ,  vas,  ager,  arbor,  pecus. 
r>  quidquid  horum  est,  pecunia  dicitur.  Ideo  autem  pecunia  vocata  est, 
»  quia  antiquitus  ,  quod  habebant ,  in  pecoribus  habebant  ».  Can.  6, 
c.  l,  q.  3.  Favor  demum  complectitur  laudes,  commendationes  et  pre- 
ces  apud  potentem  pro  aliquo  cum  pacto  expresso,  vel  tacito,  ut  lau- 
datus  laudantem  beneficio  remuneret.  —  (2)  Reiffenstuel,  de  Sim.  n.  24 
et  seqq. 

262.  Gravissimum  sane  scelus  est  Simonia ,  ita  ut  si- 
moniaci  ha^reticis  similes  dicantur,  et  Tudam  proditorem 
imitentur.  Nihilominus  si  Simonia  pure  mentalis  sit,  nulla 
plectitur  ecclesiastica  poena,  quia  de  internis  non  iudicat 
Ecciesia  ;  ac  proinde  solum  Deum  habet  ultorem  ,  et  in 
ea  sujficit  per  solam  poenitentiam^  suo  satisfacere  Creatori  (l). 
Item  si  pure  conventionalis  sit  absque  ulla  pacti  execu- 
tione,  vel  etiam,  iuxta  probabiliorem  sententiam,  conven- 
tionalis  mixta  cum  executione  pacti  ex  una  tantum  parte, 
alia  repugnante  vel  inscia,  nulla  ecclesiastica  poena  ple- 
ctitur,  quia  nullibi  invenitur  in  iure  his  Simoniae  specie- 
bus  poena  statuta,  et  aliunde  in  poenis  benignior  est  inter- 
pretatio  facienda  (2).  Ab  hac  tamen  regula  excipitur  ele- 
ctio  Summi  Pontificis,  in  qua  Simonia  conventionalis  pu- 


DE    DELICTIS    ECCLES.  271 

nitur  (3).  Si  denique  sit  realis  etiamsi  occulta  poenae 
ipso  iure  infliguntur  contra  Simoniacos  ob  ingressum  in 
Religionem  .  ob  ordinum  collationem  ,  et  ob  collationem 
aut  confidentiam ;  in  aliis  vero  casibus  ,  ut  in  venditione 
rerum  sacrarum,  aut  ecclesiasticae  iurisdictionis,  aut  Ca- 
pellaniarum  non  collativarum,  Simonia,  etiamsi  realis,  nul- 
Iam  in  iure  sancitam  refert  poenam  (4). 

Simoniaci  ob  ingressum  in  Religionem  contrahunt    su- 
spensionem  ,  si  collegialiter  Simonia   sit  commissa,  et  ex- 
communicationem  papalem,  si  commissa  sit  singulariter  (5): 
professio  tamen  est  valida,  sed  professus  durae  subiicien- 
dus  est  poenitentiae  (6).  Simoniaci  ob  ordinum    collatio- 
nem    eamdem    excommunicationem    contrahunt  (7)  ;    sed 
praeterea  ordinans  fit  suspensus  a  collatione  ordinum,  et 
per  triennium  ab  ingressu  in  Ecclesiam ;    ordinatus  vero 
a  susceptorum  ordinum  exercitio,  et  a  promotione  ad  alios 
superiores  (8).  Simoniaci    demum    in    materia    beneficio- 
rum  ,  ut  electores  ,  praesentantes  ,  confercntes ,  cedentes, 
permutantes  ,  aliique  ,  praeter  eamdem    excommunicatio- 
nem,  privantur  beneficiis  sic  obtentis,  eorumque  fructibus, 
fiunt  inhabiies  absque  Summi  Pontificis  dispcnsatione  ad 
ea,  aliaque  quaecumque  in  posterum  obtinenda,  et  etiam 
beneficiis  ante  Simoniam  habitis  sunt  privandi,  ac  depo- 
nendi  (9).  Verum  Simoniaci  in  collatione  Ecclesiarum  pa- 
rochialium,  ipso  iure,  praecedentibus  etiam  beneficiis  pri- 
vantur  (10).  Simonia    demum    confidentialis    iisdem    fere 
poenis,  sed  a  specialibus  legibus  damnatur  (11);  et  plu- 
ribus  diversisque  modis  committitur.  Porro  haec  Simonia 
damnatur,  etiamsi  tantum  mixta  conventionalis  sit,  et  non 
realis  (12);  et  committitur  per  accessum ,  regressum  ,  in- 
gressum    ad    unum  idemque  beneficium  (13),  et  per  sti- 
pulationem  fructuum  ,  vel  pensionis  in  eodem    beneficio. 
Et  per  hoc  differt  confidentialis  ab  alia    Simonia  in  ma- 
teria  beneficiorum  ,  quod  illa  vertitur  super    eodem    be- 
neficio,  haec  vero  locum  habet  quotiescumque  temporale 
pro  spirituali  datur,  etiamsi  esset  aliud   beneficium  (14). 

(l)  Cap.  ult.  de  Sim.  —  (2)  Cap.  49,  de  reg.  iur.  in  6.  Actus  tamen, 
et  contractus  ita  stipulati  iure  ex  communi  sententia  non  consistunt , 
quia  contra  legem  gesti.  Card.  Soglia,  Inst.  iur.  priv.,  §  236.  —  (3)  Bul. 


272  TITULUS    XXIV. 

Cum  tam.  Iulii  II.  Haec  censura  Papae  reservata  fuit  in  Bul.  Aposto- 
licae  Sedis  Pii  IX.  —  (4)  S.  De  Ligorio,  Hom.  Apost.,  1.  4,  n.  53-  — 
(5)  Extrav.  Sane  de  sim.  int.  com.  Haec  excommunicatio  reservata  Pa- 
pae  fuit  a  Pio  IX  ,  in  cit.  sua  Bulla ,  quae  de  suspensione  mentionem 
non  facit.  —  (6)  Cap.  40,  de  Sim.  —  (7)  Extrav.  Cum  detesidbile  de 
sirn.  int.  com.  in  qua  excommunicantur  sub  reservatione  papali  omnes 
dantes  et  recipientes,  mediatores,  et  non  reyelantes  tantum  crimen,  quae 
subsistere  adhuc  videtur  post  citatam  Bullam  Pii  IX  eoquod  hic  Pon- 
tifex  in  suo  robore  servat  censuras  Tridentini,  et  Tridentinum  in  Sess. 
24,  cap.  14  ,  de  ref.  poenas  Sacrorum  canonum  contra  Simoniacos  re- 
servat.  —  (8)  Cap.  45,  de  Sim.  Reiffenstuel,  eod.  tit.  n.  257.  Ex  iure 
tamen  novissimo  cit  Bullae  Pianae  hae  poenae  suspensionis  videntur 
abrogatae  :  nam  eadem  Bulla  de  his  suspensionibus  omnino  silet  .  et 
abrogat  quoad  censuras  ius  antiquum,  quod  in  ea  non  fuit  conservatum; 
nam  ibi  Pontifex  decernit,  mutationes  et  derogationes  omnes  et  singu- 
las  a  praedicta  sua  Bulla  constitutionibus  anterioribus  et  sacris  Cano- 
nibus  Conciliorum  Generalium  etiam  Tridentini  factas,  ratas  et  firmas 
esse  debere.  —  (9)  Cit.  Extrav.  Cum  detestabile ,  Bul.  Cum  primum 
S.  Pii  V,  §  3,  et  Reiffenstuel  ,  cit.  loc,  n.  263,  et  seqq.  Sed  Pius  IX 
in  cit.  sua  Bulla  reservatae  excommunicationi  submittit  tantum  reos  Si- 
moniae  realis  in  beneficiis  quibuscumque,  eorumque  complices.  —  (]0)  Tri- 
dentinum  Sess.  24,  cap.  18,  de  ref.  —  (11)  Bul.  Romanum  Pontificem 
Pii  IV  et  Bul.  Intolerabilis  S.  Pii  V,  §  3.  Pius  vero  IX  in  cit.  Bulla 
declarat  excommunicationi  reservatae  subiacere  reos  Simoniae  confiden- 
tialis  in  benefiais  quibuslibet,  cuiuscumque  sint  dignitatis.  —  (12)  Cit.  Bul. 
lntolerabilis  S.  Pii  V,  §  3.  Dicitur  Simonia  coniidentialis  mixta  cum  ex 
una  parle  rei  traditio  facta  fuit.  Nec  videtur  contradicere  novissima 
citata  Bulla  Piana,  quia  ab  ea  damnatur  sub  excommunicatione  papali 
Simonia  confidentialis,  et  non  distinguitur  inter  realem  ,  et  conventio- 
nalem  mixtam ;  sed  ubi  ius  non  distinguit,  neque  nos  distinguere  de- 
bemus.  —  (13)  «  Accessus,  est,  ait  Card.  Soglia,  Inst.  iur.  priv.,  §  236, 
»  quando  is  ,  qui  ad  beneficii  collationem  concurrit  eligendo  ,  confir- 
»  mando  ,  aut  praesentando  ,  ex  inito  pacto  confidit  idem  beneficium 
»  sibi  ,  aut  alteri  resignatum  iri  ;  veluti  si  quis  beneficium  accipiat  , 
»  inito  pacto  cum  patrono  ,  illud  suo  tempore  resignandi  in  favorem 
»  alterius  ,  qui  nondum  per  aetatem  habilis  est.  Regressus ,  est ,  cum 
»  quis  ea  conditione  beneficium  resignat  ut  resignatarius  sibi  vel  al- 
»  teri  idem  beneficium  redditurus  sit ;  puta  si  quis  infirmitate  corre- 
»  ptus  alteri  beneficium  suum  resignet  cum  pacto  in  idem  beneficium 
»  regrediendi,  si  convaluerit.  Ingressus,  est ,  cum  quis  beneficium  sibi 
»  collatum,  et  nondum  possessum  eo  pacto  resignat,  ut  in  illud  postea 
»  ingrediatur ,  si  resignatarius  vita  periclitari ,  aut  meliori  beneficio 
»  donari  contigerit  ».  Cit.  Bul.  lntolerabilis.  —  (14)  Propterea  si  quis 
beneficium  resignet  ea  conditione  ,  ut  resignatarius  aliud  suum  benefi- 
cium  renunciet  in  favorem  tertii,  vel  praesent.ans,  aut  conferens  bene- 
ficium  recipiat  temporale  pretium,  quod  ex  eo  beneficio  non  proveniat, 
erit  quidem  Simonia  conventionalis  vel  realis ,  non  vero  confidentialis. 
Cit.  Soglia,  eod.  loc. 


DE    DELICTIS    ECCLES.  273 

263.  Blasphemia  est  verbum  contumeliosum  in  Deum 
prolatum.  Verbum  tamen  hoc  habetur  in  Deum  prolatum, 
cum  in  Beatissimam  Virginem  Mariam,  aut  Sanctos  pro- 
fertur  ,  quia  ut  in  Virgine  ,  et  Sanctis  colitur  Deus  ,  ita 
etiam  offenditur.  Blasphemia  divitur  in  haereticalem ,  et 
simplicem :  haereticalis  est ,  cum  aliquid  fidei  contrarium 
de  Deo  asseritur,  vel  negatur ;  simplex  vero,  cum  absque 
errore  in  fide ,  quis  Deo  imprecatur.  Haereticalis  recen- 
setur  inter  delicta  mere  ecclesiastica ,  simplex  autem  in- 
ter  mixta.  Blasphemi  in  veteri  Hebraeorum  lege  erant 
morte  mulctandi,  lapidibusque  obruendi(l);  ex  iure  ca- 
nonico  sunt  deponendi,  si  Clerici,  et  anathematizandi ,  si 
laici  (2)  ;  quae  poenae  adauctae  fuerunt  a  posterioribus 
Summis  Pontificibus  ,  et  praesertim  a  Leone  X  (3)  ,  a 
S.  Pio  V  (4),  qui  inter  caetera  illud  decrevit,  quod  Cle- 
ricus  blasphemus  pro  prima  vice,  fructibus  unius  anni  bene- 
ficiorum  suorum,  pro  secunda,  ipsis  beneficiis  privetur,  et 
pro  tertia,  deponatur  (5). 

(l)  Levit.  cap.  24.  —  (2)  Can.  10,  c.  22  ,  q.  l.  —  (3)  Bul.  Supernae. 
—  (4)  Bul.  Cum  primum.  —  (5)  Reiffenstuel ,  de  maled.,  n.  20  ,  Sed 
insuper  blasphemi  ex  iure  civili  aliis  poenis  corporis  afflictivis  coer- 
cendi  sunt,  quod  boni  Rerumpublicarum  duces  quovis  tempore  suis  le- 
gibus  exequi  curarunt,  poena  triremis,  carceris,  aut  mitiori  poena  bla- 
sphemos  plectendo.  Cum  vero  hoc  blasphemiae  crimen  infaustis  hisce 
temporibus  nimium  frequens,  et  quasi  commune  factum  sit,  S.  Congre- 
gatio  Inquisitionis  pro  Statu  Pontificio  Litteram  encyclicam  recenter 
emisit,  qua  mandat,  ut,  sola  veritate  rei  inspecta,  summarie  contra  bla- 
sphemos  procedatur,  et  ut  correpti  in  flagranti  crimine  in  carcere  de- 
trudantur.  Anal.  Iur.  Pont.  ad  an.   1857,  p.  2676. 

264.  Sacrilegium  est  violatio  personae,  rei  aut  loci  Deo 
sacri ;  et  ut  blasphemia  Deo  iniuria  irrogatur  verbis,  ita 
in  sacrilegio  factis  ;  ac  proinde  pro  ea  parte,  qua  iniuria 
tantum  Deo  irrogatur  ad  delicta  mere  ecclesiastica  per- 
tinet.  Sacrilegium  triplex  est,  nempe  personalt,  quod  com- 
mittitur  in  personis  Deo  sacris,  ut  per  peccatum  contra 
sextum,  et  per  percussionem ;  reale,  quod  committitur  in 
rebus  Deo  sacris,  ut  per  profanationem,  perque  furtum, 
quod  fit  auferendo  sacrum  de  sacro,  sacrum  de  non  sacro, 
et  non  sacrum  de  sacro,  sicut  Doctores  loquuntur;  ac  de- 

Instit.   Canon.  Vol.  I.  18 


2?4  TITULUS     XXIV. 

nique  locale,  quod  committitur  in  Ecclesia  per  irriveren- 
tiam  ,  perque  pollutionem.  Iam  vero  sacrilegium  perso- 
nale  per  percussionem,  papalis  excommunicationis  poena 
punitur  (l);  alii  vero  sacrilegii  casus  ex  iure  canonico 
puniuntur  poenis  arbitrariis  (2). 

Huc  spectat  magnum  illud  delictum ,  quod  Confes- 
sarius  in  audiendis  confessionibus  committit  ,  quando  in 
actu  confessionis  ,  vel  ante  ,  vel  immediate  post ,  occa- 
sione  ,  aut  praetextu  confessionis  ,  vel  etiam  extra  con- 
fessionem  in  loco  ad  audiendas  confessiones  destinato,  ad 
inhonesta,  et  turpia  poenitentem  provocat.  Hoc  delictum 
sollicitatio  dicitur,  et  ob  triplicem  allatam  rationem  infan- 
dum  sacrilegium  est ;  nam  sacram  personam  ipsius  con- 
fessarii  offendit,  rem  sacram.  scilicet  sacramentum  Poe- 
nitentiae,  profanat,  et  sacrum  locum,  vel  Ecclesiam  de- 
turpat :  unde  gravissimis  poenis  a  iure  plectitur ;  et  qui- 
dem  post  plures  Summorum  Pontificum  constitutiones. 
Benedictus  XIV  (3)  contra  delinquentes  infert  suspensio- 
nem  ferendae  sententiae  ab  ordine,  et  beneficio,  et  per- 
petuam  inhabilitatem  ad  Missae  celebrationem  (4):  insu- 
per  praecedentem  Bullam  confirmans  Gregorii  XV  (5) 
mandat,  ut  sollicitatores  a  sollicitatis  Inquisitori,  vel  Or- 
dinario  denuncientur,  ut  confessarii  teneantur  poenitentes, 
quos  noverint  fuisse  ab  aliis  sollicitatos  ,  de  obligatione 
denunciandi  sollicitatores  monere  ,  et  ut  eos  ,  nisi  facta 
denunciatione  ,  non  absolvant.  Quod  si  huiusmodi  impii 
confessarii  sollicitatos  audeant  docere  ,  non  adesse  onus 
denunciationis,  si  apud  ipsos  confiteantur,  vel  si  eos  ab- 
solvant  in  peccato  turpi  lapsos  ,  excommunicationem  in- 
currant  Papae  reservatam,  invalide,  excepto  mortis  arti- 
culo  et  necessitate  ,  absolvant ,  et  merito  de  haeresi  su- 
specti  habeantur  (6). 

(l)  Cap.  22,  de  sent.  excomm.  —  (2)  Ex  iure  vero  civili  gravissimis 
temporalibus  poenis  quandoque  plectuntur  sacrilegi ,  et  plecti  semper 
debent  a  catholico  Principe.  —  (3)  Bul.  Sacramentum  Poenitentiae.  — 
(4)  Probabiliter  ad  incurrendam  hanc  inhabilitatem  requiritur  iudicis 
declaratio;  ab  ea  tamen  Episcopus  dispensat ,  si  sit  occulta,  quia  pro- 
venit  ex  delicto  occulto  —  (5)  Bul.  Universi  Dominici  gregis  —  (6)  In 
poenis  proferendis  caute  procedendum  est  ,  et  in  praxi  regula  est  ,  ut 
denunciatus  Confessarius  ,  ad  primam  denunciationem  vigiletur ,  ad  se^ 


DE    DELICTIS    ECCLES.  275 

cundam  vigiletur  atteniius,  et  ad  tertiam  contra  ipsum  procedatur.  Quo- 
modo  autem  procedatur  dicimus  in  nostra  Theorica  et  Praxi  Regiminis 
Dioecesant.  —  Quae  supra  de  sacrilegis  per  clericorum  percussionem 
diximus  confirmatur  a  notissimo  Canone  Si  qais  suadente  diabolo,  c.  17, 
q.  4.  Inter  alios  deinde  sacrilegos  notandi  sunt,  qui  per  furtum  sacrum 
cum  Ecclesiae  effractione  res  Ecclesiae  surripuerunt  ,  qui  excommuni- 
cationem  papalem  ex  iure  antiquo  incurrunt,  cit  cap.  22,  de  sent.  ex- 
com.  Iure  autem  novissimo  ex  Bulla  Apostolicae  Sedis  Pii  IX  ,  certum 
est  ,  percussores  clericorum  incurrere  excommunicationem  Papae  sim- 
pliciter  reservatam ;  nam  ipse  Pontifex  in  ea  edixit  huic  reservationi 
subiacere  violentas  manus ,  suadente  diabolo  ,  iniicientes  in  clericos ,  vel 
utriusque  sexus  monachos,  exceptis  quoad  reservationem  casibus,  et  personis, 
de  quibus  iure  aut  privilegio  permittitur,  ut  Episcopus,  aut  alius  absolvat. 
Similiter  certum  videtur  sustineri  tamquam  reservatam  excommunica- 
tionem  contra  praedictos  Ecclesiarum  effractores;  quia  licet  eos  non  no- 
minet  citata  Piana  Bulla,  percutit  tamen  Concilium  Tridentinum,  cuius 
censurae  in  suo  robore  manent  ob  expressam  eiusdem  Bullae  declara- 
tionem.  Hoc  quidem  Concilium  innovat  ,  et  exacte  ab  omnibus  obser- 
vari  mandat  sacros  canones ,  et  concilia  generalia  ,  nec  non  alias  Aposto- 
licas  sanctiones  in  favorem  ecclesiasticarum  personarum,  libertatis  ecclesia- 
sticae  ,  et  contra  eius  violatores  editas.  Sess.  25  ,  c.  20  ,  de  ref.  Demum 
cit.  Bulla  Piana  excommunicationem  speciali  modo  Papae  reservatam 
pronunciat  contra  absolventes  complicem  in  peccato  turpi  etiam  in  mortis 
articulo,  si  alius  sacerdos  licet  non  approbatus  ad  Confessiones,  sine  gravi 
aliqua  exoritura  infamia  et  scandalo,  possit  excipere  morientis  confessionem. 
Sed  insuper  excommunicationem  nemini  reservatam  pronunciat  contra 
negligentes,  sive  culpabiliter  omittentes  denunciare  infra  mensem  Confessa- 
rios ,  sive  Sacerdotes  a  quibus  soUicitati  fuerint  ad  turpia  in  quibuslibet 
casibus  expressis  a  Praedecess.  nostris  Gregorio  XV.  Constit.  Universi  20 
augusti  1622,  et  Benedicto  XIV.  Conslit.  Sacramentum  poenitentiae  1  iu- 
nii  IJ41. 

265.  Sortilegium  est  divinatio  per  sortes,  ant  falsa  signa 
ad  futura ,  vel  occulta  conoscenda  ;  sed  late  sumptum  om- 
nem  superstitionem  ,  et  divinationem  ,  et  magiam  com- 
prehendit  (l).  Sortes  mittere  absque  speciali  Dei  inspi- 
ratione,  ut  plurimum,  nefas  est,  etiamsi  ordinarentur  ad 
bonum.  Nefas  profecto  est  occultorum  manifestationem  a 
daemone  quaerere  ,  aut  a  fortuna  quae  Gentilium  deus 
erat,  quia  idololatrica  sortitio  foret.  Nefas  quoque  est,  oc- 
cultorum  manifestationem  ,  modo  extraordinario  absque 
superno  instinctu,  et  gravi  necessitate  ,  a  Deo  exquirere 
quod  Dei  tentatio  foret.  Sic  non  est  licitum  sorte,  aper- 
tis  sacrorum  etiam  librorum  paginis  ,  futura  et  occulta 
inquirere  (2);  nec  astrologicis  inspectionibus  quaerere,  ut 


276  TITULUS   XXVI. 

furtum  Ecclesiae  factum  reperiatur  ,  et  recuperetur  (3); 
nec  electiones  ecclesiasticas  per  sortes  facere  ,  quae  ,  si 
fiant,  ipso  iure  nullae  declarantur  (4) ;  nec  damnatis  su- 
perstitionibus  uti  ad  victoriam  in  ludo,  vulgo  Lotto,  quae- 
rendam  (5)  ;  nec  vaticinationes  de  statu  reipublicae 
Christianae,  vel  Sedis  Apostolicae,  sive  de  vita,  et  morte 
Romani  Pontificis  pro  tempore  existenti ,  eiusque  usque 
ad  tertium  gradum  consanguineorum  (non  affinium)  re- 
cipere  ,  et  retinere  (6).  Nihilominus  licitum  erit  ex.  gr. 
sorte  agros  ,  vel  haereditatem  dividere  ,  lites  et  discor- 
dias  componere,  et  quis  prius  in  bello  in  hostem  impe- 
tum  facere  debeat  determinare,  modo  religiose ,  iuste  et 
recte  id  fiat  (7). 

Multis  modis  committitur  sortilegium,  sicut  exponunt 
Canonistae  et  Theologi ,  quos  per  summa  capita  indicat 
Sixtus  V  (8)  qui  inter  alia  haec  habet :  Alii  praeterea  e- 
tiam  in  corporibus  obsessis,  vel  lymphaticis,  et  phanaticis  mu- 
lieribus ,  daemones ,  de  futuris ,  et  occultis  rebus ,  aut  tactis, 
exquirunt,  ut  merito  ab  eis,  quos  Dominus  in  Evangelio  tacere 
imperavit,  vanas,  mendacesque  referant  responsiones.  His  ver- 
bis  nobis  videntur  significati  etiam  hodiernorum  tempo- 
rum  Magnetizatores ,  qui  praestigio  somnambulismi  ,  et 
clarae  intuitionis  per  mulierculas  gesticulationibus  non 
semper  verecundis  abreptas  invisibilia  quaeque  conspicere 
effutiunt,  ac  de  ipsa  rcligione  sermones  instituere,  animas  mor- 
tuorum  evocare ,  responsa  accipere  .  ignota  et  longinqua  dete- 
gere ,  aliaque  id  genus  superstitiosa  exercere  ausu  temerario 
praesumunt  (9).  Hi  quidem  videntur  novi  Pythones  ,  et 
novae  Pythonissae.  Gravissimum  sane  crimen  est  sortile- 
gium  ,  quod  idololotriam  ,  vel  haeresim  sapit  ,  quodque 
propterea  gravissimis  plectitur  poenis,  uti  est  infamia,  in 
laicis  olim  excommunicatio,  in  Clericis  depositio  ,  et  pri- 
vatio  beneficiorum ;  sed  delinquentes  gravioribus  adhuc 
plectendi  sunt  poenis  pro  criminis  immanitate  (10). 

(l)  Doctor.  ad  tit.  de  sortil.  —  (2)  Cap.  1,  de  sortil.  — (3)  Cap.  2, 
eod.  —  (4)  Cap.  3,  eod.  —  (5)  Mot.  propr.  Clementis  relat.  a  Giraldo 
ad  tit.  de  sortil.  —  (6)  Bul.  Inscrutabilis  Urbani  VIII.  —  (7)  Sortes 
ex  divina  revelatione,  vel  inspiratione,  esse  licitas,  nemo  dubitare  po- 
test.  Plurirna  enim  fuerunt  in  veteri  lege  per  sortes  definita,  ut  legimus 


DE    DELICTIS    ECCLES.  277 

penes  Gratianum  in  princ.  caus.  26  ,  quaest.  2  ,  et  penes  Gonzales  ad 
cap.  1,  de  sortil.,  n.  5;  et  ipsi  Apostoli  per  sortes  S.  Matthiam  in  A- 
postolum  elegerunt.  Act.  Apost.,  cap,  1.  —  (8)  Bul.  Coeli  et  terrae.  — 
(9)  Epist.  Encycl.  S.  Inquisitionis  ad  omnes  Episcopos  ,  4  aug.  1856. 
Ead.  S.  Inquisitio  interrogata  prius  die  28  iul.  184O,  statuerathoc  prin- 
cipium  :  Applicatio  principiorum  et  mediorum  pure  physicorum  ad  res  et 
effectus  vere  supernaturales ,  ut  physice  explicentur ,  non  est  nisi  deceptio 
omnino  illicita  ,  et  haereticalis.  Interrogata  similiter  anno  1841  ,  die  20 
april.  et  19  maii  ,  an  usus  magnetismi  foret  licitus,  respondit:  Usum  , 
sive  exercitium  magnetismi ,  prout  in  casu  exponitur,  non  licere.  Deinde , 
crescente  abusu  huius  detestabilis  superstitionis  necessarium  iudicavit  , 
usum  magnetismi  severe  interdicere,  et  insimul  auctores,  cooperatores, 
et  factores  punire.  Unde  in  Encyclica  ad  Episcopos  ,  et  Inquisitores 
status  Pontificii  diei  21  mai  1856,  eisdem  praecepit  ,  ut  contra  delin- 
quentes  procederent  summarie  ,  via  oeconomica  ,  inspecta  rei  veritate  , 
praevio  virorum  sapientum,  et  religiosorum  consilio,  poenis  proportio- 
natis  ,  etiam  poena  carceris,  iniuncto  onere  certiorandi  ipsam  S.  Con- 
gregationem,  si  circumstantiae  trahentes  haeresim  rigorosum  iuxta  sa- 
cros  canones  processum  postularent  In  alia  demum  Encyclica  eius- 
dem  diei,  et  anni  ad  omnes  orbis  Episcopos,  postquam  declaravit,  per 
magnetismum  novum  quoddam  superstitionis  genus  invehi,  eiusque  media 
physica  ordinari  ad  effectus  non  naturales,  eosdem  docuit,  in  magnetismo 
reperiri  deceptionem  omnino  illicitam,  et  haereticalem,  et  scandalum  contra 
honestatem  morum.  Quare  ad  tantum  nefas  et  religioni,  et  societati  infen- 
sissimum  efficaciter  cohibendum  mandavit  ,  ut  omnem  impenderent  ope- 
ram  ad  magnetismi  abusus  reprimendos,  et  avellendos  ,  ut  Dominicus 
grex  defenderetur  ab  inimico  homine  ,  et  depositum  fidei  sartum  ,  te- 
ctumque  custodiretur.  —  (10)  Uti  est  degradatio,  et  traditio  curiae  sae- 
culari.  Bul.  cit.  Inscrutabilis;  perpetuus  carcer,  si  sortilegus  per  male- 
ficium  damnum  intulerit  notabile.  Bul.  Omnipotentis  Gregorii  XV  ;  et 
perpetua  inhabilitas  ad  celebrationem  Missae  ,  si  sacrificio  Missae  ad 
sortilegia  usus  fuerit.  Decret.  S.  Inquisitionis  an.  1745,  a  Bened.  XIV 
confirmat.  Giraldus  ad  tit.  de  sortil. 

266.  Delicta  mere  ecclesiastica,  sive  a  Clericis,  sive  a 
laicis  patrata,  per  iudicem  ecclesiasticum,  iuxta  sacrorum 
canonum  dispositionem  ,  conoscenda  ,  et  punienda  sunt. 
Nihilominus  ultra  debitam  eiusdem  animadversionem  quan- 
doque  a  iudice  civili  adhuc  coercentur:  et  quidem  in  lai- 
cis  sine  distinctione  in  vim  legum  civilium :  in  Clericis 
vero  eo  tantum  casu  .  in  quo  agitur  de  delicto  privile- 
giato  ,  vel  excepto  ex  Pontificis  cum  Principe  .conven- 
tione  (l). 

(l)  Devoti  Inst.   can.,  lib.  4,  §  5   et  seqq. 


278 


TITULUS  XXV. 

DE     DELICTIS     MERE     CIVILIBUS. 

Summarium:  267.  —  Quale  sit  crimen  laesae  maiestatis,  et  quot  modis  committatur?  —  268. 
Qui  sit  homicidium,  et  quot  eius  species  ?  —  269.  Duellum  omni  iure  damnatur.  —  270. 
Abortum  quam  habeat  deformitatem ,  et  quando  committatur  ?  —  271.  Quae  sint  homi- 
cidii  poenae  ?  —  272.  Quid  sit  falsum  ,  et  quot  modis  committatur  ?  —  273.  Quid  fur- 
tum  ,  et  quibus  aliis  nominibus  designetur  ?  —  274.  Quid  iniuria  et  damnum  iniuria 
datum?  —  275.  Quae  delicta  vocentur  mixta  ?  —  276.  Quid  fornicatio ,  et  quae  huius 
poena»?  —  277.  Concubinatus  gravissime  punitur.  —  278.  Quid  stuprum,  et  adulterium 
et  quae  eorum  poenae  ?  —  279.  Quid  incestus ,  et  sodomia  ,  et  quae  eorum  poenae  ?  — 
280.  Poenae  contra  incontinentes  a  iudice  sunt  declarandae.  —  281.  Clericus  hac  de 
causa  diffamatus  debet  se  purgare.  —  282.  Quis  sit  iudex  competens  in  delictis  civilibus, 
et  mixtis? 


267.  Plura  sunt  mere  civilia  delicta,  ut  laesae  maie- 
statis.  homicidii,  falsi,  furti ,  iniuriarum,  etc. ;  de  quibus 
nostrum  non  est  agere,  nisi  quatenus  poenis  spiritualibus 
plectuntur,  aut  committuntur  a  Clericis. 

Delictum,  sive  crimen  laesae  maiestatis  est  machinatio } 
sive  conspiratio  contra  vitam,  dignitatem,  seu  potestatem  Prin- 
cipis ,  vel  alterius  ,  cui  Princeps  talem  concesserit  potestatem. 
Maiestatis  autem  nomine  intelligitur  summa  in  cives  ,  ac 
subditos  legibus  soluta  potestas,  quae  duplex  est,  eccle- 
siastica  ,  et  saecularis.  Quare  laesae  maiestatis  reus  est, 
qui  machinatur  in  Summum  Pontificem:  imo  ratione  Pon- 
tificis  incidit  in  crimen ,  qui  in  Cardinales  ,  Legatos,  Pa- 
triarchas,  Archiepiscopos,  et  Episcopos  conspirat  (l):  et 
ratione  Principis  incidit  in  crimen,  qui  contra  personam 
de  eius  familia,  aut  contra  eius  auctoritatem  conspirat  (2). 

Hoc  infandum  delictum  committitur  conspiratione,  cum 
plures  in  maiestatem  machinantur;  coniuratione,  cum  plu- 
res  iuramenti  foedere  in  maiestatem  iunguntur;  rebellione, 
cum  beilo  devicti  ,  post  fidelitatem  iuratam  ,  iterum  in 
maiestatem  arma  vertunt,  qui  ideo  dicuntur  rebelles,  quasi 
revertentes  ad  bellum  ;  seditione ,  cum  plures  ab  aliis  di- 
viduntur,  et  factiones  in  maiestatem  agunt ,  quae  seditio 


DE    DELICTIS    MERE    CIVIL.  279 

dicitur  quasi  seorsum  itio  ;  ac  denique  perduellione  ,  cum 
quis  in  maiestatem  insurgit ,  sibi  eiusdem  auctoritatem 
usurpans,  qui  perduellis  appellatur,  quasi  sit  ad  duellum 
accinctus.  Post  laesam  maiestatem  divinam  ,  de  qua  egi- 
mus  in  titulo  praecedenti,  hoc  est  maximum  crimen,  quod 
privatione  beneficiorum,  inhabilitate  ad  alia  beneficia,  et 
officia  ecclesiastica  ,  et  excommunicatione  Summo  Ponti- 
fici  reservata,  aliisque  poenis  a  iure  canonico  plectitur  (3). 

(l)  Cap.  2,  de  poen.  in  6.  —  (2)  Can.  22  ,  c.  6,  q.  1.  —  (3)  C.  5, 
de  poen.  in  6.  Unde  apparet,  quam  falsa  sit,  et  hominum  societati  in- 
fensa  il-la  nova  doctrina,  quae  rebellionem  licitam  proclamat,  quaeque 
nuper  damnata  in  sequenti  propositione  fuit :  «  Legitimis  Principibus 
obedientiam  detrectare  ,  immo  et  rebellare  licet  ».  Syllab.,  propr.  63. 
—  Sed  hic  praecipue  notandum  quod  sancivit  Pius  Papa  IX ,  in  sua 
nuperrima  Bulla  Apostolicae  Sedis ,  in  qua  excommunicationi  Romano 
Pontifici  reservatae  subiicit  in  hac  materia :  1°  Omnes  interficientes,  mu- 
tilantes,  percutientes ,  capientes,  carcerantes,  detinentes ,  vel  hostiliter  inse- 
quentes  S.  R.  E.  Cardinales  ,  Patriarchas  ,  Archiepiscopos,  Episcopos,  Se- 
disque  Apostolicae  Legatos ,  vel  Nuncios,  aut  eos  a  suis  dioecesibus,  terri- 
toriis,  terris,  aut  dominiis  eiicientes ,  nec  non  ea  mandanies  ,  vel  rata  ha- 
bentes,  seu  praestantes  auxilium  in  eis,  consilium  ,  vel  favorem.  2°  Impe- 
dientes  directe  vel  indirecte  exercitium  iurisdictionis  ecclesiasticae  sive  in- 
terni  sive  externi  fori ,  et  ad  hoc  recurrentes  ad  forum  saeculare  ,  eiusque 
mandata  procurantes,  edentes,  vel  auxilium  ,  consilium ,  vel  favorem  prae- 
stantes.  30  Cogentes  sive  directe,  sive  indirecte  iudices  laicos  ad  trahendum 
ad  suum  tribunal  personas  ecclesiasticas  praeter  canonicas  dispositiones;  item 
edentes  leges  vel  decreta  contra  Hbertatem  ,  aut  iura  Ecdesiae.  40  Recur- 
rentes  ad  laicam  potestatem  ad  impediendas  litteras  vel  acta  quaelibet  a 
Sede  Apostolica  ,  vel  ab  eiusdem  Legatis  aut  Delegatis  quibuscumque  pro  - 
fecta,  eorumque  promulgationem  vcl  executionem  directe  vel  indirecte  prohi- 
bentes,  aut  eorum  causa  sive  ipsas  partes,  sive  alios  laedentes ,  vel  perter- 
refacientes. 

268.  Homicidium,  quod  solo  nomine  horret,  est  honti- 
nis  occisio  ab  homine  facta.  Multae  traduntur  a  Doctoribus 
homicidii  species ;  sed  nobis  aliud  est  voluntarium,  aliud 
casuale:  voluntarium  in  simplex ,  et  qualificatum,  partitur; 
et  hoc  iterum  in  assassinium  ,  ubi  fiat  cum  praemedita- 
tione ;  in  proditionem  ,  ubi  fiat  per  dolos  et  insidias  ;  in 
parricidium,  ubi  fiat  in  parentibus,  aut  sanguine  ,  vel  af- 
finitate  proxime  coniunctis ;  ac  demum  in  sacrilegium,  ubi 
fiat  in  persona  Deo  sacra.  Homicidium  voluntarium  ap- 
pellatur  ,  cum  directe  ,  et  per  se ,  aut  indirecte  ei  prae- 


280  TITULUS    XXV. 

bendo  causam  intenditur,  ut  in  procurante  abortum  (l), 
licet  non  habeat  intentionem  occidendi  infantem  (2).  Ca- 
suale  dicitur  ,  quod  nec  directe,  nec  indirecte  intenditur, 
sed  casu  omnino  contingit,  ut  in  eo  ,  qui  circumspiciens, 
et  neminem  videns,  proiicit  perticam  de  curru  et  puerum 
vulnerat  (3).  Simplex  est.  quod  mala  voluntate  caret  ut 
in  eo,  qui  percussit  intuitu  disciplinae  (4),  vel  in  ludo  (5); 
aut  malam  voluntatem  habet  absque  speciali  aggravante 
circumstantia,  ut  in  rixa,  vel  in  subito  irae  impetu.  Qua- 
lificatum  denique  est ,  quod  praeter  malam  voluntatem 
habet  specialem  aggravantem  circumstantiam  adiunctam, 
ut  supra  innuitur  (6). 

(l)  Rei  quoque  censentur  esse  ex  hoc  capite  genitores  ,  qui  tenellos 
pueros  secum  in  eodem  lecto  somni  tempore  reponunt ,  ex  quo  ipso- 
rum  puerorum  suffocatio  quandoque  contingit  —  (2)  Cap.  5  et  20,  de 
homicid.,  can.  Consuluisti ,  c,  2,  q.  5,  in  quo  ex  sententia  Stephani  V, 
haec  leguntur  :  Si  ilh,  qui  conceptum  in  utero  per  dbortum  deleverit,  ho- 
micida  est,  quanto  magis  qui  unius  saltem  diei  puerulum  peremerit,  homi- 
cidam  se  esse  excusare  nequibit  ?  —  (3)  Cap.  14,  de  homicid.  Hoc.  ho- 
micidium  non  imputatur  ei ,  qui  dedit  operam  rei  licitae  ,  nec  fuit  in 
culpa,  quia,  ut  ait  Innocentius  III,  nec  voluntate ,  nec  actu  homicidium 
perpetravit,  cap.  13,  eod.  Reiffenstuel,  de  homicid.,  §  5.  —  (4)  Cap  7, 
de  homicid.  —  (5)  Cap.  8  et  9  eod.  —  (6)  Voluntarium  homicidium 
potest  esse  iustum  ,  et  non  culpabile  ,  ut  in  iudice  qui  poenam  capitis 
pronunciat  ex  lege,  in  milite  qui  in  bello  iusto  inimicum  interficit,  et 
in  aggresso,  qui  iniustum  aggressorem  necat,  servato  moderamine  in- 
culpatae  tutelae,  quia  ex  sententia  Iunocentii  III  Vim  vi  repellere  omnes 
Jeges,  et  omnia  iura  permittunt.  Cap.  18,  de  homicid.  Reiffenstuel,  eod. 
tit.  §3  et  4. 

269.  Quamdam  qualificationem  habet  homicidium  per 
duellum,  et  per  foetus  animati  abortum.  Duellum  sic  ap- 
pellatum,  quasi  duorum  bellum,  est  pugna  singularis  ar- 
mis  ex  condicto  suscepta,  designato  loco  et  tempore.  in- 
ducens  periculum  mortis  ,  aut  mutilationis.  Duellum  pri- 
vata  auctoritate  indictum  detestantur ,  et  execrantur  Pa- 
tres  Concilii  Tridentini,  quod  in  perniciem  corporum,  et 
animarum  ,  fabricante  diabolo  ,  mtroductum  dicunt  (l). 
Gravissime  damnatur  sane  ab  omni  iure,  naturali,  divino, 
ecclesiastico  ,  et  civili  (2).  Tridentinum  damnat  duellum 
publicum  et  solemne  ,  eosque  punit  ,  qui  pugnam  com- 
miserint;  sed  Gregorius  XIII,  etiam  privatum  ,  et  minus 


DE    DELICTIS    MERE    CIVIL.  38 1 

solemne  sine  patrinis  ,  sociis ,  loci  securitate  ,  ac  sine  lit- 
teris  provocatoriis  ,  aut  denunciationis  chartulis  (3)  ;  et 
damnatio  extenditur  a  Clemente  VIII,  ad  omnem  provo- 
cationem  ,  et  cooperationem  attentatam  ,  etiam  non  se- 
quuta  pugna ,  neque  facto  accessu  ad  locum  ,  et  ad  om- 
nes  operationes  circa  chartulas ,  vel  disfidationis  nuncia, 
licet  provocationes  intimatae  non  fuerint  adversario  ,  si 
per  ipsos  cooperantes  non  steterit  ,  quominus  intima- 
rentur  (4). 

(l)*  Trid.  sess.  25,  cap.  19,  de  ref.  —  (2)  Bul.  Detestabilem  Bene- 
dicti  XIV.  Duellum,  ut  ait  Zallinger,  repugnat  naturali  ac  divino  prae- 
cepto :  Non  occides,  proindeque  obest  supremo  dominio  Dei  in  vitam  , 
mortemque  hominum :  obest  naturali  erga  se  ipsum,  et  alios  charitatis 
praecepto:  obest  iuribus  uxoris,  familiae,  reipublicae,  quibus  duellantes 
adstricti  sunt.  Lib.  5,  Decret.,  §  174  —  (3)  Bul.  Ad  iollendam,  et  Bul. 
Firmum.  —  (4)  Bul  Illius  vices  Clementis  VIII.  Giraldus  ad  cap.  19  r 
sess.  25.  Trid.  de  ref.  Hac  de  re  considerandae  sunt  propositiones  a 
S.  Sede  damnatae.  Ab  Alexandro  enim  VII  damnata  fuit  propositio  se- 
quens:  Licet  viro  equestri  duellum  acceptare ,  ne  timiditatis  notam  apud 
alios  incurrat.  Ab  Innocentio  vero  XI  damnata  fuit  alia  sequens  pro- 
positio:  Licet  defensione  occisiva  vel  ipsis  clericis  ,  ei  religiosis  tueri  ho- 
norem,  dum  alia  declinandae  calumniae  via  non  suppetat.  Demum  Benedi- 
ctus  XIV  damnatione  sequentes  propositiones  confixit:  la  Vir  militaris, 
qui  nisi  offerat,  vel  acceptet  duellum,  iamquam  formidolosus,  timidus,  abie- 
ctus  ,  et  ad  officia  militaria  inepius  haberetur,  vel  promotionis  alias  sibi 
debitae,  ac  promeritae  spe  perpetuo  carere  deberet,  culpa  et  poena  vacaret, 
sive  offerat,  sive  acceptet  duellum.  2a  Excusari  possunt  etiam  honoris  tuendi, 
vel  humanae  vilipensionis  vitandae  gratia,  duellum  acceptantes ,  vel  ad  il- 
lud  provocantes ,  quando  certo  sciunt,  pugnam  non  esse  sequuturam,  utpote 
ab  aliis  impediendam.  3*  Non  incurrit  ecclesiasticas  poenas  ab  Ecclesia 
contra  duellantes  latas  Dux ,  vel  Officialis  militiae  acceptans  duellum  ex 
gravi  metu  amissionis  famae  et  officii.  4*  Licitum  est  in  staiu  hominis  na- 
turali  acceptare,  et  offerre  duellum  ad  servandas  cum  honore  fortunas,  quando 
alio  remedio  eorum  iactura  propulsari  nequil.  5a  Asserta  Hcentia  pro  statu 
naturali  applicari  etiam  potest  statui  civitatis  male  ordinato,  in  quo  nimi- 
rum  ,  vel  maliiia  magistratus  ,  iustitia  aperte  denegatur.  Bul.  cit.  Bene- 
dicti  XIV  Detestabilem.  —  Pius  vero  IX  in  sua  Bulla  Apostoticae  Sedis 
censurarum  ecclesiasticarum  latae  sententiae  limitativa  excommunicatos 
sub  papali  reservatione  declarat  duellum  perpetrqntes,  aut  simpliciter  ad 
illud  provocanies,  vel  accepiantes,  et  quoslibet  complices,  vel  qualemcumque 
operam  aut  favorem  praebenles  nec  non  de  industria  spectantes  ,  illudque 
permittentes,  vel  quantum  in  illis  est,  non  prohibentes,  cuinscumque  digni- 
tatis  sint,  etiam  regalis  vel  imperialis. 

270.  Abortum  foetus  animati    est  infanticidium  ,    et   si 


282  TITULUS    XXV. 

fiat  a  parentibus  etiam  parricidii  species.  Committitur 
quando  percussionibus,  venenis,  medicamentis,  potionibus, 
oneribus,  laboribusque  mulieri  praegnanti  impositis ,  aut 
alio  quocumque  modo,  foetus  immaturi  de  utero  matris 
eiectio  ,  aut  subactio  malitiose  sive  in  se ,  sive  in  altera 
procuratur.  Quando  autem  foetus  sit  animatus  absolute 
definiri  non  potest;  sed  illud  certum  videtur,  nec  statim 
post  conceptum  animari ,  licet  plerique  hoc  affirment, 
quia  ad  hoc  requiritur,  ut  foetus  sit  formatus,  et  figuram 
hominis  induerit ;  nec  eo  tantum  tempore  animari ,  cum 
in  lucem  venit;  nam  Innocentius  XI,  hanc  damnavit  pro- 
positionem  :  Videtur  probabile  ,  omnem  foetum ,  quamdiu  in 
utero  est  ,  carere  anima  rationali ,  et  tum  primum  incipere 
eamdem  habcre,  cum  paritur;  ac  conseqiwnter  dicendum  erit, 
in  nullo  abortu  homicidium  committi.  In  praxi  tamen.  S.  Poe- 
nitentiariae,  ut  testantur  communiter  Doctores,  quoad  ir- 
regularitates ,  et  alias  poenas,  hoc  observatur  ,  ut  foetus 
habeatur  animatus  in  maribus  post  40,  et  in  feminis  post 
80,  a  conceptu  dies,  et  ut  in  dubio  praesumatur  mas  (l). 

(l)  S.  De  Ligorio  ,  1.  3  ,  n.  394  et  seqq.  Si  foetus  non  sit  animatus 
vere  infanticidium  non  committitur;  sed  scelus  est  maxime  detestabile, 
quod  reum  quasi  homicidam  facit ,  quia  finem  a  natura  intentum  de- 
struit,  etiamsi  id  fieret  ad  infamiam,  vel  mortem  vitandam.  Hinc  a  prae- 
fato  Innocentio  XI  damnata  fuit  sequens  propositio  :  Licet  procurare 
abortum  ante  animationem  foetus ,  ne  puella  deprehensa  gravida  occidatur, 
aut  infametur.  Ob  eamdem  causam  sub  homicidii  specie  prohibita  est 
sterilitatis  procuratio.  Nam  si  quis  ,  ait  Ecclesiae  lex ,  causa  explendae 
libidinis ,  vel  odii  meditatione  homini ,  aut  mulieri  aliquid  fecerit ,  vel  ad 
potandum  dederit,  ut  non  possit  generare,  aut  concipere,  vel  nasci  soboles, 
ut  homicida  teneatur.  Cap.  5  ,  de  homicid. 

271.  Poena  homicidii  voluntarii  ex  iure  divino  est  ul- 
timum  supplicmm  :  Quicumque  effuderit  humanum  sangui- 
nem,  fundetur  sanguis  illius  (l);  qui  percusserit,  et  occiderit 
hominem ,  morte  moriatur  (2).  Ex  iure  vero  canonico  laici 
homicidae  sunt  excommunicandi,  nisi  poenitentia  crimina 
diluerint  (3) ;  Clerici  autem  beneficiis  ,  et  officiis  perpe- 
tuo  privandi  sunt  (4) ,  et  in  monasterium  ad  agendam 
poenitentiam  recludendi  (5).  Quod  si  pluries  hoc  flagitium 
perpetraverint,  sunt  anathemaiizandi,  et    degradandi  (6). 


DE    DELICTIS    MERE    CIVIL.  283 

Praeterea  in  omnibus  adiungenda  est  poena  irregularitatis; 
in  abortu,  poena  excommunicationis  reservalae  Episcopo  (7); 
in  sacrilegio,  poena  excommunicationis  reservatae  Pontifici 
propter  violatum  privilegium  canonis;  et  demum  in  duello, 
poena  excommunicationis  similiter  reservatae  ,  ac  priva- 
tio  sepulturae  ecclesiasticae,  etiamsi  reus  signa  poeniten- 
tiae  dederit,  et  sacramenta  receperit  (8). 

(l)  Genes.,  c.  9.  —  (2)  Levit.,  c.  24.  —  (3)  Can.  20,  c.  24,  q.  3.  — 
(4)  Can.  12  ,  dist.  8l  ;  et  Trid.  sess.  14,  c.  7,  de  ref.  —  (5)  Cap.  6, 
§  fin.  de  homicid.  Notandum  tamen  est ,  quod  in  pluribus  casibus  ho- 
micida  ipso  iure  beneiiciis  privatur,  ut  contingit  in  assassinio,  in  occi- 
dente  Papam,  vel,  Cardinalem,  vel  Episcopum,  vel  suum  Praelatum,  vel 
conbeneficiatum ,  vel  aliquem  ia  odium  S.  Officii.  Giraldus  ad  cap.  7, 
sess.  14.  Trid.  de  ref.  —  (6)  Cap.  10  ,  de  iudic.  —  (7)  Bul.  Sedes  A- 
postolica  Gregorii  XIV.  Haec  poena  habet  locum  tantum  in  abortu 
foetus  animati ;  nam  idem  Gregorius  mitigavit  Bul.  Effrenatam  Sixti  V, 
et  quoad  foetum  inanimatum  rem  deduxit  ad  ius  commune.  (Add.  Edit.) 
At  advertendum:  cum  Pius  Papa  IX  Constitutione  Apostolicae  Sedis 
simpliciter  declaraverit  subiacere  excommunicationi  Episcopis  reservatae 
«  Procurantes  abortum  effectu  sequuto  »  distinctionem  eliminavit  foetum 
animatum  inter  et  inanime  ;  ideo  ex  tunc  statuta  excommunicatio  pro 
aborto  quolibet  incurritur.  Duo  praeterea  hic  notanda  sunt :  Primum , 
quod,  licet  excommunicatio  sit  reservata  tantum  Episcopo,  reliquae  poe- 
nae,  ut  irregularitas,  et  inhabilitas  ad  beneficia  et  officia  ecclesiastica, 
Summo  Pontifici  reservatae  manent.  Secundum  quod  privatio  beneficio- 
rum,  et  officiorum  incurritur  ipso  iure  saltem  post  sententiam  criminis 
declaratoriam.  —  (8)  Trid.  sess.  25,  c.  19,  de  ref.,  et  Bul.  Detestabilem 
Benedicti  XIV.  Clerici  insuper  ob  hoc  crimen  excidunt  a  quacumque 
dignitate ,  beneficio  et  officio,  et  in  dictas  poenas  incidunt  suadentes 
duellum,  comitantes,  praebentes  arraa,  mittentes  libellum,  et  quomodo- 
libet  ei  cooperantes,  de  industria  spectantes  ,  fautores  ,  criminis  parti- 
cipes,  illudque  permittentes.  Zallinger,  1.  5,  §  175;  insuper  et  Principes 
territorium  concedentes.  Trid.  sess.  25  ,  c.  19  ,  de  ref.;  immo  et  loca 
ipsa  certaminis  incurrunt  eo  ipso  interdictum  Papae  reservatum.  Giral- 
dus  ad  cit.  cap.  Trid.  V.  cit.  Bullam  Pianam.  —  (Add.  Edit.)  S.  Con- 
greg.  S.  R.  U.  Inquisitionis,  propositis  tribus  sequentibus  dubiis  ,  sci- 
licet:  1°  Potestne  medicus  rogatus  a  duellantibus  duello  assistere  cum 
intentione  citius  finem  pugnae  imponendi  ,  vel  simpliciter  vulnera  li- 
gandi  et  curandi  ,  quin  incurrat  excommunicationem  Summo  Pontifici 
simpliciter  reservatam  ?  2°  Potesne  saltem,  quin  duello  sit  praesens,  in 
domo  vicina  vel  in  loco  propinquo  sistere  ,  proximus  ac  paratus  ad 
praebendum  suum  ministerium  ,  si  duellantibus  opus  fuerit  ?  3°  Quid 
de  confessario  in  iisdem  conditionibus?  Respondit :  die  31  mai  1884. 
Ad  lm  Non  posse  et  excommunicationem  incurri.  Ad  2m  et  3m  Qua- 
tenus  ex  condicto  fiat,  item  non  posse  et  excommunicationem  incurri. 


284  TITULUS    XXV. 

272.  Falsum  est  actus  dolosus  animo  corrumpendae  veri- 
tatis  ad  decipiendum  alium  adhibitus.  Multis  modis  com- 
mittitur,  nempe  dicto,  facto,  scripto,  et  usu.  Dicto  falsa- 
rius  est,  ex.  gr.  testis,  in  iudicio  mendacium  proferens, 
aut  verum  dolo  malo  supprimens  (1),  qui  si  Clericus  sit, 
deponendus ,  et  in  monasterium  ,  vel  in  carcerem  detru- 
dendus  est  (2).  Facto  falsarius  est.  ex.  gr.  corrumpens, 
vel  effingens  monetam,  qui  si  Clericus  sit,  ex  iure  com- 
muni  est  perpetuo  beneficiis  privandus  (3)  ,  et  in  Italia 
est  degradandus  (4).  Scripto  falsarius  est .  ex.  gr.  nota- 
rius  falsum  instrumentum  scribens,  et  violator  Litterarum 
Apostolicarum ,  qui  excommunicatione  punitur  Summo 
Pontiflci  reservata  (5).  Usu  demum  falsarius  est,  ex.  gr. 
falsum  ab  aliis  paratum  adhibens,  uti  est  falsum  instru- 
mentum  ,  vel  testimonium  in  iudicio  producens  ,  qui  si 
Clericus  sit ,  deponendus  est  ,  et  in  monasterium  detru- 
dendus  (6). 

(l)  Cap.  1  ,  de  crim.  fal.  —  (2)  Can.  7  ,  dist.  50.  —  (3)  Extrav. 
Spondent,  de  crim.  fal.  int.  com.  —  (4)  Bul.  In  suprema  Urbani  VIII. 
—  (5)  Reiffenstuel,  de  crim.  fal.,  n.  12  et  33.  —  (6)  Cit.  can.  6,  dist. 
50.  Hic  illud  adhuc  notamus,  quod  falsarii,  qui  accusant  Confessarium 
sollicitationis,  non  possunt  absolvi ,  nisi  a  Papa,  mortis  articulo  exce- 
pto.  Bul.  Sacramentum  Poenitentiae  Benedicti  XIV.  —  Iure  tamen  no  - 
vissimo  statuto  a  Pio  IX  in  sua  Bulla  Apostolicae  Sedis  falsarii  litte- 
rftrum  apostolicarum  subiiciuntur  excommunicationi  speciali  modo  Ro- 
mano  Pontifici  reservatae  ;  decrevit  enim  ibi  Pontifex  dictae  reserva- 
tioni  obnoxios  esse  omnes  falsarios  litierarum  Apostolicarum ,  etiam  in 
forma  Brevis  ac  supplicationum  gratiam  vel  iustitiam  concernentium ,  per 
Romanum  Pontificem  ,  vel  S.  E.  R.  Vice-CancelJarios  seu  Gerentes  vices 
eorum  ,  aul  de  mandato  Eiusdem  Romani  Pontificis  signaiarum :  nec  non 
falso  publicantes  Litteras  Apostolicas,  etiam  in  forma  Brevis,  et  etiam  falso 
signantes  supplicationes  Vice  CanceJlarii  aut  Gerentis  vices  praedictorum. 
Pariter  decrevit  excommunicationi  Episcopis  reservatae  obnoxios  esse 
Litleris  ApostoJicis  faJsis  scienter  utentes  veJ  crimini  ea  in  re  cooperantes. 

273.  Furtum  est  contrectatio  fraudolenta  rei  alienae  a- 
nimo  lucrifaciendi  ipsam  rem,  vel  eius  usum,  vel  possessionem, 
invito  rationabiliter  domino.  Consequenter  furtum  commit- 
titur ,  cum  auferuntur  ipsae  res  corporales  mobiles ,  cum 
impeditur  earum  usus  ,  ut  si  rem  locatam  locator  aufe- 
rat ,  aut  conductor  ea  praeter  conventionem  utatur  ;  et 
cum  violatur  earum  possessio  ,    ut  si  pignus  a  creditore 


DE    DELICTIS    MERE    CIVIL.  285 

auferatur  ,  aut  creditor ,  soliito  debito,  pignus  possideat. 
Sed  pro  diversitate  rerum  .  ac  modorum  ,  quibus  com- 
mittitur,  diversa  sortitur  nomina.  Etenim  furtum  commis- 
sum  in  homine  libero  proprie  dicitur  plagium  ,  quod  in 
Exodo  punitur  morte :  Qui  furatus  fueril  hominem,  et  ven- 
diderit  eum  ,  convictus  noxae ,  morte  moriatur  (l).  Furtum 
commissum  violenter  contra  dominum  dicitur  rapina ; 
quae,  si  fiat  in  mari  contra  catholicos  eos  spoliando,  pu- 
nitur  excommunicatione  Summo  Pontifici  reservata,  a  qua 
absolutio ,  nisi  facta  restitutione ,  non  datur  (2).  Furtum 
commissum  exturbando  armenta  a  pasquis,  eaque  surri- 
piendo  ,  dicitur  abigeatus  ,  sive  abigatus.  Furtum  denique 
commissum  in  publico  aerario,  aut  in  pecunia  Ecclesiae 
ab  eo,  cuius  fidei  fuit  tradita,  dicitur  peculatus.  Caeterum 
clericus  furti  manifesti  reus,  et  condemnatus,  ab  ordine, 
et  officio  est  deponendus  (3) ;  et  si  recidivus  sit,  excom- 
municandus  et  degradandus  (4). 

Ad  furtum  refertur  etiam  usura,  scilicet  lucrum  ultra 
sortem,  quod  ex  mero  mutuo  absque  alio  titulo  percipi- 
tur.  Haec  usura,  quae  a  Doctoribus  appellatur  stricte  lu- 
crativa  ,  omni  iure  naturali  (5),  divino  (6) ,  et  ecclesia- 
stico  (7)  prohibita  est,  et  qui  eam  exercet,  tamquam  fur 
tenetur  ad  lucri  percepti  restitutionem  (8)  ,  fit  infamis, 
quando  usura  est  manifesta .  ac  propterea  irregularitate 
notatur  (9),  repellitur  a  communione  altaris,  a  sepultura 
ecclesiastica,  nec  eius  recipiuntur  piae  oblationes,  nisi,  si 
possit,  restituat,  vel  de  restituendo  caveat  (10).  Clericus 
denique  suspendendus,  aut  deponendus  est;  et  laicus  ex- 
communicandus  (ll). 

(1)  Exod.,  c.  21.  —  (2)  Bul.  Coenae,  et  cap.  3,  de  raptor.  etc,  haec 
poena  nunc  videtur  sublata,  quia  de  ea  nulla  fit  mentio  in  Tridentino 
et  in  Bul.  Apostolicae  Sedis  Pii  IX.  —  (3)  Can.  12,  dist.  81.  — (4)  Cap. 
10.  de  iudic.  Insuper  S.  Canones  statuerunt,  orandum  non  esse  pro  fu- 
ribus  ,  et  latronibus  ,  si  furando ,  vel  depredando  occidantur.  Can.  31, 
c.  13,  q.  2  ,  et  cap.  2  de  furt.  —  (5)  Iure  naturali  usura  prohibetur, 
quia  cum  mutuum  sit  contractus  realis  servanda  est  aequalitas  inter 
datum,  et  acceptum,  et  cum  sit  contractus  gratuitus,  sive  beneficientiae, 
usuris  onerandus  non  est  mutuatarius,  alioquin  fieret  contractus  lucra- 
tivus,  quod  est  contra  eius  naturam.  —  (6)  Exod.,  22,  25.  Levit.,  25. 
36;  ibi  enim  legitur:  Mutuum  date,  nihil  inde  sperantes.  Et  quod  ita  sit 
ex  iure  divino  interdicta  usura,  Summi  Pontifices,  et  sacri  canones  sa- 


286  TITULUS    XXV. 

tis  aperte  declaramnt :  nam  Alexander  III,  in  cap.  3,  de  usur.  decla- 
ravit,  usuras  damnari  ex  utriusque  Testamenti  pagina;  et  Clemens  V  in 
Concilio  Viennensi  definivit ,  usuras  esse  contra  iura  divina ,  pariter  et 
humana.  Clem.  Ex  gravi ,  de  usur.  —  (7)  Ecclesia  usuras  semper  da- 
mnavit  in  conciliis  suis,  ut  in  Niceno  I,  in  Lateranensi,  II  et  III.  De- 
voti,  lib.  4,  tit.  l6,  ia  not.,  in  summorum  Pontificum  constitutionibus  , 
ut  patet  ex  distinctione  47,  ex  causa  14  ,  q.  3  et  4  ,  decreti  Gratiani, 
et  titulis  de  usuris  Decretalium,  sexti  Decretalium,  Clementinarum,  et 
ex  Encyclica  Benedicti  XIV  Vix  pervenit,  et  sanctorum  Patrum  scriptis. 
Devoti,  ibid.  —  (8)  Cap.  3,  de  usur.,  cap.  2,  eod.  in  6.  —  (9)  Can.  2, 
§  Porro,  c.  3,  q.  7,  et  cap.  11,  de  excess.  praelat.  —  (10)  Cit.  cap.  3, 
de  usur.,  et  cap.  2,  eod.  in  6.  —  (ll)  Cap.   7,  eod. 

274.  Iniuria,  sive  iniuriarum  delictum  est  laesio  in  cor- 
pus ,  vel  dignitatem ,  aut  famam  hominis  liberi  dolo  perpe- 
trata,  quam  quisque  patitur  in  se,  et  in  personis  sibi  con- 
iunctis,  ut  pater  in  filio,  maritus  in  uxore,  etc.  Commit- 
titur  autem:  dicto,  ut  per  convitium;  facto ,  ut  per  ver- 
berationem ;  et  scripto  ,  ut  per  libellum  famosum  ,  qui 
nihil  aliud  est  quam  chartula  quaedam  ad  alterius  infa- 
miam  ab  ignoto  auctore  scripta,  vel  picta,  et  pubiicata. 
Poena  in  genere  contra  scribentes  famosos  libellos  est 
excommunicatio  ferendae  sententiae  (l). 

Iniuriae  personae  illatae  affine  est  damnum  rebus 
iniuria  datum ;  idcirco  haec  duo  simul  iunguntur  in  eodem 
Decretalium  titulo :  De  iniuriis  ,  et  damno  dato.  Hoc  no- 
mine  intelligitur  damnum,  quod  dolo  rei  alienae  infertur 
absque  ulla  inferentis  utilitate,  quod  potissimum  affertur 
ab  illis,  qui  aedificia,  aut  segetes  succendunt.  Iniqui  au- 
tem  huiusmodi  incendiarii  gravissimis  poenis  etiam  spi- 
ritualibus  plectuntur  :  nam  incendiarii  ecclesiarum  pro- 
pter  rerum  sacrarum  violationem  ipso  iure  excommunica- 
tione  percelluntur  (2),  a  qua  ante  denunciationem  possunt 
ab  Episcopo  absolvi,  post  denunciationem  vero  non  nisi 
a  Summo  Pontifice  (3).  Aliarum  deinde  rerum  incendia- 
rii  sunt  excommunicandi,  et  si  absque  poenitentia,  et  sa- 
tisfactione  decedant,  ecclesiastica  sepultura  privantur  (4). 

(l)  Can.  1  ,  2,  3,  c.  5,  q.  1.  Huic  poenae  adiungitur  perpetua  infa- 
mia.  Bul.  Ea  est  rerum  Gregorii  XIII.  Hi  libelli  maiorem  gravitatem 
gerunt  cum  scribuntur  contra  Romanum  Pontificem,  et  regimen  Eccle- 
siae  Romanae  ,  cap.  1  ,  de  maled.,  et  ibi  Doctores  ,  ac  praesertim  Gi- 
raldus.  Si  scribuntur    contra    Ordinem    Praedicatorum  ,    vel    Minorum 


DE    DELICTIS    MERE    CIVIL.  287 

S.  Francisci,  rei  non  possunt  absolvi,  nisi  a  Summo  Pontifice.  Giraldus, 
ibid.;  si  contra  institutum  Societatis  Iesu  ,  percelluntur  excommu.iica- 
tione  Papae  reservata ,  et  inhabiles  fiunt  ad  beneficia.  Bul.  Ascendente 
Domino  Gregori  XIII.  Verum  quando  libellus  praeiudicat  tantum  per- 
sonae,  melius  est,  ut  remittatur  iniuria  ad  exemplum  Christi  Domini  , 
et  S.  Pii  V.  Giraldus,  cit.  1.  —  (2)  Can.  107,  c.  11,  q.  3.  —  (3)  Cap. 
19,  de  sent.  excom.  —  (4)  Can.  32,  c.  23,  q.  8,  et  cap.  5,  de  rapt.  et 
incend.  Sed  iure  novissimo  excommunicatio  videtur  sublata  a  Bulla  A- 
bostolicae  Sedis  Pii  IX. 

275.  Ita  perstrictis  mere  civilibus  delictis  ,  ad  mixta 
progredimur  ,  quae  simul  Religionem  ,  et  Rempublicam 
laedunt.  Plurima  huiusmodi  sunt  delicta;  sed  hic  praeci- 
pua  tantum  commemoramus,  quae  contra  sextum  Deca- 
logi  praeceptum  committuntur,  uti  est  fornicatio,  stuprum, 
adulterium,  incestus,  et  sodomia :  quae  crimina  ab  omni 
lege  divina  et  humana  gravissimis  plectuntur  poenis,  quia 
ex  ipsis  omnia  fere  dimanant  Religionis  ,  et  Reipublicae 
mala  (l). 

(l)  Hoc  persensit  ipsemet  Horatius ,  dum  sic  aurea  canebat  lyra  in 
od.  6,  1.  3:  Foecunda  culpae  saecula  nuptias  —  Primum  inquinavere ,  et 
genus,  et  domos:  —  Hoc  fonte  derivata  clades  —  In  patriam,  popidumque 
fluxit. 

276.  Fornicatio,  id  est  copula  carnalis  soluti  cum  so- 
luta  iam  corrupta  (l),  est  infandum  scelus  ;  nam,  ut  ait 
D.  Paulus :  Omnis  fornicator  ,  et  immundus  non  habet  hae- 
reditatem  in  regno  Christi,  et  Dei  (2).  Quare  fornicarii  gra- 
vibus  plectuntur  poenis,  quia  nedum  fornicatio  est  con- 
tra  naturam  ob  vagum  concubitum  (3);  sed  et  in  Ciericis 
sacris  ordinibus  insignitis  est  et  sacrilegium.  Ideo  laici 
huius  criminis  rei  ex  praescripto  Concilii  Neocaesareensis 
non  poterant  inter  clericos  cooptari ;  et  si  per  ignoran- 
tiam  cooptati  fuissent  offerendi  munere  erant  privandi  (4). 
Clerici  vero  a  iure  sacro  variis  puniuntur  poenis,  nimirum 
poenitentia  decem  annorum  quodam  determinato  modo 
peragenda  (5),  ingressu  in  ecclesiam,  si  poenitentiam  no- 
luerint  adimplere  (6)  ,  suspensione  ab  officio ,  et  benefi- 
cio  (7),  privatione  beneflcii  (8),  et  depositione  (9).  Hinc 
Episcopus  ex  his  poenis  eam  potest  infligere  ,  mitiorem, 
vel  rigidiorem,  quam,  pensatis  circumstantiis  personarum, 


288  TITULUS    XXIV. 

et  delicti,  opportuniorem  in  Domino  iudicaverit  (10);  unde 
Doctorum  mos  est  affirmare  ,  fornicationis  poenam  esse 
iudici  arbitrariam  (ll). 

(l)  Dicimus  iam  corrupta,  quia  in  virgine  foret  stuprum.  —  (2)  Ad 
Ephes.  5.  —  (3)  Gonzales  ad  cap.  6,  de  cohab.  cler.  et  mul.  n.  4.  — 
(4)  Can.  9,  tom.  l,  Concil.  colum.  15 11,  Collect.  Labbaei.  —  (5)  Can. 
5,  dist.  82.  —  Can.  15,  dist.  81.  —  (7)  Can.  6,  dist.  81,  et  ib.  Gloss. 
—  (8)  Can.  16,  dist.  81.  —  (9)  Can.  24,  Apostol.  et  can.  12  %t  13, 
dist.  81.  —  (10)  Gloss.  in  cit.  can.  5,  dist.  82,  verb.  decem  annis.  — 
(llj  Reiffenstuel,  de  cohab.  cltr.  et  mul.  n.  49.  Devoti,  1.  4,  t.   15. 

277.  Consuetudinaria  fornicatio,  sive  concubinatus,  gra- 
vius,  ut  aequum  est,  punitur ;  etenim  laici  huius  criminis 
rei  ter  sunt  monendi,  inde  excommunicatione  percutiendi, 
a  qua  absolvi  nequeunt,  nisi  prius  concubinas  dimittant  (l). 
Clerici  vero  ex  veterum  canonum  dispositione  sunt  be- 
neficiis  privandi,  et  perpetuo  degradandi  (2).  Iure  tamen 
novo  Tridentini,  Episcopi  monendi  sunt  a  Concilio  Provin- 
ciali,  et  nisi  se  emendent,  ipso  facto  evadunt  suspensi  (3); 
Clerici  beneficiati  cum  cura  animarum,  monendi,  coercendi, 
et  castigandi  sunt ,  et  si  incorrigibiles  se  ostendant ,  be- 
neficiis  privandi,  appellatione  remota  (4)  ;  beneficiati  sine 
cura  monendi  sunt  speciafiter  tribus  vicibus,  et  post  pri- 
mam  monitionem  ipso  facto  privantur  tertia  parte  fru- 
ctuum  beneticiorum,  post  secundam  omnes  fructus  amit- 
tunt,  et  a  beneficiorum  administratione  suspenduntur,  et 
post  tertiam  officiis,  et  beneficiis  privandi  sunt,  et  inha- 
biles  ad  aiia  declarandi  auctoritate  Apostolica,  ac  demum 
excommunicationis  gladio  plectendi  (5) ;  Clerici  demum 
sine  cura,  et  sine  beneficiis  poena  suspensionis  ab  ordine, 
et  inhabiiitatis  ad  beneficia,  aliisque  modis  iuxta  criminis 
gravitatem  sunt  puniendi  (6). 

(l)  Trid.  sess.  24,  cap.  8,  de  ref.  mat.  ubi  similem  poenam  imponit 
etiam  coniugatis  similiter  delinquentibus,  et  mulieres  concubinas,  et  a- 
dulteras  coercet.  —  (2)  Can.  2,  dist.  28.  can.  11,  dist,  32,  cap.  3,4, 
5  et  6,  de  cohab.  cler.  et  mul.  —  (3)  Trid.  sess.  25,  c.  14,  de  ref.  Si 
post  suspensionem,  quod  Deus  semper  avertat,  in  malo  perseverent,  a 
Concilio  ,  vel  a  Metropolitano  ,  ut  sentit  Giraldus  ,  deferendi  sunt  ad 
Romanum  Pontificem,  qui  etiam  per  privationem  in  eos  animadvertet. 
—  (4)  Trii.  sess.  21,  c.  6,  de  ref.  —  (5)  Trid.  sess.  25,  c.  14,  de  ref. 
- —  (6)  Trid.  eod.  loc.  Poena  tamen  privationis  beneficiorum  ex  mente 


DE    DELICTIS    MERE    CIVIL.  289 

Tridentini  non  videtur  decernenda  nisi  in  casu  incorrigibilitatis  bene- 
ficiati  ,  ut  recte  observat  Giraldus  ad  cap.  5  ,  de  cohab.  cler.  et  mul. 
Caeterum  observamus ,  in  clerico  concubinario  tantam  esse  deformita- 
tem,  ut  reputetur  infamis.  Reiffenstuel,  de  cohab.  cler.  et  mul.  n.  46; 
et  ut  olim  neque  liceret  audire  Missam  sacerdotis  concubinarii  per  no- 
torietatem  facti.  vel  per  operis  evidentiam.  Arg.,  c.  7  et  10,  de  cohab. 
cler.  et  mul.,  et  can.  5,  dist.  83.  Sed  haec  prohibitio  sublata  est  per 
Constitutionem  Martini  V  Ad  evitanda,  quia  talis  sacerdos  non  est  am- 
plius  vitandus.  Giraldus  ad  cap.   10  de  cohab.  cler.  et  mul. 

278.  Stuprum  proprie  dictum  ,  sive  violenla  virginis 
defloratio,  fornicationem  continet:  ideoque  praeter  poenas 
fornicatorum  laicus  stuprator  tenetur  defloratam  ducere, 
vel  dotare  (l) ;  et  Clericus  nedum  tenetur  dotare  ,  sed 
etiam  deponendus  est  (2). 

Adulterium,  sive  alieni  thori  violatio,  tunc  committitur. 
cum  uterque  delinquens  est  coniugatus  ,  vel  unus  coniu- 
gatus,  et  alter  solutus;  ex  quo  orta  est  communis  appel- 
latio  adulterii  duplicis,  et  simplicis.  Gravissimis  poenis  plec- 
titur  a  iure  divino ,  et  ecclesiastico.  Iure  enim  divino  in 
Veteri  Testamento  adulter  plectebatur  morte  per  lapidatio- 
nem  (3) ;  iure  vero  ecclesiastico  laicus  adulter  est  excom- 
municandus  (4)  ;  Clericus  autem  ab  officio  ,  et  beneficio 
deponendus,  et  in  monasterium  detrudendus  ad  agendam 
poenitentiam  .(5).  Adeo  infestum  hoc  est  crimen,  ut  ma- 
ritus  conscius  adulterii  uxoris  ,  si  in  eo  perseveret  ,  te- 
neatur  eam  dimittere  (6) ;  et  si  uxor  poenitentiam  agat, 
et  in  bonam  frugem  revertatur  ,  maritus  ad  eam  reci- 
piendam  hortari.  non  autem  cogi  potest  (7). 

(l)  Cap.  1,  de  adul.  et  stupr.,  et  ibi  Doctores.  Electio  in  hac  alter- 
nativa  ad  stupratorem  pertinet ,  modo  deflorata  consentiat  ,  et  possit 
propter  impedimentorum  ?bsentiam  stupratori  nubere;  secus  alternativa 
e^anescit ,  et  tenetur  omnino  dotare.  Giraldus  ad  cit.  cap.;  si  tamen 
promisit  matrimonium ,  debet  promissionem  adimplere.  —  (2)  Devoti , 
1.  4,  tit.  15,  §  4.  Iisdem  plectitur  poenis,  qui  virginem  per  dolum,  et 
fraudem  ,  vel  metum  iniuste  incussum  violavit.  Reiffenstuel  ,  de  adult. 
et  stup.,  n.  46,  et  dos  debetur,  etiamsi  violata  non  nubat;  nam  impo- 
nitur  pro  reparatione  damni  in  puella.  Quod  si  proles  enascatur,  aliae 
sunt  obligationes  alendi,  et  educandi,  de  quibus  videndi  Moralistae.  — 
(3)  Ioan.,  8,  Deut.  22.  Levit.,  20,  ubi  legitur:  Si  moechatus  quis  fuerii 
cum  uxorc  alterius....  morle  moriatur,  et  moechus  et  adultera. —  (4)  Cap. 
6,  de  adult.  et  stup.  —  (5)  Can.  10  et  11,  dist.  81.  —  (6)  Cap.  3.  de 
adult.  et  stup.  —  (7)  Cap.  4,  de  divort,  cap.   19,  de  conv.  coni.  Nec 

Inslit.   Canon.  Vol.  I.  19 


290  TITULUS    XXV. 

scelus  minuitur  ,  si  ad  malum  adsit  consensus  mariti ;  nam  Innoc.  XI 
hanc  damnavit  propositionem :  Copnla  cum  coniugata  ,  consentiente  ma- 
rito,  non  est  adulterium  ,  ideoque  sufficit  in  confessione  dicere,  se  esse  for- 
nicatum. 

279.  Incestus,  sive  cuniunctio  inter  consanguineos  ,  et 
affines  (l),  in  eo  gradu,  in  quo  est  proibitum  matrimo- 
nium  (2)  ,  est  crimen  etiam  adulterio  gravius ,  si  flat  in 
persona  ,  cum  qua  ex  iure  naturali  matrimonium  consi- 
stere  non  potest  (3).  Quare  hoc  crimen  ita  aestimandum 
est,  ut  sit  gravius  in  consanguinitate,  quam  in  affinitate, 
in  linea  recta,  quam  in  transversali,  in  gradu  propinquiore, 
quam  in  remotiore  ,  et  ut  sit  gravius  ,  si  sit  coniunctum 
cum  stupro,  quam  cum  adulterio  (4).  In  genere  autem  poena 
incestus  in  laicum  est  excommunicatio  ferendae  sententiae, 
si  in  scelere  persistat  (5) ;  in  Clericum  vero  est  depo- 
sitio  (6) ;  sed  Clericus  post  debitam  peractam  poeniten- 
tiam  potest  ab  Episcopo  in  suum  gradum  restitui  (7). 

Sodomia  a  Sodoma  sic  appellata,  quam  ultor  ignis  e 
nubibus  delapsus  consumpsit ,  est  infandum  crimen ,  seu 
monstrum  criminis,  quod  libidinum  furias  et  in  corpora, 
et  in  sexus  contra  naturam  continet ,  ut  sapienter  nota- 
vit  Tertullianus.  Huius  proinde  criminis  rei,  ex  Levitico 
morte  erant  puniendi  (8),  ex  antiqua  Ecclesiae  disciplina, 
etiamsi  poenitentes,  non  poterunt  admitti  neque  in  primo 
poenitentium  gradu,  scilicet  inter  Flentes  (9),  et  ex  iure 
canonico ,  si  laici ,  excommunicandi ,  ac  a  coetu  fidelium 
'  penitus  excludendi,  si  Clerici,  praeter  depositionem  ab  omni 
officio,  beneficio,  et  privilegio  clericali,  potestati  saeculari 
tradendi  sunt,  ut  de  eis  gladius  civilis  capiat  supplicium  (10). 

(l)  Hoc  crimen  restringitur  ad  cognationem  naturalem  ortam  ex  con- 
sanguinitate,  vel  affinitate,  nec  ad  cognationem  legalem,  et  spiritualem 
extenditur.  Reiffenstuel  ,  de  adult.  et  stup.,  n.  67  ,  et  Zallinger  ,  eod. 
tit.,  §  191.  —  (2)  Idest,  in  linea  recta  in  infinitum  ;  in  laterali  usque 
ad  quartum  gradum  inter  consanguineos  ;  inter  affines  ex  matrimonio 
similiter  usque  ad  quartum  gradum ;  et  inter  affines  ex  copula  illicita 
usque  ad  secundum  gradum  tantum.  Idcirco  non  est  incestus,  sed  sim- 
plex  fornicatio,  vel  stuprum,  in  copula  cum  consanguinea,  et  affine  ex 
matrimonio  in  sexto,  vel  quinto  gradu,  vel  affine  ex  copula  illicita  in 
tertio  gradu.  Reiffenstuel,  d.  1.,  n.  67.  —  (3)  Can.  11,  c.  32,  q.  7,  uoi 
legitur  :  Adulterii  malum  vincit  formcationem;  vincitvr  autem  ab  incestu. 


DE    DELICTIS    MERE    CIVIL.  2Q1 

Peius  enim  cst  cum  matre,  quam  cum  aliena  uxore  concubere.  —  (4)  In- 
cestus  coniunctus  cum  adulterio  duo  habet  specialia:  lm  Quod  qui  scien- 
ter  incestum  committit  cum  consanguineis  suae  uxoris,  vel  sui  mariti  , 
amittit  ius  petendi  debitum  coniugale.  Cap.  1,  de  eo,  qui  cognov.  etc, 
et  ibi  Doctores.  2m  Quod  tam  adulter  ,  quam  adultera  incestuosa  ex 
iure  interdicitur  perpetuo  ab  alio  quocumque  matrimonio  cum  persona 
extranea.  Hoc  tamen  in  dissuetudinem  abiisse  videtur,  et  consequenter 
impedimentum  consuetudine  sublatum.  Nihilominus  tam  Poenitentiaria, 
quam  Dataria  Apostolica  in  dispensatione  ad  petendum  debitum  ,  vel 
super  consanguinitate  ,  solet  adiungere  his  in  casibus  ,  ut  coniux  ,  qui 
alteri  supravixerit,  maneat  coelebs.  Giraldus  ad  cit.  cap.  l.  —  (5)  Can. 
9,  c.  35,  q.  3.  Clement.  unic.  de  consang.  et  affinit.  —  (6)  Ita  commu- 
niter  Doctores  ,  tum  quia  incestus  gravior  est  adulterio  ,  tum  quia  in 
Clerico  ordinibus  sacris  praedito  continet  sacrilegium  —  (7)  Cap.  4  , 
§  1,  de  iudic.  —  (8)  Levit.,  cap.  20.  —  (9)  Devoti,  1.  4,  t.  15,  §9,  in 
not.  l.  —  (10)  Bul.  Cum  primum  ,  et  Bul.  Horrendum  S.  Pii  V:  con- 
sequenter  Clericus  sodomita  fit  infamis,  et  si  sit  notorius ,  ministeria 
ordinis  exercendo,  incurrit  in  irregularitatem,  in  quam  non  videtur  in- 
currere,  si  sit  occultus,  quia  ipso  iure  non  est  contra  eum  indicta  su- 
spensio.  Giraldus,  ad  cap.  4,  de  excess.   Praelat. 

280.  Poenae  supra  recensitae  contra  Clericos  inconti- 
nentes  a  iure  canonico  indictae  ,  per  iudicem  ecclesiasti- 
cum  sunt  declarandae,  qui  ex  pluribus  ,  quam  pro  facti 
circumstantia  maluerit,  eligere  potest  (l).  Sed  declaratio 
legitimis  debet  inniti  probationibus  ,  ut  sunt  non  solum 
probationes  plenae,  sed  et  urgentissimae  praesumptiones, 
quae  certitudinem  moralem  in  viro  prudenti  inducunt. 
Quod  si  Clericus  cum  indiciis  gravibus  hac  super  re 
publice  diffamatus  sit  ,  et  condemnari  ob  defectum  pro- 
bationis  nequeat ,  ex  iure  canonico  non  est  in  iudicio 
absolvendus  ,  nisi  prius  delictum  sibi  affixum  per  cano- 
nicam  purgationem  diluerit  (2). 

(l)  Cap.  4,  de  offic.  deleg.  —  (2)  Cap.  8,  de  cohab.  cler.  et  mul., 
cap  5,  de  adult.  et  tot    tit.  de  purg.  canon. 

281.  Purgatio  duplex  est ,  canonica  ,  et  vulgaris.  Sed 
haec  a  sacris  canonibus  ut  superstitiosa  omnino  reproba- 
tur,  et  damnatur  (l).  Canonica  vero  purgatio  ex  iure  ha- 
bet  locum ,  cum  diffamatus  (2)  nequeat  directe  suam  in- 
nocentiam  demonstrare  (3) ,  et  consistit  in  iuramento  ab 
ipso  diffamato,  et  ab  aliis  viris  spectatae  vitae  sibi  proxi- 
mis  coram  iudice  emisso ,  quo  ille  de  sua  innocentia  ,  et 


292  TITULUS    XXV. 

lii  de  innocentiae  credulitate  iurant,  qui  compurgatores  ap- 
pellantur  (4) ,  qui  ad  purgationem  concurrunt.  Tres  ho- 
rum,  aut  septem,  aut  in  alio  numero  pro  iudicis  arbitrio 
■assumuntur  (5)  ,  et  purgationem  constituunt  tertiae  ,  aut 
septimae  manus,  aut  alterius,  iuxta  compurgatorum  nume- 
rum  (6).  Verum  hic  extraordinarius  innocentiae  demon- 
strandae  modus  forte  ob  periuriorum  periculum  in  dis- 
suetudinem  abiit  (7). 

(l)  Tot.  tit.  de  purg.  vulg.  Haec  vulgaris  purgatio  habebatur  a  su- 
perstitiosis  Gentilibus  ,  ut  quaedam  probatio  criminis ,  vel  innocentiae, 
ob  interventum  Divinitatis  ;  ac  propterea  appellatur  iudicium  Dei ;  sed 
erat  vera  Dei  tentatio  :  et  fiebat  per  duellum  ,  ac  habebatur  innocens 
qu'  vivebat  ,  et  reus  qui  suecumbebat;  fiebat  etiam  per  tactum  ferri 
candentis,  et  manus  inde  adusta  erat  signum  reatus  manus  vero  ab  igne 
intacta  signum  innocentiae;  fiebat  pariter  per  aquam  frigidam  et  cali- 
dam,  et  aliis  modis.  Illud  enim  gentibus  his  pcrsuasum  erat,  Deum  in 
his  experimentis  per  miraculum  salvaturum  fore  innocentem ,  et  reum 
relicturum,  ut  meritas  lueret  poenas.  Cap.  7,  de  purg.  can.  et  ibi  Gloss. 
—  (2)  Diffamatio  potest  provenire  ex  processu  inchoato.  Cap.  5  et  15, 
de  purg.  can.;  vel  ab  orta  in  populo  opinione  ,  aut  rumore  delicci  in 
damnum  alicuius.  Cap.  2  ,  eod.;  item  a  suspicione  commissi  criminis. 
Cap.  5,  eod.;  vel  ex  fama  impedimenti,  quo  quis  ligatus  creditur  ,  ne 
ascendat  ad  ordines,  aut  beneficia  obtineat.  Cap.  14,  eod.  —  (3)  Va- 
rios  habemus  huius  generis  in  iure  casus,  praeter  eos,  qui  continentur 
in  titulo  De  purgatione  canonica.  Sic.  ex.  gr.  ex  iure  admittitur  pur- 
gatio  canonica  in  Clerico  de  Apostasiae  crimine  infamato.  Cap.  3  ,  dc 
Apostat.:  in  Clerico  de  homicidio  suspecto.  Cap.  14  ,  de  homicid.  vo- 
lunt;  in  suspecto  de  calumnia  ,  de  cbncubinatu  ,  vel  de  alio  crimine. 
Cap.  2,  de  calum.,  cap.  8,  de  cohab,  cler.  et.  inul.,  et  cap.  10  de  ac- 
cusat.  In  omnibus  hisce  casibus  ex  iure  indici  potest  per  Episcopum 
canonica  purgatio,  quando  de  crimine  vel  impedimento  per  testes,  vel 
aliis  probationibus  non  constat ,  neque  f  st  spes,  ut  possit  in  posterum 
constare:  immo,  rebus  sic  stantibus,  potest  et  ipse  reus,  vel  eius  pro- 
curator  instare,  ut  ad  purgationem  canonicam  admittatur.  Cap.  12,  de 
purg.  can.  Unde  purgatio  haec  dici  etiam  potest  probatio  subsidiaria 
exceptionis  eius,  qui  negat  se  imputatorum  esse  reum.  Ex  adverso  vero 
non  potest  esse  locus  canonicae  purgationi,  quando  crimen,  vel  impe- 
dimentum  est  probabile.  Rubr.,  cap.  4,  eod.;  et  quando  crimen  est  no- 
torium.  Cap.  15,  eod.  Si  vero  de  calumnia  manifesta  essent  signa  ,  vel 
de  innocentia  accusati  non  posset  prudenter  dubitari,  Episcopus  posset, 
vel  non,  purgationem  indicere  iuxta  quod  prudentius  iudicaret.  Cap.  12, 
de  purg.  can.  —  (4)  Compurgatores  iurare  debent  ,  se  credere  ,  reum 
verum  iurasse,  et  vere  immunem  esse  a  crimine,  vel  macula  illi  impu- 
tata.  Cap.  5  et  13,  de  purg.  can.  Assumendi  sunt  inter  viros  honestos, 
bonae  famae  ,  probati  in  fide  catholica  ,  nec  in  iudicio  pro  criminibus 
umquam  condemnati  ,  qui  se  purgantis  conversationem  ,  et  vitam  bene 


DE    DELICTIS    MERE    CIVIL.  2Q3 

noscant  non  tam  moderno  tempore,  quam  transacto,  quique  propterea, 
quantum  fieri  potest ,  habitent  in  viciniis,  vel  sint  de  capitulo,  de  or- 
dine,  de  coetu,  de  civitate,  vel  parochia  illius,  qui  se  purgat.  Cap.  7, 
9,  lO  et  11,  eod.  —  (5)  Manus  compurgatorum  determinari  debet  ab 
Episcopo  iuxta  qualitatem,  et  gravitatem  criminis.  Sic  Innocentius  Papa 
in  casu  Episcopi  Tridentini  ,  qui  Simoniae  fuerat  accusatus,  mandavit, 
ut  se  purgaret  tertia  manu  sui  Ordinis,  id  est  Episcoporum,  et  quarta 
Abbatum  ,  et  religiosorum  sacerdotum.  Cap.  5  ,  eod.  Sic  in  casu  hae- 
resis  indicta  fuit  purgatio  quartaedecimae  manus.  Cap.  IO ,  eod.  — 
(6)  Effectus  purgationis  canonicae  legitime  factae  hic  est,  ut  diffamatus 
de  crimine,  vel  impedimento,  tamquam  purgatus  ab  infamia  sit  absol- 
vendus  ,  vel  ad  ordines,  et  beneficia  admittendus.  Cap.  8  et  12,  eod.  ; 
modo,  ut  supponitur,  scandalum  cessaverit.  Cap.  10  ,  eod.  Si  vero  dif- 
famatus  in  purgatione  deficiat,  quia  recusat  iurare,  vel  compurgatores 
non  invenit,  poena  delicto  proportionata  condemnandus  est.  Zallinger 
ad  tit.  de  purg.  can.,  §  275.  —  (7)  Licet  hic  modus  in  dissuetudinem 
abierit  ,  non  tamen  propterea  dici  potest  omnino  abrogatus :  nam  ipse 
Van-Espen  cum  Zippeo  fatetur  quidem  raro  in  curiis  ecclesiasticis  ad- 
huc  adhiberi,  sed  non  dicit  esse  abrogatum.  Part.  3,  t.  8,  cap.  4,  de 
instru.  caus.  crim.  Revera  nulla  est  lex  huic  purgationi  contraria;  ideo- 
que  quod  usu  intermissum  est,  usu  renovari  potest,  cum  nemo  non  vi- 
deat  ,  quantae  utilitatis  clero  sit  per  medium  legale  purgationis  1  epa- 
rare  famam  amissam.  Diffamatio  ,  ut  plurimum  ,  ab  uno  aut  a  pau- 
cis  oritur;  quid  melius,  quam  famam  ita  a  paucis  sauciatam  ,  per  ma- 
num  testium  proborum  ,  et  optimorum  reparare  ?  Recte  itaque  E- 
piscopus  agert-t,  qui  etiam  hodie  sapientissimas  Ecclesiae  leges  de  pur- 
gatione  canonica  ad  praxim  revocaret.  Sed  quis  forte  opponet  :  1°  in 
hac  purgatione  ,  quatenus  reus  debet  suam  innocentiam  iurare  ,  adesse 
periculum  periurii ;  2°  reo  inquisito  legem  et  praxim  prohibere  dela- 
tionem  iuramenti  circa  crimen,  de  quo  in  suo  constituto  inquiritur.  Re- 
spondemus  ad  primum.  Periurii  periculum  olim  quoque  aderat;  et  ta- 
men  Ecclesia  praedctas  leges  tulit,  et  observari  voluit.  Insuper  admit- 
titur  in  causis  civilibus  iuramentum  purgatorium  ,  quod  praestatur  a 
reo.  Nonne  hic  est  periculum  periurii?  At  si  ,  non  obstante  hoc  peri- 
culo  ,  licitum  est  se  purgare  in  civilibus  per  iuramentum  ,  forte  idem 
non  licebit  in  criminalibus?  Si  licet  ad  servanda  bona  temporalia,  non 
licebit  ad  servandam  famam  ,  et  bonum  nomen,  quod  praestat  divitiis 
multis?  Respondemus  ad  secundum.  Latissimum  est  discrimen  inter  iu- 
ramentum  datum  reo  in  suo  constituto  ,  et  iuramentum  datum  in  pur- 
gatione  :  nam  in  primo  casu  crimen  iam  probatum  est ,  vel  proxime 
probandum ;  in  secundo  vero  casu  non  solum  abest  criminis  probatio  , 
sed  neque  probabile  est  crimen ,  ut  supra  innuimus.  Et  aliunde  iura- 
mentum  necessarium  est  ad  famam  recuperandam,  quae  nullo  alio  modo 
recuperari  potest. 

282.  Iudex  denique  competens  pro  foro  externo  quoad 
delicta  mere  civilia  in  laicis  est  solus  iudex  saecularis,  et 
in  iisdem    quoad  mixta  est  simul  ecclesiasticus,  et  saecu- 


2Q4  TITULUS     XXVI. 


laris ;  quorum  primus  iuxta  canonicas  sanctiones  poenas 
profert  spirituales,  et  secundus  iuxta  civiles  leges  poenas 
infligit  temporales.  In  Clericis  autem  pro  utroque  deli- 
ctorum  genere  iudex  competens  est  solus  ecclesiasticus, 
quia  Clenci  fori  privilegio  iuvantur,  ubi  de  eorum  delictis 
privilegiatis,  vel  exemptis  non  agitur. 


TITULUS  XXVI. 

DE     POENIS     ECCLESIASTICIS. 

Summarium  :  283.  Poenarum  definitio  ,  et  divisio.  —  284.  Q.uomodo  agnoscatur ,  an  poena 
sit  latae,  vel  ferendae  sententiae  ?  —  285.  Quod  sit  inter  utramque  discrimen  ?  —  286. 
Quid  sit  excommunicatio ,  et  quotuplex?  —  287.  Excommunicatio  tolerata  quos  producat 
effectus?  —  288.  Quos  excommunicatio  non  tolerata  ?  —  289.  Communicatio  cum  haere- 
ticis,  et  schismaticis  in  sacris,   et  divinis  prohibita.  —  290.  Suspensio  quid ,  et  quotuplex? 

—  291.  Suspensio  ut  censura  quomodo  differat  a  suspensione  ut  poena  ?  —  292.  Qui  sint 
suspensionis  effectus  ?  —  293.  Quid  interdictum  ,  et  quotuplex  ?  —  294.  Quid  cessatio 
a  divinis?  —  295.  Nova  censurarum  moderatio.  —  296.  Iudex  et  subiectum  censurae.  — 
297.    Quomodo    censura    auferatur  ?    —     298.  Quomodo  danda  sit    absolutio  a  censuris? 

—  299.  Quid  sit  degradatio,  et  ob  quod  delictum  dari  queat  ?    —  300.    Q,uid  depositio  ? 

—  301.  Quid  mulcta  ;  quando  habeat  locum  ,  et  cui  applicanda  ?  —  302.  Sacri  canones 
poenam  admittunt  carceris,  et  exilii. 

283.  Poena  ecclesiastica  est  delinquentis ,  aut  delicti  coer- 
citio,  ab  Ecclesia  per  canones,  aut  a  potestate  ecclesiastica  se- 
cundum  canones,  data ,  aut  comminata.  Ex  huius  definitio- 
nis  verbis,  omnes  fluunt  poenarum  ecclesiasticarum  divi- 
siones  :  etenim  dicitur  delinquentis  aut  delicti  coercitio ,  ad 
indicandam  poenam  medicinalem,  quae  datur  ad  delinquentis 
emendationem,  uti  est  excommunicatio,  suspensio  ,  et  in- 
terdictum:  et  poenam  vindicativam,  quae  datur  pro  bono 
publico  ad  delicti  vindictam,  uti  est  degradatio,  depositio, 
privatio  beneficii,  etc.  Dicitur  ab  Ecciesia  per  canones,  aut 
a  potestate  ecclesiastica  secundum  canones  (l)  ,  ad  signifi- 
candam  poenam  a  iure  ,  sive  ordinariam  ,  quae  datur  ab 
Ecclesia  per  canones,  et  poenam  ab  homine,  sive  extraor- 
dinariam,  quae  datur  a  potestate  ecclesiastica   secundum 


DE    POENIS    ECCLES.  2Q5 

canones.  Dicitur  denique  data ,  aut  comminata  ad  innuen- 
dam  poenam  latae  sententiae  ,  quae  post  commissum  de- 
lictum  ipso  facto  conlrahitur,  et  poenam  ferendae  senten- 
tiae,  quae  contrahitur  dumtaxat  per  iudicis  sententiam. 

(i)  Ecclesia  quidem  potestatem  habet  infligendi  poenas  nedum  spi- 
rituales  ,  quae  afficiunt  animam  ,  sed  etiam  corporales  ,  quae  affligunt 
corpus.  In  illis  infligendis  utitur  potestate  spirituali ,  quae  soli  Eccle- 
siae  competit ;  in  istis  vero  potestate  temporali,  quae  Ecclesiae,  et  Rei- 
publicae  saeculari  communis  est.  Quod  autem  Ecclesia  hac  temporali 
potestate  etiam  polleat,  patet  ex  dictis  supra  ad  n.  23;  innuit  D.  Pau- 
lus  scribens  ad  Corinthios ,  epist.  1  ,  cap.  4  ;  declaravit  Tridentinum  , 
cum  poenas  temporales  pluribus  in  locis  indixit,  ut  sunt  proscriptiones 
omnium  bonorum  contra  duellantes,  sess.  25,  c.  19,  de  ref.  mulctae  pe- 
cuniariae,  captio  pignorum,  aliaque  similia,  sess.  25,  c.  3,  de  ref.  Illud 
tamen  edixit,  quod  ubi  ecclesiasticorum  crimina  tam  gravia  sint,  ut  so- 
lemni  degradatione  non  satis  punita  habeantur  ,  eorum  criminum  rei 
pro  ulteriori  punitione  sint  curiae  saeculari  tradendi  ,  quia  Ecclesia  a 
sanguine  abhorret.  Sess.  13,  c.  4,  de  ref.  Novissime  hoc  ipsum  defini- 
vit  Pius  IX  ,  damnando  propositionem  ,  quae  omnem  aufert  Ecclesiae 
in  temporalia  directam  vel  indirectam  potestatem.  Syllab.,  prop.  24. 
Rem  denique  ita  omnino  esse  demonstrat  invictis  argumentis  I.  Stremler 
in  tract.  de  poen.  eccl.,  sect.  1  ,  c.  4  ,  ad  quem  Lectorem  remittimus, 
ut  vera  hac  in  re  noscat  principia,  et  discat  adversariorum  oppositio- 
nes  confutare. 

284.  Ad  dignoscendum,  an  poena  sit  latae,  vel  ferendae 
sententiae  duae  videntur  assignandae  regulae.  1*.  Inspi- 
cienda  sunt  verba  poenae,  quae  si  referantur  ad  tempus 
praeteritum,  vel  praesens,  ut  si  dicatur  ,  excommunicamus, 
privamus  ,  et  tanto  magis  si  adiungatur  ipso  facto  ,  ipso 
iure,  continent  latae  sententiae  poenam;  si  vero  referantur 
ad  tempus  futurum,  ut  si  dicatur,  excommunicabitur ,  pri- 
vabitur,  ferendae  sententiae  poenam  continent.  2a.  Inspi- 
ciendus  est  sensus  poenae,  qui  si  perficiat  actionem  per 
se,  dat  latae  sententiae  poenam,  ut  si  dicatur,  declaramus 
excommunicatum,  vel  sciat  se  esse  privatum,  et  tanto  magis, 
si  adiungatur,  statim,  omnino,  ex  tenore  praesentium,  etc.  Si 
vero  actionem  alteri  remittat  perficiendam  ,  poenam  dat 
ferendae  sententiae  ,  ut  si  dicatur ,  qui  hoc  fecerit  excom- 
municetur  ,  privetur  ,  vel  est  excommunicandus  ,  privan- 
dus,  etc.  (l). 

(l)  Si  adhibeatur  verbum  modi  subiunctivi ,  ut  si  dicatur,  excommu- 


296  TITULUS    XXVI. 

nicationi  subiaceat ,  vel  locum  suum  amittat ,  dubitari  potest ,  an  poena 
sit  latae  ,  vel  ferendae  sententiae.  Sed  in  dubio  pro  poena  tantum  fe- 
rendae  sententiae  resolvendum  esse  videtur,  quia  in  obscuris  quod  mi- 
nimum  est  teneri  debet,  ut  odia  et  poenae  benigna  interpretatione  re- 
stringantur.  Cap.  49,  de  reg.  iur.  in  6. 

285.  Inter  poenam  latae  et  ferendae  sententiae  latum 
est  discrimen :  nam  poena  ferendae  sententiae  non  obligat, 
nisi  post  sententiam  condemnatoriam  iudicis ;  poena  vero 
latae  sententiae  statim  obligat  in  conscientia  ,  ubi  exter- 
nam  executionem  non  requirit,  uti  in  excommunicatione, 
suspensione,  irregularitate,  inhabilitate  ad  officia,  etc.  (l). 
Ubivero  externam  executionem  requirit,  ut  in  privatione 
dominii.  aut  beneficii,  necessaria  est  adhuc  iudicis  senten- 
tia  declaratoria  commissi  criminis,  poenaeque  contractae, 
nisi  talis  declaratio  a  lege  excludatur;  quod  fieri  potest 
per  clausulam,  etiam  alia  declaratione  non  secuta ,  vel  per 
aliam  similem.  Caeterum  sententiae  iudicis  condemnatoriae, 
et  declaratoriae  effectus  valde  diversus  est ;  porro  in  con- 
demnatoria  poena  incipit  tantum  a  die  sententiae;  in  de- 
claratoria  autem  a  die  commissi  delicti ,  ad  quem  ipsa 
sententia  retrotrahitur.  Quare  qui  benelicio  privatur  per 
iudicis  sententiam  condemnatoriam,  a  die  tantum  senten- 
tiae  tenetur  restituere  fructus;  sed  qui  privatur  per  de- 
claratoriam,  a  die  delicti  fructus  beneficii  restituere  tenetur. 

(l)  Nihilominus  quando  delinquens  habet  titulum  coloratum  possi- 
dendi  suum  benelicium,  sive  gradum  ,  vel  eius  delictum  est  occultum  , 
actus  iurisdictionis  valide  exercet. 

286.  Omnes  poenae  medicinales,  quae  infliguntur ,  ut 
delinquens  corrigatur  ,  et  a  contumacia  desistat  ,  sub 
Censurae  ecclesiasticae  nomine  continentur ,  et  sunt :  ex- 
communicatio,  suspensio  et  interdictum  (l). 

Excommunicatio  sic  appellata,  quasi  extra  communio- 
nem  eiectio,  quoad  substantiam  idem  sonat  ac  anathema, 
quod  graece  separationem  significat  (2).  Unde  excommu- 
nicatio,  sive  anathema,  est  censura  ecclesiastica ,  quae  Chri- 
stianum  communibus  fidelium  bonis  privat  (3).  Ecclesia  pro- 
fecto  ex  iure.  divino  potestatem  habet  graviorum  crimi- 
num  reos  excommunicandi  ,    sive  anathematizandi  ,   sicut 


DE    POENIS    ECCLES.  2Q7 

divina  eius  constitutio  necessario  requirit,  ut  societas  sit 
perfecta  (4). 

Cum  praedicta  bonorum  communium  privatio  fit  ex  in- 
tegro,  ita  ut  excludat,  tam  active,  quam  passive,  a  bonis 
fidelium  communibus  ,  dicitur  excommunicatio  maior  ;  et 
si  ex  parte  ,  ita  ut  tantum  passive  a  dictis  bonis  exclu- 
dat,  dicitur  minor  (5)  ;  at  cum  simpliciter  excommunica- 
tio  profertur  ,  semper  intelligitur  maior  (6).  —  (Add. 
Edit.)  Ita  veteri  iure.  At  excommunicatio  minor  per  Con- 
stitutionem  Apostolicae  Sedis  sublata  est.  In  ea  enim  sta- 
tuitur:  «  Hac  perpetuo  valitura  Constitutione  decernimus, 
ut  ex  quibuscumque  censuris ,  sive  excommunicationis, 
sive  suspensionis,  sive  interdicti,  quae  per  modum  latae 
sententiae,  ipsoque  facto  incurrendae  hactenus  impositae 
sunt ,  nonnisi  illae  quas  in  hac  ipsa  Constitutione  inseri- 
mus,  eoque  modo  quo  inserimus,  robur  exinde  habeant.  » 
Porro  quae  dicitur  excommunicatio  minor  nullo  modo  prae- 
dictae  Constitutioni  inserta  est.  Et  S.  Congr.  S.  R.  U. 
Inquisitionis  interrogata,  utrum  cum  fere  omnes  commen- 
tatores  Constitutionis  Apostolicae  Sedis  doceant  excom- 
municationem  minorem  vi  huius  Constitutionis  abolitam 
esse,  haec  sententia  tuto  doceri  possit  in  Seminariis?  re- 
spondit  10  Decembris  1883  :  Affirmative.  Advertendum 
tamen  est  ,  cessationem  huius  poenae  non  efficere  ut 
culpa  quoque  cesset,  quam  quis  communicando  cum  ex- 
communicato  vitando  incurrit.  —  Quare  percussus  ex- 
communicatione  maiore  avellitur  a  corpore  fidelium  tam- 
quam  ethnicus,  et  publicanus,  et  privatur  receptione .  et 
administratione  Sacramentorum  ,  communibus  ecclesiae 
suffragiis  ,  et  indulgentiis  ,  etc.  (7),  cum  ex  adverso  ex- 
communicatione  minore  laesus  Ecclesiae  membrum  re- 
manet ,  et  tantum  Sacramentorum  receptione  ,  ac  ad  le- 
gitiman  sui  electionem  habilitate  privatur  (8). 

Excommunicatio  maior  dividitur  in  reservatam,  et  non 
reservatam.  AbsoLutio  a  prima  ,  excepto  mortis  articulo, 
dari  tantum  potest  ab  eo  cui  fuit  reservata ;  absolutio 
vero  a  secunda  valide  datur  a  quocumque  confessario 
approbato.  Reservatio  facta  S.  Pontifici  in  vim  novissi- 
mae  Bullae   Apostolicae  Sedis  Pii  IX  duplicis    est    speciei: 


298  TITULUS    XXVI. 

alia  est  reservatio  facta  speciali  modo ,  et  alia  sitnpliciUr 
facta.  Illa  respicit  sequentes  excommunicatorum  casus: 
1°.  Apostasiae  et  haeresis:  2°.  Lectionis  librorum  haere- 
ticorum  ,  et  librorum  solemniter  a  Papa  damnatorum: 
3°.  Schismatis :  40.  Appellationis  a  mandatis  Papae  ad  ge- 
nerale  Concilium:  5°.  Offendentium  Cardinales,  Episcopos, 
et  Nuncios:  6°.  Impedientium  exercitium  iurisdictionis  ec- 
clesiasticae :  7°.  Trahentium  ecclesiasticos  ad  tribunal  lai- 
cum:  —  (Add.  Edit.)  Seu  rectius:  cogentium  iudices  laicos 
ad  trahendum  ad  suum  tribunal  ecclesiasticos  ,  et  eden- 
tium  leges  et  decreta  contra  libertatem  et  iura  Ecclesiae. 

—  8°.  Recurrentium  ad  laicam  potestatem  ad  impedien- 
das  litteras  S.  Sedis:  9°.  Falsariorum  litterarum  Aposto- 
licarum :  10°.  Absolventium  complicem  in  peccato  turpi: 
11°.  Usurpantium  bona  Ecclesiarum  ;  12°.  Invadentium  ci- 
vitates,  terras,  iura,  et  supremam  iurisdictionem  S.  R.  E. 

—  (Add.  Edit.)  Aliae  duae  excommunicationes  Romano 
Pontifici  speciali  modo  reservatae  latae  post  publicatio- 
nem  Constitionis  Apostolicae  Sedis  sunt  his  duodecim  sub- 
nectendae.  Prima  lata  fuit  a  Pio  Papa  IX  Constitutione 
Romanus  Pontifex  die  28  Augusti  1873  in  Canonicos  et  Di- 
gnitates  Ecclesiarum  Cathedralium  vacantium  qui  au- 
deant  administrationem  Ecclesiae  concedere  electo  aut 
praesentato  a  potestate  laica  sub  quocumque  praetextu; 
et  in  electos  ac  praesentatos  qui  in  eiusmodi  administra- 
tionem  se  se  ingerere  praesumant :  et  in  eos  qui  prae- 
missis  auxilium,  consilium  aut  favorem  praestiterint.  Se- 
cunda  lata  est  in  eos  qui  dant  nomen.  «  Societati  Catho- 
licae  pro  recuperatione  iurium  spectantium  ad  populum 
christianum ,  et  speciatim  ad  populum  Romanum  in  ele- 
ctione  Summi  Pontificis.  »  Constat  ex  responso  S.  R.  Poe- 
nitentiariae  diei  4  Augusti  1876.  —  Haec  vero  reserva- 
tio  simpliciter  S.  Pontifici  facta  afficit  excommunicatos: 
Defendentes  propositiones  a  Papa  sub  excommunicatione 
damnatas  ,  vel  praxim  exquirendi  in  Confessione  nomen 
complicis :  Iniicientes  violentas  manus  in  clericos:  Duel- 
lantes  ,  Massones ,  et  Carbonarios ;  Violantes  asylum  sa- 
crum,  vel  clausuram  Monialium;  Mulieres  violantes  clau- 
suram  Monachorum  ;    Reos  Simoniae  realis   in  beneficiis, 


DE    POENIS    ECCLES.  29Q 

et  confidentialis  ;  imo  et  Simoniae  realis  in  ingressu  in 
Religionem;  Facientes  quaestum  ex  indulgentiis;  Collecto- 
res  eleemosynarum  pro  missis  cum  quaestu;  Alienantes, 
vel  infeudantes  civitates  et  loca  S.  R.  E. ;  Regulares 
praesurnentes  ministrare  clericis  aut  laicis  ,  sine  necessi- 
tate  et  licentia  Parochi,  Extremam  Unctionem  ,  aut  Via- 
ticum  ;  Extrahentes  reliquias  ex  catacumbis  absque  ve- 
nia ;  Communicantes  cum  excommunicatis  nominatim  a 
Papa  in  crimine  criminoso ;  Clericos  communicantes  in 
divinis  cum  similiter  excommunicatis  ;  Omnes  excommu- 
nicatos  a  Tridentino  sub  Papae  reservatione,  et  praesu- 
mentes  absolvere  a  casibus  Papae  speciali  modo  reser- 
vatis,  extra  mortis  articulum.  Reservatio  vero  facta  Epi- 
scopis  in  eadem  Bulla  quatuor  tantum  respicit  excommu- 
nicatorum  casus  ,  scilicet  1°.  Clericorum  in  sacris  ,  et 
Monachorum,  aut  Monialium  post  professionem  solemnem 
matrimonium  contrahentium  ,  et  eorum  qui  cum  eis  con- 
trahunt:  2°.  Procurantium  abortum :  3°.  Utentium  scienter 
falsis  Apostolicis  litteris ;  4°.  Eorum  ,  qui  a  Tridentino 
excommunicantur  ,  reservata  Episcopis  absolutione.  Sed 
ad  haec  rite  inspicienda  est  citata  Piana  Bulla. 

Iure  canonico  novo  introducto  a  Martino  V  ,  in  Bul. 
Ad  evitanda  (g),  excommunicatio  maior  dividi  potest  in 
eam  quae  ab  Ecclesia  tolerantiam  habet,  et  in  eam,  quae 
tolerantiam  non  habet:  unde  excommunicati  alii  dicuntur 
tolerati,  et  alii  vitandi,  seu  non  tolerati.  Tolerantiam  non 
habet :  1°.  excommunicatio  publice ,  et  nominatim  in  in- 
dividuo  a  iudice  contra  aliquem  expresse  prolata  ,  et 
denunciata;  2°.  excommunicatio  contracta  propter  publi- 
cam,  et  notoriam  Clerici  percussionem,  quae  nulla  possit 
tergiversatione  celari.  Excommunicati  his  duobus  modis 
sunt  vilandi  ,  ideoque  cum  illis  comunicare  non  licet; 
omnes  autcm  reliqui  sunt  tolerati,  cum  quibus  possumus 
licite  communicare  (10). 

(l)  Cap.  21  ,  de  verb.  signif.  Aliqui  hic  addunt  Superioris  praece- 
ptum.  Anal  Iur.  Pont.,  ser.  7,  pag.  458.  —  (2)  Anathema  non  differt 
ab  excommunicatione,  nisi  ratione  maioris  solemnitatis  ,  quae  ad  illud 
pronunciandum  requiritur  :  nam  anathema  solemniter  proferendum  est, 
adhibitis  determinatis  caeremoniis,  ut  terrorem  incutiat  salutarem.  Pont. 


300  TITULUS    XXVI. 

Rom.,  tit.  de  ord.  excom.,  et  can.  106  ,  c.  1  ,  q.  3.  —  (3)  Bona  fidc- 
lium  communia  sunt :  sacramentorum  participatio  ,  sacrificia  ,  suffragia 
Ecclesiae,  sacra  oflicia,  indulgentiae,  orationes,  et  benedictiones  nomine 
Ecclesiae  factae  ,  pietas  Christiana  ,  et  externa  communio  ;  quorum  o- 
mnium  per  Sanctorum  communionem  participat  quisque  fidelis ,  quia 
multi  unum  sumus  corpus  in  Christo,  ut  ait  D.  Paulus  adRom.,c.  12. 
Idcirco  in  hac  privatione  non  comprehenduntur  ea  ,  quae  pure  spiri- 
tualia  sunt,  vel  quae  pertinent  ad  communionem  internam,  velut  dona 
Spiritus  Sancti,  gratia  Dei,  virtutes  fidei,  spei  ,  etc  ,  quia  haec  directe 
non  subiacent  potestati  Ecclesiae,  et  ab  Ecclesia  privatio  in  excommu- 
nicatis  fit  tantum  in  iis,  quae  eius  potestati  directe  subiacent.  Item  in 
privatione  non  comprehenduntur  bona  spiritualia  particularia ,  ut  est 
fructus  precum,  quibus  aliquis  orat  pro  excommunicato,  vel  excommu- 
nicatus  orat  pro  se,  quia  Ecclesia  privat  solum  bonis  communibus,  non 
particularibus.  —  (4)  Evincitur  evidenter  haec  potestas  ex'  facultate  , 
quam  tradidit  Christus  Apostolis  ,  eorumque  Successoribus  ,  pascendi  , 
ligandi.  atque  solvendi,  dum  adiunxit,  eum  esse  tamquam  ethnicum,  et 
publicanum,  qui  Ecclesiam  non  audiret.  Matth.  18;  qua  potestate  usus 
est  D.  Paulus  ,  cum  incestuosum  Corinthium  tradidit  in  interitum  Sa  - 
tanae,  ut  spiritus  salvus  fieret,  et  in  aliis  occasionibus,  la  adCorinth., 
c  5,  v.  5,  11,  et  13;  2a  ad  Thessal.,  c.  3,  v.  14,  et  postea  semper  Ec- 
clesia  in  Conciliorum  decretis,  in  summorum  Pontificum  litteris,  et  aliis 
sacris  canonibus.  Evincitur  etiam  ex  ratione :  nam  omnis  societas  bene 
constituta  debet  habere  potestatem  a  se  repellendi  malos,  qui  societati 
adversantur.  Quanto  magis  necesse  erit  ab  Ecclesia  repellere  scandala, 
pro  quibus  repellendis  Dominus  nec  manui  ,  aut  pedi  ,  parcendum  vo- 
luit?  —  (5)  Distinctio  in  maiorem  et  minorem  excommunicationem  an- 
tiquissima  in  Ecclesia  est ;  prima  quidem  in  gravissimis  sceleribus  da- 
batur,  et  mortalis  dicebatur,  eaque  percussi,  tamquam  ab  Ecclesia  se- 
parati  ,  aliis  Ecclesiis  denunciabantur.  Can.  106  ,  c.  11  ,  q.  3;  nec  ab 
iisdem  in  communionem  admittebantur ,  ne  fideles  detrimentum  pate- 
rentur  ,  ut  fecit  S.  Epiphanius  ,  qui  in  communionem  noluit  recipere 
Ioannem  Episcopum  Hierosolymitanum,  qui  Origenis  errores  defende- 
bat.  Devoti,  loc  cit.  Secunda  vero  dabatur  in  levioribus  delictis,  quando 
rei  poenitentiam  petebant,  et  medicinali  appellabatur.  —  (6)  Cap.  59, 
de  sent.  excom.  —  (7)  Sic  excommunicatus  expellitur  ab  Ecclesia  ,  et 
traditur  Satanae,  ut  fecit  D.  Paulus  de  incestuoso  Corinthio,  nam  omnis 
Christianus,  qui  a  sacerdotibus  excommunicatur,  Satanae  traditur....  quia 
extra  Ecclesiam  diabolus  est ,  sicut  in  Ecclesia  Christus.  Can.  33  ,  c.  11, 
q.  3-  Immo  nedum  Satanae  traditur,  et  spiritualem  poenam  patitur,  sed 
etiam  corpore  a  Satana  vexatur,  ut  olim  contigit  in  excommunicatis  ab 
Apostolis,  ex  sententia  S.  Chrysostomi,  S.  Ambrosii,  S.  Hieronymi,  et 
S.  Augustini.  —  (8)  Cap.  10  ,  de  cler.  excom.  minist.,  ubi  statuitur  , 
violantem  excommunicationem  minorem  non  fieri  irregularem  ,  licet 
graviter  peccet.  —  (9)  Haec  Bulla  edita  fuit  in  concilio  Constantiensi, 
licet  nulla  de  ea  in  ipsius  Concilii  actis  fiat  mentio;  constat  tamen  ex 
certis  ,  et  authenticis  documentis  ,  usu  et  consuetudine  ubique  recepta 
est ,  et  observatur  veluti  lex.  Benedictus  XIV,  de  Synod.,  1.  12,  c.  5  , 
§  4.  Devoti,  1.  4,  t.   18,  §   10,  in  not.  Huius  tantopere  celebratae  legis 


DE    POENIS    ECCLES.  301 

opportunum  esse  iudicamus  afferre  textum,  qui  sic  sonat:  Ad  evitanda 
mala  ,  et  malta  pericula  ,  subveniendumque  conscientiis  timoratis,  omnibus 
Christi  fdelibus  tenore  praesentium  misericorditer  iudulgemus ,  quod  nemo 
deincebs  a  communione  alicuius  in  Sacramentorum  administralione  ,  vel 
receptione  ,  aut  aliis  quibuscumque  divinis,  vel  extra,  praetextu  cuiuscum- 
que  sententiae,  aut  censurae  ecclesiasticae,  a  iure,  vel  ab  homine  generaliter 
promidgatae ,  teneatur  abstinere  ,  vel  aliquem  vitare ,  ac  inlerdictum  eccle- 
siasticum  observare  ,  nisi  sententia  ,  vel  censura  huiusmodi  fuerit  in  ,  vel 
contra,  personam,  collegium,  universitatem,  ecclesiam ,  communitatem  ,  aut 
locum  certum,  vel  ceria,  a  iudice  pubblicata,  vel  denunciata  specialiter,  et 
expresse.  Constitutionibus  Apostolicis ,  et  aliis  in  contrarium  facienlibus 
7iou  obstantibus  quibuscumque ,  salvo  si  quem  pro  sacrilegio ,  et  manuum 
iniectione  in  clericum,  sententiam  latam  a  canone  adeo  notorie  constiterit 
incurrisse,  quod  factum  non  possit  aliqua  tergiversatione  celari,  nec  aliquo 
iuris  suffragio  excusari :  nam  a  communione  illius,  licet  damnatus  uon  fue~ 
rit,  voiumus  abstineri  iuxta  canonicas  sanctiones.  Per  hoc  tamen  huiusmodi 
excommunicatos ,  suspensos,  et  interdictos,  non  intendimus  in  aliquo  rele  - 
vare ,  nec  eis  quomodo  iibet  suffragari.  —  (10)  Iure  antiquo  omnes  ex- 
communicati  excommunicatione  maiori  erant  vitandi  ,  quando  eorum 
excomniunieatio  erat  publica  ,  et  notoria.  Ecclesia  enim  tolerabat  tan- 
tum  excommunicatos  occultos  hoc  sensu,  quo  fidelis  cognoscens  excom- 
municationem  fuisse  contractam  ab  aliquo,  et  esse  adhuc  occultam,  te- 
nebatur  eum  occulte  tantum  devitare  ,  non  publice  ,  et  non  tenebatur 
eum  denunciare  ,  ut  proximorum  famae  parceretur.  Cap.  8  et  14,  de 
sent.  excom.  Postea  edita  fuit  haec  Bulla  Martini  V,  quae  tamen  re- 
vocata  fuit  a  Concilio  Basileense  ,  a  Leone  X  ,  et  a  Concilio  Latera- 
nense  V.  Sed  haec  correctio  non  obtinuit,  et  perpetuo  dispositio  Mar- 
tini  V  fuit  observata  ,  quae  ex  consuetudine  etiam  nunc  ius  facit.  Be- 
nedictus  XIV,  de  Synod.,  1.  6,  c.  5,  n.  2.  A  diuturno  tempore  raro  in 
Ecclesia  auditur  data  excommunicatio  ,  quae  aliquem  vitandum  faciat ; 
sed  anno  1863,  die  2  decemb.,  talis  sententia  a  S.  Congregat  one  Ro- 
manae  ,  et  Universalis  Inquisitionis  solemniter  pronunciata  fuit  contra 
Sacerdotem  Petrum  Mongini  Parochum  Ogebii  dioecesis  Novariensis  , 
qua  declaratum  fuit,  ipsum  Petrum  sic  denunciatum  ab  omnibus  Christi 
fidelibus  evitandum  esse,  et  evitari  debere. 

287.  Excommunicatio  tolerata  sequentes  parit  effectus, 
nimirum  privat  excommunicatum:  1°.  usu  activo,  et  pas- 
sivo  Sacramentorum  ,  licet  excommunicatio  sit  occulta, 
salva  participatione  eorumdem  in  articulo  mortis  (l); 
2°. participatione  suffragiorum  Ecclesiae,  et  indulgentiarum, 
3°.  Assistentia  divinis  officiis,  publicis  orationibus,  proces- 
sionibus,  immo  et  solemnibus  benedictionibus  (2);  potest 
tamen  excommunicatus  concionem  in  Ecclesia  audire, 
modo  ibi  tunc  divina  non  celebrentur  officia  (3);  40.  ha- 
bihtate  ad  beneficia,  et  officia  ecclesiastica  quaecumque  (4); 


302  TITULUS    XXVI. 

5°.  faculiate  praesentandi  oblationes  ,  aut  eleemosynas 
Ecclesiae  ,  quae  a  ministris  recipi  nequeunt  (5) ;  6°.  iure 
obtinendi  a  S.  Sede  rescriptum  ,  quod  etiam  obtentum 
est  nullum  ,  nisi  de  ipsa  causa  suae  excommunicationis 
agatur  (6);  7°.  sepultura  ecclesiastica  (7). 

(l)  Cap.  12,  de  sent.  excom.  in  6.  —  (2)  Cap.  18,  de  sent.  excom., 
et  Clem.  2  ,  eod.  —  (3)  Cap.  43,  eod.  Item  potest  orare  privatim  ,  et 
etiam  horas  canonicas  recitare  ,  sed  non  potest  lucrari  distributiones 
quotidianas,  licet  lucretur  sui  beneficii  fructus,  nisi  per  sententiam  iu- 
dicis  iisdem  pnvetur.  Cap.  53,  de  appell.  in  6.  —  (4)  Cap.  7  de  cler. 
excom.  minist.  —  (5)  Cap.  13,  §  Credentes  de  haeret.  —  (6)  Cap.  26, 
de  rescript,,  cap.  l  ,  eod.  in  6.  —  (7)  Cap.  12  ,  de  sepult.  Praeterea 
excommunicatorum  nomina  nequeunt  publice  recitari  in  Ecclesia,  et  in 
orationibus  publicis.  Zallinger  ad  tit.  de  sent.  excom.,  §  298. 

288.  Excommunicatio  non  tolerata  praeter  supra  cita- 
tos  effectus,  qui  personam  excommunicati  afficiunt,  gra- 
viores  adhuc  producit,  qui  alios  etiam  fideles  respiciunt. 
Hinc  excommunicati  publice  ,  et  nominatim  denunciati, 
nec  non  notorii  Clericorum  percussores  (l)  privantur: 
1.°  exercitio  potestatis  ordinis;  non  est  enim  licita  conse- 
cratio  ,  quae  fit  ab  excommunicatis,  licet  sit  valida  (2); 
2.°  potestate  iurisdictionis  tam  voluntariae,  quam  conten- 
tiosae  pro  foro  tam  interno,  quam  externo  (3);  hinc  ex- 
communicatus  non  potest  alium  excommunicare  ,  neque 
beneficia  conferre,  et  si  ex  tribus  iudicibus  delegatis  unus 
sit  excommunicatus  ,  sententia  ab  iisdem  prolata  irrita 
est  (4);  3.  Communione  externa  fidelium  tam  forensi  quam 
politica  (5);  hinc  excommunicatus  non  potest  esse  iudex, 
actor,  advocatus  ,  tabellio ,  testis  ,  etc.  (6)  ,  neque  potest 
cum  fidelibus  habitare,  conversari,  tractare,  eosque  etiam 
alloqui  (7).  Unde  Doctores  actiones  prohibitas  excom- 
municato  cum  fidelibus,  et  fidelibus  cum  excommunicato, 
in  hoc  versiculo  comprehendunt :  Os,  orare,  vale,  commu- 
nio ,  mensa  negatur.  Os  indicat  allocutionem  verbo ,  sive 
scripto ;  orare  continet  omnem  orationem  cum  excom- 
municatis  in  sacris  ,  et  divinis ,  eorumque  nominum  reci- 
tationem  in  publicis  precibus  (8) ;  vale  significat  omne 
externum  signum  amicitiae,  velut  salutationem,  osculum, 
amplexum;    communio  explicat  communicationem,  vel  so- 


DE    POENIS    ECCLES.  303 

cietatem  ;  mensa  demum  comprehendit  nedum  epulas  et 
convivia ,  sed  etiam  cibum,  vel  potum  cum  excommuni- 
catis  sumere. 

Sunt  tamen  quidam  casus  in  iure  expressi  (9),  in  qui- 
bus  licet  cum  ipsis  excommunicatis  vitandis  comunicare. 
Hi  casus  a  Doctoribus  in  hoc  versiculo  comprehenduntur: 
Utilc,  lex,  humile,  res  ignorata,  necesse.  Utilitas  primo  ex- 
cusat  a  poena,  et  a  culpa  :  hinc  excommunicati  possunt 
hortari,  maxime  a  Pastoribus,  ut  convertantur.  Secundo 
excusat  lex ,  scilicet  lex  matrimonii ,  in  quo  societas  co- 
niugalis  integra  servatur.  Tertio  excusat  humile,  sive  ratio 
subiectionis  ,  ut  filiorum  cum  parentibus  ,  militum  cum 
ducibus.  Quarto  ignorantia  tam  iuris,  quam  facti  excusat. 
Quinto  excusat  etiam  necessitas  tam  animi  quam  corpo- 
ris  in  ipso  excommunicato,  et  in  communicante  cum  eo  (10). 

(l)  Bulla  Martini  V  supra  relata  millam  in  his  excommunicatis  re- 
quirit  denunciationem,  ut  sint  vitandi,  quam  requirit  in  alio  casu;  sed 
ex  Galliae  consuetudine,  ut  testatur  P.  Antoine,  et  Giraldus,  ad  crimi- 
nosum  vitandum  reddendum  praeter  notorietatem  facti  olim  require- 
batur  adhuc  notorietas  iuris,  sive  declaratoria  iudicis  sententia.  Giral- 
dus  ad  cap.  7,  de  cons.  eccl.  —  (2)  Can.  1,  c.  9,  q.  l.  —  (3)  Cap.  de 
sent.  et  re  iud.,  et  cap.  1,  de  off.  vic.  in  6.  —  (4)  Cap.  1  ,  de  suppl. 
negl.  Prael.  in  6.  —  (5)  Communicare  tam  in  sacris  ,  quam  in  pro- 
fanis  cum  excommunicatis  esse  prchibitum  patet  ex  divina  Scriptura  , 
quae  docet  excommunicatum  habendum  esse  tamquam  ethnicum,  et  pu- 
blicanum,  et  ex  iam  citatis  D.  Pauli  sententiis,  quae  praecipiunt,  ne  quis 
fidelis  cum  excommunicatis  commisceatur,  aut  cibum  sumat.  Si  excommu- 
nicati  sunt  tolerati,  in  communicatione  adest  tantum  culpa,  quae  nascitur 
ex  periculo  perversionis ,  vel  ex  scandalo  ;  si  vero  sunt  vitandi,  incur- 
ritur  excommunicatio  minor  in  communicatione  in  civilibus  —  (Add.  Edit.) 
(at  excommunicatio  minor  quaecumque  prorsus  desiit  post  Constitutionem 
Apost.  Sedis;)  et  excommunicatio  maior  in  communicatione  in  crimine 
criminoso.  Cap.  29  et  30,  de  sent.  excom,  —  (6)  Si  excommunicatus 
est  toleratus  ,  acta  eius  in  iudicio  sustinentur,  modo  contra  ipsum  ex- 
ceptio  excommunicationis  non  proponatur  :  ea  enim  proposita,  et  pro- 
bata  ,  agere  nequit  ,  quia  iure  antiquo  agere  interdicebatur  ,  et  Marti- 
nus  V  noluit  excommunicatum  in  aliquo  relevare.  Doctores  tamen  ad- 
dunt;  excommunicatum  toleratum  posse  a  iudice  in  iudicio  admitti,  aut 
reiici  etiam  absque  ulla  exceptione,  dum  vitandus  semper  est  repellen- 
dus,  excepto  casu,  in  quo  sit  reus,  ut  supra  dictum  est.  —  (7)  Quare 
S.  Ioannes  ait :  Si  quis  venit  ad  vos,  el  hanc  doctrinam  non  affert,  nolite 
recipere  eum  in  domum.  nec  ave  ei  dixeritis :  qui  enim  dicit  illiave,com- 
municat  operibus  eius  malignis.  Epist.  2.  —  (8)  Cap.  28  et  38,  de  sent. 
excom.    et  Bul.  Ex  quo  Benedicti  XIV,  in  qua  declarat ,    licitum    esse 


304  TITULUS   XXVI. 

pro  excommunicatis  orare  privatim  ,  non  publice.  Ideo  eorum  nomina 
in  solemni  sacrificii  prece  pronunciari  non  possunt.  Ad  hoc  efficiendum, 
ait  ibi  Pontifex  ,  necesse  est  intervertere  leges  Ecclesiae ,  quae  a  fidelium 
sibi  obsequentium  catalogo  excludit  eorum  nomina,  qui  se  ab  illius  unitate 
et  obedieniia  separarunt ,  quaeque  dum  prohibet,  ne  pro  his  publice  oretur, 
eorum  certe  commemorationem  ab  ojficio  Missae ,  quae  publicum  est  sacri- 
ficium,  excludit.  —  (9)  Can.  103,  c.  11  ,  q.  3.  —  (10)  S.  De  Ligorio  , 
1.  7,  n.  200  et  seqq. 

289.  Ex  dictis  facile  colligitur,  haereticos,  et  schisma- 
ticos  nominatim  non    denuntiatos  non  esse    vitandos ;    ac 
proinde  communicantes  cum  iisdem  nullam  incurrere  ca- 
nonicam  poenam.  Nihilominus  communicatio  cum    haere- 
ticis,  et  excommunicatis  etiam  toleratis,  plena  periculi  esse 
solet,  ut  iam  innuimus;  et  ideo  talis  communicatio,  in  ci- 
vilibus  et  humanis,  prudens  et  cauta  esse  debet  pro  ne- 
cessitate  potius  ,    quam  pro  lubitu  ,    quia  de  personis  a- 
gitur  Satanae  traditis,  et  forte  a  Satanae  spiritu  occupatis. 
Communi.aiio  vero  cum  iisdem,  in  sacris  et  divinis  ,  vi- 
detur  omnino    catholicis    interdicta  (l).  Nam    Sacra  Con- 
gregatio  S.  Officii  interrogata ,  an  liceret  catholicis  com- 
municare  cum  haereticis,  et  schismaticis  in  ipsis  partibus 
infidelium,  respondit ;    Non  licere,  neque  licere  extra  ca- 
sum  extremae  necessitatis  catholicos  in  divinis  cum  Grae- 
cis  schismaticis    communicantes    absolvere    (2).  Et    Bene- 
dictus  XIV,  perpendens  citatum  indultum  Martini  V.  do- 
cet,  illud  mmime  prodesse,  ut  catholici  possint  in  sacris 
et  divinis  cum  haereticis  toleratis  communicare  ,    etiamsi 
catholici  cum    haereticis  permixti    vivant  ,    e.t  contrariam 
sententiam  confutat ,   quam  Summi  Pontifices  ,    et  Sacrae 
Congregationes  S.  Officii    et  De  Propaganda    Fide  illici- 
tam  semper  reputarunt  (3). 

(l)  Communicatio  in  sacris  et  divinis  ea  est  ,  quae  fit  in  sacrificio 
Missae,  in  divino  officio,  in  publicis  orationibus,  processionibus,  et  so- 
lemnibus  benedictionibus  ,  immo  et  in  matrimonio  contrahendo.  Bene- 
dictus  XIV,  de  Synod.,  1.  6,  c.  5,  n.  3.  —  (2)  Hac  de  re  prodiit  In- 
structio  S.  Congregationis  S.  Officii  anni  17 19  ,  quam  refert  Giraldus 
ad  cap.  8  de  sent.  excom.,  ad  quem  lectorem  remittimus.  Sed  quae  hic 
exponimus  confirmantur  a  decisione  S.  Officii  diei  10  maii  1753,  quam 
praedictus  Auctor  per  extensum  refert  loco  citato  ;  sacra  Congregatio 
ita  semper  respondit,  et  dum  Missionarii  inter  haereticos  viventes  mo- 
tivum  persecutionis  proponebant,  si  fideles  cum  illis  non  communicas- 


DE    POENIS    ECCLES.  305 

sent,  S.  Congregatio  respondit:  Necessarium  omnino  esse  persecutioni  uon 
cedere,  eo  vel  quia  persecuUo  ipsa  aequivalet  interrogationi  fidei  —  (3)  Be- 
nedictus  XIV,  loc.  cit.,  n.  2. 

290.  Suspensio  est  censura  ecclesiastica  ,    quae   clericum 
privat  exercitio  functionum  sui  ordinis,  officii,  et  beneficii,  in 
toto,  vcl  in  parte  (l).  Idcirco  dividitur  in  totalem,  et  par- 
tialem  ,    et  in  suspensionem    ab  officio  ,    a   beneficio  ,  ac 
simul  ab  officio  et  beneficio  (2).  Una   tamen    regulariter 
ad  aliam  non  extenditur  (3) ;    sed  si  quis  simpliciter  de- 
nuncietur  suspensus  ,    ex    communi  Doctorum    sententia, 
omnium  suarum  functionum  exercitio  privatur,  et  suspen- 
sio  iudicatur  totalis  (4).  Insuper  Suspensio  dividitur,  uti 
excommunicatio,  in  reservatam,  et  non  reservatam.  Reser- 
vata  tolli  non  potest  nisi  a  reservante  per  absolutionem, 
si  sit  censura ,  et  per  dispensationem ,    vel  relaxationem, 
si  sit  pura  poena,  ut  cum  propter  praeteritum  peccatum 
imponitur.  Notandum  tamen  est,  quod  cum  imponitur  ad 
certum  tempus  per  se  ipsam  sine  absolutione,  vel  dispen- 
satione,  cessat.  Non  reservata  vero ,  ex  communiori  Do- 
^ctorum  sententia ,    sive  sit  censura  sive  poena ,  tolli  tan- 
tum  potest  per  Episcopum,  sive  habentem  iurisdictionem 
quasi  episcopalem,  non  per  Confessarium,  sive  Parochum 
absque    speciali    Episcopi    delegatione.    Ex    dispositione 
iam    saepius    citatae  novissimae    Bullae  Apostolicae    Sedis 
Pii  IX    Suspensiones    Papae    reservatae    sunt    sequentes: 
1.°  Suspensio  a  beneficiorum  perceptione  contra  Capitula, 
et  Conventus  recipientes  in  administratione  Episcopos,  et 
alios  Praelatos  antequam  eis  exhibuerint  Apostolicas  lit- 
teras  de  eorum  promotione:  2°.  Suspensio  per  triennium 
a  collatione  ordinum  contra  ordinantem  aliquem   absque 
titulo    beneficii    vel   patrimonii    cum   pacto    ne    petat   ab 
ipso  alimenta:  3°.  Suspensio  ad  annum  ab  administratione 
ordinum  contra  ordinantem  alienum  subditum,  vel  subdi- 
tum  suum  alibi  tanto  tempore  commoratum  .  ut    canoni- 
cum  impedimentum  contrahere  potuerit  ,    sine  litteris  di- 
missoriafibus  vel  testimonialibus   Episcopi:    40.  Suspensio 
per  annum  a  collatione    ordinum  contra    Ordinantem    in 
sacris  Religiosum  non  professum  vota  solemnia  sine  titulo 
beneficii  vel  patrimonii ,    excepto  casu  legitimi  privilegii: 

Instit.  Canon.  Vol.  I.  20 


306  TITULUS    XXVI. 

5°.  Suspensio  perpetua  ab  exercitio  ordinum  contra  reli- 
giosum  eiectum  extra  Religionem  degentem:  6°.  Suspensio 
perpetua  ab  ordine  suscepto  contra  praesumentem  ordi- 
nem  suscipere  ab  excommunicato  ,  vel  suspenso ,  vel  in- 
terdicto  nominatim  denunciatis ,  aut  ab  haeretico  ,  vel 
schismatico  notorio:  7°.  Suspensio  ab  ordinibus  susceptis 
contra  clericos  Romae  ultra  quadrimestre  commorantes, 
vel  pertinentes  ad  Episcopatus  Suburbicarios,  qui  regulis 
non  satisfaciunt  ipsis  in  eadem  Piana  Bulla  constitutis. 
Praeterea  in  eadem  Bulla  confirmantur  omnes  suspensiones 
a  Tridentino  prolatae. 

(l)  Suspensio,  de  qua  hic  agimus,  afficit  tantum  Clericos,  ac  regula- 
riter  in  ordinibus  sacris  constitutos  ;  non  vero  laicos,  ac  moniales,  aut 
Religiosos,  qui  nullo  ordine  initiati  sunt,  quia  hi  nullam  habent  pote- 
statem  ordinis,  sive  iurisdictionis,  et  officium,  quod  gerunt,  potius  oe- 
conomicum  est  ,  quam  ecclesiasticum.  Unde  nec  Abbatissa  ,  nec  Prio- 
rissa  veram  possunt  pati  suspensionem.  —  (2)  Suspensio  ab  officio  pri- 
vat  Clericum  omni  actu  iurisdictionis  :  suspensio  a  beneficio  eum  pri- 
vat  iure  percipiendi  beneficii  sui  redditus.  In  more  tamen  est,  ut  fre- 
quenter  nominetur ,  et  infligatur  suspensio  a  divinis:  haec  autem  privat 
Clericum  illis  actibus  ,  qui  ei  competunt  in    divinis    obeundis    officiis.4 

—  (3)  Ratio  est,  quia  in  poenalibus  stricta  fit  interpretatio.  Cum  enim 
suspensiones  distinctae  proponuntur  ,  possunt  separatim  subsistere  ,  et 
una  aliam  non  includit.  Ulterius  hac  in  re  Doctores  communiter  tra- 
dunt  ,  verborum  sensum  accurate  perpendendum  esse  ,  ut  agnoscatur 
quanta  sit  suspensio  ,  et  tanta  erit,  quanta  volita ,  et  explicata    fuerit. 

—  (4)  Hoc  ea  ratione  communiter  retinetur,  quia  si  totalis  non  esset, 
non  appareret,  ex  qua  parte  foret  observanda,  an  ex  parte  officii,  vel 
beneficii.  Hinc  ,  ut  in  excommunicatione  generatim  lata,  secundum  su- 
pra  exposita  ,  intelligitur  de  maiori,  non  de  minori  excommunicatione ; 
sic  in  suspensione  generatim  inflicta  de  totali  intelligitur,  non  de  par- 
tiali. 

291.  Suspensio  sic  definita  non  comprehendit  suspen- 
sionem  ,  quae  decernitur  ut  poena  delicti  (l):  nam,  licet 
utraque  poena  sit,  Clericumque  suarum  functionum  exer- 
citio  privet  in  toto,  vel  in  parte:  attamen  illa  est  poena 
medicinalis;  haec  vero  vindicativa:  illa  datur  ad  tempus 
indeterminatum,  scilicet  quousque  durat  delinquentis  con- 
tumacia ;  haec  vero  ad  tempus  determinatum,  vel  etiam 
in  perpetuum  iuxta  delicti  mensuram:  illa  requirit  prae- 
viam  monitionem ,  sine  qua  contumacia  non  inducitur; 
haec  vero  nullam  requirit  monitionem,  sed  solum  causae 


DE    POENIS    ECCLES.  307 

cognitionem,  cum  delictum  iam  commissum  persequatur: 
illa  denique  per  absolutionem  tollitur;  haec  vero  per  di- 
spensationem  .  et  etiam  ipso  facto  post  lapsum  determi- 
nati  temporis  (2).  Irregularitas  tamen  oritur  tam  a  su- 
spensione,  ut  censura,  quam  a  suspensione,  ut  poena  (3); 
et  hoc  procedit  etiam  in  casu,  quo  suspensio  sit  occulta. 

(l)  Quod  suspensio  non  semper  sit  censura,  sed  interdum  poena  a 
censura  distincta  patet  ex  cap.  7,  §  3,  de  elect.,  ubi  Alexander  III  e- 
ligentes  indignum  ad  beneficium  per  triennium  a  suis  beneficiis  decla- 
rat  suspensos,  et  ex  cap.  1  ,  de  sent.  excom.  in  6 ,  ubi  Innocentius  IV 
suspensione  per  mensem  ab  ingressu  in  Ecclesiam  damnat  iudicem,  qui 
censuras  infert  absque  scriptura  ,  quae  causam  censurae  contineat ,  et 
exemplum  sententiae  reo  petenti  non  tradit.  Hae  suspensiones  ,  ut  pa- 
tet ,  sunt  poenae  vindicativae ,  non  medicinales.  —  (2)  S.  Congregatip 
Concilii  sub  die  7  maii  1832,  definivit,  delicta  contra  mores  quinquen- 
nio  praescribi  ,  et  in  casu  proposito  reiecit  instantiam  a  parte  laesa 
factam  solum  post  septemnium  a  die  delicti.  Anal.  Iur.  Pont.,  ser.  8  , 
p.  476.  —  (3)  Cap.  1,  de  sent.  excom.  in  6,  et  cap.  1,  de  sent.  et  re 
iud.  in  6. 

292.  Effectus  suspensionis  est,  privare  Clericum  deter- 
minatis  actibus,  officii,  et  beneficii  sui  iuxta  suspensionis 
naturam,  et  extensionem.  Sed  hac  in  re  interpretatio  fieri 
debet  restrictive,  quia  in  odiosis  versamur,  quae  sunt  re- 
stringenda.  Praeterea  suspensus  ab  officio  non  potest  e- 
ligere  alium  ad  praelaturam,  neque  eligi,  neque  capax  est 
ad  beneficium  obtinendum  (l);  et  suspensus  a  beneficio, 
quamtumvis  suspensio  sit  occulta,  omnibus  eius  fructibus, 
et  quotidianis  etiam  distributionibus  ita  privatur  ,  ut  eas 
licite  percipere  nequeat,  perceptosque  ante  omnem  iudi- 
cis  sententiam  restituere  teneatur  (2). 

(l)  Cap.  8,  de  consuet.  —  (2)  Ita  docet  Zallinger  ad  tit.  de  sent. 
excom.,  §  203.  Haec  fructuum  privatio  absque  limitatione  procedit , 
quando  suspensio  datur,  ut  censura;  nam  quando  datur,  ut  poena,  su- 
spensus  cum  Episcopi  assensu  potest  ex  beneficio  tot  sibi  adscribere 
fructus,  quot  sunt  necessarii  ad  suam  sustentationem,  si  aliter  non  ha- 
beat,  unde  vivat.  Ratio  est,  quia  suspensus,  ubi  velit,  potest  se  a  cen- 
sura  liberare  desistendo  a  contumacia,  non  ita  a  poena,  quae  datur  ad 
determinatum  tempus.  Attamen  quocumque  modo  suspensus  fructibus 
privetur,  post  absolutionem,  vel  dispensationem  eosdem  non  recuperat, 
nec  eos  potest  facere  suos ,  nisi  ex  Summi  Pontificis  indulgentia.  Gra- 
vius  tamen  contra  suspensos  procedi  potest,  si  suspensionem  violent,  et 


308  TITULUS   XXVI. 

functionibus  interdictis  se  ingerere  praesumant;  possunt  enim  beneficiis 
privari  ,  et  deponi.  Cap.  13,  de  vit.  et  honest.  cler.,  et  cap.  1,  §  ult., 
de  elect.  in  6.  Zallinger,  loc.  cit. 

293.  Interdictum  est  censura  ecclesiastica,  quae  prohibet 
divinorum  officiorum  exercitium,  Sacramentorumque  usum,  et 
sepulturae  ecclesiasticae  dationem ;  exceptis  certis  casibus ,  et 
Sacramentis.  Convenit  in  pluribus  cum  suspensione ,  et 
maxime  in  eo,  quod  potest  considerari,  ut  poena  medi- 
cinalis  ,  et  ut  poena  vindicativa :  convenit  quoque  cum 
excommunicatione  ,  in  qua  quodammodo  continetur.  Sed 
eodem  tempore  differt  a  suspensione,  quae  fertur  tantum 
in  Clericos,  dum  interdictum  in  Clericos,  et  laicos  ,  imo, 
ratione  personarum,  etiam  in  loca  potest  ferri :  differt  si- 
militer  ab  excommunicatione  ,  quae  excommunicatos  de 
sinu  Ecclesiae  proiicit :  dum  qui  interdictum  patitur,  ut 
personae,  et  loca,  in  Ecclesia  manet. 

His  consentit  praecipua  interdicti  divisio  in  personale, 
locale ,  et  mixtum.  Personale  est  ,  quod  fertur  specialiter 
in  determinatas  personas,  aut  generaliter  in  collegium,  vel 
populum  :  quo  casu  interdictum  personas  directe  afficit, 
easque  quocumque  sequitur.  Locale  est  quod  fertur  in 
locum,  aut  territorium  determinatum,  ut  in  aliquam  Paro- 
chiam,  aut  Dioecesim ;  quo  casu  interdictum  indirecte  tan- 
tum  personas  ibi  existentes  afficit,  quatenus  in  dicto  loco 
nequeunt  divina  celebrare,  Sacramenta  percipere,  vel  ha- 
bere  sepulturam,  sed  possunt  alibi.  Mixtum  denique  inter- 
dictum  est,  quod  fertur  in  locum  et  in  personas  eiusdem 
loci,  quodque  propterea  naturam  induit  personalis  et  lo- 
calis. 

Dividitur  insuper  interdictum  in  generale,  et  speciale.  In 
generali  interdicto  locali  contingunt  quidam  casus  supra 
in  definitione  excepti,  ut  est  parvulorum  Baptismus,  mo- 
rientium  Poenitentia  (l) ,  adultorum  Confirmatio  (2),  se- 
creta  divinorum  officiorum  celebratio  facta  ianuis  Eccle- 
siae  clausis  (3)  ,  et  solemnis  divinorum  officiorum  cele- 
bratio  in  maioribus  anni  solemnitatibus  (4)  ,  in  quibus 
interdictum  non  exercet  vim.  In  interdicto  autem  spe- 
ciali  casus  quidam  pariter  excepti  sunt  ,  ut  Sacramenti 
Baptismatis,  Confirmationis,  Poenitentiae.  Eucharistiae  per 


DE    POENIS    ECCLES.  30Q 

modum  Viatici,  et  Extremae-Unctionis,  quae  regulariter 
possunt  ministrari  (5).  Denique  observamus  interdictum 
quandoque  esse  partiale,  ut  interdictum  solius  sepulturae, 
et  interdictum  ingrediendi  in  Ecclesiam  (6). 

Denique,  ad  similitudinem  excommunicationis  etsuspen- 
sionis  ,  etiam  Interdictum  dividitur  in  reservafum  et  non 
reservatum.  Reservatum  S.  Pontifici,  in  supra  allegata  Bulla 
Apostolicae  Sedis  Pii  IX,  declaratur  illud,  quod  incurrunt 
Universitates,  Collegia,  Capitula,  quae  a  mandatis  R.  Pon- 
tiiicis  ad  universale  futurum  Concilium  appellant.  Simi- 
liter  reservatum  ad  arbitrium  eius,  qui  tulit,  est  interdi- 
ctum  ab  ingressu  Ecclesiae.  quod  incurrunt  scienter  cele- 
brantes,  vel  celebrari  facientes  divina  in  locis  interdictis, 
et  admittentes  nominatim  excommunicatos  ad  divina  of- 
ficia  ,  seu  ecclesiastica  Sacramenta  ,  vel  ecclesticam  se- 
pulturam.  Interdicta  vero  a  Tridentino  lata,  ac  censurae 
omnes  ,  quae  hactenus  in  suo  vigore  perstiterunt  ,  sive  pro 
R.  Pontificis  electione,  sive  pro  interno  regimine  quorumcum- 
que  Ordinum  et  Institutorum  Regularium ,  nec  non  quorum- 
cumque  Collegiorum,  Congr  egationum ,  Coetuum,  locorumque  pio- 
rum  a  praefata  Piana  Bulla  in  suo  robore  servantur,  et 
confirmantur. 

(l)  Cap.  12,  de  spons.  et  matr.  —  (2)  Cap.  43,  de  sent.  excom.  — 
(3)  Cap,  24,  eod.  in  6.  —  (4)  Ibid.  Excludendae  tamen  sunt  illae  per- 
sonae  ,  quae  interdicto  causam  dederunt.  Maiores  autem  solemnitates 
indicantur  in  Bul.  Ineffdbilis  Martini  V.  —  (5)  Cap.  57,  de  sent.  ex- 
com.,  et  cap.  19,  eod.  in  6.  —  (6)  Cap.  20  de  sent.  excom.  Hoc  in- 
terdicto  afiicitur,  qui  paschale  praeceptum  non  adimplet ,  cap.  Omnis 
utriusque  sexus,  de  poenit.  et  remiss. 

294.  Quamdam  cum  interdicto  similitudinem  babet  ces- 
satio  a  divinis,  quae  nil  aliud  est,  quam  mera  intermissio 
divinorum  ojficiorum  facta  ex  tristitia ,  atque  ad  luctum  Ec~ 
clesiat  significandum,  ob  inobedientiam,  et  pravitatem  filiornm 
suorum  (l).  Licet  haec  cessatio  a  divinis  quandoque  etiam 
de  iure  pro  interdicto  accepta  fuerit ;  nihilominus  ab  ea 
multum  differt:  nam  proprie  censura  non  est,  neque  eam 
violans  irregularitatem  incurrit  (2).  Qui  potest  censuras 
ferre ,  etiam  potest  cessationem  a  divinis  indicere ,  cuius 
effectus  gravior  est ,    quam  in  interdicto  :    nam    tempore 


310  TITULUS    XXVI. 

cessationis  a  divinis  officia  divina  celebrari  nequeunt  nec 
diebus,  ut  supra,  pro  interdicto  exceptis;  sed  tantum  Bap- 
tismus,  Poenitentia,  et  Eucharistia  per  modum  Viatici  mi- 
nistrari  possunt,  et  semel  in  hebdomada  ad  Corpus  Chri- 
sti  conficiendum  Missam  celebrare  licet,  quod  ex  theorica 
interdicti  desumitur  (3). 

(l)  Cessatio  a  divinis  indicitur  ab  iure  ,  ut  in  casu  pollutionis  Ec- 
clesiae  propter  homicidium  ,  vel  ab  homine  propter  aliquod  gravissi- 
mum  scelus.  —  (2)  Cap.  55,  de  appell.,  cap.  18,  de  sent.  excom.  in  6, 
—  (3)  Cap.  57,  eod. 

295.  Praeter  censuras  latae  sententiae  reservatas,  quas 
iam  supra  retulimus  ,  aliae  multae  sunt  non  reservatae, 
iure  praeexistente  inspecto,  quas  iustis  de  causis  sapientis- 
sime  limitavit  Pius  Papa  IX,  qui  ita  decrevit:  ut  ex  qui- 
buscumque  censuris  sive  excommunicationis ,  sive  suspensionis , 
sive  interdicti,  quae  per  modum  latae  sententiae,  ipsoque  facto 
incurrendae  hactenus  impositae  sunt,  non  nisi  illae  ,  quas  in 
hac  ipsa  Constitutione  inserimus,  eoque  modo,  quo  inserimus, 
robur  exinde  habeant;  simul  declarantes  ,  easdem  non  modo 
ex  veterum  canonum  auctoritate  ,  quatenus  cum  hac  Nostra 
Conshtutione  conveniunt ,  verum  etiam  ex  hac  ipsa  Constitu- 
tione  Nostra ,  non  secus  ac  si  primum  editae  ab  ea  fuerint, 
vim  suam  prorsus  accipere  debere  (l).  Idem  Pontifex  exinde 
omnes  singillatim  enumerat  excommunicationes  latae  sen- 
tentiae  Papae  speciali  modo  reservatas  et  reservatas  sim- 
pliciter,  vel  reservatas  Episcopis  ,  vel  nemini  reservatas; 
enumerat  similiter  suspensiones  et  interdicta  Papae  re- 
servata.  Inter  excommunicationes  latae  sententiae  nemini 
reservatas  enumerat  tantum  sequentes  .  dum  eidem  ex- 
communicationi  submittit,  1°.  Mandantes  et  cogentes  tradi 
ecclesiasticae  sepulturae  haereticos  notorios,  aut  nomina-  •: 
tim  excommunicatos  vel  interdictos  ;  2.°  Laedentes  aut 
perterrefacientes  Inquisitores,  denunciantes.  testes.  aliosve  \ 
ministros  S.  Officii  ,  eiusve  Sacri  Tribunalis  scripturas 
diripientes  ,  aut  comburentes  ;  vel  praedictis  quibuslibet  * 
auxilium,  consilium,  favorem  praestantes;  3°.  Alienantes 
et  recipere  praesumentes  bona  ecclesiastica  absque  Be-. 
neplacito  Apostolico  ad  formam  Extrav.  Ambitiosae ;    40. 


DE    POENIS    ECCLES.  311 

Negligentes,  sive  culpabiliter  omittentes  denunciare  infra 

mensem  Confessarios,  a  quibus  sollicitati  fuerint  ad  tur- 

pia    in    quibuslibet    casibus    expressis    in    Bul.     Universi 

Greg.  XV  et  Bul.  Sacramentum  Poenitentiae  Benedict.  XIV; 

5°.  Excommunicatos  a  Tridentino  sine  reservatione ,    ex- 

cepta  excommunicatione  lata  in  decreto  Sess.  IV  de  edit. 

et  usu  Sac.  libr.  quam  tenet  Pontifex  tantum  quoad  impri- 

mentes  ,    aut  imprimi    facientes  sine   approbatione    Ordi- 

rii    libros  de  rebus  sacris  tractantes.  —  (Add.  Edit.)  Cum 

Ciariss.    Iosepho    Pennacchi  (Comment.   in    Constit.   Apo- 

stolicae  Sedis  part.  V  Append.  38)  animadvertendum  du- 

cimus :    Censurae    a    Tridentinis    Patribus  latae    duplicis 

sunt  generis;  aliae  primum  et  directe  ,  quae  scilicet  ante 

illud  Concilium  non  vigebant ;    aliae  secundario    et  indi- 

recte,  quae  nimirum  non  a  Patribus  Tridentinis  primum 

latae  sunt,  sed  cum  iam  latae  in  antiquis  Canonibus  re- 

perirentur ,    eas    renovarunt    et    confirmarunt.  Quaeritur 

ergo  :    an  cum  Pius  Papa    IX  in  sua  Constitutione  affir- 

mat  ,    se    uti    excommunicatos    habere  illos    omnes  quos 

Tridentini  Patres    excommunicaverunt  ,    intelligendus    sit 

loqui  de  omnibus  excommunicationibus  quae  sive  prima- 

rio  et  directe  ,    sive    secundario  reperiuntur  latae  in    eo 

Concilio,  vel  tantum  de  excommunicationibus  directis,  et 

quae  primum  latae  sunt  a  Tridentinis  Patribus  ?    Contra 

Dumas,  Cretoni  ,  Conrado  ,  aliosque  tenendam    esse  pu- 

tamus  sententiam  Avanzinii  ,    quem  fere    universi    Com- 

mentatores  sequuntur,  per  Constitutiones  Apostolicae  Sedis 

nullo  pacto    renovatas    fuisse    censuras    quas    Tridentini 

Patres  indirecte  tulerunt.  Primum  huius  conclusionis  ar- 

gumentum  petitur  ex  Constitutionis  scopo  ,    qui  fuit  ,   ut 

certus  determinatusque    censurarum  numerus    haberetur, 

quod  legitur  in  eiusdem  Constitutionis  initio:  atqui  certus 

non  esset  censurarum  numerus,  si  intelligantur  comprehen- 

sae  censurae  per  generalia  verba  a  Tridentino  renovatae. 

Iterum  enim    essent  requirendae  poenae  in  antiquo  iure 

inflictae  ,  et  in  multa  incertitudine  versaremur  relate   ad 

numerum,  valorem,  extensionem  etc,  ex  quo  sequeretur 

Pianam  Constitutionem    non  esse  exinde  normam    censu- 

rarum    cognoscendarum.  Secundum  argumentum    petitur 


312  TITULUS    XXVI. 

ex  ratione  loquendi  eiusdem  Constitutionis.    Nam    ea  lo- 
quendi  ratio  est  in  usu  Romanae  Curiae,  ut  quando  agi- 
tur  sive  de  poenis  ,    sive  de  Constitutionibus  ,  quas  Tri- 
dentinum  innovavit  ,    dici  non  solet  poena  a  Concilio  in- 
flicta  ,    vel  Constitutio  Tridentina  ,    sed  poena  inflicta  in 
Costitutione  N.  (adiecto  scilicet  Constitutionis  nomine)  vel 
Constitutio  N.  ,    et    saepius  negliguntur  quoque  verba    a 
Tridenlino  innovata.    Quum    itaque  haec  sit    consueta  lo- 
quendi  ratio,  agaturque  de  Constitutione  facta  ad    coer- 
cendum  censurarum  numerum,  si  in  ea  non    reperiantur 
verba  censurae  a  Tridentino  innovatae  haec  exclusae    sunt 
censendae.    Porro  in  Constitutione  Apostolicae    Sedis  haec 
verba  non  habentur ;  immo  habetur  quaedam  verborum 
conceptio  quae  ex  sese  eas  excludere  videtur;  dicit  enim 
Pius  IX  ,    esse  uti    excommunicatos  habendos  illos    quos 
Tridentinum  excommunicavit;  etenim  alios  quos  indirecte, 
non  excommunicavit  Tridentinum,  sed  vel  Pontifices  vel 
Concilia  quae  illos  primum  excommunicaverunt,  quorum 
sanctiones  Tridentini  Patres  ratas  habuerunt ,    confirma- 
runtque.  Cum  autem  in  lege  odiosa  versemur,  ea  stricto 
est  sensu  interpretanda,  neque  extendenda  ad  alios  casus 
sanctionesque,  quarum  nedum  ulla  suppetit  ratio  vigorem 
demonstrandi  ,    sed    rationes    suppetunt    eas    excludendi, 
cum  Pii    IX    intentio    in   ferenda  Costitutione    Apostolicae 
Sedis  fuerit  censuras  limitare.  Si  igitur  evidentissime  non 
constet ,    eum  aliquam  censuram  antiquiorem  sub  lata  a 
se    lege    comprehendere    voluisse  ,    ea    comprehendenda 
non  est, 

(l)  Bul.  Apostolicae  Sedis  Pii  IX  ,  edit.  12  octob.  1869  sub  initium 
Concilii  Oecumenici  Vaticani.  Circa  hanc  nuperrimam  Bullam  plura 
sunt  observanda :  Primum,  quod  haec  Bulla  in  materia  censurarum  la- 
tae  sententiae  facit  ius  novum,  et  antiquum  abrogat,  vel  eidem  derogat; 
nova  enim  lex  tollit  priorem  sibi  directe  contrariam  ,  etiamsi  de  ipsa 
non  faciat  mentionem,  quod  est  rationis  et  iuris  principium  ab  omni- 
bus  Doctoribus  universaliter  admissum.  Si  vero  lex  nova  antiquae  in 
toto  contraria  non  sit ,  ad  unitatem  praecepti  reducendae  sunt ,  ita  ut 
prior  auferatur  in  ea  parte  ,  in  qua  fuit  eidem  per  posteriorem  dero- 
gatum  ,  ut  exposuimus  ad  n.  37  et  seq.  Hoc  voluisse  et  fecisse  Ponti- 
ficem  iudicamus  tum  ex  eo  ,  quod  mutationes  et  derogationes  a  se  fa- 
ctas  contra  anteriores  canones  firmas  et  ratas  declaravit  his  verbis:  De- 
cernentes  has  Litteras ,  atqne  omnia  et  singiila  ,  qnae  in  eis   constituta    ac 


DE    POENIS    ECCLES.  313 

decreta  sunt,  omnesque  et  singulas,  quae  in  eisdem  faciae  sunt  ex  anterio- 
ribus  Coiistitutionibus  Praedecessorum  nostrorum,  atque  etiam  Nostris,  aut 
ex  aliis  sacris  Caiioiiibus  quibuscuinque,  etiatn  Conciliorum  generalium ,  et 
ipsius   Iridentini  mutationes  ,  derogationes  ratas   et  jirmas  ,    ac    respective 
rata  atque  jirma  esse  et  fore,  suosque  plenarios  et  integros  effectus  obtinere; 
sicque  et  non  aliter  in  praemissis  per  quoscumque  Iudices...  sublata  eis,  et 
eorum  cuilibet  quavis  aliter  iudicandi  et  interpretandi  facultate,  iudicari  et 
definiri  debere ;  tum  etiam  ex  eo  quod  declaravit ,  censuras  a  se  latas  , 
aut  innovatas  vim  habere  non  modo  ex  veterum  canonum  auctoritate,  qua- 
tenus  cum  hac  sua  Constitutione  conveniunt  ,  verum    ex    hac   ipsa   sua 
Constitutione  non  secus  ac  si  primum  editae  ab  ea  fuerint.  Consequenter 
anteriores  canones  censuras  latae  sententiae  importantes  ,  qui  non  fue- 
runt  in  hac  Bulla  innovati  tamquam  abrogati,  quoad  censuras  latae  sen- 
tentiae,   habendi  sunt :  alii  vero  in  eadem  quomodolibet  innovati  adhuc 
vim  habent,  et  eorum  censurae  vigent,  non  tamen  iuxta  eorum  formam, 
sed  tantum  quatenus  cum  hac  Bulla  conveniunt,  non  secus  ac  si  ab  ea 
eaedem  censurae  editae  primum  fuissent.  —  Secundum  ,  quod  licet    ge- 
neialiter  verum  sit  in  conflictu   legum    inter    priorem    et    posteriorem 
concordanda  esse  iura ,  et  priorem  legem  explicandam  esse  per  poste- 
riorem,  et  vicissim  posteriorem  per  priorem  ad  evitanda  iurium  corre- 
ctio,  quae  est  odiosa;  in  hac  tamen  specie  arbitramur,  ita  posteriorem 
legem   esse  accipiendam,  quatenus  ipsa  tantum  priorem  explicet,  et  iuxta 
sui  formam  limitet ,  quia  Pontifex  id  expresse  designavit ,  cum  dixit , 
censuras  in  sua  Constitutione  insertas  eo  modo  vim  habituras  ,  quo  in- 
sertae  sunt ,  non  secus  ac  si  primum  editae  ab  ea  fuerint  cum    prohibi- 
tione  aliter  interpretandi ,  decreto   irritante,  et  clausula  non  obstantibus 
etc,  adiecta.  —  Tertium,  quod  pro  valida  absolutione  a  casibus  Papae 
hic  speciali  modo,  vel  simpliciter  reservatis,  non  sufflcit  generalis  con- 
cessio  absolvendi  a  casibus  et  censuris  Papae  reservatis,  nisi  de  iis  for- 
malis,  explicita,  et  individua  mentio  fiat.   —    Quartum  ,  quod  revocata 
sunt,  et  abolita  quaecumque  indulta,  et  privilegia  absolvendi  a  casibus 
et  censuris  Papae  reservatis  sub  quavis  forma    concessa  quibuscumque 
personis  etiam  regularibus  cuiuscumque  Ordinis  ,  Congregationis  ,    So- 
cietatis  et  Instituti  etiam  speciali  mentione  dignis,  et  in  quavis  digni- 
tate  constitutis,  vel  cuicumque  Coetui,  Ordini,  Congregationi,  Societati, 
et  Instituto  etiam  regulari  cuiuscumque   speciei ,    etsi    titulo    peculiari 
praedito  ,  atque  etiam  speciali  mentione  digno  a  quovis  unquam    tem- 
pore  huc  usque  concessa  fuerint;  non  obstantibus  privilegiis  in  Corpore 
Iuris  ,  aut  Apostolicis  Constitutionibus  comprehensis  ,    et    non  obstante 
consuetudine  etiam  immemoriali.  —  Quintum ,    quod    in    posterum  ad 
formam  huius  Bullae  omnes  tractandae    ac    moderandae    sint    censurae 
latae  sententiae,  tam  in  iure  canonico,  quam  in  Morali  Theologia,  dum 
censurae  aliae  praeexistentes,  et  in  hac  Bulla  non  innovatae,  vel  reser- 
vatae,  tamquam  abrogatae  et  sublatae  habendae  sint,  quod  pro  regula 
in  aliquo  forte  casu  prius  aliter  definito    ad    has    Institutiones    nostras 
extensum  volumus.  —  Sextum ,  quod  cum  haec  Bulla  disponat  tantum 
de  censuris  latae  sententiae  ,    sequitur  censuras  ferendae  sententiae  re- 
manere  sub  imperio  iuris  antiqui  ,  cui  ne  vel  minimum    in    hac    parte 
derogatum  fuit. 


31 4  TITULUS    XXVI. 

296.  Lator  et  iudex  censurarum  est  solus  ecclesiasti- 
cus  vir  habens  iurisdictionem  in  foro  externo,  qui  tamen 
ferre  non  debet  censuras  nisi  sobrie  magnaque  circumspe- 
ctione  ,  ut  praecipit  Tridentinum  (1),  et  regulariter ,  nisi 
sequentes  concurrant  conditiones  ,  1°.  ut  adsit  peccatum 
grave  ,  externum  et  consummatum  cum  contumacia  co- 
niunctum  (2) ;  ut  praemittatur  trina  monitio  ,  vel  una 
peremptoria  (3) ;  30.  ut  regulariter  proferatur  in  scriptis 
cum  declaratione  causae,  quorum  exemplum  reo  traden- 
dum  est  (4).  —  Subiectum  vero  censurae  est  omnis  delin- 
quens  (5)  christianus,  (6)  vivens,  (7)  subditus  illius  ,  qui 
censuram  fert.  Non  tamen  potest  excommunicari  Univer- 
sitas,  vel  Collegium,  quia  in  communitate  supponuntur  esse 
innocentes,  et  solum  culpabiles  sunt  puniendi.  Nec  Episco- 
pus  potest  inconsulta  Apostolica  Sede,  omnes  simul  unius 
conventus  Regulares  ab  audiendis  fidelium  Confessionibus 
suspendere  (8).  Nec  demum  in  censuris  interdicti,  et  su- 
spensionis  a  iure  latis  comprehenduntur  Episcopi,  nisi  de 
illis  specialis  mentio  fiat  (9).  Sed  hoc  non  extenditur  ad 
censuram  excommunicationis  ,  quam  ut  caeteri  incurrunt 
Episcopi,  licet  de  illis  nulla  fiat  mentio  ■  (10). 

(l)  Sess.  25,  c.  3,  de  ref.  —  (2)  Benedictus  XIV,  pro  excommuni- 
catione  ferendae  sententiae,  quae  appellatur  comminatoria,  requirit  cri- 
men  grave  el  enorme;  et  multo  gravius  et  execrabiUus  pro  excommunica- 
tione  latae  sententiae.  De  Synod.,  1.  lO,  c.  1,  n.  3.  —  (3)  Hoc  verum 
est  de  censura  lata  ab  homine  ;  nam  censura  lata  a  iure  non  indiget 
monitione  ,  quia  lex  continuo  monet.  Una  vero  monitio  ,  peremptoria 
pro  tribus  cum  competenti  temporibus  spatio  tunc  fit,  cum  urgens  ad- 
est  necessitas,  quae  longiorem  non  patitur  moram,  cap.  9,  de  sent.  ex- 
com.  in  6.  Sed  monitio  continere  debet  nomen  monentis,  moniti ,  cau- 
sam  monitionis,  et  poenam  infligendam;  aliter  haberi  non  posset  con- 
tumacia.  —  (4)  Scriptura  requiritur,  ut  reus  agnoscat  suam  delinquendi 
causam,  et  censurae  speciem  eidem  coniunctam,  vel  coniungendam.  — 
(5)  Propterea  delicti  incapaces  ,  ut  amentes  et  pueri  ante  usum  ratio- 
nis,  et  delinquentes  solum  interne  vel  solum  externe  ,  censuris  non  li- 
gantur.  De  impuberibus  usu  rationis  praeditis  dubitatur.  Duo  tamen 
certa  sunt:  lm  eos  non  comprehendi  in  sententia  censurae  ,  nisi  nomi- 
nentur,  vel  dicatur  cuiuscumque  aelatis,  ut  Trid.  sess.  25,  c.  5,  de  reg.: 
2m  eos  etiam  censura  irretitos  posse  ab  eadem  absolvi  ab  Episcopo 
tam  ante,  quam  post  pubertatem  ,  modo  factum  criminosum  in  puber- 
tate  contigerit.  —  (6)  Pagani  ,  iudaei  et  cathecumeni  non  subiiciuntur 
censuris  ;  bene  vero  haeretici  et  schismatici ,  qui  si  nominatim    denun- 


DE   POENIS   ECCLES.  315 

cientur  excommunicati,  liunt  vitandi.  —  (7)  Mortui  enim  nequeunt  ex- 
communicari,  Quare  sacri  canones,  qui  loquuntur  de  excommunicatione 
post  mortem  ,  ita  intelligendi  sunt ,  ut  loquantur  de  defunctis  ,  qui  in 
excommunicatione  obierunt,  et  dicta  excommunicatio  aequivalet  decla- 
rationi  excommunicationis  ad  effectum  illis  interdicendi  officia  eccle- 
siastica.  Sic  haeretici  etiam  post  mortem  excommunicandi  sunt.  Can.  6, 
c.  14,  q.  2,  et  illi,  qui  sibi  mortem  consciverunt.  Can.  12,  c.  23,  q.  5. 
Ex  adverso  qui  in  excommunicatione  mortuus  est,  potest  post  mortem 
absolvi  ad  habendam  ecclesiasticam  sepulturam  ,  et  alia  officia  Eccle- 
siae,  si  manifesta  poenitentiae  signa  dederit,  et  per  eum  non  steterit  , 
quominus  Ecclesiae  reconciliaretur.  Cap.  28  et  38,  de  sent.  excom.  — 
(8)  Bul.  Superna  Clem.  X.  —  (9)  Cap.  4  ,  de  sent.  excom.  in  6.  — 
(10)  S.  De  Ligorio  ,  1.  7 ,  n.  15.  Sic  ex  consuotudine  ,  vel  pnvilegio  , 
Reges  et  Reginae  censuris  ligari  nequeunt  nisi  a  Papa.  Id.  n.   16. 

297.  Censura  auferenda  est  per  absolutionem  (l),  quae 
datur  a  sacerdote  in  actu  sacramentalis  Confessionis  pro 
foro  interno  ,  vel  a  iudice,  aut  eius  delegato  extra  con- 
fessionem  pro  foro  externo,  vel  pro  utroque.  Illa  tamen 
data  pro  foro  interno,  qua  homo  reconciliatur  Deo,  non 
tollit  externum  excommunicationis  effectum  ,  nisi  et  alia 
accedat,  qua  homo  reconciliatur  Ecclesiae  (2). 

In  censura  ab  homine  per  sententiam  inflicta  regulariter 
absolutio  danda  est  ab  eo  ,  qui  censuram  tulit  ,  aut  ab 
eius  successore,  aut  per  appellationem,  vel  querelam  ab 
eius  Superiore,  quia  semper  intelligitur  reservata  eius  auc- 
tori,  vel  Superiori.  Dicimus  per  sententiarn,  quia  si  sit  in- 
flicta  per  generale  statuium,  et  non  sit  reservata,  a  quo- 
cumque  confessario  pro  foro  interno,  iuxta  iam  dicta,  cen- 
surae  absolutio  dari  potest.  In  censura  vero  a  iure,  si  non 
est  reservata,  quilibet  confessarius  pro  foro  interno  ab- 
solvit  (3) ;  sin  secus,  absolvit  tantum  ille  ,  cui  fuit  reser- 
vata,  aut  successor,  aut  Superior:  excepto  mortis  articulo, 
in  quo  quilibet  sacerdos  ab  omnibus  censuris,  et  pecca- 
tis  absolvit  (4) ;  et  excepto  casu  alicuius  magnae,  et  ur- 
gentis  necessitatis  (5),  in  quo  Episcopus  a  Papalibus  cen- 
suris  absolvit,  ut  suo  loco  adnotavimus,  quod  intelligimus 
de  casibus  notoriis;  nam  in  occultis  delegatam  a  iure  ha- 
bet  auctoritatem  (6). 

(l)  Censura  non  aufertur  per  resipiscentiam  rei  ,  neque  per  satisfa- 
ctionem  datam  parti  laesae,  neque  per  iuramentum  de  stando  mandatis 
Ecclesiae,  neque  per  mortem  tam  censurati,  quam  censurantis.   Cap  38, 


316  TITULUS   XXVI. 

de  sent.  excom.  —  (2)  Hoc  verum  est  quando  censura  est  publica ,  et 
notoria  ,  cap.  28  ,  de  sent.  excom.,  et  quando    factum    criminosum    ad 
forum  externum  deductum  fuit.  Si  vero  censura  sit  occulta  ,  absolutus 
a  confessario  licite  se  gerit  in  foro  externo  tamquam  plene  absolutus, 
quia  absolutio  pro  foro  interno  datur    ad  reparandam    offensam    divi- 
nam  ,  et  in  foro  externo  ad  reparandam  offensam  publicam  ,    quae    in 
casu  occulto  nulla  est.  Reiffenstuel,  de  sent.  excom.  n.  247.  —  (3)  Ra- 
tio  est,  quia  ubi  conditor  legis  censurae  absolutionem  non  reservavit  , 
eam  omnibus  confessariis  concessisse  videtur.  Cap.  29,  de  sent.  excom. 
—  (4)  Trid.  sess.  14,  c.  7,  de  poenit.  Nulla  remanet  reservatio  in  ar- 
ticulo  mortis  ,  ne  occasione  reservationis  aliquis    in    aeternum    pereat. 
Sed  haec  ratio  locum  non  habet  in  suspensione  ;  et  ideo  suspensio  re- 
servata  tolli  non  potest ,  nisi  a  reservante  ,  etiam    in    mortis  articulo  , 
quia  haec  relaxatio,  non  est  necessaria,  ut  necessaria  est  in  excommu- 
nicatione  ,  et  interdicto.  Excommunicati  tamen  vitandi,  si  in  morte  si- 
gna  poenitentiae  dederint,  adhuc  sunt  publice  absolvendi,  et  etiam  post 
mortem,  ut  sepultura  ecclesiastica,  et  aliis  ecclesiasticis  officiis  donari 
queant:  nam  post  reconciliationem  cum  Deo  in  foro  interno  ,    reconci- 
liandi  adhuc  sunt  in  externo  cum  Ecclesia.  Cap.  28  ,    de  sent.  excom. 
Rit.  Rom  ,  tit.  21.  Barruffaldus  ad  eumd.  tit.    —  (5)  Casus  magnae  et 
urgentis  necessitatis  verificatur  :   1°  in  eo,  qui  ad  evitandum  scandalum 
vel  infamiam  debet  brevi  celebrare  Missam  ,  vel  S.  Communionem  ac- 
cipere.  S.  De  Ligorio,  1.   7,  n.  86  ;  2°  in  eo,  qui  temporario  detinetur 
impedimento,  quominus  queat  Romam  se  conferre  ad  absolutionem  ob- 
tinendam.  Cap.   11   et  58  de  sent.  excom.;  3°  in  eo ,  qui  perpetuo    im- 
pedimento  detinetur,  ne  queat  Summum  Pontificem  adire.  Arg.,  cap.  26, 
de  sent.  excom.  et  cap.  22,  eod.  in  6.  Horum  omnium  ratio  est,  quia, 
existente  impedimento  adeundi  Papam  ,    restituitur    Episcopo    potestas 
ordinaria.  S.  De  Ligorio,  1.  7,  n.  84.  Sed  in  duobus  primis  casibus  ex 
iuris  citati  dispositione  absolvendus  debet  iurare,  se  post  absolutionem, 
quam  primum  potuerit ,  Papam  aditurum  ad  eius  mandatum    recipien- 
dum.  Verum  hodie  hic  personalis  accessus  non  amplius  praecipi  solet; 
sed  sufficit  recurrere  ad  S.  Poenitentiariam,  quae  facultates  opportunas 
Ordinario  concedit ,  modo  non  agatur  de    gravioribus    quibusdam    ex- 
cessibus,  ut  de  abortu  a  Presbytero  procurato  ,  cui  post  absolutionem 
datam  ab  Ordinario  imponere  solet  onus  ad  limina  Apostolorum  intra 
certum  tempus  accedendi.  Giraldus,  ad  cap.   l,  de  sent    excom.  In  ter- 
tio  vero  casu  ,    post    absolutionem  nulla  remanet   obligatio    denuo    ad 
S.  Sedem  recurrendi ,  neque  per  epistolam  ,  neque    per  procuratorem  , 
quia  ius  requirit  praesentiam  rei  ,  quae  ob  impedimentum    perpetuum 
cum  nusquam  haberi  possit,  potestas  Episcopi  ordinaria  perfecte  rein- 
tegratur,  et  absque  ulla  conditio  absolutio  datur  ,  ut  docet  S.  De  Li- 
gorio,  d.  1.,  n.  89,  qui  in  praecedenti  n.  88,  impedimenti  perpetui  ca- 
sus  enumerat,  et  inter  hos  perpetuo  impeditos  praeter  mulieres,  servos, 
senes  sexagenarios,  aegrotos,  debiles,  carceribus  detentos  ad  vitam,  tri- 
remibus  perpetuo  damnatos,  comprehendit  Monachos,  et  Moniales.  Sed 
quoad  Moniales  exceptio  fieri  debet  in  excommunicatione  propter  vio- 
lationem  clausurae  ,    a    qua  Episcopus  eas  absolvere  non  potest.  Quod 
dicimus  de  reservationibus  papalibus  relate  ad  Episcopos,  etiam  reser- 


I 


DE    POENIS    ECCLES.  317 

vationibus  episcopalibus  rclate  ad  confessarios  aptandum  est.  —  (6)  Trid. 
sess.  24,  c.  6,  de  ref.  —  (Add.  Edit.)  Quaesitum  est  a  S.  Congr.  Ro- 
manae  et  Universalis  Inquisitionis  1°  Utrum  tuto  adhuc  teneri  possit 
sententia  docens  ad  Episcopum  aut  ad  quemlibet  Sacerdotem  approba- 
tum  devolvi  absolutionem  casuum  et  censurarum  etiam  speciali  modo 
Papae  reservatorum,  quando  poenitens  versatur  in  impossibilitate  per- 
sonaliter  adeundi  Sanctam  Sedem?  2°  Quatenus  negative  ,  utrum  re- 
currendum  sit,  saltem  per  litteras,  ad  eminentissimum  Cardinalem  ma- 
iorem  poenitentiarium  pro  omnibus  casibus  Papae  reservatis,  nisi  Epi- 
scopus  habeat  speciale  indultum  ,  praeter  quam  in  articulo  mortis,  ad 
obtinendum  absolvendi  facultatem.  S.  Congr.  respondit  die  23  iunii 
1886:  Ad  lm  Attenta  praxi  S.  Poenitentiariae,  praesertim  ab  edita  Con- 
stitutione  Apostolicae  Sedis,  Negative.  Ad  2m  Affirmative ;  at  in  casibus 
vere  urgentioribus,  in  quibus  absolutio  diferri  nequeat,  absque  periculo 
gravis  scandali  vel  infamiae  ,  super  quo  Confessariorum  conscientia  o- 
neratur,  dari  posse  absolutionem,  iniunctis  de  iure  iniungendis,  a  cen- 
suris  etiam  speciali  modo  Summo  Pontifici  reservatis,  sub  poena  tamen 
reincidentiae  m  easdem  censuras,  nisi  saltem  infra  mensem  per  Episto- 
lam  et  per  medium  Confessarii  absolutus  recurrat  ad  S.  Sedem.  Facto 
verbo  cum  Sanctissimo.  Sanctissimus  die  30  iunii  1886  resolutionem  prae- 
fatam  approbavit  et  coniirmavit. 

298.  Ouoad  modum,  absolutio  a  censuris  valide  datur 
quibuscumque  verbis  ,  aut  signis  absolvendi  voluntatem 
sufficienter  demonstrantibus,  licet  expediat  adhibere  for- 
mas  a  Doctoribus,  et  praecipue  a  S.  De  Ligorio  assigna- 
tas  (l).  Datur  persaepe  ad  cautelam ,  ut  contingit  in  ad- 
ministratione  sacramenti  Poenitentiae  (2)  ,  et  Rescriptis 
Apostolicis,  ad  effectum  obtinendae  gratiae  (3).  Datur  de- 
nique  etiam  ad  reincidentiam,  cum  id  fit  sub  certa  lege 
ex.  gr.  adeundi  Papam,  ut  in  casibus  supra  expressis,  vel 
satisfaciendi  parti  laesae,  aut  alia  pia  opera  exercendi  in- 
tra  certum  tempus  ,  quo  elapso  sine  satisfactione  ,  ope- 
rumve  executione,  absolutus  in  censuram  reincidit  (4). 

(l)  Lib.  6,  n.  116.  —  (2)  Hoc  patet  ex  forma  absolutionis  sacramen- 
talis  praescripta  a  Rituali  Romano.  —  (3)  Revera  in  Rescriptis  Sanctae 
Sedis,  in  quibus  aliqua  gratia  ,  indultum  ,  aut  privilegium  conceditur  , 
et  etiam  in  dispensationibus  super  matrimonii  impedimentis  apponitur 
absolutio  a  censuris  ad  effectum  lucrandi  gratiam  ;  nam  aliter  excom- 
municatis  rescriptum  non  prodesset.  Sed  haec  absolutio  non  prodest 
11011  parentibus  rei  iudicatae,  incendiariis,  violaloribus  ecciesiarum,  falsifi- 
catoribus,  et  falsificari  procuraniibus  Litteras,  et  supplicationes  Apostolicas, 
et  illis  utentibus,  receptoribus,  et  fautoribus  eorum  ,  ac  res  vetitas  ad  infi- 
deles  deferentibus,  violatoribus  ecclesiaslicae  Jibertatis,  via  facti  ausu  teme- 
rario  Apostolicis  mandatis  non  obtemperantibus,  et  Nuncios,  vel  executores 


3l8  TITULUS   XXVI. 

ApostoJicac  Scdis,  ct  cius  Officialium  cius  commissa  cxcqucntes  impedien- 
tibus,  qui  proptcr  praemissa,  vel  aliquod  corum  excommunicati  a  iure,  vel 
ab  homine  pcr  quatuor  tnenses  scientcr  excommunicationis  sententiam  huiuS' 
modi  substinuerint ,  et  generaliter  quibuscumque  aliis  ,  qui  censuris  aliqui- 
bus  eiiam  alias,  quam,  ut  profertur,  quomodolibet  ligati,  in  illis  per  annum 
continuum  insorduerint.  Reg.  Cancel.,  §  66,  in  Bul.  nov.,  tom.  4,  p.  14. 
Caeterum  haec  absolutio  ad  cautelam  datur  etiam  cum  incertum  est,  an 
quis  ob  aliquod  factum  censuram  contraxerit.  Cap.  40,  de  sent.  excom. 
Incertitudo  haec  potest  oriri  ex  defectu  cognitionis  iuris  et  facti  ,  ex 
defectu  libertatis  in  agente  ,  ex  defectu  potestatis  in  iudice  ,  atque  ex 
defectu  iustitiae  in  sententia.  Si  desit  cognitio  ob  ignorantiam  crassam, 
aut  supinam,  censura  contrahitur.  Cap.  2,  de  constit.  in  6,  nisiinlege 
praecise  requiratur  scientia,  ut  cum  lex  habet  clausulam,  scienter,  aut 
praesumpscrit;  quo  casu  Doctores  ita  delinquentem  a  censura  excusant. 
Ub  ignorantiam  vero  affectatam,  nemo  excusatur,  quia  talis  ignorantia 
aequivalet  scientiae,  immo  et  dolo.  Ob  ignorantiam  denique  invincibi- 
lem  tam  iuris,  quam  facti  omnes  excusantur,  cum  nulla  sit  in  eis  con- 
tumacia,  cumque  ibi  esse  nequeat  poena ,  ubi  non  fuit  culpa.  Cap.  4, 
de  sent.  excom.  Si  desit  in  agente  libertas  ob  metum  gravem,  censura 
non  contrahitur ,  quia  leges  humanae  non  obligant  cum  gravi  damno , 
et  aliunde :  Quod  non  est  licitum  in  lege,  necessitas  facit  Hcitum.  Cap.  4, 
de  reg.  iur.  At  in  casibus  extraordinariis,  quando  videlicet  observatio 
legis  humanae  moraliter  necessaria  videtur  pro  conservando  bono  pu- 
blico,  aut  si  eius  violatio  cederet  in  contemptum  fidei  ,  vel  legis  ,  aut 
Potestatis  ecclesiasticae,  transgrediens  ex  gravi  metu  etiam  vitae  legem 
sub  censura  positam  non  excusatur  ab  illa,  ut  hisce  verbis  tenet  Reif- 
fenstucT,  de  sent.  excom.,  n.  34,  cui  subscribit  S.  De  Ligorio,  et  Gon- 
zales  ad  cap.  Sacris,  de  his  quae  vi ,  metu,  etc,  communiter  Doctores 
tradunt.  Si  denique  desit  potestas  in  iudice  ,  aut  iustitia  in  casu  sen- 
tentiae,  aut  in  modo  eam  pronunciandi,  in  dubio  sententia  in  foro  ex- 
teriori  est  servanda  quia  bonum  publicum,  et  ordo  societatis  id  requi- 
rit.  Cap.  5  ,  de  cler.  excom.  minist.,  et  cap.  40 ,  de  sent.  excom.  — 
(4)  Cap.  22}  de  sent.  excom.  in  6. 

299.  His  expositis  de  poenis  medicinalibus ,  ad  vindi- 
cativas  accedimus,  quarum  maior  est  degradatio,  sive  a- 
liter  appellata  depositio  realis  ,  quae  ita  potest  describi, 
nimirum :  Degradatio  est  poena  ecclesiastica,  qua  Clericus  or- 
dine  et  munere  clericali,  consequenter  etiam  omni  beneficio,  et 
officio  ,  nec  non  privilegio  fori  et  canonis  per  sententiam  so- 
lemniter,  et  perpetuo  privalur,  et  curiae  seculari  traditur,  ut 
ab  eadem  iuxta  lcges  puniatur  (l).  Talis  est  illa,  quae  de- 
scribitur  a  Bonifacio  V.III  (2);  quae  quidem,  si  agitur  de 
Presb^-tero  datur  ab  Episcopo  in  praesentia  sex  Episco- 
porum,  vel  Abbatum  usum  mifrae  ,  et  baculi  pastoralis 
habentium,  qui  si  interesse  commode  nequeant,  possunt  re- 


DE    POENIS    ECCLES.  319 

praesentari  per  alias  personas  in  dignitate  ecclesiastica  con- 
stitutas,  aetate  graves,  et  iuris  scientia  commendabiles  (3). 
Si  agitur  de  alio  ministro  in  ordine  sacro  constituto,  da- 
tur  ab  Episcopo  in  praesentia  trium  dictorum  virorum. 
Et  si  agitur  de  alio  ministro  in  ordine  minori  constituto 
a  solo  Episcopo  fit  :  vero  ex  consuetudine  hoc  ultimo 
casu  non  solet  adhiberi  dicta  solemnis  degradatio  (4). 
Haec  tamen  gravissima  poena  infligi  non  potest ,  nisi  ob 
gravissimum  scelus  in  iure  eam  poenam  adiunctam  ha- 
bens,  cuiusmodi  est  haeresis,  et  apcstasia  (5),  falsificatio 
Litterarum  Apostolicarum  (6),  conspiratio  contra  proprium 
Episcopum  (7),  assassinium  (8),  incorrigibilitas  ch  rici  post 
servatos  aliarum  poenarum  gradus  (9),  crimen  nefandum 
contra  naturam  pluries  patratum  (10),  sollicitatio  ad  tur- 
pia  in  sacramentali  Confessione  (ll),  celebratio  Missarum, 
et  auditio  Contessionum  a  non  sacerdote  facta  (12),  pro- 
curatio  abortus  foetus  animati  (13),  confectio  falsae  mo- 
netae  in  Italia,  ac  falsarum  syngrapharum  montis  pietatis 
Romani,  ac  mensae  nummulariae  S.  Spiritus  (14),  et  fur- 
tum  sacrilegum  Sanctissimae  Eucharistiae  (15)- 

(l)  Haec  degradatio  non  potest  dici  antiquata  ,  ut  quidam  sibi  per- 
suadent :  reperitur  enim  praescripta  recentissime  in  art.  5  Conventio- 
nis  anni  1841.  inter  Gregorium  XVI  et  Regem  Sardiniae,  in  qua  prae- 
cipitur,  ut  liat  secundum  sacrorum  canonum  dispositionem.  —  (2)  Cap.  2 
de  poen.  in  6.  —  (3)  Trid.  sess.  13.  c.  4,  de  ref.  —  (4)  Flebilis  de- 
gradantium  conventus ,  cui  praeter  Episcopum  pontificalibus  indutum 
vestibus  ,  caeterosque  praedictos  ecclesiasticos  viros  ,  iudex  saecularis  . 
aliique  ministri,  et  populus  adest  ,  in  Ecclesia  ,  aut  in  alio  loco  sacro 
initur.  Huc  adducitur  infelix  Clericus  vestibus  indutus  proprii  ordinis. 
eoque  paratus  modo ,  ut  si  suum  ,  presbyteri  ,  diaconi,  vel  subdiaconi 
ministerium  esset  ad  altare  executurus;  quem  inde  Episcopus  publice 
sacris  vestibus  spoliat  incipiens  ab  ultima,  et  desinens  in  prima,  quam 
in  sacra  ordinatione  recepit,  et  proferens  interim  verba  illis  contrariaf 
quae  fuerunt  in  sacra  ordinatione  prolata  ,  uti  praescribit  Pontificalc 
Romanum.  Iubet  demum  eius  caput  abradi,  ne  remaneat  tonsurae  cle  - 
ricalis  vestigium,  euin  solemniter  pronunciat  depositum,  ac  degradatum, 
curiaeque  saeculari  puniendum  tradit  ,  rogando  enixe  ,  et  obsecrando 
saecularem  Magistratum,  ut  per  viscera  misericordiae  Dei,  suaeque  pie- 
tatis  seiisum,  exauctorati  Ecclesiae  ministri  misereatur,  et  sanguini  par- 
cat.  —  (5)  Cap.  9  et  15,  de  haeret.  —  (6)  Cap.  7,  de  crim.  fals.  — 
(7)  Can.  18,  c.  11,  q.  l.  Non  ignoramus ,  a  modernis  criticis  hunc  ca- 
nonem  apocryphum  diei;  sed  cum  Ecclesia  eum  retineat  in  Decreto 
Gratiani  pluries  emendato,  et  veteres  Doctores  eum  citent  ad  hanc  pro- 


320  TITULUS    XXVI. 

positionem  firmandam,  putamus  adhuc  hodie  hanc  retinendam,  quia  ca- 
non  consuetudine  roboratur.  —  (8)  Arg.  cap.  1  ,  de  homicid.  in  6.  — 
(9)  Arg.  c.  10,  de  iudic.  —  (10)  Bul  Horrendum  S.  Pii  V.  —  (ll)Bul. 
Cum  sicut  Pii  ,  confirmata  a  Gregono  XV,  et  a  Benedicto  XIV  Bul. 
Sacramentum.  —  (12)  Bul.  Etsi  ahas  Clementis  VIII.  —  (13)  Bul.  Ej- 
frenatam  Sixti  V,  et  Bul.  Sedes  Apostolica  Gregorii  XIV.  —  (14)  Bul. 
In  Suprema  Urbani  VIII,  et  Bul.  Ad  Curam  Benedicti  XIV.  —  (15)  Bul. 
Cum  alias  Alexandri  VIII  ,  et  Bul.  Ab  Augustissimo  Benedicti  XIV. 
Haec  poena  tunc  tantum  habet  locum,  cum  ab  iure  expresse  decernitur, 
et  si  ius  tantum  de  depositione  loquatur,  degradatio  fieri  nequit.  Unde 
si  Episcopus  videat  degradationem  necessariam  in  casu  a  iure  non  ex- 
presso,  debet  Summum  Pontificem  consulere  ,  eiusque  oraculum  expe- 
ctare,  a  quo  solo  dari  potest  rehabilitatio. 

300.  Degradationem  sequitur  Depositio  verbalis,  quae 
proprie  sumpta  est  poena  ecdesiastica,  qua  Clericus  ordine, 
officio,  beneficio,  et  quocumque  clericali  munere  per  tudicis  sen- 
tentiam  perpetuo  privatur.  Depositio  olim  pro  degradatione 
ut  plurimum  accipiebatur ;  sed  vere  distinguitur  (l).  Li- 
cet  enim  in  pluribus  cum  degradatione  conveniat,  in  plu- 
ribus  adhuc  ab  eadem  differt :  nam  degradatio  Clericum 
realiter ,  et  actualiter  omnino  exautorat ;  depositio  vero 
tantum  verbaliter  per  sententiam.  Illa  tollit  privilegium 
fori  et  canonis,  et  Clericum  graviori  poena  punitum  adhuc 
iudici  saeculari  puniendum  tradit ;  haec  vero  privilegium 
fori  ,  et  canonis  non  aufert :  immo  partialis  esse  potest. 
ut  ab  officio,  aut  beneficio,  vel  totalis ;  sed  semper  cum 
spe  obtinendae  dispensationis  post  vitam  emendatam  ,  et 
paractam  poenitentiam  (2)  ;  dum  in  degradatione  omnis 
spes  aufertur  (3). 

(l)  Cap.  10  ,  de  iudic.  —  (2)  Cap.  4.  eod.  —  (3)  Actualiter  degra- 
datus  rehabilitari  amplius  non  potest,  nisi  a  Papa,  qui  non  facile  gra- 
tiam  concedit.  sed  valde  raro,  et  non  nisi  ex  gravissima  causa,  qualis 
esset  publica  necessitas  ,  vel  magna  Ecclesiae  utilitas,  verb.  gr.  causa 
publicae  pacis  faciendae  ,  vel  schismatis  tollendi ;  item  magna  poeni- 
tentia  degradati  ,  et  aedificatio  Ecclesiae  inde  proveniens  ,  maxime  si 
rehabilitatem  petat  Episcopus  dioecesanus.  Thesaurus  ,  de  poen.  eccl., 
part.   l,  c.  27  de  poen.  deposit. 

301.  Aliae  plures  sunt  poenae  vindicativae  temporales, 
vel  corporis  afflictivae  ab  Ecclesia  ab  antiquissimis  tem- 
poribus  adhibitae  ad  delicta  compescenda,  uti  est  privatio 
beneficii,  et  fructuum  ipsius,  mulcta,  carcer  ,  et  exilium. 


DE    POENIS    ECCLES.  321 

De  privatione  beneficii,  et  fructuum  agimus  suis  in  locis. 
Hic  quaeri  posset ,  an  Sacerdos  privari  etiam  possit  ab 
eleemosynis  Missarum  manualibus  accicipientis?  Affirma- 
tiva  nobis  videtur  probabilior  (l).  Mulcta  pecuniaria,  sive 
amenda,  est  quaedam  pecuniae  summa,  quam  delinquens 
ob  statutum,  vel  iudicis  decretum  solvere  tenetur  in  poe- 
nam  sui  delicti  (2).  Hanc  poenam  Ordinarius  irrogat  in 
defectu  poenae  ordinariae  a  iure  statutae,  ut  cum  poena  in 
eius  arbitrium  remittitur,  et  valide  statutis  suis  adiungit, 
quoties  id  expedire  iudicaverit.  Hanc  poenam  potius  quam 
censuram  iudex  imponit,  cum  in  iudiciis  agitur  de  con- 
tumacia,  vel  de  non  adimpleta  executione  reali,  vel  per- 
sonali  a  se  praescripta,  quia  Tridentinum  mandat,  ut  in 
iudiciis  prius  inferantur  poenae  temporales  uti  est  mulcta 
pecuniaria ,  et  ut  censurae ,  ac  maxime  excommunicatio, 
numquam  irrogentur,  nisi  in  casu  necessitatis,  dum  aliae 
poenae  temporales  non  sufficiunt  (3). 

Mulctae  pecuniariae  solvendae  suntDepositario  poena- 
rum,  et  mulctarum,  qui  existere  debet  in  qualibet  Curia 
ecclesiastica  (4),  et  statim  assignandae  sunt  uni,  aut  plu- 
libus  piis  locis  in  dioecesi  existentibus  (5).  Nec  potest 
Ordinarius  eas  in  toto  ,  vel  in  parte  assumere  pro  sua 
sustentatione  ,  etiamsi  egeat,  aut  pro  reparatione  domus 
episcopalis,  vel  Ecclesiae  cathedralis,  aut  pro  honorario 
Vicarii  sui,  aliorumque  Curiae  officialium  ,  vel  etiam  ip- 
sius  Depositarii,  ut  pluries  decisum  fuit  a  S.  Congrega- 
tione  Concilii;  sed  assignandae  omnino  sunt  integrae  in 
favorem  pauperum  ,  ex.  gr.  hospitalibus  ,  orphanotro- 
phiis  (6),  etc. 

(1)  Licet  huius  poenae  nullam  inveniamus  apud  auctores  mentionem; 
tamen  putamus  eam  licitam.  et  valde  opportunam  :  nam  si  beneficiatus 
potest  puniri  privatione  fructuum  beneficii  sui,  etiam  sacerdos  poterit 
Missarum  eleemosynis  privari.  Insuper  haec  poena  honorem  sacerdotis 
salvum  servat ,  si  ei  privatim  indicetur  ,  et  salubrius  in  solo  aere  pu- 
nitur,  qui  si  bonus  est,  habebit  adhuc  S.  Sacrificii  solatium,  et  si  ma- 
lus  abstinebit  a  Sacrificio,  quando  magis  propter  eleemosynam  ,  quam 
propter  devotionem  forte  celebrat.  —  (2)  Mulctae  nominantur  in  Con- 
stitutionibus  Apostolicis,  in  Concilio  Carthaginensi  an.  399,  et  a  S.  Gre- 
gorio  Magno  ,  qui  eas  habet  tamquam  poenas  ecclesiasticas.  Stremler  , 
de  poen.  eccles.,  sect.  1,  c.  4.  —  (3)  Sess.  25,  c.  3.  de  ref.  —  (4)  Re- 


322  TITULUS    XXVI. 

vera  instructio  pro  relatione  status  dioecesis  ab  Episcopo  facienda  in 
visitatione  liminum  Apostolorum  hoc  continet  quaesitum :  An  habeat 
Depositarium  poenarum,  et  mulctarum  pecuniarium,  et  an  eaedem  fuerun  t 
piis  usibus  applicatae.  —  (5)  Tridentinum,  cit.  sess.  25,  c.  3,  de  ref.  — 
(6)  Stremler  ,  de  poen.  eccl.,  sect.  2  ,  c.  8  ,  §  1.  Hic  tamen  illud  est 
notandum  ,  quod  non  licet  mulctas  ,  vel  poenas  pecuniarias  imponere 
pro  corrigendis  excessibus,  et  criminibus  puniendis  a  Clericis  aut  laicis 
patratis,  quando  a  iure  alia  statuitur  poena.  Cap.  3  ,  de  poen.,  et  ib. 
Gloss. 

302.  Poena  carceris  probatur  ab  Innocentio  III  (l),  a 
Bonifacio  VIII  (2) ,  et  a  Concilio  Tridentino,  quod  perso- 
nalem  districtionem  permittit  (3),  ut  reus  pane  doloris  ,  et 
aqua  angustiae  suarum  culparum  poenitentiam  agat  ,  ut 
scribit  Innocentius  III  (4).  Duplex  est  carcer  ,  nimirum: 
praeventivus,  et  afflictivus.  Praeventivus  decerni  non  potest 
nisi  de  crimine  sufficienter  constet,  et  criminosus  sit  valde 
de  fuga  suspectus.  Sed  ex  hodierna  Ecclesiae  praxi  in  iu- 
diciis  criminalibus  habendis  reus  gravis  criminis  in  car- 
cere  ,  sive  monasterio  detinetur  ,  donec  inquisitio  contra 
ipsum  compleatur  (5).  Postquam  vero  rei  constitutum, 
aut  rei  examen  iudex  exceperit,  potest  reo  libertatem  con- 
cedere,  ut  melius  valeat  suas  defensiones  peragere,  modo 
locum  non  deserat  sibi  ad  habitandum  assignatum.  Car- 
cer  vero  aftlictivus  datur  in  poenam  delicti  post  accura- 
tam  eiusdem  probationem,  et  iudicis  sententiam,  qui  po- 
test  esse  temporarius  ,  vel  perpetuus ,  ut  liquet  ex  senten- 
tia  citati  Pontiiicis  (6). 

Exilium  denique  probatur  ab  iUexandro  Papa  I  (7), 
et  a  Symmacho,  qui  ad  Christianam  societatem  tutandam 
valde  confert,  dum  membrum  vitiosum  a  loco  expellitur, 
in  quo  potest  magis  nocere.  Ecclesiae  tamen  Pastores  so- 
lent,  loco  exilii,  relegationem  indicere  ,  vel  expulsionem 
extra  dioecesim  (8). 

Ultimo  loco  inter  poenas  ecclesiasticas  contra  Clericos 
recenseri  etiam  potest  communio  laica ,  et  communio  pere- 
grina.  Iuxta  veriorem  sententiam  duae  istae  poenae  ita 
explicantur,  ut  scilicet,  communio  laica  sit  poena,  et  simul 
gratia,  per  quam  Clericus  degradatus,  et  scelerum  vere 
poenitens,  ab  Ecclesia  recipitur,  non  ut  Clericus.  sed  tan- 
tum  ut  laicus,  ita  ut  laicorum  catholicorum  iuribus  frua- 


DE    POENIS    ECCLES.  323 

tur  ,  et  sanctam  communionem  more  laicorum  sumat, 
non  vero  divina  mysteria  celebret  ,  aut  iura,  ac  privile- 
gia  clericalia  habeat  (9).  Communio  vero  peregrina  ita 
explicatur,  ut  sit  poena,  per  quam  Clericus  depositus,  vel 
suspensus  etiam  in  sua  dioecesi  reducitur  ad  conditionem 
peregrinorum  ,  ut  non  possit  sacra  mysteria  facere  ,  sed 
tantum  recipere,  vel,  ut  peregrinus,  sanctam  communio- 
nem  sumere.  Ex  quibus  eruitur  ,  communionem  laicam 
dari  in  realiter  depositis,  vel  degradatis,  qui  curiae  sae- 
culari  traduntur,  et  communionem  peregrmam  in  verba- 
liter  tantum  depositis,  vel  suspensis,  cumhoc  inter  utram- 
que  poenam  discrimine  ,  quod  communione  laica  damna- 
tus  non  potest  in  gradum  suum  restitui  ,  nisi  a  Summo 
Pontifice  ex  specialissima  gratia,  dum  damnatus  commu- 
nione  peregrina,  poenitentia  peracta,  modo  irregularitas, 
vel  aliud  impedimentum  non  obstet,  in  suum  gradum  ab 
Episcopo  restituitur  (10). 

(l)  Cap  27  ,  de  verb.  signif.  —  (2)  Cap.  3  ,  de  poenit.  in  6.  — 
(3)  Sess.  25.  c.  3,  de  ref.  —  (4)  Certum  est  ab  antiquissimis  tempori- 
bus  in  Ecclesia  exstitisse  carceres,  quae  appellabantur  Diaconicae,  sive 
Decanicae,  in  quibus  criminosi  recludebantur  ,  ut  ipsae  leges  Romano- 
rum  demonstrant.  Gonzales  ad  cit.  cap.  27,  de  verb  signif.  Ius  hoc 
reos  plectendi  per  carceres  habet  Ecclesia,  quod  ius  sibi  velle  servare 
declarat  sequeutem  damnando  propositionem :  Ecclesia  vis  inferendae 
potestatem  non  habel,  neque  potestatem  ullam  temporalem  directam,  vel  in- 
directam.  Syllab.,  prop.  24.  Propterea  a  vero  multum  aberrant ,  qui 
iura  Ecclesiae  in  hoc  imminuere  non  verentur  ,  ut  potestatem  civilem 
augeant ,  quique  praxim  invocant  contrariam  in  pluribus  dioecesibus 
observatam,  quae  impotentiam,  sive  deficientiam  mediorum  indicat,  non 
iuris  defectum.  Videndus  hac  de  re  I.  Stremler,  de  poen.  eccl.,  sect.  1, 
c.  4,  et  sect.  2,  c.  8  §  2,  ubi  veram  Ecclesiae  doctrinam  defendit,  uti- 
lemque  praxim  promovere  studet.  —  (5)  Reclusio  in  monasterium  loco 
carceris  observatur  fere  ubique,  cum  Episcopi  retinere  non  soleant  fa- 
miliam  armatam,  et  habere  carceres  ad  reos  continendos,  ut  olim  ha- 
bebant.  Et  haec  reclusio  in  monasterio,  vel  seminario  expresse  probatur 
in  conventione  inter  Pium  VII,  et  Praesidem  Reipublicae  Italicae  pri- 
mum  Reip.  Gallicanae  Consulem  Napoleonem  inita  die  16  sept.  an.  1803, 
ut  in  Bullario  novo,  tom.  12,  pag.  59,  in  qua  sub.  art.  13,  haec  le- 
guntur :  Episcopus  praeter  caeteras  canonicas  poenas,  poterit  in  ecclesiasti- 
cos  culpabiles  animadvertere,  eos  etiam  claudendo  in  seminariis,  et  in  do- 
mibus  Regularium.  —  (6)  Carcer  temporarius  dari  potest  tamquam  poena 
arbitraria;  carcer  vero  perpetuus  in  illis  tantum  casibus,  in  quibus  ipsa 
lex  hanc  poenam  constituit.  Stremler,  cit.  c.  8,  §  2.  —  (7)  Can.  9,  c.  3, 


324  TITULUS    XXVI.    -    DE    POENIS    ECCLES. 

q.  4.  —  (8)  Can.  3  ,  c.  3  ,  q.  5.  —  (9)  Antiqui  canones  hanc  poenam 
saepe  commemorant,  ut  videre  est  penes.  Devoti,  Inst.  can.,  1.  1,  tit.  8, 
§  19,  in  not.  2,  et  penes  Cbrist.  Lupum  ad  can.  l ,  conc.  Sardic.  et  in 
can.  8,  9,  10  etc.  dist.  50.  Moderna  autem  praxis  hanc  ipsam  poenam 
servat ,  ut  testatur  ,  et  probat  Card.  Soglia  in  Inst.  iur.  priv.,  §  248  , 
his  verbis:  «  Cum  postremis  elapsi  saeculi  annis  in  maxima  illa  sa- 
»  crarum  humanarumque  rerum  perturbatione  ,  multi  sacerdotes  ex 
»  utroque  clero  impetu  tempestatum  abrepti  sceleribus,  et  flagitiis  se 
»  contaminassent ,  dein  vero  cum  ibidem  res  publicae  ,  et  etiam  reli- 
»  giosae  in  ordinem  adduci  coepissent,  eorum  plures  superiorum  enor- 
»  mitatum  dolore,  ac  poenitentia  ducti  ,  ad  Apostolicam  Sedem  confu- 
»  gerunt  enixe  rogantes  veniam  ,  et  vehementer  exoptantes  cum  reli- 
»  quis  lidelibus  catholicae  unitati  iterum  consociari.  Itaque  S.  Sedes 
»  cum  id  ad  Ecclesiae  pacem,  et  catholicae  unitatis  bonum  conducere 
»  intelligeret  proprio  cmusque  oratoris  Episcopo  gratiam  ,  et  communio- 
»  nem  cum  Aposiolica  Sede  hdbenti  facultatem  communicavit ,  oratorem 
»  ipsum,  dummodo  indubia  poenitentiae  signa  exhiberet ,  a  poenis,  et  cen- 
»  suris  ecclesiasticis ,  a  recessu  a  statu  clericali,  sacrilegiis,  et  attentatibus, 
»  et  excessibus  admissis  Apostolica  aucioritate  in  utroque  foro  absolvendi 
»  in  forma  Ecclesiae  consueta,  miuncta  pro  modo  culparum  poenitentia  sa- 
»  lutari,  aliisque  iniunctis  de  iure  iniungendis,  firmis  quoad  eumdem  ora- 
»  torem  tam  irregularitate  ex  praemissis,  praemissorum  occasione  contracta, 
»  quam  inhabilitatione  ad  quodcumque  sacrorum  ordinum  exercitium,  atque 
»  ad  quaevis  ecdesiastica  officia,  et  beneficia  seu  obtenia ,  sive  assequenda, 
»  et  ad  illorum  emolumenta,  et  fructus  ex  iisdetn  quoque  modo  percipien- 
»  dos.  Denique  declaratur,  eumdem  oratorem  ad  simplicem  laicorum  com- 
»  munionem  hoc  ipso  traductum  ,  nec  non  omnibus  iuribus ,  et  privilegiis 
»  clericalibus  prorsus  spoliatum  remanere  ».  —  (10)  De  communione  pe- 
regrina  ita  decernebant  Patres  Synodi  Agathensis,  cap.  2  :  Contumaces 
Clerici  ab  Episcopo  corrigantur.  Si  officium  suum  implere  neglexerint,  pe- 
regrina  eis  communio  tribuatur,  ita  ut,  cum  eos  poenitenlia  correxerit,  re- 
scripti  in  malricola  gradum  suum ,  digniiatemque  recipiant....  si  quis  Cle- 
ricus  furtum  Ecclesiae  fecerit,  peregrina  ei  communio  tribuatur.  Et  Patres 
Concilii  Herdensis  sanxerunt ,  ut  clerico  criminoso  vix  peregrina  com- 
munio  concedatur.  Christ.  Lupus  ad  can.   13,  Conc.  Calcedonen. 


Finis  Libri  Primi. 


— r  frft  ~    -    ' 


INDEX  TITULORUM 


<n>Y<» 


LIBER  PRIMUS. 

Titdlus  I.  De  iure  in  genere,  et  de  iure  canonico  in  specie.  Pag.  l 

II.  De  corpore  iuris  canonici 11 

III.  De  Ecclesia  Catholica 21 

IV.  De  legibus  ecclesiasticis 39 

V.  De  rescriptis 5° 

VI.  De  traditione,  et  consuetudine 6o 

VII.  De  personis 68 

VIII.  De  communibus  Clericorum  iuribus 74 

IX.  De  communibus  Clericorum  oneribus 84 

X.  De  promotione  ad  clericatum,  et  ad  ordines.     ...  99 

XI.  De  iis,  qui  promoveri  non  possunt HO 

XII.  De  hierarchia  ordinis,  et  iurisdictionis 118 

XIII.  De  Summo  Pontifice 126 

XIV.  De  Cardinalibus,  et  'Legatis  Summi  Pontificis    .     .  134 

XV.  De  Patriarchis,  Primatibus,   et  Archiepiscopis.     .     .  141 

XVI.  De  Episcopis 148 

XVII.  De  Vicariis  Episcoporum 164 

XVIII.  De  Capitulis  canonicorum 178 

XIX.  De  Capitulo  Ecclesiae  cathedralis 192 

XX.  De  Praelatis  inferioribus,  et  Parochis 203 

XXI.  De  Regularibus 216 

XXII.  De  Monialibus 234 

XXIII.  De  Conservatoriis,  et  Confraternitaubus.      .     .     .  247 

XXIV.  De  delictis  ecclesiasticis 258 

XXV.  De  delictis  mere  civilibus,  et  mixtis 278 

XXVI.  De  poenis  ecclesiasticis ;     .     .     .     .  294 


Visis:  imprimatur  si  videbitur  111. mo  et  R.mo  D.  D.  Ordinario. 
Genuae,  die  19  Iulii  1889. 

Presb.  Fkanciscus  GIagliakdi  Rev.  Eccles. 


V.  Imprimatur. 
Grenuae  e  Curia  Archiepis.  die  26  Iulii  1889. 

Aloisius  Rossi  Prot.  Ap.  Vic.  Gen. 


SUMMA 

INSTITUTIONUM 

CANONICARUM. 


SUMMA 


INSTITUTIONUM 

CANONICARUM 


A   SAC.   PROF. 


IOSEPHO  C.  FERRARI 

SANCTISSIMI    D.   N.    PII    PAPAE    IX    PRAELATO    DOMESTICO 

ET    1AM    VICARIO    CAPITULARI    ARCHIDIOECESIS    GENUENSIS 


EDITIO  QUARTA 

NOVIS    ADDITIONIBUS    ET    ANIMADVERSIONIBUS 

IUXTA     RECENTISSIMA     SANCTAE     SEDIS     DECRETA 

CURA    EDITORIS    AUCTA. 


TOMUS  SECUNDUS 


GENUAE 

EX    TYPOGRAPHIA    ARCHIEPISCOPALI 

1889. 


PROPRIETAS   LITTERARIA. 


INSTITUTIONUM  CANONICARUM 

LIBER  SECUNDUS 


TITULUS  I. 

DE     REBUS     EC  CLESI ASTICIS. 

Summarium:  303.  Quid  significet  res,  et  quae  sint  rerum  divisiones  ?  —  304.  Quod  sit ,  et 
quid  requiratur  ad  Ecclesiae  Sacramentum  ?  —  30J.  Quomodo  differant  sacramenta  a  sa- 
cramentalibus  ?  —  306.  Quot  sint  Ecdesiae  sacramenta?  —  307.  Quae  requirantur  in  sa- 
cramentorum  collatione  ?  —  308.  Conditiones  necessariae  in  ministro  ad  sacramentum  ef- 
nciendum.  —  309.  Conditiones    necessariae  in  subiecto  ad  sacramentum  recipiendum. 

303.  Exposito  in  Libro  superiore  primo  Iuris  obiecto, 
quod  in  personis  consistit:  ad  secundum  exponendum  pro- 
gredimur  ,  quod  consistit  in  rebus.  Nomine  rei  Canoni- 
stae  intelligunt  quidquid  est  in  Ecclesia  praeter  personas, 
et  iudicia,  quod  vel  ad  futuram,  vel  ad  praesentem  vitam 
refertur. 

Summa  rerum  ecclesiasticarum  divisio  est  in  spiritua- 
les,  et  temporales.  Spirituales,  vel  spiritales,  illae  dicuntur, 
quibus  spiritualis  animae  vita  fovetur,  ut  aeternum  vivere 
queat,  quemadmodum  sunt  Sacramenta,  preces,  ritus,  etc; 
quibus  accedunt  ex  communi  Doctorum  sententia  Eccle- 
siae,  altaria,  sacrique  calices,  etc.  Temporales  vero  illae 
dicuntur,  quibus  corporalis  clericorum,  pauperumque  vita 
in  tempore  sustinetur,  et  divini,  externique  cultus  expensae 
fiunt,  quemadmodum  sunt  praedia,  domus ,  beneficiorum 
fructus,  Ecclesiarum  redditus,  etc.  (l). 

De  rebus  ecclesiasticis  ampla  et  mixta  nobis  est  cum 
Theologis,  et  cum  Iurisconsultis  tractatio.  At  cum  omnia 
in  uno  opere  constringi  nequeant ,  de  his  rebus  ea  tan- 
tum,  utf  decet,  exponemus,  quae  canonici  fori  possunt  ex- 
citare  praxim.  Et  primo  nobis  se  offerunt  Ecclesiae  Sa- 
cramenta. 


O  TITULUS     I. 

(l)  Res  ecclesiasticae  a  Doctoribus  iuxta  iuris  civilis  principia  adhuc 
dividuntur  in  res  incorporales  ,  quae  tangi ,  et  videri  non  possunt  ,  ut 
servitutes,  census,  etc,  quae  in  iure  consistunt,  et  corporales,  quae  tangi 
et  videri  possunt ,  ut  aurum  ,  vestis,  etc,  quae  corpore  constant :  item 
in  immobiles  ,  quae  in  solo  consistunt ,  vel  solo  adhaerent ,  et  mobiles  , 
quae  vel  per  se ,  vel  per  alterius  potentiam  incolumes  de  loco  in  lo- 
cum  possunt  transferri ,  quarum  propterea  aliae  semoventes  ,  et  aliae 
simpliciter  mobiles  appellantur,  et  quarum  aliae  dicuntur  fungibiles,  quia 
usu  statim  consumuntur,  ut  vinum  ,  oleum  etc,  et  aliae  non  fiingibiles, 
quia  usu  statim  non  consumuntur,  ut  equus ,  dolium  ,  etc;  item  in  sa- 
cras,  quae  Deo  consecratae  sunt ,  aut  per  se,  ut  Sanctorum  reliquiae  , 
aut  per  Episcopi  consecrationem,  sicut  ecclesiae,  et  altaria;  in  sanctas, 
quae  ab  hominum  iniuriis  poenali  sanctione  defenduntur  ,  sicuti  eccle- 
siae,  quae,  si  consecratae  sint,  sacrosanctae  appellantur,  uti  fuerunt  ap- 
pellatae  ab  Imper.  Iustiniano  in  titulo  Codicis  de  sacrosanctis  eccle- 
siis ;  et  demum  in  religiosas  ,  quae  alicui  ecclesiastico  usui  deputantur, 
uti  sunt  sepulturae,  coemeteria,  et  loca,  sive  domus  religiosae,  de  qui- 
bus  agitur  in  titulo  de  religiosis  domibus.  Istae  res  quae  Deo  sunt  di- 
catae,  Dei  veluti  portio,  et  patrimonium  efficiuntur;  ideoque  tamquam 
extra  hominum  commercium  positae,  iure  Gentium ,  Romano  et  Cano- 
nico,  habentur,  ita  ut  nec  in  alicuius  bonis  esse  queant,  nec  usibus  pro- 
fanis  dicari,  nec  per  actus  inter  vivos,  aut  per  actus  ultimae  voluntatis 
a  religione  avelli,  nec  proprio  nomine  ab  aliquo  usucapi  aut  possideri. 
Gonzalez  ad  cap.   1,  de  pignor.,  n.  8. 

304.  Sacramentum,  a  Sacro  nuncupatum,  pro  iureiurando 
a  civilibus  Romanorum  legibus  interdum  sumitur  ,  et  a 
sacris  Scripturis  interdum  pro  mysterio ,  sive  re  arcana; 
sed  hic  Ecclesiae  Sacramentum,  est  signum  sensibile  gratiae 
invisibilis  ad  nostram  iustificationem  a  lesu  Christo  institu- 
tum.  Quare  ad  Sacramentum  constituendum  tria  requi- 
runtur  ,  nempe  :  divina  institutio  a  Christo;  divinae  gra- 
tiae  collatio,  vel  eius  incrementum  ex  opere  operato  pro 
eo,  qui  Sacramentum  recipit,  gratiaeque  obicem  non  po- 
nit;  et  signum  sensibile,  quod  gratiam  designat,  et  confert. 
Propterea  Ecclesiae  Sacramenta  differunt  a  Sacramen- 
tis  antiquae  Legis,  uti  erat  Circumcisio,  Agnus  Paschalis, 
Oblatio  victimarum  ,  Purificatio  ,  Consecratio  Sacerdo- 
tum,  etc.  Nam  haec  non  fuerunt  a  Christo  instituta,  cuius 
erant  umbrae  et  iigurae.  Unde  Innocentius  III,  de  Circum- 
cisione,  et  Baptismo  loquens,  haec  habet :  Etsi  originalis 
culpa  remittebatur  per  Circumcisionis  mysterium ,  et  damna- 
tionis  periculum  vitabatur  ;  non  tamen  perveniebatur  ad  re- 
gnum  coelorum,  quod  usque  ad  mortem  Christi  fuit  omnibus 


DE    REBUS    ECCLKS.  7 

obseraium  ;  sed  per  Sacramentum  Baptismi  Christi  sanguine 
rubricati  culpa  remiitiiur  ,  vitatur  periculum  ,  et  ad  regnum 
Coelorum  etiam  pervenitur,  cuius  ianuam  Chrisli  sanguis  fi- 
delibus  suis  misericorditer  reseravit  (l). 

(l)  Cap.  3,  de  Baptis. 

305.  Differunt  multo  magis  Ecclesiae  Sacramenta  a  Sa- 
cramentalibus,  quae  consistunt  in  quibusdam  rebus  sacris, 
sive  precibus  ab  Apostolis ,  vel  ab  Ecclesia  institutis  ad 
venialium  peccatorum  remissionem  obtinendam ,  aut  ad 
aliquam  gratiam  impetrandam,  cuiusmodi  sunt  consecra- 
tiones  personarum,  et  rerum,  ut  Abbatum.et  Ecclesiarum, 
benedictiones  a  consecratis  Ecclesiae  ministris  impertitae, 
usus  rerum  benedictarum,  ut  aquae  lustralis,  cereorum, 
cinerum,  ac  palmarum,  et  preces  sive  in  administratione 
Sacramentorum,  sive  in  celebratione  Missae  recitatae,  etc. 
Haec  quidem  Sacramentalia  non  fuerunt  a  Christo  insti- 
tuta  ,  neque   gratiam  conferunt  ex  opere  operato  (l). 

(l)  His  adiungi  possunt  indulgentiae  ,  quae  remittunt  poenam  tem  - 
poralem  peccatis  etiam  condonatis  adhuc  debitam  ,  non  vero  culpam 
peccatorum  ,  etiamsi  solum  venialia  sint.  De  indulgentiis  ex  decretis 
S.  Congregationis  Indulgentiarum  ,  maxime  ex  decreto  14  april.  1856, 
tria  sunt  notanda :  lm  quod  omnes,  qui  impetrant  indulgentias  genera- 
les  tenentur  sub  poena  nullitatis  gratiae  exemplar  earumdem  conces- 
sionum  ad  secretarium  Congregationis  Rituum  deferre ;  2m  quod  in- 
dulgentiae  non  in  favorem  privati,  sed  in  favorem  populi,  debent,  an- 
tequam  publicentur,  exhiberi  Ordinariis  locorum,  qui  eas  recognoscant, 
et  publicari  permittant;  sed  hoc  non  procedit  sub  poena  nullitatis,  ut 
supra;  3m  quod  vetitum  est  edere,  et  publicare  indulgentiarum  libros, 
diaria,  summaria,  in  quibus  concessiones  contineantur,  absque  S.  Con- 
gregationis  licentia.  Insuper  notandum  quod  omnes  quaestum  facientes 
ex  indulgentiis  ,  aliisque  gratiis  spiritualibus ,  incurrunt  excommunica- 
tionem  Papae  reservatam.  Bul.  S.  Pii  V.  Ouam  plenum ,  et  Bul.  Apo- 
stolicae  Sedis  Pii  IX. 

306.  Ex  fidei  dogmate  septem  suntEcclesiaeSacramenta 
a  Iesu  Christo  instituta,  nempe:  Baptismus.  Confirmatio, 
Eucharistia  ,  Poenitentia  ,  Extrema-Unctio  ,  Ordo  et  Ma- 
trimonium  (l).  Inter  haec  tria  sunt  ,  quae  nequeunt  ite- 
rari ,  quia  in  anima  imprimunt  characterem ,  nimirum: 
Baptismus,  Confirmatio  et  Ordo  (2). 

(l)  Trid.  sess.  7,  c.    l.  —  (2)  Trid.  eod.  loc,  c.  9. 


8  TITULUS    I. 

307.  In  Sacramentorum  collatione  haec  requiruntur, 
scilicet :  materia  sive  res,  ex  qua  Sacramentum  confici- 
tur  ;  forma  sive  verba ,  quibus  Sacramentum  perficitur; 
minister  sive  ille,  qui  Sacramentum  confert;  et  subiectum 
sive  ille  qui  Sacramentum  suscipit.  De  materia,  et  forma 
agunt  Theologi ;  nos  pauca  de  ministro  et  subiecto  ex- 
ponimus,  tum  hic  in  genere,  tum  infra  de  quolibet  Sacra- 
mento  in  specie. 

308.  Minister  Sacramentorum  debet  primo  habere  con- 
ferendi  potestatem,  quae  quandoque  manat  ex  ordine,  et 
quandoque  ex  ordine  et  iurisdictione  simul,  ut  infra  vi- 
dere  erit.  Debet  secundo  habere  intentionem  actualem,  vel 
saltem  virtualem,  nam  habitualis  non  sufficit  (l).  Intentio 
dicitur  actualis  ,  cum  quis  actu  intendit  conficere  Sacra- 
mentum;  virtualis,  cum  quis,  licet  actu  non  intendat  con- 
ficere  Sacramentum  ,  agit  tamen  virtute  antecedentis  ac- 
tualis  intentionis ;  et  habitualis  ,  cum  quis  agit ,  ex  con- 
suetudine  ,  quin  antecedentis  actualis  intentionis  aliquis 
maneat  effectus  (2).  Debet  tertio  observare  ritus  ab  Ec- 
clesia  praescriptos,  inter  quos  alii  sunt  essentiales,  et  alii 
accidentales.  Essentiales  consistunt  in  debita  applicatione 
formae  ad  materiam,  iuxta  S.  Augustini  effatum:  Accedit 
verbum  ad  elementum,  et  fit  Sacramentum,  aliter  Sacramen- 
tum  non  fit;  accidentales  vero  consistunt  in  precibus,  sive 
caeremoniis  quibusdam  ab  Ecclesia  statutis,  quarum  iniu- 
sta  omissio  ministri  quidem  conscientiam  vulnerat ,  sed 
Sacramenti  vim  non  evertit  (3). 

Sacramentorum  effectus  ob  ministri  improbitatem  non 
impeditur:  nam  minister  in  conficiendis,  vel  ministrandis 
Sacramentis  non  suam  refert  personam  ,  sed  Christi ,  a 
quo  subiecti  iustificatio  provenit,  iuxta  illud  D.  Pauli,  Deus 
est,  qui  iustificat  (4).  Licet  enim  Petrus,  aut  Paulus,  aut 
Iudas  baptizet,  tamen  Christus  est,  qui  baptizat:  Hic  est 
qui  bapti^at  in  Spiritu  Sancto  (5).  Unde  S.  Augustinus  e- 
gregie  animadvertit ,  si  pro  diversitate  meritorum  in  mi- 
nistris  Baptismus  sanctus  esset ,  quia  diversa  sunt  mini- 
strorum  merita,  diversa  forent  Baptismata,  ettanto  quisque 
aliquid  melius  putaretur  accipere,  quanto  a  meliore  vide- 
retur  accepisse.  Verum  quod  datum  est,  unum  est,  nec  im- 


DE    REBUS    ECCLES.  9 

par  propter  impares  ministros,  sed  par  et  aequale,  quia  Chri- 
stus  est,  qui  baptizat.  Ouare  etsi  omnia  Sacramenta  ob- 
sint  indigne  tractantibus  ,  prosunt  tamen  per  eos  digne 
sumentibus  (6). 

(l)  Intentio  in  ministro  requiritur  ex  definitione  Tridentini  in  sess.  7, 
can.  11,  de  Sac.  in  gen.  ubi  legitur :  Si  quis  dixerit,  in  ministris,  dum 
Sacramenta  conficiunt  et  conferunt,  non  requiri  intentionem  saltem  faciendi, 
quod  facit  Ecclesia,  anathema  sit.  Actio  profecto  administrationis  Sacra- 
menti  debet  esse  actio  humana,  et  humana  esse  non  potest,  nisi  sit  li- 
bera,  nec  libera,  nisi  fiat  ex  rationis  iudicio,  et  cum  intentione  volun- 
tatis.  Cum  praeterea  actio  sacramentalis  dirigi  queat  ad  diversos  fines, 
ut  ablutio  ad  obtinendam  munditiam  corporis  ,  vel  ad  procurandam 
munditiam  animae  in  Baptismo,  necesse  est,  ut  in  Baptismo  fiat  ablutio 
ex  intentione  abluentis  ad  conferendum  Baptismi  sacramentum.  Demum, 
ut  Sacramentum  valide  conferatur,  qui  illud  administrat,  gerere  se  de- 
bet,  ut  Christi  et  Ecclesiae  minister;  ad  quod  profecto  necessarium  est, 
ut  illud  omnino  intendat  ,  quod  Christus  instituit  ,  aut  facit  Ecclesia. 
Benedictus  XIV,  de  Synod.,  1.  7,  c.  4,  n.  3-  —  (2)  Nec  unquam  per- 
missum  est  Sacramentum  ministro  simulare  conficere,  dum  non  conficit 
Sacramentum.  De  Sacnficio  Missae  a  Sacerdote  simulato  adest  textus 
in  cap.  7,  de  celeb.  Miss.  De  eodem  Sacrificio  a  non  Sacerdote  atten- 
tato  adest  Bulla  Etsi  Clementis  VIII,  in  qua  damnantur  isti  simulato- 
res,  quia  ita  faciunt,  ut  fideles  crimen  idolatriae  committant,  licet  igno- 
rent.  Giraldus  ad  cit.  cap.  7  ,  de  celeb.  Miss.  Nec  licet  Parocho  dare 
hostiam  non  consecratam  pro  consecrata  illi  ,  quem  cognoscit  esse  in 
peccato  mortali.  Benedictus  XIV,  de  Sacrif.  Miss.,  cap.  20  ,  §  1.  — 
(3)  Duo  praeterea  hic  notanda  sunt.  Primum  ,  quod  ministro  licitum 
non  est  Sacramenta  ministrare  cum  opinione  probabili  tam  circa  ma- 
teriam,  et  formam,  quam  circa  ministri  ipsius  iurisdictionem.  Giraldus, 
cap.  1  ;  ac  Trid.  sess.  23.  de  ref.  Secundum  ,  quod  sacramenta  mini- 
stranda  sunt  gratis  ,  quod  eruitur  ex  illis  Christi  Domini  verbis :  Qui 
sitit,  veniat,  et  qui  vult,  accipiat  aquam  vitae  gratis.  Nec  potest  in  con- 
trarium  prodesse  consuetudo,  ut  definivit  S.  Congregatio  die  17  mart. 
1797,  nec  etiam  sponte  oblatum  recipi  potest,  nisi  tamquam  eleemosyna 
offeratur.  Monacellus,  p.  2,  t.  16,  f.  2,  n.  12.  Benedictus  XIV,  de  Syn., 
1.  5,  c.  9,  n.  6.  —  (4)  Ad  Rom.,  c.  8.  —  (5)  Ioan.,  c.  2.  —  (6)  Can. 
26,  dist.  4,  de  consec. 

309.  Subiectum  deinde  Sacramentorum  debet  primo  ha- 
bere  statum  a  Sacramento,  quod  recipere  intendit ,  desi- 
gnatum.  Sunt  enim  Sacramenta,  quae  dicuntur  mortuorum, 
uti  est  Baptismus,  et  Poenitentia,  quae  supponunt,  prae- 
existentem  culpam  per  Sacramentum  delendam  ;  et  Sa- 
cramenta,  quae  dicuntur  vivorum,  uti  est  Confirmatio,  Eu- 
charistia  .  Extrema-Unctio  ,  Ordo  et  Matrimonium  ,  quae 


10  TITULUS    II. 

supponunt  gratiam  per  Sacramentum  augendam.  Haec  ideo 
postrema  Sacramenta  statum  gratiae  in  subiecto  requirunt, 
et  qui  labe  peccati  lethalis  inquinatus  vivorum  Sacramen- 
tum  scienter  sumit,  sacrilegium  committit.  Debet  secundo 
habere  intentionem  recipiendi  Sacramentum  ,  nisi  agatur 
de  Baptismo  infantium,  et  amentium,  pro  quibus  Christi 
et  Ecclesiae  intentio  sufficit ,  quia  cum  sine  propria  vo- 
luntate  peccatum  originale  contraxerint,  ita  sine  propria 
voluntate  ab  illo  per  Baptismum  liberantur.  Debet  tertio 
habere  alias  dispositiones  ,  quae  a  Theologis  pro  digna 
Sacramenti  sumptione  explicantur. 


TITULUS  II. 

DE     BAPTISMO     ET     CONFIRMATIONE. 

Summarium  :  310.  Quotuplex  sit  Baptismus?  —  311.  Quis  sit  eius  minister  ?  —  312.  Quis 
eius  subiectum  ?  —  313.  Quid  agendum  in  dubio  circa  validitatem  Baptismi  ?  —  314. 
Quando  in  Baptismo  fuerunt  omissae  caeremoniae  sunt  cito  supplendae.  —  31J.  In  Bap- 
tismo  sunt  adhibendi  Patrini.  —  316.  Quid  sit  Confirmatio  ,  et  quis  eius  minister  ,  et  su- 
biectum. 

310  Baptismus  trifarius  est,  nempe  Baptismus  sanguinis, 
cum  quis  per  martyrium  pro  Fide  sanguinem  fundit;  Bap- 
tismus  flaminis ,  sive  spiritus,  sive  desiderii ,  cum  quis  a- 
quae  Baptismum  exoptans  per  contritionem  perfectam  ad 
Deum  convertitur;  et  Ba.pt'ism\is  fluminis ,  sive  aquae,  cum 
quis  per  sanctum  aquae  lavacrum  ad  novam  spiritualem 
vitam  renascitur.  Iam  vero  primi  duo  Baptismi  sanguinis, 
et  flaminis  ,  possunt  conferre  omnium  actualium  ,  et  ori- 
ginalis  peccati  remissionem,  ubi  nequeat  tertius  aquae  Bap- 
tismus  obtineri ;  Baptismo  quidem  sanguinis  vitam  est 
consequutus  aeternam  ille  bonus  latro,  qui  in  Cruce  cum 
Christo  pendebat  (l):  Baptismo  vero  flaminis,  docet  Inno- 
centius  III ,  vitam  potuisse  consequi  aeternam  quemdam 
Sacerdotem  dioecesis  Cremonensis  ,  qui  credens  se  Bap- 
tizatum ,  in  fide ,  et  ministerio  vixerat,  dum  postea  com- 


DE    BAPTISMO    ET    CONFIRM.  11 

pertum  fuit,  sine  Baptismo  illum  vere  decessisse  (2).  Sed 
hi  duo  Baptismi  vera  Sacramenta  non  sunt,  quia  in  signa 
gratiae  communia  non  fuerunt  a  Christo  instituta ;  non 
enim  fiunt  per  accessionem  verbi  ad  elementum  ,  ut  Sa- 
cramentorum  natura  requirit.  Solus  idcirco  Baptismus  a- 
quae  est  verum  Ecclesiae  Sacramentum ;  et  sub  hoc  re- 
spectu  Baptismusunus  est,  uti  una  est  fides,  unusque  Deus, 
ac  recte  potest  cum  Catechismo  Romano  definiri :  Sacra- 
mcntitm  rcgcncrationis  pcr  aquam  in  vcrbo. 

(l)  Can.  34,  dist.  4,  de  consec.   —  (2)  Cap.  2,  de  presb.  non  bapt. 

311.  Minister  Baptismi  ordinarius  est ,  aut  extraordi- 
narius,  vel  necessitatis.  Ordinarius  praeter  Episcopum  di- 
citur  Parochus,  qui  in  sua  Ecclesia  baptismali ,  adhibitis 
solemnibus  Baptismi  caeremoniis,  per  se,  vel  per  alium 
a  se  deputatum  sacerdotem,  subditis  in  suo  territorio  de- 
gentibus  debet  Sacramentum  Baptismi  ministrare  (l).  Mi- 
nister  vero  extraordinarius  est  Diaconus,  qui  necessitate 
urgente,  ob  Parochi,  et  alterius  sacerdotis  absentiam,  aut 
impotentiam  ,  etiam  solemniter  potest  baptizare ,  ut  iam 
diximus  in  Lib.  I  n.  117.  Minister  demum  necessitatis  in 
privato  Baptismo ,  quando  mortis  periculum  imminet,  est 
quicumque,  Clericus  sive  laicus ,  vir  sive  mulier ,  fidelis 
sive  infidelis  ,  modo  servet  formam  Ecclesiae  ,  et  facere 
intendat ,  quod  facit  Ecclesia  (2).  Quod  si  plures  puero 
periclitanti  adsint,  dignior  inter  eos  debet  baptizare  (3); 
hinc  praefertur  Sacerdos  Diacono ,  Clericus  laico  ,  et  re- 
gulariter  etiam  vir  mulieri.  Diximus  rcgulariter,  nam  in- 
terdum  mulier  ,  vel  ob  maiorem  peritiam  ,  vel  ob  maio- 
rem  decentiam  viro  cuicunque  praefertur,  quod  in  obste- 
tricibus  contingit  (4). 

(l)  Hinc  non  potest  solemniter  in  domibus  privatorum  quempiam 
baptizare,  exceptis  filiis  Regum,  vel  Prmcipum.  Clem.  unic.  de  baptis. 
Giraldus  ad  eumd.  tit.  Item  non  potest  baptizare  solemniter  subditum 
suum  in  aliena  parochia,  vel  alienum  in  propria.  Trid.  sess.  24,  c.  13, 
de  ref.  Excipitur  tamen  casus  peregrinae  quae  nullibi  habeat  quasi 
domicilium  ,  et  casus  puerperae  ,  quae  a  sua  parochia  multum  absit  , 
quarum  proles  potest  baptizari  a  Parocho  loci  ,  ubi  nata  sit :  sed  si 
parum  abesset  ,  ut  per  duas,   aut  tres  horas,  nullumque  esset  in  prole 


12  TITULUS    II. 

periculuin  ,  posset  ad  suam  parochiam  transferri ,  ibique  baptizari. 
S.  De  Ligorio,  1.  6,  n.  114.  Missionarii  in  partibus  infidelium  possunt 
infidelium  filios  domi  baptizare,  si  parentes  renuerent  eos  ad  ecclesiam 
deferre  ;  immo  et  ibi  Ritualis  caeremonias  adimplere  ,  si  praevideant , 
parentes  postea  numquam  permissuros ,  ut  modo  debito  super  eorum 
filios  Baptismi  caeremoniae  suppleantur.  Inst.  S.  Cong.  S.  Offic.  sub. 
Pio  VI.  —  (2)  Can.  21  et  23,  et  per  tot.  dist  4,  de  consec.  —  (3)  Ne- 
que  duae  personae  possunt  esse  ministri,  veluti  si  una  aquam  funderet, 
et  alia  proferret  formam.  Sic  enim  baptizati  ,  sunt  sub  conditione  re- 
baptizandi.  Benedictus  XIV,  de  Synod.,  1.  7,  c.  6,  n  8.  —  (4)  Qb&te- 
trices  ex  iure  civili  ad  proprium  exercendum  officium  absque  examine, 
et  probatione  non  admittuntur;  ita  admittendae  non  suut  ex  iure  ca- 
nonico  :  pluris  enim  est  salus  animae,  quam  corporis.  Ideo  S.  Carolus 
Borromeus  decrevit  «  ne  obstetrices  officium  praestent,  nisi  per  Vica- 
»  rium  Foraneum..  .  scripto  probatae  sint  idoneae  ad  Sacramentum  Ba- 
»  ptismi  ministrandum.  Quae  autem  probata  est,  cum  baptizabit,  curet, 
»  quoad  fieri  potest,  ut  duae  saltem  mulieres  ac  mater  praesertim,  si 
»  potest  ,  testes  praesentes  sint  ,  quae  in  baptizando  verba  ab  ea  pro- 
»  lata  audiant  ».  Decrevit  similiter  Benedictus  XIV,  in  sua  Inst.  8, 
«  ut  obstetrices  hoc  munus  praestare  omnino  cessent,  nec  ulla  alia  de- 
»  ligatur,  nisi  prius  in  examen  illae  vocentur,  et  pro  conferendo  Ba- 
»   ptismo  satis  idoneae  reperiantur  ». 

312.  Subiectum  Baptismi  est  omnis  homo  nondum  bap- 
tizatus  sive  adultus  sit,  sive  infans.  Adultus  tamen  sanae 
mentisantequam  baptizetur  exercendum  est  in  catechesi,  ut 
saltem  ad  salutem  necessaria  necessitate  medii  addiscat, 
cuiusmodi  sunt  praecipua  mysteria  Trinitatis  ,  et  Incar- 
nationis  ,  et  ut  rite  ad  Sacramentum  recipiendum  dispo- 
natur.  Adultus  vero  mentis  infirmae  baptizatur  more  in- 
fantium,  si  amentia  fuerit  perpetua,  et  baptizatur,  quan- 
tum  fieri  potest ,  more  adultorum ,  si  amentia  non  fuerit 
perpetua,  modo  tempore  sanae  mentis  Baptismum  petie- 
rit  (l).  Infans  in  lucem  editus  potest  statim  baptizari, 
quod  explicat  Benedictus  XIV  (2).  Immo  expedit  ad  ae- 
ternae  salutis  dispendium  avertendum,  ut  quam  primum 
commode  fieri  poterit,  baptizetur  (3). 

Filii  infidelium,  ut  gentilium,  aut  iudaeorum,  etiam  in- 
vitis  parentibus  ,  possunt  baptizari ,  si  rationis  sint  com- 
potes,  et  Baptismum  petant ;  si  vero  rationis  usu  adhuc 
careant,  invitis  parentibus,  baptizari  regulariter  nequeunt, 
quia  filii  sub  patria  sunt  potestate  parentum,  quae  laedi 
non  debet,  quaeque  laesa  Sacramenti  profanationem  pro- 


DE    BAPTISMO    ET    CONFIRM.  13 

curaret  cum  maiore  baptizatorum  praeiudicio.  Unde  si 
quae  devota  foemina  ,  ut  magis  assolet,  studio  charitatis 
clam  ,  aut  privatim  alicui  infidelium  puero  Baptismum 
conferat  ,  debet  arbitrariis  poenis  a  iudice  ecclesiastico 
puniri ;  sed  Baptismus  collatus  valet ,  et  baptizatus  ab 
infidelibus  parentibus  est  separandus  ,  et  apud  Christia- 
nos  in  catholica  fide  educandus  (4). 

Quod  autem  infidelium  infantes,  invitis  parentibus,  bap- 
tizari  nequeant,  limitatur:  l.°  si  infantes  sint  in  certo  et 
proximo  mortis  periculo  constituti  (5) ;  2.°  si  sint  a  pa- 
rentibus  proiecti,  et  in  loco  publico  derelicti  absque  eos 
recuperandi  animo;  3.0  si  sint  perpetuo  amentes,  nam  ces- 
sat  perversionis  periculum;  4.0  si  sint  in  bello  capti,  nam 
incidunt  in  potestatem  victoris  ;  5.0  si  unus  ex  genitori- 
bus  consentiat ,  alio  etiam  repugnante  (6) ;  et  6.°  si ,  pa- 
tre  mortuo,  consentiat  avus,  vel  avia  paterna,  etiam  re- 
pugnante  matre,  et  tutoribus  (7). 

(l)  Cap.  3,  in  fin.  de  baptis.  Cum  tamen  adultorum  Baptismi  diffi- 
cultates  plures  possint  habere,  sapienter  constitutum  fuit  in  ultima  Ge- 
nuensi  dioecesana  Synodo ,  parochum  non  posse  ,  inconsulto  Episcopo  , 
adultum  baptizare.  Missionarii  tamen  in  partibus  iniidelium  etiam  adul- 
tos  baptizant.  Sed  ex  declarationibus  S.  Officii :  1°  non  est  licitum  ba- 
ptizare  adultos  inlideles  absque  debita  mysteriorum  lidei  instructione  ; 
2°  non  sufficit  ad  dictam  instructionem  cognoscere  Deum  remunerato- 
rem,  et  vindicatorem;  sed  requiritur  cognitio  omnium,  quae  necessaria 
sunt  necessitate  medii  iuxta  captum  baptizandi  ,  et  maxime  fides  in 
D.  Iesum  Christum;  3°  Missionarii  debent  baptizando  moribundo  inti- 
mare  omnia  praecepta  legis  positivae,  et  maxime  ea,  quibus  magis  re- 
pugnare  praesumitur  ;  40  debent  baptizare  sub  conditione,  si  dubitent, 
an  adultus  in  periculo  mortis  sufficienter  mysteria  fidei  cognoscat.  Haec 
ita  a  pluribus  decisionibus  S.  Cong.  S.  Officii  definita  fuerunt.  —  (2)  De 
Synod.,  1.  7,  c.  5,  et  S.  De  Ligorio,  1.  6,  n.  121  et  seqq.  —  (3)  Bul. 
Cantate  Eugenii  IV.  Immo  ex  definitione  plurium  Synodorum  dioece- 
sanarum  infanti  Baptismus  infra  octo  a  nativitate  dies  conferendus  est. 
Si  vero  infans  in  publico  hospitali  expositus  sit,  adhuc  baptizari  debet 
sub  conditione,  licet  habeat  collo  appensam  schedulam,  qua  declaretur, 
eum  fuisse  baptizatum  ,  nisi  schedula  certitudinem  habeat ,  ut  pluries 
declaravit  S.  Congregatio  Concilii.  Giraldus  ad  cap.  2  ,  de  baptis.  — 
(4)  Can.  11  ,  c.  18  ,  q.  1  ,*et  Benedictus  XIV  in  Bul.  Postremo  mense. 
Hoc  onus  separationis  baptizati  a  parentibus  infidelibus  adeo  grave  est, 
ut  neque  baptizari  possit  filius  ab  infidelibus  ;;ponte  oblatus  ,  si  post 
Baptismum  in  eorum  potestate  relinquendus  sit.  S.  Congr.  ita  definivit 
an.   1777.  Unde  Pius  VI  die  27  iul.   1785  ,  hanc  edidit    generalem    re- 


14  TITULUS    II. 

gulam  ,  non  esse  Baptismum  filiis  inlidelium  ministrandum  ,  nisi  adsit 
quasi  moralis  certitudo,  hos  filios  in  Religione  Christiana  victuros.  — 
(5)  Sed  hoc  casu  periculum  debet  esse  actuale,  et  personale  ;  unde  Ba- 
ptismus  non  potest  ministrari  infantibus  probabiliter  morituris  tempore 
grassantis  pestis,  vel  epidemiae,  dum  adhuc  sani  sunt.  Cit.  decis.  S.  Cong. 
S.  Oflic.  17  feb.  1671.  Sed  eadem  S.  Congregatio  maiorem  rigorem  at- 
tulit  in  alia  decisione  22  iul.  1840,  in  qua  permisit ,  infidelium  filios  , 
parentibus  afferentibus,  baptizari  in  casu,  in  quo  vitae  periculum  imminere 
videatur.  —  (7)  Benedictus  XIV  in  cit.  Bul.  et  in  alia  incip.  Probete. 

313.  Cum  semel  baplizati  nequeant  amplius  baptizari, 
quia  Baptismus  imprimit  characterem,  quaeri  potest,  quid 
sit  agendum  in  dubio  circa  collationem  ,  et  validitatem 
Baptismi?  Respondemus  ;  si  dubium  prudens  et  rationa- 
bile  sit ,  ita  ut,  summa  adhibita  diligentia,  parum  de 
Baptismi  collatione,  aut  validitate  constet,  Baptismus  est 
iterum  conferendus  sub  conditione:  Si  bapti^atus  es,non  te 
baptiyo ;  si  nondum  baptiTjxtus  es  ,  Ego  te  bapti^p  in  nomine 
Patris  (i),  etc.  Quare  ubi  dubia  adhibita  sit  materia,  aut 
forma,  aut  intentio,  Baptismus  est  sub  conditione  praedicta 
repetendus  :  neque  propterea  rebaptizans  aliqua  ligatur 
irregularitate,  aut  macula  peccati  notatur  ,  cum  hic  non 
interveniat  temeritas  praesumptionis ,  ubi  est  diligentia 
pietatis,  ut  ait  Pontifex.  Debet  idcirco  Parochus  ab  omni- 
bus  in  necessitate  baptizantibus  diligentissime  exquirere, 
an  in  casu  practico  debita  materia  ,  forma  ,  et  intentio 
adhibita  sit :  debet  haec  ipsa  scrutari  Episcopus  abillis, 
qui  a  castris  haereticorum  veniunt  ad  unitatem  Ecclesiae 
catholicae:  nam  si  in  utroque  casu  certum  sit,  Baptismum 
valide  collatum  fuisse,  non  potest  sine  piaculo  iterari;  se- 
cus,  ut  diximus ,  est  sub  conditione  iterandus.  Caeterum 
legitima  Baptismi  receptio  probari  potest  per  unicum  te- 
stem  ocularem,  et  fide  dignum,  tam  marem,  quam  foemi- 
nam  (2),  et  quandoque  per  ipsam  vioientam  praesump- 
tionem  ,  ut  est  de  ilio  ,  qui  natus  est  ex  Christianis  pa- 
rentibus  ,  et  inter  Christianos  est  fideliter  conversatus: 
haec  quidem  praesumptio  recepti  Baptismatis  ,  de  quo 
aliter  non  constat ,  pro  certitudine  habetur  ,  donec  con- 
trarium  probetur  (3).  (O 

(l)  Cap.  2,  de  Baptis.  —  (2)  Can.  112,  dist.  4,  de  consec.  —  (3)  Can, 
3,  de  presb.  non  bapt. 


DE    BAPTISMO    ET    CONFIRM.  15 

314.  Ouoties  quis  privatim  baptizatus  fuit  ex  necessi- 
tate,  aut  ex  licentia  Episcopi,  et  solemnes  Baptismi  cae- 
remonias,  vel  sacramentalia  non  recepit ,  quo  citius  fieri 
potest,  ad  Ecclesiam  deferendus  est,  ut  in  eo  omissae  Sa- 
cramenti  caeremoniae  suppleantur.  Benedictus  XIV  vide- 
tur  admittere,  posse  Episcopum,  eiusque  Vicarium  Gene- 
ralem  concedere,  ut  absque  vera  necessitate  quis  priva- 
tim  baptizetur  sub  lege  exinde  supplendi  caeremonias  in 
Ecclesia ,  quia  expectatur  vir  dignitate  ,  et  genere  insignis, 
ijui  patrini  munere  fungatur  ,  aut  alium  loco  suo  substituen- 
dum  designet  (l).  Quoties  vero  aliquis  absque  dictis  cae- 
remoniis  in  haeresi  validum  recepit  Baptismum,  et,  abiu- 
rata  haeresi,  ad  veram  fidem  convertitur,  potest  petere, 
ut  in  se  Sacramenti  caeremoniae  omissae  suppleantur, 
aut  petere  ab  iisdem  dispensationem  ,  quam  illi  Episco- 
pus  legitime  indulget  (2). 

(l)  Inst.  98  ,  n.  13.  —  (2)  Baruffaldus  in  com.  ad  Rit.  Rom.  Hic 
demum  quoad  validitatem  Baptismi  novam  S.  Cong.  S.  Offic.  decisio- 
nem  referimus  ,  qua  declaratum  fuit  ,  non  valere  Baptismum  sub  hac 
forma  collatum :  Ego  volo  ministrare  tibi  sacramentum  Baptismi  peccato- 
rum  in  nomine  Patris,  et  Filii,  et  Spiritus  SanctL  Decis.  10  iunii  1840. 

315.  Denique  in  collatione  Baptismi  solemnis  sunt  adhi- 
bendi  Patrini,  quorum  est  filiorum  spiritualium  instititu- 
tioni  invigilare,  quam  si  parentes  negligerent,  ipsi  debe- 
rent  supplere.  Patrini  designandi  sunt  a  parentibus  ,  qui 
possunt  designare  unum  tantum,  sive  virum,  sive  mulie- 
rem,  aut  ad  summum  duos,  nempe  unum  virum,  et  unam 
mulierem  (l).  Sed  nequeunt  per  Parochos  in  patrinos 
acceptari  Monachi,  Moniales,  impuberes,  excommunicati, 
et  criminosi.  Praeterea  huius  actus  effectus  est ,  ut  tum 
conferentes  Baptismum  ,  tum  patrini  cognationem  spiri- 
tualem  contrahant  cum  baptizato,  baptizatique  patre  ,  et 
matre,  de  qua  agimus  infra,  ubi  de  impedimentis  matri- 
monii. 

(l)  Can.   101  ,  dist.  4,  de  consec,  et  Trid.  sess.  24,  cap.  2,   de  ref. 
matr. 

316.  His  de  Baptismo  dictis,  pauca  subiicimus  de  Con- 
firmatione,  quae  potest  definiri :    Sacramentum  novae  legis 


16  TITULUS    II. 

a  Christo  institutum,  quod  baptizatis  per  S.  Chrismatis  inunc- 
tionem  gratiae  plenitudinem  confert  (l).  Minisler  Confirma- 
tionis  est  Episcopus  ,  licet  Summus  Pontifex  simplicem 
sacerdotem  possit  ad  hoc  ministrandum  delegare  (2).  Su- 
biectum  vero  huius  Sacramenti  est  omnis  homo  baptiza- 
tus,  et  nondum  confirmatus,  sive  sit  adultus  ,  sive  impu- 
ber,  sive  etiam  amens,  dummodo  sit  Episcopi  conflrmantis 
subditus.  Mos  tamen  invaluit,  ut  tantum  septennio  maio- 
res  post  opportunam  in  fidei  praeceptis  institutionem 
confirmentur,  nisi  rationabilis  causa,  ut  periculum  mortis, 
aut  diuturna  Episcopi  absentia,  aliud  suadeat.  Patrini  ut 
in  Baptismo  ,  sic  in  Confirmatione  sunt  adhibendi ,  qui 
utroque  in  casu  cognationem  spiritualem  contrahunt.  Sed 
in  Confirmatione  unus  tantum  ,  aut  una  in  patrini  mu- 
nere  admittitur  ,  ita  tamen  ut  ex  Ecclesiae  consuetudine 
patrinus  Confirmationis  non  sit  idem  ,  qui  Baptismi  pa- 
trinus  fuit  (3). 

(l)  Can.  5  ,  dist.  5  ,  de  consec.  —  (2)  Benedictus  XIV,  de  Synod., 
1.  7  ,  c.  7  et  8.  Tridentinum  definivit  ,  solum  Episcopum  esse  ordina- 
rium  ministrum  sacramenti  Confirmationis,  et  anathema  intorsit  in  eos, 
qui  contrarium  assererent.  Sess.  7,  can.  3,  de  Confir.  Cum  tamen  Con- 
cilium  nominat  ministrum  ordinarium,  non  excludit  extraordinarium  ex 
delegatione  summi  Pontiiicis  creatum  ,  ut  declaravit  S.  Congregatio  3 
maii  1575.  Dicimus  ex  delegatione  summi  Pontificis,  quia  Episcopi  hanc 
delegationem  dare  nequeunt.  Revera  S.  Gregorius  Magnus  scribens  Ia- 
nuario  Calaritano  Episcopo  concessit  Presbyteris  eius,  ut  possent  Con- 
firmatiomVsacramentum  ministrare.  Can.  1,  dist.  95.  Huiusmodi  exem- 
plum  postea  secuti  sunt  alii  Pontifices,  qui  similia  privilegia  simplici- 
bus  sacerdotibus  concesserunt,  quorum  cathalogum  conscripsit  Benedi- 
ctus  XIV,  de  Synod.,  1.  7,  c.  7,  n.  6,  et  novissime  Pius  VII,  qui  Ma- 
zariensi  Episcopo  indulsit,  ut  posset  deputare  sacerdotem  ad  ministran- 
dum  sacramentum  Confirmationis  incolis  cuiusdam  insulae  ,  ad  quam 
difficilis  erat  accessus.  Bul.  Rom.  nov.,  tom.  5  ,  pag.  44,  quique  simi- 
liter  indulsit  cuidam  abbati  Helvetico,  ut  posset  conferre  Confirmatio- 
nem  catholicis  in  illa  regione  occultis  ,  qui  sine  gravi  periculo  catholi- 
cam  religionem  palam  profileri  nequeunt.  Id.  Bul.,  tom.  7,  p.  369.  Insuper 
presbyteri  Ecclesiae  Graecae  ex  vetustissima  consuetudine  statim  post 
collatum  Baptismum  pueros  sacro  chrismate  liniunt,  id  est  confirmant, 
quod  ab  expressa,  vel  tacita  summorum  Pontificum  delegatione  prove- 
nire  necesse  est,  ut  probat  Gazzaniga,  de  sac.  Conf.,  c.  5,  n.  176.  Quoad 
presbyteros  a  Summo  Pontifice  ad  hoc  delegatos  observandum  est : 
1°  quod  haec  facultas  a  S.  Sede  non  conceditur  nisi  ex  urgentissima 
causa  et  in  absentia  episcopi ;  2°  quod  delegatus  adhibere  debet  chri- 


TIT.    III    -    DE    EUCHAR.    ET    POENIT.  17 

sma  ab  episcopo  benedictum  ;  30  quod  presbyteri  Graeci  adhibere  ne- 
queunt  proprium  ritum  Graecis  in  Italia ,  atque  insulis  adiacentibus 
commorantibus ;  40  quod  episcopi  Latini  debent  absolute  confirmare 
baptizatos  in  suis  dioecesibus  a  presbyteris  Graecis,  et  conlirmare  sub 
conditione,  si  verosimiliter  dubitari  possit,  an  ab  episcopis  Graecis  fue- 
rint  baptizati ;  5°  quod  confirmati  a  presbytero  non  sunt  cogendi ,  ut 
conlirmentur  ab  episcopo,  si  ex  coactione  scandalum  oriri  possit ;  mo- 
nendi  tamen  sunt,  eos  peccare  graviter,  si  cum  possint,  confirmationem 
negligant;  6°  quod  valet  Confirmatio  a  presbyteris  Graecis  in  Graecis 
dioecesibus  simul  cum  Baptismo  administrata,  modo  non  adsit  expressa 
reprobatio  huius  consuetudinis  a  summis  Pontilicibus  facta,  qualis  adest 
quoad  Bulgaros  ex  decreto  Nicolai  I.  Bulgariam  enim  pertinebat  ad 
Patriarcatum  Occidentis ,  ut  probat  Christ.  Lupus  ,  cit.  a  Bened.  XIV, 
d.  1.,  c.  9,  n.  3.  Similiter  expressa  reprobatio  adest  quoad  Cyprios  ex 
decreto  Innocentii  IV.  Gazzaniga  ,  1.  cit.,  n.  178.  Benedictus  XIV,  de 
Synod.,  1.  7,  c.  7,  8  et  9,  Giraldus  ad  cap.  1,  de  sac.  Unct.,  sect.  112. 
—  (3)  S.  De  Ligorio,  1.  6,  n.   171,   177   et  seqq. 


TITULUS  III. 

DE     EUCHARISTIA     ET     POENITENTIA. 

Summarium  :  317  Eucharistia  ut  sacramentum  definitur.  —  318.  Quis  sit  eius  minister  ,  et 
subiectum  ?  —  319.  Eucharistia  sumenda  a  ieiunis.  —  320.  Saltem  semel  in  anm  in 
Paschate.  —  321.  Quae  sint  poenae  contra  contumaces?  —  322.  Eucharistia  ut  sacrifi- 
cium  definitur.  —  323.  Qui  sint,  qui  hoc  sacrificium  offerunt?  —  324.  Sacardotes  tenentur 
omnino  aliquoties  in  anno  offerre.  —  325.  Quotuplex  sit  huius  sacrificii  fructus  ?  -- 
326.  Sacerdotes  pro  aliis  celebrantes  possunt  licite  iustam  eleemosynam  accipere.  —  327. 
Quae  circa  hanc  eleemosynam  sint  praescriptae  regulae?  —  328.  Onera  missarum  adim- 
plenda  sunt  iuxta  veram  ,  aut  praesumptam  benefactorum  voluntatem.  —  329.  Quae  sint 
observandae  regulae  si  missarum  reditus  imminuantur  ?  —  330.  Quid  sit  compositio 
quoad  missas  non  celebratas  ?  —  331.  Quid  reductio  missarum  ,  et  quis  habeat  reducendi 
potestatem  ?  —  332.  Quae  sint  praecipuae  reductionum  regulae  ?  —  333.  Sacramentum 
Poenitentiae  quid,  quis  eius  minister,  et  subiectum?  -  334.  Minister  habet  iurisdictionem 
ordinariam,  vel  delegatam.  —  335.  Quandonam  episcopi  possint  peccatorum  absolutionem 
sibi  reservare  ?  —  336.  Quando  Papa  sibi  absolutionem  reservet  propter  peccatum  ,  et 
quando  propter  excommunicationem? 

317.  Eucharistia  vocabulum  graecum  est,  quod  apud 
Latinos  significat  gratiam  bonam,  vel  gratiarum  actionem, 
et  sumitur  pro  novae  Legis  Sacramento,  et  pro  Sacrificio. 
Kucharistia  sub  primo  respectu  accepta  est  Sacramentum 
novae  Legis  a  Christo  institutum  ,  omnium  nobilissimum  ,    et 

Instit.  Canon.  Vol.  II.  » 


18  TITULUS    III. 

maximum,  quod  veraciter  coniinet  Corpus  et  Sanguinem  Lsu 
Christi  sub  consecratis  panis ,  ei  vini  speciebus.  Dicitur  hoc 
Sacramentum  omnium  nobilissimum  et  maximum  ,  quia 
non  solum  continet  gratiam,  sed  ipsum  gratiae  auctorem 
Iesum  Christum  verum  Deum  et  Hominem,  a  quo  miris 
modis  divina  gratia  reficimur,  et  augemur. 

318.  Minister,  qui  Eucharistiam  conflcit,  est  solus  Sa- 
cerdos :  solos  quidem  Sacerdotes  allocutus  est  Christus 
in  Coena  post  huius  Sacramenti  institutionem  dicens:  Hoc 
facite  in  meam  commemor ationem  (l).  Attamen  verba  con- 
secrationis  ,  quibus  transubstantiatio  fit ,  Sacerdotes  non 
proferunt  in  propria  persona,  sed  in  persona  Christi.  Mi- 
nister  vero,  qui  Eucharistiam  dispensat,  est  iterum  Sacer- 
dos;  at  quandoque  Diaconus  ex  commissione  Sacerdotis, 
aut  in  necessitate ,  ad  dispensandum  hoc  ipsum  Sacra- 
mentum  admittitur,  ut  iam  vidimus  (2).  Sed  nomine  Sa- 
cerdotis  dispensantis  non  intelligitur  absolute  nisi  Paro- 
chus  ,  cum  alii  sacerdotes  simplices  habeant  quidem  Sa- 
cramenti  conficiendi  potestatem ,  non  vero  semper  mi- 
nistrandi  auctoritatem.  Immo  ministrandae  Eucharistiae 
saecularibus  personis  auctoritatem  non  habent  Regulares 
in  die  Paschatis  per  iura  allegata  a  Benedicto   XIV  (3). 

Subiectum  Eucharistiae  est  omnis  Christianus,  qui  sit 
in  statu  gratiae,  et  iuste  Eucharistiam  petat:  idcirco  ne- 
ganda  est  publicis  peccatoribus,  qui  vel  tales  fuerunt  a 
iudice  declarati,  vel  per  evidentiam  facti,  quae  nulla  pos- 
sit  tergiversatione  celari,  tales  publice  habentur  (4):  item 
neganda  est  pueris  antequam  ad  annos  discretionis  deve- 
nerint,  quod  contingere  solet  ab  anno  aetatis  septimo  ad 
decimum  quartum,  nisi  agatur  de  mortis  periculo,  in  quo 
etiam  pueri ,  doli  tamen  capaces ,  sunt  SS.  Viatico  refi- 
ciendi  (5). 

(l)  Luc.  22.  —  (2)  Sap.  n.  117.  —  (3)  De  Synod.,  1.  g,  c.  16.  Eu- 
charistia  in  processione  Corporis  Christi  deferenda  est  manibus  Sacer- 
dotis  celebrantis  ,  ut  praescribit  Caeremoniale  Episcoporum  ,  et  S.  Ri- 
tuum  Congregatio.  Corresp.  de  Rom.,  an.  1852  ,  p.  128  ,  et  ministrari 
non  potest  in  Oratoriis  privatis,  nisi  de  Episcopi  licentia.  Id.  Pontifex 
in  Bul.  Magno,  et  S.  De  Ligorio,  1.  6,  n.  359,  neque  in  feria  sexta  et 
sabbato  in  Parasceve,  nisi  per  modum  Viatici.  Benedictus  XIV,  de  Sac, 
Miss.,  1.  3,  c.   18,  §   14.  —  (4)  De  hoc  ita  legimus  in  Rituali  Romano 


DE    EUCHARISTIA    ET    POENIT.  19 

de  Eucharistia.  «  Arcendi  autem  sunt  (a  communione)  publice  indigni, 
»  quales  sunt  excommunicati  ,  interdicti  ,  manifestique  infames,  ut  me- 
»  retrices,  concubinarii,  foeneratores,  magi,  sortilegi,  blasphemi,  et  alii 
»  eius  generis  publici  peccatores,  nisi  de  eorum  poenitentia,  et  emen- 
»  datione  constet,  et  publico  scandalo  prius  satisfecerint.  Occultos  vero 
»  peccatores,  si  occulte  petant,  et  non  eos  emendatos  agnoverit  (sacer- 
»  dos),  repellit ;  non  autem  ,  si  publice  petant  ,  et  sine  scandalo  ipsos 
»  praeterire  nequeat  ».  —  (5)  Benedictus  XIV,  de  Synod.,  1.  7,  c.  11 
et  12. 

319.  Eucharistia  conficienda  ,  et  sumenda  est  tantum 
ab  iis  ,  qui  a  media  nocte  naturale  ieiunium  servarunt. 
Nam  licet  primum  Christus  Discipulos  suos  non  ieiunos 
communicaverit ;  tamen  inde  placuit  Spiritui  Sancto  ,  et 
Ecclesiae,  ut  ait  S.  Augustinus,  ad  plura  mala,  et  scan- 
dala  avertenda  praecipere,  ut  in  tanti  Sacramenti  honorem 
ieiuni  dumtaxat  sacram  Communionem  reciperent ,  cuius 
praecepti  originem  ab  aevo  Apostolorum  repetit  Cardi- 
nalis  Bona,  et  vim  confirmat  Martinus  V  (l). 

(l)  In  Bul.  Apostolicae  Sedis.  Sunt  nihilominus  aliqui  casus,  in  quibus 
non  ieiunus  potest  communionem  recipere  ,  ut  si  id  fiat  per  Viaticum 
in  periculo  mortis,  aut  per  indultum  S.  Pontificis  in  aegritudine,  quae 
ieiunium  servari  non  patitur;  cuiusmodi.  indulta  pro  Regibus  et  prin- 
cipibus  commemorat  Benedictus  XIV,  in  Bul.  Qiiodam  de  more;  qui  si- 
mile  privilegium  Iacobo  III ,  Regi  Britanniae  ,  concedit ;  et  cuiusmodi 
indulta  interdum  concedunt  summi  Pontifices  etiam  privatis  personis  , 
quae  propter  eamdem  aegritudinem  nequeunt  ieiunium  servare,  ut  va- 
leant  nimirum  non  ieiuni  semel ,  aut  pluries  in  anno  sacram  commu- 
nionem  accipere. 

320.  Temporibus  Apostolorum,  et  inde  per  plura  sae- 
cula,  omnes  fideles  Missae  celebrationi  praesentes  quotidie 

;  S.  Communionem  sumebant :  sed  labentibus  in  deteriora 
temporibus  necesse  fuit  quosdam  desidiosos  fideles  ad 
S.  Communionem  aliquoties  in  anno  sumendam  per  Ec- 
clesiae  praeceptum  compellere,  quod  factum  fuit  saeculo 

'Ecclesiae  tertio  a  S.  Fabiano  Papa,  qui  praecepit,  ut,  si 
non  frequentius,  saltem  ter  in  anno  fideles  non  impediti 
communicarent,  scilicet  in  Paschate,  in  Pentecoste,  et  in 
Nataii  Domini  (l).  Ac  denique  prodiit  decretum  Inno- 
centii  III ,  editum  in  Concilio  Lateranensi  IV  ,  quod  sic 
se  habet:  Omnis  utriusque  sexus  fidelis,  postquam  ad  annos 


20  TITULUS    III. 

discretionis  pervenerit,  omnia  sua  solus  peccata  saltem  semel 
in  anno  fideliter  confiteatur  proprio  Sacerdoti  (2),  et  iniunc- 
tam  sibi  poenitentiam  propriis  viribus  studeat  adimplere,  su- 
scipiens  reverenter  ad  minus  in  Pascha  Eucharistiae  Sacra- 
mentum,  nisi  forte  de  proprii  Sacerdotis  consilio  ob  aliquam 
rationabilem  causam  ad  tempus  ab  huiusmodi  perceptione  du- 
xerit  abstinendum  ;  alioquin  et  vivus  ab  ingressu  Ecclesiae 
arceatur,  et  moriens  christiana  careat  sepultura  (3). 

In  vim  praefati  decreti,  ut  ex  eodem  manifeste  liquet, 
sacrae  Communionis  praeceptum  ita  fuit  reductum,  ut  ab- 
solute  tantum  obliget  semel  in  anno  in  Paschate  ,  hoc 
est  a  Dominica  Palmarum  ad  Dominicam  in  albis  inclu- 
sive  (4) :  quod  intelligitur  de  Christiano,  dum  sanus  est; 
nam  si  aegrotet,  et  periculum  urgeat  mortis,  ex  ipso  di- 
vino  iure  ad  S.  Communionis  perceptionem  tenetur,  quam- 
quam  in  Paschate  iam  communicaverit.  Dum  tamen  tem- 
pus  paschale  pro  S.  Communionis  perceptione  taxative 
determinatur,  non  adimitur,  sed  conceditur  proprio  Sacer- 
doti  facultas  ob  aliquam  rationabilem  causam  ad  tempus 
prorogandi  praecepti  executionem.  Verum  an  liceat  Epi- 
scopo  tempus  taxatum  prorogare  ,  aut  amplificare  gene- 
ratim  pro  omnibus,  dubitari  iuste  potest,  licet  plures  Doc- 
tores  id  affirment,  et  in  praxi  quandoque  servetur.  Nam 
haec  temporis  determinatio  a  Summo  Pontifice,  et  a  Ge- 
nerali  Concilio  facta  fuit ;  et  aliunde  expediti  iuris  est, 
Episcopum  non  posse  Summi  Pontificis  Constitutionem, 
aut  Generalis  Concilii  decretum  mutare  ,  aut  extendere, 
vel  amplificare  (5). 

(l)  Can.  16  ,  dist.  2  ,  de  consec.  —  (2)  Huic  canoni  quoad  primam 
partem  iure  derogatum  fuit,  et  nunc  cuique  facultas  est  confitendi  sa- 
cerdoti  ad  confessiones  audiendas  approbato.  Giraldus,  ad  cit.  can.  — 
(3)  Cap.  12,  de  poenit.  et  remiss.  Trid.  Sess.  13,  can.  9.  —  (4)  Ita 
declaravit  Eugenius  IV,  in  Bul.  In  fine.  —  (5)  Ita  observat  Bencdi- 
ctus  XIV,  de  Synod.,  1.  12,  c.  6,  n.  10  ,  qui  affert  casum  huius  spe- 
ciei  practicum.  Neque  idem  Benedictus,  dum  adhuc  Archiepiscopus  Bo- 
noniensis  erat,  exemplum  huius  prorogationis  dare  visus  est  in  sua  In- 
stitutione  45  ,  n.  18,  in  qua  proprie  non  prorogavit  tempus  paschale  : 
sed  solum  eos  benigne  invitavit  ,  qui  praecepto  paschali  suo  tempore 
non  satisfecerant ,  ut  saltem  in  solemnitate  Nativitatis  B.  Mariae  Yir- 
ginis  curarent  satisfacere. 


DE    EUCHARISTI  \    ET    POENlT.  21 

321.  Poenae  contra  refractarios  in  eodem  decreto  san- 
citae  consistunt  in  interdicto  ingrediendi  ecclesiam,  et  in 
privatione  sepulturae  ecclesiasticae  ,  quae  ex  communi 
Doctorum  sententia  non  sunt  latae,  sed  ferendae  senten- 
tiae.  Hoc  quidem  eruitur  ex  ipsis  decreti  verbis  ,  arcea- 
tur,  careat ,  quae  aliquid  faciendum ,  non  factum  demon- 
strant ;  et  a  disciplina  Ecclesiae,  quae  ipsas  poenas  non 
decernebat,  nisi  per  iudicis  sententiam  post  Pentecostem 
pronunciandam,  et  post  triplex  propositum  citatoriale  s- 
dictum,  ut  contumaces  resipiscerent.  Nihilominus  quidam 
sunt  Auctores  ,  quos  citat  Giraldus  in  dicto  capite ,  qui 
autumant  poenam  interdicti  ab  ingressu  in  ecclesiam  esse 
quidem  ferendae  sententiae,  ut  mox  exposuimus,  sed  poe- 
nam  privationis  sepulturae  esse  sententiae  latae,  ita  ut 
reum  defunctum  etiam  ante  iudicis  sententiam  afficiat. 
Sed  an  haec  opinio  solido  nitatur  fundamento  dubitari 
potest,  tum  ob  contrariam  communem  Doctorum  senten- 
tiam,  quam  sine  haesitatione  sequitur  S.  De  Ligorio  (1), 
tum  ob  inverosimilitudinem  ,  quam  involvere  videtur; 
nam  nemo  plus  mortuus ,  quam  vivus  punitur  (2) ,  et  si 
quis  vivus  plena  fruebatur  ecclesiae  ingrediendae  liber- 
tate  ,  non  carebit  mortuus  iure  ingrediendi  sepulcrum, 
antequam  per  iudicis  sententiam  ,  aut  per  synodale  sta- 
tutum  reapse  privetur. 

(l)  Lib.  6,  n.  674.   —  (2)  Can.   2,  c.  24,  q.  2. 

322.  Eucharistia  ,  ut  supra  diximus  ,  sumitur  quoque 
pro  Sacrificio  novae  Legis.  Eucharistia  hoc  secundo  modo 
accepta  est  Sacrificium  novae  Legis  complectens  consummatio- 
nem  ,  et  perfectionem  omnium  Sacrificiorum  Legis  naturae 
et  Mosaicae  ,  quo  in  Missa  consecratur  ,  et  ojfertur  Corpus 
et  Sanguis  lesu  Christi.  Prima  huius  definitionis  pars  ex 
eo  evincitur,  quod  omnia  Legis  naturae,  et  Mosaicae  sa- 
crificia  ex  eorum  fine  erant  aut  latreutica  ,  hoc  est  0- 
blata  in  honorem  Dei,  aut  eucharistica,  hoc  est  oblata  in 
gratiarum  actionem  ,  aut  propitiatoria ,  hoc  est  oblata  in 
expiationem  culpae  poenaeve  ,  aut  impetratoria  ,  hoc  est 
oblata  ad  bona  a  Deo  obtinenda.  Sed  Missae  sacrificium 
has  omnes    rationes  perfecte  continet  (l).    Secunda    vero 


22  TITULUS    III. 

eiusdem  definitionis  pars  ex  eo  evincitur  ,  quod  Missae 
sacrificium  est  ipsum  Sacrificium  Crucis :  nam  eadem  est 
hostia,  quae  in  utroque  offertur,  sola  offerendi  ratione  di- 
versa  (2).  Quare  differt  Eucharistiae  Sacramentum  a  Sa- 
crificio,  quod  illud  consecratione  perficitur,  hoc  vero  con- 
secratione  et  oblatione  ;  et  illud  digne  sumentibus  ex  o- 
pere  operato  gratiam  confert,  hoc  vero  prodest  aliis,  pro 
quibus  offertur. 

(l)  Trid.  sess    22,  c.  l  —  (2)  Trid.  ead.  sess.,  c.   2. 

323.  Hoc  tremendum  maximumque  Missae  Sacrificium 
aeterno  Deo  offert  principaliter  ipse  Christus  sacerdos 
summus  ;  offerunt  sacerdotes  in  eius  nomine  ac  persona 
ob  potestatem  in  eorumdem  ordinatione  acceptam;  et  a- 
liquo  modo  minus  proprie  offerunt  ipsi  fideles,  quatenus 
eidem  tamquam  Christi  membra  devote  assistunt ,  et  in 
oblationem  conveniunt.  Soli  tamen  sacerdotes  sunt ,  qui 
hoc  Sacrificium  queunt  celebrare ,  cum  soli  sint  ,  qui 
queant  in  Missa  consecrare  (l). 

(l)  Bul.  Sacerdos  in  aetermim  Benedicti  XIV. 

324.  Quamquam  expediat,  sacerdotes  omnes  legitime 
non  impeditos  quotidie,  excepto  triduo  mortis  Christi,  hoc 
adorandum  Sacrificium  offerre ,  ne  SS.  Trinitatem  laude 
et  gloria,  Angelos  laetitia,  peccatores  venia,  iustos  sub- 
sidio  et  gratia,  in  Purgatorio  existentes  refrigerio,  Eccle- 
siam  spirituali  Christi  beneficio  ,  et  seipsos  medicina  et 
subsidio,  iuxta  memorandum  Ven.  Bedae  monitum ,  pri- 
vent:  tamen  ubi  de  simplicibus  sacerdotibus  agatur,  abso- 
lute  non  tenentur  ,  nisi  aliquoties  in  anno ,  hoc  est  sal- 
tem  ter,  vel  quater  in  praecipuis  anni  solemnitatibus  (l). 
Sed  Tridentinum  Episcopis  iubet  vigilanti  sollicitudine  ita 
facere,  ut  sacerdotes  saltem  diebus  solemnibus,  et  Domi- 
nicis  celebrent  ,  et ,  si  habuerint  curam  animarum ,  tam 
frequenter ,  ut  suo  muneri  satisfaciant  (2).  Plures  tamen 
Missas  celebrare  eodem  die,  excepto  die  natalis  D.  N.  I.  C. 
sacerdos  sine  speciali  privilegio  et  necessitate  prohibetur: 
nam  sufficit  sacerdoti ,  ut  ait  Innocentius  III ,  semel  in  die 


DE    EUCHARISTIA    ET    POENIT.  23 

unam  Missam  sclummodo  celebrare  (3),  quod  confirmat  Be- 
nedictus  XIV,  in  responsione  ad  Episcopum  Oscensem  (4). 

(l)  Cap.  9,  de  celeb.  Miss.  —  (2)  Sess.  23,  c.  14,  de  ref.  — (3)  Cap. 
3,  de  celeb.  Miss.  —  (4)  Litt.  Declarasti  nobis.  Speciale  ab  antiquo  pri- 
vilegium  extat  in  regnis  Castellae,  Valentiae,  et  in  ducatu  Catalauniae, 
per  quod  quilibet  sacerdos  saecularis  ter  potest  celebrare  indieCom- 
memorationis  omnium  defunctorum.  Necessitas  creditur  adesse ,  si  unus 
Parochus  duas  regere  debeat  parochias,  aut  duos  populos  separatos,  et 
ab  invicem  valde  distantes  ,  ita  ut  fideles  nequeant  ad  eamdem  eccle- 
siam  convenire  ad  audiendum  Sacrum  diebus  festis  de  praecepto  ,  et 
nullus  sit  omnino  sacerdos,  qui  in  altera  ecclesia  Sacrum  facere  queat. 
Sed  necessitas  adesse  non  creditur,  si  agatur  de  diebus  ferialibus,  aut 
de  festis  ex  devotione  assumptis  ,  in  quibus  non  est  Ecclesiae  praece- 
ptum  audiendi  Sacrum.  Idem  dicendum  ,  si  in  ecclesia  celebretur  alia 
Missa,  si  lideles  queant  sine  magno  incommodo  in  unam  convenire  ec- 
clesiam  ,  si  queat  inveniri  sacerdos,  qui  in  altera  ecclesia  celebret  etc. 
Causa  necessitatis  probanda  est  ab  Episcopo  ,  qui  debet  rem  accurate 
perpendere  ,  et  videre ,  an  alio  modo  ,  ex.  gr.  per  dismembrationem  , 
aut  per  alium  sacerdotem,  possit  fieri  necessitati  consultum.  Episcopus 
autem  hanc  facultatem  habet  ex  iure;  nam  Innocentius  III,  in  cit.  c.  3, 
de  celeb.  Miss.,  in  quo  prohibet  plurium  Missarum  celebrationem  eo- 
dem  die,  excipit ,  nisi  causa  necessitatis  suadeat ;  et  idem  confirmat ,  et 
magis  declarat  Benedictus  XIV  in  cit.  Litt.  Declaravit  nobis.  Quod  si 
agatur  de  aliis  causis,  quae  necessitatem  non  afferunt ,  solus  Papa  po- 
test  secundae  celebrandae  Missae  eidem  sacerdoti  licentiam  concedere; 
nec  consuetudo,  usus,  aut  praescriptio  id  aliquo  modo  licitum  reddit  , 
quamquam  ab  antiquo ,  et  ab  immemorabili  originem  traheret ,  ut  de- 
monstrant  plures  sacrarum  Congregationum  decisiones,  quas  affert  au- 
ctor  Analect.  Iur.  Pont.  ser.  la,  pag.  543  et  seqq.  Quando  vero  Sacer- 
dos  ex  speciali  privilegio  ,  aut  ex  necessitate  secundam  celebrat  Mis- 
sam,  in  prima  nequit  purificationem  sumere,  neque  alio  in  secunda  uti 
calice  ;  sed  ,  cooperto  calice  cum  patena  et  palla,  ut  in  Missis  Natalis 
Domini,  deponere  eum  debet  in  tabernaculo,  si  adsit,  velo  involutum, 
et  ligatum,  ut  in  feria  V  in  Coena  Domini,  et  si  non  adsit  Tabernacu- 
lum  ,  calicem  sic  paratum  debet  relinquere  super  corporali  in  altare  , 
donec  requisita  decentia  ad  aliam  Ecclesiam  transferat,  ut  decisum  fuit 

;  a  S.  Cong.  Rit.  16  septem.  1815.  Vid.  cit.  Auct.,  n.  14  ,  qui  rem  co- 
piose  pertractat.  Vide  in  eodem  auctore  (fasc.  25)  nuperrimam  deci- 
sionem  quae  permittit  uti  alio  calice  ,  cum  quibusdam  tamen  conditio- 

1  nibus. 

325-  Fructus  Sacrificii  Missae  triplex  est,  nempe:  gene- 

1  ralissimus,  de  quo  omnes  fideles  participant;  specialissimus, 

quo  solus  sacerdos  celebrans  fruitur ;  et  medius,  sive  spe- 

cialis  ,  quem  ipse  sacerdos  applicat  pro  iis  ,    pro  quibus 

'  Missam  celebrat.  Hi  fructus  ,  quatenus  proveniunt  ex  o- 


24  TITULUS    III. 

pere  operato ,  non  imminuuntur  ob  malitiam  indigni  sa- 
cerdotis  celebrantis,  modo  impedimentum  nullum  obsistat; 
sed  quatenus  proveniunt  ex  opere  operantis,  imminuun- 
tur,  et  augentur  pro  minori,  aut  maiori  sacerdotis  sancti- 
monia,  et  devotione  in  celebrando  adhibita  (l). 

(l)  Benedictus  XIV,  de  sacrif.  Miss.,  1.  2,  c.   13,  §  20. 

326.  Sacerdotes  pro  aliis  Missam  celebrantes  possunt 
ab  illis  licite  eleemosynam  accipere.  Hoc  plane  simonia- 
cum  non  est:  nam  eleemosyna  datur  non  in  pretium  con- 
secrationis  ;  sed  in  stipendium  substentationis  ,  cum  qui 
servit  altari,  de  altare  vivere  debeat.  Olim  fideles  in  Missa 
oblationes  faciebant  in  pane ,  et  vino  ,  aliisque  similibus, 
quae  in  substentationem  cedebant  sacerdotum  ;  deinde  of- 
ferre  coeperunt  pecuniam,  quae  substentationis  praeberet 
subsidium  ,  ut  nunc  fit.  Sedulo  tamen  curandum  ,  ne  in 
eleemosynarum  acceptione  aliquis  sit  excessus  ,  aut  in- 
tentio ,  vel  pactum  simoniacum ,  quod  nemo  potest  satis 
odisse  (l).  Iusta  Missarum  eleemosyna,  vei  est  taxata  ab 
Episcopo,  pro  Missis  praesertim  adventitiis,  quod  facere 
solet  in  Synodo,  et  proinde  dicitur  taxa  synodalis  (2);  vel 
est  taxata  ab  offerente,  et  benefactore  in  Missis  praeser- 
tim  perpetuis,  quae  regulariter  loquendo  non  debet  esse 
taxa  synodali  minor  (3). 

(1)  Unde  Tridentinum  Episcopis  mandat,  ut,  quod  ad  avaritiam  per- 
tinet,  cuiusvis  generis  mercedum  conditiones,  pacta,  et  quidquid  pro  Missis 
novis  celebrandis  datur,  nec  non  importunas  ,  atque  illiberales  eleemosyna- 
rum  exactiones  ,  potius  quam  postulationes,  aliaque  huiusmodi ,  quae  a  si- 
moniaca  labe  ,  vel  certe  a  turpi  quaestu  non  longe  absunt  ,  omnino  prohi- 
beant.  Sess.  22,  in  decr.  de  observ.,  et  evit.  in  celeb.  Miss.  —  (2)  Haec 
taxatio  observanda  est  etiam  a  Regularibus  ;  nam  S.  Congregatio  Con- 
cilii  die  15  ianuar.  1639  declaravit,  eleemosynam  pro  qualibet  Missa  per 
Regulares  celebranda  in  eorum  ecclesiis  esse  taxandam  arbitrio  Ordinarii 
iuxta  morem  regionis.  Benedictus  XIV,  Inst.  36,  n.  10.  —  (3)  Ultra  e- 
leemosynam  taxatam  nequeunt  Sacerdotes  pro  celebratione  petere.  Ni- 
hilominus  potest  offerens  eleemosyna  taxata  maiorem  dare  ,  quae  non 
prohibetur  acceptari ;  et  ex  adverso  potest  sacerdos  eleemosynam  ta- 
xata  minorem  acceptare  ,  modo  id  ab  Episcopo  non  prohibeatur  ,  ne  j 
consuetudo  minus  accipiendi  in  aliorum  praeiudicio  introducatur.  Be- 
nedictus  XIV,  de  Synod ,  1.  5  ,  c.  8.  Norma  vero  taxandi  sumitur  a 
consuetudine  ,  et  a  necessitate;  nam  ut  tradunt  Doctores  ,  Missae  elee- 


, 


DE    EUCIIARISTIA    ET    POENIT.  25 

mosyna  datur  ad  sacerdotis  substentationem.  —  In  archidioecesi  Ge- 
nuensi  haec  taxa  synodalis  est  unius  libellae  pro  qualibet  Missa.  Ult. 
Synod.  Genuen.   Card.  Tadini   1838. 

327.  Urbanus  VIII  (l)  et  Innocentius  XII  (2)  ,  plura 
contirmando  S.  Congregationis  Concilii  decreta  ,  inter  a- 
lia,  quae  respiciunt  locorum  piorum  visitationem,  et  ad- 
ministrationem,  sequentia  praesertim  sub  gravibus  poenis 
in  hac  materia  decreverunt:  l.°  todidem  esse  precise  Mis- 
sas  celebrandas  ,  quot  sunt  eleemosynae  acceptae  ,  licet 
sint  exiguae  (3);  Sacerdotem  certam  Missae  eleemosynam 
acceptantem  non  posse  alteri  Missam  celebrandam  com- 
mittere  ,  parte  eleemosynae  sibi  retenta  ,  etiamsi  magna 
sit,  vel  taxa  synodali  maior  (4);  3.0  non  posse  acceptare 
manuales ,  sive  adventitias  Missarum  eleemosynas  ,  nisi 
intra  modicum  tempus  possit  iisdem  satisfacere;  quando 
maiorem  dilationem  offerens  expresse,  aut  tacite  non  con- 
cedit  (5)  ;  4.0  non  posse  acceptare  onera  perpetua  Mis- 
sarum,  nisi  de  licentia  Ordinarii,  vel  Superioris  Genera- 
lis,  si  de  Regularibus  agatur  (6),  qui  ante  licentiae  con- 
cessionem  debent  sedulo  perpendere  tum  reditus  assigna- 
tos  qui  investiti  esse  debent  in  bonis  immobilibus,  et  esse 
sufficientes  ,  tum  de  possibilitate  ,  et  securitate  adimple- 
menti  in  perpetuum  (7);  5-°  non  licere  in  ecclesiis  expo- 
nere  capsulas  ad  colligendas  eleemosynas  Missarum,  ne- 
que  die  Commemorationis  omnium  Defunctorum  pro 
mortuis  ,  nisi  de  licentia  Ordinarii ;  quod  statutum  fuit, 
ne  collector  sibi  ad  libitum  eleemosynam  praefigat  (8). 

Propterea  Benedictus  XIV,  duabus  editis  ad  hoc  Bul- 
lis  (9)  .  damnavit  collectores  eleemosynarum  pro  cele- 
brandis  Missis,  qui  collectis  Missarum  eleemosynis  in  una 
dioecesi,  ipsas  Missas  postea  committunt  celebrandas  in 
alia  dioecesi ,  in  qua  minor  est  taxa  synodalis  ,  ut  sibi 
salva  sit  earumdem  eleemosynarum  pars  in  excessu  taxae 
synodalis  unius  dioecesis  prae  alia.  Hoc  quidem  declarat 
Pontifex  esse  absonum  ab  ipsa  voluntate  expressa  ,  vel 
tacita  offerentium  (10)  ,  esse  iniustum  ,  et  turpem  quae- 
stum,  qui  punitur  restitutione  iniuste  acceptorum,  et  poe- 
nis  sibi  reservatis  ipso  facto  incurrendis  ,  excommunica- 
tionis  scilicet  contra  laicos  ,  et  suspensionis  contra  Cleri- 


26  TITULUS    III. 

cos  (ll).  Quod  ut  facilius  executioni  mandari  posset, 
Clemens  XI  Notariis  praescripsit,  ut  certiorem  redderent 
Episcopum,  sive  Parochum  de  Missarum  oneribus  relictis 
in  testamentis  a  se  confectis  (12). 

(l)  Bul.  Cum  saepe.  —  (2)  Bul.  Nuper  a  Congregatione ,  quam  per 
extensum  refert  Giraldus  ad  sess.  22  ,  Trid.  de  obs.  et  evit.  in  cel. 
Miss.  —  (3)  Sacerdos  insuper,  qui  eleemosynam  accepit,  tenetur  omnino 
Missam  celebrare  iuxta  offerentis  voluntatem  ,  et  per  se  ,  si  ita  voluit 
offerens  ,  ac  ad  altare ,  dieque  ab  eo  designato.  Nec  umquam  unica 
Missa  pluribus  Missarum  oneribus  satisfieri  potest:  unde  qui  tenetur 
celebrare  pro  legato,  vel  pro  beneficio,  non  potest  pro  ea  Missa  elee- 
mosynam  manualem  accipere:  cit.  Bul.  Nuper  ,  §  3  ,  4  et  22  ,  n.  4.  — 
(4)  Huic  regulae  duae  fiunt  exceptiones.  Prima  est  in  favorem  Sacer- 
dotis  beneficiati  ,  qui  Missas  beneficii  sui  alteri  sacerdoti  celebrandas 
committit :  non  enim  tenetur  Sacerdoti  sic  celebranti  eleemosynam  be- 
neficii  fructibus  respondentem  dare;  sed  sufficit,  si  eleemosynam  syno- 
dalem  offerat;  quia  beneficii  titulus  semper  beneficiato  ad  sui  substen- 
tationem  prodesse  debet,  licet  alter  Missarum  oneribus  satisfaciat.  Ibid. 
n.  8.  Quod  hic  dicimus  de  beneficiato,  Doctores  trahunt  ad  Cappella- 
num  etiam  amovibilem  ,  modo  capellaniae  reditus  non  sint  taxati  pro 
unaquaque  Missa  ,  quia  hic  etiam  vigere  putant  rationem  supradictam. 
Secunda  regula  est  in  favorem  ecclesiarum,  et  locorum  vere  pauperum. 
Haec  enim  loca  si  in  tali  versentur  paupertatis  statu,  ut  nequeant  su- 
stinere  expensas  pro  Missarum  celebratione  necessarias,  ut  paramento- 
rum,  luminum,  vini,  et  hostiarum  ,  possunt  eleemosynarum  partem  re- 
tinere ,  modo  tot  celebrentur  Missae ,  quot  fuerunt  oblatae  ,  earumque 
eleemosyna  maneat  adhuc  congrua.  Ibid.  n.  7.  Haec  pars  ,  quae  licite 
retineri  potest ,  est  scutum  unum  pro  quolibet  centenario  Missarum. 
Pittonus,  de  controv.  patron.,  alleg.  54,  n.  46.  —  (5)  Modicum  tempus 
a  S.  Congregatione  designatum  est  spatium  unius  mensis,  ut  ait  Bene- 
dictus  XIV  Inst.  56 ,  n.  14 ,  quod  communiter  a  Doctoribus  ad  duos 
menses  extenditur  ,  ubi  praesertim  de  Missis  non  agitur  pro  defunctis 
applicandis.  —  (6)  Cit.  Bul.  Nuper,  §  8.  Aliter  acceptantes  saeculares 
privantur  ingressu  in  ecclesiam  ,  regulares  vero  privantur  officiis  ,  et 
voce  activa,  et  passiva,  ibid.  Haec  prohibitio  respicit  onera  perpetua  : 
unde  non  videtur  prohibita  acceptatio  legati  ad  30  aut  50  annos.  Mo- 
nacellus,  t.  6,  f.  9,  n.  6;  et  ratio  est,  quia  perpetuum  non  dicitur,  quod 
tempus  saltem  centum  annorum  non  attingit.  —  (7)  Onera  Missarum 
sic  acceptata  describenda  sunt  in  tabella  in  sacrario  asservanda,  inque 
aptis  libris ,  ut  de  earum  Missarum  institutione,  et  adimplemento  con- 
stet ,  et  alia  observanda  in  cit.  Bul.,  §  27  et  seqq.,  praescripta.  — 
(8)  Ib.  §  14.  —  (9)  Bul.  Ouanta  cura  ad  omnes  Episcopos,  et  Bul.  Pro 
eximia  ad  Archiep.  Taurinensem.  —  (10)  Ratio  est,  quia  eleemosynas 
offerens  praesumitur  velle  potius  in  sua  ecclesia  Missas  celebrari,  quam 
in  alia  sibi  ignota.  —  (11)  Bul.  Apostolicae  Sedis  in  qua  excommunicatio 
reservatur  Papae.  Haec  prohibitio  respicit  tum  Missas  manuales  ,  tum 
perpetuas  ex  legatis,  et  capellaniis,  ut  colligitur  ex  citatis  Bullis.  Unde 


DE    EUCHARISTIA    ET    POENIT.  27 

haeredes,  et  executores  testamentarii  Missas  a  testatoribus  relictas  non 
possunt  committere  celebrandas  in  alia  dioecesi  ,    in    qua    pro    exigua 

releemosyna  sacerdotes  Sacrum  faciunt,  quia  id  praesumitur  esse  contra 

Uestatoris  voluntatem.  —  (12)  Bul.    Una  delle  cure. 

328.  Onera  Missarum    a  piis  benefactoribus  ,    sive    te- 

statoribus  instituta,  quantum  possibile  est,  secundum  eo- 

Irum  veram  ,    vel    praesumptam    voluntatem    adimplenda 

sunt.  Damus  utriusque    voluntatis    exempla.  Ob    veram, 

vel  expressam  voluntatem,  si  celebrationis  tempus  testa- 

'  tor  designavit,  hoc  est  a  celebrante  servandum ;  si  desi- 

gnavit  ecclesiam  ,    vel  altare  ,    ibi  debet  omnino  Sacrum 

fieri;  nec  possunt  executores,  vel  haeredes  onus  in  aliam 

ecclesiam  transferre:  neque  hoc  ipsum  potest  Episcopus, 

,  nisi  ad  tempus  ex  causa  rationabili,  vel  inperpetuum  ex 

!  necessitate ;  quod  contingeret,  ubi  ecclesia  designata  fun- 

I  ditus  concussa  non  foret  amplius    reparanda  :    hoc  enim 

i  in  casu  constituitur  Episcopus  voluntatis  testatoris  legiti- 

mus  interpres  ,    et    executor    (l).    Ob    voluntatem  prae- 

sumptam,  si  testator  mandavit  Cappellano  suo,  ut  toties, 

i  vel  determinatis  anni  diebus  celebraret  pro  se,  vel  pro  se 

j  oraret  in  Missa ,    Capellanus  tenetur  nedum  Missas  cele- 

'  brare  ,  sed  et  pro  eodem  applicare  ,    quia  in  Capellania 

-  instituenda  talis  fuisse  praesumitur  eius  voluntas,  nisi  ex 

verbis  institutionis  ,    vel  ex  coniecturis  aliud  sit    inferen- 

dum  (2).  Item  si    testator    designavit  ecclesiam  cum  suo 

Religiosorum,  vel  Canonicorum  corpore  ,  et ,  bac  relicta 

',  ecclesia ,  in  aliam  se  transtulerint  Regulares  ,    vel  Cano- 

nici,  secum  deferunt  Missarum  onus,  si  ratione  praecipue 

Jpersonarum  sit  institutum;  et  si  ex  adverso  sit  institutum 

'  praecipue  ratione  ecclesiae,  illud  onus  deserunt  in  prima 

'  ecclesia;  quod  evenit,  cum  testator  pro  commoditate  ali- 

cuius  populi  ,    aut  pro    sua  erga  aliquam  divinam    ima- 

ginem    devotione ,    Missarum    onus    reliquit    (3).  At    ubi 

Jlocus  per  testatorem   nullo  modo  sit  designatus    possunt 

";haeredes  in  quacumque  ecclesia  Missarum  oneri   satisfa- 

|cere  (4). 

(l)  Monacellus,  tit.   13,  for.  2,  n.   58  et  60.   —  (2)  Benedictus  XIV, 
\\t  sac.  Miss.,  1.  3,  c.  6,  §  2  et  3.  —  (3)  De  Luca,  in  Annot.  ad  Conc. 
Trid.,  disc.   17-  —  (4)  Monacellus,  1.  cit.,  n.   50  et  52. 


28  TITULUS    III. 

329.  Quando  occurrit  reditus  imminui  pro  missarum 
eleemosynis  constitutos,  inter  alia  haec  praecipue  obser- 
vanda  sunt.  l.°  Si  legatum  deperditum  fuit,  vel  factum 
sit  in  toto  infructiferum  sine  culpa  illius,  qui  debebat  ce- 
lebrare,  et  non  adsit,  qui  illud  debeat  reficere,  nulla  est 
amplius  obligatio  celebrandi,  ut  pluries  declaravit  S.  Con- 
gregatio  (l).  2.°  Si  legatum  diminutum  tantum  fuit  in 
parte,  distinguendum  est;  aut  testator  determinavit  elee- 
mosynam  ex.  gr.  unum  florenum  pro  qualibet  Missa; 
aut  determinavit  tantum  numerum  Missarum  celebranda- 
rum  pro  redditu  a  se  assignato.  In  primo  casu,  diminuto 
reditu  ,  sacerdos  celebrat  tot  dumtaxat  Missas,  quot  flo- 
renos  accipit;  in  secundo  vero  casu,  quidquid  alii  dicant, 
consultius  est  ad  S.  Congregationem  pro  reductione  re- 
currere,  quia  haec  etiam  reductio  videtur  S.  Sedi  reser- 
vata  (l).  3.0  Si  ob  adauctam  taxam  synodalem  reditus 
non  amplius  correspondeant  numero  Missarum  celebran- 
darum,  servanda  est  taxa  antiqua  ab  Ordinario,  vel  be- 
nefactore  constituta ;  et  quando  obligatio  celebrandi  nu- 
merum  determinatum  missarum  firmata  fuit  inter  eccle- 
siam  et  benefactorem  per  contractum,  vel  quasi  contra- 
ctum,  neque  reductio  a  S.  Congregatione  conceditur;  sed 
tantum  implorari  potest  officium  iudicis,  ut  contractum,  vel 
quasi  contractum  iniustum,  et  laesivum  resolvat  (3).  4.0 
Si  legata  a  testatore  relicta  reducenda  sint,  quia  testator 
ultra  vires  haereditatis  disposuit ,  legatum  tamen  Missa- 
rum  pro  una  vice  institutum  non  minuitur:  nam  creden- 
dum  est,  et  in  tali  casu  testatorem  noluisse  imminutionem 
habere  locum  in  legato  pro  anima  sua  facto  (4). 

(l)  Monacellus,  tit.  6,  form.  9,  n.  1  et  2.  S.  De  Ligorio,  1.  6,  n.  324. 
—  (2)  S.  De  Ligorio,  cit.  1.  6,  n.  331,  dub.  2.  —  (3)  Monacellus,  tit. 
16,  for.  10,  n.  17.  Illud  hic  notamus  ,  quod  taxa  ,  ita  exigente  tempo- 
rum  et  locorum  necessitate,  augeri  potest:  nam  taxa  haec  concurrit  ad 
quotidianam  sacerdotis  substentationem ;  et  ideo  adaucto  victualium 
pretio  ,  adaugeri  etiam  potest  synodalis  Missarum  taxa  ,  sicut  ubique 
fere  nostris  temporibus  contingit.  —  (4)  Amostazo,  de  caus.  piis,  lib.  2, 
de  Miss  ,  c.  6,  n.  lO;  qui  tenet  hoc  procedere  nedum  in  legatis  relictis 
pro  una  vice,  sed  etiam  in  legatis  perpetuis,  quia  eadem  est  ratio. 

330.  Cum  Missarum  onera  in  antecessum  non  fuerunt 


DE    EUCHARISTIA    ET    POENIT.  2Q 

adimpleta ,  vel  in  posterum  non  possunt  adimpleri ,  in- 
trat  Compositio,  et  Reductio.  Compositio  est  condonatio  vel 
remissio  Missarum,  pro  quibus  fuerunt  eleemos^mae,  vel 
fructus  beneiiciorum  absque  celebratione  iam  percepti; 
quae  fit  aut  immediate  per  Summum  Pontificem,  aut  me- 
diate  per  organum  Poenitentiariae,  vel  S.  Congregationis 
Concilii,  vel  S.  Congregationis  Fabricae  S.  Petri,  ut  fre- 
quentius  accidit.  Haec  S.  Petri  Fabrica  congruum  quo- 
tidic  Missarum  numerum  per  deputatos  Capellanos  in 
Basilica  Vaticana  celebrare  facit  in  suffragium  animarum, 
pro  quibus  omissa  Sacriflcia  erant  applicanda,  dum  sup- 
plet  in  reliquo  ex  spirituali  Ecclesiae  thesauro  ,  et  illis 
iniungit ,  qui  suo  non  satisfecerunt  muneri ,  ut  quaedam 
emittant  opera  pia ,  modicamque  offerant  eleemosynam, 
quae  compositio  etiam  dicitur.  Sed  non  admittitur,  nisi  ex 
rationabili  causa,  et  cum  clausula,  dummodo  malitiose  non 
oiniserint ,  animo  habendi  compositionem ,  quae  si  deficiat, 
ipso  iure  nulla  est  compositio  (l). 

(l)  Benedictus  XIV,  de  Synod.,  1.  13,  c.  ult.,  n.  13.  Compositio  ha- 
bet  quoque  locum  in  debitis  incertis.  S.  De  Ligorio,  Theol.  Mor.,  1.  3, 
n.   5Q1. 

331.  Reductio  Missarum  proprie  dicta  est  imminutio 
Missarum  in  posterum  celebrandarum  ex  iusta  causa,  et 
legitima  auctoritate  facta  (l).  Iusta  causa  consistit  in  e- 
xiguo  Sacerdotum  numero,  qui  omnibus  acceptatis  Mis- 
sarum  oneribus  satisfacere  nequeunt,  in  tenuitate  stipen- 
dii  ,  propter  quod  nemo  est  Sacerdotum  ,  qui  velit  cele- 
brationis  onus  sibi  assumere,  et  in  necessitate  Ecclesiae, 
aut  monasterii ,  aut  ipsius  beneficiati ,  si  aliter  ecclesia, 
aut  monasterium  regi  ,  vel  beneficiatus  vitam  agere  non 
possit  (2).  Legitimam  deinde  auctoritatem  Missas  ad  mi- 
norem  numerum  reducendi  habet  tantum  Summus.Pon- 
tifex,  non  Episcopus:  nam  etsi  a  Tridentino  (3)  haec  fa- 
cultas  attributa  reperiatur  Episcopis,  ut  in  Synodo  dioe- 
cesana  possint  pro  sua  conscientia  Missas  reducere  ;  ta- 
men  primo  ex  S.  Congregationis  decisionibus  haec  eadem 
facultas  restricta  fuit  ad  libera,  non  beneficialia  Missarum 
onera  ante  ipsum  Tridentinum  imposita,  inque  prima  post 


30  TITULUS    III. 

Concilium  dioecesana  Synodo  reducenda  (4)  ;  et  deinde 
fuit  Episcopis  omnino  subJata  per  decreta  Urbani  VIII 
et  Innocentii  XII  (5),  in  quibus  sub  nullitatis  poena  pro- 
hibetur,  ne  Episcopi  in  dioecesana  Synodo....  vel  alias  quo- 
quo  modo  reducant  onera  ulla  missarum  celebrandarum.  Sed 
pro  his  omnibus  reducendis,  aut  moderandis,  vel  commutandis 
ad  S.  Sedem  statuitur  fore  recurrendum  ,  nisi  ipsi  testato- 
res,  vel  donatores  reducendi  Missas  a  se  institutas  pote- 
statem  Episcopis  fecerint  (6). 

Quamquam  directe,  ut  mox  exposuimus,  Missas  redu- 
cendi  auctoritas  Episcopis  sit  adempta ;  eadem  tamen 
quandoque  utuntur  in  vim  specialium  concessionum  ,  ob 
quas  illud  iure  delegato  faciunt ,  quod  efficere  nequeunt 
iure  ordinario.  Et  quidem  in  Concilio  Romano  sub  Bene- 
dicto  XIII  celebrato  (7),  concessum  fuit  omnibus  Episco- 
pis  eidem  Concilio  per  se  ,  vel  per  procuratorem  prae- 
sentibus,  ut,  quibusdam  observatis  conditionibus,  ad  trien- 
nium  possent  onera  Missarum  reducere.  Hoc  ipsum  in- 
dultum  inde  postularunt,  et  obtinuerunt  alii  Episcopi,  qui 
dicto  Concilio  non  adfuere.  Unde,  ob  prorogationem,  vel 
extensionem  Indulti  in  dicto  Concilio  concessi,  omnes  E- 
piscopi  solent  de  triennio  in  triennium  a  S.  Sede  obti- 
nere  Missarum  reducendarum  delegatam  potestatem,  cum 
onere  eam  exercendi  iuxta  instructionem  ,  quae  illis  in 
actu  primi  recipiendi  Indulti  traditur. 

Hoc  indultum  Reductionis  comprehendit  Missarum  o- 
nera  ,  non  vero  alia  legata  pia  ,  aut  dispositiones  etiam 
inter  yivos,  quibus  subsidia  pauperibus,  eleemosynae  in- 
digentibus  ,  aut  virginibus  dotationes  relinquuntur  (8): 
comprehendit  facultatem  reducendi  Missarum  onera,  quae 
alias  non  fuerunt  reducta,  quaeque  manuali  carent  elee- 
mosyna,  non  vero  onera  Missarum  vel  tantum  semel  re- 
ducta,  vel  quae  synodalem  habent  eleemosynam:  et  com- 
prehendit  facultatem  absolvendi  vere  pauperes  a  prae- 
teritis  omissionibus ;  non  vero  transferendi  Missarum  a- 
dimplementum  de  una  in  aliam  ecclesiam  (9). 

(l)  Hoc  interest  discrimen  inter  compositionem,  et  reductionem,  quod 
illa  respiciat  omissiones  in  praeteritum  ;  haec  illas  ,  quae  in  futurum 
obvenient,  quibus  iustus  adimplendi  modus  determinatur.   —  (2)  S.  De' 


DE    EUCHARISTIA    ET    POENIT.  31 

Ligorio,  1.  6,  n.  331-  —  (3)  Sess.  25,  c.  4,  de  ref.  —  (4)  Bened  XIV, 
de  Synod.,  1.  13,  cap.  ult.,  n.  18.  —  (5)  Cit.  Bul.  Cum  saepe  ,  et  Bul. 
Nuper,  g  2.  —  (6)  Haec  Missas  reducendi  facultas  videtur  etiam  Epi- 
scopis  competere  in  limine  fundationis,  quando  reditus  relicti  pro  Mis- 
sarum  eleemosynis  taxae  synodali  non  correspondent.  Nam  Innocen- 
tius  XII  ,  in  cit.  Bul.  Nuper  ,  §  IO  ,  mandat  Ordinariis  ,  ne  licentiam 
concedant  acceptandi  onera  Missarum  perpetuarum  ,  nisi  reditus ,  qui 
Ecclesiis  et  locis  piis  relinquuntur,  omnino  correspondeant  oneribus  adiun- 
ctis  secundum  morem  cuiusque  civitatis.  Ergo  quando  reditus  non  cor- 
respondent,  videtur  Ordinariis  concessa  facultas  usque  ad  aequalitatem 
onera,  et  Missas  reducendi,  et  ita  cum  aliis  sentit  Monacellus,  tom.  6, 
for.  9,  n.  7.  Sed  rectius  dicendum  est,  etiam  in  hoc  casu  recurrendum 
esse  ad  S.  Congregationem :  nam  idem  Innocentius  in  cit.  Bulla  haec 
habet :  Et  si  Jegatum  sit  adeo  lenue,  ut  non  sit,  qui  velit  onus  illi  iniun- 
ctum  subire  ,  nihilominus  pro  reductione  oneris  erit  ad  S.  Sedem  recur- 
rendum,  §  21  ,  n.  1  ;  et  sic  saepe  S.  Congregationem  declarasse  docet 
Giraldus  ad  cap.  4 ,  Sess.  25  ,  de  ref.  Trid.  quod  probat  ipse  Benedi 
ctus  XIV,  de  Synod.,  1.  13,  c.  ult,  n.  19.  Sanctus  tamen  De  Ligorio 
cum  Fagnano  hanc  Missas  reducendi  facultatem  concedit  Episcopis , 
quando  reditus  a  principio  fuerunt  sufficientes,  et  postea  ita  imminuti 
fuerunt ,  ut  nullo  modo  amplius  sufficiant.  Theol.  Mor.,  1.  6  ,  n.  331  , 
dub.  l.  Sed  hoc  etiam  in  casu  consultius  erit  ad  S.  Sedem  recurrere 
ob  rationes,  quas  affert  pro  parte  contraria  idem  S.  De  Ligorio,  ibid. 
ad  dub.  2,  quod  supra  iam  citavimus,  et  ita  in  praxi  in  his  Italiae  re- 
gionibus  solet  observari.  —  (7)  Tit.  15  ,  c.  8  —  (8)  Benedictus  XIV, 
de  Synod.,  13,  c.  ult  n.  22.  —  (9)  Sed  si  haec,  quae  in  genere  in  in- 
dulto  reductionis  non  comprehenduntur,  specialiter  a  S.  Sede  petantur, 
ut  plurimum,  petenti  conceduntur.  Specialiter  vero  conceditur  facultas 
reducendi  in  vera  necessitate  onera  Missarum  iam  reducta,  quando  ca- 
pitalia  relicta  novam  subierint  imminutionem,  et  transferendi  Missarum 
adimplementum  de  una  in  aliam  ecclesiam  ,  ubi  ob  sacerdotum  penu- 
riam,  vel  ob  aliam  iustam  ,  et  rationabilem  causam  ,  in  loco  a  funda- 
tore  designato  Missae  celebrari  non  possint. 

332.  Praecipuae  reductionum  regulae  assignantur  se- 
quentes.  l.a  Si  legatum  contineat  Missarum  ,  aliarumque 
eleemosynarum  onera,  reductio  ab  eo,  qui  habet  ad  hoc 
facultatem,  prius  in  eleemosynis  est  facienda  ,  ut  Missae 
salvae  maneant  ,  quia  Sanctum  Sacrificium  caeteris  aliis 
piis  operibus  infinite  praestat.  Exceptio  tamen  fit  in  casu, 
quo  fundator  alium  pro  onere  Missarum  ,  et  alium  pro 
eleemosynarum  onere  fundum  taxative  reliquerit;  et  etiam 
in  casu,  quo  eleemosynas  ex.  gr.  in  pauperes,  vel  in  a- 
lios  pios  usus  ipse  fundator  Missarum  celebrationibus  ex- 
presse,  vel  tacite  praetulerit  (l).  2.a  Si  datae  imminutioni 
redituum  quis  debeat    ex  fundatione  occurrere  ,  reductio 


32  TITULUS    III. 

non  potest  habere  locum  ;  sed  sic  obligatus  tenetur  de- 
fectum  supplere  (2).  3.a  Si  testator  iusserit  ,  haeredem 
suum  pro  Missarum  dote  legatario  fundum  tradere,  facta 
fundi  traditione,  haeres  in  quocumque  eventu  ad  aliquid 
supplendum  non  tenetur.  Hoc  enim  casu  debitum  est  cer- 
tum,  quod  certa  solutione  omnino  solvitur.  Hinc  in  eventu 
imminutionis  fundi  debebit  legatarius,  non  haeres,  Missa- 
rum  reductionem  quaerere.  Si  vero  testator  iusserit  hae- 
redem  suum  quotannis  legatario  dare  tot  ex  sua  haeredi- 
tate  reditus  ,  ut  pro  Missarum  a  se  relictarum  dote  suf- 
flciant ,  et  haeres  fundum  dederit ,  non  propterea  haeres 
liberatur,  sed  ipse  reductionem,  si  habeat  locum,  quaerere 
tenetur  (3).  4.*  Demum  Episcopi  indultarii  in  Missarum 
reductione  debent  iugiter  servare  eleemosynae  synodalis 
mensuram,  sive  de  Missis  privatis,  sive  de  anniversariis, 
sive  de  Missis  cum  cantu  celebrandis  agatur  ,  in  quibus 
prae  caeteris  ex  regionum  consuetudine  eleemosyna  est 
maior.  Cum  vero  simul  reducendae  sint  Missae  cantatae 
et  lectae ,  in  illis  potius,  quam  in  istis  reductio  regulari- 
ter  cadit,  quod  ecclesiae,  et  fundatoribus  utilius  est.  De 
coetero  Episcopi  indultarii  secundum  praestabilitas  leges 
possunt  etiam  pro  Regularibus  suarum  dioecesium  Missas 
reducere  (4). 

(l)  Si  vero  Episcopus  habeat  indultum  generale  reducendi  Missas  , 
quod  de  eleemosynis  ,  et  aliis  piis  legatis  mentionem  non  faciat ,  pro 
executione  huius  primae  regulae  ad  S.  Sedem  recurrendum  est.  Bene- 
dictus  XIV,  de  Synod.,  1.  13,  c.  ult.,  n.  23  et  24.  —  (2)  Verum  diffi- 
cultas  in  eo  latet,  ut  dignoscatur,  quandonam  fundatoris  haeredes  te- 
neantur  contingentem  defectum  supplere.  Doctores  communiter  tenent , 
tunc  haeredes  obligari  ad  supplendum  defectum,  cum  fundator  respexit 
principaliter  ad  onus  Missarum,  quas  initio  orationis  designavit,  et  se- 
cundarie  ad  fundum,  quem  in  posteriori  orationis  parte  pro  Missarum 
dote  assignavit ;  et  non  teneri  in  casu  contrario  :  quia  ex  taxativa  as- 
signatione  Missarum  praesumitur  in  fundatore  voluntas  supplementi  ; 
et  ex  adverso  in  taxativa  assignatione  fundi  praesumitur  in  fundatore 
voluntas  ab  alia  ,praestatione  haeredes  liberandi  in  casu  deminutionis  , 
aut  interitus  fundi  assignati ,  quae  theorica  ab  Instructione  probatur 
Episcopis  indultariis  dari  solita.  Benedictus  XIV,  loc.  cit.,  n.  30  et 
seqq.  —  (3)  Id.  Pontif.  eod.  loc,  n.  33.  —  (4)  Id.  n.  34  et  35.  Sed 
circa  praxim,  illud  hoc  loco  observandum,  quod  ubi  quis  a  Summo  Pon- 
tifice  Missarum  reductionem  postulat  ,  supplex  libellus  Pontifici  ,  vel 
S.  Congregationi  oblatus  ad  loci  Ordinarium  pro  informatione  et  voto 


DE    EUCHARISTIA    ET    POENIT.  33 

remitti  solet ;  et  si  reductio  facienda  iudicetur  ,  opportunum  Rescri- 
ptum  in  Curia  Romana  expeditur  ,  quo  reducendi  facultas  ipsi  Ordi- 
nario  committitur. 

333.  His  de  Eucharislia  expositis  ,  pauca  adiunghnus 
de  Poenitentiae  Sacramento,  quod  a  sanctis  Patribus  di- 
citur  secunda  post  naufragium  tabula  ,  et  laboriosum  bapti- 
sma ,  quia  ut  est  necessarium  Baptisma  non  regeneratis, 
ita  est  Poenitentia  illis  necessaria,  qui  post  receptum  Bap- 
tisma  in  lethale  peccatum  lapsi  sunt.  Poenitentia  ita  con- 
siderata  est  Sacramentum  novae  Legis  a  Christo  institutum, 
quo  a  Sacerdote  lapsis  post  Baptismum,  contritis,  confessis,  et 
sastisfacere  proponentibus,  absolutio  a  peccatis  tribuitur. 

Minister  huius  Sacramenti  est  Sacerdos  ,  qui  in  ordi- 
natione  sua  potestatem  obtinuit  absolvendi  a  peccatis.  Epi- 
scopos  enim  ,  et  Sacerdotes  allocutus  est  Christus  ,  dum 
post  resurrectionem  suam  insufflavit  in  Discipulos  suos 
dicens  :  Accipite  Spiritum  Sanctum  ,  quorum  remiseritis  pec- 
cata,  remittuntur  eis,  et  quorum  retinueritis  retenta  sunt  (l). 
Sed  hac  ordinis  potestate  uti  nequeunt  Sacerdotes  ,  nisi 
etiam  potestatem  habeant  iurisdictionis ,  qua  subditi  sibi 
assignentur  ,  uti  ex  hac  probatur  Tridentini  sanctione: 
Persuasum  semper  in  Ecclesia  Dei  fuit ,  et  verissimum  esse 
Synodus  haec  confirmat ,  nullius  momenti  absolutionem  cam 
esse  debere,  quam  Sacerdos  in  eum  profert,  in  quem  ordina- 
riam ,  aut  subdelegatam  non  habet  iurisdictionem  (2).  Acce- 
dit  insuper  quod  Confessarius  est  iudex,  et  eius  absolutio 
est  sententia  ,  quae  proinde  valida  esse  non  potest  ,  nisi 
super  subditis  pronunciata.  Ordinariam  absolvendi  iu- 
risdictionem  habent  ex.  gr.  Episcopi  in  tota  sua  dioecesi, 
et  Parochi  in  sua  parochia,  et  semper  ubique  quoad  eo- 
rum  subditos  ,  quorum  tamen  potestas  ad  casus ,  et  cen- 
suras  reservatas  regulariter  non  extenditur ;  delegatam 
vero  habent  omnes  simplices  Confessarii  approbati,  omnes- 
que  Sacerdotes  in  articulo  mortis ,  ubi  alter  desit  Con- 
fessarius  ,  quo  in  casu  ,  nulla  est  amplius  reservatio  (3). 
Subiectum  denique  huius  Sacramenti  est  omnis  Chri- 
stianus,  qui  post  Baptismum  in  peccata  misere  prolapsus 
fuit ,  modo  habeat  dispositiones  ad  absolutionem  conse- 
quendam  necessarias.  Cum  autem  humanum  sit   peccare, 

Instit.   Canon.   Vol.  II.  3 


34  TITULUS    III. 

etiam  frequenter;  ideo  angelicum  erit,  se  Confessione  pur- 
gare,  etiam  frequenter  :  quo  in  munere  cum  Christianos 
nimium  desides  invenisset  Ecclesia ,  ut  Communioncm, 
sic  annuam  praecepit  Confessionem  ,  et  gravissimas  in 
refractarios  poenas  indixit  (4). 

(l)  Ioan.  c.  20.  —  (2)  Sess.  14.  c.  7.  —  (3)  Trid»  cit.  1.  —  (4)  Cap. 
Omnis  utriusque  sexus  ,  12  ,  de  poenit.  et  remiss.  in  quo  praescribitur, 
ut  omnis  fidelis  postquam  ad  annos  discretionis  pervenerit,  omnia  sua  so- 
lus  peccata  saltem  semel  in  anno  fideliter  confiteatur  proprio  sacerdoti.  Con- 
sequenter  omnes  lideles  debent  confiteri  proprio  Parocho,  Parochus  E- 
piscopo,  et  sic  de  aliis  respective  Superioribus.  Sed  Gregorius  IX,  dedit 
Episcopis,  et  minoribus  Praelatis  exemptis  facultatem,  ut  possent  sibi 
eligere  Confessarium.  Cap.  16 ,  de  poenit.  et  remis.,  et  Tridentinum 
tacite  in  hac  parte  citato  cap.  12  ,  quoad  omnes  derogavit  ,  dum  cui- 
cumque  fideli  concessit,  ut  sua  possent  peccata  confiteri  cuicumque  ab 
Ordinario  approbato  Confessario  saeculari,  sive  regulari,  sess.  23,  c  15, 
de  ref.,  et  sess.  24,  cap.  7,  de  poenit.  Poenae  autem  in  hoc  continetur, 
quod  qui  huic  praecepto,  et  praecepto  Communionis  paschalis  neglexit 
satisfacere,  vivens  ab  ingressu  Ecclesiae  privandus  est,  et  moriens  ec- 
clesiastica  sepultura  carere  debet ,  ut  supra  de  Communione  paschali 
agentes  iam  explicavimus. 

334.  Nullum  est  peccatum  ,  quod  per  potestatem  a 
Christo  Ecclesiae  suae  relictam  remitti  non  possit:  ait  e- 
nim  ipse  Christus:  Quaecumque  solveritis  super  terram  erunt 
soluta  et  in  coelo  (l).  Vocabulum  quaecumque,  omnia  pec- 
cata  comprehendit,  et  nullum  excludit.  At  huiusmodi  Ec- 
clesiae  potestas  variis  modis  Sacerdotibus  distribuitur:  alii 
habent  ordinariam,  ut  Parochr,  alii  delegatam,  ut  Sacer- 
dotes  absque  beneficio  parochiali  approbati;  et  approbatio 
dari  potest  in  genere  pro  utroque  sexu,  vel  in  specie  pro 
viris,  vel  pro  monialibus:  immo  quidam  graviores  casus 
possunt  in  quocumque  themate  a  Superioribus  reservari. 
Unde  Tridentinum  anathema  pronunciavit  in  eos,  qui  di- 
cerent ,  Episcopos  non  habere  ius  reservandi  sibi  casus  (2); 
a  fortiori  hoc  idem  ius  habent  Summi  Pontifices  in  uni- 
versa  Ecclesia.  Revera  merito  ,  aiunt  Tridentini  Patres, 
Poniifices  Maximi,  pro  suprema  potestate  sibi  in  Ecclesia  u- 
niversa  tradita  ,  causas  aliquas  criminum  graviores  suo  po- 
luerunt  peculiari  iudicio  reservare  (3). 

(l)  Matth.   18.  —  (2)  Trid.  Sess   14,  can.   11.    —    (3)    Id.  sess.    14 
cap.  7.  Videatur  insuper  Bulla  Pii  VI,  diei  28  nov.   1786:  in  qua  da- 


DE    EUCHARISTIA    ET    POENIT.  35 

mnat  impium  Eybelium,  qui  Papae  reservationes    maxima    perfidia  ca- 
lumniatur,  in  abominabili  suo  liberculo  :   Quid  est  Papa  ? 

335.  Episcopi  in  his  reservationibus  prae  oculis  ha- 
beant  necesse  est  Tridentini  monitum  ,  quo  praecavetur, 
ut  hac  potestate  in  Ecclesiae  aedificationem  utantur  ,  et 
non  in  destructionem  (l)  ,  quod  explicans  Sacra  Episco- 
porum  Congregatio,  Clemente  VIII  approbante ,  Episco- 
pos  consuluit,  ut  casus  paiicos  (2),  eosque  atrociorum  tan- 
tum ,  et  graviorum  criminiim  sibi  reservent  (3),  neque  re- 
gulariter  eos  ,  quibus  ann^xa  est  excommunicatio  maior 
non  reservata,  vel  onus  restitutionis  ,  aut  alterius  operis; 
neque  denique  eos,  qui  ad  carnis  peccata  referuntur  pro- 
pter  periculum  scandalorum  (4).  Possunt  utique  Episcopi 
hac  facultate  uti  quomodo  eis  libuerit  per  Edictum  ,  vel 
per  Epistolam ;  sed  expedit  ,  ut  hoc  peragant  tantum 
in  Synodo  dioecesana  ob  rationes  ,  quas  affert  Bene- 
dictus  XIV  (5). 

.  (l)  Trid.  cit.  sess.,  cap.  7.  —  (2)  S.  Cong.  9  ianuarii  1601  ,  penes 
Giraldum  ad  cit.  cap.  Trid.  —  (3)  S.  Cong.  26  nov.  1602,  penes  Gi- 
raldum,  eod.  loc.  —  (4)  Epist.  Encycl.  eiusd.  S.  Cong.  penes  Giraldum 
loc.  cit.  —  (5)  De  Synod.,  1.  5  ,  c.  4.  Hic  illud  est  notandum  ,  quod 
nemo  potest  a  Casibus  Episcopo  reservatis  absolvere  ,  etiamsi  haberet 
facultatem  absolvendi  ab  omnibus  casibus  Sedi  Apostolicae  reservatis  , 
Bul.  Supcrua  Clementis  X,  et  etiamsi  esset  de  Ordine  Fratrum  mendi- 
cantium.  Giraldus  ad  cap.  1,  sess.  23,  Trid.  de  ref.,  ubi  affert  propo- 
sitionem  damnatam  ab  Alexandro  VII. 

336.  Summi  Pontifices  sibi  quorumdam  casuum  abso- 
lutionem  reservant  vel  propter  aliquod  gravissimum  pec- 
catum,  cui  non  cst  adiuncta  excommunicatio,  quod  raris- 
sime  contingit,  vel  propter  maiorem  excommunicationem 
reservatam  peccato  adiunctam.  Propter  gravissimum  pec- 
catum  Summo  Pontifici  reservatur  :  l.°  Crimen  ordina- 
tionis  ab  Episcopo  factae  de  Clerico,  qui  est  inhabilis  per 
scientiam,  aut  aetatem,  vel  indignus  propter  nativitatem, 
et  mores  ,  vel  extraneus  absque  sui  Ordinarii  commen- 
datitiis  htteris,  vel  alia  de  causa  ad  praescriptum  Triden- 
tini  male  promotus.  Sic  enim  ordinans  suspenditur,  et  sui 
beneficii  fructibus  privatur  ,  ac  tantum  ab  his  poenis  a 
Summo  Pontifice    absolvi   potest  (l).  2.°  Crimen    calum- 


36  TITULUS    III. 

niac  illius,  qui  Saccrdolem  innocentcm  apud  Superiorem 
ecclesiasticum  de  sollicitatione  accusat  per  se  ,  aut  pro- 
curat ,  ut  alius  accuset.  Hoc  peccatum  nullam  habet  a- 
diunctam  excommunicationem  ,  et  tamen  est  S.  Sedi  re- 
servatum  (2). 

Propter  excommunicationem  vero  peccato  adiunctam 
plurimi  Summo  Pontifici  reservantur  casus  ,  quorum  alii 
continentur  in  Bulla  Coenae  (3)  ,  et  alii  huc ,  et  illuc  in 
Conciliorum  canonibus,  et  in  Apostolicis  Constitutionibus 
inveniuntur  (4).  Reservatio  non  habet  locum  in  casibus, 
qui  peccatum  continent  mere  internum  ,  nec  in  casibus 
occultis  respectu  ad  Episcopum  ,  qui  in  casibus  papali- 
bus  occultis  habet  a  Tridentino  facultatem  absolvendi  (5), 
exceptis  casibus  Bullae  Coenae,  excepta  censura  ob  simo- 
niam  in  Ordine  ,  et  exceptis  casibus  post  Tridentinum 
Summo  Pontifici  reservatis  (6). 

(1)  Bul.  Sanctnm  et  salutare  Sixti  V.  —  (2)  Bul.  Sacramentum  Poe- 
nitentiae  Benedicti  XIV.  Haec  Bulla  confirmatoria  alterius  praecedentis 
Gregorii  XV  incip.  Univeru  ,  importat ,  absolutionem  iis  denegandam 
esse  ,  qui  sollicitantem  denunciare  recusent  ,  simulque  statuit  ,  crimen 
falso  denunciantis  esse  S.  Sedi  reservatum  ,  et  Confessorem  sollicitan- 
tem  complicem  absolvere  non  posse  extra  mortis  articulum,  quod  si  fa- 
ciat,  excommunicationem  S.  Sedis  reservatam  incurrit.  Hac  de  re  copiose 
agunt  Moralistae  ;  nos  vero  breviter  observamus  :  1°  Quoad  formam  , 
denunciationem  esse  faciendam  a  persona  sollicitata  comparente  coram 
Ordinario  ,  vel  eius  delegato  ,  interposito  veritatis  dicendae  iuramento, 
et  in  scriptis  ,  eo  ferme  modo  ,  quo  denunciatio  fit  in  causa  haeresis. 
Si  vero  ita  absolute  denunciatio  fieri  nequeat,  facienda  est  per  episto- 
lam  a  denunciante  subscriptam  cum  indicatione  sui  domicilii  ;  aliter 
sollicitatus  a  peccatis  suis  absolvi  nequit  ,  nisi  dispensationem  a  de- 
nunciatione  a  S.  Sede  obtinuerit,  nec  epistola  anonyma  ad  Ordinarium 
directa  sollicitatum  a  denunciationis  obligatione  liberat.  2°  Quoad  pro- 
bationem,  non  sufficere  denunciationem  unius  feminae,  maxime  si  de  di- 
versis  casibus  agatur:  unde  regula  esse  debet,  ut  denunciatus  pro  prima 
vice  vigiletur ;  pro  secunda  vigitetur  attentius ;  et  pro  tertia  procedatur 
ad  probationem,  cuius  sufficientiam  iudicat  Ordinariu?,  consultis  EE.  Car- 
dinalibus  S.  Romanae  Inquisitionis  ,  pro  qualitate  ,  et  numero  denun- 
ciationum  ,  denunciantium  ,  et  denunciati  ,  et  aliarum  delicti,  et  rerum 
circumstantiarum.  3°  Quoad  poenas,  sollicitatorem  esse  severissime  pu- 
niendum  poenis  iudici  arbitrariis  iuxta  sceleris  gravitatem,  uti  suspen- 
sione  ab  officio,  ab  Ordine,  depositione,  inhabilitate  perpetua  ad  cele- 
brandum,  perpetua  reclusione  in  monasterio,  et  etiam  degradatione.  Ad 
punitionem  tamen  requiritur  iusta  sententia  legitime  prolata  coram  te- 
stibus  viris  ecclesiasticis  ,  et  secrcto  quantum  fieri    potest  ;    non    enim 


DE  eucHaristia  et  poenit.  37 

licet  talem  sententiam  publicare.  Ideo  ipse  denuncians  tenetur  ad  si- 
lentium  reservandum  super  denunciatione  a  se  facta,  cui  in  sua  depo- 
sitione  praeter  citatum  iuramentum  veritatis  in  principio  ,  dari  solet 
iuramentum  in  line  de  silentio  servando  ,  ad  quod  tenentur  omnes  te- 
stes,  et  ipse  iudex  ,  ne  reus  diffametur  ,  et  Religio  damnum  patiatur. 
4°  Quoad  absolutionem  ,  falso  vel  calumniose  denunciantem  ,  et  eum  , 
qui  sceleste  procurat  ,  ut  id  ab  aliis  fiat  ,  non  posse  absolvi  in  vita  , 
sed  solum  in  articulo  mortis  ,  facta  retractatione  ,  sine  qua  nec  Papa 
absolvit,  etiamsi  crimen  sit  occultum.  5°  Quoad  modum  recipiendi  de- 
nunciationes  ,  et  conficiendi  processum  contra  sollicitatorem  ,  observa- 
mus,  sollicitatorem  sive  conveniatur  in  iudicium,  sive  sponte  compareat 
ad  se  accusandum  ut  facilius  veniam  consequatur  ,  severe  per  iudicem 
monendum  esse  ,  ut  diligentissime  caveat  ,  ne  in  responsionibus  ,  sive 
depositionibus  suis  Confessionis  sigillum  frangat,  quod  si  eveniret,  tan 
quam  sigilli  violator  foret  puniendus,  et  eius  dicta  sigillo  contraria  cum 
omnibus  circumstantiis  neque  in  processu  scribenda  ,  et  si  iam  scripta 
delenda  sunt.  Caeterum  sollicitator  non  potest  interrogari  de  nomine 
personae  sollicitatae,  et  tanto  minus  de  consensu  ab  ea  praestito,  quod 
si  fiat  delendum  est  a  processu:  neque  potest  interrogari  de  effectibus 
sollici tationis ;  sed  si  denunciator  tales  effectus  exposuerit,  et  ipse  sol- 
licitator  tales  effectus  sponte  expresserit  ,  possunt  in  processu  retineri, 
quia  melius  determinant  crimen.  Denunciator  vero  nequit  interrogari 
an  sollicitationi  consensum  praebuerit,  quia  nemo  tenetur  turpitudinem 
suam  detegere,  et  similiter  nequit  interrogari  de  effectibus  a  sollicita- 
tione  productis,  quos  tamen  si  sponte  ipse  denunciator  exponat,  in  pro- 
cessu  sunt  scribendi  ,  quia  sunt  circumstantiae  aggravantes,  quae  pro 
pter  multa  pericula  non  sunt  a  iudice  exquirendae  ,  sed  possunt  cum 
debitis  cautelis  recipi,  si  sponte  exponantur.  Haec  omnia  fusius  expli- 
cumus  in  Theorica  et  Praxi  Regiminis  Dioecesani.  Paris,  i8j6,  ad  n.  205 
et  seqq.,  ad  quam  lectorem  remittimus.  —  (3)  Haec  Bulla  incipit  Pa- 
storalis,  et  dicitur  Coenae,  quia  olim  quotannis  Romae  die  Coenae  Do- 
mini  per  Papam  publicabatur  ,  cuius  ultima  promulgatio  facta  fuit  a 
Clemente  XIII  an.  1768.  Censurae  autem  huius  Bullae  ita  enumerantur 
a  Reiffenstuel  in  sua  Theol.  Mor.,  tract.  13  ,  dist.  2  ,  n.  56.  «  1°  Ex- 
»  communicantur  haeretici  ,  apostatae  a  fide  ,  receptores  ,  fautores,  et 
»  defensores  haereticorum,  legentes  eorum  libros  de  religione  tractan- 
»  tes,  imprimentes  ,  defendentes  ,  et  schismatici.  2°  Appellantes  a  sen- 
»  tentiis,  et  mandatis  summi  Pontificis  ad  futurum  Concilium  generale. 
»  3°  Piratae ,  seu  latrunculi  maritimi  ,  eorumque  fautores,  etc.  40  Ra- 
»  pientes  bona  naufragantium  Christianorum  ubivis  terrarum.  5°  Im- 
»  ponentes  nova  pedagia  ,  seu  gabellas  ,  praeter  habentes  auctoritatem 
»  ad  hoc...  6°  Falsificantes  litteras  Apostolicas.  7°  Deferentes  arma  , 
»  et  alia  usui  bellico  idonea  ad  Saracenos ,  Turcos,  et  alios  Christiani 
»  nominis  hostes,  vel  haereticos  expresse  et  nominatim  a  Sede  Aposto- 
»  lica  declaratos.  8°  Impeiientes  eos,  qui  victualia,  aut  alia  necessaria 
»  Romam  vehunt.  90  Afficientes  iniuriis  eos  ,  qui  accedunt  ad  Sedem 
»  Apostolicam.  10°  Vexantes  Romipetas.  11°  Offendentes  Cardinales  et 
»  Ecclesiae  Praelatos  12°  Offendentes  eos ,  qui  ad  Romanam  Curiam 
»   accedunt    pro  negotiis  ,    negotiorumque    gestores.   13°  Appellantes    a 


38  TITULUS    III. 

»  gravamine,  vel  futura  executione  litterarum  Apostolicarum  ad  laicam 
»  potestatem.  14°  Officiales  et  alii,  qui  causas  ecclesiasticas  avocant  a 
»  iudicibus  ecclesiasticis.  15°  Iudices  saeculares,  qui  personas  ecclesia- 
»  sticas  ad  sua  tribunalia  trahunt.  16°  Impedientes  Praelatos,  ne  iuris- 
»  dictione  sua  ecclesiastica  utantur.  17°  Usurpantes  iurisdictionem  Se- 
»  dis  Apostolicae  ,  aliarumque  Ecclesiarum ,  seu  fructus  ,  reditus  ,  et 
»  proventus  earum.  l8°  Imponentes  decimas  ,  vel  alia  onera  personis 
»  ecclesiasticis.  19°  Iudices  saeculares,  qui  in  causis  capitalibus  Cleri- 
»  corum  sese  interponunt.  200  Occupantes  bona  ,  et  terras  Ecclesiae 
»  Romanae  ,  et  supremam  iurisdictionem  in  illis  usurpantes  ».  In  vim 
citatae  Bullae  praesumentes  absolvere  a  praedictis  excommunicationibus, 
ipsi  excommunicatione  innodantur  ,  quae  tamen  non  est  reservata.  — 
(4)  Praecipuos  inter  hos  casus  enumerat  S.  Stremler  in  tract.  de  poen. 
eccb,  app.  2.  PIoc  modo,  id  est,  casus  est  pro  absolutione  summo  Pon- 
tifici  reservatus:  Primus  ,  defendere  etiam  disputandi  causa  opiniones 
ab  Ecclesia  damnatas.  Bul.  Ex  omnibus  S.  Pii  V;  Bul.  Unigenitus  Cle- 
mentisXI;  Bul.  Detestabilem  Benedicti  XIV.  Secundus,  retinere  absque 
necessaria  traditione  intra  viginti  dies  litteras  Apostolicas,  quae  agno- 
scuntur  falsae.  Cap.  4,  §  2,  de  crim  fals.  Tertius,  impedire  executio- 
nem  litterarum  S.  Poenitentiariae.  Bul.  Rationi  congruit  Iulii  III.  Quar- 
tus,  immittere  manus  violentas  in  clerirum,  monachum  ,  vel  monialem. 
Can.  29,  c.  17,  q.  4.  Quintus,  conspirare  contra  personam,  vel  statum 
Pontificis  Romani.  Extrav.  Eisi  dominici  3  ,  de  poenit.  et  remis.  inter 
comm.  Sextus  ,  violare  interdictum  constitutum  a  Papa.  Clem.  Gravis 
de  sent.  excom.  Septimus,  vexare  iudices  ecclesiasticos  causa  censura- 
rum  ab  illis  iliatarum.  Cap.  2,  de  sent.  excom.  Octavus,  deficere  in  a- 
dimplemento  conditionis  promissae  in  recipienda  absolutione  ab  excom- 
municatione.  Cap.  22,  de  sent.  excom.  in  6.  Nonus ,  committere  simo- 
niam  realem  ,  et  confidentialem.  Bul.  lnlolerabilis  S.  Pii  V.  Decimus  , 
furari  cum  effractione  in  Ecclesia  post  furti  saerilegi  sententiam  reo  a 
iudice  denunciatam.  Cap.  22,  de  sent.  excom.  Undecimus,  violare  clau- 
suram  monasterii  ad  malum  iinem.  S.  Cong.  26  nov.  1602,  Bul.  Regu- 
laris  Benedicti  XIV.  Duodecimus,  comburere  incendio  aedes  ,  vel  pos- 
sessiones,  postquam  incendiarius  fuit  publice  denunciatus.  Cap.  19,  de 
sent.  excom.  Decimus  tertius ,  pugnare  in  duello  ,  etiam  quoad  coope- 
ratores.  Trid.  sess.  25,  c.  19,  de  ref.  Bul.  Ad  tollendam  Gregorii  XIII; 
Bul.  lllius  vices  Clementis  VIII ;  et  Bul.  Detestabilem  Benedictis  XIV. 
Decimus  quartus,  dare  nomen  alicui  societati  secretae,  ut  Massonorum 
et  Carbonariorum  ,  ac  recusare  eos  deferre  ad  Ordinarium  ,  qui  agno- 
scuntur  ad  easdem  sectas  pertinere.  Bul.  Providus  Benedicti  XIV.  Bul. 
EccJesiam  a  Iesu  Pii  VII ,  Bul.  Ouod  graviora  mala  Leonis  XII.  Bul. 
Inter  praecipuas  Gregorii  XVI ,  et  Bul.  Ouibus  pluribus  Pii  IX.  Deci- 
mus  quintus,  Regulares  ministrare  Viaticum,  aut  Extremam-Unctionem, 
aut  adsistere  Matrimonio  absque  licentia  Parochi.  Clem.  I  ,  de  privil. 
Decimus  sextus  ,  Regulares  absolvere  poenitentes  a  casibus  Episcopo 
reservatis  praetextu  privilegiorum.  Citato  Clementis  I ,  de  privilegii. 
Decimus  septimus,  absolvere  complicem  in  peccato  contra  sextum  De- 
calogi  praeceptum.  Bul.  Sacramentum  poenitentiae  Benedicti  XIV.  De- 
cimus  octavus  ,  defendere  esse  licitum    exquirere    nomen    complicis    in 


DE    EUCHARISTIA    ET    POENIT.  39 

confessione  audienda.  Bul.  Ubi  primum  Benedicti  XIV.  Decimus  nonus, 
communicare  cum  excommunicatis  in  crimine  criminoso.  Cap.  29  ,  de 
sent.  excom.  Vigesimus,  dare,  vel  recipere  aliquid  pro  gratia ,  vel  iu- 
stitia  apud  Sanctam  Sedem,  et  intra  trium  dierum  spatium  non  denun- 
ciare,  quem  quis  scit  esse  in  hoc  culpabilem.  Clem.  I,  de  sent  excom. 
Vigesimus  primus,  occupare  bona  Ecclesiarum,  v.el  impedire,  quominus 
ab  iis  eorum  fructus  percipiantur  ,  ad  quos  pertinent.  Trid.  sess.  22  , 
c.  11,  de  ref.  Alii  casus  citantur  a  Doctoribus  ,  et  specialiter  a  S.  De 
Ligorio  ,  1.  7,  n.  218  et  seqq.  —  (5)  Trid.  sess.  24,  c.  6,  de  ref.  — 
(6)  Giraldus  ad  cit.  cap.  —  Sed  iure  novissimo  introducto  per  Bullam 
Apostolicac  Sedis  Pii  IX  censurae  latae  sententiae  limitatae  fuerunt , 
tum  quia  plures  earum  a  fine  et  causis  ,  ob  quas  impositae  fuerant  , 
temporibus  moribusque  mutatis,  exciderunt  ,  tum  quia  pristinam  utili- 
tatem  atque  opportunitatem  amiserunt;  et  ideo  fidelibus  dubietates,  an- 
xietates  ,  et  angores  conscientiae  pariebant.  Quae  vero  conservatae  in 
dicta  Piana  Bulla  reperiuntur  iam  supra  in  Libro  primo  a  nobis  ci- 
tatae,  et  numeratae  fuerunt,  nempe  excommunicationes  Papae  reserva- 
tae  sub  n.  286,  suspensiones  et  interdicta  sub  num.  290  et  293.  Nunc 
comparando  hanc  Pianam  Constitutionem  cum  supra  expositis  anterio- 
ribus  sacris  canonibus  msnifeste  resultat  ,  plures  per  eam  fuisse  con- 
servatas  et  innovatas  ex  praeexistentibus  censuris  latae  sententiae  re- 
servatis,  et  aliquas  earum  fuisse  suppressas  et  abolitas,  quia  in  eadem 
Bulla  insertae  minime  fuerunt,  cum  ipsa  ius  novum  faciat  ,  sicut  dixi- 
mus  sub.  n.  295.  Propterea  ex  Bulla  Coenae  subductae  videntur  et  sup- 
pressae  censurarum  reservationes  sequentes,  quae  respiciunt.  1°  Pira- 
tas  ,  seu  latrunculos  maritimos  ,  eorumque  fautores  etc.  2°  Rapientes 
bona  naufragantium  christianorum  ubivis  terrarum.  3°  Imponentes  nova 
pedagia  seu  gabellas  ,  praeter  habentes  auctoritatem  ad  hoc.  4.0  Defe- 
rentes  arma,  et  alia  usui  bellico  idonea  ad  Saracenos,  Turcos,  et  alios 
christiani  nominis  hostes,  vel  haereticos  expresse  et  nominatim  a  Sancta 
Sede  declaratos.  5°  Impedientes  eos,  qui  victualia ,  aut  alia  necessaria 
Romam  vehunt.  6°  Afficientes  iniuriis  eos  ,  qui  accedunt  ad  Sedem  A- 
postolicam.  7°  Vexantes  Romipetas.  8°  Offendentes  eos,  qui  ad  Roma- 
nam  Curiam  accedunt  pro  negotiis ,  negotiorumque  gestores,  nisi  haec 
fiant  ad  impediendum  exercitium  iurisdictionis  ecclesiasticae,  aut  contra 
libertatem,  et  iura  Ecclesiae  Ex  aliis  vero  canonibus  supracitatis  sup- 
pressa  videtur  reservatio  in  sequentibus  censuris.  1°  In  retinentibus  ul- 
tra  20  dies  falsas  Litteras  Apostolicas.  2°  In  violantibus  interdictum 
constitutum  a  Papa.  3°  In  omittentibus  adimplere  conditiones  promis- 
sas  in  absolutione  ab  excommunicatione.  40  In  furantibus  cum  effra- 
ctione  Ecclesiae.  5°  In  incendiariis.  6°  In  Regularibus  absolventibus  a 
casibus  Episcopo  reservatis  praetextu  privilegiorum.  7°  In  dantibus  et 
recipientibus  aliquid  pro  gratia  vel  iustitia  apud  Sanctam  Sedem  ,  et 
non  denunciantibus  in  hoc  culpabilem.  8°  In  alienantibus,  et  recipien- 
tibus  bona  ecclesiastica  absque  beneplacito  Apostolico;  quae  censura 
inter  illas,  quae  nemini  reservatae  sunt,  in  dicta  Piana  Bulla  recense- 
tur.  Ita  cum  praedicta  reservatione  libertatis  et  iurium  Ecclesiae  in 
praxi  iudicandum  pro  modulo  ingenii  nostri  arbitramur.  salvo  meliori 
iudicio. 


40 


TITULUS  IV. 

DE    EXTREMA-UNCTIONE,    ORDINE,    ET    MATRIMONIO. 

Summarium:  337.  Extrema  Unctio  quid,  quis  eius  minister  et  subiectum  ?  —  338.  Ordo  quid, 
quis  eius  minister,  et  subiectum  ?  —  339.  Matrimonium  quid,  et.quae  sint  in  eo  conside- 
randa  ?  —  340.  Monogamiam  Christus  probavit.  —  341.  Solam  poligamiam  successivam 
admittit  Ecclesia  ,  et  alias  coniunctiones  damnat  —  342.  Matrimonium  ut  sacramentum 
definitur.  —  34J.  Quis  sjt  eius  minister  ?  —  344.  Quotuplex  matrimonium  sit?  —  345. 
Quae  requirantur  in  contrahendo  matrimonio  conscientiae?  -  346.  Quam  ob  causam 
hoc  secretum  matrimonium  queat  publicari  ?  —  347.  Quale  sit  matrimonium  ad  morga- 
naticam  ? 

337.  Plures  fiunt  in  Ecclesia  Sacrae  Unctiones,  ut  in 
Baptismo,  in  Confirmatione,  et  Ordine  ;  sed  hic  agimus 
de  Extrema-Unctione,  quae  ita  appellatur,  quiaultima  est, 
et  in  vitae  extremitate  fit.  Extrema  Unctio  est  novae  Le- 
gis  sacramentum  a  Christo  institutum  ad  conferendam  aegroto 
vita  periclitanti  salutem  animae,  vel  etiam  corporis ,  per  olei 
benedicti  unctionem  et  orationem  sacerdotis.  Ex  huius  defi- 
nitionis  verbis  apparet ,  sacerdotem  esse  huius  Sacra- 
menti  ministrum.  At  quamquam  quilibet  sacerdos  valide 
hoc  Sacramentum  ministret ;  licite  tantum  ministratur  a 
Parocho.  Parochus  enim  in  sua  Parochia  circa  forum  in- 
ternum  iurisdictionem  habet  ordinariam,  qua,  sicut  iure 
proprio  aegrotantes  Sacrosancto  reficit  Viatico  ,  ita  eos 
Sacra  Extrema-Unctione  adiuvat.  Quare  ita  dicitur  huius 
Sacramenti  minister  ordinarius,  ut  extra  necessitatis  even- 
tum  nulli  fas  sit  sacerdotum,  absque  Parochi  licentia,  hoc 
Sacramentum  ministrare  (l). 

Subiectum  Extremae-Unctionis  est  Christianus  aegro- 
tus,  qui  vita  periclitatur ,  et  peccata  commisisse  praesu- 
mitur,  quorum  sint  hoc  Sacramento  expiandae  reliquiae. 
Sed  periculum  non  requiritur  extremum,  in  quo  anima 
in  primoribus  labiis  laboret;  aliter,  ut  nobis  obiurgat  im- 
pius  Calvinus ,  non  infirmos  curaremus,  sed  semimortua 
cadavera ,  quod  faxit  Deus  ,  ne  unquam  contingat  Illud 
sane  periculum  sufficit ,  ob  quod  adeo  quis  aegrotat ,  ut 


DE    EXTREMA    UNCTIONE,    ORD,    ET    MATR.  4I 

in  gravi  vitae  discrimine  constitutus  esse  videatur.  Quare 
hoc  Sacramentum  non  est  conferendum  capite  damnatis, 
neque  irruentibus  in  bellum ,  licet  certo,  aut  gravissimo 
periculo  se  exponant  vitae  amittendae  ,  quia  non  aegro- 
tant;  neque  infantibus  nondum  doli  capacibus;  neque  per- 
petuo  amentibus  ,  aut  furiosis  ,  qui  culpae  reatu  carent 
Sacramenti  virtute  delendo  (2). 

(1)  Catech.  Rom.  de  Sac.  Extr.  Unct.,  n.  13-  —  (2)  Eugenius  IV  in 
decret.  ad  Armen. 

338.  Ordo  deinde  dupliciter  in  Ecclesia  sumitur,  sci- 
licet;  ad  designandum  certum  hominum  coetum,  quo  sensu 
dicimus  ordinem  ecclesiasticum  ,  ordinem  regularem  N., 
ut  eos  indicemus  homines  ,  qui  Ecclesiae  ministerio ,  vel 
certae  Religioni  sunt  addicti  ;  et  ad  significandum  unum 
ex  septem  Ecclesiae  Sacramentis.  Ordo  hoc  ultimo  respectu 
acceptus  est  Sacramentum  novae  Legis  a  Christo  institutum, 
quo  traditur  ordinato  spiritualis  potestas  certa  quaedam  mu- 
nia  ex  officio  exercendi  in  Ecclesia.  Ordo  itaque  convenit 
cum  ipsa  ,  quae  conceditur,  potestate,  dum  ordinatio  est 
actus  ,  sive  caeremonia  ,  qua  eadem  potestas  confertur. 
Cum  vero  potestates  sint  plures,  plures  quoque  sunt  Or- 
dines ,  et  septem  praecise  numerantur ,  quos  cum  pTo. 
priis  attributionibus  iam  exposuimus  (l).  Ordinis  Sacra- 
mentum  imprimit  characterem;  ideoque  reiterari  non  po- 
test ,  nisi  satis  dubia  sit  eius  collatio  ;  quo  casu  repeti 
sub  conditione  debet. 

Minister  ordinarius  Sacramenti  Ordinis  est  solus  con- 
secratus  Episcopus,  qui  non  omnes,  sed  suos  tantum  sub- 
ditos  licite  promovere  potest ,  ut  iam  vidimus  (2).  Ni- 
hilominus  Abbates  Regulares  solemniter  benedicti  pro- 
priis  regularibus  subditis  tonsuram ,  ordinesque  minores 
licite  conferunt.  Subiectum  vero  est  omnis  homo  bapti- 
zatus  ,  nulla  irregularitate  praepeditus  ,  mas  ,  non  foe- 
mina  (3),  quia  non  decet  foeminas  in  Ecclesia  loqui,  aut 
docere  (4). 

(l)  In  Lib.  I,  n.  113  et  seqq.  —  (2)  Potest  tamen  etiam  promovere 
ad  ordines  aliorum  Episcoporum  subditos,  quando  habent  a  suis  Ordi- 
nariis  dimissorias  litteras ,    sicut    ipse    potest  subditos  suos  alteri  Epi- 


42  TITULUS    IV. 

scopo  cum  citatis  litteris  ordinandos  committere.  Examen  vero  ordi- 
nandorum  regulariter  fit  coram  Episcopo  proprio,  de  quo  idem  testi- 
monium  fert  in  dimissoriis  ,  et  regulariter  ordinans  non  potest  iterum 
ordinandos  examini  subiicere  ne  absurdum  sequatur ,  quod  ordinandi 
a  diversis  Episcopis  probentur  ,  et  reprobentur.  Nihilominus  liberum 
est  Episcopo  dioecesano  examen  ipsum  Episcopo  ordinanti  committere, 
et  hic  non  tenetur  absolute  attestationi  dioecesani  Episcopi  quoad  ido- 
1  eitatem  deferre.  Giraldus  ad  cap.  3  ,  sess.  23.  Trid.  de  ref.  Ordines 
conferendi  sunt  diebus  a  iure  statutis,  ut  alibi  notavimus,  sup.  n.  96  ; 
et  servatis  interstitiis.  Sed  Pius  VI  in  magna  Galliae  subversione  anno 
179O  Episcopis  illius  nationis  concessit,  ut  possent  clericos  ad  quatuor 
minores  ordines  promovere  una  die  et  ad  sacros  Subdiaconatus  ,  Dia- 
conatus,  et  Presb}^teratus  ordines  tribus  Dominicis,  seu  aliis  festis  die- 
bus  non  continuis.  Brev.  Ouo  luclu  4  maii  1790,  quod  refertur  a  Thei- 
ner,  Docum.  ined.,  tom.  l,  p.  97.  —  (3)  Cap.  IO,  de  poenit.  et  remis. 
—  (4)   1   ad  Corinth.,  c.    14;  et  l.  ad  Tit.  c.  2. 

339.  Matrimonium  denique  indicat  legitimam  viri  et 
mulieris  societatem  ad  filios  procreandos  institutam ,  et 
a  Christo  Sacramenti  virtute  confirmatam.  Hanc  societa- 
tem  dicimus  matrimonium,  quasi  matris-munium,  vel  munus, 
quia  prima  et  praecipua  iiliorum  cura  matris  est.  (l). 
Tria  consideranda  sunt  in  Matrimonio  ,  nempe  :  contra- 
ctus  (2),  Sacramentum,  et  vinculum  inde  productum.  Ma- 
trimonium  uti  contractus  est  coniunctio  legitima  viri  et  mu- 
liwis  ,  individuam  vitae  consuetudinem  continens.  Malrimo- 
nium  est  coniunctio  legitima,  hoc  est  a  legibus  probata. 
Coniunctiones  viri  et  mulieris  tres  a  Doctoribus  designan- 
tur  :  l.a  est  Monogamia,  scilicet  matrimonium  unius  cum 
una ;  2.a  est  Polygamia,  qua  proprie,  et  specialiter  intel- 
ligitur  matrimonium  unius  viri  cum  pluribus  foeminis; 
3.*  est  Polyandria  ,  scilicet  concubinatus  unius  mulieris 
cum  pluribus  viris. 

(l)  Dicimus  etiam  Coniugium,  quia  sub  uno  foedere,  veluti  sub  uno 
iugo  vir  et  mulier  comunguntur.  Dicimus  Connubium,  vel  nuptias,  quia 
velamine  quodam  quasi  nube  obtegebatur  olim  virgo  nuptura.  Hodie 
tamen  nuptiarum  nomine  intelligitur  illa  exterior  solemnitas,  quae  ma- 
trimonium  comitatur ,  quaeque  tempore  Adventus  ,  et  Quadragesimae 
est  a  iure  interdicta,  licet  hoc  tempore  ex  licentia  Episeopi  possit  con- 
trahi  matrimonium.  Dicimus  demum  Sponsalia  de  praesenti,  quia  prae- 
sens  spondetur  matrimonium  ,  et  differunt  a  sponsalibus  de  futuro  ,  in 
quibus  futurum  tantum  matrimonium  spondetur,  ut  infra  videbimus.  — 
(2)  Contractus  hic  suflicit,  ut  sit  naturalis,  nec  civilis  requiritur:  nam 
Christus  evexit  ad  dignitatem  Sacramenti  illum  matrimonii  contractum, 


DE    EXTREMA    UNCTIONE,    ORD.    ET    MATR.  43 

qui  primum  in  Paradiso  terrestri  initus  fuit ;  at  ille  contractus  simpli- 
citer  fuit  naturalis,  quia  nullae  leges  civiles  extabant.  Insuper  Christus 
gratiam  matrimonio  tribuit ,  quae  natnralem  illum  amorem  perficeret. 
Trid.  in  sess.  24,  in  doct.  de  sac.  matr.  Ergo  matrimonium  in  contra- 
ctu  naturali  fundatur.  Si  vero  a  quibusdam  Doctoribus  hic  contractus 
appellatur  civilis,  id  fit  ad  indicandos  alios  effectus  extrinsecos,  qui  a 
matrimonio  manant ,  ut  sunt  iura  dotis,  successionem  ,  aliorumque  bo- 
norum  temporalium,  ad  quorum  determinationem  certe  requiritur  con- 
tractus  civilis,  sive  a  civilibus  legibus  probatus.  Caeterum  hic  contra- 
ctus  a  caeteris  aliis  contractibus  differt  in  hoc  potissimum  ,  quod  in- 
stitutus  sit  ab  ipso  Deo,  et  quod  Deus  ipse  eius  statuerit  conditiones : 
unitaiis,  ut  duo  sint  in  carne  una  ;  indissoluhlitatis  ,  ut  quod  Deus  co- 
niunxit ,  homo  non  separet ;  et  sanctitatis  ,  ut  sanctificaret  coniuges  ad 
repraesentandam  unionem  Christi  cum  Ecclesia  ,  iuxta  illud  D.  Pauli : 
Viri ,  diligite  uxores  veslras  ,  sicut  Christus  dilexit  Ecclesiam ,  et  seipsum 
tradidit  pro  ea.  Ad  Ephes.  5. 

340.  Monogamiam  instituit  ipse  Deus  creator:  Adamo 
equidem  unam  dedit  coniugem  Evam,  quamquam  in  mundi 
primordiis  plures  possent  videri  viro  copulandae  uxores, 
ut  citius  genus  humanum  propagaretur.  Hoc  est  connu- 
bium  honorabile  in  omnibus,  et  thorus  immaculatas  (l).  Ha- 
bentur  sane  in  eo  cuncta  Matrimonii  bona  :  casta  veges- 
que  sobolis  procreatio ,  accurata  eiusdem  educatio ,  sin- 
cera  coniugum  dilectio  ,  constans  sobolis  amor  ,  pacifica 
cohabitatio  ,  unitas  familiae  ,  mutuumque  omnium  auxi- 
lium. 

Nihilominus  polygamiam  simultaneam  in  sanctis  Pa- 
triarchis  Abraham  et  Iacob  toleravit  Deus  ,  quibus  ex 
divina  dispensatione  sibi  revelata  licitum  fuit  plures  si- 
mul  habere  uxores  (2).  Attamen  licet  praefati  ab  adul- 
terio  per  propagandae  posteritatis  providentiam  fuerint 
excusati,  non  propterea  eorum  familiae  gravissima  poly- 
gamiae  incommoda  potuerunt  effugere  ,  ut  pluribus  in 
locis  S.  Scriptura  testatur. 

Sed  Christus  in  nova  Lege,  quacumque  dispensatione 
sublata,  ad  integram  perfectionem  Matrimonium  revoca- 
vit  :  primum  etenim  sacrarum  Scripturarum  oraculum: 
Relinquet  homo  patrem  et  matrem  suam ,  et  adhaerebit  uxori 
suae,  et  erunt  duo  in  carne  una  (l)  ,  Christus  renovando 
de  verbo  ad  verbum  repetivit  in  Evangelio  S.  Matthaei  (4); 
et  non  dixil,  adhaerebit  uxoribus,  sed  uxori;  neque  dixit, 


44  TITULUS    IV. 

erunt  tres.  vel  plures,  sed  duo  in  carne  una  (5).  At  rem 
absolvit  Tridentinum,  in  qua  haec  leguntur  :  Si  quis  di- 
xerit  licere  Christianis  plures  simul  habere  uxores  ,  et  hoc 
nulla  lege  divina  esse  prohibitum ,  anathema  sit  (6). 

(l)  D.  Paulus  ad  Hebr.,  c.  13.  —  (2)  Unde  Innocentius  III  ait  :  NuJJi 
unquam  Jicuit  insimui  pJures  uxores  Joabere  ,  nisi  cui  fuit  divina  reveJa- 
tione  concessum,  quae  mos  quandoque,  inlerdum  et  fas  censetur,  per  quam 
sicut  lacob  a  mendacio,  IsraeJitae  a  furto,  Samson  ab  Jjomicidio,  sic  et  Pa- 
triarchae,  et  aJii  viri  iusti,  qui  pJures  Jeguntur  simui  Jjabuisse  uxores,  ab 
aduJterio  excusantur.  Cap.  8,  de  divort.  —  (3)  Genes.,  c.  2.  —  (4)  Cap. 
19.  —  (5)  Ita  explicat  Innocentius  III  in  cit.  cap.  8  ,  de  divort.  — 
(6)  Sess.  24  ,  c.  2.  Huius  naturalis  praecepti  aequitatem  agnovit  ipse 
Imperator  lustinianus ,  et  legis  sanctione  firmavit  ,  dum  ita  decrevit : 
«  Eadem  duobus  nupta  esse  non  potest,  et  duas  uxores  habere  eodem 
»   tempore  non  licet  »,  §  6,  Inst.  de  nupt. 

341.  Polygamiam  successivam  licitam  esse  aperte  de- 
clarat  D.  Paulus  his  verbis:  Mulier  alligata  est  legi,  quanto 
ttmpore  vir  eius  vivit ,  quod  si  dormierit  vir  eius ,  liberata 
est,  cui  vult  nubat,  iantum  in  Domino  (l).  Permissae  hinc 
sunt  secundae,  et  ulteriores  nuptiae;  sed  secundo  nuben- 
tes  viri  fiunt  irregulares  ,  et  secundo  nubentes  mulieres 
nequeunt  nuptialem  benedictionem  amplius  recipere  (2). 
Horum  ratio  est  ,  quia  in  secundo  nubentibus  deficit  si- 
gnificatio  unionis  Christi  cum  Ecclesia  sua  ,  quae  typum 
virginitatis  utrinque  refert,  quaeque  Christianorum  matri- 
moniis  inest,  et  quia  nuptialis  benedictio  communis  utri- 
que  sponso  non  est  iteranda ,  ut  non  iteratur  benedictio 
Ecclesiae.  vel  altaris.  Immo  secundae  nuptiae  sunt  permissae 
absolute  loquendo  statim  post  mortem  coniugis  ,  neque 
annus  expectandus  est  luctus  ,  ut  ex  iusta  causa  sub  in- 
famiae  poena  praescribebant  leges  Romanorum  (3):  nam 
hae  leges  a  iure  canonico  fuerunt  abrogatae  (4). 

Polyandriam  denique,  sive  polygamiam  plurium  viro- 
rum  cum  una  muliere  omnia  iura  damnant ,  et  ipsa  na 
tura  execratur.  Ideo  numquam  fuit  permissa,  nec  poterit 
unquam  permitti,  nisi  Deus  inconvenientia  impediat,  quae 
ex  his  coniunctionibus  in  sobolis  procreationis  perniciem 
proveniunt,  ut  post  Mastrium  docet  La-Croix  (5).  De  aliis 
damnatis  coniunctionibus  egimus  supra  (6) ,  quae  tamen 
huc  non  spectant,  quia  maritales  non  sunt. 


DE    EXTREMA    UNCTIONE,    ORD.    ET    MATR.  45 

(l)  I  ad  Corinth.  7,  et  can.  11  et  seqq.,  c.  31  ,  q.  l  —  (^)  Synod. 
Prov.  Genuen.,  de  sac.  matr.  —  (3)  L.  1,  cod.  de  secund.  nupt.  et  nov. 
22  ,  c.  22.  —  (4)  Cap.  4,  de  secund.  nupt.  Haec  ita  sunt  accipienda 
quoad  forum  ecclesiasticum  et  quoad  matrimonii  validitatem  :  nam  se- 
cundum  leges  civiles  ,  si  vidua  ante  decem  mensem  a  morte  viri  ad 
secunda  vota  transierit,  in  temporalibus  bonis  puniri  potest  ,  quia  in- 
certa  lit  proles ,  an  ad  primum  ,  vel  ad  secundum  maritum  pertineat. 
—   (5)  Theol.  moral.,  1.  6,  p.  3,  n.   11.   —  (6)  Supra  n.  276. 

342.  Matrimonium  deinde  ut  Sacramentum  ita  potest 
definiri  ,  videlicet ,  matrimonium  est  Sacramentum  novae 
Legis  a  Christo  institutum,  quo  viro  et  mulieri  fidelibus,  sibi 
mutuo  legitime  per  verba  de  praesenti  desponsatis,  ad  perpe- 
tuam  habendam  vitae  consuetudinem ,  et  ad  alia  matrimonia* 
lia  officia  adimplenda  ,  divina  gratia  confertur.  Quod  autem 
matrimonium  vere  et  proprie  sit  novae  Legis  Sacramen- 
tum  ,  tamquam  fidei  dogma  proponit  Concilium  Triden- 
tinum  (l),  et  D.  Paulus  commemorat  non  tantum  ut  Sa- 
cramentum  ,  sed  ut  magnum  Sacramentum  ita  scribens: 
Sacramealum  hcc  magnum  est ,  ego  autem  dico  in  Christo, 
et  in  Ecclesia  (2),  quia  spiritualem  Christi  coniunctionem 
cum  Ecclesia  significat,  cuius  varias  similitudines  ibidem 
adducit  Apostolus.  At  Christus  quando  matrimoniii  con- 
tractum  ad  gratiam,  et  dignitatem  Sacramenti  evexit,  hoc 
pro  fidelibus,  vel  baptizatis  tantum  effecit;  cum  non  bap- 
tizati  nullius  sint  Sacramenti  capaces  ;  et  similiter  effecit, 
ut  in  valido  fidelium  matrimonio  ratio  contractus  a  ra- 
tione  Sacramenti  separari  non  possit  (3)  ,  quod  ita  esse 
deiinierunt  Summi  Pontifices  (4). 

(l)  Sess.  24,  c.  l.  —  (2)  Ad  Ephes.,  c.  5.  —  (3)  Zallinger,  de  spons., 
n.  17  et  seqq.  —  (4)  Ita  sane  definivit  Benedictus  XIV  in  sua  Bulla , 
quae  incipit  Redditae  sunt  nobis,  quae  refertur  in  suo  opere  de  Synod., 
1.  6,  c.  7,  n.  5.  Hanc  definitionem  confirmavit  Pius  IX  in  sua  Bulla 
ApostoJicae  22  aug.  1851,  et  in  suo  Syllabo  8  decemb.  1854,  num.  66, 
ubi  damnata  fuit  sequens  propositio :  Nulla  ratione  fern  potest ,  Chri- 
slam  evexisse  matrimonium  ad  dignitatem  Sacramenti.  Syllab.,  prop.  65; 
et  similiter  damnata  fuit  alia  sequens  propositio:  Matrimonii  Sacra- 
mentum  non  est  nisi  quid  contractui  accessorium ,  ab  eoque  separabile , 
ipsumque  Socramentum  in  una  tantum  nuptiali  benedictione  situm  est.  Ib. 
prop.  66.  Ac  demum  todem  iure  damnata  fuit  sequens  propositio  :  Vi 
coniractus  mere  civilis  potest  inter  Christianos  conslare  veri  nominis  ma- 
trimonium ;  falsumque  esl ,  aut  contractum  matrimonii  inter  Christianos 
semper  esse  Sacramentiun ,  aut  nullum  esse  contractum ,  si  Sacramentum 
cxcludatur.  Ib.  prop.   73« 


46  TITULUS    IV. 

343.  Circa  huius  Sacramenti  ministrum  ,  an  nimirum 
minister  sit  sacerdos  matrimonio  assistens  ,  an  sint  ipsi 
contrahentes  ministri,  magna  est  inter  Theologos  contentio, 
quam  breviter,  et  sapienter  describit  Benedictus  XIV  (l). 
Sed  nos  nequimus  a  communi  sententia  recedere,  in  qua 
statuitur  ,  ipsos  contrahentes  esse  huius  Sacramenti  mini- 
stros.  Nam  illi  sunt  huius  Sacramenti  ministri  ,  qui  sunt 
ministri  contractus  ,  cum  Christus  ipsum  contractum  ad 
Sacramenti  dignitatem  evexerit :  atqui  ipsi  contrahentes 
sunt  ministri  contractus :  ergo  sunt  etiam  ministri  Sacra- 
menti.  Illud  quoque  accedit,  quod  ante  Tridentinum  ,  et 
etiam  nunc  iis  in  locis,  in  quibus  hoc  Concilium  non  fuit 
publicatum,  matrimonium  clandestinum  absque  sacerdote 
a  solis  contrahentibus  cdebratum  est  verum  matrimo- 
nium;  ergo  et  Sacramentum,  quia  ratio  contractus  a  ra- 
tione  Sacramenti  inter  fideles  non  distinguitur  (2).  Circa 
subiectum  denique  observamus  ,  omnem  hominem  bapti- 
zatum  posse  hoc  Sacramentum  suscipere,  modo  sit  capax 
consentiendi  in  nuptias,  nulloque  dirimente  impedimento 
laboret,  ut  infra  videbimus. 

(l)  De  Synod.,  1.  8  ,  c.  13.  —  (2)  Pirhing  ad  tit.  de  spons.,  n.  76. 
Hoc  ipsum  certius  adhuc  fit  ex  declaratione  S.  Congregationis  Concilii 
in  una  Tricarensi  27  mart.  1632  ,  quae  censuit  valere  matrimonium 
absque  praesentia  Parochi,  servata  in  reliquo  forma  Tridentini,  saltem 
adhibitis  duobus  testibus,  in  casu  in  quo  nullus  erat  Parochus,  nec  E- 
piscopus,  nec  Capitulum  cathedrale.  Hic  agitur  de  matrimonio  ad  for- 
mam  Tridentini  ,  quod  consequenter  est  Sacramentum  ;  et  nihilominus 
valere  declaratum  fuit.  Ideoque  contrahentes  sunt  huius  Sacramenti  mi- 
nistri.  Card.  Soglia,  Inst.  iur.  priv.,  §  164. 

344.  Matrimonium  pluribus  modis  dividitur.  Primo  in 
legitimum,  ratum,  et  consummatum.  Illud  legitimum  ,  quod 
secundum  leges  Gentium  ab  infidelibus  fuit  contractum; 
illud  ratum,  quod  secundum  leges  Ecclesiae  a  Christi  fi- 
delibus  initum  sola  animarum  coniunctione  constat ;  illud 
demum  consummatum  ,  quod  fuit  spiritali  ,  et  corporali 
unione  perfectum.  Secundo  in  verum  ,  et  putativum.  Ve- 
rum  illud  est  ,  quod  inter  personas  matrimonii  capaces 
legitime  fuit  contractum;  putativum  autem  est  illud,  quod 
a  p  ersonis  matrimonii  incapacibus  ob  aliquod  impedimen- 


DE    EXTREMA    UNCTI0NE,    ORD.    ET    MATR.  47 

tum  latens,  publice  ,    et  bona  saltem  unius  coniugis  iide 
fuit  contractum. 

Matrimonii  putativi  tanta  est  vis,  ut  prolem  in  eo  su- 
sceptam  faciat  legitimam  (l).  Sed  an  tanta  quoque  sit 
eius  vis,  ut  prolem  ante  matrimonium  ex  putativis  con- 
iugibus  susceptam  valeat  per  subsequens  legitimare,  inter 
Doctores  controvertitur,  et  probabilior  negativa  sententia 
videtur  ;  quia  filii  in  putativo  matrimonio  suscepti  cri- 
minis  macula  carent  ,  qua  afficiuntur  ante  matrimonium 
nati  (2). 

Praeterea  aliae  tres  sunt  singulares  matrimoniorum 
species,  nempe:  matrimonium  praesumptum,  matrimonium 
conscientiae  ,  et  matrimonium  ad  morganaticam.  Matrimo- 
nium  praesumptum  olim  erat  illud,  cum  quis,  post  con- 
tracta  cum  aliqua  spon^alia  conditionata,  vel  pura,  eam- 
dem  cognoverat:  nam  per  hoc  factum  praesumptione  iuris, 
et  de  iure,  contra  quam  non  admittitur  probatio  ,  cense- 
bantur  sponsi  conditioni  renunciasse,  et  in  praesens  Ma- 
trimonium  realiter  consensum  dedisse  (3).  Sed  hoc  Ma- 
trimonium  post  decretum  Tridentini  ,  in  quo  ad  validi- 
tatem  matrimonii  Parochi,  testiumque  praesentia  requiri- 
tur  (4).  non  potest  amplius  subsistere,  nisi  de  locis  aga- 
tur,  in  quibus  dictum  decretum  non  fuit  publicatum. 

(l)  Cap.   2.  Qui  fil.  sint  ,  legit.   et  hoc  confirmatur  a  lure  civili.   — 

(2)  Reiffenstuel  ad  tit.  Qui  fil.  sint  legit. .,  n.  36.  —  (3)  Cap.    6,    de 

cond.  appos.,  et  cap.   15   et  30  de  spons.  —  (4)  Sess.  24,  c.  l,  de  ref. 
matr. 

245.  Matrimonium  conscientiae  est  illud,  quod  coram 
Ecclesia  ,  et  ad  formam  Tridentini  contrahitur  ea  lege, 
ut  occultum  maneat  (l).  Necessaria  in  eo  est  gravis,  ur- 
gens ,  et  urgentissima  causa  non  a  Parocho,  sed  ab  Or- 
dinario  probanda  (2),  diligens  inquisitio  super  qualitate, 
gradu,  et  conditione  sponsorum  (3),  clara  et  indubia  pro- 
batio  status  liberi,  dispensatio  a  publicis  denunciationibus, 
specialis  Ordinarii  commissio  data  Parocho,  vel  alteri  sa- 
cerdoti  assistendi  matrimonio  privatim  (4),  observatio  si- 
lentii  quoad  omnes  assistentes,  et  cooperantes  ad  ipsum  (5), 
et  demum  inscriptio  celebrati  matrimonii  in  libro  pecu- 
liari  in  ipsa  Curia  perpetuo  asservando. 


48  TITULUS    IV. 

Quae  Tridentinum  ad  matrimonii  validitatem  requirit, 
in  hoc  etiam  matrimonio  habentur:  nam  adest  parochus, 
vel  delegatus  ab  Ordinario,  adsunt  duo  saltem  testes  (6), 
adhibetur  formula  praescripta,  et  vere  coram  Ecclesia  ce- 
lebratur ,  licet  liat  secreto  in  Ecclesia  ipsa,  vel  alibi,  ne 
ulla  celebrationis  notitia  ,  vel  rumor  oriatur.  Propterea 
hoc  matrimonium  non  describitur  in  solito  parochorum 
libro,  in  quo  alia  matrimonia  describuntur;  nam  per  hoc 
illico  fieret  publicum  ;  sed  in  alio  peculiari  libro ,  quem 
Ordinarius  in  sua  Curia  servat  semper  clausum  ,  sigillis 
obsignatum.  et  caute  custoditum  (7).  Neque  hic  liber  po- 
test  aperiri  absque  Ordinarii  licentia  ,  et  iusta  causa,  ut 
puta,  si  aliud  in  eo  simile  sit  describendum  matrimoniurn, 
vel  ex  eo  aliquid  sit  depromendum  documentum  ,  quod 
nulla  alia  ratione  queat  suppleri  (8).  Ubi  ex  his  coniu- 
gibus  proles  nascatur,  ea  Baptismate  regeneranda  est  in 
sua  parochia,  facta,  vel  non  facta  mentione  parentum  (9). 
Sed  pater  vel,  eo  defuncto,  mater  debet  statim  Ordinario 
denunciare  prokm  a  se  natam,  et  baptizatam  exhibendo 
documenta  comprobantia  prolem  tali  loco  et  tempore 
natam,  et  baptizatam  ,  esse  vere  legitimam  ,  et  ex  vero 
matrimonio  secreto  procreatam  (10).  Haec  vero  nativi- 
tatis,  et  Baptismi  documenta  in  alio  apposito  libro  fide- 
liter  transcribenda  sunt  ,  qui  ,  ut  alter  superius  citatus, 
clausus  ,  et  sigillis  obsignatus  in  Curia  asservandus  ,  et 
custodiendus  est  (ll). 

(l)  Ecclesia  quidem  semper  exoptavit  ,  et  praescripsit ,  matrimonia 
publice  celebrari ;  sed  occulte  celebrata  matrimonia  quandoque  admisit, 
ut  eruitur  ex  cap.  1  et  2,  de  cland.  desp.  quo  iure  etiam  nunc  admit- 
tuntur  matrimonia  conscientiae.  Sed  notandum  quod  ad  rem  scribit  Be- 
nedictus  XIV,  in  Bul.  Satis  vobis,  ubi  asserit,  ut  plurimum  abhorrere 
a  Sacramenti  dignitate ,  et  ab  ecclesiasticarum  legum  praescripto  occidta 
haec  matrimonia  conscienliae.  —  (2)  Causa  probata  a  Benedicto  XIV, 
in  cit.  Bul.  Satis  vobis,  in  qua  huius  matrimonii  regulae  traduntur,  ea 
est,  cum  vir  et  foemina  in  figura  matrimonii  publice  degunt,  et  publice 
putantur  coniuges,  cum  veri  concubinarii  sint.  Nimis  enim  durum  esset 
illis  turpitudinem  praeteritam  detegere  ,  et  publice  matrimonium  con- 
trahere.  At  Pontifex  Ordinariorum  facultatem  haec  permittendi  matri- 
monia  ad  hunc  casum  non  restringit,  cum,  ut  ait  ipse  ,  alii  similes  ,  et 
fortasse  urgentiores  esse  possint.  —  (3)  Praeterea  inquirendum  est  ,  an 
sponsi  sint  sui,  vel  alieni  iuris,  an  filii  familias,  quorum  nuptiis  pater 


DE    EXTREMA    UNCTIOXE,    ORD.    ET    MATR.  49 

iuste  resistat.  In  hoc  casu  Ordinarius  matrimonium  admittendo  filio- 
rum  inobedientiam  probaret.  Cit.  Bul.,  §  7.  Inquirendum  similiter,  an 
petens  matrimonium  conscientiae,  beneficium,  vel  pensionem,  vel  lega- 
tum  possideat ,  quod  habeat  pro  conditione  statum  coelibatus  ,  vel  vi- 
duitatis:  hinc  arcetur  clericus  in  minoribus,  nisi  beneficium  ,  vel  pen- 
sionem  ecclesiasticam  dimiserit.  Cit.  Bul.  ibid.;  et  eodem  iure  arcenda 
videtur  vidua,  quae  a  suo  primo  marito  legatum  habet  sub  conditione 
viduitatis  ,  nisi  legatum  liberum  haeredibus  relinquat.  —  (4)  Regula- 
riter  ad  hoc  deputandus  est  alter  ex  parochis  sponsorum  ,  qui  notitia 
personarum,  et  experientia  caeteris  aptior  videatur  ;  sed  ubi  alia  sim- 
plicis  sacerdotis  deputatio  a  circumstantiis  requiratur  ,  haec  fieri  non 
potest  a  Parocho  ,  sed  tantum  ab  Ordinario  de  persona  probitate  ,  et 
doctrina  commendabili.  Quilibet  vero  deputatus  debet  sponsos  monere, 
ut  sacro  fonti  eorum  prolem  offerant ,  ut  eam  tamquam  legitimam  a- 
gnoscant  ,  eamque  pietate  ,  bonisque  moribus  imbuant  ,  et  ad  familiae 
bona  habenda  admittant.  Cit.  Bul.,  §  8  et  9,  et  ut  denique  susceptam 
prolem  Baptismate  regeneratam  Ordinario  denuncient ,  cum  nota  loci 
et  temporis  administrati  Baptismatis  ,  et  sincera  indicatione  parentum. 
Ib.  §  13.  —  (5)  Hoc  silentium  impositum  sub  arcta  lege,  ut  sapienter 
demonstrat  Franciscus  Mazzeus  in  suo  libro  de  matrimonio  conscientiae , 
de  sui  natura  debet  esse  perpetuum  ,  hoc  est  durat  usque  ad  mortem 
coniugum  ,  in  quorum  favore  impositum  fuit ,  qui  propterea  possunt 
quocumque  tempore  voluerint  eorum  matrimonium  evulgare,  quod  con- 
ceditur  etiam  uni  tantum  coniugum  ,  altero  repugnante.  Unde  post  u- 
triusque  coniugis  mortem  Ordinarius  ex  officio  debet  secretum  matri- 
monium  publicum  facere,  ut  constet  filios  esse  legitimos ,  et  legitimo- 
rum  iuribus  frui.  —  (6)  Testes  assumendi  sunt  ex  viris  probis,  et  con- 
fidentibus ,  cit.  Bul.,  §  6.  —  (7)  Matrimonio  autem  celebrato  a  paro- 
cho,  vel  alio  sacerdote  delegato,  indilate?  documentum  celebrati  secreti 
matrimonii  rite  scriptum ,  et  subscriptum  ad  curiam  transmittendum 
est,  cum  nota,  ut  iam  diximus,  temporis,  loci,  et  testium,  qui  celebra- 
tioni  interfuerunt.  Fides,  et  attestationes  huiusmodi  transcribendae  sunt 
in  dicto  libro  secretorum  matrimoniorum ,  prout  iacent  de  verbo  ad 
verbum  a  persona  proba  et  integra  ad  id  deputata.  Interim  vero  fides, 
et  attestationes  ipsae  in  secretiori  loco  sartae,  tectaeque  servandae  sunt. 
Ib.  §  10.  —  (8)  Iusta  etiam  causa  hunc  aperiendi  librum  est  necessitas 
iustitiae  administrandae.  At  ,  re  confecta  ,  statim  liber,  ut  prius,  obsi- 
gnandus  est.  Ibid.  —  (9)  Si  enim  matrimonium  secretum  celebratum 
fuit  in  schemate  concubinariorum ,  qui  publice  putabantur  coniuges  , 
fieri  debet  mentio  parentum  ,  quia  haec  mentio  prodest,  et  non  nocet. 
Si  vero  alia  de  causa  matrimonium  fuit  permissum,  haec  mentio  omit- 
tenda  est,  ne  matrimonium  occultum,  invitis  coniugibus,  publicetur.  — 
(10)  Denunciatio  haec  fieri  debet  per  parentes  ipsos  ,  vel  per  litteras 
eorum  charactere  exaratas,  vel  per  fide  dignam  personam  ab  ipsis  pa- 
rentibus  designatam.  Cit.  Bul.,  §  11.  — (11)  Haec  transcriptio  in  libro 
alio  fieri  debet  ab  eo ,  cui  facta  fuit  potestas  adnotandi  matrimonium 
in  libro  secretorum  matrimoniorum,  et  in  eo  nomina  utriusque  paren- 
tis  sunt  referenda  ,  et  eo  modo  hoc  negotium  est  gerendum ,  ut  ex  o- 
mnibus  certo  et  clare  constet ,  prolem  esse  legitimam.  Ad    hoc    autem 

Instit,  Canon.   Vol.  II.  4. 


50  TITULUS    IV. 

expedire  videtur,  ut  documenta  Baptismatis  ,  et  denunciationis  serven- 
tur  integra  in  secretiori  Curiae  loco  obsignata,  et  sigillis  clausa,  ut  alii 
citati  libri.  Cit.  Bul.,  §  11. 

346.  Hoc  secretum  Matrimonii  ob  arcani  silentii  le- 
gem,  qua  obstringitur,  publicari  nequit,  nisi  ex  iusta  causa, 
quae  id  praecipiat,  vel  suadeat.  lusta  causa  est:  l.a  Si  co- 
niuges  prolem  susceptam,  vel  etiam  baptizatam,  suppres- 
sis  parentum  nominibus  ,  intra  triginta  a  nativitate  dies 
Ordinario  denunciare  neglexerint.  Hoc  enim  in  casu ,  ut 
eorum  mobedientia  puniatur ,  et  ut  damna  illegitimitatis 
avertantur  a  prole,  Ordinarius  potest  occultum  matrimo- 
nium  publicare  (l).  2.a  Si  alteruter  ex  his  coniugibus, 
altero  vivente,  praesumat,  et  moliatur  aliud  inire  matri- 
monium:  nam  hic  abuteretur  Ecclesiae  beneficio  sibi  con- 
cesso  ad  ipsas  divinas  leges  violandas  (2).  3.*  Si  scan- 
dalum  oriatur  in  populo  a  coniugibus  occultis  procrea- 
tum,  qui  se  publice  tractare  audent  maritali  affectu,  uti 
coniuges  ,  cum  a  populo  haberi  nequeant,  nisi  tamquam 
concubinarii.  In  hoc  enim  casu  ,  si  ipsi  nolint  scandalo 
obviare,  ad  quod  lege  naturali,  et  divina  tenentur,  et  ma- 
trimonium  publicare  renuant ,  poterit  Ordinarius  matri- 
monium  notum  facere,  quia  ipse  tenetur  a  fidelibus  scan- 
dalum  avertere  (3).  4.a  Si  filiis  ex  hoc  matrimonio  ge- 
nitis  obveniat  haereditas,  vel  pingue  legatum,  quod  legi- 
timitatis  conditionem  requirat :  nam  tunc  ,  reluctantibus 
genitoribus  matrimonium  publicare  ,  id  exequi  poterit 
Ordinarius,  ut  damnum  a  prole  removeat  (4). 

(l)  Cit.  Bul.,  §  12.  —  (2)  Card.  Soglia  ,  Inst.  iur.  priv.,  §  170.  — 
(3)  Giraldus  ad  cap.  2  ,  de  cland.  desp.,  qui  notat  Benedictum  XIV, 
primam  expressam  causam  formaliter  probare,  sed  tacite  probare  etiam 
alias.  Quod  si  publicatio  matrimonii  fieri  non  posset  absque  gravissimo 
coniugum  damno  ,  ipsi  forent  monendi ,  ut  cautissime  procederent  ad 
omnem  tollendam  scandali  occasionem,  vel  consulendi,  ut  ad  alias  re- 
motas  regiones  se  conferrent ;  alias  scandalum  matrimonii  publicatione 
reparandum.  —  (4)  Cit.  Soglia  ,  qui  hoc  extendit  ad  alios  casus  ,  in 
quibus  proles  suscepta  alterius  cuiuscumque  iuris  ,  aut  utilitatis  iactu- 
ram  notabilem  sustinere  deberet ,  nisi  matrimonium  occultum  publice- 
tur.  An  autem  hoc  extendatur  quoque  ad  extraneas  personas  ,  qui  ex 
occulto  matrimonio  praeiudicium  sentiunt,  inter  Doctores  controverti- 
tur.  Vide  Soglia,  et  Doctores,  quos  ibidem  refert. 


DE    EXTREMA    UNCTIONE,    ORD.    ET    MATR.  51 

347.  Matrimonium  ad  morganaticam  in  Germania  usu 
receptum  est  illud,  quod  a  viro  nobili  post  mortem  primae 
uxoris  pariter  nobilis  ,  cum  uxore  inferioris  conditionis 
ea  lege  contrahitur ,  ut  nova  uxor,  novique  liberi  digni- 
tatis,  et  bonorum  patris  consortes  non  sint;  sed  ut  uxor, 
et  liberi  tantum  partem  habeant  sibi  inter  sponsalia  as- 
signatam,  quae  germanico  vocabulo  Morgengap  et  latino 
Morganatica  appellatur  (l).  Ratio  sic  matrimonii  contra- 
hendi  est,  ut  viduus  habeat  suae  incontinentiae  remedium, 
et  ut  secundum  matrimonium  praeiudicium  non  afferat  li- 
beris  primi  matrimonii ,  vel ,  iis  non  extantibus ,  aliis  a- 
gnatis,  qui  ad  successionem  vocantur,  ne  familiae  nobiles 
a  proprio  splendore  decidant.  Talis  consuetudo  probatur 
in  libris  Feudorum  (2)  ,  et  passim  a  luristis  ,  et  Theo- 
logis  Germanicis ,  utpote  quae  nihil  continet  contra  sub- 
stantiam,  et  contra  modum  legitimi  et  rati  matrimonii  (3). 
Nihilominus  si  leges,  et  consuetudines  Germaniae  ad  bo- 
num  publicum  potuerunt  rationem  naturalem  limitare,  ne 
fllii  succederent  patri ,  nunquam  potuerunt  ius  naturale 
ita  submovere,  ut  fllii  non  succedant  in  iure  petendi,  et 
habendi  a  patre,  vel  ab  eius  haereditate,  alimenta  neces- 
saria  ad  vitam  sustinendam,  si  portio  inter  sponsalia  as- 
signata  alimenta  ad  vitam  necessaria  non  aequaret  (4). 

(l)  Hic  mos  simulacrum  quoddam  refert  legum  Romanorum,  quarum 
tenove  uxor  ducta  per  modum  conferreationis  particeps  fiebat  bonorum, 
nominis  ,  et  dignitatis  mariti ;  ducta  vero  per  alios  modos  usus ,  aut 
emptionis,  dictorum  omnium  expers  manebat.  —  (2)  Lib.  2  Feud.,  tit. 
29.  —  (3)  Remigius  Mascat,  Inst.  iur.  can.,  1.  4  ,  t.  5 ,  de  cond.  app. 
in  desp.,  n.  24.  —  (4)  Card.  Soglia,  Inst.  iur.  priv.,  §   169. 


v» 


52 


TITULUS  V. 

DE      SPONSALIBUS. 


Summarium:  348.  Quid  sint  sponsalia  ?  —  349.  Quae  necessariae  sint  conditiones  in  eorum 
consensu?  —  350.  Q.ui  prohibeatur  a  sponsalibus  iure  naturali?  —  351.  Qui  iure  po- 
sitivo?  —  3  $2.  Quo  modo  contrahantur  sponsalia?  —  353.  Poenae,  non  arrhae,  prohk 
bentur  in  sponsalibus.  —  354.  Q,ui  sint  sponsalium  effectus  ?  —  355.  Qjuot  modis  spon- 
salia  solvantur?  —  356.  Cum  ex  culpa,  vel  facto  alterius  solvantur,  id  tantum  obtinet  fa- 
vore  innocentis.  —  337.  An  ad  ea  ex  causa  dissolvenda  opus  sit  auctoritate  iudicis? 

348.  Matrimonium  per  sponsaiia  de  futuro.  de  quibus 
hic  agimus,  inchoatur.  Sponsalia  a  spondendo  sibi  uxores 
futuras  dicta  sunt ;  et  possunt  definiri  ,  pactum ,  sive  pro- 
missio  mutua  inter  sponsum ,  et  sponsam  inita  de  futuro  in- 
ter  se  matrimonio  contrahendo.  Ex  hac  definitione  liquet, 
uti  Matrimonium:  sic  sponsalia  de  futuro  quemdam  con- 
tractum  continere  ,  ad  cuius  validitatem  omnino  requiri- 
tur  partium  consensus,  et  contrahendi  capacitas  (l). 

(l)  Haec  sponsalia  matrimonio  praemittere  optimum  esse  per  se  com- 
pertum  est :  nam  sponsalia  praeparatio  sunt  ad  Matrimonium  ,  ut  ne- 
cessaria  deliberatione  celebrari  queat.  Si  enim  in  aliis  recipiendis  Sa- 
cramentis  praeparatio  requiritur,  quanto  magis  in  Sacramento  Matri- 
monii  ,  quod  summam  vitae  humanae  in  spiritualibus,  et  temporalibus 
tenet.  Unde  nemo  mirari  debet,  si  matrimonia  absque  praeviis  sponsa- 
libus  celebrata,  quae  tamen  valida  sunt,  saepe  male  vertant  :  quia  dif- 
ficile  est,  ut  bono  peraganlur  exitu,  quaemalo  sunt  inchoata  principio.  Can. 
25  ,  c.  1  ,  q.  1.  Parochi  tamen  cavere  debent  ,  si  in  eorum  praesentia 
contrahantur  sponsalia,  ut  in  quibusdam  dioecesibus  contingit,  ne  sub- 
doli,  vel  ignorantes  sponsi  verum  ineant  matrimonium  ,  dum  de  puris 
sponsalibus  agitur,  quod  certe  malum  vitabitur,  si  desint  testes. 

349.  Consensus  ad  sponsalia  debet  esse  mutuus  ,  sive 
talis,  ut  importet  ex  una  parte  promissionem ,  et  ex  alia 
repromissionem,  quod  Doctores  eruunt  ex  forma  veri  con- 
trahendi  Matrimonii  ,  in  qua  dicta  promissio  ,  et  repro- 
missio  est  (l).  Quare  promissio  a  sponso  facta  ,  et  a 
sponsa  simpliciter  absque  repromissione  acceptata  ,  non 
inducit  per  se  pactum  sponsalitium,  sed  pactum  alterius 


DE    SPONSALIBUS.  53 

generis,  quod  tamen  promittens  debet  observare,  quia  si 
semper,  maxime  in  causa  Matrimonii  promissio  boni  viri 
est  obligatio.  Hoc  pactum  acceptans  servat  sibi  ius  deli- 
berandi,  an  velit  repromittere.  Unde  usque  ad  repromis- 
sionem  sponsalia  non  sunt;  neque  ex  iisdem  publicae  ho- 
nestatis  impedimentum  oritur:  post  repromissionem  vero, 
stante  adhuc  promittentis  consensu,  valida  sponsalia  fiunt. 
Dicimus  tamen,  promissionem  simpliciter  acceptatam  per 
se  pactum  sponsalitium  non  inducere  ;  nam  aliud  foret 
sentiendum ,  si  acceptatio  tacite  repromissionem  contine- 
ret,  ut  si  adesset  manuum  porrectio,  aut  receptio,  annuli, 
aut  aliud  externum  signum,  quod  repromissionem  innue- 
ret.  Hoc  enim  casu  repromissio  foret  tacita ,  ac  proinde 
validum  sponsalitium  pactum  (2). 

Debet  esse  verus  ,  sive  talis,  ut  voluntatis  assensum 
importet:  unde  coram  Deo ,  et  in  foro  interno  ille  spon- 
salia  non  contraxit,  qui  externe  sponsalium  verba  protu- 
lit  ficte,  aut  ex  dolo.  aut  ex  ioco.  dum  defuit  interna  se 
obligandi  voluntas  (3).  Hic  nihilominus  in  foro  externo 
eo  usque  habendus  a  sponsalibus  ligatus,  donec  suam  fic- 
tionem ,  dolum  ,  aut  iocum  sufficienter  probet :  nam  ei 
non  creditur,  qui  suam  allegat  turpitudinem  ;  alias  quis 
posset  facillime,  et  impune  sacram  sponsalium  fidem  vio- 
lare ;  et  aliunde  nemo  existimandus  est  dixisse  ,  quod  non 
mente  cogitaverit,  ut  fert  iuris  adagium. 

Debet  esse  expressus  verbis,  aut  signis  externis  ,  cum 
secus  dari  nequeat  promissionis,  et  repromissionis  intel- 
ligentia.  Si  exprimatur  verbis  univocis  ,  ex.  gr.  promitto 
tibi  matrimonium ;  et  cgo  tibi,  procul  dubio  sponsalia  sunt 
perfecta.  Si  vero  exprimatur  verbis  ambiguis,  ex.  gr.  non 
ducam  uxorem  nisi  te ;  et  ego  non  nubam  nisi  tibi ,  sponsa- 
lia  non  videntur  absoluta  ,  sed  tantum  conditionata  (4), 
nimirum  :  si  ducam  uxorem  ,  ducam  te  ;  et  si  nupsero, 
nubam  tibi ,  nisi  ex  praevio  sponsalium  tractatu,  vel  ex 
circumstantiis  aliud  deducatur  (5).  Sed  et  signis,  hoc  est 
per  epistolam  et  nutus,  sponsalium  consensus  sufficienter 
exprimitur:  quo  modo  sponsalia  contrahit  surdus  et  mutus. 
Immo  ex  speciali  iuris  dispositione  sola  taciturnitas  in 
filiis  signum  est  sufficiens  ad  sponsalia  de  futuro  ineunda, 


54  TITULUS    V. 

si  eorum  parentes  pro  eis  praesentibus,  et  non  contradi- 
centibus  palam  sponsalia  stipulentur,  quia  fllii  per  os  pa- 
rentum  censentur  loqui  (6). 

Debet  denique  esse  determinatus  ad  unam  certam  per- 
sonam  :  nam  sicut  Matrimonium  ,  sic  sponsalia  consistere 
non  possunt ,  nisi  inter  duos.  Ideoque  si  quis  spondeat, 
se  ducturum  in  uxorem  unam  ex  tribus  sororibus,  et  hae 
acceptent ,  ac  repromittant ,  sponsalia  non  sunt ,  quia  in 
nullam  fertur  determinatus  consensus.  Verum  qui  sic  pro- 
misit  ex  communiori  sententia  tenetur  promissionem  ob- 
servare,  et  unam  ex  tnbus  sororibus,  quam  maluerit  eli- 
gere ,  uteam  in  uxorem  ducat ,  ex  qua  electione  ,  acce- 
ptante,  et  repromittente  electa,  valida  suboriuntur  sponsalia, 
quae  impedimentum  publicae  honestatis  cum  aliis  soro- 
ribus  statim  inducunt  (7). 

(l)  L.  2,  ff.  de  spon.,  ubi  sponsalia  definiuntur:  meutio,  et  repromis- 
sio  nuptiarum  futurarum,  quae  lex  confirmatur  in  can.  3,  c.  30,  q.  5. 
—  (2)  Reiffenstuel ,  de  spons.,  a  n.  55  ,  et  Cosci ,  de  spons.  fil.  fara., 
v.  5  ,  n.  7.  —  (3)  Cap.  26  ,  de  spons.  —  (4)  Haec  sententia  recepta  , 
et  probata  est  a  S.  Congregatione  Concilii  in  una  Vintimilien.  sponsa- 
lium  l  iun.  1700,  in  qua  ex  sponsalium  syngrapha  per  virum,  et  mu- 
lierem  subscripta  ita  constabat  :  Ego  infrascriptus  dico  et  promitto  non 
aliatn  ducturum  nisi  Benedictam  infrascriptam  ,  quemadmodum  ipsa  pro- 
mittit ,  et  iurat ;  et  S.  Congregatio  respondit:  Non  constare  de  sponsali- 
bus  absolutis  ,  et  promittentes  non  esse  co^endos  ad  contrahendum.  Card. 
Soglia,  Inst.  iur.  priv.,  §  135.  —  (5)  Plures  similes  ambiguas  sponsa- 
lium  formas  afferunt  auctores  ,  et  specialiter  Reiffenstuel  ,  de  spons , 
§  2 ,  per  tot.  quae  tamen  ex  communi  locorum  consuetudine  interpre- 
tationem  recipiunt.  —  (6)  Cap.  unic.  de  despous.  impub.  in  6.  — 
(7)  Cit.  Soglia,  §   137. 

350.  Capacitas  omnibus  est  contrahendi  sponsalia, 
modo  a  iure  non  probibeantur  ;  sed  alii  a  iure  naturali 
prohibentur  ,  alii  a  iure  positivo.  Ius  naturale  sponsalia 
prohibet  amentibus ,  furiosis  ,  infantibus ,  et  iis  omnibus, 
qui  nequeunt  in  Matrimonium  consensum  praebere  (l). Quod 
autem  de  infantibus  diximus  intelligitur  septennio  mino- 
ribus;  nam  septennio  maiores,  dolique  capaces  valida  con- 
trahunt  sponsalia  (2).  Horum  quidem  impuberum  spon- 
salia  in  suo  robore  manent  usque  ad  eorum  pubertatem, 
sive  usque  ad  eam  aetatem,  in  qua  primo  valide  possunt 


DE    SPONSALIBUS.  55 

Matrimonium  contrahere.  Adveniente  vero  pubertate,  u- 
nusquisque  eorum  potest  libere  resilire  a  sponsalibus  in 
sua  imperfecta  aetate  initis,  modo  id  faciat  statim  in  prin- 
cipio  pubertatis  (3)  ;  aliter  si  tacuerit.  et  contra  sponsa- 
lia  non  reclamaverit  ,  stante  sua  ad  sponsam  affectione, 
censetur  eadem  rata  habuisse,  et  ita  confirmantur,  ac  fiunt 
perpetua  eodem  modo,  ac  si  contracta  fuissent  a  pubere. 
Sed,  durante  impubertate,  revocari  nequeunt,  quia  ea  mo- 
bilitas  animi,  quae  tribuit  ius  revocationis  post  puberta- 
tem,  ipsam  revocationem  ante  pubertatem  impedit,  cum 
aeque  possit  esse  perniciosum  retinere,  vel  revocare  spon- 
salia  ante  pubertatem  inita.  Quod  si  pubes  cum  impu- 
bere  sponsalia  contraxit.  ille  manet  absolute  ligatus,  hic 
vero  dictam  habet  resiliendi  facultatem;  et  pubes  sibi  im- 
paritatem  imputet  ,  qui  non  timuit  cum  impubere  spon- 
salia  inire. 

(l)  Cap.  23  ,  24  et  25  ,  de  spons.  et  matr.  Unde  surdus  ,  et  mutus 
tantum  potest  contrahere  sponsalia,  non  vero  simul  mutus  ,  et  caecus  : 
nam  quemadmodum  nequit  promissionem  audire  ,  aut  legere  ,  sic  nec 
aliquo  modo  repromittere.  —  (2)  L.  14,  ff.  de  spons.  —  (3)  Ex  com- 
muni  Doctorum  sententia  hoc  debet  lieri  intra  triduum  ab  incoepta  pu- 
bertate.  quia  in  iure  statim  fieri  dicitur,  quod  fit  intra  triduum.  At  si 
factus  pubes  ignoret  sibi  hoc  privilegium  competere,  triduum  computa- 
tur  tantum  a  die,  quo  id  cognovit.  Card.  Soglia,  loc.  cit.,  §  145.  Sponsi 
tamen  impuberes  duobus  in  casibus  nequeunt  a  sponsalibus  resilire 
etiam  adveniente  pubertate.  Primus  est ,  si  malitia  suppleat  aetatem  , 
et  carnalis  commixtio  inter  eos  ante  eorum  pubertatem  intcrvenerit. 
Cap.  8,  de  desp.  impub.  Secundus,  si  sponsi  pubertati  proximi,  et  doli 
capaces  iuraverint ,  se  sponsalia  servaturos,  quia  periculosum  est  contra 
suum  iuramentum  venire.  Cap.  10,  de  spons.  et  matr.  Non  desunt  ta- 
men  Doctores  ,  qui  innixi  capiti  17  eiusd.  tit.  contrarium  in  hoc  casu 
doceant,  quia  iuramentum  sequitur  naturam  actus,  cui  adiicitur,  et  cum 
resolubilia  sint  sponsalia,   resolubile  etiam  dicunt  iuramentum. 

351-  Ius  positivum  in  proposito  vel  ecclesiasticum  est, 
vel  civile,  sive  politicum.  Ex  iure  ecclesiastico  prohibita 
sunt  absolute  sponsalia  inter  eos,  inter  quos  aliquod  extat 
perpetuum  Matrimonii  impedimentum;  nam  prohibito  fine, 
omnia  censentur  prohibita,  per  quae  pervenitur  ad  illum. 
Nil  autem  refert,  an  perpetuum  impedimentum  sit  diri- 
mens,  vel  tantum  impediens  ,  quia  utroque  in  casu  pro- 
mitteretur    illicitum ,    bonisque    moribus  esset    promissio 


56  TITULUS    V. 

contraria,  quae  proinde  valere  non  posset,  etiamsi  foret 
iuramento  vallata  (l).  Hinc  qui  emisit  simplex  castitatis 
votum,  quod  quidem  tantum  impediens  praebet  impedi- 
mentum  ,  nequit  vaiida  sponsalia  contrahere  (2)  ;  et  qui 
catholicus  est ,  nequit  valida  contrahere  sponsalia  cum 
haeretica  ,  licet  haeresis  solum  praebeat  impedimentum 
impediens  (3). 

Ex  iure  civili  sponsalia  contrahere  nequeunt  filii-fami- 
lias  absque  parentum  consensu,  et  pupilli  minores  absque 
consensu  consilii  familiae  ,  quod  ad  eamdem  fere  formam 
fuerat  prius  aRomanorum  legibus  sancitum.  Hoc  quidem 
est  maxime  aequitati  consonum  ,  cum  filii  parentibus  0- 
bedientiam,  et  reverentiam  debeant  exibere  (4).  Propte- 
rea  quidam  Canonistae  dicunt  haec  sponsalia  esse  etiam 
de  iure  canonico  irrita  (5).  Sed  in  praxi  iudiciorum  et  ex 
communiori  Doctorum  sententia  sponsalia  filiorum-fami- 
lias  absque  consensu  parentum  contracta  habentur  va- 
lida.  Nam  hi  Doctores  voce  concordi  dicunt ,  talia  spon- 
salia  ex  iusta  causa  ad  parentum  instantiam  posse  per 
iudicem  ecclesiasticum  dissolvi  (6) :  ergo  ab  iisdem  ex 
sua  natura  supponuntur  summo  iure  valida  ,  quia  quod 
nullum  est  non  dissolvitur,  sed  declaratur  nullum.  Quod 
de  filiis-familias  dicimus,  a  fortiori  de  pupillis  minoribus" 
dicendum.  Leges  autem  civiles,  etiam  Romanorum,  num- 
quam  probavit  Ecclesia,  et  hac  forte  de  causa,  quia  ad 
Matrimonii  libertatem  minuendam  tendunt,  et  licet  gene- 
raliter  aequae .  in  particulari  iniustae  esse  possunt.  Con- 
cludendum  itaque  sponsalia  filiorum-familias  in  genere 
esse  illicita,  et  culpa  admitti  in  his  contrahendis  absque 
parentum  consensu  ;  sed  in  specie  esse  summo  iure  va- 
lida  ,  et  posse  per  iudicem  ecelesiasticum  ex  iusta  causa 
dissolvi,  licet  fuerint  iurata,  ut  Benedictus  XIV  docet(l). 

(l)  Cap.  58,  de  reg.  iur.  iil  6.'  —  (2)  Reiffenstuel,  de  spons.  n.  19. 
—  (3)  Sanchez  ,  de  matr  ,  1.  1  ,  d.  15,  n.  2.  —  (4)  Cosci  ,  de  spons., 
v.  3  ,  n.  61.  —  (5)  Id.  eod.  loc.  (6)  S.  De  Ligorio  ,  1.  6  ,  n.  849,  et 
seqq.  —  (7)  Inst.   56,  §   15- 

352.  Sponsalia  contrahuntur  pure  ,    aut  sub  conditionet 
modo  conditio  honesta,  et  possibilis  sit.  Si  pure  hoc  fiat, 


DE    SPONSALIBUS.  57 

statim  &ritur  obligatio;  si  vero  sub  conditione,  expectan- 
dus  est  conditionis  eventus,  ut  infra  videre  erit  ,  ubi  de 
conditionibus  agemus.  Item  contrahuntur  inter  praesentes 
verbis,  vel  signis  ;  et  inter  absentes  per  epistolam  ,  aut 
per  procuratorem  ,  et  illo  momento  contrahi  censentur, 
quo  absentis,  et  praesentis  consensus  iunguntur.  Attamen 
in  constituto  procuratore  ad  sponsalia,  aut  Matrimonium 
ineundum  hae  requiruntur  conditiones :  l.°  debet  habere 
speciale  mandatum  ad  certam  personam;  2.°  nequit  alium 
in  sui  locum  delegare;  3.0  debet  mandantis  consensus  per- 
severare  :  nam  procurator  perperam  sponsalia  contrahit 
post  mandati  revocationem,  etiamsi  hoc  factum  ignoret  (l). 

(l)  Cap.  9,  de  procurat.  in  6. 

353-  In  sponsalibus  poena  contra  promissionis  viola- 
torem  stipulari  nequit,  quia  nemo  invitus  poenarum  metu 
ad  Matrimonium  contrahendum  adigendus  est  (l).  Nihilo- 
minus  arrhae  valide  sponsalibus  apponuntur ,  quae  do- 
naria  sunt  a  sponsc  sponsae,  vel  e  converso  data  in  Ma- 
trimonii  contrahendi  signum  ,  et  in  remunerationis  tes- 
seram  pro  consensu  animo  libenti  praestito  ,  uti  est  an- 
nulus,  gemma,  pecunia,  vel  aliud  simile.  In  arrhis  id  est  a 
legibus  Romanorum  cautum,  et  ab  ecclesiastica  praxi  ob- 
servatum,  quod  qui  harras  dedit,  eas  amittat,  et  qui  ac- 
cepit ,  duplicatas  reddere  teneatur  ,  si  iniuste  a  sponsali- 
bus  resiliat,  et  si  sit  maior,  qui  accepit:  nam  minor  non 
in  duplum  ,  sed  tantum  in  simplum  tenetur  (2).  Si  vero 
quis  a  sponsalibus  iuste  resiliat,  ut  puta,  quia  ingreditur 
religionem  approbatam,  aut  quia  sponsalia  solvuntur  mu- 
tuo  consensu,  aut  quia  alter  ex  sponsis  moritur,  arrhae 
restituendae  sunt,  prout  fuerunt  acceptae  (3). 

(l)  Cap.  29,  de  spons.,  et  1.  5  ,  cod.  eod.  —  (2)  Cit.  1.  5  ,  cod.  de 
spons.  —  (3)  L.  3,  cod.  eod.  Cum  arrhae  sint  poenae  ,  ut  attendenti 
innotescit ,  ratio  non  cognoscitur  ,  cur  teneat  in  sponsalibus  stipulatio 
arrharum,  non  vero  poenarum.  Doctores  efferunt,  arrhas  non  ita  ut  poe- 
nae,  matrimonii  libertatem  minuere;  nam  arrhae,  ut  plurimum  exiguae 
sunt  res ,  quae  statim  traduntur  ,  et  poenae  ex  adverso  graviores  plus 
aequo  esse  possusrt,  quae  tantum  promittuntur,  cum  in  sic  promittendo 
facillime  sese  effundant  homines  ,  quibus  plus  saepe  est  in  spe  ,  quam 
in  re.  Alii  alias  proprio  marte  sibi  cudunt  utriusque  principii  rationes. 


58  TITULUS    V. 

At  non  desunt  ,  qui  appellent  ad  miserabile  Iuliani  refugium  ,  qui  in 
lege  20  ff.  de  leg.  ita  scriptum  reliquit :  Non  omnium ,  quae  a  ntaiori- 
bus  nostris  constituta  sunt,  ratio  reddi  potest.  Alioquin,  ut  subiick  Nera* 
tius,  multa  ex  his,  quae  certa  sunt,  subverterentur,  1.  21,  ff.  eod. 

354.  Sponsalium  contractus  legitime  initus  in  foro  in- 
terno  ,  et  coram  Deo  validus  est,  licet  nequeat  probari, 
et  in  foro  externo  suum  habet  effectum,  ubi  per  partium 
confessionem,  aut  per  testes,  aut  alio  modo  probetur,  e- 
tiamsi  nulla  externa  solemnitas  fuerit  adhibita.  Unde  Be- 
nedictus  XIV  sapienter  monet,  in  celebrandis  sponsalibus 
tutius  esse,  si  ipsa  in  tabulis  exarentur,  ut  probari  que- 
ant.  (l).  Huius  contractus  *  ffectus  sunt  sequentes.  Primo. 
desponsati  in  conscientia  obligantur  ad  Matrimonium  con- 
trahendum,  quamquam  nequeant  sponsalia  in  foro  externo 
probare;  ideoque  huic  obligationi  non  parens ,  ex  omnium 
Doctorum  sententia  graviter  peccat  ,  quia  in  re  gravis- 
sima  datam  fidem  iniuste  fallit. 

Secundo  ,  desponsati  etiam  in  foro  externo  ad  Matri- 
monium  contrahendum  obligantur  :  unde  qui  promissum 
servat,  si  vereatur  alterius  prevaricationem,  potest  coram 
Episcopo  inita  sponsalia  opponere,  ne  illi  libertas  fiat  a- 
liud  contrahendi  Matrimonium:  sed.  ita  facta  oppositione, 
debet  eadem  «ponsalia  probare  ;  aliter  post  lapsum  tem- 
poris  determinati  iuxta  Curiarum  consuetudinem  (2)  ,  et 
nulla  facta  oppositionis  renovatione  ,  posset  Episcopus, 
aut  Vicarius  Generalis  pro  conscientia  sua  factam  oppo- 
sitionem  negligere  ,  et  petenti  concedere  alterius  contra- 
hendi  Matrimonii  facultatem  ,  cum  opponens  non  prose- 
quens  oppositionem  eam  videatur  deseruisse.  Intra  tem- 
pus  ex  Curiarum  consuetudine  ad  retinendam  oppositio- 
nem  concessum,  oppositio  facta  non  polest  tolli,  nisi  ex 
instantia  alterutrius  ex  sponsis,  citatis  partibus,  et  cognita 
causa  ,  nuliitatis  ,  vel  dissolutionis  sponsalium  sententia 
proferatur.  At  si  sententia  sponsalia  confirmet  (3),  nedum 
negatur  alterius  Matrimonii  licentia ,  verum  refractarius 
ad  datam  Matrimonii  fidem  liberandam,  et  severa  moni- 
tione,  et  minitatione  censurarum  est  cogendus  (4).  Nihilo- 
minus  ex  hodierna  Curiarum  praxi  in  pervicacem  cen- 
surae  actu  numquam  feruntur,  quia  experientia  comper- 


DE    SPONSALIBUS.  59 

tum  fuit ,  Matrimonia  coacta  difficile  ,  et  luctuosos  ha- 
bere  exitus.  Hoc  idcirco  casu  relinquitur  perfido  violatae 
promissionis  iniustitia  aliis  expianda  modis ;  et  interim, 
poena  pecuniaria  decreta  pro  damni  illati  reparatione,  e- 
tiam  allera  repugnante  parte  ,  post  diuturnum  certamen 
pervicax  a  iudicii  observatione  absolvitur  (5). 

Tertio,  desponsati  nova  sponsalia  cum  altera  persona 
contrahentes  perperam  faciunt ,  quia  haec  secunda  spon- 
salia  sunt  ipso  iure  nulla,  et  irrita,  licet  sint  iureiurando 
confirmata.  Individuum  siquidem  Matrimonium  uni  pro- 
missum  alteri  nequit  absque  iniquitate  promitti,  quae  iu- 
ramento  non  deletur,  sed  augetur.  Hoc  verum  est  in  casu, 
quo  sponsus  deceptus  velit  prima  sponsalia  observare; 
nam,  si  ipse  vellet  se  ab  iisdem  solvere  ,  procul  dubio 
posset,  quia  qui  secunda  sponsalia  inivit ,  praesumitur 
nuncium  dedisse  primis  (6). 

Quarto,  demum  desponsati  contrahunt  publicae  hone- 
statis  impedimentum  ,  ob  quod  nequeunt  cum  alia  per- 
sona  ipsis  consanguinitate  coniuncta  matrimonium  inire ; 
quod  quidem  dirimens  impedimentum  est,  ut  infra  vide- 
bimus. 


(l)  Cit.  Inst.  56.  —  (2)  Ex  consuetudine  curiae  Genuensis  datur  op- 
ponenti  ,  ne  alteri  desponsato  fiat  facultas  aliud  ineundi  matrimonium, 
spatium  sex  mensium  a  proposita  oppositione  ,  quo  tempore  etiamsi 
sponsalia  non  probaverit,  dicta  faeultas  dari  nequit,  nisi  causa  in  con- 
tradictorio  cognita.  —  (3)  Hic  obiter  notamus  ,  probationem  sponsa- 
lium  ad  eorum  confirmationem  esse  debere  rigorosam,  cum  agatur  de 
libertate  auferenda,  ut  deducitur  ex  S.  Congregationis  decisionibus,  et 
praesertim  ex  una  18  maii  1850.  —  (4)  Arg.  cap.  IO ,  de  spons.  — 
(5)  Censurarum  minitatio  fieri  debet,  ut  reluctans  iniuste  suum  reatum 
agnoscat,  et  in  matrimonium  consensum  praebeat;  sed  ita  ut  liber  ma- 
neat.  non  ut  invitus  ad  id  adigatur.  Unde  compulsio  haec,  ut  explicat 
Sanchez,  de  matr  ,  1.  1,  dis.  29.  n.  7,  etiam  cum  agitur  de  sponsalibus 
iuratis ,  non  debet  esse  strict:ssima  ,  sive  coactissima  ,  ne  consensus  ad 
matrimonium  requisitus  deficiat ;  sed  moderata  ad  modum  medicinae  , 
ut  reus  ab  iniustitia  ,  et  peccato  desistat.  Quod  si  obstinatus  in  suo 
scelere  per  biennium  maneat ,  post  adeo  longum  probationis  tempus  , 
etiamsi  absolutionem  non  petat  ,  absolvendus  est  ,  sicut  Rota  Romana 
pluries  deiinivit,  teste  Monacello,  tom.  2,  p  3.  t.  l  ,  for.  29,  n.  7  et  9. 
—  (6)  Sed  quod  dicimus  circa  sponsalia  de  futuro  ,  ad  sponsalia  de 
praesenti,  sive  ad  matrimonium,  minime  extenditur:  matrimonium  pro- 
fecto  post  sponsalia  cum  una  subsistit   cum    alia   persona    celebratum  , 


60  TITULUS    V. 

quia  matrimonii  vinculum  vinculo  sponsalium  fortius  est.  Haec  theorica 
quoad  utramque  partem  vera  demonstratur  a  responso  Alexandri  III 
ad  Archiepiscopum  Genuensem.  Cap.    1   et  4  de  spons.  duor. 

355-  Legitime  contracta  sponsalia  pluribus  modis  dis- 
solvuntur:  i.°  Per  mutuum  sponsorum  consensum  disso- 
lutioni  datum  ,  etiamsi  sponsalia  sint  iurata  (l)  :  cum  e- 
nim  consensu  ineuntur,  consensu  quoque  dissolvi  possunt, 
quia  omnis  res  solubilis  per  quascumque  causas  nascitur, 
per  easdem  dissolvitur  (2).  Neque  potest  iuramenti  vin- 
culum  obesse,  cum  iuramentum  sit  accessorium,  quod  se- 
quitur  naturam  actus,  cui  adiicitur  (3). 

2.°  Per  ingressum  in  approbatam  Religionem  unius  ex 
sponsis  solvuntur  sponsalia  ex  parte  alterius ,  qui  manet 
in  saeculo:  nam  cum  ingrediens  manifeste  sponsalibus  re- 
nunciet  ,  manens  in  saeculo  potest  hanc  renunciationem 
acceptare,  seseque  plenae  libertati  restituere.  Nihilominus 
sponsalia  in  suo  robore  manent  quoad  ipsum  ingredien- 
tem  usque  ad  professionis  emissionem,  quem  altera  pars 
potest  eo  usque  tenere  sponsalibus  devictum,  et  expectare 
si  forte  monasterium  deserat.  Idem  dicatur  de  suscipiente 
Ordines  minores,  non  sacros  ;  nam  per  Ordines  Sacros, 
et  per  professionem  religiosam ,  quae  duo  impedimenta 
dirimentia  sunt,  absolute  solvuntur  sponsalia  quoad  u- 
tramque  partem  (4). 

3.0  Per  impedimentum  dirimens  sponsalibus  superve- 
niens  ipsa  solvuntur.  Cum  enim  hoc  casu  sit  interdictum 
Matrimonium,  obligatio  sponsalium,  si  adhuc  extaret,  re- 
spiceret  ad  moraliter  impossibile,  cuius  nulla  potest  esse 
obligatio.  Nihilominus  cum  una  ex  partibus  sua  culpa 
causa  impedimenti  fuit,  ex  Doctorum  sententia,  vel  Pon- 
tificis  dispensatione,  si  possibile  sit,  impedimentum  amo- 
vere ,  vel  damnum  reparare  in  conscientia  tenetur  ,  ne 
contra  legum  statuta  ex  sua  iniquitate  commodum  repor- 
tare  videatur. 

4.0  Per  absentiam ,  et  nimiam  dilationem  solvuntur 
sponsalia:  per  absentiam,  cum  sponsorum  alter  .  alio  in- 
vito,  patria  discedit  animo  non  revertendi  (5);  per  nimiam 
dilationem,  cum  sponsorum  alter  iniustas  moras  nectit,  vel 
dolos  fabricat,  ut  alius  se  longa  mora  frustari  agnoscat. 


DE    SPONSALIBUS  6l 

Haec  sane  unius  absentia  ,  aut  nimia  dilatio  manifeste 
denotat  suum  a  sponsalibus  recessum  ,  qui  aeque  mai.i- 
fe>te  pandit  alteri  recedendi  viam.  Propterea  absentiae, 
vel  nimiae  dilationis  pertaesus  potest  coram  iudice  pro 
sponsalium  dissolutione  instare,  votique  compos  fiet,  ubi 
in  absente  cito  revcrtendi  animus  non  agnoscatur,  vel  a- 
gnoscatur  in  procrastinante  dolu*.  Leges  quidem  Roma- 
norum  praecipiebant,  ut  sponsa  expectaret  sponsum  per 
biennium,  si  in  provincia,  et  per  triennium,  si  extra  pro- 
vinciam  degeret  (6)  ;  sed  hae  leges  m  foro  ecclesiastico 
non  fuerunt  receptae,  in  quo  temporis  determinatio  pru- 
denti  iudicis  arbitrio  fuit  semper  relicta  (7). 

5.°  Per  gravem  mutationem  animi,  corporis.  aut  for- 
tunarum  in  uno  ex  sponsis  post  sponsalia  contingentem, 
vel  antea  existentem  ,  et  non  cognitam ,  eadem  quando- 
que  solvuntur  ,  quia  contrahentes  non  censentur  se  ad 
Matrimonium  obligare  ,  nisi  sub  conditione  ,  si  res  in  eo- 
dem  statu  permanserit  (8).  Gravis  est  animi  mutauo  su- 
perveniens  infamia  ex  adulterio,  furto,  vel  alio  crimine, 
dura  morum  saevities  ante  sponsalia  non  agnita  (9)  ,  et 
capitalis  inimicitia  inter  ipsos  praesertim  sponsos  exci- 
tata  (10).  Gravis  est  corporis  mutatio  superveniens  lepra, 
paralysis,  et  deformitas  sive  a  morbo,  sive  a  scelere  pro- 
ducta  (ll).  Est  denique  gravis  fortunarum  mutatio  su- 
perveniens  paupertas  ex  bonorum  iactura  ,  aut  ex  dotis 
naufragio  procedens  (12). 

6.°  Per  fornicationem  post  sponsalia  perpetratam  cum 
alia  persona,  etiamsi  sponsaiia  essent  iurata,  quia  in  spon- 
salibus  contrahendis  subintelligitur  conditio  ,  si  in  legem 
coniugii  non  peccaveris.  Si  enim  inter  coniuges  per  forni- 
cationem  flt  divortium  quoad  thorum,  ut  infra  videre  erit, 
quanto  fortius  per  eam  solvi  debent  sponsalia  (13)?  Cum 
vero  ita  res  procedat  in  formcatione  corporali ,  dubitan- 
dum  non  est ,  quominus  idem  dicendum  sit  de  fornica- 
tione  spirituali,  uti  est  apostasia,  haeresis,  et  schisma  (14). 

(l)  Cap.  2,  de  spons.  —  (2)  Cap.  l,  de  reg.  iur.  —  (3)  Cap.  25,  de 
iureiur.  sponsalia  hoc  modo  solvuntur  ipso  iure  ;  sed  in  quibusdam 
dioecesibus  ,  ut  in  Frisingensi  ,  ad  maiorem  securitatem  auctoritas  iu- 
dicis  adhibetur,  qui  per  suum  decretum  declarat  sponsalia  soluta,  quando 


62  TITULUS    V. 

sunt  publica  ,  aut  fuerunt  coram  parocho  contracta.  Reiffenstuel ,  de 
spons.  et  matr.,  n.  208.  —  (4)  Cap.  7  et  8  ,  de  conv.  coniug.  Can.  8  , 
dist.  27.  —  (5)  Cap.  5  ,  de  spons.  —  (6)  L.  2  ,  cod.  de  spons.  — 
(7)  Hucusque  dicta  procedunt,  quando  sponsalia  pure  contracta  fuere; 
nam  si  cont^acta  sint  cum  adiectione  temporis  videndum,  an  temporis 
adiectio  facta  sit  taxative,  ad  finiendam  obligationem,  vel  tantum  demon- 
strative,  ad  obligationem  accelerandam  :  nam  primo  casu  ipso  iure  sol- 
vuntur  sponsalia  post  lapsum  temporis.  Cap.  22  ,  de  spons  et  matr. ; 
secundo  autem  adhuc  subsistunt ,  cum  ibi  duae  appareant  obligationes 
videlicet,  contrahendi  absolute,  et  contrahendi  intra  tempus  definitum ; 
quod  si  factum  non  sit,  adhuc  manet  alia  obligatio,  ut  tempore  oppor- 
tuno  matrimonium  ineatur ,  ut  supra  diximus.  Si  vero  dubium  sit  ,  an 
tempus  appositum  sit  taxative ,  vel  demonstrative ,  ad  iudicem  spectat 
dubium  resolvere  ,  et  tempus  congruum  constituere  intra  quod  matri- 
monium  sit  celebrandum  :  et  hoc  tempus  per  iudicem  censetur  taxative 
constitutum  ad  obligationem  finiendam,  ne  diutius  cum  animarum  pe- 
riculo  matrimonium  in  suspenso  maneat.  —  (8)  Quare  regula  Docto- 
rum  est,  posse  dissolvi  sponsalia  ob  mutationem,  quando  talis  est,  ut 
si  contrahens  eam  cognovisset,  vel  praevidisset ,  non  fuisset  contractu- 
rus,  quia  obligatio  non  extenditur  ultra  intentionem  promittentis.  Quanta 
autem  fuerit  haec  intentio  deducendum  est  ex  verbis,  ex  circumstantiis, 
vel  ex  iurata  assertione  illius,,  qui  dicit ,  se  non  contraxisse,  si  talem 
mutationem  agnovisset.  Cum  enim  agitur  de  rebus  ,  quae  ad  animum 
spectant  ,  et  aliter  probari  non  possunt ,  standum  est  iuramento  asse- 
rentis.  Aig.  cap.  4,  de  except.  —  (9)  Si  enim  per  saevitiem  fieri  potest 
in  coniugibus  divortium  quoad  thorum,  ut  infra  videbimus,  quanto  ma- 
gis  licebit  per  eamdem  saevitiem  prius  non  cognitam  sponsalia  disol- 
vere?  Arg.  cap.  25  ,  de  iureiur.  —  (10)  Quoad  inimicitias  inter  ipsos 
sponsos  habemus  decisionem  S.  Congregationis.  quam  refert  Reiffenstuel, 
de  spons.,  n.  267,  his  verbis.  «  Quod  si  unus  sponsorum  ita  incipiat 
>  abhorrere  ab  altero,  ut  serio  dicat,  se  malle  quodvis  pati,  quam  huic 
»  coniungi,  a  coactione  iudex  desistere  debet  ».  Quoad  inimicitias  au- 
tem  inter  sponsorum  parentes  et  consanguineos  videndus  idem.  Reiffen- 
stuel,  cit.  loc,  n.  268  et  seqq  ,  ubi  iudices  monet,  ut  in  his  causis  cau- 
tissime  procedant :  nam  nihil  est  magis  timendum,  quam  ut  hae  discor- 
diae  tam  in  primo,  quam  in  secundo  casu  simulatae  praetendantur  ad 
vim  sponsalium  eludendam.  —  (ll)  Innocentius  III,  talem  decrevit  esse 
deformitatem ,  si  sponsa ,  vel  sponsus  oculos,  vel  nasum  amitteret,  seu 
quidquam  ei  turpius  eveniret.  Cap.  25,  de  iureiur.  Idem  dicendum  de 
quolibet  morbo  contagioso  et  incurabili.  —  (12)  Cap.  3,  de  cond.  ap- 
pos.  quod  procedit  nedum  in  casu,  quo  damnum  iam  existat,  sed  etiam 
quando  prudenter  timetur  superventurum.  Reiffenstuel,  cit.  loc,  n.  264. 
—  (13)  Cit.  cap.  25,  de  iureiur.  Per  fornicationem  vero  patratam  ante 
sponsalia  et  ignoratam  ita  communiter  distinguunt  Doctores  inter  spon- 
sum,  et  sponsam  ,  ut  liceat  illi ,  non  huic  resilire  a  sponsalibus  ,  quia 
maior  est  deformitas  in  sponsa  ,  quam  in  sponso  ,  nisi  hic  ex  fornica- 
tione  praecedenti  prolem  habeat ,  vel  huic  luxuriae  vitio  sit  deditus: 
nam  per  hoc  deformitas  fieret  aequalis.  Sed  hoc  iudiciuri*  ad  imparia 
inter  sponsum,  et  sponsam  aliis  Doctoribus  non  placet.  —  (14)  Ob  hane 
causam  fit  etiam  divortium  quoad  thorum,  ut  videbimus  infra. 


DE    SPONSALIBUS.  63 

356.  Ius  solvendi  sponsalia  ob  culpam,  vel  factum  al- 
terutrius  ex  sponsis  datur  solum  in  favorem  innocentis, 
vel  non  mutati  ,  tum  quia  crimina  suos  tantum  tenent 
auctores,  tum  quia  mutatus  non  mutato  nihil  potest  obii- 
cere.  Unde  si  innocens  ,  vel  non  mutatus  ,  non  obstante 
scelere,  vel  mutatione  alterius,  velit  sponsalia  retinere,  et 
Matrimonium  contrahere  ,  alia  pars  ad  id  omnino  tene- 
tur;  alia  ipsa  ex  sua  culpa,  vel  facto  proficeret  ,  quod 
est  iuri  contrarium  ;  et  aliunde  gratia  in  favorem  unius 
concessa  in  eius  dispendium  detorqueretur,  quod  regulis 
iuris  adversatur  (l). 

(l)  Can.  61  ,  de  reg.  iur.  2.  Ius  tamen  hoc  favore  innocentis  debet 
esse  praeservatum;  nam  si  innocens  iuri  suo  renunciaret  expresse,  vel 
tacite,  unione  carnali  tamquam  cum  futura  coniuge  ,  ius  ipsum  evane- 
sceret,  et  sponsalia  in  suo  robore  permanerent. 

357-  Sed  quaeri  ultimo  loco  potest,  an  ad  dissolvenda 
ex  dictis  causis  sponsalia  sit  iudicis  auctoritate  opus?  Re- 
spondemus:  Si  causa  sit  talis,  quae  certo,  et  absque  scan- 
dalo  dissolutionem  afferat ,  nulla  est  opus  auctoritate  iu- 
dicis,  quia  res  per  se  in  pristinum  revertitur  statum  (l); 
si  vero  sponsalia  sint  publica,  et  absque  scandalo  resolvi 
nequeant,  vel  causa  sit  dubia  in  iure,  aut  in  facto,  iudi- 
cis  auctoritas  necessaria  est ,  cum  nemo  esse  possit  iu- 
dex  in  causa  propria  (2).  Ad  hoc  autem  iudicis  officium 
tunc  maxime  recurrendum,  cum  parentes  a  filiorum  spon- 
salibus  dissentiunt :  nam  si  dissensus  sit  iniustus  ,  decla- 
ratur  per  iudicem,  sponsalibus,  et  Matrimonio  non  obesse; 
si  vero  sit  iustus,  instantibus  parentibus,  possunt  per  iu- 
dicem  ecclesiasticum  dissolvi  sponsalia,  licet  iureiurando 
confirmata  (3). 

(l)  Hic  excipiendus  est  casus,  quando  lex  Synodalis,  vel  consuetudo 
dioecesis  requirit ,  ut  sponsalia  publica  iudicis  auctoritate  solvantur  , 
qualis  consuetudo,  ut  iam  vidimus,  dicitur  esse  in  dioecesi  Frisingensi, 
et  in  dioecesi  Coloniensi.  —  (2)  Probatio  pro  confirmatione  sponsa- 
lium  debet  esse  rigorosa  ,  ut  supra  iam  vidimus  ;  pro  eorumdem  vero 
dissolutione  probatio  non  ita  rigorosa  requiritur.  Nam  si  agatur  de 
casu  ,  in  quo  sponsalia  nulla  dicantur  ob  impedimentum  aliquod  ma- 
trimonii,  ad  ea  rescindenda  sufficit  testimonium  unius  testis  iurati,  qui 
deponant  de  certa  scientia  ,  et  aliunde  non  sit  persona  vilis.  Cap.   12  , 


64  TITULUS    VI. 

de  spons.  et  matr.,  et  cap  22,  de  testib.  Si  vero  agatur  de  alio  casu, 
in  quo  adest  alia  iusta  causa  dissolvendi  sponsalia  ,  depositio  duorum 
saltem  testium  ,  vel  alia  plena  probatio  requiritur.  Ratio  discriminis 
est,  quia  in  primo  casu  agitur  de  vitando  peccato;  in  secundo  autem, 
ubi  nullum  est  peccatum  ,  agitur  de  iure  quaesito  tutando  ,  quod  nisi 
per  plenam  probationem  auferri  non  potest.  —  (3)  Benedictus  XIV, 
Inst.  46,  n.  15.  Dicimus  per  iudicem  ecclesiasticum,  quia  iudex  civilis 
non  habet  in  hoc  auctoritatem  ;  et  ideo  merito  sequens  damnata  fuit 
propositio  :  Caitsae  matrimoniales  et  sponsalia  suapte  natura  ad  forum  ci- 
vile  pertinent.  Syllab.  prop.  74. 


TITULUS  VI. 

DE     MATRIMONII     IMPEDIMENTIS. 

Summarium:  358.  Impedimenta  matrimonii  sunt  impedientia,  vel  dirimentia.  —  3 S9-  Quae 
impedientia  ex  iure  a  tiquo?  —  360.  Quae  ex  iure  novo?  —  361.  In  impedimento  hae- 
resis  solus  Papa  dispensat.  —  362.  Dissensus  parentum  obest  ,  sed  non  irritat  matrimo- 
nium.  —  363.  Quid  sit  status  libei,  quando  requiratur,  et  quomodo  conficiatur  ?  —  364. 
Ignorantia  mysteriorum  fidei  ,  et  status  excommunicationis  peccatique  lethalis  impedit  ma- 
trimonium.  —  365.  A  quo  iure  constituantur  impedimenta  dirimentia  ,  et  quot  sint  ?  — 
366.  Error  circa  personam  irritat  matrimonium ,  non  regulariter  error  circa  personae 
qualitates.  —  367.  Quid  sit  conditio  servilis,  et  an  irritet  matrimonium  ?  —  368.  Qnid 
conditio  verbalis,  et  quotuplex  r  —  369.  Quae  sint  tenendae  conclusiones  de  sponsalibos, 
et  matrimonio  conditionato  ?  —  370.  Quid  sit  votum,  et  quando  matrimonium  impediat 
vel  dirimat  ? 

358.  Quidquid  Matrimonio  obest,  ne  licite,  aut  valide 
contrahatur,  eius  impedimentum  dicitur.  Hinc  impedimenta 
dividuntur  :  in  mere  impedientia  ,  quae  obstant ,  ne  Ma- 
trimonium  licite  contrahatur  ,  sed  contractum  non  pos- 
sunt  irritare  ;  et  in  dirimentia ,  quae  nedum  obstant .  ne 
licite  contrahatur  ,  sed  contractum  nullum  ,  irritumque 
reddunt. 

359.  Ad  impedimenta  tantum  impedientia  olim  refe- 
rebatur  catechismus,  sive  ille  actus  ,  quo  quis  pro  infante 
iam  privatim  baptizato  ,  veluti  in  munere  patrini  sacer- 
doti  Baptizanti  respondet ,  dum  in  eodem  infante  solem- 
nes  supplentur  Baptismi  caeremoniae,  qui  non  Baptismi, 
sed  Catechismi  patrinus  dicitur.  In  eadem  causa  erat  o- 


DE    MATRIMONII    IMPEDIMENTIS.  65 

lim  solcmnis  poenitentia  propter  publicum  delictum  su- 
scepta  ;  et  erant  quaedam  graviora  crimina,  ut  incestus, 
raptus  alienae  sponsae,  interfectio  proprii  coniugis  ,  susce- 
ptio  propriae  sobolis  in  Baptismali  fonte,  occisio  presby- 
teri.  et  attentatio  Matrimonii  cum  moniali  (l).  At  haec 
impedimenta  per  legem  ,  vel  consuetudinem  fuerunt  su- 
blata,  ut  passim  Doctores  testantur. 

(l)  Antiqua  haec   impedimenta    recensentur    a    Glossa    in  cap.  2  de 
poenit.  et  remiss. 

360.  Iure  hodierno  inter  impedimenta  tantum  impe- 
dientia  praecipue  recensentur,  quae  sequenti  continentur 
versiculo  «  sacratum  tempus.  vetitum,  sponsalia,  votum  » 
Sacratum  tempus  est  illud,  quod  interfluit  ab  adventu  Do- 
mini  usque  ad  diem  Epiphaniae,  et  a  feria  quarta  Cine- 
rum  usque  ad  octavam  Paschatis  inclusive;  quo  tempore 
interdicuatur  solemnitates  nuptiarum,  vel  festa  nuptialia, 
uti  nuptiarum  benedictio,  et  celebritas  traductionis  sponsae 
in.  domum  viri.  Non  vero  interdicitur  Matrimonium  co- 
ram  Parocho  et  testibus  absque  solemnitate  celebran- 
dum  (l).  Haec  quidem  Ecclesiae  statuta  maxima  sunt  vene- 
ratione  excipienda;  nam  Concilium  Tridentinum  anathema 
pronunciat  in  eum  ,  qui  diceret ,  prohibitionem  solemni- 
tatis  nuptiarum  certis  anni  temporibus  superstitionem  esse 
tyrannicam  ab  ethnicorum  superstitione  profectam  (2). 

Vetitum  indicat  prohibitionem  sive  generalem  factam 
a  iure,  sive  particularem  factam  ab  homine,  ne  Matrimo- 
nium  contrahatur.  Generalis  huiusmodi  prohibitio  facta 
a  iure  ea  est,  qua  non  licet  Matrimonium  inire,  nisi  trinae 
eiusdem  denunciationes  praecesserint,  vel  fuerint  in  iisdem 
dispensatum.  Particularis  vero  fit  ab  Episcopo,  vel  etiam 
a  Parocho  circa  Matrimonium  inter  determinatas  perso- 
nas  contrahendum  ,  ubi  sit  timor  alicuius  inter  sponsos 
impedimenti  dirimentis  ,  quousque  ea  super  re  Episcopi 
iudicium  emittatur  (3). 

Sponsalia  sive  futurarum  nuptiarum  promissio  impedit, 
quominus  cum  alia,  quam  cum  desponsata  Matrimonium 
contrahatur,  ut  vidimus  in  titulo  praecedenti. 

Votum,  sive  promissio  deliberata  Deo  facta  de  obser- 

Instit.   Canon.  Vol.  II.  e 


66  TITULUS    VI. 

vanda  castitate,  aut  de  ingredienda  Religione,  aut  susci- 
piendo  Ordine  sacro  Matrimonium  impedit  contrahendum, 
sed  non  dirimit  contractum  ;  qui  enim  caelibatum  voto 
promisit  absque  gravi  Dei  iniuria  nequit  ad  contrarium 
Matrimonii  statum  transire.  Hoc  autem  dicitur  de  voto 
simplici;  nam  aliud  dicendum  de  voto  solemni  in  profes- 
sione  religiosa  ,  vel  in  receptione  Ordinis  sacri  emisso, 
utpote  quod  non  tantum  impediens,  sed  et  dirimens  Ma- 
trimonii  impedimentum  praebeat,  de  quo  infra  (4). 

(l)  Trid.  sess.  24,  c.  IO,  de  ref.  «  Benedictio  autem  nuptiarum,  ait 
»  Card.  Soglia  ,  in  eo  sita  est  ,  ut  Parochus  postquam  sponsos  in  ma- 
»  trimonium  legitime  coniunxit,  Sacrum  votivum  pro  sponso  et  sponsa 
»  faciat,  aut  si  ratione  occurrentis  Dominici,  aut  alterius  festi  diei  sa- 
»  crum  illud  votivum  fieri  nequeat,  Missam  celebret  de  die  Dominico, 
»  seu  festo  ,  eique  orationem  pro  sponso  ,  et  sponsa,  aliasque  pro  be- 
»  nedictione  sponsi  et  sponsae  preces  superaddat.  Itaque  nuptiarum  be- 
»  nedictio  lieri  nequit  toto  feriato  tempore  ;  non  vetatur  tamen  paro- 
»  chus  Missam  currentis  diei.  omissis  praedictis  orationibus  et  precibus 
»  celebrare  ,  atque  etiam  sponsos  ,  si  id  exposcant  ,  Eucharistica  dape 
»  reficere.  At  invaluit  consuetudo  fere  communis.ut  Parochus,  feriato  tem- 
»  pore  nuptiis  non  assistat ,  nisi  primum  ab  Episcopo  veniam  impe- 
»  traverit  ».  Inst  iur.  priv..  §  172.  Causas  autem  iustas,  ob  quas  Epi- 
scopus,  tuta  conscientia,  hanc  veniam  indulgere  potest ,  enumerat  Mo- 
nacellus,  part.  I,  t.  8,  for.  8,  n.  5,  et  Baruffaldus  ad  Rit.  Rom.,  lit.  41, 
n.  198,  qui  dicunt ,  Episcopum  esse  debere  rigidum  in  dispensando. 
Caeterum  hae  causae  eaedem  fere  sunt ,  quae  requiruntur  ad  dispen- 
sandum  super  denunciationibus,  de  quibus  infra.  —  (2)  Sess.  24,  c.  11. 
—  (3)  Cap.  3  ,  de  cland.  despons  Sed  haec  prohibitio  fieri  praecipue 
potest  a  summo  Pontifice,  quae  si  ab  eodem  fiat  cum  decreto  irritante, 
nedum  illicitae  ,  sed  et  irritae  fiunt  nuptiae  ;  si  vero  fiat  simpliciter , 
nuptiae  validae  quidem  sunt  ,  sed  illicitae  Decretum  vero  Episcopi  , 
quamcumque  contineat  clausulam,  numquam  irritas  reddit  nuptias,  sed 
tantum  illicitas.  Unde  a  S.  Congregatione  definitum  fuit,  valere  matri- 
monium  contractum  coram  Parocho  ,  cui  interdictum  est  ab  Episcopo, 
ne  interveniat  —  (4)  Cap.  3  et  6.  Qui  cler.  vel  vov.,  et  cap.  l  ,  de 
vot.  in  6. 

361.  Alia  tamen  plura  his  quatuor  recensitis  ex  legis 
dispositione ,  et  ex  communi  praxi  adiungenda  sunt  im- 
pedimenta  Matrimonium  impedientia,  uti  est  haeresis,  dis- 
sensus  parentum  ,  defectus  status  liberi  ,  ignorantia  ele- 
mentorum  fidei  ,  status  excommunicationis  ,  aut  lethalis 
peccati ,  et  omissio  denunciationum  ,  de  qua  agemus  in- 
fra.  Haeresis  ita  praebet  impedimentum,  ut  catholicus  ne- 


DE    MATRIMONII   IMPEDIMENTIS.  67 

queat  ducere  haereticam,  vel  catholica  haeretico  nubere; 
quod  fuit  a  sacris  canonibus  statutum  ad  evitandam  ca- 
tholici  cum  haeretico  communicationem  in  rebus  sacris, 
uti  est  Matrimonium  ,  ad  avertendum  periculum  perver- 
sionis  in  catholico  coniuge,  damnumque  impiae  educatio- 
nis  in  nascitura  sobole  (l).  Dispensationem  ab  hoc  im- 
pedimento  non  Episcopus ,  sed  solus  Summus  Pontifex 
concedit  (2)  ,  qui  adhuc  non  solet  dispensare  ,  nisi  ex 
gravissima  urgente  causa  ad  bonum  publicum,  cum  cau- 
tela  remotae  perversionis  ,  cumque  expressa  conditione, 
ut  proles  utriusque  sexus  in  Religione  catholica  educetur,  pro 
cuius  conditionis  adimplemento  ab  haeretico  iuramenti 
emissionem  exigit  (3).  Ac  quoties  hoc  Matrimonium  ex 
dispensatione  contrahitur,  eidem  adsistit  quidem  proprius 
Sacerdos  cum  testibus  ad  formam  Concilii  Tridentini, 
sed  extra  Ecclesiam  ,  neque  benedictionem  nuptialem 
sponsis  impertitur  .  neque  profert  formam  :  Ego  coniungo 
vos,  etc.  (4). 

(l)  Can.  15  et  16  ,  cap.  28  ,  q.  1  ,  et  cap.  14,  de  haeret.  in  6.  — 
(2)  Ratio  est ,  quia  cum  hoc  impedimentum  a  communi  Ecclesiae  iure 
oriatur,  solus  summus  Pontifex  potest  in  eo  dispensare ,  et  facere  lici- 
tum  ,  quod  ex  lege  generali  illicitum  erat :  ad  quod  certe  non  habet 
potestatem  Episcopus ,  qui  infra,  non  supra  canones  est.  Bened.  XIV, 
de  Synod.,  1.  9,  c.  3-  —  (3)  Bul.  Magnae  nobis  Bened.  XIV.  —  (4)  Idem 
Pontifex  ,  de  Synod.,  1.  6,  c.  5,  n.  6,  docet ,  ritus  in  his  matrimoniis 
mixtis  adhibendos  ab  Episcopo  opportune  et  prudenter  esse  praescri- 
bendos  ,  quod  Galliae  Episcopi  in  eorum  Synodis  perfecerunt ,  ut  ap- 
paret  ex  Synodo  Avenionensi  ,  anni  1849,  ex  Burdigalensi  anni  1850, 
et  ex  Rothomagensi  eiusdem  anni  ,  ubi  inter  alia  sapientissime  consti- 
tutum  friit,  ne  celebretur  Missa  pro  sponso  et  sponsa,  et  ne  catholicus 
post  initum  connubium  compareat  coram  ministro  haeretico  ad  consen- 
sum  renovandum.  Denunciationes  in  his  matrimoniis  in  Gallia,  et  alibi 
omitti  solent,  quia  in  iisdem  dispensat  Episcopus;  sed  si  non  sint  iuste 
dispensatae,  fieri  debent,  reticita  tamen  in  haeretici  nomine  exponendo 
secta,  ad  quam  pertinet  Ita  constituit  Synodus  Baltimorensis  in  Ame- 
rica  anno  1846,  et  ita  decisum  ferunt  a  S.  Congregatione  Concilii,  ap- 
probante  Pio  VI  ,  19  iun.  1793  et  a  S.  Congregatione  de  Propaganda 
Fide  3  iul.  1846.  Ideo  quando  casus  occurrit  huius  matrimonii  ad  rem 
bene  gerendam  expedit,  ut  Parochus  prius  haereticum  interpellet:  l°An 
sit  paratus  suo  iuramento  firmare,  se  liberum  relicturum  catholico  suae 
religionis  exercitium  ,  et  eodem  tempore  se  permissurum  ,  ut  inde  su- 
scipienda  proles  instituatur,  et  educetur  in  Religione  Catholica.  2°  An 
sit  paratus  consensum  matrimonii  emittere  tantum  coram  ministro  Ec- 


68  TITULUS    VI. 

clesiae,  omisso  consensu  ante  propriae  sectae  ministrum.  Si  his  non  as- 
sentiatur,  Parochus  nequit  dispensationem  procurare  ;  si  vero  ita  se  fa- 
cturum  promittat,  dispensatione  legitime  obtenta,  et  accepto  iuramento, 
et  promissione  praedicta  in  Curia  ,  vel  ex  Curiae  delegatione  poterit 
iam  citato  modo  matrimonio  assistere,  recipere  sponsorum  mutuum  con- 
sensum  ad  solitam  interrogationem,  cui  solet  ex  parte  haeretici  adiungi 
iuramentum  ,  benedicere  annulum  ,  si  sponsa  sj.t  catholica  ,  et  sponsos 
unire  hac,  vel  simili  forma  :  Ego  declaro,  sanctam  Ecchsiam  Catholicam 
vos  habere  uti  valide  ,  et  indissolubiliter  unitos  per  vinculum  matrimonii. 
Ita  Synodus  Rupellensis  in  Gallia.  At  si  haereticus  nollet  dispensatio- 
nem  recipere,  vel  ea  obtenta,  praescriptas  conditiones  adimplere  ,  Pa- 
rochus  non  posset  tali  matrimonio  asoistere  ,  neque  dimissorias  dare 
litteras,  ut  definivit  Gregorius  XVI,  in  saa  Bulla  ad  Episcopos  Regni 
Bavariae  27  maii  1832.  Cum  tamen  graves  ob  hanc  causam  ortae  es- 
sent  contentiones  in  Germania,  et  Prussiae  gubernium  sancivisset,  ut  in 
mixtis  lnatrimoniis  contra  praedictam  regulam  filii  educarentur  in  re- 
ligione  patris,  Pius  VIII,  in  Bul.  Litteris  anni  1830,  postquam  tale  e- 
dictum  reprobavit  ,  dictae  ditionis  Parochis  permisit ,  ut  si  his  matri- 
moniis  assistere  cogerentur,  coram  se  eadem  contrahi  sinerent,  sed  ab- 
stinerent  ab  omni  actu,  quo  eadem  probare  viderentur.  Hanc  Pontificis 
ordinationem  gubernium  non  acceptavit ,  sed  contra  curavit,  ut  a  plu- 
ribus  Episcopis  conventio  fieret  usitatos  servandi  ritus,  cui  fortiter  re- 
stitit  invictus  Clemens  Augustus  Droste  Archiepiscopus  Coloniensis,  qui 
propterea  longum  carcerem,  exiliumque  coactus  fuit  pati,  et  ita  Eccle- 
siae  causam  egregie  adiuvit ;  concessio  enim  Gregorii  XVI,  et  Pii  VIII, 
ut  declarat  idem  Gregorius  ,  illos  attingit  limites  ,  quos  praetergredi 
nefas  est. 

362.  Dissmsus  parentum  sicut  obest  filiis-familias  ad  i- 
neunda  sponsalia  de  futuro,  quemadmodum  iam  vidimus, 
ita  ad  Matrimonium  contrahendum.  Nam  licet  tum  i!la, 
tum  istud  sine  parentum  consensu  initum  sit  validum, 
ab  omnibus  tamen  legibus  sumrnopere  vituperatur.  Et  qui- 
dem  damnatur  a  iure  naturali  ob  rationem  supra  allatam, 
cui  astipulatur  ipse  Puffendorphius  .  dum  dicit ,  patrem 
propter  spretam  a  liberis  in  hoc  auctoritatem  suam  citra 
gravissimas  causas  posse  poenae  loco  familia,  et  heredi- 
tate  excludere  immorigeros.  Damnatur  a  Iure  Romano, 
quod  filiis-familias  praecipit,  ne  absque  iussu  parentis  Ma- 
trimonium  ineant,  aliter  nec  vir,  nec  uxor,  nec  nuptiae,  nec 
Matrimonium  ,  nec  dos  intelligitur  (l).  Damnatur  denique 
a  Iure  Canonico,  cum  dicat  Tridentinum,  Ecclesiam  iustis- 
simis  de  causis  semper  detestatam  esse,  atque  prohibuisse 
huiusmodi  Matrimonium  antequam  contraheretur  ,  licet 
contractum  tamquam  validum  habeat,  eosque  anathemate 


DE    MATRIMONII    IMPEDIMENTIS.  69 

percellat  <////"  falso  affirmant ,  Matrimonia  a  filiis-famiUas 
sinc  parentum  consensu  contracta  irrita  esse  ,  et  parentes  ea 
rata,  vel  irrita  facere  posse  (2). 

(l)  Inst.  Iust.  de  nupt.  Damnatur  similiter  a  speciali  diversarum  na- 
tionum  iure  civili,  quod  nubentibus  absque  parentum  consensu  in  bonis, 
et  haereditate  eorum  ius  tantum  reservat  habendi  alimenta  pure  neces- 
saria  ,  et  in  aliquo  casu  etiam  dote  ,  et  portione  legitima  privari  per- 
mittit.  Et  variarum  nationum  Doctores  has  iuris  dispositiones  commen- 
dant,  ac  matrimonia,  insciis,  vel  invitis  parentibus  celebrata,  voce  con- 
cordi  condemnant.  —  (2)  Ex  his  omnibus  illud  sequitur  ,  quod  filii- 
familias  matrimonium  ineuntes  contra  iustum  parentum  dissensum  gra- 
viter  peccant :  «  Praeterea,  ut  ait  Card.  Soglia  ,  nemo  prudens  nescit, 
»  quot  gravia  mala,  scandala,  iurgia  et  inimicitiae  lethales  etiam  diu- 
»  turnae  inter  parentes  ,  aut  eonsanguineos  ex  huiusmodi  male  auspi- 
»  catis  connubiis  oriri  soleant  cum  maxima  familiarum,  et  reipublicae 
»  ipsius  perturbatione.  Iam  vero  si  talcs  nuptiae  tot  tantisque  peccatis, 
»  et  periculis  plenae  sunt  ,  procul  dubio  sponsalia  ,  seu  promissiones 
»  earumdem  admodum  illicitae  ,  et  nefariae  habendae  sunt  ,  cum  ne- 
»  queant  sine  peccato  ,  et  iniuria  parentum  adimpleri  :  Impia  esl  enim 
»  promissio,  quae  scelere  adimpletur  ».  Can.  In  malis,  c.  22,  q.  4.  Trid. 
sess.   24,  c.    1,  de  ref.  matr. 

363.  Defectus  staius  liberi  impedit  quominus  ad  Matri- 
monium  contrahendum  quis  possit  admitti.  Status  liber, 
quantum  ad  hoc  propositum  spectat,  est  attestatio  Curiae 
ecclesiasticae,  quae  fidem  facit  de  libertate  petentis  ad  Ma- 
trimonium  contrahendum.  Dicimus  Curiae  ecclesiasticae,  quia 
similis  attestatio  emissa  a  Parocho  non  sufficit:  nam  quam- 
dam  causae  cognitionem,  et  summarium  informativum  pro- 
cessum  requirit,  quae  a  simplici  Parocho  fieri  nequeunt  (l). 
Haec  attestatio  requiritur,  quando  aliudMatrimonium  prius 
fuit  contractum,  licet  dicatur  nullum,  et  de  eius  nullitate 
lis  adhuc  pendeat  (2),  quando  aliud  Matrimonium  dici- 
tur  solutum  per  mortem  alterutrius  ex  coniugibus  (3),  et 
quando  is  ,  qui  est  Matrimonium  contracturus  ad  aliam 
dioecesim  pertinet,  vel  in  alia  dioecesi  post  adeptam  pu- 
bertatem  ad  notabile  tempus  est  commoratus  (4).  In  hu- 
ius  causae  cognitione  testes  admittuntur  non  citati  ,  ab- 
sente  altera  parte ,  et  eorum  depositiones  non  publican- 
tur:  sufficit,  si  sint  iurati,  et  idonei.  Idonei  autem  dicun- 
tur  magis  consanguinei,  et  cives  ,  qui  praesumuntur  me- 
lius  informati,  quam  exteri.  Parum  vero  idonei  reputan- 


70  TITULUS    VI. 

tur  vagri  ,  et  milites  (5).  Testes  sunt  examinandi  ab  E- 
piscopo,  vel  ab  eius  Vicario  Generali ,  vel  a  persona  ad 
id  specialiter  delegata,  et  examen  fieri  debet  iuxta  Instruc- 
tionem  a  S.  Congregatione  Universalis  Inquisitionis  prae- 
scriptam,  et  a  Clemente  X  approbatam  (6). 

(l)  Potest  tamen  Parochus,  aut  alius  quicumque  idoneus  vir,  ab  Epi- 
scopo  specialiter  delegari  ad  recipiendum  examen  testium.  excepto  ta- 
men  casu  vagorum  ,  maxime  cum  dioecesis  late  pateat  ,  ne  testes  pro- 
pter  accessum  ad  Curiam  nimium  graventur.  Sed  testium  depositiones 
mittendae  sunt  ad  curiam,  a  qua  solum  attestatio  status  liberi  Episcopi 
vel  Curiae  sigillo  ,  et  legalitate  munita  emittenda  est.  —  (2)  In  hoc 
casu  attestatio  status  liberi  tunc  tantum  potest  concedi  ,  cum  nullitas 
matrimonii  fuerit  per  binas  sententias  conforrnes  declarata.  Unde  iudex 
in  secunda  sententia  nullitatis  solet  praecipere  ,  ut  partibus  attestatio 
status  liberi  concedatur.  —  (3)  Per  mortem  quidem  coniugis  matrimo- 
nium  solvitur;  sed  mors  debet  esse  certa,  et  sufficienter  probata.  Unde 
Clemens  III ,  definivit  uxores  non  posse  transire  ad  secundas  nuptias  , 
nisi  postquam  certum  nuncium  recipiant  de  morte  virorum.  Cap.  19,  de 
spons.  et  matr.  An  vero  sufficiat,  ut  hoc  certum  nuncium  constet  Pa- 
rocho  ,  vel  necesse  sit  ,  ut  constet  Ordinario  ,  disputant  Doctores.  Qui 
stant  pro  parocho  allegant  regulam  iuris:  Qui  certus  est,  certiorari  ul- 
terius  non  oportet.  Caput  31,  de  reg.  iur.  in  6.  Qui  vero  stant  pro 
Ordinario  allegant  fraudes,  quae  in  hac  re  saepe  contingunt,  quaeque 
melius  excluduntur  per  iudicium  Ordinarii  ,  quam  Parochi.  Nos  vero  , 
licet  arbitremur  ,  posse  sufficere  iudicium  Parochi ,  quando  agitur  de 
eadem  dioecesi,  aut  civitate,  et  certissime  agnoscitur  sequuta  mors,  pu- 
tamus  necessarium  esse  iudicium  Episcopi,  cum  circa  mortem,  aut  do- 
cumentum  mortis  potest  esse  aliquod  dubium ,  quod  per  Curiae  pro- 
cessum  sit  certiorandum,  et  cum  mors  evenit  in  alia  dioecesi ,  licet  id 
contigerit  in  viciniis,  et  agnoscatur  Parochi  illius  loci  mortis  attestatio, 
et  scriptura,  ut  declaravit  S.  Congregatio  anno  1757.  —  (4)  Cum  quis 
in  alia  dioecesi  ad  notabile  tempus  moram  traxit,  sive  quia  ex  ea  est 
oriundus  ,  sive  quia  in  illam  se  transtulit  ,  suspican  potest ,  matrimo- 
nium  in  ea  contraxisse  ;  et  ideo  status  liber  illius  dioecesis  requiritur, 
et  si  duas,  vel  plures  dioeceses  ita  incoluerit.  plures  status  liberi  sunt 
necessarii ;  excipe  nisi  commoratio  in  alia  dioecesi  contigerit  ab  innu- 
bili,  seu  ante  annos  pubertatis,  quia  cum  ea  in  aetate  non  potuerit  ma- 
trimonium  contrahere,  dicta  suspicio  cessat,  et  status  liber  non  est  ne- 
cessarius.  Si  vero  volens  contrahere  matrimonium  verus  sit  vagus,  qui 
nullibi  domicilium  fixit,  et  fldes  status  liberi  sit  impossibilis,  recurren- 
dum  est  ad  S.  Congregationem  Inquisitionis  cum  expositione  facti,  quae 
solet  Ordinario  rescribere  concedendo  facultatem  iuxta  casus  circum- 
stantias,  eidem  vago  deferendi  iuramentum  suppletorium,  quo  textetur. 
tactis  SS.  Evangeliis,  se  liberum  esse  ab  omni  matrimonii  vinculo.  Im- 
mo  nunc  talis  facultas  solet  a  S.  Congregatione  Ordinariis  petentibus 
concedi  ad  triennium  ,  quando  probationes  ad  demonstrandum  statum 
liberum  sunt  impossibiles.  At  cum  aliae    probationes    possibiles    sunt , 


DE    MATRIMONII    IMPEDIMENTIS.  ?1 

fieri  debent  iuxta  dispositionem  Tridentini  in  sess.  24 ,  c.  7  ,  de  ref . 
matr.;  quae  si  factae  sint ,  et  dubitetur  an  sint  concludentes  ,  maxime 
in  causa  mortis  alterius  coniugis ,  acta  S.  Congregationi  proponenda 
sunt,  et  eius  expectanda  resolutio  ;  quae  si  respondeat:  Satis  constare 
de  worte  ,  res  absoluta  est ;  sed  si  respondeat:  Augeantur  probationes  , 
crescit  diflicultas:  nihilominus  in  defectu  aliarum  probationum  exposita 
praecedenti  responsione,  potest  iterum  supplicari.  —  (5)  Hi  testes  pro- 
prie  matrimoniales  non  sunt,  et  ideo  non  subiiciuntur  rigorosis  testium 
matrimonialium  legibus  :  sed  interrogandi  sunt  per  iudicem  ad  instar 
testium  matrimonialium,  et  exquirendi  de  causa  scientiae,  ut  legitime, 
et  concludenter  deponant.  —  (6)  Haec  Instructio  diei  20  aug.  1670, 
refertur  a  Giraldo  ad  cap.  19,  de  spons.  et  matr.,  et  ab  aliis;  est  au- 
tem  tenoris  sequentis :  1°  Testis  moneatur  de  gravitate  iuramenti,  etc. 
2°  Interrogetur  de  nomine,  cognomine,  patria,  aetate,  exercitio,  et  ha- 
bitatione.  3°  Interrogetur  an  sit  civis,  vel  exterus,  et  quatenus  sit  ex- 
terus,  a  quanto  tempore  est  in  loco,  in  quo  testis  ipse  deponit.  40  Int. 
an  ad  examen  accesserit  sponte  ,  vel  requisitus :  si  dixerit  accessisse 
sponte  a  nemine  requisitus  ,  dimittatur ,  quia  praesumitur  mendax  ;  si 
vero  dixerit  accessisse  requisitus,  interrogetur  a  quo,  vel  a  quibus,  ubi, 
quando,  quomodo,  coram  quibus,  et  quoties  fuerit  requisitus,  et  an  sciat 
adesse  aliquod  impedimentiim  inter  contrahere  volentes.  5°  Int.  an  sibi 
pro  hoc  testimonio  ferendo  fuerit  aliquid  datum,  promissum,  remissum, 
vel  oblatum  a  contrahere  volentibus  ,  vel  ab  alio  ipsorum  nomine. 
6°  Int.  an  cognoscat  ipsos  contrahere  volente;  ,  et  a  quanto  tempore  , 
in  quo  loco,  qua  occasione,  vel  cuius  qualitatis,  et  conditionis  existant. 
Si  responderit  negative  ,  testis  dimittatur ;  si  vero  affirmative,  7°  Int. 
an  contrahere  volentes  sint  cives,  vel  exteri:  si  responderit  esse  exte- 
ros,  supersedeatur  in  licentia  contrahendi,  donec  per  litteras  Ordinarii 
ipsorum  contrahere  volentium  ,  doceatur  de  eorum  statu  libero,  de  eo 
tempore  ,  quo  permanserunt  in  sua  civitate ,  vel  dioecesi.  Ad  proban- 
dum  vero  eorumdem  contrahere  volentium  statum  liberum  pro  reliquo 
temporis  spatio,  scilicet  usque  ad  tempus,  quo  volunt  contrahere ,  ad- 
mittantur  testes  idonei  ,  qui  legitime  et  concludenter  deponant  statum 
liberum  contrahere  volentium,  et  reddant  sufficientem  rationem  causae 
eorum  scientiae ,  absque  eo  quod  teneantur  deferre  attestationes  Ordi- 
nariorum  locorum,  in  quibus  contrahere  volentes  moram  traxerunt.  Si 
vero  responderit ,  contrahere  volentes  esse  cives,  8°  Int.  sub  qua  pa- 
rochia  hactenus  contrahere  volentes  habit^runt ,  vel  habitent  de  prae- 
senti  :  item  an  testis  sciat,  aliquem  ex  praedictis  contrahere  volentibus 
quandoque  habuisse  uxorem  ,  vel  maritum.  Si  responderit  affirmative  , 
non  procedatur  ad  licentiam  ,  nisi  producantur  authenticae  ,  et  legales 
attestationes  vel  testes  fide  digni ,  et  verisimiliter  informati  de  obitu 
coniugis  defuncti.  Si  vero  testis  responderit,  non  habuisse  uxorem,  vel 
maritum,  90  Int.  de  causa  scientiae  ,  et  an  sit  possibile  ,  quod  aliquis 
ex  illis  habuerit  uxorem ,  vel  maritum  ,  et  quod  ipse  testis  nesciat.  Si 
responderit  affirmative ,  supersedeatur .  nisi  ex  aliis  testibus  probetur 
concludenter  non  habuisse  uxorem  ,  vel  maritum.  Si  vero  responderit 
negative,  lO°  Int.  de  causa  scientiae  ex  qua  deinde  iudex  colligere  po- 
terit,  an  testi  sit  habenda  iides.  Si  responderit  contrahere  volentes  ha- 


72  TITULUS    VI. 

buisse  uxorem  ,  vel  maritum ,  sed  esse  mortuos,  11°  Int.  de  loco  ,  et 
tempore,  quo  sunt  mortui,  et  quomodo  ipse  testis  sciat  fuisse  coniuges, 
et  nunc  esse  mortuos.  Et  si  respondeat,  mortuos  fuisse  in  aliquo  ho- 
spitali,  vel  vidisse  sepeliri  in  aliqua  Ecclesia,  vel  occasione  militiae  se- 
pultos  fuisse  a  militibus,  non  detur  licentia  contrahendi,  nisi  prius  re- 
cepto  testimonio  authentico  a  Rectore  hospitalis,  in  quo  praedicti  de- 
cesserunt,  vel  a  Rectore  Ecclesiae,  in  qua  humata  fuerunt  eorum  cada- 
vera,  vel,  si  fieri  potest,  a  Duce  illius  cohortis,  in  qua  descriptus  erat 
miles.  Si  tamen  huiusmodi  testimonia  haberi  non  possunt,  S.  Congre- 
gatio  non  intendit  excludere  alias  probationes,  quae  de  iure  communi 
possunt  admitti  ,  dummodo  sint  legitimae  ,  et  sufficientes.  12°  Int.  an 
post  mortem  dicti  coniugis  defuncti  aliquis  ex  praedictis  contrahere 
volentibus  transierit  ad  secunda  vota.  Si  respondeat  negative,  13°  Int. 
an  esse  possit,  quod  aliquis  ex  illis  transierit  ad  secunda  vota  absque 
eo  quod  ipse  testis  sciat.  Si  responderit  affirmative  ,  supersedeatur  in 
licentia  ,  donec  producantur  testes  ,  per  quos  negativa  coarctetur  con- 
cludenter;  si  vero  negative,  I40  Int.  de  causa  scientiae,  qua  perpensa, 
iudex  poterit  iudicare,  an  sit  concedenda  licentia,  vel  non.  Haec  in  cit. 
Instructione  continentur;  sed  tria  sunt  adhuc  notanda :  lm  Quod  pro- 
bationes  secundum  hanc  Instructionem  non  sunt  absolute  recipiendae  in 
casu  necessitatis  ,  et  in  matrimonio  contrahendo  in  articulo  mortis  ad 
medendum  malis.  Sed,  cessato  periculo,  vel  adepta  sanit.ate,  probatio- 
nes  iuxta  formam  Instructionis  fieri  debent,  antequam  sponsi  simul  con- 
veniant.  S.  Cong  S.  Offic,  in  Neapolitana  anno  1638.  Monacellus,  p.  l, 
t.  8,  for.  1,  et  in  alia  resolutione  anni  1757  Giraldus,  c.  loc.  2m  Quod 
in  multis  Curiis  praedicta  interrogatoria  in  praxi  restricta  fuere  ,  et 
quandoque  ,  ut  ferunt ,  de  consensu  S.  Congregationis.  Ventriglia  ,  de 
testib.  in  casus  matr.  annot.  3  ,  n.  50.  Sed  melius  erit  semper  Instru- 
ctionem  accurate  observare  ,  ut  polygamiae  mala  securius  vitentur. 
3m  Quod  examen  huiusmodi  fieri  debet  a  Vicario  ,  vel  eius  delegato  ; 
nam  notarius  Curiae  nequit  solus  illud  excipere,  ut  statuitur  in  ultima 
parte  citatae  Instructionis  a  nobis  brevitatis  causa  omissa,  et  firmat  alia 
epistola  S.  Congregationis  S.  Officii  13  iul.  1630.  Demum  formam 
huius  status  iiberi  exhibemus  in  alio  nostro  opere,  Tbeorica  et  Praxis 
Regiminis  Dioecesani,  n.   2jo,  ad  quod  lectorem  remittimus. 

364.  Ignoratio  elementorum  fidei,  statits  excommunicationis , 
et  lethalis  peecali  impedit  Matrimonium.  Nam  Matrimo- 
nium  inter  Christi  tideles  est  Sacramentum  ,  et  qui  my- 
steria  SS.  Trinitatis,  et  divinae  Incarnationis  ignorat,  non 
est  sacramenti  capax  (l).  Deinde  excommunicati  omni- 
bus  communibus  fidelium  bonis  privantur,  inter  quae  est 
Sacramentorum  participatio.  Demum  lethale  peccatum 
aufert  statum  gratiae,  qui  ad  Sacramenta  vivorum  reci- 
pienda  est  necessarius.  De  his  videndi  sunt  Theologi. 

(l)  Benedictus  XIV,   de  Synod.,  1.  8,  c.  14. 


DE    MATRIMONII    IMPEDIMENTIS.  73 

365.  Impedimenta  dirimentia  Matrimonio  alia  sunt 
constituta  a  iure  naturali ,  quod  afficit  omnes  gentes ,  et 
alia  sunt  constituta  a  lure  ecclesiastico,  quod  tantum  Chri- 
stianos  complectitur.  Ius  vero  civile  nequit  impedimenta 
statuere  Christianorum  Matrimonia  dirimentia'  (l)  :  nam 
Matrimonium  Christianorum  est  Sacramentum,  quo  spon- 
sis  divina  confertur  gratia,  et  inter  Christianos  ratio  con- 
tractus  a  Sacramenti  ratione  separari  non  potest  ;  atqui 
sola  Ecclesia  ,  ad  exclusionem  cuiuscumque  legis  civilis, 
potestatem  habet  circa  Sacramentum  ;  ergo  etiam  circa 
contractum  in  relatione  ad  Sacramentum  (2).  Haec  veri- 
tas  confirmatur  a  praxi,  et  consuetudine  Ecclesiae  a  sae- 
culo  quarto  hucusque  observata,  per  quam  Christianorum 
Matrimonium  habitum  semper  fuit  ut  validum,  aut  ut  ir- 
ritum,  prout  ferebant  Ecclesiae  leges.  Unde  Tridentinum 
eos  anathemate  damnat,  qui  dicerent,  Ecclesiam  non  po- 
tuisse  constituere  impedimenta  Matrimonium  dirimentia, 
aut  in  iisdem  constituendis  errasse  (3). 

Haec  impedimenta  dirimentia  quatuordecim  sunt,  quae 
continentur  in  hisce  versiculis  :  Error,  conditio,  votum,  co- 
gnatio,  crimen,  —  cultus  disparitas,  vis,  ordo,  ligamen ,  ho- 
nestas,  —  si  sis  affinis,  et  si  pater  esse  nequibis,  —  si  Pa- 
rochi,  aut  duplicis  desit  praesentia  testis,  —  raptave  sit  mu- 
lier,  nec  parti  reddita  tutae  (4). 

(l)  Quod  si  ius  civile  haec  impedimenta  statuat ,  qualiacumque  ea 
sint,  Ecclesia  minime  consulta  et  approbante,  perperam,  ac  nulliter  lata 
habentur,  et  matrimonia  cum  his  statutis  impedimentis  in  faciem  Eccle- 
siae  legitimo  modo  contracta  vera  ,  et  indissolubilia  matrimonia  sunt  , 
ut  rescripsit  S.  Congregatio  Episcopo  Brixiensi  anno  1804.  Ricther  ad 
sess  24,  de  ref.  matr.,  n.  119.  Neque  attribui  potest  civili  auctoritati 
alia  facultas  dirigendi  et  regendi  in  substantialibus,  et  moralibus  Chri- 
stianorum  matrimonia,  nisi  haec  auctoritas  per  hoc  ip^um  pagana  fiat, 
et  execrandos  Gentilium  mores  adoptet ,  ac  sanctum  matrimonium  in 
exitiosum  personarum  contubernium  convertat.  Unde  merito  damnata 
fuit  sequens  propositio  :  Ecclesia  non  habet  potestatem  impeditnenta  ma- 
trimonium  dirimentia  inducendi,  sed  ea  poiestas  civili  auctoritati  competit, 
a  qua  impedimenta  existeniia  tollenda  sunt.  Syllab  ,  prop.  68.  —  (2)  Hanc 
potestatem  habet  Ecclesia  iure  suo  nativo,  ex  eo  quod  a  Christo  insti- 
tuta  fuit  ad  sanctificandos  et  salvandos  homines  ,  et  eam  certo  cei  tius 
mutuata  non  est  a  potestate  civili,  quae  numquam  matrimonii  sanctifi- 
candi  potestatem  habuit.  Ideo  falsa  prima  fronte  apparet  sequens  da- 
mnata  propositio :  Ecdesia  sequioribus  saeculis  dirimentia  impedimenta  in- 


74  TITULUS    VI. 

ducere  coepit  ,  non  iure  proprio ,  sed  illo  iure  usa,  quod  a  civili  potestate 
mutuata  erat.  Syllab.,  prop.  69.  —  (3)  Sess.  24  ,  c.  3  et  4.  Zallinger  , 
de  spons.,  n.  29  et  seqq.  Isti  Tridentini  canones  sunt  vere  dogmatici  , 
et  eorum  definita  potestas  a  saeculari  auctoritate  provenire  prorsus  ne- 
quit ,  quae  fidei  dogma  dandi  omnino  impotens  est.  Quam  ob  causam 
iure  damnata  fuit  sequens  propositio:  Tridentini  canones,  qui  anathema- 
tis  censuram  illis  inferunt ,  qui  facultatem  impedimenta  dirimentia  indu- 
cendi  Ecclesiae  negare  audent,  vel  non  sunt  dogmatici,  vel  de  hac  muluata 
potestate  intelligendi  sunt.  Ibid.  prop.  70.  — (4)  Inter  haec  impedimenta 
quidam  adhuc  numerant  amentiam  et  furorem,  quae  a  nobis  omittenda 
videntur;  nam  per  ea  in  tantum  matrimonium  est  nullum.  in  quantum 
defuit  consensus,  de  quo  alibi  tractamus. 

366.  Nunc  de  singulis.  Error  in  Matrimonio  potest  du- 
plici  modo  contingere  ,  nempe  circa  personam  ,  et  circa 
personat  qualhates.  Error  circa  personam  nullum  omnino 
etiam  iure  naturae  reddit  Matrimonium ,  quod  consensu, 
et  libera  voluntate  perficitur,  cum  errantis  nullus  sit  con- 
sensus,  et  nulla  voluntas  (l).  Nec  refert,  an  error  cum, 
vel  sine  dolo  intervenerit,  an  fuerit  antecedens  ,  et  dans 
causam  contractui ,  vel  concomitans  ,  et  incidens  in  con- 
tractum  ;  appellatur  antecedens  ille  error ,  quo  cognito, 
quis  non  fuisset  Matrimonium  contracturus  ,  qui  proinde 
dicitur  dare  causam  contractui ;  appellatur  concomitans 
ille  ,  quo  cognito  ,  quis  adhuc  fuisset  Matrimonium  con- 
tracturus  ,  qui  proinde  dicitur  incidere  tantum  in  con- 
tractu  (2). 

Error  circa  personae  qualitates,  ut  circa  fortunam,  sa- 
nitatem,  nobilitatem,  et  integritatem.  etiamsi  ex  dolo  pro- 
veniat,  aut  sit  antecedens,  per  se  non  potest  Matrimonii 
firmitatem  impedire  :  nam  hae  qualitates  non  cadunt  in 
contractus  substantia;  sed  eiusdem  accidentalia,  et  extrin- 
secae  causae  sunt.  Praeterea,  si  ob  harum  qualitatum  er- 
rorem  nullum  fieret  Matrimonium,  multa  forent,  quae  in 
dedecus  coniugum  ,  prolis,  et  utriusque  reipublicae  ,  nu- 
tarent  Matrimonia ,  cum  multi  sint  coniuges  ,  qui  in  hu- 
iusmodi  vanos  erumpunt  gemitus  :  Si  scivissem,  non  com- 
traxissem  (3),  etc.  Diximus  errorem  circa  personae  qua- 
litates  per  se  non  posse  impedire  Matrimonii  firmitatem: 
nam  per  accidens  potest  quidem  impedire;  quod  contin- 
git  duobus  in  casibus:   1.°  si  qualitas,  in  qua  adest  error, 


DE    MATRIMONII    IMPEDIMENTIS.  75 

per  modum  conditionis  Matrimonio  apponatur ,  ut  si  di- 
cat  ur  ,  si  es  nobilis  te  accipio  in  uxoretn,  alias  non  ;  2.°  Si 
error  qualitatis  involvat  errorem  personae  :  quod  contin- 
git,  cum  qualitas  determinat  individuum,  ut  si  quis  velit 
ducere  primogenitam  Regis  et  haeredem  regni,  eique  of- 
feratur  secundo  genita  ,  in  quam  eius  non  fertur  con- 
sensus  (4). 

(l)  L.  8  et  9.  Cod.  de  iur.  et  fact.  ignor.  —  (2)  Ex  hoc  erroris  ca-* 
pite  ab  initio  fuit  nullum  matrimonium  Iacob  cum  Lia  filia  Labani  , 
dum  Iacob  putabat  se  ducere  sororem  eius  Rachelem,  pro  qua  septem 
serviverat  annis.  Gen.  c.  29.  —  (3)  Doctores  ad  tit.  18.  Decret.  lib.  4, 
ex  communi  ,  et  constanti  praxi,  et  S.  Cong.  Conc.  in  Frisingensi  7  et 
28  aug.  1745,  et  in  Romana  27  maii  1820.  Ricther,  cit.  loc,  n.  83  et 
seqq.  —  (4)  Pirhing  ,  de  spons.,  n.  163  ,  et  Zallinger  ,  eod.  tit.,  §  40 
et  seqq. 

367.  Conditio  dupliciter  sumitur  ,  scilicet  ,  pro  condi- 
tione  servili ,  et  pro  conditione  verbali.  Conditio  servilis, 
sive  servitus,  apud  Romanos  erat,  constitutio  Gentium,  qua 
homines  contra  naturam  dominio  alieno  subiiciebantur.  Qui 
sic  erant  servi  ,  sive  mancipia  Romanorum ,  iure  connu- 
biorum  carebant,  quorum  coniunctiones,  non  Matrimonia, 
sed  contubernia  dicebantur  (l).  Primitus  Ecclesia  horum 
servorum  Matrimonia  probavit,  quando  dominorum  aderat 
consensus ;  ac  deinde,  etiam  dominis  invitis,  admisit  Ma- 
trimonia  servorum  inter  se,  et  liberorum  cum  servis  ,  si 
illi  cum  istis  Matrimonium  scienter  contraherent  (2).  Nam 
si  liber  ignorans  alterius  conditionem  servilem  cum  ea 
Matrimonium  contraxisset,  Ecclesia  nullum  et  irritum  ha- 
bebat  Matrimonium  ,  quia  error  in  conditione  servili  as- 
similabatur  errori  circa  personam  (3).  Sed  nunc  Matri- 
monia  eorum  servorum,  qui  adscriptitii,  sive  glebae  addicti 
in  Germania,  aliisque  locis  inveniuntur,  absque  distinctione 
ab  Ecclesia  probantur,  et  valida  habentur  (4). 

(l)  L.  3.  Cod.  de  incest.  nupt.  —  (2)  Hoc  evidenter  patet  ex  re- 
sposo  Adriani  Papae  in  cap.  l,  de  coni.  serv.,  quod  sic  se  habet:  Sane 
iuxta  verbum  Apostoli,  sicut  in  Christo  Iesu  neque  liber,  neque  servus  est 
a  Sacramentis  Ecclesiae  removendus,  ita  nec  inter  servos  matrimonia  de- 
bent  nullatenus  prohiberi,  et  si,  contradicentibus  dominis  et  invitis,  contracta 
fuerint  ,  nulla  ratione  sunt  propter  hoc  dissolvenda.  Debita  tamen  et  con- 
sueta  servitia  non  minus  debent  propriis  dominis  exhiberi.  —  (3)  Cap.  4, 
et  tot.  tit.  de  coni.  servor.  —  (4)  Reiffenstuel,  de  coni.  servor.,  n.  5. 


76  TITULUS    VI. 

368.  Vtrbalis  conditio  est  inccrtus  futurus  eventus  con- 
ventioni  appositus ,  a  quo  ipsius  effectus  suspenditur ,  aut  re- 
solvitur.  Si  eventus  iam  in  hypothesi  contigerit,  sed  adhuc 
ignoretur,  conditionem  constituit  de  praeterito,  vel  de  prae- 
senti,  quae  vera  conditio  non  est :  nam  vel  existit  even- 
tus  ,  vel  non  :  in  primo  casu  conventio  fit  pura  ,  in  se- 
cundo  nulla.  Si  vero  eventus  adhuc  expectetur  ,  veram 
constituit  conditionem  de  futuro,  quae  differt  a  modo.  Mo- 
dus  enim  est  onus  ,  gravamen  ,  vel  pactum  conventioni 
adiectum,  quod  effectum  conventionis  non  suspendit,  sed, 
stante  conventione,  ad  eius  implementum  cogit.  Ubi  vero 
dubium  sit  ,  an  conventio  inita  sit  sub  modo  ,  vel  sub 
conditione,  interpretatio  a  mente,  et  a  verbis  contrahen- 
tium  desumenda  est :  nam  si  voluerint  prius  pacti  im- 
plementum,  quam  ratam  obligationem,  erit  conditio;  si  e 
converso,  erit  modus. 

Conditiones  dividuntur  in  possibiles  et  impossibilcs  ,  in 
potestativas  ,  casuales  et  mixtas ,  prout  eventus  possibilis, 
vel  impossibilis  ,  aut  ab  hominis  potestate  ,  vel  a  casu, 
vel  ab  utroque  pendet.  Insuper  impossibilis  conditio  est, 
vel  natura,  ut,  si  digito  coelum  tetigeris;  vel  legibus.  quando 
nempe  bonis  moribus,  aut  legibus  adversatur:  Nam  quae 
facta  laedunt  pietatem,  existimationem ,  verecundiam  nostram, 
et  ut  generaliter  dixerim ,  contra  bonos  mores  fiunt ,  nec  fa- 
cere  nos  posse  credendum  est  (l). 

(l)  L.    15,  ff.  de  cond.  instit. 

369.  Iam  vero  licet  sit  inauditum  inter  Christianos,  ac 
numquam  possit  absque  summa  necessitate  ,  et  cautione 
permitti  ,  quod  Matnmonium  sub  conditione  celebretur: 
nihilominus  si  id  eveniat  ,  ex  veriori  Doctorum  senten- 
tia ,  a  conditione  pendet.  Absolute  enim  non  repugnat 
conditio  Matrimonio  ,  sive  consideretur  ,  ut  contractus, 
sive  ut  Sacramentum:  nam  contractus  pure  ,  et  sub  con- 
ditione  fieri  possunt  ,  et  Sacramenta  sub  conditione  de 
praeterito,  vel  de  praesenti  quandoque  possunt  administrari, 
ut  supra  dictum  fuit  de  Baptismo  (l).  Quibus  praemissis, 
ad  sequentes  descendimus  conclusiones. 

Prima:  sponsalia  ,  et  Matrimonium  sub  conditione  de 


DE    MATRIMONII    IMPEDIMENTIS.  77 

praeterito,  vel  de  praesenti  contractum  ,  non  suspenditur 
quoad  substantiam,  quia  ipso  iure  aut  validum,  aut  nul- 
lum  est:  sed  suspenditur  quoad  usum,  donec  sufficienter 
constet ,  conditionem  fuisse  impletam  ,  quia  incertum  est 
ius  a  contractu  productum  (2). 

Secunda  :  sponsalia  sub  conditione  de  futuro  honesta 
et  possibili  contracta,  usque  ad  conditionis  eventum  ma- 
nent  omnino  in  suspenso  ,  ita  ut  nequeant  alia  sponsalia 
conditionata,  vel  pura  iterum  contrahi,  quia  qui  sic  pro- 
misit,  debet  eonditionis  eventum  expectare  ex  regula  iu- 
ris:  quod  semel  placuit  amplius  displicere  non  potest  (3).  Circa 
Matrimonium  vero  sub  eadem  conditione  celebratum  di- 
sputant  Doctores  ,  an  maneat  in  suspenso,  aut  fiat  irri- 
tum.  Quidam  dicunt  irritum,  quia  Matrimonium  est  actus 
legitimus  ;  sed  actus  legitimus  non  admittit  condition-.»m, 
neque  diem  (4) ;  quia  Matrimonium  requirit  consensum 
de  praesenti,  et  ideo  in  Iure  Canonico  nomine  sponsalium 
de  praesenti  significatur;  et  etiam  quia  Matrimonium  est 
Sacramentum ;  sed  Sacramenta  nequeunt  sub  conditione 
de  futuro  administrari.  Alii  vero  dicunt  validum,  et  usque 
ad  eventum  conditionis  suspensum,  ita  ut,  adveniente  con- 
ditione,  consensus  conditionatus  fiat  absolutus ,  et  Matri- 
monium  etiam  sine  novo  consensu  perficiatur.  Huius  sen- 
tentiae  rationes  erunt  ex  natura  contractus.  qui  tum-pure, 
tum  sub  conditione  potest  iniri  ,  et  ex  eo  quod  talem 
conditionem  non  improbent  Canonica  Instituta  (5) ;  immo 
et  ex  eo  quod  ita  dicitur  a  S.  Congregatione,  approbante 
S.  Pio  V  et  Ciemente  VIII  decisum  (6).  Hanc  postre- 
mam  sententiam  probabiliorem  censemus  :  nam  non  va- 
let  argumentum  de  actibus  legitimis  depromptum  a  Ro- 
manorum  legibus,  quae  in  hoc  non  sunt  a  Iure  Canonico 
probatae:  non  obstat  aliud  argumentum  circa  consensum 
de  praesenti,  qui  quidem  potest  esse,  vel  purus.  vel  con- 
ditionatus :  neque  demum  con.ct.udtt  exemplum  ab  aliis 
Sacramentis  deductum,  dum  Matrimonium  praeter  Sacra- 
mentum  continet  contractum  (7). 

Tertia:  sponsalia.  sub  conditione  impossibili  contracta, 
vitiantur ;  quia  pactum  rei  impossibilis  de  iure  .  vel  de 
facto  nullam  obligationem  inducit.  Et  revera    qui   simili- 


78  TITULUS    VI. 

ter  verbis  contrahit  animum  non  habet  contrahendi,  cum 
potius  ludere  ,  quam  contrahere  videatur  (8).  Matrimo- 
nium  vero  sub  eadem  conditione  celebratum  non  vitia- 
tur,  sed  subsistit ,  et  potius  vitiatur  ipsa  conditio  ,  quae 
pro  non  adiecta  habetur  (9).  Haec  exceptio  a  supradicta 
regula  in  favorem  Matrimonii  facta  in  Iure  Canonico  fuit, 
ut  in  iure  Romanorum  similis  exceptio  a  contraria  re- 
gula  generali  facta  fuerat  in  favorem  ultimarum  volun- 
tatum  (10),  quia  ut  morientes  in  condendis  supremis  ta- 
bulis,  ita  viventes  in  perpetuo  contrahendo  coniugio  er- 
rasse  praesumuntur  in  adiectione  conditionis  impossibilis, 
cum  praesumptio  capi  nequeat,  eos  in  re  tanti  momenti 
ludere  voluisse  (ll). 

Quarta  demum:  sponsalia  et  Matrimonium  contractum 
sub  conditione,  quae  Matrimonii  substantiae  et  bonis  ad- 
versatur  ,  est  irritum  ,  et  nullum  (12).  Tria  autem  sunt 
Matrimonii  bona,  nempe  :  bonum  prolis ,  Sacramenti,  et 
fidei  coniugalis.  Unde  si  dicatur :  Contraho  tecum  si  ge- 
nerationem  prolis  evites ;  vel  donec  inveniam  aliam  honore, 
et  facultatibus  ditiorem;  aut  si  pro  quaestu  adulterandam  te 
tradas :  matrimonialis  contractus  quantumcumque  sit  favora- 
bilis  caret  effectu  (13).  Nam  prima  ex  his  conditionibus 
evidenter  opponitur  bono  prolis,  secunda  bono  Sacramenti 
et  eiusdem  indissolubilitati,  et  tertia  bono  fidei  coniugalis 
sive  Matrimonii  unitati  (14). 

(l)  Hoc  patet  ex  tot.  tit.  de  cond.  appos.  in  despons.  —  (2)  Cardi- 
nalis  Soglia,  Inst.  iur.  priv  ,  §   167.   —  (3)  Cap.  21,  de  reg.  iur.  in  6. 

—  (4)  L.   77,  de  reg.  iur.   —  (5)  Cap.  5  ,  de  cond.  appos.  in  despons. 

—  (6)  Fagnanus  in  cit.  cap.,  n.  4  et  seqq.  —  (7)  De  conditione  ,  si 
pater  consenserit  ,  agit  S.  De  Ligorio  ,  1.  6,  n.  892,  et  seqq.  et  de  alia 
conditione,  si  Papa  dispensaverit,  agit  Zallinger,  de  spons.,  §  89  et  seqq. 
Sed  ex  novissimo  oraculo  sanctissimi  nostri  Pii  Papae  IX  ,  haec  con- 
ditio  tamquam  impossibilis  reputanda  est;  ideoque  sponsalia  de  futuro 
reddit  nulla.  —  (8)  Cap.  8,  de  pact  et  §  11.  Inst.  de  inut.  stipul.  — 
(9)  Cap.  7,  de  condit.  appos.  —  (10)  §  lO,  Inst.  de  haered.  instit.  — 
(ll)  Sed  cum  praesumptio  semper  cedere  debeat  veritati,  si  contrahens 
sub  conditione  impossi bili ,  ex.  gr.  Si  Caium  occideris ;  si  furtum  com- 
miseris ,  absolute  intendat  non  alio  modo  dare  consensum  ,  quam  pre  - 
cise  sub  expressa  conditione  .  ex  defectu  consensus  matrimonium  non 
subsisteret.  Card.  Soglia,  cit.  loc,  §  167.  —  (12)  Ratio  est ,  quia  qui 
sic  contrahit  ,  sibi  contradicit,  ac  vult  et  non  vult  matrimonium ,  dum 
excludit  aliquid,  quod  est  illi  essentiale  et  substantiale:  exclusa  etenim 


DE    MATRIMONII    IMPEDIMENTIS.  79 

aliqua  rei  essentiali  parte,  ipsa  res  destruitur,  et  perit.  —  (13)  Cap.  7, 
de  condit.  appos.  in  despon.  — (14)  Duo  hic  observanda  sunt.  lm  Quod 
hae  conditiones  ad  effectum  reddendi  nullum  matrimonium  debent  esse 
appositae  in  ipso  matrimonii  actu,  vel,  ut  dicunt,  in  continenti:  etenim, 
si  postea  apponantur,  nihil  efficiunt ;  et  si  ante  appositae  fuerint,  prae- 
sumuntur  revocatae  ,  quando  aliter  non  appareat  ex  ipso  matrimonii 
actu.  2m  Quod  non  solum  dictae  conditiones  expressae  in  citato  capite 
septimo ,  sed  et  aliae  similes  eumdem  producunt  effectum,  quales  sunt 
conditiones  de  non  transferendo  in  coniugem  dominium  corporis,  et  de 
dissolvendo  quoad  vinculum  ipsum  matrimonium  propter  adulterium. 
Conditio  de  non  transferendo  dominium  opponitur  manifeste  matrimonii 
substantiae  ,  dicente  D.  Paulo,  mulier  sui  corporis  potestatem  non  ha- 
bet,  sed  vir;  similiter  autem  et  vir  sui  corporis  potestatem  non  habet, 
sed  mulier,  l*  ad  Corinth.,  cap.  7;  et  ideo  matrimonium  sub  hac  con- 
ditione  contractum  est  nullum  ,  ut  definivit  S.  Concilii  Congregatio  in 
una  Ulyssiponen.  occident.  18  iul.  1724.  Ricther,  cit.  loc,  n.  88,  et  Be- 
nedictus  XIV,  de  Synod.,  1.  13  ,  c.  22,  n.  10.  Notandum  tamen  ,  quod 
id  intelligitur  de  conditione  ,  per  quam  ius  aufertur  ;  nam  si  ageretur 
de  intentione  non  utendi  ,  vel  salvo  iure  utendi  si  voluntas  supervene- 
rit,  matrimonium  subsisteret ,  quia  ,  ut  ait  Benedictus  XIV,  non  repu- 
gnat  substantiae  matrimonii  matrimonio  non  uti ,  sed  uti  non  posse. 
Conditio  vero  alia  de  solutione  matrimonii  propter  adulterium  ,  cum 
sit  resolutiva  matrimonii,  quod  de  sui  natura  est  indissolubile  ,  ipsum 
matrimonium  nullum  ,  et  irritum  reddit.  Propterea  irrita  sunt  matri- 
monia  Calvinistarum  ,  quae  sub  hac  conditione  ineuntur.  Accipio  te  in 
uxorem,  donec  in  tua  honestate,  et  puritate  permanseris,  vel  quamdiu  man- 
seris  in  honestate  coniugali ,  quod  indicat  ,  si  fidem  thori  servaveris ,  et 
adulterium  non  commiseris.  Hoc  tamen  verum  est,  quando  tales  inten- 
tiones  deductae  sunt  in  pactum,  vel  in  conditionem  in  ipso  matrimonio, 
et  non  aliter.  Unde  S.  Congregatio  ad  interrogationem  Episcopi  Bo- 
snensis:  An  sit  validum  matrimonium  contractum  inter  cathoiicam,  et  schis- 
maticum  haereticum  cum  intentione  foedandi ,  vel  solvendi  matrimonium  ? 
die  2  octobris  1860,  respondit :  Si  ista  sunt  deducta  in  pactum,  seu  cum 
ista  conditione  sint  contracta  matrimonia ,  sunt  nulla;  sin  aliter  sunt  va- 
hda.  Quare  si  quis  crederet  per  adulterium  solvi  matrimonium  quoad 
vinculum,  ut  censent  Graeci  schismatici,  et  cum  eo  errore  contraheret, 
matrimonium  foret  validum ,  modo  contrahens  intendat  inire  matrimo- 
nium  sicut  a  Christo  fuit  institutum,  et  erroneas  intentiones  in  pactum, 
et  conditionem  non  deducat.  Porro  in  hoc  casu  ,  ut  ait  Bened.  XIV, 
voluntas  contrahendi  iuxta  Christi  institutionem  privatum  illum  erro- 
rem  quodammodo  absorbet.  De  Synod.,  cit.  lib.  et  cap.,  n.  4  et  seqq. 

370.  Votum  est  tertium  impedimentum  Matrimonium 
dirimens.  Nomine  autem  voti  in  genere  intelligitur  pro- 
missio  deliberate  Deo  facta  de  aliquo.  meliori  bono  ,  uti  de 
castitate,  de  cuius  voto  hic  agimus  de  paupertate,  obe- 
dientia,  ieiunio,  precibus  ,  etc.  Praecipua  voti  divisio  est 


80  TITULUS    VII. 

in  simplex,  quod  sola  simplici  promissione  Deo  facta  per- 
ficitur,  et  solemne,  quod  perficitur  solemnitate  ab  Ecclesia 
praescripta.  ut  per  professionem  Religiosam,  perque  Sa- 
crorum  Ordinum  susceptionem  (l). 

Votum  simplex  castitatis  Matrimonium  tantum  impe- 
dit,  non  autem  dirimit ,  ut  supra  vidimus  (2).  Votum 
autem  solemne  in  vera  professione  Religiosa  emissum 
nedum  dirimit  Matrimonium  contrahendum ;  sed  solvit 
etiam  illud,  quod  fuit  prius  contractum,  dummodo  ratum 
tantum  sit  et  non  consummatum  ,  quia  per  professionem 
Religiosam  spirituale  initur  Matrimonium  corporali  repu- 
gnans,  quorum  primum  est  multo  secundo  excellentius  (3). 

(l)  Cap.  unic.  de  vot.  in  6,  ubi  Bonifacius  VIII  declarat,  illud  solum 

votum  dici  debere  solemne quod  solemni^atum  'fuerit  per  susceptionem 

sacri  Ordinis,  aut  per  professionem  expressam,  vel  tacitam  aUcui  de  Reli- 
gionibus  per  Sedem  Apostolicam  approbatis.  —  (2)  Sed  exceptio  fieri  de- 
bet  in  voto  simplici  castitatis  cum  aliis  duobus  paupertatis  et  obedien- 
tiae  coniuncto,  et  a  Religiosis  Societatis  Iesu  emisso,  quod  dirimit  ma- 
trimonium  contrahendum,  licet  ut  vera  professio  religiosa,  de  qua  infra, 
non  valeat  matrimonium  ratum  et  antea  contractum  dirimere.  Bul.  A- 
scendente  Domiuo  Gregorii  XIII.  —  (3)  Cit.  cap.  unic.  de  vot.  in  6,  et 
Trid.  sess.  24  ,  can.  6  et  9  ,  ubi  in  contrarium  asserentes  excommuni- 
catio  fertur  ,  quae  ex  Bul.  Apostolicae  Sedis  Pii  IX  est  reservata  Epi- 
scopis,  et  afficit  clericos  in  Sacris,  monachos,  et  moniales  professas,  ac 
contrahentes  cum  eis. 


81 


TITULUS  VII. 

DE    COGNATIONE,     AFFINITATE    ET    PUBLICA    HONESTATE 

Summariom:  371.  Quid  sit  cognatio  et  quotuplex  ?  —  372.  0_uid  adoptio  et  quotuplex  ?  — 
373.  In  quibus  casibus  ex  adoptione  oriatur  impedimentura  dirimens  ?  —  374.  In  quibus 
ex  cognatione  spirituali  ?  —375.  Quid  sit  cognatio  naturalis.  —  376.  Quid  stipes,  linea, 
et  quotuplex  ?  —  377.  Quid  gradus,  et  quomodo  gradus  computentur  ?  —  378.  Quando- 
nam  ex  iure  naturali  interdicatur  Matrimonium  inter  cognatos?  —  379.  Quae  sint  regulae 
huius  interdictionis  ex  iure  canonico  ?  —  380.  Quid  sit  affinitas  ,  et  quot  affinitatum  ge- 
nera?  —  381.  Inter  quos  ob  affinitatem  sit  interdictum  Matrimonium  ?  —  382.  Quae  sint 
huius  interdictionis  regulae  ?  —  383.  Quid  sit  publica  honestas  ?  —  384.  Usque  ad 
quemnam  gradum  interdicat  Matrimonium  ?  —  38  j.  An  subsistat  interdictura  ,  si  spon- 
salia  ex  iusta  causa  solvantur?  —  386.  An  oriatur  ex  Matrimonio  invalido?  —  387.  Quid 
sit  dicendum  de  casu,  quo  quis  pure  sponsalia  contrahat  cum  una,  et  deinde  Matrimonium 
cum  eius  sorore? 

371.  Haec  tria  impedimenta  Matrimonium  dirimentia 
ob  eorum  connexionem  ,  et  analogiam  simul  sunt  trac- 
tanda.  Cognatio  ,  generatim  inspecta  ,  est  quaedam  propin- 
quitas  ,  vel  attinentia  personarum  ,  qua  fit ,  ut  cognaii  co- 
gnatis  magis  quam  caeteris  sint  devincti.  At  haec  propin- 
quitas  vel  oritur  ob  respectum  naturalem.  vel  ob  respe- 
ctum  ecclesiasticum,  vel  ob  respectum  civilem;  ex  quo  de- 
scendit  cognationis  divisio  in  naturalem,  spiritualem,  et  le- 
galem,  a  qua  exordimur. 

372.  Cognatio  legalis  oritur  ex  adoptione ,  quae  ad  li- 
berorum  orbitatis  solatium  fuit  instituta  ,  ut  quis  posset 
habere  filios,  quos  non  genuerat ,  cuius  exempla  sunt  in 
S.  Scriptura;  nam  Iacob  adoptavit  Ephraim,  et  Manassem 
filios  Ioseph  (l),  et  filia  Pharaonis  adoptavit  Moysem  ex 
flumine  eductum  (2).  Leges  tamen  Romanorum  accura- 
tam  praescripserunt  adoptionis  formam ,  quam  leges  ec- 
clesiasticae  sunt  secutae  (3).  Adoptio  in  genere,  est  actus 
legitimus ,  quo  in  locum  filii ,  vel  nepotis  ,  assumitur  is ,  qui 
natura  talis  non  est;  et  dividitur  in  perfectam,  et  simplicem. 
Adoptio  perfecta,  quae  communiter  appellatur  Adrogalio 
tunc  fit,  cum  quis  adrogat  extraneum  sui  iuris  ,  nullius 
scilicet  patriae  potestati  subiectum,  qui  per  ipsam  adro- 

Inttit.   Canon.  Vol.   II.  6 


82  TITULUS    VII. 

gationem  in  adrogantis  potestatem  et  familiam  redigitur, 
in  qua  filiorum  legitimorum  et  naturalium  iura  nanci- 
scnur.  Adoptio  vero  simplex  tunc  flt,  cum  quis  adoptat 
extraneum  in  patria  sui  patris  potestate  constitutum,  qui 
in  adoptantis  potestatem  et  familiam  non  transit  (4). 

(l)  Gen.  c.  48.  —  (2)  Exod.  c.  2.  —  (3)  Can.  1  et  6  ,  c.  30.,  q.  3, 
et  cap.  unic.  de  cognat.  legal.  —  (4)  Benedictus  XIV,  De  Synod.,  1.  9, 
c.   IO,  n.  4. 

373«  Cum  Ecclesia  huius  impedimenti  normam  a  ci- 
vilibus  Romanorum  legibus  desumpserit,  nil  in  eo  mutavit; 
sed  sicut-olim  R^manorum  iure  paternitas,  fraternitas,  et 
affimtas  nuptias  dirime bat ,  sic  et  nunc  dirimit  Matrimo- 
nium.  Si  qua  igitur  ,  ait  Pontifex  ,  per  adoptionem  tibi 
soror  esse  coeperit,  quamdiu  durat  adoptio ,  inter  te ,  et 
ipsam  nuptiae  existere  non  possunt  (l).  Quare  per  adop- 
tionem  interdicitur  Matrimonium  :  1.°  Ratione  paternita- 
tis  inter  adoptantem,  et  adoptatum,  eiusque  descendentes 
in  sua  potestate  retentos.  §  I,  Inst.  de  nupt.  in  quo  rationem 
impedimenti  Imperator  assignat  in  eo,  quod  hae  personae 
inter  sese  parentum  instar,  et  liberorum  sunt.  2.0  Ratione 
fraternitatis  inter  adoptatam  ,  et  filios  legitimos  et  natu- 
rales  adoptantis  sub  sua  patria  potestate  constitutos ;  et 
vicissim  inter  adoptatum  ,  et  filias  adoptantis  ,  ut  supra; 
sed  hoc  casu,  sublata  per  emancipationem  adoptione,  au- 
fertur  quoque  impedimentum  ,  quia  quaesita  frat-  rnitas 
evanuit  (2).  3.0  Ratione  affimtatis,  de  qua  infra,  inter  a- 
doptantem  et  uxorem  adoptati,  et  versa  vice  inter  adop- 
tatum,  et  uxorem  adoptantis  (3). 

In  eo  pacifica  est  lurisprudentia  ecclesiastica,  quod  ex 
adoptiune  perfecta,  sive  adrogatione,  oriatur  in  casibus  as- 
signatis  impedimentum  cognationis  legalis  Matrim<»nium 
dinmens  ;  sed  an  idipsum  ex  adoptione  simplici  oriatur, 
controversia  est  mter  Doctores:  affirmant  Gonzales,  Reif- 
fenstuel  cum  Glossa  m  cit.  cap.  unic.  de  cognat.  legal.;  quia 
leges  praedictae  generaliter  loquuntur  de  adoptione,  et  id- 
circo  mdistinctae  sunt  intelligendae  tum  de  perfecta.  tum 
de  simplici  adoptione  :  negat  Innocentius,  Pirhing,  Engel; 
quia  in  adoptione  simplici    non  acquiritur  ab    adoptante 


DE    COGNATIONE,    AFFIN.    ET    PUBL.    HONEST.  83 

in  adoptatum  patria  potestas,  et  adoptatus  in  adoptantis 
familiam  non  transit  ,  quae  ab  iisdem  designantur  ut 
constituti  impedimenti  causae.  Hanc  controversiam  neque 
ipse  solvit  Benedictus  XIV ,  quam  ad  Iuris  civilis  trami- 
tes  disputandam  relinquit.  (4). 

(l)  Cit.  cap.  unic.  de  cognat.  legal.  et  Bened.  XIV,  cit.  loc.  —  (2)  L.  55, 
ff.  de  rit.  nupt.  —  (3)  L.  16,  ff.  eod.  Ex  his  quisque  potest  facile  dedu- 
cere,  nullum  esse  impedimentum  inter  adoptatum  et  illegitimos  adoptantis, 
quia  illegitimi  non  sunt  in  potestate  patris;  et  similiter  nullum  e?se  im- 
pedimentum  inter  adoptivos  eiusdem  adoptantis,  quia  nullibi  reperitur  in 
iure  statutum.  Gloss.  in  cit.  cap.  unic.  —  (4).  De  Syn.,  1.  cit.  Haec  ea- 
dem  controversia  difficilior  adhuc  evadit  sub  quarumdam  novarum  le- 
gum  civilium  regimine  ,  quae  adoptionis  formam  immutarunt.  Secun- 
dum  has  leges  adoptatus  quicumque  sit,  sive  sui,  sive  alieni  iuris,  non 
subiicitur  patriae  adoptantis  potestati ;  sed  manet  in  sua  naturali  fa- 
milia  in  eodem  statu,  in  quo  ante  adoptionem  erat :  nomen  tamen  pa- 
tris  adoptantis  assumit  ,  quod  familiae  suae  nomini  adiungit.  Ex  hoc 
videretur  concludendum,  post  adoptionem  duas  esse  distinctas  familias, 
adoptantis  scilicet,  et  adoptati.  Verum  obligatio  alimentorum  inter  eos- 
dem,  ut  inter  patrem  et  filium  ,  ab  iisdem  legibus  imponitur  :  ex  quo 
deducendum  videretur,  duas  familias  in  unam  confundi :  quod  ne  con- 
tingat,  Doctores  dicunt ,  obligationem  alimentorum  non  ratione  pater- 
nitatis,  sed  ratione  contractus  personalis  fuisse  inductam.  In  hoc  rerum 
statu,  si  supponamus  cum  ultima  citata  Doctorum  sententia,  ex  simplici 
adoptione  nullum  oriri  matrimonii  impedimentum  ,  sub  harum  legum 
regimine  nulla  foret  amplius  cognatio  legalis,  licet  quidam  vigeat  ad- 
huc  in  adoptione  parentelae  respectus.  In  eodem  sensu  quaestionem  re- 
solvit  Instructio  Card."  Archiepiscopi  Vindobonensis  pro  iudiciis  eccle 
stiasticis  Imperii  Austriaci,  Romae  a  quinque  sapientissimis  viris  sub- 
scripta  die  4  maii  1855  »  in  qua  in  tit.  1  ,  §  29 ,  ita  legimus  :  «  Ado- 
»  ptio  iuris  Austriaci  mtra  praefatos  terminos  matrimonium  dirimit  , 
»  quoties  adoptatus  paternae  adoptantis  potestati  subiicitur,  vel  in  eius- 
»  dem  domum  filiorum-familias  ad  instar  cohabitaturus  recipiatur.  Qu  d 
»  si  e.utem  neque  paternae  adoptantis  potestati  subiiciatur  ,  neque  in 
»  eiusdem  domum  cohabitaturus  recipiatur  adoptio  iuris  Austriaci  im- 
»  perfectae  aequiparanda  est,  et  nullum  matrimonii  impedimentum  in- 
>   volvit  ».   Anal.  Iur  Pont,  ser.  2,  pag.   25 18. 

374-  Cognatio  spiritualis  a  spirituali  adoptione  produ- 
citur,  per  quam  quis  filium  de  Sacro  rege.erationis  fonte, 
vel  de  Confirmationis  Sacramento  suscipiens  ,  ei  in  pa- 
trem  spiritualem  se  offert.  Cognatio  haec  pariter  praebet 
impedimentum  Matrimonium  dirimens :  nam  ut  ait  Ni- 
colaus  Papa:  si  inter  eos  non  contrahitur  Matrimonium,  quos 
adoptio  iungity  quanto   potius  a  carnali  oportet  inter  se    con- 


84  TITULUS    VII. 

tubernio  cessare  ,  quos  per  celeste  Sacramentum  regeneratio 
Sancti  Spiritus  vincit  (l).  Olim  hoc  impedimentum  late 
patebat :  sed  a  Concilio  Tridentino  (2)  ad  duos  sequen- 
tes  casus  contractum  fuit ,  nempe  prohibitum  est  Matri- 
monium  sub  nullitatis  poena:  l.°  inter  patrinos,  baptiza- 
tum  aut  confirmatum,  et  baptizati  aut  confirmati  patrem, 
ac  matrem;  2.°  inter  baptizantem  aut  confirmantem ,  ip- 
sum  baptizatum  aut  confirmatum,  et  baptizati  aut  confir- 
mati  patrem  et  matrem.  Quare  nec  patrini  inter  se  ali- 
quod  contrahunt  impedimentum,  nec  baptizantes  cum  pa- 
trinis.  Excipitur  tamen  pater  et  mater,  quando  propriam 
sobolem  baptizat  in  necessitate,  et  quando  ex  ignorantia 
cum  ea  munus  patrini  exercet  (3).  An  vero  excipiendus 
etiam  sit  patrinus  in  Baptismo  privato  controvertitur  in- 
ter  Doctores  :  quidam  enim  tenent ,  patrinum  in  Bapti- 
smo  privato  non  esse  excipiendum,  quia  contrahit  impe- 
dimentum ,  modo  in  ipso  Baptismo  privato  infantem  te- 
neat  non  mere  materialiter  ,  sed  cum  intentione  obeundi 
munus  patrini  (4)  ;  alii  vero  contrarium  sustinent  ,  quia 
Tridentinum  hoc  impedimentum  restrinxisse  videtur  ad 
eos  ,  qui  infantem  de  sacro  fonte  suscipiunt  (5)  ,  et  quia 
Tridentinorum  Patrum  intentio  erat  minuendi  multitudi- 
nem  prohibitionum,  ne  Matrimonia  nulliter  ex  ignorantia 
contraherentur,  ut   patet  ex  textu  citatae  definitionis  (6). 

(l)  Can.  1,  c.  30,  q.  3  Ita  etiam  ad  rem  sancivit  Imp.  Iustinianus  : 
«  Ea  persona  omni  modo  ad  nuptias  venire  prohibenda  est,  quam  ali- 
»  quis  a  sacrosancto  suscepit  Baptismate,  cum  nihil  aliud  sic  inducere 
»  potest  paternam  affectionem,  et  iustam  nuptiarum  prohibitionem,  quam 
»  huiuscemodi  nexus,  per  quem,  Deo  mediante,  animae  eorum  copula- 
»  tae  sunt  ».  L.  26,  cod.  de  nupt.  —  (2)  Sess.  24,  c.  2,  de  ref.  matr. 

—  (3)  Can.  1,  c.  30,  q,  l,  et  cap.  2,  de  cognat.  spirit.  Quidam  excu- 
sant  etiam  ab  impedimento  contrahendo  ipi>os  parentes,  licet  ex  malitia 
propriam  sobolem  baptizent ;  sed  Card.  Soglia  sustinet,  parentem  extra 
casum  necessitatis  baptizantem  hanc  cognationem  cum  altero  coniuge 
contrahere,  quae  saltem  usum  coniugii  impedit  quoadusque  dispensatio 
obtineatur.  Instit.  Iur.  priv.  §  181.  —  (4)  Zallinger,  de  cognat.,  §  14. 
(5)  Trid.  sess.  24,  c.   2,  de  ref.  matr.,  et  S.  De  Ligorio,  1.  6,  n.  149. 

—  (6)  Tria  adhuc  sunt  notanda.  Primum,  quod  si  contra  dispositionem 
Tridentini  plures  quam  duo  admittantur  ad  suscipiendum  de  sacro  fonte 
infantem  tamquam  patrini  a  parentibus  designati ,  et  a  Parocho  acce- 
ptati,  omnes  qui  tangunt  infantem,  dum  baptizatur,  cognationem  spiri- 
tualem  contrahunt ;  qui  vero  ultra  patrinos   designatos    tangunt    infan- 


DE    COGNATIONE,    AFFIN.    ET    PUBL.    IIONEST.  85 

tem.  dum  baptizatur,  in  cognationem  spiritualem  non  incurrunt.  Ita  de- 
finivit  S.  Congregatio  a  Fagnano  ,  et  a  Card.  Soglia  citata  ,  eod.  loc. 
Stcundum,  quod  si  electus  patrinus  Baptismo  assisteret  per  procurato- 
rem,  ex  probabiliori  et  pene  certa  sententia  non  procurator  ,  sed  ipse 
mandans  spiritualem  cognationem  contraheret  ,  quia  ex  regula  iuris  , 
qui  facit  per  alium  ,  perinde  est ,  ac  si  faciat  per  se  ipsum.  Cap.  72,  de 
reg.  iur.  in  6  ,  et  ita  ferunt  fuisse  a  S.  Congregatione  decisum.  Ter- 
tium,  quod  si  patrinus  designatus,  et  etiam  illicite  a  Parocho  accepta- 
tus,  non  sit  ipse  baptizatus  ,  impedimentum  cognationis  spiritualis  non 
contrahit.  Zallinger  ad  tit.  de  consang.  et  affin  §  149.  Et  idem  dicen- 
dum  de  patrino  Confirmationis,  si  prius  patrinus  non  fuerit  confirma- 
tus.  S.  Cong.  in  Licien.  13  iul.  1654.  Giraldus  ad  cap.  1  ,  de  secund. 
nupt. 

375.  Cognatio  naturalis  vocatur  quoque  consanguini- 
tas,  et  definitur :  propinquitas,  vel  attinentia  personarum  ex 
eodem  stipite  carnali  propagatione  descendentium  ,  quae  per 
lineas  diffimditur,  gradibusque  dimetilur.  Haec  propinquitas 
varios  producit  effectus  circa  nuptias,  circa  haereditates, 
et  successiones,  et  circa  iura  alia  tam  ecclesiastica,  quam 
civiiia.  Haec  attinentia  si  sit  ab  utroque  communi  parente, 
facit  fratres  germanos ;  si  a  solo  communi  patre  ob  di- 
versam  matrem,  facit  consanguineos;  et  si  sit  a  sola  com- 
muni  matre  ob  diversum  patrem  ,  fratres  uterinos  facit. 
Item  si  proveniat  ex  maribus,  facit  agnatos  ;  si  vero  ex 
foeminis,  facit  cognatos. 

376.  Stipes  est  persona,  a  qua  caeterae,  de  quarum  co- 
gnatione  quaeritur,  generatione  procedunt.  Hinc  si  quae- 
ratur  de  cognatione  inter  nepotem  ex  filio,  et  avum,  ipse 
avus  erit  stipes;  nam  ab  avo  pater  ,  a  patre  filius  et  a 
filio  nepos  procedit.  Si  vero  quaeratur  de  cogmatione  duo- 
rum  nepotum  ex  fratribus,  stipes  pariter  est  ipse  avus, 
seu  illa  persona  ,  a  qua  primam  communem  habent  ori- 
ginem.  Dicimus  primam  communem  ,  ut  excludatur  pro- 
avus  ,  qui  quidem  stipes  est ,  sed  remotus  et  non  proxi- 
mus,  qualis  hic  considerandus  est. 

Linea  est  series  personarum  ,  quae  ab  eodem  stipite 
generatione  descendunt,  quae  dividitur  in  rectam,  et  tran- 
sversam.  Recta  iterum  dividitur  in  ascendentalem,  quae  com- 
plectitur  patrem,  avum,  proavum,  et  abavum,  et  descenden- 
talem,  quae  filium,  nepotem,  pronepotem  ,  et  abnepotem 
complectitur.  Transversa,  quae  dicitur  quoque  collateralis, 


86  TITULUS    VII. 

sive  obliqua,  iterum  subdividitur  in  aequalem,  ut  linea  duo- 
rum  fratrum ,  aut  duorum  nepotum  ,  et  inaequalem  ut  li- 
nea  fratris  ex  uno  latere,  et  nepotis  ex  alio.  Hinc  patet, 
in  linea  transversali  aequali,  illos,  de  quorum  cognatione 
quaeritur,  aequalibus  gradibus  a  communi  stipite  distare; 
et  in  linea  transversa  inaequali  unum  magis,  et  alium  minus. 
377-  Gradus  denique  est  distantia  unius  personae  ab 
altera  in  eadem  linea  ,  sive  scala  consanguinitatis  ,  quae 
generationem  habet  tamquam  mensurae  unitatem.  Ius  Ca- 
nonicum  et  Civile  in  idem  omnino  collineant  in  deter- 
minando  consanguinitatis  stipite,  in  assignandis  lineis,  et 
in  computandis  gradibus  lineae  rectae  ascendentalis,  et  de- 
scendentalis.  Nam  Ius  Civile  regula  n  computationis  ita 
exibet  :  Quot  sunt  generaiiones  in  linea  rexta,  tot  sunt  gra- 
dus;  Ius  vero  Canonicum  regulam  cum  eadem  incidentem 
ita  tradit :  In  linea  recta,  quot  sunt  personae,  dempto  stipite. 
tot  sunt  gradus.  Ouapropter  utroque  iure  inter  avum,  et 
nepotem  tres  sunt  consanguinitatis  gradus,  quia  quatuor 
sunt  personae,  id  est  nepos,  filius,  pater,  et  avus;  et,  dempto 
stipite,  tres  remanent  personae,  ut  tres  sunt  generationes. 
Sed  in  computatione  lineae  transversalis  ,  Ius  Civile  a 
Iure  Canonico  multum  differt :  nam  Ius  Civile  iterum  re- 
gulam  suam  firmat,  quut  sunt  generationes  in  linea  tran- 
sversali  ,  tot  sunt  gradus ;  Ius  vero  Canonicum  ita  suam 
iterum  regulam  explicat ,  quot  sunt  personae  in  uno  la- 
tere  a  stipite  ad  aequalem,  vel  remotiorem,  dempto  sti- 
pite,  tot  sunt  gradus.  Hinc  Ius  civile  numerat  generatio- 
nes  ab  utroque  latere  descendentium  a  stipite;  et  Ius  Ca- 
nonicum  numerat  tantum  personas  ,  quae  in  uno  latere 
reperiuntur ,  et  si  linea  sit  inaequalis,  personas  numerat 
a  latere  remotioris.  Quare  ex  Iure  Civili  duo  fratres  sunt 
in  secundo,  duo  nepotes  in  quarto,  et  duo  pronepotes  in 
sexto  consanguinitatis  gradu;  dum  ex  Iure  Canonico  sunt 
in  primo  duo  fratres,  in  secundo  duo  nepotes,  et  in  ter- 
tio  duo  pronepotes.  Simihter  ex  Iure  civili  frater  et  soror 
relate  ad  filios  fratris,  vel  sororis,  est  in  tertio,  dum  ex 
Iure  Canonico  est  tantum  in  secundo  consanguinitatis 
gradu.  Haec  omnia  perspicua  fient,  si  studiosus  sibi  prae 
oculis  ponat  Arborem  Consanguinitatis  ,  quam  in  apposito 


DE    COGNATIONE,    AFFIN.    ET    PUBL.    HONEST.  87 

schemate  tradunt  Doctores  (l).  Sed  illud  omnino  retinen- 
dum  ,  quod  in  Matrimonio  graduum  computatio  ad  for- 
mam  Iuris  Canonici  est  facienda. 

(l)  Arbor  consanguinitatis  authentica  exhibetur  in  Decreto  Gratiani, 
can.  6  ,  c.  35  ,  q.  5  .  et  in  sexto  Decretalium  post  titulum  de  cognat. 
spirit.  cuius  cum  S.  De  Ligorio  ,  1.  6,  n.  1029  ,  quoddam  schema  hic 
tradimus : 

SCHEMA  CONSANGUINITATIS. 

4  Abavus,  Abavia. 
4  M.  Propatruus    et  M.  Proamita.     3  Proavus,  Proavia.     4M.  Proavunculus,  M.  Promatertera. 
3  M.  Patruus,  et  M.  Amita.  2  Avus,  Avia  3  M.  Avunculus,  M.  Matertera. 

2  Patruus.  Amita.  1  PATER,  MATER.  1  Avunculus,  Matertera. 

1  Frater.  f  Hypothe  1  Soror. 

2  Filii,  et  Filiae  Fratris.  1  Filius,   Filia  2  Filii.  et  Filiae  Sororis. 

3  Nepotes,  et  Neptes  ex  Fratre.       2  Nepos,  Neptis.  3  Nepotes,  et  Neptes  ex  Sorore. 

4  Pronepotes  et  Proneptes  ex  Fratre.  3  Pronepos,  Proneptis  4  Pronepotes,  et  Proneptes  ex  Sorore. 

4Abnepos,  Abneptis. 

Vocabulum  Hypoie,  hic  in  centro  expressum  indicat  personam,  ex.  gr. 
Titium,  vel  Titiam,  de  cuius  consanguinitate  quaeritur.  Sed  ad  hoc  com- 
plendum  schema  in  secunda  linea  ex  utraque  parte  adiungfendi  sunt 
eorum  filii.  qui  sunt  in  quarto  gradu  ;  in  tertia,  eorum  filii,  et  nepotes, 
quorum  primi  in  tertio,  et  secundi  in  quarto  sunt  consanguinitatis  gradu; 
et  demum  in  quarta  de  fratribus,  et  sororibus,  adiungendi  sunt  fratres, 
et  sorores  patrui,  et  amitae  ex  una  parte  et  consobrini,  ac  consobrinae 
ex  alia  parte  sororis,  qui  sunt  in  secundo  gradu,  et  insuper  eorum  filii, 
qui  sunt  in  tertio,  et  eorum  nepotes,  qui  sunt  in  quarto  consanguinitatis 
gradu.  Haec  omnia  facile  intelliguntur,  si  hoc  schema  cum  citata  consan- 
guinitatis  arbore  comparetur.  Caeterum  in  praxi  ad  dignoscendum,  an 
duo,  qui  volunt  inter  se  matrimonium  contrahere,  sint  consanguinei  in 
gradu  prohibito,  vel  non,  sufficit  animadvertere,  utrum  in  linea  ascen- 
dentali  habeant  aliquem  communem  stipitem  intra  quartum  gradum  vel 
non.  Si  enim  intra  hunc  gradum  communem  stipitem  non  habeant,  con- 
sanguinei  in  gradu  prohibito  non  sunt ;  si  vero  intra  hunc  gradum  com- 
munem  stipitem  habeant,  consanguinei  sunt  in  gradu  prohibito.  Paro- 
cho  ex.  gr.  se  sistunt  Titius,  et  Berta,  qui  volunt  inter  se  matrimonium 
contrahere.  Parochus  observat  ,  Titium  esse  filium  Pauli ,  Paulum  esse 
filium  Petri  ,  et  Petrum  filium  Andreae;  et  ex  alia  parte  Bertam  esse 
filiam  Mariae  ,  et  Mariam  esse  iiliam  Andreae  ,  qui  est  duarum  linea- 
rum  proximus  communis  stipes:  ergo  hi  sunt  in  secundo,  et  tertio  con- 
sanguinitatis  gradu;  ideoque  inter  eos  interdictum  est  matrimonium  , 
quod  patet  ex  sequenti  schemate : 

Andreas 


Petrus  Maria 

I  I 

Paulus  Berta 

I 
Titius. 


88  TITULUS    VII. 

378.  Iure  naturae  Matrimonium  absolute  interdicitur 
inter  ascendentes  et  descendentes  saltem  in  primo  grradu. 
Hoc  enim  Matrimonium  talem  ingerit  confusionem,  quae 
rationi  omnino  repugnat:  eadem  quidem  esse  nequit  filia, 
et  uxor  ;  idem  pater,  et  maritus;  alias  pater  foret  simul 
superior,  et  aequalis,  et  filia  vicissim  aequalis  simul  ,  et 
subdita.  Insuper  natura,  hominique  inditus  sensus  ab  his 
abhorret  nuptiis  ,  quae  ,  ut  historiae  gentium  testantur  > 
continuo  turpes,  et  nefandae  habitae  sunt.  Consensus  hic 
universalis  universaiem  debet  habere  causam,  quae  nul- 
libi,  nisi  in  iure  naturali  invenitur.  Inter  fratres  autem  et 
sorores  verius  est  ,  Matrimonmm  iure  naturae  adhuc  pro- 
hiberi,  tum  quia  id  dictat  lex  pudoris,  tum  quia  id  suadet 
bonum  familiae,  ne  convictus  quotidianus  foedos  conglu- 
ctinet  affectus.  Haec  tamen  prohibitio  iuris  naturalis  in 
absoluta  necessitate  debet  cessare,  et  in  filiis  Adam  non 
fuit. 

Iure  Gentium  et  positivo  ad  remotiores  gradus  protra 
cta  est  Matrimonii  inter  agnatos,  et  cognatos  interdictio, 
ut  evitarentur  offensae  pudoris  ex  coniunctorum  familia- 
ritate  timendae,  quae  frequentiores  essent ,  si  huiusmodi 
foedi  amores  possent  Matrimonio  cohonestari,  ut  per  hoc 
seminarium  charitatis,  id  est  per  Matrimonium,  sicut  ap- 
pellatur  a  S.  Augustino,  longe  per  orbem  sancti  diffun- 
derentur  piarum  foeminarum  mores,  et  demum  iuxta  ef- 
fatum  Poetae,  ut  ex  sanguine  mixto  texeretur  alternis  ex 
gentibus  una  propago. 

379.  Vera  Iuris  Canonici  sanctio  .  qua  cognationis  na- 
turalis  dirimens  impedimentum  statuitur,  eiusque  gradus 
determinantur  ,  his  tribus  regulis  continetur  :  la  in  linea 
recta  inter  descendentes  ,  et  ascendentes  Matrimonium 
prohibitum  est  in  infinitum,  unde,  ut  Doctores,  aiunt,  si 
Adam  viveret,  non  posset  uxorem  ducere  (l);  2a  in  linea 
transversa,  Matrimonium  inter  collaterales  est  prohibitum 
usque  ad  quartum  gradum  inclusive;  3*  si  linea  transversa 
sit  inaequalis,  quoto  gradu  remotior  distat  a  stipite,  eo- 
dem  contrahentes  distant  inter  se  :  unde  si  unus  sit  in 
quarto  consanguinitatis  gradu  ,  et  alius  in  quinto  ,  non 
existit  amplius  inter  eos  dirimens  impedimentum  (2).  Sed 


DE    COGNATIONE,    AFFIN.    ET    PUBL.    HONEST.  89 

in  dictis  casibus  impedimentum  aequaliter  adest  ,  sive 
ex  licita,  sive  ex  illicita  generatione  consanguinitas  pro- 
cedat. 

(l)  Nicolaus  I  ad  consulta  Bulgarorum  ,  cap.  39,  haec  habet  :  Inter 
personas ,  quae  parentum  ,  liberorumque  locum  inter  se  obtinent ,  nuptiae 
contrahi  non  possunt,  veiuti  inter  patrem  el  filiam,  vel  avum  ,  et  neptem, 
et  usque  in  infinitum.  —  (l)  Cap.  8  et  9,  de  consang. 

380.  Secunda  huius  tituli  pars  respicit  affinitatem,  quae 
dicitur  propinquitas  ,  vel  attinentia  personarum  ex  sexuum 
coniunctione  perfecta  ,  sive  in  Matrimonio,  sive  extra  Matri- 
monium,  proveniens.  Dicimus  perfecta,  quia  si  copula  per- 
fecta  non  adsit,  neque  affinitas  oritur.  Hinc  Matrimonium 
tantum  ratum  hoc  dirimens  impedimentum  non  producit. 
Per  similem  profecto  coniunctionem  vir  intra  fines  co- 
gnationis  mulieris,  et  mulier  intra  fines  cognationis  viri 
comprehenditur  ,  ex  quo  ortum  esse  videtur  vocabulum 
affinitas.  Propterea  consanguinei  uxoris  viro,  et  viri  con- 
sanguinei  uxori  affines  fiunt :  ac  vir,  et  uxor  proprie  in- 
ter  se  affines  non  sunt;  sed  affinitatis  principium,  et  quasi 
stipitem  exhibent  (l).  Affinitas  tria  olim  erant  genera  (2); 
at  nunc  ex  sola  affinitate  primi  generis,  quam  hic  descrip- 
simus  ,  oritur  dirimens  Matrimonii  impedimentum  (3), 
quod  est  perpetuum. 

(l)  Gloss  ad  arbor.  consang.  can.  6  .  c.  35  ,  q.  5«  Hinc  nullum  est 
impedimentum  inter  virum  et  mulierem,  quando  inter  eos  prius  copula 
perfecta  habita  fuit.  —  (2)  Haec  genera  clare  explicantur  in  sequenti 
exemplo  :  si  frater  tuus  Paulus  ducat  uxorem  Maeviam  ,  Maevia  tibi 
affinis  est  affinitate  primi  generis;  si,  mortuo  fratre  tuo,  Maevia  nubat 
Titio,  Titius  affinis  tibi  est  affinitate  secundi  generis  ,  si  mortua  Mae- 
via  ,  Titius  ducat  Caiam  ,  Caia  affinis  tibi  est  affinitate  tertii  generis. 
—  (3)  Cap.  8,  de  consang. 

381.  Hinc  ob  affinitatem  prohibitum  est  Matrimonium 
inter  mulierem  cognitam,  et  consanguineos  viri ,  et  inter 
virum  ,  et  consanguineos  mulieris  (l).  Sed  cum  affinitas 
proprias  non  habeat  lineas,  atque  gradus.  eos  a  consan- 
guinitate  mutuatur,  unde  oritur  regula  :  Qua  in  linea ,  et 
quoto  gradu  quis  est  consanguineus  viro  ,  eadem  linea  ,  et 
gradu  est  affinis  eius  uxori ;  et  vice  versa  :  Qua  in    linea, 


QO  TITULUS    VII. 

et  quoto  gradu  quis  est  consanguineus  uxori ,  eadem  linea, 
et  gradu  est  affinis  eius  viro  (2).  Sed  consanguinei  viri, 
et  uxoris  inter  se  affines  non  sunt  ,  quia  affinitas  affini- 
tatem  non  parit  (3). 

(l)  Hoc  habet  locum  etiamsi  mulier  cogrrta  fuerit  invita  ,  vel  per 
vim:  non  enim  in  hoc  casu  attenditur  ad  personarum  voluntatem  ,  sed 
ad  factum  coniunctionis.  Cap.  6  ,  de  eo  qui  cognovit.  etc.  —  (2)  Pro- 
pterea  si  ponamus  ,  carnaliter  coniunctos  habere  consanguineos  ascen- 
dentes,  collaterales,  et  descendentes,  aderit  linea  ascendentalis,  collate- 
ralis,  et  descendentalis,  et  simul  aderunt  gradus  consanguinitatis.  Unde 
si  Petrus  coniungatur  Mariae  ,  ut  in  sequenti  schemate,  Petrus  erit  af- 
finis  Annae  matri  Mariae  in  primo  gradu  lineae  ascendentalis  ,  Iuliae 
vero  sorori  Mariae  in  eodem  primo  gradu  lineae  collateralis,  et  Caiae 
filiae  Mariae  iterum  in  primo  gradu  lineae  descendentalis.  Et  idem  di- 
cendum  de  Maria,  quae  affinis  erit  Iosepho,  Ioanni,  et  Lucio.  Sed  Lu- 
cius  non  fit  per  hoc  affinis  Caiae,  et  sic  dicatur  de  aliis.  Si  hoc  schema 
extendatur  ad  alios  consanguinitatis  gradus  usque  ad  quartum  inclu- 
sive,  ut  in  schemate  consanguinitatis,  manifeste  apparebit  ,  quo  gradu, 
et  qua  linea  affines  sint  coniuncti.  Arbor  affinitatis  authentica  exhibe- 
tur  a  sexto  Decretnlium  de  consang.  et  affin.  Nos  hoc  adducimus  bre- 
vius  affinitatis  schema  : 

Ioseph  Anna 


Ioannes         Petrus  Maria  Iulia 

I  I 

Lucius  Caia 

—  (3)  Propterea  duo  fratres  ex  una  parte  cum  duabus  sororibus  ex 
altera,  quemadmodum  pater  et  filius  unius  familiae  cum  matre  et  filia 
alterius  familiae  non  vetantur  matrimonium  contrahere,  et  idem  dicatur 
de  casibus  similibus.  Cap.  5,  de  consang.  et  affin.,  et  Zallinger,  cognat., 
§   I43   et  seqq. 

382.  Superest  ut  videamus  quousque  inter  affines  Ma- 
trimonium  interdicatur.  Et  l.°  ut  in  consanguinitate,  "sic 
in  affinitate  in  linea  recta  ascendentium  et  descendentium 
Matrimonii  prohibitio  est  perpetua.  Inter  ascendentes  affi- 
nes  comprehenduntur,  socer,  socrus,  vitricus,  noverca,  etc; 
inter  descendentes  vero,  gener,  nurus,  privignus,  privigna, 
etc.  2.°  In  linea  transversa,  ut  in  consanguinitate,  sic  in 
affinitate  Matrimonium  interdicitur  usque  ad  quartum  gra- 
dum  inclusive.  Quare  cum  nemo  possit  ob  consanguini- 
tatem  uxorem  ducere  sibi  intra  quartum  gradum  consan- 


DE    C0GNATI0NE,    AFFIN.    ET    PUBL.    HONEST.  Cjl 

guineam,  ita  nemo  potest  ob  affinitatem  uxorem  ducere 
aliquam  intra  quartum  gradum  consanguineam  prioris  uxo- 
ris  suae.  Hoc  obtinet  dumtaxat  in  coniunctione  legitima: 
nam  si  affinitas  ex  coniunctione  illicita  procedat,  Matri- 
monii  prohibitio  extenditur  tantum  ad  secundum  gradum 
inclusive  (l). 

(l)  Trid.  sess.  24,  c.  4,  de  ref.  matr.  Haec  quae  exposuimus  respi- 
ciunt  affinitatem  praecedentem  matrimonium,  quae  cum  praebeat  impe- 
dimentum  dirimens ,  ipsum  matrimonium  reddit  nullum.  Si  vero ,  ma- 
trimonio  iam  contracto,  maritus  cognoscat  consanguineam  uxoris  suae 
in  primo  ,  aut  secundo  gradu  ,  vel  uxor  copulam  habeat  cum  consan- 
guineo  mariti  in  iisdem  gradibus,  dici  quidem  potest,  aflinitatem  oriri; 
sed  haec  affinitas  non  dirimit  matrimonium  iam  valide  contractum. 
Cap.  6  ,  de  eo  qui  cognov.  etc  Nihilominus  haec  scelera  eum  habent 
effectum,  ut  incestuosus  vel  adulter  coniux  non  possit  petere  debitum 
coniugale,  licet  coniugi  innocenti  reddere  teneatur.  Cap.  I,  eod. 

383.  Tertia  huius  tituli  pars  respicit  publicam  hone- 
statem  ,  sive  iustitiam  publicae  honestatis  ,  quae  dicitur, 
propinquitas,  sive  attinentia  personarum  ex  solis  sponsalibus 
de  futuro,  vel  etiam  ex  Matrimonio  tantum  rato  proveniens. 
Publica  honestas  quoddam  est  affinitatis  simulacrum  ,  ac 
proinde  a  iure  civili  quasi  affinitas  nuncupatur.  Affinitas 
etenim  oritur  ex  coniunctione  corporum  ;  publica  autem 
honestas  ex  coniunctione  animorum,  quae  in  sponsalibus 
de  praesenti,  et  de  futuro  contingit.  Porro  ut  pudori,  et 
aequitati  repugnare  visum  est,  quempiam  consanguineam 
illius  mulieris  ducere,  quam  cognoverat;  sic  honestati,  et 
iustitiae  repugnare  videtur,  quempiam  consanguineam  mu- 
lieris  ducere ,  cui  fidem  per  sponsalia  de  futuro  ,  vel  de 
praesenti  inviolabilem  dedit. 

384.  Hoc  publicae  honestatis  impedimentum  ita  iure 
novissimo  viget,  nimirum :  1.°  Si  oriatur  ex  sponsalibus 
de  futuro  comprehendit  tantum  primum  gradum:  idcirco 
qui  valida  cum  aliqua  contraxit  sponsalia  de  futuro  ne- 
quit  amplius  ob  exortam  publicam  honestatem  cum  eius 
matre,  filia,  aut  sorore  Matrimonium  inire  (l);  sed  cum 
aliis  remotioribus  eius  consanguineis  non  prohibetur.  Di- 
ximus  qui  valida  contraxit  sponsalia;  nam  ex  sponsalibus 
nullis,  aut  invalidis  nullum  producitur   publicae  honesta- 


Q2  TITULUS    VII. 

tis  impedimentum  (2).  2.°  Si  oriatur  ex  Matrimonio  rato 
extenditur  usque  ad  quartum  gradum  inclusive,  ut  defi- 
nivit  S.  Pius  V  (3) ,  qui  declaravit  Concilii  Tridentini 
decretum  in  sponsalibus  tantum  de  futuro  habere  locum, 
et  ad  sponsalia  de  praesenti  non  extendi,  in  quibus  man- 
dat,  ut  observetur  ius  antiquum,  per  quod  publicae  ho- 
nestatis  impedimentum  ex  rato  Matrimonio  proveniens 
usque  ad  quartum  inclusive  gradum  extendatur  (4). 

(l)  Quidam  docent  ex  sponsalibus  occultis  non  oriri  in  foro  conscien- 
tiae  publicae  honestatis  impedimentum,  et  ad  hoc  confirmandum  addu- 
cunt  praxim  Datariae  Apostolicae,  quae  non  admittit  impedimentum  ex 
sponsalibus  clam  celebratis.  Benedictus  XIV.  Inst.  87,  n.  7;  et  addu- 
cunt  ita  fuisse  statutum  a  novo  Rituali  Parisiensi ,  pag  348.  Lequeux 
in  Man.  comp.  Iur.  Can.,  n.  848.  Sed  sententia  probabilior  ea  esse  vi- 
detur,  quae  communiter  a  Doctoribus  defenditur,  iuxta  quam  etiam  ex 
sponsalibus  occultis  ,  et  clam  celebratis  impedimentum  publicae  hone- 
statis  oritur.  Ratio  est,  quia  Bonifacius  VIII  decrevit,  tale  impedimen- 
tum  oriri  indistincte  ex  omnibus  puris  ,  certis  ,  et  validis  sponsalibus. 
Cap.  1,  de  spons.  in  6;  et  quia  maiori  Poenitentiario  data  fuit  a  Papa 
potestas  in  sponsalibus  occultis  dispensandi ;  quam  sententiam  videtur 
amplecti  idem  Benedictus  in  cit.  Inst.  —  (2)  Trid.  sess.  24  ,  c.  3  ,  de 
ref.  matr.,  ubi  haec  leguntur:  lustiiiae  publicae  honestatis  impedimentum, 
ubi  sponsalia  quacumque  ratione  valida  non  erunt,  Sancta  Synodus  pror- 
sus  tollit ;  ubi  autem  valida  fuerint,  primum  gradum  non  excedant :  quo- 
niam  in  ulterioribus  gradibus  iam  non  potest  huiusmodi  prohibitio  absque 
dispendio  observari.  Consequenter  publica  honestas  non  oritur  ex  spon- 
salibus  cum  persona  incerta  ;  ex  sponsalibus  conditionatis  ante  condi- 
tionis  adventum  ;  ex  sponsalibus  alicui  impedimento  dirimenti  obnoxiis, 
et  ex  sponsalibus  nullis  ex  defectu  consensus.  Sed  cum  ex  sponsalibus 
validis  publica  honestas  orta  est ,  impedimentum  est  perpetuum  ,  licet 
sponsalia  mutuo  consensu,  vel  alia  ratione  solvantur.  Hoc  tamen  impe- 
dimentum  non  agit  retro  ,  ut  dicunt  Doctores  ;  iieoque  qui  prius  con- 
traxit  sponsalia  cum  una,  et  postea  cum  alia  eius  consanguinea,  debet 
prima  sponsalia  observare  ,  quae  non  impediuntur  propter  factum  se- 
quentium  sponsalium.  Cap.  unic.  de  spons.  in  6.  Contrarium  tamen  ob- 
servatur  in  aflinitate:  nam  qui  post  sponsalia  de  futuro  cum  una,  car- 
naliter  cognoscit  eius  consanguineam  in  primo,  vel  secundo  gradu,  non 
potest  amplius  matrimonium  inire  cum  desponsata  ,  quia  aflinitas  sub- 
orta  agit  retro  ,  et  priora  sponsalia  rescindit.  Cap.  8  et  9  ,  de  eo  qui 
cognov.  etc.  —  (3)  Bul.  Ad  Roman.  —  (4)  Can.  14  et  15,  c.  27,  q.  2, 
et  cap.  8  ,  de  spons.,  ubi  sancitur  ,  ut  nullus  consanguineorum  ,  id  est 
intra  quartum  gradum,  queat  sibi  spoosam  copulare  alterius. 

385.  Dubitari  potest  in  ordine  ad  primum ,  an  spon- 
salibus  dissolutis  per  mortem  alterutrius  desponsati,  aut  per 


DE    COGNATIONE,    AFFIN.    ET    PUBL.    HONEST.  93 

mutuum  consensum,  aut  per  aliam  iustam  causam  ,  pu- 
blieae  honestatis  impedimentum  adhuc  subsistat?  Sed  re- 
solutio  affirmaiiva  probatur  a  decisione  S.  Congregatio- 
nis  6  lulii  l658  a  pluribus  Doctoribus  citata,  et  ab  Ale- 
xandro  VII  confirmata,  qui,  hac  mediante  confirmatione, 
merito  Canonistarum  disputationes  amputavit.  NaYn  cum 
impedimentum  ex  validis  sponsalibus  iam  sit  ortum,  non 
potest  amplius  humano  facto,  aut  desponsatorum  volun- 
tate,  aut  etiam  ordinaria  iudicis  auctoritate  auferri  (l). 

(l)  Ricther  affert  aliam  resolutionem  similem  ,    ad  sess.  24,  de  ref. 
matr.,  n.  104. 

386.  Dubitari  potest  in  ordine  ad  secundum  ,  an  ex 
Matrimonio  invalido  oriatur  publicae  honestatis  impedi- 
mentum,  et  usque  ad  quartum  gradum  vigeat  ?  Sed  re- 
spondemus,  affirmativam  esse  certam;  licet  enim  ex  spon- 
salibus  de  futuro  ex  quacumque  causa  invalidis  per  su- 
pracitatum  Tridentini  decretum  non  oriatur  impedimen- 
tum;  aliter  tamen  est  de  invalido  Matrimonio  sentien- 
dum :  nam  S.  Pius  V  (l)  idem  decretum  restringit  ad 
sponsalia  de  futuro,  et  declarat  in  Matrimonio  observan- 
dum  esse  ius  antiquum  ;  atqui  ex  iure  antiquo  ex  Ma- 
trimonio  etiam  nullo  oriebatur  publicae  honestatis  impe- 
dimentum  ,  modo  nullum  non  esset  ex  defectu  consen- 
sus  (2):  ergo  ex  nullo  Matrimonio  oritur  publicae  ho- 
nestatis  impedimentum,  modo  nullum  non  sit  ex  defectu 
consensus  ,  ut  si  esset  contractum  per  errorem  ,  aut  per 
metum,  quo  quidem  casu  nullum  producit  impedimentum. 
Ratio  autem  huius  exceptionis  ea  esse  videtur.  quia  qui 
non  consentit  ,  nihil  agit,  dum  qui  consentit  in  vetitum, 
male  agit  (3).  Idcirco  si  matrimonium  volitum  ob  con- 
sanguinitatem  ,  affinitatem  ,  vel  aliud  impedimentum  ,  et 
etiam  ob  clandestinitatem  nullum  sit.  adhuc  publicae  ho- 
nestatis  impedimentum  parit.  Certum  proinde  videtur, 
Matrimonia  illa,  quae  ad  formam  Codicis  civilis  Franco- 
rum,  et  aliarum  nationum  absque  Parochi  praesentia  co- 
ram  ministro  civili  contrahuntur,  publicam  gignere  hone- 
statem.  quae  usque  ad  quartum  gradum  extendatur  (4). 
(Add.  Edit.)  Inter  Catholicos  diu  et  varie  disputatum  fue- 


94  TITULUS    VII. 

rat  de  natura  et  effectibus  illius  actus,  quem  vocant  ma- 
trimonium  civile  ;  ac  praesertim  ,  an  in  sensu  Ecclesiae 
vim  haberet  sponsalium  ,  vel  considerari  posset  uti  ma- 
trimonium  clandestinum  nullum  ,  in  iis  locis  in  quibus 
Concilii  Tridentini  lex  viget:  atque  ideo  an,  et  usque  ad 
quem  gradum  induceret  impedimentum  iustitiae  publicae 
honestatis.  Cum  theologi  et  canonistae  in  diversas  abi- 
rent  sententias  ,  nec  quid  prouti  certum  tenendum  satis 
constaret,  dubium  Apostolicae  Sedi  propositum  fuit ,  An 
actus  qui  vulgo  audit  matrimonium  civile,  pariat  impedimen- 
tum  iustitiae  publicae  honestatis?  Eius  resolutio  demandata 
est  S.  Congregationi  Concilii  ,  quae  trium  Consultorum 
votis  exquisitis,  et  audito  discursu  R.mi  P.  D.  Secretarii, 
atque  omnibus  cribratis  diligenterque  perpensis  ,  in  ple- 
nariis  S.  Congregationis  comitiis ,  die  13  Martii  1879, 
ipsa  S.  Congregatio  respondit :  Negative  :  et  consulendum 
Sanctissimo,  ut  id  declarare  et  statuere  dignetur.  Et  Sancti- 
tas  Sua  resolutionem  approbavit  et  confirmavit  die  17 
eiusdem  mensis  ac  iussit  fieri  decretum. 

Ex  hac  resolutione  colligitur:  i.°  Actum,  quem  vulgo 
appellant  matrimonium  civile,  licet  ab  Ecclesia  toleratum 
tanquam  caeremoniam  mere  civilem  ,  qua  catholici  ,  vel 
iam  matrimonio  religioso  legitime  coniuncti,  vel  mox  co- 
niungendi,  propriae  et  prolis  utilitati  consulere  student, 
tamen  prouti  iacet  et  communiter  accipitur  ,  cuicumque 
effectui  ecclesiastico  gignendo  imparem  esse;  tum  ob  de- 
fectum  iurisdictionis  in  ferente  legem ,  tum  ob  drfectum 
intentionis  in  contrahentibus  ,  quos  cum  catholici  sint, 
catholice  agere  praesumendum  est.  2.°  Hinc  dictam  cae- 
remoniam  in  se  perspectam,  nisi  adiuncta  in  casibus  par- 
ticularibus  contrarium  suadeant ,  considerari  non  posse 
neque  uti  sponsalia  neque  uti  matrimonium  clandestinum 
in  sensu  Ecclesiae  ;  ideoque  opinionem  eorum  ,  qui  vel 
utisponsalia  vel  uti  matrimonium  clandestinum,  nulla  facta 
distinctione,  valere  contendunt,  omnino  esse  explodendam. 
3.0  Varias  theologorum  et  canonistarum  opiniones  circa  ma- 
trimonium  cland^stinum,  quatenus  inducat  vel  non  impedi- 
mentum  iustitiae  publicae  honestatis,ineodem  statu  manere 
ac  erant  ante  huiusmodi  S.  Congregationis    resolutionem. 


DE    COGNATIONE,    AFFIN.    ET    PUBL.    HONEST.  95 

(l)  Cit.  Bul.  Ad  Romanum.  —  (2)  Cap.    unic.    de    spons.    in    6.    — 

(3)  Circa  hoc  tamen  notandum  ,  quod  matrimonia  impuberum  ,  quae 
nulla  sunt  ob  defectum  aetatis  et  etiam  pleni  consensus,  valent  tamquam 
sponsalia  de  futuro  ;  ac  proinde  ex  his  oritur  publicae  honestatis  im- 
pedimentum  ad  primum  gradum.  Haec  est  exceptio  tum  a  sponsalibus 
nullis,  quae,  ut  diximus,  non  afferunt  impedimentum  publicae  honesta- 
tis,  tum  a  matrimonio  ob  defectum  consensus  ,  in  quo,  ut  hic  dicimus 
publica  honestas  non  oritur ,  quia  in  hoc  casu  sic  lex  ecclesiastica  di- 
sponit.  Cap.   14  ,  de  spons.  impub.,  et  cap.  unic,    §  2  ,  eod.    in   6.    — 

(4)  S.  De  Ligorio,  1.  6,  n.    1064,  et  Lequeux,  de  Matr.,  n.  843. 

387.  Sed  quid  dicendum,  si  quis  pura  sponsalia  de  fu- 
turo  contrahat  cum  Titia  ,  et  deinde  cum  Caia  eius  so- 
rore  Matrimonium  ?  Respondemus ;  hoc  Matrimonium, 
ob  impedimentum  publicae  honestatis  ab  antecedentibus 
sponsalibus  ortum,  esse  nullum.  At  contrahens  inutiliter 
cum  Caia  post  Matrimonium  cum  ipsa  attentatum  po- 
test  adhuc  uxorem  ducere  Titiam  prius  sibi  desponsatam, 
circa  quam  publicae  honestatis  impedimentum  ortum  ex 
facto  Matrimonii  cum  Caia  nullum  habet  effectum,  licet 
omnes  alias  Titiae  consanguineas  usque  ad  quartum  gra- 
dum  afficiat  (l).  Diximus  pura  sponsalia ,  qui  si  condi- 
tionata  forent  ante  eventum  conditionis  staret  Matrimo- 
nium  cum  Caia  contractum  ,  quia  ex  conditionatis  spon- 
salibus  publicae  honestatis  impedimentum,  nisi  adimpleta 
conditione,  non  oritur  (2). 

(l)  Ratio  est,  quia  impedimentum  publicae  honestatis  non  agitretro> 
ut  iam  notavimus  ,  sed  hic  supponimus  nullam  intercessisse  copulam  , 
alias  locum  haberet  affinitas.  —  (2)  Cit.  cap.  unic.  de  spons.  in  6. 


96 


TITULUS  VIII. 

DE    IMPEDIMENTO    CRIMINIS ,    VIS  ,    METUS    ET    RAPTUS. 

Summarium:  388.  Quae  sint  crimina  afferentia  impedimentum  dirimens  ?  —  389.  Quid  sit  vis 
et  metus  ?  —  390.  Quandonam  vis  et  metus  idem  impedimentum  afferat  ?  —  391.  Quid 
sit  raptus,  et  quotuplex?  —  392.  Quandonam  raptus  violentiae  afferat  impedimentum  diri- 
mens?  —  393.  An  idem  impedimentum  oriatur  ex  raptu  seductionis  ?  —  394.  An  oriatur 
quando  mulier  rapit  virum. 

388.  Haec  impedimenta  Matrimonium  dirimentia  ex 
dolo  malo  procedunt ;  ideoque  simul  tractantur.  Crimen 
producens  impedimentum  est  duplex,  nimirum:  adulterium, 
et  homicidium ;  quae  tripliciter  possunt  componi  ,  nimi- 
rum :  vel  est  solum  adulterium,  vel  solum  homicidium, 
vel  adulterium  et  homicidium  simul.  Ex  solo  adulterio 
a  partibus  commisso  ,  quae  veri  Matrimonii  existentiam 
non  ignorabant,  oritur  impedimentum,  si  adulteri,  primo 
vivente  coniuge,  inter  se  Matrimonium  attentaverint  (l), 
vel  de  contrahendo  Matrimonio  post  mortem  coniugis 
sibi  veram  dederint  fidem  (2).  Hinc  reus  adulterii  post 
suae  coniugis  mortem  non  potest  ducere  sui  criminis 
complicem,  cum  qua,  sua  vivente  coniuge,  sponsalia  con- 
traxit  de  futuro  ,  vel  de  praesenti  contrahere  attentavit. 
Sed  si  horum  alterum  deficiat  ,  et  si  solum  adulterium 
sine  promissione,  aut  attentato  Matrimonio  ;  vel  promis- 
sio  futuri  Matrimonii  ,  aut  Matrimonii  attentatio  sine  a- 
dulterio,  nullum  suboritur  impedimentum  (3). 

Ex  solo  homicidio  commisso  in  complicis  coniuge  o- 
ritur  impedimentum  ,  si  ipsi  complices  coniugi  innocenti 
eo  fine  mortem  intulerint  ,  ut  possent  inter  se  Matrimo- 
nium  contrahere  :  nam  non  potest  quis  illam  habere  in  u~ 
xorem  cuius  maritum  occidit  machinatione  ipsius  mulieris  (4). 
Quare  si  una  tantum  pars  absque  alterius  machinatione 
mortis  causa  fuerit  ,  vel  ambae  quidem  partes  mortem 
inferre  attentaverint  ,  quae  tamen  sequuta  non  sit ,  nul- 
lum  est  criminis  impedimentum  (5). 

Ex  adulterio,  et  homicidio  simul,  oritur  impedimentum, 


DE    IMPEDIM.    CRIMINIS,    VIS,    METUS    ET    RAPTUS.  gj 

si  adulter  vel  adultera  in  vitam  coniugis  innocentis  cum 
intentione  contrahendi  Matrimonium  cum  ipso  complice 
ita  conspiraverit ,  ut  per  suas  insidias  illius  mors  sequa- 
tur  (6).  Quare  ubi  homicidium  coniunctum  sit  cum  a- 
dulterio  ,  non  est  necessaria  ad  impedimentum  contra- 
hendum  utriusque  complicis  machinatio  in  mortem  ,  uti 
est  necessaria,  si  de  solo  a^atur  homicidio  :  sed  sufficit 
insidiarum  molitio  ex  parte  unius,  qui  pravum  adulterii 
crimen  pravam  supplet  occidendi  intentionem.  De  cae- 
tero  ex  communi  Doctorum  sententia  dictae  poenae  con- 
trahuntur  etiam  in  casu,  quo  coniuges  per  divortii  sen- 
tentiam  quoad  thorum  et  habitationem  vivant  separati, 
vel  eorum  Matrimonium  tantum  ratum  sit ;  et  ab  illis 
ipsis,  qui  ignorant  his  criminibus  Matrimonii  impedimen- 
tum  esse  affixum  (7).  (Add.  Edit.)  —  Dictas  poenas  con- 
trahi  etiam  ab  illis  qui  ignorant  his  criminibus  matrimo- 
nii  impedimentum  esse  affixum  ,  est  quidem  sententia 
communior,  at  minime  communis:  nam  oppositam  tenent 
Navarrus  in  Man  cap.  22.  n.  46,  Leander  a  Murcia  disq. 
in  1.2  S.  Th.  libr.  2  d.  4,  Paludanus  Fernand.  Maior 
apud  Scmalzgrueber  IV.  7.  58,  Pikler  IV.  7.  decis.  130, 
Krimer  ad  Decret  IV.  VII.  1011,  Ballerini  ad  Gury  II. 
788,  et  novissime  Eminentiss.  D'Annibale  qui  in  Summula 
T.  M.  p.  3,  n.  332  ait:  «  Et  quia  hoc  impedimentum  et 
poena  est ,  qua  est  poena  ,  cum  sit  extraordinaria ,  pro- 
babilius  est ,  ignorantiam  impedimenti  ab  impedimento 
excusare:  quod  alii  negant:  communius  quidem,  sed  prin- 
cipiis  nec  certis  nec  evidentibus.  » 

(l)  Cap.  2  et  4,  de  eo  qui  duxit,  etc.  —  (2)  Can.  4,  c.  31,  q.  l;et 
Arg.  cap.  6,  de  eo  qui  duxit ,  etc.  —  (3)  Cap.  6  et  7,  de  eo  qui  du- 
xit,  etc.  —  (4)  Ita  legitur  in  rubr.  cap.  1,  de  conv.  infid.  et  idem  pro- 
batur  in  can.  5,  c.  31,  q.  1.  —  (5)  Cit.  cap.  1,  et  can.  5.  —  (6)  Arg. 
cit.  cap.  l  ,  et  cap.  3  et  6,  de  eo  qui  duxit ,  etc.  —  (7)  Zallinger  ad 
tit.  de  eo  qui  duxit,  etc,  §   113. 

389.  Vis  et  metus  aliud  est  impedimentum  Matrimo- 
nium  dirimens.  Vis  hic  significat  externam  coactionem; 
et  definitur,  alicuius  externae  causae  impetus,  qui  propulsari 
non  potest.  Vis  proprie  non  cadit  in  actibus  elicitis,  sive 
internis,  qui  mente  perficiuntur  :    quia  mens  a  causa  ex- 

Instit.   Canon.  Vol.  II.  7 


q8  titulus  viii. 

terna  absolute  cogi  nequit  ad  hoc  ,  vel  illud  volendum; 
et  consequenter  non  potest  habere  locum  in  interno  Ma- 
trimonii  consensu  ;  sed  potest  incuti  in  actibus  impera- 
tis,  sive  externis  ,  qui  externo  sensuum  ministerio  perfi- 
ciuntur,  ut  in  accessu  ad  Matrimonium,  et  in  manifesta- 
tione  consensus.  Verum  quoties  id  fiat  ,  in  Matrimonium 
influit,  non  prout  continet  vim ,  quae  consensus  substan- 
tiam  non  attingit  ,  sed  prout  gignit  metum.  Sufficit  pro 
inde  de  metu  disserere  ,  licet  vis  et  coactio  a  sacris  Ca- 
nonibus,  et  a  Doctoribus,  ut  dirimens  impedimentum  no- 
minetur.  Metus  definitur,  praesentis,  vel  futuri  periculi  causa 
mentis  trepidatio  ,  qua  quis  impellitur  ad  agendum  ,  quod 
nollet  (l).  Cum  Matrimonium  liberrimum  esse  debeat,  si 
metu  meatur.  ipso  iure  nullum  et  irntum  est;  quia  Ma- 
tnmonium  plena  debet  securitate  gaudere ,  ne  per  timorem 
dicat  sibi  placere  quod  odit,  et  sequatur  exitus,  qui  de  invi- 
tis  solct  nuptiis  provenire  (2).  (Add.  Edit.)  —  Cosci  de 
sep.  th.  1.  1,  cap.  8,  n.  98  ait :  «  Ad  irritandum  matri- 
monium  quod  significat  coniunctionem  Christi  cum  Ec- 
clesia,  quae  fundatur  in  amore  libero  ac  voluntario,  non 
in  coactione,  satis  est  minor  metus  quam  in  caeteris  con- 
tractibus  ,  propter  maximam  voluntatis  libertatem  quae 
in  illo  desideratur.   » 

(l)  Celeberrima  fuit  inter  veteres  philosophos  quaestio  ,  an  metus 
extingueret,  vel  tantum  minueret  voluntarium.  Qui  stabant  pro  extin- 
ctione  aiebant,  nihil  tam  contrarium  esse  consensui,  quam  vim  et  me- 
tum.  L.  116  ,  ff  de  reg.  lur.  Qui  vero  stabant  pro  sola  imminutione  , 
aiebant,  coactam  voluntatem  semper  esse  voluntatem,  /.  21,  ff  quod  me~ 
tus  caus,  etc.  Sed  ius  civile  Romanorum,  et  Canonicum  contr-Tias  com- 
posuit  sententias  hoc  adhibito  temperamento  ,  ut  procedat  prima  ,  ubi 
liberrimus  requiritur  consensus,  et  secunda  ubi  requiritur  tantum  liber, 
ut  eruitur  ex  conspirantibus  Utriusque  Iuris  dispositionibus.  Tit.  ff. 
quod  metus  caus.  etc,  et  Tit.  X,  de  his,  quae  vi,  metusve  caus.,  etc.  Li- 
th  r  autem  consensus  generaliter  sufficit  in  contractibus ,  aliisque  acti- 
bus,  qui  proinde,  si  metu  fiant,  non  sunt  irriti  ipso  iure;  sed  sunt  per 
iudicem  irritandi,  vel  rescindendi,  ut  probatur  ex  citatis  titulis.  Liber- 
rimus  vero  consensus  requiritur  in  matrimonio,  et  in  aliis  casibus  a  Do- 
ctoribus  citatis  :  unde  matrimonium  metu  initum,  non  irritandum  ,  sed 
ipso  iure  irritum  est.  —  (Add  Edit.)  Schmalzgrueber,  libr.  4,  tit.  1., 
§  304  ait:  «  Ratio  quae  matrimonia  metu  gravi  iniuste  incusso  extorta, 
irrita  a  iure  sint,  est  quia  cum  matrimonia  coacta  infelices  soleant  exi- 
tus  habere,  expediebat  ut  illa  essent  plene  libera,  ita  ut  quis  non  pos- 


DE    IMPEDIM.    CRIMINIS,    VIS,    METUS    ET    RAPTUS.  CQ 

sit  ad  ea  per  iniuriam  cogi :  cogi  autem  ad  ea  quis  posset  per  iniu- 
riam,  si  metu  tali  contracta  forent  valida  :  quia  semel  valide  contracta, 
amplius  rescindi  nequeunt ;  et  hinc  dispar  est  ratio  matrimonii  et  alio- 
rum  contractuum  ;  nam  isti  auctoritate  iudicis  rescindi  possunt;  conse- 
quenter  necesse  fuit  ut  metus  gravis  matrimonium  irritet  ».  —  (2)  Cap. 
14,  1$,  el  28,  de  spons.  Hoc  ipsum  ex  veriori  Doctorum  sententia  ad 
ipsa  sponsalia  de  futuro  extenditur  ,  ita  ut  haec  sponsalia  metu  inita 
nullam  afferant  obligationem  ,  nullumque  publicae  honestatis  impedi- 
mentum.  ZaUinger,  de  spons.,  §  46. 

3QO.  Ut  autem  ratione  metus  nullum  fiat  Matrimonium 
ex  communi  Doctorum  sententia  sequentes  debent  con- 
currere  conditiones.  l.°  Metus  debet  esse  gravis  ,  cuius- 
modi  est  metus  mortis  ,  mutilationis  ,  diuturni  carceris, 
exilii,  amissionis  maioris  partis  bonorum,  iniustae  excom- 
municationis  ,  aut  alterius  gravis  mali  ,  quod  prudenter 
imminens  timetur  (l).  Unde  metus  levis  non  sufficit ,  qui 
tunc  contingit  ,  cum  leve  malum  prudenter  ,  aut  impru- 
denter  etiam  grave  timetur :  metus  enim  levis  in  iure 
metus  non  est.  Neque  sufficit  metus  reverentialis  ,  qui  a 
reverentia  procedit  patri,  matri .  tutori ,  aut  alteri  supe- 
riori  debita,  cui  quis  veretur  resistere,  ubi  absque  minis, 
alioque  malo  sola  sit  reverentiae  ratio.  2.°  Debet  esse  i- 
niuste  incussus  (2)  :  quare  si  iuste  incussus  sit  ,  ex.  gr. 
a  iudice  minitante  excommunicationem  stupratori ,  aut  a 
defloratae  patre  minitante  accusationem  iniqui  filiae  ag- 
gressoris  ,  valet  Matrimonium  ita  contractum  ,  quia  me- 
tum  effecit  culpa  ,  et  qui  sic  cogitur  non  ab  alio ,  sed  a 
sua  culpa,  vel  a  se  ipso  cogitur  (3).  3.0  Debet  esse  in- 
cussus  ad  finem  obtinendi  Matrimonii  :  nam  aliter  me- 
tum  inferens  in  culpa  non  foret  circa  Matrimonium. 
Proinde  si  debitor  a  creditore  in  carcerem  detrusus  ad 
poenam  evitandam  filiam  creditoris  ducat,  hoc  Matrimo- 
nium  valet  (4).  Duo  adhuc  hic  notanda  sunt :  l.m  quod 
iudex  ex  personarum,  et  facti  circumstantiis  iudicare  de- 
bet  ,  an  metus  talis  sit  ,  ut  in  contrahendo  Matrimonio 
liberum  consensum  impedierit  ,  vel  non  (5) ;  2.m  quod 
Matrimonium  metus  causa  nullum  ,  per  novum  liberum 
consensum,  aut  per  spontaneam  sponsorum  cohabitatio- 
nem  firmatur  (6).  (Add.  Edit.)  —  Post  Tridentinum,  ma- 
trimonium  metu  gravi  contractum  non  convalidatur  etiam 


100  TITULUS    VIII. 

purgato  metu  per  cohabitationem  et  per  copulam  car- 
nalem;  sed  necesse  est  iterum  contrahere  coram  parocho 
et  testibus  iuxta  formam  praescriptam  in  cap.  1,  sess.  24 
de  Reform.  matrim.  eiusdem  Conciiii  ,  si  publicum  sit 
impedimentum.  «  Ratio  est,  ait  Barbosa  in  Vot.  decis. 
Lib.  2,  vot.  17,  n.  178,  quia  omnis  forma  et  solemnitas 
quae  debet  intervenire  in  actu  ut  \  aleat .  debet  quoque 
intervenire  in  ratificatione,  nec  potest  d^servire  solemni- 
tas  per  prius  sequuta,  quia  illa  debet  concurrere  de  tem- 
pore  actus,  nec  potest  ab  ea  separari.   » 

(l)  Dicimus  prudenter  ad  indicandum  metum  cadentem  in  virum  con- 
stantem,  qui  non  movetur,  nisi  ex  gravi  et  rationabili  causa.  Ideo  ina- 
nis  apprehensio  de  eo,  qui  non  potest ,  aut  non  vult  propter  honesta- 
tem  ,  et  affectum  metum  inferre  ,  matrimonio  non  officit.  Similiter  qui 
potest  minitanti  resistere,  vel  mali  occasionem  vitare,  non  dicitur  pru- 
denter  metum  pati.  —  (2)  Dicimus  incussus  ad  indicandam  causam  ex- 
ternam,  quae  metum  ingerit :  nam  si  a  causa  interna  procederet,  velut 
a  timore  damnationis  aeternae  ,  vel  a  timore  mortis  ob  morbum  ,  pe- 
stem,  naufragium,  matrimonium  non  inficeret.  Idem  dicendum  ,  si  qua 
femina,  ut  hostium,  vel  grassatorum  manus  evaderet,  suo  liberatori  nu- 
beret,  quia  his  in  casibus  nemo  metu  proprie  cogitur  ;  sed  eligit  ma- 
trimonium  tamquam  medium  ad  vitandum  damnationis,  mortis,  vel  ca- 
ptivitatis  periculum.  —  (3)  Sed  hic  notandum ,  quod  aliter  res  se  ha- 
beret ,  si  iudex  absolute  cogeret  stupratorem  ad  contrahendum  matri- 
monium  ,  aut  pater  actu  aggressori  filiae  suae  mortem  vellet  inferre  , 
de  quo  est  casus  in  cit.  cap.  15,  de  spons.;  nam  sic  metus  foret  iniuste 
incussus.  Habet  enim  iudex  facultatem  adigendi  stupratorem  ad  du- 
cendam  vel  dotandam  ,  non  vero  simpliciter  ad  ducendam  defloratam 
in  uxorem.  Et  similiter  pater  ius  habet  ad  persequendam  in  iudicio 
iniuriam  filiae  suae  irrogatam,  non  vero  ad  occidendum.  Quare  matri- 
monium  contractum  per  huiusmodi  metum  iniuste  incussum  foret  nul- 
lum.  —  (4)  Item  firmum  erit  matrimonium ,  si  quis  in  aliqua  civitate 
obsidione  circumdatus  ad  evitanda  expugnationis  mala  filiam  ducat  ob- 
sidentis  ,  quia  hic  metus  ad  matrimonium  ineundum  non  tendit.  Card. 
Soglia,  Inst.  ius.  priv.,  §  iS$.  —  (5)  Cap.  28,  de  spons.  —  (6)  Cap.  6, 
21   et  28,  eod.  cap.  4,  qui  mat.  accus.  pos. 

391.  Raptus  aliud  est  impedimentum  Matrimonium  di- 
rimens,  in  quo  vis  exercetur.  Raptus  est  violenta  mulieris 
abductio  a  sua  ,  vel  parentum  potestate  ad  effectum  cum  ea 
contrahendi  matrimonium  (l).  Duplex  est  raptus  ,  nempe: 
violentiae,  cum  violentia  infertur  foeminae  repugnanti,  et 
seductionis ,  cum  ,  inyitis  parentibus ,  foemina  consentiens 
abducitur.  Violentia  tamen  committitur  nedum  cum  phy- 


DE    IMPEDIM.    CRIMINIS,    VIS,    METUS    ET    RAPTUS.       101 

sice  per  apertam  vim,  sed  et  cum  moraliter  per  minas, 
gravemque  metum  foemina  repugnans  in  manum  viri  per- 
trahitur:  minae  enim  graves  a  viro,  vel  ab  eius  manda- 
tario  foeminae  illatae,  aequiparantur  violentiae.  (Add. 
Edit.)  —  Similiter  aequiparantur  violentiae  dolosae  sollici- 
tationes  per  quas  foemina  repugnans  in  manum  viri 
pertrahitur  S.  C.  C.  25  Iunii  1864.  —  Seductio  vero 
flt,  cum  foeminae  blandis  verbis,  precibus,  suasionibus, 
pollicitationibus.  aliisque  artibus  inducitur  ad  virum  se- 
quendum,  inscii  vel  invitis  parentibus. 

(l)  Abductio  facta  dicitur,  cum  foemina  translata  fuit  de  loco  in  lo- 
cum  ,  de  domo  in  domum  ,  ubi  non  in  sua  ,  vel  parentum  sed  in  viri 
potestate  reperiatur  ,  et  tunc  impedimentum  producit,  cum  facta  fuit 
ad  linem  contrahendi  matrimonium;  nam  alio  fine  facta,  nullum  prae- 
bet  impedimentum.  Gallemart  ad  hoc  refert  decisionem  S.  Cong.  23 
Ianua.   1585. 

392.  Raptus  violentiae  impedimentum  affert  dirimens 
Matrimonium  inter  raptorem  et  raptam,  quandiu  ipsa  in 
potestate  raptoris  manet:  nam,  praesumptione  iuris  et  de 
iure  .  foemina  non  censetur  libera  in  suo  consensu  ;  sed 
magis  metu  ex  potentia  viri,  quam  voluntate  sua  in  Ma- 
trimonio  consentire.  At  si  rapta  a  raptore  separetur, 
ac  in  loco  tuto  et  libero  constituta  ,  et  ibi  libere  rapto- 
rem  consentiat  habere  in  virum,  nullum  est  amplius  im- 
pedimentum,  quia  dicta  praesumptio  ex  ipsa  ratione  ,  et 
ex  Tridentini  definitione  omnino  cessat  (l).  Similiter  non 
videtur  adesse  impedimentum:  l.°  Si  foemina  consentiat, 
aut  etiam  sollicitet  raptum ,  eo  quod  in  hoc  casu  vis  et 
iniuria  non  irrogatur  ei  ,  sed  parentibus  et  familiae  (2); 
2.°  si  ante  raptum  inter  raptorem  et  raptam,  habitus  sit 
tractatus  de  Matrimonio  inter  se  contrahendo  ,  et  spon- 
salia  firmata  sint  legitime  absque  ulla  iusta  ea  solvendi 
causa:  nam  propter  haec  ius  aliquod  sponsus  consecutus 
est  in  sponsam ,  quam  si  rapiat  invitam  a  raptu  violen- 
tiae  potest  excusari,  ut  a  S.  Thoma  excusatur  (3). 

(l)  Trid.  sess.  cap.  6,  de  ref.  matr.  Sic  enim,  ut  ait  Innocentius  III, 
prius  dissensus  potest  transire  in  consensum,  ita  ut  quod  antea  displi- 
cuit  ,  incipiat  complacere.  Cap.  ultim.  de  raptor.  Sed  hic  notandum  , 
quod  Tridentinum  contra  raptorem  ,  consilium  ,  auxilium ,    et    favorem 


102  TITULUS    VIII. 

praebentes  protulit  etiam  poenam  excommunicationis  ipso  iure  incur- 
rendam.  quae  non  est  reservata,  poenam  perpetuae  infamiae,  incapaci- 
tatis  ad  omnes  dignitates,  depositionis  a  statu  clericali,  quae  ferendae 
sententiae  tantum  esse  videntur ,  et  poenam  arbitrio  iudicis  dotandi 
raptam  ,  sive  eam  raptor  habeat  in  uxorem ,  sive  non.  Trid.  eod.  — 
(2)  Huius  sententiae  fundamentum  habemus  in  cap.  6  ,  de  raptor.,  in 
quo  Lucius  III,  in  casu,  quo  quidam  puellam,  ea  consentiente,  rapue- 
rat,  et  postea  matrimonium  cum  ea  contraxerat,  ita  ait :  Iste  raptor  dici 
non  dedet ,  cum  habuerit  mulieris  assensum ,  et  prius  eam  desponsaverit, 
quam  cognoverit,  licet  parentes  reclamarent,  a  quibus  eam  dicitur  rapuisse. 
Concordat  Glossa  ad  dictum  caput,  ubi  legitur  :  Nota,  quod,  ubi  mulier 
consentit ,  raptus  non  dicitur.  In  huius  conclusionis  coufirmationem  ac- 
cessit  resolutio  S.  Cong.  Conc.  in  una  Ruben.  5  mart.  17 14,  in  qua  de- 
claratum  fuit,  ad  contrahendum  matrimonium  non  obstare  raptum,  con- 
sentiente  et  proponente  puella  ,  commissum.  Richter  ad  sess.  24  ,  de 
ref.  matr.,  n.  90.  In  contrarium  tamen  sunt  Doctores  magni  nominis  , 
et  anteriores  S.  Congregationis  decisiones  ,  ut  videri  potest  penes  De 
Luca  ad  calc.  disc.  5  ,  de  matr.;  et  Rigantium  ad  reg.  49.  Cancel., 
n.  66  et  seqq.  At  cum  Tridentinum  in  hoc  respiciat  ad  libertatem  con- 
sensus,  quae  videtur  adesse,  nam  consensus  in  raptum  ex  parte  foemi- 
nae  implicite  continet  etiam  consensum  ad  matrimonium  ,  putamus  in 
casu  impedimentum  non  esse  ,  licet  concedamus  contrahi  alias  poenas 
supra  expressas  a  Tridentino  indictas,  quae  fundatur  in  detestabili  ra- 
ptus  facinore,  quod  multa  solet  afferre  mala.  S.  De  Ligorio,  1,  6,  n.  1107. 
—  (3)  S.  Doctor  hae  habet .  Sponsus  ex  ipsa  desponsatione  habet  aliquod 
ius  in  sua  sponsa,  et  ideo,  quamvis  peccet  violentiam  inferendo,  excusatur 
a  crimine  raptus.  2,  2,  quaest.  154,  art.  7  ad  4.  Quoad  praxim  tamen 
notandum  :  1°  quod  raptus  non  praesumitur,  sed  debet  probari;  2°  quod 
legitime  probato  raptu  impedimentum  afferente,  certe  iudici  constare 
debet  de  libertate  et  securitate  sponsae  data,  ut  libere  posset  consen- 
tire  ;  30  quod  si  de  hac  satis  non  constet,  sponsa  praesumitur  coacta. 

393-  Raptus  seductionis  ,  a  quo  abest  omnis  vis  phy- 
sica  et  moralis,  proprie  raptus  non  est,  ut  patet  ex  data 
definitione  ,  et  dirimens  impedimentum  non  affert ;  nam 
libertatem  non  tollit  ad  Matrimonium  requisitam.  Oui 
autem  contrarium  nituntur  sustinere  ,  supponunt  Matri- 
monia  filiorum-familias  absque  parentum  consensu  esse 
nulla ,  et  idem  esse  violentiam  adhibere  in  puellam,  vel 
in  eius  parentes,  quibus  subiicitur.  Sed  neutrum  admitti 
potest :  nam  Matrimonia  filiorum-familias  absque  con- 
sensu  parentum,  sunt  valida,  ut  supra  vidimus;  et  violen- 
tia  adhibita  in  puellam  causat  in  ea  defectum  consensus, 
quod  non  efficit  violentia  in  parentes  :  et  sicut  ,  si  pa- 
rentes  consentirent ,  et  puella  esset  invita ,  Matrimonium 


DE    IMPEDIM.    CRIMINIS,    VIS,    METUS    ET    RAPTUS.       103 

esset  nullum  ,  ita  est  validum  ,  si  puella  sit    consentiens, 
et  parentes  inviti  (l). 

(l)  Card.  Soglia.  Inst.  iur.  priv.,  §   192. 

394.  Quaestio  inter  Doctores  agitur,  an  hoc  impedi- 
mentum  contrahatur,  quando  foemina  rapit  virum,  ut  ei 
nubat?  Affirmativa  sententia  magis  aequitati,  et  negativa 
magis  iuri  conformis  esse  videtur.  Convenit  magis  iuri 
negativa:  nam  tum  in  dispositionibus  iuris  civilis  Roma- 
horum  (l)  ,  tum  in  citatis  Iuris  Canonici  legibus  mentio 
tantum  fit  viri  foeminam  sibi  furantis  in  uxorem  ;  iam 
vero  cum  in  poenalibus,  et  odiosis  verbum  masculini  ge- 
neris  foeminam  non  dicatur  comprehendere  ,  casus  pro- 
positionis  rarissimus  extra  leges  constituitur  ,  quae  non 
ad  ea  referuntur ,  quae  raro ,  sed  ad  ea  sola  ,  quae  fre- 
quenter  accidunt.  Convenit  magis  aequitati  affirmativa, 
quia  in  utroque  casu,  cum  eadem  habeatur  ratio,  eadem 
quoque  esse  debet  iuris  dispositio,  ut  si  foemina  praepo- 
tens  adolescentem  rapiat  ,  ut  ei  nubat.  Hanc  opinionem 
plures  post  Glossam  secuti  sunt  Doctores  (2). 

(l)  L.  unic.  cod.  de  rapt.  virg.  —  (2)  Gloss.  in  cit.  loc.  eod. 


104 


TITULUS  IX. 

DE    IMPEDIMENTO    DISPARITATIS    CULTUS,  ORDINIS,   LIGAMINIS, 
IMPOTENTIAE    ET    CLANDESTINITATIS. 


Svmmarium:  395.  Disparitas  cultus  fidelis  cum  infideli  praebet  impedimentum  dirimens.  — 
396.  Idem  praebet  Ordo  sacer.  —  397.  Idem  aliud  Matrimonium  iam  contractum.  — 
398.  Idem  impubertas.  —  399.  Quotuplex  sit  impotentia  ad  Matrimonium,  et  quae  prae» 
beat  impedimentum  dirimens  ?  —  400.  Quando  Matiimonium  dicatur  clandestinum  ?  — 
401.  Quomodo  faciendae  Matrimonii  denunciationes  ?  —  402.  Quae  sint  iustae  causae, 
ob  quas  Ordinarius  dispensat  ?  —  403.  Quae  sint  poenae  omittentium  denunciationes? 
—  404.  Matrimonium  clandestinum  olim  validum  ,  nunc  nullum  est.  —  40  j.  Quis  sit 
proprius  Parochus  ?  —  406.  Quotuplex  sit  domicillum,  et  quomodo  constituatur  ?  —  407. 
Parocbus  assistit  Matrimonio  ut  testis,  et  potest  alium  delegare.  —  408.  Quot  requiran- 
tur  in  Matrimonio  testes,  et  quales  ?  —  409.  Quis  sit  Parochus  vagorum  ?  —  410.  Ubi 
Tridentini  decretum  publicatum  non  fiiit,  clandestinum  validum  est.  —  411.  Quid  de  Ma- 
trimoniis  in  terris  haereticorum?  —  412.  Quid  de  clandestino  invito  Parocho  ? 


395.  Disparitas  cultus  impedimentum  praebet  Matri- 
monium  dirimens,  quia  nimium  indecet,  ut  ait  S.  Cypria- 
nus,  gentibus  prostitui  membra  Christi.  Sed  dispares  cultu 
hoc  loco  tantum  sunt  fideles  et  infideles  inter  s^:  ,  quo- 
rum  illi  per  sanctum  Baptismum  membra  Christi  effecti 
sunt ;  dum  hi  ad  Christi  corpus  non  pertinent.  Quare  si 
fidelis  cum  infideli  Matrimonium  contrahat  ,  irritum  est 
omnino  ,  ut  definivit  Benedictus  XIV  (l);  id  tamen  non 
procedit  in  Matrimonio  catholici  cum  haeretica.  Si  vero 
Matrimonium  ab  infidelibus  sit  initum,  quorum  unus  con- 
vertatur  ad  fidem,  ob  eamdem  cultus  disparitatem  potest 
rescindi,  ut  videbimus  infra. 

(l)  Bul.  Salutare  nobis.  Haec  matrimoniorum  interdictio  semper  vi- 
guit  in  Ecclesia  Catholica,  et  etiam  nunc  ubique  locorum  viget.  Nec 
Missionarii  in  partibus  inlidelium  possunt  similia  connubia  probare 
absque  S.  Sedis  dispensatione.  Sancta  tamen  Sedes  solet  Vicariis  Apo- 
stolicis  hanc  dispensandi  facultatem  ad  determinatum  tempus  concedere 
sub  his  conditionibus  :  la  modo  in  loco  dispensationis  numerus  infide- 
lium  excedat  numerum  Christianorum;  2a  modo  cohabitatio  coniugum 
absque  iniuria  Creatoris  possit  haberi;  3a  modo  proles  suscepta  in  Chri- 
stiana  religione  educetur.  Anal.  Iur.  Pont.,  ser.  2,  p.  181 1. 


DE    IMP.    DISP.    CULTUS,    ORD.,    LIG.,    IMP.    ET    CLAND.    105 

396.  Simile  impedimentum  praebet  Ordo  sacer  Subdia- 
conatus,  et  maiorum  Ordinum,  voluntarie  susceptus,  quod 
quidem  ex  voto,  vel  ex  lege  ecclesiastica  est  constitutum, 
ut  Clerici  possent  liberius  divinis  vacare  (l).  Attamen 
dictus  Ordo  Matrimonium  antea  contractum  non  dirimit, 
quod  privilegium  est  soli  professioni  Religiosae  conces- 
sum  (2). 

(l)  Quod  Ordo  sacer  sit  impedimentum  dirimens  matrimonium  ma- 
nifeste  eruitur  ex  can.  8  ,  dist.  27  ;  et  ex  Tridentino  Concilio  can.  9  , 
sess.  24.  Unde  merito  damnata  fuit  sequens  propositio:  Bonifacius  VIII, 
votum  castiiatis  in  ordinatione  emissum  nuptias  nullas  reddere  primus  as- 
seruit.  Syllab.,  prop.  72.  Nam  Calixtus  Papa  II  ,  in  citato  canone  8  , 
lam  definierat,  Presbyteris,  Diaconis,  et  Subdiaconis  esse  penitus  inter- 
dicta  matrimonia  ;  Calixtus  autem  Pontifex  electus  fuit  anno  11 19,  et 
Bonifacius  VIII  anno  1294.  Tridentinum  autem  anathema  intorquet  in 
eos,  qui  contrarium  dicerent.  Quod  si  quis  ex  his  clericis  matrimo- 
nium  audeat  contrahere,  ipso  facto  excommunicationem  incurrit  ,  quae 
est  reservata  Episcopo  ex  Bul.  Apostolicae  Sedis  Pii  IX;  iit  irregularis 
ob  bigamiam  similitudinariam,  et  ab  officio,  et  beneficio  est  deponen- 
dus.  Can.  2,  dist.  28.  —  (2)  Extrav.    Antiquae  de  vot. 

397.  Aliud  simile  impedimentum  praebet  ligamen,  sive 
vinculum  alterius  Matrimonii  adhuc  permanentis,  cum  in 
nova  Lege  sola  monogamia  probata  sit  ,  ut  supra  iam 
diximus  (l).  Quare  si  quis  forte  ignoranter  cum  coniu- 
gata  Matrimonium  contrahat  ,  in  adulterio  cum  ea  ver- 
satur,  et  coniux  super  inducta  ab  eo  separanda  est,  suo- 
que  primo  reddenda  viro,  licet  primum  Matrimonium  tan- 
tum  ratum  sit  (2)  Hinc  ubi  agatur  de  viduis  novo  so- 
ciandis  connubio,  certissimae  requiruntur  probationes  de 
morte  alterius  coniugis,  quae  si  quod  dubium  relinquere 
videantur,  neque  Parochus,  neque  Episcopus  potest  novi 
Matrimonii  celebrationem  permittere ;  sed  hoc  casu  ad 
S.  Congregationem  recurrendum  est,  eique  factae  proba- 
tiones  exhibendae  ,  ut  ex  Pontificis  auctoritate  declaret, 
an  de  alterius  coniugis  morte  satis  constet,  necne. 

(l)  Tridentinum  revera  haec  habet  :  Si  quis  dixerit  licere  Christianis 
plures  simul  habere  uxores,  et  hoc  nulla  lege  divina  esse  prohibitum,  ana- 
thema  sit.  Can.  2,  sess.  24.  —  (2)  Cap.  2,  de  secund.  nupt. 

398.  Aliud  simile  impedimentum  praebet  impotentia, 
quae  vel  ex  aetate    provenit ,  vel  ex  habitu    corporis.   Ob 


106 


TITULUS    IX. 


aetatem  ad  Matrimonium  ineundum  incapaces  sunt ,  qui 
pubertatem  nondum  excesserunt ,  quae  advenit  post  an- 
num  duodecimum  in  foeminis  ,  et  post  annum  decimum 
quartum  in  maribus  (l):  exceptio  tamen  lit  in  casu,  quo 
malitia  suppleat  aetatem  (2). 

(l)  Cap.  3  et  11,  de  despons.  impub.  Ratio  diversitatis  inter  marera, 
et  foeminam  in  eo  est ,  quod  foeminae  citius  pubescunt  ,  quam  mares. 
—  (2)  Cap.  8  et  14,  eod.  Malitia  dicitur  supplere  aetatem  quando  puella 
ante  12  et  mas  ante  14  aetatis  annum  iam  sunt  ad  actum  coniugalem 
potentes.  Unde  Isidorus  in  cit.  cap.  3  ait:  Certum  est,  eum  puberem  esse, 
qui  ex  habitu  corporis  pubertatem  ostendit,  et  generare  iam  potest.  Sed  Pa- 
rocho  non  licet,  impuberem  ad  Matrimonium  admittere,  cuius  pr<s  esu- 
mitur  incapax  :  hoc  enim  iudicium  Episcopo  ,  vel  S.  Sedi  reserv  atum 
st.  Bul.  Magnae  nobis  Benedicti  XIV". 

399.  Ob  habitum  corporis  ad  Matrimonium  ineundum 
incapaces  sunt,  qui  natura  vel  morbo  liberis  operam  dare 
nequeunt  (l)   Profecto  impotentiam  ad  generandum  oppo- 
nitur  fini  intrinseco  Matrimonii  ,  ad    cuius  essentiam    po- 
tentia  saltem  ad  actum  coniugalem  complendum  spectat. 
Haec  impotentia  triplex  esse  potest ,    nimirum  :   perpetua, 
vel  temporalis;  Matrimonmm  antecedens,  vel  subsequens;  et 
absoluta  ,  vel  respecliva.  Absoluta  dicitur  ea ,  quae  virum 
impotentem  reddit  ad  omnes  mulieres  ,  vel  mulierem    ad 
omnes  viros;  respectiva  vero  ea,  quae  impotentem  reddi 
virum  ad  determinatam  mulierem  .    vel  mulierem  ad  de 
terminatum  virum.   ;id  cognoscendum  autem  quandonam 
hoc  impedimentum  contrahatur,  vel  non,  sequentes  prae 
figimus  regulas.   l.°  Si  impotentia  sit  perpetua  et  antece 
dens,  impedimentum  dirimens  affert,  quoad  omnes,  si  si 
absoluta,  vel  quoad  coniugem,  si  sit  relativa  (2).  Perpe 
tua  tamen  non  est,  quae  medicina,  ut  in  aegrotis,  potes 
auferri  (3).  2.0  Si  impotentia  sit  temporalis    etiam    ante 
cedens,  non  affert  impedimentum  dirimens,  quia  adimple 
mentum  debiti  coniugalis    non  tollitur  ,  sed  tantum  tran 
sfertur  in  illud  tempus,  quo  coniux  poterit  illud  solvere  (4) 
3°  Si  impotentia  sit  subsequens,  hoc  est   oriatur  post  con 
tractum  Matrimonium,  dum   in  actu   contracti   Matrimoni 
coniux  erat   habilis  ,    Matrimonium  non  dirimit  ,    etiamsi 
ipsum  sit  tantum  ratum,  et  impotentia  sit  perpetua:  nam 


DE    IMP.    DISP.    CULTUS,    ORD.,    LIG.,    IMP.    ET    CLAND.      107 

Matrimonium  valide  fuit  contractum,  et  per  supervenien- 
tem  impotentiam  non  solvitur  (5). 

Impotentia  in  sensu  primae  regulae  oVbet  esse  certa, 
id  est  evidentibus  signis,  vel  legitimis  documentis  probata; 
alias  standum  est  pro  Matrimonii  validate.  Sed  in  hoc, 
ut  plurimum,  haeretur  ,  quia  dubium  est,  an  impotentia 
sit  perpetua,  vel  temporalis,  an  praecesserit  Matrimonium, 
vel  postea  supervenerit.  Ad  haec  tamen  dubia  solvenda 
valde  prosunt  praesumptiones:  in  dubio  enim,  an  impo- 
tentia  praecesserit  vel  supervtnerit,  praesumitur  praeces- 
sisse  ,  si  sit  naturalis  et  intrinseca  :  quia  quae  a  natura 
sunt,  semper  adfuisse  censentur  ;  si  vero  sit  accidentalis 
et  extrinseca,  tunc  praesumitur  supervenisse,  maxime  cum 
reclamalio  contra  eam  post  multum  temporis  a  contracto 
Matrimonio  proponitur  (6).  In  alio  vero  dubio  ,  an  sit 
perprtua,  vel  temporalis,  recurritur  ad  triennale  experi- 
mentum  ,  hoc  tst ,  coniugibus  tri^nnium  conceditur,  quo 
simul  vivant ,  et  coniugum  officiis  fungantur  (7) ;  et  eo 
elapso,  ac  Matrimonio  non  consummato,  impotentia  prae- 
sumitur  perpetua  (8).  Propterea  ,  observatis  conditio- 
nibus  a  iure  praescriptis  (Q)  ,  sententia  nullitatis  Matri- 
monii  profertur  ,  coniuges  statim  separantur  ,  defensor 
Matrimoniorum  appellat  ad  superiorem  iudicem  ,  si  sen- 
tentia  Matrimonium  dissolvat  .  et  fit  novus  processus 
ad  formam  constitutionis  Benedicti  XIV  (10).  Si  se- 
cunda  sententia  sit  primae  conformis  .  et  utraque  nul- 
litatem  decernat ,  novi  ineundi  Matrimonii  facultas  con- 
ceditur  illi  coniugi,  qui  impotens  non  est,  vel  utrique  co- 
niugi  ,  si  impotentia  sit  tantum  respectiva  .  scihcet  inter 
coniuges  ,  et  non  quoad  alios  (ll).  Sed  illud  notandum 
quod  huiuscemodi  sententiae  numquam  transeunt  in  rem 
iudicatam  (12)  :  unde  si  coniux ,  qui  iudicatus  fuit  im- 
potens,  postea  ad  actus  coniugales  habilis  inveniatur,  dis- 
solutum  Matrimonium  est  reintegrandum ,  licet  alia  pars 
novum  contraxerit  Matrimonium,  quod  consequenter  dis- 
solvitur:  nam  prolatae  sententiae  fundantur  in  errore,  qui 
est  semper  emendandus  ,  vel  in  praesumptione  impoten- 
tiae,  quae  veritati  cedere  debet  (13). 

(l)  Hoc  refertur  ad  inhabilitatem  coeundi,  non  ad  inhabilitatem  ge- 


108  TITULUS    IX. 

nerandi  :  nam  sterilium  Matrimonia  subsistunt,  ut  probant  exempla  Sa- 
rae,  Rebeccae,  aliarumque  foeminarum  in  S.  Scriptura  commendatarum. 
—  (2)  Cap.  l  ,  2  et  6  ,  de  frigid.  et  malef.,  et  Bul.  Cum  frequenter 
Sixti  V.  —  (3)  Hinc  potest  contrabi  matrimonium  a  graviter  aegro- 
tante,  maxime  si  id  fiat  ad  legitimandam  prolem  prius  susceptam,  vel 
ad  cohonestandum  affectum  concubinariorum  nam  habilitas  ad  copu- 
lam  ,  licet  per  accidens  suspensa,  sperari  potest  si  morbi  vis  desistat. 
Aliter  tamen  foret  sentiendum  ,  si  haec  spes  foret  omnino  desperata. 
Reiffenstuel  ad  tit.  de  frigid.  et  malef.,  n.  20.  —  (4)  cit.  cap.  6  ,  de 
frig.  et  malef.  —  (5)  Can.  25  ,  c.  32  ,  quaest.  7.  —  (6)  Arg.  cap.  1 , 
de  frigid.  et  malef.  —  (7)  Cap.  5,  eod.  —  (8)  Ad  haec  rite  peragenia 
processus  requiritur.  Facta  idcirco  debita  instantia  ab  uno,  vel  ab  am- 
bobus  coniugibus,  nam  hoc  casu  non  licet  ahis  Matrimonium  accusare, 
quia  coniuges  impotentes  possunt  adhuc  simul  habitare,  tamquam  fra- 
ter  et  soror,  modo  absit  omnino  periculum  incontinentiae.  Cap.  4,  et 
5  eod.  Facta,  inquam,  debita  instantia,  indicitur  a  iudice  triennale  ex- 
perimentum,  quod  incipit  a  die  copulae  attentatae,  nisi  impedimentum 
sit  certum,  et  evidens,  quo  casu  sententia  nullitatis,  omisso  experimento, 
quod  datur  tantum  ad  dubium  solvendum,  post  plenam  probationem  potest 
statim  proferri.  Indicto  vero  experimento  eliguntur  pro  foemina  duae  sal- 
tem  honestae,  fide  dignae,  et  in  opere  nuptiali  expertae  matronae  aut  ob- 
stetrices;  et  pro  viro  duo  saltem  medici,  aut  chirurgi  ad  corpus  inspicien- 
dum.  Cap.  6  et  8  eod.  Cum  hi  periti  iurati,  tactis  SS.  Evangeliis,  deponunt, 
impotentiam  esse  certissimam,  perpetuam,  et  antecedentem  matrimonium, 
simulque  evidentem  afferunt  dictorum  causam,  absque  alio  examine  sen- 
tentia  nullitatis  matrimonii  potest  proferri ;  cum  vero  deponunt,  signa 
impotentiae  esse  verosimilia,  et  quasi  moraliter  certa,  vocandi  adhuc  sunt 
ad  iuramentum  coniuges,  et  septem  consanguinei  ex  parte  viri,  et  toti- 
dem  consanguinei  ex  parte  mulieris,  qui  praebent  testimonium  septimae 
manus,  ut  Canonistae  dicunt.  Si  autem  tot  consanguinei  haberi  nequeant, 
assumuntur  vicini;  et  si  neque  hi  in  tanto  numero  haberi  queant,  sufficiunt 
pauciores,  et  etiam  duo  arbitrio  iudicis  Coniuges  iurare  debent  de  rei 
veritate,  consanguinei  vero  de  credulitate.  Idcirco  si  coniuges  iurent,  se 
copulam  attentasse,  sed  numquam  coire  potuisse;  et  consanguinei  iurent, 
se  credere,  coniuges  verum  iurasse,  etsi  adhuc  completum  non  sit  ex- 
perimenti  triennium,  potest  sententia  nullitatis  proferri,  quia  per  haec 
iuramenta  impotentiae  completur  probatio.  Cum  denique  deponunt,  si- 
gna  impotentiae  esse  dubia  ,  dicta  sententia  proferri  nequit  ,  nisi  post 
completum  experimenti  triennium,  et  post  receptum  coniugum  et  pro- 
pinquorum  ,  ut  supra  ,  iuramentum.  Cit.  cap.  5  et  8  eod.  Quod  si  co- 
niugum  depositiones  non  sint  conformes  ,  et  vir  affirmet  ,  se  uxorem 
cognovisse,  et  mulier  id  neget,  standum  est  potius  depositioni  viri,  qui 
est  caput  mulieris.  Can.  3,  c.  33,  q.  1,  cap.  l,  de  frigid.  et  malef.,  et 
cap.  6,  de  despons.  impub.,  nisi  mulier  virum  mendacii  arguat ,  et  se 
virgintm  per  rectum  iudicium  probet.  Cap  4,  de  probat.  Si  vero  mu- 
lier  affirmet  se  cognitam,  et  vir  id  neget,  et  aliunde  signa  impotentiae 
sint  ambigua  ,  standum  potius  est  depositioni  mulieris  ,  tum  quia  non 
praesumitur  se  vellt*  haberi  cognitam,  cum  talis  non  sit,  aut  velle  cum 
viro  impotente  habitare,  tum  quia  ita  favor  matrimonii  requirit.  Reif- 


DE    IMP.    DISP.   CULTUS,    ORD.,    LIG.,    IMP.    ET    CLAND.      10Q 

fenstucl  ad  tit.  de  frigid.  et  malef.,  n.  48.  —  (9)  Praecipuae  ex  his 
conditionibus  sunt  supra  expositae.  —  (10)  Bul.  Det  miseratione  ,  de 
qua  alibi  dicimus.  —  (11)  Citato  cap.  5,  de  frigid.  et  malef.  — 
(12)  Cap.  7,  de  sent.  et  re  iudic.  -  (13)  Cap.  l  ,  5  et  6  ,  de  frigid. 
et  malef  In  casu  dubii  super  impotentia  potest  recursus  lieri  ad  Papam 
pro  dispensatione  in  matrimonio.  Ricther  ad  sess.  24.  n.   139etseqq. 

400.  Ultimum  denique  impedimentum  Matrimonium  di- 
rimens  m  clandestinitatc  consistit.  Duobus  modiS  Matrimo- 
nium  clandestinum  dicitur,  nempe  impropric  ob  defectum 
solemnitatis  extrinsecac,  et  proprie  ob  defectum  solemnita- 
tis  intrinsccac.  Solemnitas  extrinseca  et  accidentalis  in  eo 
est,  quod  antequam  Matrimonium  contrahatur,  ter  a  pro- 
prio  contrahentium  Parocho  ,  tribus  continuis  diebus  fe- 
stivis ,  in  Ecclesia  inter  Missarum  solemnia ,  publice  de- 
nuncietur  inter  quos  sit  Matrimonium  contrahendum  ,  ut 
quicumque  agnoverit,  mter  sponsos  aliquod  esse  impedi- 
mentum ,  illud  teneatur  revelare  (1).  In  eo  quoque  con- 
sistit,  quod  Parochus  post  factas  denunciationes,  vel  ob- 
tentam  ab  iisdem  iustis  et  dignis  de  causis  ab  Ordinario 
dispensationem  ,  viro ,  et  muliere  interrogatis  ,  eorumque 
mutuo  audito  consensu  ,  vel  dicat :  Ego  vos  in  Matrimo- 
nium  coniungo,  in  nominc  Patris,  ctc,  vel  aliis  utatur  ver- 
bis  iuxta  receptum  suae  provinciae  ritum  ;  et  quod  de- 
mum,  contracto  Matnmonio,  sponsis,  antequam  simul  co- 
habitare  incipiant,  benedictionem  nuptialem  in  templo  Pa- 
rochus  impertiatur  (2);  at  defectus  huius  solemnitatis,  licet 
faciat  Matrimonium  illicitum,  non  facit  irritum. 

(l)  Tridentinum  praecipit,  ut  in  posterum,  antequam  matrimonium  con- 
trahatur,  ier  a  propno  contrahentium  P.arocho  tribus  continuis  diebus  fe- 
stivis  in  ecclesia  inter  missarum  solemnia,  publice  denuntietur ,  inter  quos 
matrimonium  sit  contrahendum.  Sess.  24,  c.  l,  de  ref.  matr.  —  (2)  Tri- 
dentino,  eod. 

401.  Denunciationes  praedictae  a  Tridentino  praescri- 
ptae  ,  quae  appellantur  etiam  banna ,  formaliter  sunt  fa- 
ciendae,  ut  impedimenla,  si  quae  inter  comrahentes  sunt, 
dete^antur  (l),  tribus  diebus  festivis  continuis,  ita  tamen 
ut  inter  unam,  aliamque  denunciationem  una  saltem  dies 
interfluat  libera  (2),  in  unaquaque  parochia  (3),  in  qua 
sponsi  habent  domicilium  habitationis  ,  aut  quasi-domici- 
lium  (4).  Si  vero  domicilium  nuperrime  mutaverint,  iuxta 


110  TITULUS    IX. 

Galliae  consuetudinem  in  prima  et  secunda  parochia  fiunt 
denunciationes,  ubi  a  mutato  domicilio  sex  menses  prae- 
terlapsi  nondum  sint:  alibi  aliae  observantur  consuetudi- 
nes;  sed  Ordinarius,  si  expedire  iudicaret,  posset  semper 
pro  utraque  parochia  denunciationes  praecipere  (5).  Pe- 
racta  demum  ultima  denunciatione,  regulariter  per  diem 
adhuc  est  expectandum  ,  ut  valeant .  qui  agnoverint  im- 
pedimentum  dirimens,  aut  tantum  impediens  denunciare. 
Effectus  vero  denunciationum  durat  de  iure  communi  ad 
quatuor  menses  ,  post  quod  temporis  spatium  denuncia- 
tiones  sunt  repetendae  ,  uti  ferunt  fuisse  a  S.  Congrega- 
tione  decisum :  nam  si  tanto  tempore  differatur  Matri- 
monii  celebratio,  verendum  est,  ne  nova  sint  suborta  im- 
pedimenta  (6). 

(l)  Ideo  denunciatio  continere  debet  nomen,  praenomen,  domicilium 
contrahentium,  nomina  parentum,  statum  viduitatis,  si  occurrat,  in  pri- 
mis,  aut  aliis  nuptiis  utriusque  sponsi,  au  sit  pro  prima,  vel  secunda , 
vel  tertia  vice,  et  an  sit  in  una,  vel  duabus  per  Ordinarium  dispensa- 
tum,  ut  fideles  moneantur  de  necessitate  citae  delationis  faciendae,  ad 
quam  sub  peccato  gravi  ,  et  in  quibusdam  dioecesibus  sub  poena  ex- 
communicationis  ferendae,  omnes  tenentur,  etiam  cognati,  et  amici  ,  et 
qui  sub  secreti  promissi  lege  etiam  iuramento  confirmata  impedimen- 
tum  noverunt.  Exceptio  tamen  fit  in  illis,  qui  impedimentum  noverunt 
sub  sigillo  Confessionis.  Reiffenstuel  ad  tit  despons.  impub.,  n.  49.  — 
(2)  Possunt  hae  denunciationes  fieri  etiam  diebus  festis  hodie  suppres- 
sis,  modo  adsit  Ordinarii  licentia.  et  modo  in  iJlis  diebus  qui  fesli  non 
sunt ,  frequens  adhuc  perseveret  populi  ad  ecclesiam  concursus  :  nam  in- 
tentio  Tridentini  in  his  praescribendis  denunciationibus  ea  fuit ,  ut  iu 
populi  frequentia  fierent  ad  impedimentorum  revelationem  obtinendam. 
Ita  fuit  a  S.  Congregatione  resolutum  ,  annuente  Pio  VI  in  Brunensi 
17  iun.  1789,  et  in  Tudertina  19  april.  1823.  Ricther  ad  sess.  24,  n.  29. 
—  (3)  Et  quidem  fieri  debent  a  Parocho  ,  non  obstante  immemorabili 
consuetudine  in  contrarium.  S.  Cong.  Conc.  17  iun.  1820.  Id.  n  31  ; 
et  iuxta  allatum  Tridentini  decretum  inter  Missarum  solemnia;  Episco- 
pus  vero  ex  causa  potest  dispensare*  ut  fiant  ,  dum  diebus  festis  can- 
tatur  Vesper.  S.  Cong.  Conc.  25  octob.  1586  Id.  n.  30.  Non  desunt 
tamen  Doctores  probatissimi  ,  ut  S.  De  Ligorio  ,  1.  6,  n.  991.  et  Reif- 
fenstuel  ad  tit.  de  cland.  despons.,  n.  6,  qui  docent  ,  probabiliter  de- 
nunciationes  fieri  posse  etiam  tempore  concionum  ,  vel  processionum 
extra  dies  festos,  et  extra  ecclesiam,  modo  adsit  sufficiens  populi  con- 
cursus,  quia  sic  Tridentini  intentio  adimpletur,  dum  non  alia  de  causa 
designavit  dies  festos,  et  Missarum  solemnia,  nisi  ut  adesset  populi  con- 
«ursus.  Sed  cum  S.  Congregatio,  ut  supra  vidimus,  dixerit,  Episcopum 
posse  dispensare  ex  causa  ,  ut  fiant  in  Vesperis  ,  putamus  allatas   Do- 


DE    IMP.    DISP.   CULTUS,    ORD.,    LIG.,   IMP.    ET    CLAND.      111 

ctorum  sententias  tunc  habere  locum  ,  cum  adest  iusta  causa  ,  et  Epi- 
scopi  dispensatio,  quod  confirmari  videtur  ab  aliis  iam  citatis  S.  Con- 
gregationis  decisionibus  ,  in  Brunensi  et  Tudertina.  —  (4)  Idcirco  si 
unus  ex  sponsis  in  una  Parochia  habitet  ,  et  alius  in  alia  ,  in  utraque 
sunt  denunciationes  faciendae.  Rit.  Rom.,  de  Sac.  Matr.  —  (5)  Arg. 
cap.  3,  de  cland  despons.  —  (6)  De  iure  vero  particulari  quandoque 
hoc  tempus  restringitur,  et  ideo  videndae  sunt  synodales  cuiuscumque 
dioecesis  constitutiones. 

402.  Ex  dictis.  potest  Ordinarius  super  Matrimonii  de- 
nunciationibus  dispensare  .  ubi  digna  ,  et  iusta  causa  in- 
tervenerit  ,  sicut  sunt  sequentes:  la  si  probabilis  sit  su- 
sp  cio  ,  posse  Matrimonium  per  quempiam  malitiose  inv 
pediri  (l)  ;  2a  si  vir  et  foemina  extra  Matrimonium  in 
figura  Matrimonii  publici  vivant  (2);  3a  si  Matrimonium 
iam  contractum  ob  aliquod  impedimentum  nullum  repe- 
riatur,  et  idcirco  iterandum  sit;  4a  si  alteruter  ex  spon- 
sis  sit  in  periculo  mortis,  et  Matrimonium  ad  legitiman- 
dam  sobolem  ineatur;  5a  si  nimium  debeant  erubescere 
sponsi  ob  magnam  conditionis  ,  status  ,  aut  aetatis  inae- 
qualitatem ;  6a  si  sponsi  sint  animo  inconstantes  ,  et  ma- 
xime  si  sponsus  non  sit  tenax  propositi  vir ;  7a  si  adsit 
periculum  scandali,  aut  gravis  damni  in  bonis  spirituali- 
bus  ,  et  etiam  temporalibus  ;  8a  si  de  Principum  et  ma- 
gnatorum  coniugio  agatur  ,  quorum  vita  omnibus  nota 
esse  solet ;  Qa  si  moraliter  certum  sit ,  inter  contrahentes 
nullum  esse  posse  impedimentum  ;  10a  si  immineat  tem- 
pus  Quadragesimae,  aut  Adventus,  et  nequeant  denuncia- 
tiones  fieri  ,  cum  aliunde  non  expedit  Matrimonium  dif- 
ferre  (3).  Potest  Episcopus  his  aliisque  de  causis  ,  quae 
prudenti.  et  maturo  iudicio  lustae  videantur,  super  una, 
et  altera  tantum  ex  Matrimonii  denunciationibus,  vel  et- 
iam  super  omnibus  dispensare,  quia  Tridentinum  rem  to- 
tam  in  hac  specie  eius  iudicio,  ac  prudentiae  committit  (4). 

(l)  Trid.  sess.  24,  c.  1,  de  ref.  matri.  —  (2)  Bul.  Satis  nobis  Bene- 
dicti  XIV.  —  (3)  Haec  tamen  causa  a  S.  Carolo  Borromeo  iusta  agnita 
non  fuit,  quia  ansam  praebet,  ut  fraus  legi  facile  iieri  queat  —  (4)  Reif- 
fenstuel,  de  cland.  desp.,  n.   19  et  seqq. 

403.  Nequeunt  absque  peccato,  et  gravi  poena,  huius- 
modi  denunciationes  omitti :  nam  Matrimonium  absque 
denunciationibus,  vel  ab  iisdem  dispensatione  contractum, 


1  1  2  TITULUS    IX. 

si  forte  sit  nullum,  iuribus  non  fruitur  Matrimonii  puta- 
tivi,  et  ex  eo  nata  soboles  non  est  legitima  (l),  licet  pa- 
rentes ,  qui  sic  contraxerunt  in  bona  fide  fuerint ,  et  im- 
pedimentum  ignoraverint  (2) ;  Sacerdos  autem  huic  Ma- 
irimonio  assistens  per  triennium  est  ab  officio  suspenden- 
dus,  et  gravius  adhuc  puniendus  ,  si  culpae  qualitas  po- 
stulaverit  (3). 

(l)  Cap.  3,  de  cland.  despons.  —  (2)  Immo  si  coniuges  Matrimonium 
absque  denunciationibus  contrahere  ausi  fuerint  in  gradu  prohibito,  ex 
iure  carent  spe  dispensationis  ad  Matrimonium  revalidandum.  Triden- 
tino,  sess.  24,  c.  5,  de  ref.  matr  —  (3)  Haec  suspensio  est  tantum  ab 
officio  ,  non  vero  a  beneficio.  Si  agatur  de  Regulari  suspensio  est  ab 
exercitio  iurisdictionis,  et  regiminis  :  unde  Regularis,  qui  nullum  habet 
regimen  et  iurisdictionem  alia  poena  arbitraria  puniendus  est.  Insuper 
huiusmodi  suspensio  est  ferendae  sententiae,  et  non  incurritur,  nisi  fue- 
rit  ab  Ordinario  pronunciata;  sed  cum  fuerit  pronunciata.  auferri  tan- 
tum  a  S.  Sede  potest.  Giraldus  ad  cap.  3,  et  cland.  despons. 

404.  Solemnitas  deinde  intrinseca  et  substantialis  Ma- 
trimonii  in  eo  consistit,  quod  Matrimonium  coram  Paro- 
cho  proprio  ,  et  testibus  contrahatur.  Defectus  huius  so- 
lemniiatis ,  maximopere  ab  Ecclesia  exoptatae  et  prae- 
scriptae,  ante  Concilium  Tridentinum  Matrimonii  nullita- 
tem  non  afferebat  (l);  sed  idem  Tridentinum,  perpendens 
mala  ,  quae  ex  matnmoniis  clandestinis  oriebantur,  dum 
homines  perditissimi  ,  prima  uxore  relicta ,  cum  qua  oc- 
culte  Matrimonium  contraxerant,  aliam  publice  ducebant, 
cum  qua  in  perpetuo  adulterio  versabantur,  similia  Ma- 
trimonia  irrita  prorsus,  et  nulla  effecit.  Decretum  quidem 
Tridentini  (2)  inter  alia  haec  habet ;  Qui  aliter,  quam  prae- 
sente  Parocho,  vel  alio  sacerdote  de  ipsius  Parochi  seu  Ordi- 
narii  licentia,  et  duobus  vel  tribus  testibus,  Matrimonium  con- 
trahere  attentabunt,  eos  Sancta  Synodus  ad  sic  contrahendum 
omnino  inhabiles  reddit,  et  huiusmodi  contractus  irritos  et  nul- 
los  esse  decernit ,  prout  eos  praesenti  decreto  irritos  facit  et 
annullat.  Deinde  Concilium  mandat,  ut  hoc  decretum  in 
unaquaque  parochia  publicetur  ,  et  ut  post  triginta  dies 
a  pubhcatione  vim  incipiat  habere ;  sed  ad  probandam 
publicationem  olim  factam  sufficit  observantia  et  usus,  ut 
pluries  S.  Congregatio  declaravit  (3). 

(l)  Hoc  probatur  ex  cap.  2.  de  cland.  despons.    Nam    ibi    Pontifex, 


DE    IMP.    DISP.    CULTUS.    ORD.,    LIG.,    IMP.    ET    CLAND.     113 

in  casu  matrimonii  occulti  et  clandestini,  praecipit,  ut  coniuges  eorum 
Matrimonium  occultum  publicantes  ,  ab  Ecclesia  recipiantur,  et  ut  eo- 
rum  Matrimonium  ita  comprobetur,  ac  si  a  principio  in  Ecclesiae  con- 
spectu  foret  contractum ;  et  probatur  similiter  a  Tridentino  in  decreto 
mox  citando ,  sess.  24,  c.  l  ,  de  ref.  matr.,  in  quo  Matrimonia  clande- 
stina  declarantur  rata  et  vera,  quamdiu  Ecclesia  ea  irrita  non  fecit.  — 
(2)  Cit.  sess.  24,  cap.  1,  de  ref.  matr.  —  (3)  Zallinger,  de  cland.  de- 
spons.,  §  62. 

405.  Patet  ex  huius  decreti  verbis  ad  Matrimonii  va- 
liditatem  requiri  proprii  Parochi ,  duorumque  saltem  te- 
stium  praesentiam.  Iure  proprii  Parochi  fruuntur  Nuncii 
Apostolici  pro  sua  provincia,  Episcopi,  Vicarii  Capitula- 
res  et  Generales  pro  sua  dioecesi ,  non  vero  Vicarii  Fo- 
ranei  pro  suo  districtu,  neque  Archiepiscopi  pro  sua  pro- 
vincia  nisi  in  actu  visitationis,  aut  in  casu  appellationis. 
Sed  proprius  Parochus  vere  ille  dicitur  ,  in  cuius  paro- 
chia  sponsi  domicilium  habitationis,  aut  quasi-domicilium, 
habent;  non  vero  ille,  in  cuius  parochia  sponsi  nati  sunt, 
et  quondam  habuerunt  domicilium  originis,  quod  potue- 
runt  deserere,  et  realiter  deseruerunt.  Dicimus  quod  po- 
tuerunt  deserere,  nam  qui  sui  iuris  non  sunt,  sed  patriae 
potestati  subiecti,  quandiu  revocari  possunt  in  parochiam, 
non  videntur  domicilium  originis  amittere  ,  etsi  animo 
numquam  redeundi  abiissent  (l).  Si  vero  sponsi  ad  di- 
versas  parochias  pertineant  ,  alterutrius  proprii  Parochi 
praesentia  sufficit ,  quia  cum  Matrimonium  individuam 
causam  habeat ,  ubi  valet  ex  uno  ,  eo  ipso  ex  utroque 
latere  firmum  est. 

(l)  Zallinger,  cit.  loc,  §  67. 

406.  Domicilium  aliud  est  originis  ,  aliud  habitationis. 
Domicilium  originis,  sive  naturale,  quisque  habet  in  loco, 
in  quo  natus  est  ,  si  pater  eius  ibi  habitaverit.  Hoc  do- 
micilium  non  facit  Parochum  proprium  ad  effectum  con- 
trahendi  Matrimonium  ,  quoad  eos  ,  qui  alium  in  locum 
habitationis  domicilium  legitime  transtulerunt  (l).  Domi- 
cilium  vero  habitationis  ,  sive  accidentale  quisque  habet 
in  loco,  in  quo  habitat  cum  animo  ibi  perpetuo  manendi. 
Insuper  aliud  est  verum  ,  aliud  quasi-domicilium.  Verum, 
est    supra  descriptum  domicilium    habitationis.    Quasi-do- 

Instit.  Canon.   Vol.  II.  8 


114  TITULUS    IX. 

micilium  autem  est ,  cum  quis  a  loco  veri  domicilii  di- 
scedens  alio  se  transfert  cum  animo  ibi  manendi  ad  maio- 
rem  saltem  anni  partem :  ex  quo  liquet,  posse  quem- 
piam  in  uno  loco  verum,  et  in  alio  quasi-domicilium  ha- 
bere.  Utrumque  tamen  constituitur  animo  et  facto  :  a- 
nimo  scilicet  habitandi,  qui  declarandus  est;  nam  regu- 
lariter  non  praesumitur,  nisi  post  decennium  habitationis 
in  domicilio  vero:  et  facto  habitationis,  id  est  cum  trans- 
latione  rerum  ,  et  fortunarum  ,  cumque  instructione  do- 
mus  ad  habitationis  sedem  in  domicilio  vero  ,  cum  ad- 
ventu,  et  permanentia  in  quasi-domicilio.  At  satis  decla- 
rato  animo,  ac  posito  facto  ,  domicilium,  aut  quasi-domi- 
cilium  post  mensem  acquiritur  (2).  Quare  domicilium  ele- 
ctum  ad  formam  legum  civilium ,  in  quo  adest  animi  de- 
claratio  ,  sed  deest  factum  habitationis  ,  ad  Matrimonium 
contrahendum  non  prodest. 

(l)  Benedictus  XIV.  Inst  33,  n.  6.  —  (2)  Ita  Benedictus  XIV,  in 
Bul.  Paucis  abhinc,  et  S.  Congregatio  Concilii  citata  a  Ricther  ad  sess. 
24,  n.  34.  Sed  non  desunt,  qui  ad  id  sufficere  putant  habitationem  bre- 
viorem,  et  etiam  unius  diei  cum  animo  constanter  in  loco  permanendi, 
quique  id  coniirmant  ex  alia  S.  Congregationis  decisione.  Reiffenstuel, 
de  cland.  despon.,  n.  60.  Hac  super  re  normam  praebere  videtur  pro 
prima  sententia  novissima  responsio  S.  Congregationis  Concilii  anni 
1841.  Duo  sponsi  recedentes  a  civitate  Grationopolitana  eorum  patria 
se  contulerunt  Londinum ,  ubi  post  octo  vel  decem  dies  habitationis 
coram  Missionario  Apostolico  illius  districtus  Matrimonium  contraxe- 
runt.  Congregatio  declaravit ,  non  constare  de  validitate  Matrimonii,  sed 
ad  dedarationem  nullitatis  esse  procedendum....  Inspecto  praesertim.  animo , 
et  tempore ,  quo  asserti  sponsi  commorati  sunt  nedum  Londini ,  sed  etiam 
in  districtu  illius  Apostolici  vicariatus.  Anal.  Iur.  Pont.,  ser.  2,  p.  \\ 


407.  Praeterea  circa  Parochum  haec  observamus:  i.° 
Parochus  assistit  Matrimonio  ut  testis  authenticus,  sive  au- 
ctorizabilis ,  et  ab  Ecclesia  deputatus :  idcirco  per  hanc 
assistentiam  non  exercet  actum  Ordinis,  neque  etiam  pro- 
prie  actum  iurisdictionis;  sufficit,  si  sit  praesens,  sponso- 
rumque  mutuum  consensum  intelligat  (l).  Nec  refert 
quoad  Matrimonii  validitatem,  an  sponte  praesens  sit,  vel 
invitus  detineatur  (2);  an  liberum  habeat  sui  officii  exer- 
citium ,  vel  aliqua  ligetur  irregularitate,  suspensione,  in- 
terdicto,  aut    excommunicatione  (3)  ;    an  sit  verus    Paro- 


DE    IMP.    DISP.    CULTUS.    ORD.,    LIG.,    IMP.    ET    CLAND.     115 

chus  ,  vel  tantum  putativus  ,  modo  se  sua  auctoritate  in 
beneficium  non  intruserit  ,  titulumque  saltem  coloratum 
habeat  (4);  an  demum  sit  sacerdos,  vel  alius  clericus  sa- 
cerdote  minor,  quia  Tridentinum  nil  aliud  requirit  ,  nisi 
ut  Matrimonium  contrahatur  coram  Parocho;  ex  quo  se- 
quitur,  quod  quicumque  Parochus  in  sua  parochia  valide 
Matrimonio  assistit  (5).  2.0  Parochus  potest  Matrimonio 
assistendi  facultatem  alteri  sacerdoti  delegare  (6)  ,  non 
vero  clerico,  qui  sacerdos  non  sit,  quia  in  delegato  Tri- 
dentinum  exigit  qualitatem  sacerdotis  ,  quam  non  exigit 
in  delegante.  Haec  delegatio  fieri  potest  tum  specialiter, 
tum  generaliter  ,  tum  scripto  ,  Lum  viva  voce,  tum  ex- 
presse.  tum  etiam  tacite.  Tacite  autem  facta  videtur  ,  si 
Parochus  agnoscat,  sacerdotem  suo  nomine  ad  Matrimo- 
nio  assistendum  accedere  ,  eique  ,  cum  possit  ,  non  con- 
tradicat,  vel  si  sacerdoti  administrationem  omnium  Sacra- 
mentorum  committat.  At  non  sufficeret  delegatio  prae- 
sumpta,  quae  nullum  continet  mandatum,  licet  Parochus 
fuerit  paratus  concedere;  et  tanto  minus  sufficeret  super- 
veniens  Parochi  ratihabitio,  quae  nequit  retrotrahi  ad  de- 
fectum  sanandum.  Delegatus  vero  specialiter  ,  aiteri  sibi 
commissa  facultatem  nequit  demandare  ,  quia  delegatus 
non  potest  subdelegare,  nisi  sit  delegatus  a  summo  Prin- 
cipe.  Sed  delegatus  generaliter  ,  potest  specialiter  alium 
sacerdotem  in  casu  particulari  in  sui  locum  substituere, 
quia  sic  delegatus  reputatur  quasi  ordinarius,  cum  sit  ad 
universitatem  causarum  delegatus.  Haec  quidem  omnia 
confirmantur  ex  communi  Doctorum  sententia. 

(l)  Ad  hoc  enim  necessaria  est  praesentia  etiam  moralis  Parochi,  et 
testium,  ut  quod  fit  possint  certiorare :  unde  non  sufficit  praesentia  phy- 
sica,  quod  contingeret,  si  Parochus,  et  testes  essent  somno,  vel  tali  di- 
stractione  affecti,  ut  non  intelligerent  quid  agatur.  Revera  S.  Congre- 
gatio  interrogata,  an  valeat  Matrimonium,  si  sacerdos  adfuerit,  nihil  ta- 
men  eorum,  quae  agebantur,  vidit,  neque  audivit,  respondit :  Non  valere, 
si  sacerdos  non  intellexit ,  nisi  tamen  affectasset  non  intelligere.  Haec  po- 
strema  clausula  late  explicatur  a  Benedicto  XIV  ,  qui  concludit  ,  eam 
accipiendam  esse  de  casu,  quo  Parochus  invitus  ad  Matrimonii  contra- 
ctum  adhibitus  ,  ideo  non  vidit  ,  neque  percepit,  quia  data  opera  nec 
videre  voluit,  neque  percipere,  ut  si  sibi  obstruat  aures,  et  oculos  clau- 
dat.  Ita  Parochus  affectaret  non  intelligere,  et  ad  evadendam  gravissi- 
mam  incertitudinem  S.   Congregatio  censuit  ,  Matiimonium    subsistere  , 


1  16  TITULUS    IX. 

ubi  alia  requisita  necessaria  concurrant.  Debet  ulterius  Parochus  a  con- 
trahentibus  ea  intentione  adhiberi,  ut  coram  »o  Matrimonia  ineant:  nam 
si  duo  contraherent  Matrimonium,  de  Parocho  nil  cogitantes,  dum  forte* 
in  convivio  vel  confabulatione  sunt,  non  posset  dici  coram  Parocho  ce- 
lebratum,  licet  esset  praesens,  et  firmitatem  non  haberet,  quia  casu  id 
accideret,  et  casu  gesta  moralitate  ,  et  imputatione  destituuntur.  Bene- 
dictus  XIV,  de  Synod.,  1. '13,  cap.  23 ,  n.  1  ,  et  seqq.  —  (2)  Revera 
S.  Congregatio  interrogata,  an  Matrimonium  subsistat,  si  invitus,  et  com- 
pulsus  per  vim  adsit  Sacerdos,  dum  contrahitur  Matrimonium,  respondit: 
subsistere.  Similiter  postea  dixit ,  validum  esse  Matrimonium  ,  etiamsi 
Parochus  aliam  ob  causam  adhibitus  sit  ad  illum  actum,  ut  si  fraudulen- 
ter  vocatus  sit  ad  assistendum  infirmo,  modo  adsit  sponsorum  intentio 
illum  adhibendi  ad  Matrimonium  :  nam  intentio  celebrandi  Matrimonii 
coram  Parocho  necessaria  est  in  sponsis  ;  sed  non  est  necessaria  in  Pa- 
rocho  intentio  assistendi.  Id.  eod.  loc.  —  (3)  Hoc  verum  est  etiamsi 
ab  Ordinario  interdictum  sit  Parocho  alicui  Matrimonio  assistere,  quia 
talis  prohibitio  non  est  impedimentum  dirimens.  Id.  eod.  loc.  —  (4)  In- 
trusus  dicitur,  qui  beneficium  ecclesiasticum  invadit  absque  auctoritate 
illius,  ad  quem  de  iure  spectat  collatio,  sive  id  propria ,  sive  alterius 
auctoritate  faciat.  Unde  intrusi  fuerunt  declarati  a  Pio  Papa  VI  omnes 
illi  Episcopi  et  Parochi  ,  qui  in  regno  Galliarum  iuramentum  civicum 
profitentes  a  Conventu  Nationali  in  Episcopos,  vel  Parochos  electi  ,  et 
instituti  fuerunt.  Cum  his  tamquam  cum  intrusis,  et  schismaticis  prohi- 
bitum  fuit  in  divinis  communicare,  eorum  audire  sacrum  etiam  diebus 
festis ,  ab  illis  Sacramenta  recipere  excepto  casu  absolutae  necessitatis 
in  Baptismo,  et  periculi  mortis  in  Poenitentia ,  eos  adire  pro  celebra- 
tione  Matrimonii,  eis  assistere  in  munere  patrini,  cum  baptizant,  et  ab 
eis  benedictionem  pro  mulieribus  post  partum  petere  ,  ut  eruitur  ex 
responsis  ab  eodem  Pontifice  datis  die  28  mart.  1793«  Theiner,  docum. 
ined.,  tom.  l  ,  n.  21  ,  30,  33 ,  49  et  57.  Unde  matrimonia  facta  coram 
Parocho  Parvae  Ecclesiae,  ad  quam  se  pertinere  gloriabantur,  nulla  ha- 
bita  fuerunt.  Auct.  abbe  Andre,  verbo  Clandestinite.  —  (5)  Neque  ne- 
cessarius  est  eius  ad  Matrimonium  consensus  ,  ut  eruitur  ex  Epistola 
Pii  VII  ad  imperatorem  Napoleonem  I ,  quam  per  extensum  exhibet 
citatus  auctor  abbe  Andre  in  suo  Cursu  Iur.  Can .,  verbo  Clandestinite. 
Contendebat  enim  Imperator,  matrimonium  fratris  sui  Hieronymi  esse 
nullum  ex  defectu  consensus  ex  parte  Parochi  ;  sed  Pontifex  declarat, 
hanc  causam  non  esse  impedimentum  dirimens,  et  Matrimonii  validita- 
tem  sustinet.  Caeterum  cum  non  sit  necessaria  in  Parocho  intentio  assi- 
stendi  matrimonio,  ut  supra  vidimus,  a  fortiori  necessarius  non  esteius 
consensus.  —  (6)  Observandum  tamen,  Benedictum  XIV,  scribentem  ad 
Episcopos  Poloniae  in  Bul.  Nimiam  licentiam,  deciarare,  nonpossePa- 
rochos  licite  hanc  delegationem  facere  ,  nisi  legitima  ,  gravissnnaque  de 
causa:  unde  Ordinariis  mandat,  ne  Matrimoniorum  assistentiam  delegent 
aliis  presbyteris;  sed  iubeant  proprios  Parochos  assistere. 

408.  Circa  testes,  haec  observamus.  l.°  Testes  tres,  vel 
saltem  duo  debent  esse  Matrimonio  praesentes,  mutuum- 


DE    LMP.    DISP.    CULTUS.    ORD.,    LIG.,    IMP.    ET    CLAND.     117 

que  sponsorum  consensum  intelligere;  nec  refert  ad  va- 
liditatem  Matrimonii  ,  an  sponte,  vel  inviti  maneant ,  an 
sint  personae  habiles  ad  ferendum  testimonium  in  iudi- 
cio,  vel  non,  modo  ex  iure  naturali  queant  testimonium 
dicere.  Propterea  valide  assistunt  testes  consanguinei,  do- 
mestici,  foeminae,  minores,  impuberes,  infames,  haeretici, 
et  etiam  infideles;  licet  expediat,  ut  seligantur  viri  probi, 
et  non  vagi.  2.°  Testes  debent  esse  praesentes  simul  cum 
Parocho;  nam  secus  non  forent  testes  ad  eumdem  actum, 
dum  Concilium  requirit,  ut  Matrimonium  contrahatur  co- 
ram  Parocho  ,  et  testibus.  De  caetero  controversia  inter 
Doctores  est,  an  debeant  esse  rogati,  vel  formaliter  adhi- 
biti  ad  actum  (l), 

(l)  Reiffenstuel  ,  de  cland.  despons.,  n.  108  ,  et  Zallinger ,  eod.  tit., 
§  71,  in  not.  Nos  tamen  haec  concordantes  cum  supra  expositis  de  Pa- 
rochi  praesentia,  ad  Matrimonii  validitatem  sufficere  arbitramus,  si  te- 
stes  sint  ad  hoc  in  intentione  contrahentium  adhibiti,  licet  non  sint  for- 
maliter  rogati.  Nam  Tridentinum  supra  citatum  nihil  aliud  requirit , 
quam  praesentiam  physicam  et  moralem  testium,  ut  de  Matrimonio  te- 
stimonium  ferre  possint.  Rogatio  vero,  et  monitio  testium  non  videtur 
necessaria,  cum  a  testium  voluntate  non  pendeat,  ut  sint  in  Matrimonio 
testes:  sive  enim  volentes,  sive  nolentes  sint,  possunt  testimonium  de  Ma- 
trimonio  ferre.  Ideo  recte  ait  Giraldus,  Matrimonium  validuna  esse,  si 
tam  Parochus  ,  quam  testes  ad  interessendum  non  expresse  ro^ati ,  neque 
sponte,  sed  vel  fortuito,  vel  dolo,  aut  vi  adacti  audierint  mutuum  conxra- 
hentium  consensum.  In  append.    l   ad  cap.   5,  de  secund.  nupt. 

409.  Quaeri  hic  potest  coram  quo  Parocho  peregri- 
norum  et  vagorum  Matrimonium  contrahi  possit  ?  Re- 
spondemus  l.°:  cum  peregrini  illi  sint  ,  qui  exteras  pe- 
tunt  terras  ea  mente  ,  ut  post  aliquod  tempus  ad  pro- 
prium  domicilium  revertantur  ,  coram  Parocho  tantum 
huius  domicilii  queunt  contrahere  Matrimonium  ,  nisi  a- 
libi  quasi-domicilium  sint  assequuti.  Hoc  quasi-domicilium 
iuxta  regulas  supra  assignatas  regulariter  consequuntur 
iudices,  professores,  medici,  studiosi,  famuli  (l),  aliique  (2), 
qui  ad  locum  accedunt,  ut  ibi  per  maiorem  anni  partem 
maneant ;  non  tamen  regulariter  illi,  qui  alicuius  rei  fa- 
miliaris  occasione  ,  aut  rusticationis  causa  in  oppidum, 
aut  pagum  se  conferunt  (3).  Respondemus  2.°:  cum  vagi 
suum  relinquant  domicilium,  ut  sedem  sibi  inquirant  pe- 


118  TITULUS    IX. 

nes  alias  gentes  ,  et  nullum  habeant  domicilium  ,  coram 
Parocho  loci  ,  in  quo  reperiuntur  ,  valide  Matrimonium 
contrahunt ,  etsi  unus  tantum  esset  vagus ,  quia  ubi  Ma- 
trimonium  valet  ex  uno ,  eo  ipso  ab  utroque  latere  fir- 
mum  est.  Parochus  enim  loci  ,  in  quo  reperitur  vagus, 
est  proprius  eiusdem  Parochus,  aliter  nullum  haberet.  Sed 
ut  hoc  Matrimonium  licitum  sit ,  diligens  per  Parochum 
instituenda  est  inquisitio,  et  specialis  per  Episcopum  est 
concedenda  licentia  (4). 

(l)  Quoad  famulos  tamen,  ac  praesertim  famulas  observanda  est  se- 
quens  S.  Congregationis  resolutio  data  Episcopo  Eugubino  die  24  maii 
1788,  qui  eamdem  Congregationem  interrogaverat ,  an  Matrimoniis  fa- 
mulorum  assistere  deberet  Parochus  domicilii  paterni ,  seu  potius  alter  ,  in 
cuius  Parochia  puellae  famulaium  praestant  ?  Et  respondit :  Episcopus  per 
suum  decretum  iubeat,  ut  Matrimoniis  puellarum,  quae  famulatum  Eugubii 
praestant ,  assistat  Parochus  domicilii  paterni ,  materni ,  fraterni  eiusdem 
puellae,  quatenus  illud  habeant  in  eadem  civitate ;  si  non  habeant ,  assistat 
Parochus  domicilii  in  quo  degunt,  quatenus  in  eadem  civitate  Matrimonium 
contrahant.  Card.  Soglia,  Inst.  iur.  priv.,  §  191.  —  (2)  Inter  hos  enu- 
merandi  sunt.  1°  Carceribus  detenti  ,  qui  coram  Parocho  loci  ,  in  quo 
situs  est  carcer,  Matrimonium  legitime  contrahunt ,  si  poena  perpetua 
vel  ad  notabile  tempus  sint  damnati  ,  quia  ibi  acquirunt  domicilium  ; 
secus  est ,  si  detineantur  in  custodia  ,  et  iudicis  sententia  nondum  sit 
prolata ;  nam  servant  domicilium  ,  quod  prius  habuerunt ,  et  coram 
illius  Parocho  tenentur  Matrimonium  contrahere.  Benedictus  XIV , 
Inst.  33  ,  num.  12.  2°  Puellae  in  hospitio  spuriarum  receptae  pro- 
prium  habent  Parochum  illius  Parochiae,  cui  hospitium  subiicitur.  Sacra 
Congregatio  in  Eugubina  22  aprilis  165 1.  Cit.  eod.  loc,  num.  14. 
Si  vero  hae  puellae  alibi  earum  domicilium ,  vel  quasi-domicilium 
consequantur,  ut  puta,  quia  ab  hospitio  alium  in  locum  transferun- 
tur  nutriendae  ,  vel  ut  famulatum  exerceant ,  ibi  proprium  sortiun- 
tur  Parochum  ,  licet  Gubernatores  hospitii  retineant  in  dictas  puellas 
simulacrum  quoddam  paternae  potestatis,  et  ante  Matrimonium  debeant 
per  aliquot  dies  ad  hospitium  regredi  ad  accipiendam  dotem,  quam  ho- 
spitium  illis  tribuit,  ut  novissime  definivit  S.  Congregatio  in  Florentina 
17  sept.  1856  et  in  Genuensi  22  nov.  1856,  quas  affert  auctor  Anale- 
ctae  Iur.  Pont.,  ser.  2,  pag.  1882  et  2695;  et  sic  definivit,  licet  in  con- 
trarium  adesset  immemorabilis  consuetudo,  propter  quod  omnia  Matri- 
monia  prius  male  contracta  ,  auctoritate  Sanctissimi  sanavit  in  radice . 
Pro  hospitio  tamen  Florentino  postea  eadem  Congregatio  Parocho  ho- 
spitii  speciales  concessit  facultates  ,  ut  posset  assistere  Matrimoniis  il- 
larum  puellarum  expositarum  ,  quae  licet  alibi  domicilium  ,  vel  quasi- 
domicilium  contraxissent ,  ante  matrimonium  hospitium  repetebant. 
3°  Puellae  in  aliis  hospitiis  degentes  ,  in  quibus  aluntur  ,  et  a  quibus 
dotem  recipiunt,  Parochum  habent  illum,  in  cuius  territorio  situm  est 


DE    IMP.    DISP.    CULTUS.    ORD.,    LIG.,    IMP.    ET    CLAND.     119 

hospitium.  Sed  puellae,  quae  degunt  in  monasteriis,  sive  conservatoriis 
educationis  causa,  debent  Matrimonium  contrahere  coram  Parocho  do- 
micilii  paterni,  materni,  vel  fraterni  ,  si  habent ;  si  vero  non  habeant  , 
coram  Parocho  loci,  in  quo  conservatorium,  vel  Monasterium  situm  est. 
Benedictus  XIV,  eod.  loc,  n.  14  et  16.  —  (3)  Id.  eod.  loc,  n.  6,  7,  IO 
et  11.  Sed  exceptio  fit  in  civibus  Genuensibus,  qui  valide  contrahunt  Ma- 
trimonium  coram  Parocho  villarum  et  suburbiorum,  quae  aestivo  tempore 
incolere  solent,  in  quibus  aliud  censentur  habere  domicilium.  Hoc  tamen 
non  extenditur  ad  eos,  qui  brevi  transitu  negotii,  aut  convalescentiae,  vel 
animi  gratia,  ad  alienam  paroeciam  divertunt.  Synod.  dioec  Genuen.,  ult. 
1838,  c.  11,  n.  9.  —  (Add.  Edit.)  Opinor  haud  factam  fuisse  hanc  excep- 
tionem  propter  sequentes  rationes.  —  Prima.  Integer  citatus  Synodi  locus 
perpendatur,  qui  hic  est:  «  Quia  vero  Ianuenses  Cives,  praeter  domicilia 
intra  civitatis  moenia  constituta  ,  alia  ,  aestivo  praesertim  tempore  ,  in 
villis  aut  suburbiis  incolere  solent,  idcirco  Synodi  Genuensis  (Duratii , 
c.  XXIV,  Gentilis  ,  part.  1.,  c  XV)  praescriptionibus  inhaerendo  ,  ad 
tollendas  dubietates  in  conscientia,  et  lites  in  foro,  declaramus  et  de- 
cernimus  ,  pro  dictis  functionibus  parochialibus  ad  matrimonium  con- 
trahendum  obeundis,  Ianuenses  Cives  alterutrius  loci  Parochum  rusti- 
cationis  tempore  adsciscere  posse  :  quod  tamen  non  intelligatur  de  iis 
qui  brevi  transitu  negotii,  aut  convalescentiae,  vel  animi  gratia  ad  a- 
lienam  paroeciam  divertunt  ».  Synodus  igitur  pro  ratione  et  funda- 
mento  declarationis  faciendae  ponit  factum  consuetudinis  in  Civibus 
Genuensibus  habendi  duplex  domicilium ,  unum  in  civitate,  alterum  in 
suburbiis  aut  in  villis;  videtur  ergo  minime  velle  ut  sua  declaratio  re- 
spiciat  illos  cives  qui  hanc  consuetudinem  non  habent,  seu  non  solent 
incolere  alterum  domicilium  in  suburbiis  aut  villis.  Insuper  Synodus , 
statim  facta  declaratione,  monet  eam  non  esse  ita  extendendam  ut  in- 
telligatur  quoque  de  iis  qui  brevi  transitu  negotii ,  aut  convalescentiae  , 
vel  animi  gratia  ad  alienam  paroeciam  divertunt.  Quae  monitio  non  alio 
fine  videtur  apposita  nisi  ut  colligatur,  non  aliam  habitationem  in  su- 
burbiis  aut  in  villis  dare  facultatem  celebrandi  matrimonium  coram 
Parocho  suburbano  vel  rurali  quam  quae  incolae  comparaverit  saltem 
quasi-domicilium.  His  perpensis ,  inferre  saltem  licet ,  nec  clare  nec 
certe  constare  Synodum  voluisse  pro  Civibus  Genuensibus  inducere  ex- 
ceptionem  ab  Ecclesiae  legibus  communibus.  —  Secunda.  Iuris  com- 
munis  ecclesiastici  sunt  leges  ,  et  quae  sanciunt  Parochum  proprium  , 
ad  effectum  contrahendi  coram  eo  matrimonium,  esse  solum  Parochum 
domicilii  aut  quasi-domicilii  ;  et  quae  statuunt  per  solam  habitatio- 
nem  in  loco  cum  intentione  ibi  permanendi  per  maiorem  anni  partem 
acquiri  quasi-domicilium;  itemque  quae  decernunt  Parochum  ruralem 
non  esse  proprium  et  verum  Parochum  eorum  qui  rus  eunt  causa  re- 
creationis  vel  pro  rusticanis  negotiis,  ideoque  matrimonium  coram  huius- 
modi  Parocho  celebrari  non  posse.  At  constitutiones  Synodales  nullam 
inducere  valent  mutationem  aut  exceptionem  ab  Iure  communi  Eccle- 
siae.  —  Propter  has  rationes  puto,  intentionem  Synodi  citato  loco  fuisse 
declarandi  tantum,  ad  tramites  Iuris  communis  ,  quid  Civibus  Genuen- 
sibus    sit    facultatis    pro  celebrando  matrimonio  dum    in    loco    alterius 


120  TITULUS    IX. 

domicilii    vel    quasi-domicilii    moram    ducunt.  —    (4)    Trid.    sess.  24  , 
cap.  7,  de  ref,  matr. 

410.  Decretum  Tridentini  supra  citatum  ex  eiusdem 
praescripto  suam  habet  vim  in  omnibus  Parochiis,  in  qui- 
bus  fuit  publicatum,  aut  usu  receptum  veluti  publicatum; 
non  vero  in  aliis  ,  in  quibus  ,  cum  ob  publicationis  con- 
ditionem  nihil  innovaverit,  servandum  est  ius  antiquum, 
iuxta  quod  Matrimonia  clandestina  sunt  illicita  ,  sed  va- 
lida,  ut  supra  probavimus.  Publicatum  autem  fuit  in  I- 
talia  ,  Hispania  ,  Gallia  ,  et  in  pluribus  aliis  regionibus; 
non  publicatum  in  Anglia ,  Scotia  ,  Suecia,  Saxonia,  etc. 
At  cum  publicatio  res  sit  facti,  in  casu  practico  est  pro- 
banda.  Ex  hoc  autem  principio  cum  praemissis  compa- 
rato  haec  deducuntur  corollaria.  l.°  Valet  Matrimonium 
clandestinum  eorum,  qui  domicilium  habent  in  parochia, 
in  qua  dictum  decretum  non  fuit  publicatum;  quod  etiam 
procedit  ,  si  unus  tantum  ex  sponsis  ibi  domicilium  ha- 
beat ,  ibique  contrahat  Matrimonium  ,  cuius  causa  indi- 
vidua  est.  2.°  Valet  Matrimonium  eorum ,  qui  reCeden- 
tes  a  parochia  publicati  decreti  se  conferunt  ad  locum, 
in  quo  non  fuit  publicatum  ,  ibi  domicilium  ,  vel  quasi- 
domicilium  assequuntur,  et  Matrimonium  contrahunt  (l); 
sed  ex  adverso  non  valet  clandestinum  ,  si  sponsi  rece- 
dant  a  loco  non  publicati  decreti,  et  se  conferant  ad  pa- 
rochiam  ,  in  qua  fuit  publicatum  ,  ibique  Matrimonium 
ineant  ,  quia  ,  ut  dicunt  Iurisconsulti,  locus  regit  actum, 
sive  actus  et  contractus,  mxta  leges  et  consuetudines  loci 
sunt  ineundi.  3.0  Non  valet  clandestinum  eorum  ,  qui  a 
sua  parochia  publicati  decreti  recedunt ,  et  dum  in  loco 
non  publicati  decreti  peregrinantur  ,  Matrimonium  con- 
trahunt  ,  quin  in  hoc  loco  saltem  quasi-domicilium  sint 
assequuti;  idem  a  fortiori  dicendum,  si  a  dicta  parochia 
recesserint  ,  inque  similem  locum  se  contulerint  ad  con- 
ciliares  Matrimonii  solemnitates  vitandas ,  quia  fraus  ,  et 
dolus  nemini  patrocinari  debet,  et  quia  quae  facta  sunt 
in  fraudem  legis  ipso  iure  rescinduntur  (2). 

(l)  Bul.  Exponi  nobis  Urbani  VIII.  —  (2)  Cit.  Bul.,  et  Doctores  ad 
tit.  de  Cland.  despons. 


DE    IMP.    PlSr.    CULTUS.    ORP.,    LIG.,    IMr.    ET    CLANP.    121 

411.  Sed  quid  dicendum  de  Matrimoniis,  quae  in  terris 
haereticorum  contrahuntur?  Licet  haeretici  legibus  eccle- 
siasticis  ubique  terrarum  devincti  sint  ,  ut  iam  observa- 
vimus  ,  pro  resolutione  tamen  distinguimus  inter  clande- 
stinum  in  terris  haereticorum  a  catholicis  ,  et  in  iisdem 
terris  ab  haereticis  contractum.  In  primo  casu  est  nul- 
lum,  si  ibi  Tridentini  decretum  fuit  publicatum.  At  ex- 
cipiendus  est  casus  necessitatis  ,  ut  si  nullus  in  illis  ter- 
ris  sit  Parochus,  vel  Episcopus  catholicus,  aut  non  pos- 
sit  adiri,  aut  alterius  sacerdotis  delegati  existentia  in  dictis 
locis  ignoretur  :  in  hac  enim  circumstantia  catholici  va- 
lide  contrahunt  clandestinum  ,  etiamsi  dictum  decretum 
ibi  sit  publicatum,  modo  idem  observent  ,  quantum  fieri 
potest  ,  duos  saltem  assumendo  testes  (l).  In  secundo 
autem  casu  clandestinum  est  validum  pro  Hollandia  ,  et 
pro  foederato  Belgio,  si  ineatur  inter  haereticos,  vel  inter 
hareticum  et  catholicam,  ut  definitivit  Benedictus  XIV  (2), 
quia  licet  in  Parochiis  dictarum  regionum  Tridentini  de- 
cretum  fuerit  publicatum,  novae  tamen  protestantium  so- 
cietates  ad  eas  parochias  non  videntur  amplius  pertinere. 
Pro  aliis  vero  regionibus  publicati  decreti  ,  ubi  Parochi 
catholici  ,  vel  eorum  delegati  facile  reperiuntur ,  clande- 
stinum  inter  haereticos  ,  vel  inter  haereticum  et  catholi- 
cam  ,  nullum  est ,  quia  citata  Benedicti  XIV  deflnitio  ul- 
tra  foederatos  Belgas  non  extenditur  ;  et  ideo  haeretici 
coniuges  Belgae  non  tenentur  coram  Parocho  iterare  Ma- 
trimonium,  sed  tenentur  caeteri,  si  ab  haeresi  ad  S.  Ec- 
lesiae  sinum  redeant  (3). 

(l)  Benedictus  XIV,  de  Synod.,  1.  12  .  c.  5  ,  n.  5  ;  et  Bul.  Redditae 
sant  eius.  Pont.  Postea  Pius  VI,  in  epist.  ad  Episcopum  Lucionensem 
diei  28  maii  1793  ,  postquam  declaravit  ,  lideles  abstinere  omnino  de- 
bere  a  contrahendo  matrimonio  coram  ofliciali  civili,  ut  ferebat  lex  a 
conventu  nationali  Galliae  lata,  permisit,  ut  ad  obtinendos  Matrimonio 
effectus  civiles  possent  coram  eodem  officiali  eorum  Matrimonium  de- 
clarare,  modo  prius  coram  Parocho  contraxissent  ;  et  deinde  subiunxit : 
Quoniam  complures  ex  istis  fidelibus  non  possunt  omnino  Parochum  legi- 
timum  habere  ,  istorum  profecto  coniugia  contracta  coram  testibus  ,  et  sine 
Parochi  praesentia,  n  nihil  aliud  obstet,  et  valida  et  liciia  erunt ,  ut  sae- 
pius  dedaratum  fuit  a  sacra  Congregatione  Concilii  Tridentini  interprete. 
Theiner,  cit.  loc,  n.  67.  In  eodem  sensu  idem  Pontifex  die  5  octobris 
1793,  Episcopo  Genevensi  rescripsit.  Hac  de  re  variae  datae  sunt  de- 


122  TITULUS    IX. 

cisiones  et  instructiones  a  Cardinale  Caprara  Legato  a  Latere  suromi 
Pontificis  pro  regno  Galliae  in  luctuosa  revolutione  illius  regni  ,  quae 
sub  linem  saeculi  decimi  octavi  ,  omnia  humana  ,  et  divina  subvertere 
nisa  est.  Huiusmodi  regulae  a  Gallicis  auctoribus  notantur  ,  ad  quos 
lectorem  remittimus,  et  specialiter  ad  auctorem  supracitatum  abbe  An- 
dre,  in  Curs.  Iur.  Can.,  verbo  Clandesiiniie.  —  (2)  Bul.  Malrimonia 
quae ,  et  ut  videre  est  in  eiusdem  Pontificis  egregio  opere  de  Synod. 
dioeces.,  1  6,  c.  6.  Quod  autem  Benedictus  XIV,  pro  foederatis  Belgis 
concessit,  Clemens  XIII,  ad  Malabarium  et  Canada  extendit.  Zallinger, 
de  cland.  despons.,  §  63  et  64.  Excipiuntur  tamen  privilegiati  a  Cle- 
mente  XIII  ut  supra  diximus .  qui  similiter  non  tenentur  eorum  reno- 
vare  Matrimonium,  si  ab  haeresi  ad  fidem  catholicam  convertantur.  — 
(3)  Illud  quoque  hic  notandum,  quod  Matrimonia  clandestina  in  parti- 
bus  infidelium  contracta,  ubi  Tridentinum  publicatum  non  fuit,  valida 
sunt ;  immo  et  sponsalia  de  futuro  per  consummationem  matrimonii  , 
vel  copulam  inter  sponsos  habitam  in  matrimonium  ipso  iure  transeunt. 
Attamen  Instructio  pro  Missionariis  a  S.  Congregatione  edita  requirit, 
ut  sic  contrahentes,  quo  citius  fieri  poterit,  ad  Ecclesiam  accedant,  et 
coram  testibus,  et  ministro,  emissis  actibus  fidei,  spei,  et  charitatis,  ad 
Matrimonium  consensum  exprimant  per  verba  de  praesenti,  et  sponsa- 
litiam  benedictionem  accipiant,  eodem  tempore  debet  illis  minister  de- 
clarare,  hanc  benedictionem  ad  Matrimonii  validitatem  non  esse  neces- 
sariam.  Anal.  Iur.  Pont.,  ser.  2,  p.   1813. 

412.  Clandestinum  Matrimonium  improprie  dictum  est 
illud  ,  quando  sponsi  aggrediuntur  Parochum  cum  testi- 
bus,  coram  quibus  mutuum  emittunt  Matrimonii  consen- 
sum.  Quamquam  hoc  Matrimonium  vulgo  dicatur  clan- 
destinum  simpliciter  ;  tamen  est  clandestinum  improprie, 
quia  debitae  tantum  solemnitates  extrinsecae  omittuntur, 
et  proinde  summo  iure  vahdum  est.  Quoties  itaque  id 
contingat,  quod  Deus  avertat!  tenetur  Parochus,  quo  ci- 
tius  fieri  potest,  hoc  clandestinum  denunciare  Episcopo, 
qui  ea  de  re  statim  processum  fieri  mandat,  et  rite  exa- 
minatis  testibus  ,  et  sponsis  ,  omnibusque  rite  cognitis, 
suam  pronunciat  sententiam  ,  qua  aut  validum  declarat 
Matrimonium  ,  si  omnes  solemmtates  intrinsecae  fuerint 
observatae ;  aut  nullum,  si  illae  solemnitates  desint,  ex. 
gr.  si  contractum  sit  coram  sacerdote  non  Parocho  ,  et 
a  Parocho  non  delegato,  aut  s  ne  testibus,  aut  coram  u- 
nico  tantum  teste.  Praeterea  clandestinum  contrahentes, 
graviter  peccant,  et  ab  Episcopo  graviter  sunt  puniendi  (l). 

(l)  Trid.  sess.  24,  c.   1,  de  ref.  matr. 


12?, 


TITULUS  X. 

DE    DISPENSATIONE    A    MATRIMONII    IMPEDIMENTIS. 


Summarium:  413.  Quando  Ordinarius    possit   dispensare    in    impedimentis  impedientibus  ?     — 

414.  Nerao  potest  dispensare  in    impedimentis  dirimentibus    iuris     naturalis    et    divini.    — 

415.  In  quibus  impedimentis  iuris  humani  non  soleat  Papa  dispensare  ?  —  416.  Papa 
post  contractum  Matrimonium  facilius  dispensat.  —  417.  Ex  quibus  causis  soleat  dispen- 
sare  ad  Matrimonium  contrahendum  ?  —  418.  Quomodo  dispenset  ?  —  419.  In  quibus 
casibus  dispenset  per  S.  Poenitentiariam  ?  —  420.  Quis  ,  et  quomodo  possit  dispensa- 
tionem  petere  ?  —  421.  Clausulae  in  rescripto  dispensationis  insertae  sunt  observandae. 
—  422.  Quando  Papa  est  dispensaturus  per  Datariam,  quae  sint  in  libello  exponenda  ?  — 
423.  Quomodo  a  Dataria  dispensatio  concedatur  ?  —  42^.  Dispensatio  solet  continere 
gratiam  per  executorem  faciendam.  —  425.  Quomodo  matrimonii  revalidatio  fiat?  —  426. 
Quid  importet  dispensatio  in  radice?  —  427.  An  Episcopi  queant  in  impedimentis  dirimen- 
tibus  dispensare? 

413.  Impedimenta  Matrimonii ,  ut  iam  diximus  ,  alia 
sunt  impedientia  ,  alia  dirimentia.  Super  impedientibus 
tantum,  regulariter  dispensat  Episcopus,  quod  ius  ex  lon- 
gaeva  et  generali  consuetudine  est  eidem  acquisitum.  Ni- 
hilominus  non  dispensat  in  voto  castitatis  et  ingrediendae 
Religionis ,  quod  est  reservatum  Summo  Pontifici ,  si  sit 
perpetuum  et  absolutum:  unde,  si  temporale  sit,  vel  con- 
ditionatum,  cessat  exceptio.  Non  dispensat  in  sponsalibus 
legitime  contractis ,  quia  conventionum  vim ,  contrahen- 
tibus  invitis,  evertere  nequit,  licet  possit  quandoque  de- 
clarare ,  sponsalium  obligationem  esse  rescissam ,  cum 
adest  aliqua  iusta  causa  ex  supra  expositis.  Non  dispen- 
sat  super  haeresi,  neque  super  dissensu  parentum,  cum 
iuste  dissentiunt  ,  neque  super  defectu  status  liberi ,  ne- 
que  proprie  super  aliis  impedimentis  ultimo  loco  enu- 
meratis  (l). 

(l)  Sed  quoad  statum  liberum  hoc  est  adnotandum  .  quod  ubi  quis 
ob  incertam  vagationem  ,  vel  ob  moram  in  dissitis  regionibus  ,  vel  ob 
aliam  causam,  sit  in  morali  impossibilitate  probandi  per  testes,  vel  per 
Ordinariorum  attestationes  suum  statum  liberum,  potest  Episcopus,  ex 
S.  Congregationis  concessione,  eumdem  admittere  ad  praestandum  iura- 
mentum  suppletorium,  quod  ad  S.  Dei  Evangelia  suo  iuramento  testetur, 


124  TITULUS    X. 

se  liberum  esse  ab  omni  Matrimonii  vinculo.  Haec  facultas  solet  Epi- 
scopis  concedi  ad  triennium  ;  et  hac  ipsa  facultate  Episcopis  non  pos- 
sunt  uti,  nisi  agatur  de  personis  bene  moratis  ,  in  quibus  periurii  pe- 
riculum  absit. 

414.  Similiter  super  impedimentis  dirimentibus  datur 
quandoque  dispensatio,  quae  ex  communi  Doctorum  sen- 
tentia  tunc  solum  potest  habere  locum,  cum  ex  lege  ec- 
clesiastica  impedimenta  sunt  constituta.  Idcirco  in  impe- 
dimentis  iuris  naturalis  et  divini  nulla  potest  esse  dispen- 
satio,  cum  inferior,  uti  Concilium  Generale ,  aut  Summus 
Pontifex,  legem  superioris,  nempe  Dei,  tollere,  vel  in  ea 
dispensare  nequeat.  Huiusmodi  autem  iuris  naturalis  im- 
pedimenta  sunt,  veluti  error  circa  personam,  cognatio  na- 
turalis  in  linea  recta  ,  et  in  linea  transversali  in  primo 
gradu,  affinitas  ex  Matrimonio  item  in  linea  recta  in  primo 
gradu,  vis,  metus,  ligamen  ubi  Matrimonium  sit  consum- 
matum,  et  impotentia. 

415.  Sed  iuvat  ulterius  animadvertere  ,  quod  etiamsi 
lex  impedimenti  humana  auctoritate  queat  auferri,  in  ea 
tamen  interdum  dispensari  non  solet.  Hinc ,  licet  possit, 
tamen  non  solet  Papa  dispensare  pro  foro  externo  super 
impedimento  criminis,  si  alteruter  ex  coniugibus  in  mor- 
tem  alterius  coniugis  defuncti  efficaciter  conspiraverit;  su- 
per  impedimento  Ordinis,  votique  solemnis;  super  impe- 
dimento  affinitatis  in  primo  gradu  lineae  trasversae,  nisi 
utilitas,  et  necessitas  publica  dispensationem  suadeat;  su- 
per  impedimento  consanguinitatis  in  primo  gradu,  et  se- 
cundu  mixto  lineae  transversae  ,  nisi  necessaria  videatur 
dispensatio  ad  vitae  periculum  a  propinquis  minitatum 
evadendum  (l);  ac  denique  super  impedimento  cognatio- 
nis  spiritualis  ratione  paternitatis  ,  et  filiationis  ,  nempe 
inter  baptizantem  ,  ac  patrinum  ex  una  parte  ,  et  bapti- 
zatam  ex  altera,  quia  cognatio  haec  assimilatur  genera- 
tioni ,  licet  aliud  obtineat  in  eadem  cognatione  ratione 
compaternitatis  orta  ,  ut  inter  patrinum  ,  et  baptizantem 
ex  una  parte,  et  baptizati  matrem  ex  altera,  in  qua  fa- 
cile  dispensatio  obtinetur. 

(l)  Epist.  encycl.  Gregorii  XVI,  diei  22  april.   1836. 


DE    DISPENSATIONE    A    MATR.    IMPED.  125 

416.  Dispensatio  ,  libi  potest  ,  et  solet  habere  locum, 
aut  quaeritur  Matrimonio  iam  contracto,  aut  ad  Matrimo- 
nium  contrahendum.  Si  quaeratur,  Matrimonio  iam  con- 
tracto,  facilius  dispensat  Summus  Pontifex  in  impedimento, 
in  quo  soleat  dispensare,  etiam  ex  sola  ratione  iam  con- 
tracti  Matrimonii  ,  maxime  si  sit  consummatum  ,  modo 
bona  fides  adsit  ex  unius  saltem  coniugis  parte.  Si  vero 
quaeratur  ad  Matrimonium  contrahendum,  aliqua  iusta 
causa  ad  dispensandum  requiritur  (l). 

(l)  Huc  spectat  decretum  Tridentini  in  sess.  24,  c.  5,  de  ref.  matr. 
sic  conceptum  :  Si  quis  intra  gradus  prohibitos  scienter  Matrimonium  con- 
trahere  praesumpserit,  separetur,  et  spe  dispensationis  consequendae  careat. 
Ouod  si  ignoranter  id  fecerit ,  siquidem  solemnitates  requisitas  in  contra- 
hendo  Matrimonio  neglexerit ,  eisdem  subiiciatur  poenis ;  non  enim  dignus 
est ,  qni  Ecclesiae  benignitatem  facile  experiatur ,  cuius  salubria  praecepta 
temere  contempsii;  si  vero  solemnitatibus  adhibitis  ,  impedimentum  aliquod 
postea  subesse  cognoscatur ,  cuius  ille  probabilem  ignorantiam  habuit  ,  tunc 
facilius  cum  eo ,  et  gratis  dispensari  poterit.  In  contrahendis  Matrimoniis, 
vel  nulla  omnino  detur  dispensatio,  vel  raro,  idque  ex  causa,  et  grafis  conce- 
datur.  Hic  notandum,  quod  Tridentinum  per  verba,  intra  gradus  prohi- 
bitos  ,  intelligit  omne  impedimentum  dirimens.  Barbosa  ad  cit.  cap.  5  , 
et  per  verbum  gratis  prohibet  executori  Episcopo ,  aut  Vicario  Gene- 
rali  aliquid  propter  executionem  accipere  etiam  sponte  oblatum.  Nihi- 
lominus  licet  notario  pro  suo  labore  accipere  quartam  partem  aurei  , 
sive  ducati ,  ut  declaravit  S.  Congregatio;  immo  et  maiorem  summam, 
ex  legitima  consuetudine  probatam  ,  notario  tantum  concedit  Reiffen- 
stuel  in  Append.  ad  lib.  4  Decret.,  §  7,  n.  316. 

417.  Plures  ex  huiusmodi  causis  a  Pragmaticis  recen- 
sentur  ,  quas  iuvat  breviter  citare.  l.a  Causa  est  bonum 
pacis,  ut  si,  mediante  Matrimonio,  gravis  lis  inter  spon- 
sorum  parentes  .  aut  affines  possit  componi ,  aut  gravis 
inimicitia  extingui,  aut  pax  inchoata  confirmari.  2.a  An- 
gustia  loci,  ut  si  in  civitate,  quae  tercenta,  ut  dicunt,  fo- 
cularia  non  excedat,  aut  in  pago,  vel  oppido,  puella  spon- 
sum  sibi  parem  non  inveniat  ,  nisi  consanguineum  ,  vel 
affinem,  vel  alio  impedimento  devinctum  (l).  3.a  Defec- 
tus  competentis  dotis  ,  ob  quem  puella  deberet  vel  in- 
nupta  manere,  vel  impari  nubere,  maxime  si  sponsus  vel 
aliusparatussit  eam  dotare.  4/  Aetas  foeminae,  quae  usque 
ad  annum  vigesimum  quartum  innupta  mansit.  5.a  Prae- 
rogativa  personae  ,    ut  Regis  ,    aut  Principis.  6.a  Conser- 


126  TITULUS    X. 

vatio  familiae  illustris  et  nobilis.  7-a  Excellentia  merito- 
rum  in  Ecclesiam,  ut  si  quis  Ecclesiam  strenue  defende- 
rit.  8a  Infamia  mulieris  ex  nimia  cum  sponso  habita  fa- 
miliaritate  orta ,  quae  patrati  sceleris  suspicionem  licet 
falsam  in  populo  ingesserit.  Qa  Proles  iam  suscepta  ,  et 
etiam  copula  habita,  ut  per  matrimonium  damnum  et  in- 
famia  reparetur,  modo  scelus  commissum  non  sit  sub  spe 
facilius  hac  de  causa  obtinendae  dispensationis,  quo  casu 
in  confidentia  peccantes  dispensatione  carent ,  nisi  haec 
circumstantia  fuerit  in  libello  supplicationis  expressa  ,  et 
Pontifex  etiam  super  ea  dispensaverit  (2).  —  (Add.  Edit.) 
Ut  a  gravissimo  crimine  incestus  Christi  fideles  arceren- 
tur,  Ecclesia  et  Summi  Romani  Pontifices  statuerant ,  ut 
testantur  plura  documenta,  et  novissime  Decretum  S.  R.  U. 
Inquisitionis  diei  1  augusti  1866,  adprobante  R.  Pontifice, 
et  responsum  S.  Poenitentiariae  diei  20  iulii  1879,  «  Subre- 
ptitias  esse  et  nullibi  ac  nullo  modo  valere  dispensationes, 
quae  sive  directe  ab  Apostolica  Sede ,  sive  ex  pontificia 
delegatione  super  quibuscumque  gradibus  prohibitis  con- 
sanguinitatis,  affinitatis,  cognationis  spiritualis  nec  non  et 
publicae  honestatis  conceduntur  ,  si  sponsi  ante  earum- 
dem  dispensationum  executionem,  sive  ante  sive  post  ea- 
rum  impetrationem  incestus  reatum  patraverint ;  et  vel 
interrogati,  vel  etiam  non  interrogati,  malitiose  vel  etiam 
ignoranter  reticuerint  copulam  incestuosam  inter  eos  ini- 
tam,  sive  publice  ea  nota  sit  sive  etiam  occulta,  vel  re- 
ticuerint  consihum  et  intentionem  qua  eamdem  copulam 
inierunt,  ut  dispensationem  facilius  assequerentur  ».  Ve- 
rum  cum  plurimi  sacrorum  Antistites  S.  Sedi  retulerint, 
maxima  ea  de  causa  oriri  incommoda  cum  ad  matrimo- 
nialium  dispensationum  executionem  proceditur,  et  hisce 
praesertim  miseris  temporibus  in  fidelium  perniciem  non 
raro  vergere  quod  in  eorum  salutem  sapienter  inductum 
fuerat ,  Sanctissimus  Leo  Papa  XIII  eorum  postulationi- 
bus  permotus,  re  diu  mature  perpensa,  et  suffragio  adhae- 
rens  Eminentissimorum  S.  R.  E.  Cardinalium  in  universa 
christiana  republica  Inquisitorum  Generalium,  litteras  o- 
mnibus  locorum  Ordinariis  dandas  iussit ,  quibus  eis  no- 
tum  fieret,  Decretum  superius  relatum  S.  R.  U.  Inquisi- 


DE    DISPENSATIONE    A    MATR.    IMPED.  127 

tionis,  et  S.  Poenitentiariae,  et  quidquid  in  eumdem  sen- 
sum  alias  declaratum,  statutum  aut  stylo  Curiae  inductum 
fuerit  a  se  revocari  ,  abrogari  nulliusque  roboris  in  po- 
sterum  fore  decerni:  simulque  statui  et  declarari,  dispen- 
sationes  matrimoniales  posthac  concedendas ,  etiamsi  co- 
pula  incestuosa  vel  consilium  et  intentio  per  eam  facilius 
dispensationem  impetrandi  reticita  fuerit,  validas  futuras: 
contrariis  quibuscumque  etiam  speciali  mentione  dignis 
minime  obstantibus.  Dum  tamen  ob  gravissima  rationum 
momenta  a  pristino  rigore  hac  super  re  Sanctissimus  Pa- 
ter  benigne  recedendum  ducit  ,  mens  ipsius  est ,  ut  nihil 
de  horrore,  quod  incestus  crimen  ingerere  debet  ,  ex  fi- 
delium  mentibus  detrahatur,  imo  vero  summo  studio  ex- 
citandos  vult  animarum  curatores,  aliosque  quibus  foven- 
dae  inter  christifideles  morum  honestatis  cura  demandata 
est,  ut  prudenter  quidem,  prout  rei  natura  postulat,  effi- 
caciter  tamen  elaborent  huic  facinori  insectando  et  fide- 
libus  ab  eodem  ,  propositis  poenis  quibus  obnoxii  fiunt , 
deterrendis.  Quod  S.  Cong.  S.  R.  U.  Inquisitionis  litteris 
circularibus  die  25  iunii  1885  praestitit.  —  10a  Evitatio 
alicuius  gravis  damni ,  aut  scandali  ,  ut  si  tocus  ,  in  quo 
degit  puella,  sit  ad  littus  maris,  et  piratarum  acatholico- 
rum  incursionibus  expositus  ,  si  vidua  filios  ex  alio  Ma- 
trimonio  susceptos  rite  nequeat  educare,  si  puella  sit  u- 
troque  orbata  parente,  vel  saltem  patre ,  et-si  adsit  pe- 
riculum  perversionis  in  fide.  Denique  Doctores  ut  cau- 
sam  citant  eleemos^mam  ,  sive  taxam  pecuniariam  ,  quae 
dispensatis  imponi  solet  ,  ut  in  pios  usus  ,  ad  commune 
Ecclesiae  bonum  impendatur  (3). 

Non  tamen  ex  unica,  et  qualibet  harum  causarum  su- 
per  quolibet  impedimento,  et  cum  qualibet  persona  Sum- 
mus  Pontifex  dispensat ;  sed  saepe  unica  causa  non  suf- 
ficit,  quae  alteri  adiuncta  prodest  ob  regulam  iuris,  sin- 
gula,  quae  non  prosunt,  simul  collecta  iuvant  (4).  Quamvis 
propterea  sola  aetas  viginti  quatuor  annorum  in  foemina 
ad  obtinendam  dispensationem  in  secundo  simplici  con- 
sanguinitatis  gradu  non  sufficiat;  iuvat  tamen  alteri  ad- 
iuncta  ,  et  sufficit  sola  ad  dispensationem  in  secundo  et 
tertio  mixto  ,    et  a  fortiori  in  tertio  simplici  obtinendam. 


128  TITULUS    X. 

Unde  quo  maius  est  impedimentum,  eo  gravior  requiritur 
causa;  et  gravior  causa  requiritur  pro  consanguinitate  , 
quam  pro  affinitate,  gravior  pro  secundo,  quam  pro  ter- 
tio  gradu,  adeo  ut  si  impedimentum  sit  ex  minoribus,  ut 
affinitatis  ,  aut  consanguinitaiis  in  quarto  gradu  simplici 
lineae  transversae,  vel  publicae  honestatis  ex  puris  spon- 
salibus,  vel  cognationis  spiritualis  ex  sola  compaternitate, 
vel  cognationis  legalis ,  quaecumque  rationabilis  causa 
sufficiat  (5). 

(l)  Quod  dicimus  de  angustia  loci  intelligitur  de  loco  originis  ,  et 
non  de  loco  domicilii,  quia  si  respectus  haberetur  ad  locum  etiam  do- 
micilii ,  facile  esset  invenire  causam  dispensationis  ,  sufficeret  enim  in 
locum  angustum  domicilium  transferre.  Praeterea  licet  angustia  loci 
sit  eadem,  sive  agatur  de  civitate,  sive  de  oppido;  tamen  ex  stylo  Cu- 
riae  inductum  est ,  ut  tantum  civitatibus  episcopalibus  ,  earumque  su- 
burbiis  per  milliare  circiter  non  distantibus  ,  denegetur  angustia  loci  , 
nisi  probetur,  ipsas  civitates  tercentum  focularia,  sive  familias  non  ex- 
cedere.  Hinc  quando  ob  angustiam  loci  dispensationes  conceduntur  pro 
civitate,  in  littcris  dispensationis  solet  apponi  clausola,  dummodo  prae- 
fata  civitas  terccntum  focularium  numerum  non  excedat.  Pro  aliis  vero 
locis  etiam  insignibus  et  amplis  causa  angustiae  loci  ,  ut  olim  ,  ita  et 
nunc  admittitur.  De  Iustis,  de  disp.  matr.,  1.  3,  c.  2,  n.  4.  —  (2)  Haec 
est  una  ex  urgentioribus  causis  in  quibus  Papa  solet  etiam  in  propin- 
quis  gradibus  dispensare,  nam  damnum  illatum  alio  modo  reparari  non 
potest.  Sed  si  copula  habita  sit  sub  spe  facilius  obtinendae  dispensa- 
tionis,  dispensatio  redditur  difficilior,  quia  factum  continet  scandalum, 
et  dat  ansam  peccandi.  Unde  Papa  non  intendit  dispensare,  nisi  factum 
exponatur,  et  quando  dispensat  taxam  et  poenitentiam  auget.  Quare 
prava  haec  intentio,  etiamsi  ex  parte  unius  tantum  adfuerit,  et  copula 
sit  occulta ,  est  exponenda,  alias  dispensatio  obreptitia,  et  nulla  foret. 
Si  haec  intentio  prava  sit  occulta,  et  copula  publica,  post  nulliter  ob- 
tentam  a  Dataria  dispensationem  ,  potest  pro  sanatione  recursus  fieri 
ad  S.  Poenitentiariam.  Benedictus  XIV,  Inst.  87.  n.  17.  Ex  quo  fit  , 
quod  quando  in  similibus  Papa  dispensat  ,  soleat  apponere  clausulam  : 
ei  recepto  luramento  ab  eis,  quod  sub  spe  facilius  obtinendae  dispensation^s 
incesium  non  commiserint.  At  notandum  illud  verbum  facilius  :  nam  illi, 
qui  dum  carnaliter  peccant,  per  accidens  spem  habent  obtinendi  dispen- 
sationem,  non  ideo  peccant,  ut  facilius  dispensationem  obtineant,  et  non 
existimantur  dispensatione  indigni.  Reiffenstuel ,  loc.  cit.,  n.  349.  — 
(3)  Id.  loc.  cit.,  §  3  ,  n.  39  et  seqq.  —  (4)  L.  5  ,  cod.  de  prob.  — 
(5)  Similiter  in  pari  casu  facilius  pro  magnis  Principibus  ,  quam  pro 
nobilibus  ,  facilius  pro  his ,  quam  pro  aliis  regionis  illustrioribus  per- 
sonis,  et  facilius  pro  his,  quam  pro  reliquis  de  populo  et  pauperibus 
dispensatio  conceditur,  quia  cum  illi  plusquam  isti  ad  Ecclesiae  bonum 
conferant,  plus  quoque  sunt  ab  Ecclesia  adiuvandi.  Reiffenstuel,  cit.  loc, 
n.  99  et  seqq. 


DE    DISPENSATIONE    A    MATR.    IMPED.  1 2Q 

418.  Summus  Pontifex  super  Malrimonii  impedimentis 
solet  dispensare  ,  aut  per  S.  Poenitentiariam  ,  si  impedi- 
menta  sint  occulta,  aut  per  Datariam,  si  sint  publica.  Im- 
pedimentum  autem  dicitur  occultum,  quando  adeo  est  se- 
cretum  ,  ut  nulla  ratione  possit  probari,  vel  quando  co- 
gnoscitur  a  paucis  ,  ut  a  quatuor  ,  vel  quinque  personis 
spectatae  vitae  et  fidei,  ita  ut  nullum  sit  periculum  pu- 
blicationis:  si  enim  agnosceretur  a  levibus  mulierculis  , 
aut  homuncionibus  ,  qui  nequeunt  silere  ,  quod  est  pro- 
ferre  nefas  ,  adhuc  haberetur  publicum  ,  licet  actualiter 
tale  non  esset.  In  hoc  tamen  saepe  variant  Doctorum 
sententiae;  ideoque  in  casu  practico  ab  Episcopo  dcfinitio 
erit  petenda  (l). 

(l)  Hac  de  re  videndus  Benedictus  XIV  in  sua  Institutione  87  a 
n.  40  et  seqq.,  ubi  ex  doctrinis  eorum  qui  insignes  Poeniteniariae  irii- 
nistri  fuerunt,  plura  dubia  solvit  circa  deiinitionem  occulti  impedimenti, 
et  ultimo  suam  profert  sententiam. 

419.  S.  Poenitentiaria  dispensat  iure  ordinario  in  oc- 
cultis  impedimentis  impedientibus ,  et  etiam  in  dirimenti- 
bus,  in  quibus  solet  dispensare  Summus  Pontifex,  tum  ad 
contrahendum  ,  tum  ad  revalidandum  Matrimonium  (l). 
At  in  casu  Matrimonii  contrahendi  excipiuntur  impedi- 
menta  in  quolibet  gradu  consanguinitatis  ,  affinitatis  ex 
Matrimonio,  et  cognationis  spiritualis,  in  quibus  iure  or- 
dinario  non  dispensat ,  ea  forte  ratione  ,  quia  licet  haec 
impedimenta  in  facto,  et  per  accidens  sint  occulta,  in  iure 
tamen  sunt  publica  (2).  In  casu  vero  Matrimonii  revali- 
dandi,  ac  proinde  iam  nulliter  contracti,  excipiuntur  im- 
pedimenta  primi  et  secundi  gradus,  nec  non  secundi  tan- 
tum  consanguinitatis ,  et  affinitatis  ex  Matrimonio ,  nisi 
putati  coniuges  cum  occulto  impedimento  per  decennium 
publice  vixerint  ut  legitimi:  hoc  quidem  in  themate  etiam 
super  dicto  secundo  simplici  gradu  Poenitentiaria  dispen- 
sat  (3).  Diximus  iure  ordinario ,  nam  extra  ordinem  ex 
speciali  Summi  Pontificis  concessione  interdum  dispensat 
etiam  in  impedimentis  publicis,  quod  cum  facit,  solet  re- 
scriptum  ita  inchoare :  Ex  audientia  Sanctissimi ,  vel  alio 
modo  specialem  Papae  auctoritatem  indicat. 

Instit.   Canon.  Vol.  II.  9 


130  TITULUS    X. 

(l)  Immo  quandoque,  sed  raro,  dispensat  etiam  super  occulto  impe- 
dimento  criminis  .  altero,  vel  utroque  machinante  in  mortem  coniugis, 
tam  in  contractis,  quam  in  contrahendis  Matrimoniis ,  dum  in  hoc  eo  - 
dem  crimine  publico  non  dispensat  Dataria ,  quia  non  videtur  permit- 
tendum  Matrimonium  eorum  quos  publice  constat  ad  Matrimonium  in- 
ter  se  contrahendum  proprios  coniuges  interfecisse.  At  quando  Poeni- 
tentiaria  in  hoc  occulto  crimine  dispensat  requirit  necessitatem  alicuius 
gravis  imminentis  periculi  ,  et  dispensatio  dari  nequit ,  nisi  prius  ,  re 
discussa  in  coetu  Congregationis  Signaturae  ,  quod  non  est  observan- 
dum  ,  si  agatur  de  solo  crimine  adulterii  cum  fide.  Benedictu3  XIV, 
cit.  Inst.  87,  n.  21  —  (2)  Bul  Pastor  bonus  Benedicti  XIV.  —  (3)  In 
reliquis  vero  gradibus  ,  veluti  in  tertio  ,  et  quarto  dispensat ,  excepto 
casu,  quo  adsit  falsitas  in  narratione  praecedentis  copulae  in  supplica- 
tione  facta  Datariae,  ut  si  exposita  fuisset  copula,  quae  non  intervene- 
rat ;  nam  in  casu  ,  iterum  ad  Datariam  recurrendum  est.  Bened.  XIV, 
cit.  Inst.,  n.  9  et  10.  Item  dispensat  in  omnibus  gradibus  affinitatis  ex 
copula  illicita.  Reiffenstuel,  cit.  loc,  n.  419. 

420.  Licet  quilibet  queat  per  se,  vel  per  amicum  por- 
rigere  libellum  supplicationis  S.  Poenitentiariae,  et  ab  ea 
rescriptum  obtinere,  quo  dispensandi  facultas  alicui  Con- 
fessario  a  supplicante  eligendo  committatur:  hoc  tamen 
pium  ministerium  ad  Parochos,  et  Confessarios  specialiter 
spectat ,  qui  ,  si  ad  Poenitentiariam  recurrant ,  facile  et 
gratis  ad  dispensandum  deputantur,  sed  debent  in  libello 
accurate  proponere:  1°  speciem  et  numerum  impedimen- 
torum,  et  quidem  in  eadem  supplicatione ;  2°  iustam  di- 
spensandi  causam  ,  ut  sunt  omnes  supracitatae  ,  excepta 
ultima  taxae  pecuniariae  ,  cum  Poenitentiaria  gratis  di- 
spenset ,  et  taxam  non  exigat ;  3°  an  dispensatio  petatur 
ad  contrahendum  Matrimonium,  vel  Matrimonio  iam  con- 
tracto;  40  an  Matrimonium  contractum  sit,  factis  vel  di- 
spensatis  publicationibus;  5°  an  contractum  sit  bona,  vel 
mala  fide  ;  6°  quo  gradu  consanguinitatis  ,  vel  affinitatis 
oratores  sint  coniuncti  (1);  7°  in  cognatione  spirituali  an 
sit  filiatio  ,  vel  compaternitas  simplex  (2);  8°  in  crimine, 
an  sit  cum  vel  sine  machinatione.  Denique ,  reticito  no- 
mine  oratorum  (3)  et  dioecesis  ,  supplex  libellus  Maiori 
Poenitentiario  porrigitur  iuxta  formulas  ab  auctoribus 
traditas,  in  quibus  iuxta  casus  qualitatem  necessaria  ex- 
ponuntur  (4). 

(l)  Gradus  tamen  propinquior  non  est  necessario    exponendus  ,    nisi 


DE    DISPENSATIONE    A    MATR.    IMPED.  13 1 

sit  primus  :  sufficit  enim  remotiorem  exprimere,  ex.  gr.  tertium,  si  o- 
ratores  sint  in  secundo  et  tertio;  vel  quartum,  si  sint  in  tertio  et  quarto. 
Nec  est  necessario  exponenda  copula,  nisi  habita  fuerit  sub  spe  facilius 
obtinendi  dispensationem  :  tum  quia  expositio  simplicis  copulae  requi- 
ritur  tantum  in  Dataria  ,  cum  copula  publica  est ;  tum  quia  declara- 
tiones  Sacrae  Congregationis  Concilii,  quae  flunt  pro  foro  externo  non 
possunt  applicari  Poenitentiariae ,  quae  pro  foro  tantum  conscientiae 
dispensat.  Quare ,  si  post  obtentam  dispensationem  a  Sacra  Poeniten- 
tiaria,  et  ante  rescripti  executionem,  copula  interveniat,  vel  repetatur, 
dispensatio  valet  ,  et  potest  executioni  mandarf.  Reiffenstuel ,  cit.  ap- 
pend.,  n.  421.  —  (2)  Filiatio  habet  locum  inter  patrinos,  et  baptizan- 
tem  ex  una  parte  ,  et  baptizatam  ac  confirmatam  ex  altera,  quia  haec 
est  illis  tamquam  filia  ;  compaternitas  vero  inter  patrinos,  et  baptizan- 
tem  ex  una,  et  baptizatae,  sive  confirmatae  patrem  ac  matrem  ex  altera 
parte,  quia  hae  personae  sunt  respectu  ad  baptizatam,  et  confirmatam 
tamquam  compatres,  atque  commatres.  Adiunximus  verbum  simplex  ad 
illud  denotandum  ,  quod  si  haec  cognatio  spiritualis  oriretur  simul  a 
Baptismo  et  Confirmatione,  id  foret  in  supplicatione  exponendum;  cum 
ex  opposito  nulla  est  necessitas  exponendi,  an  unus  tantum,  vel  plures 
filii  sint  de  Sacramento  suscepti  ,  quia  cognatio  ex  eodem  fonte  nata 
est  semper  eadem.  Reiffenstuel,  loc.  cit.,  n  201.  —  (3)  Saepissime  o- 
rator  est  tantum  unus  ,  cum  alter  coniux  est  impedimenti  nescius  ,  et 
tam  in  hoc  ,  quam  in  aliis  casibus  occultis  impedimentum  sub  arcani 
lege  est  religiose  custodiendum.  Unde  in  supplicatione  nomen  orato- 
rum  nequit  exponi ;  sed  loco  nominis  ponitur  littera  N.  vel  NN.,  et 
potest  etiam  adiungi  fictum  nomen,  ex.  gr.,  Titius  vel  Sempronius.  — 
(4)  Reiffenstuel,  in  cit.  append  ,  n.  426.  S.  De  Ligorio  in  Theol.  mor., 
1.  6,  n.  1147.  Litterae  supplicationis  scribuntur,  ut  plurimum,  sermone 
latino  ;  sed  possunt  etiam  scribi  alio  sermone  nationali,  italico  ex.  gr., 
aut  gallico,  etc.  Inscribuntur  et  diriguntur.  Ad  Eminentissimum  D.  Poe- 
nitentiarium  Maiorem  Komam,  et  ut  dispensatio  possit  redire  in  manus 
petentis  adiicitur,  ex.  gr.:  Emmentia  vestra  dignetur  responsum  dirigere 
Genuam  ad  me  infrascriptum  N.  N. 

421.  Accepto  a  S.  Poenitentiaria  rescripto  ,  eius  clau- 
sulae  sunt  observandae,  et  fideliter  executioni  mandandae. 
Tale  rescriptum  ita  dari  solet :  Discreto  viro  Confessori  ex 
approbatis  ab  Ordinario,  et  quandoque  adiungitur  qualitas 
Doctoris  in  S.  Theologia  ,  aut  in  Iure  Canonico.  In  hoc 
posteriori  casu ,  qui  non  habet  hanc  designatam  qualita- 
tem,  non  potest  valide  dispensare,  nisi  aliunde  alio  frua- 
tur  privilegio  ,  sed  debet  rescriptum  alteri  Sacerdoti  re- 
mittere,  qui  talem  habeat  qualitatem,  quique  dispenset  (l). 
At  necesse  semper  est,  ad  valide  dispensandum,  ut  exe- 
cutor  ita  designatus  habeat  actu  facultatem  ab  Ordinario 
audiendi  confessiones  illius  ,  cum  quo   debet    dispensare; 


132  TITULUS    X. 

neque  sufficit  ad  dispensandum  cum  foeminis  sola  pote- 
stas  audiendi  confessiones  virorum  ,  neque  vicissim  (2). 
Tale  insup^r  rescriptum  inter  alias  sequentes  continet 
clausulas :  Si  ita  est,  de  qua  iam  egimus  in  titulo  de  Re- 
scriptis;  Audita  prius  Sacramentali  Confessione,  ex  qua  se- 
quitur  dispensationem  esse  concedendam  in  ipso  Poeni- 
tentiae  tribunali ;  et  iniuncta  gravi  poenitentia  salutari,  quae 
vel  a  Poenitentiarfa  determinatur,  vel  determinanda  ipsi 
executori  relinquitur.  Quare  si  rescriptum  sit  obrepti- 
tium,  vel  subreptitium,  si  extra  Confessionem  dispensetur, 
aut  debita  poenitentia  non  imponatur  ,  dispensatio  fit  ir- 
rita  atque  nulla.  Ante  dispensationem  tamen  in  ipso  actu 
Confessionis  danda  est  absolutio  a  censuris :  expedit  quo- 
que,  ut  detur  absolutio  a  peccatis;  sed  si  poenitens  non 
esset  dispositus  ,  et  mora  nequiret  aecti  ,  etiam  absque 
praevia  absolutione  a  peccatis  ,  valeret  ab  impedimentis 
dispensatio,  cuius  formulam  exhibet  Benedictus  XIV,  qui 
de  hac  materia  late  et  sapientissime  more  suo  pertra- 
ctat  (3).  Data  demum  dispensatione,  litterae  a  S.  Poeni- 
tentiaria  acceptae  sub  poena  excommunicationis  latae 
sententiae  sunt  lacerandae  ,  vel  comburendae ,  ne  ullum 
earum  maneat  vestigium  (4):  nam  dicta  dispensatio  pro- 
dest  tantum  pro  foro  interno.  Unde  si  impedimentum  ex 
occulto  fiat  publicum  ,  pro  foro  externo  est  iterum  ad 
Datariam  recurrendum  ad  dispensationem  obtinendam. 

(l)  Benedictus  XIV,  cit.  Inst.  87,  n.  32.  —  (2)  Id.  ib.,  n.  31.  — 
(3)  Id.  ib.  per  tot.  Si  agitur  de  ineundo  Matrimonio,  executor  Confes- 
sarius  post  consueta  verba  absolutionis  a  censuris,  vel  etiam  a  pecca- 
tis,  haec  addit :  Et  insuper  auctoritate  Aposlolica  miki  specialiter  delegata, 
dispcnso  tecum  super  impedimento  N  (hic  nominatur  impedimentum),  ut 
praefato  impedimento  non  obstante ,  Matrimonium  cum  dicta  muliere  N. 
publice,  servata  forma  Concilii  Tridentini,  contrahere,  consummare,  ac  in 
eo  manere  licite  possis ,  et  valeas.  In  nomine  Patris  ,  etc.  Si  vero  agitur 
de  Matrimonio  iam  contracto,  eadem  adhibetur  formula,  omissis  verbis: 
publice,  servata  forma  Concitii  Tridentini  conirahere.  Et  postea  in  utro- 
que  casu  executor  Confessarius  adiungit:  Insupcr  eadem  auctoritate  A- 
postolica  prolem,  quam  ex  Matrimonio  susceperis,  (veJ  quam  suscepisti,  et 
susceperis)  legitimam  fore  nuntio  et  declaro.  In  nomine  Patris,  etc.  Haec 
ultima  clausula  in  dispensatione  ad  contrahendum  apponitur  ,  ut  sal- 
vetur,  quantum  lieri  potest,  legitimitas  prolis,  si  postea  impedimentum 
fiat  publicum.  In  dispensatione  vero  post  contractum  Matrimonium  alia 


DE    DISI'1  NSATIONE    A    MATR.    1MPED.  133 

subiunguntur  opera  ,  ut  est  renovatio  consensus  ad  Matrimonium  ,  ut 
infra  videbimus.  —  (4)  Hanc  clausulam  de  litteris  lacerandis  solet  Poe- 
nitentiaria  omittere,  quando  vir  et  mulier  simul  impudice  viventes  vulgo 
pro  coniugibus  putantur  ,  quo  casu  non  ipse  Confessarius  rescriptum 
exequitur,  sed  Parochus,  qui  Matrimonium  debet  adnotare  in  consueto 
libro,  et  ideo  easdem  litteras,  ut  se  tueatur,  potest  penes  se  custodire. 
Immo  quando  concubinarii  pro  veris  coniugibus  publice  habentur,  duas 
seorsum  litteras  dispensationis  concedit ;  in  primis  dispensat  ,  et  iubet 
litteras  lacerari ;  in  secundis  tribuit  Parocho  facultatem,  ut  ineatur  Ma- 
trimonium  coram  se,  et  testibus,  absque  mandato  eas  lacerandi,  simul- 
que  iubetur  in  libro  adnotare  idem  Matrimonium  ea  diligentia  ,  quam 
Benedictus  XIV  praescribit  de  Matrimoniis  conscientiae.  Giraldus  ad 
cap.  5  ,  de  secundis  nupt,  append.  2.  Sed  adhuc  est  notandum  ,  quod 
quando  litterae  dispensationis  sunt  rigorose  lacerandae,  non  est  prohi- 
bitum  earum  copiam  pro  propria,  aliorumque  instructione  et  memoria 
condere  et  servare,  modo  non  sit  copia  in  forma  authentica.  Reiffenstuel, 
in  cit.  append.,  n.  483. 


422.  Dataria  Apostolica  dispensat  in  impedimentis  pu- 
blicis.  Libellus  ad  hoc  opus  eidem  offerendus  debet  con- 
tinere  :  1°  Speciem  et  naturam  impedimenti ,  vei  impedi- 
mentorum  ,  si  plura  sint  ,  una  cum  linea  et  gradibus  ex 
utraque  parte  (l).  Sed  si  horum  impedimentorum  aliud 
sit  publicum,  et  aliud  occultum  ,  quaeritur  a  Dataria  di- 
spensatio  in  publico  ,  et  a  Poenitentiaria  in  occulto  ,  ita 
tamen  ut  Poenitentiariae  significetur  dispensatio  quoad 
publicum  iam  a  Dataria  petita  et  obtenta.  2°  Nomen  et 
cognomen  Oratorum  una  cum  designatione  dioecesis,  ad 
quam  pertinent:  nam  error  in  nomine  oratorum  ex  stylo 
Curiae  vitiat  rescriptum  ,  nisi  error  sit  tantum  acciden- 
talis  in  aliqua  syllaba,  ut  si  scribatur  Antonius  pro  An- 
tonio;  item  error  in  nomine  dioecesis,  quia  hoc  casu  de- 
legatio  non  potest  exequi  ab  Ordinario  oratorum,  cui  non 
fuit  commissa,  neque  ab  alio,  cui  fuit  per  errorem  facta. 
3°  Causam  dispensandi ,  quae  potest  esse  motiva  et  prin- 
cipalis,  ut  sunt  supradictae,  quando  singillatim  proponun- 
tur;  vel  tantum  impulsiva  et  secundaria  :  causa  motiva  et 
finalis  falsa  vitiat  dispensationem,  quia,  ea  non  exposita, 
dispensationem  Papa  non  dedisset;  causa  vero  impulsiva 
falsa  regulariter  dispensationem  non  vitiat  (2)  :  nam  Pon- 
tifex  ab  ea  ad  dispensandum  non  movetur,  et,  ea  etiam 
non  exposita,  adhuc  dispensasset,  licet  non  tam  facile  et 


134  TITULUS    X. 

cito  (3).  40  Incestuosum  commercium  inter  oratores  ha- 
bitum  ante  Matrimonium;  et  post  Matrimonium,  an  illud 
cum  mala,  vel  bona  fide  in  faciem  Ecclesiae  contraxerint. 
—  (Add.  Edit.)  Post  Decretum  S.  Congr.  S.  R.  U.  In- 
quisitionis  diei  25  iunii  1885  ,  supra  §  41 7  relatum  ,  di- 
spensationes  matrimoniales,  etiamsi  copula  incestuosa,  vel 
consilium  et  intentio  per  eam  facilius  dispensationem  im- 
petrandi,  reticita  fuerint,  validae  sunt.  —  5°  Denique  de- 
clarationem  status  fortunarum  ipsorum  oratorum,  ut  agno-» 
scatur,  quomodo  dispensatio  sit  concedenda,  an  in  forma 
ordinaria,  an  in  forma  pauperum  (4). 

(l)  Diximus  ex  utraque  parte,  nam  licet  ex  regula  alibi  tradita  quoto 
gradu  remotior  distat  a  stipite,  eodem  contrahentes  distent  inter  se;  ad 
obtinendam  tamen  a  Dataria  dispensationem  propinquior  etiam  gradus 
est  exponendus  ,  quia  ex  stylo  Curiae  per  dispensantem  declarandum 
est ,  propinquiorem  gradum  non  obstare  ,  cum  difficilius  dispensetur. 
prout  propinquior  gradus  communi  accedit  stipiti  ,  cumque  videatur 
fraude  agere ,  et  scandalum  praebere  ,  qui  propinquiorem  gradum  o- 
mittit.  Hoc  probatur  ex  communi  Doctorum  sententia,  et  ex  Bul.  San- 
ctissimum  S.  Pii  V,  quamquam ,  ut  iam  vidimus ,  aliter  obtineat  in  di- 
spensationibus  S.  Poenitentiariae  pro  solo  foro  interno.  Hinc  qui  sunt 
in  quarto  gradu  cum  primo  mixto  debent  primum  gradum  exponere  , 
quia  dispensandum  est  in  utroque  gradu,  aliter  dispensatio  est  invalida; 
cit.  Bul.  S.  Pii  V.  Qui  vero  sunt  in  quinto  gradu  cum  primo  nulla  in- 
digent  dispensatione ,  quia  extra  quartum  gradum  nulla  extat  amplius 
prohibitio  ,  licet  in  quibusdam  dioecesibus  ex  consuetudine  declaretur 
gradum  prohibitum  Matrimonio  non  obstare.  Illi  autem  qui  sunt  in 
quarto  cum  tertio  mixto,  vel  tertio  cum  secundo  debent  obtinere  San- 
ctae  Sedis  declarationem  ,  tertium  ,  vel  secundum  gradum  Matrimonio 
non  obstare.  Reiffenstuel ,  cit.  app.,  n.  170.  —  (2)  S.  Cong.  Conc.  in 
una  Pratensi  5  iul.  1722,  Ricther  ad  sess.  24,  de  ref.  matr.,  n.  126.  — 
(3)  Veritas  causarum  inspicienda  est  maxime  tempore  executionis.  Pro- 
pterea  si  causa  vera  erat  tempore  supplicationis  ,  et  tempore  execu- 
tionis  deficiat  ,  ut  si  puella  prius  indotata,  postea  dotem,  vel  haeredi- 
tatem  consequatur ,  dispensatio  exequi  amplius  nequit.  Quod  si  post 
executionem  dotem  vel  haereditatem  obtineat,  vel  alia  quaecumque  causa 
deficiat,  ad  Matrimonium  procedi  potest ;  nam  gratia  dispensationis  iam 
fuit  perfecta  et  completa,  et  nequit  amplius  impedimentum  reviviscere. 
Reiffenstuel,  loc.  cit.,  n.  204  et  229.  Haec  vera  sunt  ,  cum  dispensatio 
datur  in  forma  commissoria  ,  ut  generaliter  fieri  solet ;  nam  si  Papa 
immediate  per  se  dispensaret,  tunc  solum  tempus  factae  dispensationis 
foret  inspiciendum.  —  (4).  Id.  loc.  cit.,  §  4,  per  tot. 

423.  Dicitur  a  Dataria  dispensatio  concedi  in  forma 
ordinaria,  cum  solvitur  a  dispensatis  solita  pecuniae  taxa, 


DE    DISPENSATIONE    A    MATR.    IMPED.  135 

sive  compositio,  sive  componenda,  ut  varie  nuncupatur;  quae 
diversimode  diversis  aptatur  casibus.  Dicitur  deinde  in 
forma  pauperum  concedi,  dum  agitur  de  pauperibus,  et 
miserabilibus  personis  ,  quae  ex  suo  labore  et  industria 
tantum  vivunt.  Similes  quidem  sponsi,  si  uterque  similis 
conditionis  sit  ,  solvunt  componendam  omnino  tenuem. 
Attamen  hac  dispensandi  forma  regulariter  Dataria  non 
utitur  ,  nisi  ex  causa  infamiae  mulieris  ob  nimiam  fami- 
liaritatem  ,  et  ex  causa  prolis  iam  susceptae.  Observan- 
dum  insuper  quod  concessa  dispensatio  strictioris  est  in- 
terpretationis;  et  facilius  haec  rescripta ,  quam  caetera , 
obreptione,  aut  subreptione  vitiantur.  Debent  sane  copu- 
lative  dictae  conditiones  concurrere ,  ut  scilicet  oratores 
sint  pauperes  et  miserabiles  ,  et  suo  labore  ac  industria 
tantum  vivant.  Tales  autem  habentur,  qui  detractis  omni- 
bus  oneribus,  bona  non  possident  ultra  quinquaginta  au- 
reos,  quive  in  bonis  non  habent,  unde  absque  labore  ad 
bimestre  vivant.  Haec  certitudo  ex  depositionibus  duorum 
saltem  testium  iuxta  instructionem  Urbani  VIII  examina- 
torum  est  deducenda,  et  Datariae  per  Episcopum  decla- 
randa  (l).  Si  vero  non  omnino  pauperes  sint  oratores  , 
adhuc  iuvat  eorum  parvum  patrimonium  Datariae  referre, 
ut  solita  in  proportionata  parte  minuatur  taxa  (2).  Et  si 
paupertas  sit  omnino  extrema  ,  adhuc  iuvat  eam  expo- 
nere  ,  tum  quia  facilius  adhuc  a  Dataria,  et  quandoque 
etiam  a  Poenitentiaria  pro  foro  interno  et  externo  ex 
speciali  Pontificis  concessione  dispensatur. 

(l)  Haec  Urbani  VIII  instructio  est  tenoris    sequentis:    «  In    primis 

»   testis  moneatur  de  gravitate  iuramenti  in  hoc  praesertim  negotio 

»  Interrogetur  de  nomine,  cognomine,  patria,  aetate,  exercitio  et  habi- 

»  tatione.  Interrogetur  an  sit  civis  ,  vel  exterus  ;  et  quatenus  sit  exte- 

»  rus,  a  quanto  tempore  sit  in  loco,  in  quo  deponit.  Inter.  an  ad  exa- 

»  men  accessivit  sponte  ,  vel  requisitus.  Inter.  an  sibi    pro    hoc    testi- 

»  monio  ferendo  fuerit  aliquid  datum,  promissum,  remissum  vel  obla- 

»  tum  a  contrahere  volentibus ;    Inter.  an    cognoscat    ipsos    contrahere 

»  volentes  ,  et  a  quanto  tempore  :  si  responderit  negative,  dimittatur  ; 

»  si  responderit  affirmative;  Inter.  quid  sponsus  in  omnibus  suis  bonis 

»  generis  cuiuscumque  possideat  ,  et  ad    quem    valorem  ;    et   in    causa 

»  scientiae;  Inter.  quid  si  bona  praedicta  locarentur,  annuatim  ex  illis 

»  percipere  posset;   et  in  causa  scientiae;  Inter.  an  alibi   alia  bona  ha- 

»  beat,  ex  quibus  maiores  fructus  percipere  posset ;  et  in  causa  scien- 


13^  TITULUS    X. 

»  tiae  ;  Inter.  an  esse  possit  ,  quod  sponsus  alia  bona  possideat ,  ipso 
»  teste  ignorante;  si  negaverit,  det  rationem  suae  negativae.  Inter.  an 
»  sciat  quam  dotem  habeat  sponsa,  vel  alia  bona,  et  in  quo  dos  con- 
»  sistat ,  an  in  mobilibus  vel  immobilibus.  Inter.  quid  dotem  locando 
>  percipere  posset  annuitim ;  et  in  causa  scientiae  ;  Inter.  quae  onera 
»  tam  sponsus  quam  sponsa  habeant  super  bonis  praedictis,  tam  ordi- 
»  naria,  quam  extraordinaria;  et  in  causa  scientiae  ;  Inter.  an  sciat  in- 
»  ter  oratores  aliquod  parentelae  vinculum  intercedere  ,  et  quale  ;  si 
»  afflrmative  ;  Moneantur  (testes)  declarare  arborem  ,  et  dicere  ,  quas 
»  personas  ex  illa  cognoverint,  et  quomodo  ab  illis  reputarentur;  Inter. 
»  an  oratores  orthodoxae  fidei  cultores  existant,  et  in  causa  scientiae; 
»  Inter.  an  ipsi  testes  in  Pascate  communicaverint  ».  Postquam  vero 
rescriptum  dispensationis  obtentum  executioni  mandandum  erit,  Or- 
dinarius  ipsos  testes  debet  advocare,  et  interrogare :  1°  an  a  se  super 
disposita  ratificent ,  vel  aliquid  addendum  ,  vel  detrahendum  habeant  , 
et  quid;  2°  an  sciant ,  vel  dici  audierint ,  quod  oratores  ab  illo  tem- 
pore,  quo  testes  fuerunt  examinati  ,  acquisiverint  alia  bona,  ex  quibus 
maiores  fructus  percipere  possent,  et  quae  ,  et  quos  fructus  percipere 
possent;  3°  an  esse  possit ,  quod  alia  bona  acquisiverint  ,  ex  quibus 
maiores  fructus  percipere  possent.  testibus  ignorantibus.  Deinde  ex  re- 
sponsis  Ordinarius  iudicabit,  an  pro  veritate  precum  probanda  alii  te- 
stes  advocandi  sint,  vel  non.  Reiffenstuel,  cit.  app.,  n.  402  et  seqq.  — 
(2)  Id.  eod.  loc,  n.  387. 

424.  Rescripta  Pontificis  dispensationum  in  Matrimonii 
impedimentis  non  solent  continere  gratiam  factam  ,  sed 
gratiam  per  executorem  faciendam  (l).  Haec  quidem 
committi  solent  Vicario  Generali  illius  dioecesis,  ad  quam 
pertinet  sponsa  ,  non  vero  Vicario  Capitulari  ,  si  vacat 
Sedes  Episcopalis,  qui  alterius  nequit  executioni  mandare 
rescripta  ad  priorem  Vicarium  Generalem  directa:  vacante 
enim  Sede ,  praedicta  rescripta  committi  solent  Vicario 
Generali  Episcopi  vicinioris  ,  non  autem  Vicario  Capitu- 
lari  (2).  Ouare  si  antequam  rescriptum  sit  executioni  man- 
datum  ,  status  rei  mutetur,  rescriptum  corruit  et  exequi 
amplius  nequit  (3);  sed  necesse  est  iterum  ad  Summum 
Pontificem  recurrere  pro  novo  rescripto  ,  quod  ex  stylo 
Curiae  Perinde  valere  appellatur.  Mutatio  vero  post  exe- 
cutionem  suborta  non  potest  amplius  nocere,  nisi  novum 
sit  impedimentum.  In  executione  tenetur  executor  accu- 
ratissime  rescripti  clausulas,  sive  formulas  observare,  quae 
maxime  in  rescriptis  Datariae  plures  sunt  (4). 

(l)  In  quaestione  an  executor  litterarum  dispensationis  ad  Matrimo- 


DE    DISPENSATIONE    A    MATR.    IMPED.  13/ 

nium  habeat  iurisdictionem,  vel  nudum  ministerium,  respondemus  cum 
saepe  citato  Reiffenstuel,  1.  cit.,  n.  353,  habere  iurisdictionem  in  exa- 
minando,  et  informationes  capiendo,  an  preces  veritate  nitantur;  ct  ha- 
bere  nudum  ministerium  in  imponendo  poenitentiam  ,  absolvendo  ,  di- 
spensando,  prolem  legitimam  nunciando.  Ex  hoc  sequitur  ,  executorem 
posse  subdelegare  alteri,  quae  ad  iurisdictionem  pertinent ;  non  vero, 
quae  pertinent  ad  nudum  ministerium,  quia  certum  ministerium  alicui 
commissum  alteri  delegari  non  potest.  Cap.  fin.,  §  ult.  de  offic.  deleg. 
—  (2)  Ex  moderna  tamen  praxi  nobiscum  observata  huiusmodi  litterae 
pro  earum  executione  Vicario  Capitulari  committuntur  sub  hac  forma : 
Dileclo  filio  Vicarw  a  dilectis  filiis  Capitulo ,  et  Canonicis  maioris  Eccle- 
siae  N.  illius  sede  Archiepiscopali  vacante ,  legitime  deputato.  —  (3)  Ut 
si  supplicatum  sit  propter  capitales  inimicitias,  quae  iam  pacis  foedere 
sedatae  sunt.  —  (4)  Quae  gravioris  momenti  in  his  clausulis  continen- 
tur,  sunt :  1°  Pontifex  absolvit  oratores  a  quibusvis  censuris  ad  effe- 
ctum  consequendi  dispensationis  gratiam  ;  sed  haec  absolutio  quibusdam 
non  prodest,  quos  supra  enumeravimus  in  num.  298  ex  regul.  Cancel., 
edit.  a  Clemente  XIV,  anno  1769,  §  66  in  Bul.  Nov.,  tom.  4,  pag  l4. 
2°  Ponit  clausulam  ,  si  preces  veritati  niti  repereris  ,  quae  ex  communi 
Doctorum  sententia  importat  conditionem  praeviae  cognitionis,  sine  qua 
dispensatio  non  valet,  licet  in  precibus  veritas  adsit.  Causae  tamen  co- 
gnitio  assumitur  extraiudicialiter,  et  etiam  per  delegatum  :  sed  si  ades- 
set  contradictor,  posset  etiam  iudicialiter  n>ri.  3°  Si  exigit  dotem,  vel 
augumentum  dotis  ,  non  potest  dispensatio  concedi  ,  nisi  dote  realiter 
constituta  vel  adaucta.  40  Si  dispensat  propter  aetatem  sponsae,  annus 
vigesimus  quartus  debet  esse  completus  ,  secus  dispensatio  non  valet. 
5°  Si  dispensat  propter  infamiam  mulieris,  et  ne  scandala  oriantur,  non 
est  necesse  ,  ut  sint  praesentia  vel  certo  obventura  ,  sed  sufficit  si  ho- 
rum  probabilis  timor  adsit.  6°  Si  incestuosi  iubeantur  absolvi  per  Cu- 
riae  decretum ,  extra  Confessionem  absolvuntur,  modo  delictum  ad  iu- 
dicem  delatum  non  sit  ,  et  de  eo  adhuc  iudicium  non  pendeat.  7°  Si 
imponat  publicam  poenitentiam,  ea  ante  dispensationem  est  exequenda; 
si  poenitentiam  salutarem  tantum  imponat,  dispensatio  valet  sine  poe- 
nitentia,  quia  illa,  non  haec  conditionem  affert.  8°  Si  dispenset  in  uno 
impedimento  et  gradu,  dispensatio  non  prodest  pro  alio,  ut  si  dispenset 
super  consanguinitate  ,  dispensatio  non  prodest  pro  affinitate  etiam  in 
eodem  gradu,  excipe  nisi  dispenset  in  propinquiore  gradu  alicuius  im- 
pedimenti,  quia  dispensatio  per  se  ad  remotiorem  trahitur,  cum  remo- 
tior  gradus  in  propinquiore  contineatur.  Reiffenstuel  ,  loc.  cit.,  n.  3 10 
et  seqq.,  et  n.   216. 

425.  At  quando  dispensatio  datur,  Matrimonio  iam  con- 
tracto,  executor,  facta  dispensatione  ,  debet  satagere  ,  ut 
Matrimonium,  quo  citius  fieri  poterit,  revalidetur.  Reva- 
lidatio  autem  fit  per  novum  utnusque  sponsi  consensum, 
qui  ,  si  agatur  de  impedimento  publico  ,  emittendus  est 
coram  Parocho  et  testibus  ad  formam  Concilii  Tridentini; 


138  TITULUS    X. 

nam  cum  primum  Matrimonium  publice  sit  nullum  ,  pu- 
blice  quoque  coram  Parocho  et  testibus  revalidari  debel. 
Si  vero  agatur  de  impedimento  occulto,  sufficit,  si  sponsi 
sine  Parochi  testiumque  praesentia  novum  sibi  praebeant 
Matrimonii  consensum  de  praesenti;  nam  hoc  casu  Ma- 
trimonium  publice  consideratur  ut  validum  ,  et  insuper 
dispensatio  occulti  impedimenti  a  S  Poenitentiaria  con- 
cessa  in  foro  exteriori  non  prodest  (l). 

Novus  utriusque  coniugis  consensus  requiritur  ,  sive 
uterque,  sive  unus  tantum  sit  impedimenti  conscius,  quia 
novum  Matrimonium  sine  novo  coniugis  utnusque  con- 
sensu  esse  non  potest.  Ac  revera  rescriptum  dispensatio- 
nis  semper  executori  mandat ,  ut  antequam  deveniat  ad 
revalidandum  Matrimonium  pars  impedimenti  ignara  cer- 
tioretur  de  nullitate  prioris  consensus  ,  sed  ita  caute  ,  ut 
delictum  nusquam  detegatur.  Hinc  si  ex  praescripta  cer- 
tioratione  nullius  detegatur  delictum  ,  nec  damnum  aut 
scandalum  immineat ,  quia  coniux  impedimenti  ignarus 
paratus  est  libenter  in  praesens  Matrimonium  novum  con- 
sensum  praebere  (2),  nulla  est  difficultas;  sed  coniux  im- 
pedimenti  ignarus  de  nullitate  prioris  consensus  pruden- 
ter  et  caute  est  certiorandus,  novumque  deinceps  ineun- 
dum  Matrimonium  (3).  Si  vero  coniux  impedimenti  igna- 
rus  taliter  ex  coniecturis  moraliter  certis  animo  iudicetur 
dispositus,  ut  certior  de  Matrimonii  nullitate  factus  ,  no- 
vum  consensum  dare  recuset ,  et  Matrimonii  solutionem 
reclamet  cum  magno  fidelium  scandalo  ,  filiorumque  da- 
mno ,  difficultas  magna  est  ,  quam  variis  modis  solvere 
nituntur  Doctores,  quorum  sententias  refert  Bened.  XIV  (4), 
et  hic  non  vacat  afferre.  Dicimus  tamen  in  hac  gravis- 
sima  difficultate  securius  esse  medium  iterum  recurrendi 
ad  Poenitentiariam  cum  accurata  descriptione  status  rei, 
omnium  difficultatum ,  et  periculorum  ,  ut  aliquid  de  se- 
veritate  remittat ,  vel  a  Summo  Pontifice  ob  naturalem 
consensum  ab  initio  a  i  Matrimonium  praestitum  a  nova 
praestatione  consensus  dispensationem  obtineat,  quam  di- 
spensationem  Doctores  vocant  in  radice  (5). 

(l)  Benedictus  XIV,  Inst.  87,  n.  62  et  seqq    —  (2)  In  hoc  casu  suf- 
iiciens  certioratio  erit  ,  si  coniux  impedimenti   conscius    alteri    coniugi 


DE    DISPEXSATIONE    A    MATR.    IMPED.  139 

ignaro  impedimenti  non  veram  impedimenti  causam  manifestet ,  quam 
Poenitentiaria  vult  semper  occultam;  sed  declaret  libere,  et  aperte,  se 
non  rite  Matrimonio  consensisse :  ideoque  ex  consilio  Confessarii,  et  ad 
internam  animi  tranquillitatem  obtinendam  oportere,  ut  ambo  consen- 
sum  in  Matrimonium  renovent,  et  inde  dicat :  Rogo  te,  ut  de  novo  con- 
trabas  mecum,  mcque  in  coniugem  novo  consensu  accipias,  proul  ego  ie  ex 
nuuc  in  coniugem  accipio,  quod  si  alter  respondeat,  placet,  consentio,  de 
novo  te  in  coniugem  accipio  ,  etc,  res  in  tuto  est ,  et  Matrimonium  rite 
revalidatur.  Sic  enim  impedimenti  ignarus  de  matrimonii  nullitate  recte 
certioratur,  et  delictum  non  detegitur.  Neque  per  hoc  timendum  men- 
dacium :  nam  verum  semper  est  quod  ubi  adest  impedimentum  diri- 
mens,  rite  in  Matrimonium  consensus  non  datur.  Reiffenstuel,  loc.  cit., 
n.  596;  Giraldus  ad  cap.  5,  de  secund.  nupt.,  append.  2,  n.  5;  et  Be- 
nedictus  XIV,  cit.  Inst.,  n.  78.  —  (4)  Inst.  cit.,  num.  71  et  seqq.  — 
(5)  Giraldus,  loc.   cit. 

426.  Haec  dispensandi  in  radice  forma  in  eo  consistit, 
quod  Pontifex  in  casu  particulari  abrogat  legem  afferen- 
tem  impedimentum,  et  irritat,  vel  revocat  omnes  effectus, 
quos  in  eodem  casu  ipsa  abrogata  lex  iam  produxerat. 
Ideo  patet,  dispensationem  in  radice  Matrimonii  illudidem 
efficere,  ac  si  ante  Matrimonium  impedimenti  lex  fuisset 
sublata.  Sed  hoc  extraordinario  remedio  Summus  Ponti- 
fex  uti  non  solet ,  nisi  ex  gravi  et  urgenti  causa  (l),  ut 
si  impedimentum  absque  gravibus  incommodis  alteri  co- 
niugi  manifestan  nequeat  ,  vel  coniux  volens  Matrimo- 
nium,  nolit  renovare  consensum ,  vel  demum  non  expe- 
diat  coniuges  in  eorum  bona  fide  turbare ,  quia  monitio 
non  sit  profutura,  quod  ultimum  debent  Confessarii  dili- 
genter  meditari,  ne  materiale  peccatum  fiat  formale  (2). 

(l)  Pontifex  tamen  nunquam  dispensat,  si  agatur  de  errore  personae, 
quia  hic  error  ad  ius  naturale  refertur.  Giraldus  ,  loc.  cit.  —  (2)  De 
hac  dispensatione  ,  data  opera  ,  agit  Benedictus  XIV  in  Bul.  Etsi  Ma- 
irimonialis  ,  et  etiam  de  Synod.,  1.  13,  c.  21  ,  n.  7;  et  observamus  ex 
hodierna  S.  Sedis  praxi  ex  gravissimis  causis,  et  in  casibus  extraordi- 
nariis  quandoque  Episcopis  facultatem  concedi  in  radice  dispensandi  , 
ut  hoc  saeCulo  Episcopis  Galliae  pluries  concessum  fuisse  testatur  Au- 
ctor  Andre,  verbo  Dispense,  §  5. 

427.  Quaeritur  denique  an  Episcopus  iure  ordinario 
in  dirimente  Matrimonii  impedimento  a  lege  ecclesiastica 
constituto,  queat  dispensare?  Ex  communi  Doctorum  sen- 
tentia  respondemus :  si  impedimentum  sit  publicum  ,   ne- 


140  TITULUS    X. 

gative,  quia  episcopus  Ecclesiae  legem  auferre  non  potest, 
nisi  id  fiat  ex  consuetudine  ,  aut  ex  tacita  Summi  Ponti- 
ficis  voluntate  (l).  Si  sit  occultum,  distinguimus.  Aut  a- 
gitur  de  Matrimonio  iam  contracto  ,  aut  de  Matrimonio 
contrahendo.  Si  primum,  potest  dispensare,  modo  Matri- 
monium  in  faciem  Ecclesiae  ,  factis  denunciationibus  ,  et 
bona  saltem  unius  coniugis  fide  contractum  sit ,  et  adsit 
ita  gravis  ac  urgens  dispensandi  causa,  ut  absque  gravi 
incommodo  nequeat  a  S.  Sede  dispensatio  expectari,  quia 
Episcopus  hoc  casu  praesumptam  habet  a  Summo  Pon- 
tifice  dispensandi  facultatem  adeo  consuetudine  firmatam, 
ut  indultum  videatur  aemulari  (2).  Si  secundum  ,  adhuc 
potest  Episcopus  dispensare  ob  eamdem  rationem,  si  ad- 
sit  vere  gravis  et  urgfens  necessitas,  ut  ad  evitandum  pe- 
riculum  mortis,  ad  legitimandam  sobolem ,  et  ad  evitan- 
dam  foeminae  infamiam.  Sed  hac  facultate  aut  nunquam, 
aut  rarissime  utuntur  Episcopi ,  et  cum  etiam  eadem  u- 
tuntur,  illico  ad  S.  Poenitentiariam  recurrunt  ai  dispen- 
sationem  pro  cautela  obtinendam  (3). 

Solent  tamen  Episcopi  a  S.  Sede  obtinere  specialem 
delegationem  circa  quaedam  occulta  Matrimonii  impedi- 
menta  dispensandi ,  ut  super  affinitate  ex  illicita  coniun- 
ctione  producta  ,  certis  adhibitis  cautelis  ,  super  crimine 
absque  machinatione  .  super  consanguinitate  et  affinitate 
tertii  et  quarti  gradus,  ubi  dispensatio  a  S.  Sede  iam  sit 
concessa,  quae  ob  reticitum  incestum  reperitur  irrita,  vel 
ob  supervenientem  incestum  iam  amplius  nequit  execu- 
tioni  mandari.  Similes  facultates,  ut  plurimum,  respiciunt 
Matrimonia  iam  contracta,  et  imponunt  onus  revalidatio- 
nis,  et  ad  contrahenda  non  referuntur,  nisi  in  casu,  quo 
omnia  iam  parata  sint  ad  nuptias,  quae  sine  gravi  scan- 
dalo  differri  nequeant,  et  in  casu  irritationis  rescripti  pa- 
palis  dispensationis  ob  incestum  (4). 

(l)  Revera  S.  Congregatio  Concilii  ratam  habuit  sequentem  damna- 
tionem  propositionis  a  S.  Inquisitione  factam :  «  Propositio  asserens  , 
»  Episcopum  posse  dispensare  in  publico  impedimento  Matrimonium 
»  dirimente  consanguinitatis  pro  Matrimonio  contrahendo  ,  sive  in  ar- 
»  ticulo  mortis,  sive  in  alia  urgentissima  necessitate,  in  qua  contrahen- 
»  tes  non  possint  expectare  dispensationem  Sedis  Apostolicae,  est  falsa, 


DE    DISPENSATIONK    A    MATR.    IMPED.  1^1 

»  temeraria,  scandalosa.  perniciosa  et  seditiosa  ».  Ricther  ad  sess.  24, 
n.  121.  "Exceptionem  posuimus  in  casu  legitimae  consuetudinis  et  taci- 
tae  voluntatis  summi  Pontificis,  qua  olim  frui  videbantur  quidam  Gal- 
liae  Episcopi  ;  sed  nunc  ob  Concordatum  anni  1801  quo  antiquae  sup- 
pressae  sunt  dioeceses  cum  omnibus  iuribus,  et  privilegiis  suis,  ac  no- 
vae  simpliciter  erectae,  veteres  consuetudines  illae  videntur  abrogatae, 
et  res  ad  ius  commune  restituta.  —  (2)  Unde  S.  Congregatio  interro- 
gata :  1°  an  Episcopus  dispensare  possit  in  foro  conscientiae  tantum  in 
impedimentis  dirimentibus  Matrimonium  ,  et  post  eius  publicationem  , 
ac  confirmationem  detectis  ;  2°  an  possit  ,  quando  ignorantia  impedi- 
menti  concurrit  in  uno  tantum  contrahentium?  ad  utrumque  respondit: 
Non  posse,  seclu>o  scandalo  ;  ideo  potest,  si  scandalum  adsit  Similiter 
interrogata  :  1°  an  possit  ,  quando  ob  moram  habendae  dispensationis 
propter  distantiam  locorum  magnum  daretur  periculum  incontinentiae 
et  scandali  ;  2°  an  possit,  quando  impedimentum  provenit  ex  parte  foe- 
minae  passurae  iacturam  vitae,  famae  et  scandali  si  illud  detegeretur? 
ad  utrumque  respondit:  Affirmative,  sed  quoad  forum  conscientiae  tan- 
tum.  Ita  in  una  Aegitanien.  19  april.  1692.  Ricther  ,  loc.  cit,  n.  122. 
—  (3)  S.  De  Ligorio  ,  1.  6,  n.  613  et  1122.  —  (4)  Similes  facultates 
concessae  fuerunt  de  triennio  in  triennium  Placido  Mariae  Tadini  Ar- 
chiepiscopo  Genuensi  a  S.  Poenitentiaria,  dispensandi  super  occulto  im- 
pedimento  primi  ,  nec  non  primi  et  secundi  tantum  gradus  affinitatis  ex 
illicita  carnali  copuJa  provenientis,  quando  agatur  de  Matrimonio  cum  di- 

clo  impedimento  iam  coniracto Item  dispensandi  super  dicto  occulto  im- 

pedimento ,  seu  impedimentis  affinitatis  ex  copula  illicita  etiam  in  Matri- 
moniis  contrahendis,  qvando  tamen  omnia  parata  sint  ad  nuptias,  nec  Ma- 

trimonium  absque  periculo  gravis  scandaJi  differri  possit, Dispensandi 

super  occuJto  criminis  impedimento,  dummodo  sit  absque  ulla  machinatione, 

et  agatur  de  Matrimonio  iam  contracto Dispensandi  denique  super  im- 

pedimento  tertii  aut  tertii  et  quarti,  vel  quarti  simplicis  gradus,  sive  gra- 
duum  consanguinitatis  vel  affinitatis,  super  quo ,  veJ  quibus  obtenta  fuerit 
disvensatio  a  Dataria  ApostoJica,  et  in  Jiiteris  Jmiusniodi  dispensationis  re- 
ticita  fuerit  incestuosa  copuJa,  quae  tamen  occuJta  remaneai ;  ac  etiam  di- 
spensandi,  seu  revaJidandi  Jitteras  ApostoJicas  huiusmodi  irritas,  ac  nuJJas 
redditas  ex  incestu  sive  post  petitam  dispensationem,  sive  post  iJJius  expe- 
ditionem,  et  ante  respectivam  executionem  patrato,  ac  iterato  usqtie  ad  eam- 
dem  executionem  in  casibus  seruper  occuJtis  ,    sive    agatur    de  Mairimonio 

contrahendo,  sive  de  Matrimonio  iam  contracto —  (Add.  Edii.)  Sacrae 

Congr.  S.  R.  U.  Inquisitionis  litteris  diei  20  februarii  1888  Ordinariis 
locorum  quoad  dispensationes  matrimoniales  communicavit :  «  De  man- 
dato  Sanctissimi  D.  N.  Leonis  XIII  Supremae  Congr.  S.  R.  U.  Inqui- 
sitionis  proposita  fuit  quaestio  respiciens  facultates  ,  quibu^  urgente 
mortis  periculo,  quando  tempus  non  suppetit  recurrendi  ad  S.  Sedem, 
augere  conveniat  locorum  Ordmarios  dispensandi  super  impedimentis 
publicis  matrimonium  dirimentibus  cum  iis,  qui  iuxta  civiles  leges  sunt 
coniuncti  aut  alias  in  concubinatu  vivunt,  ut  morituri  in  tanta  temporis 
angustia  in  faciem  Ecclesiae  rite  copulari,  et  propriae  conscientiae  con- 

sulere  valeant Re  serio  perpensa,  approbatoque  et  confirmato  Emi- 

nentissimorum  PP.  GeneraHum    Inquisitorum    suffragio  ,    Sanctitas  Sua 


142  TITULUS    X. 

benigne  annuit  pro  gratia  ,  qua  locorum  Ordinarii  dispensare  valeant 
sive  per  se,  sive  per  ecclesiasticam  personam  sibi  benevisam,  aegrotos 
in  gravissimo  periculo  mortis  constitutos,  quando  non  suppetit  tempus 
recurrendi  ad  S.  Sedem,  super  impedimentis  quantumvis  publicis  ma- 
trimonium  iure  ecclesiastico  dirimentibus,  excepto  sacro  presbyteratus 
Ordine,  et  affinitate  lineae  rectae  ex  copula  licita  proveniente.  —  Mens 
autem  est  eiusdem  Sanctitatis  Suae  ,  ut  si  quando  ,  quod  absit  ,  neces- 
sitas  ferat ,  ut  dispensandum  sit  cum  is  ,  qui  sacro  subdiaconatus  aut 
diaconatus  Ordine  sunt  insigniti,  vel  solemnem  professionem  religiosam 
emiserint ,  atque  post  dispensationem  et  matrimonium  rite  celebratum 
convaluerint,  in  extraordinariis  huiusmodi  casibus,  Ordinarii  de  imper- 
tita  dispensatione  Supremam  Sancti  Officii  Congregationem  certiorem 
faciant,  et  interim  omni  ope  curent  ,'  ut  scandalum  ,  si  quod  adsit ,  eo 
meliori  modo  quo  fieri  possit  removeatur ,  tum  mducendo  eosdem  ut 
in  loca  se  conferant,  ubi  eorum  conditio  ecclesiastica  aut  religiosa  igno- 
ratur,  tum  si  id  obtineri  nequeat,  iniungendo  saltem  iisdem  spiritualia 
exercitia  aliasque  salutares  poenitentias,  atque  eam  vitae  rationem,  quae 
praeteritis  excessibus  redimendis  apta  videatur,  quaeque  fidelibus  exem- 
plo  sit  ad  recte  et  christiane  vivendum  ». 

Eadem  S.  Congr.  S.  R.  U.  Inquisitionis  die  l  martii  1889  iterum 
litteris  ad  Ordinarios  locorum  notum  fecit:  «  Dubio  proposito:  Utrnm 
Ordinarii  in  casibus  exlremae  necessiiatis  facultatem  dispensandi  super  im- 
pedimentis  publicis  matrimonialibus  in  mortis  periculo ,  litteris  Supremae 
Congreg.  die  20  febbr.  1888  concessam  ,  parochis  et  universis  confessariis 
approbatis  modo  generali  subdelegare  valeant,  an  non  ?  Dubio  mature  per- 
penso ,  Eminentissimi  Patres  Generales  Inquisitores  dixerunt:  Suppli- 
candum  Sanctissimo  ut  decernere  et  declarare  dignetur ,  Ordinarios , 
quibus  memorata  facultas  data  fuit ,  posse  illam  subdelegare  habitua- 
liter  parochis  tantum,  sed  pro  casibus,  in  quibus  desit  tempus  ad  ipsos 
Ordinarios  recurrendi  et  periculum  sit  in  mora.  Et  Sanctissimus  die  9 
ianuarii  1889  benigne  annuere  dignatus  est  iuxta  Eminentissimorum  PP. 
suffragium  ». 


143 


TITULUS    XI. 

DE    DIVORTIO. 


Summarium:  428.  Repudium  ab  Ecclesia  non  adraittitur.  —  429.  Divortiura  quid  sit  et  quo- 
tuplex  ?  —  430.  Matrimonium  legitimum  quomodo  solvatur,  quoad  vinculum,  per  conversio- 
nem  ad  fidem  ?  —  431.  Ratum  et  no  i  consummatum  quomodo  solvatur?  —  432.  Consum» 
matum  indissolubile  est  etiam  ex  iure  divino.  —  433.  Quomodo  fieri  queat  divortium  quoad 
thorum?  —  434.  Quae  sint  iustae  huius  divortii  causae?  —  435.  Quot  generum  sint  causae 
matrimoniales ,  et  a  quo  iudice  sint  cognoscendae?  —  436.  Coram  quo  iudice  proponenda 
sit  instantia  nullitatis  Matrimonii  ?  —  437.  Quomodo  procedatur  in  causa  separationis  co- 
niugum  ?  —  438.  Apud  quem  proles   educanda  sit  post  separationem  ? 

428.  Ex  veteri  novoque  iure  liquet  ,  a  contracto  Ma- 
trimonio  sponsos  quandoque  recessisse  per  Repudium  et 
Divortium,  quod  satis  probant  Digcstorum,  Codicis  Iusti- 
nianei,  et  Decretalium  Summorum  Pontificum  singulares 
tituli  ,  de  divortiis  et  repudiis.  Repudium  est  renunciatio 
facta  sponsalibus  ,  aut  Matrimonio ,  et  a  sponso  vel  marito 
missa  sponsae ,  vel  uxori  (l).  Repudium  erat  apud  He- 
braeos  toleratum ;  sed  ab  Ecclesia  Catholica  numquam 
fuit  admissum:  nam  Christus  Salvator  Matrimoniam  ad 
primigeniam  suam  integritatem  revocavit,  cum  Pharisaeis 
interrogantibus  ,  utrum  liceret  homini  dimittere  uxorem 
suam.  et  asserentibus  a  Moyse  sibi  factam  fuisse  potesta- 
tem  dandi  libellum  repudii.  et  dimittendi  uxorem,  ita  re- 
spondit :  Moyses  ad  duriiiam  cordis  vestri  permisil  vobis  di- 
mittere  uxores  vestras,  ab  initio  auiem  non  fuit  sic.  Dico  au- 
tem  vobis ,  quia  quicumque  dimiserit  uxorem  suam  ,  nisi  ob 
fornicationem,  et  aliam  duxerit,  maechatur  (2). 

(l)  Ex  Romanorum  iure  dabatur  etiam  e  converso,  scilicet  a  sponsa 
vel  uxore,  ipsi  sponso  vel  marito,  et  in  lihello  repudii  pro  sponsalibus 
haec  adhibebatur  formula :  Conditione  tna  non  ntor ;  pro  Matrimonio 
vero  :  Tuas  res  tibi  agito,  vel  alia  similis  1.  2,  ff.  de  divort. —  (2)  Matt , 
c.   19,  et  cap.  8,  de  divort. 

429.  Divortium  a  iurisconsulto  Gaio  sic  appellatum  vel 
a  diversitate  mentium,  vel  quia  in  diversas  partes  eunt , 


144  TITULUS    XI. 

qui  distrahunt  Matrimonium,  est  hgitima  separatio  mariti, 
et  uxoris  ex  iusta  causa  a  iudice  competente  facta.  Dividitur 
autem  ex  iure  Canonico  in  divortium  quoad  vinculum,  et 
in  divortium  quoad  thorum  et  habitationem.  Illud  dicitur  di- 
vortium  quoad  vinculum,  quod,  dissoluto  Matrimonii  vin- 
culo  ,  dat  coniugibus  ius  novi  meundi  Matrimonii;  illud- 
que  dicitur  quoad  thorum  et  habitationem ,  quod,  stante 
Matrimonii  vinculo,  dat  coniugibus  ius  vivendi  seorsum, 
vel  quoad  thorum  tantum,  vel  quoad  thorum,  et  habita- 
tionem  simul. 

430.  Nunc  agentes  primo  de  divortio  quoad  vinculum 
opus  est  ,  ut  iam  citatam  Matrimonii  divisionem  in  legi- 
timum  ,  ratum  ,  et  consummatum  in  medium  afferamus  : 
nam  licet  quodcumque  Matrimonium  morte  alterutrius 
coniugis  omnino  solvatur;  quoad  ipsam  tamen  solutionem 
aliis  modn  contingentem  maximum  est  discrimen  inter 
Matrimonium  legitimum,  ratum,  et  consummatum.  Et  qui- 
dem  Matrimonium  legitimum,  quod  inter  infideles  contra- 
hitur  ,  solvitur  quoad  vinculum  per  conversionem  unius 
coniugis  ad  fidem  catholicam  ,  si  pars ,  quae  remanet  in 
infidelitate,  nolit  cum  converso  pacifice ,  et  sine  iniuria 
Creatoris  habitare.  Aperta  enim  est  in  hac  re  D  Pauli 
sententia:  Quod  si  infidelis  discedit,  discedat :  non  enim  ser- 
vituti  subiectus  est  frater ,  aut  soror  in  huiusmodi ;  in  pace 
autem  vocavit  nos  Deus  (l).  Haec  tamen  solutio  non  per- 
ficitur  statim  post  receptum  Baptismum,  sed  tantum  post- 
quam  infidelis  a  fideli  interpellatus  declaraverit  expresse, 
aut  saltem  tacite,  se  nolle  cum  eodem  pacifice  habitare, 
et  fidelis  novum  cum  fideli  Matrimonium  contraxerit  (2). 
Hinc  si  ex  opposito  infidelis  paratus  sit  cum  converso 
pacifice  habitare  sine  iniuria  Creatoris,  et  nullum  sit  mali 
aut  perversionis  periculum,  non  solvitur  Matrimonii  vin- 
culum  ,  quod  ita  fuit  ab  eodem  D.  Paulo  definitum :  5/ 
quis  frater  habet  uxorem  infidelem,  et  haec  consentit  habitare 
cum  illo ,  non  dimittat  illam.  Et  si  quae  mulier  fidelis  habet 
virurn  infidelem  ,  et  hic  consentit  habitare  cum  illa  ,  non  di- 
mittat  virum  (3).  Tanto  itaque  minus  solvitur  Matrimonii 
vinculum,  si  uterque  coniux  infidelis  ad  fidem  converta- 
tur,  et  Baptismum  recipiat;  nam  per   Sacramentum    Ba- 


DE    DIVORTIO.  145 

ptismi  non  solvuntur  coniugia,  ut  ait  Innocentius  III,  sed 
dimittuntur  crimina  ;  quod  verum  est  etiamsi  coniuges  in 
infidelitate  Matrimonium  contraxissent  cum  aliquo  impe- 
dimento  dirimente  iuris  tantum  ecclesiastici:  nam  ex  iam 
dictis  infideles  legibus  ecclesiasticis  non  subiiciuntur  (4). 
Eo  tamen  in  casu  ,  quo  per  conversionem  ad  fidem  sol- 
vitur  Matrimonium  ,  proles  prius  suscepta  avellenda  est 
ab  infideli,  et  penes  fidelem  educanda  est  (5). 

(l)  I  ad  Corinth.,  cap.  7;  et  cap.  7,  de  divort.  —  (2)  Huc  refertur 
declaratio  S.  Congregatiouis  Concilii  27  iul.  1727,  quae  definivit,  uxo- 
rem  hebraeam  ad  fidem  catholicam  conversam  teneri  ad  recipiendum 
virum,  quem  reluctantem  in  iudaismo  reliquerat  ,  et  in  eo  aliam  uxo- 
rem  duxerat  hebraeam,  postquam  ipse  vir ,  et  eius  superinducta  uxor 
lidem  catholicam  receperant.  Ricther,  cit.  1.  n.  15 1  et  153.  —  (3)  Ibid. 
—  (4)  Cap.  8  ,  de  divort.  —  (5)  Cap.  2,  de  conv.  infid.  Hic  in  praxi 
notamus :  1°  quod  interpellatio  infideli  facienda  duo  debet  comprehen- 
dere,  an  scilicet  ipse  velit  ad  fidem  catholicam  converti,  et  an  saltem 
velit  cohabitare  sine  iniuria  Creatoris  ;  si  vero  in  hac  interpellatione 
esset  defectus,  timendum  foret  ,  ne  novum  Matrimonium  foret  nullum : 
unde  Gregorius  XVI,  anno  1836,  multa  in  radice  revalidavit  Matrimo- 
nia  in  quibus  dicta  interpellatio  rite  facta  non  fuerat ;  2°  quod  fidelis 
dispensatus  ad  contrahendum  cum  infideli  non  admittitur  ad  solvendum 
Matrimonium  ,  si  infidelis  iniuriam  Creatori  afferat ;  sed  dari  tantum 
potest  separatio  quoad  thorum  et  habitationem.  S.  Cong.  S.  Offic.  1 
aug.  1759.  Analect.  Iur.  Pont.,  ser.  2,  pag.  1814. 

431.  Matrimonium  ratum  tantum  ,  et  non  consumma- 
tum  inter  ipsos  fideles  solvitur  quoad  vinculum :  primo 
per  professionem  religiosam  in  approbata  aliqua  Reli- 
gione  emissam  ,  etiamsi  alter  sponsorum  in  saeculo  ma- 
nens  repugnaverit  ,  qui  quidem  iure  fruitur  novum  sibi 
quaerendi  coniugem,  non  autem  revocandi  professum.  Hoc 
autem  privilegium  soli  professioni  religiosae  concessum 
plene  probatur  ex  responso  Alexandri  III,  Archiepiscopo 
Salernitano,  in  quo  declaratur  licitum  sponso,  altero  etiam 
repugnante  eligere  monasterium  ,  sicut  Sancti  quidam  de  nu- 
ptiis  vocati  fuerunt ,  dummodo  carnalis  commixtio  non  inter- 
venerit  inter  eos....  Quia  cum  non  fuissent  una  caro  simul 
effecti,  satis  potest  unus  ad  Deum  transire,  et  alter  in  saeculo 
remanere  (l).  Et  Tridentinum  anathema  fert  in  eos  ,  qui 
dicerent ,  Matrimonium  ratum  per  solemnem  Religionis 
professionem  non  dirimi  (2).  Propterea  sponsis,  et  eorum 

Instit.  Canon.  Vol.  II.  10 


I46  TITULUS    XI. 

cuivis  post  Matrimonium ,  et  ante  eius  consummationem, 
bimestre  tempus  conceditur  ad  deliberandum  ,  an  in  co- 
niugio  manere  ,  vel  ad  profitendum  in  Religione  appro- 
bata  transire  malint  (3).  Quare  facta  hoc  tempore  ex  una 
parte  status  Regularis  electione ,  alia  in  saeculo  manens 
per  integrum  novitiatus  annum  debet  expectare,  adeo  ut 
ius  consequatur,  vel ,  omissa  professiune,  revocandi  con- 
versum  ,  vel,  professione  facta  .  ad  novum  Matrimonium 
transeundi.  Revera  citatus  Pontifex  Alexander  III  ita  ad- 
iungit:  Et  alteri  remanenti ,  si  commonitus  continentiam  ser- 
vare  noluerit ,  licitum  est  ad  secunda  vota  transire  (4).  Se- 
cundo  solvitur  quoad  vinculum  Matrimonium  tantum  ra- 
tum  per  Summi  Pontificis  dispensationem,  quod  probatur 
exemplo  plurium  Summorum  Pontificum ,  qui  similes  di- 
spensationes  ob  iustam  gravemque  causam  concessere,  et 
ex  definitione  Benedicti  XIV,  qui  mandat,  ut  quoties  haec 
quaeritur  dispensatio,  supplex  libellus  porrigatur  ipsi  Sum- 
mo  Pontifici  cum  tota  facti  clara  et  sincera  expositione  , 
et  ut  illa  S.  Congregatio  ,  cui  forte  libellus  examinandus 
fuerit  commissus,  non  decisivum,  sed  solum  consultivum 
habeat  suffragium  (6).  Tertio  solvitur  similiter  Matrimo- 
nium  ratum  per  Episcopi  sententiam.  qua  definitur,  Ma- 
trimonmm  prius  contractum  propter  dirimens  impedi- 
mentum  ,  non  posse  existere  (7).  Verum  ,  ut  animadver- 
tenti  statim  patet,  hoc  modo  proprie  non  rescinditur  Ma- 
trimonii  vinculum,  sed  tantum  decernitur  nullum,  ut  sem- 
per  fuit. 

(l)  Cap.  2,  de  conv.  coniug.  —  (2)  Can.  5,  sess.  24,  de  matr.  — 
(3)  Cap.  7,  de  conv.  coniug.  —  (4)  Cit.  cap.  2,  de  conv.  coniug.  Prae- 
dictum  autem  deliberandi  tempus  sponsis  concessum,  non  a  die  Matri- 
monii,  ut  quidam  putant,  est  computandum  ,  sed  a  die,  qua  iudex  ec- 
clesiasticus  terminum  praefixerit,  ut  communiter  sentiunt  Doctores:  nam 
de  iudiciali  termino  praelixo  est  conceptum  citatum  septimum  Decre- 
talium  caput;  et  aliunde  citatus  Tridentini  canon  indefinite  loquitur 
de  Matrimonio  tantum  rato.  Idcirco  quoadusque  Matrimonium  est  tan- 
tum  ratum,  sponsi  dicto  privilegio  fruuntur;  sed  Episcopus  eos  potest 
adigere  intra  bimestre  praeligendum,  aut  ad  ingrediendam  Religionem, 
aut  ad  servandum  Matrimonium.  Si  vero  primum  sequatur,  omnia  re- 
vocantur  in  pristinum,  et  uterque  sponsus,  quod  noscitur  accepisse,  re- 
stituit.  —  (5)  Bul.  Dei  miseratione.  —  (6)  Rationem  huius  conclusionis 
adversus  quosdam,  qui  contrarium  docent,  in  eo  edicimus,  quod  pro- 


DE    DIVORTIO.  147 

fessio  Religiosa  fortius  vinculum  inducit ,  quam  Matrimonium  ratum  , 
tum  ratione  promissionis  Deo  nuncupatae,  tum  ratione  status  perfectio- 
ris.  At  nihilominus  ex  potestate  divinitus  accepta  in  professione  reli- 
giosa  licite  et  valide  summus  Pontifex  dispensat  ,  ut  apud  omnes  in 
confesso  est;  eccur  er^o  non  poterit  in  Matrimonio  tantum  rato  dispen- 
sare?  Sed  insuper  professio  Religiosa  solvit  Matrimonium  ratum  non 
ex  iure  divino,  sed  ex  iure  ecclesiastico,  quod  summi  Pontificis  aucto- 
ritate  constituitur;  eccur  ergo  non  poterit  summus  Pontifex  eadem  sua 
auctoritate  in  Matrimonio  tantum  rato  dispensare?  Quare  merito  esset 
reprehensibilis  qui  de  hac  summi  Pontificis  auctoritate  dubitaret,  cum 
ea  veteres  Pontifices  usi  sint  ,  et  nuperrime  immortalis  noster  Pius 
Papa  IX ,  similem  dispensationem  concesserit  anno  1847.  Anal.  Iur. 
Pont.,  ser.  2  ,  pag.  18 16.  Rara  quidem  est  solutio  Matrimonii  rati  ob 
professionem  Religiosam,  quia  difficilis  est  probatio  continentiae  ;  sed 
rara  etiam  est  ob  dispensationem  ,  quia  praeter  eamdem  continentiae 
probationem  ,  requiritur  adhuc  gravis  et  iusta  dispensandi  causa.  — 
(7)  Benedictus  XIV  in  Bul.  Dei  miseratione  modum  procedendi  in  si- 
milibus  causis  praescribit  ,  et  haec  inter  alia  praecipit ,  ut  in  quacum- 
que  dioecesi  eligatur  Defensor  Matrimoniorum,  qui,  si  fieri  potest,  sit 
vir  ecclesiasticus,  et  teneatur  iuratus  Matrimonii  validitatem  ornni  me- 
liori  modo  defendere  ;  ut  nequeant  coniuges  divertentes  absque  poly- 
gamiae  poenis  aliud  contrahere  Matrimonium,  nisi  post  duas  conformes 
sententias  solutionis  primi ;  et  ut  a  prima  solutionis  sententia  teneatur 
ex  officio  appellare  Matrimoniorum  Defensor.  Sed  praedictae  duae  sen- 
tentiae  conformes  ,  quae  possunt  executioni  mandari  ,  numquam  tran- 
seunt  in  iem  iudicatam  ;  unde  si  appareat  in  posterum  duo  prima  di- 
vortii  iudicia  falsis  niti  probationibus  ,  Matrimonium  est  redintegran- 
dum,  quamquam  coniuges  iam  ad  alias  nuptias  transiverint  Cap  10  et 
11,  de  sent.  et  re  iud.,  cap.  5  et  6,  de  frigid.  et  malef.  Post  duas  con- 
formes  sententias  tamen ,  et  post  mortem  coniugum ,  eorum  haeredes 
non  admittuntur  ad  agendum  contra  easdem  sententias.  S.  Cong.  Conc. 
in  una  Iannen.   17  sept.   1842,  Ricther,  cit.  loc  ,  n.   134. 

432.  Matrimonium  denique  consummatum  indissolubile 
omnino  est,  si  excipias  casum  mortis,  in  quo  extinguitur, 
et  praedictum  casum  sententiae  iudicialis,  in  quo  non  dis- 
solvitur,  sed  tantum  declaratur  suapte  natura  dissolutum. 
Hanc  indissolubilitatem  ius  divinum  adeo  manifeste  de- 
cernit  ,  ut  nullus  sit  ambigendi  locus.  Habemus  profecto 
utriusque  Divini  Foederis  testimonium  :  Quod  Deus  coniun- 
xit ,  homo  non  separet ;  quod  confirmavit  Christus  apud 
S.  Lucam  his  verbis:  Omnis  qui  dimittit  uxorem  suam  et 
alteram  ducit ,  moechatur ;  et  qui  dimissam  a  viro  ducit,  moe- 
chatur  (1):  Similia  habemus  apud  S.  Marcum  (2):  unde 
S.  Paulus  Magistri  sententiam    explicans    ita    ait :  lis  qui 


I48  TITULUS    XI. 

Matrimonio  iuncti  sunt,  praecipio  non  ego,  sed  Dominus,  uxo~ 
rem  a  viro  suo  non  discedere,  quod  si  discesserit  manere  in- 
nuptam,  aut  viro  suo  reconciliari.  Et  vir  uxorem  non  dimit- 
tat  (3)-  Tridentinum  denique  definivit,  Matrimonium  quoad 
vinculum  dissolvi  non  posse  propter  haeresim,  aut  mole- 
stam  cohabitationem,  aut  adulterium.  et  in  eos,  qui  con- 
trarium  dicerent  .  anathema  tulit  (4).  Caeterum  Matri- 
monii  consummati  indissolubilitatem  ipsa  naturalis  ratio 
conrirmat :  nam  ab  ea  conventione  ,  in  qua  res  non  est 
amplius  integra,  quaeque  fuit  iam  executa,  nequit  amplius 
recedi:  et  sicut  homo  nequit  corpus  suum  dimittere  ,  ita 
illud  mulieris  dimittere  nequit,  quia,  sacro  eloquio  testante, 
iam  una  caro  effecti  sunt,  et  in  nata  prole  perpetuo  uniti 
repraesentantur  (5). 

(l)  Luc.  c.  16.  —  (2)  Marc.  c.  10.  —  (3)  I  ad  Corinth.,  c.  7.  — 
(4)  Can.  5  et  6,  sess.  24,  de  Sac.  Matr.  —  (5)  Idcirco  Romulum  le- 
grem  tulisse  ferunt,  viros  sic  habere  uxores,  ut  rem  necessariam,  nulloque 
divellendam  modo.  Nec  iuvat  regerere,  Matrimonium  a  conventione  ac- 
cipere  vim  :  nam  vel  conventio  fit  in  perpetuum  ,  ut  postulat  natura 
Matrimonii,  quod  ex  dictis  in  definitione  individuam  vitae  consuetudi- 
nem  continet,  vel  fit  ad  tempus;  sed  hoc  casu  non  est  amplius  Matri- 
monium,  cum  in  essentiali  attributo  deiiciat.  Similiter  nil  prodest  op- 
ponere  locum  iam  citatum  S.  Matthaei ,  in  quo  dicitur  non  licere  di- 
mittere  ,  nisi  ob  fornicaiwnem ;  nam  haec  verba  non  sunt  referenda  ad 
sequentia  :  et  aliam  duxerit ;  sed  ad  praecedentia  :  qui  dimiserit  uxorem 
suam :  quo  significatur ,  per  fornicationem  non  posse  fieri  divortium 
quoad  vinculum,  sed  tantum  quoad  thorum.  Quibus  rebus  sic  stantibus, 
manifesta  fit  temeritas  eorum  qui  sequentem  statuunt  damnatam  pro- 
positionem  ,  eamque  defendunt:  Iure  naturae  Matrimonii  vinculum  non 
est  indissolubile ,  et  in  variis  casibus  divortium  proprie  dictum  auctontate 
civili  sanciri  potesl.  Syllab.,  prop.  67. 

433.  Divortium  quoad  thorum  et  habitationem,  in  ipso- 
met  Matrimonio  consummato  ,  lieri  potest  aut  in  perpe- 
tuum  ,  aut  ad  tempus,  tum  utriusque  coniugis  consensu , 
tum  altero  invito.  Fit  primo  utriusque  coniugis  consensu, 
cum  vel  ambo  ingrediuntur  Religionem  ,  et  in  ea  profi- 
tentur,  vel  unus  profitetur  in  Religione  ,  aut  Sacros  Or- 
dines  suscipit,  et  altera  in  saeculo  manens  emittit  perpe- 
tuae  castitatis  votum.  Hoc  divortium  est  perpetuum,  sed 
ut  valeat  et  liceat ,  plures  sunt  observandae  conditiones, 
quae  statuuntur    a  legibus  ,  et  explicantur  a  Doctoribus 


DE    DIVORTIO.  149 

in  titulo  de  conversione  coniu^atorum.  Fit  deinde  altero 
coniuge  invito,  cum  cupiens  divertere  ,  in  iudicio  Eccle- 
siae  iustam  et  legitimam  divertendi  causam  allegat  ,  et 
sufficienter  probat  (l) 

(l)  Dicimus  in  indicio  Ecclesiae  quod  refertur  ad  forum  externum  : 
nam  quoad  forum  internum  quandoque  privata  auctoritate  innocentis  , 
cum  Confessarii,  aut  viri  prudentis  consilio,  licet  adulteram  repellere, 
vel  ab  adultero  recedere.  Sic  divortium  privata  auctoritate  licet  :  1°  si 
adulterium  coniugis  sit  notorium :  2°  si,  licet  occultum,  certo  innocenti 
moraliter  constet,  et  non  adsit  scandalum ;  quale  si  adsit ,  poterit  tan- 
tum  negare  debitum :  3°  si  coniux  in  haeresim  lapsus  sit,  vel  innocen- 
tem  ad  catholicam  fidem  deserendam  incitet,  aut  ad  sodomiam,  vel  alia 
crimina  :  40  si  sevities  tanta  sit  ,  ut  periculum  sit  in  mora  ;  sed  hoc 
casu,  quo  citius  iieri  poterit  ad  iudicem  recurrendum  erit.  Reiffenstuel, 
de  divort.,  n.  35  ;  5°  si  dubium  sit  ,  an  Matrimonium  validum  fuerit , 
quod  si  proveniat  ex  causa  levi  et  temeraria  spernendum  est ;  si  ex 
causa  probabili  et  discreta,  privat  iure  petendi  debitum,  non  vero  red- 
dendi  ;  et  si  °moralem  cemtudinem  attingat,  utroque  iure  privat. 

434.  Ex  iure  Romanorum  plures  erant  divortii  causae, 
ut  videre  est  in  lib.  8  Codicis  Iustinianei ,  de  repudiis ; 
sed  ex  iure  Canonico  mstae  divortii  causae  probantur  se- 
quentes.  Prima  causa  est  adulterium,  quo  fides  coniuga- 
lis  turpiter  violatur.  Regula  porro  in  hac  causa  cst,  co- 
niugem  innocentem  posse  dimittere  adulterum  absque  di- 
stinctione  inter  adulterium  mariti,  aut  uxoris.  Hoc  ius  con- 
ceditur  tantum  parti  innocenti  contra  reum  m  poenam 
adulterii  ,  quod,  ex  legibus  Hebraeorum  et  Romanorum, 
morte  plectebatur  ,  ita  ut  adultera  esset  lapidibus  ob- 
ruenda  (l),  et  sacrilegi  nuptiarum  morte  puniendi  (2). 
Hinc  adulter  nequit  divortium  ex  hoc  capite  quaerere  , 
et  si  forte  iam  sit  ab  innocente  dimissus,  tenetur  ad  eum- 
dem,  si  revocetur,  redire,  cum  nemo  ex  suo  scelere  uti- 
litatem  consequatur ;  innocens  vero  in  foro  externo  ad 
obtinendum  a  delinquente  divortium ,  debet  in  iudicio 
Ecclesiae  adulterium  probare  saltem  gravibus  et  violen- 
tibus  indiciis,  nisi  adulterium  sit  publicum  ,  et  notorium, 
vel  de  solo  conscientiae  foro  agatur  (3). 

Exceptio  tamen  fit  a  praedicta  regula:  1°  si  adulterium 
non  sit  culpabile  ,  ut  si  contigerit  per  errorem  ,  aut  per 
vim  ,  quia  non  debet  dici  quis  perpetrasse,  quod  nolens 


150  TITULUS    XI. 

passus  fuit ,  nec  debent  imputari  ,  quae  per  coactionem 
absolutam  facta  sunt  (4);  2°  si  maritus  sit  causa,  vel  au- 
ctor  adulterii  uxoris  ,  quia  in  hoc  casu  ipse  consentit  in 
crimen,  et  poenam  quoad  se  prius  remittit,  quam  crimen 
sit  perpetratum  ;  scienti  enim,  et  consentienti  non  fit  iniu- 
ria  (5);  3°  si  iniuria  per  adulterum  Matrimonio  irrogata 
iam  sit  a  parte  innocente  remissa,  aut  expresse  per  verba, 
aut  tacite  per  facta  et  signa  dilectionis  coniugalis  ;  nam 
haec  poena  in  favorem  coniugis  innocentis  est  constituta 
ad  iniuriam  reparandam  ;  sed  ex  regula  iuris  omnes  li- 
centiam  habent  iis  renunciandi  .  quae  pro  se  sunt  intro- 
ducta;  40  denique,  si  uterque  coniux  sit  vel  fiat  adulter, 
quia  paria  delicta  mutua  compensatione  tolluntur,  etiamsi 
unius  delictum  sit  occultum  ,  et  alterius  publicum,  unius 
omnino  simplex,  et  alterius  pluries  commissum  (6). 

Secunda  causa  est  haeresis  sive  apostasia.  Coniuges 
quidem  debent  sibi  duplicem  servare  fidem,  nempe  con- 
tractus,  et  Sacramenti:  illam  violant  per  adulterium  car- 
nale;  hanc  per  haeresim.  sive  adulterium  spirituale.  Hinc 
propter  haeresim  coniux  fkielis  potest  ab  haeretica  ,  vel 
ab  haeretico  divertere.  Si  vero  haereticus  ad  fidem  re- 
deat  ,  et  inquiratur  ,  an  innocens  debeat  illum  recipere  , 
distinguitur  inter  casum,  quo  haereticus  per  iudicium  Ec- 
clesiae  fuit  nominatim  condemnatus,  et  casum,  quo  nulla 
de  hoc  extat  iudicis  sententia:  in  primo  quidem  casu  re- 
gulariter  non  tenetur  eum  recipere  ,  quia  causa  divortii 
per  sententiam  fit  perpetua;  sed  in  ultimo  casu  recipere 
eum  tenetur,  quia  per  conversionem  omne  malum,  et  in- 
famia  purgatur  (7. 

Tertia  causa  est  saevities  coniugis  ,  ex  qua  periculum 
vitae,  aut  salutis,  aut  alterius  gravis  damni  immineat  al- 
teri  coniugi,  ut  si  uxor  insidias  struat  vitae  mariti,  aut  hic 
in  uxorem  atrocibus  minis,  crudelibus  furoribus,  aut  inhu- 
manis  verberationibus  animadvertat :  nam  licet  modice 
puniendae  uxoris  iuxta  status,  et  personarum  conditionem 
ius  sit  marito  ,  ut  illa  frugi  fiat;  tamen  caeca  rabies  ,  et 
ferus  animus  coniugali  cohabitationi  nimium  repugnat  (8). 
Haec  tamen  causa,  temporale  tantum  regulariter  dat  di- 
vortium.    Sed  separata  hoc  modo  per  iudicis    sententiam 


DE    DIVORTIO.  151 

uxor  a  marito  non  est  cogenda  maritales  iterum  subire 
lares  ,  nisi  data  a  marito  cautione  de  tanta  immanitate 
vitanda,  deque  uxore  amice  tractanda ,  quae  cautio  dari 
potest  per  pignora,  aut  fideiussores  et,  in  horum  impos- 
sibilitate  ,  etiam  per  iusiurandum.  Attamen  si  tanta  sit 
saevities  ,  ut  iuste  semper  trepidet  uxor  domum  mariti 
reverti  ,  a  quo  veretur  peius  quam  prius  latebrose  tra- 
ctari ,  non  est  eidem  restituenda,  quia,  iuxta  lurisconsul- 
tum,  cautio  malevolum  animum  non  mutat  (9). 

Aliae  praeterea  esse  possunt  huius  divortii  temporalis 
causae,  uti  foret  periculum  corporis  ex  morbo  forte  con- 
tagioso  productum ,  et  periculum  animae  ob  alterius  in- 
citationem  ad  grave  peccatum,  uti  ad  maleficium,  ad  su- 
perstitionem,  ac  praecipue,  ut  loquitur  S.  Augustinus,  ad 
illicitas  concupiscentias  ,  quae  animam  male  corpore  uten- 
tem  a  lege  Dei  aberrare  faciunt,  et  perniciose  turpiterque  cor- 
rumpunt  (10). 

(l)  Ioan.  c.  8.  —  (2)  L.  30,  cod.  ad  leg.  Iul.,  de  adult.  —  (3)  Cap. 
3,  de  divort.  —  (4)  Can.  5  et  6  ,  c.  34  ,  q.  1  ,  et  can.  3,  c.  32,  q.  5. 
Solus  tamen  metus  probabiliter  non  excusat,  quia  non  liberat  a  culpa; 
dum  est  potius  mors  subeunda,  quam  scelus  perpetrandum.  —  (5)  Cap. 
6  ,  de  eo  qui  cogn.  —  (6)  Cap.  4 ,  de  divort.,  cap.  6  et  7  ,  de  adult. 
Quare  si  per  adulterium  favore  innocentis  iam  sit  decreta  thori  sepa- 
ratio,  et  deinceps  ipse  innocens  eodem  crimine  se  polluat,  matrimonium 
est  redintegrandum.  Cap.  5,  de  divort.  —  (7)  Cap.  6  et  7,  de  divort. 
—  (8)  Cap.  8  et  13,  de  rest.  spoliat.  —  (9)  Cap.  cit.  8.  —  (10)  Can. 
5,  c  28,  q.  1. 

435-  Quaestiones  Matrimoniales  triplicis  generis  esse 
possunt:  aliae  respiciunt  ipsum  Matrimonii  vinculum;  aliae 
respiciunt  separationem  Matrimonii  quoad  thorum  et  ha- 
bitationem;  et  aliae  respiciunt  dotem  ,  successiones ,  ali- 
menta,  et  alia  huiusmodi.  Iam  vero  quaestiones  primi  et 
secundi  generis  ad  iudices  ecclesiasticos  omnino  pertinere 
noscuntur  ex  lege  canonica  (l).  Quaestiones  tertii  generis 
possunt  cognosci  a  iudice  saeculari ;  sed  si  earum  occa- 
sione  controversia  suboriatur  de  vinculo  Matrimonii,  aut 
de  iure  separationis,  haec  est  per  iudicem  ecclesiasticum 
definienda  (2). 

(l)  Can.   10,  c.  35,  q.  6,  cap.  3,  de  divort.  Cap.  12,  de  excess.  prae- 


152  TITULUS    XI. 

lat,  et  Trid.  can.  12,  sess.  24.  Hoc  ipsum  evinci  etiam  potest  ex  ipso 
nuncupato  iure  ecclesiastico  protestantico  :  nam  ex  eo  quaestiones  ma- 
trimoniales  non  a  magistratibus  civilibus  cognoscendae  sunt ;  sed  a  con-. 
sistoriis  ,  sive  ministris  eiusdem  sectae.  Revera  codex  civilis  et  crimi- 
nalis  Protestantium  de  Matrimonio  silet  ,  et  titulus  de  Matrimonio  in 
eorum  codice  ecclesiastico  inscribitur,  ut  tradit  eorum  Doctor  Schroe- 
ter  in  opere  Fund.  iur.  eccl.  prot.  Idcirco  iudices  civiles  non  deberent 
causis  huiusmodi  se  immiscere,  quia  simul  a  Protestantibus,  et  a  Papa 
confoditur  haec  propositio  :  Causae  matrimoniahs  et  sponsalia  suapte  na- 
tura  ad  forum  civilem  pertinent.  Syllab.,  prop.  74.  —  (2)  Devoti,  1.  3, 
t.  4>  §  4. 

436.  Instantia  in  causa  nullitatis  Matrimonii  regulariter 
proponenda  est  coram  Episcopo,  vel  Ordinario,  et  plene 
ac  perfecte  probanda  est  per  testes  omni  exceptione  ma- 
iores  cum  assistentia  Defensoris  Matrimonii,  iuxta  iam  ci- 
tatam  formam  a  Benedicto  XIV  praescriptam  (l).  Dixi- 
mus  regulariter,  nam  si  de  Matrimonio  magnorum  Prin- 
cipum  ageretur,  ex  diuturnaiudiciorum  consuetudine  causa 
foret  Summo  Pontifici  reservata:  iudices  enim  ordinani  , 
et  a  S.  Sede  non  delegati  in  his  causis  videntur  debita 
libertate  carere  (2). 

(l)  Bul.  Dei  miseratione.  —  (2)  Et  ita  revera  fuit  observatum  in 
causa  divortii  inter  Ludovicum  XII  et  Ioannam  Franciae,  inter  Henri- 
cum  IV  et  Margaritam  Valesiam.  Propterea  merito  damnatum  fuit  di- 
vortium  a  Curia  ecclesiastica  Parisiensi  pronunciatum  anno  1810,  inter 
Napoleonem  et  Iosephinam  Tascher,  etiamsi  sententia  fuerit  fundata  in 
motivo  difficultatis  habendi  recursum  ad  summum  Pontificem;  quia  non 
ab  alio  ,  quam  ab  ipso  Napoleone  accessus  ad  summum  Pontificem 
iniuste  et  crudeliter  impediebatur.  Lequeux,  tom.  1,  n.  182,  et  tom.  2, 
n.  870. 

437-  Instantia  in  causa  separationis  coniugum  similiter 
proponenda  est  coram  Ordmario  ,  qui  post  acceptum  li- 
bellum  mandat  probari  separationis  motiva,  et  examinari 
testes  pro  informatione  Curiae.  Quo  facto  scrutinio,  si  de 
legitima  separationis  causa  constet,  interlocutorie  pronun- 
ciat,  esse  supplicanti  ius  et  licentiam  ad  tempus  vivendi 
seorsum  ab  alia  coniuge  ;  et  si  de  uxore  agatur  ,  quae 
saevitiam  patitur,  eam  iubet  sub  custodia  poni  aut  in  ali- 
quo  foeminarum  claustro,  aut  penes  honestam,  et  probam 
matronam  ,    ita  ut  subsidio  expensarum  ,  et  alimentorum 


DE    DIVORTIO.  153 

exhibendorum  a  marito,  teneatur  in  legitimo  iudicio  usque 
ad  definitivam  sententiam  causam  prosequi  (l). 

(l)  Post  obtentam  ab  Ordinario  sententiam  interlocutoriam  separa- 
tionis  potest  uxor  alimenta  petere  a  marito  coram  magistratu  civili. 
Post  obtentam  vero  definitivam  separationis  sententiam  potest  uxor  co- 
ram  eodem  magistratu  petere  separationem  dotis  ,  et  assequi  bonorum 
paraphernalium  administrationem  ad  formam  iuris  civilis 

438.  Facta  demum  coniugum  separatione  ,  ex  prae- 
scripto  legum  Romanorum,  ad  quas  se  referunt  commu- 
niter  Canonistae,  proles  ex  Matrimonio  suscepta  educanda 
regulariter  est  penes  matrem  expensis  patris,  si  ipse  se- 
parationi  causam  dederit;  si  vero  causam  dederit  mater, 
penes  patrem  et  suis  expensis  (l). 

(l)  Novel.  107,  c.  7.  Excipitur  tamen  casus  infantium  infra  triennium, 
in  quo  admissus  fuit  illud  adagium  :  Mater  alit  trimum,  trimoque  mino- 
rem.  Maiorem  vero  pascere  patris  erit.  Sed  nunc  ex  iure  civili  plurium 
nationum  admissum  est,  ut  proles  usque  ad  quadriennium  remaneat  pe- 
nes  matrem  ;  post  hanc  vero  aetatem  penes  patrem,  vel  matrem,  prout 
ex  variis  circumstantiis  aetatis,  sexus,  personarum,  et  causarum  sepa- 
rationis  decreverit  iudex;  qui  tamen  nequit  prolem  relinquere  penes 
haereticum  ,  vel  de  haeresi  suspecto  ,  vel  pravis  moribus  imbuto  cum 
praeiudicio  salutis  spiritualis  ,  aut  temporalis  ipsius  prolis.  Expensae 
educationis  imponi  solent  patri  ,  et  in  subsidium  in  toto ,  vel  in  parte 
etiam  matri,  aut  aliis  ascendentibus  paternis  vel  maternis. 


154 


TITULUS    XII. 

DE    ECCLESIIS. 


Summarium  :  439.  Quid  nomine  Ecclesiae  hic  intelligatur  ?  —  440.  Quae  sit  Ecclesiarum  di« 
stinctio  ?  —  441.  Conditiones  in  Ecclesiarum  erectione  observandae.  —  442.  Ecclesia  a 
quibus  sit  separanda  ?  —  443.  Nova  Ecclesia  est  benedicenda,  vel  consecranda.  —  444.  Quo- 
modo  execretur?  —  445.  Quomodo  polluatur?  —  446.  Quae  sint  interdicta  in  Ecdesia 
polluta,  et  quomodo  reconcilianda?  —  447.  Oratoria  publica  iure  Ecclesiarum  fruuntur,  non 
vero  privata.  —  448.  Quis  concedat,  ut  Missa  celebretur  in  oratoriis  privatis?  —  449.  Qui- 
bus  in  casibus  possit  Episcopus  permittere  Missae  celebrationem  in  oratorio  privato ,  vel 
extra  Ecclesiam?  —  4S°  Quibus,  et  quomodo  prosit  iidultum  apostolicum  oratorii  privati? 
—  451.  Altare  quotuplex  sit,  et  quid  requiratur,  ut  in  eo  sacrum  fiat? 

439.  Inter  res  ecclesiasticas  spirituales  ,  post  Sacra- 
menta  ,  secundum  Institutionum  ordinem,  locum  praeci- 
puum  obtinent  Ecclesiae.  Sed  hic  non  accipitur  Ecclesia 
pro  congregatione  fidelium ,  de  qua  iam  suo  loco  egi- 
mus  (l);  hic  consideratur  tamquam  templum  manufactum, 
in  quo  fideles  congregati,  Deo  sacrificia  offerunt,  preces 
fundunt ,  et  Sacramenta  aliaque  Religionis  subsidia  reci- 
piunt.  Sicut  enim  non  omnes,  sed  tantum  Deo  sacrati  mi- 
nistri  possunt  Sacrum  facere ;  ita  non  in  omnibus  locis  , 
sed  tantum  in  locis  Deo  sacratis  ,  vel  dedicatis  possunt 
sacrificia  offerri  (2). 

(l)  Lib.   l,   tit.  3-  —  (2)  Can.   11,  dist.   1,  de  consec. 

440.  Ecclesia  principalis  caeterisque  dignior  dicitur  Ba- 
silica ;  ea  in  qua  sedem  habet  Archiepiscopus  Metropoli- 
tana ;  ea  in  qua  sedem  habet  Episcopus  Cathedrahs  ;  et 
ea  in  qua  adest  Canonicorum  collegium  Collegialis.  Dici- 
tur  Ecclesia  matrix  ,  quae  alias  tamquam  filiales  habet 
subiectas  Ecclesias ;  baptismalis,  quae  habet  fontem  Ba- 
ptismi;  parochialis ,  quae  habet  adiunctam  curam  anima- 
rum;  regularis,  quae  a  Regularibus,  et  saecularis,  quae  a 
clericis  saecularibus  regitur.  Praeterea  ad  Ecclesias  refe- 
runtur  quoque  Oratoria  tum  publica,  tum  privata,  quae 


DE    ECCLESIIS.  155 

ad  divinorum  officiorum  ,  sanctique    Sacrificii    celebratio- 
nem  sunt  destinata. 

Ecclesiae  prius  eriguntur ,  vel  erectae  restaurantur ; 
deinde  erectae  ,  vel  restauratae  benedicuntur,  vel  conse- 
crantur;  et  demum  consecratae  iterum  consecrantur,  si 
execratae,  vel  reconciliantur,  si  fuerint  pollutae:  de  qui- 
bus  omnibus  nunc  sumus  breviter  acturi. 

441.  In  Ecclesiarum    erectione    sequentes    sunt    obser- 
vandae  conditiones.  Prima  in  eo  sita  est,  quod  adsit  con- 
sensus  Episcopi,  qui  per  se,  si  fieri  potest,  aut  per  de- 
legatum  suum  locum  designet ,  crucem  figat ,  et  primum 
lapidem  ponat  (l).  Secunda  consistit  in  dote,  quam  debet 
habere  ipsa  Ecclesia  erigenda,  ita  ut  ex  ea  percipere  va- 
leat  quidquid  est  necesse  pro  conservatione  aedificii,  pro 
divini  cultus  exercitio  ,  et  pro  alimentis  ministrorum  (2). 
Tertia  posita  est  in  iusta  causa  erectionis,  quam  exhibet 
commoditas  plebium,  et  utilitas  universitatum.  Ouarta  de- 
mum  requirit ,  ut  vitetur,  quantum  fieri  potest  ,  aliarum 
Ecclesiarum   praeiudicium  ,  quia    nulla  Ecclesia  in  praeiu- 
dicium  alterius  est  construenda  (3).  Propterea  qui  credit  se 
laesum ,  potest  novum  opus  nuntiare,  id  est  aedificationi 
iuridice  se  opponere,  quo  facto,  aedificans  per  tres  men 
ses  ex  iudicis  praescripto  tenetur    opus    suspendere    (4) 
Hinc  si  de  Ecclesiae  parochialis  erectione    agatur ,    iusta 
causa  putatur  nimia  distantia  fidelium  a  prima  parochia 
incrementum  populi,  difficultas  viarum  per  montium  iuga 
aut  nemorum  anfractus,  aut  aquarum  stagna,  vel  flumina 
aut  per  interiectas  vias  ferreas,  et  alia  similis  causa,  ob 
quam  sine  magno  incommodo  ad  percipienda  Sacramenta 
et  divina  officia  in  propria  parochia  audienda  fideles  ac 
cedere  non  possunt  (5).  Sed  Episcopus  post  agnitam  iu 
stam  novae  Parochiae  erigendae  causam    debet  monere 
et  in  scriptis  audire  Parochum,  vel  defen^orem  Ecclesiae 
si  fuerit  vacans,  intra  cuius  territorii  fines  nova  Parochia 
est  constituenda,  quin  tamen  sit  necesse,  ut  eorum  votum, 
aut  consilium  sequatur;  aliter  vero  facta  novae  Ecclesiae 
erectio  non  foret  legitima,  utpote  quae  dismembrationem 
et  alienationem  involveret .  quae,  inconsulto  rectore,  vel 
Ecclesiae  defensore,  ad  hoc  designato,  fieri  nequit  (6). 


156  TITULUS    XII. 

Si  dos  pro  nova  construenda  Ecclesia  ex  bonis,  et  red- 
ditibus  matricis  Ecclesiae  desumatur,  huic  in  illam  prae- 
ter  alia  honoris  capita  ex  iure  competit  ius  patronatus, 
ita  ut  Rector  matricis  queat  canonice  novae  Ecclesiae  Pa- 
rochum  praesentare  toties  quoties  ea  vacare  contigerit  (7); 
quod  ius  ubi  parochiani  nolint,  vel  nequeant  ipsi  aedifi- 
care  et  dotare,  alteri  cuicumque  fideli  acquiritur,  qui  ex- 
pensis  suis  aedificet  et  dotet ,  prout  infra  de  iure  patro- 
natus  agentes  fusius  exponemus. 

Nova  proinde  Parochia  erigi  nequit,  nisi  dictae  obser- 
ventur  conditiones,  et  in  ea  decem  saltem  sint  parochiani, 
qui  de  Ecclesiae  Sacramentis  participent  (8).  Et  si  Pa- 
rochus  matricis  Ecclesiae  aliqua  ratione  se  laesum  sen- 
tiat,  non  potest  ad  legitimum  superiorem  appellare,  nisi  ad 
effectum  devolutivum,  cum  plenae  appellationis  remedium 
per  Tridentini  decretum  sit  illi  ademptum  (9). 

(l)  Can.  0,  dist.  l  ,  de  consec.  Unde  S.  Pontifex  Felix  illud  memo- 
riae  commendat :  Vide  ne  offeras  holocausta  in  omni  loco ,  quem  videris , 
sed  in  omni  loco ,  quem  elegerit  Dominus  Deus  tuus.  Can.  1 1  ,  eod.  Do- 
ctores  tradunt,  hunc  Episcopi  consensum  posse  esse  expressum,  vel  ta- 
citum,  ut  si  ipse  videat,  et  non  contradicat ;  immo  quidam  adiungunt , 
posse  defectum  consensus  ,  per  ratihabitionem  sanari.  Ventriglia  ,  lom. 
2,  annot.  17,  n.  2.  Hoc  tamen  irregulare  est ,  et  legibus  oppositum. 
Sed  qui  cum  vel  sine  consensu  Episcopi  coepit  aedificare  Ecclesiam  , 
debet  eam  perficere  ,  maxime  si  Episcopi  ratihabitio  accesserit.  Anto- 
nius  De  Luca  ad  cit.  annot.  Ventriglia,  §  1,  n.  2;  et  Episcopus,  con- 
currentibus  iustis  causis,  licentiam  aedificanli  negare  nequit,  aliter  re- 
cursus  daretur  ad  Archiepiscopum,  et  ad  S.  Congregationem.  Monacel- 
lus  ,  tom.  l  ,  tit.  6,  form.  lO ,  n.  3-  Quoad  ritum  imponendi  primum 
lapidem  videndus  Baruffaldus  ad  Rit.  Rom.,  t.  61,  et  Pontif.  Rom.,  de 
impositione  prim.  lapid.  —  (2)  Can.  9,  dist.  l  ,  de  consec.  Dos  debet 
esse  competens  pro  sustentatione  ministri,  et  pro  aliis  divini  cultus  ex- 
pensis.  Si  dos  a  fundatore  ,  vel  ab  alio  assignata  non  sufficiat ,  potest 
Episcopus,  non  obstante  iuramento  de  rebus  Ecclesiae  non  alienandis  , 
ex  redditibus  suae  Ecclesiae  cathedralis  novae  Ecclesiae  providere,  si 
necessitas  adsit  fidelium  ,  cap.  ult.,  de  eccl.  aedif.;  et  similiter  potest 
ab  Ecclesia  principali ,  vel  matrice  satis  redditibus  cumulata  ,  aliquid 
pro  nova  Ecclesia  detrahere.  Cap.  4,  eod.  Sed  in  dote  competente  con- 
stituenda  computantur  eleemosynae  ,  et  oblationes  fidelium  tum  prae- 
sentes,  tum  quae  probabiliter  sperantur  in  futurum.  Competens  demum 
dos  habetur  in  redditu  ducatorum  mille  pro  Ecclesia  cathedrali ,  et 
centum  annuorum  pro  parochiali.  Trid.  sess.  24,  cap.  13  ,  de  ref.  — 
(3)  Cap.  1,  de  nov.  oper.  nunc.  —  (4)  Cap.  4  eod.  —  (5)  Cap.  3.  de 
eccl.  aedif.,  et  Trid.   sess.  21  ,  c.  4,  de  ref.  Una  ex  dictis    causis    suf- 


DE    ECCLESIIS.  157 

ficit  .  quia  ibi  Tridentinum  disiunctive  loquitur  dicens  :  ob  locorum  di- 
stantiam,  sive  difficullatem.  Ratio  tamen  incrementi,  sive  multituiinis  po- 
puli  ex  communi  Doctorum  sententia  ,  et  ex  S.  Congregationis  praxi 
sola  non  sufficit,  quia  huic  necessitati  potest  alio  modo  Episcopus  con- 
sulere  ,  cogendo  nimirum  parochiarum  Rectores  ,  ut  sibi  tot  alios  ad- 
sciscant  Sacerdotes  ,  quot  ad  pascendas  animas  sunt  necessarii  ad  for- 
mam  citati  capitis  4  Tridentini.  Nihilominus  observamus  ,  Glossam  in 
can.  2  ,  dist.  99,  verbo  Constitui ,  novae  parochiae  erectionem  probare 
ex  sola  causa  .  si  multitudo  jidelium  excreverit.  Observamus  pariter, 
Pium  VI  in  suo  Brevi  IO  mart.  1 79  L  ,  ad  Galliae  Episcopos  ,  in  quo 
damnat  sanctionem  Gubernii  admittentem  unam  tantum  parochiam  pro 
sex  capitum  millibus,  haec  ad  rem  edixisse.  «  Quo  unquam  modo  unus 
»  Parochus  sufficere  tanto  curando  populo  poterit?  Quam  ad  rem  op- 
»  portunum  hic  referre  videtur,  cardinalem  Conradum  a  Gregorio  IX 
»  ad  praesidendum  Coloniensi  Synodo  delegatum,  hisce  verbis  interro- 
»  gasse  quemdam  ,  qui  aderat ,  Parochum  ,  quique  vehementer  conten- 
»  debat,  ne  illuc  Fratres  Ordinis  Praedicatorum  inducerentur :  Quis  est 
»  numerus  hominum  in  parochia  tibi  subditorum  ?  Cum  ille  esse  novem 
»  tnillia  respondisset :  tunc  Cardinalis  admiratione,  iraque  commolus:  Quis 
»  es,  inquit ,  tu  misemme  ,  qui  tot  millibus  sufficis  debiiam  gubernalionis 
»  curam  impendere  ?  Nescis,  hominum  perditissime  ,  quia  in  illo  debes  tre- 
»  mendo  iudicio,  ante  tribunal  Christi  de  his  omnibus  respondere  ?  Et  tu, 
»  si  tales  habes  vicarios  (Fratres  Praedicatores)  querularis,  qui  onus  tuum 
»  gratis  relevent,  sub  cuius  pondere  nescius  conquassaris  ?  Quia  igitur  ex 
»  hac  querela  indignum  le  cura  omnimodo  iudicasti ,  ideo  privo  te  omni 
»  beneficio  pastorali.  Et  quamvis  illic  de  novem  hominum  millibus  age- 
»  batur,  hic  vero,  nimirum  a  Conventus  decreto  sex  tantum  millia  unius 
»  Parochi  curae  tribuantur,  nihilo  tamen  minus  quis  non  fateatur,  talem 
»  etiam  numerum  longe  lateque  unius  Parochi  vires  excedere  ac  con- 
»  sequi  propterea  debere,  ut  multi  ex  parochianis  necessario  priventur 
»  spiritualibus  subsidiis  ».  Theiner,  doc.  ined.,  tom.  l,  n.  19.  Ex  qui- 
bus  summi  Pontilicis  verbis  clare  patet  ,  unum  Parochum  non  posse 
populum  sex  millium  personarum  rite  gubernare.  Neque  putamus,  hunc 
textum  posse  ad  Parochos  restringi  adiutoribus  sive  vicariis  destitutos. 
nam  Pontifex  loquitur  absolute.  et  aliunde  dictum  reprobatum  Conven- 
tus  decretum,  de  adiutoribus  nullam  faciebat  mentionem,  eosque  proinde 
non  prohibebat.  Quare  ubi  parochia  adeo  excreverit  ,  ut  sex  millium 
personarum  numerum  excedat  ,  videant  Episcopi  quid  sit  faciendum. 
Circa  causam  demum  distantiae  S.  Congregatio  definivit  sufficere  di- 
stantiam,  quae  excedit  duo  millia  passuum,  in  una  Anconitana  30  apr. 
1803.  —  (6)  Arg.  cap.  1,  ne  sed.  vac.  etc,  et  cap.  l,  de  reb.  eccl.  non 
alien.  in  6,  et  ib.  Doctores.  —  (7)  Cap.  3,  de  eccl.  aedif.  —  (8)  Can. 
3,  c.  10,  q.  3.  Decem  siquidem  personae  constituunt  turbam  ,  sive  po- 
pulum.  L.  4,  ff.  de  vi  bon.  rapt.  —  (9)  Sess.  21,  c.  4,  de  ref.  Ecclesia 
tamen  collegialis  erigi  iure  novo  non  potest,  nisi  de  auctoritate  summi 
Pontificis.  Monacellus,  part.  l,  t.  6,  for.  10,  n.  7;  Ecclesiae  autem  mi- 
nores  ,  et  oratoria  publica  ,  debitis  concurrentibus  conditionibus  ,  Epi- 
scopi  solius  auctoritate  eriguntur.  Id.  ib.,  n.  2  et  3.  Sed  datam  eri- 
gendi  licentiam  regulariter  nequit  ipse ,  aut  eius  successor  revocare  ma- 


158  TITULUS    XII. 

xime  si  opus  sit  inceptum,  aut  completum,  ut  adstruere  videtur  S.  Con- 
gregatio  Concilii  in  resolutione  diei  6  iunii   1840. 

442.  Cum  Ecclesia  iam  erecta  ruit ,  aut  ruere  minita- 
tur,  aut  adeo  vetustate  decorem  amisit,  ut  non  videatur 
amplius  expedire  in  eadem  sacrum  ivri,  protinus  est  re- 
stituenda.  vel  reparanda.  Quod  si  fieri  nequeat,  a  sacris 
est  probibenda  ,  et  postremo  etiam  data  execratione  in 
profanos  usus.  non  sordidos ,  convertenda  (l);  ita  tamen 
ut,  si  fieri  potest,  in  loco  Ecclesiae  Crucis  signum  eriga- 
tur  ,  eiusque  beneficia  simplicia  in  Ecclesiam  matricem  , 
aut  in  alias  eiusdem  loci,  vel  viciniores  Ecclesias  Episcopi 
arbitrio  transferantur  cum  omnibus  emolumentis,  et  one- 
ribus  priori  Ecclesiae  impositis  (2). 

Expensae  reparationis  desumendae  sunt  ex  fructibus 
et  proventibus  quibuscumque  ad  Ecclesiam  reparandam 
quomodocumque  pertinentibus  (3);  qui  si  non  sufficiant , 
debent  concurrere  patroni ,  et  beneficiati  fructus  ex  ea 
percipientes  ultra  honestam  eorum  sustentationem ,  et  in 
eorum  defectu  parochiani,  si  de  Ecclesia  parochiali  ser- 
mo  sit  (4).  Si  vero  de  cathedrali  agatur  in  defectu  dotis 
ad  eam  reparandam  tenetur  Episcopus  una  cum  Cano- 
nicis,  qui  m  necessitate  potest  ad  hoc  subsidium  charita- 
tivum  petere. 

(l)  Quia  quod  semel  Deo  dicatum  ,  non  est  ad  usus  humanos  ulterius 
transferendum.  Cap.  51,  de  reg.  iur.  in  6.  —  (2)  Trid.  Sess.  21,  c.  7, 
de  ref.  —  (3)  Quod  observatur  quando  nemo  est,  qui  ex  lege  speciali, 
vel  pacto ,  aut  consuetudine  ad  Ecclesiam  reparandam  teneatur  ;  quo 
casu  is,  et  non  alii  ad  reparationem  cogendi  sunt.  —  (4)  Trid.  1.  cit. 
Parochianorum  autem  nomine  intelliguntur  omnes  qui  ad  Parochiam 
spectant ,  quique  ex  propriis  bonis  possunt  opus  promovere;  quod  si 
pauperes  sint ,  et  nequeant  pecuniam  afferre  ,  debent  adiutrices  operi 
manus  dare  :  immo  hoc  nomine  intelliguntur  etiam  exteri ,  qui  in  Pa- 
rochiae  districtu  bona  possident,  ut ,  teste  Card.  Soglia  ,  de  iur.  priv., 
§  124,  decisum  fertur  a  S.  Congregatione  Concilii  in  ImoJen.  5  sept. 
1793,  et  in   Camerien.  et  Cingulana. 

443.  Ecclesia  aedificata,  antequam  divino  cultui  dicetur, 
est  benedicenda,  vel  consecranda.  Benedictio  quidem  per 
Episcopum  etiam  simplici  sacerdoti  committitur.  At  con- 
secratio  committi  nequit  nisi    alteri    Episcopo ,    et    semel 


DE    ECCLESIIS.  159 

peracta  flt  perpetua,  cuius  quotannis  celebranda  est  an- 
niversaria  solemnitas  (l).  Si  vero  dubitetur,  an  prius  fue- 
rit  consecrata,  et  nullum  sit  pro  consecratione  satis  pro- 
babile  argumentum,  absque  alicuius  culpae  formidine  po- 
test  consecrari,  quia  non  potest  dici  iteratum,  quod  non 
demonstratur  antea  peractum  (2). 

(l)  Can.  16  et  20,  dist.  1  ,  de  consec.  —  (2)  Cit.  can.  16,  eod.  Ri- 
tus  vero  in  consecratione  servandus  describitur  a  Pontificali  Romano  , 
cuius  haec  sunt  praecipua.  In  vigilia  consecrationis  ab  Episcopo ,  et  a 
petentibus  consecrationem  observetur  ieiunium;  vesperae  canantur  in 
Ecclesia  coram  sacrosanctis  Reliquiis;  sequenti  mane  Episcopus  ter  Ec- 
clesiam  circumambiat,  et  aqua  benedicta  aspergat :  Ecclesiam  inde  in- 
gressus  in  eius  pavimento  cinere  consperso  graecum,  et  latinum  alpha- 
betum  delineet,  sacro  chrismate  unam  in  porta,  et  duodecim  in  internis 
parietibus  cruces  designet ,  et  Missam  inde  celebret  ,  quae  tamen  non 
est  consecrationi  essentialis. 

444.  Duobus  modis  Ecclesia  a  benedictione  et  conse- 
cratione  recepta  cadit,  nempe  per  execrationem  et  per  pol- 
lutionem.  Execratio  fit  per  mutationem  in  ipsa  Ecclesia 
contingentem ;  pollutio  vero  per  iniuriam  ipsi  Ecclesiae 
irrogatam.  Sed  adeo  ut  Ecclesia  vere  fiat  execrata,  tanta 
eius  requiritur  mutatio  ,  ut  nova  cum  antiqua  Ecclesia 
eadem  et  identica  dici  amplius  nequeat ,  quod  ex  com- 
muni  Doctorum  sententia  contingit :  1°  si  Ecclesia  in  toto, 
vel  in  maiori  parte  simul  destruatur,  licet  ex  eadem  ma- 
teria  reaedificetur ;  2°  si  interna  parietum  superficies  in 
toto,  vel  in  maiore  parte  vastetur,  sive  abradatur ;  3°  si 
adeo  adaugeatur,  ut  pars  adiuncta  superet  antiquam.  In 
his  quidem  casibus  Ecclesia  post  restitutionem  est  iterum 
bf-nedicenda  .  vel  consecranda,  licet ,  ut  supra  innuimus, 
Ecclesiae  benedictio,  et  consecratio  sit  perpetua:  quia  id 
verum  est,  ubi  Ecclesia  manet  semper  eadem ;  non  vero 
quando  ita  mutatur,  ut  saltem  moraliter  eadem  dici  am- 
plius  non  possit.  Propterea  si  vel  in  exigua  parte  de- 
struatur  ,  et  statim  repart-tur  ,  vel  successive  etiam  tota 
per  partes  renovetur.  vel  tectum  corruat ,  et  remittatur, 
non  execratur  ,  neque  nova  benedictione  ,  aut  consecra- 
tione  indiget,  quia  Ecclesia  moraliter  habetur  semper  ea- 
dem  ,  semperque  maior  pars    benedicta    vel    consecrata  , 


160  TITULUS    XII. 

trahit  ad  se  partem  minorem,  ad  quam  propter  unionem 
benedictio  et  consecratio  successive  extenditur  (l). 

(l)  Cap.  6,  de  consec  eccles.  Reiffenstuel  ad  eumd.  tit.,  n.   11. 

445.  Ecclesia  polluitur  ob  sequentia  facta  sibi  graviter 
iniuriosa  et  criminosa  intra  suum  internum  ambitum  com- 
missa,  nimirum :  1°  ob  voluntariam,  et  iniuriosam  humani 
sanguinis  effusionem  a  vulnere  productam  (l);  2°  ob  ho- 
micidium  voluntarium  ,  licet  sanguis  non  effundatur  (2); 
3°  ob  fornicationem  ,  adulterium  ,  et  quamlibet  volunta- 
riam  et  illicitam  pollutionem  (3);  40  ob  sepulturam  infi- 
delis,  aut  excommunicati.  quando  est  notorius.  Inspicitur 
autem  locus  ubi  causa  criminis  posita  fuit:  unde  si  quis 
percussus  in  Ecclesia  extra  Ecclesiam  sanguinem  fuderit, 
vel  mortem  obierit,  manet  Ecclesia  polluta  ;  non  vero  in 
casu  contrario  ,  ubi  quis  extra  Ecclesiam  percussus  ad 
eamdem  accesserit,  inque  ea  sanguinem,  et  vitam  fuderit, 
quia  nulla  in  hoc  casu  iniuria  irrogatur  Ecclesiae.  Sed 
non  aliter  ex  dictis  factis  polluitur  Ecclesia,  quam  si  fue- 
rint  notoria.  Nam  si  sint  occulta  ,  non  violatur  Ecclesia, 
quia  nullum  est  eiusdem  dedecus  in  existimatione  homi- 
num ;  et  aliunde  Ecclesiae  puritas  humano  flagitio  in  se 
violari  non  potest  (4). 

(l)  Hinc  non  polluitur  Ecclesia  si  sanguis  fundatur  casu  ,  aut  forte 
ex  naribus,  aut  per  factum  amentis,  aut  ad  sui  defensionem,  aut  in  exi- 
gua  quantitate,  vel  paucis  guttis.  Id.  ibid.,  num.  15.  —  (2)  Can.  19, 
dist.  1,  de  consec,  et  cap.  4,  de  ccnsec.  Eccles.  Sed  homicidium  a  fu- 
rioso  patratum  ,  vel  ob  sui  defensionem  ,  vel  casu  ,  hunc  effectum  non 
producit.  Id.  ib.  —  (3)  Can.  20,  dist.  1  ,  de  consec,  et  cap.  unic,  de 
consec  Eccl.  in  6.  Propterea  pollutio  non  obest,  si  praeter  omnem  in- 
tentionem  occurrat  in  somno,  vel  occurrat  invitis,  aut  amentibus.  Ob- 
stat  tamen  ex  probabiliori  sententia  illa  ,  quae  copulae  maritali  inest, 
nisi  necessitas  excuset.  Id.  ib.  n.  22,  et  S.  De  Ligorio,  1.  6,  n.  365-  — 
(4)  Doctores  ad  tit.  de  consec  Eccl.  Hic  notamus  videri  Ecclesiam  tunc 
etiam  pollui,  cum  Episcopus  intrusus  audet  in  ea  Pontificalia  celebrare, 
et  iurisdictionem  ,  quam  non  habet  ,  exercere.  Ita  eruitur  ex  responso 
Pii  VI,  ad  Episcopum  Argentoratensem  diei  29  iulii  1791  ,  in  quo  ei- 
dem  praecipit,  ut,  si  ad  Ecclesiam  suam  cathedralem,  expulso  intruso 
Brandel ,  reverti  possit,  solemnitatem  instituat  reconciliationis  eiusdem 
Ecclesiae  ,  pro  qua  etiam  indultum  plenariae  indulgentiae  publicandae 
illi  concedit.  Theiner,  docum.  ined.,  t.    1,  n.  30. 


DE    ECCLESIIS.  l6l 

446.  Cum  Ecclesia  fit  polluta ,  tale  quoque  fit  quod- 
cumque  eius  altare  fixum  ,  et  coemeterium  contiguum  ; 
non  e  converso,  polluto  altare  vel  coemeterio  ,  polluitur 
Ecclesia,  quia  accessorium  sequitur  principale,  non  prin- 
cipale  accessorium.  Sed  si  utrumque ,  vel  alterutrum  sit 
pollutum,  nequit  amplius  in  eo  Sacrum  fieri  ,  aut  divina 
celebrari  officia,  et  nequeunt  amplius  in  coemeterio  Chri- 
stianorum  cadavera  sepeliri,  nisi  avulso  a  loco  sacro  in- 
fidelis,  vel  excommunicati  vitandi  cadavere ,  si  queat  ab 
aliis  adhuc  discerni,  et  facta  Ecclesiae,  vel  cof  meterii  re- 
conciliatione  (l).  Est  autem  reconciliatio  actus ,  quo  Ec- 
clesia  polluta  a  macula  per  indignam  actionem  contracta, 
purgatur,  divinoque  cultui  restituitur.  At  si  Ecclesia  prius 
erat  tantum  benedicta  per  aspersionem  solius  aquae  lu- 
stralis  potest  reconciliari  a  suo  Rectore,  etiam  inconsulto 
Episcopo  (2);  sin  vero  prius  erat  consecrata,  reconcitiari 
debet  ab  Episcopo  per  aspersionem  aquae  cum  vino  et 
cinere  benedictae  (3).  Neque  potest  Episcopus  hanc  fa- 
cultatem  alicui  simplici  sacerdoti  committere,  nisi  habeat 
hac  super  re  S.  Sedis  indultum,  quod  aliquando  Summus 
Pontifex  petentibus  Episcopis  concedit. 

(l)  Cap.  unic.  de  consec.  Eccles.  in  6.  Similiter  si  plura  sint  coe- 
meteria,  quamvis  sibi  cohaerentia,  violato  uno,  uon  violatur  aliud,  modo 
pariete  seiungantur,  etsi  de  uno  ad  aliud  per  portam  intermediam  ha- 
beatur  accessus.  Can.  eod.  —  (2)  Cap.  10,  de  consec.  Eccles.  —  (3)  Cap. 
4  et  9,  eod. 

447.  Nunc  attentionem  nostram  paululum  sibi  poscunt 
Oratoria,  quae ,  ut  iam  diximus,  in  publica  et  privata  di- 
viduntur.  Dicuntur  publica,  quae  Episcopi  auctoritate,  et 
in  publico  erecta  sunt ;  eaque  talia  adhuc  putantur,  quae 
licet  in  privato  condita  sint,  ostium  tamen  habent  in  via 
publica  ,  aut  fuerunt  ab  Episcopo  consecrata  :  destinatio 
quidem  patris-familias  in  priori  casu ,  et  dicatio  ad  per- 
petuum  divinum  cultum  in  altero,  reddit  publicum  Ora- 
torium  (l).  Propterea  publicum  est  Oratorium  erectum 
in  palatio  Episcopali  ,  aut  in  conventu  Regularium  ,  aut 
in  seminario ,  aut  in  collegio  ,  aut  in  conservatorio  ,  aut 
in  confraternitate,  vel  communitate,  aut  hospitali,  aut  in 

Insiii.  Canon.  Vol.  II.  n 


l62  -TITULUS    XII. 

carceribus  ,  quia  cum  haec  loca  ad  publicam  utilitatem 
sint  instituta  ,  publica  esse  dicuntur  (2).  Idcirco  in  Ora- 
toriis  publicis,  quae  similitudinem  referunt  Ecclesiarum  , 
potest  Sacrum  fieri,  et  audientes  in  die  festo  Missam  sa- 
tisfaciunt  praecepto  (3). 

Dicuntur  deinde  Oratoria  privata,  quae  in  domibus  pri- 
vatorum  privata  auctoritate  sunt  erecta.  Haec  quidem  , 
quae  ad  familiae  pietatem  fovendem  magnopere  sunt  con- 
sulenda,  iure  Ecclesiarum  non  fruuntur  ;  et  in  his  proinde 
absque  Sanctae  Sedis  indulto  Sacrum  fieri  nequit  (4). 

(l)  Oratorium  differt  a  capella,  quae  secundum  communem  loquendi 
usum  accipitur  pro  altari  minori  ,  aut  pro  sacello  in  aliqua  ecclesia 
fundato,  ad  cuius  erectionem  Ordinarii  auctoritas  similiter  requiritur  , 
non  vero  absolute  dos,  cum  ad  ornatum  Ecclesiae  absque  Missarum  o- 
neribus  instituitur.  De  his  capellis  videndus  est  Ventriglia  ,  tom.  2  , 
annot.  19,  ad  n.  22.  —  (2)  S.  De  Ligorio  ,  1.  6  ,  n.  357.  S.  Congreg. 
27  mart.  1848.  An  tale  etiam  sit  Oratorium  erectum  in  aula  Magistra- 
tus  civilis,  aut  criminalis,  videtur  negandum.  Giraldus  ad  sess.  22.  Trid. 
sect.  69.  —  (3)  Cum  Episcopi  licentia  in  dict's  oratoriis  haberi  con- 
ciones,  Poenitentiae  et  Eucharistiae  SacramenU  administrari  possunt.  No- 
tandum  tamen  quod  in  iisdem  Oratoriis  sanctissima  Eucharistia  reti- 
neri  nequit  absque  speciali  S.  Sedis  facultate,  sicut  alibi  mnuimus  ;  et 
quod  ibi  functiones  parochiales  non  sunt  permittendae  nisi  ex  causa  as- 
signata  a  Tridentino  in  sess.  21,  c.  4,  de  ref  Caeterum  Monacellus  do- 
cet,  Episcopum  non  debere  facilem  se  praebere  in  permittenda  Orato- 
riorum  erectione  in  pagis,  et  oppidis,  ne  fideles  abstrahantur  a  Pasto- 
ribus,  et  a  pascuis  spiritualibus.  Part.  2,  tom.  13,  in  decret.  cir.  rub., 
n.  42.  —  (4)  Can.  33,  dist.   l,  de  consec. 

448.  Olim  Missae  Sacrificium  celebrari  poterat  ubi  ipse 
Episcopus  permiserat  (1):  consequenter  concedere  licentiam 
poterat  celebrandi  etiam  in  Oratoriis  domesticis ;  sed  ipsis 
haec  facultas  fuit  limitata,  et  sublata  per  decretum  Con- 
cilii  Tridentini  ,  quod  praescribit,  ne  Episcopi  patiantur, 
privatis  in  domibus  ,  atque  omnino  extra  Ecclesiam  ,  et  ad 
divinum  cultum  dicata  Oratoria,  sanctum  Sacrificium peragi  (2). 
An  vero  per  hoc  omnino  haec  facultas  Episcopis  adempta 
sit,  dubitatur;  sed  negativa  sententia  videtur  probabilior, 
et  hodie  certa:  nam  verum  quidem  est,  pluries  S.  Con- 
gregationem  etiam  iussu  Pontificum  declarasse,  hanc  fa- 
cultatem  Episcopis  fuisse  ademptam,  et  soli  Romano  Pon- 
tifici  reservatam  ;    sed  hoc  intelligendum  videtur  de  iure 


DE    ECCLESIIS.  I63 

ordinario,  et  ex  potestate  illimitata,  ac  ad  libitum,  ut  o- 
lim  compelebat,  non  vero  de  casu  alicuius  gravis  neces- 
sitatis;  nam  Tridentinum  mala  voluit  impedire,  non  vero 
quae  bona,  et  utilia  essent  prohibere.  Unde  dicta  facultas 
Episcopis  restricta  atque  limitata  potius  ,  quam  prorsus 
sublata ,  et  adempta  creditur.  Revera  S.  Carolus  Borro- 
meus  in  Concilio  Mediolanensi  IV  ,  agnovit  in  Episcopo 
facultatem  permittendi  celebrationem  Missae  in  Oratorio 
privato  propter  magnas  et  urgcntes  causas.  Sanctus  de  Li- 
gorio  id  pariter  Episcopo  licere  affirmat  in  aliquo  casu 
particulari  per  modum  actus  ob  iustam  causam,  et  in  con- 
firmationem  plures  Doctorum  sententias  affert  (3).  Sed 
rem  conflcit  S.  Con^regatio  ,  quae  interrogata  ,  an  Epi- 
scopus  possit  facuitatem  concedere  celebrandi  in  Orato- 
riis  privatis  in  casu?  Respondit:  Negative,  nisi  tamen  ma- 
gnae  et  urgentes  adsint  causae,  et per  modum  actus  tantum  (4). 

(l)  Can.  12  et  13,  de  consec.  —  (2)  Sess.  22,  in  decret.  de  observ. 
et  vit.  in  celeb.  Miss.  —  (3)  Lib.  6,  n.  359-  —  (4)  Resol.  die  4  sept. 
1856,  quam  refert  auctor  Prael.  Iur.  Can.,  tom.  2  ,  n.  508.  Et  dicitur 
per  modum  actus  tantum  ,  quia  per  modum  habitus  hanc  facultatem 
solus  Summus  concedit  Pontifex  ;  id  est  per  modum  actus  pro  aliquo 
tempore,  non  vero  perpetuo  per  modum  habitus,  ut  explicat  S.  De  Li- 
gorio,  loc.  cit 

449.  Unde,  non  obstante  praecitato  Tridentini  decreto, 
haec  cum  communi  Doctorum  sententia  adnotamus:  i.°  E- 
piscopus  praeter  Oratorium  in  suo  palatio  Episcopali,  po- 
test  habere  aliud  in  domo  rusticana  suae  habitationis  etiam 
extra  suam  dioecesim  (l)  ;  2.°  Episcopus  in  visitatione, 
aut  in  itinere,  aut  cum  abest  a  sua  ordinaria  habitatione 
poiest  engere  altare,  in  quo  ipse ,  et  alii  sacerdotes  Sa- 
crum  faciant,  in  domibus  laicorum,  a  quibus  hospitio  re- 
cipitur  ,  aut  penes  quos  moram  facit  (2)  ;  3.0  Episcopus 
potest  permittere  Oratorium  privatum  cum  persona  di- 
stinctae  qualitatis,  maxime  si  sit  sacerdos ,  cum  non  po- 
test  propter  infirmitatem  ,  aut  senectutem  ad  Ecclesiam 
accedere,  ut  Missam  audiat,  aut  celebret,  et  Eucharistiam 
recipiat  (3);  4.0  Episcopus  potest  permittere,  ut  Sacrum 
extra  Ecclesiam  fiat,  si  Ecclesia  diruta  sit,  si  sacerdos  lon- 
gam  peregrinationem  per  loca  deserta,  vel  per  loca  infi- 


I64  TITULUS    XII. 

delium  suscipiat  (4)  ,  si  Ecclesia  magnam  multitudinem 
continere  nequeat,  si  exercitus  sit  m  castris  ,  aut  multi- 
tudo  navigantium  in  littore  maris,  si  bellum  ferveat,  aut 
dominetur  pestis  (5). 

(l)  Ratio  huius  asserti  est  nedum  in  episcopali  dignitate  ,  sed  et  in 
eo,  quod  Episcopi  ex  mente  Bonifacii  VIII ,  in  cap.  ultim.  de  privil. 
in  6.  cessante  impedimento,  debent  quotidie  Missam  celebrare,  vel  au- 
dire  ;  cui  obligationi,  ut  facilius  satisfacere  valerent,  eis  concessit  Pon- 
tifex  .  ut  quoties  non  possent  commode  ad  Ecclesias  accedere  pro  Missa 
ceJebranda  ,  vel  audienda  in  ipsis  ...  altare  possint  habere  viaticum  ,  et  in 
eo  celebrare ,  ac  facere  celebrari.  Huic  privilegio  derogatum  non  fuit  a 
Tridentino,  aut  a  posterioribus  S.  Sedis  decisionibus,  ut  S.  Congrega- 
tio  declaravit.  Proinde  Episcopi  etiam  titulares  possunt  habere  Orato- 
rium  in  suis  domibus  pro  se,  et  pro  aliis  sacerdotibus,  etiamsi  de  fa- 
milia  non  sint,  ibique  celebrare  tam  praesente,  quam  absente  Episcopo, 
et  praecepto  festivo  etiam  exteri  ibi  audientes  Missam  satisfacere  ,  ut 
post  Monacellum  docet  Giraldus,  loc.  cit ;  ex  quo  sequitur,  hoc  privi- 
legium  esse  reale.  —  (2)  Bul.  Apostolici  ministerii  Innocentii  XIII.  Haec 
Bulla  confirmata  fuit  ab  alia  Benedicti  XIII,  qui  revocavit  contrarium 
decretum  Clementis  XI,  et  declaravit  licitum  esse  Episcopis  erigere  al- 
tare  in  domibus  laicorum  occasione  visitationis,  vel  itineris,  et  quando 
absunt  ab  eorum  ordinaria  habitatione,  si  ibi  hospitentur,  aut  moram 
faciant,  ibique  celebrare,  ac  celebrari  facere.  Hoc  tamen  privilegium  , 
ut  tenet  post  Tamburinum  S.  De  Ligorio,  est  Episcopo  personale;  ideo- 
que  ,  absente  Episcopo  nequeunt  alii  sacerdotes  ibi  celebrare.  L.  6 , 
n.  358  ;  sed  praesente  Episcopo,  Missa  ibi  celebrata  videtur  sufiicere 
pro  festivi  praecepti  adimplemento,  quia  prodest  ut  Missa  celebrata  in 
domo  propriae  ordinariae  habitationis  ,  ut  loquitur  citatus  Pontifex.  — 
(3)  Quoad  laicos  distinctae  qualitatis  habemus  S.  Congregationis  decla- 
rationem,  quam  refert  Gallemart  ad  citatum  Tridentini  decretum  n.  6, 
ubi  legitur:  «  Permittit  Pontifex  Ordinarii  arbitrio,  necessitate  personali, 
et  infrmitatis  qualitate  pensata  ,  ut  pro  infirmorum  commoditate  etiam  in 
privaio  oratorio,  vel  altari  ad  hoc  deputato  facultatem  celebrandi  concedat: 
quam  declarationem  probat  Card.  Petra  ,  et  S.  De  Ligorio  .  loc.  cit., 
n.  359.  Quoad  sacerdotes  vero  ratio  eruitur  non  solum  ex  hac  com- 
muni  regula;  sed  principaliter  ex  eo,  quod  ex  mente  Tridentini  debent 
Missam  celebrare  saltem  omnibus  diebus  festis,  et  solemnioribus.  Sess.  23, 
c.  14,  de  ref.;  et  ex  sententia  S.  De  Ligorio  venialiter  peccent,  si  cum 
quotidie  celebrare  possunt  (excepta  ob  reverentiam  una  die  infra  heb- 
domadam),  sine  iusta  causa  a  celebrando  ob  desidiam  abstineant.  Loc 
cit.  —  (4)  Can.  39,  dist.   1,  de  consec.  —  (5)  S.  De  Ligorio,  loc.  cit. 

450.  Indultum  Oratorii  privati  aS.  Sede  specialiter  post 
Tridentinum  concessum,  est  personale  et  illis  tantum  pro- 
dest ,  quorum  contemplatione  fuit  datum  ,  qui  Indultarii 
appellantur,  quique  in  fronte,  vel  in  inscriptione,  et  quan- 


DE    ECCLESIIS.  l65 

doque  in  ipso  Corpore  Brevis  nominantur  (l).  Hinc  in- 
dultarius,  mutata  habitatione,  .secum  privati  oratorii  pri- 
vilecrium  defert  (2)  ,  et  si  indultarius  ,  vel  unus  eorum 
praesens  non  sit,  non  potest  in  Oratorio  privato  Sacrum 
fieri  coram  alio  etiam  de  eius  familia  ;  si  vero  ipse  sit 
praesens,  Sacrum  in  die  festo,  exceptis  solemnioribus  die- 
bus  (3),  pro  praecepti  satisfactione  prodest  omnibus,  qui 
in  eodem  indulto  fuerunt  saltem  in  genere  designati ;  et 
de  Episcopi  licenlia  potest  ibidem  Eucharistiae,  et  Poeni- 
tentiae  Sacramentum  ministrari  (4).  At  plures  in  simili- 
bus  indultis  apponuntur  condtiones,  quas  explicant  Aucto- 
res  ,  et  praesertim  Ioannes  Baptista  Gattico  in  suo  spe- 
ciali  opere  de  Oratoriis  domesticis  ,  et  nuperrimus  Van 
Gameren  de  Oratoriis  publicis  et  privatis.  Hae  omnes 
conditiones  omnino  sunt  observandae ,  ut  valeat  gratia, 
vel  ut  vitetur  peccatum  (5). 

(l)  Cum  hoc  privilegium  sit  personale,  expirat  morte  illius,  qui  illud 
obtinuit ,  non  morte  concedentis.  —  (2)  Sed  nova  visitatio  ,  et  appro- 
batio  Ordinarii  requiritur.  ut  locus  declaretur  aptus.  Si  duobus  coniu- 
gibus  hoc  indultum  concedatur,  et  dicatur  coniugis  matrem  posse  co- 
ram  se  Missam  celebrari  facere,  etiam  ipsa  indultaria  est.  Bul.  Magno 
Benedicti  XIV.  —  (3)  Tales  dies  solemniores  solent  declarari  in  calen- 
dariis  variarum  dioecesium  :  non  enim  sunt  iidem  penes  omnes.  La  Croix 
in  theol.  moral.,  1.  6,  part.  n.  271.  Quandoque  tamen  in  indulto  hi 
dies  solemniores  non  excluduntur;  immo  praesumuntur  non  exclusi,  cum 
datur  indultum  ratione  infirmitatis,  ut  declaravit  S.  Congregatio  die  13 
ianuar.  1725  ,  teste  Zaccharia  ad  La  Croix  ,  loc.  cit.  —  (4)  Bul.  cit. 
Magno  Benedicti  XIV.  —  (5)  Praecipuae  clausulae  apponi  solitae  sunt: 
la  Tibi ,  qui ,  ut  asseris  ,  de  nobili  genere  procrealus  ,  etc  ;  ad  quam  im- 
plendam  sufficit  nobilitas  simplex  data  ex  beneficio  Principis.  S.  Con- 
gregatio  in  Fanen.  14  maii  1745,  teste  Zaccharia  ad  La  Croix,  1.  cit. 
2a  In  privalo  domus  tuae  oratorio,  ad  hoc  decenter  muro  exstructo,  et  or- 
nato....  ab  omnibus  domeslicis  usibus  libero  :  quae  clausula  inter  alia  in- 
dicat,  Oratorium  debere  esse  distinctum  parietibus,  et  ornatum  ad  for- 
mam  capellae,  licet  eius  benedictio  non  sit  necessaria.  Sed  S.  Carolus 
in  Concilio  Mediolanensi  VI  insuper  requirebat,  ut  supra  domum  Ora- 
torii  non  esset  coenaculum  ,  vel  dormitorium.  Rituale  vero  Parisiense 
ulterius  talem  in  eo  requirit  amplitudinem,  ut  quatuor  saltem  longitu- 
dinis,  et  tria  latitudinis,  ac  altitudinis  metra  habeat  ,  et  nullum  supra 
existat  cubiculum,  in  quo  lectum  cuiquam  sternatur.  Sed  de  iis  in  d  oe- 
cesi  Genuensi  nil  constitutum  reperitur.  3a  Unam  Missam  unoquoque 
die,  etc.  Die  tamen  nativitatis  D.  N.  I.  C.  tres  Missae  possunt  celebrari, 
salvo  infirmitatis  casu.  S.  Corgr.  teste  Giraldo  ad  cap.  30,  de  privil., 
sect.  884.  4a  Sine  quocumque  iurium  parochialium  praeiudicio,  quae  clau- 


l66  TITULUS    XII. 

sula  significat  ,  in  oratorio  privato  non  posse  administrari  solemnem 
Baptismum,  benedictionem  nuptialem.  communionem  paschalem,  neque 
sacramenta  Eucharistiae  ,  et  Poenitentiae  absque  licentia  Episcopi  ex 
rationabili  causa  concessa.  5a  ln  iua  ac  familiae  tuae  praesentia  ,  quae 
innuit ,  non  posse  Missam  celebrari  ,  nisi  quis  adsit  ex  indultariis. 
6a  Polumus,  ut  familiares  servitiis  tuis  non  necessarii...  ab  obligatione  au- 
diendi  Missam  in  Ecclesia  minime  liberi  censeantur .  Ex  hac  clausula  erui- 
tur,  Missae  praecepto  diebus  festis  satisfacere  indultarios,  eorum  desi- 
gnatos  filios,  consanguineos,  et  affines,  et  indultariorum  famulos,  in  ea- 
dem  domo  viventes ,  qui  pro  servitiis  tempore  Missae  necessarii  sunt  , 
et  non  alios  ;  licet  sint  Doctores,  qui  contrarium  sustinent,  quos  solide 
confutat  Monacellus ,  part.  2,  t.   13,  decret.  general.  circ.  rubr.,  n.  33. 

451-  Denique  superest,  ut  de  altaribus  quae  in  Eccle- 
siis,  et  Oratoriis  enguntur,  pauca  adiungamus.  Altare,  sic 
appellatum  ,  quod  sit  eminens,  sive  alta  ara .  est  mensa. 
sive  tabula  lapidea  (l),  supra  quam  Sacramentum  Eucha- 
ristiae  conficitur,  et  Missae  Sacrificium  offertur.  Si  haec 
mensa.  vel  tabuia  in  aedificio  coniuncta  sit,  ut  ab  eo  ab- 
sque  fractione  separari  nequeat,  altare  dicitur  fixum;  quo 
casu  totum  altaris  aedificium  consecratur;  si  vero  sit  mo- 
bilis  ,  et  sine  fractione  de  uno  in  alium  locum  transferri 
possit,  dicitur  altare  viaticum,  vel  portatile;  quo  casu  con- 
secratur  tantum  parva  rrn-nsa  lapidea,  mobilis  et  plana, 
quae  saltem  capax  sit  continendi  hostiam  ,  et  maiorem 
partem  calicis,  et  idcirco  non  minor  palmo  (2),  quae  mensae 
ampliori  etiam  ligneae  in  medio  convenienter  aptetur.  Haec 
consecratio  in  utroque  altari  ita  est  necessaria,  ut  aliter 
nequeat  licite  in  eo  Sacrum  fieri;  et  consecratio  fieri  tan- 
tum  potest  ab  Episcopo  vei  ab  alio  habente  a  Summo 
Pontifice  auctorictatem  ,  illis  omnibus  adhibit<s  ,  quae  a 
Pontificali  praescribuntur  (3). 

Consecratio  ambigua  non  sufficit  (4)  .  et  semel  rite 
facta  amittitur  in  altari  fixo  ,  cum  mensa  disiungitur  ab 
inferiori  structura  ,  cui  fuit  in  consecratione  coniuncta. 
Si  vero  tota  mensa  foret  consecrata  ,  et  mferiori  struc- 
turae  non  coniuncta,  formam  assumeret  alians  portatilis, 
quod,  salva  consecraiione,  potest  de  loco  in  locum  trans- 
ferri  .  Similiter  consecratio  amittitur  in  altari  sive  fixo, 
sive  portatili,  cum  enormem  subiit  fracturam  (5),  et  cum 
lapidissepulcrum,  in  quo  Sanctorum  reliquiae  reconduntur, 


DE    ECCLESIIS.  l6? 

fractum  fuit  ,  aut  ex  eo  amotae  fuerunt  Reliquiae  (6). 
Praeterea  si  Ecclesia  polluatur,  polluta  in  ea  fiunt  omnia 
altaria  fixa  ,  non  vere  altaria  portatilia  ,  quia  illa  ,  non 
haec  necessariam  cum  Ecclesia  coniunctionem  habent    (7). 

(l)  Ad  altare  requiritur  tabula  lapidea,  quia  Christus,  qui  pro  altari 
figuratur,  petra  dicitur,  I,  ad  Cor.  lO,  et  eius  sepulcrum,  quod  reprae- 
sentat  altare,  erat  excisum  de  petra.  Marc.  15;  unde  nunc  non  sufficit 
tabula  lignea.  et  non  sufficit  argentea,  vel  aurea.  Ventriglia,  t.  2,  An- 
not.  20,  n.  40.  —  (2)  Ita  S.  Congregationem  definivisse  refert  Giraldus 
ad  cap  3,  de  consec.  Eccl.  qui  docet  maiorem  esse  posse;  immo  si  tota 
mensa  altaris  consistat  in  unico  plano  lapide,  tota  potest  consecrari,  et 
Sacrificium  in  qualibet  parte  potest  offerri.  —  (3)  Si  quis  vero  extra 
casum  summae  necessitatis  ,  vel  absque  licentia  summi  Pontificis  cum 
advertentia  celebret  in  altari  non  consecrato  mortaliter  peccat,  et  su- 
spendendus  est  a  divinis  Giraldus  ,  loc.  cit.  Quoad  reliqua  videndum 
Pontificale  Romanum  de  consecratione  altaris.  —  (4)  Can.  18,  dist.  l, 
de  consec.  Neque  praesumitur  ,  nisi  aliqua  ratione  probetur.  Fieri  au- 
tem  potest  cum  Ecclesia,  vel  separatim  :  sed  in  Ecclesia  simpliciter  be- 
nedicta  altare  fixum  consecrari  nequit  Ventriglia,  loc.  cit.,  n.  18  et  24. 
Similiter  non  potest  consecrari,  si  positum  sit  supra,  vel  prope  corpora 
defunctorum,  et  si  consecratum  sit,  non  possunt  in  altaribus  sic  collo- 
catis  Missae  celebrari ;  sed  altaria  debent  interdici,  donec  corpora  alio 
transferantur.  Id.  eod.  loc,  n.  28.  —  (5)  Cap.  l  et  3  de  cons.  Eccl. 
Fracturam  autem  cum  Giraldo  ,  loc.  cit.,  tunc  solum  credimus  esse  e- 
normem  in  altari  portatili,  cum  tabula  altaris  suam  amittit  formam;  in 
altari  fixo,  cum  aliquam  lateralem  crucem  ab  Episcopo  benedictam  a- 
mittit,  ut  ait  Annotatur  ad  decisionem  S.  Congregationis  anni  1820  in 
in  collectione  Gardelliana.  —  (6)  Hoc  probatur  ex  pluribus  S.  Con- 
gregationis  decisionibus,  quas  afferunt  auctores,  et  ipse  Giraldus  ,  loc. 
cit.  Consequenter  si  reliquiae  evanuerint  ,  vel  de  earum  autenticitate 
non  amplius  constet,  altare  iterum  consecrandum  est.  Neque  novae  pos- 
sunt  in  lapidum  sepulcris  recondi  Sanctorum  Reliquiae,  nisi  obtineatur 
ad  id  specialis  S.  Sedis  facultas,  ut  eruitur  ex  decisione  S.  Congrega- 
tionis  anni  1848,  allata  a  Gardellinio,  n.  5162.  Episcopus  tamen  potest 
ad  reliquias  recognoscendas  altarium  sepulcra  aperire,  salva  consecra- 
tione,  modo  eas  debito  modo  iterum  in  sepulcro  recondat.  Gardellinius 
ad  annum  1693  ,  n.  3305.  —  (7)  Item  ,  execrata  Ecclesia  ,  intelligitur 
etiam  execratum  altare  fixum  ,  non  e  contra.  Nihilominus  docet  Ven- 
triglia,  altare  non  execrari  quando  execratur  Ecclesia  per  combustio- 
nem,  aut  collapsionem  parietum,  salvo  et  intacto  remanente  altare,  quia 
consecratio  Ecclesiae  est  separata  a  consecratione  altaris.  Loc.  cit.,  n.  21. 


168 


TITULUS  XIII. 

DE    ECCLESIARUM    IMMUNITATE. 


Summarium  :  452.  Quid  sit  immunitas  ,  et  quotuplex  ?  —  45].  Qui  actus  profani  in  Ecclesia 
fieri  prohibeantur?  —  454.  In  quo  consistat  ius  sacri  asyli,  et  ad  quae  loca  ab  Ecclesiae 
legibus  extendatur  ?  —  455.  Hoc  ius  penitus  tolli  nullo  modo  potest.  —  456.  Quomodo 
a  Concordatis  fuerit  restrictum  ?  —  457.  Quibus  prosit,  vel  non  ?  —  4S8.  Quomodo 
tractandi  rei  ad  Ecclesiam  confugientes  ?  —  459.  Quomodo  ex  sacro  asylo  extrahendi 
rei  criminis  excepti?  —  460.  Quae  sint  poenae  contra  violatores  sacri  asyli  constitutae, 
et  qui  habeantur  tamquam  violatores? 

452.  Immunitas  in  genere  definiri  potest,  ius  quo  loca, 
res,  et  personae  ecdesiasticae  ab  actibus,  oneribus,  ct  muneri- 
bus  saecularibus  liberae  et  exemptae  sunt.  Ex  hac  autem  de- 
finitione  sequitur  ,  immunitatem  esse  triplicem  ,  nempe, 
localem,  quae  competit  Ecclesiis,  aliisque  piis  locis;  realem, 
quae  competit  ecclesiasticis  rebus;  et  personalem,  quae  per- 
sonis  ecclesiasticis  competit.  Haec  personarum  ecclesiasti- 
carum,  et  Ecclesiarum  immunitas  Dei  ordinatione  ,  et  ca- 
nonicis  sanctionibus  fuit  constituta  (l).  Cum  vero  de  dua- 
bus  ultimis  immunitatis  speciebus  iam  supra  pauca  prae- 
libaverimus,  reliquum  nunc  est,  ut  hic  de  immunitate  lo- 
cali  loquamur.  Haec  immunitas  duo  complectitur  capita, 
nempe  interdictum,  ne  actus  profani  et  saeculares  in  Ec- 
clesia  exerceantur,  et  ius  sacri  asyli,  quo  criminum  son- 
tes  ad  Ecclesiam  confugientes,  in  vita  et  membris  ab  ipsa 
tutantur. 

(l)  Trid.  sess  25,  c.  20,  de  ref. 

453  Interdictum  vetat,  ne  in  Ecclesia,  etiam  simplici- 
ter  benedicta,  civilis,  et  maxime  criminalis  causa  agatur, 
aut  sententia  proferatur  (l),  ne  contractus,  negotiationes, 
nundinae  (2)  ,  et  publica  parlamenta  habeantur  (3)  ,  ne 
fiant  comessationes,  confabulationes,  deambulationes,  stre- 
pitus;  ne  organo,  sive  cantu,  lascivum  et  impurum  aliquod 
misceatur,  aut  aliud  simiie  fiat,  quod  divinum  queat  tur- 
bare  officium,  aut  oculos  divinae  Maiestatis  in  loco    ora- 


DE    ECCLESIARUM    IMMUNITATE.  I69 

tionis  offcndere  ,  ne  ubi  peccatorum  est  venia  postulanda, 
ibi  peccandi  detur  occasio  (4).  Licet  nihilominus  ,  ut  com- 
munis  fert  Doctorum  sententia.  litterarias  in  Ecclesia  ha- 
bere  disputationcs.  academicos  prolysis,  et  laureae  gradus 
conferre,  synodum  ecclesiasticam  congregare  (5):  quia  hi 
actus  pietatem  fovent.  locique  sanctitatem  non  laedunt  (6). 

(l)  Lucius  III  in  cap.   5',  de  immun.  Eccl.,  huius  rei  dat  rationem  : 
quia  Ecclesia  domus  orationis  esse  debet,  non  spelunca  latronum,  aut  san- 

guinis  forutn Absurdum  enim  est ,  et  crudele,  ibi  iudicium  sanguinis 

exerceri ,  ubi  est  tutela  refugii  constituta.  —  (2)  Hoc  intertest  inter  sen- 
tentias  criminales  latas  in  Ecclesia,  et  contractus  ibi  initos,  quod  pro- 
cessus,  et  sententiae  carent  robore  firmitatis  ,  cap.  2,  de  immun.  Eccl. 
in  6;  contractus  vero  quamquam  illiciti,  sunt  tamen  validi,  cum  nuspiam 
in  iure  reperiantur  irritati.  Sunt  Doctores  magni  nominis,  qui  permit- 
tunt  in  Ecclesiis  vendi  candelas,  coronas,  sacra  numismata  ,  et  similia, 
modo  id  fiat  sine  impedimento  divini  cultus,  et  cum  augmento  pietatis; 
nobis  tamen  placet  decretum  Concilii  Provincialis  Parisiensis,  quod  sic 
statuit :  Prohibitum  sit  ne  intra  templum  ipsum  vendantur  imagines  ,  li- 
bri,  coronae  deprecatoriae  et  alia  huiuscemodi.  Tit.  2  ,  cap.  4.  Hoc  sane 
convenit  cum  exemplo  Christi  ,  qui  reprobavit  acriter  venditiones  co- 
lumbarum  in  templo,  licet  pro  sacrificiis  deservirent.  —  (3)  Quare  iuxta 
auctorem  Praelect  Iur.  Can.,  tom  2,  n.  529,  conventus  civium  ,  causa 
pertractandi  negotia  profana,  a  locis  immunibus  penitus  excluduntur. 
Neque  ipsi  Pastores  possunt  in  Ecclesia  aliquid  publicare  ,  quod  sim- 
pliciter  ad  temporalia  referatur;  et  auctoritas  saecularis  nequit  Pasto  - 
ribus  id  aliquo  modo  praescribere,  nisi  adsit  Episcopi  mandatum.  An- 
dre,  Cur.  iur.  can.,  verbo  affaires  profanes.  Neque  iudex  saecularis  po- 
test  tribunal  in  Ecclesiis  erigere.  Zallinger  ,  de  immun.  Eccl.,  §  483  , 
in  not.  —  (4)  Cap.  2  ,  de  immun.  Eccl.  in  6,  et  Trid.  sess.  22  in  de- 
cret.  de  celeb.  miss.  —  (Add.  Edii.)  A  S.  Rituum  Congregatione  die 
25  septembris  1884  per  epistolas  encyclicas  ad  Ecclesiarum  Praesules 
data  fuit  Ordinatio  quoad  Sacram  Musicen.  In  ea,  et  statuuntur  regulae 
generales  quoad  musicam  sacram,  ut  aiunt,  figuratam  vel  voce  vel  in- 
strumentis  concinnatam  ,  sive  permissam  sive  prohibitam  in  Ecclesia  : 
et  dantur  speciales  inhibitiones  quoad  musicam  vocalem,  et  quoad  eam 
quae  vel  organo  vel  aliis  instrumentis  in  Ecclesiis  fieri  consuevit:  et 
indicantur  abusus  quae  circa  eam  sunt  ab  Ecclesia  removendi  ;  et  de- 
mum  constituuntur  quae  apta  sunt  ad  meliores  musicae  sacrae  scholas 
reddendas.  Epistola  haec  videri  potest  in  opere  Acla  Sanctae  Sedis  , 
vol.  XVII,  pag.  34O.  —  (5)  Benedictus  XIV,  de  Synod.,  1.  1,  t.  5.  — 
(6)  Zallinger,  loc  cit..  adiungit ,  inaugurationes,  et  creationes  Regum, 
creationes  illustrium  equitum  ,  et  alicubi  ex  antiqua  consuetudine  ele- 
ctiones  et  confirmationes  magistratuum  civilium  in  Ecclesiis  fieri  posse: 
tales  enim  operationes  aliquo  modo  ad  actus  sacros  revocantur  ,  quia  , 
invocato  divino  auxilio,  pro  bono  Ecclesiae  et  civitatis  peraguntur. 

454.  Ius  asyli  sacri  est  privilegium,  quo  donantur  de- 


170  TITULUS    XIII. 

bitores  ,  et  rei  criminum  non  exceptorum  ad  Ecclesiam 
confugientes,  ne  queant  ab  ea  violenter  extrahi,  et  in  vita, 
membrisque  puniri.  Quare  si  iniuste  ,  et  per  vim  extra- 
hantur,  iniuria  irrogatur  Ecclesiae,  et  sic  extracd  sunt  li- 
beri  in  loco  immuni  reponendi.  Hoc  ius  asyli  ab  Hebraeis, 
et  Gentibus  prius  inventum.  ab  Ecclesia  Catholica  apprime 
determinatum,  et  ab  omnibus  fere  Rerumpublicarum  mo- 
deratoribus  observatum  fuit  (l).  Ius  Canonicum  commune 
multam  in  hac  materia  mutatum  fuit  per  Concordata  inita 
inter  S.  Seclem  ,  et  Principes  ac  Reges  :  nam  hoc  ius, 
quod  prius  late  admodum  patebat  ,  et  ad  omnes  Eccle- 
sias,  eiiam  execratas,  vel  pollutas,  ad  oratoria  publica,  ad 
coemetena.  ad  pia  loca  Episcopi  auctoritate  erecta,  et  ad 
loca  Ecclesiis  adiacentia  per  spatium  40  passuum  in  maio- 
ribus,  et  30  in  minoribus  Ecclesiis  extendebatur  (2)  ,  in 
vim  Concordatorum  restrictum  fuit  (3). 

{l)  Hoc  late  probat  Gonzales  ad  cap.  Inter  alia,  de  immun.  Eccl.  et 
D.  Gualco  in  tract.  de  iure  sac.  asyl.  —  (2)  Can.  6,  cap.  17,  q.  4.  — 
(3)  Etiam  processio  in  qua  defertur  sanctissimum  Eucharistiae  Sacra- 
mentum  iure  sacri  asyli  fruitur,  et  quidem  merito:  nam  dicta  processio 
quamdam  continet  Ecclesiae  extensionem  ,  et  Christi  praesentia  locum 
sacrum  facit ;  si  enim  recte  dicitur  ibi  esse  Romam  ,  ubi  est  Papa  ,  a 
fortiori  dici  poterit,  ibi  esse  Ecclesiam,  ubi  est  Christus. 

455.  Non  desunt  Auctores,  qui  dicant,  in  aliquibus  lo- 
cis  vi  consuetudinum  ita  ius  asyli  sacri  restrictum  fuisse, 
ut  penitus  evanuerit.  Concedimus  in  facto  ,  ob  persecu- 
tiones  in  Ecclesiam  diversis  temporibus  excitatas,  id  con- 
tigisse  ;  sed  negamus  idem  in  iure  evenisse,  aut  evenire 
potuisse.  Nam  asylum  sacrum  ex  iure  naturali,  et  divino 
promanat  ,  cum  universae  gentes  illud  admiserint :  quia 
quod  in  universum  a  gentibus  iit,  aliam  non  potest  ha- 
bere  causam,  quam  ipsam  naturam.  At  consuetudo  con- 
tra  ius  naturale,  contra  Ecclesiae  libertatem,  et  immuni- 
tatem  non  potest  introduci ,  cum  talis  consuetudo  eam 
habeat  adiunctam  pravitatem,  quae  numquam  potest  coho- 
nestari  (l).  Quae  sane  erit  reverentia,  libertas,  et  immu- 
nitas  Ecclesiae  debita,  si  per  consuetudinem  licitum  fieri 
queat,  reum  a  sacro  altari  armis,  et  strepitu  avellere? 

(l)  Cap.  49,  de  sent.   excom.,  et  cap.   14,  elect. 


DE    ECCLESIARUM    IMMUNITATE.  171 

456.  Generatim  a  Concordatis  hoc  ius  asyli  sacri  re- 
strictum  fuit  ad  Ecclesias  parochiales ,  earumque  filiales 
vel  succursales,  in  quibus  cura  parochialis  exercetur,  vel 
sanctissimae  Eucharistiae  Sacramentum  retinetur;  item  ad 
■conventus,  et  monasteria  pro  toto  illo  spatio,  quod  intra 
clausuram  comprehenditur,  quemadmodum  ex  verbis  spe- 
cialium  Concordatorum  liquet.  Illud  profecto  certum  est, 
restrictiones  per  Summum  Pontificem  factas  in  Concor- 
datis  cum  Principibus  saecularibus,  iuxta  exigente  causa, 
libertatem  et  immunitatem  Ecclesiarum  non  laedere,  quia 
quae  ex  legitimis  Concordatis  fiunt ,  ipsius  Pontificis  auc- 
toritatem  habent  (l). 

(l)  Pro  regno  Sardiniae  adest  Instructio  Benedicti  XIV,   anni   1742 
quae  quoad  immunitatem  localem,  vel  quoad  ius  sacri  asyli   ad  Ligu- 
riam  nostram  extensa  fuit  per  Breve   Obscquio  erga  Deum  Leonis  XII, 
20  iun.   1826. 

457.  Post  loca ,  quae  iure  asyli  sacri  fruuntur  ,  iuvat 
videre,  qui  sint  rei.  quibus  idem  ius  potest  prodesse.  Ac 
primo  hoc  ius  m  genere  prodest  omnibus  catholicis,  immo 
et  excommunicatis,  schismaticis  et  haereticis  ,  modo  con- 
tra  eos  de  haeresis  crimine  non  inquiratur;  prodest  quo- 
que  iuxta  probabiliorem  Doctorum  sententiam  ipsis  Iu- 
daeis,  paganis,  et  intidelibus  ;  quia  hoc  privilegium  non 
est  personale  ,  sed  reale  ,  vel  locale  ,  utpote  constitutum 
in  gratiam  loci  sacri  ,  atque  in  obseqium  Dei  ,  non  in 
gratiam  personae  recurrentis  ad  illum  (l).  Demum  hoc 
ipsum  ius  prodesse  potest  omnibus  reis,  qui  crimen  com- 
miserunt  non  exceptum.  Quaedam  profecto  crimina  sunt 
adeo  extcranda,  ut  qui  ea  patraverint  ,  nullatenus  sint 
iure  asyli  sacri  donandi.  Hinc  Deus  Moysi  pro  Israelitis 
legem  dederat:  Si  quis  per  industriam  occiderit  proximum 
suum  et  per  insidias,  ab  altari  evelles  eum,  ut  moriatur  (2). 
Iure  Canonico  tales  sunt :  latrones  publici ..  grassatores 
viarum,  homicidae  animo  praemeditato,  sicarii,  fabricato- 
res  Litterarum  Apostolicarum,  conflantes  monetas  falsas 
et  veras  adulterantes,  violatores  iuris  sacri  asyli,  et  alii, 
quos  recenset  Benedictus  XIV    (3).  Iure  vero  Concorda- 


172  TITULUS    XIII. 

torum  alii  plures  sunt  criminosi,  qui    iure  sacri  asyli  non 
fruuntur:  qua  de  re  ipsa  Concordata  inspicienda  sunt  (4). 

(l)  Ita  ferunt,  Sacra  Congregationem  delinivisse  in  Sar^anen.  26  sept. 
1651  et  26  mart.  1686.  —  (2)  Exod.  c.  21.  —  (3)  Inst.  41,  ubi  alio- 
rum  summorum  Pontiiicum  Bullas  huc  respicientes  citat.  —  (4)  Quoad 
regnum  Sardiniae  videnda  est  supracitata  Instructio  Bened.  XIV,  cum 
Brevibus  Pii  VI  18  april.  1776,  11  decemb.  1779,  e*  9  april.  1781,  in 
quibus  plura  declaratur  crimina  excepta. 

458.  Criminum  rei  adEcclesiam  confugientes  christiana 
benigmtate,  et  charitate  sunt  recipiendi,  et  si  indigeantr 
ex  bonis  ecclesiasticis  sustentandis  :  nequeunt  rebus  suis 
secum  in  locum  immunem  delatis  spoliari  ,  licet  spoliari 
queant  rebus  alienis  et  armis  ,  etiam  cum  imploratione 
et  potestate  brachii  saecutaris  (l):  nequeunt  de  loco  im- 
muni  exturbari,  nisi  eodem  abutantur;  quod  si  contingat, 
possunt  prima  vice,  Episcopi  auctoritate,  de  uno  in  alium 
locum  transferri ;  at  si  adhuc  abutantur  secunda  vice, 
possunt  sacri  asyli  privilegio  per  eumdem  Episcopum 
privari  (2). 

(l)  Can.  6,  c.  17,  q.  4.  —  (2)  Benedictus  XIV,  cit.  Instit.  41,  n.  33, 
et  in  alia  cit.  Instr.  pro  regno  Sardiniae,  §  9  in  fin. 

459.  Si  vero,  qui  in  sacrum  asylum  se  recepit ,  reus 
supponatur  excepti  criminis,  extrahi  quidem  ex  eo  potest; 
sed  requiritur :  l.°  ut  interveniat  Episcopi  licentia  ,  qui 
eam  non  tribuit,  nisi  extractioni  interveniat  ecclesiastica 
persona  ad  id  deputata  pro  debita  servanda  Ecclesiae 
reverentia;  2.c  ut  Episcopus  processum  informativum  sibi 
conficiat ,  ex  quo  constet  de  crimine  excepto  ,  et  de  in- 
diciis  gravibus  pro  reitate  confugientis  ad  Ecclesiam;  3.0 
ut  minister  curiae  saecularis  iuret,  se  restituturum  Eccle- 
siae  reum  ,  si  probetur  innocens  ,  vel  non  reus  criminis 
excepti,  sub  poena  excommunicationis  Papae  reservatae; 
4.0  ut  iudex  saecularis  in  processu  conficiendo  audiat  Ec- 
clesiae  fiscalem,  ipsumque  reum  ;  5-°  ut  traditio  fiat  sub 
protestatione  incolumitatis  vitae  ,  et  membrorum  ad  for- 
mam  notissimi  capitis  Praelatis  (l). 

(l)  Cap.  2  ,  de  homicid.  in  6.  Card.  Soglia  ,  Inst.  iur.  priv.,  §   132. 


DE    ECCLESIARUM    IMMUNITATE.  173 

Aliac  quoquc  in  Concordatis  pracscribi  solent  conditiones,  et  etiam  iu- 
dicium  Episcopi  cum  iure  appellationis  ,  ut  in  citato  Concordato  pro 
regno  Sardiniae. 

460.  Praecipuae  poenae  contra  violatores  iuris  sacri  a 
syli  duae  sunt,  nimirum:  privatio  huius  beneficii,  si  vio- 
lator  in  posterum  ad  asylum  sacrum  recurrat,  et  excom- 
municatio  maior  Papae  reservaia.  Violatores  tamen  huius 
iuris  habentur  :  qui  repellunt  confugientes  ad  Ecclesiam, 
aut  impediunt  ,  quominus  eis  necessaria  ad  vitam  defe- 
rantur :  qui  in  Ecclesiam  receptum  ab  ea  extrahunt  ,  et 
huius  facti  cooperatores  ;  qui  eumdem  in  Ecclesia  occi- 
dunt  ,  vel  graviter  laedunt ;  et  demum  qui  cum  debeant 
reum  Ecclesiae  restituere,  id  facere  recusant  (l). 

(l)  Card.  Soglia  ,  loc.  cit.  Praecitata  excommunicatio  speciali  modo 
est  Papae  reservata  quoad  temerario  ausu  violantes,  et  violare  iubentes. 
Bul.  Apostolicae  Sedis  Pii  IX. 


TITULUS  XIV. 

DE    SEPULTURIS,    ALIISOUE    ECCLESIAE    BONIS. 

Summarium:  461.  Sepultura  fidelibus  quo  loco  diversis  temporibus  data  sit  ?  — 462.  Quomodo 
in  Ecclesiis  sit  danda?  —  463.  Quotuplex  sit ,  et  quid  dicendum  de  electa?  —  464.  Quid 
de  gentilitia?  —  465.  Quid  de  parochiali  ?  —  466.  Quibus  interdicatur ?  —  467.  Calix  et 
patena  consecratione  indiget,  et  execrari  potest.  —  468.  Quae  sint  adnotanda  circa  Ecdesiae 
supellectllem?  —  469.  Quae  circa  campanas? 

461.  Sepultura  dupliciter  accipitur,  videlicet  pro  loco, 
in  quo  cadavera  humantur,  et  pro  mre  humationis  iuxta 
ritus  ab  Ecclesia  praescriptos  ,  quo  sensu  dicitur  etiam 
sepultura  ecclesiastica,  de  qua  nunc  agimus.  Circa  primum 
Romanis  erat  interdictum  ,  ne  cadavera  sepelirentur  in 
Urbe ,  iuxta  illud  XII  Xabularum :  Hominem  mortuum  in 
Urbe  ne  sepelito  ,  neve  urito  ;  eratque  aliunde  cautum  ,  ut 
loca  extra  Urbem  ,  in  quae  cadavera  illata  forent  ,  reli- 
giosa  haberentur.  Disciplina  vero  ecclesiastica  antiqua 
interdicebat,  ne  quis  sepeliretur  in  Ecclesia:  sed  hoc  vix 


174  TITULUS    XIV. 

aliquando  permittebat  in  atrio  aut  porticu  Ecclesiae  (l), 
dum  ad  cadaverum  receptacula  erant  instituta  coemeteria, 
loca  scilicet  religiosa  ad  hoc  ab  Episcopo  solemniter  be- 
nedicta  ,  et  quantum  fieri  potest  ,  Ecclesiae  proxima.  At 
decursu  temporis  sepultura  concedi  coepit  in  ipsa  Eccle- 
sia  primum  sanctis  Martyribus  ,  Episcopis  ,  sacerdotibus, 
et  principibus  christianis  ,  ac  inde  universis  Christi  flde- 
libus ;  quod ,  si  nihil  obfuisset,  muttum  proderat  ,  ut  de- 
functorum  praesentia  fidelium  mentes  ad  divinam  pro  eis 
exorandam  clementiam  excitaret  (2).  Hodiernis  tamen 
temporibus  sub  specie  antiquam  renovandi  disciplinam  , 
et  incolumitati  consulendi  ,  sed  vere  ,  quo  spiritu  ,  Deus 
scit  ,  civili  auctoritate  urgente  (3),  fere  ubique  erecta 
fuerunt  coemeteria  ,  et  interdictae  in  Ecclesia  sepul- 
turae  (4). 

(l)  Can.  15,  c.  13,  q.  2.  —  (2)  Possunt  quidem  esse  casus  ,  in  qui- 
bus  expediat,  mortuorum  cadavera  potius  in  coemeterio,  quam  in  Ec- 
clesia  tumulare ;  sed  hoc  utilitati  mortuorum  et  fidelium  pietati  minus 
congruum  videtur.  Revera  ferventiores  catholici  semper  exoptarunt,  et 
nunc  etiam  exoptant ,  sua  reponere  ossa  in  domo  orationis  ,  et  prope 
venerandas  Sanctorum  reliquias,  quorum  credunt,  se  facilius  obtenturos 
patrocinium,  adiuvantibus  continuis  fidelium  precibus.  Quare  S.  Maxi- 
mus  Episcopus  Taurinensis  recte  aiebat :  A  maioribus  provisum  est ,  ut 
Sanctorum  ossibus  nostra  corpora  sociemus,  ut  dum  illos  Christus  illumi- 
nat,  a  nobis  tenebrarum  caligo  diffugiat.  Serm.  55.  —  (3)  Ex  quo  factum 
est,  ut  pluribus  in  locis  coemeteria  potius  profana  dici  debeant,  quam 
ecclesiastica,  cum  a  civili  auctoritate  regantur,  et  administrentur;  quae 
quidem  minus  est  idonea  ad  leges  ecclesiasticas  in  fidelium  sepulturis 
servandas.  —  (4)  Ita  hodie  in  Italia  leges,  et  auctoritates  civiles  prae- 
scribunt ,  quae  dum  libertatem  iactant ,  libertatem  etiam  sepulturae 
negant. 

462.  Veteres  gentes  iuxta  diversos  earum  mores  de- 
functorum  cadavera  aut  feris  ,  aut  aeri  ,  aut  aquis  ,  aut 
igni  ,  aut  terrae  extenuanda  dabant;  Ecclesia  Catholica 
hunc  morem  condendi  in  terra  defunctorum  corpora  eli- 
git,  semperque  retinuit,  utpote  qui  antiquior,  communior, 
naturaeque  convenientior  est ,  cum  corpus  hominis  red- 
dendus  sit  humo  ,  ex  qua  desumptum  fuit  iuxta  illud  : 
Revertatur  pulvis  in  terram  suam,  unde  erat,  et  spiritus 
redeat  ad  Deum ,  qui  dedit  illum  (l).  Exstructa  propte- 
rea  sunt  coemeteria  in  agris,  et  in  Ecclesiis  sepulcra;  in 


DE    SEPULTURIS,    ALIISOUE    ECCLESIAE    BONIS.  1 75 

quibus  observandum,  quod  cadaverum  depositiones  fieri 
debent  subtus  terram,  ita  ut  sepulcri  operculum  compla- 
netur  cum  pavimento  ,  et  non  in  muris ,  aut  conditoriis 
elevatis ;  quae  si  forte  adsint  in  aliqua  Ecclesia,  ab  Or- 
dinariis  amovenda  sunt,  iuxta  praescriptum  S.  Pii  V  (2). 
Hoc  quidem  privilegium  sepulcri  elevati  solis  Summis 
Pontificibus  competit  (3).  —  (Add.  Edit.)  Ex  S.  Congr. 
S.  R.  U.  Inquisitionis  habetur  sequens  Decretum  quoad 
cadaverum  cremationem.  —  Feria  IV  die  19  maii  1886. 
—  «  Non  pauci  Sacrorum  Antistites  cordatique  Christi- 
fideles  animadvertentes  ,  ab  hominibus  vel  dubiae  fidci  , 
vel  massonicae  sectae  addictis,  magno  nisu  hodie  contendi, 
ut  ethnicorum  usus  de  hominum  cadaveribus  comburen- 
dis  instauretur,  atque  in  hunc  finem  speciales  etiam  so- 
cietates  ab  iisdem  institui :  veriti  ,  ne  eorum  artibus  et 
cavillationibus  fidelium  mentes  capiantur  ,  et  sensim  m 
eis  imminuatur  existimatio  et  reverentia  erga  christianam 
constantem  et  solemmbus  ritibus  ab  Ecclesia  consecra- 
tam  consuetudinem  fidelium  corpora  humandi:  ut  aliqua 
certa  norma  iisdem  fidelibus  praesto  sit,  qua  sibi  a  me- 
moratis  insidiis  caveant;  a  Suprema  S.  Rom.  et  Univ. 
Inquisitionis  Congregatione  declarari  postularunt:  I.  An 
licitum  sit  nomen  dare  societatibus ,  quibus  propositum 
est  promovere  usum  comburendi  hominum  cadavera? 
II.  An  licitum  sit  mandare  ,  ut  sua  aliorumve  cadavera 
comburantur?  —  Eminentissimi  ac  Reverendissimi  Patres 
Cardinales  in  rebus  fidei  generales  Inquisitores,  supra  scri- 
ptis  dubiis  serio  ac  mature  perpensis  ,  praehabitoque 
d.  d.  Consultorum  voto,  respondendum  censuerunt:  Ad  I. 
Negative ,  et  si  agatur  de  socielatibus  massonicae  sectae  ,  in- 
curri  poenas  contra  hanc  latas.  Ad  II.  Negative.  —  Facta- 
que  de  his  Sanctissimo  D.  N.  Leoni  Papae  XIII  rela- 
tione  ,  Sanctitas  Sua  resolutiones  Eminentissimorum  Pa- 
trum  approbavit  et  confirmavit  ,  et  cum  locorum  Ordi- 
nariis  communicandas  mandavit ,  ut  opportune  instruen- 
dos  curent  Christifideles  circa  detestabilem  abusum  hu- 
mana  corpora  cremandi  ,  atque  ab  eo  gregem  sibi  con- 
creditum  totis  viribus  deterreant.  —  Ios.  Mancini  S.  Rom. 
et  Univ.  Inquisitionis  Notarius  ». 


176  TITULUS    XIV. 

(l)  Eccles.  c.  12.  —  (2)  Bul.  Cum  primum ,  ubi  haec  leguntur:  Ut 
in  Ecclesiis  nihil  indecens  relinqualur,  iidem  Ordinarii  provideant,  ut  ca- 
psae  omnes ,  et  deposila  ,  seu  alia  cadaverum  conditoria  super  terram  exi- 
stentia  omnino  amoveantur,  prout  alias  stalutum  fitit,  et  defunctorum  cor- 
pora  in  iumbis  profundis  infra  terram  collocentnr.  —  (3)  Est  insuper  cu- 
randum,  ne  cadavera  sepeliantur  subter  altare,  aliter  non  posset  in  eo 
Sacrum  fieri ,  nisi  hinc  iisdem  amotis.  S.  De  Ligorio ,  1.  6,  n.  369;  ne 
epitaphia  tumulis  inscribantur  ,  neque  ulla  insculpentur  aut  pingantur 
emblemata,  quae  ab  Episcopo  non  sint  approbata  ,  et  ne  defunctorum 
corpora  sepulcris  absque  Episcopi  licentia  effodiantur  ,  aut  alio  tran- 
sferantur,  aut  inhumaniter  tractentur,  in  quo  ultimo  casu  reus  plectitur 
reservatae  excommunicationis  poena.  Extrav.  Detestandae,  de  sepult.  int. 
com.  Si  tamen  fiscus  exhumationem  petat,  ad  recognoscendum  cadaver, 
in  deficientia  Ordinarii,  Parochus,  aut  dignior  loci  sacerdos  potest  exhu- 
mationem  permittere,  modo  extra  Ecclesiam ,  locumque  immune  reco- 
gnitio  fiat  ,  ut  pluries  fuit  a  S.  Congregatione  definitum.  Monacellus  , 
part.  1,  t.  6.  for.  7. 

463.  Circa  secundum  ,  sive  ius  humationis ,  vel  sepul- 
turae  ,  observamus  ,  sepulturam  a  sacris  canonibus  assi- 
gnari  triplicem,  nempe  :  electam.  gentilitiam,  et  parochialem. 
Sepuliura  tlecta  praevalet  omnibus  :  nam  quoad  locum 
sepulcri  potius  semper  esse  debet  iudicium  morientis.  At- 
tarnen  sub  interdicti  ,  et  excommunicationis  reservatae 
poenis  non  licet  Religiosis,  aut  Clericis  cum  quoquam  de 
eligenda  penes  se,  aut  de  electa  non  muianda  sepultura 
pacisci;  quod  pactum  ,  etiam  iuramento,  aut  voto  flrma- 
tum,  sempcr  est  nullum ;  et  si  iam  fuerit  executioni  man- 
datum,  sepelientes  ad  cadaveris,  omniumque  inde  perce- 
ptorum  restitutionem  tenentur  (l).  Habent  autem  ex  iure 
communi  sibi  libere  sepulturae  eligendae  ius  omnes  fide- 
les  (2),  etiam  filii-familias ,  et  maritae,  non  obstante  viri 
potestate  ,  quia  electio  haec  ad  eum  statum  pertinet  ,  in 
quo  uxor  solvitur  a  \ege  viri.  Si  vero  marita  sibi  sepul- 
turam  non  elegent,  tumulanda  est  cum  suo  viro,  et  qui- 
dem  cum  ultimo,  si  plures  habuerit  (3).  Excipiuntur  ta- 
men  impuberes.  et  Regulares,  quibus  non  est  neque  velle, 
neque  nolle  (4). 

(l)  Cap.  1,  de  sepult  in  6,  et  Clem.  Cupientes,  de  poen.  — (2)  Modo 
laici  non  eligant  sepulturam  in  Ecclesiis  Monialium,  quod  est  prohibi- 
tum  absque  S.  Congregationis  permissione  et  Monialium  consensu  ,  illis 
exceptis  ,  qui  in  dictis  Ecclesiis  ab  immemorabili  tempore  sepulcrum 
habent.  Card.  Soglia,  Inst.  iur.  priv.,  §   126.  —  (3)  Cap.  7,  de  sepult., 


DE    SEPULTURIS,    ALIISOUE    ECCLESIAE    BONIS.  1/7 

et  cap.  1  ,  eod.  in  6.  —  (4)  Cap.  5  ,  eod.  Pro  impubere  tamen  ,  ipso 
vivente,  potest  sepulturam  eligere  pater,  vel  mater.  Cardinalis  Soglia, 
loc.  cit.,  §  127. 

464.  Sepultura  gentilitia  est  illa  ,  quam  quis  habet  in 
sepulcro  familiari ,  aut  haereditario  ,  aut  maiorum :  haec 
praevalet  parochiali ,  dum  ista  communis  appellatur  ,  et 
illa  particularis  ac  propria  (l).  Propria  vero  dicitur, 
non  quod  quis  habeat  in  ea  verum  dominium,  sed  quod 
quis  habeat  in  ea  tantum  usum  sive  ius  sepeliendi ; 
dum  sepulcra  loca  religiosa  sunt,  et  idcirco  extra  homi- 
num  commercium  posita  (2).  Unde ,  qui  eo  potitur  iure  , 
alteri  donare,  vel  legare  non  prohibetur  (3),  aut  remediis 
possessoriis  sibi  vindicare;  non  vero  potest  per  se ,  et 
principaliter  vendere,  cum  ius  sit  rei  spirituali  adiunctum, 
nisi  vendatur  locus  purus  a  ministris  Ecclesiae,  aut  com- 
moditas  honorificentioris  loci,  aut  a  quocumque  materiale 
loci  iam  constructi ;  cum  in  illis  casibus  pretium  ,  quod 
penditur,  in  ministrorum  sustentationem  cedat,  et  in  hoc 
ultimo  locum  factarum  expensarum  teneat.  Sed  si  sepul- 
crum  haereditarium  sit,  vendita  haereditate,  in  emptorem 
transit,  nisi  sit  exceptum  (4). 

(l)  Cap.  1  et  3,  de  sepult.  —  (2)  L.  4,  cod.  de  rel.  et  sumpt.  fun. 
—  (3)  L.  14,  cod.  de  legat.  —  (4)  Gonzales  ad  cap.  Abohndae,  de  se- 
pult.  n.  7. 

465.  Sepultura  denique  parochialis  est,  quam  quis  ha- 
bet  in  propria  parochia  ,  in  qua  divina  officia  consuevit 
audire  ,  et  ecclesiastica  recipere  Sacramenta.  Verum  in 
hac ,  sicut  in  aliis  iam  citatis  sepulturae  speciebus  ,  pro- 
prius  defuncti  Parochus  ,  excepto  casu  paupertatis  ,  ius 
habet  ad  portionem  canonicam  petendam  (l).  At  ob  re- 
tardatam  ,  vel  non  solutam  canonicam  portionem  nequit 
Parochus  cadaveris  sepulturam  differre  ,  vel  negare  ,  ut 
definivit  pluribus  vicibus  S.  Congregatio :  multum  enim 
repugnat ,  ut ,  propter  emolumentum  pecuniae ,  ultimum 
laedatur  pietatis  officium  (2). 

(l)  Portio  canonica  Parocho  defuncti  debita  non  est  satis  in  iure  de- 
terminata  ;  sed  determinatur  a  rationabili    consuetudine    regionis  ,    vel 

Insiii.  Canon.   Vol.  II.  i* 


178  TITULUS    XIV. 

provinciae  Cap.  9,  de  sepult.;  ad  quod  consuetudo  quadraginta  anno- 
rum  sufficit.  Trid.  sess.  25  ,  c.  13,  de  ref.  Quae  portio  dicitur  quarta 
parochialis  ,  vel  quarta  funeralium  ,  scilicet  eorum  ,  -quae  ex  voluntate 
defuncti,  vel  ex  funeribus  obveniunt  Ecclesiae.  Reiffenstuel,  de  sepult., 
n.  44  et  seqq.  —  (2)  Synod.  Genuen.  an.   1838,   c.  24. 

466.  Quilibet  fidelis  ius  habet  ad  ecclesiasticam  sepul- 
turam,  nisi  in  lege  reperiatur  expresse  interdictus.  Inter- 
dicuntur  autem:  primo,  qui  sunt  excommunicati  vitandi , 
a  nobis  supra  definiti.  in  quibus  ea  viget  regula,  ut  qui- 
bus  non  communicavimus  vivis ,  non  communicemus  mor- 
tuis  (l);  secundo  ,  qui  a  Religione  publice  desciverunt  , 
ut  sunt  haeretici,  schismatici,  et  apostatae;  hi  quidem  re- 
cedentes,  et  ab  Ecclesia  seorsim  viventes,  ecclesiastica  se- 
pultura  se  faciunt  indignos  (2)  ;  tertio,  qui  in  duello  oc- 
cubuerunt,  etiamsi  post  crimen  poenitentiam  egerint  (3); 
quarto,  qui  in  statu  peccati  lethalis  publice  constat  absque 
poenitentia  decessisse,  ut  sunt  suicidae  (4),  fures  et  latro- 
nes  mortui  in  flagranti  (5),  monachi  mortui  cum  pecu- 
lio  (6),  et  usurarii  mortui  sine  cautione  de  restituendis 
usuris  (7);  quinto,  qui  sunt  blasphemi  (8);  sexto,  qui  prae- 
ceptum  paschale  violaverunt  (9).  Hi  et  alii  publici  pec- 
catores  modo  ex  dispositione  iuris  ,  et  modo  ex  iudicis 
ecclesiastici  sententia  declaratoria  criminis  et  impoeniten- 
tiae  finalis  ,  ecclesiastica  sepultura  privantur.  At  huius- 
modi  sententia  tunc  non  habet  locum  ,  cum  de  peccatis 
occultis  utcumque  gravibus  agitur,  quia  sacri  canones  non 
patiuntur  ,  ut  publica  poena  crimina  puniantur  occulta. 
Similiter  non  habet  locum ,  cum  adest  dubium  circa  ius, 
aut  circa  factum:  quia  in  poenis  mitior  est  tenenda  in- 
terpretatio ;  et  cum  regulariter  delinquens  saltem  in  ex- 
tremis  aliquod  poenitentiae,  aut  pietatis  signum  dedit,  ut 
communiter  sentiunt  Doctores.  —  At  illud  hic  notandum 
quod  admittentes  nominatim  excommunicatos  ad  divina  of- 
ficia ,  seu  ecclesiastica  Sacramenta,  vel  ecclesiasticam  sepultu- 
ram  ,  incurrunt  interdictum  ab  ingressu  Ecclesiae  ,  donec 
ad  arbitrium  eius,  cuius  sententiam  contempserunt,  competen- 
ter  satisfecerint :  ita  enim  sancivit  Pius  Papa  IX,  in  sua 
nuperrima  Bulla  Apostolicae  Sedis;  et  quod  mandantes,  seu 
cogentes  iradi  ecclesiasticae  sepulturae  haereticos  notorios,  aut 


DE    SEPULTURIS,    ALIISOUE    ECCLESIAE    BONIS.  1 7Q 

nominatim  excommunicatos,  ve.l  interdictos,  excommunicantur 
excommunicatione  nemini  reservata.   Ibid. 

(l)  Cap.  12,  de  sepult.  —  (2)  Cap.  8,  de  haeret.  —  (3)  Bul.  Dete- 
stabilem  Benedicti  XIV.  —  (4)  Can.  12,  c.  23,  q.  5.  —  (5)  Cap.  2,  de 
furt.  —  (6)  Cap.  l  et  6,  de  stat.  monach.  —  (7)  Cap.  2,  de  usur.  in 
6.   —  (8)  Cap.  2,  de  maled.  —  (9)  Cap.   12,   de  poenit. 

467.  Nunc  superest,  ut  pauca  de  aliis  Ecclesiae  rebus 
adiungamus,  inter  quas  calices,  suppellectiles,  et  campa- 
nas  recensendas  existimamus.  Calix  et  patena  duo  sunt 
vasa  aurea  ,  vel  argentea  in  ea  parte  inaurata  ,  in  qua 
Corpus  et  Sanguinem  Christi  continent  ,  quae  per  Epi- 
scopi  consecrationem  divino  aptantur  ministerio  (l)  quae- 
que  ad  instar  Ecclesiarum  ,  Altariumve  quandoque  exe- 
crantur.  Hoc  profecto  contingit,  si  ita  frangantur,  ut  pri- 
mam  amittant  formam ,  si  perfossa  nequeant  sacras  spe- 
cies  continere,  et  probabiliter  etiam,  si  novo  obducantur 
auro  (2).  Quousque  vero  haec  vasa  consecrationem  ser- 
vant ,  tangi  nequeunt  a  laicis  et  foeminis,  neque  a  cleri- 
cis  etiam  Subdiaconis  si  Sanctissimam  Eucharistiam  con- 
tineant  (3).  Nequeunt  vendi,  nisi  urgente  necessitate,  qua 
etiam  posita,  nulla  consecrationis,  sed  tantum  materiei  et 
artis  habenda  est  ratio  ,  ita  ut  sic  personis  ecclesiasticis 
integra,  et  laicis  tantum  confracta  vendi  regulariter  queant. 

(l)  Abbates  etiam  benedicti  non  habent  ex  iure  communi  facultatem 
consecrandi  calices,  et  patenas  ,  sed  tantum  ex  speciali  S.  Sedis  privi- 
legio  ;  et  qui  hoc  speciali  privilegio  fruuntur  ,  eo  uti  nequeunt  in  fa- 
vorem  Ecclesiarum ,  quae  ad  eos  non  pertinent ,  nisi  privilegium  adeo 
late  pateat ,  ut  alienas  comprehendat  Ecclesias  ,  ut  pluries  S.  Congre- 
gatio  declaravit.  Giraldus  ad  cap.  3,  de  consec.  Eccl.  —  (2)  S.  De  Li- 
gorio,  1.  6,  n.  370.  —  (3)  Can.  25   et  26,  dist.  23. 

468.  Suppellex  Ecclesiae  consistit  in  sacris  Ministrorum 
vestibus,  in  instrumentis  ad  sanctissimum  Missae  Sacrifi- 
cium  celebrandum  necessariis,  et  in  aliis  Ecclesiarum,  Al- 
tariumque  ornamentis  ,  de  quibus  agunt  ex  professo  re- 
rum  liturgicarum  Auctores.  Nos  hic  tantum  pro  munere 
nostro  adnotamus,  sacras  praedictas  vestes  atque  instru- 
menta  regulariter  esse  per  Episcopum  benedicenda  ,  qui 
sibi  competentem  facultatem  nequit  simplici  sacerdoti  de- 


lSO  TITULUS    XIV. 

legare,  nisi  hac  super  re  S.  Sedis  habeat  indultum,  quod 
facile  solet  concedi  (l).  Adnotamus  similiter  his  rebus 
magnam  habendam  esse  reverentiam,  cum  sint  pro  divini 
cultus  exercitio  specialiter  Deo  dicatae  ,  ita  ut  nequeant 
ad  usus  profanos  ulterius  transferri  (2).  Benedictio  his 
rebus  impertita  semper  durat,  nisi  earum  notabiliter  mu- 
tetur  forma  ,  sive  ita  atterantur ,  ut  nequeant ,  vel  inde- 
ceat  eas  in  divinis  usum  praebere;  ac  proinde  non  fiunt 
execratae  ,  si  tantum  reficiantur  ,  aut  abluantur ;  sed  si 
execratae  factae  sint,  debent  comburi,  et  in  sacrario,  vel 
alio  honesto  loco  earum  cineres  recondi  (3). 

(l)  Pixis,  ostensorium,  et  corporalia  debent  benedici  iuxta  propriam 
formam  ,  quae  habetur  in  Missali.  S.  Congregatio  Rituum  in  Ianuensi 
16  nov.  1649.  Quoad  cruces  altarium  et  processionum  sunt  qui  docent, 
posse  privatim  a  simplici  sacerdote  benedici  ,  Giraldus  ,  loc.  cit.;  sed 
Baruffaldus  cum  Monacello  docent,  cruces  et  imagines  in  Ecclesia  ex- 
ponendas  esse  omnino  benedicendas  et  quidem  solemniter,  quia  rubrica 
Ritualis  Romani  in  tit.  70.  Beuedictio  Imaginum  I.  C.  D.  N.  et  B.  M. 
Virginis ,  et  aliorum  Sanctorum  ,  est  constitutiva  ,  et  non  directiva  ;  eo 
etiam  magis  ,  quia  praescribitur  in  Pontificali  ,  quod  vim  legis  habet. 
Baruffaldus,  tit.  cit.,  n.  6.  —  (2)  Cap.  51,  de  reg.  iur.  in  6.  Non  pro- 
hibentur  tamen  a  laicis  tangi,  excepto  corporali ,  et  purificatorio.  — 
(3)  Can.   39,  dist.   l,  de  consec. 

469.  Campanae  ab  antiquissimo  tempore  in  Ecclesia 
introductae  (l)  benedicendae  sunt,  vel,  ut  alii  loquuntur, 
consecrandae  per  ipsum  Episcopum,  qui  absque  speciali 
S.  Sedis  indulto  hanc  benedictionem  nequit  simplici  sa- 
cerdoti  committere  ,  ex  eo  quod  in  ea  sacra  unctio  est 
adhibenda  (2).  Haec  consecratio  quandoque  appellatur 
Baptismus  campanarum  ,  quia  in  ea  adhibetur  aqua  be- 
nedicta  ,  sanctum  Oleum  infirmorum  ,  sanctum  Chrisma , 
et  nomen  alicuius  Sancti  campanae  imponitur  ;  sed  vere 
est  benedictio,  qua  campana  ab  usibus  profanis  segrega- 
tur ,  et  divino  cultui  addicitur :  unde  consecratio  campa- 
nae  Ecclesiae  consecrationem  imitatur.  Hoc  ritu  illae  so- 
lum  campanae  benedici  possunt,  quae  ad  Ecclesiae  usum 
deputantur,  non  vero  illae,  quae  a  laicis  ad  ciendum  po- 
pulum,  aut  ad  horas  pulsandas  adhibentur  (3).  Antequam 
vero  sint  benedictae  ,  in  Ecclesiae  usu  esse  non  debent ; 
et  post  benedictionem  pulsandae  sunt  moderate    ad  usus 


DE    SEPULTURIS,    ALIISOUE    ECCLESIAE    BONIS.  l8l 

tantum  religiosos  et  pios  iuxta  Ecclesiae  cuiusque  con- 
suetudinem  ,  et  iuxta  mandatum  Episcopi ,  vel  Parochi. 
Nec  potestas  civilis  aliquod  ius  habet  circa  sonum  (4); 
neque  pulsari  possunt  ad  usus  mtrre  profanos  (5). 

(l)  Indubitatum  est,  campanas  originem  habuisse  in  Ecclesia  occiden- 
tali  ;  sed  dubitatur ,  quis  primus  fuerit  earum  institutor.  Communiter 
haec  inventio  tribuitur  S.  Paulino  Nolae  Episcopo  ,  qui  medio  saeculo 
quinto  vita  functus  est.  Sed  de  veritate  huius  opinionis  valde  dubitat 
Benedictus  XIV  in  sua  Institutione  20  ,  quia  idem  S.  Paulinus  Eccle- 
siam  describens  a  se  aedilicatam  per  singulas  suas  partes,  nil  de  cam- 
panis,  aut  de  turri  campanaria  commemorat,  quod  non  siluisset,  si  pri- 
mus  in  ea  campanas  collocasset.  Quare  multo  probabilior  videtur  opi- 
nio,  quae  S.  Columbanum  nostrum  monasterii  Bobiensis  abbatem  saeculo 
sexto  campanarum  inventorem  statuit.  Revera  P.  Mabillonius  in  vita 
S.  Columbani  a  se  scripta  ait ,  ipsnm  (S.  Columbanum)  media  nocte  , 
pulsante  campana  ,  se  ad  templum  contulisse  et  quadam  die  minisiro  suo 
campanam  subito  pulsare  praecepisse ,  cuius  sonitu  Fratres  excitati  Eccle- 
siam  protinus  sunt  ingressi.  Haec  est  prirna  campanarum  mentio  ,  quae 
in  historiis  ecclesiasticis  invenitur  ,  de  quo  Martene  ,  et  Pagius  conve- 
niunt.  ut  testatur  Benedictus  XIV  in  Inst.  20  cit.  —  (2)  Haec  facultas 
nuDC  Episcopis  petentibus  facile  conceditur.  —  (3)  Sic  enim  delinivit 
S.  Congregatio  Rit.  17  sept.  1822,  quae  interrogata  :  An  signa ,  seu 
campanae  pro  indicandis  horis  in  horologiis  publicis  possint  benedici  eadem 
formula,  qua  benedicuntur  signa  ecclesiastica  ?  Respondit :  Negative,  prae- 
terquam  in  casu ,  quo  eadem  signa  nedum  pro  indicatione  horarum  pul- 
sanda  sint,  verum  etiam  pro  sacris  functionibus .  (4)  Hoc  principium  ad- 
mittitur  etiam  a  novis  legibus  civilibus  Galliae.  Andre  Curs.  alph.  lur. 
Can.,  verbo  Cloche,  §  2.  Nec  potestas  civilis  valet  nominare  pulsatorem 
campanarum  ,  vel  turris  campanariae  custodem  ,  quod  munus  non  ad 
Maiorem ,  vei  Syndicum,  neque  ad  consilium  Fabricae ,  sed  ad  Paro- 
chum  spectat.  Id.  ib.  —  (5)  Possunt  tamen  pulsari  in  casu  inundationis 
aquarum,  incendii ,  aut  alterius  calamitatis,  vel  periculi :  quia  sic  ofli- 
cium  charitatis  et  pietatis  exercetur. 


182 


TITULUS  XV. 

DE    BENEFICIIS    ECCLESIASTICIS. 


Summarium:  470.  Origo  beneficiorum.  —  471.  Beneficium  ecclesiasticum  definitur.  —  472.  Quae 
requirantur  ad  ipsum  constituendum  ?  —  473.  Beneficiorum  divisio.  —  474.  An  ad  auferen- 
dum  beoeficium  manuale  requiratur  aliqua  causa?  —  475.  Beneficia  maiora  a  Papa,  minora 
ab  Episcopo  eriguntur.  —  476.  Q.uid  observandum  in  erectione  canonicatuum ?  — 477.Qu.ae 
conditiones  in  beneficiorum  erectione  possint  apponi  ?  —  478.  An  capellania  laicalis  queat 
per  Episcopum  in  beneficium  erigi?  —  479.  Quibus  signis  iudicatur ,  an  capellania  laicalis 
sit  beneficium,  vel  non  ? 


470.  Post  factas  animadversiones  de  rebus  Ecclesiae 
spiritualibus,  ad  temporales  progredimur,  inter  quas  prae- 
cipuum  tenent  locum  beneficiorum  fructus.  Hinc  prima 
est  disquisitio  de  Beneficiis. 

Certum  est  ante  saeculum  Ecclesiae  quintum  nulla 
fuisse  vera  Beneficia  ecclesiastica.  Clerici  ante  hoc  tem- 
pus  ,  ad  instar  militum  a  proprio  duce  ,  vitae  stipendia 
diurna,  aut  menstrua  a  proprio  Episcopo  ex  communibus 
bonis  capiebant  (l),  qui  cum  assensu  presbyterii  eos  de- 
putabat ,  modo  ad  sibi  adsistendum  in  Ecclesia  civitatis, 
modo  ad  regendam  Ecclesiam  ruralem.  Deinde  saeculo 
sexto  post  factam  bonorum  ecclesiasticorum  divisionem 
in  quatuor  partes  (2),  quaedam  bona  Clericis  ad  vitam 
sustineniam  credi  singillatim .  aut  commendari  coepe- 
runt  (3),  ac  postea  saeculo  nono  beneflcia  ecclesiastica 
reperiuntur  nominata  in  canone  Concilii  Moguntini  (4). 

(l)  Habent  sane  Clerici  ius  sustentationis  ex  bonis  ecclesiasticis,  quod 
naturalis  ratio  docuit  omnes  gentes,  et  Deus  in  Veteri  et  Novo  Testa- 
mento  probavit.  Lev.  c.  10.  Luc.  c.  10,  et  Paulus  1.  ad  Cor.  9.  Unde 
illud  Innocentii  III  ex  Apostolo  desumptum :  Qni  dltari  servit ,  vivere 
debet  de  altari.  Cap.  16,  de  praebend.  —  (2)  Can.  27  et  30,  cap.  12, 
q.  2  —  (3)  Hoc  significatur  in  can.  32,  35  et  36,  cap.  12,  q.  2.  — 
(4)  Hic  canon  refertur  in  cap.  1,  de  eccl.  aedif.  Hoc  primum  tempore 
dicimus  beneficia  ecclesiastica  reperiri  nominata  ;  nam  beneficia  saecu- 
laria  et  civilia  penes  Romanos  antiquissima  fuerunt,  porro  illae  conces- 
siones  praediorum  fiscalium,  quae  a  duce  fiebant  militibus  ob  rem  stre- 
nue  gestam,  beneficia  dicebantur.   Ex  quo  illud  factum  est,  ut  beneficia 


DE    BENEFICIIS    ECCLESIASTICIS.  I83 

quoque  appellarentur  illae  praediorum  ,  bonorumve  ecclesiasticorum 
concessiones,  quae  ab  Episcopo  clericis  magis  de  Religione  meritis  fie- 
rent,  quaeque  hodierna  beneficia  ecclesiastica  constituunt. 

471.  Beneficium  ecclesiasticum  potest  definiri:  ius  per- 
cipiendi  fructus  ex  bonis  ecclesiasticis  ,  quod  ecclesiastica  au- 
ctoritate  institutum ,  ab  eadem  Clerico  propter  spirituale  offi- 
cium  ad  vitam  tribuitur.  Hoc  ius  ex  re  spirituali  enasci- 
tur,  quia  dantur  fructus  temporales  propter  officium  spi- 
rituale  (l).  et  comprehendit  potestatem  percipiendi  fru- 
ctus  ex  bonis  ecclesiasticis  ,  non  autem  plenam  proprie- 
tatem  in  iisdem  bonis,  et  absolutum  dominium:  nam  be- 
neficiatus  vivens  tamquam  bonus  pater-familias  debet  be- 
neficii  bona  utiliter  administrare  ,  et  moriens  restituere 
quidquid  ex  iisdem  sua  culpa  fuit  diminulum  aut  perem- 
ptum  (2). 

(l)  Unde  in  beneficiis  simonia  committi  potest,  ut  iam  vidimus;  spi- 
rituale  autem  officium  est,  ex.  gr.  celebrare  Missam ,  absolvere  a  pec- 
catis,  recitare  horas  canonicas,  verbum  divinum  nunciare  ,  aliaque  mi- 
nistrare  Sacramenta;  et  ex  adverso  non  est  ofticium  spirituale,  ex.  gr. 
agere  causas  Ecclesiae  in  officio  advocati,  vel  procuratoris,  pulsare  or- 
gana,  inflare  tibias,  solumque  aedituum  agere.  —  (2)  Benelicium  quan- 
doque  appellatur  etiam  Praebenda,  quae  distinguitur  a  beneficio  ,  quia 
signilicat  tantum  bona  temporalia,  sive  dotem.  Devoti  Inst.  can.  L.  2, 
t.   14.  §  3. 

472.  Ex  praemissa  definitione  liquet  ,  tria  ad  Benefi- 
cium  constituendum  requiri  ,  nempe:  ut  sit  erectum  au- 
ctoritate  ecclesiastica  ;  ut  sit  ab  eadem  auctoritate  confe- 
rendum  Clerico  ;  et  ut  sit  perpetuum.  Ac  primo  Benefi- 
cium  erigendum  est  auctoritate  ecclesiastica  ,  nimirum 
Summi  Pontificis,  aut  Episcopi,  quia  in  beneficiis  confer- 
tur  facultas  ad  munia  spiritualia  legitime  obeunda ;  at 
haec  facultas  haberi  nequit,  nisi  ab  Ecclesia.  Hinc  pium 
legatum  Missarum  etiam  perpetuum  cum  onere  haeredi 
imposito  praesentandi  sacerdotem  ab  Episcopo  in  eo  in- 
stituendum,  item  privata  capella  etiam  "in  perpetuum  do- 
tata  pro  celebrandis  Missis  ,  quamquam  sit  benedicta,  si 
ecclesiastica  careant  institutione,  qua  ad  naturam  benefi- 
ciorum  erigantur,  neque  vera  sunt  Beneficia  ,  neque  be- 
neficiorum  regulis  moderantur;  sed  sub  haeredum,  et  suc- 


184  TITULUS    XV. 

cessorum  a  testatore  designatorum  cura ,  et  dispositione 
manent:  et  si  quis  ex  tali  legato,  vel  capellania  ordina- 
tionem  obtinuerit ,  non  ex  titulo  beneficii  ,  sed  ex  titulo 
patrimonii  dicendus  est  ordinatus  (l). 

Requiritur  secundo  ,  ut  ab  auctoritate  ecclesiastica  sit 
conferendum  ob  supra  citatam  rationem,  ac  quidem  Cle- 
rico  saltem  prima  tonsura  initiato  ,  nam  laici  nequeunt 
absque  Summi  Pontificis  dispensatione  beneficiorum  fru- 
ctus  percipere,  cum  nequeant  spirituale  ministerium  exhi- 
bere  (2).  Requiritur  tandem  tertio.  ut  Beneficium  sit  per- 
petuum  in  se  ,  et  ad  vitam  beneficiati  duraturum :  nam 
cum  beneficiatus  ad  vitam  suum  promittat  Ecclesiae  mi- 
nisterium,  ad  vitam  est  ab  eadem  sustentandus,  quod  fit 
perpetuo  beneficii  titulo  (3);  excipitur  tamen  ab  hac  re- 
gula  beneficium  Regulare,  quod.  cum  possit  ab  uno  au- 
ferri  et  alteri  dari,  dicitur  manuale,  ut  infra  videbimus. 

(l)  Zallinger  ,  de  praeb.  et  dignit.,  §  51.  Beneficium  erigendum  est 
ad  altare  cum  sufficienti  dote.  Monacellus,  part.  l,  t.  2,  f.  1,  n.  3.  Dos 
constituenda  est  in  bonis  immobilibus,  vel  mobilibus  Ecclesiae  ,  modo 
perpetuam  afferant  utilitatem.  Ideo  hodierna  Galliae  beneficia  ,  quae 
redditus  consequuntur  ex  publico  aerario,  vera  sunt  beneficia,  et  tales 
redditus  ecclesiastici  sunt.  S.  Congregatio  ita  pluries  definivit,  et  spe- 
cialiter  S.  Poenitentiaria  die  9  ianuar.  1823.  —  (2)  Si  tamen  laicus 
proxime  clericandus,  ut  dicunt,  ad  beneficium  iuris  patronatus  praesen- 
tetur  ,  eiusque  ordinatio  a  praesentante  petatur ,  et  si  post  praesenta- 
tionem  intra  tempus  ad  praesentandum  patrono  concessum  ordini  ec- 
clesiastico  adscribatur,  tonsuramque  recipiat,  valet  praesentatio,  et  ipse 
est  in  beneficio  instituendus.  Garcia,  de  benef.,  part,  7,  c.  1.  n.  28.  — 
(3)  Nam,  in  qua  ecclesia  quilibet  intitulatus  est,  in  ea  perpetuo  perseveret,. 
traditur  in  can.  2,  dist.   70. 

473.  Beneficia  dividuntur  in  maiora,  uti  sunt  Beneficia 
'Episcoporum  ,  et  Praelatorum  iurisdictionem  quasi  epi- 
scopalem  exercentium  ;  et  minora,  uti  sunt  caetera  Bene- 
ficia  inferiora  (l).  Item  in  saecularia,  quae  clericis  saecii- 
laribus,  et  rcgularia ,  quae  clericis  regularibus  sunt  con- 
ferenda  (2).  Item  in  curata,  et  duplicia,  quibus  opponun- 
tur  simplicia.  Curata  illa  dicuntur,  quae  habent  adiunctam 
curam  animarum  ;  duplicia  vero,  quae  vel  curam  anima- 
rum,  vel  iurisdictionem ,  vel  praecedentiam ,  vel  admini- 
strationem,  vel  etiam  residentiam  habent  adiunctam ,  uti 


DE    BENEFICIIS    ECCLESIASTICIS.  l85 

sunt  Parochiae,  Dignitates,  personatus,  Officia,  et  Cano- 
nicatus  residentiales  (3).  Item  denique  in  electiva  ,  quae 
conferuntur  per  electionem  Capituli  iuxta  sacros  canones 
celebratam,  et  a  Superiore  confirmatam ;  in  collaliva,  quae 
conferuntur  per  liberam  Superioris  auctoritatem ;  et  in 
patronata ,  quae  ad  Patronorum  praesentationem  confe- 
runtur.  Nos  huius  postremae  divisionis  ordinem  in  his  In- 
stitutionibus  sequemur.  Ouaedam  tamen  adhuc  a  Pragma- 
ticis  recensentur  Beneficia,  quae  dicuntur  manualia,  sive 
revocabilia  ,  eo  quod  ad  nutum  conferentis  vel  alterius, 
possunt  a  Beneficiatis  auferri  (4). 

(l)  Sed  maiora  Beneficia  sub  simplici  appellatione  Beneficiorum  in 
materia  odiosa  non  solent  comprehendi ;  et  dispensatus  ad  Beneficia  in 
genere  obtinenda,  non  potest  ad  Episcopatum  promoveri,  quia  dispen- 
satio  utpote  odiosa  stricte  est  interpretanda.  Reiffenstuel,  de  praebend., 
n.  21.  —  (2)  Notamus  saecularia  Beneficia  fieri  regularia  non  posse, 
neque  vicissim,  nisi  ex  dispositione  summi  Pontificis,  aut  ex  vi  legiti- 
mae  et  quadragenariae  praescriptionis:  in  dubio  vero  Beneficia  prae- 
sumuntur  saecularia.  Gonzalez  in  reg.  8  Cancel.  —  (3)  Quare  Beneficia, 
quae  his  carent  attributionibus,  solumque  onus  involvunt  canonicas  re- 
citandi  horas ,  divinas  canendi  laudes;  et  sacrum  celebrandi  ,  simplicia 
sunt ;  in  quibus  illud  notandum  :  quod  dispensatus  ad  obtinendum  Be- 
neficium  simplex  ,  nequit  consequi  Beneficium  duplex  ,  quia  huiusmodi 
rescripta  dispensationum  stricte  sunt  interpretanda.  (4)  Haec  Beneficia 
licet  a  benefactore  fundata ,  et  Episcopi  auctoritate  erecta,  vera  Bene- 
ficia  non  sunt,  cum  perpetuitatis  attributo  careant.  Nihilominus  in  fa- 
vorabilibus  nomine  Beneficiorum  veniunt ;  ideoque  favore  publicae  u- 
tilitatis  est  constitutum,  ut  etiam  in  manuali  Beneficio  simonia  commit- 
tatur,  et  ut  obreptione  vitietur  impetratio  secundi  Beneficii,  si  in  sup- 
plicatione  orator  omiserit  exponere,  se  aliud  manuale  Beneficium  pos- 
sidere,  ut  tradunt  communiter  Doctores. 

474.  Circa  haec  manualia  Beneficia  quaeritur  ,  an  ad 
removendum  Beneficiatum  a  Beneficio  aliqua  causa  re- 
quiratur  ?  Sententia  affirmativa  ex  eo  sustinetur  ,  quod 
amotio  debet  esse  rationabilis,  quae  si  fiat  absque  aliqua 
causa,  rationabilis  nullatenus  essepotest;  et  aliunde  iniu- 
stum  est  a  Beneficio  dimittere  Beneficiatum,  qui  rite  suis 
muneribus  fungitur.  Sed  negativa  communiter  a  Docto- 
ribus,  et  a  Romana  Curia  recipitur,  quae  ex  ipsa  Bene- 
ficii  natura  emergit :  nam  Beneficium  manuale  revocabile 
est  ad  nutum.  Qui  proinde  sic  agit,  utitur  iure  suo  ,  et 
nemini  facit  iniuriam  (l). 


186  TITULUS    XV. 

(l)  Haec  tamen  sententia  licet  verior  in  thesi  generali,  non  est  certo 
admittenda,  si  amotio  per  odium,  aut  vindictam  fiat,  si  laedat  ius  ter- 
tii,  ut  populi,  qui  multum  utilitatis  ex  optimo  sacerdote  sibi  ad  nutum 
deputato  reportat ,  et  si  de  Beneficio  agatur  ,  in  quo  requiritur  prae- 
sentatio  Patroni ,  et  institutio  Episcopi;  nam  clericus  nominatus  et  in- 
stitutus  licet  queat  a  Patrono  sine  causa  removeri,  non  est  amotio  sine 
causa  ab  Episcopo  acceptanda,  maxime  cum  nequit  absque  iactura  fa- 
mae  ipsius  Beneficiati  acceptari.  De  Luca,  de  benef.  in  sum.,  n.  298. 

475.  Beneficia  maiora  Archiepiscopatus,  Episcopatus  et 
Praelaturae  ordinariam  iurisdictionem  exercentis  ,  item 
Beneficia  Abbatum,  primarumque  Dignitatem  in  Eccle- 
sus  regularibus  ,  cathedralibus  et  collegiatis  ,  auctoritate 
tantum  Sammi  Pontificis  erigi  queunt:  haec  quidem  me- 
rito  inter  primaria  Ecclesiae  Beneficia  recensentur,  et  sunt 
Summo  Pontifici  reservata.  Beneficia  vero  parochialia,  et 
simplicia  solius  Episcopi  dioecesani  auctoritate  eriguntur, 
modo  observentur  solemnitates  a  iure  praescriptae,  quae 
fere  conveniunt  cum  illis ,  quae  supra  de  erectione  Ec- 
clesiarum  parochialium  numeravimus  (l). 

(l)  Zallinger,  de  praebend.,  §  61   et  62. 

476.  Quoad  erectionem  Canonicatuum  in  Ecclesiis  ca- 
thedralibus  ,  et  collegiatis  distinguendum  est ;  aut  nume- 
rus  Canonicorum  in  data  Ecclesia  est  per  Summum  Pon- 
tificem  definitus,  aut  non :  in  primo  casu  nequit  Episco- 
pus  novum  Canonicatum  erigere ,  quia  nequit  mutare , 
quod  fuit  per  Summum  Pontificem  definitum  (l)  ;  in  se- 
cundo  vero  casu,  potest  Episcopus  novos  Canonicatus  e- 
rigere,  si  adsit  dos  sufficiens,  et  Capituli  consensus,  quam- 
quam  Canonicorum  numerus  fuerit  ab  aliquo  Episcopo 
antecessore  definitus  ,  quia  ab  eiusdem  antecessoris  defi- 
nitione  non  devincitur  (2).  Sed  nequit  Episcopus  Cano- 
nicos  supernumerarios  creare,  eo  quod  talis  institutio  ex- 
pectativam  ad  futuram  Praebendam  contineret,  dum  o- 
mnes  expectativae  fuerunt  per  Tridentinum  sublatae  (3); 
et  nequit  similiter,  mortuo  aliquo  Canonico,  duos  in  eius 
locum  sufficere  ,  dum  per  hoc  idem  ius  spirituale  inter 
duos  divideretur,  quod  ius  Canonicum  non  patitur  (4). 

(l)  Hoc  tamen  habet  locum,  quando  reditus  Ecclesiae  in  eodem  statu 
perseverant ;  nam  si  supponantur  adaucti  ita  sufficienter,  ut  novi  cano- 


DE    BENEFICIIS    ECCLISIASTICIS.  l87 

nicatus  existat  praebenda  ,  potest  ex  quorumdam  sententia  Episcopus 
etiam  in  Ecclesia  numerata  novum  canonicatum,  consentiente  Capitulo, 
constituere  ,  quia  praesumitur  summus  Pontifex  pro  toto  illo  tempore 
tantum  definitionem  edere  ,  quo  reditus  in  eodem  statu  manent.  Gra- 
tianus,  disc  for.,  cap.  819,  n.  20.  —  (2)  De  Luc,  de  Canon.,  disc.  6 
et  36.  —  (3)  Sess.   24,  c.   19,  de  ref.  —  (4)  Cap.   25,  de  praebend. 

477.  In  Beneficiorum  erectione  ex  fundatorum  volun- 
tate  ,  et  ex  Ordinariorum  approbatione  apponi  possunt 
conditiones  honestae  et  possibiles  ,  etiamsi  aliquantulum 
iure  communi  detrahere  videantur.  Cum  vero  fuerunt 
modo  legitimo  appositae  ,  ita  sunt  per  haeredes,  ac  suc- 
cessores  observandae  ,  ut  eisdem  ,  etiam  Ordinarii  con- 
sensu,  derogari  nequeat,  sicut  eruitur  ex  Tridentino  (l), 
et  ut  sentiunt  communiter  Doctores,  paucis  exceptis  (2). 
Conditiones  vero  impossibiles  pro  non  adiectis  in  favo- 
rem  Religionis  habendae  sunt.  Tamquam  impossibilis  vero 
consideratur  ea  conditio  ,  qua  fundator  velit  Beneficium 
suum  a  iurisdictione  ecclesiastica  subtractum,  et  ea,  qua 
velit,  beneficium  sibi  conferri  (3). 

(l)  Sess.  25.  c.  5,  de  ref.  —  (2)  Idcirco  si  lex  fundationis  designet 
personas  ad  Beneficium  nominandas  ,  aut  dispenset  in  legitima  aetate 
ad  Beneficium  assequendum  ,  aut  residentiam  in  loco  Beneficii  etiam 
simplicis  requirat,  aut  qualitatem  sacerdotis  in  Beneficiato  iniungat.  aut 
aliud  simile  importet,  erit  fideliter  observanda,  neque  poterit  per  suc- 
cessores  ,  utcumque  approbantibus  locorum  Ordinariis  ,  immutari.  — 
(3)  Potest  nihilominus  fundator  Episcopum  rogare  ,  ut  sibi  Beneficium 
a  se  institutum  conferat,  et  si  conferatur  absque  pacto,  et  confidentia, 
nulla  in  hac  specie  erit  simonia.  Cap.  24,  de  simon. 

478.  Denique  in  vim  praemissorum  dubium  exoritur  , 
an  Capellania  simpliciter  laicalis,  instante  fundatoris  hae- 
rede  ,  sive  successore  .  queat  per  Episcopum  in  Benefi- 
cium  ecclesiasticum  erigi  ?  Hoc  dubium  ita  resolvitur.  Si 
Capellania  per  actum  inter  vivos  instituta,  et,  vivo  adhuc 
fundatore ,  iam  sit  effectum  suum  sortita  nequit  amplius 
in  Beneficium  ecclesiasticum  erigi  ,  alias  mutaretur  evi- 
denter  lex  a  fundatore  in  limine  institutionis  praescripta. 
Si  vero  Capellania,  vivo  fundatore,  effectum  suum  sortita 
non  sit ,  vel  per  actum  ultimae  voluntatis  fundata  exhi- 
beatur,  utique  potest  ,  instante  haerede  ,  vel  successore  , 
aut  executore  testamentario  ,    per  Episcopum    in  Benefi- 


188  TITULUS    XV. 

cium  ecclesiasticum  erigi,  quia  hoc  casu  haeres,  vel  suc- 
cessor  praesumitur  institutus  mandatarius  ad  id  exequen- 
dum,  quod  utilius  esse  et  magis  ipsi  Capellaniae  expedire 
iudicabit.  Haec  tamen  praesumptio  cessat,  si  fundatorem 
aut  expresse,  aut  tacite  contrarium  voluisse  ex  ipsa  fun- 
datione  appareat  (l). 

(l)  Garcia,  de  benef.,  part.    1,  c.  2,  n.   108. 

479.  Capellania  laicalis  ,  quae  dicitur  etiam  manualis, 
sive  mercenaria,  est  quaedam  pia  fundatio,  sive  assigna- 
tio  certorum  redituum,  ut  determinatae  celebrentur  Mis- 
sae,  cui  alia  adhuc  onera  adiungi  possunt ;  sed  vel  a  pri- 
vato  procedit,  vel  Ecclesiae  non  habet  auctoritatem:  quae 
proinde  Beneficium  non  est  (l).  In  praxi  tamen  saepe 
dubitatur,  an  Capellania  Beneficium  sit ,  vel  non;  et  du- 
bium  ex  tabulis  fundationis,  et  ex  praecedenti  observan- 
tia  resolvendum  est.  Si  enim  ex  tabulis  appareat ,  fun- 
datorem  voluisse  Beneficium  dotare ,  aut  officium  spiri- 
tuale  in  certa  Ecclesia  instituere ;  vel  si  ex  observantia 
constet,  per  spatium  quadraginta  annorum  Capellano  in- 
stitutionem  datam  fuisse  ab  Episcopo,  Capellania  ipsa  iu- 
dicanda  est  collativa,  sive  ecclesiastica,  ac  proinde  verum 
refert  Beneficium  (2).  Si  vero  ex  opposito  e  tabulis  ap- 
pareat  fundatorem  voluisse  Capellaniam  laicalem  insti- 
tuere  .  si  Episcopum  ab  eius  collatione  excluserit  ,  bona 
haeredibus  administranda  reliquerit,  eisque  ius  concesse- 
rit  Cappellanum  amovendi,  et  ex  observantia  constet,  Ca- 
pellanum  fuisse  antea  ,  ab  haeredibus  ,  inscio  Episcopo  , 
deputatum,  Capellania  aestimanda  est  laicalis,  et  nullam 
Beneficii  rationem  habet.  Illud  denique  attente  observan- 
dum,  quod,  salvo  iudicio  petitorio,  ultimus  rei  status  est 
attendendus,  sicut  communiter  loquuntur  Doctores.  Qua- 
propter,  si  ultima  vice  Capellania  collata  sit  ab  Episcopo, 
tamquam  ecclesiastica  habetur ;  si  vero  de  ea  disposuerit 
saecularis  persona,  laicalis  censetur  (3). 

(l)  Ideo  legibus  Beneiiciorum  non  est  obnoxia,  quia  simplex  est  le- 
gatum  pium,  eiusque  bona  possunt  possideri,  et  administrari  per  hae- 
redes  fundatorum,  aut  per  designatos  patronos,  modo  oneribus  piis  sa- 
tisfaciant ,  quod  inspicere  ,  curare,   et  visitare  tenetur  Episcopus  qui  a 


DE    ELECTIONE    ET    POSTULATIONE.  l8Q 

Tridentino  constitutus  est  omnium  piarum  voluntatum  executor  ,  et  in 
iis  Apostolicus  delegatus  ,  sess.  22  ,  c.  8  ,  de  ref.,  sed  non  potest  Ca- 
pellaniae  laicalis  visitare  bona  temporalia.  A  Mostazo  ,  de  bgat.  piis  , 
tom.  l  ,  1.  3 ,  c.  2,  n.  35.  Similis  capellania  non  subiicitur  legibus  si- 
moniae  ;  potest  conferri  in  qualibet  aetate  absque  consensu  Episcopi  , 
modo  non  adversetur  fundatoris  voluntas  ;  potest  possideri  a  foemina  ; 
non  est  obnoxia  tributis  subsidii  charitativi,  aut  synodatici,  neque  eius- 
dem  possessor  clericus  ad  divinum  officium  recitandum  tenetur.  Car- 
dinalis  Soglia,  de  iur.  priv.,  §  82  ,  et  A  Mostazo  ,  iam  cit.  loc,  n  43 
et  seqq.  —  (2)  Quod  dicimus  de  observantia  quadraginta  annorum  lo- 
cum  sibi  vindicat,  cum  de  contraria  fundatoris  voluntate  clare  non  con- 
stat ;  si  enim  de  hac  voluntate  manifeste  constaret  ,  quidam  Doctores 
requirunt  observantiam  immemorialem  ex  cap.  1,  de  praescript.  in  6  ; 
et  quidam  quamcumque  observantiam  nullius  roboris  habent  ex  Tri- 
dentino  ,  sess.  25  ,  cap.  9  ,  de  ref.  Soglia  ,  loc  cit.  —  (3)  A  Mostazo, 
loc.  cit. 


TITULUS  XVI. 

DE    ELECTIONE    ET    POSTULATIONE. 

Somxarium:  480.  Quid  sit  electio,  et  quot  modis  fiat?  —  481.  Quomodo  fiat  per  compromis- 
sum?  —  482.  Quomodo  per  scrutinium?  —  483.  Post  electionem  quid  agendum? — 484.  E- 
lectus  in  Episcopum  per  Papae  confirraationem  iurisdictionis  potestatem  consequitur.  — 
485.  Ante  confirmationem  non  potest  administrare,  nisi  sit  electus  in  concordia.  —  486.  Quid 
sit  postulatio,  et  quomodo  ab  electione  differat  ? 

480.  Cognita  Beneficiorum  natura  ,  statim  nobis  sese 
offerunt  modi  ,  quibus  Beneficia  obtinentur  ,  qui  quidem 
sunt  quatuor,  nempe:  electio  ,  postulatio,  collatio  et  institu- 
tio;  et  a  primis  duobus  exordimur. 

Electio  definiri  potest ,  vocatio  personae  idoneae  ad  eccle- 
siam,  aut  praelaturam  vacanlem  a  legitimis  electoribusfacta, 
et  a  superiore  confirmata.  Hinc  sequitur,  electionem  ex  iure 
habere  locum  in  Beneficiis  maioribus,  ut  in  Episcopatibus, 
de  quibus  egimus  supra  in  proprio  titulo. 

Canonica  electio  triplici  modo  fieri  potest,  nempe:  per 
scrutinium,  per  compromissum,  et  per  inspirationem  aut  quasi 
inspirationem.  Per  inspirationem  fit,  cum  ex  divina  reve- 
latione  quis  in  Episcopum  eligitur,  ut  contigit    in    S.  Ni- 


TQO  TITULUS    XVI. 

colao  electo  in  Episcopum  Myrae,  et  in  S.  Ambrosio  in 
Archiepiscopum  Mediolanensem.  Per  quasi  inspirationem 
vero  electio  tunc  fit,  cum,  nullo  praecedente  tractatu,  o- 
mnes  electores  ,  quasi  divino  Spiritu  afflati  ,  uno  corde 
et  ore  ad  aliquem  in  Episcopum  designandum  concur- 
runt  (l). 

(l)  Cap.  42  de  elect. 

481.  Per  Compromissum  fit  electio,  cum  qui  habent  vo- 
cem  activam  eligendi  ,  nemine  dissentiente  ,  eorum  facul- 
tatem  uni ,  aut  pluribus  idoneis  compromissariis  conce- 
dunt,  ut  ipse,  vel  ipsi  omnium  vice  Episcopum  eligant  (l). 
Compromissum  vero  potest  esse  absolutum,  vel  limitatum. 
Dicitur  absolutum  ,  si  compromissariis  data  sit  facultas 
quamcumque  idoneam  personam  eligendi;  dicitur  limitatum, 
si  compromissariis  data  sit  facultas  eligendi  aliquem  de 
determinato  Capitulo  ,  aut  Collegio  ,  aut  etiam  eligendi 
tantum  illum,  quem  maior  CapituJi  pars  probaverit ;  quo 
casu  compromissum  evidenter  de  scrutinio  participat. 

(l)  Cit.  cap.  42  et  cap.  29,  de  reg.  iur.  in  6. 

482.  Per  Scrutinium  denique  fit  electio  ,  cum  a  Capi- 
tulo  legitime  convocato  tres  ab  ipso  Capitulo  deputantur 
scrutatores  fide  digni,  qui  primum  a  se  invicem  ,  deinde 
a  singulis  Canonicis  secreto,  et  diligenter  vota  exquirant, 
eaque  in  scriptis  referant  et  publicent.  Facta  autem  pu- 
blicatione  ,  instituitur  comparatio ,  ut  dicunt  ,  numeri  ad 
numerum,  zeli  ad  zelum,  et  meriti  ad  meritum  inter  ipsos 
Electos  (l);  ac  demum  ille  efficaciter  denunciatur  in  Epi- 
scopum  electus  ,  in  quem  maior  et  sanior  pars  Capituli 
consenserit,  ita  ut  nulla  detur  ab  hac  electione  vera  ap- 
pellatio,  licet  admitti  queat  protestatio  (2).  Si  vero,  facta 
publicatione,  nemo  maioritatem  absolutam  votorum  retule- 
rit,  scrutinium  toties  est  iterandum,  quoties  aliquis  agno- 
scatur  canonice  electus,  vel  electio  in  Compromissum  est 
deducenda ,  quia  electores  non  possunt  variare  ,  publi- 
cato  scrutinio ,  et  inter  eos  hoc  casu  non  admittitur  ac- 
cessus  (3). 


DE    ELECTIONE    ET    POSTULATIONE.  1Q1 

(l)  Haec  comparatio  haberet  locum,  si  vota  essent  publica,  data  per 
scriptum,  vel  viva  voce ;  sed  cum  vota  sint  secreta,  fit  tantum  compa- 
ratio  numeri  ad  numerum.  —  (2)  Cap.  42  ,  de  elect.  —  (3)  Nomine 
accessus  hic  intelligitur  actus,  quo  qui  prius  votum  secreto  dedit  uni, 
inde  publice,  mutata  voluntate,  votum  dat  pro  alio,  vel  aliorum  votis 
accedit,  ut  eorum  electio  perficiatur.  Hic  accessus,  qui  in  aliis  electio- 
nibus,  in  quibus  duae  tertiae  requiruntur  eligentium  partes,  admittitur, 
hic  prohibetur,  quia  haec  electio  maiorem,  et  saniorem  eligentium  par- 
tem  omnino  deposcit,  ut  valida  sit.  Caeterum  in  aliis  capitularibus  e- 
lectionibus  minoris  momenti  accessus  non  reprobatur.  Reiffenstuel  ,  de 
elect.,  n.   303  et  seqq. 

483.  Electio  legitime  peracta  ,  intra  octo  dies,  si  com- 
mode  fieri  queat ,  est  significanda  electo  (l),  qui  habet 
mensem  ad  electioni  de  se  factae  consentiendum  ;  et  post 
praestitum  consensum  tres  menses  ad  confirmationem  a 
Summo  Pontifice  petendam,  aliter,  si  nullum  adsit  impe- 
dimentum,  a  iure  sibi  acquisito  cadit  (2).  Interea  proces- 
sus  informativus  conficitur  de  natalibus  ipsius  electi  ,  de 
aetate  et  doctrina,  deque  moribus  (3).  Hic  proc^ssus,  si 
omnia  legitima  adsint,  Summo  Pontifici  in  Consistorfo  re- 
fertur,  qui  actus  vocatur  praeconi^atio,  ac  denique  in  alio 
Consistorio,  consultis  Cardinalibus,  per  eumdem  Summum 
Pontifice^m  solemnis  emittitur  electi  confirmatio. 

(l)  Cap.  16,  de  elect.  in  6.  —  (2)  Cap.  6,  eod.,  et  Extrav.  Si  reli- 
giosus  eod.  int.  com.  —  (3)  Trid.  sess.  22,  c.  2,  de  ref.  Bul.  Onus  A- 
postolicae  Gregorii  XIV,  et  Bul.  Si  processus  Urbani  VIII. 

484.  Per  hanc  confirmationem  promotus  consequitur 
potestatem  valide  peragendi  omnia,  quae  ad  solam  Epi- 
scopalem  iurisdictionem  pertinent  (l);  quam  potest  exer- 
cere  postquam  Litteras  confirmationis  suae  Capitulo  Ca- 
thedralis  exhibuerit  (2).  Sed  post  confirmationem  adhuc 
debet  promotus  intra  alios  tres  menses  munus  consecra- 
tionis  suscipere  ,  alioquin  ad  fructus  perceptos  restituen- 
dos  ,  et  post  sex  menses  ad  Ecclesiam  dimittendam  da- 
mnatur  (3).  Consecratio  vero  ab  aliquo  Episcopo  ex  com- 
missione  Pontificis  cum  assistentia  duorum  aliorum  Epi- 
scoporum  tribuitur ,  et  per  eam  Ordinis  potestas ,  et  of- 
ficii  Episcopalis  plenitudo  confertur  (4). 

(l)  Cap.  15  ,  de  elect.  —  (2)  Extrav.  Iniunctae  eod.  int.  com.  — 
(3)  Trid.  sess.  23,  c.  2,  de  ref.  —  (4)  Cit.  cap.   15,  de  elect. 


192  TITULUS    XVI. 

485.  Ex  praemissis  palam  fit ,  Episcopum  solum  ele- 
ctum ,  et  nondum  confirmatum  ,  ea,  quae  ad  officium  E- 
piscopale  pertinent ,  ne  posse  quidem  attingere ,  quin  a 
iure  sibi  per  electionem  acquisito  decidat.  Sed  haec  re- 
gula  ex  nonnullorum  sententia  limitationem  patitur,  si  a- 
gatur  de  Episcopatu  in  remotis  ultra  Italiam  S.  Sedi  im- 
mediate  subiecto  ,  quando  Episcopus  a  Capitulo  suo  in 
concordia  electus  fuit.  Hoc  quidem  casu  propter  Eccle- 
siae  necessitatem ,  vel  utilitatem ,  Episcopus  post  electio- 
nem ,  et  ante  confirmationem  potest  in  temporalibus  ,  et 
spiritualibus  dispensative  administrare  (l).  Dicitur  autem 
in  concordia  electus ,  cum  omnes  capitulares  in  eum  eli- 
gendum  convenerunt ,  aut  cum  electum  a  maiori  et  sa- 
niori  parte  in  Episcopum  absque  protestatione  recipiunt. 

(l)  Cap.  44,  de  elect. 

486.  y\lter  modus  obtinendi  Beneficia  est  Postulatio , 
quae  potest  definiri,  petitio  habentium  ius  eligendi ,  Summo 
Pontifici  facta,  ut  ad  Episcopatum  eum  adrnittat,  qui  propter 
canonicum  impedimentum  eligi  nequit.  Idcirco  postulatio  ab 
electione  in  eo  vel  maxima  differt ,  quod  electio  fit  de 
digno,  postulatio  vero  de  eo,  qui  aliquo  impedimento  la- 
borat,  in  quo  tamen  potest,  et  solet  dispensari:  quo  casu 
postulatio  ,  electionis  et  confirmationis  locum  tenet.  Dif- 
fert  pariter  in  eo  ,  quod  electores  post  electionem  rite 
peractam  nequeunt  amplius  poenitere  et  variare ,  dum 
absolute  loquendo  possunt  variare  post  postulationem , 
si  nondum  sit  acceptata.  Caeterum  quae  supra  de  ele- 
ctione  exposuimus,  ut  plurimum,  in  postulatione  quoque 
vigent  (l). 

(l)  Hodie  vero  ex  consuetudine  ,  vel  Concordatis  ,  ubi  intrat  postu- 
latio,  solet  peti  indultum  elegibilitatis  a  summo  Pontifice  ,  ut  promo- 
vendus  more  ordinario  eligi  queat.  Postulatio  autem  non  intrat  in  aliis 
electionibus  capitularibus  ad  Beneficia,  vel  dignitates.  Scarfantonius  ad 
Ceccop.,  1.  1  ,  t.  3  ,  n.  30.  Neque  in  electionibus  Superiorum  Regula- 
rium,  quae  fieri  debent  per  vota  secreta.  Giraldus  ad  cap.  6.  sess.  25. 
Trid.  de  ref.;  neque  in  electionibus  Abbatissarum.  Id.  ad  cap.  42 ,  de 
elect.  In  his  enim  non  probatur  inspiratio  ,  aut  quasi  inspiratio  ,  quia 
nomina  eligentium  publicari  nequeunt ,  ne  discordiae  inter  Regulares 
suboriantur. 


193 


TITULUS  XVII. 

DE    COLLATIONE    ET    INSTITUTIONE. 

Summarium:  487.  Quid  sit  collatio  beneficiorum,  et  quae  ad  eam  perficiendam  requirantur?  — 
488.  Primus  collator  est  Papa,  qui  tribus  modis  confert.  —  489.  Episcopus  est  ordinarius 
collator  beneficiorum  suae  dioecesis.  —  490.  Capitula  cathedralia  quaedam  beneficia  confe- 
runt.  —  491.  Qui  sint  beneficiorum  incapaces  ?  —  492.  Quae  sk  forma  collationis?  — 
493.  In  quo  consistat  forma  concursus  ad  parochiales  Ecclesias  ?  —  494.  In  concursu  tres 
requiruntur  examinatores  synodales.  —  495.  Qui  dicuntur  examinatores  synodales?  — 
496.  Quae  sint  in  concursu  partes  Ordinarii?  —  497.  Quoraodo  a  decisione  in  concursu 
capta  detur  appellatio  ?  —  498.  An  forma  concursus  sit  observanda  in  parochiis  iurispatro- 
natus?  —  499.  Quandonam  parochiarum  collatio  libera  sit  a  forma  concursus  ?  —  500.  Per 
concursum  conferendae  sunt  praebendae  Poenitentiarii ,  et  Theologi  ecclesiarura  cathedra- 
lium.  —  501.  Quotuplex  sit  institutio  in  beneficiis  ?  —  502.  Quomodo  detur  institutio  cor- 
poralis  ? 

487.  Collatio  proprie  dicta  definitur  ,  canonica  concessio 
beneficii  vacantis ,  ab  habente  potestatem  libere  facta.  Hinc 
patet  ,  ab  electione,  et  postulatione  collationem  differre : 
nam  illae  fiunt  a  clericorum  Collegio  in  Beneficiis  maio- 
ribus;  haec  vero  in  Beneficiis  minoribus  ab  unico  confe- 
rente  libere  regulariter  fit ;  licet  quandoque  collatio  pro 
electione  ,  imo  et  institutione,  improprie  accipiatur.  Tria 
ad  legitimam  collationem  requiruntur ,  nempe :  potestas 
in  conferente,  capacitas  in  acceptante,  et  canonica  colla- 
tionis  forma. 

488.  Primus  omnium,  et  absolutus  Beneficiorum  colla- 
tor  est  Summus  Pontifex,  ad  cuius  intuitum  omnia  orbis 
Beneficia  sunt  manualia.  Ipse  vero  ex  iure  communi  Be- 
neficia  confert  iure  praeventionis,  concursus,  et  devolutionis . 
Iure  praeventionis  ,  cum  certae  personae  dat  mandatum 
de  providendo  ,  quo  inferiorem  collatorem  praevenit ,  ne 
alteri ,  quam  mandatum  habenti  Beneficium  vacans .  aut 
proxime  vacaturum  conferat.  Iure  concursus  ,  cum  vere 
ipse  Pontifex  aliquem  in  vacante  Beneficio  instituit ,  in 
quo  loci  Ordinarius  instituere  pariter  potuisset  (l).  At 
nunc  his  duobus  conferendi  modis  raro  ,  aut  numquam 
Summi  Pontifices  utuntur :  tum  quia    incommoda    oppido 

Intiit.  Canon.  Vol.  II.  13 


194  TITULUS    XVII. 

multa  involvunt,  tum  quia  obstant  Concordata,  tum  quia 
iisdem  videntur  fuisse  substitutae  Beneficiorum  affectio- 
nes,  et  reservationes  (2).  Iure  devolutionis  Summus  Pon- 
tifex  beneficia  confert ,  cum  intra  tempus  a  lege  defini- 
tum  non  fuerunt  per  Ordinarium  collata,  aut  fuerunt  male 
collata,  quod  constitutum  est  ,  ne  diuturna  Beneficiorum 
vacatio ,  propter  negligentiam  aut  ciilpam  Praelatorum , 
Ecclesiis  praeiudicium  afferat.  Tempus  autem  a  iure  prae- 
fixum  est  trium  mensium ,  si  de  praelaturis  Ecclesiarum 
Cathedralium  ,  aut  Collegiatarum  tum  saecularium  ,  tum 
regularium  agatur,  et  sex  mensium,  si  agatur  de  aliis  Be- 
neficiis  minoribus  (3).  Devolutio  gradatim  fit  ex  disposi- 
tione  iuris  communis  ab  inferiore  ad  superiorem  collato- 
rem  ,  ab  Episcopo  ad  Archiepiscopum  ,  et  ab  Archiepi- 
scopo  ad  Summum  Pontificem ,  ita  ut  inferior  collator  in 
Beneficiis  minoribus  tempus  sex  mensium  ad  conferendum 
habeat.  At  nunc  in  praxi  devolutio  non  fit  amplius  ab 
Episcopo  ad  Archiepiscopum,  sedsolum  ad  Summum  Pon- 
tificem,  quia  ita  fuit  a  S.  Congregatione  Episcoporum  de- 
finitum  (4).  At  ubi  hoc  tempus  utile  iam  praeterlapsum 
sitj,  et  Beneficii  collatio  ab  inferiore  collatore  adhuc  fiat, 
erit  nulla,  si  alia  prius  facta  fuerit  a  superiore;  erit  re- 
vocabilis,  si  superior,  per  sententiam  velit  eam  declarare 
irritam ;  et  erit  firma,  si  superior  acquiescat,  et  nemo  se 
opponat :  quo  casu  ita  de  misericordia  tolleratur  collatio, 
ut  provisus  maneat  in  conscientia  tutus  (5). 

(l)  Hanc  potestatem  summo  Pontifici  competere  inficiabitur  nemo  : 
nam  potestas  Ordinariis  tributa  ab  ipso  Ecclesiae  Capite  dimanat,  qua 
se  certo  non  privavit ,  dum  suis  membris  eam  concessit.  Cum  vero  in 
actu  practico  queat  contingere  casus,  quo  idem  Beneficium  duobus  con- 
feratur,  uni  scilicet  per  summum  Pontificem,  et  alteri  per  Ordinarium, 
hae  sunt  statutae  regulae:  si  Beneficium  uni  prius,  alteri  posterius  sit 
collatum  ,  prima  valida  est  collatio  ,  quia  prior  in  tempore  potior  est 
in  iure ;  si  autem  collatio  eodem  die  utrique  facta  exhibeatur,  praefer- 
tur  is,  qui  nactus  est  Beneficii  possessionem,  quia  in  dubio  melior  est 
conditio  possidentis;  et  si  nemo  sit  in  possessionem  immissus,  praefer- 
tur  is  ,  qui  Beneficium  a  summo  Pontifice  obtinuit  ob  praerogativam 
dignitatis.  —  (2)  De  his  agimus  in  sequenti  titulo.  —  (3)  Cap.  41,  de 
elect.,  et  cap.  2,  de  concess.  praebend.  Hoc  tamen  tempus  non  currit 
ignoranti  vacationem,  aut  ad  Beneficium  conferendum  impedito,  nisi  a 
die  scientiae  in  primo,  et  potentiae  in  secundo  casu.  Cap.  5  ,  eod.  — 


DE    C0LLATI0NE    ET    INSTITUTIONE.  195 

(4)  Hanc  definitionem  diei  2  maii  1601,  refert  Marchettus  in  Prax.  Vic. 
cap.,  par.t.  2,  tit.  32,  n.  6.  —  (5)  Zallinger ,  de  suppl.  negl.  praelat., 
n.  381. 

489.  Post  Summum  Pontificem,  ordinarius  Beneficiorum 
omnium  collator  est  Episcopus  quoad  suae  dioecesis  be- 
neficia,  qui  fundatam  habet  in  iure  communi  potestatem 
conferendi,  nisi  sint  affecta,  aut  reservata,  vel  alteri  pro- 
bentur  devoluta  (i).  Episcopus  hac  potestate  uti  non  pro- 
hibetur,  etiamsi  extra  suam  dioecesim  reperiatur ,  quia 
Beneflcii  collatio  est  donatio  ,  et  ad  fructus  sui  Beneficii 
pertinet,  quos  ubicumque  reperiatur,  recte  colligit,  et  do- 
nare  potest  (2). 

(l)  Can.  10  et  1 1  ,  c.  16,  q.  17.  —  (2)  Aliqui  tamen  excipiunt  ur- 
bem  Romam,  in  qua  si  reperiatur  Episcopus,  nequit  suae  dioecesis  Be- 
neficia  conferre  ,  quia  ut  Proconsules  Romanorum  ingredientes  Urbem 
deponebant  imperium,  sic  Episcopi  ingredientes  Romanam  Curiam  vi- 
dentur  deponere  aliquo  modo  auctoritatem,  quae  in  minore  coram  maiore 
dicitur  conticescere. 

490.  Praeter  Episcopum  sunt  alii  Beneficiorum  colla- 
tores.  Sic  omnia  Capitula  cathedralia,  sede  vacante,  con- 
ferunt  Beneficia  ad  collationem  Episcopi  ,  et  Capituli 
communiter  spectantia  (l);  licet  generaliter  nequeant  con- 
ferre  Beneficia  ad  Episcopum  devoluta,  et  ad  ipsum  iure 
proprio  spectantia  (2);  item  conferunt  Beneficia,  quae  e- 
recta  fuerunt  ex  bonis  mensae  ipsius  Capituli  ,  et  quae 
ex  diuturna  ,  et  immemorabili  consuetudine  a  Ca'pitulo 
collata  semper  fuerunt  (3).  Hac  in  re  illud  observandum, 
quod  existens  in  possessione,  aut  quasi  possessione  legi- 
tima  iuris  conferendi,  valide  confert,  quamvis  postea  agno- 
scatur ,  ius  conferendi  ratione  tituli ,  aut  proprietatis  ad 
alium  pertinere  ,  quia  collatio  pertinet  ad  Beneficiorum 
fructus,  quos  iuste  bonae  fidei  possessor  suos  facit  (4). 

(l)  Cap.  unic,  ne  sed.  vac.  in  6.  —  jj)  Ex  iure  communi  Benefi- 
ciorum  canonicalium,  et  etiam  inferiorum  collatio  pertinet  simul,  et  in 
solidum  ad  Episcopum  et  Capitulum  ,  quia  fundata  praesumuntur  ex 
bonis  mensae  communis;  sed  consuetudine  factum  est,  ut  pertineat  vel 
ad  solum  Episcopum,  vel  ad  Episcopum  et  Capitulum  simul,  vel  etiam 
quandoque  ad  solum  Capitulum.  Cum  communis  collatio  Episcopo  et 
Capitulo  in  uno  deficit,  consolidatur  in  alio.  Scarfantonius  ad  Ceccop., 
1.   1,  t.   2,  animad.  n.  31.  —  (3)  Horum  exempla  habemus  in  Capitulo 


196  TITULUS    XVII. 

Taurinensi ,  Novariensi,  Sarzanensi  ,  quod  quosdam  propriae  Ecclesiae 
Canonicatus  confert.  —  (4)  Cap.  6  ,  de  instit.  Ad  instar  Episcoporum 
Cardinales  in  propriis  titulis  beneficia  conferunt.  Card.  Soglia,  de  iur. 
priv.,  §   93. 

491.  Capacitas  ad  Beneficia  acceptanda  omnibus  inest 
clericis,  quibus  non  aufertur  a  lege.  Aufertur  autem  cle- 
ricis  coniugatis,  quia  cithara  cum  psalterio  male  concor- 
dat,  ut  ait  Innocentius  III  (l);  omnibus  excommunicatis  (2), 
suspensis,  atque  interdictis  ,  filiis  haereticorum  usque  ad 
secundum  gradum  in  linea  paterna,  et  ad  primum  in  ma- 
terna ,  si  parentes  in  haeresi  decesserint  (3),  carentibus 
aetate  ,  ordine  ,  doctrina  ,  moribus  a  S.  Canonibus  prae- 
scriptis  ;  omnibus  irregularibus  ad  ordinem,  quem  Bene- 
ficium  requirit ,  de  quibus  suis  in  locis  egimus  in  Libro 
primo. 

Sed  specialius  in  iure  sancitum  reperitur:  primo,  ne  E- 
piscopus  ,  aut  alius  collator ,  Beneficium  in  suis  manibus 
resignatum,  aut  dimissum ,  queat  conferre  alicui  consan- 
guineo,  affini,  aut  familiari  suo,  vel  illius,  qui  Beneficium 
dimisit,  etiamsi  extranea  sit  persona  intermedia  ,  aut  de 
Beneficio  parochiali  per  concursum  conferendo  agatur ; 
aliter  facta  collatio  adeo  est  nulla,  ut  neque  titulum  co- 
loratum  ipsi  Beneficiato  tribuat  (4).  Secundo,  ne  filius  il- 
legitimus  queat  obtinere  Beneficium  in  Ecclesia  ,  in  qua 
Beneficiatus  est  pater ,  aut  obtinere  beneficium  a  patre 
quocumque  modo  dimissum  (5);  si  vero  de  filio  legitimo 
agatur,  qui  ante  patris  ordinationem  natus  sit,  hic  nequit 
obtinere  eiusdem  patris  Beneficium  immediata  successione, 
sed  potest  obtinere ,  si  quae  sit  intermedia  persona  (6), 
immo  potest  obtinere  aliud  Beneficium  dissimile  in  eadem 
Ecclesia,  in  qua  Beneficiatus  est  pater  (7);  nepos  autem 
ad  avi  Beneficium  admittitur,  suo  vivente  patre,  quia  in 
casu  excluditur  imago  successionis  tantopere  a  S.  Ca- 
nonibus  in  Beneficiis  reprobata,  sed  non  admittitur,  patre 
defuncto,  quia  filius  in  locum  patris  ingreditur,  et  ipsum 
repraesentat  (8).  Tertio  ,  non  numquam  certae  personae 
a  Beneficiis  excluduntur  in  vim  specialium  statutorum, 
quibus  decernitur,  et  quandoque  iuramento  firmatur  Be- 
neficia  conferri  non  posse  nisi  civibus  ,  aut  nationalibus  , 


DE    COLLATIONE    ET    INSTITUTIONE.  1Q7 

aut  nobilibus;  sed  haec  statuta  fieri  non  possunt  a  pote- 
testate  saeculari  ,  et  si  fiant  ,  nulla  sunt,  et  reprobantur 
a  S.  Sede,  ut  saepius  reprobata  fuerunt  (9);  deinde  haec 
eadem  statuta  facta  a  Capitulis,  vel  ab  Episcopis,  etiamsi 
fuerint  iuramento,  et  immemorabili  consuetudine  vallata, 
ab  Apostolica  Sede  non  admittuntur,  nisi  fuerint  prius 
ab  eadem  confirmata  (10),  quia  ecclesiastico  adversantur 
iuri  communi  (ll),  quod  a  saeculari  potestate,  vel  ab  E- 
piscopo,  et  Capitulo  immutari  non  potest. 

(l)  Cap.  5  ,  de  cler.  coni.  —  (2)  Cap.  7 ,  de  cler.  excomm.  — 
(3)  Cap.  2  et  15,  de  haeret.  in  6.  —  (4)  Bul  Quanta  S.  Pii  V.  Dispo- 
sitio  tamen  huius  Bullae  non  extenditur  ad  casum  mortis  antecedentis 
Beneficiati  ,  neque  ad  Benelicia  iuris-patronatus,  neque  ex  quorumdam 
sententia  ad  consanguineos,  et  affines  ultra  tertium  gradum,  aut  ad  so- 
los  consanguineos  naturales.  Benedictus  XIV,  de  Synod.,  1.  13,  c.  24. 
Monacellus  in  suppl.  ad  t.  l ,  p.  2,  n.  372  et  385.  Ratio  prohibitionis 
est,  ut  naturalis  compescatur  affectus,  et  ut  fraudes  evitentur.  Quamo- 
brem  interdicitur  Episcopo  officia  ecclesiastica  committere  propinquis. 
Can.  6,  dist.  89.  —  (5)  Immo  illegitimus  non  potest  confessiones  audire 
in  Ecclesia,  in  qua  pater  fuit  Parochus,  neque  ab  Ecclesia,  in  qua  pater 
possidet  Beneficium,  emolumenta  quaecumque  percipere.  Dicimus  Bene- 
ficium;  nam  si  capellaniam  tantum  amovibilem  possideret,  posset  filius 
illegitimus  aliam  cappellaniam  amovibilem  etiam  possidere.  Ita  fuit 
a  S  Congregatione  Concilii  definitum  ,  teste  Benedicto  XIV,  loc.  cit, 
et  Ricther  ad  cap  15  ,  sess.  25  ,  Trid.  de  ref.  Haec  theoria  procedit 
etiamsi  illegitimi  legitimati  sint  per  rescriptum  Principis,  non  vero  si 
legitimati  essent  per  subsequens  Matrimonium.  Cap.  1  et  6,  qui  fil.  sint 
legit.  Ratio  huius  prohibitionis  eruitur  ex  sancto  motivo  ,  ne  memoria 
paternae  incontinentiae  divini  ministerii  puritatem  laedat.  Trid.  1.  c. 
—  (6)  Can.  11  et  17  ,  de  fil.  presb.,  et  Benedictus  XIV,  loc.  cit.  — 
(7)  Arg.  cap.  12  ,  de  fil.  presb.,  et  cap.  8  eod.  —  (8)  Cap.  7  ,  10  et 
12  eod.  Pater  tamen  legitimus  potest  absque  dispensatione  immediate 
obtinere  Beneficium  filii  :  nam  praeterquam  quod  in  hoc  casu  nulla 
adest  iuris  prohibitio,  non  potest  adesse  ratio  incontinentiae  paternae, 
de  qua  loquitur  Tridentinum  ,  neque  ratio  successionis  haereditariae  , 
de  qua  loquitur  Alexander  III  ,  in  cap.  15  ,  de  iurepatr.,  cum  ut  ait 
Benedictus  XIV,  1.  c,  n.  15,  iuxta  usitatum  naturae  ordinem  filius  solet 
esse  haeres  patri,  non  pater  filio,  quia  iuxta  D.  Paulum  II  ad  Cor.  12: 
Nec  debent  filii  parentibus  thesauri\are,  sed  parentes  filiis.  Similiter  fratres 
eorumque  filii  possunt  fratris,  aut  patrui  Beneficium  obtinere.  Reiffen- 
stuel  ,  de  fil.  presb.,  n.  38.  Quod  autem  de  nepote  diximus  confirma- 
tur  a  decisionibus  S.  Congregationis  Concilii  relatis  a  Benedicto  XIV, 
1.  c,  et  a  Reiffenstuel,  ibid.  n.  40.  Quando  vero  huiusmodi  prohibitio 
viget,  dispensatio  dari  nequit  ab  Episcopo,  etiamsi  agatur  de  Beneficio 
simplici ;  sed  a  S.  Sede  est  imploranda,  quam  saepe  concedit  cum  clau- 
sula:  Dummodo  paternae  incontinentiae  imitaior  non  sit ;    cui   Episcopus 


198  TITULUS    XVII. 

debet  habere  satisfactum,  si  dispensandus  per  integrum  decennium  probe 
vixerit.  S.  Congregatio  ita  definivit,  ut  refert  Ricther  ad  sess.  25,  cap. 
15,  de  ref.,  n.  8.  —  (9)  Cap.  10,  de  const.,  can.  I,  et  per  tot.  dist.  10. 
Hinc  Clemens  VI  reprobavit  legem  Philippi  Galliarum  regis,  qua  ex- 
teri  a  Beneficiis  regni  excludebantur ,  et  Martinus  V  Poloniae  regem 
Uladislaum  obiurgavit,  qui  certae  Ecclesiae  Canonicis  prohibuerat,  ne 
exterum  aliquem  socium  reciperent.  Riganti  ad  reg.  17,  Cancel.,  n.  123 
et  seqq.  —  (10)  Zallinger,  de  const.,  §  135,  n.  5.  Plura  tamen  ex  his 
statutis  fuerunt  a  S.  Sede  confirmata.  Pro  illis  vero  statutis  ,  quae  a 
Sede  Apostolica  non  fuerunt  confirmata  nil  prosunt  adiecta  iuramenta, 
quia  non  iuramenta,  sed  periuria  potius  sunt  dicenda,  quae  contra  utilita- 
tem  ecclesiasticam  attentantvr.  Cap.  27,  de  iurei.;  ideo  haec  iuramenta 
libertati  ecclesiasticae  obviantia  non  possunt  praestari.  Cap.  l,  eod.  in  6. 
—  (11)  Iure  communi  etiam  exteri  ad  Beneficia  admitti  possunt  tum 
necessitatis,  tum  maioris  utilitatis  causa.  Innocentius  enim  III,  Patriar- 
chae  Constantinopolitano,  qui  in  Ecclesiis  clericos  tantum  suae  nationis 
instituebat ,  mandavit ,  ut  viros  litteratos ,  vel  alias  idoneos ,  undecumque 
originem  duxerint,  in  praedictis  Ecclesiis,  et  maxime  in  maiori,  instituere 
non  poslponat.  Cap.  5  ,  de  instit.,  et  ib.  Doct.  quia  non  est  sequendus 
carnalitatis  affectus,  sed  iudicium  rationis.  Cap.  29,  de  praebend.  Ex- 
cipiuntur  tamen  Episcopi,  qui  tunc  solum  de  aliena  dioecesi  eligi  pos- 
sunt,  cum  nemo  dignus  in  Ecclesia  vacante  invenitur,  quia,  ut  ait  Coe- 
lestinus  Papa:  Primum  illi  (huius  Ecclesiae)  reprobandi  sunt,  ut  aliquid 
de  alienis  Ecclesiis  merito  praeferantur.  Habeat  unusquisque  fructum  suae 
militiae  in  Ecclesia  ,  in  qua  suam  per  omnia  officia  transegit  aetatem.  In 
aliena  stipendia  niinime  alter  obrepat;  nec  alii  debitam  alter  sibi  vindicare 
audeai  mercedem.  Can.  13,  dist  61;  concordat  can.  16  eod.,  cap.  4  ,  de 
postul.,  et  cap.  41,  de  elect.  Caeterum  in  omnibus  Beneficiis  regula  est 
ex  iure,  aequitate,  et  congruentia  deducta  ,  ut  praeferatur,  caeteris  pa- 
ribus ,  oriundus  non  oriundo.  dioecesanus  non  dioecesano  ,  et  indigena  fo- 
rensi.  Citatus  enim  Pontifex  Coelestinus  Galliae  Episcopos  in  sua  In- 
structione  ita  monet ,  nec  emeritis  in  suis  EccJesiis  ciericis  peregrini  et 
extranei,  et  qui  anie  ignorati  sunt,  ad  exclusionem  eorum,  qui  bene  de  suo- 
rum  civium  merentur  testimonio,  praeponantur.  Can.  12  ,  dist.  61 ,  Reg. 
17   Cancel.,  et  ib.  Riganti. 

492.  Forma  demum  collationis  olim  non  erat  determi- 
nata ,  ac  proinde  per  solam  expressam  collatoris  volun- 
tatem  Beneficia  conferebantur ,  cuius  voluntatis  indicium 
erat  traditio  annuli  ,  et  baculi ,  aut  bireti  impositio.  Sed 
postea  ad  ordinem  servandum  ,  et  ad  cavendas  fraudes 
mductum  est ,  ut  ante  Beneficii  possessionem  collatoris 
Litterae,  tum  a  S.  Sede,  tum  a  collatoribus  ordinanis  sint 
expectandae.  Papa  pluribus  modis  Litteras  beneficiales 
conficit,  nempe:  in  forma  pauperum,  quando  clericus  pau- 
per  Beneficio  donatur  (l);  in  forma  gratiosa,  quando  Be- 


DE    COLLATIONE    ET    INSTITUTIONE.  1Q9 

neficium  confert  clerico .  qui  ad  illud  obtinendum  decla- 
ratur  dignus,  atque  idoneus  (2);  in  forma  dignum,  quando 
Pontifex  Ordinario  mandat,  ut  alicui  Beneficium  conferat 
si  eum  post  diligens  examen  dignum  ,  et  idoneum  repe- 
riat  (3);  et  ex  molu  proprio,  quem  in  suo  Brevi  Pontifex 
significat  (4).  Ordinarius  vero  Litteras  beneficiales  con- 
ficit  iuxta  formam  in  sua  Curia  vigentem  (5). 

(l)  Alii  istas  litteras  appellant  in  forma  communi.  Reiffenstuel  ,  de 
praeb.  n.  169.  —  (2)  In  vim  harum  litterarum  ipse  Pontifex  Beneii- 
cium  confert  ,  et  executorem  ad  eum  tantum  linem  deputat  ,  ut  provi- 
sum  in  corporalem  Beneficii  possessionem  immittat ;  consequenter  exe- 
eutor  de  qualitatibus  clerici  nullum  potest  examen  instituere.  —  (3)  Hae 
litterae  appellantur  in  forma  dignum  ,  quia  inchoantur  his  verbis  :  Di- 
gnum  arbitramur  et  congruum,  ul ,  etc  ;  sed  a  quibusdam  etiam  appel- 
lantur  in  forma  commissoria  ,  quia  Papa  earum  executionem  committit 
Ordinario.  Card.  Soglia  ,  de  iur.  priv.,  §  95  ;  et  in  Beneficiis  curatis 
solent  adhiberi.  Sed  notandum  quod  huiusmodi  litterae  post  mortem 
summi  Pontificis  expirant,  si  res  sit  adhuc  integra,  quia  non  continent 
gratiam  factam,  sed  gratiam  per  executorem  faciendam  :  unde  pro  ea- 
rum  effectu  debet  a  novo  Pontifice  revalidatio  postulari.  Riganti  ad 
reg.  12  Cancel.,  n.  18.  —  (4)  Gratiae  per  motum  proprium  concessae 
non  subiacent  vitio  subreptionis;  ac  proinde  Beneficii  collati  hac  forma 
possessio  non  potest  impediri,  licet  provisus  aliud  Beneficium  possideat. 
Cap.  23,  de  praeb.  in  6  ;  et  nullo  modo  possunt  ipsae  litterae  suspendi 
vel  impediri.  Bul.  Ad  Romanum  Gregorii  XIII.  —  (5)  Litterae  bene- 
ficiales  Ordinariorum  non  sunt  adeo  rigorosae,  ut  litterae  Papales;  sed 
quomodolibet  Ordinarii  conferant ,  semper  legitime  conferunt.  Riganti 
ad  reg.  47.  Cancel.,  n.   19. 

493.  Praecipua  forma  collationis  attentius  perscrutanda 
est  illa  concursus  ad  Beneficia  parochialia  ,  quae  in  hoc 
consistit,  quod,  quomodolibet  facta  vacante  aliqua  Eccle- 
sia  parochiali,  et  constituto  in  ea  Vicario  ad  tempus  va- 
cationis,  cum  congrua  assignatione  fructuum ,  omnes  per 
Episcopi  edictum  moneantur  clerici  de  libero  Concursu 
die  statuta  habendo ;  quod  ,  hac  adveniente  die  ,  omnes  , 
qui  suum  noinen  cum  documentis  officiorum  ,  gestorum  , 
qualitatum,  et  meritorum  penes  Curiam  professi  fuerint, 
coram  Episcopo  ,  tribusque  examinatoribus  synodalibus  , 
aut  prosynodalibus  eorum  capacitatis  in  communi  peri- 
culo  fidem  faciant ;  et  quod.  demum.  peracto  examine,  E- 
piscopo  examinatores  denuncient  ,  quos  aetate  ,  moribus, 
doctrina,  prudentia,  aliisque  qualitatibus  idoneos  ex  con- 


200  TITULUS    XVII. 

currentibus  repererint  ad  Ecclesiam  vacantem  gubernan- 
dam,  inter  quos  Episcopus  magis  idoneum,  vel  digniorem 
possit  eligere  (l). 

(l)  Forma  Concursus  a  Tridentino  praescripta  ,  sess.  24,  c.  18,  de 
ref.,  observatur  in  Italia  ,  in  Germania,  in  Hispania,  in  Belgio,  in  A- 
merica  meridionali,  aliisque  regionibus.  Post  Tridentinum  ad  hanc  for- 
mam  specialius  determinandam  plures  prodierunt  summorum  Pontifi- 
cum  Constitutiones  quarum  summa  sic  paucis  exhibetur  :  1°  Ordinarius 
proponat  edictum  in  Ecclesia  vacante,  et  in  loco  tribunalis  ,  quo  mo- 
neantur  omnes  concurrere  volentes  ,  ut  intra  terminum  competentem  , 
qui  non  potest  esse  minor  decem  dierum  ,  nec  maior  viginti  ,  compa- 
reant  certo  loco,  certa  die  et  hora,  ad  examen  subeundum,  et  ante  diem 
examinis  quisque  in  Curia  suum  profiteatur  nomen  ,  et  afferat  Cancel- 
lario  documenta  suorum  munerum  obitorum,  qualitatum,  et  meritorum, 
quorum  epitomen  Cancellarius  efficiat  ,  eamque  examinatoribus  tradat. 
Bul.  In  conferendis  S.  Pii  V,  et  Bul.  Cum  illud  Benedicti  XIV.  2°  Prae- 
stituta  die,  omnibus  concurrentibus  simul  congregatis  in  conclavi,  unde 
exire  nequeant,  datis  necessariis  ad  scribendum  et  prohibita  communi- 
catione  cum  exteris,  etiam  foeminis  ac  inter  se,  nec  non  consultatione 
librorum,  sub  poena  suspensionis  et  exclusionis  a  Concursu,  a  Cancel- 
lario  concurrentibus  in  actu  Concursus  intimanda,  Ordinarius  proponat 
Evangelii  textum  explicandum,  et  singuli  examinatores  proprium  casum 
moralem  discutiendurn,  quam  explicationem,  et  discutionem  omnes,  eo- 
dem  tempore,  et  manu  propria  scribere,  et  subscribere  debent,  nempe 
conciur/culam  lingua  vulgari  ,  et  discussiones  sermone  latino  ,  sub  cu- 
stodia  cancellarii :  cui  in  fine  tradenda  sunt  a  singulis  conscripta  folia, 
quae  ab  eodem  sigillis  muniuntur,  ac  postea  congregatis  examinatori- 
bus  ad  examen  traduntur  ,  et  ab  iis  post  Ordinarium  subscribuntur. 
Epist.  encyclica  Reverendissime  Domine,  Clementis  XI.  3°  In  actu  exa- 
minis  coram  Ordinario  ab  exammatoribus  leguntur,  et  scrutantur  sin- 
gula  folia  ,  librantur  responsiones,  perpenduntur  concurrentium  quali- 
tates  ,  ac  postea  examinatores  per  sua  suffragia  denunciant  Ordinario 
quos  inhabiles  ,  et  indignos  singillatim  repererint,  et  quos  idoneos,  ac 
dignos  probaverint,  instituto  supra  unoquoque  scrutinio,  eiusque  effectu 
a  Cancellario  in  actis  redacto.  Cit.  Bul.  Cum  illud.  4°  demum  Episco- 
pus  inter  dignos  regulariter  eligit,  quem  digniorem  ad  Parochiam  re- 
gendam  iudicat,  eumque  in  Parochia  instituit,  modo  non  sit  Beneficium 
reservatum  ,  vel  ad  alium  collatio  non  pertineat.  Diximus  regulariter, 
quia  in  Beneficiis  curatis  non  reservatis  Episcopus  eligit  digniorem  in- 
tra  primos  sex  menses  a  vacatione,  in  reservatis  ratione  mensium  Apo- 
stolicorum  intra  primos  quatuor  menses  ;  post  hoc  tempus  vero  ,  et  in 
curatis  Beneficiis  alia  causa  reservatis  digniorem  eligere  nequit ,  sed 
aliquem  ,  quem  credit  digniorem  ,  Datario  ,  vel  summo  Pontifici  com- 
mendare  potest.  Ius  Apostolicarum  Constitutionum  ,  quod  saepe  violari 
coeperat ,  in  pristinum  revocatum  fuit  per  epistolas  Datariae  Aposto- 
licae  ad  Episcopos,  quarum  unam  commemoramus  ad  Episcopum  Nova- 
riensem  directam,  die  29  ianuarii  1856,  quae  concordat  cum  Bulla  citata 
Cum  illud  Benedicti  XIV,  §  20  et  21. 


DE    COLLATIONE    ET    INSTITUTIONE.  201 

494.  Examinatores  tres  debent  esse  ,  omnesque  syno- 
dales :  unde,  si  tres  non  sint ,  vel  tres  quidem  ,  sed  duo 
synodales  et  tertius  extraneus ,  vel  si  praeter  tres  sy- 
nodales  (l),  quartus  adhibeatur  non  synodalis,  quamvis 
iste  specialem  habeat  ab  Episcopo  deputationem  ,  adhuc 
concursus  est  illegitimus  (2),  nullaque  proinde  sic  facta 
parochiae  collatio,  quae  provisio  neque  coloratum  possi- 
dendi  titulum  tribuit.  Ouare  parochialis  iugiter  vacat,  et 
in  poenam  formae  non  observatae  manet  reservata  San- 
ctae  Sedi  (3). 

(l)  Neque  Vicarius  Generalis  potest  officium  examinatoris  adimplere. 
Benedictus  XIV,  de  Synod.,  1.  4,  c.  7,  n.  4.  —  (2)  Id  Benedictus,  de 
Synod.,  1.  4,  c.  8,  n.  2.  —  (3)  Bul.  In  conferendis  S.  Pii  V. 

495.  Examinatores  synodales  sunt,  qui  ad  hoc  offi.- 
cium  in  synodo  dioecesana  sex  saltem,  vel,  ut  solet,  multo 
plures,  modo  non  excedant  numerum  viginti  (l),  a  maiore 
congregatorum  parte  per  vota  secreta  ,  vel  publica  eli- 
guntur ,  quorum  officium  usque  ad  aliam  synodum  per- 
durat.  At  si  intermedio  tempore  tot  emori  contigerit,  ut 
sex  amplius  non  sint ,  potest  usque  ad  hunc  numerum 
alios  in  locum  defunctorum  Episcopus  cum  consensu  Ca- 
pituli  substituere,  qui  prosynodales  dicuntur.  Adveniente 
vero  tempore  novae  ineundae  synodi  (2),  licet  haec  non 
celebretur,  non  potest  amplius  Episcopus  praedicto  modo 
examinatores  substituere;  sed  omnium  officium  cessat,  si 
sex  amplius  non  sint,  et  creari  tantum  queunt  ex  facul- 
tate  a  S.  Sede  obtenta  (3).  Examinatores  debent  ad  sancta 
Dei  Evangelia  iurare,  se,  quacumque  humana  affectione 
postposita,  fideliter  munus  executuros;  nec  quidquam  oc- 
casione  huius  examinis  aut  ante  ,  aut  post  possunt  acci- 
pere ;  aliter  incurrunt  in  simoniae  vitium,  a  qua  absolvi 
non  possunt,  nisi  dimissis  Beneficiis,  quae  antea  posside- 
bant,  et  fiunt  ad  alia  in  posterum  possidenda  inhabiles  (4). 

Si  quis  quaerat,  an  in  examine  ad  Concursum  Episco- 
pus  habeat  votum  ,  respondendum  est  cum  distinctione  ; 
aut  vota  examinatorum  sunt  paria  pro  uno,  et  pro  alio; 
et  Episcopus  habet  votum  eligendi  quem  maluerit  ex  ap- 
probatis,  quod  facere  debet  in  ipso  scrutinio  coram  exa- 


202  TITULUS    XVII. 

minatoribus  (5),  aliter  inefficax  fieret  examinatorum  iu- 
dicium;  aut  sunt  imparia ,  et  nullum  habet  votum  Epi- 
scopus  (6).  Hoc  quidem  experimentum  ita  examinatorum 
iudicio  fuit  commissum,  ut  ipsi  debeant  nedum  circa  do- 
ctrinam,  sed  et  circa  aetatem,  mores,  prudentiam,  zelum, 
aliasque  concurrentium  qualitates  iudicium  ferre,  ut  plu- 
ries  fuit  a  S.  Congregatione  decisum  (7). 

(l)  Benedictus  XIV,  de  Synod.,  1.  4,  c.  7,  n.  3.  —  (2)  Tempus  hoc 
durat  ad  annum  :  nam  Tridentinum  praescripsit ,  Examinatores  singulis 
annis  in  dioecesana  Synodo  esse  proponendos.  Sess.  24,  c.  18,  de  ref.  — 
(3)  Benedictus  XIV  ,  loc.  cit.,  n.  7.  Sacra  autem  Congregatio  semper 
apponit  conditionem,  ut  electio  examinatorum  prosynodalium  fiat  cum 
consensu  Capituli  ;  sed  Capitulum  non  potest  absque  rationabili  causa 
examinatores  ab  Episcopo  propositos  reiicere  ,  etiamsi  id  facere  con- 
tenderet  ex  informata  conscientia:  quare  ubi  de  causis  ab  Episcopo  re- 
quiratur  ,  causas  exponere  tenetur.  S.  Cong.  in  Alerien.  24  nov.  1667 
et  in  alia  Montis  Alti  23  iul.  1803.  Ricther  ad  cit.  cap.  Trid.  n.  8  et 
9.  —  (4)  Trid.  loc.  cit.,  et  Benedictus  XIV,  n.  6.  —  (5)  De  Luca  ad 
cit.  cap.  Trid.  n.  11.  —  (6)  Trid.  eod.  —  (7)  Benedictus  XIV,  1.  cit., 
c.   8,  n.  3- 

496.,  Ordinarius,  qui  examini  praeest ,  potest  crimino- 
sum ,  et  diffamatum  propter  crimen  a  Concursu  repel- 
lere  (l);  sed  non  potest  aliquem  ,  qui  se  examini  inscri- 
bat ,  sine  iusta  causa  repellere ,  aut  spernere ;  secus  hic 
posset  contra  agere  ob  formam  conciliarem  non  obser- 
vatam.  Perfecto  scrutinio,  debet  eligere  unum  ex  appro- 
batis  ,  quem  digniorem  iudicaverit ,  ut  supra  iam  innui- 
mus.  Hinc  sequitur  in  foro  externo  electionem  esse  va- 
lidam  ,  si  Ordinarius  eligat  unum  ex  approbatis  ;  sed  in 
foro  conscientiae  requiri,  ut  eligat  digniorem  (2). 

(l)  Hoc  eruitur  ex  pluribus  decisionibus  S.  Congregationis  Conc. 
quas  refert  Ricther ,  loc.  cit.,  a  n.  14.  Nec  potest  admittere  parentes 
in  casu  renunciationis,  licet  contrarium  obtineat  in  casu  mortis.  Ricther, 
ibid.  n.  13.  —  (2)  Ita  docet  S.  Thomas,  ut  electio  impugnari  non  possit 
in  foro  iudiciali,  sufficit  eligere  bonum,  non  oportet  eligere  meliorem,  quia 
sic  omnis  electio  posset  habere  calumniam.  Sed  quantum  ad  conscientiam 
eligentis,  necesse  est  eligere  meliorem  ,  vel  simpliciter ,  vel  comparative  ad 
bonum  commune.  2,  2,  q.  63,  a.  2  ad  3.  Propterea  Innocentius  XI,  da- 
mnavit  opinionem  illorum,  qui  tenebant,  a  Tridentina  Synodo  illud  tan- 
tum  praescribi  ,  ne  indignis  ecclesiae  parochiales  conferantur  ,  uti  te- 
statur  Benedictus  XIV  in  cit.  Bul.   Cum  illud. 


DE    COLLAXIONE    ET    INSTITUTIONE.  203 

497-  Qui  se  putat  a  iudicio ,  sive  relatione  examinato- 
rum  ,  aut  Episcopi  laesum  potest  ad  Superiorem  appel- 
lare  (l);  sed  appellatio  datur  tantum  ad  effectum  devo- 
lutivum,  non  vero  ad  suspensivum,  ne  Ecclesia  detrimen- 
tum  patiatur  (2).  Propterea  electus  in  Parochum  in  pa- 
rochiae  possessionem  immittendus  est  ,  et  a  possessione 
amovendus  non  est,  nisi  datis  contra  ipsum  duabus  sen- 
tentiis  conformibus  quae  rem  iudicatam  faciant  (3).  Cle- 
ricus  appellans  acta  omnia  Concursus  producere  debet  , 
nec  iudex  appellationis  sententiam  pronunciare  potest , 
nisi  illis  visis  ,  et  gravamine  audito  ;  nec  recipiuntur  in 
iudicio  aliae  attestationes,  quam  illae,  quae  fuerunt  prae- 
sentatae  ante  Concursum  (4).  Iudex  autem  appellationis 
commonere  debet  Episcopum  collatorem  de  appellatione 
ad  se  facta,  et  vicissim  Episcopus  litteris  familianbus  ad- 
monere  iudicem,  quibus  fuerit  impulsus  causis  ,  ne  alium 
eligeret  (5).  Si  tamen  Episcopo  suspecta  sit  iudicis  ap- 
pellati  fides,  tunc  causas  suae  electionis  ad  S.  Congrega- 
tionem  Concilii  mittere  non  prohibetur. 

(l)  Tempus  ad  appellationem  interponendam  concessum  est  tantum 
decem  dierum  a  die  factae  collationis.  Epist.  encyclica  Clementis  XI , 
n.  6  ,  quam  in  n.  493  citavimus  ,  et  appellatio  conceditur  solummodo 
a  mala  relatione  examinatorum,  vel  ab  irrationabili  iudicio  Episcopi.  Quare 
non  amplius  licet,  ut  olim  licebat  ,  ad  novum  formaliter  examen  ap- 
pellare,  nam  experientia  compertum  est,  hanc  praxim  perniciosos  ha- 
bere  effectus.  Appellans  enim  animo  percitus  ob  repulsam  in  primo 
examine  passam,  totis  viribus  litis  decursu  studiis  incumbit,  ut  doctior 
fiat ,  dum  appellatus  ,  et  in  Parochiae  administrationem  immissus  ob 
graves  occupationes  nequit  aliis  studiis  vacare.  Ideo  maior  vel  minor 
idoneitas  desumenda  est  ex  primo  examine  ;  aliter  iniuria  fieret  legi  , 
examinatoribus  ,  et  Episcopo,  quasi  debuissent  non  de  adepta  ,  sed  de 
adipiscenda  peritia  iudicium  ferre.  Cit.  Bul.  Cum  illud  ,  n.  3  et  4.  — 
(2)  Trid.  loc.  cit.  —  (3)  Iure  antiquo  res  iudicata  non  fiebat,  nisi  post 
tres  sententias  conformes;  sed  Benedictus  XIV,  rem  iudicatam  post  bi- 
nas  sententias  in  hac  re  induxit,  quia  aequitati  convenit,  causas  appel- 
lationis  ,  quanta  fieri  potest  brevitate  terminari :  ldcirco ,  ait  Pontifex  , 
ubi  a  iudice  appellationis  lata  sit  senteniia ,  quae  praeelectioni  factae  ab 
Episcopo  omnino  sit  conformis,  nuUus  pateat  novae  appellatwni  aditus,  sed 
auctoritate  rei  iudicatae  controvcrsiae  finis  imponatur  ;  si  vero  iudex  ap- 
pellationis  aliter  quam  Ordinarius  pronunciaverit,  liceal  praeelecto  ab  Epi- 
scopcr  qui  causa  cecidit ,  ad  alium  iudicem  appellare ,  Jitmiter  interim  re- 
tenta  ParochiaHs  Ecclesiae  possessione.  7  andem  postquam  tertius  quoque 
iudex  sententiam  dixerit ,  ne  parles  ultra  modum   graventur    laboribus    et 


204  TITULUS    XVII. 

expensis ,  praesertim  quia  agitur  de  cura  animarum ,  cui  damnosum  est 
certi  pastoris  destitui  solatio,  his  legitimum  regendae  ecclesiae  ius  obtineat, 
cui  duae  conformes  assistunt  sententiae  ,  nec  ullum  novae  appellationis  re- 
medium  succumbenti  suffragetur.  Cit.  Bul.  Cum  tllud  ,  §  17.  —  (4)  Ea- 
dem  Benedictina  Bulla  mandat,  ne  attestationes,  fides  tam  iudiciales,  quam 
extraiudiciales,  et  documenla  quaecumque  studiose  conquisita,  et  post  con- 
cursum,  ut  aiunt,  expiscata,  ullomodo  recipiantur.  Ib.  §  16.  —  (5)  In  his 
litteris  inviolabilis  secreti  lex  observanda  est.  Si  vero  iudex  appellatus 
collatorem  Episcopum  dicto  modo  non  commoneat ,  Episcopus  adhuc 
potest  ipsum  iudicem  instiuere  per  litteras  de  vera  causa  electionis  a 
se  factae  sub  eadem  secreti  lege.  Benedictus  XIV,  cit.  Bul.  Cum  illud, 
§  7.  —  (6)  Ibid. 

498.  Dubitari  hoc  loco  potest,  an  in  conferendis  paro- 
chialibus  iuris-patronatus  sit  observanda  forma  Concur- 
sus?  Pro  dubii  resolutione  praemittendum  est ,  ius-patro- 
natus  esse  posse  ecclesiasticum  ,  vel  laicale.  Quo  posito , 
in  iure-patronatus  ecclesiastico  observanda  est  forma  Con- 
cursus  ,  nisi  sit  a  lege  fundationis  exclusa.  Hinc  peracto 
examine,  patronus  deligit  digniorem,  quem  Episcopus  inde 
in  Beneficio  instituit ;  quod  si  alius  quam  Episcopus  de- 
beat  instituere,  electio  di^nioris*ad  ipsum  Episcopum  spe- 
ctat,  et  electum  Patronus  praesentare  tenetur  ei,  ad  quem 
institutio  pertinet  (l).  In  iure-patronatus  autem  laicali , 
forma  Concursus  non  est  observanda;  sed  libere  a  Pa- 
trono  fit  praesentatio ,  ac  praesentatus  ,  examine  privato 
discussus,  ac  idoneus  ab  examinatoribus  repertus,  in  Be- 
neficio  est  instituendus  (2).  Ratio  vero  discriminis  est  , 
quia  Ecclesia  non  vult  gravare  Patronum  laicum,  qui  pa- 
trimonialibus  suis  bonis  Beneficium  fundavit  ;  sed  vult 
sibi  obnoxium  patronum  ecclesiasticum,  qui  Beneficio  frui- 
tur  ex  bonis  ecclesiasticis  erecto.  Attamen  si  patronus 
laicus  elabi  sibi  patiatur  tempus  utile  ad  praesentandum, 
et  ius  acquiratur  Episcopo  libere  conferendi,  forma  Con- 
cursus  in  parochiae  collatione  est  observanda  (3).  Item 
si  patronus  laicus  plures  praesentet,  inter  hos,  quantum 
fieri  potest,  observanda  est  forma  Concursus  (4).  Si  vero 
ius-patronatus  sit  mixtum,  rigorosa  forma  Concursus  non 
est  observanda ,  quia  iura  laici  in  consortio  cum  eccle- 
siastico  laedi  non  debent  (5). 

(l)  Trid.  sess.  24,  c.   18  ,  de  ref.  Ut  exemplo  res  clarior  fiat  ,  sup- 
ponamus  Ecclesiam  collegiatam  N.  habere  iuspatronatus  suae  Parochiae; 


DE    COLLATIONE    ET    INSTITUTIONE.  205 

hac  facta  vacante,  Ordinarius  more  solito  concursum  indicere  debet,  et, 
peracto  examine  ,  Canonici  inter  approbatos  unum  nominabunt  ,  quem 
ipse  Ordinarius  in  Beneficio  instituet.  Sed  si  institutio  non  pertineat 
ad  Ordinarium,  et  pertineat  ad  Capitulum  ecclesiae  cathedralis,  Ordi- 
narius  eligere  debet  digniorem  ,  eumque  canonici  ecclesiae  collegiatae 
praesentare  tenentur  Capitulo  Ecclesiae  cathedralis,  ut  ab  eo  in  Bene- 
ficio  instituatur.  —  (2)  Experimentum  idoneitatis  instituendum  est  co- 
ram  examinatoribus  synodalibus  ,  et  quidem  in  scriptis  ,  tribus  propo- 
sitis  quaestionibus,  et  conciuncula,  quod  eruitur  ex  ipsis  Tridentini  ver- 
bis  quae  ita  se  habent:  Quod  si  iurispatronalus  laicorum  fuerit ,  debeat , 
qui  a  patrono  praesentatus  erit,  ab  eisdem  deputatis,  ut  supra,  examinari, 
et  non,  nisi  idoneus  repertus,  admitti.  Ubi  verbum,  ut  supra,  satis  indicat 
necessitatem  examinatorum  synodalium,  et  examen  in  scriptis,  de  qui- 
bus  supra  Concilium  disponit.  —  (3)  Barbosa,  et  Monacellus,  part.  1, 
t.  2  ,  f.  IO.  —  (4)  Pro  utraque  quaestione  videndus  Fagnanus  in  cap. 
Cum  propter  de  iurepatr.,  n.  7  et  seqq.  Quod  hic  asserimus  verum  est, 
quando  patronorum  voces  sunt  aequales  pro  uno,  et  pro  alio;  alias  prae- 
ferendus  est  qui  plures  habet  voces.  Benedictus  XIV,  de  Synod.,  i.  4, 
c.  8,  n.  9. 

499.  Aliqui  nihilominus  sunt  casus  ,  in  quibus  forma 
Concursus  in  collatione  Ecclesiarum  parochialium  nori  est 
necessario  adhibenda  ,  inter  quos  sequentes  numeramus: 
non  adhibetur  in  Ecclesia  parochiali  adiuncta  alicui  mo- 
nasterio,  dignitati,  aut  toti  Collegio  Ecclesiae  Cathedralis, 
aut  Collegiatae  (l)  ;  neque  in  parochiali  adeo  paupere  , 
ut  examinis  operam  ferre  nequeat ;  neque  in  parochiali , 
in  qua  post  trinum  Concursus  edictum  nemo  repertus 
fuit,  qui  se  examini  subiiceret;  neque  in  parochiali  adeo 
factionibus  ,  et  dissidiis  divisa  ,  ut  ex  Concursu  graviora 
sint  mala  timenda  (2);  neque  in  parochiali,  quae  cum  alia 
Ecclesia  permutatur,  quia  Concursus  permutationem  ex^ 
cluderet,  quod  procedit  etiam  quando  permutatio  fit  cum 
Beneficio  simplici  (3);  neque  tandem  ex  quorumdam  sen- 
tentia  in  parochiali  de  novo  erecta.  Sed  ubi  excluditur 
forma  Concursus,  adhuc  generaliter  loquendo,  requiritur 
candidati  examen,  ut  de  eius  capacitate  constet,  sicuti  est 
communis  doctrina  (4). 

(l)  Ratio  est ,  quia  in  huiusmodi  Parochiis  deputantur  vicarii  curae 
parochialis,  quibus  curae  exercitium  tantum  competit,  et  non  sunt  veri 
Parochi  ,  etiamsi  a  Beneficiatis  principalibus  constituerentur  vicarii  in 
perpetuum.  Bul.  In  conferendis  S.  Pii  V,  §  4.  —  (2)  Trid.  loc.  cit.  — 
(3)  Hic  observat  Reiffenstuel,  non  esse  necessarium  examen  etiam  pri- 
vatum,  nisi  adesset  magna  inaequalitas  numeri  Parochianorum,  vel  pro- 


206  TITULUS    XVII. 

visi  nullum  prius  sustinuissent  examen  ,  vel  ageretur  de  permutatione 
Parochiae  cum  Beneficio  simplici.  De  praebend.,  n.  146.  Garcia,  de  Be- 
nef.,  p.  9,  c.  2,  n.  165.  —  (4)  Praeter  supra  recensitos  casus  ,  in  qui- 
bus  Concursus  non  observatur,  tres  reperiuntur  expositi  in  supracitata 
Bulla  In  conferendis  S.  Pii  V  :  Primus,  si  Parochia  intra  sex  menses  a 
die  notitiae  vacationis  non  habuerit  Concursum  et  non  fuerit  ab  Epi- 
scopo  canonice  collata  ;  secundus,  si  facto  Concursu,  et  electo  digniore, 
electio  in  Parochia  reservata  intra  quatuor  menses  S.  Sedi  pro  obti- 
nenda  collatione  significata  non  fuerit ;  tertius,  si  forma  Concursus  non 
fuerit  rite  observata  :  nam  in  his  casibus  Parochia  S.  Sedi  reservatur, 
et  omnimode  eiusdem  S.  Sedi  dispositioni  manet  alligata.  Praterea  non 
requiritur  Concursus  quando  Parochia  resignatur  in  manibus  Papae  in 
favorem  certae  personae,  et  quando  Beneficium  curatum  est  litigiosum, 
cuius  administrationi  Papa  consuluit.  Gonzales  ad  reg.  8,  Cancel.  glos. 
6,  n.   116. 

500.  Ad  similitudinem  Ecclesiarum  parochialium  ,  per 
Concursum  conferendae  quoque  sunt  Praebendae  Cano- 
nici  Poenitentiarii,  et  Theologi  Ecclesiarum  cathedralium, 
in  quibus  tamen  quatuor  requiruntur  examinatores  ab 
Episcopo  electi ;  at  non  est  necesse  ,  ut  ex  numero  exa- 
minatorum  synodalium  desumantur  (l). 

(l)  Bul.  Pastoralis  officiis  Benedicti  XIII  et  Benedictus  XIV,  de  Syn., 
1.  4,  c.  7.  In  reliquis  Beneficiis  conferendis,  exceptis  maioribus  de  qui- 
bus  supra  diximus  ,  nulla  est  forma  substantialis  a  iure  praescripta  ; 
sufficit  enim  declaratio  conferentis  ,  qua  velit  actu  Beneficium  vacans 
alicui  clerico  attribuere,  quae  per  curiae  instrumentum ,  sive  per  Bul- 
las  probatur.  Dicimus  actu,  etc,  quia  Beneficii  vacaturi  non  valet  pro- 
missio,  quamquam  sit  scripta.  Cap  2  et  13,  de  concess.  praeb.,  et-cap.  2 
eod.  in  6  ;  immo  qui  Beneficium  non  vacans  praesumit  conferre  ,  pri- 
vatur  facultate  illud  conferendi  ,  cum  vacaverit.  Riganti  ad  reg.  21 
cancel.  n.  22 ;  et  haec  prohibitio  extenditur  ad  patronos,  quorum  prae- 
sentatio  facta  ,  Beneficio  adhuc  pleno  ,  nulla  est:  non  tamen  propterea 
iure  praesentandi  privantur.  Zallinger,  de  concess.  praebend.,  §  24. 

501.  Institutio ,  de  qua  agere  proposuimus  in  secunda 
huius  tituli  parte,  est  triplex,  nimirum:  collativa,  auctori- 
^abilis,  et  corporalis.  Institutio  collativa  proprie  dicta  po- 
test  definiri,  canonica  ccncessio  beneficii  vacantis  facta  ab  ha- 
bente  potestatem  ,  et  ad  praesentationem  eius ,  qui  iurepdtro- 
natu  in  beneficio  fruitur.  Ex  qua  definitione  liquet  ,  insti- 
tutionem  collativam  habere  locum  in  Beneficiis  iurispa- 
tronatus  ;  et  idcirco  differre  a  Collatione,  quae  in  Bene- 
ficiis  liberis  habet  locum.  Sed  differt  quoque  ab  institu- 
tione  auctorizabili,  quae  nihil  aliud  est,  quam  approbatio 


DE    COLLATIONE    ET    INSTITUTIONE.  207 

ad  exercendam  curam  animarum;  et  ab  institutione  cor- 
porali,  quae  in  facto  immissionis  in  possessionem  Beneficii 
consistit.  Ouare  si  Beneficium  iurispatronatus  habeat  ad- 
iunctam  curam  animarum,  dandae  sunt  omnes  praedictae 
inslitutiones:  prima ,  ut  Beneficiatus  assequatur  Beneficii 
titulum;  secunda ,  ut  assequatur  iurisdictionem  parochia- 
lem:  tertia,  ut  Beneficii  possessionem  assequatur.  Si  vero 
Beneficium  parochiale  non  sit,  prima  et  ultima  sufficit. 

502.  Institutio  corporalis  ,  quae  appellatur  quoque  In- 
.vestitura,  fit  verbis,  et  re.  Verbis  dicitur  fieri ,  cum  Epi- 
scopus  Beneficiato,  mediante  traditione  alicuius  signi,  ex. 
-gr.  byrreti ,  aut  pilei ,  Beneficii  possessionem  tribuit.  Re 
deinde  dicitur  fieri,  cum  Beneficiatus  vere,  et  corporali- 
ter  in  Beneficii  possessionem  immittitur ;  quod  iuxta  con- 
suetudinem  diversis  modis  peragitur  ,  ut ,  per  ingressum 
in  Ecclesiam,  per  osculum  altaris,  per  sonitum  campanu- 
lae,  per  assignationem  sedis  in  choro  etc.  Haec  investitura 
nequit  omitti ,  neque  propria  auctoritate  capi:  nam  licet 
generaliter  loquendo  omissa  nullam  producat  poenam , 
specialiter  vero  eum  facit  intrusum,  qui  violentiam  alicui 
in  Beneficii  possessione  sibi  comparanda  intulit  (l). 

(l)  Cap.  18,  de  praebend.  in  6. 


208 


TITULUS   XVIII. 

DE   RESERVATIONE    BENEFICIORUM. 


Summarium  :  503.  Reservatio  duplex  est,  expressa  et  tacita.  —  504.  Quandonam  appositio  ma- 
nus  Papae  reddat  beneficium  affectum  ?  —  505.  Expressa  reservatio  quomodo  dividatur?  — 
506.  Quae  sit  reservatio  clausa  in  corpore  iuris  ?  —  507.  Quae  sint  reservationes  factae  in 
regula  prima  Cancellariae  ?  —  508.  Quae  in  secunda?  —  $09.  Q,uae  in  tertia  ,  quarta , 
quinta,  sexta  ,  septima  et  octava?  —  510.  Quae  in  regula  nona?  —  511.  Q.uomodo  Epi- 
scopus  fruatur  alternativa  mensium  sibi  a  Papa  concessa  ?  —  512.  Quae  sint  beneficia  non 
subiecta  reservationi  regulae  nonae  ?  —  513.  Quae  sint  reservationes  in  posterioribus  Sum- 
morum  Pontificum  Bullis  contentae  ?  —  J14.  Tria  observanda  in  praxi  reservationum. 

503.  Reservatio  est  beneficii  ecclesiastici  vacaturi,  per  Pa- 
pam  ad  se  facta  avocatio.  Hinc,  stante  reservatione,  Ordi- 
narius  nec  licite,  nec  valide  Beneficium  confert.  Dividitur 
in  expressam,  et  tacitam:  illa  ex  Pontificis  voluntate  verbis 
expressa ;  haec  vero  ex  voluntate  Pontificis  expressa  fa- 
ctis  eruitur,  cum  nimirum  Pontifex  in  dispositione  alicuius 
Beneficii  manus  apponit  (l).  Tacita  haec  reservatio  vo- 
catur  affectio,  et  Beneficium  hoc  modo  reservatum  dicitur 
affectum:  et  differt  reservatio  expressa  ab  affectione,  quod 
illa  est  perpetua,  haec  vero  pro  una  tantum  vice  obtinet, 
et  quousque  Pontificis  provisio  sit  completa,  in  quo  una- 
nimes  sunt  Doctores  (l). 

(l)  Aequum  enim  est,  ut  postquam  Pontifex  aliquod  Beneficiale  negotium 
inceperit  tractare,  saltem  ex  reverentia  summo  Hierarchae  debita,  in- 
ferior  non  audeat  attingere. 

504.  Affectio  per  appositionem  manuum  Pontificis  red- 
dit  Beneficium  affectum;  cum  fit  voluntate  illud  reser- 
vandi  (l):  ut  si  Pontifex  Beneficii  renunciationem  in  suis 
manibus  factam  acceptet  (2);  si  quemquam  Beneficio  pri- 
vet;  si  Beneficium  concedat  in  commendam  ,  aut  in  ad- 
ministrationem;  si  eidem  deputet  coadiutorem  cum  futura 
successione,  et  coadiutor  coadiuto  prius  moriatur;  si  duo 
Beneficia  ad  alicuius  vitam  coniungat,  et  in  aliis  similibus 
casibus  (3).  Ex  adverso  cum  Pontifex    in    Beneficio  ma- 


DE    RESERVATIONE    BENEFICIORUM.  209 

nus  apposuit,  non  ad  effectum  sibi  illud  reservandi ,  sed 
ad  alium  finem  ,  ut  puta  ,  ad  auferendum  per  dispensa- 
tionem  aliquod  impedimentum  ,  ad  reservandam  pensio- 
nem ,  vel  ad  instituendam  perpetuam  duorum  Beneficio- 
rum  unionem  (4),  nulla  est  affectio  ,  quia  non  materialis 
manuum  appositio  reddit  Beneficium  affectum  ,  sed  illa 
tantum,  quae  fit  animo  sibi  reservandi,  et  postea  confe- 
rendi,  cum  actio  nequeat  producere  effectum  ultra  inten- 
tionem  operantis. 

(l)  Hoc  factum  appositionis  manus  Pontificis  in  aliquo  Beneficio  est 
efficacius,  quam  appellatio  ad  ipsum :  nam  plus  est  negotium  ad  se  re- 
vocare  ,  quam  ab  alio  provocationem  accipere.  Cap.  56  ,  de  appel.  — 
(2)  Reiffenstuel  de  praeb.,  num.  419  ;  quod  extenditur  ptiam  ad  resi- 
gnationem  in  favorem  certae  personae,  Riganti  ad  reg.  1,  Cancel.  §  1, 
n.  102.  —  (3)  Cuiusmodi  est  casus  ,  si  Papa  prohibeat  electoribus ,  ne 
ad  electionem  procedant.  Cap.  45,  de  elect.  in  6.  —  (4)  Riganti  ,  loc 
cit.,  n.    103. 

505.  Reservatio  expressa,  est,  quae  ex  aliqua  Summo- 
rum  Pontificum  Constitutione,  vel  ex  iure  communi  pro- 
venit.  Sancta  quidem  Sedes  ab  antiquissimo  tempore  ius 
quaedam  sibi  reservandi  Beneficia  exercet  ,  quo  in  vim 
sui  universalis  primatus  merito  fruitur  (l).  Cum  enim 
ipsa  distribuat  officia  spiritualia  propter  quae  dantur  Be- 
neficia,  et  constituat  Episcopos  cum  potestate  conferendi 
Beneficia  ,  hoc  nativo  suo  iure  destituta  dici  non  potest, 
nisi  per  summam  perfidiam,  ut  quidam  parum  orthodoxi 
scriptores  ,  et  quidam  humanis  passionibus  seducti  Prin- 
cipes  suadere,  et  facere  praesumpserunt  (2).  Huiusmodi 
Pontificiae  reservationes  possunt  variis  modis  partiri ,  ut 
videre  est  penes  Doctores  (3);  sed  nos  pro  rei  claritate 
in  tres  tantum  classes  partimur,  nempe  :  1°  in  eam,  quae 
clausa  est  in  corpore  Iuris ;  2°  in  eas  ,  quae  in  regulis 
Cancellariae  Apostolicae  continentur ;  3°  in  eas,  quae  per 
posteras  Pontificum  Constitutiones  fuerunt  introductae. 

(l)  Devoti,  Inst.  can.,  1.  l  ,  t.  5,  §  30,  in  not.  —  (2)  Scriptores  af- 
ferunt ,  primos  Pontifices  reservationes  non  fecisse,  quae  posterioribus 
temporibus  fuerunt  introductae.  Possunt  quidem  summi  Pontifices  reser- 
vationes  non  facere;  sed  non  possunt  ob  quamcumque  praxim,  et  con- 
suetudinem  iure  faciendi  privari.  Labentibus  plane  saeculis  vigere  coe- 
perunt ;  sed  iustis  et  rationalibus  de  causis,  quas  enumerat  Riganti  ad 

Insiit.   Canon.  Vol.   II.  14 


210  TITULUS    XVIII. 

cit»  reg.  l  ,  n.  9.  Inter  principes  Apostolicis  reservationibus  primum 
obstitere  Angli,  deinde  Hispani,  et  Galli:  unde  necesse  fuit  hac  super 
re  inire  Concordata.  Sed,  factis  etiam  Concordatis,  salva  semper  man- 
sit  suprema  summi  Pontilicis  auctoritas,  quae  salva  etiam  manet  supra 
ipsum  Concilium  Tridentinum,  ut  in  eodem  sapientissimi  Patres  decla- 
rarunt.  Trid.  sess.  25,  c.  21,  de  ref.  Hinc  concordata  intelligenda  sunt 
de  iure  ordinario  :  nam  summus  Pontifex  de  potestate  sua  absoluta,  et 
urgentibus  gravibus  causis,  potest  ipsis  Concordatis  derogare.  Reiffen- 
stuel,  de  praebend.  an.  425.  —  (3)  Peculiari  mentione  digna  est  par- 
titio  in  reservationes  generales  et  speciales.  Generales  illae  appellantur, 
quibus  plura  Beneiicia  in  communi ,  ratione  personarum  ,  aut  rerum  , 
aut  locorum  reservantur;  speciales  vero  illae  sunt,  quibus  certum  Be- 
neiicium  pro  certa,  vel  incerta  persona,  ex  singulari  causa  non  perpe- 
tua  reservatur.  Ad  speciales  reservationes  referuntur  mandata  de  pro- 
videndo,  gratiae  expectativae  ad  Beneiicia,  et  ipsae  reservationes  men- 
tales,  quae  a  Tridentino  sublatae  sunt,  ut  nequeant  amplius  concedi,  et 
concessis  uti  non  liceat.  Trid  sess.  24,  c.   19,  de  ref. 

506.  Quoad  primum,  Papae  reservantur  Beneficia  va- 
cantia  apud  Sedem  Apostolicam.  Clemens  IV,  hanc  reser- 
vationem  ex  antiqua  consuetudine  in  ecclesiasticam  legem 
reduxit,  quae  in  Corpore  iuris,  scilicet  in  sexto  Decreta- 
lium  (l)  recensita  fuit  (2).  Bonifacius  vero  VIII,  eamdem 
reservationem  ita  explicavit,  ut  comprehenderet  Beneficia 
Legatorum,  et  Nuntiorum  S.  Sedis,  et  aliorum  quorum- 
cumque  Beneficiatorum  venientium  ad  Curiam  Romanam, 
vel  ab  ea  recedentium,  si  in  ipsa  Curia,  vel  in  locis  vi- 
cinis  intra  duas  dietas,  vel  quadraginta  milliaria  italica  , 
diem  supremum  obirent  (3);  sed  Gregorius  IX,  in  Con- 
cilio  Lugdunensi  hanc  reservationem  restrinxit  ad  men- 
sem  ,  ita  ut ,  transacto  mense  a  die  vacationis  ,  et  nulla 
facta  per  Papam  collatione  ,  Ordinarius  posset  ea  Bene- 
ficia  tamquam  a  reservatione  libera  conferre  (4). 

Unica  haec  est  vere  et  proprie  dicta  reservatio  clausa 
in  corpore  Iuris;  sed  communiter  Doctores  tradunt,  huic 
reservationi  apud  Sedem,  similem  esse  reservationem  Be- 
neficiorum  vacantium  in  Curia  ipsius  Pontificis,  ita  ut  di- 
cant ,  idem  esse  Beneficium  vacare  apud  Sedem ,  vel  in 
Curia.  Ad  hunc  errorem.  vitandum  latissima  inter  utrum- 
que  discrimina  notamus.  lm  Vacatio  apud  Sedem  ,  com- 
prehendit  Beneficia  illorum  ,  qui  apud  Sedem  ,  vel  intra 
duas  dietas  ab  eadem  ,  morte  naturali  occumbunt;  dum 
vacatio    in    Curia    comprehendit    Beneficia    eorum  ,    qui 


DE   RESERVATIONE    BENEFICIORUM.  2  1  1 

illa  in  Pontificis  Curia  dimittunt ,  quique  ibi  eorum  Be- 
neficiis  quasi  moriuntur.  2m  Reservatio  apud  Sedem  du- 
rat  tantum  ad  mensem;  dum  reservatio  in  Curia  est  per- 
petua  (5).  3m  Reservatio  apud  Sedem  est  clausa  in  cor- 
pore  Iuris;  dum  reservatio  in  Curia  extra  corpus  Iuris 
extat  (6).  4m  Reservatio  apud  Sedem  non  tollitur  per 
indultum  Pontificis  ,  etiam  motu  proprio  editum  ,  confe- 
rendi  Beneficia  reservata  ,  nisi  de  tali  concessione  fiat 
specifica  mentio  ;  dum  per  tale  indultum  aufertur  reser- 
vatio  in  Curia  (7).  Ergo  haec  duo  nequeunt,  salva  rerum 
veritate,  confundi. 

Tria  tamen  sunt  praecipua  argumenta ,  quibus  Docto- 
res  citatam  identitatem  ,  et  confusionem  adstruere  nitun- 
tur.  Primum,  quia  Clemens  IV,  postquam  nominavit  va- 
cationem  apud  Sedem  ,  nominat  quoque  vacationem  in 
Curia  (8).  Secundum ,  quia  explicando  mentem  Grego- 
rii  IX,  sic  ait ;  ldem  est  dicere  in  Curia,  quod  apud  Sedem 
Apostolicam  (9).  Tertium,  quia  Ioannes  XXII  dicit  vacare 
apud  Sedem  Beneficia,  quae  vacant  tantum  in  Curia,  cum 
nimirum  Beneficiatus  suo  Beneficio  in  Curia  renuntiat  , 
vel  eo  privatur  (10).  Sed  respondentes  observamus,  Cle- 
mentem  et  Glossam  loqui  secundum  explicationem  datam 
a  Bonifacio  VIII,  quae  concipitur  de  casu,  quando  Bene- 
ficiatus  mori  contingat  (ll),  et  Ioannem  XXII,  loqui  in 
eodem  textu  de  propria  vacatione  apud  Sedem,  quae  fit 
per  mortem  naturalem,  et  de  impropria,  quae  fit  per  spe- 
ciem  mortis  civilis .  quando  Beneficiis  renunciatur.  Ipse 
enim  ibi  respicit  genus  et  non  speciem,  et  vacatio  in  Cu- 
ria  tamquam  genus  lato  sensu  comprehendit  improprie 
etiam  vacationem  apud  Sedem ,  quia  mors  civilis  morti 
naturali  assimilatur,  et  quia  actus,  qui  completur  in  Cu- 
ria  completur  etiam  apud  Sedem.  Quamvis  tamen  inter 
utrumque  haec  existat  affinitas,  duo  vere,  et  semper  di- 
stincta  sunt.  et  quod  dicitur  de  uno,  de  alio  dici  nequit. 
Hinc  in  genere  et  lato  sensu  dici  potest  Beneficia  vacan- 
tia  apud  Sedem  per  obitum  naturalem  vacare  etiam  in 
Curia;  non  vero  proprio  et  stricto  sensu  dici  potest,  Be- 
neficia  in  Curia  per  actum  ibi  expletum  vacare  apud  Se- 
dem,  ita  ut  inde  huius  effectus  vacationis  sequatur  (12). 


212  TITULUS    XVIII. 

(l)  Sextus  Decretalium,  ut  alibi  vidimus  ,  Codex  est  legum  eccle- 
siasticarum:  nam  hic  codex  ,  ut  alter  praecedens  Decretalium  Grego- 
rii  IX,  probatus  a  S.  Sede  fuit,  et  authenticus  declaratus.  Aliae  vero 
Collectiones  legum  etiam  in  corpore  iuris  comprehensae  neque  pro- 
batae  ,  neque  authenticae  sunt ;  et  ideo  reservationes  ab  Extravagan- 
tibus  inductae  extra  corpus  iuris  esse  dicuntur ,  excepta  Extravagante 
Ad  Romani  de  praebend.  quae  fundamentum  habet  in  cap.  56,  de  ap- 
pell.  Gonzales  ad  reg.  8  ,  Cancel.  Glos.  52  ,  n.  7  et  9.  —  (2)  Cap. 
2  ,  de  praebend.  in  6.  —  (3)  Cap.  34 ,  eod  ,  in  6.  Curialium  quoque 
Beneficia  sub  hac  comprehenduntur  regula  ,  etiamsi  Sedes  Aposto- 
lica  vacet,  et  curiales  ab  ea  recedant  peregrinationis,  infirmitatis  ,  re- 
creationis  ,  aut  alia  quacumque  causa  ,  modo  in  loco  vicino  non  ha- 
beant  domum  propriam  ,  et  ibi  decedant.  Cap.  3  ,  de  praeb.  in  6.  I- 
dem  dicendum  si  Curia  de  loco  in  locum  transferatur  ,  ut  cum  tran- 
slata  fuit  in  Avenionem  in  Gallia  ,  et  curiales  moriantur  in  sequendo 
Curiam  ,  aut  infirmi  remaneant  in  loco  ,  a  quo  Curia  recedit.  Cit. 
cap.  3.  Aliorum  vero  Beneficiatorum  accedentium ,  vel  recedentium 
a  Curia  tunc  intelliguntur  reservata  Beneficia  ,  cum  id  faciunt  ad  ne- 
gotia  ,  vel  lites  in  eadem  Curia  tractandas.  Nam  si  alia  de  causa  ac- 
cedant  ,  non  intelliguntur  eorum  Beneficia  reservata.  Reiffenstuel  de 
praeb.  n.  448.  Similiter  in  hac  lege  non  intelliguntur  reservata  Be- 
neficia  Parochialia  ,  ne  damnum  sequatur  animarum.  Cap.  35  ,  de 
praeb.  in  6.  —  (4)  Cap.  3  de  praebend.  in  6.  Cum  tamen  aliae  adhuc 
sint  reservationes,  ut  infra  videbimus  ,  quae  possunt  hunc  casum  com- 
prehendere  ;  ideo  in  praxi  etiam  post  mensem  Episcopi  non  audent 
Beneficia  sic  vacantia  conferre  ,  sed  semper  in  dispositione  Papae  re- 
linquunt.  Riganti  ad  reg.  I,  Cancel.  §  I,  n.  370.  —  (5)  Id.  ib.  n.  374, 

—  (6)  Id.  in  rubr.  al  eamd.  regul.  §  I  ,    n.  39.  —  (7)  Id.  ib.  n.  56. 

—  (8)  Cit.  cap.  2  ,  de  praeb.  in  6.  —  (9)  Glos.  in  cit.  cap.  3  ,  de 
praeb.  in  6,  verb.  In  curia.  —  (10)  Extrav.  Ex  debito  4,  de  elect. 
int.  com.  ,  quae  fuit  tantum  temporalis.  —  (ll)  Cap.  34,  de  praeb. 
in  6.  —  (12)  Riganti  ad  reg.  1  ,  Cancel.  §  l  ,  n.  37.  Hic  insuper  no- 
tamus  ,  Curiam  Pontificis  ibi  esse  ,  ubi  ipse  cum  sua  Cancellaria  ,  et 
tribunalibus  reperitur.  Si  vero  Papa  alio  proficiscatur  ,  relicta  Romae 
Cancellaria,  Curia  Romae  erit ,  nisi  Papa  partem  Curiae  secum  trans- 
ferat ,  quo  casu  Curia  erit  semper  una  ;  sed  reservata  manebunt  Be- 
neficia  propter  actum  in  alterutra  pgirte  Curiae  peractum,  et  per  mor- 
tem  intra  duas  dietas  a  dictis  locis  secutam,  ut  declaravit  Clemens  VIII 
cum  se  Ferrariam  transtulit ,  per  Bul.  Cum  ob  nonnullas.  Reiffenstuel 
de  praeb.  n.  452.  Actus  vero  ,  qui  reservationem  in  Curia  producunt 
sunt ,  ex.  gr.  renunciatio  ,  et  permutatio  Beneficii  etiam  per  procura- 
torem  ,  Matrimonium  in  Curia  contractum  ,  et  professio  religiosa  ibi 
emissa  ,  mandatum  de  demittendo  Beneficio  ,  vel  sententia  privationis 
propter  crimen ,  aliique.  Dicimus  propter  crimen  :  nam  sententia  pri- 
vationis  ob  non  adimpletam  residentiam  ,  vel  ob  non  susceptos  ordi- 
nes,  non  privat  Episcopum  potestate  libere  conferendi  talia    Beneficia. 

507.  Post  reservationem  clausam  in  corpore  Iuris,  ex- 


DE    RESERVATIONE    BENEFICIORUM.  213 

ponendae  breviter  sunt  reservationes  in  Regulis  Cancel- 
lariae  comprehensae.  In  regula  la  reservantur  specialiter 
Beneficia  vacantia  per  depositionem  ,  vel  promotionem , 
seu  translationem  auctoritate  Apustolica  factas  (l);  Bene- 
ricia  electorum  resignata  in  manibus  Papae,  vel  per  ele- 
ctionis  cassationem  amissa  (2);  Beneficia  vacantia  per  mor- 
tem  Cardinalium  ,  et  omnium  Officialium  Curiae  Roma- 
nae  (3);  Beneficia  vacantia  per  promotionem  ad  Eccle- 
sias  Episcopales,  vel  Abbatiales  ad  formam  Bullae  Bene- 
dicti  XII  (4) ;  Beneficia  eorum  ,  qui  duo  incompatibilia 
retinere  praesumunt  (5);  et  Beneficia  contra  formam  Con- 
cilii  Tridentini  collata  ex  Bulla  Ioannis  XXII  (6). 

(l)  Extravag.  Ad  regimen  de  praeb.  int.  com.  Riganti  ad  reg.  1., 
Cancel.  §  2.  —  (2)  Id.  ib.  §  3-  —  (3)  Id.  ib.  §  4.  —  (4)  Extrav. 
cit.  Ad  regimen  et  Riganti  loc.  cit.  §  7.  Haec  vacatio  a  quibusdam 
dicitur  iieri  per  risulta.  —  (5)  Extravag.  Execrabiiis  Ioannis  XXII 
de  praeb.  int.  com.  —  (6)  Riganti  loc.  cit.  §  9.  Hoc  casu  Beneficia- 
tus  utroque  Beneficio  privatur ;  sed  ex  veriori  sententia  reservatum 
manet  tantum  secundum  ,  seu  illud  ,  quod  alteri  incompatibili  a  se 
possesso  Beneficiatus  praesumpsit  contra  sacros  Canones  adiungere.  Id. 
ib.  §   10. 

508.  In  regula  2a  reservantur  Ecclesiae  cathedrales,  et 
omnia  Beneficia,  quae  tempore  Sedis  vacantis  vacare  con- 
tigerit.  At  quid  dicendum  de  Beneficiis,  quae  sede  plena 
vacarunt ,  et  per  Episcopi  mortem  non  fuerunt  collata? 
Quid  de  Beneficiis  ,  quae  ,  vacante  Pontificis  et  Episcopi 
sede  vacarunt?  Circa  primum  duae  sunt  Doctorum  sen- 
tentiae.  Alii  cum  Gonzales  affirmant,  beneficia  sic  vacan- 
tia  non  esse  reservata,  et  ideo  posse  per  Episcopum  suc- 
cessorem  conferri ;  quia  Beneficia  huiusmodi  in  sua  va- 
catione  ,  vivente  Episcopo,  erant  libera;  ergo  etiam  ,  eo 
mortuo,  debent  esse  libera.  Alii  ex  adverso  cum  Garcia 
sustinent ,  esse  reservata ,  quia  si  Successor  nequit  con- 
ferre  Beneficia  vacantia  post  Episcopi  obitum,  non  pote- 
rit  a  fortiori  conferre  vacantia  ante  obitum ;  haec  ultima 
sententia  a  Rigantio  dicitur  in  praxi  magis  recepta,  licet 
ipse  contrariam  defendat  (l).  Circa  secundum.  dicendum 
videtur,  nullam  esse  reservationem,  cum  regulae  Cancel- 
lariae,  mortuo  Pontifice,  vim  amittant.  Hinc  expectandus 


214  TITULUS    XVIII. 

eventus:  si  primum  creetur  Pontifex,  ipse  statim  promul- 
gat  regulas  ,  Beneficiisque  vacantibus  vinculum  reserva- 
tionis  imponit  (2);  si  vero  primum  Episcopus  Beneficii 
possessionem  assequatur,  potest  ex  veriori  sententia  Be- 
neficia  sic  vacantia  conferre  (3). 

(1)  Ad  reg.  2    Cancel.    §    3.    n.  358.  —  (2)    Reg.    68  Cancel.    — 
„(3)  Riganti  ad  reg.  2   Cancel.  n.  363. 

509.  In  regula  3*  reservantur  Beneficia  resignata  in 
fraudem  reservationis,  et  ab  huiusmodi  resignantibus  di- 
missa ;  ut  si  quis  Beneficiatus  sciens  se  brevi  a  S.  Sede 
promotum  iri  ad  Beneficium  maius  cum  eo  incompatibile, 
quod  actu  possidet,  huic  ante  sui  promotionem  renunciet, 
ne  per  ipsam  promotionem  fiat  inde  reservatum  per  ri- 
salta  ,  in  sensu  citatae  regulae  primae  (l).  In  regula  4a 
reservantur  maiores  dignitates  post  Pontificalem  in  Ec- 
clesiis  cathedralibus  (2) ;  item  principales  Dignitates  in 
Ecclesiis  collegiatis  (3);  item  Beneficia  vacantia  per  obi- 
tum  familiarium  Papae,  et  Cardinalium  (4).  In  regula  5a 
reservantur  Beneficia  Collectorum,  et  Subcollectorum,  eo- 
rum  scilicet ,  qui  a  Summo  Pontifice  ad  Camerae  Apo- 
stolicae  proventus  exigendos  praeponuntur.  In  regula  6a 
Beneficia  Curialium,  qui  in  itinere  decedunt ,  dum  Curia 
transfertur.  In  regula  7a  Beneficia  Cubiculariorum ,  et 
Cursorum  Summi  Pontiflcis  (5).  In  reguia  8a  Beneficia 
S.  Ioannis  Laterani,  S.  Petri,  S.  Mariae  Maioris,  et  quae 
vacant  in  titulis  Cardinalium,  ipsis  absentibus. 

(l)  Riganti  ad  reg.  3,  Cancel.  n.  5  et  23.  Est  tamen  adnotandum, 
quod  ad  effectum  regulae  resignatio  fieri  debet  intra  tempus  vaca- 
tionis  Beneficii  a  S.  Sede  conferendi ,  et  incompatibilis ,  et  provisionis 
Apostolicae  :  nam  regula  expresse  habet :  Intra  vacationis ,  et  provi- 
sionis  tempora.  Neque  in  hoc  casu  resignans  excusari  potest  ex  eo 
quod  resignationem  bona  fide  egerit ,  vel  fuerit  incertus  de  obtinendo 
a  S.  Sede  Beneficio  secundo;  sed  tantum  excusari  potest  a  poena  pri- 
vationis  secundi  Beneficii  ,  non  vero  a  nullitate  suae  resignationis.  Ri- 
ganti  ibid.  n.  74.  —  (2)  Maior  dignitas  in  cathedralibus  Hispaniae 
solet  esse  Decanatus  ,  quod  Pirhing  tribuit  etiam  cathedralibus  Gal- 
liae  ;  in  cathedralibus  vero  Germaniae  Praepositura ,  et  in  cathedrali- 
bus  Italiae  Archidiaconatus ,  licet  in  hac  cathedrali  Genuensi  sit  Prae- 
positura.  —  (l)  Sed  haec  tantum  in  casu  ,  quo  earum  reditus  annui  et 
certi  superant  summam   10  florenorum  auri,  in  qua    non    computantur 


DE    RESERVATIONE    BENEFICIORUM.  215 

distributiones  quotidianae  ,  neque  emolumenta  provenientia  ex  legatis, 
et  piis  dispositionibus  ,  neque  alii  reditus  incerti  ;  florenus  autem  ae- 
quivalet  libellis  8  et  centesimis  76.  Licet  tamen  haec  regula  loquatur 
in  plurali  numero  reservans  digniiates  maiores  et  principales ,  prima 
tantum  dignitas  intelligitur  reservata  ,  nisi  duae  sint  in  eadem  Eccle- 
sia  dignitates  aeque  principales.  Riganti  ad  reg.  4,  g  2  .  g  l  ,  n.  47 
et  $  2  ,  n.  9.  —  (4)  Id.  ib.  §  5  et  6  ,  per  tot.  —  (5)  Etiam  cubicu- 
larii  ad  honorem  comprehunduntur  in  regula.  Id.  ad  reg.  7.  n.  20. 

510.  In  regula  Qa  reservantur  omnia  Beneficia  cum 
cura,  vel  sine  cura,  saecularia,  vel  regularia ,  quae  octo 
anni  mensibus  ,  nimirum  ianuario  et  februario,  aprili  et 
maio,  iulio  et  augusto,  octobri  et  novembri,  vacare  con- 
tigerit  (l).  Ac  proinde  alii  tantum  quatuor  menses  re- 
manent  collationi  Ordinariorum,  nimirum :  martius,  iunius, 
september  et  december.  At  Episcopis  in  suis  dioecesibus 
residentibus,  et  petentibus  a  Pontifice  dari  solet  indultum 
de  alternativa  mensium  ita  ,  ut  incipiendo  a  mense  ia- 
nuarii,  sex  ad  Pontificem,  et  sex  ad  Episcopum  alterna- 
tim  pertineant  (2).  Episcopus  tamen  hoc  indultum  a  quo- 
libet  Summo  Pontifice  debet  petere,  ac  proinde  si  novus 
cr>  etur  Pontifex  non  prodest  Episcopo  indultum  a  suo 
Antecessore  obtentum  (3). 

(l)  Non  comprehenduntur  tamen  sub  regula,  Beneficia  ,  quae  Epi- 
scopi  fundationem  non  habent  ,  neque  illa  ,  quae  non  sunt  perpetua, 
neque  Beneficia  Jurispatronatus  laicalis  ex  dotatione  ,  et  fundatione, 
licet  aliud  sit  dicendum  de  iurepatronatu  ecclesiastico  ,  et  iurepatro- 
natu  per  privilegium  acquisito ;  neque  comprehenduntur  vicariae  tem- 
porales  ;  an  vero  comprehendantur  vicariae  perpetuae  disputant  Do- 
ctores.  Riganti  ad  reg.  9,  n.  3  ,  77  ,  144  et  333.  —  (2)  Summus  ta- 
men  Pontifex  concedens  Episcopis  privilegium  alternativae  mensium, 
ut  Episcopi  possiDt  Beneficia  conferre  mensibus  februarii  ,  aprilis, 
iunii,  augusti,  octobris  et  decembris  ,  non  derogat  aliis  Beneficiorum 
reservationibus  ,  et  affectionibus  ,  ut  declarat  in  eadem  regula  nona, 
dum  ait  :  Dummodo  alias  dispositioni  Apostolicae  reservata  ,  vel  affecta 
non  fuerint.  —  (3)  Hoc  indultum  a  Papa  concessum  debet  Episco- 
pus  acceptare  ,  si  vult  eo  uti:  nam  per  hoc  fit  quidam  contractus  in- 
ter  Papam  ,  et  Episcopum.  Acceptatio  tamen  haec  regulariter  fieri 
debet  ab  Episcopo  in  sua  dioecesi  residente  per  Litteras  patentes  suo 
sigillo  munitas  ,  ut  praescribit  ipsa  regula  ,  quas  postea  tenetur  Ro- 
mam  mittere  ad  Datarium  ,  qui  eas  recognitas  mandat  transcribi  in 
registro  ad  hunc  effectum  destinato  :  quibus  adimpletis  ,  dat  Litteras 
testimoniales  ,  et  incipit  alternativa  mensium  suum  habere  effectum. 
Diximus  regulariter  ,   quia  Datarius  potest,  salvo    indulto  ,    has  solem- 


2l6  TITULUS    XVIII. 

nitates  missas  facere.  Riganti  ad  reg.  9,  part.  2  ,  §2.  Sed  notandum 
iuxta  veriorem  sententiam  ,  quod  acceptatio  facta  in  mense  Aposto- 
lico  inchoato  non  tollit  qualitatem  mensis  Apostolici  ;  ac  proinde  Be- 
neficia  pro  illo  mense  manent  Papae  reservata  ,  quia  mensis  procedit 
cum  sua  qualitate  ab  initio  contracta.  Acceptatio  vero  facta  in  mense 
Ordinarii  iam  inchoato  ,  ex  gr.  in  martio  ,  aut  septembri  ,  a  die  ac- 
ceptationis  facit  ipsum  mensem  Apostolicum  :  et  sic  inter  Papam  et 
Episcopum  claudicat  contractus  ;  et  huius  discriminis  ratio  est ,  quia 
Episcopus  voluntarie  renunciat  iuri  suo  ,  si  ad  alternativam  acceptan- 
dam  tempus  congruum  non  expectat.  Id.  ib.  §  3.  Acceptatio  incipit 
habere  effectum  a  media  nocte  ultimi  diei  mensis.  Id.  ib.  Pro  maiori 
Episcoporum  utilitate  Rigantius  eos  monet ,  ut  alternativam  acceptent 
in  mense  ianuarii  ,  et  iulii ,  et  in  fine  martii ,  aut  septembris  :  nam  si 
acceptent  in  mense  februarii  ,  tres  primi  menses  anni  ad  Papam  per- 
tinerent,  nempe  ianuarius ,  et  februarius  de  iure,  et  martius ,  quia,  ut 
diximus,  mensis,  qui  intravit  sub  apostolico,  sub  eodem  desinit,  nil  in 
contrarium  operante  acceptatione  alternativae.  Id.  ib. 

511.  Ut  Episcopus  frui  possit  indulto  alternativae  ne- 
cessaria  est  eius  residentia  vera,  et  personalis  in  sua  dioe- 
cesi  ,  nedum  de  tempore  ,  quo  Beneficium  vacat  ,  sed 
etiam  ab  initio  mensis,  alias  lntrat  Apostolicus  (l)  At  si 
hoc  casu  post  factam  collationem  ,  etiam  eodem  perdu- 
rante  mense,  a  dioecesi  abscedat,  collatio  ab  eo  facta  va- 
let  ,  quia  negotium  tempore  habili  completum  fuit.  Per 
suam  absentiam  tamen  non  amittit  Episcopus  ius  confe- 
rendi  Beneficia  vacantia  in  mensibus  lunii  et  decembris  , 
quia  hi  duo  menses  etiam  ex  iure  communi  ad  Episco- 
scopum  pertinent,  et  per  consequens  in  his  "non  cadit  con- 
ditio  residentiae  (2).  Haec  autem  conditio  tanti  est  mo- 
menti,  ut  si  Episcopus  duas  habeat  dioeceses  aeque  prin- 
cipaliter  unitas  ,  et  pro  utraque  obtineat  indultum  alter- 
nativae,  illi  non  prosit  dioecesi,  in  qua  non  residet  (3). 

v 

(l)  Ideo  non  sufficit  residentia  ficta  ,  quantumvis  sit  ex  causa  pri- 
vilegiata  et  privilegiatissima.  Propterea  alternativa  non  fruitur  Epi- 
scopus  ,  qui  a  sua  dioecesi  abest  tribus  mensibus  sibi  a  iure  conces- 
sis  ,  qui  accedit  ad  Concilium  Provinciale  ,  qui  reipublicae  negotia 
alibi  gerit,  qui  nunciaturae  Apostolicae  incumbit,  quique  limina  Apo- 
stoloruna  visitat  ;  neque  ille  ,  qui  etiam  ex  causa  honesta  ad  modi- 
cum  tempus  abest  cito  reversurus ,  quique  iniuste  detinetur  ,  ne  dioe- 
cesim  suam  ingrediatur.  Riganti  ,  loc  cit.  §  5.  —  (2)  Ob  eamdem 
rationem  si  Episcopus  erigat  novum  Beneficium  in  mensibus  sibi  as- 
signatis,  prima  collatio  ad  ipsum  spectat;  sed  si  id  faciat  in  mensibus 
Apostolicis  ,    collatio  est  S.  Sedi  reservata.  Id.  loc.  cit.    part.   1  ,  §  2, 


DE    RESERVATIONE    BENEFICIORUM.  217 

n.  424.  Episcopus  tamen  collationem  Beneficiorum  sibi  pertinentium 
legitime  facit  etiam  in  mensibus  Apostolicis.  —  (3)  Alternativa  cessat, 
si  Episcopus  ea  abutatur,  aut  Beneficium  quocunque  modo  reservatum 
conferat.  Id.  ib.  part.  2,  §  5,  n    32  et  §  6,  n.  25. 

512.  Ex  verbis  tamen  eiusdem  regulae  manifeste  erui- 
tur,  quasdam  esse  Beneflciorum  vacationes,  quae  minime 
reservantur,  cuiusmodi  sunt :  1°  vacationes  ,  quae  .  Sede 
Apostolica  vacante .  contingunt;  nam  Papa  ratione  men- 
sium  sibi  Beneflcia  reservat  ad  suae  voluntatis  beneplacitum; 
sed  certum  est  beneplacitum  morte  linire :  propterea  E- 
piscopus  potest  conferre  Beneficia ,  quae  post  mortem 
Pontificis  vacarunt ,  nulla  facta  mensium  distinctione  (l): 
2°  vacationes  ob  resignationem  ,  vel  renunciationem  in 
manibus  Episcopi  factam,  quia  reservatio,  ex  praescripto 
regulae,  procedit  tantum  quoad  Beneficia,  quae  alias  quam 
per  resignalionem  ,  vacantia  fiunt:  unde  potest  Episcopus 
quolibet  mense  Beneficiorum  dimissiones  acceptare,  et  de 
illis^sic  dimissis  per  se  disponere  ;  3°  vacationes  ,  quae 
contingunt  per  permutationem ;  nam  permutatio,  cum  du- 
plicem  resignationem  contineat.  licet  non  sit  expressa  in 
regulae  littera,  adhuc  manifeste  latet  in  sensu:  quare  E- 
piscopus  potest  quolibet  mense  permutationes  Beneficio- 
rum  probare,  et  in  Beneficiis  sic  permutatis  institutionem 
dare  (2), 

(l)  Attamen  collatio  ab  Episcopo  expedienda  est ,  dum  Sede  Apo- 
stolica  vacat:  nam  novus  electus  Pontifex  statim  in  regula  68.  Cancel- 
lariae  sibi  reservat  ea  Beneficia,  quae  vacarunt  tempore  Sedis  vacantis, 
quaeque  ab  Ordinariis  non  fuerant  legitime  collata.  —  (2)  Riganti  ac 
cit.  reg.  part.  l,  §  3,  n.  31  et  35.  Sed  in  resignatione  observanda  est 
Bulla  Quanta  Ecclesiae  S.  Pii  V,  quae  praescribit,  resignationes  admit- 
tendas  tantum  esse :  i.°  a  senibus ,  2.0  a  corpore  vitiatis,  3.0  a  censu- 
ratis  ,  4.0  ab  infirmis  ,  5.0  ab  habentibus  plura  Beneficia  ,  6.°  ab  iis, 
qui  ratione  inimicitiarum  in  loco  Beneficii  tuti  non  sunt  ,  7.°  ab  iis, 
qui  religiosam  professionem  emittere  cupiunt  ,  intra  duos  menses  ante 
professionem. 

513.  Exposita  prima,  et  secunda  classe  reservationum 
Beneficiorum,  restat,  ut  pauca  adiungamus  de  tertia,  sci- 
licet  de  reservationibus  ,  quae  per  posteriorum  Summo- 
rum  Pontificum  Constitutiones  factae  fuerunt.  Ita  Ale- 
xander  VI  reservavit  Beneficia  eorum,   qui  offendunt  li- 


218  TITULUS    XVIII. 

tigantes  in  Romana  Curia,  eorumque  iudices,  advocatos, 
procuratores,  testes,  vel  notarios  (l).  Paulus  IV  reserva- 
vit  Beneficia  eorum  ,  qui  se  ipsos  pro  aliis  in  Romana 
Curia  examini  supponunt,  vel  annuas  pensiones  offerunt 
pro  consequendis  Beneficiis,  aut  Beneficia  a  Papa  impe- 
trant  pro  aliis  ,  ut  ab  iisdem  aliquid  consequantur  ,  vel 
quando  pro  se  ipsis  impetrant  cum  intentione  illa  resi- 
gnandi  (2).  Pius  IV  reservavit  Beneficia,  quae  vacant  per 
simoniam  confidentialem  (3).  S.  Pius  V  Beneficia  ,  quae 
vacant  per  crimen  haeresis  (4).  Gregorius  XIII  Beneficia 
nulliter  collata  ab  haereticis.  et  apostatis  (5);  item  Bene- 
ficia  resignata  ,  in  quibus  resignationis  publicatio  facta 
non  fuit  (6).  Sixtus  V  reservavit  Beneficia  vacantia  pro- 
pter  omissam  delationem  habitus  clericalis  (7).  Sunt  prae- 
terea  et  aliae  reservationes  praesertim  particulares  quoad 
determinatas  Ecclesias  ,  de  quibus  videndus  est  Gon- 
zalez  (8). 

(l)  Bul.  In  eminenti.  Ventriglia,  tom.  2,  annot.  ,  n.  88.  —  (2)  Bul. 
Inter  caeteras.  Ventriglia  ibid.  n.  94.  —  (3)  Bul.  Romanum  Pontifi- 
cem  ,  quae  confirmatur  a  Bul.  Intolerabilis  S.  Pii  V  ,  qui  ^alterius  de- 
crevit  ,  reservationem  procedere  non  solum  in  Beneiiciis  ,  in  quibus 
commissa  simonia  confidentialis  ,  sed  etiam  in  aliis  ,  quae  obtinebant 
confidentiarii  simoniaci.  —  (4)  Bul.  Cum  apostolatus.  —  (5)  Bul.  ln 
ecclesiis.  —  (6)  Bul.  Hnmano  vix  iudicio.  —  (7)  Bul.  Cum  sacrosan- 
ctum,  et  Bul.  Apostolicae  Sedis  Benedicti  XIII.  —  (8)  Reg.  8  Cancel. 
Glos.  51- 

514.  Demum,  in  praxi  reservationum,  observanda  sunt 
sequentia:  primo,  Episcopus  potest,  et  debet  more  solito 
indicere  Concursum  in  vacatione  Beneficiorum  habentium 
curam  animarum  ,  et  quando  ad  eum  spectat ,  ut  supra 
diximus,  eligere  digniorem,  vel  litteris  familiaribus,  quem 
digniorem  putat,  Datario  commendare  (l);  secundo,  Epi- 
scopus  Cardinalis  potest  quibuscumque  anni  mensibus  Be- 
neficia  ad  sua  collationem  spectantia  conferre,  modo  du- 
plici  reservationi  obnoxia  non  sint  (2)  ;  tertio  ,  in  provi- 
sionibus  a  S.  Sede  factis  super  Beneficiis  exiguntur  an- 
natae,  vel  mediae  annatae  ,  scilicet  fructus,  vel  medietas 
fructuum  unius  anni.  Annata  exigitur  ia  Beneficiis  maio- 
ribus,  media  annata  in  minoribus,  quorum  annui  reditus 


DE    BENEFICIORUM    UNIONE.  2lQ 

summam  24  ducatorum  ,    vel    florenorum    superant ;    sin 
secus  nihil  exigitur  (3). 

(l)  Si  in  actis  aliqua  occulta  causa  reticita  fuerit,  quae  alicui  ad 
Benelicium  obtinendum  obstet,  in  iisdem  litteris  debet  Datario  signi- 
iicare.  Bul.  Cum  illud  Benedicti  XIV.  —  (2)  Ipse  tamen  in  mensibus 
reservatis  litteras  provisionis,  sive  Bullas  non  concedit  ,  quae  a  Can- 
cellaria  Apostolica  sunt  impetrandae  ,  debita  soluta  taxa ,  ratione  an- 
natae ,  si  nullis  detractis  oneribus  ,  eorum  reditus  summam  24  du- 
catorum  auri  non  superent.  Bul.  Cum  sicut  Benedicti  XIV.  Sed  prae- 
terea  Episcopus  Cardinalis  aliud  solet  obtinere  a  Pontifice  indultum 
magis,  aut  minus  extensum  conferendi  eodem  modo  alia  Beneficia  re- 
servata  ,  aliquibus  ,  et  maxime  vacantibus  apud  Sedem  ,  exceptis  ,  ut 
in  similibus  indultis  videre  est.  Illud  insuper  observandum  ,  quod  illi, 
qui  has  collationes  a  Cardinalibus  obtinuerunt  ,  debent  intra  quatuor 
menses  citra  montes  ,  et  ultra  intra  octo  menses  ,  litteras  Apostolicas 
provisionum  sibi  procurare,  alias  Beneficia  denuo  vacant,  et  flunt  summo 
Pontifici  reservata.  Gonzalez  loc.  cit.  n.  108.  —  (3)  Huiusmodi  an- 
natae  ex  communi  religionis  causa  fuerunt  institutae,  ut  summus  Pon- 
tifex  Ecclesiae  necessitatibus  tum  in  Urbe,  tum  in  toto  terrarum  orbe 
posset  consulere  ,  quae  decimis  papalibus  videntur  substitutae.  Bul. 
Cum  sicut  Clementis  VII.  Quoad  Galliam  videndus  est  Lequeux  Man. 
Comp.  Iur.  Can.  tom.  3,  n.   II97. 


TITULUS  XIX. 

DE     BENEFICIORUM     UNIONE. 


Sommarium  :  5 1  s«  Unio  est  realis,  vel  personalis.  —  $16.  Realis  quotnodo  dividatur ,  et 
quomodo  extinctiva  fiat?  —  517.  Quae  subiectiva  ?  —  Ji8.  Quae  dicatur  aeque  principalis? 
—  J19.  Quomodo  possit,  aut  debeat  Episcopus  Beneficiorum  Uniones  facere?  —  $20.  Quando 
possit  unire  Beneficia  reservata,  vel  affecta?  —  521.  Quae  Beneficiorum  Uniones  Episcopo 
interdicantur  ?  —   522.  Beneficia  unita  potest  Episcopus    in    pristinum    statum    reducere.  — 

523.  Quare  personalis  Beneficiorum  Unio  prohibeatur?  —  524.  Quotuplici  ratione  Beneficia 
sint  incompatibilia?  —   52$.  Quae  sint  poenae  contra  Beneficia  incompatibilia  retinentes?  — 

526.  An  consuetudo  licitam  reddere  queat  plurium  Beneficiorum  retentionem? 

515-  Unio  Reneficiorum  ,  dupliciter  contingit ,  nempe 
cum  duo  in  unum  componuniur  ,  aut  cum  duo  uni  con- 
feruntur  :  prima  dicitur  realis,  secunda  personalis.  Utraque 
odiosa  est ,  et  non  facile  probatur,  nisi  iustam  evidentis 
utilitatis,  aut  necessitatis  habcat  causam,  et  a  legitima  au- 


220  TITULUS    XIX. 

ctoritate  fiant,  quia  adversatur  regulae  iuris :  singula  sin- 
gulis  Beneficia  conferantur :  nam  si  plura  in  unum,  vel  uni 
adiiciantur  ,  Ecclesiae  servitium  minui  ,  et  ecclesiasticus 
ordo  perverti  debet. 

516.  Realis  Unio  est  triplex,  alia  extinctiva,  alia  subie- 
ctiva,  et  alia  aeque  principalis.  Extinctiva  Unio  appellatur, 
cum  duo  Beneficia  supprimuntur,  et  ex  eorum  veluti  ma- 
teria  novum  efformatur  ,  ut  si  ex  duobus  Canonicatibus 
efformetur  Dignitas ,  aut  ex  duabus  parochiis  una  pro 
duorum  populorum  necessitate  efformetur,  quae  sit  omni- 
bus  propria.  In  hac  unionis  specie,  cuius  rarus  est  usus, 
illud  peculiare  est,  quod  consuetudines,  et  privilegia  pri- 
mitiva  post  Unionem  adhuc  subsistant,  quae  meliora.  et 
favorabiliora  novo  Beneficio  sunt  (l). 

(l)  Pirhing  de  praeb.  n.  201.  Nihilomi.ius  hoc  non  videtur  obser- 
vatum  a  Pio  VII  in  Bul.  Qui  Christi  Domini,  et  in  Concordato  anni 
1802  inito  cum  Gallico  Gubernio  ,  in  quo,  veteribus  suppressis  ,  novi 
eriguntur  in  Gallia  Episcopatus  :  nam  in  eodem  revocantur  primitiva 
iura  Ecclesiis  competentia  cum  privilegiis,  et  praerogativis  cuiuscum- 
que  generis. 

517.  Subiectiva  Unio  appellatur,  cum  unum  Beneficium 
alteri  subiicitur,  ita  ut  primi  natura  mutetur,  fiatque  al- 
terius  accessorium,  ut  si  una  parochia,  ex  defectu  dotis, 
alteri  uniatur,  aut  Dignitas  Dignitati.  Hoc  casu  primum 
Beneficium  quasi  extinguitur,  ac  veluti  praedium  alterius 
principalis  consideratur,  cuius  naturam,  qualitates,  et  pri- 
vilegia  consequitur  dum  amittit  ea,  quae  sibi  erant  pro- 
pria.  Hinc  si  Beneficium  regulare  saeculari  taliter  unia- 
tur  ,  aut  Ecclesia  exempta  non  exemptae  ,  nullum  com- 
petit  amplius  post  unionem  Religionis  ,  aut  exemptionis 
privilegium.  Illud  tamen  est  in  similibus  Unionibus  ob- 
servandum,  quod  generaliter  debet  minus  dignum  Bene- 
ficium  uniri  digniori,  et  quod  specialiter  in  parochia  ita 
alteri  unita  Vicarius  est  semper  constituendus,  qui  curam 
animarum  gerat  (l). 

(l)  Cap.  30..  in  fin.  de  praebend. 

518.  Aeque  principalis  Unio  appellatur,  cum  duo  Be- 
neficia  simul  connectuntur,  ut  unicum  perpetuum  debeant 


DE    BENEFICIORUM    UNIONE  221 

habere  Rectorem,  salva  in  reliquis  absque  ulla  cnnfusio- 
nis.  aut  subiectionis  soecie  eorum  natura.  Haec  Unio  so- 
let  habere  locum  in  Beneflciis  maioribus,  cum  duo  ex.  gr. 
Episcopatus  sub  uno  constituuntur  Episcopo,  aut  P2pisco- 
patus  ,  et  monasterium  uni  adiiciuntur  Episcopo ,  qui  sit 
simul  Episcopus  et  Abbas.  Quamobrem  Beneficia  post 
huiusmodi  Unionem  adhuc  in  se  tamquam  separata  ha- 
bentur,  propriumque  titulum,  gradum,  honorem,  privile- 
gia,  consuetudines,  et  reditus  servant,  ut  Doctores  com- 
muniter  tradunt  (l). 

(l)  Hoc  evenit  nostris  temporibus  in  Episcopatu  Naulensi  ,    qui  u- 
nitus  fuit  Savonensi. 

519.  De  Unionibus,  quae  fiunt  a  Summo  Pontifice,  non 
agimus  ;  nam  cum  Beneficiorum  omnium  plenaria  dispo- 
sitio  ad  ipsum  pertineat,  potest  Summus  Pontifex  quando, 
et  quomodo  vult  ea  unire  et  dividere  (l);  Episcopus  vero 
minora  suae  dioecesis  Beneficia,  etiam  curata,  unire  po- 
test  in  perpetuum  ,  modo  Unio  non  sit  illi  specialiter  a 
iure  interdicta  (2).  Sed  ad  legitimam  unionem  faciendam 
requiritur  causae  necessitatis ,  aut  evidentis  utilitatis  co- 
gnitio ,  et  citatio  eorum  ,  quorum  interest ,  ut  Patrono- 
rum,  qui  si  laici  sint,  debent  ulterius  consentire  (3).  Re- 
ctor  tamen  Beneficii  non  est  necessario  citandus  ,  quia 
Unio  non  habet  effectum,  nisi  post  mortem  actualis  pos- 
sessoris  (4).  Neque  etiam  ,  si  agatur  de  ecclesia  paro- 
chiali  ,  necessario  citanda  est  plebs.  Aequum  tamen  est  , 
ut  tam  Beneficii  possessor,  quam  plebs  audiatur  (5).  E- 
piscopus  nedum  potest  Beneficiorum  uniones  facere  ;  ve- 
rum  ad  faciendas  quandoque  a  S.  Tridcntino  Concilio 
veluti  adhortatur  ,  ut  pro  salute  animarum  ad  uniendas 
parochias  ita  pauperes,  ut  necessaria  nequeant  providere 
Rectori  (6),  ad  unienda  Beneficia  simplicia  saecularia  sin- 
gulis  praebendis  Canonicorum  ecclesiae  Cathedralis  ,  et 
Collegiatarum  insignium,  cum  adeo  tenues  sunt,  ut,  com- 
putatis  etiam  distributionibus  quotidianis ,  non  sufficiant 
pro  sustinendo  decenti  Canonicorum  gradu  ;  quo  in  casu 
potest  etiam  supprimere,  et  ad  minorem  numerum  redu- 
cere  Canonicatus  (7).  Diximus    singulis   praebendis ;    nam 


222  TITULUS    XIX. 

mensae  Capitulari ,  aut  etiam  Massae  distributionum  si- 
miles  uniones  facere  nequit  (8);  et  ad  unienda  clericorum 
Seminario  Beneficia  simplicia  saecularia ,  quando  eidem 
per  Beneficiorum  taxam  ,  aut  alio  modo  ,  non  est  satis 
provisum  (9). 

(l)  Summus  tamen  Pontifex  eam  sibi  constituit  legem  ,  ut  commis- 
siones  unionis,  et  divisionis  semper  fiant  ad  partes,  vocatis  quoriim  in- 
terest.  Reg.  22  Cancel.  —  (2)  Cap.  8,  de  exces.  prael.  Capitulum  Ca- 
thedrale  ,  sede  vacante  ,  et  Vicarius  Capitularis  ,  ex  veriori  sententia, 
potest  Beneficia  nnire ,  ut  fusius  explicamus  in  alio  opere  ,  Theor.  et 
Prax.  Regim.  Dioec. ;  non  vero  Vicarius  Generalis  ,  et  Praelatus  infe- 
rior.  licet  sint  ordinaria  iurisdictione  praediti.  Card.  Soglia  Inst.  iur. 
priv.  §  86.  —  Cap.  30  et  33  ,  de  praeb.  Trid.  sess.  7,  c.  6  ,  de  ref. 
Causa  necessitatis  esset,  si  fructus  duorum  Beneficiorum  ita  imminuti 
forent,  ut  amplius  duobus  parochis  sustentandis  non  sufficerent.  Arg. 
Clem.  1,  §  ad  haec  de  stat.  monac;  si  numerus  parochianorum  ita  sit 
imminutus  ,  ut  amplius  in  aliqua  parochia  decem  mancipia  non  repe- 
riantur.  Can.  3.  c.  10,  q.  3,  si  ecclesia  per  hostes  devastata  sit.  Cap.  2, 
de  rel.  dom.;  si  populus  bello,  aut  peste  imminutus  sit.  Can.  48  et  49, 
c.  16  ,  q.  l  ;  et  si  status  Ecclesiae  deformatus  ita  sit  ,  ut.in  ea  disci- 
plina  non  amplius  observetur.  Arg.  Cap.  7  ,  ne  cler.  vel.  mon.  Causa 
vero  evidentis  utilitatis  esset  ,  si  clerici  idonei  non  reperirentur  ,  qui 
vellent  Beneficio  deservire,  Pirhing  de  praeb.  n.  209.  —  (4)  Clem.  2 
de  reb.  eccl.  non  ali^n.  —  (5)  Riganti  ad  reg.  32,  n  39.  —  (6)  Sess. 
21,  c.  5,  de  ref.  et  Riganti  ad  reg.  13,  n.  137-  —  (7)  Sess.  24,  c.  15, 
de  ref.  —  (8)  Cit.  Clem.   2.  —  (9)  Trid.  sess.  23,  c.   18,  de  ref. 

520.  Ex  regula  generali  ,  Episcopus  nequit  unire  Be- 
neficia  reservata,  vel  affecta  Beneficiis  liberae  collationis: 
nam  hoc  modo  posset  reservationis  ,  et  affectionis  vim 
eludere.  Sed  haec  regula  limitatur  ex  praescripto  Tri- 
dentini  in  tribus  casibus  iam  citatis ,  in  Unione  scilicet 
favore  parochiae  vere  pauperis  (l),  favore  singularum 
Praebendarum  nimis  tenuium  in  Ecclesiis  cathedralibus 
et  Collegiatis  insignibus  (2),  et  favore  Seminarii,  quando 
aliter  ex  defectu  redituum  deberet  perire  (3).  In  his  ca- 
sibus  Episcopus  potest  Beneficia  quomodocumque  reser- 
vata,  vel  affecta,  etiam  in  perpetuum,  et  ante  eorum  va- 
cationem  unire  ,  absque  tamen  divini  cultus  ,  et  actualis 
possessoris  praeiudicio,  ut  ex  citatis  Tridentini  locis  ma- 
nifeste  eruitur  (4). 

(l)  In  his  Unionibus  ex  veriore  sententia    debet    intervenire    Capi- 
tuli  consensus,  vel  saltem  supervenire,  cuius  defectum    S.    Congregatio 


DE    BENEFICIORUM    UNIONE.  223 

Concilii  supplet.  —  (2)  Hoc  modo  uniri  possunt  dictis  ecclesiis  ali- 
qnot ,  et  non  multa  ,  beneficia  simplicia  ,  et  non  duplicia  ,  neque  paro- 
chialia.  Riganti  ad  cit.  reg.  13,  n.  145.  —  (3)  Quoad  uniones  Semi- 
nario  iam  erecto  faciendas,  plura  observanda  sunt.  l.°  Non  potest  pro- 
cedi  ad  unionem  Beneficiorum  Seminario  ,  nisi  prius  pro  eodem  de- 
tracta  fuerit  portio,  vel  taxa  ex  omnibus  Beneficiis,  iuxta  praescriptum 
Tridentini  in  cit.  cap.  18  ,  sess.  23.  Riganti  loc.  cit.  n.  54,  2.0  Non 
possunt  Seminario  uniri  nisi  Beneficia  simplicia,  praestimonia  et  prae- 
stimoniales  pensiones  in  parvo  numero :  nam  Tridentinum  exprimit  be- 
neficia  aliquot  simplicia.  3°  Non  possunt  Seminario  uniri  ea  Beneficia, 
quae  obtinent  familiares  Papae  ,  Cardinalium  ,  et  Officiales  S.  Sedis. 
Riganti  loc.  cit.  n.  108.  4.  Tales  Uniones  pro  validitate  postulant  con- 
silium  quatuor  Seminarii  Deputatorum.  Benedictus  XIV  de  Synod.  1.  9, 
c.  7,  n.  2.  5.0  Pro  Italia,  insulisque  adiacentibus  quantitas  taxae  con- 
sistit  in  summa  scutorum  trium  pro  quolibet  centenario  proventuum 
Beneficii.  quae  si  necessitas  urgeat  augeri  potest  tantum  ad  quinque 
pro  centenario.  Bul.  Creditae  nobis  Benedicti  XIII,  et  Riganti  loc.  cit. 
n.  126  6.°  Si  hae  conditiones  non  observentur  ,  Uniones  in  Beneficiis 
S.  Sedi  reservatis  ,  vel  affectis  ,  ab  Episcopo  factae  Seminario ,  nullae 
sunt  ,  et  irritae.  Id.  ib.  —  (4)  Haec  quoad  Italiam  ,  insulasque  adia- 
centes ,  applicari  debent  etiam  Praebendis  canonici  Poenitentiarii  et 
Theologi.  Nam  Benedictus  XIII  in  Bul.  Pastoralis  indulsit ,  ut  duae 
citatae  Prebendae  erigi  per  Episcopum^  possent  in  Beneficiis  quomo- 
documque  affectis  et  reservatis  ,  et  si  reditum  non  habeant  scutorum 
sexaginta,  possent  usque  ad  hanc  summam  conficiendam  iisdem  Prae- 
bendi  uniri  alia  Beneficia  etiam  reservata  ,  vel  affecta.  Riganti  loc. 
cit.  n.    163. 

521.  Nihilominus  haec  Beneficia  uniendi  potestas ,  in- 
terdum  Episcopo  ab  ipsa  lege  interdicitur ;  et  sic  nequit 
unire  parochiam  monasterio,  aut  dignitati,  aut  Capitulo  , 
aut  Collegio ,  aut  alteri  simili  Joco  ,  quia  prima  conside- 
ratio  debet  esse  de  bono  spirituali  animarum,  quod  ma- 
gis  in  parochia ,  quam  in  dictis  locis  continetur  (l).  Ne- 
quit  unire  Beneficia  libera  Beneficiis  iurispatronatus  ,  ne 
hbertas  servituti  subiiciatur  (2).  Nequit  unire  Beneficia 
unius  dioecesis  cum  Beneficiis  alterius  dioecesis  (3).  Ne- 
quit  Beneficia  unire  mensae  suae,  aut  mensae  Capitulari, 
ad  suspicionem  propulsandam  lucri  quaerendi  pro  se,  et 
pro  suis  (4).  Nequit  denique  unire  Beneficia  ad  alicuius 
vitam.  quia  similis  Unio  utilitatem  personae  potius  quam 
bonum  Ecclesiae  videretur  respicere  (5). 

(l)  Trid.  sess.  24,  c.  13,  de  ref.  —  (2)  Id.  sess.  25,  c.  9,  de  ref. 
—  (3)  Id.  sess.  14,  c.  9  ,  de  ref.  —  (4)  Cit.  Clem.  2  ,  de  reb.  Eccl. 
non  alien.  —  (5)  Pirhing  de  praeb.  n.   105. 


224  TITULUS   XIX. 

522.  Beneficia  semel  unita,  possunt  iterum  disiungi,  et 
in  pristinum  statum  restitui  ,  cessante  causa  ,  ob  quam 
fuerunt  unita,  et  adhibitis  iisdem  solemnitatibus.  Disiun- 
ctio  fieri  potest  ab  Episcopo  in  Beneficiis,  quae  a  se,  vel 
ab  antecessoribus  suis  unita  fuerunt,  immo  etiam,  ex  Do- 
ctorum  sententia  ,  in  Beneficiis  unitis  a  Papa,  quia  Pon- 
tifex  non  praesumitur  per  Unionem  a  se  factam  voluisse 
auferre  Ep  scopo  potestatem  ,  ex  iusta  causa,  rem  resti- 
tuendi  in  pnstinum,  maxime  cum  hoc  cedat  in  maiorem 
Ecclesiae  utUitatem.  Facta  demum  Unionis  revocatione  , 
Beneficia  primam  eorum  naturam,  et  iura  assumunt,  nisi 
aliter  in  actu  revocationis  decernatur  ,  sed  salvum  ma- 
nct  actuaiis  possessoris  ius,  cui  praeiudicium  afferri  non 
debet  (l). 

(l)  Card.  Soglia  Inst.  iur.  priv.  §  86. 

523.  Personalis  Beneficiorum  Unio  tunc  accidit ,  cum 
clericus  ex  vero  titulo  plura  simul  retinet  Beneficia,  quin 
realiter  eadem  sint  unita.  Sacri  Canones  magnopere  hunc 
damnant  abusum  ,  qui  novum  polygamiae  spiritualis ,  et 
sordidissimum  avaritiae  specimen  exibet,  quique  ipsi  ra- 
tioni  evidenter  repugnat.  Beneficium  profecto  datur  pro- 
pter  officium  ;  hinc  ut  quis  est  plurium  officiorum  inca- 
pax,  lta  et  plurium  Beneficiorum.  Insuper  Beneficium  da- 
tur  pro  sustentatione,  quam  ubi  quis  obtinet  ex  uno,  ex 
alio  Beneficio  quaerere  amplius  nequit.  At  imminutis  Be- 
neficiorum  fructibus  necesse  fuit  quandoque  ad  clericum 
alendum  simultaneam  plurium  Beneficiorum  retentionem 
permittere,  modo  ipsa  Beneficia  inter  se  compatibilia  es- 
sent.  ' 

524.  Incompatibilia  dicuntur  Beneficia  ob  triplicem  ra- 
tionem,  nimirum  ratione  residentiae,  ad  quam  Beneficia- 
tus  tenetur,  ratione  uniformitatis  et  consistentiae  sub  eo- 
dem  tecto,  et  ratione  sufficientiae  unius  ad  suppeditanda 
pro  clerici  sustentatione  necessaria.  Ob  primam  rationem 
incompatibilia  sunt  duo  Beneficia  residentialia  (l),  ut 
sunt  duo  Episcopatus ,  duae  Abbatiae  ,  duo  Canonicatus 
diversarum  ecclesiarum  ,  duae  parochiae,  et  duo  quaeli- 
bet  Beneficia  etiam  simplicia  in  diversis  ecclesiis  existen- 


DE    BENEFICIORUM    UNIONE.  225 

tia,  quae  vel  fundationis  lege,  vel  statuto,  vel  consuetu- 
dine  personalem  residentiam  requirunt ,  quia  nemo  po- 
test  in  duabus  ecclesiis  residere  (2).  Ob  secundam  ra- 
tionem  incompatibilia  sunt  duo  Beneficia  uniformia  ,  vel 
similia  sub  eodem  tecto  ,  sive  in  eadem  Ecclesia  consi- 
stentia  (3).  Et  plane  uniformia  Beneficia  appellantur,  quae 
habent  eumdem  finem,  idemque  officium  eodem  tempore 
peragendum.  ut  sunt  in  eadem  ecclesia  duo  Canonicatus, 
duo  personatus  ,  duaeque  Capellaniae.  Attamcn  si  istae 
etiam  sub  eodem  tecto  existentes  diversum  habeant  onus, 
si  una  ex.  gr.  importet  onus  bis  celebrandi  in  uno  altari 
infra  hebdomadam,  et  altera  bis  similiter  in  alio,  non  sunt 
hac  de  causa  incompatibiles  (4).  Ob  tertiam  rationem  sunt 
incompatibilia  illa  Beneficia ;  quorum  unum  sufficit  ad 
honestam  clerici  sustentationem:  equidem  non  dantur  Be- 
neficia  ad  fovendam  ambitionem ,  sive  avaritiam,  sed  ad 
vitam  sine  temporalium  cura  traducendam  (5).  Hinc 
quando  unum  ad  vitam  non  sufficit,  potest  Episcopus  se- 
cundum  eidem  clerico  conferre  ;  sed  tertium  numquam  , 
etiamsi  duo  iam  collata  ,  necessaria  pro  honesta  susten- 
tatione  non  praebeant:  nam  similis  collatio  Umonem  ad 
vitam  continet ,  quae  ,  ut  supra  diximus  ,  Episcopo  in- 
terdicitur;  et  aliunde  specialis  potestas  Episcopo  a  Tri- 
dentino  concessa,  ultra  secundum  Beneficium  non  exten- 
ditur  (6). 

(l)  Hinc  non  sunt  incompatibilia  ex  hoc  capite  duo  Beneficia,  quo- 
rum  unum  habet  residentiam  ,  qua  alterum  caret.  Riganti  ad  reg.  1, 
§  8,  n.  9.  —  (2)  Trid.  Sess.  24.  c.  17,  de  ref.  —  (3)  Ratio  est,  quia 
Ecclesia  privatur  opera  unius  ministri,  et  quia  Beneficiorum  pluralitas 
in  eadem  Ecclesia  invidiam  generat  inter  fratres.  —  (4)  Reiffenstuel, 
de  praeb.  n.  235.  Nihilominus  duae  huiusmodi  capellaniae  obtineri  ne- 
queunt  sine  Episcopi  dispensatione  ,  quia  incongruum  videtur  ,  quem- 
piam  duobus  frui  Beneficiis  in  eadem  Ecclesia.  Haec  autem  Episcopi 
dispensatio  debet  esse  expressa,  nam  tacita  non  sufficit;  debet  concedi 
ex  iusta  causa  necessitatis  ,  vel  evidentis  utilitatis ,  vel  maximae  pre- 
rogativae  meritorum  ;  debet  insuper  primum  Beneficium  esse  insuffi- 
ciens  ad  honestam  clerici  sustentationem  :  nam  si  esset  sufficiens  non 
posset  amplius  conferri  secundum  Beneficium.  Riganti,  loc.  cit.  n.  106. 
—  (5)  Non  est  in  iure  determinatus  reditus  ad  honestam  clerici  su- 
stentationem  necessarius;  ideoque  determinandus  est  ab  aequo,  et  pru- 
denti  Episcopi  arbitrio,  iuxta  morem  regionis,  qualitatem  locorum,  et 
temporum,  ac  conditionem  personarum.   Taxa  a  S}modo,  vel  a  consue- 

lnstit.   Canon.  Vol.  II.  if 


226  TITULUS    XIX. 

tudine  pro  patrimonio  clericorum  constituta  in  hac  re  non  habetur  pro 
regula.  Cum  tamen  quaeritur  ,  an  Benelicium  sustentationem  honestam 
tribuat,  ab  eo  deducenda  sunt  onera  Missarum  ,  manutentionis  altaris, 
procurationis  ,  taxae  Seminarii,  synodatici  ,  et  alia  huiusmodi,  nec,  ex 
veriori  sententia  ,  possunt  in  calculum  adduci  reditus  patrimoniales 
Beneliciati.  Id.  ib.  n.  91.  —  (6)  Trid.  sess.  24,  c.  17,  de  ref.  Riganti 
id.  §  8  ,  n.  69  et  seqq.  Non  desunt  tamen  qui  autumant  ,  posse  Epi- 
scopum  in  hoc  casu  tertium,  et  quartum  uni  Benelicium  conferre,  quia 
qui  servit  altari  de  altare  vivere  debet.  Sed  horum  sententia  est  reii- 
cienda,  quia  obstat  dispositio  Gregorii  X  in  cap,  3,  §  fin.  de  offic.  in 
ord.  in  6  ,  et  Tridentini  loc.  cit.  quae  confirmantur  a  decisionibus 
S.  Congregationis  Concilii  Tridentini  ,  uti  communiter  Doctores  tra- 
dunt.  Solus  idcirco  Papa  ,  super  hac  incompatibilitate  trium  aut  plu- 
rium  Beneficiorum,  potest  dispensare  in  sensu  cap.  17,  c.  1,  q.  7-  Ri- 
ganti  loc.  cit.  n.  32  et  4O;  item,  super  incompatibilitate  ratione  resi- 
dentiae.  Cap.  28  ,  de  praeb.  Sed  in  praxi  numquam  dispensare  solet, 
ut  quis  retineat  duos  canonicatus  in  diversis  ecclesiis,  duas  ecclesias 
parochiales  ,  vel  canonicatum  cum  parochia  :  sed  cum  hoc  modo  di- 
spensat,  residentiam  in  parochia  iniungit,  ut  sancivit  S.  Pius  in  Bulla 
relata  a  Riganti  loc.  cit.  n.  44.  Iusta  ratione  summus  Pontifex  super 
Beneficiorum  incompatibilitate  dispensat  iis  in  regionibus  ,  in  quibus 
haereses  dominantur  ,  et  boni  ministri  deficiunt,  quia  ibi  probati  mi- 
nistri  requiruntur,  ubi  ministri  diaboli  turbas  ad  omnem  errorem  ex- 
citant.  (Id.  ib.  n.  53).  Similiter,  et  a  fortiori  solus  Papa  dispensat  su- 
per  incompatibilitate  Beneficiorum  ratione  consistentiae  sub  eodem 
tecto,  et  conformitatis,  Id.  ib.  n.   126. 

525.  Ex  pluribus  Constitutionibus  poenalibus  ,  contra 
Beneficia  incompatibilia  retinentes  ,  diversis  temporibus  , 
ab  Ecclesia  promulgatis  (l),  haec  generalis  erui  potest 
conclusio,  nimirum  ;  qui  recipit  secundum  Beneficium  cum 
primo  quomodocumque  incompatibile ,  post  adeptam  se- 
cundi  actualem,  plenam,  et  pacificam  possessionem,  utro- 
que  privatur  ipso  iure ;  ac  primum  regulariter  per  Epi- 
scopum  conferendum  est ,  dum  secundum  manet  S.  Sedi 
reservatum  ,  quia  in  secundi  tantum  assecutione  Benefi- 
ciatus  in  culpa  fuit,  crimenque  patravit  (2).  Cum  tamen 
Episcopus  primum  Beneficium  cuipiam  contulerit,  hic  in 
Beneficii  possessionem  immitti  nequit ,  nisi  citato  et  au- 
dito  antiquo  possessore,  qui  posset  aliquid  praeiudiciale 
afferre,  uti  foret  Pontificis  dispensatio,  aut  nullitas  tituli, 
cui  pro  secundo  Beneficio  innititur,  quia  nemo  inauditus, 
et  sine  causae  cognitione,  sua  possessione,  vel  quasi,  spo- 
liari   potest  (3).  Pacifica  vero  possessio  secundi  Beneficii 


DE   BENEFICIORUM    UNIONE.  227 

ex  parte  temerarii  detentoris  tunc  apprehensa  dicitur,  cum 
ipse  ex  legitimo  titulo  in  eamdem  per  habentem  potesta- 
tem  immissus  fuit  ,  in  eaque  per  duorum  mensium  spa- 
tium  sine  molestia,  et  controversia  iuris,  vel  facti,  in  iu- 
dicio,  vel  extra,  tutus  mansit.  Tempus  duorum  mensium 
ideo  conceditur,  ut  Beneficiatus  queat  experiri,  an  sit  sibi 
in  posterum  secundi  Beneficii  stabilis  et  firma  futura  pos- 
sessio  (4). 

(l)  Riganti  loc.  cit.  n.  130.  —  (2)  Trid.  sess.  7,  c.  4  ,  de  ref.  et 
sess  24,  c.  17.  Verba  conclusionis  sunt  accurate  observanda  :  dixi  • 
mus  post  adeptam  secundi  Benelicii  possessionem  ;  nam  ante  adeptam 
possessionem  ,  etiamsi  quis  fuerit  de  Beneficio  provisus,  poena  priva- 
tionis  non  incurrit ,  quia  ,  ut  ait  Fagnanus,  incompatibilitas  non  con- 
sideratur  in  acquirendo  ,  sed  in  retinendo  ;  diximus  achialem ,  ad  pos- 
sessionem  corporalem  indicandam;  diximus  plenam  ,  quia  haec  posses- 
sio  debet  esse  coniuncta  cum  perceptione  fructuum  ,  vel  saltem  maio- 
ris  eorum  partis,  cap.  26,  de  praeb.  in  6  ,  et  ib.  Glos.  verbo  Vacare; 
diximus  denique  pacificam  ,  quatenus  a  molestiis  de  iure  ,  et  de  facto 
libera  esse  debet ,  aliter  Beneficium  dici  non  posset  omnino  adeptum. 
Reiffenstuel  de  praeb.  n.  230.  —  (2)  Cap.  28  ,  de  praeb.  in  6.  — 
(4)  Hoc  de  iure  communi  observandum  foret  etiam  in  promotionibus 
Episcoporum;  sed  ex  stylo  Curiae  non  servatur,  quia  Papa  in  promo- 
tione  Episcopi  in  Consistorio  facta,  solet  decernere  ,  Beneficium  pro- 
moti,  ab  ipsa  die  promotionis  vacare. 

526.  Ita  se  res  habet  de  rigore  iuris ;  interim  quando- 
que  aliter  obtinet  ex  dispensatione,  aut  privilegio  a  Sum- 
mo  Pontifice  concesso;  at  quod  fit  per  privilegium,  fieri 
similiter  nequit  per  consuetudinem  etiam  immemorialem. 
Hinc  non  possumus  in  genere  eorum  Doctorum  opinio- 
nem  probare,  qui  ex  consuetudine  licitam  admittunt  plu- 
rium  Beneficiorum  incompatibilium  retentionem  ,  etiamsi 
simplicia  sint;  neque  possumus  admittere  ,  quod  ait  De- 
voti ,  nunc  scilicet  ex  consuetudine  ubique  recepta  nemi- 
nem  in  foro  controversiam  pati,  quod  duo  possideat  Be- 
neficia  incompatibilia ;  etiamsi  unum  satis  praebeat  ad 
vitam  traducendam,  modo  utrumque  residentiam  non  re- 
quirat  (l).  Nam  similis  consuetudo  ,  paucis  exceptis  ca- 
sibus ,  vera  est  corruptela  ,  et  intolerabilis  abusus  ,  quo 
nemo  potest  suam  tutari  conscientiam,  licet  casu,  aut  ob 
depravatos  mores,  nullam  in  foro  patiatur  controversiam: 
siquidem  sacris  Canonibus,  et  rationi  repugnat,  fructibus 


228  TITULUS    XX. 

non  necessariis  secundi  Beneficii   clerit :um  frui,  quibus  al- 
ter  indiget  et   indigne  privatur  (2). 

(l)  Instit.    eccles.    de  praeb.  §  17.   —    (2)  Reiffenstuel   de   praebend. 
n.   274,   et  Riganti  loc.  cit.  n,   28,   72   et   126. 


TITULUS  XX. 

DE    BENEFICIORUM    DIVISIONE    ET    DISMEMBRATIONE. 

Summarium:    527.  Quando  fiat  Divisio,    et  quando  Disraembratio  ?  —   528.  Divisio  generaliter 
damnatur,  sed  ex  rationabili  causa  fieri  potest.  —   529.  Idem  de  Dismembratione  dicendum. 

—  530.  Quid  sit  Pensio '?  —  531.  Quomodo  imponatur,  et  quibus  Beneficiis  imponi  ne- 
queat?  —  532.  An  sit  Beneficium  ecclesiasticum ?  —  533.  Quae  sint  iustae  Pensionum  cau- 
sae  ?  —  534.  Quis  possit  Pensiones  constituere?  —  535.  Ad  Pensionis  impositionem  requi- 
ritur  consensus  Beneficiati.  —  536.  Pensio  constituta  nec  cedi,  nec  alienari  potest.  —  537. 
Quot  modis  Pensio  extinguatur  ?  —  538.  Quid  sit  Vicaria  et  quomodo  dividatur  ?  —  539. 
Quis  possit  Vicariam  constituere?  —  540.  Quid  sit  Coadiutoria,  et  quomodo  a  Vicaria  differat? 

—  541.  Quis  possit  Coadiutoriam  dare  ?  —  542.  Quae  sint  iura,  et  onera  Coadiutoris?  — 
543.  Commenda  quid  significet,  et  quo  iure  regatur  ? 

527.  Cum  regula  Iuris  Canonici  sit,  Beneficia  esse  sine 
diminutione  conferenda  ,  ut  Gregorius  IX  significavit  in 
rubrica  tituli  duodecimi  libri  tertii  Decretaliuim  sequitur, 
ea  nec  dividi,  nec  dismembrari  posse,  sed  integra  in  statu, 
in  quo  reperiuntur,  esse  conferenda.  Divisio  fit,  ut  patet 
per  se  ,  cum  unum  Beneficium  in  duo,  vel  plura  scindi- 
tur,  ut  si  ex  reditibus  unius  Canonicatus,  duo  constituan- 
tur,  vel  ex  territorio  unius,  parochiae  duae  efformentur. 
Dismembratio  vero  fit,  cum  aliqua  pars  redituum  ex  Be- 
neficio,  vel  territorii  pars,  ex  parochia  subtrahatur,  et  al- 
teri  clerico ,  vel  parochiae  assignetur.  Ex  quibus  mani- 
feste  liquet,  Divisionem  et  Dismembrationem  habere  lo- 
cum  potius  in  Praebenda  ,  quam  in  ipso  Beneficio  ,  cum 
hoc  salvum  maneat  cum  suo  Rectore  ,  iuribus  ,  et  privi- 
legiis ,  dum  tantum  partem  fructuum ,  vel  territorii  a- 
mittit  (l). 

(l)  Praebendae  nomine  illa  intelligitur  fructuum  sive  redituum  com- 
plexio  ,  quam  ratione  divini  officii  in  aliqua  ecclesia  peragendi  Bene- 
ficiatus  percipit. 


DE    BENEFIC.    DIVIS.    ET    DISMEMBRAT.  22Q 

528.  Licet  vero ,  ex  regula  generali  ,  Beneficia  dividi 
nequeant,  quia  omne  Beneficium  tum  maius,  tum  minus, 
ex  sua  natura  unum  corpus  efficit ,  et  unum  tantum  re- 
quirit  sacerdotem,  ne  in  uno  corpore  plura  sint  capita  (l); 
nihilominus  ex  rationabili  causa  tum  Papa  potest  Epi- 
scopatus  ,  et  Beneficia  maiora  dividere  ,  tum  Episcopus 
Beneficia  minora,  et  parochias  (2).  Ratio  est,  quia  quan- 
doque  tales  occurrunt  circumstantiae ,  ut  bono  Ecclesiae 
et  animarum  valde  expediat  ,  ex  uno  pingui  Beneficio , 
vel  ex  una  ampla  parochia,  duo  Beneficia,  vel  duas  pa- 
rochias  efformare,  quae  proprium  habeant  corpus,  et  sa- 
cerdotem  (3).  His  in  casibus  regula  generalis  debet  limi- 
tationem  pati.  Rationabilis  autem  causa  ea  dicitur,  quae 
necessitatem,  aut  evidentem  utilitatem  affert  (4). 

(l)  Cap.  8  de  praeb.  —  (2)  Cap.  26,  eod.  et  Glos.  in  cit.  cap.  8, 
verbo  Divisionem  ,  et  Trid.  sess.  21  ,  c.  4,  de  ref.  —  (3)  Revera  A- 
lexander  III  ,  qui  prohibuit  Beneficiorum  Divisionem  ,  in  cit.  cap.  8, 
de  praeb.  Divisionem  parochiae  probavit  in  cap.  3  de  eccl.  aedif.  — 
(4)  Card.  Soglia  Inst.  iur.  priv.  §  87. 

529.  Idem  iudicium  ferendum  est  de  Dismembratione , 
quae  licet  in  se  prohibita  sit  ,  ex  iustis  tamen  causis,  et 
legitima  auctoritate ,  licita  fieri  potest  (l).  Hic  non  lo- 
quimur  de  ea  Dismembratione,  quae  ipso  iure  fit,  ut  est 
onera  Beneficio  annexa  solvere  ,  annatas  ,  synodaticum  , 
subsidium  charitativum,  taxam  pro  Seminario,  aliaque  si- 
milia  subministrare;  sed  tantum  de  Dismembratione,  quae 
ex  facto  hominis  contingit,  ut  sunt  pensiones,  vicariae,  coa- 
diutoriae,  et  commendae. 

(l)  Ad  legitimam  efficiendam  Dismembrationem  ,  illae  requiruntur 
solemnitates,  quae  necessariae  sunt  in  unione,  et  in  rerum  ecclesiasti- 
carum  alienatione. 

530.  Pensio  ecclesiastica  est  certa  pars  fructuum  ex  alieno 
beneficio  decerpta,  et  alteri  personae  ex  legitima  causa,  et  au- 
ctoritate  assignata.  Ab  antiquis  temporibus  Pensionum  usus 
invectus  est  ,  ut  hoc  medio  clericis  pauperibus  alimenta 
darentur,  qui  Ecclesiae  deservire  non  poterant :  unde  in 
titulum  eleemosynae  videntur  primitus  institutae ;  sed  la- 
bentibus  in  deteriora  temporibus,  usus  invaluit ,  ut  Pen- 


230  TITULUS    XX. 

siones  pro  clericis  divitibus  ,  et  etiam  pro  laicis  ,  saepe 
cum  nimio  Beneficiatorum  ,  ecclesiarumque  praeiudicio , 
constituerentur ,  cui  malo  Summi  Pontifices  et  Concilia 
optimis  sanctionibus  oecurrerunt  (l). 

(1)  Selvaggio  Inst.  Can.  1.  2,  t.  22. 

531.  Haec  Pensio  ,  vel  imponitur  personae  clerici  Be- 
neficiati  ,  et  ad  eam  praestandam  eius  successor  non  te- 
netur  (l);  vel  ipsi  Beneficio  imponitur,  et  ad  eam  prae- 
standam  tenetur  nedum  successor ,  sed  etiam  ,  pro  tem- 
pore  vacationis  Beneficii,  Oeconomus  (2).  Insuper,  Pen- 
sio  vel  statuitur  ad  tempus,  ex.  gr.  ad  vitam  Pensionarii, 
quo  casu  est  realis,  et  personalis  mixta;  realis,  quatenus 
debet  praestari  a  successore  in  Beneficio  ipsi  Pensionario 
viventi ,  et  personalis,  quatenus  extinguitur  cum  Pensio- 
narii  persona;  vel  statuitur  in  perpetuum,  et  tunc  induit 
naturam  servitutis,  qua  onus  in  uno  Beneficio  constituitur 
favore  alterius,  ut  in  censu  (3).  In  certa  parte,  vel  quan- 
titate  Pensio  constituenda  est,  ex  gr.  in  centum,  in  quin- 
quaginta,  non  vero  in  quota,  ex.  gr.  in  dimidia,  in  tertia 
parte  fructuum,  quia  si  hoc  fieret,  ipsum  Beneficium  scin- 
deretur  ,  et  idea  Pensionis  evanesceret  (4).  Nil  tamen 
prohibet,  quominus  haec  certa  quantitas,  in  determinata 
tritici,  vini,  oleive  mensura,  vel  in  pecuniae  summa  sta- 
tuatur,  modo  adeo  modica  sit,  ut  per  Beneficiatum  absque 
sustentationis,  debitae  hospitalitatis,  pauperum,  Ecclesiae- 
que  suae  detrimento,  facile  queat  sustineri.  Propterea  per 
Tridentinum  statutum  fuit  ,  ne  possent  Pensiones  imponi 
Ecclesiis  cathedralibus  ,  quae  ex  fructibus  certis  salvos 
non  haberent  mille  ducatos  ,  et  parochialibus  ,  quae  non 
haberent  salvos  saltem  centum  (5).  Ex  Curiae  Romanae 
praxi  Pensiones  nullo  in  casu  queunt  tertiam  aut  ad  sum- 
mum  dimidiam  fructuum  partem  excedere  ,  non  compu- 
tatis  distributionibus  quotidianis  ,  quae  nomine  fructuum 
in  hoc  casu  non  veniunt;  aliter  Pensiones  forent  immo- 
deratae  (6). 

(2)  Huius  Pensionis  exemplum  habemus  in  cap.  21  de  praeb.  — 
(2)  Pirhing.  ut  eccl.  benef.  sine  diminut.  conf.  n.  20.  Illud  notamus, 
quod  Pensio  constituta  a  Papa  ,    censetur  realis  et  imposita  Beneficio, 


DE    BENEFIC.    DIVIS.    ET    DISMEMBRAT.  231 

nisi  aliud  exprimat  :  dum  Pensio  constituta  ab  Episcopo  ,  personalis, 
vel  imposita  personae  praesumitur.  —  (3)  Reiffenstuel  eod,  n.  8.  Cen- 
sus  enim  ,  ut  hic  sumitur  ,  est  annua  Pensio  ,  quae  ex  reditibus  ,  seu 
proventibus  Ecclesiae,  vel  Benelicii,  legitima  aucloritate,  et  iusta  causa 
alteri  solvitur.  Si  census  in  fundatione  Beneficii  ,  aut  in  consecratione 
Ecclesiae  impositus  sit,  dicitur  antiquus  ;  si  vero  postea  sit  impositus, 
dicitur  novus  ,  qui  difficilius  constituitur ;  nam  in  iure  est  expresse 
prohibitus  ,  nedum  in  se  ,  sed  etiam  in  augmento  census  antiqui. 
Cap.  7  ,  de  censib.  —  (4)  Resignatio  Beneficii  cum  reservatione  fru- 
ctum  est  in  iure  prohibita  ;  et  a  S.  Sede  in  Italia  ,  et  in  Gallia  num- 
quam  admittitur ,  nisi  favore  Cardinalium.  Riganti  ad  reg.  45  Can- 
cell.  §  2,  n.  20.  —  (5)  Sess.  24,  c.  13  de  ref.  Immo  Innocentius  III, 
in  Bul.  Volendo,  et  Benedictus  XIII,  i  n  Bul.  Quanta,  prohibet  omnino, 
ne  parochiis  Pensiones  etiam  causa  resignationis  imponi  queant ;  quod 
eo  fine  editum  est  ,  ut  parochi  possent  commodius  suarum  ovium  ne- 
cessitatibus  consulere.  —  (6)  Fagnanus  in  cap.  Nisi  essent  de  praeb. 
n.  27. 

532.  Ex  dictis  Pensio  ex  alieno  Beneficio  decerpitur ; 
ideoque  ipsa  verum  Beneficium  non  est  ,  nisi  in  titulum 
Beneficii  ecclesiastici  alicui  conferatur:  nihilominus  in  ma- 
teria  favorabili  Pensio  clericalis  nomine  Beneficii  persaepe 
venit  (l).  Ex  dictis  similiter  Pensio  alicui  personae  assi- 
gnatur ,  id  est ,  extraneo  alicui  Clerico  ,  aut  etiam  quan- 
doque  laico  ,  ex  quo  oritur  discrimen  inter  Pensionem 
clericalem  ,  quae  Clerico  saltem  prima  tonsura  insignito 
tribuitur,  et  laicalem,  quae  propter  aliquod  temporale  et 
pium  ministerium  alicui  laico  conceditur  (2).  Prima,  Cle- 
rico  pensionario  onus  imponit  quotidie  recitandi  officium 
B.  Mariae  V.,  si  ad  recitationem  Breviarii  nondum  te- 
neatur;  et  ubi  recitationem  dicti  officii  omittat,  Pensionis 
privatione  punitur  ,  eodem  modo ,  quo  Beneficiatus  fru- 
ctuum  privatione  puniretur  ,  si  Breviarii  recitationem  o- 
mittat  (3). 

(l)  Reiffenstuel  de  praeb.  n.  90.  —  (2)  Pensiones  laicis  tantum 
a  Papa  concedi  possunt.  Bul.  Sacramenium  S.  Pii  V.  —  (3)  Bul. 
Ex  proximo  S.  Pii  V.  Praeterea  Pensio  imponit  Clerico  novam  obli- 
gationem  deferendi  habitum  ecclesiasticum.  Bul.  Cum  Sacrosanctum 
Sixti  V. 

533.  Multae  sunt  causae  ,  quae  iustam  praebent  Pen- 
sionis  constitutionem  ex  communi  Doctorum  sententia. 
Prima  est  clerici  pensionandi  paupertas,  ad  quam  suble- 


232  TITULUS    XX. 

vandam  principaliter  Pensiones  approbatae  fuere;  si  vero 
Clerico  pauperi  Pensio  constituatur  ,  ut  studiis  operam 
dare  queat  ,  specialiter  praestimonium  vocatur ,  quod  ad 
tempus  concessum,  ex.  gr.  usque  ad  finem  studiorum,  aut 
ad  ordinis  praesbyteratus  consecutionem  ,  veri  Beneficii 
rationem  non  habet  (l).  Secunda  est  infirmitas  ,  vel  se- 
nectus  ,  ob  quam  Beneficiatus  suo  renunciat  Beneficio. 
Tertia  est  bonum  pacis,  ob  quam  Beneficium  inter  duos 
litigiosum  ,  uni  adiudicatur  quoad  titulum  ,  reservata  al- 
teri  Pensione.  Quarta  est  permutatio  .  aut  alia  ratio  ne- 
cessitatis  ,  aut  evidentis  utilitatis  Ecclesiae  (2).  In  Gallia 
tamen  admittuniur  tantum  hae  causae ,  nimirum :  causa 
transactionis  pro  bono  pacis,  causa  permutationis  ad  coae- 
quandos  reditus  Beneficiorum,  et  causa  resignationis.  ne 
resignans  nimium  detrimentum  patiatur  (3).  Caeterum  ha- 
rum  causarum  examen  debet  esse  rigorosum  ,  et  magni 
interest  (4). 

(1)  Layman.  1.  4,  t.  2,  n.  6.  —  (2)  Riganti  ad  reg.  24,  §  5.  n.  156. 
—  (3)  Id.  ad  reg.  45,  §  2 ,  n.  152.  —  (4)  Hinc  Card.  Toletus  ita 
aiebat:  Qui  Pensiones  retinent  ,  etiam  cum  dispensatione  ,  si  non  a- 
dest  causa  legitima  ,  securi  non  sunt  ,  nec  excusantur  ,  quia  Papa  de- 
dit  ,  et  ipsorum  est  considerare  ,  quomodo  dederit.  De  inst.  sac.  1.  5, 
e.  83- 

534.  Pensionum  in  Beneficiis  constituendarum  auctori- 
tas  in  Summo  Pontifice  residet  ,  a  quo  Qmnia  moderan- 
tur  Beneficia  ,  prout  charitas  ,  et  aequitas  postulat.  Sed 
de  Episcopo  magna  saepe  sententiarum  varietate  dubita- 
tur,  quatenus  in  Pensionum  negotio  eius  auctontatis  limi- 
tes  extendantur.  Qua  in  re  sequentes  nobis  verae  viden- 
tur  conclusiones.  Prima,  nequit  Episcopus  Pensionem  per- 
petuam  Beneficio  ab  antiquis  fundalo  imponere  ,  aut  in 
fundatione  lmpositam  augere:  nam  similis  Pensio  censum 
repraesentat ;  at  novi  census  impositio,  veterisque  au- 
gmentum  Episcopo  manifeste  interdicitur  (l);  insuper  si- 
milis  Pensio  realis  ,  quia  Beneficio  imponitur,  ipsum  Be- 
neficium  perpetuo  scinderet,  quod  exceptis  casibus  in  ti- 
tulo  praecedenti  recensitis,  Episcopo  iterum  interdicitur  (2); 
his  adde  et  illud  ,  quod  Beneficia  sunt  sine  diminutione 
conferenda  (3).  Secunda ,    nequit    Episcopus    quocumque 


PE    BENEFIC.    DIVIS.    ET    DISMEMBRAT.  233 

modo  Pensionem  imponere  in  Beneficiis  parochialibus;  nam 
satis  aperta  est  citata  dispositio  Benedicti  XIII  (4).  Ter- 
tia,  potest  Episcopus  de  iure  ex  iusta  causa,  Beneficiato 
consentienti  imponere  Pensionem  moderatam  ad  eius  vi- 
tam  duraturam  (5),  quae  personalis  foret,  non  realis  :  di- 
cimus  de  iure ,  nam  in  praxi  solus  Papa  ex  quacumque 
causa  Pensiones  imponit,  sive  quia  Episcopi  potestate  sibi 
de  iure  competenti  non  utuntur,  sive  quia  stylus  Curiae 
omnes  Pensiones  S.  Sedi  reservatas  habet  (6).  • 

(l)  Cap.  7,  de  censib.  —  (2)  Cap.  8  de  praeb.  —  (3)  Tit.  ut 
benef.  sin.  dim.  conf.  —  (4)  Bul.  Ouanta  —  (5)  Huius  conclusionis 
fundamentum  est  in  cap.  Nisi  essent  21  ,  de  praeb.  in  quo  Alexan- 
der  III  non  reprobat  pensionem  per  iudices  commissarios  impositam 
cuidam  beneficiato,  et  ad  eius  vitam  duraturam;  at  quod  potest  iudex 
commissarius,  potest  a  fortiori  iudex  ordinarius,  nempe  Episcopus,  et 
ita  inter  priscos  tenet  rigidus  Fagnanus  in  cit.  cap.  cum  caterva 
Doctorum  ,  quos  ipse  citat  ,  et  inter  recentiores  sentit  Berardi  ,  quia 
olim  pensiones  imponere  poterant  Ordinarii,  quibus  in  hoc  non  appa- 
ret  adempta  auctoritas.  —  (6)  Fagnanus  in  cit.  cap.  Riganti  loc.  cit. 
n.   155,  et  ad  reg.  40,  n.  60. 

535.  Ad  Pensionem  legitime  constituendam  requiritur 
consensus  Beneficiati,  sine  quo  Summus  Pontifex  declarat, 
se  nolle  Pensionem  constituere  (l).  Hoc  obtinet,  si  Bene- 
ficium  sit  plenum  ;  nam  si  Beneficium  esset  vacans  ,  de- 
fensor  ipsi  Beneficio  dandus  videretur,  quia  Pensionis  re- 
servatio  quamdam  alienationis  speciem  continet  quae  fieri 
non  debet ,  nisi  de  consensu  Capituli ,  et  dato  Beneficio 
vacanti  apto  defensore  (2). 

(l)  Reg.  45   Cancel.  —  (2)  Pirhing,  Ut  benef.  sin.  dimin.  conf.  n.  15. 

336.  Ius  ad  Pensionem  ecclesiasticam  acquisitum  cedi, 
aut  alienart  absque  S.  Sedis  auctoritate  non  potest.  Hoc 
quidem  est  ius  in  re  ,  quae  spirituali  coniungitur  ,  cuius 
alienatio  propter  temporale  pretium  simoniam  redolet. 
Nihilominus  olim  Doctores  permittebant  alienationem  con- 
moditatis  percipiendi  Pensionem  etiam  absque  consensu 
illius,  qui  debebat  Pensionem  solvere,  et  absque  Aposto- 
lico  beneplacito,  quia  existimabant  dictam  commoditatem 
nil  habere  rei  spiritualis  ,    aut  spirituali  adnexae  (l).  At 


234  TITULUS    XX. 

nunc  etiam  hoc  vetitum  declaratum  fuit  a  S.  Congrega- 
tione  Episcoporum  et  Regularium  in  suo  decreto  a  Gre- 
gorio  XVI  probato,  in  quo  decernitur,  pactiones,  et  con- 
tractus  super  alienationibus  Pensionum  esse  illicitos  ,  et- 
iamsi  unica  commoditas  Pensionis  percipiendae  in  alium  tran- 
sferatur;  et  nisi  habito  prius  ea  de  re  speciali  Apostolico  be- 
neplacito,  licitos  fieri  non  posse  (2).  Prius  tamen  Benedi- 
ctus  XIV,  iam  definierat,  non  licere  pacta  inter  resignan- 
tem  ,  et  resignatarium  super  redemptione  Pensionis  con- 
stitutae  per  unam  ,  vel  plures  anticipatas  solutiones  (3); 
quemadmodum  similiter  definierat,  non  licere  vendere,  aut 
cedere  fructus  Beneficiorum  ad  vitam  ,  vel  ad  longum 
tempus,  recepta  pecunia  ad  eam  summam  ,  quae  proba- 
bili  vitae  cursui  respondeat  (4). 

(l)  Riganti  ad  reg.  25,  §  2,  n.  32.  —  (2)  Hoc  decretum  editum 
fuit  17  martii  1840  et  refertur  a  Card.  Soglia  loc.  cit.  109.  —  (3)  Bul. 
ln  subhmi  ,  in  qua  resignans  ,  et  resignatarius  ad  possidendum  Be- 
neficium  ,  et  pensionem  redduntur  inhabiles.  —  (4)  Bul.  Universalis 
Ecclesiae.  Has  fructuum  beneficialium  cessiones  et  alienationes  Pon- 
tifex  damnat ,  quia  dedecus  afferunt  Ecclesiae  ,  quia  tendunt  ad  ma- 
lorum  clericorum  explendas  cupiditates  ,  quia  clericos  postea  ad  ae- 
gestatem  reducunt  ,  et  quia  decursu  temporis  pauperes  necessariis 
fraudantur  eleemosynis ,  dum  reditus,  qui  erant  singulis  annis  ,  et  pro 
tota  vita  ,  brevi  consumuntur.  Ideo  Pontifex  has  cessiones  irritat,  et 
contrahentes  coercet  poena  excommunicationis  prolata  in  male  bona  ec- 
clesiastica  alienantes. 

537-  Demum  ecclesiastica  Pensio  pluribus  modis  extin- 
guitur,  nempe :  per  mortem  illius.  cui  fuit  concessa,  per 
Matrimonium  ab  eo  contractum ,  per  professionem  reli- 
giosam  ab  eo  emissam ,  per  promotionem  ad  Episcopa- 
tum  (l),  per  assecutionem  Beneficii  pensione  gravati  (2), 
per  renunciationeiTL  Pensioni  a  Pensionario  factam  (3), 
per  dimissionem  habitus  clericalis ,  et  per  crimen  ,  quod 
Beneficii  privatione  punitur. 

(])  Quidam  hoc  extendunt  ad  Abbatias,  nisi  adsit  Summi  Pontificis. 
dispensatio.  —  (2)  Hoc  casu  titulus  pensionis  cum  titulo  Beneficii 
confunditur  ,  ut  cum  ususfructus  cum  proprietate  consolidatur.  — 
(3)  Neque  requiritur  beneplacitum  Pontificis,  aut  superioris,  quod  qui- 
dem  requiritur  in  renunciatione  Beneficiorum  :  nam  longe  diversa  est 
ratio  in  renunciatione  Pensionis  et  Beneficii ;  per  hanc  quidem  Benefi- 
cium  fit  vacans,  et  in  eius  vacantia  Ecclesia  pati  potest    detrimentum; 


DE    BENEFIC.    DIVIS.    ET    DISMEMBRAT.  235 

et  ideo  renunciatio  non  valet ,  nisi  fuerit  acceptata.  E  converso  per 
renunciationem  pensioni  Beneficium  remanet  plenum,  et  fit  omnino  li- 
berum,  et  damnum  potest  esse  tantum  in  renunciante.  Exceptio  tamen 
fit  in  Pensione,  quam  clericus  habet  in  titulum  suae  ordinationis:  huic 
enim  renunciare  non  potest  ,  nisi  alium  obtineat  titulum  ordinationis; 
aliter  fieret  irregularis. 

538.  Vicaria  ecclesiastica  in  Beneficialibus  est  ius  exer- 
cendi  functiones  alterius  Beneficio  inhaerentes  cum  congrua 
fructuum  assignatione.  Differt  proinde  Vicaria  a  Pensione: 
nam  in  illa  Vicarius  habet  temporale  fructuum  pro  offi- 
cio  spirituali;  in  hac  vero  pensionarius  absque  spirituali 
plerumque  ministerio  sentit  temporalem  fructuum  utilita- 
tem  :  et  in  illa  respicitur  principaliter  ad  utilitatem  Ec- 
clesiae ,  in  hac  vero  ad  utilitatem  pensionarii.  Dividitur 
Vicaria  in  temporalem,  cum  scilicet  Vicarius  est  amovibi- 
lis ,  aut  ad  tempus  deputatur  ,  quae  rationem  Beneficii 
non  habet;  et  in  perpetuam,  cum  Vicarius  ad  vitam  con- 
stituitur  ,  quae  quidem  veram  Beneficii  rationem  habet , 
sicut  Innocentius  III  definivit  (l). 

(l)  Cap.  27  de  rescript.  et  Clem.  Quae  de  offic.  vicar. 

539.  Vicariam  temporalem  potest  Episcopus  concedere 
in  parochia  vacante  (l),  in  absentia  Parochi  ex  iusta 
causa  (2),  in  auxilium  Parochi  (3),  et  in  ecclesia  paro- 
chiali  alicui  Capitulo,  aut  Collegio  unita,  in  qua  tamen  , 
si  maluerit ,  et  nulla  sit  contraria  consuetudo  ,  etiam  Vi- 
cariam  perpetuam  potest  erigere  (4);  sicut  potest  Vica- 
riam  perpetuam  erigere  in  Ecclesia  filiali  alicuius  valde 
amplae  parochiae  (5).  Sed  in  perpetua  Vicaria  illud  est 
adnotandum ,  quod  Vicarius  perpetuus  iuxta  formam  ca- 
nonicam  ,  vel  libere  ,  vel  ad  praesentationem  eorum  ,  ad 
quos  pertinet,  in  Vicaria,  tamquam  in  vero  Beneficio,  est 
instituendus,  et  quod  in  Ecclesia  parochiali  institutus  cu- 
rae  actualis  exercitium  habet,  dum  penes  Rectorem  prin- 
cipalem  remanet  sola  cura  habitualis,  quae  iurisdictionem 
in  foro  poenitentiali,  et  spirituali  non  servat,  licet  servet 
ius  externae  defensionis  iurium  parochialium,  et  fori  con- 
tentiosi  (6). 

(l)  Hoc  casu  vicarius  appellari    solet   Oeconomus  ,    cui    assignanda 


236  TITULUS    XX. 

est  congrua  arbitrio  Episcopi  taxanda  ex  fructibus  parochiae.  Trid. 
sess.  24  ,  c.  18  ,  de  ref.  ;  sed  Episcopus  potest  eum  etiam  sine  causa 
a  vicaria  revocare.  —  (2)  Nominatio  Vicarii  in  hoc  casu  regulariter 
ad  Parochum  spectat  ;  sed  postea  Vicarius  a  Parocho  nominatus  exa- 
minandus  ,  et  approbandus  est  ab  Episcopo.  Ita  sane  S.  Congregatio 
Concilii  explicavit  decretum  Tridentini  in  sess.  23,  c.  1  ,  de  ref.  Gi- 
raldus  ad  cit  cap.;  si  vero  Parochus  in  hoc  negligens  sit ,  Episcopus 
libere  Vicarium  deputat.  Hic  Vicarius,  ut  alius  supra  nominatus  ,  ius 
habet  ad  congruam  portionem  ex  fructibus  Beneficii  ab  Episcopo 
taxandam  ,    ratioue  habita  ,    ut  ait  Benedictus  XIII,  redituam  et  emolu- 

mentorum  ecclesiae  parochialis nec  non  inspectis  conditionibus  loci,  nu- 

meri  animarum  ,  qualitate  laboris  ,  et  quantitate  impensarum ,  quam  com- 
missi  ofjicii  necessitas  postulaverit.  Bull.  Iu  supremo    militanti    §  XI.  — 

(3)  Quando  parochia  tanto  constat  animarum  numero  ,  ut  unus  ne- 
queat  omnes  pascere  ,  ex  Tridentini  praescripto  Episcopus  etiam 
tamquam  Apostolicae  Sedis  delegatus  debet  Parochum  cogere ,  ut  sibi 
tot  alios  adiungat  Vicarios  ,  quot  sufficiant  ad  populum  pascendum, 
sess.  21  ,  c.  4,  de  ref.  Quoad  nominationem  vero  ,  approbationem  ,  et 
congruam,  ea  observanda  sunt,  quae  in  nota  praecedenti  attulimus.   — 

(4)  Trid.  sess.  7,  c.  7,  de  ref.  Congrua  pro  his  Vicariis  constituenda 
est  ab  Episcopo,  quae  regulariter  in  tertia  omnium  redituum  et  emo- 
lumentorum  parte  constituitur.  Bul.  Cum  super  Benedicti  XIV.  No- 
minatio  autem  horum  Vicariorum  Capitulis  ecclesiarum  competere 
solet.  —  (5)  Cap.  3  de  Eccl.  aedif.  —  (6)  Reiffenstuel  de  offic.  vic. 
n,  40  et  seqq. 

540.  Coadiutoria  vero  est  ius  adiuvandi  beneficiatum  in 
regimine  Beneficii  cum  congrua  fructuum  assignatione.  Ex 
comparatione  huius,  atque  praecedentis  definitionis  clare 
patet,  hae  duo  esse  valde  similia,  si  non  sunt  synonima: 
nam  utraque,  tam  Vicaria,  quam  Coadiutoria,  onus  affert 
gerendi  vices  alterius  in  Beneficio  cum  iure  ad  partem 
fructuum,  et  utraque  in  temporalem,  et  perpetuam  divi- 
ditur;  et  specialiter  Coadiutoria  perpetua  dicitur  illa,  quae 
cuipiam  cum  futura  post  mortem  Coadiuti  in  Beneficio 
successione  confertur.  Discrimen  vero  in  eo  potissimum 
latet,  quod,  vivente  Rectore  principali ,  potiora  sunt  Vi- 
carii,  quam  Coadiutoris  iura  ,  cum  ille  detur  ,  ut  Recto- 
rem  principalem  etiam  agere  potentem  suppleat,  hic  vero 
ut  Rectorem  senio.  morbo,  aut  alia  causa  agere  impoten- 
tem  adiuvet:  unde  Vicarius  perpetuus,  invito  Rectore,  licite 
agit;  non  vero  Coadiutor,  Rectore  rationabiliter  invito,  qui 
potest  aliqua  Coadiutori  inhibere,  ut  ea  peragat  per  se  (l). 

(l)  Reiffenstuel  de  cler.  aegrot.   n.  51. 


DE    BENEFIC.    DIVIS.    ET    DISMEMBRAT.  237 

541.  Coadiutoria  perpetua  cum  futura  in  Beneficio  suc- 
cessionc  dari  tantum  potest  a  Summo  Pontifice  ex  causa 
urgentis  necessitatis,  vel  evidentis  utilitatis  cognita  et  pro- 
bata  (l),  nam  haec  Coadiutoria  continet  gratiam  expe- 
ctativam  ad  Beneficium  postea  vacaturum  ,  quae  a  iure 
reprobatur  (2);  et  insuper  imaginem  refert  haereditariae 
successionis  in  Beneficio,  quae  nedum  a  iure  scripto  (3), 
sed  et  ab  ipsa  ratione  damnatur,  cum  votum  habere  queat 
captandae  mortis  ipsius  Beneficiati.  Item  Coadiutoria  etiam 
temporalis  in  Episcopatibus  a  solo  Pontiiice  Summo  po- 
test  concedi,  quia  haec  una  reputatur  ex  maionbus  Epi- 
sc^porum  causis  S.  Sedi  reservatis.  Hinc  nec  Archiepi- 
scopus,  nec  Primas,  nec  Patriarcha,  nec  etiam  Pontificis 
Legatus  sine  speciali  commissione  Episcopo  potest  Coa- 
diutorem  assignare.  Coadiutorem  vero  temporalem  in  Be- 
neficiis  minoribus  potest  quandoque  dare  etiam  Episco- 
pus.  Cum  enim  ad  ipsum  spectet  in  talibus  Beneficiis  in- 
stitutio,  ad  ipsum  quoque  spectare  debet  ex  legitima  causa 
Coadiutoris  datio.  Hinc  Episcopus  potest  temporalem 
Coadiutorem  dare  Parocho  illiterato  et  imperito  ,  modo 
sit  honestae  vitae  (4),  Parocho  leproso  (5),  clerico  infir- 
mo  (6),  amenti  ,  seni  (7),  et  linguae  usu  destituto  (8). 
Haec  profecto  fiunt  nedum  in  utilitatem  Beneficiati  ,  ne 
cogatur  Beneficium  dimittere,  sed  maxime  in  utilitatem 
Ecclesiae,  ne  ob  impotentiam  Pastoris  damnum  in  spiri- 
tualibus,  aut  temporalibus  patiatur. 

(\)  Trid.  sess.  25,  c.  7,  de  ref.  —  (2)  Trid.  sess.  24,  c.  19,  de 
ref.  —  (3)  Id.  sess.  25  ,  c.  7  ,  de  ref.  Nihilominus  saepissime  Summi 
Pontifices  hac  facultate  Coadiutorias  concedendi  usi  sunt  ,  quia  ita 
bonum  Ecclesiae  expetebat  ,  et  quia  in  decreti  Concilii  Tridentini 
salva  semper  est  Summi  Pontificis  auctoritas.  Trid.  sess.  25  ,  c.  21, 
de  ref.  Benedictus  XIV  de  Synod.  1.  13  ,  c  10  ,  n  27.  —  (4)  Trid. 
sess.  21,  c  6,  de  ref.  Ad  parochi  imperitiam  experiendam  potest  Epi- 
scopus  eum  ad  novum  examen  vocare  ,  eumque  iterum  scrutari ,  tam 
in  dioecesis  visitatione  ,  quam  extra  visitationem  ,  quando  vehementia 
habet  imperitiae  indicia,  etiamsi  parochus  esset  regularis,  vel  ab  ipso 
Episcopo  institutus,  ut  declaravit  S.  Congregatio  Concilii  ,  teste  Bene- 
dicto  XIV.  Inst.   9,     n.    16.  (5)   Cap.   3   et  4  ,    de  cler.    aegrot.   vel 

debil.  —  (6)  Ut  tamen  coadiutor  ex  hac  causa  dari  queat ,  infirmitas 
debet  esse  incurabilis,  et  perpetua  ,  quae  ministerii  exercitium  impe- 
diat;  si  enim  esset  tantum  temporalis,   et  curabilis,    Beneficiatus  posset 


238  TITULUS    XX. 

sibi  eligere  Vicarium  ,  ut  supra  diximus  ,  et  Coadiutorem  declinare. 
Reiffenstuel  de  cler.  aegrot.  n.  18  et  31.  —  (7)  Causa  senectutis  Coa- 
diutor  dari  potest  ,  quando  senectus  ministerii  exercitium  impedit ;  a- 
lias  senis  Coadiutorem  acceptare  non  tenetur.  —  (8)  Cap.  6  ,  de  cler. 
aegrot.  Idem  dicendum  de  eo,  qui  oculis  captus  est,  vel  gravi  para- 
lysi  laborat. 

542.  Is  a  Papa,  et  ab  Episcopo  Coadiutor  constituen- 
dus  est,  qui  necessanis  pro  Beneficio  praeditus  sit  quali- 
tatibus.  Constitutus  vero  generaliter  ,  et  in  perpetuum  , 
debet  tam  Coadiuti ,  quam  Ecclesiae  ,  et  fidelium  curam 
gerere  (l);  et  potest  ea  omnia,  quae  ad  Coadiutum  spe- 
ctant,  facere,  nisi  hic,  cum  valet,  aliquid  a  se  gerendum 
sibi  reservet  (2).  Ideoque  residentiae  obligatio  in  Coa- 
diuto  perseverat  etiam  post  assumptum  Coadiutorem,  qui 
similiter  ad  residentiam  tenetur.  Constitutus  autem  ad 
tempus,  licet  stricte  loquendo  non  sit  residentiae  obliga- 
tus  ,  quia  Beneficium  non  habet;  tamen  Beneficio  adsi- 
stere  tenetur,  aliter  inutilis  fieret  Coadiutoria.  De  caetero 
uterque  Coadiutor  sustentationem  habere  ex  Beneficio 
debet,  cui  ministerium  exhibet  (3):  sed  maxime  Coadiutor 
perpetuus,  qui  beneficio  devinctus  est,  quique,  etiam  mor- 
tuo  Coadiuto,  in  suo  officio  manet  (4). 

(l)  Cap.  5  ,  de  cler.  aegrot.  Observamus  Coadiutorem  dari  posse 
specialiter  vel  ad  spiritualia  tantum,  vel  tantum  ad  temporalia.  Porro 
evenire  potest  ,  ut  Beneficiatus  fiat  inhabilis  ad  quaedam  spiritualia 
tantum,  ut  si  careat  manu  ;  vel  tantum  ad  temporalia  ,  ut  si  Beneficii 
bona  dilapidet.  —  (2)  Reiffenstuel  loc.  cit.  n.  51-  —  (3)  Cap.  3  de 
cler.  aegrot.  cap.  unic.  eod.  in  6.  Si  Coadiutor  modestam  sustenta- 
tionem  ex  Beneficio  habere  nequeat,  ei  consulere  debet  Episcopus,  vel 
conferendo  Beneficium  simplex  iuxta  Tridentinum  sess.  24,  c.  17  ,  de 
ref.  et  sess.  21  ,  c.  6  ,  de  ref.  vel  cogendo  populum  ad  ei  necessaria 
ministranda  iuxta  idem  Tridentinum  in  cit.  sess.  21,  c.  4,  de  ref.  nam 
Coadiuto  defectu  laboranti  salva  semper  esse  debet  sustentatio  ex  Be- 
neficio  ,  quia  nimis  inhumanum  est  afflicto  addere  afflictionem.  — 
(4)  Coadiutoris  vero  temporalis  officium  cessat  per  mortem  Rectoris 
principalis,  sed  et  per  eius  renunciationem,  aut  depositionem,  aut  pri- 
vationem,  et  per  cessationem  impedimenti,  ac  lapsum  temporis,  ad  quod 
Coadiutor  datus  fuit. 

543.  Commenda  denique  iure  antiquo  erat  custodia,  aut 
administratio  vacantis  Beneficii  pro  tempore  vacationis 
alicui  concessa.  Ouare  commendatarius  tamquam  admini- 


DE    BENEFIC.    DIVIS.    ET    DISMEMBRAT.  239 

strator,  sive  oeconomus ,  non  faciebat  fructus  suos,  quo- 
rum  rationes  erant  futuro  Rectori  reddendae.  Sed  in  po- 
sterum  ad  su^ccurrendum  praesertim  Episcopis  a  propriis 
sedibus  per  impiorum  manus  expulsis  cum  assignatione 
fructuum  beneficiorum  Commeniae  ad  tempus  ,  vel  in 
perpetuum  concedi  coeperunt.  Oua  constituta  praxi,  cito 
visi  sunt  tam  clerici,  quam  laici  Commendas  inhiare,  quas 
illi  putabant ,  se  posse  retinere  cum  alio  Beneficio  ,  non 
obstante  vetita  pluritate  Beneficiorum,  et  isti,  non  bbstante 
eorum  incapacitate  ad  Beneficia.  His  malis  obviavit  Cle- 
mens  V,  qui ,  postquam  plures  huiuscemodi  Commendas 
concesserat ,  infirmitate  satis  periculosa  ab  Omnipotente 
visitatus,  ut  ipse  fatetur,  omnes  revocavit,  ut  de  caetero 
in  favorem  cuiuscumque  personae  nullam  haberent  am- 
plius  roboris  firmitatem  (l).  Deinde  Tridentinum  perqui- 
sitas  clericorum  ambages  sustulit  ,  dum  sub  gravissima 
sanctione  declaravit ,  neminem  posse  retinere  duo  Bene- 
ficia ,  licet  unum  sit  in  titulum  ,  et  aliud  in  perpetuam 
Commendam  (2).  Ac  denique  partim  lege  ,  partim  con- 
suetudine  factum  est ,  ut  Commendae  perpetuae  per  so- 
lum  Summum  Pontificem  possent  concedi  (3). 

(l)  Extrav.  Ex  supernae  de  praebend.  int.  com.  (2)  Sess.  7,  c.  4, 
de  ref.  —  (3)  Riganti  ad  reg.  43,  n.  28.  Episcopus  tamen,  qui  dare 
potest  Commendas  temporales ,  has  concedere  nequit  in  parochiis  va- 
cantibus,  in  quibus  vicarios,  sive  oeconomos  ex  praescripto  Tridentini 
debet  constituere.  Card.  Soglia  Inst.  iur.  priv.   §   107. 


240 


TITULUS  XXI. 

DE    BENEFICIIS    IURISPATRONATUS. 


Summarium:  544.  Iuspatronatus  definitur.  —  545.  Dividitur  in  ecclesiasticum  ,  laicale  et  mix  - 
tum.  —  546.  Quae  sint  differentiae  inter  ecclesiasticum  ,  et  laicale  ?  —  $47.  Quid  obser- 
vandum  in  mixto?  —  548.  Quae  sint  aliae  eius  divisfones  ?  —  549.  Qui  sint  modi  primi- 
tivi  illud  acquirendi  ?  —  550.  Qui  secundarii?  —  551.  Quid  observandum  in  acquisitione 
per  praescriptionem?  —    552.   Quid  si  pro  parte  ex  gratia  et  pro  parte  ex  iustitia    procedat  ? 

—  553.  Qui  sint  modi  derivativi  illud  acquirendi  ?  —  554.  Regulae  observandae  in  haere- 
ditario.  —  555.  In  familiari ,  et  gentilitio.  —  556.  Quae  sint  iura  patroni?  —  557.  Quem 
debeat  praesentare?  —   558.  Legitime  praesentat  qui  est  in  pacifica  possessione  praesentandi. 

—  559.  Quid  observandum  si  plures  sint  patroni?  —  560.  Quid  si  praesentatus  renunciet  ? 

—  561.  Quae  sint  onera  patroni  ?  —  562.  Quot  modis  iuspatronatus  extinguatur?  —  563. 
Quando  Papa  in  toto  ei  deroget?  —    564.   Quando  in  parte  ? 

544.  Ecclesia  de  templorum,  altarium,  et  Beneficiorum 
fundatoribus  benemereri,  uti  decebat,  semper  consuevit  , 
quos  primum  in  sacris  dypticis  descriptos  voluit,  deinde 
iure  in  Beneficiis  designandi  presbyteros  donavit,  ac  tan- 
dem,  novis  adiunctis  iuribus,  eorumdem  Patronos  consti- 
tuit,  sive  Iuspatronatus  concessit.  Iuspatronatus  definiri  po- 
test  ,  facultas  praesentandi  clericum  idoneum  ad  Beneficium 
ecclesiasticum  vacans,  cum  aliis  iuribus  et  oneribus  coniuncta. 
Dicitur  facultas  praesentandi ,  non  conferendi ,  quia  Epi- 
scopus  non  Patronus  Beneficium  confert :  hinc  praesenta- 
tio  vere  non  tribuit  ius  ad  Beneficium,  sed  ad  institutio- 
nem,  si  Clericus  praesentatus  idoneus  cognoscatur.  Dici- 
tur  ad  Beneficium  vacans;  nam  praesentatio  ad  Beneficium 
plenum  est  nulla,  quae  vires  non  assequitur,  licet  deinde 
Beneficium  vacet :  unde  hoc  casu  praesentantem  praesen- 
tationis  factae  potest  poenitere,  vel  si  in  eadem  intentione 
persistat,  iterum,  facto  vacante  Beneficio,  praesentare  (l). 
Dicitur  denique  cum  aliis  iuribus  ,  etc,  quia  praefer  ius 
praesentandi  ,  alia  competunt  Patrono  iura  et  onera  ,  de 
quibus  infra.  Quare  Beneficium  iurispatronatus  non  est 
in  libera  collatione  Episcopi,  sed  subiectum,  et  quasi  ser- 
vum  alicuius  Patroni  (2). 

Cum  haec  materia  satis  ampla  sit  ,    non  sufficit  eidem 


DE   BENEFICIIS    IURISPATRONATUS.  24 1 

ordinem  imprimere  ,  sed  exprimere  necesse  est.  Hinc  a- 
gere  proponimus  :  primo,  de  divisionibus  iurispatronatus; 
secundo,  de  modis,  quibus  adquiritur  :  tertio,  de  iuribus 
et  oneribus,  quae  tribuit,  vel  imponit  Patronis;  et  quarto, 
de  modis  quibus  extinguitur. 

(l)  Cap.  8  de  iurepatr.  —  (2)  Iuspatronatus  ex  iure  communi  non 
habet  locum  in  Praelaturis  ecclesiarum  cathedralium,  et  collegiatarum, 
quoad  earum  primam  dignitatem  :  nam  cum  haec  Beneficia  sint  e- 
lectiva  ex  dispositione  iuris  communis  ,  conferenda  sunt  per  electio- 
nem  eorum  ,  qui  sunt  de  Capitulo  ,  nec  possunt  subiici  patronatui  il- 
lius  ,  qui  ecclesiam  fundavit  ,  aedificavit  et  dotavit ,  licet  eidem  alia 
multa  competant  honorifica  iura.  Unde  ius  ,  quod  habent  multi  Reges 
praesentandi  clericos  ad  Praelaturas,  et  Episcopatus  ,  non  procedit  ab 
Ecclesiae  legibus  communibus,  licet  Reges  dictas  ecclesias  fundaverint, 
et  dotaverint:  sed  oritur  ex  privilegio  a  Summo  Pontifice  concesso,  aut 
a  Concordatis  inter  utramque  potestatem  initis.  Card.  Soglia  Inst.  iur. 
priv.  §   lOl. 

545-  Primo,  iuspatronatus  dividitur  in  ecclesiasticum,  lai- 
cale  et  mixtutn.  Ecclesiasticum  est ,  quod  ex  bonis  eccle- 
siasticis  fuit  institutum  ,  et  quod  a  persona  ecclesiastica 
tamquam  ecclesiastica  exercetur.  Laicale  est,  quod  ex  bo- 
nis  saecularibus  fuit  erectum,  quodque  a  laico,  vel  a  cle- 
rico  tamquam  persona  privata  exercetur.  Mixtum  demum 
est,  quod  de  iurepatronatus  laicali,  et  ecclesiastico  parti- 
cipat ,  quodque  proinde  partim  possidetur  a  clericis  ,  et 
partim  a  laicis,  vel  partim  ex  bonis  ecclesiasticis,  partim 
ex  bonis  laicalibus  est  constitutum. 

546.  Inter  iuspatronatus  ecclesiasticum  ,  et  laicale  hae 
sunt  praecipuae  differentiae.  1*  Patronatus  ecclesiasticus 
habet  sex  menses  ad  praesentandum,  laicus  vero  tantum 
quatuor  (l);  utrique  tamen  tempus  non  incipit  decurrere, 
nisi  a  die  notitiae  vacationis,  et  potentiae  ad  praesentan- 
dum  ,  quod  ab  hoc  initio  continuo  elabitur ,  atque  com- 
pletur  ,  nisi  ab  Ordinario  fuerit  prorogatum  (2).  2*  Pa- 
tronus  ecclesiasticus,  praesentatione  facta,  non  potest  va- 
riare  :  unde  si  praesentatus  idoneus  reperitur,  hic  in  Be- 
neficio  instituendus  est;  aliter  si  indignus  ,  aut  inhabilis 
scienter  sit  praesentatus,  Patronus  pro  ea  vice  iure  prae- 
sentandi  privatur ,  et  ab  Episcopo  libere  fit  provisio  :  e 
converso  Patronus  laicus  potest  variare  ,  sive  cumulare  , 

Instit.  Canon.   Vol.  II.  16 


242  TITULUS   XXI. 

hoc  est,  alium,  sive  alios,  ex  nonnullorum  sententia,  intra 
debitum  tempus  praesentare;  quo  casu  primus,  vel  prio- 
res  non  remanent  exclusi ;  sed  ex  omnibus  cumulative 
praesentatis  digniorem  in  Beneficio  Episcopus  instituere 
debet  (3).  3a  Beneficia  iurispatronatus  ecclesiastici  reser- 
vationibus,  et  affectionibus  sunt  subiecta;  non  item  Bene- 
ficia  iurispatronatus  laicalis  ex  iustitia  acquisiti ,  cui  non 
solet  derogari. 

(l)  Cap.  unic.  de  iurep.  in  6.  —  >2)  Episcopus  quidem  ,  ut  sen 
tiunt  communiter  Doctores ,  ad  alios  sex  menses ,  non  ultra ,  tempus 
ad  praesentandum  potest  utrique  Patrono  prorogare.  Sed  illud  ani- 
madvertendum  est ,  quod  in  iurepatronatus  regio  nullum  est  tempus 
praelixum  ad  praesentandum :  habentur  enim  Reges  semper  iuste  im- 
pediti.  —  (3).  Cap.  24,  de  iurep.  Ratio  autem  discriminis  est ,  quia 
Patronus  ecclesiasticus  tenetur  noscere  ,  et  seligere  dignum  ,  quod  in- 
terdum  impune  ignoratur  a  laico,  et  quia  ubi  quis  opprimitur  in  uno, 
debet  in  alio  relevari :  ac  proinde  laicus,  qui  gravatur  tempore ,  dum 
quatuor  tantum  menses  habet  ad  praesentandum,  relevatur  in  potestate 
cumulandi,  sive  plures  praesentandi. 

547-  In  iurepatronatus  mixto,  licet  quidam  adsint,  qui 
mixturae  rationem  habendam  esse  opinantur  ,  ita  ut  sit 
iudicandum  ecclesiasticum ,  si  qualitates  iurispatronatus 
ecclesiastici  praevaleant,  aut  vicissim  ;  tamen  est  iuriscon- 
sultorum  regula  communis,  qua  traditur,  in  iurepatrona- 
tus  mixto  illud  esse  continuo  observandum  ,  quod  Pa- 
trono  magis  est  favorabile:  magis  autem  favorabile  est , 
ut  Patronus  habeat  sex  menses  ad  praesentandum,  ut  pos- 
sit  variare,  ut  Beneficium  maneat  a  reservatione,  sive  af- 
fectione  liberum:  haec  idcirco  omnia  iuripatronatus  mixto 
conveniunt  (l). 

(l)  De  Luca  de  iurep.  in  Sum.  n.  47. 

548.  Aliae  praeterea  sunt  iurispatronatus  divisiones. 
Dividitur  sane  in  activum ,  quod  alicui  dat  ius  ,  ut  prae- 
sentet,  et  passivum,  quod  alicui  dat  ius,  ut  praesentetur: 
sed  ab  activo  illatio  non  fit  ad  passivum,  neque  ob  mu- 
tatum  primum,  mutatur  secundum.  Dividitur  in  reale,  quod 
competit  alicui  rei,  vel  praedio,  a  cuius  possessore  exer- 
cetur  ,  et  personale  ,  quod  competit  alicui  personae  inde- 
pendenter  a  re,  ut  primogenito,  vel  successori  in  aliqua 


DE   BENEFICIIS    IURISPATRONATUS.  243 

familia;  dividitur  in  haereditarium,  quod  cum  haereditate 
ad  quoscumque  haeredes  devolvitur  ,  et  familiare  ,  quod 
agnatis,  vel  determinatae*familiae  reservatur,  et  gentilitium, 
quod  ad  agnatos,  et  cognatos  extenditur  (l). 

(l)  De  Luca  loc.  cit.  n.  29. 

549.  Secundo ,  iuspatronatus  acquiritur  variis  modis , 
quorum  alii  primitivi  dici  possunt,  alii  secundarii,  et  deri- 
vativi.  Primitivi,  quibus  iuspatronatus  acquiritur  ipso  iure, 
sive  ex  iustitia,  sunt  tres,  nempe:  dotatio,  aedificatio  etfun- 
datio,  iuxta  illud  Glossae :  Patronum  faciunt  dos,  aedificatio, 
fundus  (l).  Ille  dicitur  fundare,  qui  dat  fundum,  sive  so- 
lum,  in  quo  est  Ecclesia  construenda;  ille  aedificare,  qui 
propriis  sumptibus  Ecclesiam  primus  extruit,  vel  iam  col- 
lapsam  reaedificat  (2);  ille  demum  dicitur  dotare,  qui  pro 
Ecclesiae  manutentione  ,  pro  ministris,  et  utensilibus,  re- 
ditus  sufficientes  assignat.  Si  vero  reditus  assignati  suffi- 
cientes  non  sint ,  Benefactor  ,  non  Patronus  dicitur  (3). 
Qui  tres  praedictas  causas  ponit,  modo  adsit  saltem  prae- 
sumptus  Episcopi  consensus,  ipso  iure  absque  ulla  iuris- 
patronatus  reservatione  Patronus  fit.  Et  si  plures  in  id 
concurrant,  et  unus  ex.  gr.  fundet,  alter  aedificet,  et  ter- 
tius  dotet,  omnes  in  solidum  Patroni  fiunt  (4). 

(l)  Glossa  in  can.  26,  c.  16,  q.  7.  —  (2)  Sed  prius  citandus  est 
collapsae  ecclesiae  Patronus  ,  si  quis  sit ,  ut  edisserat  ,  an  yelit  ipse 
ad  iuspatronalus  sibi  conservandum  ecclesiam  reaedificare  ,  an  non; 
nam  ,  eo  tantum  aediiicare  renuente  .  alteri  potest  ex  reaedificatione 
iuspatronatus  acquiri.  Et  ad  hoc  primo  Patrono  concedi  solet  sex 
mensium  spatium  ,  ut  eo  tempore  vel  reaedificet  ,  vel  iuripatronatus 
renunciet.  Post  lapsum  vero  huius  temporis  ex  ipso  iure  iuspatro- 
natus  amittit.  Bul.  Pius  et  misericors  Benedicti  XIII.  —  (3)  Quod 
autem  de  primo  dotante  affirmatur  ,  idem  ,  deficiente  prima  dote  ,  de 
secundo  affirmandum,  dum  primus  citatus  novam  renuit  assignare  do- 
tem  ,  sine  qua  Beneficium  esse  nequit.  Ubi  vero  prima  dos  sufficiens 
permanet  ,  alteri  ex  hoc  capite  iuspatronatus  haud  acquiritur  ,  licet 
dotem  duplo ,  vel  triplo  maiorem  dederit ,  qui  quidem  non  Patronus, 
sed  Benefactor  semper  audit  Reiffenstuel  de  iurep.  n.  6.  —  (4)  Dis- 
putant  hac  de  re  Doctores  ,  an  tres  dictae  causae  debeant  concurrere 
simul,  et  copulative,  an  una  tantum  disiunctive  sufficiat  ?  Quidam  pri- 
mam  tuentur  partem ,  quia  sine  concursu  trium  causarum  Ecclesia 
ad  esse  deduci  non  potest.  At  vera   putatur  secunda  ,  quia  ius  in  dis- 


244  TITULUS    XXI. 

tinctis  legibus  Patronum  facit  ,  qui  tantum  fundat,  et  qui  tantum  ae- 
dificat,  et  qui  tantum  dotat.  Reiffenstuel  loc  cit.  n.  4;  et  De  Luca  de 
iurep.  disc.   55. 

550.  Modi  secundarii  ,  quibus  iuspatronatus  acquiritur 
ex  gratia,  sunt  duo,  nempe :  privilegium  Summi  Pontificis, 
et  praescriptio.  Potest  plane  Summus  Pontifex  alicui  ius- 
patronatus  concedere ;  sed  cum  nimium  multiplicata  in 
Ecclesia  haec  privilegia  essent  ,  Concilium  Tridentinum 
eadem  sustulit  et  abrogavit ,  licct  Patroni  ex  privilegio 
veram  haberent,  aut  quasi  possessionem  praesentandi  (l). 
Exceptio  tamen  facta  fuit  in  privilegiis  summis  Principi- 
bus,  ct  in  favorem  studiorum  generalium  concessis,  quae 
Tridentini  Patres  in  suo  robore  manere  decreverunt.  Quare 
si  de  iurepatronatus  per  privilegium  acquisito  sit  quae- 
stio;  videndum,  an  fuerit  ante,  vel  post  Tridentinum  con- 
cessum :  nam  si  ante  concessum  reperiatur  ,  salvis  citatis 
exceptionibus .  tamquam  omnino  abrogatum  habendum 
erit;  si  vero  post  Tridentinum  inveniatur  concessum,  ad- 
huc  observandum  erit ,  quia  privilegia  post  Concilium  a 
Summis  Pontificibus  concessa  ius  novum  faciunt  (2). 

(l)  Sess.  25,  c.  9,  de  ref.  —  (2)  Reiffenstuel  loc.  cit  n.  12.  Hoc 
tamen  privilegium  iurispatronatus  non  potest  Episcopus  concedere, 
quia  hoc  est  ei  a  Gregorio  IX  interdictum.  Cap.  2,  de  reb.  Eccl.  non 
alien.  Unde  S.  Congregatio  Concilii  declaravit,  iuspatronatus  ex  pri- 
vilegio  Episcopi  concessum  non  prodesse,  etiamsi  praetensi  Patroni  per 
annos  centum  quadraginta  in  pacifica  possessione  huius  iuris  exsti- 
terint.  Card.  Soglia  Inst.  iur.  priv.  §  102. 

551-  Praescriptione  similiter  acquiritur  iuspatronatus  ex 
gratia  magis  quam  ex  iustitia  (l).  Sed  hoc  modo  vel  ac- 
quiritur  a  privatis  personis  ,  vel  a  personis  publicis ,  et 
potentibus  ,  ut  sunt  minores  Principes,  Barones,  aliique  , 
iurisdictionem  in  loco  Beneficii  exercentes,  et  ut  sunt  quo- 
que  communitates  saeculares  ,  sive  Universitates  quoad 
Beneficia  in  earum  ecclesiis  erecta.  Si  primum,  id  est  in 
privatis  personis,  ad  consequendum  iuspatronatus  sufficit 
praescriptio  immemorialis  a  multiplicatis  praesentationibus, 
id  est  saltem  duabus,  vallata.  Si  secundum,  id  est  in  per- 
sonis  publicis,  praeter  praescriptionem  immemorialem  re- 
quiruntur  continuatae  praesentationes    per  spatium  quin- 


DE    BENEFICIIS    IURISPATRONATUS.  2^5 

quaginta  annorum  ,  quae  per  autenticas  scripturas  pro- 
bentur  ,  suumque  sint  sortitae  effectum.  Gravior  quidem 
in  hoc  secundo  casu  statuitur  praescriptionis  forma  ,  et 
probatio,  quia,  ut  dicunt  Tridentini  Patres,  in  potentibus 
potius  ex  usurpatione,  quam  ex  iusto  titulo,  iuspatrona- 
tus  quaesitum  praesumitur  (2). 

(l)  De  Luca  loc.  cit.  n.  13.  —  (2)  Sess.  25  ,  c.  9  ,  de  ref.  At  su- 
pra  nominavimus  minores  principes  tantum,  quia  maiores  ,  ut  impera- 
tores  ,  et  reges  ,  ex  dispositione  eiusdem  Tridentini  ,  sub  hac  regula 
non  comprehenduntur. 

552.  Aliquando  iuspatronatus  non  est  totum  ex  iusti- 
tia,  neque  totum  ex  gratia ,  ut  si  quis  Ecclesiam  restau- 
ret  ,  aut  aliquam  novam  constituat  dotem  ,  et  interim  a 
Summo  Pontifice  iurispatronatus  rescriptum  obtineat.  Hoc 
casu  suboritur  dubium  an  iuspatronatus  sit  habendum 
potius  ex  gratia  ,  vel  potius  ex  iustitia  ?  Sed  ita  resolvi- 
tur:  aut  privilegium  praeponderat  supra  dotem,  quae  non 
est  sufficiens,  vel  non  aequat  antiquam,  et  iuspatronatus 
iudicandum  est  ex  gratia  ;  aut  vicissim  dos  supra  privi- 
legium  praeponderat,  vel  quia  aequat,  aut  superat  anti- 
quam  ,  vel  quia  omnino  sufficiens  est ,  et  iuspatronatus 
erit  ex  iustitia  iudicandum  (l). 

(l)  De  Luca  loc.  cit.  n.  20.  Haec  resolutio  multum  interest  ,  cum 
iuspatronatus  iustitiae  ,  prae  altero  gratiae  ,  speciales  habeat  in  iure 
favores  Et  revera  licet  ex.  gr.  Summus  Pontifex  non  deroget  apud 
nos  iuripatronatus  laicali  ex  iustitia ,  derogat  tamen  eidem  ,  quando 
competit  ex  gratia  .  cuiusmodi  est  etiam  consuetudo  apud  Gallos ,  et 
apud  Belgas,  quia  primum  ex  causa  onerosa,  secundum  vero  ex  Pon- 
tificis  liberalitate  exoritur. 

553.  Modi  derivativi  acquirendi  iuspatronatus  dicuntur 
illi  ,  quibus  de  uno  Patrono  in  alium  transfertur ;  quod 
evenire  potest  in  iurepatronatus  reali,  haereditario,  fami- 
liari,  et  gentilitio.  In  reali  translatio  fit  de  primo  rei  sive 
praedii  domino  in  eum,  ad  quem  ipsa  res,  sive  praedium, 
absque  iurispatronatus  reservatione  pertransit :  sive  id 
fiat  per  actum  ultimae  voluntatis,  hoc  est  per  testamen- 
tum  ,  aut  codicillum;  sive  fiat  per  actum  inter  vivos  ,  ut 
per  donationem  ,  permutationem  ,  venditionem  ;  sive    de- 


246  TITULUS    XXI. 

mum  fiat  per  sententiam  praecipue  in  iudiciis  divisoriis, 
aut  per  praescriptionem  triginta  annorum  in  laicali  ,  et 
quadraginta  in  ecclesiastico  iurepatronatus,  ut  ex  rerum 
iudicatarum  exemplis  firmatur  (l).  Immo  ex  causa  em- 
phyteusis  pertransit  in  emphyteutam  ;  ex  causa  locationis 
ad  longissimum  tempus  in  conductorem  ad  firmam,  ut  di- 
cunt,  non  vero  in  alium  conductorem  (2);  ex  causa  usus- 
fructus  in  usumfructuarium;  ex  causa  dotis  in  maritum  , 
licet  aliter  servetur  in  bonis  paraphernalibus,  ut  sentiunt 
communiter  Doctores  ob  regulam,  qua  traditur,  ius  prae- 
sentandi  esse  in  fructu  ,  ideoque  ad  eum  pertinere ,  ad 
quem  pertinent  fructus  (3)  Sed  ex  veriori  sententia  non 
pertransit  in  creditorem  hypothecarium,  vel  pignoratitium, 
etiamsi  agatur  de  pignore  cum  pacto  antichretico  :  nam 
in  simplici  pignore  omnes  fructus  praedii  ad  debUorem 
pertinent;  in  pignore  vero  cum  pacto  antichretico  adhuc, 
ex  Iure  Canonico,  fructus  ad  eumdem  spectant,  quia  sunt 
in  sortem  imputandi ,  et  aliunde  videtur  iniquum ,  credi- 
torem  exercere  ius  rei  spirituali  coniunctum  ob  fructus 
ex  permissione  legis  civilis  perceptos ,  qui  locum  usura- 
rum  tenent.  Similiter  ex  communi  sententia  non  pertran- 
sit  in  haeredem  fidei  commissarium  ,  sed  remanet  penes 
haeredem  fiduciarium,  quia  hic ,  etiam  restituta  haeredi- 
tate,  verus  est  haeres,  cum  ille  tantum  sit  loco  haeredis, 
licet  omnes  fructus  percipiat  (4). 

(l)  Cap.  13,  de  iurep.  —  (2)  Cap.  7  ,  eod.  —  (3)  De  Luca  de 
iurep.  in  Sum.  n.  90.  Si  hisce  modis  iuspatronatus  laicale  transeat 
in  monasterium  ,  eius  superior  tenetur  praesentare  clericum  saecula- 
rem  ,  licet  agatur  de  parochia  adiuncta  monasterio.  Bul.  lnter  multi- 
plices  Clementis  XIII.  —  (4)  De  Luca  loc.  cit.  27.  Circa  praedictas 
tamen  iurispatronatus  translationes  opus  est  observare ;  donationem  in 
laicum  non  Compatronum  ,  sive  in  aliam  privatam  personam  lieri  non 
posse,  nisi  de  Ordinarii  consensu.  Cap.  1  de  iurep.  in  6  ;  permutatio- 
nem  ,  sive  venditionem  solius  iurispatronatus  absque  re  ,  vel  praedio 
cui  inhaeret ,  esse  simoniacam.  Arg.  cap.  16  de  iurep.  ;  ac  demum  li- 
citam  esse  permutationem,  et  venditionem,  dummodo  hi  contractus  ca- 
dant  principaliter  in  praediis  ,  cum  quibus  accessorie  iuspatronatus 
transfertur,  et  dummodo  iurispatronatus  nulla  fiat  aestimatio;  secus  si 
propter  ipsum  rei  pretium  augeatur  ,  contractus  esset  simoniacus ,  et 
contrahentes  praeter  alias  poenas  iurepatronatus  ipso  facto  privaren- 
tur.  Trid.  sess.  25,  c.  9,  de  ref. 


DE    BENEFICIIS    IURISPATRONATUS.  247 

554.  In  haereditario  iurepatronatus  plures  sunt  obser- 
vandae  regulae.  Prima;  iuspatronatus  transit  ad  quoscum- 
que  haeredes,  mares,  et  foeminas,  ab  intestato,  et  ex  te- 
stamento  (l).  Secunda  ;  iuspatronatus  inter  plures  haere- 
des  in  solidum  est  exercendum  ,  quia  in  se  indivisibile 
est;  neque  enim  fieri  potest  ,  ut  relicto  a  patre  alicuius 
ecclesiae  iurepatronatus,  filii  inter  se  ita  dividant,  ut  sin- 
gulis  ius  tribuatur  ad  aliquod  eiusdem  ecclesiae  altare  (2). 
Tertia  ;  qui  ex  propria  persona  primi  sunt  haeredes  fun- 
datoris,  vel  soli  Patroni  a  fundatore  designati,  in  iurepa- 
tronatus  succedunt  in  capita,  et  totidem  efformant  lineas, 
quot  sunt  haeredes;  qui  deinde  in  his  lineis  comprehen- 
duntur  ,  et  iure  repraesentationis  ad  iuspatronatus  ve- 
niunt,  succedunt  in  stirpes,  et  non  in  capita  (3).  Quarta 
demum  ;  qui  sunt  haeredes  plurium  Patronorum  ex  di- 
versa  causa  succedunt  similiter  in  stirpes;  ideoque  si  vi- 
vat ,  qui  dedit  fundum  ,  et  cum  haeredibus  concurrat  il- 
lius,  qui  aedificavit  et  dotavit ,  ille  unam  ex  tribus  habet 
vocem,  et  hi  respective  ad  alias  duas  voces  efformandas 
concurrunt  (4). 

(l)  Hinc  si  soror  haeres  sit  cum  fratre,  ambo  Patroni  sunt,  si  so- 
ror  accepta  dote  ,  haereditati  renunciet  ,  vel  frater  ab  haereditate  se 
abstineat,  neuter  in  respectivo  casu  Patronus  est ;  sed  omnes  et  soli 
haeredes  Patroni  sunt ,  qui  aequalem  habent  vocem  ,  licet  in  partibus 
inaequalibus  haereditatis  instituti  sint.  Gloss.  in  cap.  1  de  iurep.  — 
(2)  Nihilominus  huius  iuris  exercitium  dividi  potest ,  illaque  specia- 
liter  est  canonizata  praxis  ,  qua  inter  plures  ita  partitur  ,  ut  unus 
prima  vice  ,  alter  secunda  praesentet ,  vel  unus  uno  mense ,  alter  alio 
mense,  vel  demum  ut  praesentatio  fiat  per  turnum.  Clem.  Plures  eod. 
ib.  Gloss.  —  (3)  Hinc  si  primi  haeredes  fundatoris  sint  duo  fratres, 
et  alter  moriatur,  tribus  relictis  haeredibus,  frater  superstes  integrum, 
ut  prius,  habet  suffragium,  et  tres  haeredes  singillatim  tertiam  unius 
suffragii  partem.  Clem.  cit.  Plures.  —  (4)  Qui,  ut  diximus,  succedunt 
in  capita  lineas  iurispatronatus  determinant:  unaquaeque  autem  linea, 
veluti  una  persona  semper  habetur,  etiamsi  in  una  maior  sit,  et  in  a- 
lia  minor  personarum  numerus.  Quando  in  aliqua  linea  una  est  per- 
sona,  haec  integram  habet  vocem;  si  vero  plures  sint  personae  eadem 
vox  pro  numero  personarum,  ut  haereditas  per  uncias,  inter  eas  divi- 
ditur  ,  et  vox  effectiva  cuiuscumque  lineae  a  relativa  vocum  partia- 
lium  maioritate  educitur.  Et  ita  cognitis  vocibus  ,  sive  suffragiis  om- 
nium  linearum,  ille  erit  nominatus  ,  pro  quo  stabit  relativa  suffragio- 
rum  maioritas;  licet  aliter  obtineat  in  iurepatronatus  Collegiali,  quod 
ab  Universitate  ,  sive  Collegio  collegialiter  procedendo    exercetur  ,    in 


248  TITULUS    XXI. 

quo,  seclusa  contraria  consuetudine,  et  lege  fundationis ,  maioritas  ab- 
soluta  requiritur.  De  Luca  loc.  cit.  disc.  61. 

555.  In  iurepatronatus  familiari,  et  gentilitio  quaedam 
est  imago  haereditatis  fideicommissariae;  et  ideo  ut  plu- 
rimum  nedum  servantur  in  eo    quae  supra  de  iurepatro- 
natus  haereditario  diximus  ,   sed    etiam    quae    a    legibus 
sunt  pro  fideicommissis  statuta,  maxime  quando  primoge- 
niturae ,  aut  maioratus  formam    exhibet.    Nihilominus    si 
iuspatronatus  relictum  sit  simpliciter  familiae  ,    Doctores 
conveniunt,  familiares  succedere  in  capita  ;  sed  non  con- 
veniunt  in  eo,  an  tantum  proximiores  in  eodem  gradu  suc- 
cedant,  vel  succedant  omnes  primi ,  et  ulterioris  gradus. 
Qui  proximiores  tantum  in  eodem    gradu    admittunt    illi 
innituntur  rationi :  quia  talis  est  ordo  successionis    in  fi- 
deicommissis  ;  qui  vero  admittunt  omnes  primi ,    et  ulte- 
rioris  gradus  id  pro  ratione  habent ,    quod  omnes  unum 
efformant  vocatorum  corpus.  Sed  ,  ut    monet    De  Luca  , 
huius  quaestionis  decisio  ab  antecedenti  observantia  prin- 
cipaliter  est  petenda  (l).  Si  vero  iuspatronatus  fucrit  pri- 
mogenito  obligatum,  hoc  observandum ;  quod  a  linea  in- 
gressa,  nisi  ea  extincta,  non  recedit  ,  et  quod  recedendo 
in  primogenitum  lineae  proximioris  pertransit ,    nisi   natu 
maior  ex  tota  familia  sit  vocatus ,  nulla  linearum   habita 
ratione;  quo  casu,  adveniente  vacationis  tempore  ,  iuspa- 
tronatus  ad  magis  aetate  longaevum  transit,  quacumque 
in  linea  reperiatur,  quod  proinde  a  Doctoribus  saltuarium 
appellatur.  Denique  familiare ,  et  gentilitium  iuspatrona- 
tus  in  ultima  familiae  persona  fieri  haereditarium  ex  pri- 
mitiva  Ancharani  sententia  omnes  moderni  docent  aucto- 
res,  modo  contraria  non  sit  fundatoris  voluntas  (2). 

(l)  De  iurep.  disc.  33.  —  (2)  De  Luca  eod.  loc.   disc,  60,  n.  28. 

556.  Tertio :  inter  iura  Patrono  tributa  recensetur  ius 
honoris,  ius  alimentorum  ,  et  ius  praesentationis.  Ius  ho- 
noris  comprehendit  honorem  processionis,  sedis,  precum, 
thuris,  aquae  benedictae,  sepulturae,  etc.  Honor  proces- 
sionis  hoc  innuit,  quod  Patrono  venienti  ad  ecclesiam  oc- 
currat  illius  clerus,  et  quod  in  solemni  processione  ei  ho- 


- 


DE    BENEFICIIS    IURISPATRONATUS.  249 

noratior  assignetur  locus  (l).  Honor  sedis  hoc  innuit,  quod 
extra  presbyterium  eidem  dignior  statuatur  sedes.  Honor 
precum,  quod  in  collectis  possint  exprimi  nomina  Patro- 
norum  defunctorum.  non  vivorum.  Honor  thuris,  et  aquae 
benedictae,  quod  primum  post  clerum  Patrono  offeratur 
thurificatio,  et  aspersio.  Et  honor  sepulturae  ,  quod  Pa- 
tronus  in  reservata  sepultura  ecclesiae  patronatae  sit  tu- 
mulandus,  si  aliam  non  elegerit.  Hi,  aliique  etiam  hono- 
res  tribuuntur  Patrono  ex  iustitia  ,  in  quorum  exercitio 
consulenda  semper  est  antecedens  observantia  ,  et  gene- 
ralis  regionis  consuetudo.  a  qua  formam  quodammodo  et 
esse  recipiunt. 

Ius  alimentorum  in  hoc  consistit,  quod  Patrono  ad  ino- 
piam  reducto  ecclesia  alimenta  suppeditet  (2).  Ad  hoc 
quidem  tenetur  ecclesia  ex  reditibus  superextantibus:  nam 
si  quisque  tenetur  ,  et  maxime  libertus  erga  dominum  , 
donatarius  erga  donantem  Beneficium  Beneficio  rependere, 
quanto  adhuc  magis  tenebitur  ecclesia  misericors  paupe- 
rum  mater?  (3). 

Ius  denique  praesentationis  ,  quod  praecipuum  est,  si- 
gnificat  facultatem  Patrono  concessam  nominandi,  et  of- 
ferendi  Ordinario  collatori  rectorem  ,  vel  clericum  ,  qui 
sit  inde  ,  si  idoneus  reperiatur ,  ab  eodem  Ordinario  in 
vacante  ecclesia ,  sive  Beneficio  instituendus.  Haec  qui- 
dem  praesentatio  et  institutio  est  necessaria:  nam  si  Epi- 
scopus  quempiam  absque  praesentatione  in  Beneficio  iu- 
rispatronatus  institueret,  posset  Patronus  intra  tempus  ad 
praesentandum  concessum  (4)  querelam  proponere  insti- 
tutumque  a  Beneficio  repellere  (5),  et  si  patronus  prae- 
sentatum  suum  in  Beneficio  institueret ,  nihil  ageret  ,  et 
iugiter  Beneficium  vacaret.  Quare  facta  praesentatione  , 
Episcopus  debet  praesentatum  probare  ,  vel  simpliciter  , 
vel  per  examinis  experimentum,  et  interim  iuxta  Curiae 
stylum  edictum  proponere,  quo  omnes  praetendentes  mo- 
neantur,  ut  intra  statutum  tempus  contra  praesentationem 
afferant  quaecumque  sua  interesse  putaverint  (6). 

(l)  Cap.  25,  de  iurep.  —  (2)  Ita  sane  reperimus  sancitum  in  can. 
30,  c.  16,  q.  7  ubi  legitur  :  Quicumque  fidelis  devotione  propria  de  fa- 
culiatibus  suis  ecclesiae  aliquid  contulerint ,  si  forte  ipsi ,    aut  filii  eorum 


250  TITULUS    XXI. 

redacti  fuerint  ad  inopiam  ,  ab  eadem  ecclesia  suffragium  vitae  pro  tem- 
poris  usu  percipiunt.  Hoc  confirmatur  in  cit.  cap.  25  de  iurep.  — 
(3)  Attamen  ,  ut  rem  animadvertenti  patet,  hoc  ius  ,  quod  concessum 
est  Patrono  ex  iustitia  ,  eiusque  filiis  ,  et  descendentibus  ,  non  prodest 
Patrono  ex  gratia,  qui  nihil  contulit  ,  neque  ei  in  quem  iuspatronatus 
translatum  fuit.  Card.  Petra  in  const.  7  Gregorii  IX ,  n.  9.  Sed  in 
praxi  huiusmodi  retributiones,  nisi  sint  in  fundatione  reservatae  ,  ni- 
mium  rarae  sunt  ,  quia  Patroni  inopes  pauperiores  ecclesias  ,  et  ec- 
clesiae  divites  ditiores  solent  habere  Patronos.  De  Luca  loc.  cit.  in 
Sum.  n.  137.  —  (4)  Tempus  ad  praesentandum  concessum  est  sex 
mensium  in  iurepatronatus  ecclesiastico  ,  et  quatuor  mensium  in  iu- 
repatronatus  laicali  ,  quod  tempus  incipit  decurrere  a  die  ,  qua  Pa- 
tronus  Beneficium  vacare  cognovit,  vel  a  die.  qua  potuit  praesentare. 
Ventriglja  de  iurep.  §  3,  n.  27.  —  (5)  Pirhing  de  iurep.  n.  117.  — 
(6)  Praesentati  tamen  ab  aliqua  universitate  studiorum  regulariter 
non  possunt  examinari,  quia  praesumuntur  idonei.  Trid.  sess.  7,  c.  13. 
de  ref. 

557.  Patronus  potest  praesentare  quemlibet  clericum 
idoneum  etiam  fratrem,  et  filium  suum,  non  vero  semet- 
ipsum,  ne  per  procuratorem  quidem,  quia  inter  dantem 
et  accipientem  aliqua  semper  debet  esse  distinctio  (l). 
Nihilominus  ipse  potest  alium  Compatronum  nominare  . 
et  nominationem  ab  aliis  Compatronis  de  se  factam  ac- 
ceptare,  vel  collationem  recipere  ab  Episcopo  datam  post 
lapsum  temporis  ad  praesentandum  concesso  ,  vel  etiam 
intra  hoc  tempus,  si  Beneficium  liberum  dimittat  in  ma- 
nibus  Ordinarii ,  quem  non  prohibetur  rogare ,  ut  idem 
sibi  Beneficium  conferre  dignetur  (2). 

(l)  Cap.  26  ,  de  iurep.  —  (2)  Si  tamen  Patronus  sit  minor  ,  di- 
sputant  Doctores  ,  an  minoris ,  vel  tutoris  sit  admittenda  praesentatio; 
verum  probabilior  est  eorum  sententia,  qui  docent  pupilli  sui  compo- 
tis  praesentationem  esse  praeferendam  ,  modo  fraudis  ,  aut  circumvt.n- 
tionis  suspicio  absit,  quia  ipse  vere  dominus  est.  De  Luca  de  iurep. 
disc.  31   et  in  Sum.  n.  91. 

558.  Nedum  Patronus  valide  praesentat,  qui  habet  ti- 
tulum,  sive  proprietatem  iurispatronatus;  sed  et  ille,  qui 
est  in  pacifica  et  immediata  possessione  .  aut  quasi  pos- 
sessione  praesentandi,  modo  adsit  bona  fides,  et  sic  prae- 
sentatus  in  Beneficii  possessionem  est  immittendus,  a  qua 
nunquam  cadit,  licet  postea  compertum  fiat,  praesentan- 
tem  verum  non  fuisse  Patronum  ,  quia   actus    praesenta- 


DE    BENEFICIIS    IURISPATRONATUS.  251 

tionis  est.  veluti  fructus  iurispatronatus:  fructus  autem  rei 
a  bonae  fidei  possessore  licite  percipiuntur  (l). 

(l)  Cap.  19  de  iurep.  Si  tamen  hoc  in  casu  duo  praesententur, 
unus  a  dicto  possessore  ,  et  alius  a  Patrono,  adhuc  attenditur  ulti- 
mus  status  ,  ut  dicunt  ,  et  praesentatus  a  possessore  in  Beneficii  pos- 
sessionem  immittendus  est  ,  cum  ius  Patroni  non  est  clarum ,  neque 
in  continenti  probatum  ,  sed  turbidum  ,  et  altioris  indaginis  ,  ut  lo- 
quitur  de  Luca  loc.  cit.  n.  83.  Aliter  si  esset  omnino  clarum  et  evi- 
dens  ,  re  integra ,  in  Beneficii  possessionem  immittendus  esset  praesen- 
tatus  a  Patrono,  quia  proprietas  cognita  absorbet  causam  possessionis, 
eique  praevalet.  Cap.  6  ,  de  caus.  posses.  Haec  iura  possessionis 
prosunt  ,  cum  quaestio  vertitur  inter  praesentatos ,  vel  inter  Patronos: 
nam  si  quaestio  vertatur  inter  Patronos  et  Ecclesiam  ,  ea  observanda 
essent ,  quae  supra  exposita  sunt  de  acquisitione  iurispatronatus  ex 
gratia. 

559-  Cum  plures  sunt  Patroni  ,  omnibus  ius  competit 
praesentandi,  qui  si  ad  praesentandum  extraneum  admit- 
tant  ,  hic  in  ea,  et  sequentibus  praesentationibus  ratione 
possessionis  eodem  iure  iuvabitur  ,  nisi  per  Ordinarium 
repellatur.  At  si  quidam  inter  Patronos  sint  impediti,  to- 
tum  iuspatronatus  consolidatur  in  aliis  non  impeditis  per 
ius  non  decrescendi,  ut  dicunt  Doctores,  quia  quodcumque 
corpus  morale  ex  multis  personis  constitutum  repraesen- 
tatur  per  paucas,  immo  et  per  unam,  si  aliae  necessitate 
impediantur,  vel  voluntate  se  faciant  extraneas.  Similiter, 
si  qui  inter  Patronos  nulliter,  vel  male  praesentent ,  re- 
liquorum  in  medietate,  vel  in  parte  minori  praesentatio 
valet  (l). 

(l)  De  Luca  de  benef.  disc.  23,  n.  9  et  disc.  28,  n.   18. 

560.  De  caetero  Patroni  queunt  usque  ad  ultimam  diem 
termini  praesentare;  et  si  tempore  utili  praesentent  ali- 
quem  ,  qui  postea  r^nunciet  ,  a  die  renunciationis  remit- 
tuntur  in  pristinum  ,  iterumque  quatuor  aut  sex  menses 
habent  iuxta  iurispatronatus  naturam  ,  modo  absit  fraus 
et  dolus  (l).  Quod  non  procedit,  si  tantum  nominaverint, 
et  nominatus ,  antequam  Episcopo  praesentetur  ,  aut  re- 
nunciet  ,  aut  moriatur  ,  quia  praesentationem  non  perfe- 
cerunt ,  quae  nominatione  ,  et  oblatione  Episcopo  facta 
constare  debet  (2). 


252  TITULUS    XXI. 

(l)  Arg.  cap.  26  de  elect.  in  6.  —  (2)  Caesar  Lambertini  de  iu- 
rep.  1.  2,  p.  2,  art.  22,  n  6.  Post  lapsum  demum  temporis  facta  prae- 
sentatio  suo  robore  destituitur;  sed  Episcopus  non  prohibetur  ex  urba- 
nitate,  ut  loquitur  citatus  Doctor,   eum  admittere.  Id.  loc    cit.  n.  4. 

561.  Inter  onera  Patrono  imposita  recensentur  sequen- 
tia;  nimirum  Patronus  tenetur  primitus  dotem  constituere, 
et  deinceps  conservare  ,  quae  si  tantum  minuatur  ,  non 
propterea  iuspatronatus  amittit ;  tenetur  Ecclesiam  refi- 
cere  ,  et  ornare,  et  alius,  eo  invito,  haec  facere  nequit , 
maxime  quando  aliquam  mutationem  afferrent ;  tenetur 
etiam  Ecclesiam  Beneficiumque  defendere  ,  et  utrumque 
ab  oppressionibus  vindicare  :  unde  olim  Patronus  diceba- 
tur  defensor  ,  et  advocatus  Beneficii  aut  Ecclesiae  ,  et 
ipsum  iuspatronatus  saepe  advocatiae  nomine  fuit  signifi- 
catum  (l).  Propterea  Patrono  cura  committitur  inspiciendi, 
an  leges  in  fundatione  appositae  observentur  ,  an  bona 
mobilia  ,  et  immobilia  fideliter  custodiantur,  in  quibus  si 
abusus  inveniat,  rem  debet  Episcopo  denunciare,  ut  op- 
portunum  afferat  remedium ;  sed  ipse  nequit  aliquam  iu- 
risdictionem  exercere  ,  aut  se  fructibus  ,  ac  proventibus 
ingerere;  aliter  se  periculo  exponeret  amittendi  iuspatro- 
natus  iuxta  mox  dicenda. 

(l)  Can.  21   et  22,  c.   16,   q.  7. 

562.  Quarto :  modi  ,  quibus  extinguitur  iuspatronatus 
sunt  praecipue  sequentes.  Extinguitur  destructione  eccle- 
siae  ,  aut  interitu  integrae  dotis  constitutae.  Extinguitur 
cum  familia,  aut  gente,  cui  privative,  sive  cum  conditione 
futurae  libertatis,  fuit  a  fundatore  relictum;  alias  praesu- 
meretur  haereditarium  fieri ,  ut  supra  innuimus.  Extin- 
guitur  praescriptione  immemoriali  cum  allegatione  pro- 
babilis  tituli,  a  quo  ipsa  praescriptio  fulciatur,  cum  agi- 
tur  de  iurepatronatus  familiari ,  et  gentilitio  contra  suc- 
cessores,  qui  ad  iuspatronatus  independenter  a  prioribus 
possessoribus  ex  propria  persona  veniunt;  alias  praescri- 
ptio  longissimi  temporis  sufficeret,  modo,  ea  decurrente, 
Beneficium  saltem  bis  esset  libere  collatum  cum  inten- 
tione  praeiudicandi  Patrono:  nam  si  Episcopus  bis  Bene- 
ficium  conferat,  quia  Patronus  tempus  ad  praesentandum 


DE    BENEFICIIS    IURISPATRONATUS.  253 

elabi  passus  cst,  aut  quia  fuit  impeditus,  nulla  or.tur  prae- 
scriptio.  Extinguitur  renunciatione  Patroni,  quod  absque 
limitatione  procedit  in  ipso  Beneficii    fundatore;    in    reli- 
quis  vero  haeredibus  ,  et  successoribus    illud    est    obser- 
vandum,  quod  renunciatio  non  habet  effectum  contra  ius, 
et  commodum  sequcntium  vocatorum.  Extinguitur  delicto, 
ut  per  haeresim,  apostasiam,  et  schisma  (l),  per  homici- 
dium  voluntarium,  aut  mutilationem  per  se,  vel  per  alios 
patratam  in  persona  rectoris  alteriusve    clerici  Ecclesiae 
patronatae  (2).  et  per  simoniam  commissam  in  venditione, 
sive    translatione    iurispatronatus  (3);  quibus    in    casibus 
praeiudicium  flt  ipsi  Patrono  ,  eiusque    haeredibus  ,    non 
vero  venientibus  ex  propria  persona    ad   iurispatronatus 
successionem :  sed  in  casu  horum  delictorum  solet  ad  cau- 
telam  a  Papa  obtineri  derogatio  iurispatronatus  (4).  Ex- 
tinguitur  abusu,  de  quo  tria  edita  sunt  a  Tridentino  de- 
creta:  primum  est  ,  in  quo  sub  poena    privationis    iuris- 
patronatus  prohibetur  ,  ne  Patronus  Ecclesiae  aut  Bene- 
ficii  iurisdictiones,  bona,  census,  iura,  fructus,  emolumenta, 
seu  quascumque  obventiones,  quacumque  arte,  aut  quo- 
cumque  quaesito  colore,  occupare  ,  aut  in  proprios  usus 
convertere  queat ,  aut  impedire,  ne  ab  iis,  ad  quos  iure 
pertinet,  percipiantur  (5);  secundum  est,  in  quo  prohibe- 
tur,  ne  Patronus  in  iis  se  ingerat ,  quae  Sacramentorum 
administrationem,  visitationem  ornamentoru-m  ,  aut  bono- 
rum  stabilium  proventus  respiciunt ,    nisi  quatenus  id  ei 
ex  institutione,  aut  fundatione  competat  (6);  tertium  est, 
in  quo  praeter  prohibitionem    gestionis    fructuum ,    haec 
ponitur  clausula  ,  Patronum    scilicet  ,    nullatenus ,   nullave 
causa,  aut  occasiune  se  ingerere  posse  in  perceptione  fru- 
ctuum,  obventionum ,  et  proventuum ,  non  obstante  qua- 
cumque  consuetud  ne  (7);  ex  qua  clausula   Doctores  de- 
ducunt,  Patronum  Beneficii  praedia  conducere  non  posse, 
et  ita  testantur  fuisse  a  S.   Congregatione  decisum  (8). 

(l)  Arg.  cap.  fin  de  haeret.  —  (2)  Cap.  12  de  poen.  —  (3)  Cap. 
6,  de  iurep.  et  Trid.  sess.  25  ,  c.  9  ,  de  ref.  —  (4)  Riganti  ad  reg. 
42,  n.  279.  —  (5)  Sess.  22,  c.  11,  de  ref.  Hoc  casu  praeterea  Patro- 
nus  incurrit  excommunicationem  Papae  reservatam,  donec  omnia  bona 
ecclesiae  restituat  —  (6)  Trid.  sess,  24,  c.   3,  de  ref.  —  (7)  Sess.  25, 


254  TITULUS    XXI. 

c.  9,  de  ref.  —  (8)  Card.  Petra  in  const.  7  Gregorii  IX  ,  n.  65.  Du- 
bitari  hic  potest  an  Episcopus  ei,  qui  iuspatronatus  amisit ,  restituere 
valeat?  Respondemus  negative  :  cum  enim  ecclesia  et  Beneficium  legi- 
timo  modo  libertatem  obtinuerit,  nequit  Episcopus  novum  onus  ma- 
xime  servitutis,  et  iurispatronatus  eidem  imponere.  Nihilominus  Engel 
affirmativam  probare  videtur  ,  si  agatur  de  laico  minorenni  ,  qui  per 
praescriptionem  a  iurepatronatus  cecidit;  quo  in  casu  Episcopo  facul- 
tatem  non  negat  minori  laeso  per  in  integrum  restitutionem  succur- 
rendi.  De  Iurep.  n.  21. 

563.  Extinguitur  denique  iuspatronatus  derogatione  a 
Summo  Pontifice  pro  aliqua  vice  facta  in  toto  ,  vel  in 
parte.  In  toto,  secundum  aliquos,  derogatio  fit,  cum  Pon- 
tifex  iurispatronatus  Beneficium  possidenti  permittit ,  ut 
aliud  Beneficium  cum  eo  incompatibile  possit  simul  obti- 
nere  ;  et  secundum  omnes  cum  Beneficii  iurispatronatus 
cum  alio  JBeneficio  libero  per  mutationem,  inconsulto  Pa- 
trono,  probat,  vel  alio  modo  Beneficium  iurispatronatus 
ut  liberum  confert.  Attamen  derogationes  huiuscemodi 
insolitae  sunt.  Duae  potius  sequentes  derogationes  in  toto 
usu  sunt  receptae  ,  cum  nempe  agitur  de  Beneficiis  va- 
cantibus  apud  sedem  Apostolicam  ,  et  de  Beneficiis  liti- 
giosis.  Circa  primum,  si  Beneficia  iurispatronatus  eccle- 
siastici  vacent  apud  Sedem,  derogatione  speciali  non  est 
opus,  quia  per  se,  ut  supra  iam  diximus,  manent  reser- 
vata ;  si  vero  Beneficia  iurispatronatus  laicalis  proprie 
vacent  apud  sedem  per  mortem  naturalem  ,  in  toto  de- 
rogatur  iuripatronatus ,  modo  non  sit  regium  (l).  Circa 
secundum,  nempe  circa  Beneficia  litigiosa  distinguendum 
est.  Aut  lis  viget  inter  Patronos,  aut  inter  praesentatos: 
cum  inter  Patronos  ante  Beneficii  vacationem  absque 
fraude,  et  calumnia  mota  fuit  lis,  quae  verosimiliter  ne- 
queat  intra  tempus  ad  praesentandum  concessum  dirimi, 
Summus  Pontifex  iuripatronatus  laicali  etiam  ex  iustitia 
ita  derogat  in  toto,  ut  Beneficium  conferatur  extraneo  (2); 
cum  vero  lis  est  inter  praesentatos ,  et  unus  litigantium 
moritur,  aut  iuri  suo  renunciat,  non  potest  Patronus  alium 
in  locum  deficientis  sufficere,  quia  lite  pendente  nihil  est 
innovandum  (3);  sed  hoc  casu  iura  deficientis  litigatoris 
possunt  per  Summum  Pontificem  transferri  in  superstitem 
cum  derogatione  in  toto  iurepatronatus  etiam  laicali,  modo 


DE   BENEFICIIS    IURISPATRONATUS.  255 

nullum  aliud  adsit  praeiudicium  alterius  ,    ut  puta    tertii 
praesentati  (4). 

(l)  Sed  quod  dicimus  de  vacatione  proprie  sumpta  apud  Sedem, 
non  extenditur  ad  vacationem  in  Curia  per  mortem  civilem ,  ut  supra 
innuimus :  hoc  enim  in  casu ,  quemadmodum  et  in  vacatione  per  ri- 
sulta  ,  Patronus  praesentat ,  et  Summus  Pontifex  praesentatum  ido- 
neum  in  JJeneficio  instituit.  —  (2)  Patroni  enim  ob  litis  pendentiam 
valide  praesentare  non  possunt.  ; —  (3)  Cap.  2  ,  ut  lit.  pend.  etc.  in 
6.  —  (4)  Huiusmodi  derogationes  etiam  a  civilibus  Magistratibus 
Regni  Sardiniae  admittebantur.  Marenco  de  iurep.  sect.  4  ,  n.  602 
et  seqq. 

564.  In  parte  extinguitur  iuspatronatus  per  Summi  Pon- 
tificis  derogationem,  cum,  duobus,  a  Patronis  aequalibus 
suffragiis ,  praesentatis  ,  Pontifex  derogat  medietati  iuris- 
patronatus  ad  alteram  partem  spectantis  ,  ita  ut  uni  ex 
praesentatis  Beneficium  conferatur,  cui  solet  imponi  onus 
adeundi ,  et  rogandi  repugnantes  Patronos  pro  consensu 
obtinendo,  ne  videantur  spreti,  licet  eorum  consensus  non 
sit  amplius  necessarius.  Haec  derogatio  medietatis  vocum 
communiter  appellatur  quoque  gratificatio  favore  unius  ex 
duobus,  aequalibus  suffragiis,  praesentatis  (l). 

(l)  Sunt  Doctores  ,  qui  gratificandi  potestatem  tribuunt  etiam  E- 
piscopo  cum  derogatione  medietati  vocum ,  cum  duo  paria  obtinue- 
runt  suffragia  ,  pro  digniori  ,  et  magis  a  fundatore  indicato.  Cap.  3 
de  iurep. 


256 


TITULUS  XXII. 

DE    BENEFICIORUM    VACATIONE. 


Summahium  :  565.  Quot  modis  in  genere  benehcii  vacatio  contingat  ?  —  $66.  Quid  importet 
regula  Cancellariae  de  annali  possessore '?  —  567.  Quid  regula  de  triennali  ?  —  568.  Quot 
modis  contingat  in  specie  Beneficiorum  vacatio  ?  —  569.  Quando  ius  privationem  inducat 
propter  factum?  —  570.  Quando  propter  delictum  ?  —  571.  Quandonam  Episcopus  queat 
per  sententiam  quempiam  Beneficio  privare  ?  —  572.  Quod  sit  discrimen  inter  sententiam 
declaratoriam,  et  condemnatoriam  ? 

565.  Triplici  modo  in  genere  Beneficia  vacare  dicun- 
tur,  scilicet  de  facto  tantum,  de  iure  tantum,  de  iure  et 
de  facto  simul,  prout  carent  possessore,  aut  proprietario, 
aut  utroque.  Revera  dicuntur  vacare  de  facto  tantum  , 
cum  nemo  est  ,  qui  actu  Beneficium  possideat  ,  vel  Truia 
habens  titulum  a  possessione  cecidit  ,  ut  contingit  in  eo , 
qui  fuit  iniuste  a  Beneficio  expulsus,  vel  quia  habens  ti- 
tulum  possessionem  nondum  est  assecutus,  ut  contingit  in 
electo ,  et  confirmato  ,  qui  in  corporalem  Beneficii  pos- 
sessionem  nondum  immissus  fuit.  Haec  vacatio  impropria 
est :  neque  enim  per  eam  Beneficium  aut  Ecclesia  viduata 
fit;  ideoque  collationi,  aut  institutioni  locus  esse  non  po? 
test.  Deinde  Beneficia  dicuntur  vacare  de  iure  tantum  , 
cum  adest  quidem,  qui  Beneficium  possidet,  sed  non  ha- 
bet  titulum,  aut  ius  possidendi,  quod  contingit,  si  collator 
non  habeat  conferendi  potestatem  ,  aut  promotus  reci- 
piendi  capacitatem ,  aut  ipse  promotus  a  iure  Beneficii 
aliquo  modo  ceciderit.  Haec  vacatio  propria  est:  nam  per 
eam  Ecclesia  viduata  fit,  et  Beneficium  potest  alteri  con- 
ferri ;  immo  nisi  intra  statutum  tempus  conferatur,  ad  su- 
periorem  devolutio  fit.  Nihilominus  novus  promotus  in- 
actualem  Beneficii  possessionem  immitti  nequit,  nisi  prius 
vocatus  sit.  et  auditus  praecedens  Beneficiatus,  qui  adhuc 
possidet,  quia  generale  est  scitum,  quod  nemo  inauditus, 
et  sine  causae  cognitione,  sua  possessione,  vel  quasi,  spo- 
liari  potest  (l). 

(l)  Cap.  28  de  praeb.  in  6. 


DE    BENEFICIORUM    VACATIONE.  257 

566.  Possessio  in  Beneficialibus  multum  prodest ,  de 
qua  duas  habemus  Cancellariae  regulas,  sub  n.  35  et  36. 
In  prima  ,  quae  inscribitur  de  annali  possessore  ,  ad  lites 
praecavendas  ,  vel  cito  dirimendas  ,  illud  sancitur  ,  quod 
impetrans  Beneficium  ab  alio  per  annum  pacifice  posses- 
sum  teneatur  exprimere  nomen,  gradum,  et  notabilitatem 
possessoris,  quot  annis  illud  possederit,  et  determinatam 
causam,  propter  quam  constare  possit  nullum  ius  eidem 
possesson  competere  super  Beneficio  impetrato.  Illud  quo- 
que  in  eadem  regula  sancitur  ,  quod  impetrans  Benefi- 
cium  per  annum  ab  alio  possessum  teneatur  intra  sex 
menses  possessorem  in  iudicium  vocare,  et  ex  tunc  cau- 
sam  infra  annum  usque  ad  sententiam  definitivam  inclu- 
sive  prosequi ;  alias  gratia  sit  nulla  (l). 

(l)  Ita  textum  compedifacit  Riganti  ad  eamd.  reg.  35,  n.  9  et  15. 

567.  In  secunda  vero  ex  dictis  regulis,  quae  inscribitur 
de  triennali,  hoc  definitur,  quod  quicumque  per  triennium 
Beneficium  maius,  sive  minus  pacifice  possederit  cum  ti- 
tulo  colorato,  super  Beneficio  sic  possesso  molestari  am- 
plius  nequeat:  ex  quo  apparet,  possessionem  triennalem 
pacificam  et  cum  titulo  colorato  in  Beneficialibus  prae- 
scriptionem  parere  ,  quae  ex  Doctorum  sententia  prae- 
scriptioni  quadraginta  annorum  aequivalet;  et  propterea 
qui  hoc  fruitur  auxilio  tutus  est  in  foro  fori,  et  etiam  in 
foro  conscientiae,  si  bona  fides  intervenerit.  Possessio  di- 
citur  pacifica,  cum  possidenti  per  integrum  triennium  nulla 
mota  fuit  controversia  iuris,  aut  facti,  in  iudicio,  vel  ex- 
tra.  Titulus  dicitur  coloratus,  quando  procedit  ab  habente 
originariam  auctoritatem  conferendi  ,  licet  ex  aliquo  ac- 
cidenti  inutiliter  conferat.  Hic  titulus  semper  requiritur  , 
nisi  agatur  de  possessore  ultra  tresdecim  annos,  quo  casu 
decem  prosunt  ad  praesumendum  titulum,  et  tres  ad  co- 
lorandum  (l). 

(l)  Riganti  ad  cit.  reg.  36.  Sunt  tamen  plurimi  casus  ,  in  quibus 
regula  de  triennali  locum  non  habet  ,  quorum  duo  enumerantur  in 
eiusdem  littera:  etenim  triennalis  praescriptio  non  prodest ,  ubi  simo- 
niacus  fuit  ingressus  ad  Beneficium,  et  ubi  adfuit  reservatio  in  corpore 
Iuris  clausa.   Praeterea  triennalis  praescriptio  non  prodest,  ubi  pvovi- 

Inttit.   Canon.  Vol.  II.  17 


258  TITULUS    XXII. 

sio  Beneficii  fuit  evidenter  et  notorie  nulla  ,  ubi  possessor  triennalis 
spolium  commisit,  ubi  quis  Beneiicium  a  S.  Sede  obtinuit  ,  cum  onere 
intra  certum  tempus  laureae  in  S  Theologia,  vel  in  Iure  Canonico  con- 
sequendae  ,  quam  non  est  consecutus  ,  et  in  aliis  similibus  casibus. 
De  Luca  de  benef.   disc.  91.  Riganti  loc.  cit. 

568.  Tertio,  Beneficia  dicuntur  vacare  de  iure  ,  et  de 
facto  simul .  cum  nemo  est,  qui  possideat  ,  et  nemo,  qui 
habeat  possidendi  ius.  Haec  vacatio  vera  ,  et  plena  est  , 
quae  statim  absque  alio  examine  vel  facto  collationi  et 
corporali  institutioni  viam  aperit,  quaeque  contingit  per 
mortem,  per  legitimam  privationem  ,  et  per  liberam  re- 
nunciationem.  Per  mortem  quidem  naturalem  Beneficiati 
plene  fit  vacans  Bemficium  (l);  et  idem  dicendum  de 
privatione  perfecta,  et  acceptata  renunciatione. 

(l)  Sed  hoc  limitatur  in  Beneficio  alteri  unito  ,  in  quo  unio  post 
mortem  perficitur  ,  et  in  Beneficio  quod  a  vicario  regitur  ,  in  quo  vi- 
carii  mors  vacationem  non  inducit. 

569.  Revera  per  legitimam  privationem  Beneficium 
plene  fit  vacans  ;  cum  privatus  possessionem  deseruit  , 
aut  ab  eadem  per  competentem  auctiritatem  fuit  expul- 
sus.  Legitima  autem  privatio  ,  vel  ex  ipso  iure ,  vel  ex 
iudicis  sententia  condemnatoria  procedit.  Ius  pnvationem 
per  se  pronunciat  occasione  alicuius  facti ,  aut  occasione 
alicuius  delicti:  occasione  facti  ,  quod  statum  importat 
cum  Beneficio  incompatibilem,  ut  in  eo,  qui  professionem 
religiosam  emisit  quoad  Beneficium  saeculare  ante  pro- 
fessionem  possessum  (l);  ut  in  eo,  qui  matrimonium  con- 
traxit  (2);  ut  in  eo,  qui  militiam  armatam  suscepit  (3):  ut 
in  eo,  qui  ad  Episcopatum  promotus  fuit  (4);  ut  m  eo , 
qui  per  decem  annos  Beneficium  habuit  pro  neglecto , 
postquam  monitus  detrectat  sui  officii  partes  implere  (5), 
et  in  aliis  casibus  similibus. 

(l)  Cap.  4  de  regul    in  6.  —  (2)  Cap.   l,  3  et  5  de    cler.  coniug. 

—  (3)  De  Luca  in  annot.   disc.   12,  n.  8,  et  de  benef.  in  Sum.  n.  229. 

—  (4)  Cap.  7  de  elect.  —  (5)  Cap.  8  de  cler.  non  resid. 

570.  Occasione  vero  delicti  ipsum  ius  Beneficii  priva- 
tionem  pronunciat  in  casu  assassinii  quoad  committentes 
et  mandantes  (l),  in  casu  homicidii ,    et    hostilis   insecta- 


DE    BENEFICIORUM    VACATIONE.  25Q 

tionis  contra  Cardinalem  (2),  aut  contra  Episcopum  (3), 
in  casu  haeresis,  apostasiae ,  et  schismatis  coniuncti  cum 
haeresi  (4),  in  casu  simoniae  realis,  et  confidentialis  (5), 
in  casu  falsariorum  litterarum  Apostolicarum  (6),  in  casu 
intrusionis  in  Beneficium  (7),  etiam  cum  Beneficii  reser- 
vati  possessio  capta  fuit  absque  Apostolicis  litteris  (8), 
in  casu  insordescenliae  dolosae  in  excommunicatione  ul- 
tra  annum.  quia  si  humanum  est  peccare,  diabolicum  est 
perseverare.  et  angelicum  se  emendare  (9);  in  casu  pro- 
curationis  abortus  foetus  aninhati,  effectu  sequuto  (10),  in 
casu  duelli  sive  solemnis,  sive  privati,  sive  provocati,  sive 
non  provocati  ,  et  etiam  morte  non  sequuta  (ll),  et  in 
casu  iniustae  occupationis  bonorum  ad  ecclesias  quascum- 
que,  et  ad  pia  loca  pertinentium  (12).  In  his  aliisque  de- 
lictis  et  factis ,  de  quibus  late  disserit  Garcia  (13)  et  de 
quibus  in  hisce  nostris  Institutionibus  in  sua  sede  mentio 
fit  ,  lex  ipsa  Beneficiatum  suo  Beneficio  privat  ,  sed  ad 
plenum  privationis  effectum  regulariter  debet  iudicis  sen- 
tentia  intervenire  ,  quae  declaret  crimen  fuisse  a  Benefi- 
ciato  patratum ,  aut  factum  fuisse  commissum  ,  propter 
quod  Beneficiatus  habendus  sit  ut  realiter  Beneficio  pri- 
vatus  ,  quia  privatio  iuris  licet  Beneficiatum  repellat  a 
dominio  ,  non  deiicit  a  possessione  (14):  haec  sententia 
propterea  declaratoria  dicitur. 

(l)  Cap.  1  ,  de  homicid.  in  6.  —  (2)  Cap.  5  ,  de  poen.  in  6.  — 
(3)  Clem.  Si  quis  de  poen.  —  (4)  Cap.  9,  de  haeret.  et  cap.  12,  eod. 
in  6.  —  (5)  Bul.  Cum  primum ,  et  Bul.  Intohrabilis  S.  Pii  V.  — 
(6)  Cap.  7  de  crim.  fals.  —  (7)  Cap.  18  de  praeb.  in  6.  —  (8)  Bul. 
Reformandum  Innocentii  VIII.  —  (9)  Gloss.  in  1.  Consentaneum.  Cod. 
quomod.  et  quand.  iud.  etc  —  (10)  Bul.  Effraenata  Sisti  V.  et  Bul. 
Sedes  Apostolica  Gregorii  XIV".  —  (ll)  Bul.  Ea  quae  Pii  IV.  Bul.  11- 
lius  vices  Clementis  VIII  et  Trid.  sess.  25,  c.  19  de  ref.  —  (12)  Trid. 
sess.  22,  c.  11,  de  ref.  —  (13)  De  benef.  part.  11,  per  tot.  —  (14)  Pa- 
risius  de  resign.  1.  7,  q.  2,  n.  9,  et.  1.   11,  q.   IO,  n.   11. 

571.  Iudicis  sententia  condemnatoria  Beneficii  privatio- 
nem  infert,  cum  in  rem  iudicatam  transivit,  aut  cum  ap- 
pellatio  amplius  non  datur,  quia  tres  iam  prodierunt  sen- 
tentiae  conformes;  nequit  tamen  Episcopus  hanc  senten- 
tiam  proferre,  nisi  ex  gravi  ,  et  magno  crimine  plene  e- 
vilenterque  in   iudicio    probato  ,    cuiusmodi    esse    posset 


260  TITULUS    XXII. 

quodcumque  homicidium  voluntarium,  sacrilegium,  periu- 
rium,  adulterium  et  concubinatus  post  monitiones  a  iure 
praescriptas  (l).  Haec  quidem  omnia  crimina  ,  et  tanto 
magis  nsdem  graviora  ,  Episcopo  motivum  praebent  .  ut 
inter  alias  poenas  criminibus  congruas  istam  quoque  pri- 
vationis  Beneficiorum  pro  facti  qualitate.  praesertim  con- 
tra  contumaces,  ac  inobedientes  infligere  valeat  (2). 

(l)  Item  Beneficiis  pro  gravitate  reatus  privari  possent  clerici  foe- 
neratores,  ebrietati,  aut  ludis  funeste  dediti,  satores  rixarum ,  negotia- 
tores  ,  arma  gestantes  ,  incertis  sedibus  vagantes  ,  maxime  autem  non 
residentes  in  propria  ecclesia.  Trid.  sess.  6,  c.  1  ,  de  ref.  et  sess.  23, 
c.  1  de  ref.;  non  suscipientes  Ordines  Beneiiciis  adnexos.  Trid.  sess.  22, 
c.  4,  de  ref.  ;  et  non  deferentes  habitum  ,  ac  tonsuram  ecclesiasticam 
Trid.  sess.  14,  c.  6  ,  de  ref.  Card.  Soglia  Inst.  iur.  priv.  §  100.  — 
(2)  De  Luca  de  benef.  in  Sum.  n.  222.  At  maxima  cautela  in  hac  re 
procedendum  ,  in  qua  si  iniuste  ,  aut  illegitime  procedatur  ,  non  erit 
privatio,  sed  spolium,  ut  describitur  in  cap.  7  de  restit.  spoliat;  et  no- 
tat  Fagnanus  ad  id.  cap. 

572.  Duae  itaque  esse  possunt  iudicis  sententiae  in 
causa  privationis  Beneficii,  una  nimirum  declaratoria,  et 
alia  condemnatoria ,  inter  quas  magnum  est  discrimen : 
nam  in  declaratoria  ,  pnvatio  inducitur  a  die  commissi 
criminis  ,  ad  quem  ipsa  sententia  quadam  iuris  fictione 
retrotrahitur ;  in  condemnatoria  vero  privatio  non  indu- 
citur  nisi  a  die  sententiae  latae.  Quare  collatio  Beneficii 
facta  post  crimen  ,  et  ante  sententiam  declaratoriam  est 
valida ,  quia  de  iure  Beneficium  iam  vacabat ;  dum  ex 
adverso  collatio  Beneficii  facta  ante  sententiam  conde- 
mnatoriam  est  nulla,  quia  Beneficium  adhuc  erat  plenum; 
et  ob  eamdem  rationem  valet  permutatio,  aut  resignatio 
facta  ante  sententiam  condemnatoriam  ,  dum  facta  post 
crimen ,  et  ante  sententiam  declaratoriam  non  valet.  In- 
super  Beneficiatus  in  secunda  tenetur  ad  restitutionem 
fructuum  a  die  commissi  criminis;  in  prima  vero  tantum 
a  die  sententiae  latae  (l). 

(l)  Reiffenstuel  de  praeb.  n.  371. 


26l 


TITULUS  XXIII. 

DE    BENEFICIORUM    RENUNCIATIONE. 

Summarium  :  573.  Renunciatio  quid  sit,  et  quotuplex  ?  —  574.  Ob  quas  causas  admittatur?  — 
575.  Quando  sit  prohibita  ratione  Beneficii  ?  —  576.  Quando  ratione  personae ?  —  $77.  Per 
superioris  acceptationem  fit  irrevocabilis.  —  578.  Quid  sentiendum  de  ea  ,  quae  fit  in  favo- 
rem  tertii?  —  579.  Quid  de  ea,  quae  fit  cum  reservatione  pensionis?  —  580.  Quid  de  ea, 
quae  fit  cum  translatione,  vel  cum  permutatione  ?  —   581.  Quid  sint  renunciationis  effectus? 

573.  Renunciatio ,  sive  resignatio ,  est  dimissio  beneficii 
ecclesiastici  a  beneficiato  libere  facta,  et  a  superiore  acceptata. 
Haec  definitio  clare  demonstrat  ,  ad  renunciationem  re- 
quiri  duarum  voluntatum  concursum  ,  nimirum:  renun- 
ciantis,  qui  Beneficium  Ecclesiae  restituit,  et  ecclesiastici 
Superioris  ,  qui  restitutionem  acceptat:  item  demonstrat  , 
renunciationem  ex  parte  renunciantis,  libere,  sive  sponte 
esse  faciendam ;  alias  ,  si  facta  proponatur  ex  gravi  et 
iniusta  vi  ,  vel  metu  ,  nullius  omnino  esset  firmitatis,  et- 
iamsi  comitem  haberet  iusiurandum  ,  et  pedisequam  Su- 
perioris  acceptationem  (l).  Nihilominus  sustinetur  renun- 
ciatio  facta  ex  consilio,  aut  voluntate  Superioris,  quando 
beneficiatus  aliqua  de  causa  posset  suo  Beneficio  privari, 
aut  est  inutilis  Ecclesiae,  aut  scandalum  parit,  quod  alio 
modo  nequit  auferri,  quia  his  m  casibus,  salvis  congruis 
hinc  aut  illinc  pro  Beneficiato  alimentis  ,  vis  non  foret 
amplius  iniusta  (2). 

Renunciatio  alia  dicitur  tacita,  alia  expressa.  Tacita  est, 
quae  resultat  ex  facto  ,  quo  posito  ,  Beneficium  ulterius 
retineri  nequit,  ut  in  casu  professionis  Religiosae,  Matri- 
monii  (3),  militiae  saecularis  ,  et  in  casu  illius  ,  qui  con- 
sentit  ,  ul  Beneficium  suum  alteri  conferatur  (4).  Haec 
tamen  non  est  necessario  per  Superiorem  acceptanda  , 
quia  acceptatur  ab  ipso  iure.  Expressa  deinde  est,  quae 
fit  scriptis  ,  aut  verbis  coram  Superiore  expressis  ,  quae 
subdividitur  in  puram,  et  conditionalem.  Quae  sit  pura  o- 
mnes  intelligunt;  conditionalis  vero  est  illa,  quae  fit  sub 
aliqua  conditione ,  aut  modo,  aut  pacto  ,  ut  si  fiat  in  fa- 


262  TITULUS    XXIII. 

vorem  tertii  ,  aut  sub  reservatione  pensionis  ,  *aut  causa 
permutationis,  aut  cum  iure  regressus,  vel  ingressus,  vel 
accessus  (5). 

(l)  Clem.   Multornm  de  poen.  —  (2)  Zallinger  de  praebend.  n.  364. 

—  (3)  Etiamsi  matrimonium  esset  invalidum.  Cap.  4,  de  big.  non  ord. 

—  (4)  Taliter  etiam  consentire  videtur  .  qui  pacificam  secundi  Bene- 
iicii  incompatibilis  possessionem  consequitur.  Cap.  28,  de  praeb.,  extra 
casus  tamen  in  iure  expressos  tacita  renunciatio  non  admittitur  :  ideo 
Honorius  III,  declaravit,  ex  facto  ,  quo  Praelatus  subditos  suos  ab  o- 
bedientia  absolvit,  eius  renunciationem  non  posse  deduci.  Cap.  14  ,  de 
renunt.  —  (5)  Beneficium  d  mittitur  cum  iure  regressus.  si  is,  qui  di- 
mittit ,  ius  sibi  reservet  ad  ipsum  redeundi  ,  ubi  ille  .  cui  confertur, 
praemoriatur  ;  cum  iure  ingressus  ,  si  is  ,  qui  habet  titulum  ,  ante  a- 
deptam  possessionem  Beneficium  renunciet  alteri  ea  lege,  ut,  eo  mor- 
tuo,  possit  sua  auctoritate  Beneficium  ingredi;  demum  cum  iure  acces- 
sus,  si  quis  Beneficium  obtineat  pro  alio  ob  aetatis  impedimentum  in- 
capace,  ea  lege ,  ut  quamprimum  hic  capax  effectus  fuerit  ,  possit  Be- 
neficio  accedere,  et  sibi  habere.  Pirhing  de  renunt.  n.  11. 

574.  In  qualibet  renunciationis  specie  iusta  debet  causa 
concurrere.  ne  temere  solvat  Episcopus  spirituale  coniu- 
gium,  quod  cum  sua  inivit  Ecclesia  (l),  aut  inferior  Be- 
neficiatus  mercenariorum  more  stationem  sibi  creditam 
vilipendere  videatur.  Huiusmodi  causae  pro  resignatione 
Episcoporum  describuntur  ab  Innocentio  III  ad  Archie- 
piscopum  Calaritanum  (2);  qui  Episcopi  resignationem 
admittit;  propter  debilitatem  corporis,  propter  defectum 
scientiae,  propter  conscientiam  criminis,  quod  Episcopalis 
potestatis  exercitium  impediat  ,  propter  irregularitatem 
personae,  propter  malitiam  plebis  adversantis  Pastorem, 
et  propter  scandalum  (3).  Reliquae  vero  causae  praeter 
istas  pro  inferiorum  ministrorum  renunciatione    exhiben- 

tur  a  S.  Pio  V  his    verbis    expressae  :  Episcopi. eoritm 

dumtaxat  resignationes  admittere  possint ,  qui  aut  senio  con- 
fecti,  aut  valetudinarii,  aut  corpore  impediti,  vel  vitiati ,  aut 
crimini  obnoxii,  censurisque  ecclesiasticis  irretiti,  aut  nequeunt, 
aut  non  debent  Ecclesiae.  vel  Beneficio  inservire'(4).  Quibus 
deinde  Pontifex  adiungit  obtinentes  plura  Beneficia,  pro- 
movendos  ad  aliud  Beneficium,  volentes  profiteri  Religio- 
nem,  vel  contrahere  Matrimonium,  vel  existentes  in  vitae 
periculo  ob  capitales  inimicitias  in  loco   Beneficii   excita- 


DE    BENEFICIORUM    RENUNCIATIONE.  263 

tas  ,  quos  omnes  potest  Episcopus  ad  renunciandum  ad- 
mittere  (5). 

(l)  Cap.  2,  de  transl.  Episc.  —  (2)  Cap.  IO  de  renunt.  —  (3)  Hae 
omnes  causae  in  notis  continentur  Glossae  versiculis  :  Debilis  ,  igna— 
rus  ,  male  conscius  ,  irregularis,  —  Ouem  mala  plebs  odit ,  dans  scan- 
dala  ,  cedere  possit.  Circa  has  causas  legendus  est  Ventriglia  de  re- 
nunc.  benef.  §  l  ,  n.  l  ,  qui  easdem  causas  copiose  explicat.  — 
(4)  Bul.  Quanta  Ecclesiae.  —  (5)  Ventriglia  loc.  cit.  n.  27.  Unde  il- 
lae  tantum  ab  Episcopo  recipi  possunt  renunciationes  ,  quae  aliquam 
ex  dictis  causis  habent  ,  vel  causam  ad  aliquam  earum  reducibilem, 
quia  in  cit.  Bulla  Pontifex  ita  decernit.  Causa  similis  ,  et  ad  illos 
reducibilis  adhuc  sufficit ,  quia  ea  est  natura  dictionis  taxativae  ,  ut 
includat  omnes  casus  similes,  ac  extranea  et  dissimilia  excludat  Id. 
ib.  n.  36. 

575-  Similiter  in  qualibet  renunciationis  specie  obser- 
vandum  ne  sit  a  lege  prohibita,  quod  evenire  potest:  tum 
ratione  Beneficii ,  tum  ratione  personae  possidentis  Benefi- 
cium.  Ratione  Beneficii  resignatio  a  lege  prohibita  est  in 
Beneficio  litigioso  ,  nulla  litis  facta  mentione  (l),  quia 
talis  resignatio  facta  videretur  in  fraudem  ,  et  aliunde 
de  iure  resignantis  non  constat ;  mhilominus  valet  Be- 
neficii  litigiosi  resignatio  facta  in  favorem  collitigantis  , 
et  valet  resignatio  simpliciter  facta  liti  (2).  It  m  ratione 
Beneficii  resignatio  a  lege  prohibita  est  in  Beneficio  va- 
cai"u>:  ideoque  nemo  potest  resignare  Beneficium  sibi 
nondum  collatum  ,  licet  sit  in  proximo  conferendum ;' 
sed  praesentatus  et  electus  simpliciter,  iuri  sibi  acquisito. 
renuntiare  non  vetatur:  et  nemo  potest  resignare  Bene- 
ficium,  cum  fuit  intrusus  absque  ullo  canonico  titulo,  cum 
a  iure  Beneficii  semtl  adepti  per  factum  ,  per  delictum 
aut  per  sententiam  ,  de  quibus  supra ,  iam  cecidit,  quia 
nemo  cedere,  aut  donare  potest,  quod  suum  non  est,  et 
quia  nemo  plus  iuris  in  alium  transferre  valet,  quam  ipse 
habeat  (3). 

(l)  Cap.  2  Ut.  lit.  pend.  in  6.  —  (2)  Parisius  de  resign.  1.  2,  q.  3. 
—  (3)  Id.   1.  2,  q.  22  et  23,  1.  3,  q    I. 

576.  Deinde  ,  ratione  personae  possidentis  Beneficium 
resignatio  a  lege  prohibita  est :  1°  In  clerico ,  qui  facta 
resignatione,  aliunde  non  habet,  quo  in  vita  possit  com- 


264  TITULUS    XXIII. 

mode  sustentari ,  ne  cum  dedecore  totius  ordinis  eccle- 
siasfici  mendicare ,  aut  sordidum  quaestum  exercere  co- 
gatur  (l).  2°  In  clerico,  qui  promotus  fuit  ad  sacros  Or- 
dines  sub  titulo  alicuius  Beneficii,  quod  nequit  ob  eam- 
dem  rationem  dimittere,  nisi  facta  mentione  huius  tituli, 
et  nisi  aliunde  habeat  honeste  vivendi  media  (2).  30  In 
clerico  infirmo,  qui  si  suum  resignet  Beneficium,  et  intra 
viginti  dies  a  die  resignationis  factae  moriatur  ,  resigna- 
tio  rescinditur ,  Beneficiumque  per  obitum  non  per  resi- 
gnationem  vacat  (3).  40  In  clerico,  qui  gerit  curam  ani- 
marum  ,  aut  habet  onus  residentiae:  huius  quidem  resi- 
gnatio  ex  stylo  Curiae  non  admittitur,  si  a  brevi  tempore 
Beneficium  gerat ,  et  tunc  tantum  ex  iusta  causa  admit- 
titur ,  cum  per  quinquennium,  vel  saltem  triennium  Be- 
neficium  administravent  (4). 

(l)  Cit.  Bul.  Ouanta  S.  Pii  V.  —  (2)  Trid.  sess.  21,  c.  2,  de  ref. 
Quae  sub  hoc  et  praecedenti  numero  dicuntur.  vera  sunt ,  cum  agitur 
de  resignatione  voluntaria  :  nam  clerici  in  utroque  casu  a  iure  ,  vel  a 
iudicis  sententia  eorum  Beneficiis  quandoque  privantur  ,  vel  privari 
possunt;  et  tunc  cum  agatur  de  resignatione  necessaria  ,  nihil  videtur 
huius  resignationis  validitati  obstare,  ut  fertur  fuisse  a  S.  Congrega- 
tione  decisum  ,  salva  tamen  aliqua  fructuum  parte  ,  qua  egenus  cleri- 
cus  ali  possit.  Reiffenstuel  de  renunc.  n.  48.  —  (3)  Hoc  inductum 
fuit  a  regula  Cancellariae  De  viginti  sub.  n.  19  ,  ad  fraudes  praeca- 
vendas,  et  ad  excludendam  in  Beneficiis  haereditariae  successionis  spe- 
ciem  ,  quae  in  resignatione  pro  consanguineis  nimis  clara  appareret. 
Haec  regula  habet  locum  in  omnibus  Beneficiis  ,  in  eorum  resignatio- 
nibus,  permutationibus  ,  unionibus,  et  commendis  ,  ad  quae  omnia  Be- 
neficiatus  suum  praestitit  consensum  ,  ac  postea  infra  viginti  dies  de- 
cessit.  Sed  in  resignante  duae  notantur  conditiones  ,  infirmitatis  nimi- 
rum,  et  mortis  inde  sequutae.  Circa  primam  quaeri  potest ,  an  valeat 
resignatio  facta  a  sano  ,  qui  postea  infra  viginti  dies  casu  obiit  ?  Li- 
cet  plures  Doctores  affirment,  quia  regula  haec  habet :  Si  quis  in  in- 
firmitate  constitutus  etc.  ;  quae  verba  videntur  ad  casum  infirmitatis 
sensum  restringere  :  verius  tamen  negatur  :  nam  eadem  regula  haec 
alia  habet :  etiam  vigore  supplicationis ,  dum  esset  sanus ,  signatae,  etc; 
et  insuper  haec  negativa  sententia  ,  ut  ait  Riganti  ,  in  praxi  constan- 
tissime  observatur.  Ad  cit.  reg.  n.  36.  Circa  secundam ,  quaeri  iterum 
potest ,  an  mors  sequuta  debeat  esse  naturalis  ,  vel  sufficiat  civilis, 
aut  alia  causa  ?  Sed  Doctores  communiter  sustinent  debere  esse  na- 
turalem,  et  non  sufficere  civilem,  vel  aliam  causam.  Hinc  si  resignans 
intra  viginti  dies  uxorem  ducat ,  Beneficium  vacat  per  resignationem, 
non  per  matrimonium.  Riganti  loc.  cit.  n.  79.  —  (4)  Reiffenstuel  de 
renunc.  n.  63. 


DE    BENEFICIORUM    RENUNCIATIONE.  265 

577.  Ex  iam  dictis,  renunciatio  postulat  acceptationem 
legitimi  Superioris  (l),  qui  de  causa  iustitiae  primum  co 
gnoscit,  et  deinde  vinculum  solvit,  quo  clericus  Ecclesiae, 
aut  Beneficio  devincitur.  Per  hanc  acceptationem  resigna- 
tio  fit  irrevocabilis,  ita  ut  nullus  sit  amplius  poenitentiae 
locus ;  et  si  resignans  Beneficii  possessionem  nolit  dese- 
rere,  etiam  per  censuras  ab  eadem  in  perpetuum  expel- 
lendus  est ,  nisi  per  novam  electionem  aut  praesentatio- 
nem  in  pristinum  ius  restituatur.  Si  vero  resignatio  non 
sit  acceptata,  nulla  est ,  et  Beneficium  non  vacat ,  immo 
Beneficiatus  eodem  censurarum  medio  ad  Beneficii  onera 
adimplenda  potest  compelli.  Legitimus  autem  Superior 
quoad  minora  non  exempta  Beneficia  dioeceseos .  et  in 
resignatione  pura  est  Episcopus  ,  etiamsi  Beneficia  sint 
reservata,  quo  casu  resignationem  ipse  recipit  ,  et  colla- 
tionem  a  reservante  expectat  (2);  quoad  maiora  deinde  , 
et  exempta  Beneficia,  et  in  resignatione  conditionata  regula- 
riter  est  solus  Summus  Pontifex,  quia  resignationes  condi- 
tionatae  imaginem  videntur  referre  haereditariae  succes- 
sionis,  et  in  simoniacis  pactis  possunt  esse  implicatae,  qui- 
bus  solus  Summus  Pontifex  potest  mederi  (3). 

(l)  Talis  esse  nequit  laicus  quicumque  sit ;  ideo  renunciatio  facta 
in  manu  laici  non  valet,  et  renuncians  est  Beneficio  privatus.  Cap.  8, 
de  renunc.  —  (2)  Cap.  4,  de  renunc.  —  (3)  Praeter  causam  ,  et  Su- 
perioris  acceptationem  ,  ad  renunciationis  validitatem  ius  requirit  ad- 
huc  renunciationis  publicationem  ,  quae  Romae  fieri  debet  intra  sex 
menses  ,  si  agatur  de  Beneficio  intra  montes,  vel  intra  novem  menses 
si  Beneficium  ultra  montes  sit.  Ubi  autem  renunciatio  fiat  in  manu 
Episcopi  provisio  intra  tres  menses  sub  poena  nullitatis  est  publicanda. 
Bul.  Humano  vix  iudicio  Gregorii  XIII.  Praecipua  huius  legis  ratio  ea 
fuit,  ne  resignantes,  praesertim  Romae,  post  resignationem  ,  Beneficio- 
rum  fructus  ulterius  perciperent  ,  neve  amplius  officii  iurisdictionem 
exercerent.  Haec  canonica  dispositio  tamquam  iustissima  recepta  fuit 
in  Germania,  teste  Zallinger  de  renunc.  §  367;  recepta  fuit  in  Gallia, 
immo  ad  acta  Parlamenti  registrata,  Riganti  ad  reg.  19  ,  Cancel.  n. 
174  et  261.  Sed  nunc  in  quibusdam  dioecesibus  huiusmodi  publicaiio 
omittitur  ,  vel  quia  Bulla  non  fuit  recepta  ,  vel  quia  consuetudine  a- 
brogata  :  Zallinger  loc.  cit.  :  hoc  Garcias  refert  de  dioecesi  Abulensi, 
Pirhing  de  dioecesibus  Boemiae,  Reiffenstuel  de  renunc.  n.  135;  et  nos 
nunquam  vidimus  in  dioecesi  Genuensi  similes  resignationes  publicari; 
sed  forte  etiamnunc  debent  in  rigore  iuris  ubique,  nulla  excepta  dioe- 
cesi,  publicari,  ut  demonstrat  modernus  Auctor  anal.  iur.  pont.  ad  an. 
1855,  pag.   1523  et  seqq. 


266  TITULUS    XXIII. 

578.  Inter  conditionales  renunciationes,  prima  est,  quae 
flt  in  favorem  tertii,  cum  nimirum  Beneficium  resignatur 
sub  conditione,  ut  certae  determinatae  personae  confera- 
tur  ,  et  non  alteri.  Haec  resignatio  in  favorem  ,  dicitur 
simplex ,  cum  resignans  ruhil  sibi  reservat ,  et  qualificata , 
cum  reservat  sibi  regressum  ,  vel  portionem  fructuum  , 
vel  Pensionem  in  Beneficio  resignato.  Utraque  est  per 
Summum  Pontificem  probanda,  et  tunc  efficitur  perfecta  , 
cum  Beneficium  illi  confertur,  in  cuius  favorem  fuit  re- 
signatum.  et  cum  resignatanus  post  suam  acceptationem 
in  corporalem  Beneficii  possessionem  immittitur  (l). 

(l)  Arg.  cap.  28,  de  praebend.  in  6.  Hic,  duo  cadunt  dubia.  Pri- 
mum  ;  an  Episcopus  ,  qui  nequit  acceptare  resignationem  in  favorem, 
queat  eam  acceptare  simpliciter  ,  reiecta  conditione  favoris  ?  Respon- 
sio  :  alii  affirmant ,  quia  talis  conditio  ,  ut  turpis  reiicitur  ,  et  actus 
manet  purus  ;  alii  negant ,  quia  actus  conditionatus  consensum  suspen- 
dit,  et  totus,  ut  ponitur,  debet  acceptari,  aut  totus  reiici.  Reiffenstuel 
hanc  sententiam  probabiliorem  affirmat  ,  de  renunc.  n.  121  ;  sed 
S.  De  Ligorio  utramque  satis  probabilem  vocat.  1.  3  ,  n.  84.  Secun- 
dum;  an  resignans  saltem  queat  aliquem  nominare  ,  sive  commendire 
Episcopo  ,  quin  in  eodem  oriatur  obligatio  Beneficium  conferendi  no- 
minato?  Responsio:  Reiffenstuel  sententiam  tuetur  affirmativam  ex  iure 
Decretalium,  et  negativam  in  vim  cit.  Bul.  Quanta  S.  Pii  V  ,  in  qua 
sub  poena  excommunicationis  papalis  mterdictum  est ,  ne  verbo  ,  aut 
nutu  futuri  in  Beneficio  successores  ab  ipsis  resignantibus  ,  aut  ab 
aliis  eorum  hortatu  designentur  ,  loc.  cit.  n.  114;  sed  S.  De  Ligorio 
ait,  probabiliter  non  esse  illicitum  resignanti  suum  Episcopo ,  prae- 
dicto  modo,  declarare  desiderium,  quia  Bulla  intelligitur  de  pacto,  aut 
conditione  rigorosa  actum  suspendente  ,  et  aliunde  resignatio  fit  sim- 
pliciter  ,  ubi  Episcopus  manet  liber  ad  Beneficium  conferendum  cui 
vult.  Loc.  cit.  n.  83. 

579.  Secunda  renunciatio  conditionalis  est  illa,  quae  fit 
cum  reservatione  Pensionis,  aut  alicuius  partis  fructuum, 
aut  cum  pacto  .  ut  resigmatarius  solvat  omnes  expensas  , 
quas  resignans  in  Beneficii  assecutione  ,  vel  in  lite  pro 
Beneficio,  vel  etiam  in  procuranda  resignatione  fecit.  Hoc 
sane  pactum  expresse  reprobatur  a  Iure  Canonico  (l);  et 
idcirco  nequit  absque  Summi  Pontificis  auctoritate  stipu- 
lari.  Neque  resignans  excusalur  ex  eo  quod  certet  de  se 
indemnem  servando ;  nam  nunquam  licet  ad  hunc  finem 
simoniacum  inire  pactum,  cuiusmodi  est  praesens,  in  quo 


DE    BENEFICIORUM    RENUNCIATIONE.  267 

datio  rei  temporalis  Beneficii  resignationem  .  et  transla- 
tionem  producit  (2).  Datio  enim  r«ri  temporalis  pro  Be- 
neficio  absque  Summi  Pontificis  auctoritate  semper  simo- 
niam  importat  .  excepta  modica  datione  ad  redimendam 
iniustam  vexationem  secundum  doctrinam  S.  Thomae  et 
S.  De  Ligorio  (3).  Caeterum  hic  sunt  repetenda  quae 
supra  de  Pensionibus  exposuimus. 

(l)  Cap.   3,  de  pact.  —  (2)  Parisius  1.   14,  q.  7.  —  (3)  L  3,  n.  98. 

580.  Tertia  renunciatio  conditionalis  est  illa  ,  quae  fit 
cum  permutatione.  Usuvenit  persaepe  ,  ut  Beneficiatus 
Beneficium  mutet,  et  de  uno  transeat  ad  aliud :  si  mutatio 
sit  simplex  ,  translationem  habemus  ;  si  vero  sit  duplex  , 
ita  ut  duo  Beneficiati  sibi  mutuo  proprium  cedant  Bene- 
ficium,  habemus  permutationem.  Translatio  Sacris  est  ini- 
mica  Canonibus  praccipue  in  Episcopo  ,  qui  spirituale 
coniugium  contraxit  cum  sua  Ecclesia,  cuius  dicitur  spon- 
sus  ,  et  deinde  in  Beneficiatis  rtliquis.  Sacri  revera  Ca- 
nones  translationes  de  una  in  aliam  Ecclesiam  veluti  a- 
dulteria  damnarunt ,  ne  quis  forte  posset  ,  virginis  pau- 
perculae  relicta  societate  ,  ditioris  adulterae  societatem 
quaerere.  Nihilominus  .  concurrente  iusta  causa  ,  et  quo- 
cumque  alio  impedimento  cessante,  potest  Summus  Pon- 
tifex  Episcopos,  nec  non  Beneficiatos  minores  suae  dioe- 
cesis  Episcopus  transferre ,  quia  saepe  evenit ,  ut  qui  in 
uno  loco  minus  est  utilis,  alibi  se  valeat  utilius  exercere. 
Sed  in  hoc.  quantum  fieri  potest,  curandum ,  ut  transla- 
tio  detur,  de  minori  ad  maius  Beneficium  ,  ne  Archiepi- 
scopus  episcopare,  aut  dearchiepiscopare  cogatur,  ut  scribit 
Innocentius  III  (l).  Verum  ut  per  se  liquet,  sine  gravis- 
simo  scelere  nemini  licet  propria  auctontate  aliud  Bene- 
ficium  invadere,  et  qui  hoc  attentaverit,  illico  et  omnino 
a  cathedra  debct  expelli  aliena  ,  et  carere  propria  ,  ut 
nec  illis  praesideat,  quos  per  superbiam  sprevit,  nec  illis 
quos  per  superbiam  et  avaritiam  concupivit  (2). 

Permutatio  eumdem  requirit  auctorem  ac  translatio,  sed 
ex  causa  minori.  et  quandoque  ad  solum  personarum  in- 
tuitum  permittitur.  Hinc  Episcopus  potest  probare  per- 
mutationem  Beneficiorum  suae  dioecesis  ,    etiamsi    unum 


268  TITULUS    XXIII. 

sit  curatum ,  et  aliud  simplex ,  modo  neutrum  sit  reser- 
vatum  (3).  Si  vero  Beneficiati  propria  auctoritate  Bene- 
ficia  permutent ,  nedum  frustra  in  permutatione  operan- 
tur,  sed  Beneficiis  prius  possessis  per  definitivam  sen- 
tentiam  sunt  spoliandi  (4).  De  renunciationibus  denique 
conditionalibus  per  ingressum  ,  regressum  ,  et  accessum 
non  agimus,  quia  a  Summo  Pontifice,  a  quo  tantum  pos- 
sent  procedere,  non  solent  concedi. 

(1)  Cap.  l  ,    de  transl.  Episc.  —  (2)  Ita  tradunt  Doctores    ad   tit. 
de  transl.  Episc.  —  (3)  Cap.  5   de  rer.  permut.  —  (4)  Cap.  7,  eod. 

581.  Resignatio  pura  effectum  producit  absolutum  , 
quamquam  per  procuratorem  peracta  exhibeatur,  et  re- 
signans  omne  amittit  ius  ad  Beneficium ,  quod  repetere 
amplius  nequit  (l);  in  resignatione  vero  conditionali  re- 
gulariter  effectus  est,  deficiente  conditione,  resolubilis.  Hinc 
qui  resignavit  in  favorem  tertii  ,  ad  se  Beneficium  revo- 
cat,  si  alteri ,  quam  designato  tertio,  realiter  conferatur; 
item  qui  sub  Pensionis  reservatione  resignavit,  ad  Bene- 
ficium  habet  regressum,  si  Pensio  ei  non  solvatur;  ac  de- 
mum  qui  post  habitum  de  permutando  tractatum  cum  a- 
liquo  ,  actu  suum  resignavit  Beneficium  sub  permutatio- 
nis  specie,  in  pristinum  ius  restituitur,  si  alius  postea  ae- 
que  non  resignaverit,  vel  alteri  quam  sibi,  datum  fuerit 
Beneficium  ab  eo  resignatum.  Ratio  autem  horum  est  , 
quia  conditio  ita  suspendit  actum,  ut,  ea  impleta,  valeat, 
et,  ea  deficiente,  pereat,  in  quo  concordant  utriusque  iu- 
ris  dispositiones. 

Insuper,  ad  veram  huius  effectus  aestimationem,  viden- 
dum,  an  resignatio  facta  sit  soli  Beneficio,  retenta  digni- 
tate,  vel  Beneficio  et  Dignitati  simul.  Nam  si  Episcopus 
renunciaverit  Beneficio,  retenta  dignitate,  potest  actus  or- 
dinis  Episcopalis,  alio  rogante,  vel  permittente  Episcopo, 
facere.  Si  autem  renuntiaverit  simul  Beneficio  et  Digni- 
tati,  nequit  amplius  licite  actus  Ordinis  exercere,  quam- 
vis  continuo  retineat  Ordinis  characterem  (2). 

(l)  Cap.   3,  de  renunc.   et  Clem.  unic.  eod.  —  (2)  Cap.    l  ,  de  or- 
din.  ab  Episc.  etc. 


26g 


TITULUS  XXIV. 

DE    DECIMIS,    PRIMITIIS    BT    OBLATIONIBUS. 


Summarium:  582.  Decimae,  quid  sint,  et  a  quo  institutae  ?  —  583 .  Quomodo  dividantur  ?  — 
584.  A  quo,  et  cui  de  iure  debeantur  ?  —  58$.  A  quibus  possint  per  privilegium,  aut  prae- 
scriptionem  obtineri  ?  —  586.  Ab  Ecclesia  dependent,  et  sunt  obligatoriae.  —  587.  Solven- 
dae  sunt  iuxta  consuetudinem.  —  588.  Quid  consuetudo  et  leges  civiles  hodie  circa  decimas 
effecerint?  —  589.  Quid  sint  primitiae,  et  quando  perciperentur  in  lege  veteri?  —  590.  Quo- 
modo  debeantur  in  lege  nova  ?  —  591.  Quotuplex  sit  oblationum  genus  ?  —  $9».  Circa 
oblationes,  laudabiles  consuetudines  sunt  servandae.  —  593.  Licet  eas  accipere,  sed  non  ex- 
torquere.  —   594.  Cui  factae  oblationes  debeantur. 

582.  Inter  temporales  Ecclesiae  res  post  Beneficiorum 
fructus,  praecipuum  tenent  locum  :  Decimae,  Primitiae.  et 
Oblationes ,  quae  Ecclesiis  earumque  ministris  offeruntur. 
Decimarum  nomine  intelligitur  decima  pars,  vel  alia  quota 
fructuum  Deo  in  recognitionem  dominii  universalis,  eius- 
que  ministris  in  propriam  sustentationem  debita.  Prima 
huius  definitionis  pars,  probatur  ex  Levitico,  ubi  legimus: 
Omnes  decimae  terrae,  sive  de  frugibus,  sive  de  pomis  arbo- 
rum  Domini  sunt ,  et  illi  sanctificantur  (l).  Secunda  vero, 
probatur  ex  Libro  Numerorum,  ubi  haec  invenimus:  Fi- 
liis  Levi  dedi  omnes  decimas  Israelis  in  possessionempro  mi- 
nisterio ,  auo  serviunt  mihi  in  tabernaculo  foederis  (2).  De- 
cimae  fuerunt  ab  ipso  Deo  per  Moysem  populo  Hebraeo- 
rum  impositae,  et  consistebant  in  decima  parte  fructuum, 
ex  quo  Decimae  sunt  appellatae.  Sed  Ecclesia  eam  ex- 
plicans  legem  iuris  naturalis,  et  divini,  qua  ministris,  et 
operariis  suis  necessaria  ad  vitam  suppeditanda  sint  (3), 
ab  antiquis  temporibus  Decimas  probavit  (4),  non  in  de- 
cima  parte  ,  sed  in  minori  fructuum  quota  (5).  solvique 
iussit;  et  in  subtrahentes  Decimas  vel  solvi  impedientes, 
poenam  excommunicationis  ferendae  sententiae  postea  in- 
tulit,  a  qua  reus  absolvi  non  potest  nisi  facta  plena  De- 
cimarum  restitutione  (6). 

(l)  Levit.  cap.  27,  v.  30.  Hinc  ob  respectum  ,    quem  decimae  ha- 
bent  ad  Deum  prius  solvendae  sunt ,  quam  alii  census  ,    et  tributa  ,   et 


270  TITULUS    XXIV. 

iuxta  formam  loquendi  moderni  fori  civilis,  dici  possent  privilegiatae. 
Cap.  33,  de  decim.  —  (2)  Num.  cap.  18,  v.  21.  In  veteri  quidem 
lege  ,  tribus  Levi  ,  quae  stabat  coram  Deo  in  ministerio  ,  non  habuit 
partem  cum  fratribus  suis.  Deut.  cap.  10 ,  v.  8  ,  ideo  adiuvata  fuit 
decimis  ,  ut  posset  vitam  agere.  Apostoli  vero  et  sacerdotes  ,  in  nova 
lege  prohibiti  sunt  a  possidendo  aurum  ,  vel  argentum  ;  sed  tanquam 
ministri ,  et  operarii  regni  coelorum  declarati  sunt  digni  mercede  sua, 
et  iussi  sunt  manducare  ,  quae  apponerentur  eis.  Matth.  10  ,  Marc.  6, 
Luc.  10.  —  (3)  Hinc  ad  rem  S»  Paulus  aiebat :  Quis  militat  suis  sti- 
pendiis  unquam?  Qui  planlat  vineam,  et  de  fructu  eius  non  edit?  Quis 
pascit  gregem  ,  et  de  lacie  gregis  non  manducat  ?....  Si  nos  vobis  spiri- 
tualia  seminavimus,  magnum  est,  si  nos  carnalia  vestra  metamus  ?....  Ne- 
scitis  quoniam  qui  in  sacrario  operantur ,  quae  de  sacrario  sunt ,  edunt: 
et  qui  altari  deserviunt ,  cum  altari  parlicipant  ?  Ita  et  Dominus  ordi- 
navit  iis  ,  qui  Evangelium  annuntiant ,  de  Evangelio  vivere.  I  ad  Co- 
rinth.  9.  —  (4)  Unde  S.  Augustinus  aiebat  :  Vivo  de  decimis ,  et  altari 
serviens  ,  allaris  oblatione  sustentor  ,  habens  victum  et  vestitum  ,  his  con- 
tentus  ero ,  et  nudam  crucem  nudus  sequar.  —  (5)  S.  Canones  secun- 
dum  consuetudinem  decimas  statuunt.  —  (6)  Trid.  sess.  25  ,  c.  12, 
de  ref. 

583.  Decimae  dividuntur  in  personales ,  et  praediales. 
Personales  sunt,  quae  solvuntur  ex  omnibus  rebus  opera, 
aut  industria  acquisitis,  veluti  ex  lucro  negotiationis ,  ex 
artificio,  ex  liberali  professione,  ex  militia,  ex  piscatione, 
ex  venatione,  etc,  modo  industria  sit  licita  ,  et  iusta  ac- 
quisitio :  nam  hostiae  impiorum  sunt  abominabiles,  et  quid- 
quid  ex  scelere  offertur  ,  Omnipotentis  Dei  non  placat 
iracundiam,  sed  irritat,  cum  scriptum  sit :  Honora  Deum 
de  tuis  iustis  laboribus  (l).  Praediales  vero  sunt  Deci- 
mae,  quae  solvuntur  ex  fructibus  praediorum  tam  rusti- 
corum,  quam  urbanorum,  ut  ex  tritico,  vino,  oleo,  et  pre- 
tiis  locationum.  Unde  ex  agro  non  culto  ,  ex  domo  non 
locata  vel  a  domino  inhabitata  ,  nullae  solvuntur  Deci- 
mae.  quia  nulli  sunt  fructus  (2). 

(l)  Can.  27,  c.  1,  q.  l.  —  (2)  Doctores  alias  afferunt  decimarum 
divisiones,  nimirum:  1.°  inter  personales  et  praediales  collocant  mixtas, 
ut  in  lacte,  lana,  aliisque  rebus ,  quae  partim  a  natura,  et  partim  ab 
hominum  industria  proveniunt ,  quas  putamus  praedialibus  accensen- 
das ;  secus  idem  dicendum  foret,  de  tritico,  et  vino ;  et  aliunde  Ponti- 
fex  tantum  personales  et  praediales  decimas  nominat.  Cap.  20,  de  de- 
cim.  2.0  Recensent  decimas  antiquas  et  novales;  illas  deducunt  ex  agris 
ab  antiquo  culturae  suppositis ;  istas  ex  agris  noviter  cultis.  3°  Dis- 
tinguunt  decimas  in  ecclesiasticas  et  laicales.  Istae  etiam  profanae  ap- 
pellantur,  et  persaepe  tributorum  locum  tenent. 


DE    DECIMIS     PRIMIT.    ET    OBBLAT.  271 

584.  Ex  iure  ,  Decimae  personales  ab  omni  fide li  non 
exempto  solvendae  sunt  illi  parocho  ,  a  quo  Sacramenta 
suscipit,  etiamsi  regia,  vel  imperatoria  dignitate  fulgeret ; 
praediales  vero  ,  ab  omni  fideli  et  infideli  ,  illi  parocho  , 
in  cuius  parochia  sita  sunt  praedia  ,  nisi  aliter  ex  con- 
suetudine  sit  firmatum  ,  cuius  maximum  est  pondus  in 
hac  re  (l).  Porro  ad  praediales  Decimas  solvendas  te- 
nentur  etiam  infideles  et  Iudaei,  quia  hoc  onus  reale  estr 
praediumque  sequitur  in  quemcumque  possessorem  tran- 
seat  (2). 

(l)  Cap.  20,  de  decim.  —  (2)  Cap.  16,  eod.  Regulares  decimas 
solvunt  de  praediis,  quae  decimis  subiiciebantur,  antequam  ad  eorum 
manus  venirent  ,  ne  Ecclesiae  occasione  privilegiorum  regularium  ni- 
mis  praegraventur.  Cap.  34,  eod.  ;  de  animalibus  vero  ,  hortis  circa 
clausuram  ,  et  de  agris  noviter  ab  eis  excultis  decimas  non  solvunt. 
Cap.   10  et  Clem.   Religiosi  eod. 

585-  Praeter  parochum,  qui  a  lege  communi  ad  omnes 
parochiae  Decimas  ius ,  et  fundatam  in  iure  intentionem 
habet.  ut  hoc  medio  sibi,  Ecclesiae  suae,  clericis,  et  pau- 
peribus  suis  queat  opportune  consulere  ,  alii  clerici  sae- 
culares,  ac  regulares  obtinere  possunt  ius  decimandi.  Hoc 
quidem  ius  possunt  obtinere  per  pnvilegium  Apostolicum, 
per  praescriptionem  xi  annorum  cum  titulo,  et  bona  fide, 
per  permutationem  cum  aliis  Decimis,  vel  alio  iure  spi- 
rituali,  et  per  transactionem  legitime  factam,  quae  obligat 
tantum  partes,  si  facta  sit  absque  Superioris  auctoritate, 
qua  cum  auctoritate  etiam  successores  devincit  (l).  Tran- 
situs  Decimarum  a  parocho  ad  alios  clericos,  quo  felicior 
in  exordio  fuit  ad  pauperum  clericorum  inopiam  suble- 
vandam  ,  eo  exitiosior  fuit  fine :  nam  Decimae  a  clericis 
translatae  fuerunt  quoque  ad  laicos ,  praesertim  nobiles 
et  potentes,  pro  quibus  ad  remuneranda  eorum  in  Eccle- 
siam  et  Religionem  Beneficia  ,  Summi  Pontificis  auctori- 
tate  veluti  saeculari?atae  (2)  fuerunt,  et  ita  illis  infeudari 
coeperunt  ,  ut  tamquam  bona  patrimonialia  et  privata 
possent  ad  haeredes  transmitti.  Gravissimis  huiuscemodi 
mahs  occurrere  satagerunt  Concilia  tam  particularia,  quam 
generalia  ,  sed  maxime  Lateranense  III  in  quo  eiusdem 
Patres  haec  decreverunt :  Prohibemus,  ne  laici  decimas  cum 


272  TITULUS    XXIV. 

animarum  suarum  periculo.  detinentes ,  in  alios  laicos  possint 
aliquo  nwdo  transferre.  Si  quis  vero  receperit  ,  et  Ecclesiae 
non  reddiderit,  Christiana  sepultura  privetur  (3). 

(l)  Cap.  2  et  8  ,  de  transact.  —  (2)  Cum  laici  officii  spiritualis 
capaces  non  sint,  nequeunt  decimas  pro  spirituali  ministerio  obtinere, 
ideo  simpliciter  concessum  est  eis  ius  percipiendi  emolumenta  deci- 
marum,  quae  propterea  dictae  sunt  laicales.  temporales  et  saecularizatae. 

—  (3)  Haec  tamen  prohibitio  sic  universaliter  fuit  interpretata,  ut  non 
liceret  laicis  novas  acquirere  decimas,  sed  eisdem  liceret  antiquas  re- 
tinere;  et  hanc  interpretationem  Ecclesia  toleravit  necessitate  forte  po- 
tius,  quam  voluntate. 

586.  Decimae  ecclesiasticae  pendent  omnino  ab  aucto- 
ritate  Ecclesiae  tam  in  earum  institutione ,  quam  in  ces- 
satione:  nam  ad  Ecclesiam  pertinet  definire  quando  ,  et 
in  quantum  per  Decimas  ministrorum  suorum  vitae  ,  et 
sustentationi  consultum  sit  (l).  Idcirco  Potestates  saecu- 
lares ,  ut  non  possunt  imponere  Decimas  ecclesiasticas, 
sic  non  valent  ab  iisdem  liberare ,  sicut  Innocentius  III 
Episcopo  Vercellensi  aperte  declaravit  (2).  — (Add.  Edit.) 
Videndae  sunt  Litterae  Eminentissimi  Poenitentiarii  Maio- 
ris  ad  Episcopos  Italiae  diei  25  aprilis  1887,  in  quibus 
declaratur .  civilem  legem  in  Italia  paullo  ante  editam 
qua  ecclesiasticae  decimae  abolentur,  gravissimis  de  cau- 
sis  quae  in  ipsis  Litteris  exponuntur,  nullius  esse  valoris; 
et  fidelium  conscientiam  ad  decimas  velut  antea  pensi- 
tandas  obligatam  perstare.  Hae  Litterae  inspici  possunt 
in  Opere  inscripto  Acta  Sanctae  Sedis,  volum.  20  p.  303. 

—  Cum  vero  fuerunt  legitime  constitutae  ex  praecepto 
Ecclesiae  strictam  pariunt  obligationem  ,  ad  quam  implen- 
dam  fideles  etiam  per  censuras  cogi  possunt  (3);  et  hac 
de  causa  damnata  fuit  18  propositio  Wiclefi,  qui  ita  as- 
serebat:  Decimae  sunt  purae  eleemosynae  ,  et  possunt  paro- 
chiani  propter  peccata  suornm  praelatorum  ad  libitum  suum 
eas  auferre  (4). 

(l)  Ecclesia  primis  saeculis  nullas  praescripsit  decimas,  quia  clerici 
ex  fidelium  oblationibus  sponte  factis  necessaria  ad  vitam  conseque- 
bantui;  sed  postea,  his  imminutis  oblationibus,  necesse  habuit,  decimas 
pro  clericorum  sustentatione  instituere.  Devoti  1.  2  ,  t.  16  ,  §3-  — 
(2)  Cap.  25,    de  decim.  —  (3)  Cap.  5,  6,  et  alib.  de  decim.  et  Trid. 


DE    DECIMIS,    PRIMIT.    ET    OBBLAT.  273 

loc.  cit.  —  (4)  Hic  animadvertimus,  decimas    impositas    a    Principibus 
saecularibus  ,  vel  quandoque  a  Summo  Pontilice  ad  fines    civiles  ,    non 
esse  veras  decimas,  sed  potius  collectas,  taxas  aut  tributa. 

587.  Obligatio  Decimarum  dimetitur  a  vigente  consue- 
tudine:  nam,  secluso  casu  necessitatis  pro  clericorum  ali- 
moniis  ,  in  quo  intrat  ius  naturale  et  divinum  ,  Innocen- 
tius  III  in  Concilio  generali  Lateranensi  IV  declaravit  , 
Decimas  solvendas  esse  ex  loci  consuetudine  approbata  (l). 
Hinc  per  consuetudinem  ,  ex  communi  senteatia  Docto- 
rum  ,  Decimae  possunt  minui,  vel  etiam  extingui ,  modo 
aliter  haberi  queat  clericorum  sustentatio,  contra  quam 
nulla  consuetudo  vim  consequi  potest  ,  cum  eidem  ius 
naturale  semper  resistat,  tam  ut  inchoetur,  quam  ut  per- 
ficiatur  (2). 

(l)  Cap.  32,  de  decim.  et  concordat.  cap.  18  et  20  eod.  —  (2)  Pi- 
rhing,    de  decim.  n.   126. 

588.  Ob  hanc  consuetudinem  hodiernis  temporibus  cer- 
tum  est,  Decimas  personales  fere  ubique  abrogatas  fuisse, 
et  Decimas  praediales  imminutas  (l),  nec  non  et  eas,  quae 
ex  praediis  urbanis  percipiebantur  ,  omnino  cessasse  (2). 
Item  certum  est,  in  multis  regionibus  Decimas  omnes  pror- 
sus  fuisse  e  medio  sublatas  (3).  Hoc  quidem  factum  est 
ob  inductam  consuetudinem,  postquam  clericis  per  Bene- 
ficia,  legata  ,  pensiones  ,  aut  alio  modo  fuit  sufficienter 
provisum,  ut  de  Italia,  post  Suarez,  affirmat  Pirhing  (4). 
Sed  ad  hoc  accesserunt  etiam  leges  civiles  ,  quae  Deci- 
mas,  quantum  possunt,  de  facto  interdicunt,  quaeque  pen- 
sionem  annuam  ,  sive  congruam  ex  aerario  publico  pa- 
rochis  assignant  (5).  Nihilominus,  si  in  aliquo  casu  paro- 
chus  non  haberet  necessaria  ad  vitam  ,  et  nullum  aliud 
esset  necessitati  remedium,  posset  adhuc  Episcopus  Deci- 
mas  eius  parochianis  imponere,  cum  in  casu  nullius  ro- 
boris  sit  consuetudo  contraria,  et  aliunde  leges  civiles  iura 
sustentationis  tollere  nequeant  (6). 

(l)  Giraldus  ad  cap.  20,  de  decim.  —  (2)  Devoti  1.  2,  t.  16,  §  6. 
—  (3)  Id.  ibid.  —  (4)  De  decim.  n.  128.  —  (5)  Leges  Gallicanae 
anni  1789  triste  dederunt  exemplum  abolitionis  decimarum  ,  quod 
tristius  adhuc  aliae    regiones  sunt  sequutae.  —    (6)    Leges    civiles    di- 

Inttit.   Conon.  Vol.  II.  18 


274  TITULUS   XXIV. 

recte  abrogarunt  decimas  feudales,  et  indirecte  decimas  ecclesiasticas: 
at  salvam  voluerunt  parochorum  sustentationem,  quibus  propterea  as- 
signaverunt  congruam.  Quod  si  haec  deficiat,  vel  non  sufficiat,  dictae 
leges  non  videntur  Episcopo  prohibere  necessariam  decimarum  impo- 
sitionem  parochianis  ad  parochum  alendum.  Revera  plura  in  Gallia 
tribunalium  civilium  decreta  ,  statuerunt ,  Maiorem  communitatis  ,  e- 
tiam  auctorante  Praefecto ,  non  posse  prohibere  collectas  tritici,  vini, 
aliorumque  fructuum  a  parochianis  pro  parocho  factas  ad  illius  sup- 
plendam  nimis  tenuem  praebendam  ;  quod  etiam  nunc  in  usu  esse  in 
plerisque  Galliae  dioecesibus  testatur  Doctor  Andre  in  Cur.  Iur.  Can. 
verbo  Dixnes  §  6.  Simile  occurrit  in  Genuensi  dioecesi  ,  in  qua  ex 
defectu  congruae  quaedam  decimae  a  parochianis  parocho  offeruntur 
in  aliquibus  locis  non  solum  ex  praediis  ,  sed  etiam  quandoque  ex 
fructibus  industriae  ,  ut  a  lucris  navigationis  in  navis  magistro  ,  et 
nautis,  quae  Ecclesiae  parochiali  attribui  solent.  Decimae  demum  vere 
sunt  collectae  ,  quae  ex  universo  orbe  nunc,  pro  Pontifice  Summo ,  et 
Ecclesia,  fiunt  sub  nomine  Denaro  di  S.  Pietro,  ad  quas  omnes  viden- 
tur  obligari,  nam  summa,  et  alio  modo  irreparabilis,  est  necessitas. 

589.  Decimis  similes  sunt  Primitiae,  quo  nomine  intel- 
liguntur  primi  terrae  fructus,  qui  a  fidelibus  Deo  in  gra- 
tiarum  actionem,  eiusque  ministris  in  sustentationem  exhi- 
bentur.  Primitiae  in  veteri  lege  praeceptae  fuerunt  (l), 
et  tribus  anni  temporibus  offerebantur,  nempe  in  Paschate 
de  novis  spicis,  in  Pentecoste  de  novis  panibus,  et  in  fe- 
sto  Tabernaculorum  de  novis  fructibus  (2).  Quota  vero 
earum  non  erat  determinata  ,  ut  sentit  D.  Hieronymus  , 
et  hberaliores  quadragesimam ,  ac  minus  liberales  sexa- 
gesimam  fructuum  partem  afferebant  (3). 

(l)  Exod.  23.  —  (2)  Deuter.  16  ,  Levit.  23.  —  (3)  Gonzalez  ad 
cap.  1,  de  decim.  n.  4.  Primitiae  principaliter  offeruntur  in  gratia- 
rum  actionem  pro  beneficiis  a  Domino  acceptis  maxime  in  concessione 
fructuum. 

590.  Licet  nullum  sit  in  Evangelio  praeceptum  offe- 
rendi  Primitias,  et  praeceptum  legis  Mosaycae  cessaverit, 
cum  fuerit  mere  positivum  et  caeremoniale;  tamen  sancta 
Ecclesia  ab  antiquis  temporibus  Primitias  probavit  (l); 
immo  forte  prius  in  Ecclesia  in  usu  fuerunt  Primitiae , 
quam  Decimae,  cum  illae  principaliter  ad  actum  pietatis, 
et  divini  cultus  referantur.  Quantitas  tamen  Primitiarum 
nunquam  fuit  ab  Ecclesia  determinata  nisi  consuetudine; 
et  idcirco  ubi  haec  desit ,  non  sunt  amplius  solvendae  , 
ubi  vero  viget,  sunt  etiamnunc  Parocho  offerendae  (2). 


DB    DECIMIS,    PRIMIT.    ET    OBBLAT.  275 

(l)  Can.  6,   dist.    32,   Can.  65 ,  c.  6  ,  q.    1.  —  (2)  Primitiae  tamen 
in  necessitate  clericorum  fieri  possunt  necessariae. 

591.  Praeter  decimas  et  primitias  aliae  adhuc  fieri  so- 
lent  Ecclesiae  ministris  oblationes  in  Ecclesia,  sive  extra. 
Triplex  considerari  potest  harum  oblationum  genus.  Pri- 
mum  eas  comprehendit  oblationes,  quae  olim  fiebant  ad 
altare  tempore  divini  Sacrificii  ,  quando  panis  et  vinum 
offerebatur,  ex  quibus  conficiebatur  sacrosancta  Eucha- 
ristia  (l).  Secundum  comprehendit  oblationes  ,  quae  in 
Ecclesiae  gazophylacio,  aut  in  eiusdem  Ecclesiae  arca, 
aut  ad  domum  Episcopi  vel  parochi  olim  fiebant,  et  nunc 
quandoque  fiunt,  quae  in  pecunia ,  vel  in  alia  re  mobili 
consistentes  pro  necessariis  ad  divinum  cultum  ,  vel  ad 
clericorum  sustentationem,  vel  ad  fabricam  Ecclesiae,  vel 
denique  ad  levamen  pauperum  a  fidelibus  deponuntur. 
Tertium  tandem  comprehendit  oblationes ,  quae  similiter 
in  pecunia,  vel  alia  re  mobili  consistentes  occasione  ba- 
ptismatis,  nuptiarum,  benedictionum  ,  funerum  ,  aut  alte- 
rius  sacri  ministerii  parocho  fiunt,  quae  iura  stolae  paro- 
chialis  appellari  solent  (2). 

(l)  Tunc  omnes  fideles  communicantes  quamdam  panis  et  vini 
quantitatem  ad  altare  offerebant  ,  et  ex  oblationum  massa  ea  assume- 
batur  pars  ,  quae  ad  sacrificium  erat  necessaria  ,  et  quod  supererat 
in  substentationem  cedebat  clericorum.  Simul  permissum  fidelibus  erat 
offerre  novas  spicas,  uvam,  incensum  et  oleum  pro  luminaribus,  cuius 
rei  speciem  habemus  in  candelis  ,  quae  a  fidelibus  ad  altare  afferri 
saepe  solent,  ut  in  conspectu  Domini  ardeant.  Sunt  etiam  qui  putant, 
fuisse  tunc  permissum  ad  altare  offerre  pecuniam,  ex  quo  ortam  fuisse 
ferunt  Missarum  eleemosynam.  Benedictus  Papa  XIV,  de  Synod.  1.  5, 
c.  8,  n.  1  ;  verum  oblationes  non  recipiebantur  eorum  ,  qui  adhuc  e- 
rant  in  publica  poenitentia  ,  qui  excommunicationi  erant  obnoxii  ,  qui 
ab  Ecclesia  dissidebant ,  quique  opprimebant  pauperes;  Card.  Soglia 
Inst.  iur.  priv.  §  73  ;  item  non  accipiebantur  oblationes  ab  usurariis, 
Cap.  3,  de  usur.  ;  a  raptoribus,  Cap.  de  rapt.  .  a  sacrilegis,  Can.  17, 
c.  12,  q.  2;  a  publicis  meretricibus  ,  etc.  —  (2)  Sub  his  tribus  obla- 
tionum  generibus  comprehenduntur  omnes  oblationes  stricte  sumptae. 

5Q2.  Oblationes  ex  primitiva  institutione  erant  volun- 
tariae,  in  quo  differunt  a  Decimis  et  Primitiis,  quae  fue- 
runt  praeceptae.  In  hoc  statu  diu  perseverarunt ;  nam 
Concilium  Lateranense  III    sub  Alexandro  III  districtius 


276  TITULUS    XXIV. 

prohibuit :  ne  pro  sepeliendis  mortuis  ,  seu  benedicendis  nu- 
bentibus  ,  seu  aliis  Sacrammtis  conferendis ,  aut  collatis  ali- 
quid  exigatur  (l).  Idem  in  sequenli  Concilio  Lateranensi  IV 
sub  Innocentio  III  confirmatum  fuit,  dum  super  his  obla- 
tionibus  pravas  exactiones  fitri  prohibuit ;  sed  eodem  tem- 
pore  pias  consuetudines  aliquid  offerendi  praecepit  obser- 
vari,  statuens  ut  libere  conferantur  ecclesiastica  Sacramenta, 
et  ut  loci  Episcopus,  veritate  cogn.ita  ,  eos  compesceret  , 
qui  malitiose  nituntur  laudabilem  consuetudinem  immutare  (2). 
Demum  Tridentinum  Episcopis  mandavit,  ut  omnino  prohi- 
berent  circa  has  Oblationes  cuiusvis  generis  mercedum  con- 
ditiones,  pacta,  et  quidquid  pro  novis  Missis  celebrandis  da- 
tur,  nec  non  importunas  ac  illiberales  eleemosynarum  exactio- 
nes  potius  quam  postulationes,  quia  haec  a  simoniaca  labe, 
vel  certe  a  turpi  quaestu  non  longe  absunt  (3). 

(l)  Cap.  9,  de  simon.  —  (2)  Cap!  42,  eod.  —  (3)  Trid.  sess.  22, 
in  decret.  de  observ.  et  evit.  etc. 

593.  Ex  his  iuris  principiis  deducendum  esse  videtur  , 
illicitum  esse  has  Oblationes  exigere  et  extorquere,  ut  lo- 
quitur  citatus  Innocentius  Papa  III ;  sed  licitum  esse  eas 
sponte  oblatas  acceptare,  etiam  postulare,  ut  videtur  innuere 
Tridentinum,  quando  tamen  adest  pia  et  laudabilis  con- 
suetudo  totius ,  aut  maioris  partis  populi :  quo  casu  si 
postulatio  suum  non  consequatur  effectum,  potest  ad  E- 
piscopum  haberi  recursus,  ut  renuentem  Oblationem  dare 
suae  satisfacere  obligationi  cogat.  Ipse  vero  parochus 
propter  negatam  Oblationem  cavere  diligenter  debet,  ne 
ministerio  suo  impedimenta  fictitia  apponat ,  sicut  illum 
severe  monet  citatus  Pontifex  ,  et  praecipue  ne  unquam 
hac  de  causa  ministerium  suum  recuset.  Duo  enim  vi- 
dentur  citati  sacri  canones  hac  in  re  constituere  velle : 
parochos  nimirum  non  debere,  nec  posse  has  Oblationes 
tamquam  ex  iustitia  debitas  praetendere  ,  ne  avaritiae  , 
aut  simoniae  suspicionem  incurrant;  et  laicos  ex  charitate, 
et  post  iudicium  Episcopi  etiam  ex  iustitia  (l)  ad  eas  Obla- 
tiones  subministrandas  teneri,  ne,  ut  loquitur  idem  Pon- 
tifex,  sub  praetextu  canonicae  pietatis,  et  ex  fermento  haere- 


DE    DECIMIS,    PRIMIT.    ET    OBBLAT.  277 

ticae  pravitatis  consuetudinem  infringant  erga  Sanctam  Eccle- 
siam  pia  devotione  fidelium  introductam  (2). 

(l)  Sic  Missarum  eleemosynae  omnino  debentur,  vel  quia  promissae, 
vel  quia  ab  Episcopo  in  sua  synodo  probatae  et  taxatae;  sed  summam 
taxata  maiorem  nequit  sacerdos  exigere  ,  alioquin  delinqueret  nedum 
contra  legem  Ecclesiae,  sed  etiam  contra  iustitiam  commutativam.  Be- 
nedictus  XIV,  de  Synod.  1.  5,  c.  9,  n.  2.  —  (2)  Neque  posset  iuste 
opponi  ,  similes  consuetudines  esse  simoniaca  labe  infectas  ,  aut  tam- 
quam  mere  voluntarias  non  esse  obligatorias  :  nam  quod  offertur  non 
datur  ut  pretium  eius  ,  quod  recipitur  ;  sed  ut  praemium  laboris  ,  et 
stipendium  sustentationis  ;  et  licet  sit  utriusque  iuris  principium  quod 
ex  facultativis  non  oritur  obligatio,  hoc  patitur  limitationem  ,  quando 
ex  ipsis  facultativis  voluntas  se  obligandi  praesumitur,  ut  in  casu  pro- 
posito  ,  in  quo  iideles  parocho  sua  temporalia  offerunt  ,  ut  ab  eo  vi- 
cissim  Dei  spiritualia  recipiant. 

594.  Oblationes  ex  iure  communi  illi  addicuntur  pa- 
rocho,  in  cuius  parochia  factae  fuerunt,  quia  factae  prae- 
sumuntur  ob  curam  spiritualem,  quae  ibi  parocho  incum- 
bit;  immo  tales  Oblationes  factae  tempore  Ecclesiae  va- 
cantis  ex  regula  generali  futuro  reservandae  sunt  paro- 
cho,  detracta  tamen  ex  iis.  si  necesse  fuerit,  congrua  pro 
oeconomo  necessaria.  Sed  ex  offerentium  voluntate  ,  vel 
consuetudine  possunt  ad  Ecclesiam  parochialem  ,  vel  ad 
alias  personas,  aut  Ecclesias  spectare  (l).  Hinc  hodiernis 
temporibus  extra  controversiam  positum  est ,  Oblationes 
factas  in  monasteriis  ad  religiosos  pertinere,  et  Oblatio- 
nes  factas  in  oratoriis,  vel  in  aliis  piis  locis  ad  eos  spe- 
ctare  ,  qui  oratorium  ,  vel  pium  locum  administrant ,  et- 
iamsi  administratores  laici  sint ,  modo  absit  usurpationis 
suspicio,  et  in  pios  usus  convertantur  (2). 

(l)  Iuxta  Monacellum  sola  consuetudo  decennalis  vim  habet  ad 
oblationes  obligatorias  reddendas  ,  et  ad  eas  de  uno  in  alium  trans- 
ferendas.  Part.  2,  tit.  14,  for.  1,  n.  15.  —  (2)  Qui  oblationes  recipit, 
munus  per  se,  aut  per  alium  perficere  tenetur ,  propter  quod  oblatio- 
nes  factae  sunt.  Hinc  parochus  ,  aliique  sacerdotes  et  clerici  ,  qui  de 
exequiis  mortuorum  participant ,  tenentur  iisdem  assistere  ,  pro  mor- 
tuis  orare,  officium  recitare  ,  aut  Missam  canere ;  alias  fructus  non  fa- 
ciunt  suos,  nec  possunt  eos  percipere.  Hoc  iam  designaverat  Concilium 
Parisiense  anni  1850,  sed  nuperrime  definivit  S.  Congregatio  Rituum  9 
maii  1857,  quae  specialiter  declaravit,  his  funerum  oblationibus  frui 
non  posse  clericos,  qui  licet  exequiis  praesentes  sint,  alias  tamen  pro 
lubitu  preces  fundunt,  vel  Breviarium  recitant  pro  sua  quotidiana  o- 
bligatione.  Auct.  Praelect.  Iur.   Can.  tom.  3,  n.  548. 


278 


TITULUS  XXV. 

DE    IURE    ECCLESIAE    AD    BONA    TEMPORALIA. 

Summarium  :  595.  Ecclesia  ad  bona  temporalia  ius  habet.  —  596.  Etiam  ad  immobilia  sibi 
relicta.  —  597.  Sedatis  persecutionibus,  plenum  ius  proprietatis  libere  exercuit.  —  598.  Bona 
Ecclesiae  bona  Christi  sunt.  —  599.  Ius  Ecclesiae  ad  sua  bona  comprehendit  maxime  D.  Pe- 
tri  patrimonium.  —  600.  Item  temporalem  Summi  Pontificis  principatum.  —  601.  Ad  quem 
spectet  bonorum  ecclesiasticorum  dominium  ?  —  602.  Quis  hoc  dominium  exerceat?  — 
603.  Principes  saeculares  ad  haec  bona  nullum  habent  ius.  —  604.  Nec  possunt  iuste  Ec« 
clesiam  a  bonorum  acquisitione  prohibere  per  legem  amorti^ationis,  vel  alio  modo.  — 605. 
Episcopi  sub  dependentia  a  Papa  sunt  bonorum  ecclesiasticorum  administratores. —  606.  Quo- 
modo  haec  administratio  concedatur  Beneficiatis ,  et  aliquando  laicis  ?  —  607.  Quid  dicen- 
dum  de  administratione  parochialium  per  aedituos  a  lege  civili  constitutos?  —  608.  Ad  quid 
teneantur  bonorum  ecclesiasticorum  administratores  ? 

595-  Hanc  partem  iam  supra  attigimus  ,  cum  de  fru- 
ctibus  Beneficiorum,  de  Decimis,  Primitiis  et  Oblationibus 
egimus  ;  sed  discussio  in  rebus ,  sive  bonis  temporalibus 
versabatur,  quatenus  cum  iure  spirituali  coniungebantur. 
Nunc  eadem  bona  consideramus  in  se  ,  et  veluti  a  iure 
spirituali  seiuncta. 

De  iure  Ecclesiae  ad  bona  spiritualia  nemo  esse  po- 
test  qui  dubitet,  cum  Ecclesia  a  Iesu  Christo  eo  fine  ma- 
xime  instituta  sit  ,  ut  divina  charismata  super  homines 
effundat.  At  ius  ad  bona  temporalia  his  maxime  calami- 
tosis  temporibus  brevi  salttm  expositione  et  demonstra- 
tione  indiget. 

Cum  Ecclesia  sit  societas  hominum  perpetua,  et  regnum 
indeficiens  in  mundo,  non  tamen  de  mundo,  necesse  est, 
ut  habeat  temporalia  bona ,  sine  quibus  nec  homines  vi- 
vere,  nec  regnum  subsistere  potest.  Christus  enim  Eccle- 
siae  institutor.  qui  voluit,  ut  perpetuo  esset.  ei  dare  quo- 
que  debuit ,  ex  quo  esse  posset ,  eamque  divino  suo  au- 
xilio,  et  temporalibus  bonis  communire  ,  ut  ad  hominem 
efficiendum  animam  communivit  corpore.  Nec  defuit  Do- 
minus,  nam  teste  sancto  Paulo,  ordinavit  his ,  qui  Evan- 
gelium  annuntiant ,  de  Evangelio  vivere,  seminare  spiri- 
tualia,  et  carnalia  metere  (l).  Civile  sane  lmperium  plu- 


DE    IURE    ECCL.    AD    BONA    TEMP.  279 

ribus  temporalibus  bonis  ,  id  est  possessionibus  commu- 
nibus  ,  aerario  publico  ,  et  tnbutis ,  vel  taxis  impositis 
abundat,  ut  Reipublicae  necessitatibus  queat  consulere; 
sic  Ecclesia  ad  divinum  cultum  promovendum,  ad  mores 
dirigendos  ,  et  ad  pauperibus  opitulandum  ,  praeter  ma- 
nuales  fidelium  oblationes,  bona  immobilia  ,  et  aerarium 
sacrum  requirit;  tanto  autem  rationabilius  haec  bona  re- 
quirit,  quanto  ipsa,  suique  ministri  negotiis  saeculanbus 
implicari  non  possunt  ,  cum  Deo  tantum  militare  de- 
beant  (2).  Unde  si  sacrum  et  inviolabile  est  Reipublicae 
Patrimonium  ,  quanto  sacratius ,  et  inviolabilius  erit  Pa- 
trimonium  Ecclesiae,  cum  illud  ad  temporalem  felicitatem 
in  quodam  determinato  terrarum  circuitu;  hoc  vero  et- 
iam  ad  aeternam  felicitatem  in  toto  orbe  terrarum  com- 
parundam  sit  institutum? 

Cum  Christus  Dominus  divinam  suam  praedicationem 
inchoavit  ,  et  Apostolos ,  ac  Discipulos  testes  et  comites 
suae  praedicationis  secum  assumpsit,  alimenta  noluit  pro 
se,  suisque  ab  argento,  quod  proprium  deferrent  in  zonis 
suis,  accipere,  sed  a  massa  communi  oblationum  fidelium: 
nam  illis  interdixit ,  ne  quid  in  particulari  possiderent , 
non  argentum  ,  non  duas  tunicas  (3),  ne  solliciti  essent 
de  crastino  (4),  immo  suasit  ut  venderent  omnia  ,  quae 
possiderent  ,  et  darent  pauperibus  (5).  Collectas  itaque 
primum  inter  fideles  Ipse  instituit  ,  loculos  habuit  , 
qui  pecuniam  collectam  servarent :  Habebat  Dominus  lo- 
culos,  ait  S.  Augustinus,  et  a  fidelibus  oblata  conservans,  et 
suorum  necessitatibus,  et  aliis  indigentibus  tribuebat  (6).  Fi- 
scus  plane  Reipublicae  saecularis  solet  a  tributis  subditis 
invitis  impositis  conflari ;  sed  fiscus  Reipublicae  Domini 
ab  oblationibus  a  fidelibus  sponte  factis  incepit.  Unde 
idem  S.  Doctor  subdit,  tunc  primum  ecclesiasticae  pecuniae 
forma  est  instituta  (7).  Et  quidem  Christus  Ecclesiae  spon- 
sae  suae  hanc  primum  dotem  assignavit,  et  hoc  exemplo 
docuit,  ipsam  ius  ad  bona  temporalia  mobilia ,  et  immo- 
bilia  habere,  et  in  perpetuum  retinere ,  ut  tradit  Glossa 
ad  dictum  sancti  Augustini  locum  (8). 

(l)  I.  ad  Corinth.  9.  —    (2)  II.  ad    Timoth.    2.    —  (3)    Matth.    10. 
—  (4)  Id.  26    —  (5)  Id.   19.  Haec  et  similia  dixit  Dominus  ,     ut    ex- 


280  TITULUS    XXV. 

plicat  S.  Augustirms,  non  ut  nihil  pecuniae  servetur  a  sanclis  ,  sed  ne 
Deo  propter  ista  serviatur ,  aut  propter  inopiae  timorem  iustitia  desera- 
tur.  Can.  17,  c.  12,  q.  l,  vel  ut  explicat  S.  Prosper  ,  quia  expedit  fa- 
cultates  Ecclesiae  possideri,  et  proprias  ,  perfectionis  amore  ,  contemni. 
Can.  13,  c.  12,  q.  l  ;  ubi  sanctus  vir  affert  exemplum  sanctorum  E- 
piscoporum  Paulini,  et  Hilarii ,  qui  propria  vendiderunt  pinguia  pa- 
trimonia  /  pretiumque  pauperibus  erogarunt ,  dum  Ecclesiae  patrimo- 
nium  retinuerunt,  fideliter  administrarunt,  ac  multis  acceptis  fidelium 
haereditatibus  auxerunt,  quorum  exemplum  secuti  sunt  innumeri  sancti 
Episcopi  ,  qui  bona  sua  contempserunt  ,  et  bona  Ecclesiae  diligentis- 
sime  curare,  et  strenue  vindicare  studuerunt.  —  (6)  Cit.  can.  17,  c.  12, 
q.  l.  Loculorum  nomine  intelliguntur  communiter  crumenae,  vel  mar- 
supia;  a  sancto  Augustino  tamen  intelligitur  Fiscus  Reipublicae  Domini. 
In  psal.  146,  n.  17.  —  (7)  Cit.  can.  17.  —  (8)  Propterea  merito 
damnatae  fuerunt  sequentes  duae  propositiones:  Ecclesia  non  habet  na- 
tivuni,  et  legitimum  ius  acquirendi,  et  possidendi.  Syllab.  prop.  26.  Sacri 
Ecclesiae  ministri  Romanusque  Pontifex  ab  omni  rerum  temporalium  cura 
ac  dominio  sunt  omnino  excludendi.  Id.  prop.  27. 

596.  Domino  in  terris  adhuc  agente  ,  bona  Ecclesiae 
temporalia  iam  abundasse  probabilissimum  est :  nam  fre- 
quentes  erant  oblationes  (l),  et  Apostoli  in  tanta  fidelium 
multitudine  graves  perferebant  expensas  (2).  At  vero  , 
post  Domini  Ascensionem  in  coelum,  S.  Paulus  Corinthiis 
et  Galatis  mandavit,  ut  unusquisque  fidelis  per  unam  sab- 
bati  partem  suam  apud  se  sepositam  sanctis  offerret  (3); 
et  insuper  credentes  possessiones  suas,  et  substantias  ven- 
debant ,  ut  earum  pretia  possent  Apostolis  tradere  (4). 
Vita  inde  functis  Apostolis,  iuxta  Gratianum  ,  S.  Pius  I , 
circa  medietatem  saeculi  secundi,  in  Patrimonio  Ecclesiae 
recenset  praedia  divinis  usibus  tradita;  et  S.  Urbanus,  circa 
initium  saeculi  tertii,  in  eodem  Patrimonio  admisit  haere- 
ditates,  et  agros,  quia  praedia  Ecclesiae  tradita  plus  ei  af- 
ferunt  utilitatis  ,  quam  venditionum  pretia  (5).  Sed  illud 
certum  est,  et  praemissa  confirmant,  quod  ex  edicto  Con- 
stantini,  et  Licinii  anni  313,  ethnici  iussi  sunt  Christianis 
restituere  omnia  quae  ad  ecclesias  recte  visa  fuerint  perti- 
nere.  sive  domus,  aut  possessio  sit,  sive  agri,  sive  horti,  sive 
quaecumque  alia  (6). 

(l)  Tertullianus  in  Apolog.  c.  39.  —  (2)  Cibos  emebant  magno 
emendos  pretio  ,  et  iudicarunt  ad  alendam  turbam  quinque  millium 
hominum  panes  pro  ducentis  denariis  esse  necessarios.  Luc.  9,  Marc. 
6  ,    et  Ioan.  6.  —  (3)  I.  ad  Corinth.  16.  —  (4)    Act.    Apost.    cap.    2, 


DE    IURE    ECCL.    AD    BONA    TEMP.  28 1 

v.  45,  et  cap.  4,  v.  34.  —  (5)  Can.  5  ,  c.  12  ,  q.  2.  Can.  16,  c.  12, 
q.  l;  in  quo  Pontifex  declarat,  hoc  modo  ita  auctum  fuisse  Ecclesiae 
patrimonium  ,  ut  inter  fideles  nullus  esset  amplius  indigens.  Novimus 
a  criticis  transactae  aetatis  hos  canones  repudiari;  sed  in  decreto  Gra- 
tiani  iussu  Gregorii  XII  evulgato  reperiuntur,  et  a  Doctoribus  adhuc 
citantur  ,  et  si  non  probant  ut  decreta  Pontificum  ,  ut  monumenta  hi- 
storiae  probant.  —  (6)  Doctores  communiter  hoc  edictum  referunt, 
quod  evidenter  demonstrat,  Ecclesiam  ante  Constantini  tempora  bona 
immobilia  possedisse  per  se,  vel  per  interpositas  personas  ob  furo- 
rem  persecutorum.  Mamachius  Del  Dirit.  lib.  della  Chies.  etc.  1.  2, 
c.  2,  §  8. 

597-  Demum,  Ecclesia,  per  imperatorem  Constantinum 
a  persecutionum  captivitate  liberata  ,  divinam  suam  con- 
stitutionem  publice  explicavit  ,  inter  societates,  et  perso- 
nas  morales  primum  obtinuit  locum ,  et  iuribus  omnibus 
civilibus  uti  ac  frui  libere  coepit.  Propterea  ex  eo  tem- 
pore  iure  proprietatis  sua  vindicare  ,  et  per  actus  inter 
vivos,  vel  ultimae  voluntatis  sibi  donata,  vel  relicta  mo- 
bilia,  aut  immobilia  acquirere  ,  eaque  omnia  civiliter,  et 
legitime  administrare  potuit.  Primus  ipse  Constantinus  Ec- 
clesiae  immensa  donaria  obtulit  (l),  et  deinde  alii  Reges 
et  Principes  ,  ac  ditiores  fideles  tanta  eidem  munera  ,  et 
adeo  vastas  possessiones  donarunt,  ut  brevi  Ecclesia  per 
totum  mundum  ditissima  evaserit  (2). 

(l)  Can.  15  ,  c.  12,  q.  l.  —  (2)  Ecclesiae  divitias  reprobant  hae- 
retici,  ut  Valdenses,  et  Wiclefitae  ,  quibus  adhaerent  Iansenistae  ;  et 
quidam  etiam  ex  catholicis  Ecclesiae  divitias  non  laudant  ,  quia  sae- 
culum  magis,  quam  Deum  diligunt.  Sed  hi  S.  Ioannem  Chrysostomum 
audiant  sic  dicentem  :  Cum  facultatum  Ecdesiae  magnitudinem  perspicis. 
cogita  etiam  inscriptorum  pauperum  turbam,  infirmorum  multitudinem,  in- 
numerarum  expensarum  necessitates.  Homil.  21,  ad  I  Corinth.;  et  nobis, 
quaeso  ,  explicent  ,  quare  regnum  temporale  nunquam  habeat  satis  ,  et 
Ecclesia  semper  nimis? 

598.  Bona  Ecclesiae  temporalia  praeter  eam  qualita- 
tem  ,  quae  omnibus  temporalibus  bonis  inest ,  aliam  ha- 
bent  desursum  a  Deo  acceptam  causa  Religionis  :  nam 
Deo  principaliter,  et  Ecclesiae  in  consequentiam  offerun- 
tur,  vel  Iesu  Christo  offeruntur,  et  eius  sponsae  Ecclesiae. 
Idcirco  novam  conditionem  induunt,  per  quam  veluti  san- 
cta  habentur  (l),  et  a  sacris  canonibus  appellantur ,  res 
dominicae,  res  Deo  sacrae,  res  Dei  (2),  Patrimonium,  pecu- 


282  TITULUS    XXV. 

nia  ,  et  -substantia  Christi ,  vel  Crucifixi  (3),  vota  fidelium  , 
pretia  peccatorum  ,  Patrimonium  pauperum  (4),  etc,  quae 
omnia  manifeste  demonstrant  ,  bona  Ecclesiae  non  esse 
tantum  Ecclesiae,  quantum  Christi  sunt  (5).  Quam  ob  cau- 
sam  ,  qui  ea  aufert ,  vel  fraudat  ,  nedum  fur  est ,  si  se- 
creto,  et  raptor,  si  publice  id  faciat,  sed  continuo  et  re- 
bellis  in  Deum  et  Ecclesiam,  et  sacrilegus  (6). 

(l)  Bonifacius  Papa  I,  in  can.  Nidli  liceat ,  3,  c.  12.  q.  2;  qui  ca- 
non  a  Pio  VI  affertur  in  responsione  ad  Episcopos  Galliae,  IO  martii 
1791  ,  ut  videre  est  apud  Theiner  docum.  ined.  tom.  l  .  n.  19,  et 
haec  habet  :  Nulli  liceat  ignorare ,  quod  omne ,  quod  Domino  consecra- 
tur,  sive  fuerit  homo  ,  sive  animai ,  sive  ager  ,  vel  quidquid  fuerit  semel 
consecratum,  sanctum  sanctorum  erii  "Domino  ,  et  ad  ius  pertinet  sacerdo- 
tum.  Quod,  ut  explicat  ibidem  Glossa,  dicitur  sanctum,  quia  Ecclesiae 
deputatum,  sanclorum,  id  est  sacerdotum ,  atque  Domino ,  id  est  in  ho- 
norem  Domini.  Haec  sanctarum  rerum  ,  et  personarum  acceptio  non 
deerat  apud  Romanos ,  qui  sancta  habebant  moenia  civitatis  ,  et  san- 
ctos  tribunos  plebis  ,  et  qui  his  vel  levissimam  fecisset  iniuriam  ,  ca- 
pitis  adibat  periculum.  Heineccius  in  Recitat.  1.  2  ,  t.  1  ,  §  328.  — 
(2)  Can.  21,  c.  12,  q.  l.  Concilium  Nicen.  II,  act.  7,  can.  12,  et  Trid. 
sess.  25,  c.  l  ,  de  ref.  —  (3)  Cap.  16  ,  de  praebend.  —  (4)  Can.  59, 
c.  16  ,  q.  1.  —  (5)  Quia  ut  docuerunt  Patres  Concilii  Trosleiani  in 
Gallia,  anno  909  ,  in  can.  4:  Christus  ,  et  eius  Ecclesia  una  est  persona, 
et  quaecumqne  Ecdesiae  sunt ,  Christi  sunt.  —  (6)  Immo  iuxta  S.  Ana- 
cletum  ,  in  can.  6,  c.  12,  q.  2:  Qui  Christi  pecunias  et  EccJesiae  rapit, 
aufert,  vel  fraudat,  homicida  est,  quia,  ut  explicat  Glossa,  patri  et  ma- 
tri  suae  iniuste  alimenta  subtrahit  :  unde  ,  iuxta  antiquos  canones  ,  in 
quadruplum  ,  vel  in  decuplum  sacrilegus  iste  puniendus  erat.  Can.  7 
et  10,  c.   12,   q.   2. 

599-  lus  Ecclesiae  ad  sua  temporalia  bona  comprehen- 
dit  omnia  mobilia  et  immobilia  ,  iura  ,  et  actiones,  quae 
in  Ecclesia  sunt  ,  et  aliquid  temporalis  utilitatis  habent ; 
sed  primo  et  principaliter  bona  Ecclesiae  Romanae,  san- 
cti  Petri  Patrimonium  ,  ac  temporalem  Summi  Pontificis 
principatum  comprehendit :  nam  ius  ,  quod  in  Ecclesiis 
minoribus  observatur,  in  Ecclesia  Romana,  omnium  ma- 
tre  et  magistra,  est  observandum,  quia  parum  prodesset 
servare  membra,  et  perdere  caput,  a  quo  vita  in  omnia 
membra  diffunditur.  Profecto  Sancta  Romana  Catholica  et 
Apostolica  Ecclesia  nullis  synodicis  constitutis,  caeteris  Eccle- 
siis  praelata  est ;  sed  evangelica  voce  Domini ,  et  Salvatoris 
nostri  primatum  obtinuit  (l).  Et  ideo  ab  initio  ,  prae    cae- 


DE    IURE    ECCL.    AD    BONA    TEMP.  283 

teris ,  ampliora  bona,  et  in  universo  mundo  obtinuit  (2); 
ac  postenoribus  temporibus  arctiori  vinculo  sua  bona 
fuerunt  constricta,  cum  in  ipsis  cadat  tantum  centenaria 
praescripiio,  dum  in  aliis  aliarum  Ecclesiarum  bonis  sola 
quadragenaria  sufficiat  (3).  —  Sed  quod  magis  notandum 
est  ,  invadentes ,  destruentes,  detinentes  per  se,  vel  per  alios, 
civitates,  terras,  loca,  aut  iura  ad  Ecclesiam  Romanam  perti- 
nentia;  vel  usurpantes,  perturbantes,  retinentes  supremam  iu- 
risdictionem  in  eis :  nec  non  ad  singula  praedicta  auxilium  , 
consilium,  favorem  praebentes  incurrunt  excommunicationem 
latae  sententiae  Romano  Pontifici  speciali  modo  reserva- 
tam  ,  ex  novissima  sanctione  Pii  IX,  in  Bulla  Apostolicae 
Sedis,  anno  1869.  Insuper  idem  Pontifex  ibi,  sub  eadem 
excommunicationis  reservatae  poena  ,  sancivit ,  ne  usur- 
pari,  aut  sequestrari  possent  iunsdictio,  bona,  reditus  ad 
personas  ecclesiasticas,  et  ideo  potissimum  ad  Romanum 
Pontificem,  ratione  Ecclesiarum  suarum,  aut  Beneficiorum 
pertinentes.  Dicto  enim  anathemate  percussit  usurpantes , 
aut  sequestrantes  iurisdictionem  ,  bona ,  reditus  ad  personas 
ecclesiasticas  ratione  suarum  Ecclesiarum ,  aut  Beneficiorum 
pertinentes. 

(l)  Can.  3,  dist  21.  Hac  de  re  ferunt  ,  Nicolaum  Papam  per  san- 
ctum  Petrum  Damianum  Legatum  suum  Mediolanensibus  nunciasse, 
detrahentem  cuilibet  Ecclesiae  ius  suum  ,  esse  iniustum  ,  sed  violan- 
tem  Ecclesiae  Romanae  privilegium  ab  ipso  Summo  omnium  eccle- 
siarum  Capite  traditum  esse  haereticum.  Can.  l,  dist.  22.  —  (2)  Au- 
ctor  Inst.  Can.  edit.  Paris,  1853,  t.  2,  1.  4,  art.  1,  haec  habet  :  «  Ec- 
»  clesia  Romana  multa  ,  ac  ingentia  etiam  habuit  patrimonia  ,  nempe 
»  terras  amplissimas  longe  lateque  per  Italiam  ,  Galliam  ,  Aegyptum, 
»  Palaestinam  ,  uno  verbo  per  Orientem  totum  ,  et  Occidentem  ,  quin 
»  etiam  integras  provincias  ,  aut  insulas  tenuit ,  ut  satis  compertum 
»  est  ex  diversis  historicis,  et  etiam  ex  solo  S.  Gregorio  magno  ,  qui 
»  in  epistolis  suis  multus  est  circa  administrationem  horum  dominio- 
»  rum  ,  praediorum  ,  et  possessionum.  »  —  (3)  Cap.  13  et  17  ,  de 
prescript.   et  cap.   2,   eod.  in  6. 

600.  Quoad  temporalem  Summi  Pontificis  principatum 
quamquam  iuris  divini  non  sit,  cum  Dominus  Petro  nul- 
lum  talem  in  Ecclesiae  constitutione  expresse  concesserit 
principatum,  neque  Ecclesia  primis  saeculis  ullum  habue- 
rit;  attamen  deinde  ,  sic   divina  Providentia    disponente  , 


284  TITULUS    XXV. 

ita  iuste  Ecclesiae  fuit  acquisitus ,  ut  nunc  sacer  sit  (l), 
et  inter  bona  ecclesiastica  Romanae  et  universalis  Eccle- 
siae  (2),  tamquam  ei  temporibus  nostns  miserrimis  0- 
mnino  necessarius  (3),  iure  et  merito  censendus  sit.  Porro 
Summo  Pontifici  necessaria  est  independentia  a  quocum- 
que  Principe,  ut  libertatem,  securitatem,  potestatem,  eius- 
que  exercitium  ,  et  parem  omnium  acceptationem  et  ve- 
nerationem  habeat  ad  Ecclesiam  universam  iuxta  divina 
mandata  regendam  ,  et  gubernandam  :  atqui  haec  inde- 
pendentia  in  Summo  Pontifice  cuiuscumque  principis  sub- 
dito  haberi  non  potest:  ergro  Pontifex  in  aliqua  mundi 
parte  debet  esse  Summus  Princeps  ab  alio  quocumque 
principe  independens.  At  haec  mundi  pars  ex  divina  di- 
spositione  fuit  in  Patrimonio  S.  Petri.  sive  in  urbe  Roma, 
et  provinciis  Romanae  Ecclesiae  subiectis  determinata : 
ergo  hic  principatus  ad  sacrum  Ecclesiae  Patrimonium 
non  solum,  ut  caetera  alia  bona  ecclesiastica,  sed  maiori 
adhuc  iure,  ob  rei  gravitatem  et  necessitatem,  pertinere 
censendus  est  (4). 

(l)  Hunc  principatum  sacrum  appellant  Patres  Concilii  provin- 
cialis  Redonensis  in  Gallia,  anno  1849,  decemb.  3,  Andre  verbo  Pape 
§  6.  Hunc  ipsum  principatum  sacrum  ,  legitimumque  appellat  Pius 
Papa  IX  in  Allocutione  habita  in  Concistorio  20  iunii  anni  1859  Bona 
«tiam  huius  principatus  sacrosancta  appellata  fuerunt  a  clero  Gallicano 
in  celebri  declaratione  anni  1782,  quae  habet  ,  sacro  Pontificum  prin- 
cipatui  bona  quaesila  ,  iura,  et  imperia,  ita  haberi,  ac  possideri  ,  ut  quat 
inter  homines  optimo  iure  habentur  ,  et  possidenlur.  Immo  ea  omma  ,  ut 
Deo  dicata ,  sacrosancta  esse  debere ,  nec  sine  sacrilegio  invadi ,  rapi ,  aut 
ad  saecularia  revocari  posse.  —  (2)  Cum  hic  principatus  ad  bonum  u- 
niversalis  Ecclesiae,  ac  praesertim  ad  lidei  unitatem.  et  puritatem  ser- 
vandam,  sit  a  divina  Provid<jntia  mirabiliter  ordinatus  ,  non  solum  ad 
Ecclesiam  Romanam,  sed  et  ad  Ecclesiam  universalem  pertinet  ,  quod 
aperte  declaravit  Pius  Papa  IX  tum  in  sua  responsione  ad  imperato- 
rem  Napoleonem  III.  8  ianuaiii  1860,  tum  ia  suis  Litteris  encyclicis 
ad  universos  Ordinarios  diei  19  eiusdem  mensis  et  anni;  in  quibus  de- 
claravit ,  se  nullo  plane  modo  posse  cedere  huic  principatui  ,  et  in  hoc 
S.  Sedis  iuribus,  quae  non  ad  alicuius  regalis  familiae  successionem  ,  sed 
ad  omnes  catholicos  pertinent:  et  infra  professus  est,  se  velle  constanter 
tueri  et  servare  civilem  Romanae  Ecclesiae  principatum  ,  eiusque  tempo- 
rales  possessiones,  ac  iura  quae  ad  universum  catholicnm  orbem  pertinent, 
intacta  atque  Mviolata.  —  (3)  Hanc  necessitatem  agnoverunt  Bossuet, 
et  Fleury  relati  a  Card.  Soglia  ,  inst  iur.  pub  §  40  ;  declaravit 
Pius  VII  in  Bul.   Cum  miseranda,  et  confirmavit  Pius  IX  in  lit.    ency- 


DE    IURE    ECCL.    AD    BONA    TEMP.  285 

clyc.  Qui  nuper,  ubi  pronunciavit  ita:  Necessarium  esse  palam  edicimus 
Sanctae  huic  Sedi  civihm  principatum  ,  ut  in  bonum  Religionis  sacram 
potestatem  sine  ullo  impedimento  exercere  possit  Hanc  veritatem  omnes 
fere  totius  orbis  Episcopi  in  praesenti  gravissima  Ecclesiae  calamitate 
uno  veluti  ore  confessi  sunt  in  epistolis  consolatoriis  ad  Summum 
Pium  IX  ,  in  epistolis  pastoralibus  aJ  dioecesanos  ,  et  in  aliis  doctis- 
simis  scriptis  typis  editis,  in  quibus  strenue  defenderunt  ,  temporalem 
Ecclesiae  principatum  singulari  Divinae  iUius  omnia  regentis  ac  mode- 
raniis  Providentiae  consilio  datum  fuisse  Romano  Pontifici  ,  ut  ipse  nulli 
civili  potestati  tinquam  subieclus  ,  supremum  Apostolici  minisierii  munus 
sibi  ab  ipso  Christo  divinitus  commissum  plenissima  libertate ,  ac  sine 
itllo  impedimento  in  universum  orbem  exerceat.  His  plane  verbis  rem 
declarat  idem  Pius  IX  in  cit.  Litt.  Nullis  certe ,  in  quibus  pariter 
commemorat ,  et  maximopere  commendat  innumerabiles  ecclesiasticos, 
et  la<eos  viros  cuiuscumque  dignitatis ,  ordinis  ,  gradus  et  conditionis, 
qui  Beati  Petri  patrimonium  otnnino  integrum,  inviolatumque  servandum, 
aique  ab  omni  iniuria  defendendum  esse  contendunt-  —  (Add.  edit.) 
Leo  Papa  XIII  nunc  gloriose  regnans  ,  et  quem  Deus  diu  sospitet, 
eadem  pluries  declaravit.  In  sua  prima  Epistola  encyclica  ad  Patriar- 
cas,  Primates  ,  Archiepiscopos  et  Episcopos  universos  catholici  orbis 
diei  21  Aprilis  1878  inquit :  «  Ut  in  primis,  eo  quo  possumus  modo, 
iura  libertatemque  huius  Sanctae  Sedis  adseramus  ,  contendere  num- 
quam  desinemus  ,  ut  auctoritati  Nostrae  suum  constet  obsequium  ,  ut 
obstacula  amoveantur,  quae  plenam  ministerii  Nostri  potestatisque  li- 
bertatem  impediunt,  atque  in  eam  rerum  conditionem  restituamur  ,  in 
qua  divinae  Sapientiae    consilium    Romanos  Antistites   iampridem    col- 

locaverat »  Eademque    exinde  saepe  confirmavit.  —    (4)    Propterea 

omnes  Summi  Pontifices  a  Pio  II ,  ab  anno  scilicet  1458  ,  ut  declara- 
vit  Pius  VI  in  Litteris  ad  Card.  Rezzonicum  5  nov.  1791  incip.  An- 
corche,  usque  ad  immortalem  nostrum  Pium  IX  in  Summi  Pontificatus 
susceptione  solemniter  iuiarunt,  se  Beati  Petri  patrimonium  nunquam 
alienaturos  ,  sed  salvum  ,  et  integrum  successoribus  suis  servaturos, 
quod  iusiurandum  circa  alia  bona  ecclesiastica  non  emittunt. 

601.  Ius  ad  bona  sua  temporalia  Ecclesiae  competens 
est  ius  proprictatis,  per  quod  eadem  bona  ita  perpetuo 
Ecclesiae  servire  debent ,  ut  ab  hac  servitute  nunquam 
liberari  queant,  nisi  dispensative  auctoritate  Summi  Pon- 
tificis ,  qui  ut  infra  videbimus ,  est  supremus  eorumdem 
administrator.  Idcirco  bona  Ecclesiae  oblata  novam  in- 
duunt  qualitatem ,  et  ex  profanis  in  religiosa  convertun- 
tur  (l).  Hinc  fluit,  verum  et  absolutum  eorumdem  domi- 
nium  solum  habere  Deum  ,  sive  Iesum  Christum  Eccle- 
siae  fundatorem.  Revera  tale  dominium,  quidquid  alii  di- 
cant,  non  vidrtur  posse  attribui  Summo  Pontifici,  et  tanto 
minus  Episcopo,  sive  Ecclesiae  particulari :  nam  synodus 


286  TITULUS   XXV. 

Romana  tertia  sub  Symmacho  Papa  definierat,  non  posse 
Summum  Pontificem  bona  ecclesiastica  alienare,  et  idem 
iam  in  universis  Ecclesiis  per  provincias  ,  una  facta  ex- 
ceptione  domorum  in  urbibus ,  esse  observandum  (2); 
quod  satis  indicat  nequaquam  Pontificem  habitum  fuisse 
horum  bonorum  dominum.  Hoc  etiam  docuit  S.  Thomas 
cum  ait :  Quamvis  res  Ecclesiae  sint  eius ,  id  est  Pontificis  , 
ut  principalis  dispensaloris;  non  tamen  sunt  eius  ,  ut  domini 
et  possessoris  (3).  Ac  demum  idem  declaravit  Pius  Papa  IX 
dum  ad  petitionem  cessionis  sui  temporalis  Principatus 
respondit,  non  posse  per  nos  cedi,  quod  nostrum  non  est  (4). 

(l)  Ob  hanc  persuasionem  in  omnium  animis  inditam  ,  tam  Genti- 
les.  quam  Romani  res  eorum  Diis  oblatas  adeo  sacras,  sanctas  ,  et  in- 
violabiles  habebant,  ut  eas,  tamquam  extra  hominum  commercium  po- 
sitas.  nec  liceret  aestimare,  aut  obligare,  aut  alienare,  aut  quocumque 
modo  violare  ,  quinimmo  in  earum  violatores  poena  mortis  erat  con- 
stituta.  Heineccius  in  Recit  §  3 15.  Sub  eodem  respectu  maiori  iure 
habitae  semper  fuerunt  a  Catholicis  res  ecclesiasticae  ;  unde  S.  Tho- 
mas  ait :  Ex  hoc  quod  ahquod  deputatur  ad  cultum  Dei ,  efficitur  quod- 
dam  divinum  ,  et  sic  ei  quaedam  reverentia  debetur ,  quae  refertur  ad 
Deum.  Sum.  2,  2.  q.  99,  art.  1.  —  (2)  Dispositio  huius  synodi  sic 
sonat:  Non  liceat  Papae  praedium  Ecclesiae  alienare  ahquo  modo  pro  ali- 
qua  necessilate.  Can.  26,  c.  12,  q.  2.  —  (3)  Sum.  2,  2,  q.  lOO,  art.  1, 
ad   7.   —  (4)  Cit.  Litt.   NuJlis  certe. 

602.  Nihilominus  hoc  Dei,  sive  Iesu  Christi  dominium 
communicatur  suo  corpori  mystico ,  id  est  Ecclesiae  ;  ac 
inde  fit  ,  ut  Ecclesiae  Caput  ,  et  ipsius  Christi  Vicarius 
hoc  ius  dominii  m  universis  ecclesiasticis  bonis  ,  et  Epi- 
scopi  ac  Beneficiati  in  parte  bonorum  ratione  dioecesis, 
vel  praebendae  sub  dependentia  a  Summo  Pontifice  exer- 
ceant.  Quam  brem  sanctus  Hieronymus  aiebat:  licere  fi- 
delibus  eorum  bona,  et  iura  m  clencorum  dominium  trans- 
ferre  (l).  Concilium  Tridentinum  dominium  distributio- 
num  quotidianarum  attribuit  Canonicis  in  choro  praesen- 
tibus ,  et  mandat  ,  bona  et  iura  Ecciesiis  et  Beneficiatis 
ablata  ,  esse  iisdem  sub  excommunicationis  poena  integre 
restituenda  (2);  quod  supponit  in  lpsis  Ecclesiis  ,  et  Be- 
neficiatis  eorumdem  bonorum  dominium.  Denique  leges 
canonicae  ipsis  Ecclesiis  ,  et  Beneficiatis  onus  imponunt 
tuendi,  vindicandi ,  et  alia  dominii  iura  exercendi ,  quod 


DE    IURE    ECCL.    AD    BONA    TEMP.  287 

fieri  non  posset ,  si  Ecclesiae  et  Beneficiati  vere  suorum 
bonorum  dominium  non  haberent  (3). 

(l)  Can.  ult.  c.  16,  q.  1  —  (2)  Trid.  sess.  22.  c.  2  et  1 1  ,  de  ref. 
—  (3)  Ad  hoc  reftrtur  etiam  donatorum  voluntas  ,  qui  quidem  res 
suas  non  Ecclesiae  in  genere  regulariter  intendunt  donare,  sed  Eccle- 
siae  in  specie,  aut  beneficio,  ut  Episc  ^pus ,  vel  Beneficatus  earum  dp- 
minium  loco  donatorum  retineat  ,  et  sibi  vindicet.  Hinc  sequitur  di- 
versarum  ecclesiarum  ,  aut  beneficiorum  proprietates  esse  diversas  ,  et 
quod  datur  uni,  non  posse  alteri  attribui. 

603.  Ex  praemissis  manifeste  liquet,  quam  falsa  sit  il- 
lorum  opinio,  qui  bona  ecclesiastica  ad  civilis  Reipubli- 
cae  Patrimonium  ,  et  ad  saecularis  principis  dispensatio- 
nem  sua  natura  pertinere  contendunt  (l).  Haec  quidem 
opinio  ,  licet  nimium  infeliciter  his  temporibus  a  quibus- 
dam  admissa  (2),  non  est  tamen  probatorum  Canonista- 
rum  opinio ;  sed ,  ut  scribit  doctus  auctor  ,  praedonum 
et  sacrilegorum  impius  praetextus  ,  quo  libenus  queant 
ecclesiastica  bona  diripere  (3).  Profecto  Ecclesia  est  ho- 
minum  societas  perpetua  et  immutabilis  a  civili  societate 
independens  ,  et  ipsa  excellentior  ,  quam  Christus  Iesus 
absque  iure  ad  sustentationis  media.  sive  ad  sua  tempo- 
ralia  bona,  nequaquam  fundare  potuit  :  unde  ex  iure  na- 
turali  et  divino  oritur  Ecclesiae  potestas  ad  sua  bona  ; 
quam  propterea  non  accepit,  nec  poterat  accipere  a  sae- 
cularibus  Principibus.  Quare  in  sacris  canombus  sanci- 
tum  fuit  ,  ut  qui  res  Ecclesiae  petunt  a  Regibus  horrendae 
cupiditatis  exemplum  praebeant  ,  careant  obtentis  ,  et  a 
communione  Ecclesiae  excludantur  (4).  Consequenter  Ec- 
clesia  habet  bonorum  suorum  non  solum  proprietatem 
absolutam  et  independentem  ,  sed  et  liberam  eorumdem 
administrationem.  Unde  ex  Iure  Canonico,  saecularis  po- 
testas  nullum  ius  habet  in  eorumdem  bonorum  admini- 
stratione,  divisione,  assignatione  ;  neque  potest  sibi  asse- 
rere  potestatem  examinandi  contractus,  eosque  probandi 
vel  reprobandi,  quamquam  in  utilitatem  ipsius  Ecclesiae 
id  faceret  (5). 

(l)  Super  hoc  falso  principio  praesumuntur  fundari  illae  leges  ci- 
viles,  quae  in  Gallia,  in  Hispania,  in  Italia,  et  in  aliis  reg  onibus  Ec- 
clesiam  bonis    omnibus    suis  iniquissime  spoliaverunt  ,    quaeque    pro- 


288  TITULUS   XXV. 

pterea  catn  erroris ,   tum  nuUitatis  characterem   prae  se  ferunt  :    erroris 
scilicet ,  quia  falsam  continent  doctrinam;  nullitatis  vero,  quia  pronuncia- 
tae  sunt  ab  incompetenti  auctoritate  ,    sicut  Pius  VI  archiepiscopo  Vien- 
nensi  scribebat.  Theiner  docum.  ined.  tom.   l  ,    n.  5.   —    (2)  Admitten- 
tes  tamen  omnes  vel  de  haeresi    venerunt ,    vel  sectis    Iansenistis  ,    aut 
Massonicis  adhaerent  ad  Ecclesiam  convellendam  a  daemone  institutis. 
—  (3)  Inst.  Iur.  Can.  edit.  Paris  ,  an.   1863,  part.  2,  1.  4  ,  cap.    1.  — 
(4)  Conc.  Lugdunen.    l,  i,i  cap.  2,  de    reb.  Eccl.  non  alien.  Hinc    ori- 
tur  ruina    animarum    et    regnorum  ,    cum  impunita  huiusmodi  scelera 
nunquam  maneant.  Eorum  divinam  ultionem  legimus  in  punitione   He- 
liodori.  L.  II  Machab.  cap.  3  ;  in  confessione  Lutheri  ,  qui  sic  aiebat: 
Comprobat  experientia ,  eos ,  qui  ecclesiastica  bona  ad  se  traxerunt ,  ab  ea 
tandem  depauperari ,  et  mendicos  fieri ;  et  in  historia  Henrici  VIII,  qui 
post  expilationem    Ecclesiarum    pauperior  quam  ante    evasit  ,    quique 
propterea  plura  tribuia,  et  vectigalia  civibus  suis  imposuit ,  quam  omnes 
simul  reges  per  quinquaginta  ante  annos  fecerunl ,    ut  ex  Sandero  trans- 
cribit  Audisius  de  iur.  nat.  et  gen.  1.  2,  t.   IO,  n.   12.  Similiter    impe- 
rator  Basilius  iunior    causam  universalis  subversionis  ,    et    confusionis, 
quam  patiebatur,  tribuebat  antecessori  suo  Nicephoro  ,    qui  imperium 
invaserat,  et  contra  ecclesiastica  bona  legem  tulerat  :  Ex  quo ,    aiebat, 
haec  lex  esi  observata ,  nihil  boni  penitus  in  hodiernum  usque    diem  vilae 
nostrae  occurrit;  sed  contra  nullurn  penitus  calamitatis  genus    defuit.  Hoc 
factum  iisdem  verbis  refert  Pius  VI,  in  epist.  ad  Episc.  Gall.  IO  mart. 
anni    1701.  Theiner  docum.    ined    n.   19.  Item  imperator    Carolus    ma- 
gnus  ad  petitionem  Francorum  qui  salva  semper  Ecclesiae  bona   expe- 
tebant,  respondit:  Novimus  multa  regna,  et  reges  eorum  propterea  ceci- 
disse,  quia  Ecclesias  spoliaverunt,  resque  earum  vastaverunt,  alienaverunt,  vel 
diripuerunt.  Id.  Ibid.  Notabile  demum  est  quod  Hincmarus  Remensis  Ludo- 
vico  Francorum  regi  scribebat:  Sunt  qui  dicunt,  quia  res  ecclesiasticae  Epi- 
scoporum  in  vestra  sint  potestate,  ut  cuicumque  volueritis   eas   donetis;  quod 
si  ita  est,    ille    malignus    spiritus  ,    qui  primo  parentes    nostros  perdidit , 
perditionem  vestram  in    aures  vestras  susurrai.  Gonzales  ad  cap.  2,  de  reb. 
eccl.  non  alien.  n.  5.  —  (5)  Revera  Innocentius  III,  ita  sancivit:  Nos  atten- 
dentes,  quod  laicis  etiam  reiigiosis  super  Ecclesiis,  et  personis  ecclesiaslicis 
nidla  sit  attnbuta  facultas....  si  quid  motu  proprio  (illorum)  statutum  fue- 
rit ,  quod  Ecciesiarum  respiciat  commodum  et  favorem  ,    nullius  firmitatis 
existit,  nisi  ab  Ecdesia  fuerit  approbatum.   Unde  statutum    Basilii   de  non 
alienandis  praediis  rusticis  ,    vel  urbanis  ministeris  ,    et  ornamentis  Eccle- 
siarum  illa  reprobatum  fuit  potissima  ratione,  quod    auctoritate  non  fuit 
Romani  Pontificis    roboratum.  Cap.    10,    de  const.    concordat    cum    iis, 
quod  habemus  in    Constitutionibus    Apostolicis  1.  2  ,    c.  35  .    ubi  laici 
monentur  ,  ut  caveant  a  petendis  ab  Episcopis  eorum    administrationis 
rationibus,  et  ab  eorum  operibus  pervigilandis  ad  finem    cognoscendi, 
an  bene,  vel  male  bonorum  ecclesiasticorum  fructus  impenderint. 

604.  Nec  saecularis  potestas  ex  Iure  sacro  valet  Ec- 
clesiam  a  bonorum  temporalium  acquisitione  prohibere. 
Hoc  tamen  a  saeculo  decimo  quarto ,  vel  decimo  quinto 


DE    IURE    ECCL.    AD    BONA    TEMP.  2^9 

nimium  malo  omine  quidam  fecerunt  principes ,  et  nunc 
fere  omnes  faciunt  per  legem ,  quam  appellant  Amorti^- 
^ationis,  per  quam  bona  civium,  praesertim  immobilia,  in 
tnanus  mortuas,  ut  dicunt,  sive  in  Ecclesiam,  aut  in  alium 
pium  locum  ,  transferri  non  possunt  absque  consensu  et 
litteris  saecularis  principis,  qui  permittat,  eadem  bona  in 
manus  mortuas  cadere,  sive  amorti^ari  (l).  Hanc  legem 
iniquam,  et  Ecclesiae  iniuriosam  omnes  traducunt  probati 
Doctores;  et  quidem  merito  :  nam  Ecclesia  est  societas  di- 
vinitus  libertate  et  independentia  munita,  ut  sit  perpetua; 
sed  lex  amortii^ationis  libertatem  Ecclesiae  indirecte  et 
directe  aufert  ,  dum  prohibet ,  ut  iuvetur  mediis  ad  exi- 
stendum  et  agendum  sibi  necessariis,  et  a  pietat^  fidelium 
oblatis,  eiusque  naturalem  independentiam  in  servitutem 
iniustam  convertit  dum  ei  auferendo  iura  contractuum  (2), 
factionem  testamenti  passivam  (3),  et  aliqua  ex  parte 
personam  moralem,  eam  veluti  capite  minuit.  Sed  eadem 
lex  est  etiam  Ecclesiae  iniuriosa,  dum  eam  assimilat  col- 
legiis  illicitis ,  quae  a  Romanis  bona  acquirere  vetaban- 
tur  (4);  est  iniuriosa  fidelibus,  qui  per  eam  vota  pietatis 
aiimplere  non  possunt;  et  est  Principibus  Christianis 
ignominiosa,  qui  Ecclesiam  oppugnant,  dum  eam  pro  vi- 
ribus  tenentur  adiuvare.  Principes  tamen  verentur  ,  ne 
Ecclesia  nimis  ditescat ,  et  status  eorum  nimium  depau- 
perentur;  quare  legem  ferre  se  posse  dicunt,  quae  utrius- 
que  potestatis  iura  tutetur.  Sed  quis  non  videt  hoc  esse 
perfldum  commentum  ?  Revera  postquam  Ecclesia  Catho- 
lica  toties  per  iniquarum  legum  vim  ita  spoliata  fuit  ut 
vacua  fere  temporalibus  bonis  pluribus  in  regionibus  sit, 
quomodo  concipi  potest  timor,  ne  nimis  in  praeiudicium 
status  civilis  ditescat,  ita  ut  lex  amorti^ationis  conservanda 
sit  (5)?  Praeterea  divitiae  Ecclesiae  statum  civilem  mul- 
tis  modis  adiuvant,  ut  ad  maiorem  prosperitatem  iugiter 
procedere  queat  (6);  et  si  quid  forte  in  his  divitiis  sit 
mali,  semper  ad  remedium  via  est  aperta,  recursus  nempe 
ad  Summum  Pontificem  ,  qui,  supra  omnes,  Ecclesiae  et 
status  civilis  prosperitatem  exoptare  debet  (7). 

(l)  Manus  ecclesiae  ,  si  recte  iudicentur  ,    non  mortuae ,    sed  vivae, 
et  vivificae    sunt    appellandae ,    spiritu  et  corpore    viviiicantes.    Unde- 

Instii.   Canen.   Vol.  II.  19 


290  TITULUS    XXV. 

nam  ,  quaeso  ,  in  societate  civili  tot  argumenta  vitae  et  prosperitatis, 
quam  ab  Ecclesia?  Satis  est  perpendere  mores  ab  ea  excultos,  et  per- 
politos,  hospitalia,  et  collegia,  pio  egentium  necessitatibus,  et  pro  di- 
vitum  cultura  ab  ea  erecta  ,  subsidia  artibus  ,  et  excitamenta  agricul- 
turae  ab  ea  data  ,  et  arcam  pauperibus  continuo  ,  et  ubique  apertam, 
de  quibus  plenae  sunt  historiae,  ut  quicumque  in  Ecclesia  manum  vi- 
vam  teneatur  agnoscere.  —  (2)  Ita  modernae  ferunt  leges  art.  910, 
cod.  civ.  Gall.  —  (3)  Factio  testamenti  passiva  ,  ut  dicunt  iuristae, 
consistit  in  capacitate  acquirendi  per  testamentum.  —  (4)  L.  1  .  ff. 
quod  cuiusq.  umv.  nom.  Ad  hanc  conditionem  redacta  est  Ecclesia 
Catholica.  et  collegiis  nequioribus  pos*posita,  quibus  conceditur,  quod 
Ecclesiae  nfgatur;  et  illud  S.  Hieronymi  perspicimus  cum  execratione 
impleri:  Pudet  dwere,  sacerdotes  idolorum,  mimi,  et  aurigae,  et  scorta  he- 
reditates  capiunt;  solis  ciericis,  et  monachis  hoc  lege  prohibetur.  et  prohi- 
beiur  non  a  persecutoribus,  sed  a  principibus  christianis.  Ad  Nepot.  de  vit. 
cler.  n.  7  Revera  in  Gallia  sub  fine  praecedentis  saeculi  bona  Eccle- 
siae  Catholicae  interdicta  ,  bona  consistorii  Protestantium  praeservata 
fuerunt  :  unde  Summus  Pontifrx  Pius  VI  dolore  maxnno  correptus 
exclamabat:  Penes  nationalem  conventum  illae  cum  Protestantibus  conven 
tiones  valuerunt;  sanctiones  vero  canonicae,  sanctaeque  huius  Sedis  cum 
Rege  Francisco  I  pacta  non  valuerunt !  Epist.  ad  Galliae  Episc.  10 
mart.  1 791  •  Theiner  docum.  ined.  n  19.  —  (5)  Quare  cum  Patribus 
Concilii  Parisiensis  anni  829,  c.  18,  possumus  et  nos  exclamare:  Ces- 
set  ergo  ambitio ,  quae  dicere  solet,  nimis  rerutn  habere  Ecclesias  Chrisii, 
et  perpendant  ,  quia  quanlaecumque  sunt  res  Ecclesiae  ,  si  eo  modo  ,  quo 
dispensandae  sunt,  dispensentur,  nimiae  non  sunt.  Mira  namqve  res,  am- 
bitio  mundialis  satis  non  habet,  et  Ecclesia  Christi  nimium  habetl  Labbe, 
tom  9  ,  col.  724.  —  (6)  Praeter  Beneficia  Ecclesiae  iam  ab  historiis 
enumerata  in  favorem  civilis  status  irrogata,  notum  est,  Summos  Pon- 
tificrs  saepe  in  auxilium  civilis  status  venisse.  ei  partem  bonorum  ec- 
clesiasticorum  applicando;  cuius  rei  haec  citamus  exempla :  S  Pius  V 
ad  succurrendum  necessiiati  regni  Galliarum  concessit  Carolo  IX  ,  ut 
posset  alienare  fundos  ecclesiasticos  ad  quindecim  mille  librarum  re- 
ditus  annui:  Gregorius  XIII  concessit  alienationem  praediorum  ecclesia- 
sticorum  ad  decies  centma  millia  librarum.  Phil.  Friderich  in  diss.  de 
eo  quod  iust.  etc.  ;  Pius  VI,  mandavit.  ut  omnia  non  sacrata  vasa  au- 
rea,  et  argentea  Genuensis  Ecclesiae  ad  Reipublicae  opitulandum  ven 
derentur.  Bul.  Ad  graves  anni  1794;  et  Pius  VII  facultatem  fecit  Regi 
Sardiniae  alienandi  bonorum  ecclesiasticorum  portionem  magnam  ,  ut 
suum  ab  hostibus  tueretur  regnum.  Bul.  Cum  in  postrema  anni  181 5- 
—  (7)  Ita  ad  rem  Augustus  Michel  :  «  Si  dicas  ,  rationem  publicam 
»  efflagitare  tales  leges  (amortizzationis)  ,  ne  scilicet  exhauriatur  ter- 
»  ritorium  ,  et  nervus  fere  omnis  transferatur  ad  manus  mortuas  Re- 
»  ligiosorum  et  Clericorum ,  repono  ,  viam  omnibus  apertam  ad  Sum- 
»  mum  Pontificem,  qui,  re  ad  se  delata,  et  iustitia  causae  cognita  fa- 
»  cile  consentiat  in  talem  legem,  vel  statutum,  si  subsit  iusta  causa  » 
in  Theol.   Can.   Moral.   App.   2,  t.   1. 

605.  Quoad  bonorum  ecclesiasticorum  administrationem 


DE    IURE    ECCL.    AD    BONA    TEMP.  2Q1 

illud  certum  est ,  Episcopos  sub  debita  a  Summo  Ponti- 
fice  dependentia  ab  ipso  iure  esse  constitutos  omnium 
suarum  dioecesium  bonorum  administratores.  Sacri  enim 
canones  hoc  aperte  demonstrant:  nam  canones  Apostolo- 
rum  haec  habent :  omnium  rerum  ecclesiasticarum  curam 
Episcopus  gerito,  et  ea  dispensato,  quasi  inspectante  Deo  (l); 
et  alibi:  Praecipimus,  ut  Episcopus  res  Ecclesiae  in  potestate 
habeat  ;  nam  si  praetiosae  hominum  animae  fidei  eius  com- 
mittendae  sunt,  multo  utique  magis  oportuerit,  et  de  pecuniis 
mandatum  dare  (2).  Similia  fuerunt  constituta  m  pluribus 
aliis  saeris  canonibus  (3),  ac  praesertim  in  Concilio  An- 
tiocheno,  et  Lateranensi  I.  (4).  Porro  ut  Episcopi,  D.  te- 
stante  Paulo  ,  sunt  iispensalores  ministeriorum  Dei  ,  sic 
et  bonorum  Exlesiae  distributores :  quod  officium  cum 
propter  multiplices  sollicitudines  nequeant  per  se  solos 
adimplere  ,  ut  Apostoli  elegerunt  septem  Diaconos  ,  sic 
postea  Episcopi  in  Onente  Oconomos,  et  in  Occidente 
Archidiaconos  elegerunt ,  qui  eorum  nomine  et  m^ndato 
rerum  temporalium  curam  haberent .  ac  deinde  sibi  ac- 
curatam  administrationis  rationem  redderent  (5). 

(l)  Can.  37.  —  (2)  Can.  40.  Sic  isti  canones  referuntur  a  Gratiano 
in  fin.  edit.  Lugdunen.  anni  1606.  —  (3)  Can.  24  et  26  ,  c.  12  ,  q.  l, 
can  2  et  seqq.  c  10,  q  l.  —  (4)  Can  23,  c.  12,  q.  l.  —  (5)  Oeco- 
nomi,  et  Archidiaconi  administratores  electi  fuerunt  etiam  ea  de  causa, 
ne  administratio  Episcoporum  sine  testibus  maneret. 

606.  Sed  postea  divisis  ecclesiasticis  bonis  ,  et  Bene- 
ficiis  institutis  ,  huius  administrationis  partem  ,  quae  di- 
citur  ministerialis,  Episcopi  sin^ulis  Beneficiaus,  Ecclesia- 
rumque  rectoribus  ,  lpsa  auctorante  Eccl  sia  ,  demanda- 
runt,  ut  nomine  propno,  et  tamquam  veri  titulares  bona 
sibi  credita  administrarent  ,  ao  illarn  tantum  sibi  re»;er- 
»  varent  administraiionem  ,  quae  appellatur  auctori^abilis, 
per  quam  debent  iugiter  super  bonis  sic  commissis  mvi- 
gilare.  ut  rite  administrentur ,  et  lmpedire  ne  alienemur 
\  el  minuantur.  Im  no  ipsi  Episcopi  interdum  etiam  laicos 
spectatae  vitae,  et  rehgioms.  aut  a  pi  s  testatonbus  desi- 
gnatos,  aut  aliunde  caeteris  utiliores,  in  piorum  operum, 
et  locorum  administratione  ita  sibi  adiunxerunt,  ut  eorum 


2Q2  TITULUS    XXV. 

nomine  reditus  exigerent ,  expensas  ordinarias  facerent, 
oblationes  colligerent ,  et  similia  curarent ,  quae  piorum 
ipsorum  locorum  utilitatem  respiciunt  ,  quorum  officium 
Patres  Tridentini  agnoverunt ,  et  tacite  probaverunt  (l). 
Verum  haec  administratio  dicitur  tantum  providentialis ,  et 
sollicitudinis  ,  quia  laici  nisi  per  expressam  Summi  Pon- 
tificis  concessionem  veram  bonorum  ecclesiastioorum  ad- 
ministrationem  habere  non  \  ossunt.  Unde  S.  Gregorius 
scribtbat  Ianuano  Calaritano  Episcopo,  qui  temporalia  sui 
Episcopatus  bona  quibusdam  laicis  commiserat:  Cavendum 
a  fraternitate  vestra  est,  ne  saecularibus  viris  atque  non  sub 
regula  nostra  degentibus,  res  ecclesiasticae  committantur.  (2). 

(l)  Trid.  sess.  22,  c.  8  et  9,  de  ref.  De  Luca  in  Miscel.  disc.  35, 
n.  11.  —  (2)  Can.  5,  dist.  89  et  cap.  2,  de  reb.  eccl.  non  alien.  in  6, 
ubi  Gregorius  IX ,  ita  disponit:  Hoc  consultissimo  prohibemus  edicto,  u- 
niversos  et  singulos  Praelatos  Ecclesias  sibi  commissas ,  bona  immobilia, 
seu  iura  ipsarum  ,  laicis  submittere  ,  seu  supponere  absque  Capituli  sui 
consensu ,  et  Apostoticae  Sedis  licentia  speciali.  Fagnanus  in  cap.  8  ,  de 
arbitr. 

607.  Ex  eo  quod  laici  possint  per  Episcopum  assumi 
ad  bona  etiam  ecclesiastica  providentialiter  administranda, 
primum  in  Gallia  introducta  est  illa  administratio  fabricae 
Ecclesiae  parochialis,  in  qua  Parochi  ex  Episcopi  appro- 
batione  ad  temporalia  parochiae  bona  administranda  lai- 
corum  concilium  adhibebant ,  quod  utilissimum  esse  po- 
terat  ecclesiae ,  tum  ut  accuratius  eius  bona  administra- 
rentur,  tum  ut  Parochus  minus  temporali  cura  gravare- 
tur,  et  quamcumque  negligentiae,  vel  avaritiae  suspicio- 
nem  posset  evitare.  At  posiea  occasione  forsan  huius  pra- 
xis,  imperator  Napoleon  I  sua  tantum  potestate  per  de- 
cretum  diei  30  decembris  1809,  legem  tulit,  qua,  contra 
manifesta  rationis  et  Sacrorum  Canonum  mra,  parochia- 
lium  Ecclesiarum  administratio  saecularizata  fere  omnino 
fuit.  Haec  adhuc  manet  Ecclesiarum  cervicibus  imposita, 
cui  Ecclesiae  servire  coguntur,  licet  canonice  probata  non 
sit,  nec  probari  possit ,  nec  etiam  a  quacumque  consue- 
tudine  lirmari ,  quia  ipsi  legi  naturali  repugnat ,  ut  Ec- 
clesia  a  bonis  suis  libere  administrandis  a  civili  pote- 
state  prohibeatur. 


DE    IURE    ECCL.    AD    BONA    TEMP.  293 

Idcirco  hoc  decretum  in  faciem  Ecclesiae  nullam  habet 
vim  non  ea  tantum  ratione  ,  quia  Ecclesiae  potestatem 
laedit,  et  sacris  canonibus  in  pluribus  adversatur  (l);  sed 
ea  praesertim  de  causa,  quia  procedit  a  civili  potestate, 
quae  in  rebus  ecclesiasticis  iurisdictione  caret.  Nec  pro- 
dest  in  contrarium  adducere,  ipsum  decretum  m  Ecclesiae 
commodum  fuisse  latum  et  plures  revera  afferre  Eccle- 
siae  utilitates :  nam  Innocentius  III  in  simili  re  statutum 
Basilii ,  Urbis  praefecti  ,  reprobavit ,  licet  factum  fuisset 
in  Ecclesiae  commodum,  utpote  quod  alienationem  rerum 
ecclesiasticarum  interdicebat  :  Nos  altendentes  ,  ait  Ponti- 
fex  ,  quod  laicis  etiam  religiosis  super  ecclesiis ,  et  personis 
ecclesiasticis  nulla  sit  attributa  facultas,  quos  obsequendi  ma- 
net  necessitas ,  non  auctoritas  imperandi ,  a  quibus  si  quid 
rnotu  proprio  statutum  fuerit ,  quod  ecclesiarum  etiam  respi- 
ciat  ccmmodum  et  favorem  nullius  firmitatis  existit ,  nisi  ab 
Ecclesia  fuerit  approbatum.  Unde  statutum  Basilii  de  non  a- 
lienandis  praediis  rusticis,  vel  urbanis ,  ministeriis ,  et  orna- 
mentis  ecclesiarum  illa  reprobatum  fuit  potissima  ratione,  quod 
auctoritate  non  fuit  Romani  Pontificis  roboratum  (2).  Nihi- 
lominus  si  Episcopus  utile  vel  opportunum  iudicaverit 
ad  parochiarum  bonum  tale  observari  decretum  in  illis 
dispositionibus,  quae  iuri  sacro  non  adversantur,  poterit 
hoc  auctoritate  sua  praescribere  ,  quo  casu  non  a  suo 
legislatore  ,  sed  ab  Episcopi  ordinatione  vim  obligandi 
sortitur  (3). 

(l)  Adversatur  ex.  gr.  in  eo,  quod  attribuit  administratoribus  a 
se  deputatis  omnium  bonorum ,  et  eleemosynarum  administrationem, 
quae,  ut  videmus,  ad  Episcopum  pertinet.  Art.  l,  eiusdem  decret.  ,  in 
eo,  quod  statuit,  donationes,  et  legata  Ecclesiae  relicta,  a  suprema  ci- 
vili  auctoritate  esse  acceptanda.  Art.  59  et  1 13  :  dum  haec  acceptatio 
fieri  non  potest  nisi  ab  Ecclesia,  quae  rerum  domina  est;  in  eo,  quod 
permitit  bonorum  Ecclesiae  locationem  ad  novennium  ,  et  eorum  alie- 
nationem  ex  auctoritate  civili  ;  habito  tantum  consilio  ,  aut  consensu 
Episcopi  ,  art.  62  :  dum  res  ecclesiasticae  locari  non  possunt,  nisi  ad 
triennium  ,  et  nullatenus  alienari  absque  Summi  Pontilicis  beneplacito, 
ut  infra  videbimus  ;  in  eo  quod  reservat  ecclesiae  fundatori  pioprie- 
tatem  sacelli  ,  vel  altaris  ,  art.  72  ;  dum  res  Deo  dicatae  in  hominum 
patrimonio  esse  non  possunt;  et  in  aliis  pluribus  ,  quae  longum  nimis 
esset  enUmerare.  —  (2)  Cap.  IO,  de  constit.  —  (3)  Propterea  potest  Epi- 
scopus  approbare  compositionem  fabricae  ad  formam  praedicti  decreti 


2Q4  TITULUS    XXV. 

cum  concilio  aedituum,  et  collegio  massariorum,  sive  matriculariorum, 
ut  mandato  suo  alios  officiales  deputet  ,  inventarium  bonorum  confi- 
ciat,  budgetum  redigat ,  reditus  percipiat ,  expensas  ordinarias  faciat, 
oblationes  colligat,  utilitatem  ecclesiae  promoveat  ea  forma,  quae  pro- 
bationem  ab  ipsa  potestate  civili  obtinere  possit  ,  et  alia  faciat  ;  quae 
a  potestate  Episcopi  dependent  et  possunt  ab  eodem  laicis  delegari. 

608  Quicumque  est  ab  Episcopo  bonorum  ecclesia- 
sticorum  constitutus  admmistrator  tenetur :  i.°  omnium 
bonorum  m^bilium,  et  immobilium  sibi  commissoium  m- 
ventanum  diligenter  conficere  ,  immo  ,  si  petatur  ,  etiam 
iuramento  fideliter  administrandi  praestare  (l);  2.°  bona 
sibi  commissa  omni  cura  et  industria  conservare,  et  me- 
liorare  :  aliter  si  culpa  sua  aliquod  detrimentum  habue- 
rint ,  hoc  aere  proprio  reparare  (2);  3.0  fructus  et  re- 
ditus  bonorum  mxta  pii  operis  fundationem,  et  naturam 
insumere:  nam  si  eos  m  propnum  commodum  converte- 
ret,  dolum  committeret  manifestum,  et  praesumptum,  si 
negligeret  eos  expendere  iuxta  fundationis  finem,  et  cen- 
suras  incurreret  (3) ;  4.0  rationes  administrationis  suae 
quotannis  Episcopo  redder*-  ,  non  obstantibus  consuetu- 
dinibus,  et  privilegiis  in  contrarium  (4). 

(l)  Clem.  2,  de  relig.  doinib.  Omnes  sane  Ecclesiae  ,  et  Beneficiati, 
et  praesertim  Capitulum  ecclesiae  cathedralis  tenentur  conficere  ,  et 
habere  inventarium  omnium  rerum  et  bonorum,  ut  mandavit  Sixtus  V, 
teste  Quaranta  in  sum.  Bullar.  verbo  Archivium.  —  (2)  Cardinalis 
Soglia ,  inst.  iur.  priv.  §  111.  Ideo  ex  declarationibus  sacrae  Congre- 
gationis  Concilii  ad  damna  reparanda  tenetur  administrator,  qui  iniu- 
stam  litem  sustinuit ,  ut  in  una  Senogalien.  15  august.  1834  ,  item  iQ 
una  Camerien.  19  decemb.  1838  ;  et  qui  ,  contradicente  Episcopo  ,  vo- 
luit  litigare,  ut  in  nuperrima  decisione,  quam  refert  auctor  Correspond. 
de  Rom.  sub.  die  24  decemb.  1850.  —  (3)  Monacellus  part.  2,  tit.  1, 
for.  25  ,  n.  13.  —  (4)  Trid.  sess.  22  ,  c.  9.  de  rtf.  Hoc  etiam  proce- 
dit,  quando  testator  executorem  suum  a  rationibus  reddendis  libera- 
vit,  ut  sancitum  est  in  capite  17  ,  de  testam.  et  fuit  a  S.  Con- 
gregatione  Ccncilii  resolutum  die  20  decembris  1856  ;  sed  insu- 
per  Episcopus  potest  libros  administrationis  requirere.  Monacellus 
part.  1,  tit.  l.  form  16,  n.  7.  A  reddendis  rationibus  immunes  sunt 
Regulares  exempti ,  qui  libere  absque  ulla  ab  Episcopo  dependentia 
sua  bona  administrant.  Trid.  sess.  25,  c.  2,  de  Regul. 


295 


TITULUS    XXVL 

DE    ACOUISITIONE    BONORUM    PER    ACTUS    INTER    VIVOS. 

Summarium:  609.  Datur  notio  contractus  et  pacti.  —  610.  Pactum,  etiam  nudum,  parit  oblj» 
gationem.  —  fil.  Qui  dicantur  veri,  et  qui  quasi  contractus?  —  612.  Quomodo  dividantur 
contractus  ?  —  613.  Quae  consideranda  sint  in  contractibus  ,  et  pactis  ?  —  614  Quomodo 
deficiat  consensus  iisdem  necessarius?  —  615.  0_ui  lege  prohibeantur  contrahere?  —  616. 
Qui  sit  effectus  contractus  absoluti  et  conditionalis  ?  —  617.  Quae  res  absolute  conventio- 
nem  respuant  ,  et  quae  relative  ?  —  618.  Conven  ionum  vinculo  ipsa  Ecclesia  iuvatur,  et 
adstringitur.  —  619.  Quotuplex  sit  conventionum  obligatio? 

609.  Paucis  constituto  iure  Ecclesiae  ad  sua  bona  tem- 
poralia,  videndum  nunc  nobis  breviter  est,  quomodo  Ec- 
clesia  temporalia  bona  acquirere  possit.  Hoc  autem  fit 
per  actus  inter  vivos ,  et  per  actus  ultimae  voluntatis. 
Actus  inter  vivos  ad  duo  summa  capita.  scilicet  ad  con- 
tractus,  et  ad  donationes  revocari  possunt. 

Contractus  nil  aliud  est,  quam  conventio;  et  late  sum- 
ptus  definitur  ,  duorum  ,  vel  plurium  in  idem  placitum  con- 
sensus.  Contractus  comprehendit  pactum  ,  quod  esse  po- 
test  nudum  vel  vestitum.  Pactum  nudum  dicitur,  quod  in 
solis  conventionis  verbis  consistit;  vestitum  vero,  praeter 
conventionum  verba  habet  causam,  vel  legis  approbatio- 
nem  ,  vel  iuramentum  ,  vel  est  in  contractu  expressum  , 
vel  in  contractu  inest.  Ratione  causae  ex.  gr.  pactum  de 
mutuando,  vel  de  commodando,  ante  rei  traditionem,  di- 
citur  nudum  ,  et  post  rei  traditionem  ,  vestitum  appel- 
latur  (l). 

(l)  Sic  ob  legis  approbationem  dicitur  vestitum  pactum  de  dote 
praestanda  ob  Matrimonii  favorem  ;  pactum  iureiurando  firmatum  ob 
favorem  religionis  ;  et  pactum  habitandi  domum  ad  tempus  adiectum 
in  ipso  contractu  venditionis  ipsius  domus. 

610.  Pacta  ,  quamquam  nuda  ,  modo  recte  inita  sint, 
ex  iure  naturali  et  canonico,  obligationem  naturalem  pa- 
riunt,  quia  consensus  debito  modo  praestitus  inter  partes 
paciscentes  legem  facit,  et  quia  sacri  canones  disponunt, 


296  TITULUS    XXVI. 

pacta  quantumcumque  nuda  servanda  esse  (l).  Tanto 
magis  obligationem  pariuntpacta  vestita,  quae  obligationi 
naturali  addunt  obligationem  civilem  et  actionem  ,  quod 
in  specie  pacti  iurati  Innocentius  III  firmavit  (2).  Hoc 
tamen  non  est  extendendum  ad  simplicem  pollicitationem, 
vel  promissionem  ante  acceptationem:  nam  cum  promis- 
sio  prae  se  ferat  consensum  ex  una  tantum  parte,  pacti 
naturam  non  affert  ,  nisi  post  alterius  partis  acceptatio- 
nem:  quare  promissio  ante  alterius  partis  acceptationem 
revocari  potest.  Nihilominus  ex  hac  regula  excipitur  vera 
promissio  aliquid  faciendi ,  vel  dandi  Ecclesiae,  pauperi- 
bus  ,  aut  pio  loco  ad  honorem  Dei  ,  et  salutem  ammae : 
qualis  promissio  ex  communi  Doctorum  sententia  obliga- 
tionem  inducit ,  licet  ab  Ecclesia ,  seu  a  pauperum  loco- 
rumque  piorum  administratoribus  non  sit  adhuc  acceptata. 
Ratio  est  ,  quia  promissio  huiusmodi  fieri  censetur  prin- 
cipaliter  Deo  ,  a  quo  ,  si  sit  bona  ,  ad  instar  voti  statim 
acceptatur  (3). 

(l)  Cap.  l,  de  pact.  in  quo  legitur:  Pax  servetur,  pacta  custodianiur. 
Idcirco  pactum  dat  exceptionem,  admittit  compensationem.  fideiussores, 
et  pignora.  Engel  de  pact.  n.  9.  Reiffenstuel  eod.  n.  29.  —  (2)  Cap. 
28,  de  iurei.  —  (3)  Ut  penes  Romanos  obligabat  pollicitatio  facta 
reipublicae  ad  reparandam  ruinam  ,  vel  incendium  ,  vel  gratitudinem 
servandam,  1.  1,  ff.  de  pollicit.  et  per  tot.:  sic  obligat  pollicitatio  facta 
Ecclesiae,  vel  alteri  causae  piae.  Engel.  de  pact.  n.  4  et  21. 

6ll.  Inter  contractus,  alii  sunt  ,  qui  dicuntur  veri  con- 
tractus,  et  alii,  qui  quasi  contractus  appellantur.  Veri  con- 
tractus  illi  sunt,  qui  verum,  et  expressum  habent  partium 
consensum;  quasi  contractus  autem  illi,  qui  habent  partium 
consensum  implicitum  ,  vel  praesumptum  (l).  Hi  quasi 
contractus  fundantur  in  factis  honestis,  et  utilibus,  propter 
quae  quis  ex  aequitate  obligatur,  quia  licet  expresse  non 
consenserit,  tamen  iuste  praesumitur  consensisse.  Sic  tu- 
tor  ,  quasi  contrahit  cum  pupillo  .  ut  ille  recte  officium 
suum  exerceat,  et  hic  illum  indemnem  reddat :  sic  nego- 
tiorum  gestor  cum  rei  domino  ,  ut  ille  utiliter  gerat  ,  et 
hic  expensas  in  gestione  factas  compenset  (2):  sic  qui  adit 
haereditatem  ,  quasi  paciscitur  cum  legatariis  ,  se  legata 
soluturum ,  et  qui  aliquod  officium  suscipit ,    se  illud  re- 


DE  ACQUIS.  BON.  PER  ACTUS  INTER  VIVOS.  297 

cte  exerciturum:  nam  eo  ipso  se  obligat  erga  alium  ,  et 
alius  vel  alii  obligantur  erga  ipsum;  neque  alia  requiri- 
tur  expressa  conventio  (3). 

(l)  Theologi  solent  appellare  contractus  explicitos  ,  et  implicitos, 
aut  interpretativos.  —  (2)  Hic  quasi  contractus  gestionis  negotiorum 
tunc  habet  locum  ,  cum  quis  alterius  ignorantis  negotia  utiliter  gerit. 
Dicimus  ignorantts  ,  quia  si  quis  negotia  alterius  scientis  gerat ,  ex 
mandato  expresso  ,  vel  tacito  agere  dicitur.  Ea  de  causa  hic  quasi 
contractus  introductus  fuit  ,  ut  bona,  et  iura  alterius  absentis  ,  vel  i- 
gnorantis  ,  a  damno  liberentur.  De  sui  natura  hic  contractus  est  gra- 
tuitus;  hinc  negotia  agens  potest  tantum  indemnitatem  petere,  sed  po- 
test  eleemosynas  sponte  oblatas  recipere.  Cap.  54 ,  de  sent.  excomm. 
et  ibi  Fagnanus  n.  22.  —  (3)  Praeterea  Doctores  ad  quasi  contractus 
revocant  bonorum  communionem.  et  indebiti  solutionem:  nam  qui  ad- 
ministrat,  censetur  consentire  ad  reddendas  rationes  ,  et  plia  pars  ad 
dandam  indemnitatem  ;  et  qui  accepit  indebitum ,  censetur  consen- 
tire  ad  illud  restituendum  ,  quia  nemo  lucupletari  potest  cum  aliena 
iactura. 

6l2.  Veri  contractus  dividuntur  m  nominatos  et  innomi- 
natos  :  quia  illi  proprium  habent  nomen  a  iure  ,  ut  em- 
ptio,  venditio,  locatio  conduct.o,  etc;  dum  hi  nullum  ha- 
bent  speciale  a  mre  nomen  ,  eo  quod  difficillimum  est 
casus  innumeros  ,  qui  sub  his  contractibus  continentur , 
specialibus  nomimbus  drsignare.  Unde  ius  contractus  in- 
nominatos  ad  quatuor  classes  reduxit ,  nempe  do  ut  des; 
facio  ut  facias  ;  do  ut  facias  ;  facio  ut  des ,  quae  in  praxi 
praecipue  permutatione ,  et  transactione  perficiuntur  (l). 
Sed  maxime  contractuum  divisio,  quam  in  his  institutio- 
nibus  sequimur ,  est ,  qua  alii  consensuales ,  et  alii  reales 
appellantur.  Consensuales  sunt,  qui  a  partium  contrahen- 
tium  consensu  substantiam  capiunt,  et  perficiuntur;  rea- 
les  vero  ,  qui  ,  praeter  partium  consensum  ,  rei  ,  de  qua 
paciscitur,  traditionem  requirunt ,  a  qua  substantiam  ca- 
piunt,  et  perficiuntur.  Ad  Consensuales  pertinent  emptio 
venditio,  locatio  conductio,  emphyteusis,  societas  et  man- 
datum;  ad  reales  vero  mutuum,  commodatum,  depositum 
et  pignus  (2). 

(l)  Alias  omittimus  contractuum  divisiones,  ut  sunt  contractus  bonae 
fidei,  et  stricti  iuris,  contractus  onerosi,  et  gratuiti ,  sive  lucrativi ,  qui 
subtilitates  civiles  ,  potius  quam  aequitatem  canonicam  respiciunt.  — 
(2)  Romani  habebant  ulterius  contractus  verbales,  et  litterales.  Ad  ver- 


298  TITULUS   XXVI. 

bales  referebatur  stipulatio,  quae  solemni  verborum  forma  perficieba- 
tur  ,  ex.  gr.  Spondes  mihi  date  centum  ?  Spondeo.  Ad  litterales  refere- 
bantur  illi  contractus  ,  qui  scripturam  ad  eorum  substantiam  require- 
bant:  scriptura  etiam  nunc  ex  iure  civili  in  pluribus  casibus  ad  sub- 
stantiam  contractus  est  necessaria  ;  iure  vero  canonico  non  requiritur 
regulariter  ad  substantiam  contractus,  sed  tantum  ad  probationem,  li- 
cet  in  re  gravis  momenti  etiam  ab  hoc  iure  scriptura  exoptetur.  Can. 
2,  c.   lO,  q.  2. 

613.  In  pactis  et  contractibus  haec  consideranda  sunt, 
nimiruni :  substantialia  ,  naturalia  .  accidentalia  et  sole- 
mnia.  Substantialia  ea  dicuntur,  quae  ita  ad  eorum  essen- 
tiam  pertinent,  ut  salvo  contractu,  a  partibus  mutari,  aut 
omitti  non  possint  (l).  Naturalia  ea  appellantur  ,  quae 
pacto,  vel  contractui,  licet  non  exprimantur,  insunt,  quae- 
que  tamen,  salvo  contractu,  a  partibus  per  pactum  mu- 
tari,  aut  excludi  possunt:  sic  qui  vendit,  tenetur  de  evi- 
ctione:  sed  ex  pacto  fieri  potest  ,  ne  teneatur  (2).  Acci- 
dentalia  sunt  ,  quae  pactis  ,  et  contractibus  natura  sua 
non  insunt.  sed  a  partium  voluntate  possunt  adiungfi:  sic 
qui  vendit  pbtest  pacisci ,  ut  rei  pretium  in  tali  moneta 
aurea  ,  vel  argentea  solvatur  (3).  Demum  solemnia  ha- 
bentur,  quae  de  iure  specialiter  requiruntur  ,  ut  contra- 
ctus  sit  legitimus,  cuiusmodi  est  consensus  Capituli  ,  aut 
Superioris  in  rerum  ecclesiasticarum  alienatione. 

(l)  Consensus  et  res  in  omnibus  pactis  et  contractibus  ad  substan- 
tialia  spectant.  —  (2)  Evictio  est  ius  ex  venditione  dimanans  ,  per 
quod  emens  ,  si  res  empta  a  tertio  vindicetur  ,  potest  ad  venditorem 
recurrere,  ut  rei  pretium  restituat,  et  damnum  reparet.  Hoc  ius  viget 
etiam  in  mutuo  ,  aliisque  contractibus  onerosis.  —  (3)  Haec  acciden- 
talia  in  legem  contractus  pertranseunt ,  quia  contraclus  ex  conventione 
legem  accipiunt.  Cap.  85,  de  reg.  iur.  in  6. 

614.  Primum  substantiale  cuiuscumque  pacti  et  con- 
tractus  est  consensus.  Propterea  qui  non  possunt  con- 
sentire  neque  possunt  pacisci  ;  sed  interdum  evenit  ,  ut 
qui  naturaliter  possent  consentire  ,  non  recte  consentiant 
propter  errorem  in  rei  substantia  ,  vel  propter  vim  et 
metum,  vel  etiam  propter  legis  prohibitionem.  Error  qui- 
dem  in  rei  substantia  vitiat  conventionem  ,  ut  si  quis  e- 
mat  vitrum  pro  gemma,  quia  ex  iuris  principio,  errantis 
jiullus  est  consensus;  sed  si  error  esset  tantum  in  rei  qua- 


DE  ACQUIS.  BON.  PER  ACTUS  INTER  VIVOS.  299 

litate  ,  non  propterea  vitiaretur  conventio ,  quia  talis  er- 
ror  non  aufert  consensum  substantialem.  nisi  qualitas  ita 
intendatur,  ut  sit  motivum  principale,  et  causa  finalis  con- 
trahendi ;  hoc  enim  casu  error  qualitatis  redundat  in  er- 
rorem  substantiae. 

Metus  gravis,  et  cadens  in  constantem  virum,  si  sit  ab 
.extrinseco,  et  iniuste  incussus,  ad  consensum  cxtorquen- 
dum  ,  interdum  irritat  contractum  ,  et  interdum  Cuiisam 
praebet  ad  illum  rescindendum.  Irritat  contractum,  quando 
in  eo  maxima  requiritur  libertas  ,  ut  in  promissione  do- 
tis  (l),  in  promissione  et  traditione  rerum  ecclesiastica- 
rum  (2),  in  acquisitione  iurisdictionis,  et  in  aliis  casibus, 
in  quibus  contractus  absque  salutis  aeternae  dispendio 
observari  non  possunt  (3).  In  caeteris  vero  contractibus 
dat  causam  ad  contractum  rescindendum  ,  et  consequen- 
ter  ante  rescissionem  contractus  valet  ,  quia  iuxta  iuris 
adagium  ,  coacta  voluntas  ,  est  voluntas  (4).  Si  vero  me- 
tus  sit  ab  intrinseco  ex.  gr.  ob  periculum  mortis ,  vel 
iuste  incussus  ex.  gr.  ab  accusatore,  vel  a  iudice  propter 
criminis  commissi  punitionem,  non  irritat  contractum,  ne- 
que  dat  rescissioni  causam  ,  quia  contrahens  metum  sibi 
ipse  inferre  videtur  (5). 

(l)  Cap.  29  de  sponsal.  —  (2)  Arg.  can.  1  ,  c.  15  ,  q.  6  ,  et  can., 
25,  c.  12,  q.  2.  —  (3)  Gloss.  in  cap.  2  ,  de  iis  quae  vi  met.  caus.  fi. 
verbo  coactus  in  fin.  —  (4)  Arg.  can.  l  ,  c.  15  ,  q.  1.  Nihilominus 
non  desunt  Doctores  ,  qui  omnes  contractus  per  metum  initos  iure 
canonico  suapte  natura  irritos  esse  tradunt  ,  quia  quae  vi  ,  meiusve 
causa  fiunt,  carere  debent  robore  firmitatis.  Cap.  4,  de  iis  quae  vi  met. 
cau.  ii.  —  (5)  Arg.  cap.  17,  de  regul.  Engel.  ad  tit.  de  iis  quae  vi. 
etc.  n.   18. 

615.  Prohibitio  legis  impedit  effectum  consensus  in  iis, 
qui  liberam  non  habent  bonorum  administrationem,  quo- 
ties  velint  circa  eadem  bona  conventiones  inire.  Propte- 
rea  contrahere  nequeunt  Religiosi  vota  solemnia  professi: 
hi  enim  propter  votum  paupertatis  nil  habent  proprium, 
et  sine  consensu  Superioris  nequeunt  dare  ,  neque  acci- 
pere.  Similiter  impuberes  ,  quamquam  sui  compotes  ,  et 
minorennes  ex  lege  civili  absque  auctoritate  tutoris  ,  et 
consensu  curatoris  ,  bona  sua  nequeunt  aliis  cedere  ,  sed 


300  TITULUS    XXVI. 

possunt  ab  aliis  accipere,  eo  quod  sine  dicta  auctoritate, 
et  consensu  possunt  conditionem  suam  meliorem  facere , 
deteriorem  vero  facere  nequeunt:  unde  eorum  contra- 
ctus  dicuntur  claudicare  ,  quia  sunt  ex  una  parte  solu- 
biles,  et  ex  altera  obligatoni.  In  foro  tamen  conscientiae 
hi  contractus  obligationem  naturalem  pariunt ,  cum  non 
desit  consensus  in  idem  placitum  (l). 

(l)  Layman  in  theol.  moral.  de  pact.  c.  9,  n.   7. 

616.  Consensus  in  contractibus  potest  esse  absolutus, 
vel  conditionaius.  Si  est  absolutus ,  contractus  est  perfe- 
ctus ,  et  statim  debetur,  quod  conventum  fuit ,  cuius  de- 
biti  dies  statim  cedit  ,  et  venit  (l);  si  vero  est  conditio- 
natus,  videndum  de  qua  conditione  agatur:  nam  conditio 
impossibilis,  vel  turpis  ,  reddit  contractum  nullum  ,  quia 
ludere  videntur,  qui  contractui  conditionem  impossibilem 
adiiciunt,  et  aliunde  nemo  ad  id,  quod  est  malum,  potest 
obligari ;  conditio  autem  possibilis,  et  honesta,  contractum 
suspendit  usque  ad  conditionis  eventum  ,  si  conditio  sit 
suspensiva ;  si  vero  sit  resolutoria,  adveniente  conditione, 
contractus  resolvitur.  Unde  contractus  sub  conditione  re- 
solutoria  assimilatur  contractui  modali,  ex.  gr.  vendo  tibi 
domum,  modo  in  ea  des  habitationem  Titio;  nam  ita  sta- 
tim  contractus  flrmatur,  sed  emptori  imponitur  onus  dandi 
habitationem  Titio  (2). 

(l)  Dies  contractus  cedere  dicitur  ,  cum  adest  dies,  a  quo  obligatio 
incipit ;  venire  vero,  cum  adest  dies ,  in  quo  exequi  potest.  Hinc  qui 
vendit  domum  post  mensem  emptori  tradendam  ,  ei  statim  dies  cedit; 
sed  non  venit  nisi  post  mensem.  —  (2)  Idcirco  emptor  cogi  potest  ad 
dandam  habitationem  Titio,  vel  ad  resolvendum  contractum. 

617.  Alterum  substantiale  cuiuscumque  pacti  et  con- 
tractus,  est  res  (l),  quae  in  conventionem  adducitur,  quae- 
que  conventionis  capax  esse  debet ;  alias  pactum,  vel  con- 
tractus,  subsistere  non  posset.  Sunt  profecto  quaedam  res, 
quae  absolute,  et  quaedam,  quae  relative  tantum  conven- 
tionem  non  admittunt.  Absolute  conventionem  respuunt 
res  turpes,  et  impossibiles  de  facto,  et  de  iure :  nam  pro- 
missio  impia  est,  quae  scelere  adimpletur,  et  stulta,  quae 


DE  ACQUIS.  BON.  PER  ACTUS  INTER  VIVOS.  301 

continet  impossibile,  cuius  nulla  potest  esse  obligatio;  ideo- 
que  neutra  subsistere  potest  ,  licet  sit  iurata,  quia  iura- 
mentum  non  potest  esse  vinculum  iniquitatis  (2).  Turpe 
autem  dicitur  omne  pactum  ,  quod  laedit  pietatem  ,  exi- 
stimationem,  verecundiam,  et  bono>  mores,  vel  quod  pro- 
mittendo  crimini  praemium  aut  impuhitatem  ad  delin 
quendum  provocat  (3).  Impossibile  vero  dicitur  ,  quod 
natura,  vel  legibus  fieri  non  potest:  unde  impossibile  fa- 
cto  est,  montem  aureum  construere,  coelum  conscendere, 
etc;  et  est  iure  impossibile  sororem  in  Matrimonio  acci- 
pere,  hominem  occidere,  etc. 

Relative  autem  conventionem  respuunt:  1°  res  spiri- 
tuales  ;  nam  Gregorius  IX,  declaravit,  pactionem  factam 
de  spiritualibus,  nullius  esse  momenti ,  cum  in  huiusmodi, 
omnis  pactio  ,  omnisque  conventio  debeat  omnino  cessare  (4): 
verumtamen  id  obtinet  tantum  ,  quando  pactio  est  inho- 
nesta  (5),  vel  illicita  (6):  nam  in  iure  plura  occurrunt 
exempla  factorum  in  spiritualibus  ,  et  ipsa  Sacramento- 
rum  collatione,  quae  ab  ipso  iure  valida  declarantur  (7). 
2°  Iura  Beneficiorum,  quae  cum  ab  Ecclesia  definiantur, 
et  ad  ius  publicum  Ecclesiae  pertineant,  a  solis  privato- 
rum  pactis  regulariter  mutari  non  possunt  (8).  3°.  Bona 
Ecclesiarum  ,  quae  per  dedicationem  Deo  factam  ,  quasi 
auferuntur  ex  hominum  commercio,  uti  plene  aufereban- 
tur  ex  iure  Romanorum  res  sacrae  et  religiosae  (9);  ac 
proinde  de  iis  pacisci  non  licet,  nisi  observatis  iuris  so- 
lemnitatibus,  de  quibus  infra  agemus. 

(l)  Nomine  rei  intelligitur  materia  contractus  ,  sive  res  proprie 
dicta  sit,  sive  improprie,  sive  facta,  sive  non  facta.  —  (2)  Can.  1  ,  2, 
5  et  8,  c.  15  ,  4  ,  et  per  tot.  Cap.  8,  de  pact ,  et  cap.  16  et  28,  de 
iuris.  —  (3)  Specialiter  ex  iure  civili  turpe  est  pactum  inter  clien- 
tem  et  advocatum  de  quota  litis,  ne  advocatus  iniquis  mediis  causae 
victoriam  procuret.  Gonzalez  ad  cap.  ult.  de  pact.  —  (4)  Cap.  8,  de 
pact.  —  (5)  Gloss.  in  can.  2,  c.  l,  q.  2,  verbo  pactio.  —  (6)  Gloss. 
in  cap.  8,  de  pact.  verbo  cessare.  —  (7)  Hinc  valet  pactum ,  quo  quis 
post  suam  ordinationem  debeat  certe  Ecclesiae  deservire.  Cap.  6  ,  de 
serv.  non  ord.  ;  et  pactum  ,  quo  quis  debeat  obsequium ,  et  reveren- 
tiam  alicui  sibi  praeeminenti  exhibere.  Can.  6,  dist.  23.  Similiter  va- 
let  promissio  facta  a  canonico  observandi  honestas  et  laudabiles  con- 
suetudines  Capituli;  item  promissio  facta  ab  ordinato  ordinanti  dioe- 
cesano  suo  exhibendi  obsequium,  et  obedientiam,  et  promissio  facta  a 


302  TITULUS    XXVI. 

novo  Episcopo  Summo  Pontifici  servandi  fidelitatem,  non  manifestandi 
eius  consilium,  defendendi  Papatum,  interveniendi  Concilio,  recipiendi 
et  honorifice  tractandi  eius  Legatum,  et  limina  Apostolorum  visitandi. 
Cap.  4,  de  iuris.  Denique  licita  est  promissio  rei  spiritualis  pro  spi- 
rituali,  ut  puta  rosaria  vel  cr>ronas  precatorias  recitandi  pro  celebra- 
tione  Missae.  Reiffenstuel  de  pact.  n.  66  ;  non  vero  rei  spiritualis  vel 
spirituali  adnexae  pro  temporali,  quod  continet  vitium  simoniae.  Cap. 
5,  de  rer.  permut.  —  (8)  Propterea  absque  legitima  superioris  aucto- 
ritate  non  licet  liti  super  Beneficio  institutae  propter  oblatam  pecu- 
niam  renunciare  ,  etiamsi  id  fieret  ad  expensas  compensandas.  Cap.  4, 
de  pact.  ;  eum  in  Beneficio  instituere  ,  qui  annuam  pensionem  in  pen- 
sionis  antiquae  augumentum  promittit.  Cap.  6,  eod.  ;  pacisci  de  suc- 
cessore  in  Beneficio.  Cap.  5  ,  eod.;  promittere  pecuniam  Episcopo  or- 
dinatori.  Can.  8,  9  ,  10  ,  c.  1  ,  q.  1  ;  exigere  pretium  pro  admissione 
ad  monachatum.  Can.  3,  c.  l,  q.  2,  et  cap.  19.  de  simonia;  dare  bona 
propria  pro  erectione  Beneficii,  ut  in  eo  donans  instituatur.  Cap.  34, 
eod.;  offerre  pecuniam  pro  obtinendo  suffragio  ad  Beneficium.  Cap.  27, 
eod. ;  liberare  Episcopum  aliquem  ordinantem  sine  titulo  ab  obliga- 
tione  illi  praestandi  alimenta  prout  de  iure.  Cap.  45  ,  eod.  Haec  et 
alia  similia  pacta  a  iure  sacro  damnantur.  —  (9)  L.  34,  §  1  .  ff.  de 
contr.  empt. 

618.  Ex  pactis  ,  contractibus,  et  quasi  contractibus,  o- 
ritur  obligatio ,  quae  definiri  potest ,  vinculum  iuris ,  quo 
necessitate  adsiringimur  ad  aliquid  faciendum  ,  vel  praestan- 
dum.  Hoc  vinculo  iuvatur,  et  adstringitur  ipsa  Ecclesia  , 
quae  per  pacta,  contractus  et  quasi  contractus  bona  ac- 
quirere  ,  et  acquisita  ,  servatis  iuris  praescriptionibus,  in 
alios  transferre  potest  Est  enim  persona  moralis,  et  pri- 
ma  ac  principalis  societas  non  humanitus ,  sed  divinitus 
instituta.  Quare  ius  contractuum ,  quod  aliis  personis  mo- 
ralibus  conceditur,  non  potest  Ecclesiae  nisi  per  summum 
nefas  negari.  Hoc  ius  exercuit  a  sua  prima  institutione  , 
ut  supra  iam  vidimus,  et  semper  deinceps  retinuit,  licet 
a  suis  persecutoribus  identidem  eodem  iniuste  privaretur. 
Sacri  autem  canones  in  conventionibus  licitis  et  honestis 
leges  particulares  agnoscunt,  et  mandant  perpetuo  invio- 
labiliter  observari  (l). 

(l)  Cap.  l   et  3,  de  pact.  in  6,  et  can.  9,  c.   10,  q.  3. 

619.  Obligatio  in  contractibus  potest  esse  ex  utraque 
contrahentium  parte,  vel  ex  una  tantum.  Sic  in  emptione 
et  venditione  ,    venditor  obligatur    dare    rem  ,  et  emptor 


DE  ACQUIS.  BON.   TER  ACTUS  INTER  VIVOS.  303 

eius  pretium;  sed  in  mutuo,  solus  muluatarius  acceptam 
pecuniam  restituere  obligatur.  Unde  ex  usu  fori,  quando 
uterque  contrahens  obligatur,  contractus  dicitur  bilateralis 
vel  synalagmaticus;  et  quando  unus  tantum  contrahens 
manet  obligatus,  unilateralis  appellatur.  Praeterea  obliga- 
tio  potest  esse  tantum  naturalis ,  vel  tantum  civilis  ,  vel 
naturalis  et  civilis  simul.  Tantum  naturajis  est  obligatio 
orta  ex  consensu  debito  modo  praestito  ,  cui  lex  civilis 
nec  assistit ,  nec  resistit  (l);  sed  ius  naturae,  et  gentium, 
flrmitatem  tnbuit  (2).  Tantum  civilis  dicitur  obligatio,  cui 
assistit  quidem  lex  civihs,  sed  resistit  ius  naturae,  et  gen- 
tium,  ut  in  mutuatore,  qui  exhibet  chirographum  mutui, 
licet  pecuniam  non  numeraverit ,  vel  post  numerationem 
pecuniam  eamdem  receperit,  chirographo  non  destructo. 
Denique  naturalis  et  civilis  obligatio  est,  cui  ius  naturae, 
et  gentium,  et  simul  lex  civilis  assistat,  atque  flrmitatem 
tribuit.  Haec  appellatur  vera  obligatio  efficax  ,  quae  in 
utroque  foro  actionem,  et  exceptionem  dat.  Obligatio  ta- 
men  naturalis  praeter  conscientiae  vinculum  ,  tribuit  ius 
retentionis  ,  et  excludit  repetitionem  ;  parit  exceptionem  , 
et  compensationem  ;  et  admittit  fldeiussores  ,  et  pignora. 
Hinc  licet  in  foro  externo  actionem  non  tribuat,  his  valde 
utilibus  adminiculis  iuvatur. 

(l)  Lex  civilis  non  assistit  illis  conventionibus  ,  quae  solemnitates 
non  habent  ab  eadem  lrge  institutas.  Sed  nihilominus  tales  conventio- 
nes,  ex  communi  Doctorum  sententia,  producunt  obligationem  natura- 
lem  ,  quae  absque  peccato  nequit  infringi  ,  et  ius  tribuit  creditori,  ut 
post  unam  ,  aut  alteram  monitionem  possit  iudicem  ecclesiasticum  a- 
dire,  ad  proponendam  evangelicam  denunciationem  ad  spiritualem  de- 
bitoris  emendationem.  Fagnanus  in  cap.  Si  quis  ,  de  regul.  n.  44.  Si 
vero  lex  civilis  conventioni  resistat,  et  ratione  bonorum  conventionem 
declaret  irritam  t-t  inanem,  ipsa  conventio  sic  inita  nullam  neque  na- 
turalem  producit  obligationem,  quia  cum  non  liceat  contra  iustas  leges 
agere,  moraliter  impossibile  censetur  continere.  Gloss.  ad  cap.  ult.  de 
pact.  verbo  legitimas,  et  Fagnanus  in  cap.  Probato  de  elect.  n.  33.  — 
(2)  Ex  regula  iuris,  studiose  agendum  est,  ut  ea,  quae  promittuntur ,  0- 
pere  compleantur.  Cap.  3,  de  pact. 


304 


TITULUS  XXVII. 

DE    CONTRACTIBUS    CONSENSUALIBUS. 


Summarium:  620.  Quid  sit  emptio,  venditio ,  et  quae  eius  substantialia  ?  —  621.  Quae  vendi 
possint ,  aut  non  possint  ?  —  622.  Quae  sint  conditiones  pretii  ?  —  623.  Quid  operetur 
laesio  ultra  dimidium ,  et  quando  adsit  ?  —  624  Qualis  obligatio  ab  emptione  et  vendi- 
tione  oriatur?  —  625.  Rei  periculum,  et  ommodum  ad  emptorem  regulariter  spectat.  — 
626.  Quando  rei  periculum  ad  venditorem  spectet?  —  627.  Quid  sit  pactum  de  retroven- 
dendo?  —  628.  Quid  pactum  legis  commissoriae  ?  —  629.  Quid  pactum  additionis  in  diem  ? 
—  630.  Quid  sit  locatio  conductio  ,  et  quae  eius  substantialia  ?  631.    Quae    observanda 

circa  obligationem  huius  contractus  ?  —  6$i.  Quid  sit  emphyteusis ,  et  quotuplex  ?  63  j. 
Quando  in  bonis  ecclesiasticis  constitui  possit?  634.  Quae  sint  iura,  et  onera  emphyteu- 
tae?  —  635  Quae  iura  et  onera  domini  directi?  636.  Quid  sit  contractus  societatis,  et 
quae  in  eo  requirantur  conditiones  ?  637.  Quomodo  dissolvatur  ?  —  638.  Q.uid  sit  man- 
datum,  et  quotuplex  ?  —  639.  Quae  sint  onera  mandatarii,  et  mandantis  ?  —  640.  Quando 
requiratur  mandatum  speciale?  —  641.  Quando  mandatum  expirat? 

620.  In  hac  amplissima  Contractuum  consensualium 
materia,  quae  ex  professo  tractatur  a  sacrae  Theologiae, 
et  Iuris  utriusque  Doctoribus  ,  nobis  pro  re  nostra  pro- 
ponimus  ea  tantum  attingere  ,  quae  ex  iure  sacro  veluti 
magis  scitu  necessaria  iudicamus.  Ideo  de  emptione  et 
venditione,  de  locatione  et  conductione  ,  de  emphyteusi , 
de  societate  et  mandato  brevissime  agemus. 

Primus  contractus  consensualis  est  emptio  venditio,  quo- 
rum  unum  absque  alio  nec  stare,  nec  concipi  potest.  Em- 
ptio  venditio  definitur  ,  contractus  consensualis  de  re  pro 
certo  pretio  tradenda.  Ex  hac  definitione  fluit,  duo  praeter 
consensum  esse  huius  contractus  substantialia ,  nimirum 
rem,  et  pretium  (l). 

(l)  De  consensu  diximus  in  titulo  praecedenti.  Illud  tantum  adno- 
tamus,  quod  cum  consensus  debeat  esse  liber  ,  nemo  potest  ad  ven- 
dendum  cogi  ,  nisi  ex  necessitate  ,  vel  utilitate  publica.  Sic  tempore 
famis,  sive  inopiae  frumenti  ,  Episcopus  potest  clericos  cogere  ad  res 
suas  vendendas  ,  ut  fame  laborantibus  succurrant.  Reiffenstuel  de 
empt.  n.  31. 

621.  Res,  sive  merx ,  quae  conventionis  subiectum  re- 
fert  ,  esse  potest :    mobilis  vel  immobilis ,    corporalis  vel 


DE    CONTRACTIBUS   CONSEN.  305 

incorporalis,  in  rjrum  natura  existtms  vel  futura  ,  modo 
sit  in  hominum  commercio ,  pretio  aestimabilis,  et  suffi- 
cienter  determinata.  Hinc  ,  licet  haeredi  vendere  haere- 
ditatem  sibi  deiatam  ,  iura,  atque  actiones  ;  licet  domino 
vendere  fructus  praedii  futuro  anno  nascituros;  licet  cre- 
ditori  vendere  nomina  debitorum  ,  sive  chirographa  ,  et 
licet  advocato  vendere  iustum  patrocinium  ,  et  iuriscon- 
sulto  iustum  consilium  (l).  Sed  non  licet  iudici  vendere 
iustum  iudicium  ,  nec  testi  verum  testimonium  (2)  ;  non 
licet  vendere  res  sacras  ad  privatum  usum  (3) ;  non  li- 
cet  vendere  libros  improbatae  lectionis  (4)  ,  nec  arma, 
naves,  et  alia  Saracenis  infensissimis  Chnstianorum  ho- 
stibus  (4);  non  licet  monasteriis ,  et  Beneficiatis  vendere 
eorum  fructus  ad  longum  tempus  (6) :  nec  olim  licebat 
vendere  res  noxias,  et  pestiferas,  et  mala  venena  ex  di- 
spositione  etiam  iuris  civilis  (7) :  nec  hodie  clericis  licet 
emere  generaliter  et  vendere  negotiationis  causa  (8). 

(l)  Can.  71,  c.  11,  q.  3.  —  (2}  Can.  15,  c.  14,  q.  5.  —  (3)  Ratio 
est,  quia  res  sacrae  divini  iuris  effectae  esse  censentur.  Cap.  51  de  reg. 
iur.  in  6.  —  (4)  Reg  10.  Ind.  lib.  prohib.  —  (51  Cap.  6,  11  et  17 
de  Iud.  —  (6)  Bul.  Universalis  Ecclesiae  Benedicti  XIV.  —  (7)  Hei- 
neccius  in  recit.  §  9O4.  —  (8)  Cap.  ult.  de  vit.  et  honest.  cler.  et  cap. 
6,  ne  cler.  vel  mon.  etc. 

622.  Pretium  vero  debet  consistere  in  pecunia  nume- 
rata;  nam  si  alia  res  pro  pretio  daretur,  non  foret  emptio 
venditio ,  sed  permutatio;  debet  esse  verum  non  simula- 
tum:  hinc  Innocentius  III  reprobavit  contractum  emptionis 
venditionis,  in  quo  pro  pretio  datum  fuerat  mutuum  (l); 
debet  esse  certum  per  se,  vel  per  relalionem  ad  aliud,  vel 
per  arbitrium  tertii  determinati :  certum  per  se  est ,  quod 
statuitur  a  lege  ,  vel  a  magistratu  ,  vel  ab  ipsis  contra- 
hentibus;  certum  est  per  relationem  ad  aliud,  ut  si  dica- 
tur:  vendo  tibi  quanti  ipse  emi,  vel  quanti  in  foro  venditur; 
et  certum  per  arbitrium  tertii  determinati  foret,  si  dice- 
retur :  vendo  tibi  quanti  Titius  existimaverit ;  sed  si  Titius 
existimare  noluent ,  nullus  est  contractus  ,  quia  nullum 
fuit  constitutum  pretium.  Insuper  pretium  debet  esse  iu- 
stum  ,    quale  est ,    si  contineatur  intra  summum    et    infi- 

Instit.  Canon.  Vol.  II.  20 


306  TITULUS   XXVII. 

rnum  valoris  rei :  res  enim  ita  a  Doctoribus  aestimatur, 
ut  habeat  infimum ,  medium  ,  et  summum  pretium  ,  licet 
in  eo  definiendo  non  conveniant,  quia  a  qualitate  rei,  et 
a  circumstantiis  dependet  (2),  Engel  enim  existimat,  rem, 
quae  in  pretio  medio  aestimatur  decem,  in  infimo  valere 
novem,  et  in  summo  undecim  (3);  sed  sanctus  de  Ligo- 
rio  docet,  rem,  quae  in  pretio  medio  aestimatur  quinque, 
valere  sex  in  summo,  et  in  infimo  quatuor  (4). 

(l)  Cap.  5  de  empt.  —  (2)  Haec  aestimatio  non  habet  locum,  quando 
quantitas  pretii  definita  fuit  a  lege  ,  vel  a  magistratu  ,  vel  a  contra- 
hentibus.  —  (3)  Coll.  iur.  can.  de  empt.  n.  11.  —  (4)  Theol  'Mor 
1.  3,  n.  804. 

623.  Laesio  enormis,  vel  ultra  dimidium  in  constituendo 
rei  venditae  pretio  .  ius  tribuit  laeso  ad  ipsum  resolven- 
dum  contractum  (l).  Unde  si  venditor  laesus  sit  ultra 
dimidium  iusti  pretii,  potest  ad  rei  venditae  restitutionem 
agere,  acceptum  repraesentando  pretium;  sed  emptor  po- 
test  se  a  restitutione  liberare,  si  quod  deest  ius'0  pretio 
venditori  offerat  (2).  Tunc  autem  quoad  venditorem.  ex 
communi  Doctorum  sententia  laesio  ultra  dimiiium  adest, 
cum  pretium,  quod  accepit,  non  aequat  medietatem  iusti 
pretii  infimi ,  ut  si  pro  re  ,  quae  in  pretio  infimo  valet 
100,  reciperet  tantum  48;  quoad  emptorem  vero,  Docto- 
r.  s  ,  eamdem  inversam  sequentes  regulam  ,  communiter 
docent.  tunc  adesse  laesionem,  cum  pretium,  quod  dedit, 
iusti  pretii  summi  medietatem  superat,  ut  si  pro  re,  quae 
in  summo  pretio  valet  100.  solvisset  152.  S-d  non  desunt 
Doctores  ,  qui  putant  ,  pretium  summum  esse  duplican- 
dum  ad  larsionem  ultra  dimidium  constituendam ;  ac 
proinde  tunc  solum  adesse,  cum  pretium  datum  ex  duplo 
superat  summum  iustum  rei  pretium.  ut  si  pro  re,  quae 
in  summo  pretio  valet  100,  solvisset  202  (3)  Ita  de  pre- 
tio  res  procedit  in  foro  externo  :  nam  in  foro  conscien- 
tiae  aliter  se  habet :  siquidem  laesio  satis  notabilis  ,  et 
non  modica,  licet  non  sit  ultra  dimidium  ,  onus  importat 
restitutionis  ,  et  evangelicae  denunciationi  causam  prae- 
bet,  ui  laedens  suae  satisfaciat  obli^ationi.  Ratio  est,  quia 
in  contractibus    servanda    est  aequalitas    inter    datum    et 


DE    CONTRACTIBUS    CONSEN.  307 

acceptum  ,  cum  iniustum  sit,  quempiam  locupletari  cum 
aliena  iactura  (4). 

(l)  Arg.  Can.  9,    c.   14  ,    q.  4.    —     (2)    Cap.     3  et    6  de  empt.    — 

(3)  Hae  duae  diversae  in  emptore  computationes  ex  diverso  proce- 
dunt  obiecto  a  quo  desumuntur ;  si  enim  computatio  desumatur  ex  re 
empta,  tunc  solum  emptor  erit  laesus  ultra  dimidium,  cum  pro  re  va- 
loris  IOO,  dederit  plusquam  200;  sed  si  computatio  desumatur  ex  pre- 
tio,  tunc  emptor  erit  laesus  ultra  dimidium,  cum  pro  re  valoris  lOO 
dederit  plusquam  150.  Haec  secunda  computationis  ratio  videtur  ve- 
rior,  et  aequior  ,  ac  proinde  tenenda  ,  tum  quia  haec  dicitur  laesio  in 
iusto  pretio,  tum  quia  servat  aequalitatem  inter  venditorem,  et  empto- 
rem.  quam  in  contractu  reciproco  iustitia  commutativa  requirit.  Reif- 
fenstuel  de  empt.  a  n.  325.  Caeterum  laesio  non  est  intra  terminos 
iusti  pretii,  in  quo  contrahentes  possunt  se  circumvenire  ;  et  ideo  in 
venditore  laesio  incipit  a  pretio  infimo,  in  emptore  vero  a  summo.  — 

(4)  Reiffenstuel  ibid.  a  n.  120.  Hoc  probari  videtur  a  responso  A- 
lexandri  III  dato  Archiepiscopo  Genuensi,  quod  explicatur  a  Gonzalez, 
qui  Genuam  Matrem  Mercatorum  appellat,  et  ita  concipitur:  In  civitate 
tua,  dicis,  saepe  contingcre ,  quod  quidam  piper,  seu  cinnamomum ,  aut  a- 
lias  merces  comparant ,  quae  tunc  ultra  quinque  libras  non  valebant  ,  et 
promittunt  per  publicum  instrumentum  ,  se  eis ,  a  quibus  illas  merces  ac- 
cipiunt  ,  sex  libras  statuto  tempore  soluturos.  Licet  autem  contractus  hu- 
iusmodi  ex  forma  non  possit  censeri  nomine  usurarum;  nihilominus  tamen 
peccatum  incurrunt ,  nisi  dnbium  sit,  merces  illas  plus  minusve  tempore, 
quo  pretium  debent  recipere,  valituras  ;  ei  ideo  cives  tui  saluti  suae  bene 
consulerent,  si  a  tali  contractu  cessarent,  cum  cogitationes  hominum  omni- 
potenti  Deo  nequeant  occultari.  Cap.  6,  de  usur. 

624.  Ex  contractu  emptionis  et  venditionis  recte  inito, 
oritur  utrmque  obligatio  ,  nimirum  :  emptor  tenetur  pre- 
tium  solvere,  et  venditor  rem  tradere.  Nec  quisquam  ex 
contrahentihus  potest  ad  contractus  executionem  agere, 
nisi  pnus  ipse  suae  obligationi  satisfecerit,  quia  etsi  con- 
tractus  per -consensum  sit  perfectus,  et  obligationem  pa- 
riat,  adhuc  tamen  ad  sui  executionem  et  complementum 
pretii  solutionem,  et  rei  traditionem  desiderat.  Facta  au- 
tem  pretii  solutione,  et  rei  traditione  contractus  fit  com- 
pletus,  et  nummi  dati  in  solutionem,  in  dominium  vendi- 
toris,  ac  res,  in  dominium  emptons  statim  pertransit,  modo 
emptor  dominus  nummorum,  et  venditor  sit  dominus  rei: 
nam  si  nummi  essent  alieni  ,  venditor  non  fieret  eorum 
dominus  (l),  licet  emptor  reapse  rei  venditae  dominium 
acquireret  (2) ;  et  vidssim  si  res  esset  aliena  ,  id  igno- 
rante  saltem  emptore  (3),  ipse  non  fleret  rei  dominus  (4), 


308  TITULUS    XXVII. 

licet  venditor  nummorum  dominium  obtineret  ,  quia  de- 
fectus  alieni  afficit  tantum  quod  alienum  est ,  non  vero 
eius  equivalens. 

(l)  Quia  nemo  potest  plus  iuris  transferre  in  alium,  quam  ipse  ha- 
beat.  Cap.  79,  de  reg.  iur.  in  6.  Propterea  venditor  teneretur  petenti 
vero  domino  nummos  restituere  ,  nisi  eos  praescripsisset  ,  vel  con- 
sumpsisset  bona  iide  ,  vel  suis  lta  commiscuisset  ,  ut  discerni  amplius 
nequirent,  quibus  in  casibus  indirecte  fieret  eorum  dominus.  Reiffen- 
stuel  de  empt.  n.  114.  —  (2)  Cum  quis  nummis  alienis  rem  emit, 
suam  facit,  quia  defectus  in  pretio  non  communicatur  rei.  Haec  tamen 
regula  exceptionem  patitur  in  pecunia  ecclesiastica;  nam  si  quis  hac 
pecunia  aliquid  emat,  non  fit  rei  emptae  dominus,  sed  Ecclesiae  acqui- 
rit,  ex  speciali  iuris  dispositione.  Can.  12,  c.  12,  q.  2.  Can.  l  ,  c.  12, 
q.  4,  de  pecul.  cler.  —  (3)  Dicimus  ignorante  saltem  emptore  ,  quia  si 
emptor  sciret  rem  esse  alienam  ,  contractus  non  subsisteret.  Reiffen- 
stuel  ib  n.  92.  —  (4)  Venditor  enim  non  potest  plus  iuris  in  empto- 
rem  transferre,  quam  ipse  habeat ;  sed  cum  nullum  habet  ius  in  rem 
alienam,  nullum  potest  in  emptorem  transferre.  Contractus  tamen  subsi- 
stit  ,  si  saltem  emptor  sit  in  bona  iide  ,  quia  venditor  ex  natura  con- 
tractus  emptionis  et  venditionis  non  tenetur  absolute  rei  dominium 
emptori  tradere;  sed  sufficit,  si  vacuam  rei  possessionem  tradat.  Et  i- 
deo  emptor  regulariter  tenetur  ad  rem  vero  domino  petenti  restituen- 
dam  ,  nisi  legitime  eam  iam  praescripserit ,  et  venditor  tenetur  ad  e- 
victionem.  Pirhing  de  empt.  §  9. 

625.  Periculum  et  commodum  rei  venditae  ,  post  tra- 
ditionem,  et  pretii  solutionem  (l),  ut  clare  per  se  patet, 
spectat  ad  emptorem  ,  quia  verus  dominus  est ;  sed  ad 
eumdem  emptorem  etiam  spectat  ,  si  traditio  .  et  solutio 
adhuc  facta  non  sit ,  et  solus  exstet  contractus  consen- 
sualis  perfectus  ,  quia  vendens  est  debitor  speciei  ,  sive 
rei  venditae,  quae  si  pereat,  a  debito  liberatur;  ideoque 
emptori  perit  (2).  Hinc  si  equus  venditus  moriatur  ,  vel 
furto  sit  ablatus  ,  si  domus  incendio  consumpta  fuit , 
damnum  ad  emptorem  pertinet  (3):  et  versa  vice  omne 
rei  commodum  post  contractum  ad  eumdem  emptorem 
spectat ,  quia  ex  regula  iuris  .  qui  sentit  onus  eti  m  et 
commodum  sentire  debet  (4).  Emptor  idcirco  percipit  rei 
fructus,  et  omne  augumentum  rei  adiunctum,  sive  sit  a 
natura,  ut  in  alluvione,  sive  sit  a  casu,  ut  in  incremento 
pretii. 

(l)  Illud  hic    notandum  ,    quod    solutioni    aequiparatur    fides   habita 


DE    CONTRACTIBUS    CONSEN.  309 

emptori  de  pretio  solvendo  ,  et  cautio  fideiussoria  ,  sive  pignoratitia. 
—  (2'  Neque  contra  hoc  facit ,  quod  verum  rei  dominium  transeat  in 
emptorem  solum  post  traditionem,  ut  supra  diximus ,  et  quod  conse- 
quenter  periculum  .  et  commodum  rei  debeat  penes  venditorem  ma- 
nere ;  nam  hoc  speciale  est  in  venditione  ,  quia  in  ea  emptor  per  so- 
lum  contractum  quadam  iuris  fictione  rei  dominus  censetur  ,  cum  ex 
iuris  principio,  qui  ad  rem  actionem  habet ,  rem  ipsam  habere  videa- 
tur.  —  (3)  Insuper  pretium  solutum  amittit  ,  et  si  nondum  solverit, 
solvere  debet  eodem  modo,  ac  si  res  integra  maneret,  quia  contractus 
fuit  perfectus.   —  (4)  Cap.  55.  de  reg.  iur.  in  6. 

626.  Haec  tamen  regula  plures  habet  exceptiones,  nam 
rei  periculum  pertinet  ad  venditorem:  l.°  si  illud  usque 
ad  rei  traditionem  per  pactum  in  se  susceperit:  quia  ex 
regula  iuris  contractus  a  conventione  legem  accipiunt  (l): 
2.°  si  ex  eius  dolo  ,  aut  culpa  lata,  vel  etiam  levi  ,  res 
perierit:  nam  regula  est  ab  omnibus  Doctoribus  admissa, 
in  contractibus  bilateralibus  in  utriusque  contrahentis 
commodum  factis ,  praestandam  esse  nedum  culpam  la- 
tam,  sed  et  levem  (2):  3.0  si  res  perierit  ex  antiquo  ,  et 
occulto  vitio,  quod  videtur  continere  errorem  in  substan- 
tia ;  4.0  si  res  vendita  fuerit  ,  ut  dicunt ,  ad  gustum  ,  ad 
numerum,  aut  ad  mensuram,  vel  ad  pondus,  et  nondum 
degustata  ,  numerata  ,  admensurata  ,  vel  adpensa  fuerit, 
quia  ante  operationes  istas  consensus  fertur  in  incertum, 
vel  saltem  est  conditionatus  ,  ac  proinde  contractus  per- 
fici  nequit  (3). 

(l)  Cap.  85,  de  reg.  iur.  in  6.  —  (2)  Item  dicendum  si  post  pretii 
solutionem  solus  venditor  sit  in  mora  rem  tradendi  ,  quia  mora  cul- 
pam  saltem  levem  ostendit  ,  et  mora  cuilibet  nocet.  Cap.  25  ,  eod.  — 
(3)  Aliter  vero  res  procedit  ,  si  venditio  fiat  ad  corpus  per  aversio- 
nem,  ut  dicebant  Romani,  vel  in  massa,  ut  Itali,  aut  en  Moc,  ut  dicunt 
Galli.  Haec  plane  venditio  fit,  cum  unico  constituto  pretio  plura  indi- 
vidua  corpora,  seu  species  emuntur  ,  et  venduntur  per  modum  unius 
absque  ulla  ponderis,  aut  mensurae  expressione,  ut  si  ita  ematur  do- 
lium  vini,  acervus  frumenti,  aut  animalium  grex.  Hoc  casu  periculum 
spectat  ad  emptorem,  et  ideo  dicitur  venditio  fi eri  per  aversionem,  quia 
avertit  a  venditore  rei  venditae  periculum,  et  transfert  in  emptorem. 
Reiffenstuel  de  empt.  n.  221. 

627.  Contractui  emptionis  et  veniitionis  saepe  appo- 
nuntur  quaedam  pacta,  quorum  praecipua  sunt:  pactum 
de  retrovendendo,  pactum  legis  commissoriae,  et  pactum  ad- 


310  TITULUS    XXVII. 

ditionis  in  diem.  Pactum  de  retrovendendo,  sive  de  redi- 
mendo  est  illud,  per  quod  emptor,  eiusque  haeres  debet, 
vel  potest,  rem  emptam  venditori  retrovendere.  Emptor 
debet  rem  venditori  petenti  retrovendere,  si  hoc  pactum 
appositum  sit  in  favorem  venditoris  ,  quo  casu  rei  pre- 
tium  solet  minui  ;  et  potest  rem  venditori  retrovendere; 
si  hoc  pactum  in  favorem  emptoris  appositum  sit  .  quo 
casu  prctium  augeri  solet;  quae  pretii  deminutio,  et  ac- 
cretio  a  pacti  favore  pro  alterutro  cohonestatur,  qui  qui- 
dem  est  pretio  aestimabilis.  Hoc  profecto  pactum  licitum 
est  (l)  ,  etiam  in  venditione  censuum  (2)  ,  modo  usuram 
palliatam  non  contineat ;  et  contractus  cum  eo  initus  ita 
validus  est  ,  ut  emptor  usque  ad  retrovenditionem  tam- 
quam  rei  dominus  omnes  fructus  perceptos  faciat  suos, 
et  pendentes  mter  ipsum  et  venditorem  pro  rata  sint 
dividendi.  Si  vero  res  pereat ,  emptori  perit  ,  et  pactum 
evanescit,  quia  quod  non  existit,  nec  retrovendi,  nec  vendi 
potest. 

(l)  Sed  non  est  licitum  pactum  ,  quo  ,  elapso  certo  tempore  ,  ven- 
ditor  rem  redimere  teneatur  ,  et  cum  non  possit  redimere  ,  rem  in 
conductionem  accipiat  pro  certo  canone,  qui  vulgo  dicitur  fitto  franco, 
quia  hoc  pactum  reprobatum  fuit  a  S.  Congregatione  de  mandato 
Pii  VI  ut  ref.  Ferraris  in  Bibl.  verbo  contr.  empt.  et  Card.  Soglia  de 
iur.  priv.  §  116.  —  (2)  Census  varia  significat:  sed  hic  accipitur  pro 
iure  percipiendi  fructus  ex  re  frugifera,  quod  quidem  ius  etiam  cum 
pacto  de  retrovendendo  licite  vendi  potest.  Ad  hunc  tamen  effectum 
necesse  est  adamussim  observare  dispositionem  Extravagantium  l  et 
2  ,  de  empt.  int.  com.  sed  maxime  Bullae  Pii  V  Cum  onus  ,  in  qua 
praedictae  Extravagantes  confirmantur.  Huic  tamen  Bullae  plures  ac- 
cesserunt  Sacrae  Congregationis  decisiones.  Giraldus  ad  tit.  de  empt. 
in  fin. 

628.  Pactum  legis  commissoriae  ,  sive  simpliciter  lex 
commissoria ,  aut  pactum  commissorium,  est  illud  ,  quo  a 
contrahentibus  paciscitur,  ut,  pretio  intra  certum  tempus 
non  soluto,  res  maneat  inempta.  Dicitur  commissoria,  vel 
commissorium,  quia  si  emptor  pretium  non  solverit,  com- 
mittit  in  legem  contractus  ,  hoc  est  ex  parte  sua  delin- 
quit  in  legem,  ita  ut  in  arbitrio  restet  venditoris,  in  cu- 
ius  favorem  pactum  introductum  fuit,  rem  repetere  cum 
omnibus  fructibus ,  et  accessionibus  ,  vel  pretium   rei.  In 


DE    CONTRACTIBUS    CONSEN.  311 

venditione  hoc  pactum  est  licitum,  utpote  quod  contractui 
quodam  modo  inest. 

(l)  Aliter  obtinet  in  pignore,  ut  infra  suo  loco  videbimus. 

629.  Pactum  denique  additionis  in  diem,  est  illud  ,  quo 
a  contrahentibus  paciscitur,  ut  venditori  liceat  rem  ven- 
ditam  alteri  vendere,  qui  intra  certum  tempus  meliorem 
conditionem  offerat,  si  eamdem  conditionem  ipse  emptor 
offerre  recuset.  Dicitur  pactum  additionis  in  diem ,  quia 
res  vendita  tadiicitur  emptori  in  diem,  hoc  est  usque  do- 
nec  alteri  plus  offerenti  secundum  pactum  vendatur  ;  e- 
lapso  vero  tempore  statuto  ,  et  nulla  facta  nova  vendi- 
tione,  res  perpetuo,  et  irrevocabiliter  empton  attribuitur; 
sed  pendente  additione  in  diem,  emptor  consideratur  rei 
dominus,  et  eius  percipit  fructus ,  quos  tamen  restituere 
tenetur,  si  emptio  bona  fide  resolvatur. 

630.  Secundus  contractus  consensualis  est  locatio  con- 
ductio  ,  quae  proxima  est  emptioni  venditioni  ,  et  eisdem 
ferme  Iuris  regulis  regitur.  Defmitur  autem  ,  contractus 
consensualis  de  usu  rei  ad  certum  tempus  ,  aut  de  opera  il- 
liberali  pro  certa  mercede  praestanda.  Hmc  duo  sunt,  praeter 
consensum,  eius  substantialia  :  primum  videlicet  usus  rei 
vel  opera,  et  deinde  merces.  Primum  substantiale,  id  est 
usus  rei,  demonstrat  praecipuam  differentiam  inter  ven- 
ditionem  et  locationem ,  nam  in  illa  rei  dominium,  et  in 
hac  tantum  rei  usus  transfertur ;  et  propterea  multa, 
quae  vendi  non  possunt,  possunt  locari  ,  ut  sunt  res  Ec- 
clesiae  ,  et  civitatis  ,  et  multa ,  quae  possunt  vendi ,  non 
possunt  locari  ,  ut  sunt  res  fungibiles  ,  quae  usu  consu- 
muntur.  Caeterum  omnes  res,  quae  in  hominum  commer- 
cio  sunt,  quaeque  usum  praebent  temporali  mercedi  aesti- 
mabilem,  sive  mobiles  sive  immobiles,  propriae,  et  usu- 
fructuariae,  immo  etiam  conductae,  nisi  adsit  pactum  in 
contrario  ,  locari  possunt  (l).  Opera  vero  .  quae  locari 
potest,  debet  esse  illiberalis,  et  honesta,  uti  est  opera  fa- 
muli,  opificis,  et  mercenarii:  nam  opera  liberalis,  et  quae 
ingenio  producitur  ,  locari  non  potest  ,  qui  mercedem 
non  admittit,  sed  tantum  honorarium  (2).  Ouandoque  ta- 
men  locatur  opus   pro   certa    mercede  faciendum ,    ut   si 


512  TITULUS    XXVII. 

quis  cum  caementario  paciscatur,  ut  sibi  pro  certa  mer- 
cede  domum  aedificet :  haec  locatio  operis  ,  novam  loca- 
tionis  speciem  constituit,  de  qua  consulendi  sunt  Doctores. 
Alterum  subsantiale  huius  contractus  est  merces,  quae 
in  pecunia  numerata  regulariter  consistere  debet ;  alias 
posset  locatio  conductio  in  contractum  innominatum  de- 
generare,  ut  si  quis  locaret  agrum  suum,  ut  colonus  quot- 
annis  aequum  daret.  Nihilominus  ,  moribus  praesertim 
nostris,  contractus  censetur  locationis  et  conductionis  ,  si 
conventio  ita  fiat  ,  ut  conductor  determinatam  fructuum 
portionem,  ex.  gr.  unum  quotannis  frumenti  modium  lo- 
catori,  loco  pecuniae.  tribuat;  haec  tamen  fructuum  portio 
ad  locationis  validitatem  debet  esse  omnino  certa,  et  de- 
terminata;  et  si  pro  certa  portione  pacisceretur  fructuum 
medietas  ,  quae  semper  incerta  est ,  conductor  non  esset 
simpliciter  colonus,  sed  colonus  partiarius;  et  contractus 
de  societate  participaret ,  ad  quam  unus  confert  operas 
et  alter  rem. 

(l)  Locator  dicitur  ,  qui  rem  uter/dam  tradit,  et  mercedem  accipit; 
conductor  vero  ,  qui  rem  utendam  accipit ,  et  mercedem  solvit.  Con- 
ductor  insuper  dicitur  colonus ,  si  agrum  ,  et  inquilinus ,  si  domum  ad 
habitandum  conducat  ,  et  publicanus  ,  si  publica  conducat  vectigalia. 
Nota,  clericos,  non  posse  bona  laicorum  conducere,  nisi  in  praecisa  ne- 
cessitate.   Card.  Soglia  Inst.  iur.  priv.  §   117. 

631.  Ex  Iure  sacro,  per  dispositionem  Gregorii  IX  (l), 
-circa  obligationes  ex  hoc  contractu  nascentes,  haec  spe- 
cialiter  constituta  sunt :  1.°  si  sterilitas  vitio  rei  .  et  sine 
culpa  colom  ,  seu  casu  fortuito  producta ,  magnum  da- 
mnum  colono  afferat,  merces  pro  rata  est  illi  condonanda, 
nisi  sterilitas  cum  ubertate  pra^cedentis,  vel  subsequentis 
anni  valeat  compensari  (2) ;  2°  si  necessitas  alio  modo 
non  avertenda  superveniat  locatori  ,  potest  inquilinum 
domo  locata  privare  ,  ut  eam  ipse  ,  vel  aliquis  suorum 
habitet  (3);  3.0  si  domus  locata  ruinam  minetur  ,  vel  o- 
mnino  reparatione  egeat,  locator  potest  inquilinum  ad  tem- 
pus  e  domo  locata  eiicere ,  ut  restauretur  ,  remissa  pro 
eo  tempore  correspondenti  mercede:  4.0  si  inquiiinus  per- 
verse  in  domo  locata  conversetur,  ld  est,  si  domum  culpa 
sua  notabiliter  deteriorem  reddat ,    vel  ea   utatur  contra 


DE    CONTRACTIBUS    CONSEN.  313 

bonos  mores  in  ea  recipiendo  ex.  gr.  meretrices  aut  fures, 
potest  locator  eum  de  domo  expellere  ;  5-°  si  conductor 
per  biennium  statutam  mercedem  non  solverit .  vel  ce- 
leri  satisfactione  moram  non  purgaverit,  potest  eum  lo- 
cator  usu  rei  locatae  privare  (4). 

(l)  Cap.  3  de  locat.  —  (2)  Circa  determinationem  damni  ,  ut  ma- 
gnum  dici  queat,  dissentiunt  Doctores:  alii  dicunt,  tunc  esse  magnum, 
cum  colonus  ,  detracto  semine  ,  et  impensis  ,  non  habet  ex  fructibus 
perceptis  dimidiam  partem  salvam  ad  debitam  mercedem  persolven- 
dam;  alii,  cum  non  habet  salvas  duas  tertias  partes,  et  alii ,  cum  non 
percepit  medietatem  fructuum,  quos  ordinarie  fundus  producit.  Sapien- 
ter  tamen  ille  aget,  qui  hanc  determinationem  a  iudice  petet,  qui  se- 
cundum  locorum  consuetudines  ,  et  circumstantias  rem  melius  ,  et  tu- 
tius  poterit  definire  ,  nedum  quoad  causam  damni  ,  sed  etiam  quoad 
quantitatem  remissionis  mercedis  in  toto  ,  vel  in  parte.  Caeterum  ,  si 
colonus  nihil  percepisset,  nihil  teneretur  solvere,  ut  declarat  Gloss.  ad 
cit.  cap.  3,  verbo  Vitio.  —  (3i  Casum  necessitatis  Doctores  dicunt  ,  si 
locator  domum  suae  habitationis  incendio,  vel  ruina  amiserit,  si  uxo- 
rem  duxerit ,  si  maiori  familia  pro  se  suisque  indigeat ,  si  habitatio- 
nem  filio,  patri,  aut  matri  debeat  providere ;  quibus  consensit  Glossa 
loc.  cit.  —  (41  Sed  hodie  observandum  est,  ut  sapienter  animadvertit 
Giraldus  ,  etiam  in  tribunalibus  ecclesiasticis  ,  quoad  moram  biennii, 
eiusque  purgationem,  rem  definin  ad  normam  iuris  civilis,  quod  dispo- 
nit ,  conductorem  non  solventem  mercedem  statim  posse  ex  re  locata 
expelli,  et  nullam  morae  purgationem  in  hoc  contractu  esse  conceden- 
dam.  Cit.  cap.  3  ,  de  locat.  Hic  notamus  ,  locationem  a  Beneficiato 
factam  ad  eius  tantum  vitam  durare,  vel  ad  summum  ad  annum  post 
eius  mortem.  Card.  De  Luea  disc.  25  ,  de  locat.  ,  Hcet  aliter  obtineat 
in  locationibus  ab  Ecclesiis,  piisque  locis  factis,  quae  durant  ad  tem- 
pus  statutum.  Illud  quoque  adiicimus,  quod  locationes  bonorum  eccle- 
siasticorum  per  anticipatas  solutiones  factas  in  praeiudicium  successo- 
rum  non  sustinentur.  Trid.  sess.  25,  c.   11,  de  ref. 

632.  Tertius  contractus  consensualis  est  emphiteusis, 
quae  definUur,  contractus  consensualis  de  dominio  utili  (l) 
praedii  in  perpetuum,  vel  ad  tempus  non  modicum,  alteri  con- 
cedendo,  pro  certo  annuo  canone  in  cognitionem  dominii  directi 
praestando  (2).  Hic  contractus  graece  dictus  est  emphy- 
teusis  ,  quod  nomen  latine  significat  meliorationem  ,  seu 
implantationem,  quia  qui  praedium  accipit,  tenetur  illud 
per  culturam,  vel  per  restaurationem  meliorare  (3).  Dif- 
fert  autem  a  venditione ,  quia  in  hac  datur  pretium  va- 
loris  rei  repraesentativum,  et  post  tradidonem  plenum  rei 
dominium  in  emptorem  transfertur;  in  emphyteusi  autem 


314  TITULUS    XXVII. 

promittitur  tantum  annuus  canon  solvendus,  et  solum 
dominium  utile  transferiur.  Differt  etiam  a  locatione ,  in 
qua  transfertur  in  conductorem  solus  rei  usus ,  et  mer- 
ces  est  proportionata  fructibus;  jn  emphyteusi  vero  tran- 
fertur  etiam  dominium  rei  utile  ,  et  canon  annuus  prae- 
standus  est  modicus,  nec  datur  pro  fructibus,  sed  in  re- 
cog^itionem  dominii  directi.  Emphyteusim  dividunt  Do- 
ctores  in  ecclesiasticam  et  laicalem:  illa  in  bonis  eccltsia- 
sticis,  haec  in  bonis  laicorum  *  onstituitur;  dividunt  etiam 
in  perpetuam  et  temporalem:  perpetua  est,  quae  transit  ad 
haeredes  quoscumque  emphyteutae,  qualis  esse  praesumi- 
tur  omnis  emphyteusis,  nisi  ahud  ex  contractu  colligatur; 
et  temporalis,  quae  conceditur  ad  tempus  determinatum, 
ex.  gr.  ad  30  annos  ,  vel  ad  vitam  domini  directi  ,  aut 
ad  vitam  emphyteutae  ,  ad  unam ,  vel  plures  generatio- 
nes.  Quando  ad  vitam  conceditur  ,  emphytcusis  vitalitia 
solet  appellari. 

(l)  Dominium  in  genere  est  ius  in  re  corporali  competens  ,  ex  quo 
facultas  de  ea  disponendi,  et  vindicandi  nascitur,  nisi  lex,  aut  conven- 
tio  ,  aut  voluntas  testatori  obstet  ,  quod  tantum  in  rebus  corporalibus 
datur;  nam  in  rebus  incorporalibus  datur  quasi  dominium.  Dominium 
est  plenum ,  si  in  una  persona  adsit  facultas  de  re  disponendi  ,  et  u- 
tendi;  et  est  minus  plenum,  si  duae  hae  facultates  in  duas  dividantur 
personas,  ut  in  emphyteusi,  in  qua  qui  rem  dat,  servat  sibi  dominium 
directum,  et  res,  eo  inconsulto,  vendi  non  potest  ;  et  qui  rem  accipit, 
acquirit  dominium  utile  ,  et  omnem  percipit  rei  utilitatem.  Propterea 
qui  fundum  emphyteuticum  assignat,  dominus  directus,  et  qui  accipit, 
dominus  utilis,  sive  emphyteuta  appellatur.  —  (2)  Dicimus  de  domi- 
nio  concedendo,  et  canone  praestando,  quia  ex  solo  contractu  oritur  ius 
ad  rem  ,  et  solum  per  traditionem  oritur  ius  in  re  ,  ut  contingit  in 
aliis  contractibus  consensualibus.  In  iure  autem  ad  rem,  persona  nobis 
obligata  est,  ut  aliquid  faciat,  vel  tradat;  in  iure  vero  in  re,  ipsa  res 
nobis  obligata  est,  et  possumus  eam  persequi  penes  quemcumque  pos- 
sessorem  ,  ac  nobis  vindicare.  —  (3)  Ab  antiquis  temporibus  dari  in 
emphyteusi  solebant  tantum  agri  steriles,  et  inculti  ,  ut  per  culturam, 
seminationem  et  implantationem  frugiferi  redderentur  ;  sed  postea  u- 
sus  invaluit ,  ut  in  emphyteusi  dari  possent  aliae  res  ,  ex.  gr.  domus, 
et  aedificia,  eo  fine  ut  utiliores,  et  meliores  fierent. 

633.  Nedum  temporalis ,  sed  et   perpetua    emphyteusis 

in   bonis  ecclesiasticis    non  multum   utilibus    constitui    po- 

test.  Hoc  enim  expresse  concessit  Alexander  III  in  casu, 

quo  quidam  de  silvis  Ecclesiae   fecerant  terras    arabiles, 


DE    C0NTRACTI13US    CONSEN.  315 

silvas  extirpando.  Quaesitum  enim  ab  eo  fuit,  an  terrae 
illae  arabiles  possent  sub  annua  pensione  concedi  haere- 
ditario  iure  tenendae  illis,  vel  haeredibus  eorum,  qui  la- 
bore  suo  illas  extirpaverunt  ,  et  respondit  posse  illis 
concedi,  nisi  forte  possent  aliis  ad  maiorem  Ecclesiae  u- 
tihtatem  conferri,  sub  eodem  onere,  et  labore  (l)  Sed  ut 
hoc  nunc  liceat  ,  observandae  sunt  novae  iuris  solemni- 
tates,  ut  infra  videbimus. 

(l)  Cap.  7,  de  reb.  eccl.  alien.  vel  non.  Can.  2,  c.   lO,  q.  2. 

634.  Emphyteuta  per  hunc  contractum  iura  acquint,  et 
onera  subit.  Inter  iura  praecipua  sunt,  ut  queat  tamquam 
dominus  re  uti  et  frui ,  eius  fructus  omnes  ,  et  accessio- 
nem  sibi  adscribere,  faciem  fundi  immutare,  modo  illum 
deteriorem  non  lvddat,  et  ab  alio  quocumque  possessore 
sibi  fundum  vindicare,  donare,  ad  haeredes  transmittere 
per  testamentum,  sive  ab  intestato  ,  et  denique  ,  domino 
directo  consentiente  ,  vel  salt  m  consulto  ,  vendere.  In 
casu  enim  venditioms  Gregorius  IX  sancivit,  ut  emphy- 
teuta  deberet  prius  Ecclesiam  ,  cui  dominium  directum 
competit ,  requirere  ,  eique  denunciare  quantum  pretium 
ab  alio  sibi  pro  venditione  offeratur,  et  demde  per  duos 
menses  expectare  ;  quo  tempore  elapso.  si  Ecclesia  non 
declaraverit  ,  se  eodem  pretio  velle  emere  ,  (habet  enim 
ius),  potest  libere  alten  fundum  vendere  (l).  Haec  tamen 
requisitio,  et  denunciatio  non  est  necessaria  in  casu  do- 
nationis  ,  aut  successionis  testamentariae  ,  vel  legitimae, 
quia  cessat  ratio  emptionis  ex  parte  Ecclesiae. 

Inter  onera  emphyteutae  duo  maxime  consideranda 
sunt.  nempe  lllud  solvendi  canonem,  et  alterum  praestandi 
laudemium.  Canon  ,  sive  pensio  in  emphyteusis  conces- 
sione  conventa,  quotannis  ab  empyteuta  solver.da  est  do- 
mino  directo  ,  a  qua  non  liberatur  per  rei  sterilitatem, 
neque  per  casum  fortuitum,  nisi  tota  res  pereat.  (2).  Et 
si  intra  biennium  etiam  non  rogatus  canonem  non  solve- 
rit,  ac  moram  celeriter  non  purgaverit,  potest  ab  emphy- 
teusi  expelli  (3).  Laudemium  autem  est  praestatio  quae- 
dam  a  novo  emphyteuta  in  transitu  emphyteusis  ad  ex- 
traneum  (4),  ut  per  donationem,  legatum,  venditionem,  etc. 


316  TITULUS    XXVII. 

vel  in  renovatione  emphyteusis  (5) ,  domino  directo  sol- 
venda  in  recognitionem  dominii  directi  ,  et  ad  effectum 
novam  obtinendi  investituram,  quae  ex  iure  Romano  in 
quinquagesima  parte  pretii  valoris  fundi,  vel  rei ,  consi- 
stebat,  sive  erat  (2)  pro  centum  valoris  fundi;  sed  nunc, 
ex  consuetudine,  varia  est ,  et  ubique  fere  adaucta :  ali- 
cubi  enim  est  vigesima  pars  pretii,  idest  5  pro  centum, 
et  alicubi  etiam  decima,  id  est   10  pro  centum  (6). 

(l)  Cap.  ult.  de  locat.  —  (2)  In  hoc  emphyteusis  differt  a  locatione, 
quia  canon,  cum  sit  modicus,  non  remittitur  neque  in  casu  sterilitatis. 
Si  vero  canon  constitueretur  magnus,  et  fructibus  corresponderet,  em- 
phyteusis  locationis  similitudinem  referret  ,  et  canonis  remissio  posset 
iuste  peti.  Ex  integro  vero  pereunte  re,  nullus  debetur  amplius  canon, 
quia  non  amplius  extat  dominium  directum.  —  (3)  Cit.  cap.  ult.  de 
locat.  et  ib.  Gloss.  verbo  expelli.  —  (4)  Dicimus  ad  extraneum  ,  quia 
rei  transitus  ad  haeredem  necessarium  ,  vel  legitimum  ,  qui  ex  legis 
dispositione  ab  intestato  in  bona  defuncti  succedit  ,  non  importat  lau- 
demii  solutionem.  Cum  enim  dominium  utile  emphyteutae  per  se  tran- 
seat  ad  haeredes,  nulla  requiritur  nova  investitura,  et  nullum  proinde 
est  solvendum  laudemium.  —  (5)  Renovatio  lit,  cum  emphyteusis  com- 
ceditur  ex.  gr.  ad  xxx  vel  xl  annos  cum  pacto,  ut  hoc  transacto  tem- 
pore,  dominus  directus  teneatur  iterum  rem  nominatae  personae,  aut 
familiae  ,  in  emphyteusim  concedere.  —  (6)  Hic  observamus  ,  laude- 
mium  in  emphyteusi  in  favorem  Beneficii,  esse  in  fructu,  et  pertinere 
ad  Beneficiatum.  Excipiendus  tamen  videtur  casus,  quando  emphyteu- 
sis  solvitur,  vel  iuxta  leges  modernas  civiles  redimitur  ab  emphyteuta, 
dando  viginti  annatas.  et  laudemium.  Hoc  quidem  casu  laudemium  im- 
putandum  videtur  in  sortem  ,  et  proinde  cum  reliqua  sorte  investien- 
dum  esse  in  bonis  stabilibus  iuxta  sacrorum  canonum  dispositionem, 
eo  quod  per  hanc  exactionem  emphyteusis  extinguitur  ,  et  successores 
futuris  laudemiis  privantur.  Cum  enim  hoc  laudemium  detur  ad  sup- 
plendum  dominium  directum,  quod  admittitur  ,  aequum  est ,  ut  eius 
pretium  pro  successoribus  servetur.  De  Luca  de  emphyt.  disc.   76. 

635.  Dominus  directus  ,  ex  alia  parte ,  quaedam  per 
hunc  contractum  iura  consequitur,  cuiusmodi  est  ius  exi- 
gendi  canonem  ,  ac  laudemium  ,  et  ius  emphyteutam  ex 
re  emphyteutica  expellendi  exiusta,  et  legitima  causa  (l). 
Idem  similiter  dominus  quibusdam  gravatur  oneribus:  te- 
netur  enim  emphyteutae  rem  tradere,  et  liberam  a  quo- 
cumque  gravamine  eidem  conservare,  ut  dominium  utile 
exercere,  et  re  uti,  ac  frui  libere  possit.  An  vero  melio- 
ramenta  in  ipsa  re  facta  ,  flnita  emphyteusi ,  pertineant 
ad  dominum  directum,  vel  ad  emphyteutam,  definiendum 


DE    CONTRACTIBUS    CONSEN.  31? 

est  ex  ipsorum  natura:  nam  melioramenta  facta  ab  em- 
phyteuta  iuxta  naturam  contractus,  uti  est  agri  cultura, 
et  arborum  plantatio  pertinent  ad  dominum  directum ; 
alia  vero  melioramenta  praeter  contractum  ab  emphy- 
teuta  in  praedio  facta  ,  uti  esset  constructio  domus  ,  vel 
alterius  aedificii  pertinent  ad  emphyteutam  ,  eiusye  hae- 
redes.  quorum  aestimationem.  finita  emphyteusi,  dominus 
directus  pra<  stare  tenetur  (2). 

(l)  Talis  causa  est  ,  si  canonem  non  solvat ,  si  culpa  praedium  de- 
perdat  ,  aut  vendat  ,  inquisito  domino  directo.  —  (2)  Reiffenstuel  de 
locat.  n.   189  et   165. 

636.  Quartus  contractus  consensualis  est  societas,  quae 
definitur,  contractus  consensualis  de  re,  vel  operis  communi- 
candis,  lucri  in  communi  faciendi  causa  (l).  Id  quidem  con- 
tingeret,  si  unus  ex.  gr.  pecuniam,  et  alter  laborem,  vel 
operam  in  commune  conferret  ,  ut  lucrum  commune  es- 
set.  Hi  contractus,  de  quo  ex  professo  non  agitur  in  Iure 
Canonico,  ut  rite  ineatur,  quasdam  requirit  conditiones  : 
la  ut  versetur  circa  materiam  honestam  et  licitam ;  nam 
rerum  turpium  ,  et  moraliter  impossibilium  nulla  potest 
esse  obligatio :  2a  ut  servet  aequalitatem  inter  pecuniae 
commodum,  et  laboris  aestimationem,  quae  in  contracti- 
bus  bilateralibus  semper  est  observanda ;  3a  ut  damnum 
omnibus  sociis  imputetur;  hinc  reprobatur  societas ,  ut 
unus  habeat  omne  lucrum  ,  et  alius  damnum  sustineat  , 
quae  appellatur  societas  leonina. 

(l)  Societas  differt  a  communione  bonorum  ;  nam  societas  est  contra- 
ctus,  et  communio  bonorum  quasi  contractus.  Insuper  societas  fit  con- 
sensu.  et  in  communionem  bonorum  quis  incidit  etiam  invitus,  ut  si  u- 
num  patrimonium  pluribus  relinquatur  haeredibus. 

637.  In  hoc  contractu  illud  speciale  est,  quod  societas 
dissolvitur  morte  alterutrius  ex  sociis  ,  societas  enim  ad 
haeredes  non  transit ;  et  quod  possit  dissolvi  mutuo  dis- 
sensu  ,  licet  iureiurando  fuerit  confirmata  (l).  An  vero 
possit  dissolvi  voluntate  unius,  alio  vel  aliis  invitis,  duae 
sunt  sententiae.  Qui  scribunt  ad  tramites  iuris  Romani 
docent,  posse  dissolvi  etiam  voluntate  unius,  aliis  invitis, 
etsi  expresse  ab  initio  aliter  conventum  fuerit,  quia  nemo 


318  TITULUS    XXVII. 

cogitur  manere  in  societate  ,  quae  dicitur  discordiarum 
mater,  modo  tamen  id  contra  absentem,  aut  intempestive, 
aut  fraudulenter  non  fiat  (2).  Sed  S.  De  Ligorio  docet , 
societatem  ita  non  posse  dissolvi ,  nisi  id  fiat  ad  bonum 
publicum  ,  vel  absit  spes  obtinendi  societatis  finem  ,  vel 
alter  non  servet  pacta  ,  aut  grave  damnum  societati  af- 
ferat,  quia  secus  a  societate  discedens  ad  interesse  erga 
alios  socios  teneretur  (3). 

(l)  Cap.   2,  de  sponsal.  —  (2)  Zallinger  ad  lib.    3.    Decret.    §  233. 
—   (3)  De  contract.  n.  907. 

638.  Quintus  demum  contractus  consensualis  est  man- 
datum,  quod  definitur,  contractus  consensualis ,  quo  negotium 
honestum,  ab  alio  ex  fiducia  commissum,  gratis  administran- 
dum,  gcrendumque  suscipitur  (l).  Dicimus  negotium  (2),  ad 
significandum  hic  non  agi  de  mandato  ad  lites  ,  vel  ad 
iudicia,  de  quo  infra  speeialiter  tractamus.  In  multis  enim 
conveniunt  mandatum  ad  negotium,  et  mandatum  ad  iu- 
dicium  ;  sed  est  iudicium  negotium  speciale,  quod  multa 
specialia  requirit.  Dicimus  ex  fiducia,  quia  mandans  non 
imperat,  sed  negotium  committit  inferiori,  aut  etiam  su- 
periori  veluti  amico,  qui  adhuc  non  obligatur,  nisi  man- 
datum  acceptet.  Dicimus  denique  gratis,  alias  mandatum 
in  contractum  locationis  operarum,  aut  in  contractum  in- 
nominatum  transformaretur.  Hic  contractus  fundatur  in 
notissima  regula  iuris  :  Qui  per  alium  facit ,  per  se  ipsum 
facere  videtur.  Mandatum  dividitur:  1°  in  expressum  ,  taci- 
tum  et  praesumptum.  Expressum  dicitur,  quod  fit  verbis  , 
vel  scriptis  ;  tacitum  ,  quod  resultat  ex  facto  ,  ut  si  quis 
videat  alium  negotia  sua  agere,  et  non  contradicat,  cum 
possit:  hoc  ipso  enim  intelligitur  probare ;  et  praesum- 
ptum  ,  quod  habet  locum  inter  personas  coniunctas,  ut 
cum  maritus  agit  pro  uxore,  aut  filius  pro  patre,  vel  ma- 
tre:  praesumitur  enim  ratione  necessitudinis  ,  et  propin- 
quitatis  mandatum  adesse ;  sic  etiam  ciericus  pro  Eccle- 
sia  sua  agere  potest  ,  modo  caveat  de  rato  sub  fideius- 
soria  cautione  (3).  20  Mandatum  dividitur  in  generale , 
quod  ad  omnia  negotia  extenditur  ,  modo  speciale  man- 
datum  non  requirant ,  et  speciale ,  quod  aliquod  determi- 


DE    CONTRACTIBUS    CONSEN.  31Q 

natum  negotium  tantum  comprehendit.  Sed  iuvat  hoc  at- 
tendere  ,  quod  mandatum  speciale  derogat  generali  (4), 
et  quod  generale  quandoque  comprehendit  specialc,  cum 
expressa  potestas  ad  aliquod  determinatum  negotium  con- 
ceditur  (5). 

(l)  Mandatum  uti  contractus,  toto  coelo  dififert  a  mandato  Aposto- 
lico,  cuius  frequenter  occurrit  mentio  in  iure  canonico.  Hdc  enim  non 
continet  solum  commissionem  ,  sed  iussionem  .  et  imperium  ,  ac  inter- 
dum  rescripti  ,  vel  constitutionis  nomine  designatur.  —  (2)  Additur 
honestum  ,  quia  maleficiorum  ,  rerumque  inhonestarum  non  valet  man- 
datum.  —  (3)  Cap.  34.  de  offic.  et  potest.  Ind.  deleg.  Ratihabitio  man- 
dato  aequiparatur  ,  et  qui  ratum  habet ,  probat  factum  nomine  suo. 
Cap.  9  et  10 ,  de  reg.  iur.  in  6.  —  (4)  Cap  2  de  offic.  legat.  — 
(5)  Quando  mandans  in  generali  mandato  vult  concedere  etiam  speciale, 
solet  apponere  clausulam:  eliatn  ad  ea,  quae  speciale  mandatum  exigunt; 
haec  tamen  formula  non  sufficit  ad  mandatum  speciale  constituendum; 
sed  requiritur  omnino  ,  ut  mandans  aliquos  casus  speciatim  enumeret , 
in  quibus  intendit  mandatum  speciale  concedere  ,  et  adiungat,  et  alia, 
quae  speciale  mandatum  requirunt ;  quo  facto  ,  in  mandato  coniprehen- 
duntur  omnia  minora  ,  et  similia  expressis ,  non  vero  maiora,  cum  sub 
generalitate  tali  graviora  non  veniant,  vel  maiora.  Clem.  2  de  procurat. 

639.  Qui  mandatum  suscipit,  sive  mandatarius,  tenetur 
formam  mandati  diligenter  observare:  unde  si  fines  man- 
dati  excedat  ,  vel  quod  mandatur  ,  ut  faciat  uno  modo  , 
alio  adimpleat,  perperam  agit  (l);  et  si  intra  tempus  sibi 
praefixum  nequivit  negotium  absumere,  quantocius  tene- 
tur  adimplere  ,  quod  Innocentius  III  exemplificat  in  eo  , 
qui  ex  mandato  debet  rem  certam  ad  certum  diem  sol- 
vere,  quam,  eo  etiam  elapso  die,  cito  solvere  tenetur  (2). 
Caeterum  in  mandato  explicando,  ubi  verba  non  sint  sa- 
tis  clara,  interpretatio  sumenda  est  ex  mente  mandantis  (3). 
Ex  alia  vero  parte  mandans  tenetur  solvere  expensas  a 
mandatario  in  mandati  executione  factas  (4);  et  si  Capi- 
tulum  alicui  suo  Canonico  ,  propter  evidentem  Ecclesiae 
utilitatem  mandatum  conferat  eius  tractandi  negotia  ,  te- 
netur  illi  distributiones  quotidianas  salvas  reddere  ,  ubi 
propter  ipsa  negotia  divinis  officiis  interesse  nequivit  (5). 

(l)  Cap.  9  de  arbitr.  —  Nihilominus  poenae  possunt  incurri  cap.  fin. 
de  homicid.  in  6.    —   (2)  Cap.  6  ,    de  dol.  et  contum.  (3)    Cap.  8 

de  rescript.  et  cap.  38  ,  de  praebend.  —  (4)  Cap.  6,  de  procurat.  et 
ib.  Gonzalez.   —   Cap.   1,  de  cler.  non  resid.  in  6. 


320  TITULUS    XXVII. 

640.  Cum  mandatarius  fines  mandati  debeat  observare, 
necesse  est  illi  prospicere ,  an  mandatum  sit  absolutum  , 
vel  conditionatum,  an  sit  generale,  vel  speciale,  an  totum 
negotium  sit  commissum,  vel  eius  pars,  ac  demum  nego- 
tium  tale  sit,  ut  mandatum  speciale  requirat.  Plura  pro- 
fecto  sunt  negotia,  quae  mandatum  speciale  exigunt,  quo- 
rum  passim  in  his  Institutionibus  mentionem  facimus,  sed 
praecipue  requiritur:  ad  contrahendum  Matrimonium  pro 
alio  (l),  ad  appellandum  contra  electionem,  et  opponen- 
dum  crimina  vel  defectus  contra  personam  ad  Praela- 
turam  electam  (2),  ad  transigendum,  vel  paciscendum  (3), 
ad  compromittendum  (4),  ad  obtinendum  a  Papa  rescri- 
ptum  ad  lites  ,  quando  de  coniunctis  personis  non  agi- 
tur  (5),  ad  obtinendam  principaliter  restitutionem  in  in- 
tegrum  (6),  et  in  aliis  similibus  casibus,  speciale  manda- 
tum  requiritur. 

(l)  Cap.  ult.  de  procurat  in  6.  —  (2)  Cap.  38  eod.  et  Clem.  2  eod. 
•—  (3)  Cap.  4,  eod.  in  6.  —  (4)  Cap.  9  de  arbitr.  —  (5)  Cap.  28  et 
33,  de  rescript.  —  (6)  Secus  esset  si  peteretur  incidenter  in  causa,  ex. 
gr.  contra  lapsum  fatalium.  Reiffenstuel  de  procurat.  n.  103,  et  Gloss. 
ad  cit.  cap.  4  de  procurat.  in  6,  verbo  pacisci. 

641.  Tnbus  modis  praesertim  mandatum  expirat ,  ni- 
mirum  revocatione  ,  renunciatione  et  morte.  Per  revocatio- 
nem  mandantis  cessat  mandatum  ,  modo  res  integra  sit ; 
si  enim  negotium  iam  inchoatum  fuisset  ,  adhuc  manda- 
tum  posset  revocari,  sed  tantum  tempestive,  et  data  man- 
datario  sufficienti  indemnitate  ,  quia  posset  adesse  tum 
damnum  expensarum  ,  tum  famae  periculum  (l)  Ut  ta- 
men  revocatio  effectum  mandati  impediat,  debet  esse  ipsi 
mandatario,  et  interesse  habentibus  ,  significata ;  sed  ,  ut 
alibi  iam  observavimus  ,  excipitur  Matrimonium ,  quod 
post  revocationem  mandati  nulliter  contrahitur  ,  etiamsi 
mandati  revocatio  non  innotuerit  (2). 

Per  renunciationem  similiter  mandatum  cessat;  nam  ut 
mandans  potest  mandatum  revocare,  sic  mandatarius  po- 
test  illi  renunciare,  sed  hoc  tempestive  ,  et  absque  man- 
dantis  praeiudicio  fieri  debet.  Porro  ad  licite  iam  susce- 
pto  mandato  renunciandum ,  cum  invitus  est  mandans  , 
aliqua  desideratur  iusta  causa,  quia  omnino  liberum  est 


DE    CONTRACTIBUS    CONSEN.  321 

mandatum  suscipere  ,  sed  non  aeque  liberum  mandatum 
dimittere  (3).  Si  vero  mandatarius  ad  negotium  velit  per 
alium  agere,  potest  alium  sibi  quandoque  substituere  (4), 
excepto  Matrimonio  ,  ad  quod  contrahendum  non  potest 
alium  mandatarius  substituere,  sine  expresso  ad  id  man- 
dato  (5),  quod  ,  ut  ait  Engel  ,  ob  paritatem  rationis  ad 
alia  magni  momenti  negotia,  et  praesertim ,  ut  putamus, 
quando  electa  specialiter  apparet  industria  personae,  ex- 
tendendum  videtur  (6). 

Per  mortem  denique  cessat  mandatum :  et  quidem  per 
mortem  mandatarii  absolute,  quia  hoc  officium  non  tran- 
sit  ad  haeredes;  per  mortem  vero  mandantis  cessat  man- 
datum,  si  res  sit  integra,  et  non  cessat ,  si  g^stio  negotii 
incoepta  iam  fuerit.  Quod  cesset  mandatum  ,  re  mtegra, 
limitatur  in  causis  piis  ,  ut  si  quis  alteri  mandaverit  pe- 
cuniam  pauperibus  distribuere  ,  quam  distribuere  potest 
etiam  post  mandantis  mortem,  quod  in  aliis  causis  favo- 
rabilibus  observatur,  veluti  si  quis  mandaverit  puellae  do- 
tem  dare;  limitatur  quoque  cum  mandans  pro  mandatario 
fideiusserit,  vel  satisdederit  (7).  Quod  autem  non  cesset  man- 
datum,  si  negotii  gestio  iam  fuerit  incoepta,  limitatur  quo- 
que  in  casu  mandati  a  Praelato,  vel  clerico  in  causa  Ec- 
clesiae,  vel  Beneficii  collati,  cum  mandatum,  etiam  re  non 
integra,  per  constitutionem  Clementis  V,  hoc  casu  extin- 
guatur  (8). 

(l)  In  mandato  iudiciali  certum  est,  mandatum  non  posse  revocari 
post  litem  contestatam,  nisi  ex  iusta  causa  ,  quia  per  litis  contestatio- 
nem  procurator  fit  dominus  litis;  iustae  autem  huiusmodi  causae  refe- 
runtur  in  cap.  2  de  procurat.  in  6.  —  (2)  Cap.  3  et  7  de  procurat. 
et  cap.  9  eod.  in  6.  —  (3)  Causae  expressae  in  cit.  cap.  de  procurat. 
in  6,  quae  ius  tribuunt  revocandi  mandatum  iudiciale,  etiam  mandata- 
rio  ad  negotia  prosunt  ad  renunciandum  mandato;  hae  autem  causae 
sunt:  inimicitia  suborta,  nova  suspicia ,  propinquitas  contracta  cum  ad- 
versario,  spes  haereditatis  illius,  ingressus  in  religionem,  peregrinatio, 
aegritudo  ,  in  carcerem  detrusio  ,  seu  alia  rationabilis  causa.  — 
(4)  Cap.  l,  de  procurat.  in  6.  —  (5)  Cit.  cap.  ult.  de  procurat.  in  6. 
(6)  De  procurat.  n.  10.  —  (7).  Id.  ib.  n.  20.  —  (8)  Clem.  Procurato- 
rem  4,  de  procurat. 


Itutit.  Canon.  Vol.  II. 


322 


TITULUS  XXVIII. 

DE     CONTRACTIBUS     REALIBUS. 


Summarium  :  642.  Quid  sit  mutuura,  et  in  quibus  rebus  fiat  ?  —  643.  Usura  in  quo  consistat, 
et  quo  iure  usura  lucratoria  prohibeatur?  —  644.  Qui  sint  tituli  a  damnata  usura  excusan- 
tes?  —  645.  Qui  tituli  non  excusantes  ?  —  646.  Quandonam  committitur  usura  palliata?  — 
647.  Quid  sit  commodatum  ?  —  648.  Quae  sint  obligationes  commodatarii  ?  649.  Quid 
dolus,  culpa,  et  casus  fortuitus  ?  —  650.  Quae  horum  regulae  in  contractibus  observandae? 
—  651.  Quid  sit  depositum,  et  quotuplex? — 652.  Quae  sint  obligationes  depositarii?  —  653. 
Quid  sit  pignus,-et  hypotheca  ,  et  quomodo  constituatur?  —  654.  Ad  quid  ita  contrahente* 
ad  invicem  teneantur  ?  —  655.  Quot  sint  cautionum  species?  656.   Qui    possint   fideiu- 

bere?  —  657.  Quae  sint  fideiussorum  beneficia? 

642.  Contractus  reales,  qui  ita  appellantur,  quia  a  rei 
traditione  substantiam  capiunt  ,  quatuor  sunt ,  nimirum  : 
tnutuum,  commodatum,  depositum,  et  pignus,  de  quibus  bre- 
vissime  pro  instituto  nostro  agimus. 

Mutuum  ita  dictum  quod  ex  meo  tuum  fiat ,  definitur  , 
contractus  realis ,  quo  res  fungibilis  ita  alicui  datur,  ut  eius 
fiat ,  et  postea  tantumdem  in  eadem  specie  restituat.  Ex  hac 
definitione  patet ,  mutuum  posse  habere  locum  tantum 
in  rebus  fungibilibus,  quae  numero,  pondere,  et  mensura 
veneunt,  quaeque  usu  consumuntur,  ut  pecunia,  triticum, 
vinum  ,  oleum  ,  etc.  (l),  quarum  dominium  in  mutuata- 
rium  transfertur  (2),  qui  tantumdem ,  sive  aliam  rem  si- 
milem  in  quantitate  ,  et  bonitat  •  ,  statuto  tempore  ,  vel 
quandocumque  petenti  mutuatori  restituere  tenetur.  Si 
enim  mutuatarius  aliam  speciem  posset  restituere,  ex.  gr 
triticum  pro  vino,  non  foret  mutuum,  sed  p^rmutatio;  et  si 
deberet  restituere  eamdem  rem  in  specie,  ex.  gr.  decem 
acceptos  aureos  ,  non  foret  mutuum  ,  st-d   depositum  (3). 

(l)  Res  non  fungibiles  dicuntur  ,  quae  usu  non  consumuntur  ,  ut 
equus,  currus,  navis,  etc;  quaeque  usum,  et  commodum  praestant,  dum 
ipsae  salvae  manent.  Aliae  fungibiles  appellantur  ,  quia  una  earum 
quantitas  fungitur  vice  alterius  quantitatis.  —  (2)  Consequenter  si  res 
mutuata  pereat,  mutuatario  perit,  quia  res  suo  domino  perit;  et  restat 
mutuatario  onus  aliam  restituendi  rem  eiusdem  speciei.  —  (3)  Qui 
cumque  ius  habet  contractuum,  potest  mutuum  dare,  et  accipere  ;  Ec- 
clesia  tamen,  vel  monasterium  non  obligatur  a  mutuo  accepto  a  prae- 


DE    CONTRACTIBUS    REALIBUS.  323 

lato  vel  rectore  ,  nisi  probetur,  pecuniam  acceptam  versam  fuisse  in 
utilitatem  Ecclesiae  ,  aut  nisi  adsit  necessitas  cum  expresso  Capituli 
mandato.  Cap.  l,  de  solut.  Cap.  4  de  fideiuss  ,  et  Ventriglia  tom.  1, 
annot.  37. 

643.  Mutuum  ,  est  contractus  de  sui  natura  beneficus, 
quia  importat  beneficium  a  mutuatore  factum  mutuatario 
de  proprietate  ,  et  usu  rei  ad  tempus  ,  cum  so-la  obliga- 
tione  rem  suo  tempore  restituendi.  Unde  mutuatarius  non 
tenetur  aliquid  sive  magnum  sive  parvum  praeter  sortem 
restituere,  et  si  quid  praeter  sortem  restituat,  et  mutua- 
tor  acceptet,  usura  committitur,  quae  in  eo  praecise  con- 
sistit ,  quod  mutuator  aliquod  lucrum  ,  tamquam  sibi  ra- 
tione  solius  mutui  debitum,  percipiat  (l). 

Usura  in  genere  omni  iure  prohibetur:  Concilium  enim 
generale  Lateranense  III,  sub  Alexandro  III.  definivit , 
usuras  condemnari  utriusque  Testamenti  pagina  (2),  et  Cle- 
mens  V,  in  Concilio  generali  Viennensi  declaravit,  usuras 
esse  in  offensam  Dei  et  proximi ,  ac  contra  iura  divina  pa- 
riter  et  humana  (3).  Hoc  ipsum  ratio  confirmat;  nam  si 
in  mutuo  recipitur  lucrum  praeter  sortem  ,  tollitur  ae- 
qualitas  inter  datum,  et  acceptum,  quae  tantopere  neces- 
saria  est  ad  iustitiam  contractuum.  Profecto  haec  non 
adest  aequalitas  ,  si  qui  mutuum  centum  dedit  ,  recipiat 
centum  decem  :  haec  enim  decem  non  possunt  percipi  ut 
fructus  rei  ,  quae  in  dominium  mutuatarii  transivit ,  cui 
soli  fructificat. 

Conclusio  huiusmodi  procedit  absolute  in  illa  usura , 
quam  Doctores  appellant  lucratoriam  ,  et  consistit  in  lu- 
cro  ,  quod  ratione  solius  mutui  ,  et  absque  concursu  ali- 
cuius  extrinseci  tituli  percipitur.  Hoc  enim  esset  lucrum 
facere  contra  ius  naturale ,  divinum  (4),  et  ecclesiasti- 
cum  (5);  quod  manifestam  iniustitiam  continet,  et  ad  re- 
stitutionem  obligat  etiam  haeredes  (6).  Hinc  iure  meri- 
toque  damnanda  quorumdam  etiam  catholicorum  senten- 
tia,  ex  schismatis  calviniani  incendio  orta;  quae  ab  usu- 
rae  labe  excusat  lucrum  moderatum  ex  pecunia  negotia- 
tori  mutuata  perceptum,  ex  qua  ipse  negotiator  magnam 
retrahit  utilitatem  (7).  Notum  plane  ,  et  compertum  est  , 
neminem  posse  ex  re  aliena  lucrum  facere  ;    et    res  mu- 


324  TITULUS    XXVIII. 

tuata  fit  aliena,  cuius  solus  mutuatarius  debet  omne  com- 
modum,  et  damnum  sentire:  quomodo  ergo  fieri  poterit, 
ut  res  tota  ipsi  pereat,  et  omnes  ei  non  sint  attribuendi 
fructus  ,  sed  cum  mutuante  dividendi  ?  Insuper  pecunia  , 
et  res  fungibilis  ,  in  se  sterilis  est,  nec  fructus  affert;  sed 
sola  industria  ex  ea  fructus  pei  cipit ;  atqui  solus  mutua- 
tarius  ponit  industriam;  ergo  solus  mutuatarius  debet  o- 
mnes  fructus  colligere  (8). 

(l)  Quod  communiter  dicitur  usura  ,  appellatur  etiam  foenus.  Hoc 
utroque  nomine  indicatur  lucrum  ,  quod  percipitur  ex  mutuo.  Dicitur 
usura  ab  usu  rei ,  quia  nimirum  lucrum  percipitur  propter  concessum 
usum  rei;  et  dicitur  foenus  a  foetu,  sive  partu,  quia  lucrum,  quod  per- 
cipitur  a  pecunia  mutuata  ,  habetur  tamquam  ipsius  pecuniae  partus. 
Quare  contractus  usurarius  ,  et  contractus  foeneratitius  idem  sonant. 
—  (2)  Cap.  3  de  usur.  in  quo  gravissimae  poenae  contra  usurarios 
decernuntur.  —  (3)  Clem.  unic  de  usur.  ubi  sub  poena  excommunica- 
tionis  omnibus  potestatibus  et  iudicibus  prohibetur,  ne  statuta  de  sol- 
vendis  usuris  faciant,  aut  iudicent.  —  (4)  Exod.  20  Levit.  35,  Deuter. 
23  et  Luc.  cap.  6  v.  14  ubi  habemus:  Mutuum  date ,  nihil  inde  spe- 
rantes.  —  (5)  Hoc  eruitur  ex  multis  sacris  canonibus  dist.  47  caus.  14, 
q.  3  et  4  et  tit.  de  usur.  in  Decretal.  et  Clement.  —  (6)  Cap.  5,  -de 
usur.  et  Encycl.  eod.  n.  27.  —  (7)  Benedictus  XIV  de  Synod  ,  1.  10, 
c.  4,  n.  3.  —  (8)  Adeo  grave  est  crimen  usurarum  ,  ut  clerici  usura- 
rii  ab  officio,  et  Beneficio  suspendendi  sint,  et  eodem  privandi.  Cap.  1 
et  7  de  usur.  Can  4  et  8,  c.  13  ,  q.  4  ;  laici  vero  irregularitate  no- 
tandi  sint.  Can.  4,  dist.  47,  excommunicatione  feriendi.  cit.  cap.  7,  de 
usur.  ,  et  si  manifesti  sint,  altaris  communione  ,  et  sepultura  ecclesia- 
stica  privandi.  Cap.  3  de  usur.  ,  et  ad  oblationes  Ecclesiae  faciendas 
non  admittendi  ,  nisi  prius  usuras  restituerint.  Cap.  3  ,  de  usur.  et 
cap.  2,  eod.  in  6  ;  super  quibus  nec  Papa  dispensat,  etiamsi  ageretur 
de  dispensatione  pro  pauperibus  ,  causis  piis  ,  et  pro  redimenda  vita 
captivi.  Cap.  4  de  usur. 

644.  Eadem  conclusio  non  procedit  in  illa  usura,  quam 
Doctores  appellant  compensatoriam  ,  et  consistit  in  lucro  , 
quod  ex  mutuo  percipitur,  non  ratione  ipsius  mutui,  sed 
ratione  alterius  iusti  tituli  in  mutuo  concurrentis,  ob  quem 
aliquid  ultra  sortem  licite  exigi  potest,  quia  quod  exigi- 
tur,  ad  interesse  et  compensationem  refertur.  Tales  tituli 
sunt  sequentes :  primus  damnum  emergens ,  cum  mutuator 
ob  mutuum  damnum  patitur,  quo  casu  non  lucrifacit,  sed 
se  indemnem  servat  (l) :  secundus  ,  lucrum  cessans ,  cum 
mutuator  ob  mutuum  amittit  lucrum ,  quod  percipiebat , 


DE    CONTRACTIBUS    REALIBUS.  325 

vel  percipere  volebat  ex  pecunia  ad  licitam  negotiatio- 
nem,  vel  ad  emenda  praedia  destinata,  quia  beneficium, 
alteri  praestitum  ,  nemini  debet  esse  damnosum  (2):  ter- 
tius,  periculum  sortis,  cum  nimirum  adest  probabile  peri- 
culum  sortem  amittendi  .  vel  non  sine  magnis  molestiis 
recuperandi,  quia  ob  alterius  gratiam  exponere  huic  pe- 
riculo  res  suas  est  certe  aliquid  pretio  aestimabile  (3); 
S.  De  Ligorio  hoc  confirmat  ex  decreto  Concilii  Latera- 
nensis  sub  Leone  X  in  sessione  decima ,  ubi  decernitur, 
periculi  titulum  a  damnata  usura  excusare,  et  ex  decla 
ratione  S.  Congregationis  de  Propaganda  Fide  in  qua 
permittitur,  aliquid  in  mutuo  accipere,  quod  sit  periculo 
proportionatum  ratione  periculi  probabiliter  imminentis  (4). 

Praeter  hos  titulos  ex  comuni  Doctorum  sententia  cer- 
tos,  sunt  et  alii,  de  quibus  controverlitur,  uti  est  pactum 
poenale  aliquid  praeter  sortem  restituendi  in  casu  morae 
ad  mutuum  solvendum  ex  culpa  debitoris  (5),  et  ut  est 
etiam  lex  civilis  ,  quae  in  mutuo  usuram  statuit  legalem 
percipiendi  quinque  pro  centum  ad  annum  in  materia 
civili ,  et  sex  pro  centum  in  materia  mercatoria.  Quoad 
primum  ,  dicimus ,  statutam  poenam  ,  modo  recte  mode- 
rata  sit  (6),  absque  usurae  crimine  ,  peti  posse,  et  solvi, 
quia  hoc  lucrum,  sive  auctarium,  non  petitur  in  vim  mu- 
tui ,  sed  in  vim  morae  culpabilis  in  mutuo  suo  tempore 
solvendo  ,  et  non  oritur  ex  causa  iniuste  ditescendi  ,  sed 
ex  causa  honesta  reddendi  mutuatarium  vigilem  ,  para- 
tumque  ad  mutuum  suo  tempore  reddendum,  ne  mutua- 
tor  propter  moram  cogatur  damnum  emergens  ,  vel  lu- 
crum  cessans  sustinere. 

Quoad  secundum  ,  quoad  legem  civilem  ,  an  praebeat 
iustum  usurarum  titulum,  duae  sunt  contrariae  Doctorum 
sententiae  ;  una  affirmat  ,  et  altera  negat.  Qui  afflrmati- 
vam  tenent .  ad  imperium  eminens  Principis  saecularis , 
ad  altum  eius  dominium,  et  ad  publicam  necessitatem  ap- 
pellant,  quorum  vi  credunt.  Principem  posse  ex  publica 
causa  iuribus  privatorum  derogare,  et  usuram  late  sum- 
ptam  licitam  etiam  in  conscientia  reddere.  Qui  vero  te- 
nent  negativam,  vident  in  casu  usuram  stricte  sumptam, 
et  simpliciter  lucratoriam  iure  naturali    et    divino  prohi- 


326  TITULUS  xxvnr. 

bitam ,  cui  proinde  derogare  non  potest  lex  humana  ;  et 
habent  hoc  a  Benedicto  XIV  declaratum,  et  definitum  in 
suo  opere  de  S}modo  dioecesana  ,  et  in  Encyclica  circa 
usuras  a  se  edita  (7).  Verum  ab  anno  1830,  ferventi  in- 
ter  Doctores  disputationi  modus  a  S.  Sede  impositus  fuit, 
dum  pluries  per  supremam  Congregationem  Sancti  Of- 
ficii,  et  per  Sacram  Poenitentiariam  declaravit,  usurarum 
praestationcm  ex  solo  titulo  legis  civilis  eousque  toleran- 
dam  esse,  donec  Sancta  Sedes  definitivam  decisionem  emi- 
serit,  et  dummodo  poenitentes  (aut  usuras  exigentes,  vel  sol- 
ventes)  parati  sint  stare  mandatis  Sanctae  Sedis  (8). 

(l)  Exemplum  habemus  in  casu,  quo  mutuator  cum  mutuatario  pa- 
ciscatur ,  ut  sibi  reddat  usuras  ,  si  ipse  ob  defectum  pecuniae  suam 
non  poterit  restaurare  domum,  quae  reparatione  indiget  ;  et  in  casu, 
in  quo  ob  moram  restituendi  mutuum  ipse  mutuator  coactus  sit  ,  ex. 
gr.  frument^um  sibi  maiori  pretio  emere,  quod  minori  emisset  ,  si  suo 
tempore  debitor  mutuum  solvisset.  —  (2)  Hoc  eruitur  ex  celebratis- 
sima  Bulla  circa  usuras  edita  a  Benedicto  XIV,  Vix  pervenit.  Ad  ef- 
fectum  citatum  tamen  praevium  pactum  requiritur,  aut  posterior  mora 
culpabilis;  et  pactum  non  potest  excedere  aestimationem  lucri  cessan- 
tis.  —  (3)  Hoc  contingere  duobus  modis  solet:  primo,  quando  mutua- 
tarius  est  pauper,  ac  dubiae  fidei,  et  non  vult,  aut  non  potest  in  mu- 
tui  securitatem  pignora,  aut  fideiussorem  dare  ;  secundo,  quando  mu- 
tuator  suscipit  in  se  periculum  sortis,  ut  si  quis  mercatori  trans  mare 
eunti  centum  mutuetur  ea  lege,  ut  si  salvus  redierit,  restituat  centum 
et  viginti,  si  vero  navis  perierit,  nihil  reddere  teneatur ;  in  qua  spe- 
ciem  habemus  nautici  foenoris,  velut  ut  alii  dicunt  assecurationis  ma- 
ritimae,  quae  pro  certo  pretio  periculi  aversionem  continet.  Zallinger 
ad  tit.  de  usur.  §  229.  —  (4)  Theol.  moral.  1.  3,  n.  765.  —  (5)  Haec 
usura  a  Doctoribus  appellatur  punitoria  ,  sive  moratoria.  —  (6)  Hoc 
est  culpae  proportionata  ,  et  ut  habeat  dilationem  notabilem  qua  mu- 
tuatarius  queat  solvere,  nec  non  durationem  convenientem  in  contractu, 
ne  hoc  sub  velamine  mutuum  palliatum  lateat.  —  (7)  De  Synod.  1.  10, 
c.  4  Encycl.  Vix  pervenit.  —  (8)  Hae  declarationes  a  recentioribus 
scriptoribus  referuntur,  ut  ab  Andre  in  Cursu  Iur.  Can.  verbo  usure. 
In  his  quidem  S.  Sedes  respondit:  1  °  non  esse  iuquietandos  Confessa- 
rios  ,  qui  absque  restitutionis  onere  absolvunt  percipientes  usuras  ,  et 
poenitentes,  qui  eas  recipiunt  ex  solo  titulo  legis  civilis,  modo  paiati 
sint  d<  cisioni  Sanctae  Sedis  se  submittere.  Pius  VIII  in  Cong.  S.  Offi- 
cii  16  aug.  1830.  Ead.  Cong.  S.  Offic.  17  ianuar.  1838  et  S.  Poeni- 
tentiaria  16  septembris  1830  et  11  nov.  1831  ;  2.°  posse  Beneficia- 
tos  ,  monasteria  et  Ecclesias  mutuam  dare  eorum  pecuniam  ,  ex  qua 
reditus  sibi  necessarios  hauriant  ,  atque  ex  solo  legis  civilis  titulo 
quinque  pro  centum  singulis  annis  percipere  ,  modo  omnes  sic  usuras 
percipientes  parati  sint  stare  mandatis  Sanctae  Sedis.  Responsio  S.  Of- 


DE    CONTRACTIBUS    REALIBUS.  327 

fic.  31  maii  1831  ,  approbata  a  Gregorio  XVI  die  7  sept.  eiusdem 
anni.  Hinc  sequitur,  S.  Sedem  quaestionem  a  Theologis  agitatam  ,  de 
titulo  ex  lege  Principis  desumpto  ,  noluisse  definire  ;  sed  solum  nor- 
mam  voluisse  proponere,  quam  Confessarii  tuto  sequerentur  erga  poe- 
nitentes  ,  qui  moderatum  lucrum  lege  Principis  statutum  acciperent, 
donec  ipsa  S.  Sedes  deflnitivam  sententiam  emiserit  ,  ut  S.  Poeniten- 
tiaria  7   mart.    1835  Episcopo  Vivariensi  respondit. 

645.  Sunt  denique  quidam  tituli  spurii  ,  qui  ,  ex  com- 
muni  Doctorum  sententia  ,  usuram  licitam  nullo  modo 
reddere  possunt ,  cuiusmodi  sunt  sequentes :  gratitudinis 
aut  benevolentiae  debitum,  quod  obligationem  perfectam  non 
potest  inducere  (l);  carentia  pecuniae ,  quae  cum  sit  mu- 
tuo  intrinseca,  ut  ex  mutuo,  ita  ex  carentia  pecuniae  lu- 
crum  capi  nequit  (2);  obligatio  non  repetendi  sortem  intra 
certum  tempus ,  quae  in  omni  mutuo  ad  aliquod  tempus 
semper  inest  (3);  et  consuetudo,  quae  nulla  est  contra  ius 
naturale  et  divinum,  a  quo  immutabiliter  usura  damnatur. 

(l)  Propterea  Innocentius  XI  hanc  damnavit  propositionem :  Usura 
non  est,  dum  ultra  sortem  aliquid  exigitur  ,  tamquam  ex  benevolentia  ,  et 
gratitudine  debiium ;  sed  solum  si  exigatur  tamquam  ex  iustitia  debitum. 
Prop.  damn.  sub.  n.  42.  —  (2)  Benedictus  XIV  in  cit.  Encycl.  Vix 
pervenit .  definivit ,    usurae  peccatum  in   eo  esse  repositum  ,    quod  quis 

ex  ipsomet  muluo plus  sibi    reddi  velit ,  quam  est  receptum  ;    unde  ab 

eodem  Pontifice  quilibet  titulus  mutuo  innatus  et  intrinsecus  reproba- 
tur.  —  (3)  Ideo  Alexander  VII  hanc  damnavit  propositionem:  Licitum 
est  mutuanti  aliquid  ultra  sortem  exigere,  si  se  obliget  ad  non  repetendam 
sortem  usque  ad  certuru  tempus.   Prop.  damn.  sub.  n.  42. 

646.  Praeter  casum  expressi  mutui  de  quo  hucusque 
egimus.  usurae  crimen  committi  potest,  cum  intervenerit 
alterius  naturae  contractus,  a  quo  usura  veluti  pallio  te- 
gitur  ,  et  ideo  a  Doctonbus  dicitur  usura  palliata.  Hoc 
contingit  in  emptione  et  venditione,  cum  aliquid  venditur 
pluris,  quam  valet  ,  ob  dilatam  pretii  solutionem  (l),  et 
cum  aliquid  carius  venditur  ,  ut  statim  a  venditore  per 
se,  vel  per  alium  ematur,  in  quo  adest  contractus  moha- 
tra  ab  Innocentio  XI  damnatus  (2).  Hoc  item  contingit 
in  pignore,  cum  debitor  rem  pignori  dat,  ut  creditor  pro 
usuris  eiusdem  rei  fructus  percipiat,  in  quo  adest  pactum 
antichresis  (3),  vel  ut  pignus  creditori  cedat  ,  si  debitor 
intra  statutum  tempus  debitum  non  solverit ,  in  quo  pa- 
ctum  legis  commissoriae  adest  (4). 


328     *  TITULUS   XXVIII. 

Caeterum  pecunia,  absque  usurae  timore,  variis  in  con- 
tractibus  ad  honestum  lucrum  collocari  potest ,  ut  in  so- 
cietate,  in  censu,  in  cambio,  et  in  montibus  pietatis.  Bre- 
vitas  nobis  necessaria  non  sinit,  ut  de  iis  tractemus:  quare 
lectorem  ad  probatos  auctores  remittimus  (5). 

(l)  Cap.  lO  de  usur.  Doctores  tradunt  idem  procedere  ,  si  quid  e- 
matur  minoris  ,  quam  valet  ,  ob  anticipatam  solutionem.  —  (2)  Hic 
Pontifex  sequentem  damnavit  propositionem  :  Contractus  mobatrae  li- 
eitus  est  etiatn  respeciu  eiusdem  personae  ,  et  cum  contractu  retrovendi- 
tionis  praevie  inito  ,  cum  intentione  lucri.  Prop.  damn.  n.  40.  — 
(3)  In  antichresi,  usura  est  palliata,  quia  pignus  datur,  ut  securus  fiat 
creditor,  non  vero,  ut  creditor  rei  pignoratae  fructus  percipiat :  ete- 
nim  creditor  percipiendo  rei  fructus  idem  facit  ,  ac  si  usuras  vetitas 
perciperet  idcirco  fructus  percepti  in  sortem  imputandi  sunt;  et  si  ita 
per  fructuum  perceptionem  debitum  fuit  extinctum  ,  pignus  est  resti- 
tuendum,  Cap.  6,  de  pignor.  Antichresis  tamen  non  reprobatur  in  pi- 
gnore  dato  pro  dote  ,  quia  ibi  est  onus  sustinendi  onera  Matrimo- 
nii.  Cap.  16  ,  de  usur.  ,  in  pignore  dato  pro  feudo.  Cap.  1  ,  de  feud. 
Cap.  8,  de  usur.,  et  in  pignore  dato  pro  usuris  compensatoriis,  quando 
adsit  iustus  eas  exigendi  titulus.  —  (4)  Pactum  legis  cornmissoriae, 
quod  licitum  est  in  emptione,  ut  supra  iam  vidimus  ,  non  est  licitum 
in  pignore  dato  in  securitatem  crediti:  nam  in  primo  casu  modo  licito 
solvitur  emptio  venditio,  et  nemini  damnum  irrogatur;  in  secundo  vero, 
cum  pignus  soleat  excedere  summam  debiti,  creditor  sibi  adscribendo 
pignus  plus  recipit  ,  quam  sibi  debetur.  Cap.  7  ,  de  pignor.  — 
(S)  Postquam  de  societate  egimus,  de  reliquis  haec  notamus  1.°  Cen- 
sus  est  ius  percipiendi  fructus  ex  fundo  frugifero  :  unde  usuram  ha- 
bere  nequit.  Extravag.  l  et  2  ,  de  empt.  et  vend.  int.  com.  et  Bul. 
Cum  onus  S.  Pii  V.  2.0  Cambium  est  permutatio  pecuniae  cum  pecu- 
nia ,  quod  si  sit  verum  et  reale  ,  sive  minutum  ,  sive  locale  ,  non 
est  usurarium.  Bul.  In  eam  S.  Pii  V:  dicitur  reale  ,  et  verum  ,  cum 
pecunia  cum  alia  pecunia  vere  et  realiter  commutatur  ,  ut  si  pecu- 
nia  argentea  cum  aurea  in  eodem  loco  commutetur,  quo  casu  appel- 
latur  cambium  minutum  ,  aut  si  pecunia  accipiatur  in  loco  ,  ex.  gr. 
Genuae,  et  in  alio  tradatur,  ex  gr.  Romae,  quo  casu  appellatur  locale. 
Non  est  autem  usurarium,  quia  opera,  et  officium  campsoris  ,  eius  lu- 
crum  cessans,  et  pretiositas,  ac  commoditas  pecuniae  pro  alia  minoris 
aestimationis  ,  est  quid  pretio  aestimabile  ,  quod  potest  proportionato 
lucro  compensari.  Cambium  vero  siccum  vel  lictum  tamquam  usura- 
rium  damnatur.  Bul.  Cum  sicut  S.  Pii  V:  ratio  est ,  quia  caret  iusto 
titulo,  et  repraesentat  purum  mutuum :  nam  in  eo  campsor  dat  pecu- 
niam  campsario  solvendam  in  eodem  loco  ,  confectis  litteris  ad  alium 
locum,  ad  quem  revera  litterae  non  mittuntur  ,  aut  si  mittuntur  nihil 
operantur,  quia  campsor  scit  ,  campsarium  non  habere  pecuniam  actu 
et  potestate  in  loco,  ad  quem  litterae  mittuntur.  3.0  Mons  pietatis  de- 
nique  consistit  in  pecuniae,  aut  frumenti  summa  ,  quae  publica  aucto- 
ritate  ad  opitulandum  pauperibus  deputatur,  ex  qua  ipsis  pauperibus 


DE    CONTRACTIBUS    REALIBUS.  329 

mutuum  datur,  pignore  ab  eis  accepto.  Accipientes  tamen  mutuum  de* 
bent  ipsi  Monti  aliquid  solvere  ,  pro  ministrorum  sustentatione  ,  pro 
laboribus  ,  et  expensis  ab  eis  sustinendis  ,  ut  Mons  conservari  queat; 
unde  hoc  lucrum  non  reputatur  usurarium,  ut  definivit  Leo  X  in  Con- 
cilio  Lateranensi  V.  Bul.  Inter  multiplices. 

647.  Alter  contractus  realis  est  commodatum  ,  quod  sic 
appellatur,  quasi  sit  in  utentis  commodo  datum.  Commo- 
datum  definitur,  contractus  realis,  quo  res  non  fungibilis  ad 
certum  tempus  et  usum  gratis  ita  traditur,  ut,  finito  usu,  ea- 
dem  in  specie  restituatur.  Ex  hac  definitione  facile  colligi- 
tur  ,  commodatum  differre  a  mutuo:  nam  illud  versatur 
circa  rem  non  fungibilem  mobilem,  sive  immobilem,  cor- 
poralem  sive  incorporalem  (l);  hoc  vero  circa  rem  fun- 
gibilem  tantum  ,  et  corporalem  :  illud  praeterea  rei  do- 
minium  penes  commodantem  servat  ,  nec  in  commodata- 
rium  transit;  hoc  vero  rei  dominium  in  mutuatarium  trans- 
•fert.  Insuper  cum  in  commodato  usus  rei  sit  gratuitus , 
commodatum  differt  a  locatione  ,  et  ab  emphyteusi  ,  in 
quibus  intervenit  merces  ,  aut  canon.  Ac  demum  cum 
commodatum  concedatur  ad  certum  tempus,  differt  a  pre- 
cario,  quod  habet  locum,  cum  res  utenda  alicui  concedi- 
tur  ,  donec  concedenti  placuerit  (2):  hinc  precarium  est 
revocabile  ad  nutum  conce  Jentis;  commodatum  vero  ante 
tempus ,  et  usum  praestitutum ,  regulariter  revocari  ne- 
quit  (3). 

(l)  Res  tantum  non  fungibiles  commodari  possunt ;  fungibiles  vero 
proprie  commodari  non  possunt ,  quia  usum  non  praestant  ,  nisi  con- 
sumentur.  Dicimus  tamen  proprie,  quia  quandoque  improprie  res  etiam 
fungibiles  dicuntur  commodari  ad  pompam ,  et  ostentationem  ,  ut  si  cui 
commodetur  vinum,  aut  pecunia,  ut  appareat  dives,  cum  onere  easdem 
res  in  specie  restituendi.  Aliae  res  mobiles,  et  semoventes,  immobiles, 
ut  domus,  et  incorporales,  ut  servitus  habitationis,  commodari  possunt. 
Gloss.  in  ca|D.  1  ,  de  commod.  verbo  commodatum.  Commodari  etiam 
possunt  res  sacrae  ab  una  Ecclesia  alteri ,  ad  usum  tamen  semper  sa- 
crum,  non  profanum  ,  quod  de  precariis  expresse  sancitum  est,  et  per 
identitatem  ad  commodatum  trahitur.  Cap.  2,  de  precar.  —  [2)  Illud 
tamen  est  hic  notandum  ,  quod  precarium  ,  de  quo  agimus  ,  differt  a 
precaria,  sive  precariis;  nam  precaria  ,  sive  precariae ,  olim  praesertim 
apud  Gallos  usitatissimae,  erant  quidam  contractus  ,  quo  usus  rei  ec- 
clesiasticae  immobilis  alicui  ad  eius  preces  ,  ut  plurimum  ad  eius  vi- 
tam  ,  quasi  ad  modum  Beneficii  ,  concedebantur  hac  lege  ,  ut  singulis 
quinquenniis  renovarentur.  Can.   5,  c,   10,  q.   2  et  cap.  1   de  precar;  sed 


330  TITULUS    XXVIII. 

non  erat  in  potestate  concedentis  eas  revocare  ,  quae  potestas  tamen 
erat  in  concedentis  successore.  Cap.  2,  eod.  At  horum  neutrum  in  pre- 
cario  occurrit ,  cum  concedens  possit  ad  suum  nutum  quandocumque 
rem  in  precario  datam  ad  se  revocare.  Precariae  tamen  nunc  tempo- 
ris  omnino  in  dissuetudinem  abierunt.  —  (3)  Cap.  3  ,  dc  precar.  et 
cap.   l   de  commod. 

648.  Cum  commodatum  fuerit  principaliter  institutum 
in  utilitatem  commodatarii  (l),  ut  liquet  ex  adducta  no- 
minis  etymologia,  sequitur,  ipsum  praecipue  obligari.  Hinc 
debet  re  commodata  uti  ad  eum  modum,  et  usum,  cuius 
gratia  res  fuerat  commodata  (2);  alias,  secundum  Romano- 
rum  leges,  teneretur  de  furto.  Debet  statuto  tempore  rem  in 
specie  commodanti  restituere ;  sed  ante  restitutionem  pe- 
tere  expensas  extraordinarias  in  re  factas  potest.  Debet 
etiam  omnia  reparare  damna  ,  quae  res  dolo  vel  culpa 
sua  passa  est ;  casum  vero  fortuitum  praestare  non  te- 
netur  ,  nisi  intervenerit  pactum  ,  aut  mora  culpabilis  in 
restituendo,  aut  culpa  (3). 

(l)  Hoc  tamen  non  officit  ,  quominus  commodatum  liat  in  utilita- 
tem  utriusque  contrahentis  ,  aut  etiam  solius  commodantis.  Cit.  cap. 
de  commod.  Equus  ex.  gr.  diceretur  in  utriusque  contrahentis  utili- 
tatem  commodatus  ,  si  motu  egeret  ad  valetudinem ,  et  simul  com- 
modatario  ad  iter  necessarius  foret ;  si  vero  solum  equus  motu  ege- 
ret,  commodatum  esset  in  solius  commodantis  utilitatem.  —  (2)  Cit. 
cap.  1,  de  commod.  —  (3)  Cit.  cap.  l,  de  commod.  et  cap.  2,  de  de- 
posit. 

649.  Ad  haec  tamen  recte  aestimanda  necesse  est  vi- 
dere,  quid  sit  dolus  et  culpa  et  casus  fortuitus.  Dolus  ma- 
lus,  de  quo  agimus  (l),  est  fallacia,  sive  machinatio,  ad 
alium  decipiendum  ,  intenta  ,  quae  committitur  mente  ta- 
cendo  quod  est  detegendum  ,  verbis  mentiendo  ,  et  factis 
fraudulenter  agendo.  Culpa,  est  omissio  diligentiae  prae- 
stari  debitae  ,  et  dividitur  primo  in  theologicam  et  iuridi- 
cam:  illa  coniuncta  est  cum  peccato:  haec  a  peccato,  pro- 
pter  oblivionem,  aut  invincibilem  inadvrertentiam,  aut  et- 
iam  iudicii  praecipitationem  ,  cxcusari  potest.  Dividitur 
secundo  in  latam,  levem  et  levissimam.  Lata  dicitur,  si  o- 
mittatur  illa  diligentia,  quam  etiam  incuriosi  homines  so- 
lent  adhibere,  ut  si  commodatarius  rem  commodatam  in 
platea  relinqueret,  et  surriperetur;  dicitur  levis,  si  omit- 


DE    CONTRACTIBUS    REALIBUS.  331 

tatur  illa  diligentia,  quam  viri  prudentes  solent  adhibere, 
ut  si  commodatarius  librum  commodatum  domi,  non  clauso 
ostio,  relinqueret,  et  fur  illum  arriperet ;  levissima  demum 
dicitur,  si  omittatur  illa  diligentia,  quam  attentissimi  ho- 
mines  solent  adhibere,  ut  si  commodatarius  librum  com- 
modatum  suo  in  cubiculo  relinqueret,  clauso  quidem,  sed 
non  obserato  ostio,  et  a  fure  surriperetur.  Casus  denique 
fortuitus  est  eventus  rei  inopinatae,  qui  neque  a  diligen- 
tissimo  praevideri,  seu  caveri  potest,  ut  animalium  mors, 
incendium,  naufragium,  terraemotus,  aquarum  inundatio, 
fulmen,  hostium  impetus,  et  praedonum  violentia. 

(l)  Quidam  dolum  bonum  admittunt  in  illa  solertia  ,  quae  ab  ho- 
nesto  etiam  cive,  vel  negotiatore,  in  rerum  suarum  administratione  et 
maxime  in  contractibus  adhibetur.  Sed  dolus  in  malam  partem  fere 
semper  usurpatur. 

650.  Ex  his  deducuntur  regulae  in  contractibus  obser- 
vandae:  la  Dolus  malus  praestandus  in  omni  contractu; 
nec  valet  conventio  ,  ne  dolus  praestetur  ,  quae  contra 
bonos  mores,  et  ideo,  turpis  esset:  hoc  tamen  non  officit 
quominus  dolus  praeteritus  remitti  possit.  2a  Culpa  le- 
vissima  praestanda  est  ab  eo  ,  qui  ex  contractu  omne 
commodum  percipit,  ut  a  commodatario,  quando,  ut  as- 
solet  ,  eius  tantum  commodum  contractus  respicit  (l). 
3a  Culpa  levis  praestanda  est  ab  utroque  contrahente , 
quando  contractus  fuit  in  utriusque  favorem  initus  (2). 
4a  Culpa  lata  ab  eo  est  praestanda  ,  qui  ex  contractu 
non  commodum,  sed  incommodum  tantum  habet.  5a  Ca- 
sus  fortuitus  rei  domino  imputatur,  nisi  quis  illum  ultro 
in  se  susceperit  per  pactum ,  ut  supra  iam  diximus,  aut 
mora  culpabilis  in  re  restituenda  intercesserit  (3),  aut 
culpa  infortunio  causam  dederit  (4). 

(l)  Ideo  ab  eodem  praestanda  est  a  fortiori  culpa  levis,  et  lata.   — 

(2)  Hoc  casu  propter  culpam  latam  praestanda  est  etiam  culpa  levis, 
non  vero  levissima  ,  nisi  quis  negotio  se  sponte  offerat  ,  aut  taliter 
difficile  sit,  ut  personae  industriam  requirat.   Cap.  2  ,    de    deposit.    — 

(3)  Excipe  nisi  res    domino    restituta    aequaliter    fuisset    peritura.    — 

(4)  Ut  si  equus  commodatus  ad  usum  urbanum,  adhibitus  esset  ad  u- 
sum  bellicum. 

651.  Tertius  contractus  realis  est  depositum,  quod  defi- 


332  TITULUS   XXVIII. 

nirur  contractus  realis ,  quo  aliquid  alicui  gratis  custodien- 
dum  traditur,  ut  idem  in  specie  ad  deponentis  arbitrium  re- 
stituatur  Ex  hac  definitione  liquet  differenlia  depositi  ab 
aliis  contractibus,  et  maxime  a  realibus:  nam  in  mutuo, 
transfertur  rei  dominium;  in  commodato,  rei  usus,  et  in 
deposito,  rei  custodia  tantum  conceditur;  licet  iidem  con- 
tractus  reales  in  eo  conveniant ,  quod  ex  eorum  natura 
gratuiti  sunt  (l).  Praecipua  depositi  divisio  esf.  in  volun- 
tarium ,  et  necessarium,  Si  dominus ,  nulla  urgente  neces- 
sitate  ,  rem  suam  penes  alterum  libere  deponat,  deposi- 
tum  dicitur  voluntarium  ;  si  vero  id  faciat  coactus  a  nau- 
fragio  ,  incendio  ,  ruina  ,  bellico  tumultu  ,  aut  alia  simili 
causa,  necessarium,  sive  miserabile  appellatur.  Hoc  mise- 
rabile  depositum  maiores  habet  a  lege  favores ,  quia  in 
deposito  voluntario  deponens  potest  rite  sibi  consulere 
in  fideli  deligendo  depositario;  in  miserabili  vero,  necesse 
est ,  ut  deponens  illum  accept^t  depositarium  ,  quem  in 
circumstantia  potest  habere.  Ulterius,  qui  depositum  vu- 
luntarium  violat  .  delinquit  contra  fidem  amico  debitam  ; 
sed  qui  violat  depositum  miserabile,  delinquit  contra  of- 
ficium  humanitatis  et  pietatis,  afflicto  et  miserabili  debi- 
tum.  Hac  de  causa  a  Romanorum  legibus  depositi  vio- 
lator,  in  primo  casu  a  iudice  damnabatur  in  simplum,  et 
in  secundo  in  duplum. 

(l)  A  deposito  aliquantulum  differt  sequestrum ,  seu  sequestratio  ,  licet 
a  Doctoribus  sub  deposito  comprehendatur.  Nam  sequestrum  fit  aucto- 
ritate  iudicis  in  re  litigiosa,  quando  adest  iusta  causa  ,  uti  esset  peri- 
culum  fugae  ,  metus  armorum,  et  bonorum  dilapidatio.  Porro  seque- 
strum  regulariter  fit  contra  invitos,  eidemque  subiici  possunt  res  mo- 
biles  et  immobiles,  immo  et  personae  ,  ut  Alexander  III  videtur  insi- 
nuare  in  cap.  14,  de  sponsal.,  ubi  puellam,  de  cuius  Matrimonio  quae- 
stio  erat,  iussit  honeste  teneri  in  domo  ,  in  qua  nihil  de  ea  esset  ti- 
mendum,  donec  causa  terminata  fuisset.  Insuper  sequestrum,  pro  onere 
et  cura  custodiae,  salarium  admittit. 

652.  In  vim  huius  contractus,  depositarius  tenetur  rem 
custodire  ea  diligentia ,  quam  adhibet  in  rebus  suis ,  ne- 
que  potest  ea  uti,  quin  secundum  Romanorum  leges  furti 
reus  evadat.  Item  tenetur  rem  deponenti  restituere,  quan- 
documque  eam  repetierit ;  at  si  depositum  factum  sit  cle- 
rico ,  vel  religioso    absque   Capituli  consensu  ,    ille   solus 


DE    CONTRACTIBUS    REALIBUS.  333 

obligatur  ,  non  Ecclesia  ,  nisi  probetur  in  eius  utilitatcm 
dtpositum  versum  fuisse  (l).  Tenetur  denique  pracstare 
dolum,  et  culpam  latam  ,  non  vero  levem  ,  nisi  ipse  de- 
posito  se  obtulerit ,  aut  mercedem  pro  rei  custodia  con- 
tra  depositi  naturam  receperit  (2);  casum  vero  fortuitum 
non  cogitur  praestare  ,  quia  in  eum  non  transit  rei  do- 
minium,  neque  vera  possessio,  sed  tantum  custodia ;  ex- 
ceptiones  tamen  fieri  debent,  si  per  pactum  ad  ld  se  obli- 
gaverit ,  si  dolum  ,  vel  culpam  latam  admiserit  ,  et  si  in 
mora  culpabili  restituendi  fuerit,  quta  his  in  casibus  ca- 
sum  fortuitum  debet  sustinere ,  nisi  aequaliter  penes  do- 
minum  res  peritura  fuisset  (3). 

(i)  Cap.  l,  de  deposit.  —  (2)  Cap.  2,  eod.  et  ib.  Gloss.  verbo  culpa. 
—  (3)  Cit.  cap.  2. 

653  Quartus  demum  comractus  realis  est  pignus,  quod 
definitur,  contractus  realis  ,  quo  res  a  debitore  creditori  tra- 
ditur  in  securitatem  crediti  ea  lege ,  ut ,  soluto  debito,  res  in 
specie  restituatur.  In  pignore  res  in  secuntatem  crediti 
traditur,  et  in  hoc  pignus  differt  ab  hypotheca,  in  qua  res 
in  securitatem  crediti  nuda  conventione  obligatur  ,  quin 
actualiter  tradatur.  Caeterum  quoad  effectum  ,  inter  pi- 
gnus  et  hypothecam,  nutla  communiter  admittitur  distin- 
ctio.  Unum  et  alia  ,  dupliciter  constituitur  ,  nimirum  spe- 
cialiter  vel  generaliter ,  et  expresse  vel  tacite.  Speciale  pi- 
gnus  vel  hypotheca  ,  est ,  cum  una  res  in  mdividuo,  aut 
plures  in  determinata  specie,  vel  genere,  oppignorantur; 
generale  vero  .  cum  omnia  bona  mobilia  ,  et  immobitia  , 
praesentia  et  futura,  pignori,  sive  hypothecae.  subiiciun- 
tur.  Deinde  pignus,  et  hypotheca  expressa  intelligitur  per 
se ;  tacita  autem  vocatur ,  cum  absque  expressa  conven- 
tione  ab  ipsa  lege  inducitur  ,  ut  favore  uxoris  pro  dote 
in  bonis  mariti  (l),  et  favore  Ecclesiae  in  bonis  Praelati, 
sive  administratoris  sui  (2),  quia  Ecclesia  gaudet  iure 
minorum  (3),  qui  ex  Iure  civili  simili  privilegio  fruuntur  (4). 

Ex  Iure  Canonico  specialiter  cautum  est ,  pignus  non 
posse  constitui  in  re  sacra  ,  ut  in  calice  ,  patena  ,  vesti- 
mentis  sacerdotalibus  pro  Missae  Sacrificio,  in  libris  Mis- 
salis,  Breviarii,  Ritualis,  etc,  nisi  in  casu  urgentis  neces- 


334  TITULUS    XXVIII. 

sitatis  ad  redimendos  captivos,  vel  iniuste  carceratos,  et 
ad  extraordinariae  aegestati  succurrendum  (5).  Item  il- 
lud  cautum  est,  quod  Praelatus,  vel  Beneficiatus  pro  ne- 
cessitate  sua  non  potest  bona  Ecclesiae,  vel  Beneficii,  pi- 
gnori,  aut  hypothecae,  subiicere,  et  si  hoc  fecerit,  nulli- 
ter  egit,  et  Ecclesia  optionem  habet  repetendi  pignus,  aut 
conveniendi  haeredem  (6).  Demum  homo  liber  non  potest 
pignori  obligari  ,  etsi  non  habeat  quomodo  debitis  suis 
satisfaciat  (7). 

(l)  Cap.  5,  de  pignor.  —  (2)  Gloss.  in  cit.  cap.  5  ,  verbo  obligata. 
—  (3)  Cap.  1  et  3  ,  de  int.  restit.  —  (4)  Plures  alii  sunt  casus  ,  in 
quibus  hypotheca  tacita  ex  iure  civili  constituitur  ,  de  quibus  videndi 
sunt  Doctores.  Necessarium  tamen  est  notare  ,  modernum  legum  civi- 
lium  systema  hypotecarium  multum  ab  antiquo  differre.  Iuxta  novas 
enim  leges  pignus  consistit  tantum  in  re  mobili  ,  et  si  rei  immobili 
imponatur  ,  dicitur  antichresis  ;  hypotheca  vero  civiliter  non  potest 
constitui,  nisi  per  actum  publici  notarii  super  immobilibus  praesenti- 
bus  ,  et  sufficienter  determinatis  ,  et  constituta  non  potest  conservari 
nisi  per  inscriptionem ,  et  renovationem  ad  acta  publica  iuxta  earum- 
dem  legum  formam.  Quare  omnibus  bonorum  ecclesiasticorum  admi- 
nistratoribus  gravissimum  incumbit  onus  observandi  dictarum  legum 
praescriptiones,  ut  bona  Ecclesiastica  servari  queant;  aliter  hypothecae 
in  faciem  legis  civilis  robore  suo  destituuntur,  et  bona  ab  aliis  credi- 
toribus  impune  invaduntur.  —  (5)  Cap.  1  ,  de  pignor.  et  can.  13  ,  14 
et  15,  c.   12,  q.   2.  —   (6)  Cap.  3,  de  pignor.  —  (7)  Cap.  2t  eod. 

654.  Contrahentes  in  pignore,  sibi  mutuo  praestant  cul- 
pam  levem,  quia  contractus  est  in  utriusque  commodum ; 
unus  enim  habet  beneficium  pecuniae  et  alter  crediti  se- 
curitatem.  Qui  pignus,  aut  hypothecam  accipit,  consequi- 
tur  ius  in  re,  quam  potest  persequi  contra  quemcumque 
possessorem  ,  sibique  habcre  usque  ad  integram  crediti 
solutionem;  immo  in  concursu  creditorum  gaudet  iure 
praelatioms  prae  chirographariis  creditoribus,  et  inter  cre- 
ditores  hypothecarios  iure  prioritatis ,  et  privilegii.  Qui 
vero  pignus,  et  hypothecam  dedit,  soluto  debito,  rem  suam 
liberam  repetit  cum  fructibus ,  accessionibus  ,  commodis, 
et  cum  compensatione  damni,  dolo,  culpa  lata  et  levi,  a 
creditore  rei  suae  illati. 

655.  Praeter  cautionem  pignoris,  et  hypothecae  ,  quae 
creditori  a  debitore  in  crediti  securitatem  datur  ,  adest 
cautio  simplex,  iuratoria  et  fideiussoria.  Cautio  simplex  pa- 


DE    CONTRACTIBUS    REALIBUS.  335 

rum  quidem  prodcst,  utpote  quae  in  nuda  promissione 
consistit;  cautio  autem  iuratoria  ,  quae  habet  adiunctum 
iuramentum  ,  in  persona  probatae  fidei  et  religionis  ma- 
gis  prodest,  sed  idonea  non  habetur,  nisi  alia  cautio  pro- 
pter  paupertatem,  vel  aliam  causam,  sit  impossibilis;  cau- 
tio  demum  fideiussoria,  licet  pignori,  et  hypothecae  non 
a<-quivaleat,  quia  iuxta  commune  iuris  adagium,  plus  cau- 
tionis  est  in  re ,  quarn  in  persona ;  tamen  utilissima  credi- 
tori  est .  quia  per  eam  quis  alienam  obligationem  in  se 
suscipit,  dum  debitor  principalis  adhuc  manet  obligatus. 
Quare  fideiussio  est  novus  contractus  accessorius  ,  quo 
quis  solvere  se  obligal  id,  quod  alius  debet,  in  casu  quo 
hic  non  solvat,  vel  suae  obligationi  non  satisfaciat  (l). 

(l)  Hic  contractus  ab  Italis  appellatur  Sicurta  ,  a  Gallis  caution- 
nement. 

656.  Omnes  possunt  fideiubere,  qui  possunt  se,  et  bona 
sua  obligare:  unde  religiosorum  fideiussio  ,  sine  licentia 
Abbatis,  et  maioris  partis  Capituli  facta  non  valet  ,  quia 
Religiosi  nihil  proprium  habent,  quod  obligent  (l).  Cle- 
rici  etiam  a  fideiussionibus  dandis  generaliter  prohibentur, 
ne  propter  temporalia  negotia,  quae  lites  solent  suscitare, 
a  divinis  exercitiis  avocentur  (2);  nihilominus  factae  a 
clericis  fideiussiones,  praesertim  ex  causa  pietatis.  validae 
a  Iure  Canonico  habentur,  ut  declaratum  fuit  a  Lucio  III, 
in  casu  eorum,  qui  ex  Anglia  ad  Concilium  generale  La- 
teranense  III  convenerant,  et,  eorum  consumpta  pecunia, 
pro  necessitatibus  suis  a  mercatoribus  Bononiensibus  mu- 
tuam  acceperunt  pecuniam ,  pro  cuius  solutione  Itali  ,  et 
maxime  Bononienses  clerici  iisdem  mercatoribus  fideius- 
soriam  cautionem  dederunt :  idem  enim  Summus  Pontifex 
dictas  fideiussiones  non  improbavit,  sed  commendavit.  dum 
debitorihus  principalibus  praecepit ,  ut  suis  satisfacerent 
obligationibus.  et  fideiussores  indemnes  redderent,  ne  qui 
pro  eis  fideiusserunt,  dispendium  patiantur,  unde  viden- 
tur  praemium  meruisse  (3). 

(l)  Cap.  4  de  lideiuss.  Si  tamen  ex  lideiussione  Religiosi  ,  aliquid 
in  utilitatem  monasterii  redundavit,  monasterium  pro  ea  parte  tenetur. 
Ibid.  —  (2)   Cap.   1,  de  fideiuss.  Can.  29,  c.   11,    q.   1.  Unde  impera- 


336  TITULUS   XXVIII. 

tor  Iustinianus  iudicibus  suis  mandaverat ,  ne  clericorum  fideiussiones 
admitterent  Novel.  124,  c.  b.  -  (3)  Cap.  2  et  3  ,  de  fideiuss.  Sacra 
tamen  Congregatio  Concilii  definivit  ,  executionem  pro  solutione  con- 
tra  clencum  fideiussorem  fieri  non  posse  in  bonis  patrimonii,  vel  Be- 
neficii  sui,  quae  sunt  ei  ad  vitam  necessaria  ;  sed  solum  in  his  fructi- 
bus,  qui  honestam  sustentationem  excedunt.  Posset  tamen  clericus  post 
eius  mortem  dare  creditori  in  solutum  patrimonium  suum.  Giraldus 
ad  cap.   l   de  fideiuss. 

657.  Qui  pro  alio  debitore  caulionem  fideiussoriam  de- 

dit,  pendente  tempore  utili  ad  solvendum  ,  nullam  babet 

actionem   contra  ipsum  debitorem,  ut  a  contracta  obliga- 

tione  liberetur,  nisi  in  his  casibus  ,  nimirum  :    si  debitor 

principalis  diu  a  solutione  cessavit,  si  bona  sua  dissipare 

coepit,  et  si  ad  solvendum  iam  sit  condemnatus.  in  qui- 

bus  fideiussor  potest  deb;torem  principalem  convenire,  ut 

eum  a  fideiussione  liberet  (l).  Tria  habet    beneficia    sibi 

a  legre  civili  concessa  ,  nempe  beneficium  divisionis  ,    per 

quod,  si  plures  sint  fideiussores  ,  potest  petere  ,  utactio 

m  singulis  dividatur,  et  ut  singuli  pro  rata  ad  solutionem 

damnentur;  benefioum  ordinis,  sive  excussionis,  per  quod 

potest  agere,  ut  prius  debitoris  principalis  facultates  ex- 

cutiantur,  si  ipse  adhuc  solvendo  sit;  et  beneficium  ceden- 

darum  rationum,  per  quod  potest  a  creditore  repetere,  ut 

sibi  debitum  solventi  suas    omnes    cedat    rationes  ,    quas 

contra  debitorem  principalem  habet  (2). 

(l)  Cap.   5  de  fideiuss.  —  (2)  Reiffenstuel  de  fideiuss.  a  n.  49. 


337 


TITULUS  XXIX. 

DE  DONATIONE  ET  TRANSACTIONE. 


Summarium  :  658.  Quae  sit  donatio  causa  mortis?  —  659.  Quae  sit  inter  vivos,  et  quotuplex? 
—  660.  Quid  observandum  circa  eius  acceptationem  ?  —  661  An  praelati  queant  de  rebus 
Ecclesiae  donare?  —  662.  Quisque  potest  cmnia  sua  bona  donare  Ecclesiae.  —  663.  Quae 
sint  iustae  causae,  ob  quas  donatio  potest  revocari  ?  —  664.  Quid  sit  transactio  ?  —  665.  An 
de  bonis  Ecclesiae  Praelati  queant  transigere?  —  666.  Quibus  de  rebus  transactio  prohibea- 
tur  ?  —  667.  Qui  sint  transactionis  effectus? 


658.  Donatio,  sic  appellata  a  dono,  quasi  doni  datio,  si- 
gnificat  liberalitatem  in  alium,  nullo  iure  cogente,  colla- 
tam.  Hanc  liberalitatem  potest  quis  exercere  per  actum 
ultimae  voluntatis,  et  dicitur  donatio  causa  mortis,  vel  per 
actum,  qui  completur  inter  vivos,  et  dicitur  donatio  inter 
vivos.  Donatio  causa  mortis  efficax  non  fit ,  nisi  sequuta 
donantis  morte,  quia  qui  ita  donat ,  magis  ipse  rem  ha- 
bere  vult,  quam  donatarius;  quare  sic  donans  potest  do- 
nationem  quocumque  tempore  revocare  ,  uti  quocumque 
tempore,  dum  vivit,  potest  testamentum  suum  mutare,  et 
non  requiritur  alia  causa,  quam  donantis  voluntas,  quae, 
ut  dicunt  iurisconsulti,  ambulatoria  est  super  terram  quous- 
que  vivit.  De  hac  donatione  agemus  infra,  ubi  de  legatis 
sermo  erit. 

659.  Donatio  inter  vivos  efficax  est  a  die,  quo  fuit  ac- 
ceptata,  ex  quo  regulariter  non  potest  amplius  revocari: 
unde  haec  donatio  definiri  potest,  collatio  rei  licitae  alteri 
ex  liberalitate  irrevocabiliter  facta  (l).  Duae  sunt  praeci- 
puae  huius  donationis  species.  Dividitur  enim  primo  in 
realem,  cum  res  traditur,  et  conventionalem,  cum  non  adest 
rei  traditio  ,  sed  tantum  partium  conventio  ,  scilicet  pro- 
missio  unius,  et  acceptatio  alterius:  illa  dat  ius  in  re,  et 
rei  dominium  ex  donatore  in  donatarium  transfert;  haec 
autem  dat  solum  ius  ad  rem  ,  seu  actionem  personalem 
donatario  contra  donatorem  ad  ipsam  rem,  vel  eius  ae- 
stimationem  obtinendam.  Dividitur  secundo  ,    in  donatio- 

Instit.   Canon.  Vol.  II.  22 


338  TITULUS    XXIX. 

nem  proprie  dictam  ,  quando  ex  mera  liberalitate  et  mu- 
nificentia  procedit  (2);  in  donationem  remuneratoriam  , 
quando  fit  pro  meritis,  vel  beneficiis  acceptis  (3);  et  in 
donationem  reciprocam,  quando  partes  aliquid  vicissim  sibi 
donant  (4). 

(l)  Dicitur  collatio ,  id  est  concessio  ,  quae  ex  parte  donatoris  con- 
sistit  in  promissione,  et  ex  parte  donatarii  in  acceptatione;  dicitur  rei 
licitae,  quia  illicita  nec  vendi,  nec  donari  possunt ;  dicitur  alteri ,  quia 
importat  rei  translationem  de  uno  in  alterum  :  dicitur  ex  Jiberalitate, 
quia  est  actus  gratuitus  ,  et  quod  debetur  iure  perfecto  non  potest 
amplius  donari  ;  dicitur  demum  irrevocabiliter  facta,  quia  revocari  am- 
plius  nequit  ,  nisi  ex  causa  a  lege  probata  ,  ut  infra  videbimus.  — 
(2)  Haec  sola  habet  veram  rationem  donationis  ;  nam  quod  debetur, 
liberalitas  non  est.  —  (3)  Haec  etiam  appellatur  donatio  ,  quia  me- 
rita,  et  beneficia,  rigorosam  obligationem  non  producunt,  sed  tantum, 
uti  dicunt,  obligationem  antidoralem.  Quod  enim  sic  debetur,  non  ori- 
tur  ex  iure  perfecto,  et  ideo  exigi  non  potest;  sed  per  donationem  fit 
debitum  iure  perfecto,  et  exigibile  redditur.  —  (4)  In  hac  donatione 
illud  animadvertendum  est,  quod  ea  non  requirit  rerum  aestimationem, 
et  aequalitatem,  ne  substantia  liberalitatis  et  donationis  excludatur. 

660.  Cum  acceptatio  ad  substantiam  ddnationis  requi- 
ratur,  sequitur,  donationem  ante  acceptationem  posse  li- 
bere  mutari  et  revocari,  quia  dum  donatio  manet  in  hoc 
statu,  nullam  parit  obligationem  (l).  Haec  tamen  regula 
ex  Iure  Canonico  limitationem  habere  debet  in  donatio- 
nibus  a  fidelibus  Ecclesiae,  aut  piae  causae  factis,  quae 
etsi  ab  eorum  administratoribus  acceptatae  non  sint,  re- 
vocari  tamen  non  possunt,  quia  quod  Ecclesiae,  vel  piae 
causae  donatur  ,  intelligitur  Deo  donatum  ,  qui  ubique 
praesens  est ,  et  quodcumque  opus  bonum  ,  ac  fidelium 
votum  statim  acceptat  (2). 

(l)  Propterea  per  mortem  donatoris  ante  acceptationem  donatarii 
evanescit  donatio  ,  sicut  per  mortem  donatarii  ante  habitam  notitiam 
donationis  ,  licet  rem  donatam  velut  commodatam  ,  vel  depositam, 
vel  etiam  mutuatam  in  rebus  suis  iam  habuerit.  —  (2)  Arg.  can.  3, 
c.    12,  q.   2. 

661.  Ex  regula  generali  donare  non  possunt  rerum  a- 
lienarum  administratores  ,  ex  qua  statim  subit  mens,  an 
Praelati  Ecclesiarum,  et  Beneficiorum  possessores  donare 
possint?    Respondemus  ,    ex  sententia  Alexandri  III  esse 


DE  DONATIONE  ET  TRANSACTIONE.         339 

definitum,  non  posse  magnas,  sive  immoderalas  donatio- 
nes  facere,  et  si  id  attentaverint ,  donationes  posse  a  suc- 
cessoribus  revocari  (l);  sed  posse  facere  donationes  par- 
vas  et  moderatas  ,  iuxta  loci  consuetudinem  ,  vel  etiam 
iuxta  prudentis  Praelati  iudicium,  quia  donationes  huius- 
modi  ad  avaritiae  suspicionem  vitandam  ,  et  ad  prome- 
rendam  hominum  benevolentiam,  Ecclesiae  tantopere  uti- 
lem ,  nacessariae  propemodum  sunt  (2).  Haec  autem  di- 
cta  sunt  de  donationibus  proprie  dictis  ,  et  de  donatio- 
nibus  ad  causas  profanas  ;  nam  in  donationibus  remune- 
ratoriis  ,  ct  in  donationibus  ad  pias  causas,  et  favore  pau- 
perum  ,  res  aliter  procedit  :  in  donationibus  enim  remu- 
neratoriis  excedere  possunt  parvitatem ,  et  notabiles  do- 
nationes  facere ,  quia  quae  donant ,  iam  sunt  ex  obliga- 
tione  antidorali  debita  (3);  in  causis  vero  piis,  et  favore 
pauperum  nedum  possunt  Praebendae  fructus  donare,  sed 
ad  hoc,  ut  alibi  vidimus,  in  eo,  quod  superest  honestam 
sustentationem,  omnino  tenentur. 

Rigorosius  tamen  Ius  procedit  in  donationibus  Praela- 
lorum  Regularium  ,  quibus  quaelibet  bonorum  et  reddi- 
tuum  monasterii  directa,  sive  mdirecta  proprie  dicta  do- 
natio  interdicitur  ,  quia  religiosi  paupertatis  voto  adstri- 
cti  nihil  proprium  habent,  et  quidquid  acquirunt,  Mona- 
sterio  acquirunt.  Nihilominus  modica  illis  permittitur  do- 
natio  rerum  comestibilium,  id  est  esculentorum,  et  pocu- 
lentorum  ,  et  similiter  etiam  traditio  munusculorum  ad 
devotionem  pertinentium  ,  cum  licentia  Superioris  ,  si  a 
subditis  fiat  (4).  Donatio  vero  remuneratoria  aeque  Prae- 
latis  Regularibus  permittitur ,  modo  fiat  propter  merita, 
et  beneficia  facta  ipsi  Monasterio  ,  vel  Communitati  (5) : 
merita  enim,  et  beneficia  erga  Religiosorum  personas  ad 
hoc  non  sufficerent.  Ratio  autem  huius  permissionis  est , 
quia  etiam  Monasterium  debet  naturale  a  gratitudine  ge- 
neratum  debitum  adimplere,  et  aliunde  si  Religioso  prohi- 
bitum  est  donare,  non  videtur  illi  aeque  prohibitum  re- 
munerare  saltem  usque  ad  debiti  naturalis  et  obligatio- 
nis  antidoralis  aequalitatem. 

(l)  Cap.  3,  de  donat.  —  (2)  Cap.  3,  eod.  —  (3)  Doctores  hic  quae- 
runt  ex  quanto  donatio  possit  excedere  meritum,  Nonnulli  dicunt  posse 


340  TITULUS    XXIX. 

excedere  ex  medietate;  alii  tantum  ex  quarta  parte,  ut  si  ob  meritum 
deberentur  duodecim ,  posse  in  donatione  remuneratoria  dari  sexde- 
cim.  Sed  hoc  arbitrio  prudentis  relinquendum  esse  videtur  iuxta  rei 
circumstantias:  nam  potest  evenire,  ut  iusta  sit  Senecae  sententia:  Cre- 
ditori  pecuniae  dandum  esse ,  quantum  ipse  dedil  ,  benefactori  vero  plus 
solvendum  esse.  A  Mostazo  tom.  2,  1.  8  ,  c.  5  ,  a  n.  25.  —  (4)  Cap.  5 
et  6  de  reb.  Eccl.  non  alien.  etc.  Cap.  6,  de  stat.  monach.  Bul.  Reli- 
giosae  Congregationes  Clementis  VIII  ,  et  Bul.  Nuper  a  Congregatione 
Urbani  VIII.  Hae  celebres  sunt  Bullae,  quae  inscribuntur  De  largi- 
tione  munerum  pro  Regularibus  utriusque  sexus  ,  quae  modicas  dona- 
tiones,  et  munera  modesta  licita  admittunt,  etiam  in  religiosis  subditis 
cum  licentia  superioris  ,  ut  sunt  esculenta  vel  poculenta  ,  quae  intra 
duos  ,  aut  tres  dies  possint  consumi ,  ut  sunt  imagines,  libelli  ,  thecae 
pro  reliquiis  Sanctorum,  rosaria,  Agnus  Dei ,  et  similia  ,  quae  magni 
non  sint  valoris  ;  ut  sunt  etiam  pauci  nummi  ad  cultum  divinum  ,  vel 
ad  eleemosynam  pauperibus  erogandam.  Bonacina  tom.  1  ,  de  larg. 
mun.  punct.  l  ,  prop.  2.  Sed  donationes  notabiles  ,  et  munera  magna 
damnant,  cuicumque  a  Regularibus  liant  sive  laico  ,  sive  clerico  ,  sive 
alteri  religioso  ,  sive  superiori  :  sub  gravibus  poenis  contra  religiosos 
dantes,  id  est  privatione  dignitatum  ,  officiorum  ,  vocis  activae  et  pas- 
sivae,  et  perpetua  infamia,  tamquam  in  reatu  furti,  et  simoniae  ;  con- 
tra  accipientes  vero  sub  onere  restitutionis,  ita  ut,  ea  non  facta,  etiam 
ante  sententiam  condemnationis  absolvi  nequeant.  Id.  ib.  punct.  3  ,  4 
et  5.  Notabiles  autem  donationes,  et  munera  magna  ex  communi  Docto- 
rum  sententia  illa  esse  censentur,  quae  superant  summam  scutorum  au- 
reorum  decem  ,  quae  libellis  octuaginta  circiter  monetae  nostrae  re- 
spondent.  Operae  demura,  quae  a  religiosis  pro  aliis  fiunt,  uti  est  or- 
namenta  altaris  conficere  ,  acu  pingere  ,  et  simile  ,  sub  eadem  lege 
cadunt,  quatenus  permittantur,  si  exiguae,  et  prohibeantur,  si  magnae 
sint  ,  quia  monasterium  etiam  ad  Religiosorum  operas  ius  babet.  A 
Mostazo  de  caus.  pi.  tom.  2,  1.  8,  c,  7,  a  n.  35  —  (5)  Cit.  Bul.  Nu- 
per  a  Congregatione  Urbani  VIII. 

662.  Ex  Iure  Canonico  nedum  praesentia ,  sed  et  fu- 
tura  ,  nedum  in  specie ,  sed  et  omnia  bona  alicuius  per- 
sonae  in  genere,  Ecclesiae,  aut  causae  piae  possunt  do- 
nari  (l).  Innocentius  enim  III,  aperte  declaravit,  cuilibet 
licere  se  et  sua  monasterio,  vel  Ecclesiae  offerre  (2);  et  Fa- 
gnanus  ad  rem  observat,  licere  etiam  Monasterio,  vel  Ec- 
clesiae  offerre  omnia  bona  sua,  ita  et  sua  sine  se  (3).  Hae 
quidem  donationes  ,  ut  docet  Engel  ,  ex  iure  naturae  et 
gentium  validae  sunt ,  nec  possunt  per  ius  civile  in  Ec- 
clesiae  praeiudicium  irritari  (4);  in  donatione  tamen  o- 
mnium  bonorum  Ecclesia,  vel  causa  pia  donatori  alimenta 
praestare ,  et  eius  creditoribus  ob  debita  contracta  satis- 
facere  tenetur  (5). 


DE  DONATIONE  ET  TRANSACTIONE.         341 

(l)  Can.  8,  c.  lg,  q.  3-  Nec  his  donationibus  Ecclesia  parochialis 
potest  canonicam  portionem  praetendere  ,  nisi  donatio  omnium  bono- 
rum  monasterio  facta  proponatur  in  aegritudine  ,  ex  qua  donator  de- 
cesserit.  Cap.  4  de  sepult.  —  (2)  Cap.  3  ,  de  succes.  ab  intest.  et 
cap.  8,  de  probat.  —  (3)  Ad  cit.  c.  8,  n.  6.  —  (4)  De  donat  ,  n.  8, 
in  fin.  Nec  obstat  ,  ut  idem  prosequitur  ,  quod  donatio  omnium  bono- 
rum  auferat  testandi  facultatem,  quia  testamentum  facere  ,  vel  non  fa- 
cere  cuique  arbitrarium  est;  ac  propterea  qui  illa  facultate  non  utitur, 
non  patitur  iniuriosam  testandi  inhibitionem ,  de  qua  solum  intelli- 
genda  est  obiectio  ,  cum  volenti  non  fiat  iniuria  ,  et  quilibet  iuri  suo 
reDunciare  valeat.   —  (5)  Zallinger  de  donat.  §  257. 

663.  Causae  a  lege  probatae  ,  ob  quas  facta  donatio 
potest  revocari,  sunt  sequentes :  la  Ingratitudo  donatarii 
contra  donatorem ,  quae  sic  describitur  a  Gregorio  IX: 
Propter  eius  ingratitiidinem,  in  quem  liberalitas  est  collocata, 
donatoris  persona  de  rigore  iuris  eam  potuit  revocare:  si  forte 
in  ipsum  impias  manus  iniecerit ;  aut  sibi  atroces  iniurias , 
seu  grave  rerum  suarum  damnum,  vel  vitae  periculum  inferre 
praesumpserit.  Quod  tamen  ad  donatoris,  qui  hoc  tacuit,  non 
extenditur  successores  (l).  Hinc  patet,  per  ingratitudinem , 
citatis  modis  patratam  ,  posse  a  donatore ,  non  vero  ab 
eius  haerede,  donationem  revocari  (2);  nihilominus  dona- 
tio  facta  Ecclesiae,  vel  piae  causae,  propter  Praelati,  vel 
administratoris  ingratitudinem  ,  ex  communi  Canonista- 
rum  sententia,  non  revocatur:  tum  quia  delictum  perso- 
nae  non  debet  in  detrimentum  Ecclesiae  redundare  (3) ; 
tum  quia  in  his  donationibus  donatarius  est  ipse  Deus  , 
qui  numquam  potest  esse  ingratus  (4).  2a  Causa  legitima 
revocandae  donationis  est  praeiudicium  in  legitima  por- 
tione  filiis  illatum :  iustitia  enim  non  patitur  ,  ut  propter 
donationes  in  extraneos  ,  damnum  in  legitima  portione 
sustineant  filii ;  quare  usque  ad  integram  legitimam  filiis 
debitam  hae  donationes  inofficiosae,  quia  sunt  contra  of- 
ficium  pietatis  paternae  ,  possunt  revocari  (5).  3a  Legi- 
tima  causa  est  supervenientia  liberorum  ,  cum  filius  na- 
scitur  illi  donatori,  qui  prius  filios  non  habebat  (6):  nam 
praesumitur,  donatorem,  si  hoc  praescivisset ,  non  fuisse 
donaturum  ,  cum  quisque  magis  filios  diligat  ,  quam  ex- 
traneos  (7);  idcirco  Doctores  tradunt,  donationem  habere 
tacitam  conditionem:  5/  liberi  non  nascantur;  sed  in  dona- 


342  TITULUS   XXIX. 

tionibus  Ecclesiae  factis,    ex  communi  Doctorum  senten- 
t.a,  donationes   revocantur    tantum   usque   ad    legitimam 

SS4tr(8)Ut  ^  PraeCedenU  ^'  ^ia  Ecc.e!ia  loco 

t.onem  revocare,  rad.ciumque  revocationis  instituit,  quod  possunt  hae- 
redes  e.us  prosequ,.  -  (3)   Cap.  76,  de  reg.  iur.    n  6    -  flTper  in 
grat.tudmem    uou    revocatur    donatio    remuneratoria    nisi   in    exces  "" 
quem  supra  men.um  habet  benef.ciun,   Reiffenstuel  de  donat.  a n  5"' 
-  (5)  Hoc  ins  Doctores  extendunt  ad  parentes  ,  quibns  debetur  le^F' 
t.ma.  P.rhmg  de  donat.   g  48.  -  (6)  Si   vero  al  os  habuiss  t  f."os  10 
natio  non  revocatur  ,  quia    sciens  hoc  fecisset.   -  (7)  Hoc  verum    est 
vel  sat,s  notab.hs;  nam  in  donatione  modica,  vel  pa  va   revocX  non 
cad^cum  d.cta  praesumptio  capi  nou  possit.  -  P(8)  P,rhing    dc  do 

664-  Altera  pars  huius  tituli  respicit  transactionem,  quae 
potest  definin  *artw,  aut  conventio  de  re  dubia ,  aut  lite 
incerla ,  ahquo  dato ,  et  aliquo  retento.  Ideo  transactionem 
donatiom  aducimus  ,  quia  etiam  in  transactione  aliquid 
remi ttitur  vel  donatur,  licet  ex  pacto  aliquid  adhuc  re- 
cipiatur.  Transactio  potest  habere  locum  tum  in  iudicio 
tum  extra;  sed  ad  eius  substantiam  res  dubia  vel  lis  in- 
certa  necessaria  est.  Quare  transactio  facta  a  partibus 
rem  md.catam  ignorantibus,  non  valet,  et  transactio  facta 
a  partibus  super  hte  omnino  per  calumniam  excitata  ius 
non  tnbuit  retmendi,  quod  per  ipsam  datum  fuit.  Si  vero 
partes  rem  non  dubiam,  et  non  litigiosam  agnoscant  et 
n.hi  om.nus  trans.gant,  haec  vera  non  est  transactio  sed 
pactum     vel  contractus  innominatus  ,  facio,  ut  facias,  vel 

(10,    lit   CL6S  (1). 

(1)  Transactio  medium  aptissimum  est  ad  iurgia  ,  et  lites  comoo. 
nendas  et  ut  vulgo  dici  solct,  melior  est  transaclio  macra  auamsZ 
tnhaptngu,s.  Propterea  iudcx  transactionem  partibus  consulere  po- 
test,  .mmo  ,n  qu.busdam  casibus  debet.  Cap.  3  de  transact  S  tamen 
mra  partram  s.nt  liquida,  aut  valde  inaequalif ,  melius  erit ,  ut  iuoex 
.ust,t.ae  cursum  fest.ne  dirigat,  et  ut  caveat  a  transactione  con  ulenda 

trins '      r''  qU",  t',mendUm  "*  ne  Per  hoc  iudicis  ~™iK"n    alteru 
tnus  partis  mra  laedantur. 

665.  Cum  transactio  speciem  alienationis  contineat  quia 
trans.gens ,  mns  ,  sive  rei  sibi  competentis  partem  alteri 


DE  DONATIONE  ET  TRANSACTIONE.         343 

dimittit  ,  sequitur  ,  eam  stipulari  non  posse  a  Praelatis  , 
Reneficiatis,  rerum  ecclesiasticarum  administratoribus,  nisi 
illae  observentur  solemnitates,  quae  a  lure  Canonico  pro 
rerum  ecclesiasticarum  alienatione  constitutae  sunt ,  de 
quibus  infra  in  apposito  titulo  agemus.  Si  vero  absque 
his  solemnitatibus  transactionem  ineat  Praelatus,  aut  Be- 
neficiatus  ,  potest  quidem  ipse  in  vita  sua  ad  transactio- 
nem  observandam  obligari,  non  vero  eius  successor ;  ne- 
que  propter  hoc  aliquod  detrimentum  Ecclesiae  inferri 
potest ,  quia  talis  stipulatio  producit  tantum  actionem 
personalem  contra  stipulatorem  ,  et  nullam  dat  actionem 
contra  Ecclesiam,  vel  successorem  ,  cum  ex  regula  Iuris 
illud  certum  sit,  quod  pacta  inter  alios  acta,  aliis  obesse 
non  possint  (l). 

(l  .  Haec  expresse  sancita  fuerunt  ab  Alexandro  III,  in  specie  cen- 
sus  ,  quem  Beneficiatus  per  transactionem  in  suo  Beneficio  consti- 
tuerat  ,  et  in  specie  decimarum  ,  quas  parochiae  Rector  cuidam  mo- 
nasterio  per  transactionem  concesserat,  ut  videre  est  in  cap.  5  et  8  de 
transact. 

666.  Licet  in  Sacris  Canonibus  transactio  ut  plurimum 
valde  commendetur,  tamquam  salutare  litibus ,  et  reli- 
giosum  pacis  componendae  remedium;  nihilominus  ex- 
presse  quandoque  reiicitur  in  rebus  spiritualibus  ,  et  in 
Beneficiis.  Sic  in  rebus  sacris  transactionem  reprobavit 
Alexander  III,  quia  super  re  sacra,  vel  religiosa,  ut  ait  ipse, 
iransigi  minime  potest:  etenim  res  sacrae  ut  possideantur,  ali- 
quo  dato ,  vel  retento ,  vel  promisso,  speciem  habere  credimus 
simoniae  (l).  Sic  Coelestinus  III  transactionem  reprobavit 
in  liberatione  a  subiectione  sui  Superioris,  et  in  acquisita 
per  annuum  censum  ab  eodem  exemptione  (2).  Sic  etiam 
Honorius  III  reprobavit  transactionem  in  causa  validitatis 
Matrimonii  ,  in  quo  a  severitate  canonica  recedere  non 
licet  (3).  Similiter  transactio  reiicitur  in  quibusdam  cau- 
sis  Beneficialibus :  quare  non  valet,  si  per  eam  ,  accepta 
re  temporali,  de  clericis  in  laicum  transferatur  ius  prae- 
sentandi  ad  Beneficium  (4);  et  si  per  eam  obtineatur  Be- 
neficium  ecclesiasticum  (5),  quia  per  transactionem  Be- 
neficium  obtineri  non  potest  ,  sed  solum  per  canonicam 
institutionem   (6).    In    Beneficiis    tamen    ecclesiasticis    ad- 


344  TITULUS   XXIX. 

mittitur,  ut  gratis  ,  et  amicabiliter  inter  se  litigantes  compo- 
nant  (7);  et  a  Doctoribus  admittitur  etiam  ,  ut  ad  redi- 
mendam  vexationem,  vel  ad  bonum  pacis  iustus  Beneficii 
possessor  de  Superioris  auctoritate  possit  aliquid  tempo- 
rale  dare,  et,  secundum  aliquos,  etiam  fructus  unius  vel 
alterius  anni  remittere  (8). 

(l)  Cap.  7,  de  transnct.  _  (2)  Cap.  10,  eod.  -  (3)  Cap.  11,  eod 
Quando  tamen  de  sponsalibus  agitur  ,  transactio  valet  quia  in  hoc 
casu  res  a  contrahentium  voluntate  pendet,  tum  ut  serventur  tum  ut 
solvantur  sponsaha  quia  omnis  res  per  quascumque  causas  nascitur,  ber 
easdem  dissolmtur.  Cap.  i,  de  fcg.  iur.  in  6.  -  (4)  Cap.  o,  de  tran- 
sact  -  (5)  Cap  4  et  7  ,  eod.  -  (6)  Cap.  1  ,  de  reg.  iur.  in  6.  - 
(7)  Cit.  cap.  1,  de  transact.  —  (8)  Zallinger  de  transact.  §  551. 

667.  Effectus  transactionis  duo  praecipue  sunt  nempe 
transactio  quaestioni,  sive  liti,  finem  imponit  et  parit  ex- 
ceptionem  rei  iudicatae.  Quoad  primum  ita  imponit  fi- 
nem  quaestiom,  ut,  si  bona  fide,  et  legitime  facta  sit  ne- 
dum  htem  praesentem  mterimat,  sed  et  novae  ingressum 
lmpediat  (l),  ut  casset ,  et  vacua  reddat  omnia  praece- 
dentia  instrumenta  ,  et  probationes ,  ut  auferat  praescri- 
ptionem,  privilegmm,  et  omne  aliud  praecedens  ius  in  re 
de  qua  agitur  (2).  Quoad  secundum  vero  ,  ita  parit  ex- 
ceptionem  rei  mdicatae  ,  ut  nov^ationem  operetur  (3)  ut 
locum  definitivae  et  inappellabiiis  sententiae  teneat  et  ut 
tamquam  vera  exceptio  peremptoria  ac  litis  finitae,  quo- 
cumque  tempore  tam  ante ,  quam  post  litis  contestatio- 
nem  possit  opponi  (4). 

trinsTatTo        '*L  ^0™,  ^11^1011"    in    aliam    ^vam    transfusio  sive 
translatio.  —  (4)  Cap.  1   et  2,  de  lit.  contest.   in  6. 


345 
TITULUS  XXX. 

DE    ACQUISITIONE    BONORUM    PER    ACTUS    ULTIMAE    VOLUNTATIS. 


Summarium  :  668.  0_uid  sit  testamentum  ,  et  quotuplex  ?  —  669.  Testamentum  ad  piam  cau- 
sam  est  privilegiatum.  —  670.  Ad  eius  validitatem  quaelibet  plena  probatio  sufficit.  —  671. 
Qui  prohibeantur  testari  ?  —  672.  An  clerici  testari  possint  ?  —  673.  Qui  prohibeantur  ex 
testamento  accipere  ?  —  674.  Testamentum  ad  causas  pias  valide  personas  incertas  vocat , 
et  in  arbitrium  tertii  committitur.  —  675.  Non  praeiudicat  legitima  portioni  haeredibus  ne- 
cessariis  debitae.  —  676.  Quid  sit  legatum,  et  quomodo  dividatur  ?  —  677  Quando  lega- 
tum  pium  sit  validum  ?  —  678.  Quae  res  possint  legari?  —  679  Quando  legatum  relin- 
quatur  pure?  —  680.  Quando  ad  diem ,  et  ex  die  ?  -  681.  Quando  sub  conditione  :  quot 
sint  conditiones,  earumque  regulae?  —  682.  Quando  sub  demonstratione,  sub  causa,  et  sub 
modo  ?  —  683.  A  quo  dentur  executores  ,  et  quod  sit  eorum  officium?  —  684.  Qui  sint 
executores  dati  a  iure?  —  685.  Quae  sit  executorum  auctoritas  circa  mutationem  voluntatis 
testatoris  ? 

668.  Duobus  praesertim  modis  Ecclesia  acquirit  per 
actus  ultimae  voluntatis,  scilicet :  per  testamentum,  et  per 
legatum,  qui  duo  actus  praecipui  sunt  ultimae  voluntatis. 
Testamentum  sic  dictum  ,  quasi  testatio  mentis  ,  definitur, 
ultima  voluntas  legitime  declarata  de  eo,  quod  quis  post  mor- 
tem  suam  de  rebus  suis  fieri  velit  (l).  Testamentum  divi- 
ditur  in  solemne  et  privilegiatum.  Solemne  dicitur  illud,  in 
quo  omnes  iuris  solemnitates  fuerunt  observatae;  privile- 
giatum  vero  illud ,  in  quo  ex  privilegio  quaedam  iuris 
solemnitates  fuerunt  omissae.  Solemnitates  autem  testa- 
menti  aliae  sunt  internae ,  quae  consistunt  in  activa ,  et 
passiva  testamenti  factione,  id  est  in  capacitate  testandi. 
et  recipiendi  ex  testamento ;  et  aliae  externae,  quae  con- 
sistunt  in  modo  testandi  ,  scilicet  in  scriptura ,  subscri- 
ptione,  subsignatione,  in  praesentia,  numero,  et  habilitate 
testium  ,  et  in  offlcio  notarii ,  vel  publici  offlcialis.  Sole- 
mnitates  internae,  necessariae  sunt  in  omni  testamento  ad 
eius  validitatem  ,  etiam  in  omni  testamento  privilegiato  ; 
externae  vero ,  necessariae  sunt  omnes  in  testamento  so- 
lemni ,  sed  in  testamento  privilegiato  sufflciunt  quaedam 
a  lege  specialiter  determinatae  (2).  Praeterea  testamen- 
tum  dividi  potest    in  perfectum ,  quod  validum  est  etiam 


346  TITULUS    XXX. 

de  iure  civili  .  et  in  imperfectum ,  quod  iuris  civilis  assi- 
stentiam  non  habet ;  in  testamentum  ad  causam  profanam, 
et  in  testamentum  ad  causam  piam.  An  autem  testamen- 
tum  sit  ad  causam  profanam ,  vel  piam  ,  iudicandum  est 
ab  haerede  instituto;  hinc  testamentum  ad  causam  piam 
est  illud  tantum  ,  in  quo  causa  pia  haeres  institula  est  , 
sive  testator  sit  clericus  ,  sive  laicus  (3).  Neque  legatum 
pium  in  testamento  relictum  ,  ipsum  testamentum  pium 
reddit:  nam  si  ita  res  se  haberet ,  omnia  fere  catholico- 
rum  testamenta  pia  forent,  cum  fere  omnia  aliquod  pium 
legatum  contineant.  Testamentum  tunc  denique  dicitur 
factum  in  causam  piam  ,  cum  haereditas  relinquitur  in- 
tuitu  Dei  ad  cultum  divinum  ,  vel  ad  alia  opera  miseri- 
cordiae  ob  animae  bonum  (4). 

(l)  Dicitur  ultima  voluntas ,  quia  testamentum  non  confirmatur  nisi 
in  morte  ;  unde  dispositio  in  testamento  data  manet  in  arbitrio  testa- 
toris  ita  ut  nec  haeres  ,  nec  leggitarius  ,  nec  donatarius  causa  mortis, 
aliquod  ius  consequatur  in  vita  testatoris  ,  qui  sine  cuiuspiam  iniuria 
potest  ad  libitum  suam  dispositionem  mutare.  Dicitur  legitime  decla- 
rata,  quia  in  testamentis  observandae  sunt  iuris  solemnitates.  Reliqua 
vero  definitionis  verba  huius  voluntatis  obiectum  demonstrant.  Quidam 
adiungunt,  hanc  voluntatem  debere  esse  propriam  testatoris  ,  quia  non 
potest  in  alium  suam  facultatem  testandi  transferre;  sed  Innocentius  III 
manifeste  declaravit ,  quod  qui  exiremam  voluntatem  in  alterius  disposi- 
tionem  committit ,  non  videtur  decedere  intestatus.  Cap.  13  ,  de  testam.; 
quod  maxime  intelligendum  est  de  testamentis  ad  pias  causas.  — 
—  (2)  Nos  omittimus  testamcnta  ad  formam  iuris  civilis  ,  quae  varia 
sunt  iuxta  speciales  cuiusque  nationis  leges.  —  (3)  Si  vero  testamen- 
tum  duos  designet  haeredes  ,  unum  pium  ,  et  alium  profanum ,  totum 
testamentum  potius  profanum,  quam  pium  iudicatur  ,  quia  nisi  ita  iu- 
dicaretur  ,  quota  in  causam  profanam  relicta  ,  ob  defectum  solemnita- 
tum  omnino  periret;  et  ideo  ad  utramque  quotam  tutandam,  testamen- 
tum  ad  formam  testamenti  profani  condendum  est.  —  (4)  Idcirco  te- 
stamentum  est  ad  piam  causam  ,  cum  haereditas  relinquitur  Ecclesiae, 
vel  Monasterio,  vel  Seminario,  pro  celebratione  Missarum,  sive  pro  e- 
leemosynis  clericorum,  vel  monachorum,  sive  pro  constructione  Eccle- 
siae,  vel  Monasterii,  vel  Seminarii  ,  sive  etiam  pro  eorumdem  conser- 
vatione,  et  restauratione  :  cum  relinquitur  religioso  Conservatorio  puel- 
larum,  aut  ecclesiasticae  Confraternitati  etiam  saecularium  ,  pro  virgi- 
num  custodia,  aut  pro  animarum  bono;  cum  relinquitur  hospitali ,  no- 
socomio,  aut  orphanotrophio  pro  infirmorum,  et  pauperum  cura,  modo 
haec  loca  sint  Episcopi  auctoritate  erecta,  vel  saltem  sint  publica;  cum 
demum  relinquitur  pro  redemptione  captivorum  ,  pro  pauperibus  ,  Vel 
pro  salute  animae.  Ultimo,  duo  sunt  notanda:  l.ra  quod  Episcopo,  post 


1 


DE    ACQUISIT.    BON.    TER    ACTUS    ULT.    VOLUNT.        347 

eius  consecrationem,  relinquitur,  praesumitur  potius  Ecclesiae  relictum, 
quam  personae.  Arg.  Cap.  15  de  testam;  2.m  quod  consanguineo  pau- 
peri  relinquitur,  videtur  potius  ratione  pietatis,  quam  consanguinitatis 
relictum ,  et  ideo  magis  pium  ,  quam  profanum  aestimandum  est.  A 
Mostazo  <le  caus,  pi.  tom.   1,  1.   l,  cap.   1   et  2. 

669.  Testamentum  ad  causam  piam,  ex  Iure  Canonico 
est  privilegiatum  ,  ut  clare  definivit  Alexander  III  ,  qui 
super  haereditatibus  Ecclesiae  relictis  mandat  iudicium 
fieri  ,  non  secundum  leges  saeculi  ,  sed  secundum  legem 
divinam.  et  Canonum  statuta  ;  ita  ut  ad  eius  validitatem 
sufficiant  duo ,  aut  tres  testes  idonei  (l).  Haec  theorica 
sub  antiquarum  legum  civilium  imperio  admittebatur  ab 
omnibus  fere  Iuris  civilis  Doctoribus  etiam  pro  foro  ci- 
vili,  quia  regula  communis  erat ;  in  iis,  quae  spectant  ad 
spiritualia,  aut  ad  animarum  bonum,  in  utroque  foro  ser- 
vandum  esse  Ius  Canonicum ;  et  ideo  ex  praxi  ,  ac  con- 
suetudine  universali  ,  etiam  in  foro  civili  testamentum 
ad  piam  causam  tanquam  privilegiatum  absque  contro- 
versia  habebatur;  sed  novae  huius  saeculi  civiles  leges 
hoc  principium  sive  privilegium  cum  aliis  plurimis  Eccle- 
siae  adimere  pro  foro  civili  satagerunt;  quod  tamen  ad- 
huc  subsistit  pro  foro  conscientiae  ,  et  in  foro  Ecclesiae 
tam  interno ,  quam  externo :  nam  leges  civiles  efficere 
non  possunt ,  quominus  in  foro  Ecclesiae  tale  testamen- 
tum  sit  privilegiatum  (2). 

(l)  Cap   11,  de  testam.  —  (2)  S.  De  Ligorio  lib.  3,  n.  922. 

670.  Duo  autem,  aut  tres  testes,  quos  citatus  Pontifex 
in  testamento  ad  piam  causam  requirit,  ad  eius  formam, 
et  substantiam  non  pertinent  ,  sed  tantum  ad  probatio- 
nem.  Quare  si  alia  adsit  probatio,  ex.  gr.  si  testator  suum 
testamentum  manu  sua  scriptum,  aut  saltem  subscriptum 
reliquerit,  vel  verbis  aut  signis  sufficientibus  voluntatem 
suam  instituendi  causam  piam  haeredi  aperte  declarave- 
rit,  testamentum  in  foro  interno  validum  est,  et  etiam  in 
foro  Ecclesiae  externo  ,  si  ipse  haeres  hoc  fateatur  ,  vel 
probari  possit:  nam  ad  hoc  testamentum  firmandum  ,  ea 
tantum  requirunlur,  quae  iuris  naturalis  et  gentium  sunt, 
seu  illud  requiritur  tantum,  ut  de  voluntate  testatoris  suf- 


348  TITULUS   XXX. 

ficienter  constet  (l).  Unde  haec  probatio  fieri  potest  per 
duos  testes  fide  dignos,  qui  ad  testimonium  ferendum  ha- 
biles  natura  sint ;  nec  excluditur  Parochus,  aut  Confes- 
sarius  ,  licet  agatur  de  causa  Ecclesiae  suae ;  nec  exclu- 
ditur  foemina. 

(l)  Hinc  sequitur,  quod,  a  testatore  causa  pietatis  relicta,  potest  quis 
tuta  conscientia  sibi  retinere,  et  aliis  distribuere  iuxta  cognitam  testa- 
toris  voluntatem,  etiam  inscio  haerede.  Sed  haeres  huius  dispositionis 
inscius  non  tenetur  bona  sic  petenti  dimittere,  licet  esset  parochus,  vel 
confessarius,  qui  factam  a  testatore  liberalitatem  testaretur,  nisi  paro- 
cho,  aut  confessario  alius  contestis  accederet,  et  sic  probatio  per  duos 
saltem  testes  haberetur ,  quia  nulla  est  causa ,  quae  unius  testimonio, 
quamvis  legilimo,  terminelur.  Cap.  23,  de  testib.  ;  cum  necessarium  sit, 
ad  fraudes  pro  bono  publico  evitandas,  ne  uni  testi  credatur.  Reiffen- 
stuel,  de  testam.  a  n.  143,  et  S.  De  Ligorio  1.  3,  a  n.  922  ;  nihilomi- 
nus  Zallinger  putat,  testimonium  solius  parochi,  aut  confessarii,  facere 
semiplenam  probationem  ,  et  locum  dare  posse  iuramento  suppletorio. 
De  testam.  §  292. 

671.  Activam  testamenti  factionem  habent  omnes  ,  qui 
facultate  pollent  de  rebus  suis  disponendi ,  nisi  a  Iure 
prohibeantur.  A  Iure  autern  Canonico  prohibentur  etiam 
ad  pias  causas  testari :  1°  ob  delictum,  usurarii  manifesti, 
excommunicati  propter  haeresim  ,  et  percussores  Cardi- 
nalium  sacrae  Romanae  Ecclesiae  ,  quia  de  eo  dispone- 
rent,  quod  restitutioni,  vel  fisco,  aut  Ecclesiae  est  obno- 
xium  (l);  2°  ob  patriam  potestatem,  filii-familias  absque 
consensu  patris  de  bonis  ,  in  quibus  patri  competit  pro- 
prietas,  vel  ususfructus  ,  ut  sunt  bona  profectitia ,  et  re- 
gulariter  etiam  adventitia  ,  quia  Ius  Canonicum  non  pa- 
titur  testari  de  rebus  alienis,  neque  patitur  in  piae  cau- 
sae  favorem  alicui  praeiudicium  inferri  (2);  3°  ob  statum 
monachalem,  Religiosi  professi,  etiam  Praelati,  et  Abba- 
tissae,  quia  nihil  proprium  possident  (3). 

(l)  Cap.  2,  de  usur.  in  6,  cap.  13  ,  de  haeret.  et  cap.  1  ,  de  poen. 
in  6.  —  (2)  Cap.  5,  de  testament.  et  c.  4.  de  sepult.  in  6.  Nihilomi- 
minu^  filii-familias  possunt  testari  de  eorum  bonis  castrensibus  ,  et 
quasi-castrensibus.  —  (3)  Haec  Regularium  inhabilitas  eos  persequi- 
tur  ,  etiamsi  habitum  ,  et  religionem  dimittant.  Potest  tamen  summus 
Pontifex  ,  et  favore  Episcoporum  solet  ,  Regularibus  facultatem  con- 
cedere  testamentum  condendi  ;  sed  per  hoc  indultum  non  possunt  te- 
stamentum    ante    professionem    factum    mutare.     Zallinger    de    testam. 


DE    ACOUISIT.    BON.    PER    ACTUS    ULT.    VOLUNT.         34Q 

§  300.  Haec  insuper  inhabilitas  durat ,  etiamsi  Religio  supprimatur, 
ex  resolutione  S.  Congregationis  Concilii  ,  25  februar.  1679  ,  cit  a 
Ricther. 

672.  Maius  in  hac  re  postulatum  est,  an  clerici  queant 

testari?  Ita  respondemus  :   1°  Clerici  non  possunt   testari 

ad  causam  profanam  de  iis,  quae  propter  Ecclesiam,  vel 

ab  Ecclesia  perceperunt :  eo  quod  haec  bona  ,  quatenus 

honestae  sustentationi  supersunt,  non  sunt  clericorum,  sed 

Ecclesiae,  et  pauperum,  ut  alibi  innuimus:  unde  Alexan- 

der  III  huc  respiciens  aiebat :  Clerici  de  his,  quae  conside- 

ratione  Ecclesiae  perceperunt ,  nullum  de  iure  possunt  facere 

testamentum  (l).  2°  Clerici  de  bonis  intuitu  Ecclesiae  ac- 

quisitis  ,  ex  consuetudine  admissa  a  Iure  novo  ,    possunt 

ad  piam  causam  testari  ;  nam   idem   Alexander   Pontifex 

ex  consuetudine  non  improbata  permisit,  ut  per  clerico- 

rum  testamentum  de  bonis  intuitu  Ecclesiae  acquisitis  pau- 

peribus,  et  religiosis  locis,  et  illis,  qui  viventi  servierant,  sive 

consanguinei  sint,  sive  alii,  aliqua  iuxta  servitii  meritum  con- 

ferantur  (2).  3°  Clerici  de  bonis   patrimonialibus  ,    et   in- 

dustrialibus  libere  possunt  testari:  hac  enim  de  re  inter- 

rogatus  .  praefatus    Alexander  III   ait :    Respondemus  quod 

clerici  de  his,  quae  paternae  successionis  ,  vel  cognationis  in- 

tuitu,  aut  de  artificio  sunt  adepti,  seu  dono  consanguineorum , 

aut  amicorum,  non  habito  respectu  ad  Ecclesiam,  pervenerunt 

ad  ipsos,  libere  disponere  valeant  (3). 

(l)  Cap.  11,  de  testam  et  cap.  1  et  7  eod.  —  (2)  Cap.  12  ,  eod. 
Cum  clerici  ex  superfluis  bonis  a  Beneficiis  perceptis  debeant  in  vita 
eleemosynas  largiri,  ut  alibi  vidimus ,  in  morte  ab  iisdem  actibus  non 
sunt  prohibendi.  Cap.  8  ,  de  testam.  Ad  excludendam  tamen  malam 
thesaurizandi  speciem  praestat  magis  bona  distribuere  in  vita,  quando 
adhuc  retineri  possent  ,  quam  eadem  distribuere  in  morte  ,  quando 
omnino  deserenda  sunt.  —  (3)  Cit.  cap.  9  de  testam.  Inter  Doctores 
controvertitur,  an  consuetudo  queat  reddere  licitas  dispositiones  testa- 
mentarias  etiam  de  bonis  intuitu  Ecclesiae  acquisitis.  Reiffenstuel  ab- 
solute  negat,  quando  agitur  de  dispositionibus  ad  causas  profanas.  De 
testam.  a  n.  335;  sed  Giraldus  videtur  id  probare  ,  cum  referat  potis- 
simum  in  Gallia  talem  consuetudinem  vigere  ,  per  quam  Episcopi  ,  et 
caeteri  Beneficiati  tam  inter  vivos  ,  quam  causa  mortis  ,  libere  de  bo- 
nis  etiam  intuitu  Ecclesiae  acquisitis  testentur,  quibus  sine  testamento 
decedentibus  succedunt  haeredes  necessarii.  Ad  cap.  1,  de  testam.  Ego 
primam  teneo  sententiam  ,  quia  bona  ab  Ecclesia  acquisita  in  Benefi- 
ciis,  sunt  bona  Christi,  et  paupirum. 


350  TITULUS    XXX. 

673.  Passivam  vero  testamenti  factionem,  sive  capaci- 
atem  capiendi  ex  testamento  ,  habent  omnes  tam  sLu- 
lares  personae  quam  corpora  moralia,  nisi  a  Iure  prohi- 
beantur.   A  Iure  autem   Canonico  specialiter  prohibentur 
1     naeretici,  eorumque  fautores,  sed  probabiliter  tantum 
post  mdicis  sententiam,  et  in  hoc  casu  etiam  quoad  cau- 
sam  piam  (1);  at  notandum,  quod  clerici  nil  penitus  re- 
hnquere  possunt  heterodoxis  ,   etiamsi    consanguinei    illis 
smt,  et  quod  si  Episcopus  hoc  facere  praesumpserit   sal- 
tem^  post  mortem  ei  anathema  dicatur,  atque  eius  notnen  inter 
Uei  sacerdotes  nullo  modo  recitetur  (2).   2°  Percussores  Car- 
dinahum,  eorumque  socii,  atque  fautores  (3).  30  RehViosi 
S.  Francisci,  Capucini,  Minores  de  Observantia    eorum- 
que  Monastena,  quia  immobilia  possidere  non  possunt  ex 
dispositione  Concilii  Tridentini  (4),  neque  etiam    mobilia 
praeter  conventum,  eius  neces^aria,  eorumque  adiunctos 
hortos,  vel  areas  ex  dispositione  Clementis  V,  in  Concilio 
Viennensi;  mhilominus  si  quod  moderatum    iisdem    Reli- 
giosis    aut  Monasteriis  relinquatur,  quo  indigeant,  possunt 
per  idoneas  personas  distrahere,  et  pecuniam  inde  reda- 
ctam  ad  mstar  eleemosynae  accipere ,    quod    post    Nico- 
laum  m,  eisdem  concessit  idem  Nicolaus  V  (5). 

(1)  Cap.  13  §  Credentes  de  haeret.  Reiffenstuel  ,  cit  loc  ^07  _ 
(2)  Cap.  5  et  6,  de  haeret.  -  (3)  Cap.  5  de  poen.  in  6.  -  U)  Sess 
25,  c  3,  de  regul.  -  (5)  Cap.  3.  de  verb.  signif.  et  Clem.  Exivi,  eod! 

674.  Caeterum  in  testamento  pio    personae    etiam    in- 
certae  recte  mstituuntur,  et  valide  haereditas  in  tertii  ar- 
bitno  distnbuenda  committitur  ,  licet    aliter    obtineat    de 
lure  civih.  Hmc  si  quis  instituat  pauperes  in  genere  vel 
causas  pias,  quos,  vel  quas  Titius  elegerit ,  item  si  quis 
mstituat  animas  Purgatorii,  aut  animam  suam  et  suorum 
valet  testamentum  pium,  et  haereditas  in  causas  pias   aut 
m  Missarum  sacrificia  erit  applicanda  :  immo  ex  communi 
Doctorum  sententia  valet  testamentum  pium  ,    si  testator 
dicat:  Omnia  bona  mea  dispositioni   Titii  committo:  nam  te- 
stamentum  ita  potius  interpretandum  est,  ut  valeat  quam 
ut    pereat    (l).    Cum   autem    propter   solemnitatum   defe- 
ctum  valere  nequeat   ad    causas    profanas  ,    ita    interpre- 


DE    ACQXJISIT.    BON.    PER    ACTUS    ULT.    VOLUNT.         351 

tandum  est  ,    ut    mens    fuerit   testatoris  ad    piam   causam 
testandi  (2). 

(l)  Arg.  cap.  25,  de  verb.  signif.  —  (2)  Rubr.  in  cap.  13  de  te- 
stam.   et  Reiffenstuel  de  testam.  n.   151. 

675-  Hoc  tamen  pii  testamenti  privilegium  non  est  adeo 
extendendum  ,  ut  praeiudicet  legitimae  portioni  haeredi- 
bus  necessariis,  iure  naturae  debitae;  quae  salva  semper 
illis  esse  debet  titulo  institutionis,  vel  saltem  legati  ,  aut 
donationis  causa  mortis  (l).  Hoc  est  enim  debitum  non 
iuris  tantum  humani,  sed  et  iuris  naturae,  quod  haeredi- 
tatem  minuit,  quae  relinquitur  extraneo,  et  etiam  Eccle- 
siae,  licet  et  ipsa  loco  filii  ac  matris  habeatur.  S.  Augu- 
stinus  enim  quosdam  redarguit  clericos  haereditates  ac- 
cipientes  ab  illis,  qui  filios  exhaeredabant  ,  ut  Ecclesiam 
haeredem  scriberent,  et  factum  commendat  S.  Aurelii  Car- 
thaginensis  Episcopi.  qui  haereditatem  reddidit  filiis  postea 
natis  ab  illo,  qui  dum  viveret  absque  filiis  Ecclesiam  hae- 
redem  suam  instituerat.  Unde  ita  proclamat:  Quicumque 
vult,  exhaeredato  filio,  haeredem  facere  Ecclesiam,  quaerat  al- 
terum  ,  qui  suscipiat  ,  non  Augustinum  ;  irnmo,  Deo  propitio, 
neminem  inveniet  (2). 

(l)  Haeredes  necessarii  sunt  filii,  iisque  mortuis,  eorum  descenden- 
tes  ,  qui  ad  eorum  parentes  repraesentandos  assurgunt.  Si  nulli  sint 
filii,  ac  descendentes,  necessarii  haeredes  sunt  ascendentes.  Caeteri  hae- 
redes  appellantur  voluntarii.  Quantitas  deinde  portionis  legitimae  non 
invenitur  a  sacris  canonibus  determinata;  quare  petenda  est  a  legibus 
civilibus,  quae  ob  variarum  nationum  mores,  et  necessitates,  in  ea  de- 
finienda  apprime  non  conveniunt.  —  (2)  Can.  43,  c.  17,  q.  4,  et  can.  8, 
c.  13,  q.  2,  ubi  pro  norma  dicitur:  Unum  filhim  habet ,  putet  Christum 
alterum:  duos  habet,  putet  Chrisium  teriium:  decem  habet,  Christum  unde- 
cimum  faciat. 

676.  Testamentum  ,  ut  facile  deducitur  ex  eius  defini- 
tione,  comprehendit  legatum,  quod  definitur,  donatio  quaedam 
a  defuncto  relicta,  et  ab  haerede  praestanda.  Legatum,  iure 
nostro  hodierno  ,  donationem  causa  mortis  complectitur, 
licet  olim  inter  illud,  et  hanc,  quaedam  adessent  differentiae. 
Oui  enim  causa  mortis  donat ,  ita  donat  ut  tantum  post 
mortem  suam  donatio  effectum  sortiatur ,  et  ut  donatio 
maneat  per  eius  vitae    cursum    revocabilis  (l);    ex    quo 


352  TITULUS   XXX. 

liquido  apparet,  eam  legatis  assimilari.  Unde  recte  aiebat 
iurisconsultus  Romanus :  In  legatis ,  quid  iuris  est  ,  id  in 
mortis  causa  donationibus  erit  accipiendum.  Legatum  ,  uti 
testamentum,  dividi  potest  in  legatum  ad  causam  profa- 
nam,  et  legatum  ad  causam  piam,  vel  simpliciter  mpro- 
fanum  et  pium.  Profanum  sonat ,  quod  laico  ,  vel  clerico 
tamquam  laico  ,  vel  personae  morali  ex  causa  profana 
relinquitur  ;  pium  vero,  quod  relinquitur  clerico  tamquam 
Ecclesiae  ministro,  vel  ipsi  Ecclesiae,  aut  causae  piae;  de 
quo  postremo  ex  nostro  instituto  agimus.  Hoc  in  primis, 
quemadmodum  testamentum  pium,  est  privilegiatum,  sicut 
omnes  Canonistae  docent :  nam  ad  valorem  huius  legati 
nulla  iuris  solemnitas  requiritur;  sed  sufficit,  si  de  volun- 
tate  testatoris  quocumque  modo  constet. 

(l)  Hinc  patent  differentiae  inter  donationem  causa  mortis,  et  dona- 
tionem  inter  vivos,  quae  per  actum  donationis  perficitur,  et  fit  irrevo- 
cabilis  iuxta  suo  loco  exposita. 

677.  Propterea  validum  aestimatur  legatum  pium  : 
1°  quod  factum  fuit  coram  Parocho  ,  et  duobus  testibus, 
vel  saltem  coram  duobus  testibus  (l);  2°  quod  factum 
fuit  nudis  verbis,  vel  etiam  tantum  nutu,  modo  sufficien- 
ter  significet  testatoris  voluntatem  (2);  3°  quod  factum 
fuit  in  testamento  profano ,  etiamsi  testamentum ,  ob  de- 
fectum  solemnitatum  Iuris  civilis  ,  sit  nullum  ,  dummodo 
ea  contineat,  quae  de  iure  naturae  et  gentium  requirun- 
tur  (3);  40  quod  factum  fuit  in  testamento ,  cuius  haeres 
noluerit  ,  aut  non  potuerit  haereditatem  adire ;  nam  le- 
gatum  pium  etiam  absque  testamento  ,  et  ab  intestato  , 
subsistit  (4). 

(l)  Cap.  10  et  11,  de  testam,  —  (2)  Cap.  4,  eod.  et  Gloss.  in  cap. 
13,  verbo  dispositionem  ,  de  testam.  —  (3)  Reiffenstuel  de  testam.  n. 
164.  —  (4)  Card.  Soglia  Inst.  iur.  priv.  §   123. 

678.  Legari  possunt  omnes  res,  quae  sunt  in  hominum 
commercio,  sive  corporales,  sive  incorporales  sint,  ut  u- 
susfructus,  et  ius  piscationis;  sive  praesentes,  sive  futurae, 
ut  messis,  aut  vindemia  futuri  anni:  legari  potest  species 
in  genere,  ut  equus,  species  in  individuo,  ut  equus  rufus 
in  stabulo,  et  quantitas,  ut  decem  cadi  olei;  sed  in  legato 


DE  ACQUfSIT.  BON.  PER  ACTUS  ULT.  VOLUNT.    353 

speciei  in  individuo,  notandum,  quod  damnum,  et  lucrum 
post  mortem  testatoris  pertinet  ad  legatarium  ,  cui  res 
perit  et  fructificat ;  dum  in  legato  speciei  in  genere  ,  et 
in  legato  quantitatis  ,  damnum  et  lucrum  usque  ad  rei 
traditionem  ad  haeredem  pertinet  (l):  legari  potest  no- 
men  debitoris,  sive  id  quod  debitor  debet  testatori,  et  si 
debitor  sit  ipse  legatarius  ,  dicitur  legatum  liberationis  : 
legari  demum  potest  factum  honestum,  ex.  gr.  ut  haeres 
tot  Missas  celebrari  faciat,  vei  talem  eleemosynam  distri- 
buat  (2). 

(l)  Ideo  quantitas  panis,  aut  vini  ,  legata  ,  semper  tradenda  est  ,  e- 
tiamsi  earumdem  mercium  pretium  adauctum,  vel  imminutum  fuerit,  ut 
definivit  S.  Congregatio  Concilii  die  13  septemb.  1856.  —  (2)  In  e- 
leemosynae  distributione  caeteris  praeferendi  sunt  pauperes  testatoris 
consanguinei  ,  et  inde  pauperes  patriae  testatoris  ,  quia ,  ut  scribit 
S.  Ambrosius,  perfecta  liberalitas,  fide,  causa,  loco,  tempore  commendatur, 
ui  primum  opereris  circa  domesticos  fidei ;  nisi  extraneus  indigeat  ad 
mortem,  et  domestici  ita  non  indigeant.  Can.  14  ,  dist.  86  ,  et  Gloss. 
verbo  domesticos. 

679.  Pluribus  modis  legatum  fieri  potest,  nempe  pure, 
ad  diem,  ex  die,  sub  conditione,  sub  demonstratione,  sub  causa 
et  sub  modo.  Pure  legatum  fit,  cum  a  nulla  circumstantia, 
aut  eventu  pendet ,  cuius  statim  post  mortem  testatoris 
dies  cedit,  et  venit,  id  est  debetur,  et  exigi  potest,  ita  ut 
cito  executioni  mandetur,  vel  saltem  intra  semestre  a  die 
mortis  testatoris  ,  ut  est  communior  Doctorum  senten- 
tia  (l),  vel  ad  summum  intra  annum  ,  si  agatur  de  ma- 
gno  opere,  ut  de  costruendo  Monasterio  expresse  decla- 
ravit  Gregorius  IX  (2),  nisi  testator  ipse  aliud  tempus 
praefinierit.  Eo  vero  tempore  elapso,  subintrat  Episcopus 
tamquam  omnium  piarum  voluntatum  executor  (3). 

(l)  A  Mostazo  de  caus.  pi.  1.  l,  c.  12,  a  n.  10.  —  (2)  Cap.  3  ,  de 
testam.  —  [3)  Cap.  6,  eod.  et  Trid.  sess.  22,  c.   8,  de  ref. 

680.  Legatum  dicitur  factum  ad  diem ,  quando  dies 
adiicitur,  tamquam  terminus,  ad  quem  legatum  duret,  cum 
ex.  gr.  aliquid  legatur  ad  decem  annos,  vel  ad  vitam  le- 
gatarii.  Dicitur  factum  ex  die ,  vel ,  ut  alii  loquuntur,  in 
diem,  quando  dies  adiicitur  tamquam  terminus,  a  quo  le- 

Inrtit.  Canon.  Vol.  II.  t$ 


454  TITULUS   IX. 

id  ,  quod  fuerit  in  litem  iuratum.    Sed    ne    petens    queat 
suo  lubitu  in  immensum  iurare,   quod  foret  miquissimum, 
ldem  debet  mdex  pretium  probabile  taxare,  aut  moderari 
lta  ut  ultra  nequeat  petentis  iuramentum  extendi  (2). 

(l)  A  Doctoribus  hoc  iuramentum  triplici  designatur  nomine  •  ap- 
Pellatur  mmirum  mramentum  singularis  interesse  ,  ajfectionis  et  veri- 
tatis,  qu,a  tres  sunt  aestimationes  rerum ,  videlicet  aestimatio  secun  - 
dum  smgulorum  utibtatem  ,  secundum  propriam  affectionem  et  se- 
cundum  ventatem  Pellegrinus  ,  part.  2,  sect.  2,  subsect.  11'  „.  40 
—  (2)  ludex  in  hoc  probando  iuramento  debet  animadvertere  ut 
lurans  sit  verosimiliter  informatus  de  re  ,  ut  illud  praestet  coram  se 
et  parte  adversa  ad  hoc  citata  ;  et  ut  nulla  sit  contra  iurantem  prae- 
sumptio.  F 

817.  Praesumptiones  sunt  iudicia  de  re  dubia  ex  indiciis 
deducta,  sive,  ut  loquuntur  civiles  leges.  sunt  consequen- 
tiae,  quas  lex  aut  iudex  ex  facto  cognito  ad  inco^nitum 
deducit  (l).  Quare  aliae  dicuntur  praesumptiones  iuris  et 
aliae  praesumptiones  hominis.  Illae  dividuntur  adhuc  in 
praesumptiones  iuris  et  de  iure,  et  in  praesumptiones  iuris 
tantum.  Dicuntur  iuris  tt  de  iure  ,  cum  lex  ita  aliquid 
praesumit  ,  ut  non  admittat  probationem  in  contrarium  , 
sic  ex.  gr.  res  iudicata  pro  veritate  habetur  ,  et  ex  con- 
cubitu  post  sponsalia  fit  Matrimonium  iis  in  locis  ubi  Tri- 
dentinum  non  fuit  publicatum  (2).  Dicuntur  iuris  tantum 
cum  lex  quidem  aliquid  praesumit,  sed  usque  ad  contra- 
nam  probationem  tantum,  cuiusmodi  est  praesumptio.  quae 
stat  pro  possessore,  aut  pro  eo  ,  qui  habet  ad  aliquid 
fundatam  in  iure  intentionem  (3). 

(l)  Praesumptio  fundatur  in  veritate,  et  eruitur  ex  veritatis  signis 
quae  certa  non  sunt  ,  sed  tantum  magis  vel  minus  probabilia.  Quare 
praesumptio  longe  differt  a  fictione  iuridica  ,  quae  falsitati  revera  in- 
mtitur,  et  quod  non  est  neque  fuit ,  assumit  ut  verum  ex  iusta  et 
probata  causa  ai  al.quem  bonum  effectum  inducendum.  Sic  Ius  Ca- 
nomcum  fingit,  Beneficiatum  studiis  vacantem,  et  a  choro  absentem 
esse  choro  praesentem  ad  lucrandos  fructus,  et  monachum  quoad  offi- 
cia  civilia  esse  mortuum,  licet  vivat.  Similiter  ius  civile  fingit  patrem 
et  filium  in  quibusdam  negotiis  unam  esse  personam  ,  et  filium  adhuc 
m  utero  latentem,  esse  iam  natum  in  iis,  quae  eius  commodum  respi- 
cmnt.  Iuns  fictionibus  a  legibus  Romanorum  introductis  ad  bonum 
commune  saepe  utitur  ius  civile  ,  raro  autem  Ius  Canonicum.  Devoti 
i-  3.  t.  9,  §  28,  m  not.  —  (2)  Cap.  30  ,  de  sponsal.  Doctores  tamen 
tradunt,   quibusdam  m  casibus  ipsam  praesumptionem  iuris  et  de  iure 


DE    IURAMENTIS    ET    PRAESUMPTIONIBUS.  455 

suam  non  exercere  vim,  ut  si  contrarium  evidenter  constet  ex  publica 
facti  notorietate,  vel  ex  pubHco  instrumento.  Bouix  de  iudic.  part.  1, 
sect.  6,  c.  4,  q.  2.  —  (3)  Doctores  ad  tit.  de  praesumpt.  Sic  praesu- 
mitur  baptizatus,  qui  inter  Christianos  natus  est  atque  educatus.  Cap. 
43  ,  de  praesb.  non  bapt.  etc.  ;  et  is  filius  praesumitur,  quem  iustae 
nuptiae  demonstrant.  Harum  praesumptionum  effectus  est ,  ut  qui  pro 
se  talem  habet  praesumptionem  relevetur  ab  onere  probationis  ,  quod 
transfertur  in  partem  adversam ;  quae  si  per  probationem  non  elidat, 
sententia  in  illius  favorem  ferenda  sit,  quae  a  praesumptione  adiuva- 
tur.   Cap.   lO,  de  praesumpt. 

8l8.  Praesumptiones  hominis  dividuntur  adhuc:  in  le- 
ves,  quae  ex  levibus  aut  temerariis  coniecturis:  in  graves, 
quae  ex  coniecturis  verosimilibus  et  probabilibus;  et  in 
violentas,  quae  deducuntur  ex  coniecturis  adeo  vehemen- 
tibus,  ut  prudentis  hominis  assensum  secum  trahant.  De 
levibus,  sicuti  erant  veteres  vulgares  purgationes  (l),  nil 
curandum;  sed  non  ita  sentiendum  de  gravibus.  quae  di- 
ligenter  sunt  attendendae  ,  utpote  quae  iudicis  animum 
inclinare  vel  movere  valent :  nam  ex.  gr.  recte  praesu- 
mitur  a  conversatione  adolescentiae  ad  senectutem ,  et  a 
praeteritis  factis  ad  futura  (2);  violentae  denique  prae- 
sumptiones  possunt  plenam  constituere    probationem  (3). 

(l)  Vulgares  purgationes  a  Longobardis  in  Italiam  invectae  ,  nimis 
ridiculae  et  superstitiosae  erant.  Fiebant  enim  praesertim  per  immer- 
sionem  rei  in  aquam  ,  et  per  tactum  ferri  candentis  ;  et  si  immersus 
supernatabat ,  vel  tangens  ferrum  non  comburebatur  ,  erat  innocens, 
secus  nocens  ,  quia  persuasum  erat ,  Deum  in  innocente  ita  facturum, 
ut  immersus  in  aquam,  non  submergatur,  et  tangens  candens  ferrum, 
non  comburatur.  Sed  Ecclesia  has  purgationes,  pluribus  editis  canoni- 
bus,  semper  damnavit  et  reprobavit.  can.  20,  c.  l,  q.  6.  Can.  7,  21  et 
29,  c.  2,  q.  5,  et  cap  8,  de  purg.  can.  Devoti  loc  cit.  §  30,  in  not. 
— '  (2)  Cap.  3,  6  et  o,  de  praesumpt.  —  (3)  Huius  rei  exemplum  ha- 
bemus  in  cap.  12,  eod.  Vis  tamen  harum  praesumptionum  iudicum  sa- 
gacitati  est  commissa,  qui  non  debent  eas  aestimare ,  nisi  sint  graves, 
praecisae  et  concordantes. 

819.  In  criminalibus  tamen  causis,  ex  probabiliori  sen- 
tentia,  praesumptiones,  licet  violentae ,  probationem  non 
efficiunt,  ob  quam  reus  poena  ordinaria  damnari  queat, 
ut  in  causa  haeresis  definisse  videtur  Innocentius  III  (l). 
Ratio  est  ,  quia  praesumptiones  non  sunt  verae  et  dire- 
ctae  probationes,  sed  tantum  indicia,  vel  probationes  in- 
directae  ,  quae  quandoque  in  civilibus  ,  ut  verae  proba- 


356  TITULUS    XXX. 

vel  absit  ,  vel  agere  nolit  .  alius  poterit  officium  execu- 
tionis  libere  exercere ,  modo  testator  diverso  modo  non 
expresserit  (2). 

(l)  Cap.  17  et  19  de  testam.  Licet  regulariler  nemo  teneatur  offi- 
cium  executoris  suscipere  ,  quia  continet  mandatum  ,  et  mandatum  de- 
bet  esse  liberum;  Episcopus  tamen  ob  rationabilem  causampotest  cleri- 
cum  cogere,  ut  hoc  officium  suscipiat,  si  illi  sit  a  testatore  delatum. 
Si  vero  in  causa  pia  testator  nullum  executorem  designaverit ,  potest 
adhuc  Episcopus  clericum  cogere  ,  ut  hoc  officium,  tamquam  Episcopi 
commissarius,  gerat.  —  (2)  Cap.   2,  §   1,  de  testam.  in  6. 

684.  Inter  executores  datos  a  iure  primum  locum  tenet 
haeres  institutus  ,  qui  adeundo  haereditatem  quasi  con- 
trahit  cum  omnibus  legatariis,  de  legatis  solvendis,  et  de 
voluntate  testatoris  exequenda.  Post  haeredem  ,  in  piis 
haereditatibus  ,  et  legatis  ,  venit  dioecesanus  Episcopus  , 
qui  insuper  potest  executioni  se  immiscere,  si  haeres  in 
ea  peragenda  negligens  sit,  ut  supra  iam  diximus,  et  ma- 
nifeste  in  iure  probatur  (l);  immo  testator  nequit  cum 
effectu  interdicere,  ne  Episcopus  in  piae  dispositionis  exe- 
cutione  se  immisceat :  nam  Sacri  Canones  ,  qui  hanc  po- 
testatem  Episcopo  tribuunt  ,  privata  testatoris  voluntate 
auferri  non  possunt ;  in  quo  Ius  Canonicum  cum  Iure 
Romano  concordat,  cuius  erat  principium  :  Nemo  potest  in 
testamenio  suo  cavere,  ne  leges  in  suo  testamento  locum  ha- 
beant  (2). 

(l)  Cap.  7  et  17,  de  testam.  Benedictus  XIV  de  Synod.  1.  13,  c.  ult. 
n.  l.  —  (2)  Cap.  6  et  17  ,  de  testam.  Quare  cit.  Benedictus  XIV  ita 
concludit  «  omnibus  exequi  detrectantibus  ,  tandem  fiet  devolutio  ad 
»  Episcopum,  neque  hoc  prohiberi   poterit  a  testatore.  »   Ibid. 

685.  Executores  piarum  dispositionum  eas  mutare  prohi- 
bentur,  nam  S.  Gregorius  aiebat :  Ultimavoluntas  defuncti 
omnibus  modis  observari  debet  (2):  est  enim  prima  piae  dis- 
positionis  lex.  Nec  ipse  Episcopus  testatoris  voluntatem 
in  aliud  pium  opus  convertere  valet,  etsi  maiorem  boni- 
tatem,  et  utilitatem  evidenter  contineat.  Solus  Papa  ,  ex 
iusta  et  rationabili  causa,  testatorum  voluntates  commu- 
tare  potest,  quia  quaevis  dispositio  ad  piam  causam,  ta- 
citam  habere  debet  clausulam,  salva  sedis  Apostolicae  au- 
ctoritate  (2).  Nihilominus  cum    testatoris    voluntas,    iuxta 


DE    PEREMPT.    IURIUM    ET    OBLIGAT.  357 

modum  ab  ipso  praescriptum,  exequi  nequit ,  Episcopus 
cum  consensu  haeredis  ,  et  executoris  ,  pium  legatum  in 
aliud  opus  pium  convertere  potest,  ita  tamen  ut ,  quan- 
tum  possibile  est,  voluntas  testatoris  servetur,  quia  prae- 
sumitur  talem  fuisse  voluntatem  testatoris,  si  casum  prae- 
vidisset,  et  talem  esse  si  viveret. 

(l)  Can.  4,  c.   13,  q.   2.  —  (2)  Clem.   2,  de  relig.  domib. 


TITULUS  XXXI. 

DE    PEREMPTIONE    IURIUM    ET    OBLIGATIONUM. 

Summarium:  686.  Obligatio  extinguitur  per  rei  interitum.  —  687.  Per  confusionem.  —  688. 
Per  compensationem,  si  opportunae  observentur  regulae.  —  689.  Per  praescriptionem.  — 
690.  Quae  s;nt  praescriptionis  conditiones  ,  et  quae  praescribi  nequeant  ?  —  691.  Praescri- 
ptio  requirit  bonam  fidem.  —  692.  Requirit  iustum  titulum.  —  693.  Requirit  possessionem 
continuam  per  tempus  a  lege  statutum.  —  694.  Quando  praescriptio  dicatur  dormire?  — 
695.  Ex  quibus  regulis  determinetur  tempus  ad  praescribendum  necessarium  ?  —  696.  De- 
bitum  extinguitur  per  solutionem.  —  697.  Quando  successor  in  Beneficio  teneatur  solvere 
debita  antecessoris  ?  —  698.  Clericorum  debita  solvenda  sunt  etiam  ex  eorum  Beneficiorum 
fructibus?  —  699.  In  quo  consistat  beneficium  competentiae  ?  —  700.  Quando,  et  quot  mo- 
dis  fiat  novatio  ?  —   701.  Quid  significet  acceptilatio,  et  quot  modis  fiat  ? 

786.  Iurium  et  obligationum  peremptio  ,  ex  ipso  iure 
contingit ,  vel  ex  facto  hominis.  Ex  ipso  iure ,  ius  et  o- 
bligatio  perimitur  praesertim:  per  rei  interitum,  per  con~ 
fusionem ,  per  compensationem ,  et  per  praescriptionem.  Per 
interitum  rei  extinguitur  obligatio;  nam  nemo  debitor  po- 
test  esse  rei,  quae  in  rerum  natura  amplius  non  est.  Sed 
huic  regulae  exceptio  fit,  si  dolo,  vel  culpa  debitoris  res 
perierit,  si  res  sit  furtiva,  et  si  debitor  legitime  interpel- 
latus  ad  tradendum  ,  quod  debebat  ,  fuerit  in  mora  cul- 
pabili  tradendi,  quia  ex  regula  iuris,  mora  sua  cuilibet  est 
nociva  (l).  Haec  exceptio  tunc  procedit ,  cum  res  aeque 
apud  dominum  non  erat  peritura  ,  et  tendit  ad  dandam 
aestimationem,  cum  res  amplius  non  extat. 

(l)  Cap.  25,  de  reg.  iur.  in  6. 

687.  Per  confusionem    evanescit   obligatio  ,    quando    ius 
creditoris  in  eamdem  personam  coalescit,  ut  in  haerede, 


358  TITULUS   XXXI. 

qui  prius  erat  creditor  ,  vel  debitor  defuncti.  Nisi  enim 
hoc  casu  extingueretur  obligatio,  haeres  post  aditam  hae- 
reditatem  absque  beneficio  inventarii  (l),  sui  ipsius  cre- 
ditor,  et  debitor  esset,  quod  repugnat. 

(l)  Beneficium  inventarii  in  hoc  consistit,  quod  haeres,  qui  legitime 
ante  aditionem  haereditatis  omnium  bonorum  defuncti  inventarium  con- 
fecit,  erga  defuncti  creditores  ad  id  tantum  teneatur  ,  quod  ex  haere- 
ditate  percepit,  non  vero  ultra  eiusdem  haereditatis  vires,  uti  ex  iure 
civili  contingeret,  si  inventarium  non  confecisset:  hinc  facto  inventario, 
si  haereditas  ad  satisfaciendum  omnibus  creditoribus  non  sufficiat,  hae- 
res  iura  sua,  sicut  ad  caeterorum  creditorum,  iuxta  haereditatis  vires 
salva  habet,  et  illud  accipit,  quod  sibi  defunctus  debebat,  quia  confu- 
sio  non  operatur. 

688.  Per  compensationem  tollitur  obligatio  ,  quia  com- 
pensatio  est  debiti  et  crediti  inter  se  contributio.  Proinde, 
si  Titius  debet  centum  Caio,  et  Caius  centum  Titio,  mu- 
tuae  actiones  eliduntur,  nec  ulla  amplius  efficax  obligatio 
remanet.  Quaedam  tamen  ad  legitimam  reddendam  com- 
pensationem  requiruntur  conditiones:  l.a  ut  debitum ,  et 
creditum  sit  utrinque  efficax,  liquidum,  et  purum:  2.a  ut 
compensatio  fiat  in  rebus  fungibilibus  eiusdem  generis, 
ut  pecunia  cum  pecunia,  frumentum  cum  frumento,  etc; 
quare,  ex  iure  non  datur  compensatio,  si  unus  debeat  pe- 
cuniam,  et  alius  equum,  vel  fundum:  ratio  enim  diversae 
aestimationis  impedit  compensationem  ,  et  aliunde  aliud 
pro  alio  ,  invito  creditore  ,  solvi  non  potest  (l)  ;  3.a  ut 
idem  sit  debitor,  et  creditor  ,  nam  nemo  potest  compen- 
sare  in  eo,  quod  ex.  gr.  sui  creditoris  frater  sibi  debet; 
4.a  ut  compensatio  non  sit  interdicta  a  lege  ,  ut  interdi- 
citur  in  causa  spolii,  depositi,  aut  commodati,  et  alimen- 
torum  (2). 

(l)  Moralistae  tamen  tradunt,  maxime  pro  foro  conscientiae  ,  com- 
pensationem  fieri  etiam  in  alia  specie.  S.  De  Ligorio  1.  3,  n.  521.  — 
(2)  Debita  etiam  inaequalia  compensantur  ,  ut  si  unus  debeat  centum, 
et  alius  bis  centum  ,  in  centuin  fit  compensatio.  Nec  refert  in  contra- 
rium  regerere  ,  creditorem  non  teneri  partem  crediti  acceptare  :  nam 
hoc  verum  est,  cum  crediior  a  debitore  solutionem  habet;  in  hoc  vero 
casu  creditor  solutionem  in  parte  recipit  a  se  ,  dum  pecuniam  retinet 
suo  debitori  debitam. 

689.  Per  praescriptionem  obligatio  oritur  ,  vel  aufertur; 


DB    PEREMPT.    IURIUM    BT    OBLIGAT.  35Q 

praescriptio  enim  potest  defmiri  ,  medium  iuris  ,  quo  per 
possessionem  certi  temporis,  aliasque  conditiones  a  lege  prae- 
1'miias ,  ius  ant  res  aliena  acquiritur ,  vel  propria  amittitur; 
quod  a  legibus  humanis  positivis,  tam  civilibus,  quam  ec- 
clesiasticis,  institutum  fuit  ad  publicam  utilitatem,  ne  diu- 
tius  incerta  manerent  dominia  rerum,  et  lites  augerentur 
ac  veluti  perpetuae  redderentur.  Hoc  sane  remedium  in 
ratione  fundatur,  qua  edocemur,  dominum  rem  suam  co- 
lere,  defendere,  et  petere  multo  tempore  negligentem,  vi- 
deri  eam  pro  derelicta  habere;  ac  proinde  dignum  esse, 
qui  a  lege,  in  poenam  negligentiae,  eadem  per  praescriptio- 
nis  medium  privetur  (l).  Ideo  praescriptio  ad  formam 
Sacrorum  Canonum  legitime  perfecta  ipsam  afficit  con- 
scientiam  ,  ita  ut  ,  si  sit  acquisitiva  ,  tuto  retineri  queat 
adeptum  rei  dominium ,  et  si  sit  extinctiva  ,  plena  detur 
liberatio.  Nec  quidquam  in  contrarium  facit  regula  iuris, 
per  quam  nemo  locupletari  potest  cum  aliena  iactura: 
nam  regula  intelligenda  est  de  iniusta  locupletatione,  non 
vero  de  iusta,  et  a  lege  probata  ex  iustissima  causa,  ne 
in  societate  dominia  rerum  maneant  incerta  ,  vel  perpe- 
tuae  adsint  bonorum  confusiones.  Similiter  nihil  in  con- 
trarium  facit ,  quod  aiebat  imperator  Iustinianus  ,  prae- 
scriptionem  esse  impium  praesidium  ,  et  improbam  temporis 
allegationem  (2) ;  nam  ibi  loquebatur  non  de  legitima, 
quam  ipse  probaverat,  sed  de  impia  praescriptione,  qua 
perversi  homines  contra  Ecclesiam  abutebantur. 

(l)  Praescriptio  initium  habuit  ab  usucapione  ,  qua  olim  res  cor- 
poralis  mobilis  usu-capiebatur  ,  id  est  per  continuatam  possessionem 
acquirebatur  a  possessore,  et  a  primo  domino  amittebatur;  sed  postea 
usucapio  ,  et  praescriptio  ,  fere  in  omnibus  fuerunt  aequiparatae  ,  et 
nunc  a  legibus  civilibus,  et  in  praxi,  sola  praescriptio  nominatur.  — 
(2)  Novel.  9. 

690.  Ut  autem  praescriptio  ad  formam  Sacrorum  Ca- 
nonum  legitima  sit,  quatuor  requiruntur  conditiones  :  1.* 
ut  res  sit  apta  piaescribi;  2.a  ut  adbit  bona  fides;  3.a  ut 
habeat  iustum  titulum;  4.*  ut  res  possideatur  tempore  a 
lege  statuto.  Circa  primam  conditionem  ,  ex  iure  Cano- 
nico  praescribi  nequeunt:  l.°  quae  sunt  de  iure  naturali, 
quaeque  inducunt  ad  peccatum  (l);  2.°  quae  dependent 


360  TITULUS    XXXI. 

a  potestate  Ordinis,  vel  a  solo  privilegio  apostolico  (2)  ; 
3.0  quae  spectant  ad  obedientiam,  et  visitationem,  cum 
praescriptio  est  extinctiva  ,  ita  ut  nulli  debeantur  ;  non 
vero  cum  est  tantum  translativa  de  uno  in  alium  Prae- 
latum  (3);  4.0  quae  spiritualia  iura  sunt,  in  laicorum  fa- 
vorem  (4);  5.°  quae  spectant  ad  fines  dioeceseos,  ac  pa- 
rochiarum  ,  quando  fines  legitima  probatione ,  vel  alias 
indubitata  fide  constiterit  ecclesiastica  ordinatione  sta- 
tutos  (5). 

(1)  Cap.  XI,  de  consuet.  ubi  Gregorius  IX  haec  habet :  Cum  tanto 
sint  graviora  peccata  ,  quanio  diutius  infelicem  animam  detinent  obliga- 
tam. ,    nemo  sanae  mentis  intelligit ,    naturali   iuri....  quacumque  consuetu- 

dine posse  aliquatenus  derogari.  Idcirco  contra  bonos  mores  numquam 

potest  praescribi,  quia,  ut  aiebat  Tertullianus:  Abusus  perpeluo  clamat; 
hoc  exigit  veritas  ,  cui  nemo  praescribere  potest ,  non  spatium  temporum, 
nec  patrocinia  personarum  ,  non  privilegium  regionum.  De  velam.  virg. 
in  princ.  —  (2)  Cap.  4,  de  consuet.  — -  (3)  Cap.  12  et  16,  de  praescript. 
Ratio  primae  partis  in  eo  est,  quod  nemo  potest  esse  acephalus  ,  id 
est  sine  capite,  cui  obediat;  ratio  vero  secundae  partis  est  in  eo.  quod 
libertas,  et  exemptio  ab  alicuius  Episcopi  iurisdictione  obtineri  licite 
potest.  Cap.  15  et  18,  eod.  cap.  4,  de  privil.  et  cap.  7,  eod.  in  6.  — 
(4)  Arg.  cap.  7  ,  de  praescript.  Laici  enim  non  sunt  capaces  habendi 
iura  spiritualia  ;  nihilominus  laicus  contra  laicum  potest  praescribere 
iuspatronatus,  et  res  benedictas  ac  sacras.  —  (5)  Cap.  4 ,  de  paroch. 
et  can.  5   et  7,  c.   16,  q.   3. 

691.  Circa  secundam  conditionem,  de  bona  fide,  regula 
est,  praescriptionem  absque  bona  fide  esse  nullam,  ut  a- 
perte  sancivit  Concilium  generale  Lateranense  his  verbis: 
Quoniam  omne,  quod  non  est  ex  fide,  peccatum  est:  synodali 
iudicio  diffinimus  ,  quod  nulla  valeat  absque  bona  fide  prae- 
scriptio  tam  canonica ,  quam  civilis;  cum  generaliter  sit  omni 
constitutioni  atque  consuetudini  derogandum,  quae  absque  mor- 
tali  peccato  non  potest  observari.  Unde  oportet ,  ut  qui  prae- 
scribit,  in  nulla  temporis  parte  rei  habeat  conscienliam  alie- 
nae  (l).  Bona  autem  fides  datur,  cum  quis  per  errorem 
facti  prudenter  iudicat,  sive  credit,  rem  a  se  possessam 
esse  suam,  ut  cum  credit  rem  sibi  venditam  eum  habere 
dominum,  qui  vendidit,  licet  illius  vere  non  sit  (2).  Cum 
errore  vero  iuris  bona  fides  esse  nequit ,  nisi  error  sit 
vere  invincibilis ,  vel  saltem  verosimilis  ,  ut  si  quis  rem 
a  iure  alienari  prohibitam  ,  quod  ignorat ,  iudicis  aucto- 


DE    PEREMPT.    IURIUM    ET    OBLIGAT.  36 1 

ritatc  obtineat.  Ex  verbis  autem  citati  canonis  Concilii 
Lateranensis  sequitur,  bonam  fidem  necessariam  esse  ab 
initio  praescriptionis,  et  debere  esse  continuam  toto  prae- 
scriptionis  tempore  .  quod  confirmatum  fuit  a  Bonifa- 
cio  VIII,  qui  in  regula  iuris  sic  constituit:  Possessor  malae 
fidei,  idlo  tempire  non  praescribit  (3).  Quare  qui  dubitat, 
an  res  sua  sit  ,  non  potest  inchoare  praescriptionem.  Si 
vero  hoc  dubium  post  incoeptam  bona  fide  praescriptio- 
nem  suboriatur,  per  possessorem  diligenter  investiganda 
est  veritas;  quo  facto,  si  dubium  adhuc  perseveret,  pos- 
sessor  potest  continuare  ,  et  perficere  praescriptionem, 
quia  in  dubio  melior  est  conditio  possidentis  (4).  Com- 
pleta  tandem  praescriptione,  mala  fides  superveniens  non 
potest  amplius  nocere  ,  quia  praescriptionis  tffectus  iam 
fuit  operatus;  et  ideo,  qui  cognoscit,  rem  fuisse  alienam, 
non  tenetur  amplius  restituere  (5). 

(l)  Cap.  20,  de  praescript.  et  concordat  cap.  5,  eod.  et  cap  2,  de 
reg.  iur.  in  6.  —  (2)  Error  tamen  in  facto  proprio  regulariter  bo- 
nam  fidem  aufert,  ac  maxime  ignorantia  crassa,  et  affectata.  —  (3)  Cit. 
cap.  2,  de  reg.  iur.  in  6.  —  (4)  Cap.  65  ,  eod.  —  (5)  Gloss  in  cit. 
cap.  20,  de  praescript.  verbo  nulla  ,  et  cap.  cit.  5  ,  eod.  in  6  ,  verbo 
noverit. 

692.  Circa  tertiam  conditionem,  de  iusto  titulo,  obser- 
vamus,  titulum  tunc  dici  iustum ,  cum  per  se  habilis  est 
ad  rei  dominium  de  uno  in  alium  transferendum,  uti  est 
donatio,  emptio,  permutatio,  legatum,  etc;  qui,  si  sit  ve- 
rus  et  legitimus,  rei  dominium  statim  transfert ,  et  si  sit 
tantum  coloratus  ,  vel  praesumptus  ,  vel  putativus  ,  ius 
praebet  praescribendi.  Unde  titulus  ex.  gr.  commodati, 
precarii ,  depositi ,  etc,  non  est  iustus  titulus  ,  et  ius  ad 
praescribendum  non  praebet,  quia  qui  possidet,  non  pos- 
sidet  ut  dominus.  Iustus  autem  titulus  ex  iure  in  prae- 
scriptione  requiritur  (l) ,  et  quidem  ad  duplicem  finem, 
nempe  ad  vitium  malae  fidei  purgandum  ,  et  ad  prae- 
scriptionem  breviori  tempore  complendam. 

(l)  Cap.   17,  de  praescript. 

693.  Ultima  conditio  praescriptionis  duo  comprehen- 
dit ,  scilicet  possessionem  ,  et  tempus  ,  quo  possessio  de- 


362  TITULUS    XXXI. 

bet  durare.  Possessio  definitur,  detentio  rei  vacuae  in  com- 
mercio  existentis  cum  animo  eam  sibi  habendi ,  quae  in  re- 
bus  corporalibus  dicitur  possessio  ,  et  in  incorporalibus 
quasi  possessio  ;  si  consistat  in  facto  materiali  dicitur  na- 
turalis;  et  si  habeat  adiunctum  animum  sibi  habendi ,  ci- 
vilis  appellatur.  In  principio  cuiuscumque  praescriptionis, 
possessio  vel  quasi  possessio  naturalis  simul  et  civilis  re- 
quiritur,  quia  possessio  est  fundamentum  praescriptionis, 
et  sine  possessione  praescriptio  non  procedit.  (l)  In  pro- 
secutione  vero  et  complemento  praescriptionis,  possessio 
vel  quasi  possessio  tantum  civilis  sufficit;  nam  potest  prae- 
scribens  possidere  per  alium,  ut  per  procuratorem  ,  per 
conductorem  ,  per  usufructuarium.  etc.  Possessio  tamen 
debet  esse  continua,  id  est  nunquam  interrupta  toto  prae- 
scriptionis  tempore;  interrumpitur  autem  naturaliter,  vel 
civiliter :  naturaliter  ,  cum  deest  aliqua  ex  conditionibus 
praescriptioni  necessariis,  ut  si  cesset  bona  fides,  et  prae- 
scribens  agnoscat  ,  rem  esse  alienam,,  vel  titulum  agno- 
scat  se  non  habere  ;  civiliter  vero,  cum  praescribens  in 
iudicium  citatur,  ut  rem  possessam  dimittat.  Sed  hoc  casu, 
si  in  iudicio  victoriam  obtineat,  vel  lis  per  transactionem 
terminetur,  possessio  ita  continuata  putatur,  ut  si  lis  mota 
non  esset  (2). 

(l)  Cap.  3  ,  de  reg.  iur.  in  6.  —  (2)  Dubium  ,  an  sicut  per  cita- 
tionem  iudicialem  ,  ita  per  extraiudicialem  denunciationem  interrum- 
patur  praescriptio  ,  resolvitur  cum  distinctione  :  si  denunciatio  inni 
tatur  tantum  assertioni  alicuius  ,  qui  possidentem  monet  ,  rem  a  se 
possessam  non  esse  suam  ,  praescriptio  non  mterrumpitur  ,  quia  pos- 
sidens  non  tenetur  illi  credere;  si  vero  denuncians,  quod  asserit,  certis 
documentis  probet,  interrumpitur  praescriptio,  quia  per  hoc  mala  fides 
inducitur. 

694.  Cursus  praescriptionis  quandoque  suspenditur,  et 
tunc  ipsa  praescriptio  dicitur  dormire.  Cum  hoc  contingit, 
tempus  medium  ,  quo  praescriptio  dormivit  ,  subducitur, 
et  tempus  anterius  cum  posteriore  coniungitur  ad  Prae- 
scriptionem  complendam.  Ex  Iure  Canonico  praescriptio 
dormit:  l.°  cum  fervet  bellum,  vel  hostilitas,  quia  non  datur 
libertas  agendi  (l);  2.°  cum  Ecclesia  suo  est  viduata  Pa- 
store,  quia  naturali  suo  defensore  caret  (2);  3.0  cum  prae- 


DE    PEREMPT.    IURIUM    ET    OBLIGAT.  363 

latus,  vel  rector  Ecclesiae  in  haeresim  lapsus,  vel  excom- 
municatus,  vel  suspensus,  vel  captus  ab  hostibus,  vel  in 
exilium  pulsum  fuit,  quia  Ecclesia  censttur  quasi  vacare(3); 
4.0  cum  Praelatus,  vel  rector,  qui  Ecclcsiae  bona  male  a- 
lienavit,  adhuc  vivit,  quia  non  praesumitur  facile  factum 
suum  velle  revocare  (4);  5-°  cum  agitur  de  Ecclesia  Ro- 
mana  ,  dormit  praescriptio  tempore  schismatis  ,  quia  in 
hoc  Ecclesia  Romana  est  privilegiata  (5). 

(l)  Can.  13-  c.  16  ,  q  3,  cap.  IO  de  praescript.  quod  communiter 
extenditur  ad  tempus  pestis.  —  (2)  Cap.  l  ,  4  et  15  ,  de  praescript, 
quod  extenditur  ad    casum  ,    quo  Ecclesia  Episcopum  habeat  inutilem. 

—  Cap.  2,  de  transl.  episc.  —  (3)  Gloss.   in  cit.   can     13,  c.    16,  q.   3. 

—  (4)  Arg.  can.  10.  c.  16,  q.  3,  et  ib.  Gloss.  —  (5)  Cap.  14,  de 
praescript.  quod  in  casu  speciali  ad  alias  Ecclesias  extenditur.  Cap    l,  eod. 

695.  Tempus  deinde ,  quo  possessio  ad  praescriptio- 
nem  perliciendam  durare  debet,  varium  est,  et  a  rerum 
natura  ,  ac  circumstantiis  dependet.  Hac  de  re  secun- 
dum  Canonistarum  doctrinam  sequentes  assignamus  re- 
gulas  : 

Regula  l.a  Res  mobiles  praescribuntur  triennio,  modo  ad- 
sit  bonafides,  et  iustus  titulus.  Dicimus  ,  modo  adsit  bona 
fides,  quia  cum  mala  fide  praescriptio  non  currit:  hinc  fur 
numquam  praescribit;  qui  vero  a  fure  emit,  potest  qui- 
dem  praescribere  ,  si  sit  in  bona  fide  ;  sed  cum  res  sit 
vitiosa,  requiritur  spatium  triginta  annorum  etiam  in  re 
mobili  ,  et  ideo  triennium  non  sufficit.  Dicimus  etiam, 
modo  adsit  iustus  titulus  ,  quia  si  desit  iustus  titulus  ,  ad 
ipsam  rem  mobilem  praescribendam  requiruntur  triginta 
anni,  et  si  agatur  contra  Ecclesiam  ,  maxime  in  re  mo- 
bili  pretiosa,  quadraginta  anni  (l). 

Regula  2.a  Res  immobiles  privatorum  cum  bona  fide  ,  et 
iusto  titulo  ,  praescribuntur  decem  annis  inter  praesentes  ,  et 
viginti  inter  absentes.  Haec  praescriptio  dicitur  longi  tem- 
poris.  Praesentes  autem  dicuntur,  qui  sunt  in  eadem  pro- 
vincia;  et  absentes,  qui  in  aliis  provinciis  morantur.  Sed 
si  quis  fuerit  partim  praesens  ,  et  partim  absens  ,  anni 
absentiae  duplicantur.  Hinc  in  casu  ,  quo  quis  praesens 
sit  quinque  annis,  et  deinceps  absens ,  non  poterit  prae- 
scribere  nisi  quindecim  annis,  quia  quinque  anni  ad  com- 


3^4  TITULUS    XXXI. 

plendam  praescriptionem  inter  praesentes,  -inter  absentes 
sunt  duplicandi.    Caeterum  in  hac  etiam    praescriptione 
si  desit  mstus  titulus,  praescriptio  nisi  triginta  annis  non 
completur.    Sed   haec  praescriptio    a    modernis    civilibus 
legibus  fuit  sublata. 

Regula  3-a  Omnes  res  et  actiones  inter  privatos  cnm  bona 
jide,  praescnbuntur  triginta  annis.  Haec  praescriptio,  quae 
dicitur  longissimi  temporis,  non  distinguit  inter  praesentes 
et  absentes,  sed  adversus  omnes   aequaliter  procedit    nec 
titulum  regulariter  requirit,  quia  post  lapsum  adeo'  diu- 
turm  tempons  titulus  praesumitur.  Diximus  tamen   regu- 
lariter  ,    eo  quod  si  praescribens   habeat   contrarium   ius 
commune  ,    vel  contrariam  praesumptionem  ,    quorum  u- 
trumque,  vel  alterum  tantum  ,  ob  graves  inordinaMones 
mde  secuturas  praescriptioni  resistat,  titulus  non  amplius 
praesumi  potest;  sed  etiam  in  praescriptione  triginta  an- 
norum  est  necessarius,  veluti  si  agatur  de  decimis  prae- 
scnbendis  in  aliena  parochia  ,    vel  dioecesi ,    de  quo  est 
casus  a  Bonifacio  VIII  iisdem  ferme  verbis    decisus    (2) 
Regula  4.*  Praescriptio  contra  Ecclesiam  in  genere  in  re- 
bus  immobilibus,  et  iuribus,  completur  tantum  spatio  quadra- 
ginta  annorum.  Decretoria  est  hac  de  re    dispositio    Ale- 
xandri  III,  qui  ait:  Illud  autem  te  scire  volumus,  et  tenere, 
quod  adversus  Ecclesias  minorem  praescriptionem  \uam  qua- 
dragmta  annorum  Romana  Ecclesia  non  admittit    (3).  Dici- 
mus  contra  Ecclesiam,  quia  Ecclesia  contra  privatos'  iuva- 
tur  praescriptione  ordinaria;    dicimus  contra  Ecclesiam  in 
genere  ,    quia  contra  Ecclesiam  Romanam  sola  admittitur 
praescnptio    centenaria,  ut  hic  subiungimus.    Sed  Eccle- 
siae  nomine  intelliguntur    Monasteria  ,    aliaque  loca  reli- 
giosa,    ad  quorum  praescribenda  bona  ,    etiamsi  ex  piis 
legatis,    et  donationibus  obveniant ,    tempus  quadraginta 
annorum  necessarium  est  ,    licrt  praescriptio    fiat    contra 
aliam  Ecclesiam  (4). 

Regula  5-a  Contra  Ecclesiam  Romanam  sola  admittitur 
praescriptio  centum  annorum..  Ita  declaravit  Innocentius  III, 
et  m  utroque  antiquo  Iure  fuerat  sancitum  (5). 

Adnotandum  tandem,  quod  praescriptio  dicitur  imme- 
moriahs  (6),  quando  adeo  antiqua  est  ,    ut  centum  annos 


DE    PEREMPT.    1URIUM    ET    OBLIGAT.  3^5 

excedat,  et  memoriam  seniorum  superet,  ac  eius  ignore- 
tur  initium  (7).  Haec  omnibus  pracscriptionibus  praestat, 
aequivalet  privilegio,  et  ut  dicunt  Doctores,  meliorem  ti- 
tulum  de  mundo  praebet:  nullum  requirit  titulum,  et  lo- 
cum  habet,  etsi  ius  resistat. 

(l)  Ratio  conclusionis  est  ,  quia  Alexander  III,  in  cap.  8,  de  prae- 
script.  generaliter  loquitur  ,  et  ,  nulla  facta  distinctione  inter  res  mo- 
biles  et  immobiles,  contra  Ecclesiam  praescriptonem  quadraginta  an- 
norum  requirit  ,  et  praescriptionem  triginta  annorum  ab  aliis  praece- 
dentibus  canonibu,s  admissam  reprobat;  sed  et  alia  adest  ratio  cum  de 
rebus  pretiosis  agitur  ;  nam  res  pretiosae  Ecelesiarum,  rebus  immobi- 
libus  assimilantur,  et  similiter  absque  iuris  solemnitatibus  alienari  non 
possunt,  ut  infra  videbimus.  —  (2)  Cap.  1,  de  praescript.  in  6.  — 
(3)  Cap.  8,  de  praescript.  et  concordat  cap.  4,  6  et  9,  eod.  —  (4)  Pi- 
rhing  de  praescript.  n.  95  et  96.  —  (l)  Hic  Pontifex  ita  ait:  Tam  ci- 
vili  sive  caesario  ,  quam  canonico  iure  decretum  est ,  ut,  contra  Ecchsiam 
Romanam,  quae  gaudet  speciali  privilegio,  non  sisi  centum  annorum  prae- 
scriptio  locum  habeat.  Cap.  14,  de  praescript.  cap.  13,  eod.  Cap  2,  eod. 
in  6,  et  can.  17,  c.  16,  q.  3.  —  (6j  Cap.  21  et  26,  de  verb.  signif. 
—  (7)  Reiffenstuel  de  praescript.  n.  122.  Haec  praescriptio  probatur 
per  testes  senes  ,  qui  saltem  per  quadraginta  annos  testentur  de  visu, 
et  sensu  proprio ,  et  insuper  affirment ,  se  a  maioribus  suis  audisse, 
talem  semper  fuisse  rei  statum  ,  vel  ,  ut  scribit  Glossa  in  cap.  1  ,  de 
praescript.  in  6  ,  qui  testentur  ,  quod  scmper  viderunt ,  et  audierunt  ila 
esse;  nec  unquam  viderunt ,  vel  audierunt  contrarium  ;  et  quod  communis 
est,  et  fuit  semper  opinio,  quod  sic  fuerit,  et  quod  non  extet  conlrarii  vel 
initii  memoria.  —  (8)  Cap.   l,  de  praescript.  in  6. 

696.  Ex  hominis  facto  deinde,  obligatio  perimitur  prae- 
sertim  per  solutionem,  per  novationem ,  et  per  acceptilatio- 
nem,  sive  condonationem.  Solutio  ,  est  debiti  praestatio  le- 
gitimo  modo  ,  loco  ,  et  tempore  ,  facta.  Ratione  legitimi 
modi  requiritur  ad  regularem  efficiendam  solutionem,  ut 
qui  solvit  integrum  debitum  simul  et  semel  creditori  of- 
ferat :  nam  credilor  solutionem  in  parte  accipere  ordi- 
narie  non  tenetur  ,  quia  solutio  per  partes  ,  incommoda 
esse  solet  (l);  ut  solutio  fiat  in  specie  debita:  aliud  enim 
pro  alio,  invito  creditore,  solvi  non  potest  (2);  et  ut  sol- 
vatur  prout  conventum  fuit  (3).  Ratione  loci,  solutio  fa- 
cienda  est  in  loco  convento  ,  et  si  de  hoc  nulla  sit  con- 
ventio,  regulariter  in  loco  contractus,  vel  domicilii  illius, 
qui  potius  incommodum,  quam  commodum  ex  obligatione 
reportat.  Demum  ratione  temporis:  si  tempus  fuit  appo- 


366  TITULUS    XXXI. 

situm  in  favorem  creditoris,  ut  posset  ex.  gr.  iicitas  per- 
cipere  mutui  usuras ,  solutio  ante  praestitutum  tempus 
iieri  nequit,  ne  creditor  damnum  patiatur:  sin  secus  tem- 
pus  fuit  appositum  in  favorem  debitoris  ,  hic  etiam  ante 
tempus  solvere  potest,  quia  ex  Iuris  Canonici  dispositione. 
debitores  fructuum  bonorum  ecclesiasticorum  solutiones 
anticipatas  facere  nequeunt,  quae  si  fiant,  a  Benedicto  XIV 
nullae  declarantur  ,  quia  possunt  successoribus  damnum 
afferre,  aut  viventes  Beneficiatos  ad  aegestatem  in  poste- 
rum  reducere  (4). 

Omnis  qui  debet  ,  tenetur  aut  per  se  ,  aut  per  alium, 
debitum  solvere:  iustitia  enim  requirit ,  ut  detur  unicui- 
que  suum.  Etiam  per  alium  facta  solutio,  ab  obligatione 
liberat ;  hinc  solutio  per  procuratorem  facta  ,  debitorem 
liberat;  immo  solutio  facta  per  tertium,  inscio  etiam  de- 
bitore,  eum  a  debito  liberat,  salva  solventi  actione  contra 
ipsum  ,  quatenus  utile  ei  ,  non  omnino  invito  ,  negotium 
gessit.  Sed  Praelatus  Ecctesiae  .  aut  Rector  ,  aut  Benefi- 
ciatus,  ita  non  potest  aliena  debita  solvere,  ut  suam  obli- 
get  Ecclesiam,  vel  Beneficium:  nam  si  quis  praesamat  tc- 
clesiam  sibi  commissam  pro  alienis  gravare  dcbitis,  aut  litte- 
ras  alicui,  seu  sigilla  concedere,  quibus  possent  ecclesiae  gra- 
vari,  suspensione ,  et  excommunicatione  Papae  reservata 
plectitur,  et  Ecclesia  non  obligatur  (5). 

(l)  Ex  communi  tamen  Doctorum  sententia  ,  exceptio  lit  ,  si  quis 
debitor  sit  ex  diversis  causis  ,  ut  si  debeat  centum  ex  mutuo  ,  et  cen- 
tum  ex  empto  :  hoc  enim  casu  solvere  potest  tantum  centum  ex  mu 
tuo,  quia  debita  sunt  distincta;  sic  si  debeat  capitale ,  et  eius  usuras, 
potest  solvere  tantum  usuras  ;  immo  quod  solvit  u  imputatur  primum 
in  usuras,  quam  in  capitale.  Reiffenstuel  de  solut.  n.  44.  —  (2)  Hinc 
debitor  ,  pro  pecunia  dare  nequit ,  invito  creditore  ,  frumentum  ,  vel 
equum  :  neque  vicissim  :  haec  enim  solutio  ,  emptionis  et  venditionis 
speciem  continet.  —  (3)  Ratio  est ,  quia  ex  regula  iuris  contraotus, 
ex  conventione  legem  accipere  dignoscuntur.  Cap.  85,  de  rog.  iur.  in  6. 
—  (4)  Bul.  Universalis  Ecclesiae.  —  (5)  Cap.  2  ,  de  solut.  et  ib.  Gi 
raldus. 

697.  Etiam  successor  in  Praelatura  ,  vel  Beneficio ,  te- 
netur  solvere  debita,  quae  pro  necessitate  Ecclesiae,  vel 
Beneficii  suus  antecessor  assumpsit;  nam,  ut  ait  Alexan- 
der  III :  Sicut  filius  debita  patris  solvcre  tenetur,  ita  prada- 


DE    PEREMPT.    IURIUM    ET    OBLIGAT.  367 

lus  sui  praedecessoris  pro  Ecclesiae  necessitate  contraita  (l). 
Ouod  autem  Pontifex  hic  dicit  de  debitis  contractis  pro 
necessitate  ,  ex  communi  Doctorum  sententia  extenditur 
ad  debita  pro  utilitate  Ecclesiae  suscepta,  quia  ipsa  Ec- 
clesia  cum  creditoris  detrimento  locupletari  non  debet ; 
quae  utilitas  praesumitur,  si  debita  fuerint  legitime  con- 
tracta,  id  est  cum  consensu  Capituli,  et  Superioris;  si  vero 
contracta  fuerint  a  solo  Praelato,  vel  Beneficiato,  creditor 
probare  tenetur  ,  debitum  in  Ecclesiae  utilitatem  versum 
fuisse  (2).  At  successor  non  cogitur  solvere  debita,  quae 
antecessor  contraxit,  in  quibus  nec  necessitas,  nec  utilitas 
Ecclesiae  adfuit  ,  ut  si  hoc  modo  ex.  gr.  mutuam  pecu- 
niam  accepit  (3),  vel  depositum  acceptavit  (4);  qui  enim 
hoc  modo  contrahit ,  non  obligat  Ecclesiam  ,  sed  se  tan- 
tum,  et  bona  sua. 

(l)  Cap.  l,  de  solut.  —  (2)  Can.  2,  c.  10,  q.  2.  §  et  is  creditor.  Sed 
communiter  Doctores  tradunt,  utilitatem  Ecclesiae  tunc  etiam  adesse, 
cum  debitum  factum  fuit  ad  subveniendum  necessariae  ,  honestae  ,  et 
decenti  sustentationi  Praelati,  vel  rectoris,  quia  Ecclesia  eos  alere  de- 
bet.  Utilitas  autem  aestimanda  est  de  tempore  contractus,  ita  ut  suffi- 
ciat  illo  tempore  adfuisse,  licet  postea  defecerit,  vel  probari  non  pos- 
sit.  Reiffenstuel  de  solut.  a  n.  16.  —  (3)  Cap.  4  ,  de  fideiuss.  — 
(4)  Cap.   l,  de  deposit. 

698.  Clericorum  debita.  cum  patrimonialia  eorum  bona 
non  suppetunt,  solvenda  etiam  sunt  ex  eorum  Beneficio- 
rum  reditibus  ,  ut  clare  disponit  Lucius  III.  Cum  enim 
quidam  clericus  pro  aliis  clericis  fideiussisset,  et,  his  non 
solventibus  ,  s^lvere  coactus  fuisset  ,  idem  Pontifex  man- 
dat.  ut  debitores  principales  eidem  clerico  fideiussori  pe- 
cuniam,  quam  pro  eis  solvit,  restituant,  ipsumque  servent  in- 
demnem;  alioquin,  sic  subiungit  executoribus  a  se  delega- 
tis,  de  reditibus  eorum  praescripta  debita  faciatis  exsolvi ;  et 
damna  etiam  .  quae  propter  hoc  pertulit ,  resarciri,  aut  prae- 
dictos  reditus  sibi  assignetis  tamdiu  sine  molestia  detinendos, 
donec  ipsa  damna  resarcita  fuerint,  et  dtbita  sine  diminutione 
soluta.  Et  Glossa  hic  nomine  redituum  intelligit  etiam  sti- 
pendia  quotidiana  clericis  ex  Beneficio  debita  (l). 

(l)  Cap.  2,  de  fideiuss.   et  ib.  Gloss.  verbo  reditibns. 


368  TITULUS   XXXI. 

699.  Attamen,  clericis  salva  semper  esse  debet  honesta 
sustentatio,  ne  in  opprobrium  proprii  Ordinis  mendicare 
cogantur ;  et  i  ieo  ex  Iure  Canonico  eis  conceditur  bene- 
ficium  competentiae,  in  eo  consistens,  quod  clerici  obaerati, 
per  carceres  ,  aut  censuras  ,  non  possunt  cogi  ad  eorum 
debita  solvenda,  ultra  quam  facere  possunt,  salva  eorum 
congrua  sustentatione  ,  dummodo  idonea  cautione  saltem 
per  iuramentum  caveant  de  solvendo,  ubi  ad  pinguiorem 
fortunam  devenerint  (l).  Hoc  privilegio  clerici  fruuntur 
etiamsi  bonis  cesserint ,  et  probabiliter  etiamsi  ,  in  con- 
trahendo  debito,  huic  privilegio  renunciaverint:  eo  quod 
concessum  est  in  favorem  totius  clericalis  Ordinis ;  sed 
eodem  privantur,  ut  passim  tradunt  Doctores  ,  si  debita 
negaverint,  si  debita  descendant  ex  delicto,  vel  quasi  de- 
licto,  si  sint  suspecti  de  fuga,  et  si  eorum  creditores  ma- 
gis  egeant,  quam  ipsi  clerici. 

(l)  Hoc  beneficium,  de  quo  supra  iam  egimus  n.  73,    clericis  com- 
petit  ex  sanctione  Gregorii  IX,  in  cap.  3  de  solut. 

700.  Alter  modus  ,  quo  ,  facto  hominis,  obligatio  peri- 
mitur  ,  est  novatio ,  quae  contingit  ,  cum  una  obligatio  in 
aliam  convertitur,  sive  iisdem  manentibus  personis  ,  sive 
alterutra  earum  mutata.  Fit  novatio  ,  iisdem  manentibus 
personis,  si  ex.  gr.  inter  deponentem  et  depositarium  nova 
conventio  interveniat,  per  quam  pecunia,  penes  ultimum 
deposita  ,  eidem  mutuata  habeatur  ;  fit  novatio  ,  mutato 
creditore,  si,  quod  Caius  debet  Titio,  per  novam  conven- 
tionem  tribuatur  Sempronio ;  et  fit  novatio,  mutato  debi- 
tore,  si  quod  Caius  debet  Titio,  solvere  paciscatur  Sem- 
pronius  :  cuius  novationis  exemplum  habemus  in  D.  Paulo, 
qui  promisit,  se  soluturum,  quod  Philemoni  debebat  One 
simus:  Si  aliquid ,  ait ,  nocuit  tibi ,  aut  debet  (Onesimus), 
hoc  mihi  imputa:  ego  Paulus  scripsi  mea  manu,  ego  reddam  (l). 
Post  huius  promissionis  acceptationem  perfecta  fit  novatio, 
quae  a  Romanis  dicebatur  fieri  per  expromissionem.  No- 
vationis  effectus  est.  ut  per  eam  prima  obligatio  perima- 
tur  omnino  cum  iuribus  sibi  adiunctis  ,  iwpothecae  ,  aut 
fideiussionis,  aut  privilegii,  et  nova  consurgat ,  ita  ut  ad 


DE    PEREMPT.    IURIUM    ET    OBLIGAT.  369 

antiquum  debitorem  non  detur  amplius  regressus,  etiamsi 
expromissor  solvendo  non  sit  (2). 

(l)  Epist.  ad  Philem.  v.  18.  —  (2)  Unde  novatio  a  cessione  differt: 
nam  per  cessionem  non  extinguitur  prima  obligatio  ;  et  ideo  cessio 
fieri  potest  absque  consensu  debitoris  ;  dum  novatio  talem  consensum 
requirit,  quia  novam  obligationem,  veteri  extincta,  efformat. 

701.  Ultimus  modus ,  quo,  facto  hominis,  obligatio  pe- 
rimitur,  est  acceptilatio,  quae  significat  acceptum  habere,  et 
debitum  ita  remittit ,  ac  si  eius  solutio  per  creditorem 
accepta  fuisset.  Unde  acceptilatio  hodie  idem  sonat  ,  ac 
debiti  condonatio,  sive  remissio,  quae  fieri  potest  expresse 
per  verba,  et  tacite  ex.  gr.  per  restitutionem  chirographi 
originalis  ipsi  debitori,  aut  per  eiusdem  chirographi  de- 
structionem,  quia  ex  his  factis  creditoris  voluntas  debitum 
remittendi  evidenter  resultat.  Sed  per  restitutionem  pi- 
gnoris,  debiti  remissio  non  praesumitur,  cum  ex  hoc  solo 
facto  non  arguatur  in  creditore  debitum  remittendi  vo- 
luntas  ,  quia  aliis  iustis  causis  potest  ad  pignus  debitori 
restituendum  creditor  induci  (l). 

(l)  Tam  novatio  ,  quam  acceptilatio ,  quatenus  alienationem  impor- 
tant,  a  rerum  ecclesiasticarum  administratoribus  fieri  non  possunt,  nisi 
observentur  solemnitates  pro  rerum  earumdem  alienatione  necessariae, 
de  quibus  infra  agimus. 


inslit.   Cancn.   Vol.  II.  »4 


370 


TITULUS  XXXII. 

DE   BONORUM    ECCLESIASTICORUM    ALIENATIONE. 


Summarium:  702.  0_uid  sit  alienatio,  et  quotuplex  ?  —  703.  Quae  sint  res  propter  se  alienari 
prohibttae?  —  704.  Quae  prohibitae  propter  actum  alienationis  ?  —  705 .  Alienationes  probi- 
bitae  sunt  irritae.  -  706.  Quotuplex  actio  competat  E:clesiae  coutra  raale  alienantem?  — 
707.  Quibus  poenis  puniatur  male  alienans?  —  708.  Alienari  possunt  res,  quae  servando 
servari  nequeunt  ?  —  709.  Quae  sunt  exigui  valoris.  —  710.  Quando  adest  necessitas ,  vel 
voluntas  testatoris.  —  711.  Quando  res  sunt  ab  antiquo  alienari  solitae.  —  712.  Locatio 
permissa  est  ad  triennium.  —  713.  Quotuplex  sit  iusta  causa  alienationis ?  —  714.  In  quo 
consistant  solemnitates  a  iure  requisitae  ?  —  715.  An  beneplacitum  Apostolicum  debeat  prae- 
cedere  acrum  alienationis  ?  —  716.  Quomodo  idem  beneplacitum  soleat  concedi? 

702.  Alienatio  in  genere  ,  est  actus,  quo  dominium  rei 
de  uno  in  alium  transfertur ;  sed  a  Doctoribus  hoc  loco 
latiori  quodam  modo  accipitur,  et  sic  accepta  potest  de- 
finiri :  actus  ,  quo  dominium  ,  vel  possessio  rei  ecclesiasticae , 
extinguitur,  vel  minuitur.  t^ropterea  dividitur:  in  propriam, 
si  ius,  quod  in  ipsam  habet  Ecclesia  ,  extinguatur,  ut  in 
donatone,  venditione,  etc;  et  in  impropriam,  si  ius,  quod 
in  ipsam  habet  Ecclesia,  tantum  minuatur,  ut  in  locatione, 
pignore  ,  etc.  Alienatio  bonorum  ecclesiasticorum  ,  gene- 
raliter  est  prohibita  :  nam  publice  interest,  ut  necessaria 
ad  divinum  cultum,  stipendia  clericorum,  et  subsidia  pau- 
perum ,  perpetuo  conserventur  ad  Ecclesiam  ,  quae  per- 
petua  esse  d  bet  (l);  sed  quandoque  est  etiam  pjrmissa, 
ut  liquet  ex  ipsa  rubrica  tituli  Decretalium,  De  rebus  Ec- 
clesiae  alienandis,  vel  non.  Ouare  primum  de  alienationibus 
prohibitis,  et  deinde  de  permissis  agemus. 

(l)  Bona  ecclesiastica  ad  hunc  effectum,  censentur  omnia  bona  ec- 
clesiarum,  monasteriorum,  locorumque  piorum  quorumlibet,  ex  defini- 
tione  Pauli  II  in  Extrav.  Ambitiosae  de  reb.  Eccl.  non  alien.  int.  com. 
Cum  autem  adversus  hanc  Bullam  Regulares  antiquam  praetenderent 
privilegia ,  Urbanus  VIII  eam  contra  Regulares  confirmavit  per  de- 
cretum  S.  Congregationis  Concilii  7  sept.  1624  ,  in  quo  bonorum  ec- 
clesiasticorum  alienationem  absque  expressa  eiusdem  S.  Congregatio- 
nis  licentia  interdixit  omnibus  generalibus ,  et  provincialibus  Capitulis, 
vel  Congregalionibus  ,  Abbatibus  generalibus  ,  el  quibuscumque  aliis  Supe- 


DE    BONORUM    ECCLESIAST.    ALIENAT.  37 1 

rioribus  regularibus  cuiusvis  Ordinis,  Congregationis,  Societatis,  vel  Insti- 
tuti,  intra  fines  Europae  existentibus.  Quare  huic  prohibitioni  subiiciun- 
tur  omnes  Congregationes  ecclesiasticae  virorum  et  mulierum,  cum  in 
his  emittuntur  vota  simplicia,  vel  etiam  cum  nulla  emittuntur  vota,  ut 
ex  decisionibus  S.  Congregationis  late  probat  Auctor  Anal.  iur.  Pont. 
ser.  1  ,  pag.  1136.  Immo  eadem  prohibitio  viget  etiamsi  ageretur  de 
alienationibus  unius  monasterii  cum  altero  etiam  eiusdem  ordinis,  quia 
bona  monasteriorum  sunt  realiter  separata,  quamquam  id  fieret  in  u- 
triusque  monasterii  utilitatem.  S.  Congregatio   19  mart.   1685. 

703.  In  alienationibus  prohibitis  duo  consideranda  sunt, 
nempe :  res,  quae  alienatur,  et  actus  alienationis.  Propter 
rem  ipsam  alienari  non  possunt:  1°  Res  immobiles  na- 
tura,  ut  templa,  monasteria,  loca  pia  ecclesiastica,  eorum 
praedia  urbana  ,  vel  rustica  ,  domus,  agri  ,  etc.  (l);  item 
res  immobiles  ex  dispositione  legis  ,  ut  iura  ,  et  actiones 
ad  rem  immobilem  (2);  decimae,  census  annui,  loca  mon- 
tium,  nomina  deb  torum  (3),  hypothecae,  servitutes  rea- 
les,  ususfructus,  piscationis,  venationis,  pascui,  etc;  quae 
cum  natura  sua  nec  mobiles,  nec  immobiles  absolute  vo- 
cari  queant ,  qualitatem  a  lege  ob  rem  .  ad  quam  refe- 
runtur  ,  accipiunt :  nam  qui  actionem  habet  ad  rem  recupe- 
randam,  ipsam  rem  habere  videtur.  2°  Alienari  non  possunt 
res  mobiles  pretiosae ,  quae  propter  pretium ,  ut  gem- 
mae,  aurum  ,  argentum  ,  vel  propter  artem  ,  ut  insignes 
picturae,  sculpturae,  ornatus,  etc;  vel  propter  antiquita- 
tem,  aut  reverentiam  Deo,  Sanctis,  aut  etiam  benefacto- 
ribus  debitam,  aliquem  particularem  splendorem,  vel  uti- 
litatem  ipsi  Ecclesiae  afferunt,  vel  afferre  possunt  (4). 

(l)  Cap.  l  ,  de  reb.  Eccl.  alien.  Extrav.  Ambitiosae  eod.  int.  com. 
—  (2)  Cap.  2,  de  reb.  Eccl.  non  alien.  in  6,  Clem.  1,  eod.  —  (3)  Cap. 
l,  eod.  m  6  Clem.  1,  §  earumque  annui  de  verb.  signif.  —  (4)  Ob- 
servamus  tamen  quasdam  res  mobiles  ,  et  in  se  non  pretiosas  ,  quae 
in  parte  possunt  alienari,  in  toto  alienari  non  posse  ,  uti  est  grex  o- 
vium  ,  bibliotheca ,  et  similia  ,  quia  haec  ad  usum  perpetuum  conser- 
vanda  sunt  ,  ad  quem  sunt  destinata.  Idem  dicendum  de  pecunia  in 
arca  Ecclesiae  conservata  .  quia  licet  Ecclesia  aurum  habeat ,  non  ut 
servet,  ut  ait  S.  Ambrosius  ,  sed  ut  eroget,  et  subveniat  in  necessitatibus, 
Can.  70,  c.  12,  q.  2,  non  potest  tamen  alienari  illa  pecunia  ,  quae  in 
arca  Ecclesiae  detinetur  ad  rem  immobilem  ,  vel  mobilem  pretiosam 
emendam  destinata  ,  neque  illa  pecunia  ,  quae  in  arca  seposita  per 
modum  thesauri  pro  extraordinariis  necessitatibus  conservatur ,  quia 
talis  pecunia  ,  ex  destinatione  ,  iam  rebus  immobilibus  ,    vel  mobilibus 


372  TITULUS    XXXII. 

pretiosis  affecta  manet.  Cit.  Extrav.  Ambiliosae  ,    et  Zallinger  de    rcb. 
Eccl.  alien.  §  152. 

704.  Actus  deinde  qui  prohibitam  alienationem  conti- 
nent  sunt:  1°  illi,  per  quos  plenum  rei  dominium  ab  Ec- 
clesia  dimittitur,  ut  donatio,  venditio,  permutatio,  condo- 
natio,  cessio  iuris  vel  actionis  (l);  2°  illi  per  quos  minus 
plenum  rei  dominium  ab  Ecclesia  in  alium  transfertur , 
ut  est  empbyteusis  et  census  (2);  3°  illi,  per  quos  utrum- 
que  domir.ium  minuitur,  uti  est  locatio  diuturna,  conces- 
sio  pignoris  vel  hypothecae ,  compromissum .  transactio , 
constitutio  ususfructus,  aut  alterius  servitutis  (3);  40  illi  , 
per  quos  bona  Ecclesiae  laicis  subiiciuntur  (4):  ex  quibus 
apparet ,  prohibitas  esse  nedum  proprias,  sed  et  impro- 
prias  alienationes. 

(l)  Cit  cap.  5,  de  reb.  Ecol.  alien.  in  quo  conlirmatur  Constitutio 
imperatoris  Leonis  in  1.  iubemus  eod.  de  SS.  Eccl.  Hic  dubitatur  an 
legati,  vel  haereditatis  repudiatio  sit  actus  Praelato  prohibitus.  Engel. 
afifirmat.  de  rer.  eccl.  alien.  n.  9  ,  quia  vere  Ecclesiae  praeiudicium 
affert:  De  Luca  negat,  disc.  1,  de  alien.  n.  122,  quia  prohibitio  alie  - 
nandi  respicit  quaesita  ,  et  non  quaerenda  ,  ac  duo  diversa  sunt  alie- 
nare,  et  non  acquirere.  At  licet  Praelatus ,  sic  legatum  vel  haeredi- 
tatem  tantum  delatam  repudiando.  reus  forte  non  fiat  contra  leges  re- 
rum  ecclesiasticarum  alienationem  prohibentes  ,  reus  certe  erit  gravis 
omissionis,  quatenus  damnum  Ecclesiae  intulit,  quod  tenetur  reparare. 
—  (2)  Cit.  cap.  l,  et  Clem.  l,  eod.  —  (3)  Cit.  Extrav.  Ambitiosae. 
Observamus,  locationem  esse  diuturnam,  quando  fit  uLtra  triennium.  et 
hypothecam  ex  probabiliori  sententia  esse  illam  tantum  prohibitam, 
quae  specialiter  in  aliquo  praedio  constituitur :  nam  in  cit  cap.  5, 
specialis  tantum  hypotheca  prohibetur ,  et  inclusio  unius  est  exclusio 
alterius.  Quare  hypotheca  generalis  non  videtur  prohibita  ,  quae  neces- 
saria  est  Praelato  ,  ut  utilem  contractum  inire  queat ,  cum  ,  qui  con- 
trahit  se  et  sua  obligare  debeat.  Insuper  in  generali  hypotheca  res  non 
manent  ita  stricte  obligatae,  quemadmodum  in  hypotheca  speciali,  quae 
inchoata  alienatio  dici  potest ,  nec  ita  facile  in  illa,  sicut  in  ista  ,  ad 
rei  oppignoratae  di^tractionem  deveniri  potest.  Unde  generalis  permit- 
titur,  et  specialis  hypotheca  reprobatur.  De  Luca  de  alien.  in  sum. 
n.  9.  Item  observamus,  compromissum  esse  tantum  prohibitum  volun- 
tarium;  nam  necessarium,  sive  illud  ,  quod  iudicis  sive  legis  mandato 
fit,  est  permissum.  Can.  46,  c.  11,  q.  1.  Demum  observamus  ,  transa- 
ctionem  illam  tantum  esse  probabiliter  prohibitam,  in  qua  ab  Ecclesia 
pro  compositione  alia  res  alienari  prohibita  traditur.  Si  enim  transi- 
gendo  alienetur  tantum  res  alienari  permissa  ,  non  videtur  transactio 
proh  bita,  ut  si,  pro  compositione,  Ecclesia  tradat  fructus  annuos,  aut 
pecuDiam  pro  expensis  occurrentibus  asservatam  ,  quia    huiusmodi  res 


DE    LONORUM    ECCLESIAST.    ALIENAT.  373 

sub  prohibita  alienatione  non  cadunt.  De  Luca  de  alien.  in  sum.  n.  lO 
et  11.  —  (4)  Cap.  2,  de  reb.  Eccl.  non  alien.  in  6,  ubi  Pontifex  quo- 
rumdam  clericorum  agendi  rationem  damnat ,  qui  bona  ecclesiastica  a 
laicis  se  tenere  asserebant.  ut  ab  his  defenderentur.  Quare  irritat  omnes 
actus,  quibus  Praelati  ,  vel  clerici,  constitnendo,  vel  recognoscendo ,  seu 
profitendo  ab  illis  (laicis)  ea  tanquam  superioribus  se  lenere  ,  seu  ab  ipsis 
eadem  advocando..-.  vel  ipsos  patronos,  vel  advocatos  Ecclesiarum,  seu  bo- 
tiorum  ipsarum  perpciuo  ,  vel  ad  tempus  non  modicum  statuendo  ,  bona 
Ecclesiae  laicis  submiserint.  Et  Glossa  subiicit ,  sicut  fit  hodieruis  tem- 
poribus,  quod  nunc  maiori  iure  tenemur  lamentari. 

705.  Alienationes  bonorum  ecclesiasticorum  ,  tam  pro- 
pter  rem  ipsam,  quam  propter  actum  alienationis  prohi- 
bitae,  ita  fieri  nequeunt,  ut  si  fiant,  sint  nullae  et  irritae 
ipso  iure  pro  utroque  foro  ,  saltem  post  iudicis  senten- 
tiam.  Decrevit  enim  hac  de  re  Gregorius  Papa  IX,  con- 
tractus  omnes  etiam  iuramento  vel  alterius  cuiuscumque  fir- 
mitatis  adiectione  vallatos....  et  quidquid  ex  eis  secutum  fue- 
rit,  adeo  viribus  omnino  carere,  ut  nec  ius  aliquod  tribuant, 
nec  praescribendi  etiam  causam  parent  (l);  et  Paulus  II  pa- 
riter  constituit ,  ut  alienationes  huiusmodi  nullius  omnino 
sint  roboris  ,  vel  momenti  (2).  Haec  tamen  nullitas  talis 
est  ,  ut  per  Superioris  rutihabitionem  possit  auferri ,  et 
contractus  confirmari,  quando  in  utilitatem  Ecclesiae  ma- 
nifeste  cedit.  Ideo  hae  alienationes  ,  ut  contractus  mino- 
rum,  claudicare  dicuntur,  hoc  est,  qui  contrahit,  cum  Ec- 
clesia  obligatur  ,  sed  ipsa  Ecclesia  non  obligatur  ,  si  sit 
laesa;  ex  quo  sequitur.  emptorem  rei  ecclesiasticae  teneri 
pretium  solvere ,  quin  allegare  possit  emptionis  nullita- 
tem  ,  quia  debet  sibi  imputare  ,  si  cum  inhabili  ad  con- 
trahendum  contraxit :  Ecclesia  ex  adverso  potest ,  si  laesa 
sit,  venditionem  nullam  habere  ,  et  rem  venditam  ,  resti- 
tuto  pretio  accepto,  repetere  ,  vel  venditionem  per  Su- 
riorem  ratam  habere,  si  ex  ea  utilitatem  percipiat.  Ratio 
est,  quia  Ecclesia  fruitur  iure  minorum,  qui  legibus  tum 
antiquis,  tum  modernis,  hoc  privilegium  habent  (3),  quod 
synodus  Ancyrana  ab  antiquis  expresse  probavit  in  alie- 
nationibus  factis  Sede  Episcopali  vacante  ,  quarum  con- 
stituit  in  iudicio  futuri  Episcopi  pretium  recipere  ,  vel 
res  ipsas  male  alienatas  repetere  (4). 


374  TITULUS    XXXII. 

(l)  Cap.  2,  de  reb.  Eccl.  non  alien.  in  6.  —  (2)  Cit.  Extrav.  Ambi- 
tiosae.  —  13)  Cap.  3,  de  integr.  restit.   —  (4)  Can.  42,  c.   12,  q.  2. 

706.  Ex  facta  prohibila  alienatione,  duae  pro  Ecclesia 
oriuntur  actiones,  una  scilicet  rei  vindicatoria  contra  pos- 
sessorem,  et  alia  personalis  contra  male  alienantem.  Actio 
rei  vindicatoria,  ad  hoc  tendit,  ut  res  male  alienata  a  quo- 
cumque  possessore  restituatur  Ecclesiae  cum  fructibus  ex 
ea  perceptis  et  exstantibus,  et  si  fuerint  in  mala  fide  per- 
cepti ,  cum  omnibus  omnino  fructibus  etiam  consumptis  , 
et  cum  accessionibus,  et  melioramentis,  salva  tamen  em- 
ptori  actione  contra  Rectorem  male  alienantem  ,  si  ipse 
in  bona  fide  fuerit  (l).  Intentari  autem  potest  haec  actia 
nedum  a  Superiore  ,  vel  successore  ,  sed  et  ab  ipso  Re- 
ctore  male  alienante,  etiamsi  rem  non  repetendi  iuramen- 
tum  emiserit,  quia  tale  iuramentum  est  illicitum,  et  sine 
animae  praeiudicio  non  potest  observari  (2) :  quin  immo 
intentari  potest  a  Patrono,  et  a  quocumque  clerico,  quia 
bonorum  ecclesiasticorum  conservatio  omnium  interest  (3). 
Actio  vero  personalis  contra  male  alienantem  ,  tendit  ad 
hoc,  ut  idem  bonis  suis  damnum  Ecclesiae  illatum  repa- 
ret  (4),  qui  si  mori  contigerit ,  eadem  actio  contra  hae- 
redes  dirigitur  :  nam  et  hi.  ut  auctor  eorum,  tenentur  rem 
male  alienatam  Ecclesiae  restituere,  vel  alio  modo  Eccle- 
siam  indemnem  servare  ,  quia  haeres,  in  iure ,  una  per- 
sona  censetur  esse  cum  defuncto,  cuius  haereditatem  cum 
adiunctis  oneribus  suscipit  (5).  Sed  ipsa  Ecclesia,  ut  Do- 
ctores  tradunt ,  quam  maluerit  ex  his  duabus  actionibus 
eligere  potest;  immo,  una  electa,  adhuc  potest  ad  aliam 
divertere  ,  usque  donec  rem  male  alienatam  assequatur , 
qua  obtenta  per  actionem  rei  vindicatoriam  cessat  actio 
personalis  ,  et  vicissim. 

(l)  Can.  13,  c.  12,  q.  2,  cap.  6  et  11,  de  reb.  Eccl.  alien.  et  ibid. 
Gloss.  verbo  sufficere.  —  (2)  Cit.  cap.  6  et  ib.  Gloss.  verbo  alienator. 
Cap.  32.  de  iureiur.  —  (3)  Can.  35,  c.  16,  q.  7  et  cit.  cap.  6,  de 
reb.  Eccl.  alien.  —  (4)  Cap.  9,  eod.  —  (5)  Can.  18,  c.  12  ,  q.  2  et 
eap.  3,  de  pignor. 

707.  Principalis  poena  contra  male  alienantes  et  reci- 
pientes  bona  ecclesiastica  ,  praeter  nullitatem   contractus 


DE    BONORUM    ECCLESIAST.    ALIENAT.  375 

et  rei  restitutionem }  est  excommunicatio  ,  quae  ab  anti- 
quissimis  Canonibus  statuta  ,  postea  renovata  et  confir- 
mata  fuit  a  Paulo  II ,  qui  sic  sancivit :  Tam  qui  alienat  , 
quam  is  qui  alienatas  res  et  bona  praedicta  receperit ,  sen- 
tentiam  excommunicationis  incurrat  (l).  Haec  tamen  ex- 
communicatio ,  reservata  non  est  ,  nisi  cum  alienatione 
coniungatur  bonorum  ecclesiasticorum  usurpatio  a  Tri- 
dentino  damnata  (2):  non  incurritur  ab  ignorantibus  ,  et 
ab  alienantibus  bona  fide,  nisi  ignorantia  sit  crassa,  aut 
supina ,  quia  idem  Pontifex  poenam  irrogat  contra  eum 
tantum,  qui  alienare  praesumpserit,  quod  importat  dolum, 
malitiam,  aut  temeritatem.  Item  non  incurritur  per  alie- 
nationis  contractum,  etiamsi  rei  traditio  fuerit  subsecuta: 
sed  tantum  per  notabilem  rei  ipsius  retentionem ;  nam 
Symmachus  Papa  ita  ait:  Nisi  forte  et  alienator,  et  qui  ac- 
ceperit,  celeri  restitutione  sibi  prospexerint  (3).  Aliae  poenae 
contra  clericos  maiores,  sunt,  interdictum  ab  ingressu  in 
Ecclesiam,  1 1  suspensio  ab  administratione  Officii  et  Be- 
neficii  in  spiritualibus,  et  temporalibus,  si  per  sex  men- 
ses  in  interdicto  ,  animo  indurato,  perseveraverint  (4); 
contra  clericos  minores,  est  privatio  Officii  et  Beneficii  , 
ita  ut  ipso  facto  vacare  censeantur  illa  Beneficia,  quorum 
b>ona  sui  Beneficiati  male  alienaverint  (5);  contra  Regu- 
lares  demum  ,  est  privatio  officiorum  ,  et  inhabilitas  ad 
illa,  et  privatio  vocis  activae  et  passivae ,  ipso  facto  in- 
currenda  ex  decreto  generali  Urbani  VIII  (6).  Sed  nu- 
perrima  Bulla  Apostolicae  Sedis  Pii  IX,  ius  novum  in  hac 
materia  introduxit.  Ipsa  quidem ,  ut  iam  notavimus  sub 
n.  599.  excommunicatione,  Papae  speciali  modo  reservata, 
plectit  usurpantes  ,  et  sequestrantes  bona  et  reditus  ec- 
clesiasticos  ,  nec  non  invadentes  et  usurpantes  terras  et 
loca  ad  Ecclesiam  Romanam  pertinentia:  similiter  sub 
excommunicatione  latae  sententiae,  nemini  reservata,  ple 
ctit  praesumentes  alienare  et  recipcre  bona  ecclesiastica 
absque  Beneplacito  Apostolico  ad  formam  Extravagantis 
Ambitiosae  Pauli  II  ,  de  bon.  Eccl.  non  alienandis  ,  quae 
praeter  allatam  excommunicationem  alias  poenas  ,  inter- 
dicti,  suspensionis,  privationis  Beneficii ,  vocis  activae  et 
passivae,  et  inhabilitatis  ad  officia  et  Beneficia,  ipso  facto 


376  TITULUS   XXXII. 

incurrendas,  infiigit.  Hinc  dubium  excitatur,  an  Pius  IX, 
qui  confirmavit  excommunicationem  latam  contra  alie- 
nantes,  conflrmaverit  etiam  alias  censuras  et  poenas  latas 
a  Paulo  II,  in  eadem  a  se  citata  Bulla  ?  Pro  affirmativa, 
facit  regula  iuris,  qua  statuitur,  iurium  correctionem  esse 
evitandam,  quia  odiosa  est:  unde,  iuxta  hanc  interpreta- 
tionem  ,  videretur  dicendum  ,  alias  censuras  suspensionis 
et  interdicti  latas  a  Paulo  II ,  fuisse  a  Pio  IX  confirma- 
tas,  ideoque  adhuc  subsistere.  Sed  pro  negativa  ,  militat 
clara  et  aperta  novae  Constitutionis  dispositio  ,  qua  de- 
cretorie  abrogantur  omnes  censurae  praeexistentes  ,  vel 
eisdem  derogatur,  si  et  in  quantum  non  appareant  in 
ipsa  nova  dispositione  renovatae  et  confirmatae.  Iam  vero 
Pius  IX  confirmavit  excommunicationem  Pauli  II.  Sed  si- 
luit  de  interdicto  et  suspensione.  Ergo  hae  censurae  di- 
cendae  videntur  abrogatae,  tamquam  censurae  latae  sen- 
tentiae  ab  ipso  iure  impositae.  Dicimus  tamquam  censu- 
rae  latae  sententiae  ab  ipso  iure  impositae,  quia  nil  im- 
pedit  iudicem  ecclesiasticum  in  casu  concreto  has  censu- 
ras  debita  forma  proferre,  quae  idcirco  adhuc  subsistunt 
tamquam  poenae  ferendae  sententiae,  quibus  nova  Pii  IX 
Constitutio  nihil  detraxit,  et  in  pristina  eorum  forma  per- 
severare  debent.  Aliae  vero  poenae  a  Paulo  II  in  sua 
Bulla  citata  inflictae  ,  uti  sunt  privationes  Beneficiorum 
et  officiorum,  inhabilitates  ad  illas,  et  amissio  vocis  acti- 
vae  et  passivae,  videntur  adhuc  in  suo  robore  subsistere, 
quia  simpliciter  poenae  sunt  ,  et  non  censurae ,  ad  quas 
tantum  respicit  Bulla  novissima  Pii  IX. 

(l)  Cit.  Extrav.  Ambitiosae  de  reb.  Eccl.  non  alien.  int.  com.  — 
(2)  Sess.  22,  c.  11,  de  ref.  —  (3)  Cit.  cap.  6,  de  reb.  Eccl.  alien.  — 
(4)  Etiam  capitula  subiiciuntur  interdicto.  Giraldus  d.  1.  ad  cap.  5. 
—  (5)  Cit  Extrav  Ambiiiosae.  Circa  hodiernam  praxim  huius  Bullae 
multae  sunt  discrepantes  Doctorum  sententiae  ,  quas  legere  quisque 
poterit  penes  Giraldum  ad  cit.  cap.  5  ,  de  reb.  Eccl.  alien.  ;  et  prae- 
cipua  est ,  an  valeat  consuetudo  in  contrarium  ?  quam  non  valere  pu- 
tamus  :  tum  quia  obstat  iuramentum  ,  quod  singuli  Episcopi  initio  E- 
piscopatus  praestant  de  rebus  Ecclesiae  non  alienandis  ;  tum  quia 
S.  Congregatio  declaravit,  non  usum  diciae  Constitulionis  allegabilem  non 
esse.  Auct.  Prael.  iur.  can.  t.  2,  n.  588.  —  (6)  Monacellus  part.  2, 
tit.   16,  for.  4. 


DE    BONORUM    ECCLESIAST.    ALIENAT.  377 

708.  Alienationes  bonorum  ecclesiasticorum  permissae, 
ex  duplici  capite  probantur;  nam  possunt  esse  permissae 
sua  natura  ,  et  permi^sae  fieri  poterunt  per  observatas 
iuris  solemnitates.  Sua  natura  primo  ,  permissa  est  alie- 
natio  rerum  ,  quae  servando  servari  nequeunt,  quemad- 
modum  sunt  fructus  arborum  ,  vinum  ,  oleum  ,  frumen- 
tum  ,  etc;  quae  si  clericorum  culpa  perirent  ,  in  eos  ad 
damni  compensationem  actio  daretur.  Huius  generis  o- 
mnes  aestimantur  res  ,  quae  ad  biennium  vel  triennium 
non  durant,  vel  quae  usu  consumuntur,  vel  non  fructifi- 
cant,  vel .  ut  ait  praefatus  Pontifex  Paulus  II ,  quae  ser- 
vando  servari  non  possunt  proinstantis  temporis  exigentia  (l). 

(l)  Cit.  Extrav.  Ambttiosae.  Sic  pqssunt  alienari  arbores  arefactae, 
inutiles  et  nocivae,  cum  onere  tamen  alias  implantandi  ,  ubi  locus  sit, 
quae  fructuosiores  esse  queant ;  sed  extra  huiuscemodi  casus,  qui  ar- 
bores  solo  cohaerentes  alienat  ,  vel  succidit ,  in  poenas  male  alienan- 
tium  incidit ,  quia  tales  aibores  pars  soli  censentur.  Ventriglia  de  a- 
lien.  bon.  eccl.  §  2,  n.   19. 

709.  Secundo,  permissa  est  Episcopo  alienatio  rerum 
immobilium  inutilium,  aut  exigui  valoris,  cuiusmodi  sunt 
domus,  quae  in  quibusdam  urbibus  non  modica  impensa  su- 
stentantur,  ut  terrulae,  ac  vineolae,,  quae  Ecclesiae  minus 
sunt  utiles  (l);  et  hums  facultatis  exercitium  non  impedit 
iuramentum,  quod  Episcopus  coram  Papa  emisit  non  alie- 
nandi  bona  Ecclesiae  ,  quia  ,  tenent  Doctores,  sic  obser- 
vatur  in  praxi  universali  ipsi  Pontifici  nota  ,  et  aliunde 
hic  actus  potius  ad  necessariam  administrationem  perti- 
net ,  quam  ad  veram  alienationem  (2).  Sed  difficultas  in 
eo  consistit  ,  ut  agnoscatur,  quaenam  res  exigui  valoris , 
iuxta  celebratissimum  caput  terrulas ,  dicendae  sint.  Exi- 
guus  aut  modicus  valor  est  relativus  ad  Ecclesiae  facul- 
tates,  qui  proinde  vel  ex  consuetudine  ,  vel  ab  Episcopi 
iudicio  determinandus  est.  Attamen  male  non  ageret  ille 
Praelatus,  qui  ex  aliqua  iusta  causa  rei  ecclesiasticae  a- 
lienationem  permitteret,  cuius  valor  non  excedat  quadra- 
ginta,  aut  quinquaginta  scuta  monetae  Romanae  (3). 

(l)  Can.  20,  et  can.  tertulas,  53,  c.  12,  q.  2.  —  (2)  Ventriglia  loc. 
cit.  n.  3.  —  (3)  Monacellum  part.  2,  tit.  26,  for  15,  n.  2.  Insuperno- 
tandum,  quod  praedium  non  potest  dividi,  ut  locus  fiat  modicitati  va- 


378  TITULUS    XXXII. 

loris  ad  effectum  illud  in  parte  saltem  alienandi  ;  nam  per  hanc  divi- 
sionem  manifeste  fraus  fieret  legi. 

710.  Tertio  ,  permissa  est  alienatio  rei  immobilis  in 
easu  imminentis  et  praecisae  necessitatis  Ecclesiae,  cui  alio 
modo  auxilium  afferri  nequeat  ,  et  aliunde  tempus  non 
detur  recurrendi  ad  Summum  Pontificem  (l);  item  in  casu, 
quo  res  Ecclesiae  fuerunt  relictae  sub  expressa,  vel  ta- 
cita  conditione  liberae  alienationis.  Tacita  conditio  est  . 
si  res  immobilis  donata  vel  legata  sit  monachis,  ut  sunt 
Fratres  Minores,  qui  nec  in  communi  possunt  immobi.lia 
possidere :  hi  enim  debent  rem  immobilem  distrahere,  pre- 
tiumque  in  Monasterii  usum  convertere.  Tacita  quoque 
conditio  est,  si  res  immobilis  Ecclesiae  donata  vei  legata 
sit  ,  sub  onere  restitutionis,  aut  retrovenditionis  post  ali- 
quem  determinati  temporis  lapsum.  Expressa  vero  con- 
ditio  foret,  si  donator  aut  testator  rem  immobilem  Eccle- 
siae  concedat  ea  lege,  ut  sola  auctoritate  Ordinarii  pos- 
sit  alienari,  vel  pro  occurrentibus  necessitatibus  vendi  (2). 

(l)  Ventriglia  de  alien.  bon.  eccl.  §  3  ,  n.  1:  cuius  exemplum  ponit 
in  munienda  civitate  pro  utili  communi,  in  redimendis  captivis  ,  et  in 
re  Ecclesiae  damnosa  ad  evitandas  expensas  ;  sed  Episcopus  Astensis 
beneplacitum  Apostolicum  petiit,  et  obtinuit  pro  alienatione  praedio- 
rum  ad  construendam  viam  ferream  anno  1847.  Anal.  iur.  Pont.  ser.  3, 
pag.  300.  —  (2)  Card.  De  Luca  disc.  1,  n.  126  et  128,  de  alien.;  cui 
contradicit  Monacellus  part.  1,  tit.  5,  for.  15,  n.  19,  qui  ad  hanc  con- 
tradictionem  firmandam  argumentum  sumit  a  cap.  17,  de  testam. ;  sed 
casus  longe  diversus  esse  videtur. 

711.  Quarto,  permissa  est  alienatio  rei  immobilis  ab 
antiquo  alienari  sohtae  ,  quoadusque  Ecclesiae  de  novo 
plene  incorporata  non  fuit  ,  ut  contingit  in  emphyteusi , 
quae  statis  temporibus  renovatur,  quia  res  semel  effecta 
alienabilis  ,  semper  talis  remanet.  Dicitur  autem  res  so- 
lita  alienari,  cum  una  saltem  solemnis  alienatio  interces- 
sit,  quae  suum  sortita  est  effectum,  vel  cum  plures  minus 
solemnes  alienationes  per  spatium  quadraginta  annoium 
factae  fuerunt,  quae  suum  pariter  sortitae  sunt  effectum. 
Sed  in  novis  concessionibus  opus  est,  ut  iusta  concessionis 
causa  Ecclesiaeque  utilitas  iugiter  perseveret,  et  ut  con- 
cedendi  modus  in  praeiudicium  Ecclesiae  non  mutetur  (l). 


DE    BONORUM    ECCLESIAST.    ALIENAT.  379 

(l)  Cit.  De  Luca  disc.   1,  n.   1 3 1   et  seqq.  de  alien. 

712.  Ouinto  tandem,  est  permissa  locatio  conductio  rei 
ecclesiasticae  ad  triennium;  nam  in  iure  sola  locatio  con- 
ductio  ultra  triennium  reperitur  prohibita.  Attamen  hoc 
triennium  non  sumitur  simpliciter  pro  tribus  annis  sola- 
ribus,  sed  pro  tribus  fructuum  perceptionibus.  Ouare  si 
agatur  de  fructibus  civilibus  triennium  tribus  tantum  an- 
nis  constat  ,  quia  unoquoque  anno  fructus  pcrcipiuntur ; 
sed  si  agatur  de  aliis  fructibus  qui  completi  non  perci- 
piuntur  ,  nisi  altero  ,  vel  tertio  quoque  anno,  triennium 
sex  vel  novem  annis  constabit :  et  in  silvis  caeduis  quae 
singulis  decenniis  vel  vicenniis  caeduntur  ,  triennium  in 
triginta  ,  vel  sexaginta  annorum  spatio  computabitur  .  ut 
tradunt  communiter  Doctores  ,  quia  potius  ad  fructuum 
perceptionem  .  quam  ad  naturalem  anni  lapsum  respi- 
citur  (l). 

(l)  Quaeri  hic  potest.  an  locatio  facta  ultra  triennium  ,  ex.  gr.  ad 
novennium  ,  saltem  sustineatur  ad  primum  triennium  ?  Quidam  Docto- 
res  aiifirmant  ex  eo  iuris  principio  ,  quod  utile  per  inutile  non  vitia- 
tur,  et  quod  tantum  irritetur,  quantum  prohibeatur.  Nihilominus  vera 
est  sententia  contraria  ob  textum  expressum  in  cit.  Extrav.  Ambitio- 
sae,  in  qua  locatio  facta  ultra  triennium  in  toto  irritatur.  Hic  proinde 
illud  viget  principium  :  alienans  quod  voluit  non  potuit ,  et  quod  po- 
tuit,  noluit,  cum  actio  non  ex  potentia,  sed  ex  operantis  voluntate  di- 
metiatur.  Neque  potest  admitti  illud  temperamentum  a  quibusdam  in- 
vocatum  ,  quo  sustineatur  locatio  ultra  triennium  ,  si  singularis  pensio 
pro  unoquoque  anno  sit  constituta  ,  et  corruat ,  si  unica  pensio  pro 
omnibus  annis  sit  pacta  ,  quia  in  priori  casu  tempus  dividitur  ,  in  se- 
cundo  vero  indivisibile  est.  Neque  similiter  potest  admitti  aliud  alio- 
rum  temperamentum,  quo  locatio  sit  invalida  simpliciter  facta  ad  no- 
vennium,  et  sit  valida,  si  fiat  ad  novennium  cum  pacto  illam  unoquo- 
que  triennio  renovandi.  Nam  in  utroque  hoc  temperamento  ,  vel  post 
triennium  locatio  adhuc  est  obligatoria,  vel  non  :  si  secundum,  locatio 
est  licita  ,  quia  res  ecclesiasticae  manent  liberae  ;  si  primum  ,  locatio 
est  prohibita  ,  quia  res  ecclesiasticae  evidenter  alienantur  ultra  legis 
permissionem.  De  Luca  loc.  cit.  n.  4  et  5.  Haec  tamen  ita  procedunt 
eo  in  loco  ,  in  quo  nulla  est  consuetudo  in  contrarium  ;  alias  si  haec 
legitime  praescripta  adesset,  posset  observari,  ut  Mediolani,  ubi  ex  le^ 
gitima  consuetudine  ,  locationes  rerum  ecclesiasticarum  ad  novennium 
licite  fiunt.  Monacellus  part.  1,  tit.  5,  for.  25  ,  n.  2.  Demum  ,  hic  no- 
tandum,  quod  in  rebus  modici  valoris  ,  in  quibus  permissa  est  aliena- 
tio  ,  earumdem  rerum  locatio  fieri  potest  ad  novennium  ,  et  ultra.  Id. 
ib.  for.   15,  n.   1. 


380  TITULUS   XXXII. 

713.  Deinde,  ob  observatas  iuris  solemnitates  permissa 
est  alienatio,  in  qua  iusta  intervenit  causa.  et  solemnita- 
tes  observantur  a  iure  praescriptae ;  sed  ad  hunc  effe- 
ctum  duae  praedictae  conditiones  regulariter  copulative 
requiruntur.  Causa  triplex  a  Doctoribus  designatur;  prima 
est ,  necessitas  Ecclesiae  ,  ut  si  aere  alieno  gravata  ,  vel 
subita  reparatione  indigens  ,  aliter  nequeat  creditoribus 
satisfacere,  vel  ruinam  avertere  (l);  secunda  est,  utilitas 
Ecclesiae,  veluti  si  eiusdem  res  immobilis  distrahatur  ad 
aliam  meliorem,  et  utiliorem  comparandam ,  sed  haec  u- 
tilitas  debet  esse  certa  in  praesens  ,  et  evidens  ,  ut  Ec- 
clesia  plus  percipiat  alienando,  quam  retinendo  (2);  ter- 
tia  est ,  pietas ,  ut  si  res  Ecclesiae  venumdentur  ad  redi- 
mendos  captivos  ,  aut  ad  alendos  pauperes  in  extrema 
sive  extraordinaria  necessitate  constitutos ,  quia  ,  ut  ait 
S.  Ambrosius,  melius  est  vasa  viventium  servare,  quam  me~ 
tallorum  (3). 

(l)  Arg\  c.  1,  de  pignor.  et  Clem.  1,  de  reb.  Eccl.  non  alien.  Haec 
causa  ,  ut  supra  innuimus  ,  quando  non  datur  tempus  recurrendi  ad 
summum  Pontificem,  sola  potest  sufficere.  —  (2)  Can.  52,  c.  12  ,  q.  2 
et  cap.  8,   §  fin.  de  reb.  Eccl.  alien.  —  (3)  Can.  70,  c.   12,  q.  2. 

714.  Solemnitates  a  iure  in  rerum  ecclesiasticarum  a- 
lienatione  praescriptae  ,  consistunt  in  consensu,  et  sub- 
scriptione  Capituli  ,  sive  Rectoris  illius  Ecclesiae  ,  cuius 
bona  distrahuntur  (l),  in  consensu  Episcopi  dioecesani , 
et  maxime  in  Beneplacito  S.  Sedis  (2).  Hoc  S.  Sedis  Be- 
neplacitum  est  omnino  necessarium  ,  et  ab  antiquo  usu 
fori  etiam  civilis  receptum  (3),  quod  alios  defectus  sanat. 
Unde  ad  formam  huius  Beneplaciti  alienatio  componenda 
est ,  et  non  ad  formam  Capitularis  vel  Episcopalis  con- 
sensus ,  neque  etiam  ad  formam  supplicationis  S.  Sedi 
praesentatae.  Neque  regulariter  hoc  Beneplacitum  potest 
praesumi  ,  sed  debet  probari ,  nisi  tempus  excedat  cen- 
tum  annorum  ,  vel  saltem  hominum  memoriam  superet. 
Ouando  vero  contractus  fuit  Ecclesiae  favorabilis,  vel  in- 
ter  diversas  Ecclesias  stipulatus  fuit  post  lapsum  quadra- 
ginta  annorum,  potest  praesumi,  modo  tamen  ex  scriptu- 
ris,  et  instrumentis  non  appareat,  praedictas  solemnitates 
non  fuisse  servatas  (4). 


DE    BONORUM    ECCLESIAST.    ALIENAT.  3&  1 

(l)  Can.  52  ,  c.  12,  q.  2.  Attamen  hic  consensus  et  subscriptio  dari 
debet  capitulariter  ,  et  praecedente  tractatu.  Cap.  1  ,  de  reb.  Eccl. 
non  alien.  in  6.  —  (2)  Profecto  ad  hunc  finem  AposioJicae  Sedis  li- 
centiam  speciaJem  requirit  Gregorius  X,  in  cap.  2  ,  de  reb.  Eccl.  non 
alien.  in  6,  et  Paulus  II  gravissimas  poenas  pronunciat  contra  bona 
ecclesiastica  alienantes  inconsidto  Romano  Pontifice.  Cit.  Extrav.  Am- 
bitiosae  eod.  int.  com.  —  (3)  Richeri  ius  univer.  lib.  2  ,  §  312  ,  cum 
Fabro  ,  et  Thesauro  ib.  cit.  —  (4)  Monacellus  part.  2  ,  tit.  14  ,  for. 
4,  n.   15. 

715.  Doctores  hac  occasione  quaerunt  ,  an  B  neplaci- 
tum  Apostolicum  debeat  alienationem  praecedere.  vel  suf- 
ficiat  ,  si  subsequatur?  Respondemus  debere  praecedere 
rei  alienatae  traditionem;  alias,  poenae  male  alienantium 
incurruntur ,  quia  hoc  Beneplacitum  constitutum  est  ad 
formam  et  complementum  alienationis,  sine  quo  alienatio 
foret  attentata  et  nulla.  Sed  potest  praecedere  vel  etiam 
subsequi  alienationis  contractum,  modo  hoc  secundo  casu 
in  ipso  contractu  apponatur  clausula,  salvo  beneplacito  A- 
postolico,  nec  alio  modo,  vel  alia  similis  ,  et  rei  possessio  , 
ante  obtentum  Beneplacitum,  in  acquisitorem  non  trans- 
feratur ;  si  ita  fiat,  nullae  incurruntur  poenae,  quia  alie- 
natio  perfecta  non  fuit  (l).  Ita  saepius  in  praxi  obser- 
vatur  in  Liguria  nostra  ,  ut  alienatio  fiat  sub  clausula  : 
Si  superioris  auctoritas  intercedat,  vel,  salvo  beneplacito  San- 
ctae  Sedis  ,  et  non  aliter,  ut  habemus  expressum  in  Con- 
cilio  Provinciali  Archiepiscopi  Pallavicini  anni  1567  (2). 
Idem  quoad  alias  regiones  confirmat  Ventriglia,  dum  sic 
ait :  Videmus  quotidie  in  praxi  stipulari  instrumenta  con- 
cessionis  rei  Ecclesiae  ante  assensum  Apostolicum ,  cum 
clausula  tamen,  reservato  dicto  assensu,  nec  aliter,  nec  alio 
modo,  et  retenta   possessione  rei  per  Ecclesiam  (3). 

(l)  Hic  pariter  Doctores  inquirunt  ,  an  poenae  male  alienantium  in- 
currantur  ,  quando  in  instrumento  contractus  apponitur  clausula  Con- 
stituti  possessorii  ?  In  huius  quaestionis  resolutione  adnotamus,  constitu- 
tum  possessorium  ,  cuius  ex  stylo  Notariorum  frequens  est  usus  in 
instrumentis  conventionum  ,  esse  actum  ,  quo  vendens ,  vel  aliter  con- 
trahens,  declarat  vel  constituit,  se  rem  possidere  in  posterum  non  no- 
mine  suo  proprio,  sed  precario  nomine  illius,  qui  emit,  ita  ut  hic  pos- 
sit  quocumque  tempore  veram  rei  possessionem  sola  sua  auctoritate 
capere.  Hinc  per  huiusmodi  clausulam  venditor  ponit  emptorem  in 
locum  et  ius  suum  ,    vel    eum    constituit  procuratorem  in    rem    suam. 


382  TITULUS   XXXII. 

Quo  praemisso,  respondemus  cum  Ventriglia,  non  videri  hoc  constitu- 
tum  poenas  male  alienantium  inferre  ,  quia  haec  non  est  vera  ,  sed 
tantum  ficta  traditio  ,  et  possessio  ,  et  quia  ante  veram  adeptam  per 
acquisitorem  possessionem,  rei  alienatio  perfecta  non  censetur.  De  a- 
lien.  bon.  eccl.  §  3  ,  n.  lO.  —  (2)  De  reb  eccl.  tuend.  etc.  ;  et  hoc 
Concilium  in  hac  parte  probatum  fuit  ad  Urbano  VIII,  Bul.  Cum  no- 
bis.  —  (3)  Cit.  loc.  n.  12. 

716.  Beneplacitum  autem  Apostolicum  concedi  solet  in 
forma  commissoria  ;  nimirum  ,  Dataria  Apostolica  ,  sive 
S.  Congregatio  Concilii,  sive  alia  Congregatio  Episcopo- 
rum  et  Regularium,  Ordinario  dioecesano  facultates  op- 
portunas  et  necessarias  concedit ,  ut  tamquam  S.  Sedis 
delegatus  alienationem  permittere  et  probare  possit;  sed 
ut  plurimum  facultatem  continet  conditionalem  ob  clau- 
sulas  rescripto  insertas,  quae  per  executorem,  causa  co- 
gnita  ,  verificandae  sunt  (l).  Huius  causae  cognitio  sumi 
potest  extraiudicialiter ;  at  necessarium  est .  ut  executor 
bona  alienanda  verificet,  causas  alienationis  serio  et  sol- 
licite  examinet,  testes  et  probationes  diligenter  discutiat: 
ham  si  commissarius,  sive  executor,  ob  gratiam,  timorem, 
spem  vel  lucrum,  alienationi  iniustae  consenserit,  incurrit 
in  suspensionem  ab  officio  pei*  annum  ,  si  sit  Episcopus, 
et  in  excommunicationem,  si  sit  clericus  minor ;  quam  ex- 
communicationem  etiam  ille  contrahit,  qui  dolo,'vel  fraude, 
aut  scienter  in  detrimentum  Ecclesiarum  alienationem  fieri 
procuravit,  aut  per  sordes  vel  impressionem  ,  alienationis  de- 
cretum  extorserit ;  atque  insuper  omnes  tenentur  ad  da- 
mnum  Ecclesiae  illatum  reparandum,  ut  idem  Paulus  II 
in  alia  Bulla  sancivit  (2). 

(l)  Clausolae  ,  quae  pro  casus  qualitate  Beneplacito  Apostolico  in- 
seri  solent  ,  sunt  praecipue  sequentes  ,  nimirum  :  bonis  praedictis  prius 
coram  vobis  specificatis ;  si  in  evidentem  ecclesiae  utilitatem  etc.  :  vocatis 
vocandis  etc.  :  in  quibus  aliqui  Doctores  tradunt  iudicialiter  proceden- 
dum  esse  ;  sed  in  praxi  eontrarium  observatur  ,  et  sola  accurata  ex- 
traiudicialis  informatio,  modo  certa  et  indubitata  sit,  videtur  suificere. 
Nostrum  revera  iam  citatum  Concilium  Provinciale  monet  quidem 
executores  ,  ut  diligenter  huiuscemodi  Apostolica  litteras  per  se  exe- 
quantur,  omnia  per  se  etiam  per  personalem  rei  inspectionem  diligen- 
ter  scrutentur,  et  ut  abstineant  a  substituenda  in  hac  re  vicaria  scri- 
barum  opera ;  '  sed  nullibi  formam  iudicialem  requirit.  Cit.  loc.  Clau- 
sula  autem,  si  in  evidentem  ,  etc.  pendet  ab  arbitrio  iudicis  ,  cuius  est 


DE    BONORUM.  ECCLESIAST.    ALIENAT.  383 

iudicare  de  evidenti  utilitate,  et  Doctores  tradunt  evidentem  esse  uti- 
litatem,  si  pro  decem  dentur  quindecim,  vel  saltem  quattuordecim  pro 
duodecim.  Ventriglia  cit.  loc.  §.  3,  n.  22.  Clausola  vero  ,  vocalis  vo- 
candis  ,  importat ,  ut  vocentur  et  audiantur  omnes  ,  quorum  interest, 
cuiusmodi  est  Rector  Ecclesiae  ,  Beneficiatus  ,  administrator  ,  et  etiam 
Patronus  ,  nisi  quis  horum  supplicationem  pro  alienatione  obtinenda 
porrexerit ,  qui  hoc  casu  per  se  esset  in  causa.  Hoc  rescriptum  s  ut 
caetera  ,  vitio  obreptionis  ,  vel  subreptionis  obnoxium  esse  potest ,  et 
consequenter  nullum  ex  hac  causa  reddi:  nam  voluntas  Papae  alios  de- 
fectus  solemnitatis,  ut  iam  innuimus,  sanal:,  non  causam,  quae  si  appo- 
natur  simul  necessitatis  et  utilitatis  ,  Papa  ad  hanc  solam  postremam 
ita  respicit,  ut  ea  subsistente,  rescriptum  valeat,  licet  caetera  non  sub- 
sistant.  Ventriglia  cit.  loc.  n.  32.  —  (2)  Bul.  Cum  in  omnibus,  in  qua 
decernitur,  ut  si  Episcopus  dictam  suspensionem  violaverit,  ab  irregu- 
laritate  liberari  non  possit  ,  nisi  a  S.  Sede.  Caeterum  excommunicatio 
contracta  a  clerico  minore  propter  solum  factum  alienationis,  non  ap- 
paret  reservata,  dum  expresse  reservatur  excommunicatio  contracta  ab 
eo,  qui,  dolo  vel  fraude,  alienationis  decretum  extorsit. 

Hic  illud  propterea  notamus  ,  quod  Summus  Pontifex  alienationes 
bonorum  ecclesiasticorum  ,  etiam  sacrilegas  ,  ad  religionis  necessitati 
succurrendum  et  ad  iidelium  conscientias  tutandas  ,  quandoque  cle- 
menter  sanavit.  Sic  Pius  VII ,  in  Conventione  inita  cum  Napoleone  I, 
Italicae  Reipublicae  Praeside  ,  declarat ,  eos,  qui  bona  ecclesiastica  alie- 
nata  acquisiverunt ,  molestiam  nullam  habiluros  neque  a  se  ,  neque  a  Ro- 
manis  Pontificibus  successoribus  suis ;  ac  consequenter  proprietas  eorum- 
dem  bonorum  ,  reditus  et  iura  iis  inhaerentia  ,  immutabilia  penes  ipsos 
erunt ,  alque  ab  ipsis  causam  habentes.  Conv.  anni  1803  ,  art.  16,  ut  in 
Bull.  nov.  tom.  12,  pag.  61.  Hoc  ipsum  prius  declaraverat  idem  Pon- 
tifex  in  alia  Conventione  cum  eodem  Napoleone  I  Reipublicae  Galli- 
cae  Consule  anno  1801  ,  art.  13  ,  ut  in  Bull.  nov.  tom.  11  ,  pag.  175; 
ac  demum  confirmat  in  litteris  datis  Victorio  Emanueli  Sardiniae  Regi 
anno  1816,  20  decemb.  ut  in  eod.  Bull.  tom.  14,  pag.  261 ;  in  quibus, 
dispositio  praecitati  articuli  13  Conventionis  Gallicae  cum  primo 
eiusdem  nationis  Consule,  ad  statum  eiusdem  Regis  extendit. 


384 


TITULUS  XXXIII. 

DE     PECULIO      CLERICORUM. 


Summaridm  :  717.  Peculium  quid  significet?  —  718.  Quot  geuerum  sint  bona  clericorum?  — 
719.  Quotuplex  sit  dericorum  peculium  ?  —  720.  Quot  generum  sunt  bona  ecclesiastica?  — 
72:.  Quae  sustentationi  necessaria,  'quae  superflua  ?  —  721.  Quae  industrialta ?  —  723.  Quae 
parcimonialia?  —  724.  Regulae  observandae  in  assignatione  fructuum  Beneficiorum ?  —  725. 
Reditus  superflui  quando  et  quomodo  distribuendi?  —  726.  Quomodo  dividendi  inter  ante- 
cessorem  et  successorem?  —  727.  Quid  sentiendum  de  inexactis? 

717.  Post  datam  rerum  siv^  bonorum  ecclesiasticorum 
enucleationem,  ad  clericos  sermo  noster  tantisper  rever- 
titur.  qui  fructus  eorumdem  bonorum  colligunt,  et  in  suo 
peculio  condunt.  Peculium ,  sic  dictum ,  quasi  sit  pusilla 
pecunia,  iuxta  Romanorum  leges  significat  pecuniam,  quam 
filius-familias  a  paternis  rationibus  separatam  retinebat  (l). 
Hoc  ipsum  nomen  adoptavit  Ecclesia  ad  illam  pusillam 
pecuniam,  aliamve  rem  denotandam,  quam  clericus  habuit 
ab  Ecclesia,  vel  fructibus  bonorum  ecclesiasticorum  sibi 
comparavit  ,  cuius ,  ut  servus  aut  .filius-familias ,  non  est 
dominus  absolutus,  cum  debeat,  quod  suae  superest  ho- 
nestae  sustentationi ,  in  pauperes  erogare  aut  Ecclesiae 
restituere  (2). 

(l)  L.  3,  ff.  de  pecul.  —  (2)  Tot.  tit.  de  pecul.  cler. 

718.  Clericorum  tamen  bona  duorum  generum  esse 
possunt,  nempe:  patrimonialia,  quae  in  privato  clerici  pa- 
trimonio  sunt„  et  ecclesiastica ,  quae  illi  ab  Ecclesia  pro- 
veniunt.  Idcirco  bona  patrimonialia  sunt ,  quae  clericus 
ante  clericatum  habebat,  quae  in  eum  deinde  haeredita- 
ria  intestata  vel  testata  successione  aut  donatione,  perve- 
nerunt ,  quaeque  ipse ,  tamquam  civis,  ex  contractu,  vel 
fortuna,  vel  ex  suo  privato  peculio,  assequutus  est.  Ouando 
tamen  clerico  testamento,  vel  donatione  aliquid  relinqui- 
tur,  videndum  est,  an  ei  relictum  sit  contemplatione  suae 
personae,  vel  contemplatione  suae  Ecclesiae.  Si  enim  ve- 
rum  sit  primum  ,  haereditas  ,  legatum  vel  donatio ,  inter 


DE    PECULIO    CLERICORUM.  3^5 

bona  patrimonialia  clerici  computantur,  ita  ut  de  his  li- 
bere  possit  disponere;  et  sic  res  esse  praesumitur  ,  cum 
larg-itio  a  consanguineo  ,  vel  propinquo  ,  vel  amico  pro- 
venit,  quia  ex  praedilectione  personae  id  contigisse  sup- 
ponitur.  Si  autem  secundum  sit  verum  ,  bona  relicta  in 
Ecclesiae  dominium  pertranseunt,  et  inter  bona  ecclesia- 
stica  computantur  ,  de  quibus  clericus  disponere  nequit; 
et  ita  res  esse  praesumitur,  cum  largitio  procedit  ab  ex- 
traneo  ,  quia  ex  praedilectione  Ecclesiae  provenire  cen- 
setur  (l). 

(l)  Cap.  9,  12  et  15,  de  testam.  Illud  hic  praeterea  notandum, 
quod  clericus  de  bonis  acquisitis  ex  illicita  negotiatione  non  potest 
per  testamentum  ,  vel  donationem  causa  mortis  disponere  ,  iicet  haec 
referantur  ad  temporale  eius  patrimonium:  quia  ita  constitutum  est  in 
poenam  peccati  ,  et  quod  sic  acquisitum  est,  olim  in  morte  adiicieba- 
tur  spolio  Camerae  Apostolicae:  dicimus  in  morte,  nam  contractus  de 
eisdem  rebus  inter  vivos  acti  ,  in  foro  externo  validi  habebantur.  So- 
glia  Inst.  iur.  priv.  §  119,  ubi  citantur  correspondentes  Bullae  Bene- 
dicti  XIV,  Clementis  XIII  et  Pii  IV. 

719.  Ex  data  divisione  bonorum  ,  in  patrimonialia  et 
ecclesiastica ,  sequitur,  clericos  duo  posse  habere  peculia, 
unum  nimirum  patrimoniale,  et  aliud  ccclesiasticum.  De  pe- 
culio  patrimoniali  nostrum  non  est  agere  ,  tum  quia  de 
eo  non  agit  titulus  Decretalium,  de  peculio  clericorum;  tum 
quia  remanet  sub  dispositione  Iuris  civilis  ,  salvis  exce- 
ptionibus  a  Iure  Canonico  inductis  (l).  Peculium  vero 
ad  mentem  Sacrorum  Canonum  acceptum,  nedum  indicat 
illam  pecuniam  ,  quam  penes  se  habet  filius-familias  .  ut 
fert  propria  vocabuli  significatio,  sed  omnem  comprehen- 
dit  pecuniam,  et  omnia  bona,  quae  clericus  habet  ab  Ec- 
clesia,  ad  cuius  respectum  semper  consideratur  ut  filius- 
familias  ,  quia  bonorum  sibi  ab  ea  provenientium  abso- 
lutus  dominus  numquam  fit,  ut  ex  dicendis  manifeste  ap- 
parebit. 

(l)  Iuxta  leges  Romanorum  peculium  est  quadruplex  ,  nempe  ca- 
sirense  ,  quod  ex  militia  armata  vel  ex  castris  militaribus  ;  quasi  ca- 
strense,  quod  ex  militia  togata  ,  sive  ex  exercitio  liberalium  artium, 
ut  est  iurisprudentiae  et  medicinae;  adventitium,  quod  ex  bonis  mater- 
nae  successionis  vel  alterius  personae  ;  et  profectitium  ,  quod  ex  bonis 
paternis  vel   patris  contemplatione  acquisitis  ,  provenit  ,    sive  componi- 

Instit.  Canon.  Vol.  II.  25 


386  TITULUS   XXXIII. 

tur.  Iam  vero  ,  peculium  castrense  et  quasi  castrense ,  pleno  iure  ,  e- 
tiam  ex  modernis  legibus  civilibus,  pertinet  ad  filium;  adventitium  vero 
pertinet  ad  filium  quoad  proprietatem  ,  et  ad  eius  patrem  quoad  u- 
sumfructum  ;  denique  profectitium  tam  quoad  proprietatem  ,  quam 
quoad  usumfructum,  ad  patrem  pertinet,  quod  verificatur  in  acquisitis 
per  industriam  filii  sub  directione  patris  ,  et  in  traditis  filio  a  patre 
absque  expressa  dictorum  iurium  renunciatione.  Ex  Iure  Canonico  res 
eodem  modo  procedit  in  peculio  castrensi  et  quasi  castrensi;  in  pecu- 
lio  vero  adventitio  ,  Episcopi  plenum  ius  habent  independenter  a  pa- 
tre  ,  quia  Episcopi  per  consecrationem  a  patria  potestate  solvuntur. 
Cap.  13,  qui  fil.  sint  legit ;  clerici  autem  inferiores  in  eodem  peculio 
adventitio,  ex  privilegio  ,  plenum  ius  similiter  habent  ,  si  sit  acquisi- 
tum  post  sacerdotium,  si  vero  sit  acquisitum  ante  sacerdotium  ,  in  eo 
pater  suum  usumfructum  conservat  ,  quia  sacerdotium  patriam  pote- 
statem  non  solvit,  nisi  in  spiritualibus.  Fagnanus  ad  cap.  3  ,  de  aelat. 
et  qualit.  etc,  a  n.  17;  Card.  Soglia  Inst.  iur.  priv.  §  119;  demum  in 
peculio  profectitio  idem  dicendum  videtur  ,  ut  de  iure  Romano  ,  quia 
in  profectitiis  patriae  potestatis  effectus  conservantur  etiam  in  sacer- 
dote.  Fagnanus  cit.  loc.  n.  41. 

720.  Bona  vero  ecclesiastica  clericorum  sunt  ,  ut  iam 
diximus,  quae  illi  ab  Ecclesia  proveniunt;  sed  inter  haec 
alia  dicuntur  mere  ecclesiastica  ,  alia  industrialia  ,  et  alia 
parcimonialia.  Mere  ecclesiastica  dicuntur,  quae  ab  Eccle- 
sia  ,  sive  a  Beneficio,  ob  Beneficii  ipsius  titulum  ,  perci- 
piuntur,  cuiusmodi  sunt:  reditus  ipsius  Benelicii ;  fructus 
annui;  fructus  naturales  ,  quos  ipsa  natura  fert  ,  ut  foe- 
num,  lignum,  castaneae;  fructus  industriales,  quos  natura 
simul  et  hominum  cultura  producit,  ut  sunt  segetes,  vina, 
olea,  et  fructus  civiles,  quos  occasione  Beneficii  ratio  ci- 
vilis  instituit ,  ut  sunt  pensiones  ecclesiasticae ,  pensiones 
domorum  et  praediorum  urbanorum  ,  vecturae  navium  , 
et  pecuniarum  usurae  (2),  ut  sunt  quoque  fructus  cen- 
suum,  loca  montium,  et  similia  (2). 

(l)  Fagnanus  in  cap.  11,  de  restit.  spoliat.  a  n.  18.  —  (2)  De  Luca 
de  Benef.  dis.  lOO,  n.  21. 

721.  Inter  bona  mere  ecclesiastica,  alia  sunt  necessaria 
ad  sustentationem  Beneficiati,  et  alia  superflua.  Sustenta- 
tio  comprehendit  victum  ,  vestitum  ,  habitationem  et  ho- 
spitalitatem  ad  normam  Sacrorum  Canonum  non  solum 
erga  pauperes  et  peregrinos  ,  verum  quoque  erga  alios 
extraneos  etiam  consanguineos  vel  amicos,  iuxta  statum  et 


t)E    PECULIO    CLERICORUM.  387 

conditionem  Beneficiati ,  ac  regionis  consuetudinem  (l). 
Ouae  ad  haec  requiruntur  ,  dicuntur  sustentationi  neces- 
saria ,  reliqua  vero  superflua;  sed  haec  bonorum  distin- 
ctio  parum  relevat  ,  quae  potius  a  Doctoribus  emergit , 
quam  a  iure  :  nam  Beneficiatus  ex  iure  aeque  facit  suos 
fructus,  qui  ad  necessitatem  pertinent,  quam  fructus,  qui 
superflui  appellantur;  unde  haec  distinctio  solum  prodest 
ad  indicandum  finem  partialem  ,  quia  fructus  superfluos 
tenetur  Beneficiatus  iuxta  iuris  regulas  in  alios  erogare. 

(l)  Haec  tamen  liberalitas  nunquam  potest  extendi  ad  luxum  et  ad 
ostentationem  ,  vel  superbiam  :  nam  ,  ut  aiebat  S.  Bernardus ,  in  epist. 
42,  ad  Henricum  Sen.  Archiep.  Clamant  nudi,  clamant  famelici,  conque- 
runtur,  et  dicunt :  nostrum-  est,  quod  effundilis  ;  nobis  crudeliter  subtrahi- 
tur ,  quod  inaniter  expenditur ;  nostris  necessitatibus  detrahitur  ,  quidquid 
accedit  vanitalibus  vestris. 

722.  Bona  industrialia  sunt  ,  quae  clericus  ex  sua  in- 
dustria  ,  ex  ecclesiasticis  functionibus  sine  Beneficio  ,  ex 
concionibus,  ex  Missarum  eleemosynis,  ex  administratione 
Sacramentorum,  ex  stipendiis  funerum,  ex  officio  Vicarii 
generalis  ,  px  artificio  et  doctrina  ,  sibi  comparavit  (l). 
Haec  quidem  bona  ,  quae  iutuitu  personae  clerico  obve- 
niunt,  communiter  quasi  patrimonialia  appellantur  (2). 

(l)  Cap.  12  ,  de  testam.  —  (2)  Disputatur  inter  Doctores  ,  an  di- 
stributiones  quotidianae  in  Canonicis  ,  et  iura  stolae  in  parochis  ,  ac- 
censenda  sint  bonis  mere  ecclesiasticis  ,  vel  industrialibus  ?  Doctores 
recentiores  communiter  industrialibus  accensent  ,  quia  dantur  ut  pre- 
tium,  et  stipendium  laboris  ;  sed  veteres  non  ita  sentiebant,  quia  vere 
et  proprie  ex  Beneficio  proveniunt.  Reiffenstuel  de  pecul.  cler.  n.  4 
et  seqq. 

723.  Bona  parcimonialia  denique  sunt,  quae  resultant 
ex  parcimoniis  a  clerico  factis  parcius  vivendo  ,  quam 
suus  ferebat  status.  Clericus  profecto  ,  ut  supra  notavi- 
mus,  ex  bonis  mere  ecclesiasticis  illam  sibi  adscribit  par- 
tem,  quae  est  suae  sustentationi  necessaria.  Iam  vero  si 
in  hac  parte,  parcius  vivendo,  aliquid  sib  reservet,  quod 
iuste  poterat  in  sua  sustentatione  insumere,  tale  residuum 
ad  bona  parcimonialia  pertinet;  ut  si  honesta  sustentatio, 
secundum  loci  et  personae  conditionem  ac  gradum  ,  bis 
mille  libellas  annuas  requirat ,  et  clericus    expendat  tan- 


388  TITULUS    XXXIII. 

tum  mille  quir.gentas  ,  aliae    quingentae    in    parcimoniali 
peculio  erunt. 

724.  In  horum    bonorum    assignatione    sequentes    sunt 
regulae  observandae  :   la  Bona  mere  ecclesiastica  propriae 
sustentationi  necessaria  pleno  iure  ad  Beneficiatum    spe- 
ctant  eodem  modo  ac  si  propria  et  patrimonialia  forent: 
Beneficium  enim  ideo  principaliter  tam  a  fundatore,  quam 
ab  Ecclesia  Beneficiato  datur  ,  ut  dum    servit   altari  ,  de 
altare  vivat  (l).  2a  Bona  mere  ecclesiastica    et  propriae 
sustentationi  superflua,  ad  Beneficiatum  spectant  cum  o- 
nere  ea  impendendi  in  pauperes  ,  et  in  usus  pios;  nam , 
detracta  honesta  Beneficiati  sustentatione,  remanent  Chri- 
sti  patrimonium  et  pauperum,  et  ita  Sacri  Canones  et  in- 
stitutorum  voluntates  requirunt  (2).  3a  Bona  demum    in- 
dustrialia  et    parcimonialia    pleno    iure   ad   Beneficiatum 
pertinent,  cum  illa  independenter  a  Beneficio  cierico  tra- 
dantur ,  ut  merces  laboris  ,  qua  nemo  privandus  est ,  et 
haec  ex  titulo  honestae  sustentationis  iam  sint  clerico  ad- 
dicta  (3).  4a  Utensilia  sacra  Archiepiscoporum  et  Episco- 
porum  post  eorum  mortem  spectant  ad  Ecclesiam  Metro- 
politanam  vel  Cathedralem;  et  si  Praelatus  duas  succes- 
sive  vel  simul  unitas  habuerit  Ecclesias,  proportionaliter 
dividenda  sunt  inter  eas  ,  nisi  constet  ex   bonis    propriis 
Praelati,  vel  ex  bonis  unius  tantum  Ecclesiae  fuisse  com- 
parata  (4):  in  dubio  autem,  an  haec  fuerint  acquisita  ex 
bonis  propriis  Praelati,  vel  ex  bonis  ecclesiasticis,  ex  his 
bonis  comparata  praesumuntur  (5). 

(l)  Cap.  16,  de  praebend.  ubi  Innocentius  III  mandat  ,  ut  clerici 
vivere  debeant  de  Patrimonio  Iesu  Christi,  cuius  obsequio  deputantur ...  di- 
crnum  est,  ut  Ecclesiae  stipendiis  sustententur  in  qua,  et  per  quam  divinis 
obsequiis  adscribuntur.  Propterea  sacri  canones  declarant  ,  Beneficiatos 
suos  facere  Beneficiorum  fructus,  quibus,  si  non  adimpleant  Beneficio- 
rum  onera  ,  privandi  sunt ,  et  privantur  ;  at  haec  privatio  supponit, 
fructus  saltem  quoad  honestam  sustentationem  ad  Beneficiatos  perti- 
nere.  Trid.  sess.  23  ,  c.  1  ,  et  sess.  24  ,  c.  12  ,  de  ref.  —  (2)  Omnes 
Theologi  et  Canonistae  docent,  Beneficiatos  sub  gravissima  obligatione 
teneri  superflua  in  pauperes  vel  usus  pios  erogare.  Unde  S.  Hiero- 
nymus  illud  Beneficiato  commemorat ,  quod  aliena  rapere  inteiligitur, 
qui  ultra  sibi  necessaria  retinere  probatur ;  et  S.  Bernardus  sic  acriter 
Beneficiatum  compellat :  Quidquid  praeter  necessarxum  victum  et  s.mpli- 
cem  vestitum  retines,  tuum  non  est,  rapina  est,  sacrilegium  est.  Gonzalez 


DE    PECULIO    CLERICORU.M.  389 

ad  cap.  5,  de  pecul.  Controversia  tamen  est  inter  Doctores,  quam  re- 
fert  Benedictus  XIV,  de  Synod.  1.  7  ,  c.  2  ,  a  n.  6  ,  an  talis  obligatio 
oriatur  ex  iustitia  ,  vel  tantum  ex  charitate  :  et  in  eo  fundatur  ,  quod 
quidam  Doctores,  Beneficiatos  statuant  fructuum  superfluorum  Benefi- 
ciorum  suorum  tantum  administratores  ;  dum  alii  dominos  eos  etiam 
constituant.  Si  enim  sunt  solum  administratores,  ex  iustitia  tenentur  ad 
superflua  eroganda,  et  ad  restituenda  veris  dominis,  id  est  pauperibus, 
piisve  locis  ;  si  vero  sunt  etiam  domini  ,  ad  id  non  tenentur ,  nisi  ex 
charitate,  vel  ex  virtute  religionis;  et  quando  ea  bona  in  profanas  cau- 
sas  insumant,  graviter  quidem  peccant  violantes  legem  Ecclesiae,  quae 
supeiflua  in  pauperes  vel  pios  usus  erogari  mandat;  sed  nulla  ligantur 
restitutionis  lege,  quia  rebus  suis  et  non  alienis  abutuntur.  Nostra  ta- 
men  persuasio  est  ,  Beneficiatos  ad  erogationem  et  restitutionem  te- 
neri  tam  in  prima  quam  in  secunda  hypothesi:  nam  etiamsi  Beneficiati 
habeant  verum  superfiuorum  dominium,  adhuc  ex  lege  Ecclesiae  et  ex 
praevia  institutorum  intentione,  ac  proinde  fx  iustitia ,  obhgantur  ad 
ea  pauperibus  vel  usibus  piis  eroganda,  et  iisdem  restituenda,  uti  hae- 
res,  qui  quidem  dominus  est,  ad  haereditatis  debita  et  legata  solvenda 
obligatur..  Et  profccto  parum  interest ,  ut  ait  Cardinalis  Bellarminus, 
ulrum  PraeJatus  damnetur  ad  inferos,  quia  peccavit  contra  iustitiam,  aut 
quia  peccavit  contra  charitatem.  Benedictus  XIV  ,  cit.  loc.  —  (3)  S.  de 
Ligorio  lib.  3,  a  n.  490.  —  (4)  Nuperrime  enim  Piusnoster  Papa  IX,  san- 
civit  dictis  Ecclesiis  deberi  mitras,  pJanelas,  pluvialia,  tuniceJJas,  daJ- 
maticas,  sandaJia ,  chirothecas ,  albas  cum  cingidis ,  Jineos  amictus ,  et  his 
simiiia ;  item  missaJia ,  gradualia ,  Jibros  canlus  firmi  et  musicae  .  Jibros 
pontificaJes,  aJterum,  cui  tituJus  canon  Missae;  item  caJices,  paienas,  pixi- 
des,  ostensoria  ,  thuribtda  ,  vasa  aquae  benedictae  citm  aspersorio  ,  peJvim 
cum  urceo,  vasa  sacrorum  oJeorum  ,  et  urceoJos  una  cum  pelvibus  et  tin- 
HnnabuJo,  paJmatorias,  icones  pacis,  cruces  archiepiscopaJes,  candeJabra  cum 
cruce  pro  aJlaris  usu  ,  bacuJum  pastoralem ,  faJdistorium,  aJiasque  res  sa- 
cras  ,  sive  paramenta  ,  sive  ornamenta ,  sive  vasa,  si  quae  sunt  etiam  ex 
eorum  natura  usui  profano  congrua,  dummodo  non  per  accidens,  sed  per- 
manenter  divino  cuJtui ,  sacrisque  functionibus,  fuerint  destinata  :  exceptis 
annuJis  ,  et  crucibus  pectoraJibus  etiam  cum  sacris  reJiquiis ,  et  iis  omni- 
bus  utensilibus  cuiusvis  generis,  quae  legitime  probentur  ab  Episcopis  de- 
functis  comparata  fuisse  bonis  ad  EccJesiam  non  pertinenlibus,  neque  con- 
stet  EccJesiae  fuisse  donata.  Bul.  Quum  iJiud  anni  1857.  —  (5)  Ideo 
Praelati  tenentur  conficere  inventarium  omnium  utensilium,  in  quo  ex- 
primatur  quando  acquisita  fuerint  ,  et  an  ex  reditibus  Ecclesiae  sint 
comparata,  vel  non. 

725.  Cum  reditus  Beneficiorum  honestae  sustentationi 
superflui  distribuendi  sint,  quaeritur  quando,  et  quo  or- 
dine  hoc  fieri  debeat?  Quoad  primum  respondemus,  con- 
sultius  esse  id  facere  per  assignationes  in  vita,  quam  per 
testamentum  m  morte:  hoc  enim  secundo  casu  verendum 
est,  ne  remaneant  confusi  cum  aliis  bonis  Beneficiati  pro- 


390  TITULUS    XXXIII. 

priis,  de  quibus  polerat  disponere.  In  vita  quidem,  si  nulli 
sint  pauperes  in  imminenti  necrssitate  positi,  Beneficiatus 
ex  superfluis  potest  praedia  emere  ,  vel  thesaurum  con- 
flare  pro  necessitatibus  futuris  (l),  in  morte  autem  ,  de 
iisdem  testari  debet  in  favorem  pauperum  ,  vel  piorum 
locorum  (2),  et  si  nullum  condat  testamentum,  vel  condat 
cum  dispositione  eorumdem  superfluorum  bonorum  in 
causas  profanas,  ex  Iure  Canonico  Ecclesia  succedit,  ex- 
clusis  haeredibus,  et  testamentum  est  irritum  (3).  Quoad 
secundum,  scilicet  quoad  ordinem  a  Beneficiato  in  super- 
fluorum  distributione  servandum,  observamus -primo,  Be- 
neficiatum  licite  posse  a  superfluorum  cumulo  ea  detra- 
here,  quae  forte  prius  de  bonis  propriis  expendit,  ut  in 
Beneficio  viveret :  nam  cum  ius  habeat  vivendi  ex  Bene- 
ficio ,  non  tenetur  vivere  de  propriis  bonis  ,  et  proinde 
potest  se  compensare  (4);  deinde  respondemus,  bona  su- 
perflua  esse  distribuenda :  1°  pauperibus  in  gravi  vel  ex- 
trema  necessitate  temporali  vel  spirituali  constitutis.  quos 
Episcopi  et  Parochi  debent  perquirere,  et  caeteri  Bene- 
ficiati  solum  venientes  excipere  (5);  2°  inter  ipsos  pau- 
peres  ,  seligendos  esse  magis  indigentes  ex  consangui- 
neis  (6),  ex  iustis,  ex  erubescentibus,  et  senibus  (7);  3°  non 
extantibus  paupenbus,  superflua  relinquenda  esse  Eccle- 
siae,  a  cuius  Beneficio  fuerunt  percepta  (8),  vel  si  haec 
satis  abundet ,  alteri  pio  loco  vel  Ecclesiae  magis  indi- 
genti  (9). 

(l)  S.  De  Ligorio  lib.  3  ,  n.  491.  —  (2)  Cap.  11  ,  de  testam.  — 
(3)  Tot.  tit.  de  pecul.  cler.  et  cap.  7,  et  9  .  de  testam.  Si  tamen  cle- 
ricus  plura  habuerit  Beneficia  in  pluribus  Ecclesiis  ,  reditus  superflui 
dividendi  sunt  favore  Ecclesiarum  pro  rata  fructuum  ab  iisdem  per- 
ceptorum  ;  similiter  si  reditus  clerici  in  morte  relicti,  partim  ex  bo- 
nis  propriis  provenerint ,  partim  ex  bonis  ecclesiasticis  ,  iusta  propor- 
tione  dividendi  sunt  inter  Ecclesiam  et  clerici  haeredes.  Card.  Soglia 
Inst.  iur.  priv.  §  119.  Attamen  ex  iure  reditus  praesumuntur  ecclesia- 
stici,  quando  clericus  ante  assumptionem  ad  Beneficium  nulla  posside- 
bat  bona  propria.  Cap.  1,  de  pecul.  cler.  Nihilominus  hoc  etiam  casu 
Beneficiatus  iuste  sibi  retinet  ad  vitam,  et  fruitur  melioramentis  factis 
in  Beneficio  ,  ut  si  in  eo  agellum  ,  vel  vineolam  construxerit  ad  suam 
sustentationem,  etiamsi  postea  Beneiicio  renunciaverit.  Cap.  5  ,  de  pe- 
cul.  cler.  Haec  sane  ita  procedunt  ad  Iuris  Canonici  praescriptum;  sed 
hodie  in  foro  externo  nullus    clericus    contradictionem  patitur  ,    si    de 


DE    PECULIO    CLERICORUM.  391 

reditibus  ab  Ecclesia  acquisitis  disponat  inter  vivos  ,  vel  causa  mortis 
etiam  ad  profanas  causas:  immo  hi  contractus  et  testamenta  in  externo 
foro  executionem  ex  consuetudine  consequuntur,  quod  ab  Ecclesia  to- 
leratur,  tum  ad  vitandas  lites  cum  haeredibus,  ob  difficultatem  discer- 
nendi  in  clerici  haereditate  reditus  ecclesiasticos  a  patrimonialibus; 
tum  quia  accurate  dignosci  nequit,  an  Beneficiatus  in  vita  sua  reditus 
ecclesiasticos  recte  ad  normam  sacrorum  canonum  insumpserit.  Unde 
Ecclesia  in  his  difficultatibus,  et  pro  foro  externo  negotium  conscien- 
tiae  Beneficiati  remittit ;  sed  videat  ipse  ,  et  attente  consideret,  an  ex 
reditibus  sibi  superfluis,  ad  pauperes  et  Ecclesiam  ea  perveniant,  quae 
sua  sunt  ;  aliter  coram  Deo  posset  esse  fur  et  latro  ,  licet  ab  homini- 
bus  nullam  habeat  contradictionem.  Giraldus  ad  cap.  26,  de  testam.  et 
Card.  Soglia  loc.  cit.  —  (4)  S.  De  Ligorio  1.  3  ,  n.  491.  —  (5)  Id. 
S.  De  Ligorio  ib.  Haec  adeo  vera  sunt  ,  ut  ad  pauperes  sublevandos 
ipsae  causae  piae  debeant  concurrere:  can.  70  et  71,  c.  12,  q.  2.  Reif- 
fenstuel  ad  hoc  refert  locum  epistolae  Isidori  Pelusiotae  ad  Episcopum 
Eusebium  ,  in  qua  sic  eum  reprehendit :  Aiunt ,  te  ecclesiam  Peiusii  ae- 
dificare,  arte  alque  opere  quidem  pulcherrimo,  sed  iniquis  rationibus ,  per- 
que  summam  iniuriam,  ac  magno  pauperum  malo,  quorum  impensis  opus 
facis ;  quod  profccto  nihil  aliud  est,  nisi  Sion  in  sanguinibus ,  et  lerusa- 
lem  in  iniquitahbus  aedificare.  De  pecul.  cler.  n.  66.  —  (6)  Consangui- 
nei  et  familiares  vere  pauperes  possunt  praeferri  aliis  pauperibus  e- 
tiam  gravius  egentibus.  S.  De  Ligorio  cit.  loc.  Nam  Dei  traditio  est, 
aiebat  S.  Ambrosius,  ut  prius  pascas  parentes.  Can.  20,  dist.  86.  Hi  e- 
nim  ad  misericordiam  duplicem  habent  titulum  ,  paupertatis  ,  et  san- 
guinis  vel  familiaritatis;  sed  caute  vitandus  est  scopulus,  in  quem  multi 
impingunt ,  ne  scilicet  consanguineos  et  familiares  reditibus  augeant, 
contra  decretum  Tridentini  in  sess.  25  ,  cap.  l  ,  de  ref.  quia  ex  hoc 
fonte  ortus  est  exitiosissimus  nepotismus  ,  studium  scilicet  augendi  ne- 
potes,  circa  quod  saepissime  Beneficiati  caeci  sunt  ,  ut  repetebat  Bar- 
bosa  ;  unde  in  vulgus  illud  diffamatum  est  ,  nepotes  esse  presbytero- 
rum  filios.  —  (7)  Quod  iusti  et  timorati,  caeteris  paribus,  praeferendi 
sint  improbis  docet  S.  Ambrosius  dicens:  Perfecta  liberalitas,  fide,  causa, 
loco,  tempore  commendatur  ,  ut  primum  opereris  circa  domesiicos  fidei... 
nam  etsi  omnibus  debeatur  misericordia ,  tamen  ivsto  amplius.  Can.  14, 
dist.  86,  qui  similiter  docet,  senes  et  verecundos  ,  ob  conditionem  vel 
naturam  emendicare  erubescentes,  esse  aliis  praeferendos,  dum  scribit: 
Consider anda  est  etiam  in  largiendo  aetas,  atque  debililas,  nonnumquam  e- 
tiam  verecundia ,  quae  ingenuos  prodit  natales  ,  ut  senibus  plus  largiaris. 
Can.  17  ,  dist.  86.  An  autem  indigenae  et  cives  sint  caeteris  praefe- 
rendi  communiter  negatur,  quia  ius  praecipiens  superfluorum  distribu- 
tionem  in  pauperes  non  distinguit  inter  cives  et  exteros;  sed  congruen- 
tius  videtur  indigenas  exteris  praeferre ,  quia  canon  31,  causae  12, 
quaestione  2,  sancivit,  distinctionem  esse  faciendam  inter  pauperes,  et 
advenas  :  et  quia  in  superfluis  relictis  sola  succedit  Ecclesia  Beneficii; 
et  demum  quia  fundatorum  voluntas  ea  esse  videtur,  ut  superflua  Ec- 
clesiam  et  cum  ea  eius  praesertim  pauperes  sequantur.  —  (8)  Cap.  3 
et  5,  de  pecul.  cler.  et  cap.  6,  de  testam.  —  (9)  Reiffenstuel  de  pe- 
cul.  n.   75. 


3Q2  TITULUS   XXXIII. 

726.  Si  vero  Beneficialus  mori  contingat,  vel  Beneficio 
renunciet  ,  facit  suos  omnes  fructus  naturales  ,  et  indu- 
striales,  quos  collegit  ,  a  solo  separavit ,  et  cum  reliquo 
suo  patrimonio  commiscuit;  dum  pendentes  et  in  solo  ex- 
tantes,  ad  Ecclesiam  vel  successorem  pertinent,  licet  iam 
sint  maturi ;  fructus  vero  civiles  suos  facit  usque  ad  diem 
mortis ,  vel  dimissionis  Beneficii  ,  quia  lex  fingit ,  huius- 
modi  fructus  singulis  diebus  et  momentis  percipi.  Hoc 
definivit  Alexander  III  Archiepiscopo  Cantuariensi  scri- 
bens ,  eum  debere  fructus  Ecclesiarum  vacantium,  aut  in 
utilitatem  Ecclesiarum  expendere,  aut  futuris  personis  ftdeliter 
reservare  (l).  Hoc  ipsum  confirmavit  S.  Congregatio  Con- 
cilii,  quae  in  una  Fabrianen.  19  decemb.  1801  ,  declara- 
vit  ,  fructus  Beneficii  inter  resignantem  et  resignatarium 
esse  dividendos  pro  rata  temporis  (2). 

(l)  Cap.  4,  de  offic.  iud  Ord.  Cap.  g,  eod.  in  6,  et  cap.  40,  de  e- 
lect.  in  6.  —  (2)  Ricther  ad  sess.  21,  c.  2,  de  ref.  9. 

727.  Sed  dubitatio  oritur ,  an  fructus  inexacti  ad  hae- 
redes  Beneficiati,  vel  ad  successorem  in  Beneficio  perti- 
neant?  Pro  successore  quippe  facit  sententia  Alexandri  III, 
qui  bona  omnia  intuitu  Ecclesiae  acquisita  ,  et  ab  ante- 
cessore  relicta  adiudicat  Ecclesiae  vel  successori,  non  Be- 
neficiati  haeredibus  (l),  et  sententia  Iulii  III  qui  fructus 
inexactos  quorumcumque  Beneficiorum  ad  succe^sorem 
in  Beneficio  ,  non  ad  eius  haeredes  ,  declarat  pertinere  : 
quia  quoadusque  non  sunt  cum  Beneficiati  patnmonio  in- 
corporati,  fructuum  ecclesiasticorum  naturam  servant  (2), 
Pro  hac  sententia  adest  etiam  ratio  ,  quia  fructus  .  quos 
suo  tempore  Beneficiatus  non  exegit,  tamquam  suae  su- 
stentationi  superflui  .  taciie  remissi  et  successori  relicti 
videntur,  ut  iuxia  Sacrorum  Canonum  dispositionem,  pro 
suis  necessitatibus  vel  in  pauperum  levamen  a  novo  Be- 
neficiato  insumantur.  Pro  haeredibus  vero  Beneficiati,  mi- 
litat  dispositio  Concilii  provincialis  Mediolanensis  VII,  in 
quo  haec  leguntur:  Fructus  omnes  a  solo  separatos,  etiamsi 
nondum  exacti  fuerint  ,  aut  reconditi ,  modo  illos  Beneficiati 
haeredes  priusquam  maturati  essent  in  successoris  praeiudicium 
a  solo  minime  separaverint,  et  parte  colonica  dumtaxat  exce- 


DE    PECULIO    CLERICORUM.  3Q3 

pta,  haeredibus  ipsis;  pendentes  autem,  successoribus  in  Bene- 
ficio,  excepta  item  parte  colonica ,  adiudicamus  ;  quod  si  fru- 
ctus  omnes  cum  Beneficiatus  obiit,  a  solo  separati  fuerint,  o- 
mnes  quidem  haeredum  sint  ;  hi  tamen  oneribus  Beneficii  sa- 
ttsfacient  (3).  Militat  similiter  decisio  S.  Congregationis 
Concilii ,  m  qua  declaratum  fuit  ,  fructus,  quos  quidam 
canonicus  Moguntinus  vivens  non  potuerat  exigere,  post 
eius  mortem  ,  non  Capitulo  Ecclesiae ,  sed  canonici  hae- 
redibus  esse  attribuendos  (4).  Illud  etiam  accedit ,  quod 
Beneficium  datur  propter  officium,  cuius  vi  Beneficiatus 
fructus  suos  facit ;  ex  quo  sequitur,  eum.  vel  ut  dominus 
vel  ut  mercenarius  ,  fructus  inexactos  ad  haeredes  suos 
transmittere  (5). 

In  praxi,  putamus  huius  dubitationis  solutionem  a  con- 
suetudine  regionum  ,  et  a  prudentis  iudicis  arbitrio  pa- 
tendam  esse.  Consuetudo  profecto  specialis  locorum  hac 
in  re  magnam  habet  vim,  cum  Iuri  non  adversatur.  Pro- 
pterea  Sacra  Congregatio  Concilii  mandavit ,  servandam 
esse  Capituli  Gradicensis  consuetudinem  dividendi  fructus 
antiquatos  vel  restitutos,  inter  Canonicos  praesentes  (6); 
item  decrevit  servandum  esse  Poloniae  consuetudinem  , 
per  quam  fructus  vacaotium  Episcopatuum  per  quatuor 
menses  attnbuuntur  successori  in  Episcopatu  ,  et  reliqui 
fabricae  Ecclesiae  (7).  Arbitrium  pariter  prudentis  iudicis 
magni  aestimandum  est,  ut  damna  reparentur  et  iustitia 
secundum  circumstantias  servetur.  Ideo  ex  reditibus  et- 
iam  inexactis  succurrendum  est  haeredibus,  vel  ipsi  Be- 
neficiato ,  ad  solvenda  debita  .  quae  in  Beneficio  contra- 
xit  (8).  et  ad  habendam  iustam  indemnitatem,  si  per  no- 
tabile  tempus  Beneficio  servitium  exhibuisset ,  nullosque 
percepisset  fructus  ,  quorum  dies  forte  venit  tantum  in 
fine  anni.  Iustitia  enim  non  patitur  ,  ut  qui  per  primos 
undecim  ex  gr.  anni  menses  Beneficio  servivit ,  deque 
suo  privato  patrimonio  vixit,  adveniente  sub-  anni  finem 
retributionis  tempore,  nihil  de  fructibus  habeat.  quos  so- 
lus  percipiat  successor  ,  qui  ad  breve  tempus  Beneficio 
servivit ,  cum  Tridentinum  Concilium  Congruam  ex  fru- 
ctibus  Beneficii  etiam  temporario  oeconomo  iubeat  esse 
assignandam  (9). 


394  TITULUS    XXXIII. 

Ouae  hucusque  de  inexactis  Beneficiorum  fructibus  ex- 
posuimus,  ad  distributiones  quotidianas  et  ad  emolumenta 
incerta  ex.  gr.  anniversariorum,  exequiarum,  ex  omnium 
Doctorum  et  Tribunalium  sententia ,  non  extenduntur. 
Huiusmodi  profecto  distributiones.  sive  exactae,  sive  ine- 
xactae,  ad  eum  pertinent  ,  qui  personale  servitium  exhi- 
buit,  aut  ad  eius  haeredem:  nam  vere  non  sunt  fructus 
aut  emolumentum  Beneficii,  sed  purum  praemium  operis 
aut  pura  merces  laboris .  nisi  sint  in  locum  Praebendae 
substitutae  (10). 

(l)  Cap.  12,  de  testam.  —  (2)  Bul.  Cum  sicut  nobis.  —  (3)  Tit.  de 
fruct.  eccl.  §  Si  vero.  —  (4)  Thesaur.  resol.  tom.  2,  pag.  311.  Huc 
etiam  pertinet  iam  citata  resolutio  S.  Congregationis  Concilii  in  Fa- 
brianen.  de  fructibus  dividendis  pro  rata  temporis  inter  resignantem 
et  resignatarium.  —  (5)  Dignus  est  enim  operarius  mercede  sua  ,  et 
qui  acquirit ,  sibi  et  haeredibus  suis  acquirit.  —  (6)  Thesaur.  resol. 
tom.  30,  pag.  268.  —  (7)  Ricther  ad  sess.  7,  c.  2,  n.  I.  Item  in  dioe- 
cesi  Ianuensi  ex  antiqua  consuetudine  fructus  inexacti  cuiuscumque  ge- 
neris,  non  parochi  praedefuncti  haeredibus,  sed  successori  in  Beneficio 
adiudicantur,  ut  fert  attestatio  Curiae  eiusdem  dioecesis ,  quae  inserta 
reperitur  in  sententia  supiemi  Senatus  in  Collectione  facta  a  iur.to 
Gervasoni  sub  anno  1827  die  2  iun.  pag.  382.  —  (8)  Videnda  allega- 
tio  in  causa  Spirensis  canonicatus  §  Affirmat,  prout  in  Thesauro  reso- 
lutionum  S.  Congregationis  Concilii  tom.  28,  pag.  162  ,  et  cit.  Conci- 
liuin  Mediolanense  1.  c.  —  (9)  Similiter  non  videtur  fructibus  ine- 
xactis  privandus  Beneficiatus  ,  qui  in  vita  litem  movit  ,  ut  fructus  in 
quaestione  obtineret  iuxta  iam  citatam  decisionem  S.  Congregationis 
in  Moguntina.  Quoad  parochias  vero  et  alia  Beneficia  residentialia, 
haec  disposuit  citatum  Concilium  provinciale  Mediolanense  VII,  tit.  de 
fruct.  Benef.  «  Si  parochialis  Ecclesia  sit,  vel  Beneficium  requirat  re- 
»  sidentiam  personalem  ,  successori  eam  partem  relinquere  (haeredes) 
»  tenebuntur  ,  quae  Ordinarii  arbitrio  definienda  ad  ipsius  victum  et 
»  reliqua  onera  sustinenda  usque  ad  novos  fructus  sufficiat  ,  habita 
»  temporis  et  quantitatis  annui  reditus  ratione.  »  —  (10)  De  Luca  in 
annot.  ad  Trid.  disc.   15,  n.   14. 


INSTITUTIONUM  CANONICARUM 

LIBER  TERTIUS 


TITULUS  1. 

DE    IUDICIIS    ECCLESIASTICIS. 

Summarium  :  728.  Ratio  iudiciorum.  —  729.  Ecclesia  potestatem  habet  iudicandi.  —  730.  Ha- 
bet  potestatem  coercendi  poenis  spiritualibus  et  temporalibus.  —  731.  Definitio  iudicii.  — 
732.  Personae  iudicio  intervenicntes.  —  733.  Controversia  quotuplex,  et  quomodo  causa  di- 
stinguatur  a  lite,  ab  actione  et  ab  instantia  ?  —  734.  Qui  sint  actus  ad  iudicium  pertinentes? 
—  73$.  Quid  sint  iudiciorum  solemnitates,  et  quotuplices?  —  736.  Quomodo  iudicium  quoad 
materiam  dividatur  ?  —  737.  Quomodo  componatur  possessorium  competitorio ?  —  738.  Quo- 
modo  iudicium  dividatur  quoad  formam  ? 

728.  Binos  praemissos  Libros,  de  personis,  et  de  rebus, 
nectit  ac  complet  hic  Tertius,  de  iudiciis.  Res  profecto  in 
genere  fuerunt  conditae  pro  personis;  sed  in  specie,  per 
occupationem  aliumve  legitimum  titulum  ,  personae  ita 
quasdam  sibi  devinxerunt  res,  ut  caeteris  nefas  esset  eas 
invadere.  Hinc  ortum  est  illud  Meum  et  Tuum,  quod  quis- 
que  potest  propria  auctoritate  sibi  habere;  sed  non  potest 
violatum  sibi  propria  auctoritate  vmdicare,  neque  de  vio- 
latore  poenam  sumere  :  nam  requiritur  ad  hoc  publica 
persona  praedita  iurisdictione,  sive  illa  coactiva  potestate, 
qua  societas  regitur,  et  iustum  cuique  ,  per  legitimorum 
iudiciorum  vim  et  auctoritatem,  tribuitur. 

729.  Hanc  iurisdictionem  sive  potestatem,  Ecclesiae  Ca- 
tholicae  competere  ncmo  inficiabitur  umquam ,  qui  recte 
sapiat.  Satis  enim  clare  loquuntur  Sacrarum  Scriptura- 
rum  documenta  ,  quae  aperte  demonstrant  ab  Adam  us- 
que  ad  Moysem  solos  summos  sacerdotes  a  Deo  consti- 
tutos  utramque  summam  habuisse  potestatem  religiosam 
et  poJiticam  ,  et  utrumque    iuiicium    in    spiritualibus    et 


396  titulus  i. 

temporalibus.  «  In  lege  naturae  ,  ait  Pater  Alvarez  ,  et 
»  in  lege  Moysis  in  Summis  Sacerdotibus  fuit  apex  utrius- 
»  que  auctontatis:  igitur  multo  magis  in  Summis  Sacer- 
»  dotibus  sub  l?ge  Christi  »  (l).  Hanc  veritatem  D.  Pau- 
lus  plunbus  in  locis  praedicat:  Adversus  presbyterum,  ait 
ipse ,  accusationem  noli  recipere ,  nisi  sub  duobus  aut  tribus 
testibus  (2);  et  alibi:  An  nescitis,  quoniam  sancti  de  hoc  mundo 
iudicabunt?....  Nescitis  quoniam  Angelos  iudicabimus  ?  Quanto 
magis  saecularia  ?  (3).  Unde  minatur  Corinthiis  se  habere 
in  promptu  ulcisci  omnem  inobedientiam  ex  potestate , 
quam  dedit  illi  Dominus  (4).  Constat  praeterea  ex  tra- 
ditione  ,  historia  usuque  perpetuo ,  ab  exordiis  suis  ad 
haec  usque  tempora,  Ecclesiam  per  Pastores  suos  de  per- 
sonis  et  rebus  suis  iudicia  exercuisse  nedum  pro  foro  in- 
terno,  sed  et  pro  externo  (5).  Neque  aliter  res  se  habere 
potest ,  cum  ipsa  Ecclesia  sit  hominum  societas  a  civili 
societate  distincta  ob  diversitatem  obiectorum,  mediorum 
et  finis ,  cumque  habeat  ex  Iure  Divino  proprium  Sum- 
mum  Principem ,  propriosque  magistratus  legislativa  et 
executiva  potestate  ornatos,  ut  facile  patet  ex  demonstra- 
tis  in  primo  superiore  Libro.  Ad  quid  sane  essent  con- 
stitutae  ecclesiasticae  leges  ,  si  possent  impune  violari  ? 
Necesse  itaque  est.  Ecclesiam  iudiciariam  habere  potesta- 
tem  pro  rebus  et  personis  suis  ,  quam  eidem  non  dene- 
gant  civiles  Romanorum  leges  (6). 

(l)  Ita  abunde  probat  Auctor  Anaclet.  iuris  Pontificii  in  ser.  8, 
pag.  405  et  seqq.  qui  memorat  ,  Hebraeos  solum  post  400  annos  a 
Moyse  petiisse  sibi  primum  regem  dari  more  gentium  infidelium,  quod 
non  solum  Samueli  displicuit ,  sed  et  ipsi  Deo  ,  qui  alloquens  Samue- 
lem  dixit:  Non  te  dbiecerunt,  sed  me,  ne  regnem  super  eos.  I  Reg.  cap. 
7.  Electus  autem  est  primus  Rex  Saul,  qui  propterea  regno  privatus 
postea  fuit,  quia  sacrificium  offerre  praesumpsit.  Ib.  cap.  13,  sive  iura 
Pontificis  sibi  usurpavit:  non  enim  reges  sanctas  attingere  res  absque 
divina  indignatione  queunt ,  qui  iudicium  saeculi  habent  ,  ut  aiebat 
S.  Ambrosius  ,  non  iudicium  Ecclesiae  ,  qui  terrena  et  saecularia,  non 
spiritualia  et  ecclesiastica  diiudicare  possunt.  tdeo  iuiicium  Pontificum 
nobilius  et  independens  a  Regibus,  quia  illud  a  potestate  a  Deo  data 
provenit,  hoc  autem  a  potestate  hominum,  qui  sibi  in.tempore  Regem 
constituunt.  —  (2)  Ad  Timoth.  I,  c.  5  ,  v.  19.  —  (3)  Ad  Corinth.  I 
c.  6,  v.  2,  3.  —  (4)  Ad  Corinth.  II  ,  c.  10  ,  v.  6.  —  (5)  Devoti  Inst. 
Can.  1.  1,  t.  l,  et  Bouix  de  iudic.  eccl.  tom.  l,  sect  2  ,  c.  3.  — 
(6)  Tot.  tit.  eod.  de  episc.  audient. 


DE    IUDICIIS    ECCLESIASTICIS.  397 

730.  Haec  Ecclesiae  iudicandi  potestas  coercitionem 
comprehendit:  nam  foret  inutile  iudicium,  si  iudex  vim 
non  haberet  iudicatum  exequendi.  Iudex  autem  ecclesia- 
sticus  iudicatum  suum  exequitur  decernendo  poenas  ne- 
dum  spirituales,  sed  etiam  temporales  et  corporales;  spi- 
rituales  quidem,  ut  est  excommunicatio,  suspensio,  inter- 
dictum,  inhabilitas  ad  Ordines  et  officia,  depositio  et  de- 
gradatio  (l);  temporales  etiam,  ut  sunt  mulctae  (2),  pri- 
vationes,  subtractiones  fructuum;  et  corporales  quoque , 
ut  sunt  ieiunia  et  alii  poenitentiae  actus  (3).  verbera  (4), 
carceres  (5)  et  exilium  (6).  Ultra  non  pro^r^ditur  Ec- 
clesia,  neque  mutilationem  aut  poenam  sanguinis  umquam 
protulit,  quia  Christi  servans  lenitatem  ita  semper  abhor- 
ruit  a  sanguine,  ut  non  sinat,  eum  ad  altaris  ministerium 
recipi ,  qui  quocumque  modo  manus  sanguine  maculatas 
habeat.  Sed  cum  fidelis  in  profundum  iniquitatis  dilapsus 
est,  eum  derelinquit,  et  in  laicae  potestatis  manus  ti  adit  (7). 

(l)  Hoc  intelligitur  pro  ea  parte  ,  qua  dictae  poenae  privant  iure 
ecclesiastica  ministeria  exercendi;  nam  pro  alia  parte,  qua  fideles  bo- 
nis  temporalibus  privantur,  aut  ex  catholicorum  familia  vel  de  eorum 
gradu  deiiciuntur  ,  temporales  etiam  sunt.  —  (2)  Mulctas  pecuniarias 
potest  iudex  ecclesiasticus  imponere.  A  primis  enim  Ecclesiae  tempo- 
ribus  ,  et  deinceps  usque  ad  haec  tempora  ,  reperimus  fuisse  mulctas 
impositas  ,  et  hoc  ius  probavit  Tridentinum  ita  statuens  :  Liceat  (Epi- 
scopis),  si  expedire  videbitur,  in  causis  civilibus  ad  forum  ecclesiasticum 
quomodolibet  pertinentibus,  contra  quoscumgue  etiam  laicos  per  mulclas  pe- 
cuniarias,  quae  piis  locis  ibi  existentibus,  eo  ipso  quod  exactae  fuerint,  as- 
signantur...  procedere,  et  causas  definire.  Sess.  25,  c.  3,  de  ref.  Mulctae 
tradendae  sunt  mulctarum  depositario  ,  et  in  citatum  usum  citissime 
expendendae;  neque  Capitulum,  neque  Vicarius,  neque  iudex  quicum- 
que,  neque  ipse  Episcopus  potest  eas  sibi  adscribere,  nisi  hic  ultimus 
taatum  propter  veram  necessitatem  ,  temporarium  habeat  a  S.  Sede 
indultum.  Benedictus  XIV  de  Synod.  1.  10,  c.  9  et  lo.  Devoti  loc.  cit. 
1.  4,  t.  17.  Quando  autem  possit  iudex  poenam  pecuniariam  imponere 
notat  Glossa  in  cap.  3,  de  poen.  his  verbis  :  «  Cum  ius  statuit  poe- 
»  nam  pecuniariam  infligendam,  quicumque  cognoscit  de  crimine  illam 
»  potest  infligere...  ;  si  vero  ius  solam  poenam  spiritualem  vel  corpo- 
»  ralem  super  crimine  statuit ,  iudex  non  potest  ,  nec  debet  illam  in 
»  aliam  commutare..  .  et  cum  de  poena  criminis  nihil  de  iure  cautum 
»  est,  an  pecuniariam  vel  aliam  infligat  ,  iudicis  arbitrio  committitur. 
»  Cum  iudex  super  crimine  dispensare  potest  ,  bene  potest  infligere 
»  poenam  pecuniariam  vel  aliam.  »  —  (3)  Habemus  huius  rei  exem- 
plum  in  canonibus  poenitentialibus  ,  et  in  Concilio  Remensi    anni  923, 


3Q8  titulus  i. 

in  quo  ad  longum  ieiunium  damnati  fuerunt  milites,  qui  in  bello  iniu- 
sto  militaverant.  Benedictus  XIV  de  Synod.  1.  lO,  c.  9,  n.  1.  In  praxi 
vero  dicti  actus  poenitentiae  solent  praescribi  contra  delinquentes  cle- 
ricos  in  exercitiis  spiritualibus  ,  in  aliqua  religiosa  domo  peragendis. 
—  (4)  Posse  iudices  punire  reos  verberibus  clare  demonstrant  plura 
iuris  et  historiae  loca.  Revera  S.  Gregorius  III  declaravit  S.  Augu- 
stino,  quem  tamquam  Apostolum  miserat  in  Angliam,  eum  posse  fures 
verberibus  corrigere.  Can.  11,  c.  12  ,  q.  2  ,  modo  id  non  faciat  mani- 
bus  suis  Can.  25,  dist.  86;  et  modo  id  non  faciat,  ut  timratur,  sicut 
idem  Pontifex  scribit  Episcopo  Costantinopolitano  Can.  1  ,  dist.  45. 
Insuper  Concilium  Agathense  edixit  ,  ut  Monachi  ,  quos  verborum  in- 
crepatio  non  emendaverit  ,  possent  etiam  verberibus  coerceri.  Can.  3, 
c.  20,  q.  4.  Demum  S.  Augustinus  ad  Marcellinum  ,  modum  coercitio- 
nis  per  virgarum  verbera  probat,  qui.  ut  ipse  fatetur,  a  magistris  ar- 
tium  liberalium,  ab  ipsis  parentibus  ,  et  saepe  etiam  in  iudiciis  ,  solet  db 
Episcopis  adhiberi.  Can.  1,  c.  23  ,  q.  5.  Id  ipsum  probatur  ab  historia: 
nam  verberationis  poena  utebatur  S.  Caesarius  Arelatensis  Episcopus, 
ut  patet  ex  eius  actis  a  suo  discipulo  Cypriano  conscriptis;  utebantur 
Regularium  Institutores,  ut  in  regula  S.  Isidori  Hispalensis,  S.  Macarii, 
et  S.  Benedicti.  Devoti  Inst.  Can.  1.  4,  t.  17,  §  2,  in  not.  Haec  poena 
in  Ecclesia  adhibebatur  ,  cum  etiam  in  tribunalibus  laicorum  in  usu 
erat:  nunc  dimissa  et  obsoleta  facta  est.  —  (5)  Ecclesia  olim  pro  car- 
ceribus  habebat  Decanicas,  vel  Diaconicas,  id  est  loca  conclusa,  in  qui- 
bus  clerici  immorigeri  ,  veluti  in  carcere  asservabantur.  Devoti  1.  3, 
t.  1  ,  §  21  ,  in  not.  Gonz^lez  ad  cap.  27  de  verb.  signif.  Inde  in  mo- 
nasterium  loco  carceris  clerici  criminosi  detrudebantur.  Conc.  Aga- 
thense  can.  30  ,  apud  Labeum  tom.  5  Posteriore  autem  aetate  ,  Epi- 
scopi  vincula  sive  carceres  proprios  habere  coeperunt;  unde  Clemens  III 
Episcopo  Parisiensi  scripsit:  Pro  illo  falsario  clerico  scelerato  ,  quem  ad 
mandatum  nostrum  capi  fecisti,  hoc  tibi  duximus  consulendum,  ut  eum  in 
perpetuum  carceeem  ad  agendam  poenitentiam  includas,  pane  doloris  et  a- 
qua  angustiae  sustentandum.  Cap.  27  ,  de  verb  signif.  et  S.  Congrega- 
tio  Episcoporum  pluries  modum  et  locum  carcerum  definivit.  Pelle- 
grinus  in  Pract  crim.  part.  4,  sect.  8,  n.  37.  —  (6)  Gonzalez  ad  cap. 
1,  de  calum.  n.  14.  Can.  9  ,  c.  3  ,  q.  4  et  can.  3  ,  q.  5  et  cap.  3  ,  de 
ciim.  fals.  —  (7)  Cap.  27  ,  de  verb.  signif.  et  Trid.  sess.  13  ,  c.  4, 
de  ref. 

731.  Iudicium,  sic  appellatum,  quasi  sit  ius  dictum,  duo 
praecipue  significat ,  nempe :  sententiam  a  iudice  latam , 
et  methodum  ferendae  sententiae  ,  quae  a  pragmaticis 
Iuns  ci\>ilis  Procedura  vocatur.  Nos,  seposita  ad  alium  ti- 
tulum  primae  significationis  explicatione,  hic  de  secunda 
tantum  agimus.  Iudicium  autem  pro  methodo  ferendae  sen- 
tentiae  acceptum  ,  nihil  est  aliud  ,  quam  processus  iudi- 
cialis  ,  et  potest  definiri :  Legitima  disceptatio  controversiae 
inter  actorem  et  reum  coram  iudice  competente  causa  litis  fi- 


DE    IUDICIIS    ECCLESIASTTCIS.  3QQ 

niendae  aut  maleficii  puniendi  suscepta.  Prima  huius  defini- 
ticmis  verba  demonstrant  ,  modum  procedendi  in  causis 
non  esse  iudici ,  aut  partibus  arbitrarium ,  sed  a  legibus 
statutum;  caetera  vero  demonstrant  personas  in  quolibet 
iudicio  necessarias,  et  insimul  obiectum,  finemque  iudicii 
in  causa  civili  aut  criminali  (l).  Quare  in  quolibet  iudi- 
cio  duo  praecipue  possunt  considerari,  nempe  materia  et 
forma :  ad  materiam  pertinent  personae,  et  controversia; 
ad  formam  pertinent  actus  et  solemnitates  a  legibus  sta- 
tutae. 

(l)  Monemus  tamen  interdum  has  personas  non  esse  vere  in  iudicio, 
sed  tantum  per  quamdam  earum  repraesentationem.  Sic  in  inquisitione 
generali,  fama,  quae  praecedit,  habetur  loco  actoris,  et  in  inquisitione 
speciali  notorietas  delicti  vices  supplet  accusatoris  ,  ut  ex  iure  probat 
Pellegrinus  in  Pract.  civ.   praemis.   1. 

732.  Personae,  quae  nccessario  debent  ad  iudicjum  con- 
currere ,  sunt:  iudex  ,  actor,  reus;  quae  vero  solent  prae- 
terea  adhiberi,  sunt  plures  aliae,  ut  ex  parte  iudicis:  as- 
sessores,  auditores,  promotores,  sive  procuratores  fiscales,  can- 
ceilarii ,  sive  notarii,  sive  secretarii ,  cursores  et  executores; 
ex  parte  vero  actoris  et  rei :  advocati,  procuratores  et  testes. 

733.  Controversia  ,  sive  quaestio ,  quae  in  iudicio  pro- 
ponitur,  duplex  esse  potest,  iuris  nimirum,  diut  facti,  prout 
de  iure,  aut  de  facto  quaeritur,  quae  in  iudicium  dedu- 
cta,  causa  appellatur.  Causa  tamen  distinguitur  a  lite,  quae, 
tantum  post  contestatas  in  iudicio  diversas  partium  opi- 
niones  ,  oritur  ;  distinguitur  ab  actione ,  quae  nihil  ahud 
est  quam  ius  persequendi  in  iudicio,  quod  nobis  debetur; 
et  distinguitur  ab  instantia :  quae  nihil  aliud  est ,  quam 
excitatio  iudicii  per  liiis  contestationem  facta ,  et  usque 
ad  sententiam  perseverans,  ita  ut,  si  appelletur,  nova  ena- 
scatur  instantia,  quae  secunda  vocatur.  Prima  instantia 
dicitur  perpetua  ,  id  est  durat  ad  30  annos,  licet  Conci- 
lium  Trideniinum  iubeat  intra  biennium  causas  terminari, 
quod  in  praxi  accipitur  uti  consilium  ,  non  uti  praece- 
ptum  (l):  secunda  instantia  durat  ad  biennium,  ita  ut  pri- 
mus  annus  detur  ad  causam  committendam,  secundus  ad 
eam  terminandam:  at  iudex  ex  iusta  causa  maiorem  saepe 
concedit  dilationem  (2). 


400  TITULUS    I. 

(l)  Trid.  sess.  24,  c.  20,  de  ref.  De  Luca  in  annot.  ad  cit.  cap. 
n.  28.  Ratio  est ,  quia  postquam  Concilium  edixerat ,  ut  causae  saliem 
injra  b  iennium  a  die  molae  litis  terminentur ,  statim  subiunxit ;  ut  post 
id  spatium  Hberum  sit  parlibus,  vel  alteri  illarum  tudices  superiores}  alias 
iamen  competentes  ,  adire  ,  qui  causam  in  eo  statu  ,  in  quo  fuerit ,  assu- 
mant  ,  et  quam  primum  terminari  curent.  Hinc  apparet  Concilium  non 
statuisse  hoc  tempus  peremptorium,  cum  post  hoc  tempus  liceat  adhuc 
iudiccs  superiores  adire  :  quod  si  partes  non  feeerint  ,  ut  causa  quam 
primum  terminetur ,  debent  sibi  imputare  ,  si  usque  ad  annos  30,  in- 
stantia  perseveret,  uti  est  praxis  Rotae  Romanae.  Duo  tamen  sunt  ca- 
sus,  in  quibus  instantia,  etiam  prima,  prius  perimitur.  Unus  est,  si  ac- 
cesserit  sententia  litem  desertam  declarans  ;  alter  est  ,  si  elapsum  sit 
decenn:um,  simulque  indubie  constet  de  malo  iure  eius  ,  qui  litem  in- 
stituit.  —  (2)  Giraldus  ad  cap.  20,  de  iudic. 

734.  Actus,  qui  ad  iudicium  pertinent,  sunt,  actoris  p$- 
titio,  negatio  rei,  probatio  actionis  sive  iudicis  instructio,  sen- 
tentia,  et  eius  executio,  ac  generaliter  illi  omnes  actus,  qui 
ex  legis  dispositione  debent  in  iudicio  ab  actoris  petitio- 
ne  usque  ad  sententiae  executionem  fieri.  Idcirco  huius- 
modi  actus  appellantur  iudiciales  ,  ut  ab  extraiudicialibus 
secernantur,  qui  fiunt  extra  iudicium,  licet  habeant  iudi- 
cis  aut  alterius  publici  ministri  assistentiam,  et  quamdam 
extraiudicialem  constituant  proceduram. 

735.  Solemnitaies  denique  ,  sunt  illae  cautelae,  sive  re- 
gulae  ,  a  Iure  sancitae  pro  recto  iudiciorum  ordine  ,  ut 
breviori ,  quo  fieri  potest .  tempore  et  minoribus  expen- 
sis  ,  iudex  ad  veritatis  et  iustitiae  cognitionem  deveniat , 
et  liti  finis  imponatur,  quarum  aliae  ita  sunt  essentiales, 
ut  omissae,  proceduram  vitiosam,  nullam  ac  frustatoriam 
reddant;  aliae  vero  essentiales  non  sunt,  et  omissae,  pro- 
ceduram  non  vitiant  (l). 

(l)  Primus  ,  qui  fecit  iudicium  in  terris  ,  fuit  Deus  in  Paradiso  ter- 
restri  ,  cum  ob  originale  peccatum  ,  ipso  accusante  scelere  ,  Adam  et 
Evam  citavit  ,  eorum  defensionem  audivit,  et  gravissimam  sententiam 
protulit.  Gen.  c.  3.  Pellegrinus  in  sum.  praem.  n.  1.  Deus  pariter  per 
'  ius  naturale  substantiales  iudiciorum  formas  praestituit ,  quae  in  eo 
consistunt ,  quod  iudex  actoris  petitionem  ,  reique  defensionem  audiat, 
quod  dilationes  ad  probandum  et  respondendum  necessarias  concedat, 
quod  de  causa  cognoscat  ,  sententiamque  ferat.  At  formae  iudiciorum 
legitimae  ,  sive  solemnes  ,  a  iure  positivo  fuerunt  constitutae  ,  in  quo 
praecellit  Ius  Canonicum ,  quod  primum  telam  iudiciariam  in  secundo 
Decretalium  libro  contexuit  ,  a  quo  deinde  quaecumque  civilis  proce- 
dura  deducta  fuit,  ut  uno  ore  omnes  testantur  Doctores,  et  specialiter 


DE    IUDICIIS    ECCLESIASTICIS.  401 

Fleury  in  suis  Inst.  iur.  eccl.  p.  3  ,  c.  6  ,  his  verbis.  «  Omnis  proce- 
»  dura  curiarum  saecularium  a  Canonistis  deducitur  ,  et  qui  voluerit 
»  eam  studiose  addiscere  ,  eiusdem  origines  debet  in  Decretalibus 
»  perquirere.  »  Simili  modo  suam  aperit  sententiam  Gallicanae  ci- 
vilis  procedurae  explanator  Carre  in  introd.  1.  1,  t.  2  ,  n.  15  ,  ubi 
ait  «  praecipuos  procedurae  fontes  in  regulis  ecclesiaaticis  esse  ,  quae 
»  possunt  iuste  considerari  tamquam  complexio"  elementorum,  quae  in- 
»  genium  et  ratio  inde  in  legibus  et  procedura  evolverunt.  »  Et  sane 
a  Iure  Canonico  civilem  et  criminalem  proceduram  deprompsit  Italia, 
quam  summus  Pontifex  Clemens  V,  transvexit  Avenionem  in  Gallia,  a 
qua  huius  saeculi  initio,  quod  dederat,  debuit  reformatum  accipere  in 
Gallicanis  codicibus  de  procedura  civili  et  instructione  criminali ,  qui, 
ut  omnes  norunt ,  parum  mutati  ,  in  Italia  in  foro  civili  etiamnunc 
observaiitur.  Insuper  procedura  Canonica  nedum  in  totam  Italiam 
s.chola  Bononiensis  perduxit  ,  sed  in  mundum  universum  Legislato- 
res  profecto  diversarum  nationum  ab  ea  substantialia  iudiciorum  de- 
sumpseiunt  ,  quae  propriis  moribus  et  necessitatibus  accomodarunt; 
sed  meritum  inventionis  et  perfectionis  nemo  iuste  potest  Ecclesiae 
negare. 

736.  Iudicium  multis  modis  dividitur:  et  primo  quidem 
quoad  materiam  in  ecclesiasticum,  quod  coram  iudice  ec- 
clesiastico  et  circa  personas,  resque  ecclesiasticas  versa- 
tur  ,  et  saeculare ,  quod  coram  iudice  laico  et  circa  per- 
sonas  resque  saeculares  exercetur;  in  civile,  in  quo  causa 
civilis,  et  criminale,  in  quo  criminalis  causa  vertitur.  Causa 
civilis  ea  dicitur,  ubi  principaliter  agitur  ad  commodum 
privatum,  sive  actio  proveniat  ex  contractu,  sive  ex  de- 
licto  ;  criminalis  vero  ,  ubi  principaliter  agjtur  ad  publi- 
cam  vindictam  ,  cum  actio  ex  delicto  descendit.  Hinc  si 
ex  delicto  poena  pecuniaria  aut  interesse  in  favorem  a- 
ctoris  petatur  ,  causa  est  civilis  ;  si  vero  poena  afflictiva 
corporis  ad  publicam  vindictam  aut  etiam  poena  pecu- 
niaria  in  favorem  fisci  reo  imponatur  ,  causa  est  crimi- 
nalis.  Illud  tamen  potest  evenire,  quod  iudicium  ex  civili 
et  criminali  mixtum  sit ,  ut  cum  ad  vindictam  ac  simul 
ad  privatum  commodum  accusatio  proponitur.  Insuper 
iudicium  civile  dividitur  in  personale  et  reale ,  in  simplex 
et  duplex,  in  possessorium  et  petitorium.  Personale  est,  quod 
in  personam ;  et  reale  ,  quod  in  rem  principaliter  insti- 
tuitur.  Simplex  dicitur,  ubi  unus  actoris,  et  alius  rei  per- 
sonam  sustinet:  et  duplex  ,  ubi  uterque  simul  actoris  et 
rei  personam  gerit,  uti  in  iudiciis  divisoriis.  Possessorium 

Instit.  Canon.  Vol.  II.  26 


402  TITULUS    I. 

demum  vocatur,  in  quo  de  possessione  aut  quasi  posses- 
sione  adipiscenda,  vel  retinenda,  vel  recuperanda,  dispu- 
tatur;  petitorium  vero,  in  quo  de  dominio,  et  proprietate, 
aut  quocumque  iure  in  re  lis  movetur.  Similiter  iudicium 
criminale  subdividitur  in  capitale  et  non  capitale;  illud  in- 
tendit  in  mortem  ,  hoc  vero  in  poenam  tantum  corporis 
afflictivam. 

737.  Circa  petitorium  et  possessorium  iudicium  ,  illud 
hic  adnotamus,  quod  utrumque  in  eadem  instantia  et  co- 
ram  eodem  iudice  regulariter  potest  proponi  ,  et  cumu- 
lari,  unaque  sententia  terminari  (l).  At  si  partes  de  pos- 
sessorio  contendant,  quod  facilioris  est  probationis,  prius 
de  hoc  ferenda  est  sententia  (2),  qua  pronunciata,  victus 
potest  adhuc  in  petitorio  agere:  non  enim  repugnat  ,  vi- 
ctum  in  causa  possessionis  ,  posse  vincere  in  causa  pro- 
prietatis,  cum  quis  possit  esse  dominus,  licet  non  sit  pos- 
sessor.  Sed  ex  adverso  non  licet  victo  in  petitorio  ad  pos- 
sessorium  regredi ,  quia  petitorium  absorbet  in  se  pos- 
sessorium ;  neque  licet  actori  post  conclusionem  in  causa 
a  petitorio  ad  possessorium  declinare ,  quamquam  liceat 
ante  concliisionem  ,  quia  per  eam  litigantium  manus  li- 
gantur,  et  clauditur  os,  nisi  iudex  aliud  decernat  (3). 

(l)  Cap.  l,  4  et  6,  de  caus.  posses.  et  propr.  —  (2)  Cap.  2,  eod. 
—  (3)  Cap.  5,  eod. 

738.--Dein.de,  quoad  formam,  iudicium  dividitur:  in  or- 
dinarium  et  summarium.  Ordinarium,  sive  solemne,  appel- 
latur  illud ,  in  quo  omnes  iudiciorum  solemnitates  ,  a  le- 
gibus  positivis  praescriptae ,  sunt  observandae  ;  summa- 
rium  vero  appellatur  illud  ,  in  quo  tantum  substantiales 
formae,  a  iure  naturali  praescriptae  ,  observantur,  et  de 
plano  ac  sine  strepitu,  vel  figura  iudicii,  ut  dicunt,  pro- 
ceditur;  de  quo  videndus  est  infra  titulus  de  iudiciis  sum- 
mariis. 


403 


TITULUS  II. 

DE      IUDICIBUS. 


Summarium  :  739.  Quis  sit  iudex  ?  —  740.  Imperium  in  quo  consistat?  —  741.  Quotuplex  sit 
iurisdictio?  —  742.  Quot  sint  iudicum  species?  —  743.  Quomodo  iudex  ordinarius  et  de- 
legatus  queant  iurisdictionem  suam  delegare?  —  744.  Quas  ob  causas  queat  uterque  tamquam 
suspectus  recusari  ?  —  745.  Quomodo  recusatio  sit  proponenda?  — 746.  Quid  observandum, 
quando  delegatio  pluribus  facta  fuit  ?  —  747.  Quot  modis  cesset  officium  delegati?  —  748. 
Quis,  et  quotuplex  sit  arbiter?  —  749.  Quae  sit  arbitrorum  potestas? 

739.  Iudex,  ita  vocatus  quasi  ius  dicens,  potest  definiri, 
persona  legitima,  et  vir  bonus,  iuris  et  aequi  peritus,  de  ne- 
gotiis  et  controversiis  litigatorum  cognoscendi  et  decidendi  po- 
testate  praeditus.  Dicitur  persona  legitima  quia  debet  esse 
persona  a  legibus  probata :  non  enim  omnes  queunt  iu- 
dicis  officio  defungi:  prohibentur  sane  infames  (l),  ex- 
communicati  vitandi  (2),  minores  annis  xviii  (3),  laici  in 
causa  spirituali  (4),  et  regulariter  foeminae  (5).  Dicitur 
vir  bonus,  id  est  prudens,  ne  nimia  notetur  severitate  aut 
ckmentia.  constans,  ne  scelerum  turpitudine,  aut  calami- 
tosorum  lacrymis  moveatur,  et  incorruptus ,  ne  odio  aut 
amicitia  aut  muneribus  iudicium  ferat  (6).  Dicitur  deni- 
que  cognoscendi  et  decidendi  potestate  praeditus,  sub  qua  con- 
tinentur  imperium  et  iurisdictio  (7). 

(l)  Can.  1,  c.  3,  q.  7.  —  (2)  Cap.  24,  de  re  iudic.  —  (3)  Cap.  41, 
de  offic.  deleg.  —  (4)  Cap.  2  ,  de  iudic.  Novissime  S.  Congregatio 
Immunitatis  die  3  octobr.  1832,  auctorante  summo  Pontifice,  definivit, 
neminem  laicum  vel  clericum  coniugatum  ,  posse  processus  criminales 
contra  clericos  construere  sub  nullitatis  poena  ,  licet  id  fiat  solum 
usque  ad  sententiam  ,  nec  etiam  posse  testes  examinari  a  Cancellario 
laico  ;  quod  si  fiat  praetexu  cuiuscumque  consuetudinis,  nullum  decla- 
ratur,  et  solum  remedium,  quod  restat,  est  recursus  ad  summum  Pon- 
tificem  pro  sanatione  processus,  et  pro  absolutione  a  censuris.  Insuper, 
contra  cogentes  iudices  laicos  trahere  ad  suum  tribunal  personas  ec- 
clesiasticas,  vel  impedientes  exercitium  iurisdictionis  ecclesiasticae,  lata 
est  excommunicatio  Papae  speciali  modo  reservata  ex  Bulla  Apostolicae 
Sedis  Pii  IX.  —  (5)  Can.  17,  cap.  33,  q.  5.  —  (6)  Etiam  mdices  col- 
legiales  viri  boni  esse  debent,  quia  iudicis  officium  et  potestatem  exer- 
cent.  Hoc  saeculo    in    aliquibus    Episcopis    desiderium    excitatum    fuit 


4O4  TITULUS    II. 

proprias  componendi  Curias  ad  exemplum  maiorum  tribunalium  sae- 
cularium,  quae  collegio  plurium  iudicum  constant,  et  S.  Sedes  provi- 
siones  huiusmodi  non  semel  probavit,  et  ipsa  constituit,  ut  in  Ordina- 
tione  organica  anni  1831,  pro  statu  Romano  ,  et  Concordato  cum  Au- 
striae  Imperatore  anni  1855.  Verum  in  hoc  novo  rerum  ordine  ,  licet 
detur  rr.aior  conformitas  inter  saecularia  et  ecclesiastica  tribunalia,  non 
multam  perspicimus  utilitatem:  nam  quo  augetur  intelligentia,  eo  forte 
diligentia  imminuitur  ,  cum  nemo  sit  absolute  responsabilis ,  et  evane- 
scere  videatur  actio  iudicis  reni  suam  facientis.  Insuper  verendum  forte 
est,  ne  huiusmodi  tribunalia  Episcopi  potestatem  et  libertatem  restrin- 
gant  ,  eum  facile  sit  invisum  mutare  Vicarium  ,  sed  difficile  mutare 
tribunal  collegiatum.  Anal.  iur.  Pont.  ser.  7  ,  pag.  443.  —  (7)  Hic 
observamus  ,  triplicis  esse  generis  oblationes,  quae  iudici  fiunt,  scili- 
cet:  stipendium,  expensae,  et  munera.  Stipendium  licite  datur  et  accipi- 
tur,  immo  ex  iustitia  debetur  ,  quia  nemo  cogendus  est  impensis  pro- 
priis  militare;  si  tamen  iudex  Beneficium  ecclesiasticum  habeat,  cui  sit 
adnexa  iurisdictio  ,  ipsum  Beneficium  stipendii  locum  tenere  Doctores 
tradunt.  Expensae  pariter  moderatae,  quas  iudex  facere  coactus  est,  ut 
si  oporteret  pro  visitatione  rei  aliquod  inter  suscipere  ,  aut  Curiae  fa- 
miliam  alio  transferre,  licite  dantur  et  accipiuntur,  quia  iudici  deben- 
tur.  Munera  vero  ex  iure  numquam  licite  dantur  et  accipiuntur  ,  quia 
excaecant  prudentes  ,  et  subvertunt  verba  iustorum.  Deuter.  16;  unde 
qui  ea  acceptat  videtur  iustitiam  vendere.  Can.  66,  c.  11,  q.  3.  Spor- 
tulae  demum  ,  sive  propinae,  quae  consistunt  in  taxata  cibi  vel  pecu- 
niae  quantitate  pro  actibus  iudicialibus  et  sententiis  ,  ex  iure  recipi 
nequeunt  a  iudice  habente  stipendium  ,  sive  Beneficium.  Cap.  IO  ,  de 
vit.  et  honest.  cler.  cap.  11  ,  de  rescrip.  in  6.  Pellegrinus  in  pract. 
crim.  part.  4,  sect.  16,  n.  11;  sed  ex  consuetudine  in  praxi  communi 
absque  ullo  scrupulo  recipiuntur  propinae  et  salarium.  Ventriglia 
part.   l,  adnot.   36.  n.   1. 

740.  Imperium  consistit  in  iure  puniendi  ,  et  iudicatum 
legemque  exequendi ,  quod  dicitur  merum  ,  si  nullam  in- 
volvat  causae  cognitionem,  et  mixtum,  si  cum  causae  co- 
gnitione  coniunctum  sit.  Iurisdictio  vero  consistit  in  iure 
cognoscendi  et  pronunciandi  ,  absque  puniendi  et  exe- 
quendi  facultate.  At  cum  cognitio  accurata  absque  saltem 
modica  facultate  coercendi  inobedientes  dari  nequeat;  hinc 
cuiuscumque  iudicis  etiam  delegati  iurisdictio  cum  impe- 
rio  saltem  mixto  coniuncta  esse  solet  (l). 

(l)  Engel  de  offic.  iud.  n.  20. 

741.  Iurisdictio  dividitur  in  voluntariam  et  contentiosam. 
Voluntaria  inter  volentes  sine  strepitu  iudicii  etiam  extra 
proprium  territorium  exercetur ;    contentiosa    vero    inter 


DE    IUDICIBUS.  405 

invitos  cum  causae  cognitione,  sed  tantum  in  proprio  ter- 
ritorio.  Hinc  ubique  iieri  a  iuHice  potest  adoptio,  et  Be- 
neficii  collatio:  sed  tantum  in  territorio  possunt  partes 
litigantes  audiri.  et  sententia  proferri:  quia  illi  actus  ad 
voluntaiiam  ,  hi  vero  ad  contentiosam  iurisdictionem  re- 
feruntur  ,  de  qua  ultima  habemus  iuris  effatum:  Extra 
territorium  ius  dicenti  impune  non  paretur  (l). 

(l)  Iurisdictio  insuper  alia  est  ordinaria  ,  et  alia  delegata.  Illa  de- 
scendit  ex  lege,  et  competit  iudici  ordinario  ratione  officii;  haec  vero 
provenit  ex  homine  ,  aut  a  iure  ratione  commissionis  ab  homine  ,  ut 
patet  ex  numero  sequenti. 

742.  Iudex  triplex  est,  nempe  ordinarius,  aut  delegatus, 
aut  arbiter.  Ordinarius  dicitur  ille  ,  qui  in  suo  terntorio 
ratione  officii  aut  magistratus,  iure  sibi  proprio  ex  lege 
vel  consuetudine,  iurisdictionem  habet  ut  est  Episcopus, 
eiusque  Vicarius  generalis  ,  Capitulum  cathedrale  ,  sede 
vacante  ,  eiusque  Vicarius  Capitularis  ,  et  inferior  Prae- 
latus  nullius,  qui  in  territorio  separato  iurisdictione  quasi 
Episcopali  fruitur  (l).  Iudex  delegatus,  est  qui  aliena  iu- 
risdictione  utitur,  et  habet  potestatem  iudicandi  in  causis 
sibi  specialiter  commissis.  Dicimus  specialiter  ,  nam  si  sit 
delegatus  ad  universitatem  causarum  etiam  alicuius  ge- 
neris  tantum,  ex  gr.  matrimonialium.  aut  Beneficialium, 
non  est  simpliciter  delegatus  .  sed  ordinarius,  quia  ordi- 
naria  aut  mandata  utitur  iurisdictione  (2).  Iudex  denique 
arbiter ,  est  ille  ,  qui  a  partibus  eligitur,  ut  de  re  inter 
ipsas  partes  controversa  iudicium  ferat ;  quod  si  fiat  ex 
legis  praescripto.  arbiter  iuris  sive  necessarius  appellatur: 
si  vero  ex  libero  ipsarum  partium  consensu  fiat,  arbiter 
voluntarius  dicitur  (l). 

(l)  Tot.  tit.  de  offic.  iud.  ord.  —  (2)  Tot.  tit.  de  offic.  iud.  deleg. 
—  (3)  Tot.  tit.   de  arbitr. 


743.  Iudex  ordinarius  potest  suae  iurisdictionis  partem, 
non  autem  totam  iurisdictionem  delegare  (l);  ideo  vero 
partem  ,  et  non  totam  ,  quia  hoc  posteriori  casu  alium 
crearet  iudicem  ordinarium  ,  quod  absque  Principis ,  vel 
legis  auctoritate  fieri  nequit.  Ex  adverso,  iudex  delegatus 


406  TITULUS    II. 

non  potest  suae  iurisdictionis  partem  subdelegare  ,  nisi 
sit  de.'egatus  a  summo  Princjpe  in  casu  ,  in  quo  electa 
industria  personae  non  appareat  (2):  si  enim  electa  es- 
set  industria  personae  ,  neque  ipse  delegatus  a  summo 
Principe  posset  subdelegare  ,  ut  omnes  Doctores  tra- 
dunt  (3). 

(l)  Cap.  7  ,  de  offic.  iud.  ord.  in  6.  —  (2)  Cap.  62  ,  de  appell.  — 
(3)  Electa  vero  censetur  industria  personae  ubi  delegatio  fiat  ratione 
confidentiae ,  quam  delegans  de  delegato  concepit,  ubi  delegati  pro- 
prium  exponitur  nomen  ,  ubi  eius  votum  et  consilium  requiritur  .  ubi 
grave  negotium  delegatur,  quod  nominis  peritiam  requirit  ,  et  in  aliis 
casibus  similibus.  Rescriptorum  clausulae  hoc  saepe  commonstrant,  ut 
si  dicatur  personaliter  cognoscas ,  per  te  ipsum  ,  vel  solus  cognoscas ,  ar- 
bitrio  tuo  determines,  etc.  Arg.  cap.  ultim.  de  offic.   iud.  deleg. 

744.  Uterque  iudex  tum  ordinarius,  tum  delegatus,  tam 
quam  suspectus  potest  interdum  a  litigantibus  recusari  (l); 
attamen  facilius  et  ex  leviori  causa  delegatus,  quam  or- 
dinarius :  quia  hic  iurisdictionem  habet  veluti  sibi  con- 
naturalem,  dum  ille  iurisdictionem  habet  tantum  acciden- 
talem.  Iustae  suspicionis  causae  plures  a  Doctoribus  nu- 
merantur  (2),  quarum  praecipuae  sunt  sequentes :  la  si 
iudex  sit  consanguineus  vel  affinis  uni  ex  htigantibus  (3), 
immo  hoc  casu  ex  quarumdam  nationum  legibus  intra 
proximiores  gradus  ipso  iure  recusatus  habetur;  2a  si  iu- 
dex  prius  in  eadem  causa  fuerit  advocatus ,  vel  patroci- 
nium  in  eadem  praestiterit  eius  filius,  aut  gener,  aut  pa- 
ter ,  aut  socer  (4);  3a  si  iudex  sit  commensalis,  aut  do- 
minus,  aut  donatarius,  aut  haeres  praesumptivus,  aut  cu- 
rator ,  aut  tutor  alterius  ex  litigantibus  (5)  ;  4a  si  iudex 
sit  inimicus  per  litem  declaratus,  aut  intimus  amicus,  vel 
socius  alterutrius  ex  litigantibus  (6);  5a  si  iudex  eiusve 
descendentes  vel  ascendentes  iudicium  agant  super  eadem 
quaestione  etiam  in  alio  tribunali ,  aut  sint  litigantis  credi- 
tores,  aut  debitores  (7). 

(l)  Cap.  4,  de  for.  comp.  —  (2)  Maranta  in  prax.  part.  6,  act.  2, 
n.  26  et  seqq.  —  (3)  Cap.  36  de  appel.  et  recusat.  —  (4)  Cap.  cit. 
—  (5)  Cap.  4 ,  ut  lit.  non  contest.  Cap.  25  ,  de  offic.  iud.  de  leg.  — 
(6)  Cap.  35,  eod.  —  (7)  Cap.  18,  de  iudic.  Unde  si  ex  diffamatione 
aut  accusatione  contra  Vicarium    generalem  aut    Cancellarium    Curiae 


DE    IUDICIBUS.  407 

Episcopalis  quis  agere  velit,  S.  Congregatio  non  dioecesanum  Episco- 
pum  sed  viciniorem  in  iudicem  solet  deputare.  Anal.  iur.  Pont.  ser.  2, 
pag.  2563. 

745.  Iudicis  suspecti  recusatio  fieri  debet  ante  lilem 
con^estatam,  secus  iudex  censeretur  probatus  (l),  nisi  post 
litem  contestatam  causa  suspicionis  detegatur ,  quo  casu 
recusatio  fieri  potest,  cum  primum  causa  suspicionis  agno- 
scitur.  dato  iuramento,  quod  prius  non  innotuerit  (2).  Ex 
Iure  Canonico  ,  causa  suspicionis  in  scriptis  proponenda 
coram  iudice  recusato ,  et  intra  statutum  terminum  pro- 
banda  est  coram  arbitris  a  partibus  electis:  qui  si  decla- 
rent,  eam  frivolam  esse,  iudex  in  causa  procedit ;  si  vero 
iustam  decernant,  iudex  supersedet  in  causa,  quia  suspecti 
et  inimici  iudices  esse  non  possunt  (3). 

(l)  Cap.  20,  de  sent.  et  re  iudic.  —  (2)  Cap.  25  ,  de  offic.  deleg. 
Cap.  4,  de  except.  —  (3)  Cap.  4  et  61,  de  offic.  deleg.  Electio  arbi- 
trorum  fieri  potest  hoc  modo.  Data  allegatione  suspecti  iudicis  et  ad- 
ducta  causa.  iudicis  iurisdictio  manet  in  suspenso.  Partes  intra  breve 
et  congruum  ttmpus ,  ab  ipso  iudice  assignatum ,  debent  suum  arbi- 
trum  respective  eligere  ad  cognoscendum  de  iustitia  vel  iniustitia  re- 
cusationis.  Si  electi  arbitri  in  sententia  proferenda  conveniant,  ea  ser- 
vanda  est;  si  vero  non  conveniant,  tertium  arbitrum  debent  sibi  adiun- 
gere,  et  resolutio  duorum  ex  his  tribus  quaestionem  resolvit.  Cap.  1, 
de  arbit.  Cap.  2,  eod.  in  6,  et  cap.  61  ,  de  appell.  Si  causa  su 
spicionis  iusta  declarata  fuerit  ,  ad  Superiorem  recursus  fieri  debet, 
ut  ipse  de  causa  cognoscat  vel  alium  iudicem  deputet;  si  vero  iniusta 
vel  frivola  fuerit  declarata  ,  primus  iudex  procedit  ad  ulteriora  in 
causa  eodem  modo  ac  si  recusatio  proposita  non  fuisset.  Carol.  Targa 
Direct.  prax.  civil.  cap.  13.  Quando  tres  aut  plures  sunt  iudices  ,  et 
unus  tantum  allegatur  suspectus  ,  reliqui  duo  de  causa  suspicionis  co- 
^noscunt,  eamque  resolvunt.  Quod  si  omnes  allegentur  suspecti,  ad  me- 
dium  arbitrorum  est  recurrendum ,  ut  supra  dictum  fuit,  vel  ad  aliud 
remedium  confugiendum,  quod  in  praxi  observatur  in  iudicibus  syno- 
dalibus,  qui  cum  sint  plures,  quibus  rescriptum  causae  praesentari  po- 
test,  si  unus  vel  plures  allegentur  suspecti,  praesentatur  aliis,  et  reus  adi- 
gitur  ad  dandum  indicem  vel  catalogum  iudicum  synodalium  confiden- 
tium  et  non  suspectorum  ,  a  quibus  negotium  terminatur ,  modo  alia 
pars  non  habeat  recusationis  causam. 

746.  Cum  causae  delegatio  pluribus  facta  exhibetur  , 
videndum,  an  pluribus  sit  simpliciter  facta,  an  cum  clau- 
sula  ,  si  non  omnes,  duo  vel  unus  mandatum  exequatur,  an 
cum  alia  clausula  ,  quod  si  omnes   interesse    nequeant ,  duo 


408  TITULUS   II. 

eam  cognoscant.  Nam  primo  casu ,  omnes  debent  ad  iudi- 
cium  concurrere,  ac  proinde  si  tres,  ut  solet,  dati  sint  iu- 
dices  delegati,  omnium  concursus  requiritur  ad  quemlibet 
actum  iudicialem  .  et  etiam  ad  sententiam,  quam  debent 
omnes  subscribere,  licet  unus  fuerit  repugnans ;  aliter  a- 
ctus  esset  nullus  (l).  Secundo  casu,  duo,  vel  unus  potest 
processum  inchoare  et  sententiam  ferre  ,  nec  alii  in  de- 
cursu  processus  amplius  admittuntur  ,  nisi  qui  inceperat 
procedere ,  moriatur ,  aut  infirmetur  ,  aut  alia  detineatur 
iusta  causa  (2).  Tertio  casu,  duo  possunt  procedere  post- 
quam  constiterit,  tertium  per  nuncium  vocatum  non  posse 
aut  nolle  interesse  (3). 

(l)  Cap.  16  ,  de  offic.  deleg.  —  (2)  Cap.  8,  eod.  in  6.  —  (3)  Cap. 
21   de  offic.  deleg 

747.  Officium  iudicis  delegati  variis  modis  cessat :  ut , 
morte  delegantis,  re  integra;  morte  delegati,  si  delegatio 
facta  sit  personae,  non  dignitati ;  revocatione  delegationis; 
lapsu  temporis  in  delegatione  concessi ;  recusatione  su- 
specti;  et  finito  negotio  ,  ut  si  rielegatus  sententiam  defi- 
nitivam  iam  pronunciaverit,  et  executioni  mandaverit,  vel 
per  sententiam  interlocutoriam  ,  si  se  incompetentem  di- 
xerit  (l).  Verum  de  hoc  illud  est  adnotandum,  quod  de- 
legatus  Apostolicus  potest,  usque  ad  annum,  per  se  suam 
sententiam  exequi  ,  nisi  velit  eam  pro  execution^  iudici 
ordinario  committere  (2).  At  delegatus  iudicis  inferioris , 
ubi  datus  est  ad  certam  causam,  suam  sententiam  exequi 
regulariter  nequit,  quam  debet  deleganti  pro  executione 
remittere  (3). 

(l)  Engel.  eod.  tit.  n.  17.  —  (2)  Cap.  7  et  26,  eod.  —  (3)  Cap.  4, 
de  for.  comp. 

748.  Arbiler  ita  definitur  a  Devoti,  scilicet :  Arbiter  est 
iudex  ad  cognoscendam  finiendamque  controversiam  ,  litigan- 
tium  voluntate  constitutus,  sive  id  legis  imperio  fecerint,  sive 
sponte  sua  (l).  Ex  postremis  huius  deiinitionis  verbis  ori- 
tur  arbitrorum  divisio  in  necessarios  et  voluntarios,  quipo- 
stremi  etiam  compromissarii  appellantur.  Arbitn  necessa- 
rii  deputantur  a  Iure,  ut  in  dicto  casu   iudicis   suspecti  , 


DE    IUDICIBUS.  409 

in  casu  Episcopi,  qui  cum  subdito  controversiam  habet , 
et  in  casu,  quo  plures  iudices  delegati  super  revocatione 
litterarum  Apostolicarum  non  consentiant  (2).  Arbitri  vero 
voluntarii ,  a  partibus  deputari  possunt  in  omni  causa 
non  prohibita;  at  prohibentur  causae  matrimoniales  (3), 
criminales  (4)  et  beneficiales,  ne  detur  vitiosus  ingressus 
ad  Beneficia ;  causae  maiores  Summo  Pontifici  reserva- 
tae  (5);  et  causae  quae  nullum  continent  dubium :  nam 
compromissum  in  arbitros  ,  transactionis  actum  imitatur, 
quae  de  re  dubia  tantum  fieri  potest,  ut  supra  iam  vi- 
dimus  (6). 

(1)  Inst.  Can.  lib  3  ,  t.  17  ,  §2.  —  (2)  Cap.  12  ,  de  rescript.  — 
(3)  Cap.  penult.  de  in  integ.  restit.  —  (4)  Cap.  9,  eod.  —  (5)  Cap. 
5,  de  arbitr.  —  (6)  N.  664. 

749.  Cum  arbitri  referant  iudicum  imaginem  ,  illorum 
arbitria  a  legibus  dicuntur  ad  formam  et  similitudinem 
iudiciorum  instituta.  Sed  haec  imago  et  similitudo  in  aliis 
est  perfectior,  et  in  aliis  minus  perfecta.  Sic  arbiter  ne- 
cessarius  ad  instar  iudicis  dari  potest  invitus.  iurisdictio- 
nem  et  coercitionem  habet,  ut  partes  citet ,  contumaces 
puniat,  testes  ad  ferendum  testimonium  adigat,  et  inobe- 
dientes  debita  poena  plectat  (l);  insuper  sententiam  pro- 
fert  obligatoriam,  a  qua  appellano  admittitur  ad  Papam  (2). 
Sic  arbiter  voluntanus  habet  causae  sibi  ex  compromisso 
assignatae  notionem  ,  licet  iurisdictione  et  coercitione  ca- 
reat:  in  causa  procedit,  servato  iuris  ordine,  sed  invitus 
non  cogitur  ad  compromissum  acceptandum ;  sententiam 
profert ,  sed  ab  ea  appellatio  non  datur  (3).  Horum  ea 
ratio  est,  quia  arbiter  necessarius  constituitur  a  lege  sive 
auctoritate  publica;  voluntarius  vero  a  partium  consensu 
sive  auctoritate  privata  (4).  Sententia  arbitrorum  appel- 
latur  Laudum  quod  etiam  in  casu  arbitrorum  voluntario- 
rum  est  observandum  ,  nisi  pars  laesa  infra  decem  dies 
laudum  coram  iudice  ordinario  curet  ad  boni  viri  arbi- 
trium  reduci ;  alias  laudum  haberetur  uti  homologatum,  sive 
approbatum.  Hoc  quidem  procedit  in  vero  arbitro  ,  non 
autem  in  arbitratore,  qui  constituitur  non  ut  iudicet  ,  sed 
ut  aestimet  ex.  gr.  quid  sit  aequum  retribuere,  vel  quae- 
nam  sint  vera  pretia  rerum  (5). 


410  TITULUS    III. 

(l)  Cap.  39,  de  offic.  deleg.  —  (2)  Cap.  11,  eod.  in  6.  —  (3)  Can. 
33,  c.  2  ,  q.  6.  —  (4)  Compromisso  facto  in  arbitros  potest  adiungi 
iuramentum  de  arbitrio  servando.  Cap.  2  de  arbit.  ;  potest  etiam  ad- 
iungi  poena  ,  sed  qui  poenam  requirit  regulariter  non  amplius  iuva- 
tur  exceptione  rei  iudicatae.  Cap.  9  ,  eod.  —  (5)  Doctores  ad  tit.  de 
arbitr. 


TITULUS  III. 

DE    ACTORIBUS,    ET    REIS,    ALIISOUE    IUDICII    PERSONIS. 

Summarium:  7J0.  Quis  sit  actor,  et  quae  eius  partes  ?  —  751.  Quis  sit  reus,  et  quomodo  se 
defendat?  —  7ja.  Qui  et  quales  procuratores,  qui  advocati?  —  753.  Quae  sint  discrimina 
inter  procuratorem ,  et  advocatum  ?  —  7  54.  Procurator  debet  exhibere  mandatum  ?  —  75  j, 
Quis  possit  esse  procurator?  —  756.  Qui  dicantur  syndaci ,  et  a  quibus  constituantur  ?  — 
757.  Quomodo  cesset  procuratoris  officiura  ?  —  758.  Quid  agere ,  et  cavere  debeat  advoca- 
tus  —  759.  Quae  prohibeantur  advocato  et  procuratori  pacta  cum  cliente?  —  760.  Quis  sit 
assessor?  —  761.  Quis  promotor  fiscalis,  et  quale  eius  officium?  —  762.  Curiae  cancella- 
rius  quis,  et  quale  eius  officium?  —  763.  Cursor,  et  eius  officium? 

750.  Qui  in  iudicio  civili  aliquid  ab  alio  petit  ,  iudi- 
ciumque  provocat,  Actor,  ab  agendo,  dicitur,  dum  in  iu- 
dicio  criminali  dicitur  Accusator.  Actor  intentionem  suam 
in  iudicio  ordinario  per  libellum  suam  proponit;  propo- 
sitam  autem  intentionem  tenetur  probare :  nam  iuris  prin- 
cipium  est,  ei  qui  dicit  ,  onus  probandi  incumbit;  aliter,  a- 
ctore  non  probante,  reus  absulvitur,  licet  nihil  ipse  prae- 
stiterit  (l):  tenetur  quoque  litem  prosequi ;  secus  enim  , 
si  non  compareat  in  termino  partibus  a  iudice  assignato, 
condemnatur  in  expensas  a  reo  factas  (2),  et  nova  cita- 
tio  non  conceditur,  nisi  caveat,  quod  comparebit  in  ter- 
mino ;  quo  adveniente,  si  iterum  contumax  sit,  iudicium, 
reo  instante,  vertitur,  et  sententia  fertur  (3). 

(l)  Can.  3,  de  caus.  posses.  —  (2)  Cap.  1,  de  dol.  et  contum.  in  6. 
—  (3)  Cap.  5  ,  eod.  cap.  1  eod.  in  6.  Agere  in  iudicio  regulariter 
prohibentur  impuberes  et  minores.  Cap.  3 ,  de  iudic.  Horum  tamen 
prohibitio  respicit  tantum  causas  temporales  :  nam  in  causis  spirituali- 
bus,  et  eisdem  adnexis,  etiam  minores  agere  permittuntur.  Cap.  3>  de 
iudic.  in  6. 


DE  ACTORIBUS  ET  REIS  ALIISQUE  IUD.    PERS.  41 1 

751.  Ille  ,  a  quo  aliquid  in  iudicio  petitur,  aut  iudica- 
tur,  ut  pro  scelere  poenam  luat,  Reus,  a  re,  quae  per  a- 
ctorem  petitur,  appellatus  fuit.  Reus  se  negatione  defen- 
dit,  ubi  nullam  habeat  contrariam  probationem  ;  ubi  vero 
similis  probatio  adsit,  si  contra  probationem  excipiat,  sic 
excipiendo  fit  actor  ,  suamque  exceptionem  probare  o- 
mnino  tenetur.  Condemnari  autem  non  potest,  nisi  in  suo 
foro,  et  postquam  fuerit  legitime  convictus  (l);  et  si  iura 
partium  fuerint  obscura,  ipsi  magis  favendum  ,  quam  a- 
ctori  (2). 

(l)  Cap.  11,  de  rescript.  in  6.  can.  5  et  6,  c.  3,  q.  9.  —  (2)  Cap. 
11,  de  reg.  iur.  in  6.  Proinde  si  actor  suam  intentionem  non  probet, 
reus  absolvendus  est.  Si  autem  actor  suam  intentionem  probet ,  reus 
tenetur  hanc  probationem  per  contrariam  exceptionem  elidere,  in  qua 
fit  actor.  Attamen  reus  in  sua  responsione  alios  laedere  nequit,  et  per 
suam  exceptionem  neminem  potest  accusare:  accusatio  enim  novum  re- 
quirit  iudicium.  Pellegrinus  in  prax.  civ.  part.  2  praemis.  n.   3- 

752.  Actor  et  reus  ,  sibi  congruentes  in  iudicio  partes 
implent  per  Procuratores ,  a  quibus  repraesentantur ,  et 
per  Advocatos,  a  quibus  defenduntur.  Procuratores  sunt , 
qui  aliena  negotia  mandato  domini  in  iudicio,  sive  extra 
administrant:  quare  alii  sunt  procuratores  extraiudiciales, 
qui,  extra  iudicium,  alterius  vices  gerunt ;  et  alii  iudicia- 
les  ,  qui  in  iudicio  alterius  partes  sustinent ,  quique  sim- 
pliciter  procuratores  ad  lites  appellantur.  de  quibus  tan- 
tum  hic  agimus.  Advocati  vero  sunt  legis  periti,  qui  fa- 
cta  legibus  comparantes,  tum  lege,  tum  ratione,  quid  in 
quaque  causa  iustum  sit  demonstrant,  et  iura,  rationesque 
reorum  vel  actorum ,  exponunt ,  unde  iustitiae  sacerdotes 
appellantur  (l). 

(l)  Advocati  melius  describi  non  possunt,  quam  fuerint  descripti  ab 
imperatore  Leone,  et  Anthemio  in  1.  14.  Cod.  de  adv.  iudic.  ubi  haec 
leguntur.  «  Advocati  ,  qui  dirimunt  ambigua  fata  causarum ,  suaeque 
»  defensionis  viribus  in  rebus  saepe  publicis  ac  privatis ,  lapsa  eri- 
»  gunt,  fatigata  reparant,  non  minus  provident  humano  generi  ,  quam 
»  si  praeliis  atque  vulneribus  patriam  parentesque  salvarent.  Nec  e- 
»  nim  solos  nostro  imperio  militare  credimus  illos  ,  qui  gladiis  ,  cly- 
»  peis,  thoracibus  nituntur,  sed  etiam  advocatos:  militant  namque  cau- 
»  sarum  patroni  ,  qui  gloriosae  vocis  confisi  munimine  laborantium 
»   spem ,    vitam  et  posteros  defendunt.   »   Sed  temporibus  nostris  vehe- 


412  •  TITULUS   III. 

mentissime  dolendum,  quod  plurimi  inter  advocatus  sacerdotium  iusti- 
tiae  deseruerint  ,  et  ministri  impietatis ,  et  Ecclesiae  ac  societatis  car- 
nifices  facti  sint. 

753.  Inter  procuratorem  et  advocatum,  haec  sunt  prae- 
cipua  discrimina:  l.°  procurator  debet  exhibere  manda- 
tum  ,  quod  non  requiritur  in  advocato  ;  2.°  procurator 
post  litem  contestatam  fit  dominus  ipsius  litis,  quod  non 
contingit  in  advocato;  3.0  si  procurator  delinquat  in  suo 
officio  tenetur  actione  mandati ,  advocatus  vero  tantum 
actione  doli ;  4.0  procuratoris  officium  est  onerosum  et 
privatum,  illud  autem  advocati  honorificum  et  publicum. 
Hinc  ex  Iure  Canonico  procurator  invitus  non  cogitur  ac- 
ceptare  mandatum  (l);  advocatus  vero,  per  iudicem  com- 
pelli  potest  ad  patrocinium  illius  suscipiendum  .  qui  non 
habet  defensorem  (2).  Diximus  ex  Iure  Canonico  ;  nam 
ex  iure  civili  curator,  uti  procurator  absentibus  et  hae- 
reditati  iacenti  dari  potest  etiam  invitus. 

(l)  Arg.  cap.  l  ,  de  procurat.  in  6.  —  (2)  Arg.  cap.  1  ,  de  offic. 
iudic. 

754.  Procurator  debet  exhibere  mandatum,  quod  si  la- 
boret  vitio,  nullum  reputatur  iudicium,  quia  falsi  procu- 
ratoris  exceptio  tum  ante,  tum  post  sententiam  obiici  po- 
test  (l).  Mandatum  autem  ex  Iure  Canonico  potest  esse 
expressum,  vel  praesumptum:  illud  litteris  efformatur;  hoc, 
ratione  propinquitatis  inter  mandantem  et  mandatarium, 
ab  ipsa  lege  praesumitur.  ut  in  casu  patris  pro  filio,  tu- 
toris  pro  pupillo,  mariti  pro  uxore;  facilius  tamen  prae- 
sumitur  pro  reo,  quam  pro  actore,  quia  iura  facilius  con- 
cedunt  defensionem  ,  quam  actionem.  Item  potest  esse 
generale  ad  omnes  causas,  vel  speciale  ad  aliquas  tantum  (2). 
Nihilominus  procurator  cum  generali  mandato  non  po- 
test  quaedam  graviora  in  causa  regulariter  peragere,  uti 
foret  iuramento  deferre  ,  vel  delatum  acceptare  ,  aut  e- 
mittere;  uti  foret  compromittere,  aut  transigere,  etc.  Ad 
haec  quidem  mandatum  speciale  requiritur  (3). 

(l)  Cap.  4  .  de  procurat.  —  (2)  Procuratores  generales  quandoque 
dantur  cum  libera,  sive  cum  libera  facultate  omnia  peragendi  tamquam 
domini.  Procurator  sic  constitutus  iit  tatnquam  alter  ego,  ut  dici  solet  in 


DE  ACTORIBUS  ET  REIS  ALIISQUE  IUD.  PERS.  413 

civilibus,  et  potest  omnia  facere  sed  non  potest  donare ,  quia  donare 
potius  est  perdere,  quam  administrare.  —  (3)  Cap.  4  et  5,  de  procu- 
rat.  in  6,  et  ib.  Gloss. 

755.  Procurator  ad  agendum  et  defendendum  quilibet 
constitui  potest ,  etiam  filius-familias  ,  et  laicus  in  causis 
spiritualibus  (l)  ,  modo  causa  procuratorem  non  repel- 
lat ,  qualis  est  regulariter  causa  criminalis  (2)  ,  et  non 
repellat  lex.  Lex  autem  civilis  repellit  minorem;  lex  vero 
Canonica  regulariter  repellit  monachos,  excommunicatos, 
et  infames  (3) ;  repellit  quoque  minores  annis  XVII  in 
negotiis  ,  et  minores  annis  XXV  in  iudiciis  (4)  ;  repellit 
denique  etiam  mulieres,  quia  indecorum  est,  eas  vivorum 
coetibus  se  immiscere  (5). 

(l)  Cap.  l  et  5,  de  procurat.  in  6.  —  (2)  Diximus  regulariter,  quia 
causa  criminalis  non  repellit  procuratorem,  quando  civiliter  ad  damni 
reparationem  agitur  ,  cap.  5  ,  de  procurat.  et  cap.  16  ,  de  accusat.; 
quando  reus  vult  excipere,  cap.  15,  eod. ;  quando  vult  allegare  absen- 
tiae  causam,  cap.  fin.  de  dilat. ;  et  quando  agitur  contra  monialem, 
quae  de  monasterio  egredi  non  potest.  Cap.  1,  de  stat.  monach.  in  6. 
—  (3)  Can.  1,  c.  3,  q.  7.  —  (4)  Cap.  5,  de  procurat.  in  6.  —  (5)  Cap. 
2,  de  iudic.  in  6. 

756.  Sunt  praeterea  quidam  procuratores  ,  qui  appel- 
lantur  Syndaci.  Hi  constituuntur  procuratores  a  Mona- 
steriis,  Capitulis,  collegiis,  et  universitatibus.  Cum  enim 
quaelibet  universitas,  utpote  persona  moralis,  per  se  ne- 
queat  in  iudicio  agere,  necesse  est ,  ut  ad  hoc  sibi  deli- 
gat  procuratorem  (l).  Deputatio  haec  fieri  debet  a  col- 
legio,  servatis  regulis  ,  quae  ad  validitatem  deliberatio- 
num  sunt  adhibendae. 

(l)  Cap.  7  de  procurat.  Cap.  unic.  de  syndic.  et  Cap.  2,  de  postul. 

757.  Procuratoris  officium  cessat  per  eius  mortem;  per 
eius  vero  renunciationem,  aut  mandati  revocationem,  tunc 
cessat  ,  cum  alius  procurator  legitimus  in  causa  com- 
paret;  qui  litigantium  partes  sustineat  (l).  Libera  quidem 
ab  initio  est  mandati  acceptatio,  qua  posita,  et  lite  con- 
testata,  eius  executio  fit  necessaria  ,  ita  ut  etiamsi  domi- 
nus  mandatum  revocaverit ,  adhuc  acta  per  procurato- 
rem  revocatum  sint  valida  (2). 


414  TITULUS   III. 

(l)  Cap.  8  de  procurat.  —  (2)  Cap.  13,  eod.  Hinc  sequitur ,  man- 
dantem  non  posse  post  litem  contestatam  procuratorem  revocare  ,  nisi 
ex  msta  causa,  veluti  si  esset  suspectus,  aut  impeditus,  aut  morbo  te- 
neretur.  Cap.  2,  eod.  in  6;  et  similiter  non  posse  procuratorem  officio 
suscepto  renunciare,  nisi  ex  iusta  causa ,  et  salvo  mandantis  interesse, 
et  iudicii  cursu. 

758.  Advocatus  debet  sincere  et  prudenter  causam 
tractare,  ne  falsa  proferat  iura,  instrumenta,  testes,  pro- 
bationes  et  rationes,  alias  teneretur  de  crimine  falsi ;  ne 
superfluas  petat  dilationes,  aut  superstitiosis  utatur  cavil- 
lationibus ;  ne  causae  secreta  sibi  commissa  parti  adver- 
sae  prodat,  aut  utrique  parti  simul  patrocinetur,  aut  al- 
terutri,  postquam  pro  alia  fuit  consultus;  ne  iniuriis.  aut 
conviciis  decertet ;  ne  se  in  collusionem  ,  tergiversatio- 
nem ,  et  praevaricationem  abripi  patiatur  ;  neve  quid  o- 
mittat  studii ,  artis  et  diligentiae.  Causam  tantum  potest 
suscipere  veram  et  iustam  ,  aut  vere  probabilem  ,  quae 
spem  victoriae  contineat ,  etsi  pars  adversa  potiori  iure, 
ac  spe  videatur  gaudere  ,  modo  clientem  de  statu  talis 
causae  commonefaciat  (l);  causam  vero  improbam  ,  et 
desperatam,  iniustam,  et  calumniosam  aggredi ,  aut  per- 
sequi  nequit,  aliter  in  omnes  partium  expensas,  et  damna 
ex  iudicis  sententia  obligari  potest ,  et  etiam  ante  sen- 
tentiam  in  conscientia  obligatur  (2). 

(l)  Zallinger  ad  tit.  de  postul.  §  553,  in  not.  —  (2)  S.  de  Ligorio 
1.  4,  n.  223  Qui  non  potest  procuratoris  officio  defungi,  neque  potest 
advocatus  fieri.  Clericus  sacerdos  in  causis  pecuniariis  neque  coram 
iudice  ecclesiastico  advocare  ,  sive  postulare  potest ,  nisi  pro  se  ipso, 
aut  sua  Ecclesia,  vel  si  necessitas  imminet,  pro  personis  coniunctis,  aut 
miserabilibus.  Cap.  3,  de  postul.  Et  si  quis  clericus,  etiam  non  sacer- 
dos,  in  munere  advocati,  aut  procuratoris  pro  extraneis  contra  Eccle- 
siam,  in  qua  habet  Beneficium,  postulet,  tamquam  ingratus  potest  suo 
Beneficio  spoliari.  Cap.  cit. 

759.  Advocatus  et  procurator  nequit  cum  cliente  pa- 
cisci  de  quota  litis  ,  ne  per  nefas  in  victoriam  nitatur: 
item  nequit  cum  eodem  contractum  emptionis  et  vendi- 
tionis,  vel  permutationis,  aliumve  similem  inire,  ne  timor 
litis  iustitiam  commutativam  laedat  (l);  hoc  ipsum  quidam 
extendunt  ad  pactum  circa  honorarium  ,  quod  mea  sen- 
tentia  tunc  tantum  posset  habere  locum,  cum  post  litem 


DE  ACTORIBUS  ET  REIS  ALIISQUE  IUD.  PERS.  415 

contestatam  et  ante  conclusionem  in  causa  fieret  ,  non 
vero  alio  tempore :  nam  primo  casu  cliens  est  veluti 
coactus  ad  consentiendum  in  honorarium  etiam  aequo 
maius  ,  ne  advocatus  vA  procurator  agnita  causae  se- 
creta  in  clientis  praeiudicium  prodat;  altero  autem  casu 
haec  ratio  cessat ;  et  aliunde  iuxta  S.  Augustinum  ,  licel 
advocato  vendere  iustum  patrocinium,  et  lurisconsulto  rectum 
consilium  (2). 

(l)  Can.  2  ,  c.  3  ,  q-  7.  —  (2)  Can.  71  ,  c.  11  ,  q.  3  ,  et  can.  15, 
c.   14,  q.  5- 

760.  Iudicium  quandoque  ex  convenientia,  quandoque 
ex  necessitate,  alias  quoque  praeter  enumeratas  requirit 
personas  ,  uti  est  Assessor ,  Promotor  fiscalis  ,  Cancellarius 
et  Cursor.  Assessor  est  vir  iurisperitus ,  quem  iudex  ad 
recte  iudicandum  tamquam  consiliarium  sibi  associat  (l), 
et  dicitur  assessor,  quia  penes  iudicem  assidere  solet.  Da- 
tur  a  Superiore  ,  vel  assumitur  ab  ipso  iudice,  quando, 
vel  ob  iuris  imperitiam,  vel  ob  negotiorum  multiplicita- 
tem,  omnia  per  se  iudex  expedire  nequit  (2).  Ex  veriori 
sententia  nulla  pollet  iurisdictione  (3),  nec  iudicum  prae- 
rogativis  fruitur,  nec  publicum  gerit  officium  (4),  sedpri- 
vatum  tantum,  per  quod  tamen  iudicem  instruere  ,  et  in 
omni  iudicii  parte  diligenter  adiuvare  tenetur  (5). 

(l)  Cap.  11,  §  Assessorem  de  rescript.  in  6,  et  1.  1  ,  eod.  de  asses- 
sorib.  —  (2)  Capitulum  tamen  non  potest  dare  assessorem  suo  Vica- 
rio  electo;  sed  ipse  Vicarius  eum  potest  sibi  assumere.  S.  Congregatio 
Episcoporum  22  novemb.  anni  1604.  —  (3)  Abbas  in  cap.  Snper  qnae- 
stionem  de  offic.  deleg.  n.  16.  Sed  cum  consilio  suo  in  iudicium  intluat, 
ex  causa  potest  allegari  suspectus  ;  et  iudex  debet  hanc  allegationem 
suscipere,  alias  fieret  ipse  suspectus.  Pellegrinus  in  cit.  pract.  part.  2, 
praemis.  3,  n.  26.  Verum  si  datus  esset  assessor  in  causa  de  consensu 
partium  ,  non  posset  amplius  allegari  suspectus  ,  quia  per  factum  ex- 
ceptio  suspicionis  excluditur.  —  (4)  Ideo  clericus  posset  esse  assessor 
iudicis  saecularis  ,  excepta  causa  sanguinis  ,  et  laicus  ,  assessor  iudicis 
ecclesiastici.  Pellegrinus  loc.  cit.  et  in  pract.  crim.  part  4  ,  sect.  16, 
n.  24.  Anal.  iur.  Pont.  ser.  6,  pag.  448.  —  (5)  Assessoris  officium  sa- 
pienter  exponit  Pellegrinus  ,  et  in  hoc  reponit.  «  i.°  Ut  invigilet  ad 
»  veritatem  indagandam,  quid  iuris  sit,  iudicem  instruat.  Hinc  fit,  quod 
»  postquam  iudex  illum  elegerit,  et  ipse  acceptaverit.  tenetur  de  iuiu- 
»  stitia  iudicis,  nisi  protestationem  in  actis  fecerit,  quod  ipse  non  con- 
»   sentit,  cum  videt  iudicem  iniuste  agere.  2.°  Ut  admittat,    vel  reiiciat 


4l6  TITULUS    III. 

»  libellos,  prout  iuris  fuerit,  inspiciendo  an  bene  confecti  fuerint ,  vel 

»  de  re  illicita.  3.°  Ut  perpendat  petitionem  partis  ,    an  illi    competat 

»  actio,  et  an  iuris  ordinem  in  petitione  servaverit.  4.0  Ut  consideret, 

»  et  bene  disponat  decreta  interponenda    in    causis    coram  eo    iudice, 

»  cui  assistit,  vertentibus.  5.  Ut  videat,   et  diligenter  eonsideret  edicta, 

»  et  alia  ,  quae  a  iudice  promulgantur,  an  iuridica  fuerint :  et  si  con- 

»  tra  vel  praeter    ius  esse  cognoverit  ,    prohibeat  ,    ne    publicentur.  » 
Part.  4.  sect.    16,  n.  20. 

761.  Promotor,  sive  procurator  fiscalis,  est  vir  iurispe- 
ritus,  fidelis,  zelo  religionis  et  animae  fortitudine  conspi- 
cuus,  quem  Episcopus  in  sua  Curia  eligit ,  et  iuramento 
adstringit ,  ut  iura  Ecclesiae  defendat ,  tum  in  bonorum 
ecclesiasticorum  conservatione,  quam  in  procuranda  reo- 
rum  punitione  (l).  Dicitur  autem  Fiscalis  ,  quia  iura  li- 
scalia  curat;  sunt  vero  iura  fiscalia  ea,  in  quibus  a^fitur 
de  publica  pecunia  ,  vel  vindicta  (2).  Hinc  patet  qualis 
et  quanti  momenti  sit  eius  officium :  non  solum  enim, 
tamquam  solers  procurator,  in  causa  Ecclesiae  debet  bona 
curare  ,  instrumentis  et  hypothecis  tuta  reddere  ,  deper- 
dita  vindicare,  et  omni  modo  providere,  ne  pereant,  sed 
ut  augeantur;  verum  etiam,  tamquam  accusator  impavi- 
dus,  criminum  reos  ad  tribunal  adducere,  de  delictis  con- 
vincere,  proque  eorum  condemnatione  instare  (3);  immo 
in  criminalibus  eius  officium  adeo  necessarium  est  ,  ut 
citandus  sit  in  omnibus  actis ,  qui  fiunt  contra  reum  .  et 
si  feratur  sententia  contra  reum,  ipso  non  citato,  senten- 
tia  sit  nulla  (4). 

(l)  Promotores  fiscales  possunt  esse  plures,  et  possunt  revocari.  — 
(2)  Pellegrinus  cit.  part.  4,  sect.  1,  n.  19.  —  (3)  Ex  praxi  tamen  mul- 
tarum  Curiarum,  Promotor  fiscalis  ea  tantum  peragit,  quae  ad  crimi- 
num  coercitionem  spectant ;  et  utinam  saltem  in  hac  parte  recte  suum 
impleret  officium!  Hoc  plane  dolendum,  quod  officium  adeo  pro  bono 
Ecclesiae  necessarium  negligatur  ,  sive  id  fiat  ex  defectu  competentis 
honorarii,  sive  quia  non  putatur  necessarium.  Porro  ex  Koc  etiam  ho- 
dierna  disciplinae  ecclesiasticae  deformatio,  et  morum  corruptio  repe- 
tenda  videtur,  quod  Ordinarii  curent  quidem  monere  ,  et  hortari  fre- 
quenter ,  sed  raro  punire  ,  et  damnare  ;  quod  sine  promotoris  fiscalis 
concursu  regulariter  lieri  non  potest.  Diximus  regulariter  ,  quod  refer- 
tur  ad  processum  criminalem  regularem  :  nam  Ordinarius  extraiudi- 
cialiter  etiam  absque  promotore  recte  procedit.  —  (4)  Pellegrinus 
loc.  cit. 

762.  Cum  non    sufficiat    processus  fieri ,    et   sententias 


DE  ACTORIBUS   ET  REIS  ALISOUE  IUD.  PERS.  417 

edi ;  sed  cum  requiratur  ulterius,  processus  et  sententias 
publicam  obtinere  fidem,  ac  perpetuam  gestorum  conser- 
vare  memoriam  ;  ideo  in  iudicio  debet  intervenire  Can- 
cellarius  ,  qui  acta  in  publica  instrumenta  convertat,  ac 
perpetuo  ad  fidem  faciendam  servet.  Cancellarius  ,  sive 
Actuarius,  est  Notarius  Curiae  addictus  ad  acta  curialia 
conscribenda  et  servanda,  ad  exemplum  notariorum  sae- 
cularium.  Cancellarius  a  cancellaria,  et  actuarius  ab  actis 
nuncupatus,  simplicibus  notariis  praestat,  quia  nedum  of- 
ficium  exercet  in  actibus  privatis,  et  extraiudicialibus;  sed 
etiam  in  ipsis  actibus  publicis,  et  iudicialibus.  Licet  au- 
tem  notariatus  et  tabellionatus  officium  re^ulariter  sit 
clericis  interdictum  (l)  ,  exceptis  causis  fldei  ,  in  quibus 
clerici  possunt  hoc  officium  exercere,  si  id  prius  in  sae- 
culo  exercuerint  (2),  et  Cancellarius  in  criminalibus  de- 
beat  esse  laicus ;  nihilominus  ex  inveterata  Curiarum 
praxi,  et  legitime  praescripta  consuetudine,  clerici,  etiam 
presbyteri ,  ad  officium  Cancellarii  in  Curia  ecclesiastica 
admittuntur  (3):  immo  magis  expedire  videtur,  ut  cleri- 
cus  in  Cancellarium  assumatur :  tum  quia  in  pluribus 
casibus  soli  clerici  possunt  officium  Cuncellarii  gerere, 
tum  quia  clericus  magis  quam  laicus  clero  acceptus  est, 
ac  magis  arcanis  rerum  ecclesiasticorum  negotiis  conve- 
nit.  Opera  Canctllarii  tenetur  Ordinarius  uti  m  omni 
iudicio  ordinario  (4) ;  neque  debet  Cancellarium  admit- 
tere,  quem  non  probaverit  idoneum  (5),  quemque  iure- 
iurando  non  perstrinxerit  ad  fideliter  officium  suum  im- 
plendum  (6). 

(l)  Cap.  8  ,  ne  cler.  vel  monac.  etc.  ;  quod  nonnulli  tamen  intelli- 
gunt  de  curiis  saecularibus  ,  ne  clerici  a  divino  abstrahantur  officio. 
—  (2)  Cap.  11,  de  haeret.  in  6.  —  (3)  Hoc  late,  et  solidis  rationibus 
probat  Bouix  ,  De  iudic.  eccl.  part.  2  ,  sect.  2  ,  c.  15  ,  §4,  prop.  8. 
Monacellus,  Part.  1,  tit.  5,  for.  5,  adnot.  6;  et  Devoti  Inst.  Can.  1.  3, 
t.  4,  §  7,  in  not.  3.  —  (4)  Cap.  11,  de  probat.  —  (5)  Trid.  sess.  22, 
c.  10,  de  ref.  —  (6)  Notarius  et  Cancellarius  cum  creatur  iurare  so- 
let:  «  l.°  quod  cormciet  instrumenta,  de  quibus  fuerit  rogatus,  nil  ve- 
»  ritatis  tacendo,  vel  falsitatis  miscendo;  2.0  quod  non  revelabit,  quod 
»  sibi  secreto  commissum  fuerit  ,  nisi  iusta  de  causa  ;  3-°  quod  non 
»  conficiet  scienter  aliquod  instrumentum  de  contractu  usurario  ,  nec 
»  de  alio  quovis  illicito;  4.0  quod  retinebit  de  omnibus  instrumentis... 
»   quae  dederit,  regestum,  seu  protocollum.   5.0  quod  erit  fidelis  ei,  a 

Inttit.   Canon.  Vol.  II.  27 


41 8  TITUfeUS    IV. 

»  quo  fuit  creatus  notarius,  et  admonebit  eum  de  iis,  quae  sciverit  in 
»  eius  damnum  vergere;  6.°  quod  nullo  odio  ,  vel  amore  ,  spe,  vel  ti- 
»  more,  officio  suo  abutetur.  »  Ferraris  verbo  Notarius  n.  1.  Sed  in 
genere  satis  est,  si  mret,  se  officium  suum  fideliter  impleturum. 

763.  Ad  iudicium  denique  concurrit  Cursor,  sive  Nun- 
cius  sive  Apparitor  ,  quod  idem  sonat.  Cursor  est  qui 
citat  partes  ,  ut  ad  iudicium  veniant  ,  qui  processus  ,  et 
actus  iudiciales  exequitur,  quique  iudicis  iussa  facit.  Pro- 
pterea  consideratur  ut  persona  publica,  et  publico  instru- 
mento  constituendus  est,  ut  Promotor  fiscalis,  et  Cancel- 
larius  (l).  Quare  regulariw  Cursoris  relationibus  scripto 
factis,  et  in  processu  insertis,  credendum  est,  maxime  si 
iuramento  sint  vallatae. 

(l)  Formulae  constituendi  Cancellarium  ,  Promotorem  iiscalem  ,  et 
Cursorem,  aliosque  Curiae  Episcopalis  ministros,  et  officiales,  inter  an- 
tiquos  Doctores  reperiuntur  penes  Monacellum  in  suo  Formul.  part.  1, 
tit.   1;  item  penes  Bouix  de  iudic.   eccl.   part,  2,  sect    6. 


TITULUS  IV. 

DE      FORO      COMPETENTI. 

Summarium  :  764.  Qualis  sit  forus  competens  ?  —  765.  Quis  iudex  competens?  —  766.  Ob 
quas  causas  iudex  fiat  competens  ex  persona  rei?  —  767.  Quando  fiat  competens  ex  natura 
causae?  —  768.  Quae  sint  causae  ecclesiasticae?  —  769.  In  causis  civilibus  solus  iudex 
competens  est  saecularis.  —  770.  In  causis  mixtis  competens  est  ecclesiasticus  et  saecu- 
laris.  —  771.  Q.uando  iudex  fiat  competens  ex  prorogatione  ,  ex  continentia  causae,  et  ex 
reconventione  ?  —  772.  Cum  plures  sunt  iudices  competentes  locus  est  praeventioni. 

764.  Forus,  sive  Forum,  a  fando,  sive  ferendo  dictum , 
est  iudicii  locus,  ad  quem  actor  suam  fert  actionem.  Com- 
petens  autem  est  forus  proprius  ,  ad  quem  actori  com- 
petit  vocare  reum  ,  ut  suas  experiatur  actiones.  Ex  re- 
gula  generali  actor  forum  rei  sequi  debet :  nam  cum  reus 
ad  iudicium  trahatur  invitus,  potestas  et  iurisdictio  super 
reo  necessaria  est  in  iudice  trahente,  ne  queat  eius  man- 
datum  sperni  (l).  Idcirco  reus  ad  comparendum  coram 
iudice  incompetente  citatus  ,  sui  copiam   facere    absolute 


DE    FORO    COMPETENTI.  41Q 

loquendo  non  tenetur,  si  illius  incompetentia  certa  et  e- 
videns  sit ;  sin  secus,  tenetur  comparere,  et  incompeten- 
tiae  exceptionem  proponere  ,  de  qua  ipse  iudex  primum 
pronunciat  (2).  Eadem  ratione  sententia  a  iudice  incom- 
petente  lata  non  valet  (3),  et  acta  iudicii  pereunt,  uti  est 
libellus  ,  citatio ,  litis  contestatio  ,  etc,  licet  non  pereant 
acta  causae,  uti  sunt  probationes.  Si  vero  in  aliquo  casu 
plures  iudices  competentes  sint  ,  in  actoris  facultate  est 
eligere,  quem  maluerit. 

(l)  Cap.  5   et  9,  de  for.  compet.  —  (2)  Cap.   7,   de  privil.  in  6.  — 
(3)  Cap.  4,  de  iudic. 

765.  Iudex  competens  potest  esse  tum  ordinarius ,  tum 
delegatus;  similiter  ordinarius  potest  esse  competens  in  prima 
aut  stcunda  instantia:  qui  quidem  omnes  onus  gerunt  au- 
diendi  causas  ,  et  dirimendi  lites  eorum  iurisdictioni  ob- 
noxias;  aliter  rei  efficiuntur  criminis  denegatae  iustitiae. 
Nihilominus  fas  est  Principi  causam  ab  inferiori  iudice 
in  eo  statu,  in  quo  reperitur.  ad  se  avocare  (l);  hoc  iure, 
ex  Doctorum  sententia,  fruitur  quoque  Episcopus  quoad 
Vicarium  suum,  et  quilibet  iudex  ordinarius  quoad  suum 
delegatum  ;  non  vero  Archiepiscopus  contra  suos  Suffra- 
ganeos,  nec  S.  Sedis  Legatus  contra  Episcopos  (2). 

(l)  Cap.  56,  de  appell.  —  (2)  Trid.  sess.  24,  c.  20,  de  ref. 

766.  Competentia  ex  duplici  praesertim  fonte  fluit,  nempe 
ex  persona  rei,  et  ex  natura  causae.  Ex  persona  rei  iudex 
fit  competens  in  quintuplici  casu.  Primo  ob  domicilium  eius- 
dem  rei:  hic  intelligitur  domicilium  habitationis,  quod  con- 
sistit  in  loco ,  ubi  quis  habitat  cum  animo  ibi  perpetuo 
manendi,  et  ubi  qui  summam  bonorum  suorum  habet,  vel 
saltem  instructam  domum  (l) ;  intelligitur  etiam  domici- 
lium  privatum  (2),  quod  quis  praedicto  modo  habitando 
servat,  aut  sibi  ad  alicuius  contractus  executionem  ele- 
git  (3).  In  hoc  domicilio  quisque  suum  habet  competen- 
tem  iudicem  ordinarium,  coram  quo  conveniri,  et  a  quo 
damnari  potest,  quamquam  post  legitimam  citationem  do- 
micilium  et  forum  mutet  (4).  Secundo  ,  ob  contractum  iu- 
dex  fit  competens  in  eo  loco,  in  quo  contractus  initus  fuit, 


420  TITULUS    IV. 

quia  contractus  sunt  nedum  iuxta  solemnitates  et  leges 
loci  celebrandi ,  sed  etiam  iudicandi :  ibi  enim  faciliores 
sunt  contractuum  probationes :  hinc,  ut  dicunt  Doctores, 
locus  contractus  est  etiam  locus  distractus ;  hoc  tamen 
tunc  procedit ,  cum  in  ipso  loco  contrahentes  inveniun- 
tur  (5).  Tertio,  ob  rem  sitam  iudex  fit  competens  in  loco, 
in  quo  res  controversa  sita  est,  quia  ibi  facilior  est  pos- 
sessionis,  vel  dominii  probatio,  et  sententiae  executio  (6). 
Quarto,  ob  delictum  flt  competens  iudex  loci,  in  quo  de- 
lictum  patratum  fuit,  non  solum  quia  ibi  facilior  evadit 
delicti  probatio,  sed  etiam  quia  iustum  est,  reum  exem- 
plo  poenae  prodesse.  ubi  obfuit  exemplo  delicti  (7).  Quinto 
denique.  ob  statum  clericalem  solus  iudex  ecclesiasticus  com- 
petens  est  in  causis  clericorum  ,  et  solus  Papa  in  causis 
maioribus  Episcoporum  :  ratio  est ,  quia  clericorum  per- 
sonae  ab  iurisdictione  iudicis  saecularis  exemptae  sunt , 
et  dignitas  Episcopalis  nulli  nisi  Summo  Pontifici  subii- 
cienda  est  (8). 

(l)  Domicilium  solum  originis  non  sufficit  ,  ut  quis  in  eo  legitime 
conveniatur,  nisi  in  eo  quoque  habeat  domicilium  habitationis.  Cap.  5, 
de  paroch.  ;  solum  autem  quasi  domicilium  similiter  iudicem  compe- 
tentem  non  facit  ,  quia  alienigena  eidem  non  subiicitur  ,  nisi  quoad 
observantiam  legum ,  statutorum  ,  et  consuetudinum  ,  quae  in  loco  vi- 
gent  ,  prout  exigit  bonum  publieum  ,  et  societatis  ordo.  —  (2)  Adest 
etiam  domicilium  commune  ,  quod  ut  olim  omnibus  civibus  Romanis, 
ita  nunc  omnibus  Christianis  Romae  competit.  Can.  17  et  18  ,  c.  9, 
q.  3.  Unde  clericus  ,  qui  Romam  advenerit ,  potest  ibi  conveniri  ,  et 
compelli,  ut  suis  adversariis  respondeat,  et  iudicari.  Cap.  20,  de  for. 
compet.;  quod  Doctores  extendunt  ad  laicos  in  rebus  spiritualibus  tan- 
tum.  Schmalzgrueber  ad  tit.  de  for.  compet.  n.  28.  Ratio  est  ,  quia 
Roma  patria  communis  est  omnium  clericorum  et  christianorum  ,  ut 
olim  erat  omnium  civium  Romanorum  ,  1.  23,  ff.  Ad  municip. ;  et  Ro- 
manus  Pontifex  Ordinarius  Ordinariorium  est,  cum  quibus  omnibus  habet 
concurrentiam.  Exceptio  tamen  ab  hac  regula  fit,  si  Romam  veniens  ex 
iusta  et  necessaria  causa  ,  necessitatem  alleget  ,  se  remittendi  in  pa- 
triam  ,  et  domum  suam,  quo  casu  liber  relinquitur  ,  ut  domum  suam 
revertatur.  Cit.  Cap.  20,  de  compet.  Bouix  de  iudic.  part.  1,  sect.  4, 
c.  4,  art.  2,  §  1.  —  (3)  Cap.  17,  de  for.  compet.  —  (4)  Cap.  19  ,  de 
for.  compet.  —  (5)  Cap.  l,  eod.  in  6.  Hoc  idem  observatur,  cum  quis 
contraxit  in  uno  loco  ,  et  promisit  se  soluturum  .  vel  contractum  se 
executurum  in  altero  ,  quia  a  legibus  fingitur,  ibi  contraxisse  ,  ubi  se 
soluturum  promisit  ,  ibique  fingitur  adesse ,  licet  realiter  absit.  Quare 
si  quis  in  aliquo  loco    administrationem    alicuius    gesserit  ,    in    eodem 


DE    FORO    COMPETENTI.  421 

conveniri  potest ,  rationem  reddere  tenetur ,  quia  per  gestionis  factum 
aut  contraxit,  aut  quasi  contraxit  de  foro  non  declinando.  Cit.  cap.  17 
for.  compet.  —  (6)  Cap.  3,  de  for.  compet.  Quod  dicimus  de  re  sita, 
ex  communi  Doctorum  sententia,  locum  habet  in  re  immobili  ,  et  mo- 
bili,  modo  haec  postrema  in  loco  permanenter  existat.  Schmalzgrueber 
loc.  cit.  n.  S-  ;  et  competentia  huius  iudicis  videtur  vigere  ,  etiamsi 
reus  in  loco  praesens  non  sit  :  nam  theorica  supra  expressa  de  con- 
tractu  ,  non  recte  aptatur  rei  sitae  ;  cum  longe  maior  securitas  habea- 
tur  in  re  ,  quam  in  contractu.  Iudex  quidem  rei  sitae  non  habet  ali- 
quam  iurisdictionem  in  reum  alibi  morantem  ,  ac  proinde  non  potest 
eum  convenire  actione  personali;  sed  habet  iurisdictionem  in  eius  bona 
in  suo  territorio  posita;  unde  potest  eum  convenire  actione  reali;  et  si 
contumacem  se  faciat ,  auctorem  in  bonorum  possessionem  mittere. 
Pirhing  ad  tit.  de  for.  compet.  n.  48.  —  (7)  Cap.  13  ,  14  et  20,  de 
for.  compet.  Hoc  certum  est,  si  criminosus  reperiatur  adhuc  in  terri- 
torio,  vel  ante  egressum  fuerit  legitime  citatus  ;  aliter  expediendi  ne- 
gotii  melior  videtur  via,  ut  a  proprio  Ordinario,  ad  effectum  iudicium 
subeundi  ,  requiratur.  Ordinarius  autem  delicti ,  iuxta  probabiliorem 
sententiam,  potest  criminosum  etiam  Beneficio  ecclesiastico  privare, 
quod  in  alia  dioecesi  possidet;  sed  executio  huius  sententiae  ad  Ordi- 
narium  Beneficii  spectat.  Cap.  14,  de  for.  compet ;  ratio  est ,  quia  de- 
lictum  privat  criminosum  iure  ad  Beneficium  ,  sed  expulsio  de  Bene- 
iicii  possessione  est  factum  ab  Ordinario  loci  complendum.  —  (8)  De 
his  supra  iam  diximus,  ubi  de  privilegio  fori. 

767.  Ex  natura  causae  ,  iudex  fit  competens  ,  quando 
causa  talis  est.  ut  cuiusdam  determinati  iudicis  co^nitio- 
nem  rcquirat.  Hic  primum  observamus  ,  causas  maiores 
Ecclesiae  de  fide,  moribus,  et  disciplina  in  genere  iudicio 
Summi  Pontificis  reservari,  sicut  omnis  Ecclesiae  historia 
testatur.  Ipse  enim  solus  tamquam  Christi  Vicarius,  et  cen- 
trum  unitatis  catholicae  sui  virtute  Primatus  harum  0- 
mnium  causarum  iudex  est  supremus  ,  a  quo  non  datur 
appellatio  (l). 

(l)  Devoti  Inst.  Can.  lib.  3,  t.  4,  §  8. 

768.  Deinde  vero  in  specie  observamus,  causas  tripli- 
cis  esse  generis  ,  ecclesiasticas  nimirum  ,  civiles  et  mixtas. 
Ecclesiasticae  sunt  ,  ut  nomen  sonat,  quae  ad  Ecclesiam 
referuntur;  civiles,  que  ad  civilem  societatem;  et  mixtae, 
quae  sub  diverso  respectu  ad  Ecclesiam  et  civilem  so- 
cietatem  referuntur.  Iam  vero  in  causis  ecclesiasticis  iu- 
dex  competens  est  tantum  ecclesiasticus,  et  laicus  de  iis- 
dem  non  potest  neque  licite  ,  neque    valide    cognoscere  , 


422  TITULUS    IV. 

quia  iurisdictione  caret  (l).  Tales  autem  sunt :  1°  causae 
spirituales  de  flde,  de  religione,  de  cultu,  de  sacris  riti- 
bus,  de  censuris,  de  moribus,  et  ecclesiastica  disciplina  : 
nam  harum  causarum  dissolvendarum  potestas  manat  ex 
virtute  Clavium ,  quae  solis  sacerdotibus  sunt  a  Chnsto 
commissae  (2);  2°  causae  ,  quae  spiritualibus  necessario 
connectuntur,  uti  sunt  causae  Beneficiales  de  institutione 
et  collatione  Beneficiorum  (3),  et  causae  decimarum  (4), 
ac  funerum,  in  quibus  quod  temporale  est  ita  cum  spi- 
rituali  coniungitur  ,  ut  ab  eo  separari  nequeant,  et  con- 
sequenter  secum  illud  necessario  trabit ;  3°  causae  sacra- 
mentales,  quae  Sacramentorum,  ac  praesenim  Matrimo- 
niorum  administrationem  et  validitatem  respiciunt  (5):  sunt 
enim  hae  causae  ex  natura  sua  spirituales  (6). 

(l)  Cap.  2,  de  iudic.  cap.  8,  de  haeret.  in  6.  Si  de  criminalibus  a- 
gatur,  eadem  tenenda  est  ratio,  quam  supra  in  Libro  Primo  indicavi- 
mus,  ubi  de  delictis  ecclesiasticis,  civilibus,  et  mixtis  egimus.  Hic  ta- 
men  notamus  ,  laicum  in  causis  ecclesiasticis  esse  iudicem  ex  speciali 
et  expressa  Summi  Pontilicis  delegatione,  non  vero  ex  delegatione  al- 
terius  iudicis  ,  quia  solus  Summus  Pontifex  potestatem  habet  dispen- 
sandi  in  iure  communi.  —  (2)  Devoti  Inst.  Can.  loc.  cit.  §  2.  — 
(3)  Cap.  21,  de  iurepatr.  et  Cap.  3,  de  iudic.  De  connexis  enim  et 
accessoriis  idem  ferendum  iudicium,  ut  dicitur  cap.  3,  de  constit.  Ius 
quidem  Beneficiorum  spirituale  comprehendit  etiam  bona;  quoad  haec 
tamen  si  quaestio  esset  in  iudicio  possessorio  retinendae  vel  recupe- 
randae  possessionis,  ex  Concordatis,  vel  diuturna  consuetudine,  ut  alibi 
notavimus,  posset  etiam  iudex  laicus  cognoscere.  Benedictus  XIV  de 
Synod.  1.  9,  c.  9,  n.  7.  —  (4)  Cap.  5,  de  decim.  Trid.  sess.  25,  c.  12, 
de  ref.  —  (5)  Quod  causae  Matrimoniales  ad  iudicem  ecclesiasticum 
pertineant  definivit  Concilium  Tridentinum  sess.  24,  c.  12,  de  ref. 
Matr.,  ubi  anathema  intorsit  in  eos,  qui  contrarium  auderent  affirmare; 
quod  intelligendum  de  omnibus  causis  Matrimonialibus  ,  ut  explicavit 
Pius  VI  in  suo  Brevi  ad  Motulensem  Episcopum  ,  quando  eius  natu- 
ram,  vim,  et  firmitatem  attingunt,  et  quando  ad  vim  sponsalium,  et  ad 
divortium  referuntur,  iuxta  expres?a  sanctionem  in  cap.  10,  de  sponsal. 
et  in  cap.  3,  de  divort. ;  quam  confirmavit  pluries  Pius  Papa  IX  ;  in 
Allocutione  Concistoriali  21  septem.  anni  1852,  cum  deplorans  propo- 
situm  Neogranatensis  Reipublicae  ,  quae  Matrimoniales  causas  iudici- 
bus  saecularibus  adscribere  nitebatur,  declaravit  ,  a  coniugali  foedere 
Sacramentum  separari  numquam  posse  ,  et  omnino  speciare  ad  Ecclesiae 
potestatem  ea  omnia  decernere ,  quae  ad  idem  Matrimoniiim  quovis  modo 
possunt  pertinere  ;  ac  similiter  in  Epistola  ad  Regem  Sardiniae  19 
septemb.  1852,  declaravit,  veram  adesse  usurpationem  iuris  Ecclesiae, 
si  lex  civilis  auderet  cognoscere  et  rudicare  casus ,    ubi  Sacramentum  Ma- 


DE    FORO    COMPETENTL  423 

trimonii  fnit ,  ant  non  fuit  regulariter  coram  Ecdesia  celebratum  ;  et  de- 
mum  hanc  propositionem  damnavit :  causae  Matrimoniales  el  sponsalia 
ad  forum  civilem  suapte  natura  pertinenl.  Syllab.  prop.  74.  Et  recte 
quidem  :  nam  Matrimonium  a  legibus  civilibus  regulatum  ,  non  potest 
esse  nisi  Matrimonium  paganorum;  consequenter  Ius  civile  causas  Ma- 
trimoniales  iuste  nequit  attingere,  quod  extenditur  ad  causas  natalium 
et  legitimitatis  filiorum.  Cap.  3,  de  ord.  cognit.  Cap.  4  et  5,  qui  iil. 
sint.  legit  ;  aliter  charitas  divina  Matrimonia  coagmentans  liet  devia 
scortatorum  cupido.  Excipiuntur  tamen  a  praedicta  regula  causae 
omnino  politicae  et  temporales  de  dote,  de  donatione  propter  nuptias, 
de  haereditaria  successione,  et  caeterae  eiusdem  generis,  quae,  ut  alibi 
diximus,  ad  iudicem  civilem  pertinent.  —  (6)  Sic  causae  educationis, 
et  institutionis  lidelium  nedum  in  religione  ,  sed  etiam  in  litteris  et 
scientiis,  ad  magisterium  Ecclesiae  referendae  sunt  ,  quatenus  nec  uti- 
les  litterae  ,  nec  sanae  scientiae  absque  religione  possunt  esse.  Porro 
nemo  est ,  qui  possit  ambigere  ,  bonas  artes  et  disciplinas  ab  Ecclesia 
Catholica.  et  ab  eius  clero  esse  profectas.  Capitula  Ecclesiaium  cathe- 
dralium  ab  antiquis  temporibus  ex  S.  Sedis  mandato  instituerunt  offi- 
cium  Canonici  Scholastici ,  ut  Episcopi  nomine  scholas  fundaret  ,  ubi 
deessent,  statis  temporibus  viseret,  et  ad  omnem  profectum  extolleret. 
Primus  Innocentius  III  Universitates  nominavit  ,  et  opportunis  regulis 
communivit,  quas  postea  alii  Pontifices  Romani  per  se,  vel  per  Lega- 
tos  suos  ,  constabilire  et  augere  curarunt ,  quod  de  ipsa  Universitate 
Parisiensi  evenisse,  testis  est  Fleury  in  Inst.  Iur.  Eccl.  tom.  1  ,  c.  20, 
quodque  ad  totum  orbem  catholicum  postea  extensum  fuisse  satis  ex 
historia  constat.  Bouix  de  iudic.  eccl.  part.  1  ,  sect.  3  ,  c.  6.  At  vero 
respublica  civilis  Ecclesiae  nimium  ingrata  est,  et  continuo  vias  iusti- 
tiae  subveitere  nititur  :  unde  Romani  Pontifices  primum  per  Concor- 
data  educationi  et  institutioni  in  scholis  ,  collegiis  ,  et  universitatibus, 
consulere  studuerunt ;  ac  deinde  hanc  educationem  et  institutionem  a 
civilibus  guberniis  saeculari^atam  et  pagani^^aiam  solemniter  damnavit 
Syllabus  prop.  47  et  48. 

769.  In  causis  civilibus  ,  quales  sunt  politicae,  tempo- 
rales  et  profanae  laicorum,  competens  tantum  est  iudex 
saecularis;  nec  ecclesiasticus  potest  in  his  se  immiscere: 
nam  quae  Caesaris  sunt,  danda  sunt  Caesari.  Propterea 
Alexander  III  in  causa  cuiusdam  Matrimonii  mandavit 
Episcopis,  ut  cognoscerent  de  eius  validitate,  et  ut  quae- 
stionem  possessionum  temporalium  potestati  saeculari  re- 
mitterent  (l).  Item  Clemens  XIII  Curiae  Episcopali  Tu- 
dertt  praecepit  ,  ut  laicum  furti  reum  ab  eadem  inquisi- 
tum,  laico  tribunali,  nulla  interposita  mora  ,  iudicandum 
traderet  (2). 

(l)  Cap.  7,  qui  fil.  sint  legit.   —  (2)  Bul.   Praeslat  Romanum  ,  anni 
1767. 


424  TITULUS    IV. 

770.  In  causis  denique  mixtis  ,    competens  esse    notest 
uterque  mdex,  ecclesiasticus  et  saecularis,  propter  refa 
t.onem,  quam  habent  ad  Ecclesiam      vel  aH  £ ,Z 
ctetatem.  luramen.um  ex.  gr.  est  actus  reHgion^Tt  £ 
mul  vmculum,  quo  magis  obstringuntur  contrac L-  Lt 
contractus  iuramento  firmati  subiiciuntur    ud  ci ^  ecclesia 
st.coprop.er    religionem    iuramenti  ,    et  iudici    saeculfr, 
propter  obhgationem    stipulationis    (,).  Siml  ker  CrS 
felsi ,  penurn ,  sacnlegii  ,  fornicationis,  aduheri      s  uT. 
b  asphemiae  .  et  alia  huiuscemodi  ,  persequuntur'  ah  °£' 
ces,a  prop.er  peccatum,  et  a  civiii  soc ehat TrLt  nu 
blicam  vindictam  (2).  Quare  in  his  causis  u.emue YX 
competens  est  ,  et  ille  sententiam  dicit  ,  qui  ahum      t 
d.c.o  praevemt.  dummodo  de  clericis  nonlgatu quorum 

LT rbent5^.111^6  ^" '  *  ^  ^  ^ 

ru„,Vae  mixtae  HmrJ^ £ ^ STd.^""  ""T  "^ 

«H»  personarum  ^TXTt^^^rT  eteT 

egatorum  p.orum  in  testamento  saecnlari  ■    4™     ™f  h3  "° 

mnspatronatus ,  si  agatnr  de  nnda  posse  sione  ■  5  Tj^Z  '  - 
causa  d.vortn  ;    6.0  jneessus  clerici  in  habitn  s  eculari  i„  '" 

laico  irrop-ata  clerirn  r^r-    „,-~i     *•  "*ullu  bctecuian  ,    7.0  miuria    a 

9.0  lndnsgdamnanC;  fo  o  fc  M  f 'f  °  die™m  ^storum; 
vente  prima  uxore;  U  o  periuri™  "„  *  f0'™  CUm  SeCUnda  •  vi" 
rarumf  14.0  concubina  ,,s     Z  0 i    V     sacr,  egmm;   I3.o  reatus  usu- 

tente;'l64.  adXrmn ^  •  sL ^sTZ^  W"  '  ipS°  *>e" 
falsificatio  Litterarnm  Apo    ol  caTm  a  la  co  faeta  £To  S  *'  ^  ;  19'° 

ut,  est  ^-«^,  wrtwrt-fl  ^  et  L^l"Troro- 

fita  estqUeaeiuretarrat  ^  ^  ^™"0™ m'  et  adn-  "' 
uid  est  ex  lure  Canomco  ,    tunc  fit      mm  mm>    ™   * 

:Xo?r  i^erCem  Caeler°qUin  --Petemer^eu^t^ut    . 
sednon^i        ef  .controversiam    sua  scntentia    dirimaf 
sed  non  aliler  admittitur,  quam  si  in   alium  iudicem    ec- 


DE    FORO    COMPETENTI.  425 

clesiasticum  de  proprii  Episcopi  licentia  fiat  (l).  Conti- 
nentia  autem  causae,  tunc  datur,  cum  in  quaestione  prin- 
cipali  alia  incidit  quacstio,  quae  suapte  natura  ad  alium 
iudicem  pertinet:  hoc  casu  iudex  in  quaestione  principali 
competens  ob  causae  continentiam  vel  connexionem,  etiam 
in  quaestione  incidente  competens  fit,  et  de  utraque  co- 
gnoscit,  ne  causa  dividatur,  modo  tamen  capax  sit  exer- 
cendae  iurisdictionis  in  ipsa  quaestione  incidente  ,  non 
autem  secus;  quare  si  inter  agendam  causam  coram  iu- 
dice  saeculari,  quaestio  incidat  de  validitate  Matrimonii, 
aut  de  alia  re  spirituali  ,  in  qua  non  est  iurisdictionis 
capax  ,  nequit  iudex  saecularis  ob  causae  continentiam 
de  quaestione  istiusmodi  cognoscere  :  sed  eam  debet  iu- 
dici  ecclesiastico  remittere  (2).  Reconventio  denique  tunc 
habet  locum  .  cum  reus  in  iudicio  aliquid  vicissim  ab 
actore  petit  ex  eadem,  vel  diversa  causa,  ut  si  compen- 
sationem  ,  vel  aliam  proponat  petitionem  a  legibus  non 
improbatam:  per  reconventionem  quidem  in  ipsa  rei  pe- 
titione  iudex  fit  competens  ,  quia  iuris  est  principium: 
Cuius  in  agendo  eligimus  arbitrium ,  eiusdem  nequimus  con- 
tra  nos  in  eodem  negotio  iudicium  recusare  (3). 

(l)  Cap.  12  et  18,  de  for.  compet.  —  (2)  Cap.  5  et  7,  qui  fil.  sint 
legit  —  (3)  Can.  l  ,  c.  3  ,  q.  8.  Quare  ubi  cleiicus  laicum  coram  iu- 
dice  saeculari  conveniat ,  nequit  in  causa  temporali  et  civili  laici  re- 
conventionem  effugere  fori  privilegium  allegando :  est  enim  reconven- 
tio  quaedam  defensionis  species,  quae  reo  convento  ,  salva  aequitate, 
adimi  non  potest;  aliter  vero  obtineret  in  causa  spirituali,  de  qua  iu- 
dex  saeeularis  nequit  cognoscere.  Zallinger  de  mut.  petit. 

772.  Postremo  illud  est  notandum  ,  quod  ubi  plures 
sint  iudices  competentes  ,  vel  quaestio  in  iudicio  contro- 
vertenda  sit  mixti  fori  ,  ut  pragmatici  dicunt  ,  locus  est 
praeventioni  ,  ita  ut  ille  debeat  iudex  de  causa  cogno- 
scere,  sub  cuius  iurisdictione  prima  citatio  perfecta  fuit: 
nam  per  citationem  perfectam  iurisdictio  in  iudice  citante 
flt  perpetua,  et  facile  alia  posterior  etiam  iudicis  compe- 
tentis  citatio  ,  facta  praeventionis  aut  litis  pendentis  ex- 
ceptione,  eliditur  (l). 

(l)  Cap.   IO,  de  for.   eompet. 


426 


TITULUS  V. 

DE    LIBELLO    ET    CITATIONE. 


Summarium:  773.  Libellus  quotuplex  sit,  et  qui  conventionalis  ?  —  774.  Qui  accusatorius  ?  — 
775.  Quae  esse  debeant  conditiones  libelli?  —  776.  0_uando  mutari,  aut  emendari  queat? 
—  777.  Citatio  quid,  et  quae  eius  necessitas  ?  —  778.  Quomodo  dividatur  ?  —  779.  Quae 
debeant  in  ea  observari  ?  —  780.  Quomodo  iudex  ecclesiasticus  eam  emittat  ?  —  781.  Quando 
nulla  sit?  —  782.  Quos  effectus  citatio  legiti ma  producat  ? 

773.  Iudicium  ordinarium  a  libello  inchoatur.  Libellus 
duplex  est.  conventionalis,  vel  accusatorius.  Conventionalis 
definitur,  brevis  scriptura,  qua  actoris  petitio  de  facto  et  de 
agendi  fundamento  ,  clare  et  distincte  iudici  proponitur  ,  ad 
obtinendum  quod  sibi  debetur;  et  tribus  constat  partibus , 
nempe  narratione  ,  causa  petendi ,  et  conclusione.  Narratio 
continet  facti  propositionem.  rem,  sive  quantitatem  peti- 
tam,  nomen  ,  cognomen  et  patriam  actoris  atque  rei ;  et 
insuper  ex  Iure  Canonico  nomen  ,  sive  officium  iudicis. 
Causa  petendi  indicat  actionem  ,  quae  tamen  necessario 
exponenda  non  est  proprio  nomine,  ut  in  Iure  Romano, 
sed  sufficit  allegare  ius  in  particulari  specie  actori  com- 
petens  cum  momentis  rationum  et  expressione  titulorum, 
die ,  anno  ab  actore  sufficienter  determinato,  ut  reus  de 
re  a  se  petita  recte  certior  fiat  (l).  Denique  conclusio 
refert  actoris  supplicationem,  ut  reus  citetur,  et  quatenus 
opus  sit  ,  damnctur  ad  aliquid  dandum  ,  aut  faciendum  , 
vel  non  :  nam  sententia  inde  [  roferenda  debet  esse  libello 
conformis  (2). 

(l)  Cap.  6,  de  iudic.  —  (2)  Solent  praeterea  in  libello  quaedam 
adiici  clausolae,  quae  persaepe  sunt  inutiles,  aut  ex  ipso  iure  supplen- 
tur;  illae  tamen  de  fructibus,  interesse,  usuris  et  expensis,  utiliter  ap- 
ponuntur.  Pellegrinus  part.  2,  sect.   1,  subsect.   1,   n.  8. 

774.  Libellus  vero  accusatorius  est  delatio  criminosi  ad 
iudicem  in  scriptis  (l)  ab  accusatore  facta,  et  continens  propo- 
situm  probandi  delictum  (2)  ad  criminis  punitionem ;  et  con- 
stare  debet  duabus  partibus,  scilicet  narratione ,  et  obli- 


DE    LIBELLO    ET    CITATIONE.  427 

gatione  probandi  delictum:  nam  conclusio  non  est  neces- 
saria  ,  quia  pro  poena  concludit  lVx  ,  quae  nec  augeri  , 
minuive  potest,  in  quo  libellus  accusatorius  differt  a  con- 
ventionali.  Narratio  autem  debet  continere  nomen  accu- 
satoris,  accusati,  et  iudicis,  speciem  delicti,  locum,  et  tem- 
pus,  quo  patratum  fuit.  Obligatio  autem  probandi  oritur 
tum  ex  eo,  quod  qui  dicit  tenetur  probare,  tum  maxime 
ex  eo,  quod  nisi  accusator  calumniaior  appareret ,  et  ut 
calumniator  foret  damnandus  (3). 

(l)  Can.  l  ,  c.  2  ,  q.  8.  Scriptura  redigenda  est  ab  accusatore  ,  vel 
saltem  a  Cancellario  ,  quod  ex  communi  consuetudine  permittitur, 
nisi  de  levioribus  accusatio  fiat  ,  in  quibus  scriptura  absolute  neces- 
saria  non  est,  uti  communiter  tradunt  Doctores  ,  quia  in  his  proce- 
ditur  de  plano  ,  ut  dicunt  ,  et  non  servato  iuris  ordine.  —  (2).  Ex 
hoc  onere  probandi  delictum  fluit  differentia  inter  accusationem  ,  et 
denunciationem  ,  quia  simplex  denunciator  non  tenetur  probare.  — 
(3)  Ex  veteri  Hebraeorum  lege  ,  ex  iure  Romano  et  Canonico  ,  accu- 
sator  debebat  ad  acta  se  inscribere  ,  vel  subscribere  ,  per  quam  in- 
scriptionem  se  obligabat  ad  poenam  talionis ,  scilicet  ad  perferendam 
eamdem  poenam  ,  vel  similem  ,  qua  puniendus  erat  accusatus  ,  si  de- 
lictum  probasset ,  et  ad  perseverandum  in  causa  usque  ad  finem.  In- 
scriptio,  et  poena  talionis  instituta  fuit,  ut  calumniatores  ab  accusando 
absterrerentur.  Sed  hodie  vera  inscriptio  ,  et  poena  talionis  non  est 
amplius  usitata  :  tum  ,  quia  ita  retrahuntur  homines  ab  accusando, 
et  crimina  manent  impunita  ,  cum  pauci  sint  ,  qui  velint  in  se  reci- 
pere  onus  probandi  cum  periculo  talionis  ;  tum  quia  iudices  eccle- 
siastici  in  criminum  coercitione  potiusquam  per  accusationem  ,  so- 
leant  hodie  per  denunciationem  ,  vel  inquisitionem  ,  procedere  ,  ita"  ut 
promotor  fiscalis  sustineat  partes  accusatoris.  Pellegrinus  part.  4, 
sect.  3.  n.  8. 

775-  Libellus  debet  esse  clarus  :  nam  si  sit  obscurus, 
vel  ineptus,  iudicis  officio  reiicitur ,  et  ex  Iure  Canonico 
non  tenetur  rtus  illi  respondere  (l);  debet  esse  simplex, 
ne  sua  prolixitate  cavillandi  ansam  praebeat,  aut  loqua- 
citate  iniurias  inferat ;  debet  esse  iustus  ,  ne  plus ,  quam 
debitum  sit,  petatur  (2).  Huiusmodi  conditiones  requirun- 
tur  etiam  in  memoriali ,  quod  in  causis  minimis  pro  li- 
bello  quandoque  iudici  porrigitur. 

(l)  Cap.  2  et  3,  de  libel.  oblat.  et  Cap.  1 5  ,  de  iudic.  —  (2)  Plus 
petitio  quatuor  modis  contingere  potest  :  re  ,  cum  petuntur  30  ,  et 
tantum  20  debeatur  ;  tempore  ,  cum  petitur  ante  tempus  ,  vel  ante  a- 
dimpletam  conditionem  ;  Joco  ,    cum  petitur  extra  locum  ,    in  quo  quis 


428  TITULUS    V. 

debet;  et  causa  ,  cum  petitur  res  certa  ,  quam  reus  non  tenetur  red- 
dere.  Cap.  unic.  de  plus  petit.  Olim  plus  petens  diversimode  ple- 
ctebatur ;  hodie  plus  petens  tempore  ,  condemnatur  in  expensas  ,  et 
reus  pro  ea  vice  absolvitur  ,  ita  ut  possit  condemnari  ,  actore  in- 
stante,  pro  debito  tempore;  plus  petens  re  ,  loco,  et  causa ,  debet  ac- 
ceptare  ,  quod  illi  offert  reus  ;  quod  si  nolit  accipere  ,  et  iudex  nil 
aliud  intelligat  debitum,  damnatur  in  expensas.  Devoti  1.  3,  t.  5,  §  5, 
seqq. 

776.  Post  litem  contestatam  libellus  mutari  amplius  ne- 
quit.  nisi  expensis  omnibus  solutis  ,  quia  per  litis  conte- 
stationem  inter  actorem  et  reum  quidam  fit  quasi  con- 
tractus,  de  lite  super  proposito  libello  agenda.  At  emen- 
dari  aut  declarari  usque  ad  conclusionem  in  causa  regu- 
lariter  potest  ,  quia  emendatio  eiusdem  substantialia  non 
attingit.  Mutatur  autem  libellus  .  cum  nova  proponitur 
actio,  aut  nova  petendi  causa:  emendatur  vero,  cum  re- 
secantur  superflua,  aut  dubia  declarantur,  aut  petitio  re- 
stringitur  (l). 

(l)  Devoti  1.  cit.  §  7.  Hinc  qui  aliquid  in  libello  petit  actione  per- 
sonali,  non  potest  in  decursu  iudicii  illud  sibi  vindicare  actione  reali; 
et  qui  petit  fundum  iure  proprio  ,  non  potest  illud  obtinere  iure  hae- 
rcditario:  et  vicissim  qui  petit ,  ut  sibi  solvantur  centum  ,  potest  ad 
quinquaginta  petitionem  restringere. 

777.  Accepto  libello ,  si  nihil  obsit  ,  iudex  decernit  ci- 
tationem,  quae  definitur,  actus  legitimus,  quo  quis  mandato 
iudicis,  iuris  experiendi  causa,  in  iudicium  vocatur.  Propte- 
rea  citatio  quandoque  etiam  in  ius  vocatio  dicitur;  sed  stri- 
cte  loquendo  altera  ab  altera  differt :  nam  citatio  reo , 
aliisque  personis,  in  qualibet  iudicii  parte  iudicis  tantum 
auctoritate  fieri  potest:  in  ius  autem  vocatio  habet  lo- 
cum  in  solo  iudicii  exordio  ,  et  veteri  Romanorum  iure 
privata  auctorilate  fiebat.  Ad  legitimum  efficiendum  iudi- 
cium  ,  ex  iuris  naturalis  praescripto  ,  omnino  necessaria 
est  citatio  :  nam  ius  naturale  vetat,  quempiam  inauditum 
et  indefensum  damnari.  Hac  de  causa  defectus  citationis 
a  pragmaticis  dicitur  insanabilis,  et  nullum ,  eo  praeexi- 
stente,  redditur  iudicium.  Facta  tamen  legitima  citatione, 
ex  Iure  Canonico,  iiberum  est  reo  comparere,  ac  respon- 
dere  per  suum  procuratorem,  nisi  fuerit  ad  personaliter 
comparcndum  citatus  ,  quod  iudici  non  licet  edicere    nisi 


DE    LIBELLO    ET    CITATIONE.  429 

in  quibusdam  casibus  ex  rationabili  causa  (l).  Propterea 
danda  est  reo  citato  copia  libelli  actoris  ,  ut  rite  eogno- 
scat  petitionem  (2),  et  concedendus  est  terminus  delibe- 
ratorius,  qui  ex  Iure  Canonico  est  viginti  dierum  ,  et  in 
praxi  arbitrarius. 

(l)  Cap.   1   et  2,  de  iudic.  in  6.  —  (2)  Cap.   1,  de  libel.  oblat. 

778.  Citatio  multis  dividitur  modis,  nempe  in  publicam, 
sive  edictalem,  quae  ex  aliqua  iusta  causa  publice  fit  per 
vocem  praeconis  aut  edictum ,  et  privatam  ,  quae  fit  per 
nuncium  aut  cursorem,  in  personam,  aut  ad  domum  ci- 
tandi ;  in  verbalem,  quae  fit  verbis  per  oblationem  decreti 
iudicialis,  et  realem,  quae  facto  constat  in  rei  captura;  in 
simplicem,  quae  tribus  vicibus  est  repetenda,  ut  reus  tam- 
quam  contumax  possit  ex  Iure  Canonico  puniri  ,  et  pe- 
remptoriam  ,  quae  licet  sit  unica  ad  dictum  effectum  ae- 
quivalet  tribus;  ac  denique  in  generalem,  cum  citantur  o- 
mnes  habentes  in  causa  interesse,  et  specialem,  cum  unica, 
aut  plures  personae  singillatim,  et  specialiter  citantur. 

779-  Ut  citatio  reum  non  comparentem  reddat  iudicia- 
liter  contumacem,  debet  esse  prius  per  iudicis  decretum 
sancita,  deinde  per  cursorem  reo  legitime  denunciata,  ac 
etiam  quoad  suam  executionem  ad  acta  debet  esse  tran- 
scripta ,  ut  de  eadem  semper  sufficienter  constet;  debet 
etiam  referre  nomen  et  cognomen  actoris  et  rei  ,  nomen 
vel  officium  iudicis  ex  Iure  Canonico  ,  naturam  causae  , 
locum  iudicii,  ac  terminum  congruum  et  certum  ad  com- 
parendum  assignatum  (l). 

(l)  Solent  ex  praxi  canonica  in  fine  citationis  duae  apponi  clau- 
sulae  :  itetn  quod  etc.  ,  cuius  effectus  est ,  ut  citatus  a  iurisdictione  iu- 
dicis  non  recedat,  nisi  relicto  procuratore:  et  alia:  alioquin,  etc,  cuius 
est  effectus  ,  ut  si  recedat  ,  non  relicto  procuratore  ,  possit  citari  per 
edictum,  ac  citatio  ita  facta  perinde  habeatur  ac  si  fuisset  reo  perso- 
naliter  tradita.  Procurator  autem  relictus  debet  esse  per  iudicem  rt- 
peribilis;  nam  licet  prima  citatio  fiat  in  personam  rei,  caeterae  poste- 
riores  in  personam  procuratoris  fiunt ,  quem  ipse  reus  ad  sua  iura 
tuenda  legitimo  mandato  instructum  reliquit. 

780.  Iudex  ecclesiasticus  citatione  reali  per  se  non  uti- 
tur  :  non  enim  habet  ministros  ,  a  quibus  fiat ;  edictalem 


430  TITULUS    Y« 

vero  citationem  non  decernit,  nisi  ex  iusta  causa,  quem- 
admodum  supra  monuimus;  nam  inchoandum  non  est  iu- 
dicium  a  citatione  edictali,  nisi  sit  necessaria,  et  fleri  ne- 
queat  in  personam  rei,  vel  ad  eius  domum.  Iusta  autem 
causa  foret,  si  citandus  cursoris  perquisitioni  malitiose  se 
subduceret ;  si  locus  ,  in  quo  facienda  est  citatio  non  es- 
set  satis  tutus ;  si  citandus  esset  vagus  et  incertus;  et  si 
citandi  generaliter  forent  omnes  habentes  in  aliqua  causa 
interesse  (l).  Ubi  autem  citandus  habeat  domicilium  in 
dioecesi  alterius  Episcopi,  aut  Principis,  rogatoria  datur 
epistola  ,  ut  per  cursorem  illius  Curiae  ,  aut  per  officia- 
lem  illius  Principis  decretum  citationis  reo  denuncietur  (2). 

(l)  Clem.  Dudum  de  iudic.  ,  et  Extrav.  Rem  non  novam  de  dol. 
et  contum.  —  (2)  In  civilibus  nunc  ex  consuetudine  unica  tantum  fit 
citatio  ,  quae  debet  esse  peremptoria ;  in  criminalibus  vero  una  regu- 
lariter  non  sufficit  citatio;  et  si  reus  non  compareat,  secunda  et  tertia 
peremptoria  facienda  est.  Nihilominus  valet  unica  citatio  pro  tribus, 
quae  sit  peremptoria,  ut  si  dicatur  in  citatione  :  Citamus  peremptorie, 
ut  intra  terminum  novem  dierum  compareat,  etc.  ,  ita  ut  primi  tres 
dies  sint  pro  prima  ,  alii  tres  dies  pro  secunda ,  et  alii  tres  dies  pro 
tertia  citatione.  Pellegrinus  part.  2,  sect.  1,  subsect.  2,  n  12,  et  part. 
4,  sect    6,  n.  6. 

781.  Tam  actor  provocans,  quam  iudex  citationem  de- 
cernens,  ad  actionem  in  libello  propositam,  et  ad  capaci- 
tatem  standi  in  iudicio  sedulo  debet  advertere.  Nam  si 
actio  nulla  competat,  vel  sit  omnino  praescripta,  vel  no- 
mine  alterius  absque  mandato  proposita  ,  vel  sit  alia  de 
causa  inefficax,  item  si  actor  personam  non  habeat  standi 
in  iudicio ,  vel  reus  nequeat  conveniri ,  citatio  non  habet 
locum,  quae  etiam  facta  nullius  est  iuris. 

782.  Legitima  citatio  praeter  onus  standi  in  iudicio  us- 
que  ad  finem  litis  ex  parte  actoris,  et  comparendi  in  iu- 
dicium  tempore  statuto  ex  parte  rei,  tres  veluti  praeci- 
puos  parit  effectus:  1.°  inducit  praeventionem  favore  iu- 
dicis  citantis  adversus  alios  iudices  concurrentem  haben- 
tes  iurisdictionem,  ita  ut  queat  ille  solus  de  causa  cogno- 
scere,  et  sententiam  ferre  (l);  2°  infert  litis  pendentiam , 
cum  in  citatione  ea  omnia  sunt  expressa,  per  quae  reus 
plene  potest  instrui  de  iis,  super  quibus  in  iudicium  con- 
venitur ,  et  ideo  in  re  controversa    nihil    potest   amplius 


DE    LITIS    CONTEST.    ET    CONTUM.  431 

innovari  (2) ;  3°  interrumpit  praescriptionem  triginta  an- 
norum,  quia  per  citationem  reus  constituitur  in  mala  fide, 
ita  ut  ex  eo  tempore  possit  etiam  cogi  ad  solvendum  in- 
teresse.  Effectus  tamen  huiusmodi  non  tribuuntur  cita- 
tioni  illegitimae ;  nam  illegitima  citatio  neque  citatum 
constituit  in  mora ,  neque  alios  producit  effectus  ,  cum 
iuxta  Doctorum  adagium :  Paria  sint  non  citari,  et  non  le- 
gitime  citari  (3).  Nihilominus  si  nulliter  citatus  sponte  in 
iudicium  veniat ;  ipsa  citatio  ita  per  eius  comparitionem 
confirmatur  ,  ac  si  rite  facta  fuisset :  quia  citatio  fit  ,  ut 
citatus  ad  iudicium  veniat ,  et  per  consequens  ubi  reus 
praesens  adest  ,  cessat  citandi  necessitas.  Quare  post 
suam  comparitionem  nequit  amplius  reus  de  nullitate  ci- 
tationis  excipere,  sed  tenetur  respondere  libello,  vel  ter- 
minum  ad  comparendum  petere  (4). 

(l)  Cap.  19  ,  de  for.  compet.  —  (2)  Clem.  Cum  lite  ut  lit.  pend. 
nih.  innov.  —  (3)  Clem.  Causam  §  fin.  de  elect.  —  (4)  Citatione  de- 
creta  ,  et  oblata  reo  copia  libelli  ,  iudex  per  decretum  debet  reo  sta- 
tuere  terminum  ad  proponendas  omnes  exceptiones  tam  fori  declina- 
torias,  quam  dilatorias,  et  omnes  alias  quascumque  habuerit.  Pellegri- 
nus  part.  2,  sect.  1,  subsect.  5,  n.  22;  et  Devoti  1.  3,  t.  10,  £  9,  et  in 
fin.  tit.  de  except. 


TITULUS  VI. 

DE    LITIS    CONTESTATIONE    ET    CONTUMACIA. 

Summarium:  783.  Quid  sit  litis  contestatio?  —  784.  Quotuplex  sit?  —  785.  An  ante  litem 
contestatam  testes  possint  examinari  ?  —  786.  Terminus  probatorius  et  contumacia,  et  quando 
quis  contumax  fiat?  —  787.  Qui  sint  eftectus  contumaciae  actoris?  —  788.  Qui  contuma- 
ciae  rei  ?  —  789.  Quomodo  contumacia  purgetur?  —  790.  In  quo  consistat  personarum 
legitimatio?  —  791.  In  quo  iuramentum  calumniae  et  malitiae? 

783.  Si  reus  citatus  coram  iudice  compareat,  seque  a- 
ctoris  petitioni  opponat,  litis  contestatio  fit;  sin  secus  com- 
parere  recuset,  fit  contumax,  vel  in  contumaciam  incidit. 
Litis  contestatio  potest  definiri  actus  legitimus,  quo  actor 
coram  iudice  proponit  petitionem  suam,  reus  autem  negat,  se 
cessurum  petitioni,  iudicium  et  litem  in  se  recipiens  (l).  Quare 


432  TITULUS    VI. 

litis  contestatio,  quae  fundamentum  est  iudicii,  per  actoris 
petitionem  ,  reique  contradictionem  perficitur  ,  et  quasi 
contractum  inter  actorem  et  reum  inducit,  per  quem  uter- 
que  tenetur  in  iudicio  manere  ,  et  iudicatum  praestare. 
Hinc  ex  Iure  Canoaico  nulla  est  litis  contestatio:  ubi  reus 
coram  iudice  comparens  fateatur  pure  se  debere  ,  iuxta 
principium  :  Qui  paratus  est  solvere ,  non  cogilur  iudicium 
suscipere ;  ubi  actoris  petitionem  elidat  aliqua  exceptione 
litis  finitae  ,  aut  exceptione  fori  declinatoria  (2).  vel  di- 
latoria:  ubi  factum  iudici  narret  ,  ut  eum  de  negotio  in- 
struat  cum  protestatione  de  non  contestanda  lite :  quo 
tamen  ultimo  casu  adhuc  erit  videndum  ,  an  iustam  ha- 
beat  litis  non  contestandae  causam,  an  non:  nam  si  nulla 
sit  litis  non  contestandae  causa  ,  insulsa  protestatio  reii- 
citur,  et  lis  pro  contestata  habetur  (3). 

(l)  Devoti  1.  3,  t.  7,  §  l.  —  (2)  Cap.  unic.  de  lit.  contest.  et  Cap. 
1  et  2,  ut  lit.  non  cont.  etc.  —  (3)  Litis  contestatio  in  criminalibus 
iit  per  interrogationem  iudicis,  et  responsionem  rei ,  si  citatus  compa- 
ruerit;  secus  ter  citatur  iuxta  iam  dicta ,  et  quarto  etiam  citatur  ad 
contestandam  litem.  Pellegrinus  part.  4,  sect.  9,  n.  55. 

784.  Litis  contestatio  potest  esse  expressa  vel  tacita  , 
pura  vel  conditionalis .  Expressa  est ,  cum  reus  expresse 
contradicit  actori  et  negat  per  actorem  narrata  esse  sim- 
pliciter  vera,  aut  esse  vera  prout  narrantur,  ut  si  utatur 
hac  formula  :  Nego  narrata,  prout  narrantur,  tt  dico  petita 
fieri  non  debere.  Tacita  est ,  quae  inducitur  ex  facto  ,  ut 
si,  non  obstante  protestatione,  de  qua  supra,  iudex  man- 
det  procedi  ad  ulteriora.  Pura  dicitur,  cum  fit  simpliciter 
absque  ulla  conditione  ,  aut  protestatione.  Conditionalis 
denique  dicitur,  quae  fit,  apposita  aliqua  conditione,  aut 
protestatione ;  ut  si  reus  actori  contradicens  declaret  ,  se 
nolle  litem  contestari  ,  nisi  actoris  procurator  prius  se 
mandato  legitimet. 

785.  Ante  litem  contestatam  regulariter  non  licet  te- 
stium  depositiones  recipere  ,  aut  sententiam  definitivam 
ferre  ,  quod  probatur  ex  rubrica  tituli  Decretalium  ,  ut , 
lite  non  contestata  ,  non  procedatur  ad  testium  receptionem  , 
vel  ad  sententiam  definitivam.  Probationes  quidem ,  et  sen- 
tentia  ,  omni  debent  carere  effectu,  cum    litis  contestatio 


DE    LITIS    CONTEST.    ET    CONTUM.  433 

fundamentum  sit  iudicii ,  cumque  ante  litis  contestatio- 
nem  nullum  sit  iudicium  ,  nulla  lis.  Diximus  regulariter  , 
nam  actor  in  causa  civili ,  etiam  lite  non  contestata,  po- 
test  producere  testes  senes  ,  valetudinarios,  et  eos  ,  quo- 
rum  est  imminens  diuturna  absentia  a  patria,  ne  ob  for- 
tuitos  eventus  copia  probationis  subtrahatur  ;  quo  casu 
iudex  tenetur  horum  testium  depositiones  recipere  quae 
probationem  afferunt,  modo  actor  conveniat  adversarium 
infra  annum,  ex  quo  conveniri  poterat,  vel  saltem  illi  te- 
stium  receptionem  denunciet  (l).  Sed  reus  potiori  fruitur 
iure;  ipse  profecto  potest  ad  sui  defensionem  ,  atque  se- 
curitatem  a  iudice  petere,  ut  omnes  a  se  producti  testes 
examinentur,  ut  dici  solet,  ad  perpetuam  rei  memoriam.  ne 
in  casu  inquisitionis  illi  desit  defensio ,  aut  exceptio  in 
casu  actionis  contra  ipsum  propositae  (2). 

(l)  Cap.  5,  ut  lit.  non  contest.  etc.  —  (2)  Cit.  cap.  5,   et    cap.    41, 
de  testib. 

786.  Litis  contestatione  facta,  iudex  ad  instantiam  par- 
tium,  vel  ex  officio,  terminum  probatorium  praescribit,  qui 
in  causis  civilibus  communis  est  utrique  parti,  actori  sci- 
licet  ad  actionem,  et  reo  ad  defensionem  probandam.  Hic 
terminus  ex  Iure  Canonico  est  in  arbitrio  iudicis,  habito 
respectu  ad  locorum  distantiam ,  ad  qualitatem  persona- 
rum  et  causae.  Cum  fuit  statutus,  est  peremptorius  ,  et- 
iamsi  haec  qualitas  non  exprimatur.  Nihilominus  ex  iusta 
causa  potest  concedi  secundus  et  tertius  terminus.  prae- 
stito  in  secundo  a  petente  iuramento  de  iusta  impedi- 
menti  causa,  et  data  pro  tertio  probatione  adhuc  maiore; 
ultra  vero  tertium  terminum,  ex  eodem  Iure  nova  dilatio 
concedi  non  potest  (l). 

Contumacia  deinde  potest  definiri,  contemptus,  sive  inobe- 
dientia ,  qua  quis  iudici  praecipienti,  sive  initio  litis,  sive  in 
eius  prosecutione,  obtemperare  recusat.  Quare  contumacia  do- 
lum  involvit,  sive  propositum  contemnendi  iudicem  ,  aut 
adversarium  molestandi ;  qua  de  causa  in  Decretalibus 
haec  materia  tractatur  in  titulo  de  dolo  et  contumacia.  Con- 
tumax  autem  efficitur,  qui  tribus  vicibus  citatus,  aut  se- 
mel  peremptorie  ,  ad  iudicium    venire    detrectat  (2);  qui 

Instit.   Canon.   Vol.  II.  28 


434  TITULUS   VI. 

ad  iudicium  primum  venit,  sed  postea  deserit,  vel  respon- 
dere  recusat,  aut  ambigue  tantum  respondet,  aut  frustra- 
torie  appellat  (3);  et  qui  impedit ,  ne  possit  ad  citatum 
pervenire  citatio  (4).  Sunt  tamen  in  Iure  Canonico  quae- 
dam  causae,  quae  a  contumacia  excusare  queunt,  uti  est 
morbus,  locus  non  tutus,  notoria  iudicis  incompetentia,  vel 
aliud  iustum  impedimentum  (5). 

(l)  Can.  Inductae  §  spatium  c.  3  ,  q.  3  ,  et  Cap.  Ultra  tertium  de 
testib.  Iustae  autem  causae  novi  concedendi  termini  sunt  ,  iustum  im- 
pedimentum  ,  suborta  nova  probatio  ,  probatio  impedita  facto  adver- 
sarii  ,  si  agatur  de  concistorio  Principis  vel  Episcopi  ,  si  actor  addat 
aliquid  in  libello,  si  partes  sint  praesentes  nec  contradicant,  si  super- 
veniat  aliquod  incidens,  si  agatur  de  absenti.  Pellegrinus  part.  2,  sect. 
2,  subsect.  3,  n.  3.  et  seqq.  —  (2)  Cap.  fin.  de  testib.  —  (3)  Cap.  et 
8,  eod.  in  6  —  (4)  Cap.  5  ,  ut  lit.  cont.  etc.  —  (5)  Contumacia  a 
Doctoribus  distinguitur  in  veram.,  et  in  fictam.  Vera  est,  quando  quis 
fuit  personaliter  citatus,  vel  in  domo  suae  habitationis,  et  citatio  per- 
venit  ad  eius  notitiam,  et  ipse  non  comparuit;  ficta  quando  quis  lati- 
tat,  ne  citetur  ,  vel  impedimentum  apponit  ,  ne  citatio  ad  eum  perve- 
niat,  vel  quando  quis  fuit  citatus  in  domo  tribus  vicibus  ,  et  non  fuit 
inventus.  Qui  tantum  ficte  contumax  est ,  facilius  auditur  ,  et  facilius 
suam  purgat  contumaciam.  Cap.  18,  de  sent.  et  re  iudic.  Pellegrinus 
part.  2,  sect.   1,  subsect.  3,  n.   3  et  8. 

787.  Contumax  esse  potest  tam  actor  ,  quam  reus  ,  et 
uterque,  tam  ante,  quam  post  litem  contestatam;  sed  gra- 
vior  est  actoris,  quam  rei  contumacia  ,  cum  huic  sit  ali- 
quantulum  ignoscendum,  qui  cogitur  naturaliter  iudicium 
formidare.  Ideo  si  primum  actor  sit  contumax ,  quia  die 
et  hora  citationis  cadentis  sui  copiam  iudici  non  facit,  reus 
ante  litem  contestatam  in  iudicium  comparens  suo  est  fun- 
ctus  munere,  et  potest  libere  a  iudicio  recedere ;  vel ,  si 
malit,  actoris  contumaciam  accusare,  damna  et  expensas 
repetere  ,  in  quas  est  ipse  actor  damnandus  ,  vel  etiam 
agere  ex  lege  diffamari,  ac  petere,  ut  actor  peremptorie 
citetur,  eoque  absente,  datis  probationibus,  ad  sententiam 
definitivam  procedatur,  vel  ut  ipse  reus  ab  actoris  instan- 
tia  absolvatur.  Quin  immo  deinceps  actor  ex  Iure  Cano- 
nico  non  admittitur  ad  citationem  repetendam,  nisi  prae- 
stita  prius  cautione  de  stando  in  iudicio.  Post  vero  litem 
contestatam  ,  una  facta  citatione  edictali,  reus  instare  po- 
test  pro  sententia  definitiva  ,  licet  contumaciam    non   ac- 


DE    LITIS    CONTEST.    ET    CONTUM.  435 

cusaverit  ,  quia  in  decursu  iudicii  ,  ut    dicunt    Doctores  , 
omnes  termini  probatoriales  sunt  peremptorii  (l). 

(l)  Cap.  3,  de  dol.  et  cont.   et  Cap.   l,  eod.  in  6. 

788.  Secundo,  si  reus  sit  contumax,  ex  Iure  Canonico 
actor  ante  litem  contestatam  mittendus  est  in  possessio- 
nem  bonorum ,  de  quibus  est  quaestio  ,  quando  de  reali 
actione  agitur;  quando  autem  agitur  de  actione  personali, 
mittendus  est  in  possessionem  bonorum  mobilium  ipsius 
rei  contumacs,  quibus  deficientibus  ,  in  possessionem  et- 
iam  immobilium;  quae  possessio  ex  primo  decreto  con- 
fert  actori  tantum  bonorum  custodiam;  sed  si  post  an- 
num ,  durante  rei  contumacia ,  alio  iudicis  decreto  reno- 
vetur  et  firmetur,  veram  confert  possessionem  ;  quod  sta- 
tutum  fuit,  ut  reus  custodia  bonorum  suorum  aut  posses- 
sione  privatus,  demum  iudici  obtemperet  (l).  Post  litem 
vero  contestatam  actor  potest,  accusata  contumacia,  iudt- 
cem  ad  sententiam  proferendam  provocare,  si  eius  inten- 
tio  in  actis  satis  sit  probata  ;  sin  secus  mittitur  in  pos- 
sessionem,  ut  supra  diximus  (2).  Sed  excipiuntur  ab  hac 
regula  causae  Beneficiales,  in  quibus  dicta  possessio  non 
admittitur  ,  ne  detur  ad   Beneficia  ingressus  vitiosus  (3). 

(l)  Cap.  5,  §  ult.  ut  lit.  non  cont.  etc.  et  Cap.  4,  de  eo  qui  mit. 
in  poss.  —  (2)  Cap.  4,  de  dol.  et  cont.  —  (3)  Cap.  unic.  de  eo  ,  qui 
mit.  in  poss.  in  6.  Aliis  praeterea  poenis  potest  plecti  contumax,  sive 
actor,  sive  reus,  de  quibus  videndus  Pellegrinus  part.  2,  sect.  1,  sub- 
sect.  3,  n.   11,  et  seqq. 

789.  Contumacia  purgari  potest  per  comparitionem  in 
iudicium  ante  prolatam  a  iudice  sententiam;  at  compa- 
rens  non  admittitur  ad  contumaciam  purgandam,  nisi  so- 
lutis  expensis  prius  in  causa  fac<is.  Post  sententiam  vero 
a  iudice  prolatam,  contumaci  superest  tantum  remedium 
ordinarium  appellationis,  aut  extraordinarium  restitutionis 
in  tempus  (1). 

(l)  Circa  contumaciam  in  causis  criminalibus  haec  praeterea  obser- 
vanda  sunt:  l.°  contumacia  per  accusatorem  vel  Promotorem  fiscalem 
omnino  accusanda  est ;  2.°  multo  plures  sunt  causae  quae  excusant  a 
contumacia  in  criminalibus,  quam  in  civilibus,  quas  affert  Pellegrinus 
part.  4,  sect.  8  ,  et  seqq.   3.0  admittitur  etiam  extraneus  sine  mandato 


436  TITULUS   VI. 

ad  reum  excusandum.  et  concedenda  est  in  casu  nova  dilatio;  4.0  reus 
contumax  potest  damnari  ad  reficiendas  expensas  accusatori  ,  potest 
poena  pecuniaria  mulctari,  potest  suspendi  ab  officio  et  Beneficio,  po- 
test  etiam  excommunicari  ,  et  si  per  annum  in  excommunicatione  m- 
sordescat,  haberi  potest  pro  convicto;  5.0  potest  privari  Beneficiis ,  et 
pensionibus  ecclesiasticis  ;  6.°  iudex  volens  dictis  poenis  reum  contu- 
macem  mulctare,  debet  prius  eum  citare  ad  allegandum  quare  mulctari 
non  debeat.  Pellegrinus  loc.  cit.  n.  22,  et  seqq.,  qui  alias  indicatpoe- 
nas,  quibus  potest  reus  contumax  mulctari. 

790.  His  breviter  expositis,  de  duobus  adhuc  agendum, 
quae  proxime  ad  iam  dicta  referuntur.  Primum  consistit 
in  legitimatione  personarum  in  iudicio.  Haec  legitimatio 
nihil  videtur  esse  aliud,  quam  probatio  qualitatis,  quam 
quis  in  iudicio  suscipit:  ideo  enim  legitimatio  requiritur 
ut  qualitates  in  libello  assumptae  demonstrentur ;  aliter 
iudicium  firmo  careret  fundameno,  cuius  defectu  omnia 
acta  corruerent.  In  iudicio  auttm  quis  consistit  aut  iure 
proprio,  aut  iure  alieno.  Cum  quis  est  in  iudicio  iure  pro- 
prio,  et  ex  actis  satis  liquet,  eum  habere  personam  standi 
in  iudicio  ,  circa  suam  personam  nulla  indiget  legitima- 
tione;  cum  vero  quis  est  in  iudicio  iure  alieno,  uti  prin- 
cipalis,  tamquam  creditoris  haeres  debet  docere  de  qua- 
litate  haereditaria  ,  deque  eius  legitimo  et  sufficienti  ti- 
tulo;  et  si  sit  in  iudicio  iure  alieno  tamquam  procurator, 
debet  diligenter  prospicere  mandatum,  sub  quo  agit,  an 
procedat  a  lege,  vel  ab  homine,  v.  g.  pater  pro  filio  sub 
eius  potestate  existente  ,  aut  maritus  pro  uxore  ,  vel  si 
mandatum  procedat  ab  homine  ,  ut  collatum  in  scriptis , 
an  sit  sufficiens,  nec  ne :  multa  enim  sunt,  in  quibus  ge- 
nerale  non  sufficit,  sed  speciale,  vei  iudiciale  mandatum 
requiritur  (l). 

(l)  Targa  cap.   17,  de  legit.  pers.  De  Luca  disc.    12,  de  iudic. 

791.  Secundum  consistit  in  iuramento  calumniae  ,  quo 
partes  litigantes  post  litem  contestatam  iurant,  se  non  ca- 
lumniae  causa,  sed  iuris  competentis  fiducia  litem  agere; 
ita  ut  in  toto  iudicii  cursu  vera  tantum  et  necessaria  di- 
cant,  falsas  fallacesque  probationes.  ac  versutias  ad  iudi- 
cem  fallendum  ,  iudiciumque  protelandum  devitent.  Hinc 
differt  a  iuramento  malitiae:  quia   illud   generale    est    ad 


I)H    PROBATIONIBUS.  437 

totam  causam  ;  hoc  vero  speciale  ad  aliquem  tantum  a- 
ctum.  Ex  Iuris  Canonici  sanctione,  cum  a  parte  adversa 
petitur-,  aut  a  iudice  imponitur  ,  calumniae  iuramentum 
est  praestandum :  aliter  actor  causa  cadit  ,  et  reus  pro 
confesso  habetur;  sed  penes  nos  a  praxi  iudiciorum  hoc 
iuramentum  recessisse  videtur;  non  tamen  propterea  mea 
sententia  ille  damnandus  iudex  qui  a  parte  petitum  ex 
iusta  causa  probat  ,  aut  imponit  ex  officio  ,  cum  sanctus 
sit  huius  iuramenti  finis  arcendi  fraudes  et  praecavendi 
dolos  (l). 

(l)  Doctores  ad  tit.  de  iuram.  calum. 


TITULUS  VII. 

DE      PROBATIONIBUS. 

Summarium  :  792.  Quae  in  iudicio  sint  probanda?  —  793.  Quid  sit  probatio,  et  quotuplex  ? 
—  794.  Quotuplex  confessio  ?  —  795.  Quot  conditiones  requirat  confessio  iudicialis  ?  — 
796.  In  quo  posiiio  consistat?  —  797.  Quando  positio  non  admittatur  ?  —  798.  Quae 
observanda  circa  articulos  ,  et  interrogatoria?  —  799.  In  quo  conveniant  et  discrepent  arti- 
culi  a  capitulis  ?  —  800.  Quae  sit  confessionis  extraiudicialis  vis? 

792.  Ut  supra  in  titulo  III  iam  observavimus  ,  actor 
in  sua  petitione  ,  et  reus  in  sua  exceptione  ,  tenetur,  in- 
tentionem,  facta  et  fundamenta  in  iudicium  a  se  deducta, 
probare  (l).  Haec  regula  in  factis,  sive  fundamentis  po- 
sitivis,  sine  timitatione  procedit ;  ln  neg^ativis  vero  distin- 
guendum  est  inter  negationem  puram  ,  quam  alii  dicunt. 
indefinitam  ,  et  coarctatam  a  iure  vel  facto,  quam  alii  de- 
finitam  appellant.  Haec  a  iure  coarctata  habetur,  cum  a- 
ctio,  vel  exceptio,  negatur  a  lege  prohibita:  et  coarctata 
a  facto,  cum  negatio  non  cadit  in  facti  substantia,  sed  in 
eius  adiunctis,  sive  circumstantiis  loci,  temporis,  aut  per- 
sonarum.  Iam  vero  negatio  p,ura  nulla  indiget  probatione, 
immo  nec  probari  aliqua  ratione  potest  ,  cum  per  rerum 
naturam  factum  negantis  nulla  sit  directa  probatio,  ut  sonat 
utriusque  Iuris  principium  (2)    Sed  negatio  coarctata  tum 


438  TITULUS    VII. 

per  actorem  ,  tum  per  reum   probanda  est  ,    si    praebeat 
actionis,  vel  exceptionis  fundamentum  (3). 

(l)  Si  enim  actor  intentionem  suam  ,  vel  accusator  etiam  Promotor 
fiscalis  delictum  propositum  non  probat ,  reus  absolvendus  est,  quam- 
quam  ipse  nihil  praestiterit,  quia  iustitia  naturalis  ita  requirit.  Can.  1, 
c.  6,  q.  5.  Cap.  ult.  de  iuris.  Similiter  si  reus  exceptionem  suam  non 
probat,  exceptio  nihil  illi  prodest,  tamquam  si  facta  non  fuisset;  quia 
reus  in  sua  exceptione  fit  actor.  Citata  prima  regula  exceptionem  pa- 
titur,  si  in  casu  militet  praesumptio  iuris.  Cap.  2,  de  rest.  spol.  in  6, 
Utraque  vero  regula  exceptionem  patitur  in  iudiciis  duplicibus ,  ut  in 
communi  dividendo,  in  quibus  tum  actor ,  tum  reus  debet  intentionem 
suam  probare.  Cap.  3  et  g  ,  de  probat.  —  (2)  Cap.  23  ,  de  elect.  et 
1.  23.  Cod.  de  probat.  —  (3)  Cap.  5,  de  renunc. 

793.  Probatio  potest  definiri,  actus  iudicialis,  quo  iudici 
per  argumenta  legitima  facti  vel  iuris  controversi  veritas  de- 
monstratur.  Argumenta  possunt  esse  certa  ,  vel  probabi- 
lia:  si  certa,  probationem^>/£w#w  aut  perfectam  efficiunt  (l); 
si  tantum  probabilia  ,  probationem  exhibent  semiplenam 
aut  imperfeciam.  quae  adhuc  iuxta  Doctores  esse  potest 
semiplena  maior  ,  aut  semiplena  minor ,  prout  magis  ,  aut 
minus  ad  plenam  probationem  accedit.  Neque  haec  di- 
stinctio  ideo  repudianda  videtur.  quod  semiplena  proba- 
tio  nulta  sit  probatio  ,  ut  Cuiacius  habet :  nam  ipsa  se- 
miplena  probatio  iudicis  animum  movet.  et  licet  sola  ad 
controversiae  decisionem  non  prosit;  prodesse  tamen  po- 
test  aliis  adminiculis  concurrentibus  (2);  quin  immo  etiam 
sola  sufficit,  ut  iudex  queat,  aut  actori,  aut  reo  semiplene 
probanti,  iuramentum  deferre,  de  quo  infra  agemus  (3). 
Praeterea  probatio  dividitur  in  directam  et  indirectam.  Di- 
recta  appellatur,  cum  quid  ex  sua  causa  probatur,  ut  si 
quis  petens  haereditatem  ex  testato  afferat  testamentum, 
vel  repetens  mutuum  afferat  eiusdem  mutui  instrumen- 
tum;  indirecta  vero  dicitur  ,  cum  quid  ab  absurdis  ,  vel 
ab  adiunctis  locorum  ,  temporum  et  personarum  proba- 
tur  ,  ut  si  quis  probet  alibi ,  ut  cum  probat ,  se  tali  die 
Genuae  non  contraxisse  ,  quod  Londini  moraretur  .  vel 
Titium  non  esse  sub  patria  potestate,  quod  fuerit  a  pa- 
tre  emancipatus.  Denique  dividitur  in  probationem  ex 
lege  .  et  probationem  ex  facto.  IUa  innititur  legis  disposi- 
tioni,  quam  actor  in  agendo,  et  reus  in  excipiendo  alle- 


DE    PROBATIONIBUS.  43Q 

gat;  haec  vero  eruitur  ex  actibus  ho;ninum,  uti  ex  con- 
fessione  partium  litigantium,  ex  instrumentis,  ex  testibus, 
ex  iuramento,  et  ex  praesumptionibus.  De  probationibus 
ex  lege ,  egimus  in  toto  cursu  Institulionum  nostrarum: 
superest  proinde  ,  ut  aliqua  de  probationibus  ex  facto 
adiungamus,  quarum  prima  est  partium  confessio. 

(l)  Probatio  plena  est,  quae  ita  evidenter  rem  demonstrat,  ut  nulla 
amplius  sit  demonstratione  opus.  Gravior  tamen  requiritur  in  crimi- 
nalibus,  quam  in  civilibus,  quia  in  illis  agitur  de  personis,  in  istis  vero 
de  rebus.  Ex  hoc  colligitur  :  1.°  probationes  in  criminalibus  ad  poe- 
nam  inferendam,  esse  debere  luce  meridiana  clariores.  Can.  Sciani  ciincti 
c.  2,  q.  ult.;  _\°  probationes  factas  in  iudicio  civili  plenam  non  facere 
fidem  in  criminali  ,  sed  valere  tantum  ad  inquirendum.  Pellegrinus 
part.  4,  sect.  3  ,  n.  8o.  —  (2)  Arg.  13,  de  probat  et  cap.  32  ,  de  si- 
mon.   —  (3)  Devoti  1.  3,   t.   9,  §  3,  in  not. 

794.  Confessio  hic  accipitur  pro  declaratione,  qua  reus 
actoris  intentionem  ,  vel  actor  rei  exceptionem  admittit. 
Est  autem  duplex  ,  nempe  iudicialis  ,  quae  fit  in  iudicio, 
et  extraiudicialis,  quae  extra  iudicium  fit.  Maximum  qui- 
dem  est  pondus  confessionis  iudicialis:  nam,  ut  loquuntur 
Doctores,  nulla  melior  probatio,  quam  proprii  oris  confessio  (l). 
Hoc  sane  modo  nedum  adversarius  relevatur  ab  onere 
probationis  ;  sed  qui  confitetur,  quodammodo  sua  senten- 
tia  damnatur;  et  ideo  tamquam  iudicatus  habetur,  ut  ne- 
queat  ulterius  appellare  (2).  Propterea  confessio  iudicia- 
lis  irrevocabilis  est  postquam  legitime  fuit  emissa,  (-xce- 
pto  casu  erroris  m  facto  ,  in  quo  usque  ad  sententiam  , 
probato  errore,  revocari   potest  (3). 

(l)  Cap.  Per  tuas  de  probat.  et  Cap.  Si  cautio  de  fid.  instrum.  — 
(2)  Cap.  61,  de  appel.  1.  1,  ff.  de  confes.  1.  l  ,  cod.  eod.  —  (3)  Cap. 
fin.  de  confes.  Hoc  decrevit  Pius  VII  ,  in  Bul.  Post  diuturnas,  ubi  in 
§  118,  n.  31,  confessionis  revocationem  damnat ,  nisi  revocans  doceat 
de  errore  et  causa  erroris. 

795  Inter  conditiones  ,  quae  iudicialem  confessionem 
debent  comitari  ,  tres  sequentes  numerantur:  la  requiri- 
tur,  ut  confitens,  tum  natura,  tum  lege,  habeat  confitendi 
facultatem  ,  quia  iuxta  Doctorum  effatum  .  qui  non  potest 
donare,  non  potcst  confieri;  2a  requiritur.  ut  confitens  quid- 
quam  declaret  contra  se,  nam  non  prodest  facta  confes- 


440  TITULUS    VII. 

sio  pro  se,  et  contra  alium ;  quia  repugnat ,  ut  quis  sua 
confessione  sibi  queat  facere  debitorem  ,  et  aliunde  non 
debet  alteri  per  alterum  iniqua  conditio  inferri  (l);  3a  re- 
quiritur,  ut  confessio  flat  coram  iudice  competente  ,  sal- 
tem  ratione  materiae,  aliter  effectum  confessionis  iudicia- 
lis  non  haberet.  sed  tantum  extraiudicialis  :  nam  sicut  sen- 
tentia  a  non  suo  iudice  lata  non  tenet,  ita  et  facta  confessio 
coram  ipso  (2).  Notandum  ulterius  ,  quod  in  causa  civili 
confessio  iudicialis  ad  instar  iuramenti  dividi  nequit ,  et 
proinde  vel  integra  acceptan  da  est,  vei  ex  integro  repu- 
dianda. 

(l)  L.  75,  ff.  de  reg.  —  (2)  Cap.  4,  de  iudic. 

796.  Cum  ad  simplicem  actoris  petitionem,  sive  rei  ex- 
ceptionem ,  adversarii  confessio  nequit  obtineri  ,  ius  sub- 
ministrat  medium  ad  eam  eliciendam  veluti  ex  invito  ad- 
versario  ,  qui  in  ea  salebra  ponitur ,  ut  confitendo  ,  vel 
mentiendo,  debeat  sese  onerare.  Hoc  autem  per  positiones 
obtinetur  (l).  Positio  consistit  in  assertione  alicuius  facti 
ad  causam  pertinentis,  quae  ab  uno  ex  litigantibus  in  iu- 
dicio  proponitur,  ut  eidem  adversarius ,  concedendo,  vel 
negando ,  respondere  teneatur ;  cui  si  non  respondeat, 
tamquam  confessus  habeatur  (2).  Positio  deinde  hoc  vi- 
detur  designata  nomine,  quia  qui  eam  facit,  aliquid  ponit 
ut  verum  vel  notorium,  et  de  eo  adversarium  interrogat, 
an  ipse  quoque  ut  verum  vel  notorium  admittat  (3). 

(l)  Mos  erat  Romanorum  ,  ut  Praetor  deberet  actoris  ad  reum  in- 
terrogationes  audire  ,  ut  patet  ex  titulo  Digestorum  ,  de  interrogationi- 
bus  in  lure  factis,  etc;  sed  hoc  speciale  erat  in  causa  possessionis  ,  et 
reali  Ius  vero  Canonicum  interrogandi  praxim  admisit  tam  pro  actore, 
quam  pro  reo,  tam  in  actione  reali,  quam  in  actione  personali ,  modo 
interrogationes  proponerentur  sub  forma  positionum  ;  quod  inductum 
est,  ut  agnosceretur ,  quid  in  causa  tam  actor  ,  quam  reus  concederet, 
et  quid  negaret,  quodque  probandum  remaneret.  Ex  qua  praxi  a  Iure 
Canonico  inducta,  et  postea  a  Iure  civili  recepta,  maxima  emersit  uti- 
litas  ad  celeriorem  et  simpliciorem  causarum  expeditionem.  Cap.  54» 
de  elect.  Cap.  unic.  de  lit.  contest.  et  Clem.  Saepe  de  verb.  signif. 
Nam  cognito,  quid  pars  adversa  confiteatur,  in  eo  evanescit  probatio- 
nis  onus  ,  et  tantum  probandum  restat  ,  quantum  pars  adversa  negat. 
Insuper  si  petitio  ,  vel  exceptio  ,  alio  modo  probari  non  possit ,  quia 
desunt  scripturae  et  testes  .    vel  quia  agitur  de    facto    personali  ,    hoc 


DE    PROBATIONIBUS.  441 

medium  aptissimum  est  ad  veritatem  dignoscendam.  —  (2)  Cap.  1,  et 
2  ,  de  confes.  in  6.  Iudex  debet  singulas  positiones  inspicere  ,  et  suo 
decreto  obscuras  ,  captiosas  ,  dubias,  et  ad  rem  non  facientes  resecare, 
alias  vero  admittere ,  easque  alteri  parti  ad  respondendum  proponere, 
quae  respondere  debet  per  verbum  ,  credo  ,  vel  non  credo  esse  verum, 
saltem,  ut  proponitur,  vel  ad  effectum,  ad  quem  proponitur.  Si  vero  re- 
spondere  noluerit,  convictus  iudicatur.  Olim  positiones,  et  responsiones 
fiebant  cum  iuramento;  quod  hodierna  plurimarum  Curiarum  consue- 
tudine  non  amplius  adhibetur;  sed  ut  olim,  ita  nunc,  positiones  et  re- 
sponsiones  dari  debent  a  principali,  vel  a  procuratore  ad  hoc  speciali 
mandato  instructo.  Pellegrinus  part.  2,  sect.  2,  subsect.  4.  —  (?)  Prae- 
ter  interrogationes  per  positiones  ,  in  praxi  iudiciaria  adhibentur  e- 
tiam  interpellationes  ;  sed  positio  ab  interpellatione  differt  ;  nam  qui 
aliquid  in  iudicio  ponit  ,  id  confitetur  ,  ita  ut  nequeat  amplius  suam 
confessionem  revocare  ;  qui  vero  simpliciter  interpellat  ,  interrogatio- 
nem  exhibet  ,  sed  factum  non  confitetur  ,  et  idcirco  potest  aJhuc  in- 
terrogationem  variare.  Praeterea  adversarius  positioni  omnino  respon- 
dere  tenetur  sub  poena  ,  ut  dicunt  Pragmatici  nostrates  ,  di  corsa  pro- 
nuncia  ,  sive  tacitae  confessionis  ;  non  item  interpellationi  simplici, 
quam  potest  etiam  impune  negligere ,  nisi  terminus  ad  respondendum 
sit  a  iudice  praefinitus.  Cap.  2  ,  de  confes.  in  6  ;  et  Pellegrinus  loc. 
cit.  n.  22. 

797.  Positiones  respiciunt  facta  ,  et  non  iura  ;  et  ideo 
admitti  nequeunt  positiones  iuris,  sive  de  interpretatione 
legis.  Consuetudo  tamen  in  positionem  legitime  deducitur, 
quia  licet  ius  faciat ,  in  se  est  aliquid  facti  ,  et  in  facto 
consistit  (l).  Sed  insuper  facta  esse  debent  ad  causam 
pertmentia:  unde  positiones  impertinentes  a  iudice  reiiciun- 
tur,  vel  in  dubio  ex  Iure  Canonico  admittuntur  cum  clau- 
sula,  salvo  iure  impertinentium,  et  non  admittendorum. 

(l)  Cap.   1,  de  consuet.  in  6. 

798.  Positionibus  per  adversarium  negatis,  qui  eas  pro- 
posuit  ,  in  articulos  reducere  tenetur  (l).  Articuli  aut.m 
sunt  partes  intentionis  ,  aut  facti  determinati  in  iudicium 
adducti  id  continentes,  quod  quis  probare  intendit,  et  ha- 
bent  locum  tum  in  praemisso  casu,  tum  in  casu,  quo  nul- 
lae  factae  sint  positiones  (2).  Post  articulos  deductos  ex 
parte  actoris,  possunt  alii  deduci  ex  parte  rei  in  materia 
contraria  ,  qui  omnes  vocantur  comprobatorii  actionis,  vel 
exceptionis,  immo  et  post  articulos  comprobatorios  pos- 
sunt  alii  deduci,  qui  additionales  appellantur  (3).  Ubi  vero 
dati  et  admissi  sint  articuli,  eorumque  probatio   facienda 


442  TITULUS    VII. 

sit  per  testes  ,  pars  adversa  dare  potest  testibus  interro- 
gatoria,  quae  nihil  aliud  sunt,  quam  propositiones  super 
articulis  secundum  varias  circumstantias  compositae,  quas 
adversarius  proponit  testibus  contra  se  productis,  ut  su- 
per  singulis  iidem  testes  interrogentur,  ac  respondere  te- 
neantur.  Sed  si  interrogatoria  data  non  sint ,  valet  te- 
stium  examen  super  articulis  (4). 

(l)  Datis  positionibus,  et  ad  easdem  factis  responsis ,  litigans  agno- 
scit,  quid  sibi  restet  probandum.  Hoc  in  articulis  redigit,  sive  in  bre- 
vibus  et  distinctis  propositionibus,  quas  tenetur  probare.  Hinc  differunt 
articuli  a  positionibus:  l.°  in  eo,  quod  hae  referuntur  ad  partium  con- 
fessiones,  illi  autem  ad  capita  in  discussione  relicta,  et  adhuc  probanda; 
2.°  in  eo  quod  ponens  fatetur  quod  ponit,  sed  articulans  proprie  non 
fatetur,  nisi"  articulis  adiecerit  iuramentum.  At  observandum,  ipsas  po- 
sitiones  ab  adversario  negatas,  in  articulos  converti  a  ponente  proban- 
dos ;  immo  iungi  possunt  positiones  cum  articulis ,  et  in  praxi  hoc  fit, 
cum  petens  ita  dicit:  ponit  ,  et  probare  intendit ,  etc.  Quod  maxime  in 
iudiciis  summariis  locum  habet ,  quo  casu  indiscriminatim  appellantur 
positiones,  sive  articuli,  quia  de  utrisque  participant.  Pellegrinus  part. 
2,  sect.  2,  subsect.  4,  n.  13.  (2)  Articuli  multa  arte  elaborandi  sunt, 
dum  super  iisdem  vertitur  omnis  discussionis  cardo,  vis  probationis,  et 
causae  victoria.  Debent  esse  clari,  simplices,  desumpti  ex  substantiali- 
bus  libelli,  intra  terminum  probatorium  praesentati ,  a  decreto  iudicis 
admissi.  qui  irrelevantes  ,  impossibiles,  impertinentes  ,  et  inverosimiles 
ad  partis  instantiam  ,  vel  ex  officio  ,  resecare  tenetur.  Pellegrinus  loc. 
cit.  —  (3)  Cap.  25  ,  de  testib.  Sed  ab  his  articulis  differunt  capitula 
obiectionalia  ,  quae  proponuntur  ad  testes  reprobandos.  —  (41  Data 
interrogatoria,  a  iudice  inspicienda  et  probanda,  vel  ex  iusta  causa  re- 
secanda  sunt.  Copia  articulorum  datur  reo ,  sed  copia  interrogatorio- 
rum  non  datur,  ne  testes  examinandi  subornentur,  qui  prius  super  in- 
terrogatoriis,  et  deinde  super  articulis  examinandi  sunt.  Ubi  vero  nulla 
data  sint  interrogatoria  ,  testes  examinantur  tantum  super  articulis, 
modo  pars  adversa  citata  fuerit  ad  danda  interrogatoria,  et  ad  viden- 
dum  iurare  testes.   Pellegrinus  loc.  cit.   n.   24  et  seqq. 

799.  In  causis  criminalibus,  posuiones  et  articuli  aliam 
denominationetn  accipiunt.  et  vo<  ari  solent  capitula,  quae 
proinde  nihil  ahud  sunt ,  quam  positiones ,  et  articuli  in 
causa  criminali  ab  accusaiore,  vel  a  Promotore  fiscali 
propositi,  ad  reum  inquisitum  de  crimine  convincendum, 
per  eius  confessionem,  vel  per  testes,  vel  alio  modo  (l). 
Consequenter  quae  supra  rticta  sunt  de  positionibus  ,  et 
articulis  ,  etiam  capitulis  aptanda  sunt.  Duae  tamen  in 
praxi  observantur  differentiae :   Ia  in  articulis  regulariter 


DE    PROBATIONIIJUS.  443 

producuntur  nomina  testium  desuper  examinandorum,  non 
item  in  capitulis  (2);  2a  articulos  proponit  tam  actor , 
quam  reus,  sed  capitula  proponit  tantum  Promotor  fi- 
scalis,  non  vero  reus  inquisitus,  qui  tantum  exhibet  arti- 
culos  defensorios  (3). 

(l)  Cap.  Qualiler  et  quando  de  accusat,  —  (2)  In  exhibitione  capi- 
tulorum  non  nominantur  testes,  quia  facta  adhuc  non  supponitur  pro- 
cessus  criminalis  legitimatio,  sine  qua  nec  iudicium  est,  nec  potest  sen- 
tentia  ferri;  quia  processus  legitimatio  tenet  locum  contestationis  litis. 
Constructo  enim  via  inquisiiionis  processu  informativo  ,  reus  vocatur 
ad  constitutum  ,  vel  ad  subeundum  examen  ,  et  processus  non  dicitur 
legitimatus  ,  nisi  reus  declaret  .  se  habere  testes  in  processu  informa 
tivo  examinatos  pro  rite  examinatis  ,  vel  alias  fiat  testium  repetitio, 
vel  ipse  fiat  contumax.  Pellegrinus  part.  4,  sect.  9  ,  n.  56.  Iam  vero 
irregulare  foret  nominare  testes  ante  processus  legitimationem  ,  cum 
possit  reus  delictum  coniiteri.  Si  vere  processus  legitimatio  iam  facta 
sit  ,  et  post  ipsam  capitula  a  Promotore  fiscali  exhibeantur,  nil  prohi- 
bet  nominare  testes;  immo  expedit  id  facere  ,  et  dare  reo  copiam  ca 
pitulorum  cum  designatione  testium,  ut  possit  se  defendendo  opponere 
quidquid  sua  interesse  putaverit  ,  tam  contra  capitula  ,  quam  contra 
personas  testium.  —  (3)  Id  procedit,  quando  accusator  est  Promotor 
liscalis:  si  enim  foret  alia  persona  privata,  reus  posset  capitula  contra 
accusatorem  proponere,  ut  se  defenderct  a  calumnia,  quae  timeri  po- 
test  in  persona  privata,  non  in  publica,  quae  officium  religiosum  Ec- 
clesiae  praestat,  cuiusmodi  est  Promotor  iiscalis. 

800.  Conftssio  denique  extraiudicialis  multo  minorem 
habet  vim,  quam  iudicialis;  siquidem  interdum  plene  pro- 
bat,  interdum  semiplene  tantum,  et  interdum  nullam  facit 
probationem,  ut  si  coram  adversario  verbis  tantum  facta 
sit,  aut  coram  extraneo,  qui  ad  secretum  servandum  te- 
netur.  In  specie  tamen  distinguendum  est  inter  confessio- 
nem  extraiudicialem  factam  verbis,  et  factam  scriptis.  Illa 
ex  Canonistarum  praxi  potest  etiam  plenam  efficere  pro- 
bationem  si  coram  adversario.  atque  idoneis  testibus,  e- 
missa  sit:  haec  vero  facta  scriptis.  veluti  per  epistolam, 
aut  chirographum  ,  aut  instrumentum  ,  etc,  regulariter 
tantam  habet  vim,  quanta  in  eadem  re,  tribuenda  est  do- 
cumento.  a  quo  refertur.  Unde  statim  de  instrumentis  a- 
gimus,  quae  confessionem  exhibere  possunt  a  persona  fa- 
ctam,  cui  opponuntur,  aut   ab  eius  auctore. 


444 


TITULUS  VIII. 

DE    INSTRUMENTIS    ET    TESTIBUS. 

Summarium  :  801.  Quid  sint  instruraenta,  et  quoraodo  dividantur  ?  —  802.  Instrumenta  pu- 
blica  plenam  fidem  faciunt.  —  803.  Quando  privata  plene  probent?  —  804.  Quomodo  in- 
strumenta  sint  iudici  praesentanda ?  —  805.  Quid  requiratur  in  testibus,  et  quara  auctorita- 
tetn  habeant?  —  806.  Quot  requirantur  testes  ad  plene  probandum?  —  807.  Quae  obser- 
vanda  in  examine  testium?  —  808.  Quomodo  examinandi  testes  probatorii,  et  reprobatorii, 
et  qui  tales  dicantur  ?  —  809.  Quae  observanda  circa  repulsas  testium,  et  qui  a  testimonio 
ferendo  repellantur  ?  —  810.  Qui  sint  periti,  et  quomodo  eligantur?  —  811.  Personalis  iu- 
dicis  inspectio  quando  habeat  locum? 

801.  Instrumenta  proprie  dicta  ,  sunt  scripturae  a  pu- 
blica  persona  ratione  publici  officii,  et  cum  statutis  a  Iure 
solemnitatibus  confectae.  Nihilominus  scripturae  a  privata 
persona  factae  ,  saepe  instrumentorum  nomine  donantur; 
unde  oritur  distinctio  inter  instrumenta  publica  et  privata. 
Ad  publica  pertinent  instrumenta  tabellionum,  acta  iudi- 
cialia,  acta  status  civilis,  et  acta  aliorum  publicorum  of- 
ficialium,  sive  ministrorum,  qui  de  re  ad  proprium  offi- 
cium  sive  ministerium  attinente  ,  legitime  fidem  faciunt. 
Ad  privata  vero  instrumenta  referuntur  epistolae  missi- 
vae,  chirographa  manu  privata  scripta  ,  apochae  libera- 
toriae  eodem  modo  factae,  inventaria  domestica,  libri  ra- 
tionum  familiarium,  libri  mercatorum,  etc. 

802.  Publica  instrumenta  ex  legitima  auctoritate  et  so- 
lemnitate  facta  ,  omnem  merentur  fidem  ,  et  in  iudiciis 
plene  probant.  Illud  tamen  ad  hoc  requiritur  ,  ut  exhi- 
beantur  authentica,  sive  autographa,  nulloque  infecta  vi- 
tio:  nam  copiis,  sive  exemplis  non  authenticis  minime  cre- 
ditur.  et  veris  etiam  instrumentis  vitiatis,  aut  nulla  ,  aut 
suspecta  est  fides  (l),  sicut  mferius    melius  expendemus. 

(l)  Cap.    1,  6  et   16,  de  fid.  instrum. 

803.  Instrumenta  privata  ,  cum  privata  condantur  au- 
ctoritate  ,  regulariter  sola  ad  probandum  non  sufriciunt. 
Sed  haec  communis  utriusque  Iuris  regula  plures  patitur 


DE    INSTRUMENTIS    ET    TESTIBUS.  445 

limitationes  ,  ut  sunt  sequcntes:  1°  instrumenta  privata 
probant  contra  scribcntem:  sunt  enim  scribentis  confes- 
siones  veluti  permanentes;  verum  ad  hoc  n  cesse  est,  ut 
ab  eius  auctore  recognita  sint  ,  aut  in  iudicio  verificata 
et  probata,  simulque  eorum  causam  contineant  (l);  2°  in- 
strumenta  privata  plene  probant,  uti  instrumenta  publica, 
ubi  agatur  de  contractu  mutui  ,  societatis  et  venditionis 
mercium,  rerum  mobilium  ,  et  se  moventium,  de  contra- 
ctu  locationis  ad  breve  tempus  ,  de  apochis  pensionum  , 
canonum,  aliarumque  annalium  perceptionum,  de  contra- 
ctu  sponsalium  (2);  3°  instrumenta  privata,  sive  scriptu- 
rae  mercatorum  ad  plene  probanda  inter  mercatores  ge- 
sta  admittuntur  (3). 

(l)  Cap.  14,  de  lid.  instrum.  —  (2)  Quoad  haec  tamen,  sunt  leges 
et  consuetudines  regionum  observandae.  Cap.  Cum  dilectus  de  fid. 
inst.  Devoti  1.  3  ,  t.  9  ,  §  22.  —  (3)  Scripturae  in  iudicio  regulariter 
praesentandae  sunt  in  termino  probatorio  ,  et  ante  conclusionem  in 
causa  ,  cap.  cit.  et  cap.  fere  de  testib.  Sed  si  praesententur  etiam 
post  conclusionem  in  causa ,  adhuc  a  Cancellario  recipiuntur  ;  verum 
ponuntur  extra  processum  ad  iudicis  instructionem  ,  non  ad  probatio- 
nem.  Pellegrinus  part.  2,  sect  2,  subsect.  5  ,  n.  13.  Regulariter  scri- 
pturae  nequeunt  peti  ab  adversario  ,  quia  non  sunt  desumenda  arma 
de  domo  rei,  nisi  de  scripturis  communibus  agatur.  Cap.  1  ,  et  12  ,  de 
testib. 

804.  Ad  fidem  in  iudicio  faciendam  instrumenta  prae- 
sentanda  sunt  authentica,  ut  iam  diximus,  vel  legitime  e- 
xemplata  (l),  vera  ,  et  falsitatis  non  suspecta  (2),  inte- 
gra  (3),  et  nullo  modo  vitiata  (4);  aliter  per  oppositio- 
nem  et  vitii  exceptionem  ,  nulla  eorum  vis  reddi  posset, 
et  tamquam  sarcinae  inutiles  considerari,  haberique  pos- 
sunt.  Hinc  ad  instrumentorum  verificationem  post  eorum 
productionem  ad  acta ,  pars  adversa  citanda  est  ad  ea 
videnda  ,  et  ad  opponendum  quidquid  sua  interesse  pu- 
taverit. 

(l)  Dicuntur  instrumenta  exemplari ,  cum  ob  vetustatem  a  iudice 
rite  inspecta  iubentur  a  Notario  renovari  Cap.  16  .  de  fid.  instr.  et 
cum  Notarius  copiam  ex  originali  efformat  ,  eamque  sua  auctoritate 
firmat.  Cap.  l  et  16,  eod  —  (2)  Ex  pluribus  capitibus  instrumenta 
falsitatis  suspecta  esse  possunt  ;  sed  maxime  si  scriptura  antiqua  ,  ex 
charta,  characteribus,  vel  aliis  signis ,  recentioris  datae  apparet ;  et  si 


446  TITULUS    VIII. 

contrarietatem  in  se  ,  vel  cum  aliis  instrumentis  ,  comprehenderet. 
Cap.  13  ,  eod.  —  (3)  Ob  integritatis  defectum  non  probant  instru- 
menta  abrasa  ,  vel  deleta  in  loco  substantiali  ,  ut  in  data  ,  in  nomine 
partium,  et  in  re  ,  de  qua  agitur.  Cap.  3,  eod.  Cap.  7  ,  de  relig.  do- 
mib.  et  Cap.  14  ,  de  privil.  Abrasio  vero  ,  et  deletio  in  aliqua  parte 
non  substantiali  ex  communi  Doctorum  sententia  instrumenta  in  toto 
non  vitiat  ,  quia  per  accessorium  non  corruit  principale.  Cit.  cap.  3, 
de  fid.  inst.  —  (4)  Si  scriptura  aut  propter  antiquitatem,  aut  propter 
defectum  scribentis,  ita  obscura  vel  male  digesta  sit,  ut  legi  recte,  et 
intelligi  nequeat  etiam  ab  antiquitatis  peritis,  instrumentum  tamquam 
vitiosum  non  probat.  Cap.  6  ,  eod.  Postillae  tamen  rite  factae  ,  non 
vitiant. 

805.  Post  instrumenta,  quae  mortuae  voces  appellantur 
ab  Accursio,  vivae  sequuntur  voces,  quas  reddunt  testes, 
sive  personae  fide  dignae  ad  veritatem  facti  controversi 
ostendendam  adhibitae;  quae  tanta  praeditae  esse  debent 
scientia,  ne  decipiantur  ipsae,  tantaque  probitate,  ne  de- 
cipiant  alios.  Ex  Iure  Canonico  maxima  est  auctoritas 
testium ,  ita  ut  instrumentorum  auctoritate  praevaleat ; 
nam  per  legitimas  testium  depositiones  ,  instrumenti  vis 
eliditur  (1):  quod  eam  ob  causam  fuit  sancitum  ,  quia 
instrumenta  sunt  testationes  mutae  ,  et  surdae .  quae  in- 
terrogatae  non  respondent,  cum  ex  adverso  testium  pro- 
batio  semper  loquitur,  ratiocinatur,  et  saepius  interrogata 
respondet  (2). 

(l)  Cap.  5,  de  probat.  et  Cap.  10,  de  fid.  instr.  —  (2)  Sed  aliter 
se  res  habet  ex  iure  novo  civili,  iuxta  quod  praevalet  fides  instrumen- 
torum  testium  auctoritati:  quod  statutum  fuit,  quia  mala  hominum  fi- 
des  ,  atque  improbitas  nimium  dominatur  late  ,  et  quia  auctoritas  pu- 
blica  debet  superare  privatam.  Quare  non  a<'mittitur  testium  deposi- 
tio  contra,  aut  ultra  instrumentum  publicum  ,  salva  inscriptione ,  sive 
querela  falsi.  Immo  generaliter  non  admittitur  ab  hoc  iure  testium 
probatio  ad  conventiones  firmandas  ,  nisi  agatur  de  parvo  valore  ,  aut 
de  re  mercatoria,  aut  de  contractu,  in  quo  cadat  scriptura  privata,  aut 
de  aliis  similibus  determinatis  casibus,  qui  a  iurisconsultis  civilibus  e- 
volvuntur. 

806.  Ad  plenam  probationem  efficiendam,  duo  vel  tres 
legitimi  testes  sufficere  possunt  ,  iuxta  illud  Evangelii  ; 
In  ore  duorum  vel  trium  testium  stat  omne  verbum  (l).  Sed 
hoc  non  impedit  ,  quominus  interdum  a  Iure  plures  re- 
quirantur  testes,  ut  in  casu  divortii  per  impotentiam,  in 
quo  necessarium  esse  potest  testimonium  septimae  manus, 


DE    INSTRUMENTIS    ET    TESTIBUS.  447 

vel  septem  testium  propinquorum  (2),  et  in  casu  purga- 
tionis  canonicae  iuxta  iam  dicta.  Similiter  non  impedit  , 
quominus  liceat  partibus  ad  quid  probandum  maiorem 
testium  numerum  afferre  ,  non  tamen  ultra  40,  ex  lure 
Canonico  (3).  quos  ipsae  partes  super  eisdem  articulis 
possunt  producere  simul,  vel  pro  secunda,  aut  tertia  vice, 
non  pro  quarta.  nisi  observata  Iuris  solemnitate  (4).  Unius 
vero  testis  quamquam  legitimi  depositio  regulariter  ple- 
nam  probationem  non  facit  (5),  quod  extenditur  ad  plu- 
res  testes  ,  quando  sunt  singulares  ,  id  est  singuli  de  di- 
versa  re  aut  facto  testantur ,  ut  late  explicat  Reiffen- 
stuel  (6). 

(l)  Cap.  23  ,  de  testam.  —  (2)  Cap.  5  et  7 ,  de  frig.  et  malef.  — 
(3)  Cap.  37,  de  testib.  —  (4)  Cap.  15,  36  et  55,  de  testib.  —  15)  Cap. 
23,  eod.  —  (6)  De  testib.  §  8  et  9. 

807.  Testes  ad  probandum  designati  ,  per  iudicem  ci- 
tantur  (l),  ut  pro  subeundo  examine  ad  suum  compa- 
reant  tribunal ,  nisi  expediat  alteri  iudici  eorum  examen 
committere,  aut  ratione  dignitatis,  vel  infirmitatis,  vel  alia 
lusta  causa  debeat  iudex  ad  eorum  domum  accedere  (2). 
Testium  citatio  requiritur ,  nam  testes  ultronei  fiunt  su- 
specti;  item  requiritur  notificatio  parti  adversae  facta  de 
loco  et  tempore  examinis  ,  ut  queat  iuramento  testium 
assistere,  et  contra  eos  exceptiones  formare  (3).  Postquam 
vero  omnes  testes  etiam  simul  coram  iudice  et  adversa- 
rio,  veritatis  dicendae  iuramentum  emiserunt,  cum  testi- 
bus  non  iuratis  non  credatur  (4),  singillatim  et  secreto , 
remotis  partibus,  a  iudice  cum  notario  suo  super  respe- 
ctivis  interrogatoriis  et  articulis  ordinatim  examinantur  , 
et  debent  viva  voce,  etiam  vulgari ,  non  autem  scriptis  , 
respondere  causamque  scientiae  afferre,  ut  puta,  quia  fa- 
ctum  controversum  viderunt,  aut  verba  audierunt.  Si  vero 
ex  aliorum  tantum  narratione,  quin  ipsi  viderint  aut  au- 
dierint.  testimonium  ferant,  testes  dicuntur  de  auditu  au- 
ditus  ,  vel  de  auditu  alieno  ,  et  regulariter  fidem  non  fa- 
ciunt  (5). 

(l)  Citatio  obligationem  importat  ante  iudicem  comparendi;  sed  te- 
stes  ex  Iure  Canonico  ad    testimonium  ferendum  regulariter    cogi  non 


448  TITULUS    VIII. 

debent,  ut  eruitur  ex  cap.  1  et  3,  de  test.  congend.  vel  non.  Haec  ta- 
men  regula  exceptionem  patitur:  l.°  si  testis  odio  ,  vel  gratia ,  vel  ti- 
more  ,  testimonium  dicere  renuat.  Cap.  1  ,  eod. :  2.°  si  alia  desit  pro- 
batio.  Cap.  l,  et  ult.  eod.  His  quidem  casibus  laicus  cogitur  per  ex- 
communicationem  ,  et  clericus  per  suspension^m.  Cap.  2  ,  eod.  — 
(2)  Cap.  8,  de  testib.  —  (3)  Cap.  2  ,  eod.  Excipe  tamen  ,  si  testes  in 
causa  criminali  examinentur  pro  informatione  Curiae,  in  quo  casu  exa- 
minantur  statim  post  denunciationem,  non  citata  parte,  quod  inductum 
est,  ne  queat  reus  testes  subornare  ,  vel  fugam  capessere  Pellegrinus 
part.  4,  sect.  4,  n.  l  et  3.  —  (4)  Cap.  51,  de  testib.  —  (5)  Can.  15, 
c.  3,  q.  9- 

808.  Recepta  per  mdicem  ,  et  in  scripturam  per  eius 
notarium  redacta,  testis  responsio  est  eidem  legenda  ,  ut 
videat,  an  debeat  aliquid  in  fine  adiungere,  aut  detrahere, 
aut  mutare,  salva  manente  prima  scriptura  cum  apposita 
nota;  est  etiam  per  iudicem,  ipsumque  testem  subsignanda, 
et  inde  ,  sic  examinatis  testibus  probatoriis  ,  et  reproba- 
toriis  (l),  omnium  depositiones  usque  ad  earum  publica- 
tionem  clausae  penes  iudicem  asservandae  sunt ,  ne  ad 
partium  notitiam  perveniant.  Facta  vero  harum  depo- 
sitionum  publicatione,  regulariter  non  licet  amplius  alios 
testes  audire  super  iisdem  articulis  ,  vel  directe  contra- 
riis  (2). 

(l)  Testes  dicuntur  probatorii  ,  qui  ad  causam  principalem  proban- 
dam  super  articulis  comprobatoriis,  vel  additionalibus  producuntur,  et 
reprobalorii,  qui  super  capitulis  obiectionalibus  producuntur  contra  a 
lios  testes  probatorios,  vel  reprobatorios  ,  ad  eorum  inhabilitatem  de- 
monstrandam;  ita  ut  liceat  reo,  semel  reprobare  testes  actoris,  et  huic 
iterum  semel  testes  rei,  et  non  ultra.  Cap.  49,  de  testib.  —  (2)  Cap. 
15,   17,   18,  31   et  49,  de  testib. 

809.  Contra  testes  ex  adversa  parte  productos,  dantur 
exceptiones  ,  sive  repulsae  ,  quarum  aliae  contra  eorum 
personas  ,  et  aliae  contra  ipsorum  responsa  diriguntur; 
sed  illae  ,  ante  publicationem  attestationum  sunt  propo- 
nendae  ,  paucis  ex  Iure  Canonico  exceptis  casibus  (l); 
hae  vero,  usque  ad  conclusionem  in  causa  possunt  pro- 
poni.  Repulsae  contra  testium  personas  habent  locum  , 
quando  testes  a  natura,  vel  a  lege,  reprobantur.  Natura 
reprobantur  amentes,  furiosi,  infantes:  lege  autem  Cano- 
nica  in  causa  civili  possunt  reprobari  testes,  vel  propter 
defectum  personae,  ut  in  impuberibus;  vel  propter  notam 


DE    INSTRUMENTIS    ET    TESTIBUS.  449 

infamiae  ,  ut  in  criminosis  (2) ;  vel  propter  suspicionem 
subornationis  ,  ut  in  illis  ,  quibus  pro  ferendo  testimonio 
aliquid  datum ,  vel  promissum  fuit ,  maxime  si  sint  pau- 
peres  (3);  vel  denique  propter  studium  partium  ,  ut  in 
haeredibus  praesumptivis  ,  in*  donatariis,  in  advocatis,  et 
procuratoribus  partium  (4);  in  illis ,  qui  habent  causam 
similem  (5),  in  clericis  quoad  causam  propriae  Ecclesiae, 
quando  eis  singillatim  aliqua  obvenit  utilitas  (6).  in  co- 
niugibus,  in  consanguineis,  in  affinibus,  in  domesticis,  in 
debitoribus,  et  creditoribus,  etc.  (7)-  Repulsae  vero  con- 
tra  testium  responsa  habent  locum  ,  quando  testes  non 
fuerunt  legitime  examinati  ,  et  quando  eorum  dicta  sunt 
sibi  contraria,  aut  repugnantia,  aut  obscura,  aut  incerta, 
aut  ad  causam  vel  articulum  non  pertinentia  ,  ad  quem 
probandum  fuerunt  testes  inducti  (8). 

(l)  Hi  casus  notantur  in  cap  31  de  testib.  —  (2)  Horum  catalo- 
gus  describitur  in  can.  9  ,  c.  3  .  q.  5  >  et  can.  17  ,  c.  6  ,  q.  1.  — 
(3)  Can.  3,  c.  4,  q.  3.  —  (4)  Can.  3,  de  testib.  in  6.  —  (5)  Cap.  20, 
de  testib.  —  (6)  Quia  nemo    in    causa    propria   testis    esse    potest.    — 

(7)  Can.   1,  c.  3,  q.  5,  can.   18,  c.  3,  q.  9  >  et  can-  3,    c.    4  ,  q.  3.  — 

(8)  Nam  hoc  postremo  casu  testes  deponerent  non  iurati  ,  quibus  non 
creditur  ,  ubi  de  valida  iuramenti  remissione  non  constat.  Cap.  29  et 
39,  de  testib. 

8lO.  Quamdam  cum  testium  depositionibus  habent  si- 
militudinem  peritorum  relationes.  Periti  quidem  sunt  ve- 
luti  testes  (l),  qui  ad  aliquid  aestimandum  ,  metiendum  , 
aut  determinandum  assumuntur.  Uti  testes  facti  habilita- 
tem  debent  habere ,  et  iurati  relationem  dare ;  sed  de 
iure  quodammodo  in  scriptis  testimonium  reddunt  nedum 
iuxta  sensum  corporis,  verum  etiam  iuxta  sensum  intel- 
lectus  et  rationis  in  illis  ,  in  quibus  eorum  versatur  pe- 
ritia.  Iudex  inter  eos,  qui  probantur  a  partibus  in  eorum 
exhibito  indice  confidentium  et  diffidentium  ,  eligere  po- 
test  unum  peritum,  aut  plures.  Si  nemo  a  partibus  com- 
muni  suffragio  probetur,  iudex  utrique  parti  mandat,  ut 
unaquaeque  suum  nominet  peritum;  cui  mandato  si  par- 
tes  obtemperare  recusent  ,  vel  ita  electi  periti  non  con- 
cordent  ,  ipse  iudex  debet  ex  officio  peritum    nominare  ; 

Insiit.  Canon.  Vol.  II.  29 


450  TITULUS    IX. 

sed  periti,  et  peritorum  relationes  potest  adhuc  iudex  ex 
iusta  causa  modificare. 

(l)  Mascardus  de  probat.  cap.  430,  n.  7. 

8ll.  Denique  ipse  iudex*.  testis  et  periti  vices  gerit  . 
cum  personalem  facit  rei  inspectionem ,  cum  nimirum 
adit  praedii  sive  aedificii  controversi  locum,  suisque  ocu- 
lis  veritatem  explorat.  Haec  tamen  ocularis  inspectio , 
absque  necessitate,  ob  graves  quas  affert  expensas,  non 
est  instituenda  (l). 

(l)  Devoti  lib.  3,  t.  9,  §  27. 


TITULUS  IX. 

DE    IURAMENTIS    ET    PRAESUMPTIONIBUS. 

Summarium  :  812.  Iuramenti  definitio  et  divisio.  —  813.  Subdivisio  iuramenti  iudicialis.  —  814. 
Iuramentum  decis^rium  quando  deferri ,  aut  referri  possit  ?  —  815.  Quoraodo  iudex  queat 
iuramentum  suppletorium  et  purgatorium  admittere?  —  816.  Quando  queat  dare  iuramen- 
tum  in  litem?  —  817.  Quid  sit  praesumptio ,  et  quotuplex?  —  818.  Quomodo  dividantur 
praesumptiones  hominis  ?  —  819  An  praesumptiones  violentae  in  criminalibus  probationera 
efficiant  V  —  820.  In  quo  consistat  notorietas  facti,  et  faraa  ? 

812.  Quoties  plrna  rei  controversae  probatio  ex  par- 
tium  confessione  ,  ex  instrumentis  ,  ex  testibus  ,  obtineri 
non  potuit,  licitum  est  ad  iuramenti  religionem  recurrere. 
Est  autem  iuramentum  actus  religionis,  et  simul  actus  ci- 
vilis  ,  quo  Summus  ipse  Deus  vocatur  in  testimonium  illius  , 
quod  afirmatur,  vel  negatur.  Est  profecto  actus  religionis, 
quo.  si  le^itime  emittaiur,  Deo  defertur  honor  tamquam 
Summae  Veritati  ,  a  qua  vim  accipit  ipsa  emissa  affir- 
matio  ,  vel  negatio:  unde  tanta  ent  iuramenti  probatio 
quanta  est  iurantis  religio.  Est  insuper  actus  civilis  .  in 
quo  civilis  ,  et  ecclesiastica  lex  medium  probationis  con- 
stituit,  et  remedium  maximum  expediendarum  litium,  quod 
transactionis  ,  et  rei  iudicatae  speciem  continet  (l).  Mul- 
tae  sunt,  quae  afferuntur,  iuramenti  divisiones,  inter  quas: 


DE    1URAMENTIS    ET    PRAESUMPTIONIBUS.  451 

est  iuramentum  assertorium,  quo  aliquid  in  praeterito,  vel 
in  praesenti ,  afrirmatur,  et  promissorium ,  quo  aliquid  in 
futurum  promittitur ,  ut  pacti  ,  et  contractus  observatio; 
item  iuramentum  est  simplex,  quo  Deus  simpliciter  in  te- 
stem  vocatur,  et  solemne  .  sive  execratorium .  quo  solemni 
verborum  forma  iurans  sibi  aliquid  mali  imprecatur  ,  si 
verum  non  sit,  quod  lestatur;  item  iuramentum  est  iudi- 
ciale  quod  cmittitur  in  iudicio,  et  extraiudiciale,  quod  extra 
iudicium  emittitur  (2). 

(l)  L.  l  et  2,  ff.  de  iurei.  —  (2)  Iuramentum  extraiudiciale  potest 
quidem  valere  ad  obligationem  inducendam,  vel  confirmandam,  vel  ex- 
tinguendam  ;  sed  habet  semper  rationem  promissionis  ,  vel  contractus, 
vel  liberationis. 

813.  Iuramentum  iudiciale  subdividitur  iu  iuramentum 
calumniae,  malitiae,  et  veritatis  dicendae,  de  quibus  iam  di- 
ximus ;  sed  praecipue  in  iuramentum  decisorium,  suppleto- 
rium,  purgatorium  et  in  litem.  Iuramentum  decisorium  di- 
citur  illud,  quod  super  facto  controverso  una  pars  alteri, 
iudice  probante .  defert ,  ut  ex  eo  litis  decisio  habeatur. 
Quicumque  rei  controversae  liberam  tenet  administratio- 
nem  tam  actor  in  sua  intentione,  quam  reus  in  sua  ex- 
ceptione  suprr  facto  in  iurantis  cognitione  posito  ,  iura- 
mentum  decisorium  adversario  suo  deferre  potest,  et  ite- 
rum  adversarius  in  deferentem  referre  (l).  Sed  iuramen- 
tum  delatum  ,  et  acceptatum  ,  ut  non  potest  a  deferente 
revocari ,  ita  neque  ab  acceptante  referri  (2);  nam  ,  per 
delationem  et  acceptationem  ius  e^t  partibus  quaesitum  , 
ut  una  debeat  omnino  iurare,  et  alia  iuramentum  servare. 
Quare  si  ille,  cui  iuramentum  delatum  fuit,  nolit  iurare, 
vel  iuramentum  ad  alteram  partem  referre  .  tamquam 
confessus  cau<a  cadit,  quia  manifestae  turpitudinis  est ,  et 
confessionis,  nolle  nec  iurare,  nec  iuramentum  referre  (3).  Si- 
militer  tamquam  confessus  causa  cadit  ,  qui  iuramentum 
sibi  legitime  relatum  emittere  recusat ;  nam  qui  provocat 
adversarium  ad  iurandum  ,  debet  ipse  esse  iurare  pa- 
ratus  (4). 

(l)  Iuramentum  defert,  qui  alteri  parti  offert;  et  ille  refert,  qui  obla- 
tam  iurandi  facultatem  in  offerentem  reiicit.   —   (2)  Hoc  enim  in  casu 


452  TITULUS    IX. 

iuramentum  fit  necessarium.   —   (3)   L.  38,  ff.  de  iurei.  —  (4)  Arg.  eap. 
33,  de  iurei. 

814.  Ex  Iuris  Canonici  dispositione,  luramentum  deciso- 
rium  generaliter  in  qualibet  civili  causa  deferri  et  re- 
ferri  potest:  specialiter  tamen  non  admittitur,  quando  a- 
gitur  de  Matrimonio  ,  quia  in  eo  non  fit  transactio  (l); 
et  quando  actor  ,  sive  reus  ,  suam  plene  probavit  actio- 
nem,  sive  exceptionem,  quia  nulla  est  necessitas  per  ius- 
iurandum  iam  existentem  plenam  probationem  augendi  (2). 
Hoc  ipsum  extendendum  videtur  ad  casum,  in  quo  nulla 
sit  probatio  neque  per  praesumptionem,  quia  actore  non 
probante,  reus  est  absolvendus,  licet  ipse  nihil  praestet  (3). 

(l,  Cap.  11,  de  transact.  —  (2)  Cap.  2,  de  probat.  —  (3)  Cap.  36, 
de  iurei.  Hoc  iuramentum  admitti  non  debet ,  nisi  saltem  dato  fumo 
de  illius  veritate,  quam  quis  iurare  paratus  est,  et  nisi  sit  totius  litis 
decisorium.  Pellegrinus  part.  2,  sect.  2  ,  subsect.  11  ,  n.  37.  Praestan- 
dum  autem  die  iuridico,  citata  parte ,  coram  iudice  competente  ;  alias 
non  valeret.  Neque  delato  hoc  iuramento,  pars  cui  defertur  potest  ul- 
terius  admitti  ad  intentionem  suam  probandam  per  testes :  quia  in  iu- 
diciis  longa  est  via  per  testes  ,  et  brevis  per  iuramentum  partis  ,  quo 
praestito  ,  non  potest  amplius  agi  civiliter ,  sed  tantum  criminaliter 
persequendo  periurum  ;  et  ideo  per  hoc  iuramentum  lis  finitur  iuxta 
illud  D.  Pauli  :  Omnis  controversiae  finis  ad  confirmationem  ,  est  iura- 
mentum.  Ad  Hebr.  6. 

815.  Aliae  duae  sequentes  iuramenti  iudicialis  species, 
nempe  iuramentum  suppletorium  et  purgatorium ,  ex  iu- 
dicis  officio  pendent ,  qui  potest  quandoque  iuramentum 
suppletorium  ei  deferre,  qui  factum  controversum  semi- 
plene  probavit,  ut  ipsam  probationem  compl-at,  et  iura- 
mentum  purgatorium  illi  deferre,  contra  quem  aliqua  est 
probatio  non  semiplena,  ut  a  petitione  se  liberet  (l).  So- 
let  autem  hoc  utrumque  iuramentum  praecipi  post  ipsam 
demum  sententiam  praestandum  ,  ut  cum  iudex  ex.  gr. 
pronunciat  pro  Caio  actore,  qui  petit  centum  a  Sempro- 
nio,  ex  causa  mutui,  modo  iuret  ,  se  pecuniam  vere  nu- 
merasse,  in  quo  habemus  iuramentum  suppletorium;  aut 
pronurciat  pro  Sempronio  reo  ,  modo  iuret,  se  mutuam 
non  accepisse  pecuniam,  in  quo  purgatorium  iuramentum 
habemus,  sed  utrumque  hoc  iuramentum  est  necessarium, 
et  nequit  ad  aliam  partem  referri  (2). 


DE    IURAMENTIS    1.1     PRAESUMPTIONIBUS.  453 

(J)  Iuramentum  suppletorium  ita  dictum,  quia  probationem  supplct  et 
complet,  generatim  defertur  ei,  qui  semiplene  probavit.  Cap.  ult.  §  ult. 
de  iurei.;  et  si  uterque,  actor,  nempe,  et  reus  semiplene  probavit,  po- 
tius  reo,  quam  actori.  Devoti  cit.  §  25.  Nihilominus  quandoque  ratio 
personarum  vel  cau^ae,  aliter  suadet,  ut  si  uaus  honestate  praecellere 
omnibus  constaret ,  vel  appareret  melius  informatus.  Pellegrinus  loc. 
cit.  Ut  tamen  recte  hoc  iuramentum  deferatur,  observandae  sunt  aliae 
conditiones  explicatae  a  Ridolphino  in  sua  Praxi  part.  3,  c.  4,  n.  159 
et  seqq.;  et  numquam  deferri  potest  in  causis  criminalibus,  famosis,  e- 
tiam  civilibus  valde  arduis,  quae  criminalibus  aequiparantur,  et  in  cau- 
sis  Matrimonialibus  Bouix  de  iudic.  p.  l  ,  sect.  6  ,  c.  5  ,  q.  6  Iura- 
mentum  vero  purgatorium  ita  appellatum  ,  quia  reum  liberat  et  pur- 
gat  ab  imputatione  illi  facta,  locum  habet  etiam  in  criminalibus,  cum 
per  ipsum  reus  inquisitus  se  purgat  ab  infamia  illi  propter  supposi- 
tum  delictum  attributa.  Hoc  iuramentum  purgatorium  ex  Iure  Cano- 
nico  emittebatur  ab  infamato  de  apostasia.  Cap.  3  ,  de  apost.  vel  de 
homicidio.  Cap.  14,  de  homic.  volun.  vel  de  calumnia  Cap.  2,  de  ca- 
lum.  vel  de  concubinatu.  Csp.  8,  de  cohab.  cler.  et  mul.;  eique  adiun- 
gebantur  alii  testes  de  familia  ,  aut  de  propinquitate  ,  vel  de  vicinia, 
qui  similiter  eum  iureiurando  ab  infamia  purgabant ,  et  dicebantur 
Compurgatores,  quique  erant  modo  tres,  modo  quinque ,  modo  septem, 
ed  efformabant  tertiam,  quintam,  vel  septimam  manum,  ut  alibi  innui- 
mus  agentes  de  purgatione  canonica.  Hic  purgationis  modus  non  est 
per  contrariam  consuetudinem  dicendus  omnino  antiquatus  ;  nam  licet 
raro  occurrat,  non  est  reprobatus  et  nullus  ,  ut  sapienter  observat  Gi- 
raldus  ad  cap.  3,  de  praesumpt.  et  in  tit.  de  purg.  can.:  unde  minime 
esset  reprehendendus  ille  iudtx  ,  qui,  rite  omnibus  pensatis  ,  crederet 
hanc  purgationem  ad  infamiam  delendam  esse  admittendam,  et  revera 
admitteret.  Et  sane  illud  huic  sementiae  non  obest,  quod  reo  non  pos- 
sit  imponi  in  suo  constituto  iuramentum  de  veritate  dicenda  quoad  se: 
nam  latum  est  discrimen  inter  iuramentum  veritatis  dicendae,  et  iura- 
mentum  purgatorium  praestitum  in  fine  causae  ,  quando  contra  eum 
haberi  nequivit  plena  probatio.  Porro  in  hoc  secundo  casu  minor  est 
timor  periurii,  cum  propter  probationem  imperfectam  non  possit  reus 
condemnari,  et  qui  iurat,  non  certet  de  vitanda  poena,  sed  tantum  de 
diluenda  infamia,  ab  accusatione  et  processu  producta.  —  (2)  Cap.  36, 
de  iurei. 

816.  Iuramentum  denique  in  litem  ,  dicitur  illud  ,  quo 
rei  litigiosae  non  existentis  ,  aut  non  exhibitae  ,  pretium 
per  petentem  ,  suo  interposito  iuramento  ,  definitur  (l), 
quando  alio  modo  definiri  nequit.  Iudex  quidem  petenti, 
cui  ius  est  habendae  rei ,  contra  adversarium  ,  qui  est 
contumax  ,  vel  dolo,  aut  culpa,  veritatem  tegere  nititur, 
hoc  iuramentum  affectionis  et  veritatis  super  rei  contro- 
versae  pretio  deferre  potest,  eiusque  definitionem  in  sua 
praemissa  sententia  probare  ,  ipsum  damnando    reum   in 


454  TITULUS   IX. 

id  ,  quod  fuerit  in  litem  iuratum.  Sed  ne  petens  queat 
suo  lubitu  in  immensum  iurare,  quod  foret  miquissimum, 
idem  debet  iudex  preiium  probabile  taxare,  aut  moderari. 
ita  ut  ultra  nequeat  petentis  iuramentum  extendi  (2). 

(l)  A  Doctoribus  hoc  iuramentum  triplici  designatur  nomine  ;  ap- 
pellatur  nimirum  iuramentum  singularis  interesse  ,  affeclionis  et  veri- 
tatis  ,  quia  tres  sunt  aestimationes  rerum,  videlicet  aestimatio  secun  - 
dum  singulorum  utilitatem  ,  secundum  propriam  affectionem  ,  et  se- 
cundum  veritatem.  Pellegrinus  ,  part.  2,  sect.  2,  subsect.  1 1  ,  n.  40. 
—  (2)  Iudex  in  hoc  probando  iuramento  debet  animadvertere  ,  ut 
iurans  sit  verosimiliter  informatus  de  re  ,  ut  illud  praestet  coram  se 
et  parte  adversa  ad  hoc  citata  ;  et  ut  nulla  sit  contra  iurantem  prae- 
sumptio. 

8 17-  Praesumptiones  sunt  iudicia  de  re  dubia  ex  indiciis 
deducta,  sive,  ut  loquuntur  civiles  leges.  sunt  consequen- 
tiae,  quas  lex  aut  iudex  ex  facto  cognito  ai  incognitum 
deducit  (l).  Quare  aliae  dicuntur  praesumptiones  iuris,  et 
aliae  praesumptiones  hominis.  Illae  dividuntur  adhuc  in 
praesumptiones  iuris  et  de  iure,  et  in  praesumptiones  iuris 
tantum.  Dicuntur  iuris  tt  de  iure  ,  cum  lex  ita  aliquid 
praesumit  ,  ut  non  admittat  probationem  in  contrarium  , 
sic  ex.  gr.  res  iudicata  pro  veritate  habetur  ,  et  ex  con- 
cubitu  post  sponsalia  fit  Matrimonium  iis  in  locis  ubi  Tri- 
dentinum  non  fuit  publicatum  (2).  Dicuntur  iuris  tantum 
cum  lex  quidem  aliquid  praesumit,  sed  usque  ad  contra- 
riam  probationem  tantum,  cuiusmodi  est  praesumptio.  quae 
stat  pro  possessore  ,  aut  pro  eo  ,  qui  habet  ad  aliquid 
fundatam  in  iure  intentionem  (3). 

(l)  Praesumptio  fundatur  in  veritate,  et  eruitur  ex  veritatis  signis, 
quae  certa  non  sunt  ,  sed  tantum  magis  vel  minus  probabilia.  Quare 
praesumptio  longe  differt  a  fictione  iuridica  ,  quae  falsitati  revera  in- 
nititur  ,  et  quod  non  est  neque  fuit ,  assumit  ut  verum  ex  iusta  et 
probata  causa  ad  aliquem  bonum  effectum  inducendum.  Sic  Ius  Ca- 
nonicum  fingit,  Beneficiatum  studiis  vacantem,  et  a  choro  absentem. 
esse  choro  praesentem  ad  lucrandos  fructus,  et  monachum  quoad  offi- 
cia  civilia  esse  mortuum,  licet  vivat.  Similiter  ius  civile  fingit  patrem 
et  filium  in  quibusdam  negotiis  unam  esse  pei  sonam ,  et  filium  adhuc 
in  utero  latentem,  esse  iam  natum  in  iis,  quae  eius  commodum  respi- 
ciunt.  Iuris  fictionibus  a  legibus  Romanorum  introductis  ad  bonum 
commune  saepe  utitur  ius  civile  ,  raro  autem  Ius  Canonicum.  Devoti 
1.  3.  t.  9,  §  28,  in  not.  —  (2)  Cap.  30  ,  de  sponsal.  Doctores  tamen 
tradunt,  quibusdam  in  casibus  ipsam  praesumptionem  iuris  et  de  iure 


DE    IURAMENTIS    ET    PRAESUMPTIONIBUS.  455 

suam  non  exercere  vim,  ut  si  contrarium  evidenter  constet  ex  publica 
facti  notorietate,  vel  ex  publ»co  instrumento.  Bouix  de  iudic.  part.  1, 
sect.  6,  c.  4,  q.  2.  —  (3)  Doctores  ad  tit.  de  praesumpt.  Sic  praesu- 
mitur  baptizatus,  qui  inter  Christianos  natus  est  atque  educatus.  Cap. 
43  ,  de  praesb.  non  bapt.  etc.  ;  et  is  filius  praesumitur,  quem  iustae 
nuptiae  demonstrant.  Harum  praesumptionum  effectus  est ,  ut  qui  pro 
se  talem  habet  praesumptionem  relevetur  ab  onere  probationis  ,  quod 
transfertur  in  partem  adversam ;  quae  si  per  probationem  non  elidat, 
sententia  in  illius  favorem  ferenda  sit,  quae  a  praesumptione  adiuva- 
tur.   Cap.   lO,  de  praesumpt. 

818.  Praesumptiones  hominis  dividuntur  adhuc:  in  le- 
ves,  quae  ex  levibus  aut  temerariis  coniecturis:  in  graves, 
quae  ex  coniecturis  verosimilibus  et  probabilibus;  et  in 
violentas,  quae  deducuntur  ex  coniecturis  adeo  vohemen^ 
tibus,  ut  prudentis  hominis  assensum  secum  trahant.  De 
levibus,  sicuti  erant  veteres  vulgares  purgationes  (l),  nil 
curandum;  sed  non  ita  sentiendum  de  gravibus.  quae  di- 
ligenter  sunt  attendendae  ,  utpote  quae  iudicis  animum 
inclinare  vel  movere  valent :  nam  ex.  gr.  recte  praesu- 
mitur  a  conversatione  adoiescentiae  ad  senectutem ,  et  a 
praeteritis  factis  ad  futura  (2);  violentae  denique  prae- 
sumptiones  possunt  plenam  constituere    probationem  (3). 

(l)  Vulgares  purgationes  a  Longobardis  in  Italiam  invectae  ,  nimis 
ridiculae  et  superstitiosae  erant.  Fiebant  enim  praesertim  per  immer- 
sionem  rei  in  aquam  ,  et  per  tactum  ferri  candentis  ;  et  si  immersus 
supernatabat ,  vel  tangens  ferrum  non  comburebatur  ,  erat  innocens, 
secus  nocens  ,  quia  persuasum  erat  ,  Deum  in  innocente  ita  facturum, 
ut  immersus  in  aquam,  non  submergatur,  et  tangens  candens  ferrum, 
non  comburatur.  Sed  Ecclesia  has  purgationes,  pluribus  editis  canoni- 
bus,  semper  damnavit  et  reprobavit.  can.  20,  c.  l,  q.  6.  Can.  7,  21  et 
29,  c.  2,  q.  5,  et  cap  8,  de  purg.  can.  Devoti  loc.  cit.  §  30 ,  in  not. 
—  (2)  Cap.  3,  6  et  o,  de  praesumpt.  —  (3)  Huius  rei  exemplum  ha- 
bemus  in  cap.  12,  eod.  Vis  tamen  harum  praesumptionum  iudicum  sa- 
gacitati  est  commissa,  qui  non  debent  eas  aestimare ,  nisi  sint  graves, 
praecisae  et  concordantes. 

819.  In  criminalibus  tamen  causis,  ex  probabiliori  sen- 
tentia,  praesumptiones,  licet  violentae ,  probationem  non 
efficiunt,  ob  quam  reus  poena  ordinaria  damnari  queat, 
ut  in  causa  haeresis  definisse  videtur  Innocentius  III  (l). 
Ratio  est  ,  quia  praesumptiones  non  sunt  verae  et  dire- 
ctae  probationes,  sed  tantum  indicia,  vel  probationes  in- 
directae  ,  quae  quandoque  in  civilibus  ,  ut  verae  proba- 


456  TITULUS   IX. 

tiones  assumuntur;  quod  in  criminalibus  evenire  nequit , 
cum  ad  damnationem  inferendam  probationes  directae  , 
certae  ,  et  luce  meridiana  clariores  requirantur  ,  ut  iam 
innuimus.  Excipiendi  tamen  sunt  casus  speciales  a  sacris 
Canonibus  definiti ,  ut  in  adulterio  quod  ex  actibus  ipsi 
proximis  arguitur ,  et  in  suspecto  de  haeresi  ,  qui  tam- 
quam  haereticus  damnatur  (2).  Praesumptiones  tamen  , 
probationem  semper  adiuvant  et  magis  firmant. 

(l)   Cap.   14,  de  praesumpt.  —  (2)  Cit.  cap.   12,  eod. 

820.  Ad  praesumptiones  possunt  referri  notorietas  facti 
et  fama.  Notorietas  constituitur  a  facti  ipsius  evidentia , 
quae  nulla  potest  tergiversatione  celari ,  quaeque  ab  o- 
mnibus  agnoscitur  (l).  Fama  vero  constituitur  a  com- 
muni  opinione  hominum  ,  cum  nempe  homines  alicuius 
populi  pro  maiori  parte  constanter  et  uniformiter  aliquid 
ut  verum  rationabiliter  habent  (2).  Illa.  violentae  et  ne- 
cessariae  praesumptionis  vim  obtinet ;  haec  vero  ,  regu- 
lariter  tantum  gravem  praesumptionem  imitatur. 

(l)  Huius  notorietatis  meminit  Pontifex  in  cap.  10  ,  de  cohab.  cler. 
et  mul.  —  (2)  Huius  iterum  famae  meminit  Pontifex  in  cap.  24  ,  de 
accusat. 


457 


TITULUS  X. 

DE      EXCEPTIONIBUS. 


Summarium:  821.  Quid  sit  exceptio,  et  quotuplex?  —  822.  Quae  sint  exceptiones  perempto- 
riae?  —  823.  Quae  exceptiones  dilatoriae  ob  iudicis  personam?  —  824.  Quae  ob  perso- 
nam  actoris  ?  —  825.  Quae  ob  personam  rei?  —  826.  Quae  ob  ipsam  causam  ?  —  827. 
Quando  sint  proponendae  exceptiones  dilatoriae?  —  828.  Quid  sit  dilatio  proprie  dicta  ,  et 
quotuplex  ?  —  829.  Quot  dierum  esse  soleant  termini,  deliberatorius ,  probatorius ,  et  exe- 
cutivus?  —  830.  Hi  termini  quid  operentur  ?  —  831.  Feriae  quid  significent ,  et  quomodo 
dividantur?  —  832.  Qui  sint  dies  feriarum  sacrarum?  —  833.  A  qua  diei  hora  feriae  inci- 
piant ,  et  an  in  festis  suppressis  durent  ?  —  834.  Quid  observandum  in  curia  ecclesiastica 
circa  ferias  ? 


821.  Actionis  et  intentionis  contrarium  est  exceptio,  qua 
ipsa  actio,  sive  intentio,  eliditur:  unde  exceptio  definitur, 
actionis  et  intentionis  exclusio.  Dicimus  actionis  ,  et  inlen- 
tionis  ,  quia  ubi  quis  iniuste  petat,  nulla  est  actio  ,  sed 
tantum  intentio  exclulenda.  Ac  primum  notandum,  quod 
favorabilior  est  causa  exceptionis  ,  quam  actionis  ;  nam 
iura  magis  se  defendenti,  quam  agrenti  succurrunt  :  pro- 
pterea  qui  ad  agendum  admittuntur  ,  sunt  multo  magis 
ad  excipiendum  admittendi  (l).  Exceptio  dividitur  m  pe- 
remptoriam  ,  et  dilatoriam.  Peremptoria  actionem  perimit, 
et  perpetuo  excludit.  unde  etiam  perpetua  dicitur;  dilato- 
ria  vero  actionem  differt,  vel  ad  tempus  suspendit,  ideo- 
que  temporalis  quoque  appellatur.  At  exceptiones  perem- 
ptonae  subdividuntur  in  peremptorias  litis  finitae  ,  et  sim- 
pliciter  peremptorias. 

(l)  Cap.  71,  de  reg.  iur.  in  6.  .Exceptio  oppugnatur  replicatione, 
qua  vis  exceptionis  retunditur,  et  utraque  est  species  defensionis  :  nam 
exceptione  reus  se  defendit  contra  actionem  actoris,  et  ipse  actor  re— 
plicatione  se  defendit  contra  exceptionem  rei,  qui  adhuc  potest  repli- 
care  contra  replicationem  actoris.  Haec  defensionis  media  ex  naturali 
aequitate  promanant ;  et  ideo  in  ipsis  Curiis  ecclesiasticis  admittenda 
sunt,  et  realiter  a  stylo  plurimarum  Curiarum  admittuntur.  Sed  mo- 
dus  his  oppositionibus  ex  prudentis  iudicis  mandato  ponendus  est,  ne 
lites  nimium  protrahantur,  et  noxis  altercationibus  involvantur.  Propte- 
rea  in  Curiis  ecclesiasticis  regulariter  ultra  duplicationem  rei  ,  repli- 
cationes  non  admittuntur. 


458  TITULUS   X. 

822.  Ad  primum  genus  revocantur  exceptiones  sequen- 
tes ,  scilicet ,  iurisiurandi .  rei  iudicatae  ,  et  transactionis. 
Hae  tres  exceptiones  litis  fimtae  ,  possunt  opponi  tam 
ante,  quam  post  litem  contestatam  usque  ad  rlnem  iudi- 
cii;  si  ante  litem  contestatam  opponantur,  dicuntur  decli- 
natoriae,  quia  litis  ingressum  impediunt,  et  iudicium  de- 
clinant  (l).  Ad  secundum  vero  geaus  revocantur  aliae 
exceptionts  omnes  ,  quibus  intentata  actio  elidi  potest, 
cuiusmodi  sunt  plurimae;  quas  omnes  longum  esset  enu- 
merare.  Praecipuae  tamen  sunt  exceptiones  :  solutionis. 
pacti  de  non  petendo,  compr->missi,  praescriptionis ,  doli 
mali ,  et  metus  ,  quae  regulant^r  opponi  debent  post  li- 
tem  contestatam  ,  et  ante  sententiam  ,  quia  absolute  non 
impediunt  litis  insressum.  sed  actionem  intentatam  ever- 
tunt,  quam  ev-ertere  non  possunt,  nisi  per  litis  contesta- 
tionem  foret  constituta  (2)  :  unde  exeeptio  huius  generis 
proprie  dicitur  aclionis  exclusio. 

(l)  Cap.  1  et  2  de  lit  contest.  in  6.  Ad  hoc  tamen  necesse  est ,  ut 
lis  prius  uno  cx  dictis  modis  linita  inter  easdem  personas ,  de  eadem 
re,  atque  ex  eadem  petendi  causa  ,  extiterit.  Devoti  1.  3,  t.  IO,  §  2. 
—  (2)  Dicimus  regulariter  ,  quia  tales  exceptiones  ,  cum  possint  consi- 
derari  veluti  destructivae  iudicii  ,  quatenus  ex.  gr.  post  solutionem 
non  manet  amplius  debitum  ,  et  post  praescriptionem  non  subsistit 
amplius  actio  ,  ideo  sub  hoc  respectu  possunt  etiam  opponi  ante  li- 
tem  contestatam  ,  ut  supra  dictum  est  de  exceptionibus  litis  iinitae. 
Verum  consultius  videtur,  has  exceptiones  post  litem  contestatam  op- 
ponere  ,  cum  inquirendum  remaneat ,  an  solutio  ,  vel  praescriptio  sit 
rite  facta. 

823.  Inter  exceptiones  dilatorias ,  aliae  respiciunt  per- 
sonam  iudicis  ,  aliae  actorem ,  aliae  reum  conventum.  et 
aliae  ipsam  causam,  sive  actionem.  Quoad  iudicem  duae 
possunt  proponi  exceptiones,-  nempe:  exceptio  declinatoria 
fori  et  exceptio  incompetentiae  (l)  ,  quae  in  unum  conve- 
niunt  ,  ut  iudics  iurisdictionem  avertant ;  sed  in  eo  dif- 
ferunt,  quod  prima  opponenda  est  ante  litis  ingressum, 
ne  videatur  reus  in  iudicem  consentire;  dum  secunda  op- 
poni  potest  quocumque  tempore,  etiam  post  sententiam, 
immo  post  tres  sententias  conformes.  Forus  autem  recte 
declmatur:  quando  iudex  est  incompetens  vel  suspectus, 
ut  supra  iam  vidimus ;  aul  quando  est    excommunicatus, 


DE    BXCEPTIONIBUS.  459 

cum  excommunicatus  nequeat  iurisdictionem  exercere  (2); 
aut  quando  locus  notorie  non  est  tutus  propter  inimici- 
tias  ,  propter  pestem  ,  bellum  ,  et  seditiones  civium  (3); 
aut  quando  adest  praeventio  ex  parte  alterius  iudicis, 
quia  ubi  eoeptum  est  iudicium,  ibi  debet  finiri. 

(l)  Hae  exceptiones  posstmt  etiam  considerari  tamquam  perempto- 
riae,  quia  perpetuo  reddunt  determinatum  iudicem  inhabilem  ad  iudi- 
candum.  Sed  communi  Canonistarum  calculo  ,  inter  dilatorias  nume- 
rantur,  eo  quod  actionem  non  perimunt  ,  sed  tantum  de  uno  in  alium 
iudicem  transferunt.  —  (2)  Arg.  cap.  decernimus  de  sent.  excom.  in  6. 
—  (3)  Cap.  jorus  de  spons.  Clem.  Pastoralis  de  sent.  et  re  iud.  et 
Clem.  2,  de  for.  comp. 

824.  Ouoad  actorem  propoiii  potest  exceptio  non  legi- 
timae  personae,  quia  potestatem  non  habet  standi  in  iudi- 
cio.  Ad  iudicium  enim  requiritur  ,  ut  qui  litem  agit  ,  a 
lege  sit  constitutus  habilis  ad  litigandum  ,  cum  qui  liti- 
gat  quasi  contrahat  cum  parte  adversa,  de  causa  agenda 
et  de  iudicato  servando  (l).  Unde  ut  iam  diximus  ,  in 
iudicii  exordio  fieri  debet  personarum  legitimatio  :  nam 
si  personae  litigantes  legitimae  non  sunt,  iudicium  corruit. 

(l)  Legitimam  personam  non  habet  qui  minor ,  aut  excommuni- 
catus  est ;  qui  agit  tamquam  haeres  ,  vel  cessionarius  ,  et  has  qualita- 
tes  non  demonstrat  ;  quique  agit  nomine  alieno  ,  et  non  exhibet  man- 
datum. 

825.  Quoad  reum  conventum  ,  praecipuae  exceptiones 
dilatoriae  sunt  sequentes  ,  nimirum :  exceptio  cautionis 
praestandae  ab  actore  de  reficiendis  expensis  ,  si  in  iu- 
dicio  succumbat,  quod  observatur  ,  cum  est  suspicio  ,  ne 
actor  velit  temere  litigare,  et  reum  vexare:  exceptio  ex- 
cussionis  .  qua  reus  obligatus  tantum  in  subsidium  ,  ut 
simplex  fideiussor,  petit,  ut  prius  excutiatur  debitor  prin- 
cipalis:  exceptio  laudationis ,  et  nominationis  actoris,  cum 
reus  ex.  gr.  emptor ,  vel  possessor  ,  laudat  aut  nominat 
actorem  suum  ,  a  quo  rem  accepit  ,  ut  possit  illi  litem 
denunciare  (l);  et  exceptio  reconventionis  ,  qua  reus  ali- 
quid  vicissim  petit  ab  actore  ,  pro  quo  illum  in  eodem 
iudicio  convenit:  unde  in  iure  appellatur  mutua  petitio  (2). 

(l)  Laudare  dicitur,  cum  quis  citat  nomine  proprio    actorem  suum, 


46O  TITULUS    X. 

ut  cum  emptor  citat  venditorem  ,  et  petit  sibi  concedi  tempus  ad  li- 
tem  illi  denunciandam,  ut  praestet  evictionem  ;  nominare  vero  dicitur, 
cum  qui  possidet  nomine  alieno  nominat  rei  dominum.  Pellegrinus 
part.  2,  sect.  l,  subsect.  7,  int.  3,  n.  20.  —  (2)  Cap.  1  et  2,  de  mut. 
petit.  Reconventio  in  criminalibus  non  habet  locum  ;  et  in  civilibus 
tractanda  est  in  eodem  processu  ,  ita  ut  sententia  prius  feratur  super 
conventione,  et  postea  super  reconventione.  Cit.  cap.  1,  de  mut.  petit. 
et  Cap.  2  Je  ord.  cognit. 

826.  Denique  quoad  causam ,  proponi  inter  alias  pos- 
sunt  t-xccptiones  :  contra  libellum  ,  quando  est  ineptus, 
vel  obscurus,  ut  supra  iam  observavimus;  contra  actio- 
nem  ,  quando  nondum  cessit  et  venit  dies  obligationis; 
et  contra  citationem  ,  aliosque  actus  mdiciarios  ,  qui  ,  si 
riant  die  feriato  ,  ex  Iure  Canonico  tamquam  nulli  ha- 
bentur  (l). 

(l)  Cap.  Quoniam  contra  de  probat.  et  Cap.  ult.  de  feri.  Devoti 
1.  3,  t.  10,  §  6,  in  not.  n.  7.  Cum  tamen  in  citatione  duo  sint  termini, 
scilicet  dies,  quo  per  iudicem  decernitur,  et  dies,  quo  reo  per  curso- 
rem  significatur  ;  citatio  est  nulla  tantum  ,  si  die  feriato  reo  significe- 
tur.  Pellegrinus  part.  2,  sect.   l,  subsect.  2,  n.  21. 

827.  Exceptiones  dilatoriae  ante  litis  ingressum  ,  sive 
ante  litem  contestatam,  regulariter  proponendae  sunt,  et 
quidem  omnes  simul,  si  quis  queat  pluribus  se  defendere. 
Sed  interdum  post  litem  contestatam  ex  Iure  Canonico 
proponuntur  ,  ut  in  casu  ,  quo  aliqua  exceptio  de  novo 
suburta  ,  vel  agnita  sit  ,  modo  excipiens  de  rei  veritate 
prius  iuret  (l);  item  in  casu ,  quo  exceptio  est  de  nulli- 
tate  processus,  ut  si  sententia  lata  sit  a  iudice  incompe- 
tente,  vel  ex  falsis  instrumentis  (2)\  item  in  casu  excom- 
municationis  (3).  Caeterum  iudex  antequam  exceptionem 
admittat,  videre  debet,  an  aequa  sit,  vel  frivola,  et  fru- 
stratoria:  nam  ut  hanc  tenetur  repellere ,  ne  malitia  ho- 
minum  lites  diutius  prorogentur  ;  ita  illam  rite  proposi- 
tam  et  probatam  admittere  tenetur  (4). 

(l)  Cap.  20,  de  sent.  et  re  iudic.  et  Cap.  l  de  except.  —  (2)  Cap. 
6,  eod.  —  (3)  Cap.  l  ,  eod.  in  6.  Haec  exceptio  proponenda  est  a 
parte  litigante  ,  quando  excommunicatus  est  toleratus  ,  et  intra  octo 
dies  probanda,  alias  opponens  condemnandus  est  in  expensas  ;  quando 
vero  excommunicatus  est  vitandus ,  iudex  ex  officio  debet  eum  repel- 
lere.  Cap.  12,  eod.  et  Cap.  l,  eod.  in  6.  —  (4)  Iudex  debet  pariter 
attendere,  ut  ultimus  in  replicando,  vel  respondendo,  sit  reus. 


DE    EXCEPTIONIBUS.  46 1 

828.  Dilationes  proprie  dictae,  sunt  termini  sive  indu- 
ciae,  quae  partibus  litigantibus  ad  respectivos  earum  iu- 
dicial^s  actus  expediendos  a  lege  ,  vel  conventione  ,  vel 
iudice,  conceduntur.  Plures  in  quolibet  iudicio  sirmles  oc- 
currunt  termini;  sed  praecipui  sunt,  qui  ante  litem  con- 
testatam  dantur  ad  deliberandum ,  qui  post  litem  conte- 
statam  dantur  ad  probandum  ,  quique  in  ultima  iudicii 
parte  ad  sententiam  exequendam  constituuntur.  Unde  di- 
lationes  aliae  dicuntur  deliberatoriae ,  aliae  probatoriae  ,  et 
aliae  executoriae.  Ex  Iure  ecclesiastico  horum  terminorum 
duratio  regulariter  est  iudici  arbitraria  ,  quia  in  Sacris 
Canonibus  non  invenitur  definita  (l)  ;  sed  hoc  arbitrium 
prudens  et  aequum  esse  debet:  nam  si  termini  assignati 
ad  negotium  expediendum  nimis  breves  sint,  iusta  intrat 
appellatio  (2). 

(l)  Immo  arbitrium  hoc  reperitur  a  iure  probatum.  Cap.  Quoad  con- 
sultationem  de  sent.  et  re  iud.  et  Cap.  Cum  sit  de  appel.  —  (2)  De- 
voti  1.  3,  t.   13,  §  2. 

829.  Nihilominus  in  praxi  terminus  deliberatorius  so- 
let  esse  XX  dierum,  ut  reus  queat  libello  respondere.  ut 
supra  iam  observavimus.  Terminus  vero  probatorius  non 
videtur  esse  posse  minor  XV  diebus,  qui  potest  assignari 
a  iudice,  licet  partes  non  petant,  et  regulariter  non  de- 
bet  concedi  nisi  unicus  (l);  casu  tamen  quo  aliqua  iusta 
adsit  causa ,  vel  impedimentum  ,  cum  rei  examine  potest 
renovari  .  et  facta  diligentiori  causae  cognitione.  potest 
tertio  adhuc  concedi,  sed  non  ultra  (2).  Terminus  deni- 
que  executioni  est  XXX  dierum,  quando  a  sententia  ap- 
pellatum  fuit  (3);  et  quando  sententia  in  iudicatum  tran- 
sivit,  est  quatuor  mensium  in  actione  personali  (4) ,  in 
actione  vero  reali,  ubi  res  sint  praesens.  statim  post  rem 
iudicatam  sententia  exequi  potest,  ut  infra  videbimus. 

(l)  Cap.  consuluit  de  offic.  deleg.  et  Cap.  finem  litibus  de  dol.  et 
contum.  —  (2)  Can.  lnduciae  §  spatium  c.  3,  q.  3  ,  et  Cap.  ultra  ter- 
tiam  de  testib.  Praeter  citatos  solent  in  iudiciis  alii  termini  assignari, 
ut  terminus  ad  opponendas  exceptiones  dilatorias  ,  et  peremptorias. 
Cap.  Pasloralis  de  except.  et  Cap.  1,  de  lit  contest  in  6;  terminus  ad 
repulsandos  testes.  Cap.  Licet  de  probat.  et  Cap.  Licet  dilectus  de 
testib.;  terminus  ad  concludendum  in  causa,  et  ad  allegandum  in  iure, 


4^2  TITULUS    X. 

et  facto.  —  (3)  Hic  terminus  vocatur  etiam  terminus  iuris,  qui  datur 
ut  mdex  deliberet,  an  sit,  vel  non  sit  admittenda  appellatio,  et  incipit 
currere  a  die  interpositae  appellationis.  Pellegrinus  part  2  sect  3 
subsect .2,  n.  89,  et  part.  3,  sect.  1,  n.  103,  -  (4)  Cap.  Quaerenti  de 
ottic.  deleg.  et  Cap.  Quoad  consultationem  de  sent.  et  re  iud.  Ex  causa 
tamen  praedictum  tempus  breviari  et  elongari  potest ,  inspecta  quali- 
tate  personarum  et  locorum,  quod  fieri  semper  debet  cum  causae  co- 
gnitione.  Pellegrinus  loc.  cit.  n.   33. 

830.  Regulariter  omnes  termini  ,  etsi  non  exprimatur, 
sunt  peremptorii  (l),  et  iisdem  pendentibus  ,  debet  iudi- 
cis  lurisdictio  conquiescere  (2).  Termini  proinde  assignati 
ad  aliquid  agendum,  illud  important,  ut  actus  intra  ter- 
minum  fiant.  In  hoc  tamen  datur  exceptio  in  termino 
probatorio  per  adductionem  testium  :  nam  testes  intra 
termini  tempus  citati  et  iurati,  concessa  per  iudicem  nova 
brevi  dilatione,  possunt  post  expirationem  termini  adhuc 
examinari :  hoc  enim  examen  posterius  factum  retrotra- 
hitur  ad  tempus  citationis  et  iuramenti  (3). 

(l)  Cit.  cap.  Consuluit.  de  offic.  deleg.  —  (2)  Devoti  1.  3  ,  t.  13 
§  5-  —  (3)  Pellegrinus  part.   2,  sect,  2,  subsect.  3,  n.  9. 

831.  Praecipuus  dilationum  effectus  est,  ut,  ipsis  per- 
durantibus,  iudicis  officium  conquiescat ,  quemadmodum 
nuper  diximus  ;  sed  hoc  ipsum  contingit  in  feriis  ,  quae 
dilationes,  et  exceptiones  dilatorias  repraesentant.  Profecto 
feriarum  nomine  hic  intelliguntur  dies  ab  actibus  iudi- 
cialibus  vacui,  quibus  nefas  est  negotia  forensia  tractare  (l). 
Feriae  dividuntur:  in  solemnes  sive  ordinarias,  quae  ex  le- 
gis  praescrjpto  statis  temporibus  quotannis  occurrunt;  et 
extraordinarias  sive  repeniinas  ,  quae  ob  extraordinariam 
causam,  veluti  ob  singularem  gratiam  a  Deo  concessam, 
ob  partam  insignem  victoriam,  ob  nativitatem  ,  vel  ma- 
trimonium  Principis  ,  vel  ob  aliam  similem  rationem  de 
repente  indicuntur.  Insuper  dividuntur  in  sacras  ,  quae 
causa  Religionis  fuerunt  institutae  ,  sicut  sunt  dies  Do- 
minici  et  festi ;  et  in  profanas,  quae  ad  commodum  et  uti- 
litatem  hominum  fuerunt  editae,  veluti  sunt  feriae  mes- 
sium  et  vindemiarum 

(l)  Primuiii  documentum  harum  feriarum    in    Corpore    iuris  ,    quod 
legem  induxerit,  est  in    Cap.    l,  de  fer.  ubi  in    Concilio    apud    Com- 


DE    EXCEPTIONIBUS.  463 

pendium  in  Gallia,  sub  Gregorio  IV  ,  diebus  Dominicis  inter  alia  in- 
venitur  interdictum  placitum,  id  est  exercitium  actuum  iudicialium,  et 
sacramenlum,  idest  praestatio  iuramenti  in  causis.  Giraldus  ad  cit.  cap. 

832.  Dies  ,  in  quibus  sacrae  sunt  feriae  ,  definiti  inve- 
niuntur  a  Gregono  IX  (l),  qui  agnoscit  in  Episcopis  po- 
testatem  novos  cum  suo  clero  et  populo  instituendi  dies 
festos;  sed  poslea  dies  festi  determinati  fuerunt  ab  Ur- 
bano  VIII  (2);  ac  postea  ad  minorem  numerum  reducti 
per  posteriores  Summos  Pontifices.  Reductione  huius- 
modi  pro  aliqua  Ecclesia,  aut  Natione,  primum  fieri  coe- 
perunt,  et  nunc  etiam  in  Italia  nostra  factae  fuerunt.  In- 
super  diverso  modo  pro  diversitate  temporum  et  circum- 
stantiarum  quidam  dies  festi  sublati  fuerunt;  modo  enim 
in  festis  suppressis  relictum  fuit  onus  audiendi  Missam, 
et  modo  ,  hoc  onere  sublato  ,  permissae  generaliter  fue- 
runt  operae  serviles  (3). 

(l)  Cap.  5,  de  fer.  —  (2)  Bul.  Universa.  —  (3)  Hoc  decretum  fuit 
a  Benedicto  XIV  in  Bul.  Ab  eo  tempore  ;  a  Pio  VII  in  Declaratione 
pro  tota  Gallia  data  a  Cardinali  Caprara  die  9  aprilis  anni  1802,  uti 
videre  est  in  Bullario  Romano  ,  quae  deinde  ad  Italiam  extensa  fuit; 
et  novissime  a  Papa  Pio  IX  pro  Italia  iterum  decretum  et  confirma- 
tum,  sicut  omnes  norunt. 

833.  Duo  hic  occurrunt  dubia :  l.m  respicit  modum, 
quo  feriae  sacrae  sunt  accipiendae  ?  Licet  hac  in  re  ex 
Iure  videatur  respondendum,  ferias  sacras  a  vespera  ad 
vesperam  diei  festi  esse  computandas,  quia  hoc  modo  di- 
vinum  perficitur  Officium  (l);  nihilominus  festi  diei  prin- 
cipium  et  finis  quoad  actus  iudiciales  ita  attenditur  ,  ut 
in  cessatione  ab  operibus  servilibus,  id  est  a  media  nocte, 
ad  aliam  mediam  noctem,  ut  habet  communis  Pragmati- 
corum  doctrina  (2).  2.m  respicit  festa  suppressa,  in  qui- 
bus  permittuntur  operae  serviles,  an  in  iisdem  debeant 
iudices  conquiescere?  Huic  dubio  respondendum  videtur, 
talia  festa  non  amplius  legales  ferias  continere;  nam  cum 
permissae  sint  operae  serviles,  a  fortiori  permissi  censendi 
sunt  actus  iudiciales.  Sed  duae  huiusmodi  resolutiones 
non  procedunt  in  casu,  in  quo  contraria  adsit  consuetudo, 
quae  cum  nullo  iure  reprobetur  ,  tamquam  iusta  et  lau- 
dabilis  erit  semper  observanda. 


464  TITULUS    XI. 

(l)  Cap.    l,  de  fer.  —  (2)  Arg.  cap.   24,  de  offic.  iud.  deleg. 

834.  In  Curia  ecclesiastica,  praeter  ferias  sacras,  illae 
sunt  observandae,  quae  fuerunt  ab  Episcopo,  vel  a  con- 
suetudine  ,  constitutae.  Licet  tamen  regulariter  partibus, 
feriis  profanis  renunciare,  non  autem  sacris ,  aut  repen- 
tinis :  quia  illae  ad  privatum  commodum  ,  hae  vero  ex 
causa  publica  Religionis,  aut  societatis,  fuerunt  indictae. 
Licet  pariter  iudici  profanis  feriis  derogare  ,  declarando 
causam  posse  tempore  feriarum  prosequi.  Caeterum  fe- 
riarum  tempore  interdicitur  exercitium  iurisdictionis  con- 
tentiosae,  quae  cum  solemni  iudiciorum  figura  et  strepilu 
exercetur  ;  sed  causae  summariae  ,  item  causae  pupillo- 
rum,  miserabilium  personarum  et  viatorum,  itemque  cau- 
sae  minores,  vel  quae  ex  necessitate  aut  pietate  suscipiun- 
tur,  etiam  tempore  feriato  tractari  et  definiri  queunt  (l). 

(l)  Cit.  cap.  5,  de  fer. 


TITULUS  XI. 

DE    ORDINE    COGNITIONUM. 

Summarium  :  835.  Qjiomodo  dividantur  quaestiones  praeiudiciales?  —  836.  Qui  sint  casus 
quaestionum  praeiudicialium ?  —  837.  Quid  sit  spolium  ?  —  838.  Quas  habeat  actiones  spo- 
liatus  contra  spoliantem?  —  835.  Quid  agere  debeat,  ut  spolii  exceptione  iuvetur  ?  —  840. 
Qui  sint  casus,  in  quibus  statim  possessionis  redintegratio  non  conceditur  ?  —  841 .  A  quo 
iudice  cognoscendae  sint  quaestiones  incidentes,  sive  emergentes?  —  842.  Quando  cogno- 
scendae  quaestiones  incidentes  praeparatoriae?  —  843.  A  quo  iudice  cognoscendae  quaestio- 
nes  incidentes  extraneae  ? 

835.  Ad  causam  rite  ordinandam,  unicuique  discussioni 
suus  tribuendus  est  locus ,  ne  confusio  vel  implicatio,  in 
iudicio  oriatur.  Ratio  enim  requirit,  ut  prius  de  iis  iudi- 
cium  feratur,  a  quibus  alia  dependent.  Iam  vero  si  actor 
plura  proponat  ,  sed  maxime  si  reus  plura  excipiat  ,  vi- 
dendum  est,  quo  ordine  in  talibus  discussionibus  sit  pro- 
cedendum.  Quaestiones,  quae  possunt  in  iudicio  proponi 
aliae  sunt  principales ,    aliae    accessoriae ,    quae    occasione 


DE    ORDINE    COGNITIONUM.  465 

principalium  suboriuntur ;  inter  accessorias  aliae  sunt  prae- 
indiciales  ,  aliae  simpliciter  incidentes.  Praeiudiciales  illae 
vocantur,  quae  praeiudicium  aliis  quaestionibus  inferunt, 
ita  ut  aliae  definiri  non  possint,  nisi  ipsis  definitis  ;  sim- 
pliciter  vero  incidentes  illae  dicuntur,  quae  in  iudicio  a- 
gendo  occurrunt  et  praeiudiciales  non  sunt.  Hae  dividi 
possunt  in  praeparatorias  et  extraneas;  quarum  primae  fa- 
ciliorem  reddunt  decisionem  causae  principalis,  et  secun- 
dae  ad  causam  principalem  directe  non  pertinent  (l). 

(l)  Devoti,  1.  3,  t.   11,  §   1. 

836.  Ad  quaestiones  praeiudiciales  hi  praesertim  referun- 
tur  casus:  1°  cum  unus  coniugum  requirens  alterum  vult 
demonstrare  Matrimonium  fuisse  inter  eos  celebratum,  et 
alter  excipit,  id  nulliter  actum  fuisse  propter  impedimenti 
dirimentis  existentiam ;  2°  cum  clericus  petens  Beneficium 
sibi  collatum,  oppositionem  propter  suum  excommunica- 
tionis  statum  ab  adversario  patitur;  3°  cum  filius  petens 
patns  haereditatem ,  dicitur  illegitimus ;  40  cum  lis  mota 
est  inter  duos  praetendentes  super  aliquo  Beneficio  ,  et 
unus  eorum  opponit,  se  fuisse  ab  alio  per  vim  spoliatum. 
In  his  enim  casibus  prius  quaerendum  est  de  impedimento 
dirimente,  vel  de  legitimitate,  vel  de  spolio,  quam  de  causa 
principali  (l). 

(l)  Cap.   19,  de  iudic.  Cap.  2,  3  et  ult.  de  ord.  cognit. 

837.  Spolium  est  iniusta  et  culpabilis  deiectio  de  pos- 
sessione  vel  quasi  possessione  rei  alicuius.  Cadit  praeser- 
tim  in  rebus  immobilibus ;  sed  ex  dispositione  Iuris  Ca- 
nonici  et  in  mobilibus  ac  iuribus,  potest  habere  locum  (l). 
Spolii  reus  est ,  qui  vim  intulit  qui  dolo  malo  usus  est  , 
quique  in  culpa  fuit,  ut  alius  de  rei  possessione,  vel  quasi 
possessione,  deiiceretur  (2). 

(l)  Cap.  2,  de  restit.  spoliat.  in  6,  et  cap.  3,  de  caus.  poss.  et  pro- 
priet.  Spolium  ex  Iure  Canonico  latissime  patet.  Revera  primo  ,  spo- 
liatus  dicitur  maritus ,  si  uxor  ab  eo  divertat.  Cap.  8,  de  restit.  spo- 
liat.;  et  spoliata  dicitur  uxor  si  a  marito  de  sua  domo  eiecta  fuerit. 
Cap.  10  et  12  eod.  Secundo ,  spoliatus  dicitur  ,  qui  per  vim  et  inique 
coactus  fuit  suo  Beneficio  renunciare.  Cap.  2  et  3  ,  eod.;  qui  exclusus 

Instit.   Catwn.   Vol.  II.  30 


466  TITULUS    XI. 

fuit  a  sibi  competente  iure  electionis.  Cap.  3,  de  caus.  poss.  et  propr.; 
qui  privatus  fuit  suis  Pensionibus.  Cap.  9,  de  rest.  spoliat.  Tertio,  spo- 
liatus  dicitur,  qui  fuit  iniuste  exclusus  a  sua  sepultura.  Cap.  6,  de  se- 
pult.  Quarto,  spoliatus  etiam  dicitur  reus,  qui  a  iudice,  neglecto  iuris 
ordine  ,  a  sua  possessione  deiectus  fuit.  Cap.  7  ,  de  rest.  spoliat.,  et 
cap.  22,  de  off.  et  potest.  iud.  del.  Devoti,  1.  3,  t.  11,  §  7,  in  not.  n.  2. 
—  (2)  Cap.  15,  de  rest.  spoliat.  Immo  spolii  reus  est,  qui  spolium  ra- 
tum  habuit,  quique  rem  spolio  ablatam  scienter  accepit ;  disputatur,  an 
tertius  rei  possessor,  de  spolio  teneatur.  Devoti,  loc.  cit.  Pellegrinus  , 
part.  2,  sect.  3,  subsect.,  3,  int.  21,  n.  30. 

S38.  Spoliatus  contra  spoliantem  habet  actionem ,  et 
exceptionem.  Actionem  potest  instituere  civilem ,  et  cri- 
minalem  :  illa  tendit  ad  reparandum  interesse  parti  lae- 
sae;  haec  ad  publicam  vindictam  pro  reipublicae  bono  (l). 
Exceptionem  similiter  potest  opponere  in  civilibus  contra 
spoliantem,  non  vero  contra  tertium  ;  in  criminalibus  au- 
tem  potest  eam  opponere  etiam  contra  tertium,  si  demon- 
stret ,  omnem  suam  substantiam  ,  vel  maiorem  eius  par- 
tem,  sibi  ademptam  fuisse  (2). 

(l)  Pellegrinus,  loc.  cit.,  n.  3.  —  (2)  Cap.    1,  de  rest.  spoliat.  in  6 
Devoti,   loc.  cit.,  §  8. 

839.  Ut  spoliatus  iuvari  spolii  exceptione  possit  intra 
XV  dies  a  proposita  exceptione,  duo  demonstrare  debet: 
1°  quod  ipse  ante  spolium  fuerit  verus  rei  possessor,  vel 
quasi ;  2°  quod  spolians  ,  rei  possessionem  vel  quasi  a- 
ctualem  teneat  (l).  Data  vero  hac  demonstratione  ,  spo- 
liato  ante  omnia  redintegranda  est  possessio  (2),  nec  re- 
gulariter  quidquam  iuvat  in  contrarium  alia  quaelibet 
actoris  replicatio:  ut  oppositio  dominii  (3),  renunciatio- 
nis  (4),  nullitatis  institutionis  (5),  aut  commissi  criminis  (6). 

(l)  Cit.  cap.  1  ,  de  rest.  spol.  in  6.  —  (2)  Cap.  17  ,  eod.  Cap.  10, 
de  offic.  et  pot.  iud.  deleg.  Can.  Redintegranda  c.  3,  q.  1,  in  quo  adest 
utilius,  plenius,  et  magis  generale  remedium  possessorium,  et  cum  quo 
concordat  cap.  2  et  ult.  de  ord.  cognit.  Si  vero  rei  possessio  restitui 
nequeat,  restituenda  est  eius  aestimatio;  et  si  spolium  per  vim,  vel  do- 
lum,  factum  fuerit,  non  solum  reparanda  sunt  damna  spoliati,  sed  re- 
stituendi  sunt  omnes  fructus  percepti,  et  percipiendi,  quorum  aestima- 
tionem  per  iusiurandum  in  litem  ipse  spoliatus  determinare  poteiit. 
Devoti,  loc.  cit.,  §  9.  —  (3)  Cit.  cap.  l,  de  rest.  spoliat.  —  (4)  Cap. 
2  et  3,  eod.  —  (5)  Cap.  5,  eod.  —  (6)  Cap.   1   et  6,  eod. 


DE    ORDINE    COGNITIONUM.  467 

840.  Diximus  regulariier ;  nam  sunt  casus  ,  in  quibus 
redintegratio  possessionis  vel  statim  ,  vel  absolute  ,  non 
potest  fieri,  quorum  praecipui  sunt  sequentes:  1°  si  spo- 
lians  tali  laboret  inopia  ,  ut  alienum  restituere  nequeat , 
nisi  ipse  prius  suum  recuperet  (l);  2°  si  spoliatus  alia  in 
causa  spoliantem  spoliaverit  (2);  3°  si  uxor  divertens  a 
marito  ei  opponat,  statimque  probet  impedimentum  diri- 
mens  (3),  vel  impossibilitatem  cum  eo  habitandi  absque 
vitae  periculo,  propter  eius  saevitiem  (4);  40  si  Parochus 
repetat  Decimas  in  aliena  parochia  (5);  5°  si  actor  iudi- 
cium  possessorium  et  petitorium  cumulavit  (6);  6°  si  ex- 
cipiatur  possessionem  non  esse  legitimam  ,  vel  possesso- 
rem  non  posse  possidere  (7). 

(l)  Cap.  16,  de  rest.  spol.  —  (2)  Cap.  2,  de  ord.  cognit.  —  (3)  Cap. 
13,  de  rest.  spol.  —  Quod  si  statim  impedimentum  nequeat  probare  , 
restitutio  habet  locum.  Cap.  10,  eod.  —  (4)  De  hoc  egimus  supra  ubi 
de  divortio.  —  (5)  Cap  2,  de  rest.  spol.  - —  (6)  Cap.  2,  de  caus.,  poss. 
et  propr.  —  (7)  Devoti,  1.  3,  t.   11,  §   lo  et   11. 

841.  Deinde  quoad  spectat  ad  quaestiones  incidentes  , 
sive  emergentes ,  observamus ,  eas  a  iudice  causae  prin- 
cipalis  cognoscendas  esse  ,  licet  iudex  causae  principalis 
non  esset  competens  quoad  causam  incidentem,  quod  sta- 
tutum  fuit,  ut  iudicia  brevius,  rectiusque  finirentur.  Pro- 
pterea  iudex  ecclesiasticus  in  causa  principali  cognoscit 
etiam  de  causa  civili  incidente  (l);  non  tamen  ex  adverso 
iudex  laicus  in  causa  principali  cognoscere  potest  de  spi- 
rituali  causa  incidente,  cum  hic  iudex  in  causa  spirituali 
nullo  modo  queat  iurisdictionem  exercere  (2). 

(l)  Cap.  3,  de  donat.  int.  vir.  et  uxor.  —  (2)  Cap.  3  ,  de  ord.  co- 
gnit,  et  cap.  7,  qui  fil.  sint.  legit.  Neque  iudex  laicus  potest  punire 
clericum  periurum  in  iudicio  civili  repertum  ;  sed  debet  illum  remit- 
tere  ad  iudicem  ecclesiasticum.  Cap.  Cum  dilectus  filius  de  poen.,  et 
cap.  2  de  crim.  fals. 

842.  Item  observamus  ,  quaestiones  incidentes  praepa- 
ratorias  ratione  ordinis  et  convenientiae  ,  cognoscendas 
esse  ante  alias,  quarum,  ut  diximus,  cognitionem  facilio- 
rem  reddunt.  Sic  si  incidat  quaestio  de  perempta  instan- 
tia ,  haec  ante  alias  cognoscenda  est;  nam  perempta    in- 


4^8  TITULUS    XI. 

stantia  ,  reus  absolvendus  est  ab  observantia  iudicii  (l). 
Et  similiter  si  actor  in  causa  Beneficii  petat  sequestra- 
tionem  fructuum  ,  hic  prius  ad  tramites  Iuris  audiendus 
est  (2). 

(l)  Perempta  instantia  ,  non  perit  tamen  actio  ;  sed  tantum  pereunt 
acta  ordinaria  iudicii  ,  ut  libellus,  citatio,  litis  contestatio.  Probationes 
autem,  confessiones,  et  testes  ,  si  eorum  depositiones  sint  publicatae 
in  suo  robore  manent.  Pellegrinus,  part.  2,  sect.  3,  subsect.  3  ,  int.  l  ' 
n.  12.  —  (2)  Clem.  Ad  compescendos  ,  de  sequest.  poss.  et  fruct  Buf 
Cordi  S.  Pii  V.  "         * 

843.  Denique  observamus,  in  quaestionibus  incidentibus 
extraneis  videndum  esse,  utrum  proponantur  per  modum 
actionis  vel  per  modum  exceptionis.  Si  enim  proponantur 
per  modum  actionis,  tam  quaestio  principalis  ,  quam  in- 
cidens  ,  in  proprio  foro.  examinanda  est  ,  quia  agitur  de 
initio  causae  ,  non  de  continentia  causae :  Ius  autem  re- 
quirit,  ut  quaelibet  causa  in  suo  foro  proponatur.  Si  vero 
proponantur  per  modum  exceptionis,  tum  quaestio  princi- 
palis,  tum  incidens  ,  in  eodem  foro  tractanda  est  ,  in  eo- 
dem  processu  inserenda,  ac  in  eadem  sententia  definienda, 
modo  ad  exceptiones  peremptorias  non  pertineat,  de  qui- 
bus  supra  iam  actum  est  (l). 

(l)  In  concursu  autem  causae  civilis  et  criminalis,  videndum  est,  an 
aliqua  sit  praeiudicialis  :  nam  praeiudicialis  prius  tractanda  est ,  sive 
sit  civilis  ,  sive  sit  criminalis.  Si  autem  nulla  sit  praeiudicialis  ,  vel 
praeparatoria,  tum  criminalis  prius  tractanda  est,  qua  maioris  est' mo- 
menti.  Nihilominus,  si  ita  expedire  iudex  arbitretur,  utramque  causam 
potest  uno  iudicio  absolvere.  Devoti,  1.  3,  t.   11,  §  4  et  5. 


469 


TITULUS  XII. 

DE    CONCLUSIONE    IN    CAUSA. 


Summarium  :  844.  Quid  sit  conclusio  in  causa  ?  —  845.  In  quibus  iudiciis  requiratur,  et  quo- 
modo  fiat  ?  —  846.  Quando  post  conclusionem  in  causa  probationes  adhuc  admittantur  ?  — 

847.  Quae  peragenda  sint  post  conclusionem  in  causa,  et  quomodo  sententia  proferatur?  — 

848.  Intra  quod  tempus  sententia  post  pronunciationem  sit  publicanda  ? 

844.  Post  edictas  actionum  et  exceptionum  probationes, 
vel  post  elapsum  tempus  ad  probandum  concessum  ,  fit 
conclusio  in  causa  (l),  quam  sequitur,  ut  dicunt,  assigna- 
tio  causae  ad  sententiam.  Conclusio  in  causa  est  renun- 
ciatio  facta  ulterioribus  probationibus  ,  exceptionibus ,  et 
replicationibus ;  et  ideo  dicitur  conclusio ,  vel  quia  novis 
probationibus  viam  praecludit ,  vel  quia  os  claudit  par- 
tibus,  ne  novas  amplius  queant  proferre  positiones  ,  aut 
exceptiones  (2):  aequum  enim  est ,  ut  iuridico  partium 
certamini  quidam  constituatur  finis,  ultra  quem  nefas  sit 
aliquid  novi  afferre,  aut  statum  quaestionis  mutare  (3). 

(l)  Iudex  procedit  ad  conclusionem  in  causa  ad  instantiam  partis, 
vel  ex  officio.  Can.  ludicaniem,  c.  30,  q.  5.  —  (2)  Cap.  Auditis  de  pro- 
curat.,  et  cap.  Pastoralis  ,  de  caus.  poss.  et  propr.  —  (3)  Cap.  9,  de 
lid.  instrum.  et  ibi  Glossa. 

845.  Conclusio  in  causa  requiritur  in  iudiciis  ordinariis, 
non  autem  regulariter  in  summariis,  in  quibus  iudex,  au- 
ditis  partibus  ,  de  plano  procedit.  Conclusio  autem  fieri 
potest  expresse ,  cum  litigantes  in  ultima  scriptura  se  in 
causa  concludere  declarant;  vel  tacite  ,  cum  ,  nulla  facta 
expressa  declaratione,  a  probationibus  desistunt ,  et  sen- 
tentiam  postulant ;  vel  denique  conditionate,  cum  in  causa 
quidem  concludunt,  sed  non  aliter,  quam  si  alia  pars  ad- 
versa  aequaliter  absque  nova  deductione  concluserit  (l). 

(l)  Cap.  5,  de  caus.  poss.  et  propr.,  et  Clem.  Saepe,  de  verb.  signif. 
Pellegrinus,  part.  2,  sect.  2,  subsect.    12,  n.  5. 

846.  Quamvis  conclusio  in  causa  renunciatio  sit  novis 
probationibus ;  tamen  quandoque    etiam    post    conclusum 


4?0  TITULUS    XII. 

in  causa  probationes  admittuntur,  quod  tum  ratione  iudi- 
cis ,  tum  ratione  causae  contingere  potest.  Primo  ratione 
iudicis,  qui,  cum  aliquod  suboritur  dubium,  potest  ex  of- 
ficio  etiam  post  conclusum  in  causa  partibus  dare  inter- 
rogationes  de  facto,  vel  etiam  probationem  iniungere:  ipse 
enim  ,  ut  ait  Pontifex  ,  usque  ad  prolationem  sententiae 
debet  universa  rimari  ,  et  ideo,  dicunt  Doctores  ,  quoad 
iudicem  numquam  esse  in  causa  conclusum  (l).  Secundo 
ratione  causae  ,  ut  cum  agitur  de  causa  Beneficii  ,  aut 
Matrimonii,  in  qua  post  ipsam  conclusionem  probationes 
admittuntur  ,  ut  periculum  animarum  ,  ob  indignum  Pa- 
storem  vel  iniustum  Matrimonium,  possit  averti  (2);  item 
cum  agitur  de  causis  criminalibus.  aut  de  exceptione  in- 
competentiae,  aut  falsi  procuratoris,  aut  de  petitione  re- 
stitutionis  in  integrum,  aut  de  similibus,  quae  omnia  post 
ipsam  conclusionem  possunt  proponi  (3). 

(l)  Cap.  10,  de  fid.  instrum.  —  (2)  Mascardus  ,  de  probat.,  q.  17, 
in  proem.,  n.  45.  —  (3)  Pellegrinus,  part.  2,  sect.  2,  subsect.  12,  n.  9. 

847.  Post  conclusionem  emissam  a  partibus  ,  vel  per 
iudicem  intra  definitum  tempus  praescriptam,  fit  assigna- 
tio  causae  ad  sententiam  ,  et  partes  ,  ex  Iure  Canonico, 
pro  certa  die  ad  audiendam  sententiam  citantur:  quo  tem- 
pore  iisdem  partibus  confertur  facultas  allegandi  in  iure, 
et  in  facto,  voce,  vel  scriptis,  quidquid  voluerint,  et  po- 
tuerint.  Neque  ideo  haec  allegatio  interdicitur,  quod  iam 
sit  in  causa  conclusum  ;  nam  allegare  in  iure  et  in  facto, 
hic  significat  intentionem  per  probationes  in  iudicium  de- 
ductas  demonstrare,  eamque  iuribus  in  facto  proposito  as- 
severare ,  quod  nullatenus  statum  quaestionis  mutat  (l). 
Die  deinde  statuta,  per  partium  advocatos  et  procurato- 
res,  solemne  coram  iudice  fit  contradictorium:  incipit  al- 
legare  advocatus  actoris  ,  et  postea  advocatus  rei ,  dum 
acta  primi  semper  debent  acta  secundi  praecedere  ;  sen- 
tentia  denique  per  iudicem  profertur  (2). 

(l)  Scaccia  ,  de  iudic,  1.  2,  cap.  12,  n.  18.  —  (2)  Sententia  ex  an- 
tiqua  praxi  etiam  in  Curia  Romana  olim  ferebatur  coram  duobus  te- 
stibus  sub  altera  ex  istis  formulis,  nempe  :  iudex  pronunciabat  ,  prout 
in  cednla  danda;  vel  terminum  habebat  pro  scrvato,  de  quo  infra. 


DE    CONCLUSIONE    IN    CAUSA.  47 1 

848.  Quando  ex  antiqua  consuetudine  etiam  nunc  vi- 
gente  in  aliquibus  Curiis  sententia  pronunciatur  prout  in 
cedula  danda ,  iudex  debet  eam  infra  triginta  dies ,  a  die 
pronunciationis  computandos  ,  conficere  ,  suoque  notario 
tradere,  ut  publicetur.  Ouando  vero  terminum  habet  pro 
servato ,  iudex  debet  intra  similes  dies  decem  terminum 
aperire,  et  sententiam  in  acta  transferre;  aliter  si  prae- 
missi  termini  absque  sententiae  editione  fluant,  nova  est 
opus  partium  citatione,  et  sententiae  pronunciatione.  Sed 
si  ante  eorum  lapsum  sententia  ad  acta  transferatur,  eo 
die  fingitur  lata  quo  fuit  pronunciatum  ,  prout  in  cedula 
danda,  vel  quo  terminus  habitus  fuit  pro  servato.  Cedula 
adhiberi  solet  in  sententia  definitiva  ;  et  terminus  pro  ser- 
vato  in  sententia  provisionali,  seu  interlocutoria  (l). 

(l)  Card.  De  Luca  ,  de  iudic,  disc.  34,  n.  26  et  disc.  37,  n.  16,  in 
sum.,  n.   111. 


TITULUS  XIII. 

DE    SENTENTIA    ET    RE    IUDICATA. 

Summarium  :  849.  Setitentiae  definitio  et  divisio.  —  850.  Forma  interna  sententiae  definitivae. 
—  851.  An  iudex  in  sententia  proferenda  rationes  decidendi  debeat  exponere  ?  —  8j2.  Sen» 
tentia  debet  proferri  secundum  acta  et  probata.  —  853.  Debet  omnibus  quaestionibus  finem 
imponere  etiam  quoad  litis  expensas.  —  854.  Forma  externa  sententiae  definitivae.  —  855. 
Quando  sententia  transeat  in  rem  iudicatam  ?  —  856.  Quanta  sit  firmitas  rei  iudicatae  ?  — 
857.  An  res  iudicata  eamdem  habeat  vim  in  utroque  foro  ? 

849.  Sententia  est  praecipua  iudicii  pars,  ad  quam  re- 
liquae  veluti  ad  finem  diriguntur,  et  ideo  iudicium  quan- 
doque  appellatur.  Sententia  potest  definiri,  legitima  iudi- 
cis  pronunciatio,  quae  causam  sive  principalem,  sive  inciden- 
tem  ,  terminat.  Unde  dividitur  in  definitivam  et  interlocuto- 
riam  (l).  Definitiva  dicitur,  quae  condemnatione,  vel  ab- 
solutione  ,  causae  finem  imponit ;  interlocutoria  vero  di- 
citur ,  quae  inter  agendam  causam  pronunciatur  super 
iis,  quae  in  eadem  causa  incidunt,  vel  emergunt ;  ut  cum 
iudex  interloquitur  super  aliqua  dilatione  danda,  vel  ne- 


472  TITULUS    XIII. 

ganda.  Hoc  maxime  inter  utramque  interest ,  quod  ,  ex 
Iure  Canonico ,  iudex  suam  interlocutoriam  sententiam 
retractare,  et  revocare  potest,  etiamsi  iam  fuerit  ab  ea- 
dem  appellatum  ,  modo  appellatio  non  sit  admissa  ,  aut 
cum  litteris  inhibitorialibus  commissa;  sententiam  vero  de- 
finitivam  retractare  numquam  potest  (2). 

(l)  Aliae  divisiones  passim  a  Doctoribus  citantur  :  uti  est  sententia 
mixia  ,  quae  scilicet  participat  de  definitiva  et  interlocutoria  ;  uti  est 
sententia  provisionalis ,  qua  praesenti  necessitati  consulitur ;  et  uti  est 
sententia  declaratoria  ,  quae  decernit  aliquem  in  poenam  a  iure  statu- 
tam  incidisse.  Exempla  mixtae  sententiae  haberemus,  si  sententia  absol- 
veret  partes  ab  observatione  iudicii ,  vel  si  afferret  damnum  in  defini- 
tiva  irreparabile.  Exempla  provisionalis  forent  ,  si  iudex  iuberet  ali- 
quod  custodiri  instrumentum  ,  vel  Beneficii  litigiosi  fructus  penes  ali- 
quem  deponi.  Exemplum  denique  sententiae  declaratoriae  exhibet  pu- 
blicatio  censurarum  a  iudice  contra  criminosum  facta.  Sed,  sicut  atten- 
denti  patet  ,  hae  divisiones  ad  supra  citatam  proxime  referri  possunt. 
—  (2)  Cap.  60,  de  appel.  et  cap.  10,  eod.  in  6.  Praeter  hanc  praeci- 
puam  differentiam,  aliae  sunt  adhuc  notandae:  nam  regulariter  a  defi- 
nitiva  datur  appellatio,  quae  sententiae  executionem  suspendit,  dum  ab 
interlocutoria  simplici  appellatio  non  datur;  insuper  definitiva  profe- 
renda  est,  parte  prius  citata,  dum  interlocutoria,  absque  citatione  pro- 
lata,  valet.  Pellegrinus,  part.  2,  sect.  3,  subsect.   l,  n.   15. 

850.  In  hac  sententia  duplex  observanda  est  forma  , 
interna  nimirum  et  externa.  Interna  in  eo  consistit ,  quod 
est  proferenda  secundum  leges,  et  secundum  acta  et  pro- 
bata.  Secundum  leges  proferenda  est ,  et  Canonum  legi- 
timarumque  consuetudinum  statuta :  nam  nequeunt  iudi- 
ces  arbitrari  ,  aut  philosophari ;  sed  debent  adamussim 
leges  exequi,  et  custodire.  Hinc  duo  manant  consectaria. 
l.m  sententia  contra  leges  prolata,  ita  est  ex  Iure  invalida, 
ut  ad  eius  impediendum  effectum  nulla  indigeat  appella- 
tione  (l);  2.m  iudex,  qui  contra  leges  sententiam  scienter 
emittit,  litem  facit  suam,  ut  loquitur  Imperator  Iustinianus, 
ad  damni  reparationem  tenetur ,  et  ab  officii  executione 
suspenditur  (2). 

(l)  Cap.  1,  de  sent.  et  re  iudic.  —  (2)  Princ.  Instit.  de  oblig.  quae 
ex  quasi  delict.  et  Cap.   1,  de  sent.  in  6. 

851.  Quaeri  hac  occasione  potest,  an  teneatur  iudex  in 
sua  sententia  legitimas  decidendi  rationes  edere  ?  Canoni- 


DE    SENTENTIA    ET    RE    IUDICATA.  473 

stae  communiter  in  eam  concedunt  sententiam,  ut  regula- 
riter  non  sint  decidendi  motiva  exponenda,  ne  condemnatis, 
ob  motivorum  et  rationum  expressionem,  calumniandi  et 
cavillandi  praebeatur  occasio;  et  talis  fuit  antiqua  tribuna- 
lium  ecclesiasticorum  praxis.  Sed  aequior  contraria  sen- 
tentia  videtur,  quae  ad  exemplum  tribunalium  civilium  in 
Curiis  ecclesiasticis  nunc  servatur:  nam  ratio  et  causa  de- 
cidendi  est  ipsius  decisionis  anima  ,  et  reus  per  motiva 
convictus  ita  sententia  revincitur,  ut  nullo  modo  queat  am- 
plius  protelare  litem  (l). 

(l)  Cap.  16,  de  sent.  et  re  iudic.  ibique  Gloss.  Gonzalez,  et  Zallinger 
§  405.  Quaeri  hoc  loco  ulterius  potest,  an  iudex  queat  condemnare  , 
quem  ex  allegatis  in  causa  constat  esse  reum,  dum  ipse  iudex  ex  scientia 
privata  certo  scit  esse  innocentem  ?  Plures  cum  S.  Thoma  docent  ,  iu- 
dicem  in  casu  debere  reum  damnare  ,  quia  iudex  non  procedit  in  iu- 
dicio,  ut  persona  privata  ,  sed  ut  persona  publica  ;  quae  ad  ea ,  quae 
publice  constant,  ac  allegav.a,  et  plene  probata  sunt,  attendere  debet  , 
aliter  bonum  publicum  damnum  pateretur.  Alii  vero  sentiunt ,  nullo  in 
casu  id  licere,  quia  iudex  ageret  contra  propriam  conscientiam,  ac  pu- 
blice  et  per  sententiam  iniustam  mentiretur  contra  praeceptum  Exodi 
cap.  23,  l  et  2.  Pellegrinus  part.  2  ,  sect.  2  ,  subsect.  3,  n.  8,  et  Zal- 
linger  loc.  cit.  in  not.  Nos  vero  in  hoc  casu  difficili  ,  qui  raro  potest 
occurrere,  putamus,  debere  iudicem:  primo,  probationes  diligentius  scru- 
tari,  ut  possit  earum  defectus  cognoscere  ;  secundo  ,  dubia ,  si  quae  ei 
in  causa  occurrunt,  tum  actori,  tum  reo  proponere,  ut  illis  respondeant. 
Pellegrinus  loc.  cit.  subsect.  14,  n.  2;  tertio,  per  excusationem,  aut  di- 
lationem,  aut  compositionem,  aut  per  alium  similem  moduin,  sententiae 
prolationem  vitare.  Quod  si  nequeat  aliquo  iusto  medio  se  a  sententia 
proferenda  liberare,  eam  debet  proferre  iuxta  acta,  et  plene  probata  , 
et  non  secundum  id  quod  ipse  noscit  tamquam  privata  persona.  Neque 
stricte  loquendo  potest  dici,  iudicem  mentiri,  cum  sententiam  proferat 
de  publico,  prout  resultat  ex  actis,  non  prout  privatim  sentit:  sententia 
enim  non  fundatur  in  privato  affectu  et  cognitione,  sed  in  actis  et  pro- 
batis.  Insuper  hic  iudex  non  agit  contra  conscientiam  iudicis  ,  uti  est 
persona  publica :  quando  enim  pronunciat ,  reum  esse  iuridice  convin- 
ctum,  id  tantum  declarat,  quod  ex  actis  resultat,  et  non  quod  ipse  sentit 
tamquam  persona  privata.  Devoti  de  sent.  §  10,  in  not.  Ab  hac  tamen 
regula  putamus,  excipiendum  esse  casum,  in  quo  agitur  de  causis  cri- 
minalibus  maioribus  ,  quia  occidere  innocentem  est  per  se  intrinsece 
malum,  et  repugnat  iuri  divino  et  naturali,  cui  derogare  nequit  quod- 
cumque  ius  positivum  humanum. 

852.  Sententia,  deinde,  proferenda  est  secundum  acta  et 
probata,  id  est,  petitis  in  libello,  allegatis  et  probatis  in 
iudicio,  debet  esse  conformis  (l):  nam  per  acta  et  probata 


474  TITULUS    XIII. 

iudex  edocetur,  nexus  controversiae  solvitur,  iusque  par- 
tibus  oritur,  ut  iuxta  deducta  partium  sequatur  sententia. 
Hoc  quidem  sapienter  expressit  Innocentius  III  his  verbis: 

ludex  officii  debitum  exequatur  eo  semper  adhibito  moderamine, 
ut,  iuxta  iudicii  formam,  ^ententiae  quoque  forma  dictetur  (2). 
Hoc  ipsum  confirmat  Clemens  V,  qui  iudici  mandat,  ut  sen- 
tentiam  proferat  prout  ex  petitione,  et  probatione,  ct  aliis  acti- 
tatis  in  causa  fuerit  faciendum  (3). 

(l)  Haec  regula  tunc  fallit,  cum  iudex  procedit,  sola  facti  veritate  in- 
specta.  Cap.  6,  de  iudic.  —  (2)  Cap.  31,  de  Simon.  —  (3)  Clem.  Saepe 
de  verb.  signif. 

853.  Ad  eamdem  praeterea  internam  formam  illud  per- 
tinere  videtur ,  quod  sententia  definitiva  ,  quantum  fieri 
potest,  generalis  esse  debet,  et  omnia  controversiarum  pro- 
positarum  puncta  decidere  et  terminare,  nedum  in  negotio 
principali,  sed  etiam  in  accessoriis,  ut  super  expensis  in 
lite  factis,  et  super  fructibus  in  re  litigiosa  perceptis,  ne 
lis  nova  ex  litis  alterius  materia  suboriatur,  aut  sit  necesse 
bis  in  idem  incidere  (l).  In  litis  expensas  victus  victori 
damnatur,  cum  per  calumniam,  aut  temere,  aut  iniuste,  li- 
tem  ventilasse  patet,  immo  ex  eo  quod  causa  cadit,  prae- 
sumitur  iniuste  litem  movisse;  sed  haec  praesumptio  plu- 
ribus  elidi  potest  rationibus .  quas  iustas  in  casu  occur- 
renti  aestimat  iudex,  qui  et  absoivere,  et  compensare,  in 
toto  vel  in  parte,  expensas  valet  (2).  Similiter  damnatur 
ad  restituendos  universos  rei  litigiosae  fructus  a  die  litis 
contestatae,  vel  a  die  petitionis  iudicialis,  quia  ab  hac  die 
incipit  esse  possessor  malae  fidei. 

(l)  L.  3,  cod.  de  fruct.  et  expen.  —  (2)  Cap.  5,  de  dol.  et  contum. 
et  Cap.  4,  de  poen.  Quod  dicimus  de  expensis,  intelligitur  de  necessa- 
riis,  ut  sunt  honoraria  moderata  advocatorum,  mercedes  procuratorum, 
et  notariorum,  expensae  pro  testibus  audiendis,  pro  conficiendis  actibus 
in  Curia,  et  pro  cursoribus  ,  aliaeque  similes.  Expensae  vero  volunta- 
riae,  sive  delicatae  ,  ut  alii  dicunt  ,  quae  ad  liberalitatem  ,  non  ad  ne- 
cessitatem  referuntur ,  non  sunt  a  victo  victori  refundendae.  Expensae 
taxandae  sunt  a  iudice  per  eius  decretum,  ut  de  earum  quantitate  con- 
stet.  Gloss.  in  cap.   11,  de  restit.  spoliat. 

854.  Forma  deinde  externa  sententiae  definitivae  ordi- 
narie  in  hoc  consistit,  quod  proferatur  in  scriptis,  ab  ipso 


DE    SENTENTIA    ET    RE    IUDICATA.  475 

iudice  (l),  pro  tribunali  sedente  (2),  in  loco  publico,  ubi 
solet  ius  dicere,  die  non  feriato,  nec  de  nocte.  Absolute 
non  requiritur,  ut  tota  scripta  sit  ab  ipso  iudice,  sed  sufficit 
si  sit  manu  iudicis  propria  subsignata  (3).  Aliae  quoque  ex 
antiqua  praxi  requirebantur  solemnitates,  ut  erat  duorum 
testium  praesentia;  sed  nunc  sufficit  propriae  Curiae  sty- 
lum  observare  (4). 

(l)  Iudex  sententiam  proferens  eam  legit ;  sed  Episcopi  propter  di- 
gnitatis  praerogativam  possunt  sententiam  recitare  per  alium.  Cap.  5  , 
de  sent.  in  6.  —  (2)  Iudex  in  proferenda  sententia  non  stare  ,  sed  se- 
dere  debet,  quod  a  iure  inductum  est,  tum  ut  suam  demonstret  aucto- 
ritatem  ,  tum  ut  melius ,  quiescente  corpore,  in  verba  et  spiritum  sen- 
tentiae  animum  intendat.  Unde  ex  Iure  Canonico  sententia  a  non  se- 
dente  prolata  non  attenditur.  Cit.  cap.   5,  de  sent.  in  6;  et  ideo  intro- 

ducta  est  formula  :  Nos pro  tribimali  sedentes,  etc.  —  (3)  Scriptura 

requiritur,  ut  perpetuo  pateat,  et  sit  certa,  ac  immutabilis.  Can.  7,  c. 
2,  q.  1,  et  cit.  Cap.  5.  —  (4)  Ante  haec  novitatis  tempora  in  omnibus 
fere  Curiis  ecclesiasticis  sententia  ferebatur  coram  duobus  testibus,  idio- 
mate  latino,  in  cedula  danda,  prout  supra  notadmus. 

855.  Hic  sententiae  effectus  est,  ut  transeat  in  rem  iu- 
dicatam  ,  si  intra  decem  dies  ab  ea  appellatum  non  sit: 
nam  post  huius  temporis  lapsum,  ubi  partes  ad  legitimum 
Superiorem  non  appellaverint ,  praesumuntur  sententiam 
probare,  sibique  appellationis  viam  praecluduntur  (l).  Sed 
hi  decem  dies  ,  ex  Iure  Canonico  ,  incipiunt  decurrere  a 
die,  qua  sententia  pronunciata  fuit,  si  coram  partibus  fue- 
rit  lecta  ,  et  publicata  ;  et  si  partes  sint  absentes  ,  a  die 
notificationis  sententiae  (2).  Iudex,  hoc  tempore  decem  die- 
rum  ad  appellandum  concesso,  suam  sententiam  definiti- 
vam  nequit  revocare ;  potest  tamen  eam  declarare,  si  quae 
sint  verba  obscura  ,  aut  ambigua,  modo  ad  hunc  actum 
sint  citati  ambo  litigantes,  et  nihil  aliud  sententiae  adda- 
tur,  vel  detrahatur  (3). 

(l)  Cap.  15,  de  sent.  et  re  iudic.  —  (2)  Iuxta  vero  antiquam  praxim 
pronunciandi  in  cedula  danda,  vel  pro  servato  ,  hi  dies  incipiunt  cur- 
rere  a  die  huius  pronunciationis  ,  quia  hac  die  fingitur  sententia  lata  , 
licet  iudex  ab  hac  pronunciatione  habeat  adhuc  triginta  dies  ad  cedu- 
lam  dandam  ,  et  decem  ad  aperiendum  terminum  pro  servato.  Unde  , 
iuxta  hanc  praxim,  intra  decem  dies  debet  appellare,  qui  ignorat  sen- 
tentiam,  et  appellat  soiita  clausula,  quatenns  contra,  nimirum,  quatenus 
appellanti  contraria  sit  superventura  sententia.  —  (3)  Zallinger  de  sent. 
§  410. 


4/6  TITULUS    XIII. 

856.  Res  iudicata,  ita  controversiae  finem  immutabiliter 
imponit ,  ut  neque  per  aliam  rem  iudicatam  queat  mu- 
tari  (l);  ita  pro  veritate  habetur,  ut  omnia  in  ea  praesu- 
mantur  rite  celebrata,  et  legitime  facta  (2);  et  ita  novam 
legem  partibus  litigantibus  imponit,  ut  faciat  inter  eas  ex 
nigro  album,  et  ex  albo  nigrum,  sicut  loquuntur  Pragma- 
tici  (3).  Hanc  tamen  rei  iudicatae  auctoritatem  quaedam 
speciales  sententiae  numquam  consequuntur,  ut  sententiae 
criminales,  et  Matrimoniales  de  vinculi  validitate  (4). 

(l)  Cap.  20,  de  sent.  et  re  iudic.  —  (2)  Cap.  13  et  16,  eod.  —  (3) 
Nec  res  iudicata  per  nova  instrumenta  postea  reperta  resolvitur  ,  nisi 
interveniat  restitutio  in  integrum  a  Principe  concessa.  Cap.  21,desent. 
et  re  iudic.  Ius  novum  facit,  sed  tantum  inter  partes,  quae  litigant,  vel 
consensum  litigantibus  praebent,  vel  causam  a  litigantibus  habent,  ve- 
luti  haeredes,  cum  ex  regula  Iuris,  res  inter  alios  acta  vel  iudicata,  aliis 
non  noceat  Hoc  tamen  restringitur  ad  sententiam  in  se  consideratam  ; 
nam  si  plures  sint  sententiae  in  rem  iudicatam  transactae  ,  quae  eam- 
dem  speciem  eodem  modo  semper  definierint  ,  quoddam  ius  novum  in 
casibus  similibus  quoad  omnes  inducunt ,  et  efficiunt  auctoritatem  re- 
rum  similiter  iudicatarum,  quae,  ut  iam  vidimus,  legis  auctoritatem  per 
consuetudinem  obtinet.  —  (4)  Item  non  transeunt  in  rem  iudicatam  sen- 
tentiae  prolatae  a  iudice  excommunicato.  Cap.  24,  de  sent.  etc,  et  Cap. 
13,  de  haeret. ;  vel  deductae  ex  falsis  testibus ,  aut  instrumentis.  Cap. 
22,  de  sent.  etc.  Cap.  9,  de  testib.  et  Cap.  6,  de  except.;  et  quae  non 
fuerunt  publicatae.  Cap.  ult.  de  sent.  in  6.  Praeterea  non  transit  in  iu- 
dicatum  sententia  nulla,  quae  talis  esse  potest  ex  multis  capitibus.  Pel- 
legrinus  part.  3,  sect.  3,  subsect.    1,  n.  79. 

857.  Quaeri  hic  potest,  an  res  iudicata  in  foro  interno 
eamdem  exerceat  vim,  quam  habet  in  foro  externo?  Re- 
spondemus,  minime:  nam  quando  sententia  evidenter  nulla 
agnoscitur,  aut  manifeste  iniusta,  res  iudicata  in  conscien- 
tia  obligare  non  potest ,  quia  non  foret  amplius  regula 
iusti,sed  vinculum  iniquitatis.  Propterea  qui  per  iniustam 
rem  iudicatam  in  foro  externo  suam  amisit  rem,  eam  po- 
test  adhuc  in  conscientia  sibi  habere,  aut  recuperare,  aut 
compensare ;  et  vicissim,  qui  per  iniustam  rem  iudicatam 
aliquid  alienum  mala  fide  est  consequutus,adhuc  tenetur 
illud  restituere,  nec  valet  praescribere,  quia  obstat  mala 
fides.  Sed  si  quis  per  iniustam  rem  iudicatam  alienum  bona 
fide  obtinuisset,  posset  illud  sibi  retinere  post  completam 
praescriptionem,  non  ante;  quia  praescriptio  medium  est 


:\ 


DE  EXECUTIONE  SENTENTIAE.  477 

acquirendi  dominia  rerum  ,  non  res  iudicata  (l).  Quare 
qui  in  iudicio  bona  fide  debitum  negavit,  et  per  rem  iu- 
dicatam  a  debito  liberatus  est,  adhuc  tenetur  debitum  sol- 
vere,  si  ante  completam  praescriptionem  ex  certo  instru- 
mento  agnoscat,  se  debitorem  fuisse;  et  similiter  qui  pre- 
tium  rei  commodatae  a  commodatario  amissae  per  rem 
iudicatam  obtinuit,  si  postea  rem  commodatam  recuperet, 
aut  ipsam  rem,  aut  pretium,  commodatario  restituere  te- 
netur  (2). 

(l)  S.  Ligorio  1.  4,  n.  215.  —  (2)  Zallinger  de  sent.  g  413. 


TITULUS  XIV. 

DE  EXECUTIONE  SENTENTIAE. 

Summarium  :  858.  Intra  quod  tempus  sententiae  executio  sit  facienda  ?  —  859.  In  quibus 
rebus,  et  quo  ordine  ?  —  860.  A  quibus  ,  et  quomodo  fiat  ?  —  861.  Quid  agendum  ad 
Curiae  Ecclesiasticae  sententiam  exequendam  contra  invitos  ?  —  862.  Quando  iudex  ec- 
clesiasticus  possit  brachium  saeculare  implorare  ?  —  863.  An  liceat  iudici  saeculari  acta 
processus  petere? 

858.  Sententia,  quae  in  rem  iudicatam  transivit,  execu- 
tioni  mandanda  est,  et  quidem  statim  ex  Iure  Canonico, 
quando  agitur  de  actione  reali,  deque  re,  quae  statim  tradi 
potest :  neque  enim  reus  hoc  casu  offerendo  pignora  se 
potest  a  traditione  liberare  (l)  ;  quando  vero  agitur  de 
actione  personali,  executio  fieri  debet  intra  quadrimestre 
a  die  editae  sententiae,  vel  a  die  confirmationis  in  appel- 
latione  factae,  ita  tamen  ut  iudici  facultas  sit  ex  iusta  causa 
ipsum  quadrimestre  tempus  coarctandi,  aut  prorogandi  (2). 
Sed  per  apparitores  ,  aliosve  ministros  executio  fieri  ne- 
quit,  nisi  postquam  ad  hoc  fuerit  per  iudicem  concessum 
mandatum  executivum  (3). 

(l)  Cap.  6,  de  sent.  et  re  iudic. —  (2).  Cap.  15,  eod.  et  Cap.  26,  de 
offic.  iudic.  deleg.  —  (3)  Sententia  executioni  mandatur  ab  illo  iudice 
ordinario,  qui  eam  tulit,  tum  in  prima,  tum  in  secunda  instantia.  Id- 
circo  iudex  appellationis  suam  exequitur  sententiam,  licet  per  eam  pri- 


478  TITULUS   XIV. 

mam  hidicis  inferioris  confirmet;  si  autem  appellatio  fiat  deserta,  sen- 
tentiae  executio  ad  primum  iudicem  spectat.  Pellegrinus  loc.  cit.  sub- 
sect.  2,  n.  6. 

859.  Si  de  re  certa  restituenda ,  vel  tradenda,  senten- 
tia  sit  concepta,  et  talis  extet  res,  quae  restitui,  vel  dari 
queat,  vel  si  hypotheca  in  re  certa  specialiter  competat, 
in  ipsa  tantum  executio  fit,  ubi  ad  obligationem  extin- 
guendam  sufficiat.  Si  vero  sententia  sit  de  debito,  in  exe- 
cutione  peragenda  hic  est  ordo  observandus,  nimirum, 
primo,  executio  fit  in  pecunia,  et  rebus  mobilibus,  quae 
minus  putanlur  utiles,  vel  necessariae.  Deinde  si  hae  res 
non  sufficiant,  executio  fit  in  immobilibus.  nominibus  de- 
bitorum,  aliisque  iuribus  incorporalibus  (l). 

(l)  Cap.  5,  fin.  ut  lit.  non  contest.  etc.  Ab  executione  tamen  salva 
semper,  quantum  fieri  potest,  esse  debent  animalia,  et  instrumenta  a- 
griculturae  necessaria,  nec  non  instrumenta  artis,  quam  debitor  exercet, 
quod  in  privatum  publicumque  favorem  fuit  introductum,  ne  pauperes 
magis  depauperentur,  et  vitae  agendae  subsidia  desint.  A  fortiori  salva 
esse  debent  supellectilia  ad  usum  personae,  et  vitae  necessaria,  ut  ve- 
stes,  et  Beneficiorum  fructus,  si  clericus  habeat  alia  bena.  Pellegrinus 
loc.  cit.  n.   19. 

860.  Iudex  ordinarius  per  litteras  executoriales  suis  mi- 
nistris  sententiae  executionem  committit,  si  executio  in 
suae  iurisdictionis  territorio  sit  perficienda  (l);  sin  secus 
in  territorio  alterius  iudicis  perfici  debeat,  litteras  requi- 
sitorias,  ut  dicunt,  ad  iudicem  mittit  illius  territorii,  qui- 
bus  eumdem  requirit,  ut  sententiam  ipse  in  suo  territo- 
rio  exequi  velit  (2).  At  in  casu  iudicis  delegati  distin- 
guendum  est:  nam  delegatus  a  summo  Principe  tamquam 
iudex  ordinarius  suam  potest,  si  velit,  exequi  sententiam, 
cum  ad  hunc  effectum  ad  annum  post  latam  sententiam 
sibi  commissam  iurisdictionem  ex  iure  conservet  (3).  De- 
legatus  vero  ab  inferiore  iudice,  probabilius  nequit  suam 
exequi  sententiam,  quam  debet  pro  executione  deleganti 
remittere,  quin  ipse  delegans  valeat  eam  mutare.  Quod 
si  quis  extraneus,  ad  sententiam  exequendam  deputetur, 
et  de  eius  nullitate  quaestio  coram  eo  proponatur,  ne- 
quit  ipse  de  ea  cognoscere;  sed  ubi  iustum  videatur  ha- 
bere  motivum,  ad  eum  totum  est  negotium  deferendum, 


DE  EXECUTIONE  SENTENTIAE.  479 

qui  sententiam  tulit  (4).  Excipiendum  tamen  est,  si  tres 
adsint  conformes  sententiae;  nam  hoc  casu  querela  de 
nullitate  alicuius  non  impedit  ultimae  executionem  (5). 

(l)  Executio  per  appellationem  impediri  non  potest,  quia  ab  exe- 
cutione  non  datur  appellatio.  nisi  iudex  in  ipsa  excessus  committat,  quo 
casu  appellari  tantum  potest  ab  excessu.  Pellegrinus  loc.  cit.  n.  32.  — 
(2)  Cap.  l,  §  penult.  de  for.  comp.  in  6.  —  (3)  Cap.  7  et  26,  de  offic. 
iud.  deleg.  Diximus  si  velit,  quia  non  prohibetur  iudici  ordinario  suae 
sententiae  executionem  remittere.  —  (4)  Cap.  3,  de  sent.  et  re  iudic.  — 
(5)  Clem.    Ut  calumniis  de  sent. 

861.  Licet  Ecclesia  plenam  habeat  suas  contra  subdi- 
tos  sententias  exequendi  potestatem,  eas  tamen  ministro- 
rum  defectu  exequi  non  valet,  quando  invitis  est  vis  in- 
ferenda.  Recursus  proinde  necessarius  est  ad  civilem 
potestatem  per  implorationem  brachii  saecularis,  quod 
exhibere  tenetur,  tum  ex  naturali  obligatione  adiuvandi 
Ecclesiam,  tum  ex  consuetudine  ab  omnibus  catholicis 
nationibus  admissa,  tum  denique  ex  legibus,  et  conven- 
tionibus  initis  (l). 

(l)  Cap.  1  et  14,  de  offic.  iud.  ord.  Trid.  sess.  24,  c.  8,  de  ref.  et 
sess.  25,  c.  5,  de  ref.  Duplex  autem  esse  solet  brachii  saecularis  im- 
ploratio,  nempe  generalis,  et  specialis :  nam  generaliter  pro  omnibus 
futuris  negotiis  ab  ipso  Principe  brachium  saeculare  novus  Episcopus 
solet  implorare,  antequam  suae  dioecesis  administrationem  suscipiat; 
et  postea  specialiter  a  magistratu  pro  quolibet  particulari  expediendo 
negotio.  Hic  tamen  notandum,  quod  brachium  saeculare  tum  demum 
invocandum  est,  quando  iudex  ecclesiasticus  omnia  expertus  est  media 
in  sua  potestate  constituta  ad  executionem  perficiendam  etiam  per  cen- 
suras  ecclesiasticas,  et  his  mediis  non  potuit  suam  exequi  sententiam; 
in  hac  tantum  necessitate  debet  specialiter  brachium  saeculare  implo- 
rare.  Pellegrinus  part.  4,  sect.   7,  n.  42. 

862.  Iudex  ecclesiasticus  in  causa  civili,  sive  criminali, 
contra  clericum  brachium  saeculare  in  necessitate  invo- 
care  potest  tam  in  causae  principio,  quam  in  medio,  et 
in  fine,  quin  debeat  nomen  personae,  aut  titulum  causae, 
aut  eiusdem  qualitatem,  exprimere;  et  si  in  principio  im- 
ploret,  et  concedatur,  ad  integrum  expediendum  negotium 
prodest.  In  causa  vero  contra  laicum,  ubi  in  eum  iuris- 
dictionem  habet,  regulariter  debet  iudex  ecclesiasticus 
dictum  civile  remedium  implorare  in  principio  causae,  i- 


48O  TITULUS    XIV. 

stoque  tempore  concessum,  prodest  pariter  ad  integrum 
negotium  expediendum.  Attamen  hoc  casu  civilis  pote- 
stas  potest  iure  personae  nomen,  titulumque  causae,  tam 
civilis,  quam  criminalis,  ab  ecclesiastico  iudice  percontari. 
Sed  diximus,  regulariter  citatum  civile  remedium  contra 
laicum  in  principio  causae  esse  implorandum:  nam  hoc 
limitatur  in  causis,  in  quibus  iudex  ecclesiasticus  priva- 
tive  procedit,  ut  in  causis  Matrimonii,  aut  Fidei,  etc,  in 
quibus  admittitur  brachii  saecularis  imploratio,  ut  in  prin- 
cipio,  sic  in  medio,  et  in  fine. 

863.  Illud  denique  animadvertendum,  quod,  ubi  di- 
ctum  auxilium  civile  pro  alicuius  causae  executione  im- 
ploratur,  iudici  saeculari  numquam  licet  acta  processus" 
inspicienda  petere,  vel  de  causae  iustitia  cognoscere,  aut 
aliquid  deflnire.  Licet  tamen  eidem  suum  negare  bra- 
chium,  quando  evidenter  constat,  iudicem  ecclesiasticum 
suae  iurisdictionis  excessisse  fines  (l). 

(l)  Marenco.  de  Eccl.  §  345,  et  seqq.,  et  Monacellus,  tit.  15,  form.  11, 


48i 


TITULUS   XV. 

DE      APPELLATIONE, 


Summarium  :  864.  Appellatio  quid  sit,  et  quotuplex  ?  —  865.  Qui  possint  appellare  a  senten- 
tia  definitiva  ?  —  866.  Quando  appellatio  interdicatur  ?  —  867.  Quando  detur  appellatio  ab 
interlocutoria  ?  —  868.  Quae  sint  differentiae  inter  appellationem  a  definitiva,  et  ab  inter- 
locutoria  ?  —  869.  Ad  quem  iudicem  appellatio  fiat  ?  —  870.  Appellatio  non  datur  a  iudice 
ecclesiastico  ad  civilem.  —  871,  A  quo,  et  quomodo  proponenda  sit  ?  —  872.  Qui  sint 
termini  fatales  appellationis  ?  —  873.  Quomodo  appellentur  libelli  dimissorii,  et  quomodo 
dari  queant  ?  —  874.  Quamdiu  duret  terminus  ad  introducendam  appellationem  ?  —  873. 
Quamdiu  terminus  ad  appellationem  finiendam  ?  —  876.  Quid  intersit  inter  appellationem  a 
sententia  nulla  et  a  sententia  iniusta.  —  877.  Quotuplex  sit  appellationis  effectus  ?  —  878. 
In  quibus  casibus  appellatio  admittatur  ?  —  879.  Quae  observanda  circa  appellationem  a 
censuris  ?  —  880.  Quid  agendum,  ut  appellatio  admittatur  ?  —  881.  Quomodo  post  admis- 
sam  appellationem  novus  processus  inchoetur  ?  —  882.  Iudex  appellationis  potest  revocare 
attentata.  —  883.  Sententia  reparari  potest  per  restitutionem  in  integrum.  —  884.  Per  sup- 
pHcationem  ad  Summum  Pontificem,  et  revisionem.  —  885.  Per  iter  arreptum  ad    S.  Sedera. 

864.  Contra  iniquam  iudicis  sententiam,  ad  victi  de- 
fensionem  plura  sunt  a  Iure  constituta  remedia;  sed  ho- 
rum  praecipuum  est  appellatio,  quae  definitur,  provocatio 
ab  inferiore  ad  superiorem  iudicem  a  victo  legitime  facta, 
ut  illius  nulla  vel  iniusta  sententia,  per  hunc  ad  aequitatem 
revocetur.  Appellatio  primo  est  provocatio,  id  est  novum 
certamen  a  victo  in  iudicio,  vel  extra,  victori  indictum, 
in  quo  comprehenditur  appellatio  iudicialis,  et  extraiudi- 
cialis,  sicut  a  Iure  Canonico  probatur.  Appellatio  est  iu- 
diciaiis,  quae  contra  actum  iudicialem,  ut  contra  senten- 
tiam  definitivam  vel  interlocutoriam  admittitur;  et  extra- 
iudicialis,  quae  contra  actum,  vel  decretum  extraiudicia- 
le,  ut  foret  decretum  super  praesentatione,  vel  collatione 
Beneficii,  proponitur,  quaeque  magis  specialiter  querela, 
vel  provocatio  ad  causam  vocatur;  quia  vere  non  habet 
aliud  antecedens  iudicium,  sed  provocat  ad  causam  in- 
choandam  (l). 

(l)  Cap.  5,  de  appel. 

865.  Appellatio  iudicialis  subdividitur  in  appellationem 
a  definitiva,  et  appellationem  ab  interlocutoria.  Appellatio 

Instit.  Canon.  Vol.  II.  31 


482  TITULUS    XV. 

a  definitiva  conceditur  omnibus,  qui  directe,  vel  indirecte, 
per  primam  sententiam  gravati  fuerunt,  etiamsi  grava- 
men  non  sit  praesens,  sed  iuste  in  futurum  timendum. 
Hin  recte  appellat  principalis  actor,  eius  procurator,  ne- 
gotiorum  gestor,  et  omnis,  cuius  interest,  ut  venditor,  et 
fideiussor,  quando  damnatUs  fuit  emptor,  vel  debitor  prin- 
cipalis,  quia  habet  emptor  contra  venditorem,  et  creditor 
contra  fideiussorem  regressum.  Sed  unius  appellatio  aliis 
etiam  prodest,  modo  idem  sit  negotium,  eademque  causa 
defensionis  existat  (l). 

(l)  Can.  30,  c.  2,  q.  6,  et  Cap.  12,  de  appel. 

866.  Huic  regulae  exceptio  fit,  quando  appellatio  est  a 
iure,  vel  ab  homine  interdicta,  quod  contingit,  cum  evi- 
denter  constat,  sententiam  nullum  ferre  gravamen  prae- 
sens,  aut  futurum;  quo  casu  appellatio  dicitur  frivola,  et 
ideo  reiicienda;  cum  quis  habet  contra  se  tres  sententias 
conformes  (l);  cum  quis  appellationi  cum  iuramento  re- 
nunciavit,  vel  sententiam  contra  se  latam  etiam  tacite 
probavit  (2);  cum  quis  per  evidentiam  depositionum  te- 
stium,  aut  aliorum  documentorum  convictus,  factum  aut 
rem  confessus  est  (3);  cum  agitur  de  causa  per  iuramen- 
tum  decisorium  finita,  vel  de  causa,  cui  inest  clausula, 
appellatione  remota  (4);  et  in  aliis  pluribus  casibus  (5). 

(l)  Cap.  39  et  65,  de  appel.,  ubi  dicitur  licere  tantum  bis  appel- 
lare;  bina  siquidem  appellatio  tres  involvit  sententias,  sententiam  sci- 
licet  primae  cognitionis,  et  duas  appellationum.  Verum  si  una  sententia 
ex  his  sit  contraria,  datur  tertia  appellatio,  et  ob  id  dari  etiam  potest 
quarta  et  quinta  appellatio.  Ultra  hunc  terminum  nullatenus  admitti- 
tur;  sed  nova  gentium  statuta,  ac  praesertim  Romana,  post  duas  con- 
formes  sententias  appellationem  interdicunt,  quod  etiam  de  Iure  Cano- 
nico  antiquo  observabatur.  Devoti  1.  3,  t.  15,  §  7,  in  not.  —  (2)  Cap. 
20  et  21,  de  appel.  et  Cap.  20,  de  offic.  deleg.  et  ib.  Gloss.  —  (3)  Cap. 
61,  de  appel.  et  Cap.  3,  eod.  in  6.  —  (4)  Hanc  clausulam  pluries  pro- 
bavit  Tridentinum,  et  quandoque  suis  rescriptis  apponit  Summus  Pon- 
tifex.  Per  eam  tamen  non  tollitur  omnino  appellatio,  quia  recursus  ad 
Superiorem  fieri  adhuc  potest;  sed  iudicium  non  suspenditur,  et  iudex 
potest  in  causa  procedere,  ac  sententiam  ferre,  quae  per  recursum  fa- 
ctum  a  Superiore  in  novo  iudicio  revocatur,  si  iniusta,  vel  gravatoria 
sit,  quia  haec  clausula  tendit  ad  accelerandum  iudicium,  non  ad  iniu- 
stitiam  fovendam.  Cap.  53,  de  appel.  —  (5)  Pellegrinus  part.  3,  sect.  l, 
n.  15.  Ex  Iure  civili  non  datur  appellatio  in  causis    minimis :    sed    ex 


DE    AFPELLATIONE.  4^3 

Iure  Canonico  admittenda  videtur  non  tantum  in  causis  maioribus,  sed 
et  in  minimis.  Cap.  11,  de  appel.  Unde  danda  est  appcllatio  etiam  ad 
effectum  suspensivum  ab  ordinationibus  Episcopi  iudicialibus,  et  extra- 
iudicialibus,  quibus  clericus  addicitur  ad  spiritualia  peragenda  exer- 
citia,  et  ab  aliis  redargutionibus  etiam  levibus,  in  quibus  clericus  po- 
test  ad  Metropolitanum  recurrere,  et  appellare;  et  Metropolitanus  debet 
huiusmodi  appellationes  recipere,  etiamsi  Episcopus  processisset  exin- 
formata  conscientia.  Sed  recte  ab  hac  doctrina  debent  excipi :  1.°  sen- 
tentiae  ex  informata  conscientia,  quae  respiciunt  susceptionem  Ordi- 
num,  et  suspensionem  ab  eorumdem  exercitio,  in  quibus  appellatio  da- 
tur  tantum  ad  S  Sedem,  ob  decretum  Tridentini  in  sess.  14,  c.  4,  de 
ref.  2.°  decreta  in  visitatione  edita;  3.°  sententiae  et  decreta  pro  cor- 
rectione  morum,  in  quibus,  ut  infra  videbimus,  appellatio  tantum  da- 
tur  ad  effectum  devolutivum, 

867.  Appellatio  a  sententia  interlocutoria  Iure  Cano- 
nico  veteri  dabatur  a  qualibet  etiam  simplici  iudicis  in- 
terlocutione  (l);  sed  iure  novissimo  Concilri  Tridentini  (2) 
tunc  datur  tantum,  cum  sententia  interlocutoria  habet 
vim  definitivae  (3),  aut  magnum  affert  gravamen  per  sen- 
tentiam  definitivam  irreparabile  (4),  prout  iam  antea  fue- 
rat  a  Iure  civili  Romanorum  constitutum,  quod  quidem 
a  Tridentinis  Patribus  sapientissime  gestum  fuit ,  ne  sub 
vanae  appellationis  specie  lites  diutius  protraherentur. 

(l)  Cap.  9,  15  et  20,  de  appel.  et  Cap.  l,  eod.  in  6.  —  (2)  Sess. 
13,  c.  1,  et  sess.  24,  c.  20,  de  ref.  —  (3)  Sententia  interlocutoria  ha- 
bet  vim  deiinitivae:  1°  quando  aliam  non  expectat  amplius  sententiam, 
et  instantiae  finem  imponit:  2.0  quando  per  eam  officium  iudicis  fini- 
tur,  ut  si  se  declaret  incompetentem:  3.0  quando  per  eam  definitur  ali- 
quis  articulus  substantialis  causae  principalis:  40  quando  sententia  continet 
aliquod  dandum,  vel  faciendum  :  5.0  quando  revocat  iudicis  inferioris 
attentata:  quando  declarat  appellationem  desertam:  7.°  quando  prohibet 
processum  ad  ulteriora:  8.°  quando  dat  absolutoriam  ab  observatione 
iudicii,  et  in  aliis  similibus  casibus.  Pellegrinus  part.  3,  sect.  3,  sub 
sect.  l,  n.  16.  —  (4)  Interlocutoria  affert  gravamen  irreparabile:  1.°  si 
reiiciat  exceptiones  peremptorias,  vel  dilatorias:  2.°  si  reiiciat  procu- 
ratorem,  vel  tutorem  comparentis,  3.0  si  iniuste  admittat,  vel  reiiciat 
propositos  articulos:  4.0  si  iniuste  admittat,  vel  reiiciat  appellationem: 
5.°  si  admittat  tertium  ad  impediendam  executionem,  et  sic  de  aliis 
casibus  similibus.  Pellegrinus  loc.  cit.  n.  20. 

868.  Ex  his  apparet ,  appellationem  a  sententia  defini- 
tiva  valde  differre  ab  appellatione  ab  interlocutoria.  At 
sunt  inter  utramque  appellationem  aliae  differentiae:  nam 
appellatio  a  definitiva,  lurisdictionem  iudicis  inferioris  su- 


484  TITULUS    XV. 

spendit,  exceptis  quibusdam  casibus,  quos  infra  referemus; 
dum  appellatio  ab  interlocutoria,  iudicis  inferioris  iurisdi- 
ctionem  non  suspendit,  nisi  inferior  appellationi  deferat , 
vel  Superior,  cognita  appellationis  causa  ,  iitteras  inhibi- 
tionis  emittat.  Insuper  sententia  definitiva  non  potest  a  iu- 
dice  eam  ferente  corrigi;  sed  corrigi  ab  eo  potest  senten- 
tia  interlocutoria,  immo,  si  gravamen  per  sententiae  cor- 
rectionem  iudex  auferat  ,  quod  dicilur  sententiam  circum- 
scribere,  appellatio  cessat.  Denique  appellans  a  definitiva, 
novis  uti  potest  probationibus,  et  novas  adducere  causas; 
dum  appellans  ab  mterlocutoria,  neque  novas  potest  ad- 
ducere  causas,  neque  novis  probationibus  uti  (l). 

(l)  Devoti  1.  3,  t.   15,  n.  3  et  4. 

869.  Deinde  in  appellationis  definitione  illud  addimus , 
quod  appellatio  fit  ab  inferiore  ad  superiorem  iudicem.  In- 
ferior  dicitur  iudex  a  quo,  et  superior  iudex  ad  quem:  non 
enim  fieri  potest  ad  minorem ,  vel  parem  ,  quia  id  foret. 
contra  substantiam  appellationis  (l);  et  insuper  regulari- 
ter  fieri  debet  gradatim  ,  non  intermisso  medio,  de  infe- 
riore  ad  proximum  superiorem  ,  ut  a  Praelato  subiecto 
Episcopo  ad  Episcopum,  ab  Episcopo  ad  Metropolitam  , 
et  deinde  ad  Primatem  ,  ac  Summum  Pontificem  :  secus 
vero,  facta  appellatio  posset  per  exceptionem  infirmari  (2). 
Diximus  tamen  regulariter ,  nam  valida  est  appellatio  ab 
inferioribus  iudicibus  ad  Summum  Pontificem  ,  etiam  0- 
missis  mediis,  si  ipse  appellationem  recipiat,  quia,  praeter 
summam  eius  Iure  divino  in  omnibus  ecclesiasticis  rebus 
potestatem  ,  habet  concurrentem  cum  omnibus  iudicibus 
iurisdictionem  (3). 

(l)  Ita  loquitur  Glossographus  ad  cap.  2,  de  consuet.  in  6.  —  (2) 
Cap.  66,  de  appel.  et  Cap.  3.  §  1,  eod.  in  6.  —  (3)  Can.  4  et  6,  c.  2, 
q.  6,  et  Cap.  7,  de  appel.  Quod  admittitur  in  Gallia  post  dispositiones 
pro  illa  a  Pio  VII  datas,  ut  legitur  in  append.  ad  Inst.  Iur.  Can.  Car- 
dinalis  Soglia,  §  25. 

870.  Duo  hinc  manant  gravioris  momenti  corollaria : 
l.m  a  sententia  Summi  Pontificis  non  datur  appellatio,  quia 
non  habet  in  terris  Superiorem;  2.m  a  sententia  iudicis 
ecclesiastici  non  datur  appellatio  ad  civilem  magistratum, 


DE    APPELLATIONB.  485 

quia  hic  non  est  illi  in  iurisdictione  superior.  Propterea 
nequeunt  admitti  appellationes  ab  ahusu,  quibus  sub  prae- 
textu  excessus,  sive  abusus  potestatis  ecclesiasticae,  prae- 
tendunt  Iansenistae  licitum  esse  appellare  a  sententia  iu- 
dicis  ecclesiastici  ad  laicum  magistratum.  Hoc  enim  repu- 
gnat  divinae  Ecclesiae  institutioni:  nam  Christus  dedit  Pe- 
tro  et  Apostolis  liberam  iudicandi,  ligandi  et  solvendi  po- 
testatem,  minime  civilibus  potestatibus  subiectam.  Repu- 
gnat  rationi :  nam  magistratus  civilis  non  habet  potesta- 
tem  iudicandi  de  rebus  spiritualibus,  et  iurisdictionem  su- 
per  iudices  ecclesiasticos;  alias  ancilla  fieret  Ecclesia,  quae 
primogenita,  et  libera  nata  est.  Ipsa  enim  semper  extitit 
ab  ipso  Deo  fundata  in  lege  naturae  ac  scripta,  et  sola 
utramque  potestatem,  ecclesiasticam  et  civilem  ,  per  Pa- 
triarchas  et  Pontifices  retinuit  usque  ad  primum  Regem 
Saiil  (l),  ac  postmodum  sanctificata  plenius  ,  ac  aeterni- 
tate  donata  per  Christum  fuit  (2).  Ideo  Sacri  Canones,  ac 
specialiter  Bulla  Coenae ,  et  Syllabus  Pii  Papae  IX  ,  has 
appellationes  gravissime  damnant  (3)  ,  et  innumerabilia 
sunt  mala  a  dictis  appellationibus  in  Ecclesiam  et  socie- 
tatem  invecta  (4).  Neque  prodest  dicere  in  contrarium  , 
Principes  saeculares  esse  Ecclesiae  protectores  et  socie- 
tatis  defensores,  ut  civium  iura  quocumque  modo  tueantur; 
nam  protectio  Ecclesiae  Principibus  saecularibus  compe- 
tens  in  eo  consistit ,  ut  sanctas  faciant  observare  Eccle- 
siae  leges  ,  non  ut  eas  per  impias  appellationes  violent. 
Item  defensio  societatis  iisdem  Principibus  credita,  ea  est, 
ut  quocumque  modo  iusto  civium  iura  tueantur;  sed  in- 
tra  eorum  potestatis  limites;  quod  enim  ultra  hos  limites 
faciunt,  defectu  potestatis  ,  aut  iniustum  aut  nullum  esse 
debet  (5). 

(l)  Hoc  demonstratur  ab  Auctore  Anal.  Iur.  Pont.  in  apposita  di- 
scussione  inserta  in  ser.  8.  —  (2)  Huc  spectat  celebris  illa  protestatio 
cleri  Gallicani  anni  1665  Regi  Ludovico  XIV  directa ,  qua  declaratur 
novas  in  Gallia  esse  appellationes  ab  abusu,  et  tunc  incepisse  cum  hae- 
resis  calviniana  erupit ;  quo  tempore  ficti  catholici  cum  manifestis  hae- 
reticis  conspirarunt  ad  evertendam  Ecclesiam ,  commendantes  appella- 
tiones  ab  abusu,  ut  doctrinam  et  disciplinam  Ecclesiae  ,  eiusque  mini- 
stros,  iudicio  laicorum  tribunalium  submitterent.  —  (3)  Syllab.  prop. 
41.  Bul.  Apostolicae  Sedis  Pii  IX.  —  (4)  Unde  saeculo  decimo  septimo 


486  TITULUS   XV. 

doctus  Altaserra  iurisconsultus  Tolosanus  ita  aiebat  occasione  harum 
appellationum:  «  Sanctorum  nomen  Episcoporum  luditur,  et  exsibilatur 
»  in  foro  ;  zelus  disciplinae,  typhi  et  tyrannidis  insimulatur;  honestum 
»  studium  tuendae  dignitatis  Episcopalis,  fastus  accusatur;  sicque  falsa 
»  interpretatione  Religio  adulteratur,  forum  fit  capitolium  impunitatis 
»  clericorum  incontinentium  ,  et  facinorosorum  ;  contumelia  Episcopo- 
»  rum  vocatur  disciplina,  quae  olim  fuit  querela  militum  (Tacit.  i ,  Hi- 
»  stor.),  falsis  nominibus  supplicia  et  contumelias  disciplinam  appellant  ». 
De  iurisd.  1.  8,  c.  lO.  —  (5)  Mala  autem,  quae  ex  his  appellationibus 
oriuntur  longe  excedunt  beneficium  cuiuscumque  protectionis  Principis 
saecularis:  nam  historia  docet,  quid  evenerit  in  illis  regionibus  in  qui- 
bus  huiusmodi  appellationes  admissae  fuerunt.  Ibi  sane  Episcopi  ad  eam 
redacti  fuerunt  conditionem,  ut  nequirent  disciplinam  ecclesiasticam  tueri; 
ibi  clericorum  rebellio  contra  Episcopos  introducta,  et  confirmata;  ibi 
Ecclesia  humiliata  ,  et  despecta,  uti  maximo  animi  dolore  praevidebat 
et  confitebatur  clerus  Gallicanus  in  supracitata  protestatione;  ibi  deni- 
que  saeculares  magistratus  supremi  effecti  ministri  sepulturae  ecclesia- 
sticae,  censurarum  et  sacramentorum,  quod  facere  non  sunt  veritae  Cu- 
riae  Gallicanae,  teste  Lequeux  §   157 

871.  Similiter  iuxta  allatam  definitionem  appellatio  pro- 
ponenda  est  a  victo,  id  est  ab  eo  ,  contra  quem  directe , 
vel  indirecte  lata  est  sententia  ,  vel  decretum  ,  et  potest 
proponi  etiam  viva  voce  in  sententia  definitiva,  et  in  in- 
terlocutoria  habente  vim  delinitivae  ,  si  fiat  incontinenti 
coram  iudice  pro  tribunali  sedente  ,  dicendo  ex.  gr.  ap- 
pello  ,  vel  provoco  ad  superiorem  ,  aut  alio  modo  aequiva- 
lenti.  Secus  post  intervallum  requiritur,  ad  effectum  ap- 
pellationis,  libellus,  qui  exprimat  nomen  appellantis  et  il- 
lius  contra  quem  appellatur,  et  sententiam,  a  qua  appel- 
latur  (l).  Caeterum  appellans  non  tenetur  exprimere  cau- 
sam ;  sed  sufficit ,  si  dicat ,  se  gravatum  ,  vel  sententiam 
esse  iniustam:  causam  enim  exponere  et  probare  tenetur 
tantum  coram  iudice  appellationis  (2).  In  aliis  vero  sen- 
tentiis  interlocutoriis  requiritur  scriptura,  sive  libellus,  et 
expositio  causae  appellationis  (3). 

(l)  Can.  31,  c.  2,  q.  6.  —  (2)  Cap.  IO,  de  fid.  instrum.  et  Cap.  6, 
de  appell.  —  (3)  Cap.  59,  eod.  et  Cap.  6,  eod.  in  6.  Ratio  vero  ob 
quam  in  his  appellationibus  necessaria  est  scriptura  et  adductio  causae, 
haec  est ,  quia  de  causae  iustitia  prius  debet  cognoscere  iudex  a  quo, 
ut  sciat,  an  debeat  appellationi  deferre,  vel  suam  interlocutoriam  cor- 
rigere,  quod  in  definitiva  non  potest  fieri,  cum  causae  cognitio  ad  iu- 
dicem  superiorem,  ad  quem  appellatum  est,  pertineat. 


DE    APPELLATIONB,  48? 

872.  Forma  in  appellatione  servanda  respicit  potissi- 
mum  terminos  fatales ,  vel ,  ut  dici  solet  ,  fatalia  appella- 
tionis.  Huiusmodi  termini  sunt  quatuor,  nempe,  terminus 
ad  interponendam  appellationem  ,  terminus  ad  petendos 
apostolos,  terminus  ad  introducendam  appellationem  et  ter- 
minus  ad  prosequendam  tiniendamque  appellationem.  Pri- 
mus  terminus  ad  interponendam  appeliationem  durat  ad 
decem  dies,  qui  ex  Iure  Canonico  computantur  a  die  , 
qua  appellans  sciverit,  sententiam  ,  vel  decretum  ,  fuisse 
pronunciatum,  tam  in  iudiciali,  quam  in  extraiudiciali  ap- 
pellatione  (l).  Haec  appellationis  interpositio  Meri  debet 
coram  iudice  a  quo,  qui  sententiam,  aut  decretum  emisit. 
Si  vero  appellans  huius  iudicis  copiam  habere  nequeat  , 
coram  bonis  et  honestis  viris  valide  appellat  (2). 

(l)  Cap.  15,  de  sent.  et  re  iudic.  et  cap.  8,  de  appel.  in  6.  —  (2) 
Cap.  73,  de  appel.  et  Monacellus  t.   15,  f.  2. 

873.  Secundus  terminus  ad  petendos  apostolos  durat  ad 
triginta  dies,  qui  a  die  interpositae  appellationis  compu- 
tantur ;  sed  iudex  a  quo  potest  hunc  terminum  restrin- 
gere  (l).  Apostoli  hoc  casu  dicuntur  libelli  dimissorii,  sive 
litterae,  quibus  iudex  a  quo  iudici  ad  quem  testatur  ,  ap- 
pellationem  fuisse  coram  se  interpositam,  et  simul  de  ap- 
pellatione  suum  emittit  iudicium  dando  apostolos  dimis- 
soriales,  guando  causam  appellationis  iudicat  probabilem; 
refutatorios,  quando  appellationem  iudicat  frivolam,  atque 
frustratoriam  (2);  reverentiales,  quando  appellationi  defert 
non  ex  natura  causae  ,  sed  ob  reverentiam  debitam  su- 
periori  iudici  ad  quem;  apostoli  vero  testimoniales  dantur 
a  notario,  vel  a  viris  honestis,  coram  quibus  appellatum 
fuit  (3).  Infra  dictum  terminum  sunt  apostoli  instanter  et 
saepius  petendi,  secus  appellationi  renunciatum  censetur  : 
dicimus  saepius  ;  nam  postquam  appellans  instanter  apo- 
stolos  petiit,  debet  infra  eumdem  terminum  ad  apostolos 
recipiendos  ad  iudicem  redire,  et  etiam  saepius,  ut  apo- 
stolos  recipiat ;  quos  si  iudex  dare  renuat  ,  post  dictum 
terminum  potest  legitime  appellationem  prosequi  (4). 

(l)  Cap.  6,  de  appel.  in  6.  —  (2)  Cum  iudex  dat  apostolos  refuta- 
torios  ,  in  libello  dimissorio    debet  apponere   causam  ,  ob  quam  censet 


488  TITULUS   XV. 

appellationem  esse  frivolam  et  frustratoriam,  sicut  disponunt  Romanae 
leges  a  Canonica  praxi  approbatae.  Si  vero  causa  non  sit  evidens,  sa- 
tius  est,  ut  iudex  a  dandis  his  apostolis  abstineat,  ne  videatur  iustitiae 
viam  praecludere.  —  (3)  Si  pars  victrix  appellationem  acceptet,  dare 
potest  apostolos,  qui  conventionales  appellantur.  —  (4)  Cap.  4  et  6,  de 
appel.  in  6,  et  Clem.  Ouamvis  eod.  Iudex  a  quo  appellatum  est,  apo- 
stolos  omnino  dare  debet;  alias  processus,  post  apostolorum  denegatio- 
nem  expressam  sive  tacitam,  confectus,  ipso  iure  est  invalidus.  Cap.  4, 
de  appel.  in  6, 

874.  Tertius  terminus  ad  introducendam  appellationem 
non  est  in  Decretalibus  definitus;  idcirco  ex  arbitrio  iu- 
dicis  a  quo  dependet  ,  qui  debet  brevius  vel  longius  as- 
signare  temporis  spatium,  secundum  locorum  distantiam, 
ac  personarum  et  negotiorum  qualitatem.  Nihilominus  hic 
terminus  moribus  hodiernis  et  consuetudine  durat  ad  an- 
num  ab  interposita  appellatione,  ubi  brevius  spatium  non 
sit  per  iudicem  definitum.  Unde  si  appellans  intra  annum, 
causam  iudici  ad  quem  non  committat  ,  id  est  non  exhi- 
beat  apostolos,  non  instet,  ut  appellatio  recipiatur,  ut  op- 
portuna  fiat  citatio,  inhibitio,  etc,  a  iure  appellationis  ca- 
dit,  et  appellatio  fit  deserta  (l). 

(l)  Devoti  de  appel.  §  14. 

875.  Quintus  denique  terminus  ad  prosequendam  fl- 
niendamque  appellationem  durat  ad  annum,  et  ex  causa 
ab  biennium  (l).  Sed  iudex  ob  iustum  aliquod  impedi- 
mentum  potest  adhuc  hunc  terminum  prorogare  ,  si  du- 
ret  (2).  Hoc  demum  elapso  termino  ,  ita  appellantis  ne- 
gligentia  punitur,  ut  appellatio  maneat  deserta,  et  sit  ap- 
pellata  sententia  executioni  mandanda  (3). 

(l)  Cap.  5,  de  appel.  —  (2)  Zallinger  de  appel.  §  337.  —  (3)  Cap. 
44  et  45,  de  appel. 

876.  Appellatio  praeterea  instituitur,  ut  nulla,  vel  iniu- 
sta  sententia  revoceur  ,  ut  in  definitione  dictum  fuit :  est 
enim  necessarium  defensionis  medium.  Si  sententia  sit  nulla, 
proprie  appellatione  non  indiget,  quia  quod  nullum  est , 
nullos  potest  producere  effectus  ,  et  ita  habenda  ,  quasi 
lata  non  esset.  Nihilominus  haec  nullitas  est  declaranda, 
postquam  querela  nullitatis  fuerit  proposita,  et  causa  de- 


DE    APPELLATIONE.  4^9 

monstrata;  aliter,  ut  valida  in  iudicio  putatur  (l);  idcirco 
dicimus  ,  etiam  in  sententia  nulla  appellationem  habere 
locum.  Si  vero  sententia  sit  summo  iure  valida,  sed  iniu- 
sta  et  iniqua,  quia  partium  ius  laedit,  et  gravamen  infert, 
veluti  in  sua  specie  appellationi  locus  est. 

(l)  Devoti  loc.  cit.  g  6. 

8/7.  Denique  appellatio  ideo  instituitur  ,  ut  sententia 
iudicis  inferioris  per  superiorem  ad  aequitatem  revocetur. 
Haec  definitionis  verba  appellationis  effectum  demonstrant, 
qui  ex  Iure  Canonico  duplex  est  ,  nempe  suspensivus  et 
devolutivus.  Appellatio  tunc  habet  effectum  suspensivum, 
cum  per  eam  suspenditur  iurisdictio  iudicis  a  quo,  ita  ut 
nil  ultra  in  causa  peragere  queat  praeter  ea  ,  quae  i- 
psam  appellationis  causam  respiciunt,  uti  est  definire  ter- 
minum  appellationis  introducendae,  et  sub  sequestro  re- 
tinere  rei  litigiosae  fructus.  Per  hunc  effectum  totum  ne- 
gotium  cum  suis  accessoriis  ad  iudicem  superiorem  de- 
volvitur.  et  in  eo  statu  reponitur,  in  quo  erat  post  litem 
contestatam  in  praecedenti  instantia  (l).  Hinc  iudex  su- 
perior  agnoscit  de  innovatis  et  attentatis  per  iudicem  in- 
feriorem  post  interpositam  appellationem,  quae  tamquam 
nulla  et  irrita  in  pristinum  revocanda  sunt  (2).  Effectum 
vero  tantum  devolutivum  tunc  appellatio  habet,  cum  causae 
cognitio  devolvitur  quidem  ad  iudicem  ad  quem  ;  sed  iu- 
dex  a  quo  suam  iurisdictionem  adhuc  servat ,  quatenus 
suam  exequitur  sententiam  ,  et  non  potest  inhiberi.  Hoc 
casu  non  ligantur  eius  manus.  nec  eius  sententia  vim  a- 
mittit ,  nisi  post  novam  iudicis  appellati  sententiam  ,  in 
qua  decernatur  ,  bene  fuisse  appellatum  et  male  iudica- 
tum;  nam  si  contrarium  decerneretur,  totum  negotium  fo- 
ret  ad  iudicem  inferiorem  remittendum  (3). 

(l)  Cap.  55,  de  appel.  —  (2)  Cap.  1,  eod.  et  Cap.  7,  eod.  in  6.  — 
(3)  Cap.  59,  in  fin.  de  appel.  Hoc  postremum  verum  est  quando  iudex 
inferior  appellationi  non  detulit ;  si  enim  appellationi  detulisset  ,  ipse 
iudex  superior  posset  causam  retinere  et  terminare  :  quia  inferior  per 
delationem  appellationi  a  se  factam  ,  in  ea  causa  iurisdictioni  renun- 
ciasse  censendus  esset.  Cap.  5,  de  appel.  in  6. 

878.  Multum  quidem    interest    agnoscere    quemnam    e 


490  TITULUS    XV. 

duobus  sententia  appellata  habeat  effectum ;  sed  cognito 
uno  contrariorum,  cognoscitur  et  aliud.  Hinc  sufficit  nu- 
merare  casus  in  quibus  appellatio  datur  ad  solum  effe- 
ctum  devolutivum,  ut  pateat  in  aliis  casibus  dari  ad  ef- 
fectum  etiam  suspensivum,  sive  ad  utrumque  effectum. 
Ex  regula  generali  appellatio  datur  ad  solum  effectum 
devolutivum  in  causis  visitationis  dioecesanae,  et  corre- 
ctionis  morum  (l);  sed  Benedictus  XIV,  specialiter  defi- 
nivit  et  determinavit  casus,  in  quibus  regulariter  appel- 
latio  ad  solum  effectum  devolutivum  conceditur  (2),  quos 
hic  breviter,  quantum  fieri  potest,  congerere  studemus. 
Ex  definitione  Benedictina  appellatio  ad  solum  effectum 
devolutivum  datur:  l.°  in  omnibus  casibus,  in  quibus  sen- 
tentia  mandat  aliquod  exequi  Concilii  Tridentini  decre- 
tum;  2.°  a  mandatis  respicientibus  divinum  cultum,  ac 
praesertim  Missae  celebrationem;  3.0  a  decretis  iubentibus 
saeculari  et  regulari  clero  interesse  processionibus,  obser- 
vare  censuras  etiam  episcopales,  et  dies  festos  iuxta  Tri- 
dentini  decretum;  4.0  a  provisionibus  respicientibus  curam 
animarum,  et  Sacramentorum  administrationem;  5-°  a  de- 
putatione  vicariorum  in  parochiis  unitis  aliis  piis  locis; 
in  parochiis,  ubi  unus  Rector  ob  populi  incrementum  di- 
vino  cultui  peragendo  non  sufficit,  et  in  parochiis,  in  qui- 
bus  adest  Rector  sacris  officiis  minus  aptus,  cum  congrua 
assignatione  fructuum;  6.°  ab  erectione  novae  parochiae 
ob  locorum  distantiam,  sive  difficultatem,  cum  assigna- 
tione  dotis  competentis;  7-°  ab  unione  Beneficiorum  in 
casibus  Iure  permissis.  modo  Regularia  non  sint;  8.°  a  se- 
questratione  fructuum,  et  ab  aliis  provisionibus  pro  illis 
cogendis  ad  residendum,  quibus  cura  animarum  incumbit; 
9.0  a  revocatione,  vel  limitatione  facultatis  delegatae  au- 
diendi  Confessiones,  etiam  in  Regularibus;  10.°  a  deputa- 
tione  oeconomi  in  parochiis  vacantibus  cum  congrua  assi- 
gnatione  fructuum,  et  ab  indictione  Concursus,  a  relatione 
examinatorum,  et  a  provisione  Episcopi;  11.°  a  decretis  . 
circa  praedicationem  verbi  Dei;  12.°  a  correctione  circa 
attinentia  ad  curam  animarum;  13  °  a  decretis  circa  mo- 
nialium  clausuram,  et  in  delinquentes  in  administratione 
bonorum  monialium;   14. °  a  decretis  c'rca  vitam  et  hone- 


DK    APPELLATIONIv.  4Q1 

statem  clericorum;  15.°  a  denegatione  sacrorum  Ordinum; 
l6.°  a  praefixione  termini,  intra  quem  monachus  extra 
monasterium,  et  publice  delinquens,  a  suo  Superiore  pu- 
niri  debeat;  17. °  a  poenis  latis  contra  concubinarios,  et 
contra  clericos  suspectas  retinentes  mulieres  domi,  sive 
extra;  18. °  a  pnvatione  privilegii  fori  ecclesiastici;  19.0  ab 
approbatione,  vel  reprobatione  tituli,  pro  sacra  ordina- 
tione;  20.°  a  convocatione  Capituli,  ubi  non  agatur  de  re 
ad  Episcopi  commodum  spectante;  21.°  a  mandatis  super 
institutione  vel  divisione  distributionum  quotidianarum  in 
Ecclesiis  collegiatis;  22.°  a  visitatione  locorum  piorum. 
piorumque  legatorum  executione;  23. °  a  mandatis  quibus 
omnes  bonorum  ecclesiasticorum,  locorumque  p;orum  ad- 
ministratores,  coguntur  Ordinario  singulis  annis  rationes 
administrationis  reddere;  24. °  a  mandatis,  quae  respiciunt 
erectionem,  directionem,  et  administrationem  Seminarii; 
25. °  a  mandatis  cogentibus  oeconomos,  et  Vicarios  Capi- 
tulares  ad  rationes  administrationis  reddendas  (3). 

(l)  Trid.  sess.  13,  c.  l,  de  ref.  sess.  22,  c.  1,  de  ref.  et  sess.  24, 
c.  10,  de  ref.  —  (2)  Bul.  Ad  militantis.  —  (3)  Hi  praecipui  sunt  ca- 
sus,  in  quibus  iuxta  citatam  Benedictinam  definitionem  appellatio  da- 
tur  tantum  ad  effectum  devolutivum,  non  suspensivum.  Sed  hoc  proce- 
dit  regulariter  loquendo,  ut  supra  iam  innuimus:  nam,  ut  fatetur  idem 
Benedictus,  dari  et  in  his  possunt  casus,  in  quibus  valeat  iudex  appel- 
lationem  admittere  etiam  ad  effectum  suspensivum. 

879.  Circa  appellationem  a  censuris,  quaedam  specialia 
sunt  observanda.  Nam  primo,  si  censura  sit  tantum  com- 
minata  ab  homine,  iudex  appellationis  potest  litteras  com- 
pulsorias  dare  iudici  a  quo,  ut  ad  se  transmittat  copias 
actorum,  et  interim  inhibere,  ne  ad  ulteriora  procedat, 
ac,  visis  postea  actis,  potest  appellationem  admittere,  et 
dare  absolutam  inhibitionem  (l).  Secundo,  si  censura  iam 
sit  lata,  videndum  est,  an  sit  lata  post  interiectam  appel- 
lationem  a  sententia,  vel  ante:  in  primo  enim  casu,  cen- 
sura  nulla  est,  et  appellatio  eodem  modo  procedit,  ac  si 
censura  lata  non  esset,  quia  post  appellationem  cessat 
iurisdictio  iudicis  a  quo ;  in  alio  vero  casu ,  appellatio  a 
censura  habet  tantum  effectum  devolutivum,  quia  sententia 
censurarum  ob  arctam  quam  habet    cum   anima   conne- 


492  TITULUS    XV. 

xionem  secum  affert  executionem  (2).  Unde  censura  re- 
laxari  non  potest,  nisi.auditis  partibus  et  cognita  causa, 
quae  si  appareat  iuste  lata,  et  reus  absolutionem  cum 
emendatione  debita  praestat,  pro  absolutione  remittendus 
est  iudici  a  qao ;  si  vero  iniusta  clare  appareat,  iudex 
ipse  ad  quem  absolvere  debet;  et  si  demum  de  iustitia 
dubitetur,  uterque  iudex  potest  absolutionem  dare  (3). 
Tertio,  si  censuratus  sit  absolvendus  ad  cautelam,  quando 
adest  dubium,  an  censura  sit  contracta,  vel  ad  reinciden- 
tiam  ,  quando  suae  non  satisfaciat  obligationi  ex.  gr.  de 
stando  in  iure,  vel  de  parendo  mandatis  Ecclesiae,  prius 
debet  praestare  satisfactionem,  si  censura  sit  lata  ob  ma- 
nifestam  offensam,  vel  compensare  expensas  et  debitum 
solvere,  si  censura  ob  manifestam  contumaciam  lata  fue- 
rit,  ac  postea  ad  tramites  iuris  censuratus  potest  absolvi  (4). 

(l)  Bul.  Benedicti  XIII.  Giraldus  ad  tit.  de  appel.  in  append.  3.  — 
(2)  Cap.  20,  de  sent.  excom.  in  6,  et  cap.  37,  de  appel.  Hinc  sequitur, 
clericum  violantem  censuram,  in  primo  casu  non  incurrere  irregulari- 
tatem,  licet  consultius  sit,  ut  per  iudicem  ad  quem  ad  cautelam  absol- 
vatur,  iuxta  rubricam  cap.  16,  de  appel.  dum  certum  est,  irregulari- 
tatem  incurrere  in  secundo  casu,  quia,  non  obstante  appellatione,  ma- 
net  censura  ligatus.  Si  vero  censura  sit  lata  sub  conditione,  ex.  gr.  si 
intra  determinatum  tempus  aliquod  non  faciat,  verius  est,  per  appella- 
tionem  hoc  tempore  interpositam  censuram  non  afficere  personam ,  et 
eam  violantem  non  fieri  irregularem,  quia  censura  effectum  non  pro- 
ducit,  nisi  transacto  tempore  statuto,  et  verificata  conditione.  —  (3)  Gi- 
raldus  loc.  cit.  append.  1.  —  (4)  Duo  tamen  hic  notanda  sunt:  lm  quod 
ea,  quae  exposuimus  de  censuris  habent  solummodo  locum  in  censuris 
proprie  dictis,  non  vero  in  aliis  poenis,  quae  censuris  assimilantur,  ut 
est  depositio,  degradatio,  et  privatio  vocis  activae,  ac  passivae:  in  his 
enim,  et  similibus  appellatio  admittitur  ad  utrumque  effectum;  2m  quod 
absolutio  in  causis  violatae  iurisdictionis,  immunitatis  et  libertatis  ec- 
clesiasticae,  dari  tantum  potest  auctoritate  S.  Congregationis  Immuni- 
tatis,  quae  talem  auctoritatem  delegare  solet  iudici  a  quo  ea  lege,  ut 
intra  triduum  absolvat;  qui  si  absolvere  recusaverit,  eam  delegat  cui- 
cumque  Confessario.  Cit.  Bul.  Benedicti  XIII,  n.   12   et  13. 

880.  Sicut  iudex  a  quo  tenetur  appellationi  deferre,  cum 
interposita  est  ex  iusta  causa,  etiamsi  probata  non  sit(l); 
ita  iudex  ad  quem  appellationem  legitime  introductam  ad- 
mittere  tenetur:  alias  uterque  iudex  se  reum  constitueret 
denegatae  iustitiae.  Ad  hunc  tamen  effectum  exhibenda 
sunt  documenta  publica,  ex  quibus  constet,  per  legitimam 


DE    APPELLATIONE.  4Q3 

personam,  et  intra  legitima  tempora  fuisse  appellatum  a 
sententia  definitiva,  vel  habente  vim  definitivae,  aut  affe- 
rente  gravamen  in  definitiva  irreparabile  (2).  Nam  cita- 
tiones  et  inhibitiones  ante  exhibitionem  documentorum,  ac 
praesertim  sententiae  et  debitam  causae  appellationis  ac 
actorum  inspectionem,  emitti  non  possunt ;  quae  si  emit- 
tantur  ita  inconsulta  re,  nullae  sunt  ipso  iure ,  et  pro- 
cessus  desuper  confectus  invalidus  habetur.  Quod  si  ap- 
pellans  decretum  authenticum  habere  non  possit,  ob  de- 
negationem  primi  iudicis,  sufficere  potest  eiusdem  copia 
simplex,  quae  in  litteris  inhibitorialibus  erit  inserenda  cum 
conditione:  Ouatenus  vero  tenor  insertus,  vere,  et  in  substan- 
tialibus,  cum  originali  concordet,  eidemque  originali  praesen- 
tes  litterae  sint  in  tempore  posteriores,  alioquin  nullae  et  ir- 
ritae  censeantur  (3) 

(l)  Si  iudex  appellationi  iustac  non  defert,  terminata  appellationis 
causa ,  a  S  Sede  punitur;  quando  vero  appellationi  iniustae  non  de- 
fert,  tenetur  adhuc  apostolos  refutatorios  dare,  ut  de  facta  appellatione 
constet.  —  (2)  In  vim  cit  Bul.  Benedicti  XIV  Ad  mililantis,  citationes, 
etinhibitiones  dari  debent  cum  tenore  ipsius  sententiae,  a  qua  appel- 
latur.  —  (3)  Nomine  actorum  intelliguntur  citationes,  dilationes  ,  ex- 
ceptiones,  petitiones,  responsiones,  interrogationes,  confessiones,  testium 
depositiones,  instrumenta,  interlocutiones,  appellationes,  renunciationes, 
conclusiones,  et  alia  in  prima  instantia  ventilata.  Cap.  11,  de  probat. 
Hic  autem  notandum  est ,  quod  pauperibus,  vel  eorum  advocatis  et 
procuratoribus,  praedicta  acta  gratis  dari  debent,  et  ad  probandam 
paupertatem  testes  similiter  gratis  examinandi  sunt.  Bul.  Universi  gregis 
Pauli  V  et  cit.  Bul.  Benedicti  XIII.  Acta  huiusmodi  per  Curiae  nota- 
rium  conficiuntur,  et  appellanti  traduntur  in  authentico  exemplari.  Nec 
dari  possunt  acta  originalia,  nisi  a  iudice  appellationis  petantur ,  cum 
aliqua  suboritur  falsitatis  suspicio,  quo  casu,  finita  causa,  Curiae  primae 
instantiae  omnino  restituenda  sunt.  Cit.  Bul.  Benedicti  XIV. 

881.  Hoc  modo  causa  appellationis  instructa,  iudex  ad 
quem  citationem  emittit,  qua  processum  ad  causae  expe- 
ditionem  intimat ,  et  postea  dare  solet  terminum,  ad  non 
posila  ponendum,  et  non  probata  probandum  (l).  Hinc  illud 
sequitur,  quod  possunt  opponi  novae  exceptiones,  maxi- 
me  si  sint  peremptoriae,  etiam  ante  prolationem  dicti  ter- 
mini,  et  praecise  ad  ipsam  prolationem  impediendam  (2); 
quod  possunt  produci  testes  tam  novi ,  quam  veteres  , 
dummodo  examinentur  super  novis  capitulis  (3):  et  quod 


494  TITULUS    XV. 

possunt  produci  nova  instrumenta,  et  aliae  fieri  proba- 
tiones.  De  caetero  in  causa  appellationis  eodem  ferme 
modo  proceditur,  ac  in  prima  instantia. 

(l)  Hic  termitms  in  causa  appellationis  locum  tenet  termini  proba- 
torii,  qui  datur  in  prima  instantia.  —  (2)  Impedit  concessionem  huius 
termini  exceptio  declinatoria  fori  et  incompetentiae,  exceptio  legitima- 
tionis  personae,  exceptio  spolii,  et  exceptio,  quod  appellans  nihil  pro- 
bavit  in  causa  principali.  Pellegrinus,  part.  3,  sect.  4,  n.  4.  —  (3)  Haec 
capitula,  sive  articuli,  debent  esse  diversi  omnino  a  primis  in  antece- 
denti  instantia  probatis.  Id.  ibv  n.  7. 

882.  Insuper  iudex  appellationis  potest  revocare  inno- 
yata  per  iudicem  inferiorem  post  interpositam  appella- 
tionem  (4),  et  similiter  cognoscere ,  et  revocare  atten- 
tata  (2).  Attentata  autem  dicuntur  omnia  acta,  quae  sine 
rationabili  causa  (3)  post  interpositam  appellationem  a 
iudice  a  quo,  vel  a  parte  adversa  fiunt  in  praeiudicium 
appellantis,  vel  in  contemptum  superioris  iudicis.  Per  at- 
tentatorum  revocationem  omnia  remittuntur  in  pristinum, 
ut  si  nihil  innovatum  fuisset :  quod  dupliciter  fieri  potest,' 
nimirum  principaliter ,  quando  appellans  petit ,  ut  statim 
ante  omnia  per  iudicem  superiorem  attentata  iudicis  in- 
-ferioris,  aut  partis,  revocentur;  et  accessorie,  quando  ap- 
pellans  appellationem  prosequendo  intendit ,  ut  innovata 
per  appellationis  sententiam  reparentur.  Verum  attenta- 
torum  revocatio  cessat,  si  attentata  purgentur,  quod  con- 
tingit  ,  cum  ille  ,  in  cuius  favorem  quid  gestum  fuit,  at- 
tentatis  pure,  legitime  et  perfecte  renunciet  coram  iudice 
appellationis. 

(l)  Cap.  6,  de  appel.  in  6.  —  (2)  Cap.  54.  de  appel.  —  (3)  Dicimus 
sine  rationabili  causa,  quia  iudex  a  quo  etiam  post  interpositam  appel- 
lationem  potest  ex  iusta  causa  ex.  gr.  terminum  ad  prosequendam  ap- 
pellationem  praefinire,  publice  denunciare  excommunicatum,  quem  ta- 
lem  damnavit,  sequestrum  Beneficii  fructibus  imponere  ,  cum  adest  ti- 
mor  dilapidationis,  aliquid  praecipere  in  favorem  Matrimonii  ,  quando 
adest  periculum  animarum,  et  cogere  dioecesanum  etiam  per  censuras 
ad  aliquid  faciendum  ,  ad  quod  ex  iure  communi  tenetur  ,  licet  iactet 
privilegium,  vel  exemptionem.  Pellegrinus ,  part.  2,  sect.  2,  in  7,  ubi 
alios  similes  casus  atlert. 

883.  Denique  praeter  appellationem  proprie  dictam  , 
alia  quoque  dantur  media  ad  iniquam  sententiam  suspen- 


DE    APPBLLATIONB.  4Q5 

dendam ,  reparandamve  ,  cuiusmodi  sunt  restitulio  in  in- 
tegrum  ,  supplicatio  sive  revisio  sententiae  ,  et  arreptio 
itineris  ad  Sanctam  Sedem.  Restitutio  in  integrum  est  iu- 
ris  remedium  extraordinarium  .  quo  laesi  in  iudicio,  vel 
extra,  iusta  de  causa  per  Principem,  vel  iudicis  officium, 
in  eum  restituuntur  statum,  in  quo  erant  ante  laesionem. 
Haec  restitutio  ex  gratia  non  potest  dari  nisi  a  Principe ; 
ex  iustitia  vero  dari  potest  a  quocumque  iudice  ordina- 
rio,  qui  ex  causa  in  lege  approbata  restituit  contra  suam 
sententiam  interlocutoriam  ,  contra  quamcumque  senten- 
tiam  iuclicis  inferioris,  vel  aequalis  potestatis;  sed  contra 
sententiam  iudicis  superioris  non  potest  restituere.  Petitio 
restitutionis  in  integrum  regulariter  proponenda  est  intra 
quadriennium  a  die  laesionis  computandum  (l);  et  cum 
fuit  coram  iudice  legitime  proposita  sententiae  executio- 
nem  suspendit  (2),  propter  quod  dicitur  speciem  appel- 
lationis  continere.  Plures  a  Doctoribus  (3)  citantur  causae 
ad  restitutionem  in  integrum  petendam,  et  concedendam; 
sed  moribus  nostris  solet  in  iudicio  tantum  concedi  ex 
causa  instrumentorum  postea  repertorum  (4). 

(l)  Cap.  1,  de  integ.  restit.  in  6.  —  (2)  Cap.  6,  de  in  integ.  restit. 
—  (3)  Vide  Doctores  ad  tit.  de  in  integ.  restit.  Notamus  tamen  gra- 
viorem  requiri  causam  ad  restitutionem  in  integrum  aetate  maioribus 
concedendam,  quam  minoribus.  Leges  enim  minoribus  propter  imper- 
fectum  aetatis  facilius  succurrunt ;  minoribus  autem  assimilatur  Eccle- 
sia,  quae  propterea  ex  sacris  canonibus  potest  restitui :  contra  lapsum 
fatalium.  Cap.  3,  de  in  integ.  restit.;  contra  confess;onem  sibi  contra- 
riam.  Cap.  2,  eod.  in  6;  contra  factum  sui  procuratoris.  Cap.  2,  de  in 
integ;  restit.;  et  quandocumque  laesa  fuerit.  —  (4)  Zallinger,  de  appel., 
§  443- 

884.  Supplicatio  est  petitio  Summo  Pontifici  oblata,  ut 
ex  gratia,  iusta  concurrente  causa,  totam  sententiam  novo 
subiiciat  examini  et  iudicio  (l),  unde  dici  etiam  potest 
sententiae  revisio.  Sed  supplicatio  a  revisione  differre  vi- 
detur,  quia  de  illa  solus  Princeps  cognoscit;  de  hac  vero 
cognoscere  potest  etiam  iudex  ordinarius  ,  cum  ex.  gr. 
quaestio  movetur  de  errore  in  actis  introducto  ,  aut  de 
nullitate  sententiae  (2).  Supplicatio  proposita  intra  decem 
dies  a  lata  sententia,  eius  executionem  suspendit;  et  ideo 
speciem  appellationis  continet.  Eo  vero  tempore    elapso, 


496  titulus  xv. 

potest  adhuc  intra  biennium  a  lata  sententia  proponi;  sed 
executioni  sententiae  non  obstat  (3). 

(l)  Supplicatio  locum  habere  potest  tum  in  sententia  iudicis  inferio- 
ris  ,  quam  iudicis  superioris  ,  et  supremi ,  id  est  sanctae  Sedis,  a  qua 
non  datur  appellatio;  sed  in  hoc  postremo  casu  ob  excellentiam  iudicis 
supremi  ,  qui  contra  sententiam  ,  mandatum  ,  aut  confirmationem  eius 
optat  supplicare  ,  prius  oris  aperilionem  ,  ut  dicunt ,  ab  ipso  Pontifice 
solet  postulare.  Devoti  ,  1.  3,  t.  26,  §  10.  Quod  dicimus  de  confirma- 
tione  tunc  obtinet  cum  confirmatio  data  fuit  ,  causa  cognita ;  si  enim 
absque  causae  cognitione,  et  in  forma  communi,  ut  dicunt,  confirmatio 
data  fuisset,  supplicatio  pure  haberet  locum  ,  et  iudex  ,  ad  quem  spe- 
ctat,  posset  adhuc  de  re  cognoscere,  quia  haec  confirmatio  habere  cen- 
setur  adiunctam  conditionem,  modo  iusta  sit  sententia.  Devoti,  loc.  cit., 
§  9.  Caeterum  mos  postulandi  a  S.  Sede  sententiarum  confirmationes 
ea  de  causa  inolevit,  quia  ut  victus  suae  indemnitati  remedium  quae- 
rit  in  appellatione,  supplicatione,  etc,  ita  victor  per  sanctae  Sedis  con- 
firmationem  suae  securitati  magis  prospicit.  Vide  Doctores  ad  tit.  de 
conf.  util.  vel  inut.  — -  (2)  Haec  fundamentum  habet  in  cap.  Ex  litteris 
de  in  integ.  restit.,  et  in  cap.  1,  et  fm.  de  frig.  et  malef.;  et  cum  pro- 
pomtur  querela  nullitatis  potest  quidem  iudex  appellatus  de  ea  cogno- 
scere.  Cap.  Licet  de  sent.  Excom.  in  6  ;  sed  utilius  erit  ,  ut  prius  de 
nullitate  cognoscat  iudex,  qui  sententiam  tulit  :  nam  si  ipse  nullitatem 
probet,  sententia  corruit.  Cap.  1.  de  sent.  excom.;  consuetudine  tamen 
de  nullitate  solus  iudex  appellatus  cognoscit.  —  (3)  Devoti  ,  1.  3, 
t.   16,  §  8. 

885.  Arreptio  demum  itineris  ad  Sanctam  Sedem  ex 
Iure  Canonico  hoc  efficit ,  quod  sententiae  executionem 
suspendat ,  et  speciem  referat  appellationis,  si  fiat  post 
ipsam  sententiam,  vel  decretum,  et  intra  spatium  decem 
dierum  ,  qui  ad  interponendam  appellationem  concedun- 
tur ,  cum  plus  sit  apud  Sedem  Apostolicam  facto  provocare  , 
quam  verbo  (l). 

(l)  Cap.  52,  de  appel.  Vide  Doctores  ad  tit.  de  cleric.  peregrin.  Ad 
effectum  tamen  suspensionis  sententiae  tum  petitio  restitutionis  in  inte- 
grum,  tum  supplicatio,  tum  arreptio  itineris  Romam  versus,  debent  ad 
acta  denunciari. 


497 


TITULUS  XVI. 

DE     IUDICIIS     CRIMINALIBUS. 

Summarium:  886.  Quid  sit  iudicium  criminale  ,  et  quot  modis  instituatur  ?  —  887.  Quid  si 
accusatio,  et  qui  possint  accusare  ?  —  888.  Quid  inquisitio,  et  quotuplex  ?  —  889.  Iudex 
non  potest  specialiter  inquirere ,  nisi  praecesserit  diffamatio.  —  890.  Quid  sit  denunciatio  , 
et  quotuplex  ?  —  891.  Denunciatio  iudicialis  quomodo  fiat  ?  —  893.  Quae  requirantur  in 
processu  inquisitorio  ?  —  893.  Quomodo  conficiatur  processus  informationis?  —  894.  Quo- 
modo  fiat  rei  citatio,  et  constitutum?  —  895.  Quomodo  reus  in  constituto  interrogetur?  — 
896.  In  quo  consistat  testium  confrontatio  ?  —  897.  Qur.e  spectent  ad  formam  processus 
offensivi  et  defensivi  ?  —  898.  Quomodo  fiat  testium  :epetitio?  —  899.  In  quo  consistat 
recursus  per  libellum  compositionis  ?  —  900.  Finis  processus  criminalis  est  sententia  abso» 
lutoria  vel  condemnatoria. 

886.  Quae  breviter  hucusque  in  hoc  Libro  exposuimus, 
ad  civile  iudicium  ordinarium  potissimum  referuntur:  opus 
consequenter  nunc  est  aliqua  saltem  brevissime  de  iudi- 
cio  criminali  exponere  ,  quod  in  correctione  morum  ,  et 
punitione  criminum  Ecclesiam  defendit ,  et  reficit.  Iudi- 
cium  criminale  est  illud ,  in  quo  criminalis  causa  vertitur, 
ut  reus  ad  bonum  publicum  publica  vindicta  coerceatur.  Mo- 
dus  in  eo  procedendi  desumitur  ex  iudicio  civili,  quando 
aliter  in  Iure  cautum  non  reperitur,  et  secundum  De- 
cretalium  sanctiones  instituitur  accusatione ,  inquisitione  et 
denunciatione  (l). 

(l)  Rub.  tit.   l,  1.  5,  Decretal. 

887.  Accusatio  est  delatio  criminosi  ad  competentem  iudi- 
cem  ptr  libellum  accusatorium  ad  publicam  vindictam  facta. 
Hic  libellus  debet  continere  nomen  iudicis,  accusatoris  et 
accusati ,  qualitatem  ,  locum  et  tempus  patrati  sceleris , 
sive  narralionem,  et  causam,  non  vero  conclusionem,  quia 
pro  accusatore  concludit  lex  ,  quae  pro  qualitate  delicti 
decernit  poenas  (l).  Cum  accusatio  ad  publicam  vindi- 
ctam  simulque  ad  publicum  bonum  sit  instituta  ,  omnes 
queunt  eam  proponere ,  nisi  Iure  arceantur.  Iure  autem 
Canonico  plures  arcentur,  ex.  gr.  infames  ,  quibus  nulla 
est  habenda  fides;  criminosi ,  donec  se  ab  imputato  sce- 

Instit.  Canon.  Vol.  II.  32 


498  TITULUS   XVI. 

lere  nofi  purgaverint ;  et  monachi ,  vel  clerici  in  causa 
sanguinis,  qui  in  eadem  causa  nec  iudices,  nec  testes  esse 
possunt ,  nisi  adhibeant  hoc  ultimo  casu  expressam  pro- 
testationem  ,  quod  ad  vindictam,  seu  poenam  sanguinis  non 
intendunt  agere  (2).  Sed  moribus  hodiernis  hoc  accusandi 
munus  Promotoribus  fiscalibus  demandari  solet. 

(l)  Propterea  ad  accusandum  requiritur  libellus.  Can.  1,  c.  2,  q.  8. 
Sed  hodie  accusatio  ex  praxi  fit  etiam  verbaliter,  modo  in  scriptis  per 
Curiae  notarium  redigatur.  Pellegrinus  ,  part.  4  ,  sect.  3  ,  n.  4.  Olim 
accusans  sibi  imponebat  poenam  talionis,  id  est  ad  patiendam  poenam 
delicti  ,  si  delictum  contra  accusatum  non  probasset ;  sed  hodie  haec 
poena  ab  aula  recessit,  et  loco  eius  poenae  datur  arbitraria  contra  ca- 
lumniatorem  ,  et  ad  calumniam  avertendam  optimum  esset  exigere  ab 
accusatore  iuramentum  calumniae.  Id.  loc.  cit.,  n.  8.  —  (2)  Cap.  Prae- 
latis  2,  de  homicid.  in  6.  Praeterea  alii  plurimi  sunt,  qui  prohibentur 
accusare,  quorum  catalogus  exhibetur  in  can.  14,  c.  2,  q.  1,  et  passim 
a  Doctoribus  in  tit.  de  accus.  Pellegrinus  loc.  cit.  n.  13:  quem  longum 
catalogum  inspicere  debet  iudex,  et  maxime  Promotor  liscalis,  ut  recte 
se  gerant  tum  quoad  accusatorem,  tum  quoad  testes:  nam  accusatorcm 
inhabilem  debet  iudex  ab  accusando  repellere,  et  Promotor  fiscalis  te- 
sti  ad  testimonium  ferendum  iure  prohibito  negare  iidem. 

888.  Inquisitio  est  investigatio  criminis,  aut  criminosi,per 
iudicem,  nullo  accusatore,  ex  officio  facta.  Haec  investigatio 
triplex  est.  Alia  nempe  generalissima  ,  quando  iudex  in 
genere  inquirit,  an  m  provincia,  dioecesi,  aut  monasterio, 
quaepiam  committantur  delicta  punienda,  vel  abusus  vi- 
geant  corrigendi  ,  uti  fieri  debet  ab  Episcopo  visitante 
dioecesim;  sed  haec  inquisitio  paterna  potius  dici  debet, 
quam  iudicialis,  quia  magis  ad  simplicem  emendationem 
tendit,  quam  ad  vindictam.  Alia  generalis,  quando  iudex 
inquirit  de  delicto,  ut  agnoscat,  an,  et  quo  tempore,  quo 
modo,  et  a  quo  perpetratum  sit,  dum  nullus  est  ad  cer- 
tam  personam  respectus.  Alia  denique  specialis  quando 
iudex ,  cognito  delicto  ,  de  certa  aliqua  persona  inquirit, 
contra  quam  suspicio  gravis  praecessit ,  aut  diffamatio  , 
aut  alia  sunt  iudicia  gravia.  Hinc,  ut  patet,  inquisitio  iu- 
dicialis  instituitur,  ut  agnoscatur  delictum,  etspecialis,  ut 
delinquens  puniatur.  Quare  prima  debet  regulariter  prae- 
cedere  ,  et  quousque  durat ,  processus  est  informativus  ; 
dum  evadit  offensivus,  ex  parte  fisci,  et  defensivus  ex  parte 
rei,  cum  ad  secundam  proceditur. 


DE    IUDICIIS    CRIMINALIBUS.  4QQ 

889.  Iudex  ordinarius  inquirere  potest  in  omni  crimine 
tum  ex  officio  ,  tum  ad  alterius  instantiam  ;  sed  non  po- 
test  regulariter  specialem  inquisitionem  instituere,  nisi  prae- 
cesserit  diffamatio;  quia  necessaria  securitas  personarum 
in  societate  viventium  hoc  requirit ,  ne  innocentes  inqui- 
sitionibus  graventur  (l).  Haec  autem  diffamatio  tunc  a- 
desse  censetur ,  cum  frequens  vox  proborum  hominum 
aliquem  de  determinato  crimine  rationabiliter  suspectum 
reddit.  Unde  clamor  malorum  ,  qui  ad  decipiendum  ex- 
citari  creditur,  huius  generis  non  mducit  infamiam  ,  ma- 
xime  cum  de  criminibus  generatim,  et  non  de  crimine  in 
specie  loquitur  (2).  Inquisitionem  vero  generalem,  et  tanto 
magis  generalissimam,  absque  praecedenti  diffamatione  li- 
bere  iudex  instituere  potest  ,  quia  sic  agendo  suo  sa*is- 
facit  pastoris  muneri,  quod  Sacri  Canones  illi  severe  im- 
ponunt,  et  simul  satisfacit  officio  iudicis,  cuius  est  delin- 
quentes  punire  ,  et  Ecclesiam  a  malis  hominibus  pur- 
gare  (3). 

(l)  Cap.  17  ,  19  et  24  ,  de  accusat.,  et  cap.  l  et  2  ,  eod.  in  6.  — 
(2)  Nec  ad  id  sufficit  opinio  trium,  aut  quatuor  hominum.  Cap.  21,  de 
accusat.  —  (3)  Pellegrinus,  part.  5,  sect.  2,  n.  23. 

890.  Denunciatio  est  delatio  criminis  ,  aut  criminosi ,  ad 
superiorem  sive  iudicem ,  pro  communi  vel  particulari  bono 
privatim  facta  (l).  Dici  iterum  potest  generalis,  cum  fit  ad 
aliquod  delictum  generaliter  impediendum  ;  et  specialis  , 
cum  adversus  certam  personam  dirigitur  (2).  Dici  etiam 
potest  canonica,  cum  ad  delicta  removenda  instituitur;  et 
civilis,  cum  instituitur  ad  publicam,  vel  privatam  satisfa- 
ctionem  obtinendam.  Quare  simplex  denunciatio  evangelica, 
aut  fraterna,  aut  charitativa,  ut  dicunt  Theologi,  ad  hanc 
definitionem  et  titulum  non  pertinet,  nisi  post  factam  mo- 
nitionem  inter  te,  et  ipsum  solum,  necesse  sit  adhibere  te- 
stes,  et  dicere  Ecclesiae;  quo  casu  ipsa  denunciatio  evan- 
gelica,  fit  canonica  et  iudicialis  (3). 

(l)  Novimus  Doctores  communiter  tradere,  denunciationem  fieri  posse 
etiam  publice;  et  ideo  denunciationem  distinguunt  in  publicam  ,  et  pri- 
vatam.  Sed  cum  publica  denunciatio  similis  sit  accusationi ,  ut  quidam 
Doctores  observant ;  ideo  nos  denunciationem  ex  ea  tantum  parte  ac- 
cipimus  ,  qua  est  privata.  —  (2)  Hinc  si  quis  iudici  denunciet  in  tali 


500  TITULUS    XVI. 

civitate  gravia  committi  crimina,  denunciatio  erit  generalis;  et  specia- 
lis  erit,  si  denunciet  Sempronium  nefando  esse  crimine  inquinatum.  — 
(3)  Matth.  c.   18. 

891.  Inspicienda  nobis  est  praesertim  denunciatio  iudi- 
cialis:  quae  dirigitur  ad  impediendum  delictum  futurum, 
ut  cum  denunciatur  impedimentum  vel  irre^ularitates,  ne 
Matrimonium  contrahatur,  aut  clericus  ad  Ordines  Bene- 
ficiumve  assumatur;  vel  dirigitur  ad  reparandum  deli- 
ctum  iam  patratum  ,  quod  contingere  potest  tam  ad  in- 
teresse  publicum  (l),  ut  crimen  coerceatur,  quam  ad  in- 
teresse  privatum,,  ut  damnum  illatum  reparetur  (2).  Haec 
denunciatio  fieri  potest  viva  voce,  modo  a  Curiae  notario 
in  scripturam  redigatur  ,  et  fieri  potest  per  libellum  ,  et 
hoc  servari  solet,  cum  denunciator  id  ad  suam  conscien- 
tiam  exonerandam  facit:  utroque  tamen  casu  denunciator 
debet  subscribere  ,  et  exhibere  probationis  directorium , 
ut  dicunt,  sive  exponere  delicti  qualitatem,  locum,  in  quo 
patratum  fuit,  tempus,  testes  et  alia,  quibus  delictum  pro- 
bari  queat ,  licet  ipse  denunciator  ab  onere  probandi  sit 
ipso  iure  exoneratus,  in  quo  praecipue  differt  denuncia- 
tor  ab  accusatore. 

(l)  Exempla  denunciationum  ad  bonum  publicum  Ecclesiae  habemus 
in  confessariis  sollicitantibus  ad  turpia  in  Sacramento  Poenitentiae;  item 
in  confessariis  ,  qui  exigunt  a  poenitentibus  ,  ut  sibi  nomen  complicis 
manifestent ;  et  in  iis,  qui  nomen  dederunt  sectae  massonicae.  —  (2)  De 
duobus  praecipue  solet  hic  a  Doctoribus  quaeri.  1°  An  omnes  ad  de- 
nunciandum  possint  admitti;  et  verior  videtur  sententia  affirmativa,  quia 
denunciator  non  est ,  ut  accusator,  causa  efficiens  processus  ,  sed  tan- 
tum  causa  occasionalis  :  iudex  enim  recepta  denunciatione  procedit  ex 
officio;  et  in  eo  processu  denuntiator  non  potest  esse  testis;  immo  ipse 
iudex,  si  denunciationem  calumniosam  agnoscat ,  potest  denunciatorem 
repellere  ;  et  aliunde  sola  denunciatio  non  sufficit  ad  inquisitionem  cau- 
sandam ;  sed  indicia  sufficientia,  et  praecedens  diffamatio  requiruntur. 
Pellegrinus,  part.  4,  sect.  1,  n.  23.  2°  An  monitio  evangelica  debeat 
praecedere  denunciationem  iudicialem;  et  verior  videtur  sententia  ne- 
gativa  :  nam  ex  generali  Curiarum  praxi  absque  praevia  evangelica 
monitione  iudicialis  denunciatio  admittitur.  Reiffenstuel,  de  accus.  n.  78. 

892.  Ex  sola  traditarum  definitionum  inspectione  ultro 
manifesta  fiunt  discrimina  ,  quae  inter  accusationem  ,  in- 
quisitionem  et  denunciationem  vigent  (l).  Sed  accusatio, 
et  denunciatio  facile  in  inquisitionem  transfunditur:  nam 


DE    1UDICIIS    CRIMINALIBUS.  501 

promotor  ,  sive  advocatus  fiscalis  tum  ex  hac  ,  tum  ex 
illa  processum  instruit,  ad  cuius  perfectionem  duo  potis- 
simum  requiruntur ,  nimirum :  ut  clare  constet  per  eum 
de  delicto  in  genere,  et  de  delicto  in  specie,  ut  loquun- 
tur  Pragmatici ,  sive  ut  constet  de  delicto  et  de  auctore 
delicti,  quorum  alterutrum  si  deflciat,  nulla  potest  emitti 
condemnatio  :  nemo  enim  potest  damnari,  quando  de  solo 
constat  delicto  ,  et  quando  de  eodem  non  constat  ,  da- 
mnari  non  potest,  qui  delictum  confitetur,  quia  confessio 
foret  sine  causa,  et  personam  ostenderet  vitae  pertaesam  ; 
at  si  delictum  adsit,  confessio  nocet,  et  regulariter  impu- 
gnari  non  potest  (2). 

(l)  Hoc  loco  observandum,  quod  moribus  hodiernis  tam  in  foro  ci- 
vili,  quam  ecclesiastico,  Promotor  fiscalis  accusatoris  partes  suscipiat, 
etiamsi  adsit  specialis  accusator:  haec  procedendi  via  perfectior  habe- 
tur,  quia  odia,  et  calumnias  melius  excludit,  dum  accusatores  per  pu- 
blicum  ministrum  agunt.  —  (2)  Cap.   1,  de  accus.in  6. 

893.  Processus  informativus  ,  ut  nomen  significat ,  pro 
iudicis  informatione  conficitur,  ut  agnoscat,  an  sit  contra 
criminosum  procedendum,  vel  non  (l).  Quo  circa  secreto 
coram  ipso  iudice  ,  suoque  notario  ,  examinantur  testes  , 
et  admittuntur  ad  testificandum  etiam  inhabiles,  qui  no- 
tiones  opportunas  exhibere  possunt  ad  magis  inquiren- 
dum  ,  quique  omnes  post  interrogationes  super  genera- 
libus  (2)  interrogantur :  1°  super  fama  inquisiti ,  ex  quo 
compertum  fit  iudici,  an  necessaria  diffamatio  existat,  vel 
non  ,  ut  possit  decernere  ,  an  procedendum  sit  ad  ulte- 
riora;  si  decernat  procedendum  esse  ad  ulteriora,  inter- 
rogantur;  2°  super  generalibus  et  deinde  super  ipso  cri- 
mine  in  genere  et  in  specie  (3).  Hac  habita  informatione 
pro  sua  et  curiae  norma ,  si  plena  vel  saltem  semiplena 
exurgat  probatio  de  delicto,  deque  auctore  delicti,  contra 
ipsum  proceditur  .  postquam  fuit  reus  constitutus ;  aliter 
processus  circumducitur  usque  donec  maiores  habeantur 
probationes:  nam  summum  foret  nefas,  per  indicia  vana 
et  insufficientia  ,  honorem  et  quietem  cuiusquam  tur- 
bare  (4). 

(l)  Hinc  iste  processus  conficiendus  est ,  antequam  reus  citetur  ,  et 
duas  solet  habere  partes  :  prima  ,  respicit  informationem    super  fama  , 


502  TITULUS    XVI. 

ut  constet  de  diffamatione  :  secunda,  respicit  informationem  super  cri- 
mine  patrato,  ut  iudici  saltem  semiplene  constet,  crimen  a  Titio  fuisse 
commissum.  Sed  notandum  quod  prima  pars  processus  informativi  po- 
test  omitti  pluribus  in  casibus,  ut  si  crimen  sit  notorium ,  vel  confes- 
sum  ,  vel  probatum  ,  vel  commissum  in  iudicio,  et  in  aliis  casibus.  — 
(2)  Generales  interrogationes  sunt,  de  nomine,  cognomine,  aetate  ,  pa- 
tria  ,  domicilio  et  conditione.  —  (3)  Interrogationes  fiunt  ,  ut  dicunt , 
super  corpore  delicti,  scilicet:  an  testes  delictum  commissum  esse  sciant; 
unde  illud  cognoverint ;  quem  auctorem  habeat ;  cur  hunc,  et  non  alium; 
quid  ,  quale,  quo  tempore,  quo  loco  et  modo  fuerit  commissum ;  quos 
censeant  habere  notitiam  delicti,  etc.  —  (4)  Cap  21,  §  2,  de  accusat. 
Hic  processus  adiuvari  potest  ab  evidentia  facti,  ab  oculari  inspectione 
el  ab  aliis  indiciis. 

894.  Primus  contra  ipsum  delinquentem  gradus  ,  est 
eius  citatio  verbalis  ad  comparendum  personaliter  ante 
iudicem  (l):  diximus  personaliter,  nam  ex  regula  generali 
reo  in  causa  criminali  non  licet  procuratorem  addu- 
cere  (2).  Citatio  ad  hoc  ordinatur,  ut  reus  coram  iudice 
examen  sustineat,  quod  communiter  a  Pragmaticis  consti- 
tutum  appellatur ;  potest  autem  constitutum  ad  plures 
dies  prorogari,  si  necesse  sit,  vel  etiam  secundo  et  tertio 
iteran  ,  ut  reus  diligentius  examinetur  et  veritas  melius 
agnoscatur  (3). 

(l)  Olim  fieri  etiam  poterat  citatio  realis  per  capturam  rei.  — 
(2)  Cap.  15,  de  accusat.  —  (3)  Inter  Doctores  controvertitur,  an  reo  , 
qui  suum  est  facturus  constitutum  ,  veritatis  dicendae  iuramentum  de- 
ferendum  sit?  Pro  affirmativa  facit  ,  quod  per  iurisiurandi  religionem 
cogitur  reus  ad  fatendam  veritatem  ;  pro  negativa  vero  ,  quod  provo- 
catur  ad  periurandum.  Sed  Benedictus  XIII  in  Concilio  Romano  t.  23, 
quaestionem  ita  composuit,  ut  iuramentum  huiusmodi  a  reis  per  quos- 
cumque  iudices,  quovis  praetextu  ,  causa  et  colore,  exigi  amplius  non 
posset,  nisi  quatenus  rei  examinantur,  et  testes  sunt  quoad  alios.  Con- 
sequens  hinc  est  ,  quod  reus  est  tantum  benigne  monendus  ,  ut  contra 
se  ventatem  dicat,  et  iuramentum  praestare  non  tenetur,  nisi  velit  de- 
ponere  contra  alios  :  unde  haec  esse  solet  forma  iuramenti  rei  consti- 
tuti :  monitus  benigne  quoad  se  ad  veritatem  dicendam  ,  uli  vero  testis  in 
alios  veritatis  dicendae  iuramentum  emisil.  Si  autem  contra  dispositionem 
citati  Concilii  Romani  iudex  imposuisset  reo  iuramentum  in  caput  suum, 
et  reus  iurasset,  nullum  erat  constitutum ;  sed  Pius  VII,  in  Bul.  Post 
diuturnas  ,  §  119,  declaravit ,  hoc  iuramentum  validitati  actorum  non 
obesse. 

895.  In  constituto,  reus  a  iudice  cum  Promotore  fiscali 
interrogatur  primum  circa  generalia  de  nomine,  familia, 


DE    IUDICIIS    CRIMINALIBUS.  503 

patria,  aetate,  statu,  etc;  deinde  circa specialia  de  factis, 
personis,  circumstantiis  delicti,  etc.  (l).  Sed  in  his  insti- 
tuendis  et  subordinandis  interrogationibus  ,  maxima  est 
adhibenda  solertia,  ita  tamen  ut  numquam  liceant  mter- 
rozationes  mendaces,  deceptoriae  et  sophisticae,  quae  trau- 
dem  atque  dolum  continent.  Potest  quidem  reus  ex  an- 
tecedentibus  suis  responsis  mendacn  redargui ;  et  si  m 
negativa  persistat ,  potest  illi  opponi  Cunae  informatio , 
testiumque  depositio,  et  confrontatio  (2). 

(l)  Circa  modum  instituendi  istas  interrogationes  videndi  sunt  Do- 
ctores  de  iuridica  praxi  agentes,  et  inter  alios  videri  potest  Pellegn- 
nus  part.  3,  sect.9  ,  n.  58.  -  (3)  Cum  tamen  bemgmor  semper  sit 
cansa  rei  ,  eius  exceptiones  et  replication.es  sunt  attente  et  facile  ad- 
mittendae.  Cap.  24,  de  accusat. 

896.  Testium  confrontatio,  est  comparatio  testium  sin- 
gillatim  facta  cum  ipso  reo,  postquam  constitutum  su- 
biit  (l)  Hoc  est  remedium  extraordinanum  ad  ventatem 
detegendam,  quod  tunc  potest  adhiberi,  cum  reus  negat 
absolute  factum,  et  testes  affirmant:  quo  casu  testes  ite- 
rum  eodem  modo  sunt  examinandi ,  ac  si  adhuc  exami- 
nati  non  essent,  et  insuper  reus  ius  habet  testes  mterro- 
gandi  (2)  Sed  Doctores  monent,  raro  et  maxima  circum- 
spectione  hoc  extraordinario  remedio,  ob  difncultates  lpsi 
intrinsecas,  utendum;  immo  in  praxi  non  observatur,  cum 
in  Iure  ad  eumdem  effectum  detur  remedium  ordinanum, 
scilicet  testium  repetitio,  quod  fit  in  sequenti  processu  pu- 
blico  offensivo  et  defensivo  (3). 

(l)  Fieri  etiam  potest  haec  comparatio  cum  sociis  criminum.  Pelle- 
grinus,  loc.  cit.,  n.  73.  -  (2)  Confrontari  tamen  non  potest  pater  cum 
filio  servus  cum  domino  ,  uxor  cum  marito  ,  pupillus  cum  tntore,  od 
reverentiam,  quam  debent  servare,  immo  nec  timidus  cum  potente,  ne 
ille  ignominiose  opprimatur.  -  (3)  Sunt  tamen  Doctores,  qui  hanc :con- 
frontationem  appellant  necessariam  in  quibusdam  casibus  ,  ut  si  testes 
sint  sibi  directe  contrarii  circa  factum,  vel  personam;  et  si  reus  aliter 
recognosci  non  possit.  Pellegrinus,  loc.  cit.,  n.   12. 

897  Completo  constituto,  inter  fiscum  et  reum  com- 
missum  crimen  negantem,  fit  litis  contestatio ;  ex  qua  in- 
cipit  processus  offensivus  et  defenswus.  Primo  publicatur 
processus  anterior  pro  informatione  Curiae    per   apposi- 


504  TITULUS   XVI. 

tum  iudicis  decretum,  quo  regulariter  conceditur  reo  co- 
pia  actorum,  et  assignatur  illi  terminus,  intra  quem  de- 
beat  suas  defensiones  proponere  (l).  Fiscus  sua  propo- 
nit  accusationum  capitula ,  et  reus  suas  defensiones.  Hic 
potest  petere  ,  ut  iterum  solemniter  ,  et  iudicialiter  exa- 
minentur  testes  prius  pro  Curiae  informatione  examinati: 
nam  cum  fuerint  examinati ,  ipso  absente  reo  et  non  ci- 
tato,  in  iudicio  formali  fidem  non  faciunt  (2).  nisi  in  fine 
constituti  repetitioni  testium  reus  renunciaverit,  quod  ex 
praxi  ad  evitandas  expensas  fieri  solet  cum  clausula,  salvo 
iure  repetendi,  etc,  si  ex  aliqua  causa  fuerit  utile,  aut  ne- 
cessarium  (3). 

(l)  Copia  tamen  actorum  tradi  non  solet  reo,  nisi  prius  habuerit  te- 
stes  pro  rite  et  recte  examinatis.  —  (2)  Cap.  2,  de  testib.  —  (3)  Prae- 
dicta  clausula  fusius  etiam  explicatur  ,  ex.  gr.  salvo  iure  opponendi  et 
excipiendi,  ac  iterum  repetendi,  quatenus,  etc. 

898.  Testium  proinde  repetitio  fieri  debet  de  Iure ,  si 
illi  reus  non  renunciavit;  quod  si,  ut  diximus,  illi  renun- 
ciaverit ,  tunc  tantum  fieri  debet ,  cum  ipse  reus  in  vim 
praedictae  clausulae  eam  postulaverit.  Ad  ordinandam 
autem  recte  testium  re[  etitionem  ,  citandus  est  reus  ad 
videndum  mandari  repeti ,  et  ad  danda  sua  interrogato- 
ria,  quatenus  dare  intendat  (l).  Caeterum  testium  repe- 
titio  regulariter  fieri  debet  coram  iudice  (2),  testes  eo- 
dem  modo  examinandi  sunt ,  ac  si  prius  examinati  non 
essent,  et  reus  citandus  est  ad  videndum  eos  iurare.  Sunt 
tamen  quidam  casus,  in  quibus  teslium  repetitio  non  est 
necessaria  ,  veluti  si  reus  condemnatus  fuisset  in  contu- 
maciam ,  aut  delictum  suum  confessus  fuisset  (3).  In  re- 
liquis  demum  ,  ad  agendum  et  defendendum  media  pro- 
bationum,  exceptionum  et  defensionum  adhibentur,  quae 
supra  in  hoc  Libro  exposuimus. 

(l)  Si  reus  intra  praefixum  tempus  interrogatoria  non  dederit,  aeque 
ad  testium  repetitionem  proceditur  ;  immo  in  multis  Curiis  haec  inter- 
rogatoria  dari  non  solent.  —  (2)  Iudex  cuique  testi  suam  depositionem 
alias  factam  in  secreto,  et  separatim  ab  aliis  testibus  legit ,  et  deinde 
ad  singula  interrogatoria  data  a  reo,  testis  primum  respondet,  et-deinde 
interrogatur,  an  alia  ab  ipso  in  primo  examine  deposita  vera  sint,  et 
an  intendat  aliquid  addere  ,  vel  detrahere  ,  etc.  Pellegrinus ,  loc.  cit., 


DE    IUDICIIS    CBIMINALIBUS.  505 

sect.  11,  a  n.  5.  Si  vero  testis  prius  examinatus  pro  informatione  Cu- 
riae  esset  mortuus  ,  eius  depositio  absque  repetitione  probaret  ,  quia 
mors  supplet  iuramentum  coram  reo,  quod  amplius  praestari  non  po- 
test.  Id.  ib.  n.  32.  —  (3)  Idem  obtinet,  quando  ieus  declaravit,  se  te- 
stes  pro  rite  examinatis  habere. 

899.  Si  deinde  post  fisci  probationes  agnoscat  reus,  se 
causa  periclitari,  extraordinarium  habet  remedium  recur- 
rendi  ad  Episcopum  pro  gratia.  Episcopus  enim  ad  in- 
star  Principis  gratiam  de  delictis  ex  iusta  causa,  et  salvo 
iure  tertii  ,  impertiri  potest;  non  vero  ,  absque  speciali 
delegatione,  eius  Vicarius  generalis.  Hic  autem  recursus 
fit  per  Libellum  compositionis,  in  quo  reus,  quin  expresse 
suum  fateatur  delictum  ,  si  forte  in  aliquo  simpliciter  et 
ignoranter  erraverit,  ad  evitandas  expensas,  et  redimen- 
das  vexationes  ,  se  iustae  et  arbitrariae  iudicis  poenae 
submittit ,  ea  conditione  ,  ut  ipse  iudex  processui  finem  , 
et  fisco  silentium  imponat.  Quo  accepto  libello  ,  Episco- 
pus  secundum  qualitatem  delicti  ,  et  delinquentis  ,  et  ex 
aliis  causis  animum  suum  moventibus,  ad  arbitrium  suum 
petitis  poterit  indulgere  (l),  et  iustae  poenae  arbitrariae 
reum  subiicere. 

(l)  Huius  supplicationis  et  indulti  formulas  refert  Monacellus,  tit.  15, 
for.  3,  et  Bouix  ,  de  iudic,  sect.  6,  col.  2,  c.  18.  Sed  libellus  compo- 
sitionis  non  potest  habere  locum  in  homicidio  et  furto.  Bul.  Post  diu- 
turnas,  §  125,  Pii  VII. 

900.  Sin  secus  reus  velit  eventum  sententiae  experiri , 
elapsis  omnibus  defensionis  terminis  ,  citatur  ad  audien- 
dam  sententiam  ,  quae  esse  potest  absolutoria ,  vel  conde- 
mnatoria.  Absolutoria  dicitur  a  tota  causa,  quando  accu- 
satus  declaratur  innocens ;  et  dicitur  absolutoria  ab  osser- 
vatione  iudicii,  quando  accusatus,  vel  ob  vitiosum  proces- 
sum  ,  vel  ob  insufficientes  delicti  probationes  ,  a  iudicio 
liber  dimittitur  (l).  Condemnatoria  vero  sententia  ea  est, 
qua  accusatus  confessus  in  Iure  ,  vel  legitime  convictus 
de  crimine  ,  poenis  a  iure  statutis  damnatur  (2).  Sed  in 
dubiis  meminisse  iuvabit ,  melius  esse  absolvere  reum  , 
quam  damnare  innocentem. 

(l)  Tribus  modis  a  S.  Congregatione  Episcoporum  et  regularium  in 
causis  criminalibus  reorum  absolutio  datur.  1°  Datur  absolutio  sub  for- 


506  TITULUS    XVII. 

mula  ,  ex  quo  satis,  quando  iudices  reum  culpabilem  habent ,  sed  pro- 
pter  poenas  praeventivas  ab  illo  in  decursu  processus  toleratas  ,  ut  si 
suspensus  ab  oflicio  et  Beneficio  fuisset ,  vel  in  monasterium  reclusus, 
satis  punitum  declarant.  2°  Datur  sub  formula,  tamquam  non  repertum 
culpabihm  ,  quando  culpa  agnita  ,  vel  probata  non  fuit.  3°  Datur  sub 
formula  ,  ex  capite  innocentiae  ,  quando  innocentia  ex  actibus  resultat , 
eamque  iudices  recognoscunt.  Sub  primo  modo  culpa  agnoscitur  ;  sub 
secundo  non  agnoscitur,  sed  reus  ab  imputatione  non  remanet  omnino 
liberatus  ,  ut  in  accusato  de  homicidio  ,  qui  post  talem  absolutionem 
adhuc  absolvendus  est  ab  irregularitate  ob  diffamationem  super  indu- 
ctam ;  sub  tertio  autem  modo  omnis  excluditur  culpa,  et  imputatus  ad 
pristinum  suum  statum  omnino  absque  ulla  nota  restituitur.  Anal.  iur. 
Pont.  ad  an.  1857,  pag.  2914.  —  (2)  Cap.  4,  de  iudic. 


TITULUS  XVII. 

DE     IUDICIIS     SUMMARIIS. 


Summarium  :  901.  Quid  sit  iudicium  summarium?  —  902.  Quae  eius  substantialia  ?  —  903. 
Quae  solemnitates  in  eo  omittantur?  —  904.  Quid  sequatur  si  solemnitates  iudicii  ordinarii 
in  summario  observentur?  —  905.  Quando  possit  iudicium  summarium  institui?  —  906. 
Quae  sint  causae  civiles  summarie  tractandae  ex  privilegio  hominis?  —  907.  Quae  ex  pri- 
vilegio  Iuris  Canonici?  —  908.  Quae  ex  privilegio  Iuris  civilis?  —  909.  Quando  causae 
criminales  summarie  tactari  queant  ?  —  910.  Quid  sit  notorium,  et  quotuplex  ?  —  911.  Iu- 
dex  in  crimine  notorio  summarie  potest  procedere.  —  912.  Quae  ad  id  in  notorio  requi- 
rantur  conditiones  ?  —  913.  Quae  solemnitates  in  iudicio  criminali  summario  possint  omitti? 
—  914.  Quando  crimen  dicatur  commissum  in  flagranti  ?  —  915.  Quae  sint  observanda 
circa  iudicii  summarii  formam  ? 

901.  Iudicium  summarium  ,  ut  iam  innuimus  in  primo 
huiu?  Libri  tertii  titulo,  est  illud,  in  quo  tantum  substan- 
tiales  formae  iudicii  a  iure  naturali  praescriptae  obser- 
vantur,  et  in  quo  de  plano  ac  sine  strepitu  et  figura  iu- 
dicii,  ut  dicunt,  sed  simpliciter  proceditur.  Potest  autem 
strictius  definiri,  iudicium,  in  quo  omittuntur  quaedam  sole- 
mnitatts  pro  iudicio  ordinario  a  iure  positivo  praescriptae. 
Quapropter  hoc  iudicium  dicitur  extraordinarium,  quia  in 
eo  integer  ordo  Iuris  non  servatur  ;  dicitur  etiam  execu- 
tivum ,  quia  celeriter  negotium  perficit.  Ex  quo  regula 
emergit,  qua  omnes  causae  dicendae  sunt  ordinariae,  nisi 


DE    IUDICIIS    SUMMARIIS.  607 

per  legem,  aut  statutum,  aut  consuetudinem  firmatum  sit, 
ut  in  determinatis  causis  summarie  procedatur. 

902.  Formae  substantiales  in  iudicio  etiam  summario 
observandae,  sequentes  sunt,  nimirum,  actoris  petitio  sal- 
tem  verbalis  in  actis  tamen  inserenda  (l),  rei  citatio  sal- 
tem  simplex  ,  legitimatio  personarum,  tempus  congruum 
ad  probandum  actori,  et  ad  se  defendendum  reo  conces- 
sum,  praestatio  iuramenti  de  veritate  dicenda  (2),  admis- 
sio  positionum  et  articulorum,  concessio  termini  ad  exhi- 
benda  monumenta  causae  ,  interrogatio  partium  sive  ad 
earum  instantiam,  sive  ex  officio,  ubi  id  aequitas  suadeat, 
receptio  confessionis  ,  citatio  simplex  ad  audiendam  sen- 
tentiam,  et  sententia  in  scriptis  prolata  (3). 

(l)  Clem.  Saepe  de  verb.  signif.  a  qua  tenor  huius  iudicii  et  proces- 
sus  summarii  desumitur.  Ideo  vero  a  notario  inserenda  est  in  actis,  ut 
per  totum  iudicii  cursum  de  ea  constet  ,  et  ut  iudex  possit  petitioni 
conformare  sententiam.  —  (2)  Idem  dicendum  de  iuramento  calumniae, 
quando  casus  occurrat.  —  (3)  Quaeritur  an  in  hoc  iudicio  locum  ha- 
beat  reconventio7  Respondemus  ,  reconventionem  locum  habere  posse  , 
ubi  ipsa  reconventio  fit  in  causa  consimili,  nimirum  in  causa  summa- 
ria;  non  vero  ubi  agitur  de  reconventione  in  causa  ordinaria,  quae  sci- 
licet  processum  ordinarium  requirit.  Ratio  est ,  quia  petitio  actoris  et 
reconventio  rei  in  eodem  iudicio  tractandae  sunt  ,  in  quo  impossibile 
est  utramque  observare  formam.  Glos.  in  cit.  Clem.  Saepe  ,  verbo  Si 
quid. 

903.  Quare  in  iudicio  summario  non  est  necesse  adhi- 
bere  libellum  formalem,  neque  litem  proprie  contestari  (l); 
neque  dilationes  a  iure  statutas  integras  servare  (2),  ne- 
que  pluries  citare,  vel  cum  peremptorio,  neque  exceptio- 
nes,  vel  appellationes  frustratorias  admittere  ,  neque  pu- 
blicare  processum  neque  concludere  in  causa,  neque  pro- 
nunciare  super  incidente,  vel  emergente,  neque  servare 
ferias  in  honorem  hominum  inductas  (3),  neque  senten- 
tiam  pronunciare  pro  tribunali  sedendo,  neque  appellare 
in  scriptis,  vel  cum  causae  expressione,  quod  adhuc  pro- 
cedit  in  aliis  similibus  actibus  ,  de  quibus  videndi  sunt 
Doctores  (4). 

(l)  Primus  enim  actus  contradictorius  ,  qui  fit  inter  partes  ,  locum 
tenet  contestationis  litis,  ex  quo  sequitur,  quod  sententia  potest  etiam 
ferri  contra  contumacem.  Ridolphinus,  part.  2,  c.  1,  n.  26.  Sed  quisque 


508  TITULUS    XVII. 

actus  causae  notificandus  est  contumaci.  —  (2)  Dilationes  possunt  qui- 
dem  aretari,  non  vero  penitus  denegari.  Glos.  in  cit.  Clem.  Saepe,  verbo 
Jitis  contestationem.  —  (3)  Feriae  in  honorem  hominum  inductae,  sunt 
vindemiarum  et  messium.  Glos.  loc.  cit.,  verbo  ob  necessitatem.  — 
(4)  Tanta  est  huius  iudicii  latitudo,  ut  possit  iudex  sententiam  legere 
per  alium,  et  actor  in  eadem  causa  cumulare  iudicium  civile  et  crimi- 
nale.  Ridolphinus  loc.  cit.  Insuper  minor  probatio  sed  sufficiens  ad- 
mittitur.  Maranta,  part.  4,  dist.  9,  n.  46. 

904.  Si  vero  in  iudicio  summario  omnes  solemnitates 
iudicii  ordinarii  ex  partium  conventione  a  iudice  serven- 
tur,  iudicium  evadit  ordinarium ,  et  consequenter  ex  de- 
fectu  solemnitatis  necessariae  sententia  redditur  nulla,  et 
Jnvalida,  et  partes  sibi  debent  hoc  imputare  ,  quae  cum 
possent  sibi  eligere  viam  summariam,  versa  vice  ordina- 
riam  elegerunt  ,  cui  propterea  debent  remanere  subie- 
ctae  (l).  Quod  si ,  nulla  interveniente  conventione  ,  sed 
tantum  partibus  non  contradicentibus,  solemnitates  mdicii 
ordinarii  omnes,  vel  in  parte  fuerint  per  iudicem  in  sum- 
mario  observatae,  verius  est,  sententiam  subsistere.  quia 
per  hoc  non  potest  dici,  viam  ordinariam  electam  fuisse; 
et  aliunde  solemnitates  ,  quae  in  summario  iudicio  sunt 
inutiles  ,  non  debent  illud  vitiare  ,  quia  utile  per  inutile 
non  vitiatur  (2).  Verum  data  facultas  convertendi  iudi- 
cium  summarium  in  ordinarium  aptari  non  potest  ad  ca- 
sum  contrarium,  convertendi  scilicet  iudicium  ordinarium 
in  summarium  :  quia  processus  ordinarius  est  de  iure  pu- 
blico  ,  quod  iudex ,  et  partes  immutare  non  possunt  (3). 

(l)  Reiffenstuel,  de  iudic,  n.  51.  —  (2)  Clem.  cit.  Saepe,  et  Maranta, 
loc.  cit...  n.  210.  Sed  si  una  pars  reclamaret  contra  formam  ordinariam 
assumptam,  defectus  solemuitatis  sententiam  efficeret  nullam ,  quia  hoc 
beneficium  viae  summariae  conceditur  in  favorem  partium,  quo  absque 
earum  consensu  privari  non  possunt.  At  cum  utraque  pars  viam  ordi- 
nariam  elegit,  utramque  ,  vel  alterutram  non  posse  amplius  poenitere 
et  viam  summariam  sumere  ,  repugnante  iudice ,  certum  videtur,  quia 
quod  semel  placuit ,  amplius  displicere  non  potest.  Cap.  21  ,  de  reg. 
iur.  in  6,  et  Glos.  in  cit.  Clem.  Saepe,  verbo  partibus.  —  (3)  Gloss.  in 
cit.  Clem.  Saepe,  verbo  irritandus. 

905.  Summarius  hic  procedendi  modus  tum  in  civilibus, 
tum  in  criminalibus  potest  habere  locum:  et  in  civilibus 
quidem  ,  quando  causa  levis  est ,  vel  celerem  expeditio- 
nem  requirit;  in  criminalibus  vero,  quando  agitur  de  cri- 


EE    IUDICIIS    SUMMARIIS.  50Q 

mine  notorio.  Unde  ratio,  ob  quam  quaedam  in  civilibus 
omittuntur  solemnitales  ,  ea  est  ,  quia  causa  est  modica, 
vel  urgens ,  quae  discussionem  non  meretur,  vel  moram 
non  patitur;  in  criminalibus  vero,  quia  foret  inutile  so- 
lemnitales  observare  ,  cum  ex  notorio  de  omnibus  con- 
stet  (1). 

(l)  His  quidem  in  casibus  nil  contra  iustitiam  fit,  si  iudex  partium, 
advocatorum  et  procuratorum  contentiones  refrenet  ,  si  testium  super- 
fluam  multitudinem  cohibeat.  Clem.  cit.  Saepe;  si  exceptiones  dilatorias 
repellat;  si  partes  audiat  etiam  extra  iudicium  ;  si  testes  examinet  non 
citatos  quos  secum  partes  ferunt,  et  si  testibus  fidem  habeat  ,  qui  as- 
signant  causam  tantum  verosimilem,  vel  ex  iure  non  habent  testimonii 
ferendi  capacitatem,  quia,  ut  dici  solet,  iudex  procedit  sola  facti  veri- 
tate  inspecta.  Maranta,  loc.  cit.  n.  34.  Immo  ex  praxi  iudicii  ordinarii 
Dequit  iudex  partes  in  secreto  audire ;  alias  haberi  posset  tamquam  su- 
spectus.  At  in  iudicio  summario  iudex  tenetur,  se  parti  exhibere,  ubi- 
cumque  illa  secum  alloqui  voluerit,  sive  in  loco  tribunalis,  sive  domi, 
sive  alibi ,  secus  ipsam  partem  gravare  videretur.  Riccius  ,  resol.  22  , 
num.  2. 

906.  In  civilibus  et  temporalibus  plures  sunt  causae 
hoc  modo  ab  hominc,  vel  a  iure  privilegiatae.  Causae  sic 
privilegiatae  ab  homine  sunt  illae ,  quae  a  Summo  Pon- 
tifice  delegantur  cum  clausula,  simpliciter ,  et  de  plano,  sine 
strepitu  et  figura  iudicii;  aut  cum  clausula,  servata  tantum 
aequitate  praetoria  ;  aut  etiam  cum  clausula,  sola  facti  ve- 
ritate  inspecia.  His  enim  clausulis  manifestum  est  iudicium 
summarium  contineri  (l).  Sed  in  genere  ita  causas  dele- 
gare  potest  tantum  Summus  Pontifex,  quia  hic  procedendi 
modus  Iuris  communis  correctionem  continet,  quam  nemo 
facere  potest ,  nisi  ipse  Pontifex.  Nihilominus  Episcopus 
potest  causas  committere  summane  cognoscendas,  et  di- 
ctas  clausulas  in  sua  delegatione  inserere,  quando  agitur 
de  causa  ab  ipso  Iure  summaria  declarata  ,  ut  infra  vi- 
dere  erit,  quia  in  hoc  casu,  nulla  est  Iuris  communis  cor- 
rectio  (2). 

(l)  Delegatus  tenetur  hoc  casu  summarie  procedere,  nisi  partes  con- 
sentiant,  ut  ordinarium  iudicium  instituatur.  Clem.  cit.  Saepe  de  verb. 
signif.  —  (2)  Ridolphinus,  loc.  cit.  n.  60. 

907.  Causae  vero  privilegiatae  ex  Iure  Canonico  sunt: 
1°  causae  de   Beneficiis  ecclesiasticis  ,  ubi  agitur    de  ele- 


510  TITULUS    XVII. 

ctionibus,  postulationibus,  vel  provisionibus,  aut  de  per- 
sonatibus  ,  dignitatibus  ,  officiis  ,  canonicatibus,  vel  prae- 
bendis,  seu  quibusvis  Beneficiis  ecclesiasticis,  ad  effectum 
providendi,  ne  Ecclesiae  ob  vacantiam  aut  dilationem  in 
spiritualibus  et  temporalibus  detrimentum  patiantur  (l) ; 
2°  causae  de  decimis  Iure  communi  debitis  (2);  30  causae 
matrimoniales,  in  quibus  agitur  ad  impediendum,  vel  di- 
rimendum  vinculum  Matrimonii  (3);  40  causae  usurarum, 
cum  repetuntur,  vel  petitur,  ut  illas  compenset  usurarius, 
vel  illius  haeres  (4);  5°  causae  monachorum  et  religioso- 
rum  (5);  6°  causae  in  iudicio  summario  incidentes  ,  vel 
emergentes  (6);  7°  causae  demum  hospitalium ,  et  xeno- 
dochiorum  (7). 

(l)  Ratio  huius  privilegii  a  Clemente  V  expresse  signiiicatur  in  Clem. 
2,  de  iudic.  ubi  dispendiosam,  id  est  damnosam,  ut  explicat  Glossa,  de- 
clarat  esse  interdum  litium  prorogationem,  quae  ex  subtili  ordinis  iu- 
diciarii  observatioae  obvenire  solet.  Quapropter  ubi  damnum  non  sit 
timendum,  consultius  erit,  etiam  in  causis  Beneiiciariis  ordinarium  ser- 
vare  iudicium.  Ipse  enim  Pontifex  in  sua  Clementina  summarium  iudi- 
cium  permittit ,  non  praecipit.  Hinc  ex  Curiarum  consuetudine  factum 
est ,  ut  in  iudiciis  etiam  Beneficiorum  ordinaria  servetur  forma  ,  sicut 
communiter  testantur  Doctores,  quamquam  forma  summaria  possit  etiam 
observari.  Hinc  Card.  De  Luca  docet,  ordinariam  formam  observandam 
esse  in  Beneficiis  iurispatronatus  ,  quando  quaestio  est  de  iure  prae- 
standi,  et  de  maioritate  vocum.  De  iudic,  n.  193;  et  alii  docent  idem 
servandum  esse  ,  quando  non  de  Beneficii  titulo  quaeritur,  sed  de  Ec- 
clesiae  proprietate.  Pirhing,  de  iudic,  n.  104  ;  et  quando  de  Beneficii 
privatione  agitur.  Gloss.  in  cit.  Clem.  2,  de  iudic,  verbo  beneficiis.  — 

(2)  Aliter  vero  dicendum  de  decimis  ex  pacto ,  pollicitatione  ,  et  voto 
debitis,  quae  ordinario  iudicio  subsunt.  Gloss.  ibid.,   verbo  decimis.  — 

(3)  Hoc  tamen  non  habet  locum  ,  cum  ob  adulterii  crimen  thori  sepa- 
ratio  quaeritur.  Gloss.  ibid.,  verbo  matrimoniis.  —  (4)  Cit.  Clem.  2  , 
de  iudic.  —  (5)  Cap.  26,  de  accusat.,  et  Extrav.  Frequentes  ,  de  iudic 
int.  com.  —  (6)  Gloss.  in  cap.  ult.  ut  lit.  non  contest.,  etc,  verbo  pro- 
cedendum.  —  (7)  Gloss.  in  cit.  Clem.  2,  de  iudic,  verbo  Beneficiis. 

908.  Sunt  et  aliae  plures  causae  eodem  modo  privile- 
giatae  ex  Iure  civili,  quae  ab  ipsis  Canonistis  communi- 
ter  probantur,  cuiusmodi  sunt  causae  alimentorum,  tribu- 
torum ,  seu  collectarum ,  pauperum  et  miserabilium  per- 
sonarum,  mercedum  et  salariorum ;  item  causae  executi- 
vae,  quae  paratam  habent  executionem,  ut  si  praesente- 
tur  instrumentum  facilis  liquidationis,  aut  petatur  senten- 


DE    IUDICIIS    SUMMARIIS.  51  1 

tiae  executio,  quae  in  rem  iudicatam  transivit;  item  cau- 
sae  leves,  et  modici  valoris,  quae  ex  communi  Doctorum 
sententia  non  excedunt  quinquaginta  aureos.  Sed  in  hoc 
personae  qualitatem  prae  oculis  iudex  habere  debet;  nam 
causa  ex.  gr,  centum  aureorum,  quae  inter  principes  et 
divites  modica  dici  potest  ,  inter  pauperes  et  mediocris 
fortunae  homines  magna  dicenda  est  (l). 

(l)  Huc  respicit ,  quod  supra  iam  diximus  ,  scilicet  in  iudiciis  sum- 
mariis  mi.iorem  sufficere  probationem:  nam  cum  causa  summaria  est 
propter  levitatem,  aut  modicitatem,  probatio  semiplena  per  unum  ex. 
ot.  testem,  vel  per  iuramentum  potest  sufficere,  quia  de  modico  prae- 
iudicio  agitur  ;  cum  vero  summaria  est  propter  celeritatem,  quam  re- 
quirit,  plena  probatio  plerumque  est  necessaria,  quia  magnum  adesse 
potest  praeiudicium.  In  primo  casu  quoad  probationes,  et  selemnitates; 
in  secundo  tantum  quoad  solemnitates  causa  summaria  nuncupatur.  Pi- 
rhing,  loc.  cit. 

909.  Iudicium  summarium  etiam  in  criminalibus  potest 
habere  locum.  Hoc  praecipue  in  criminibus  notoriis  con- 
tingit ;  diximus  praecipue  ,  quia  etiam  in  delictis  levibus 
forma  iudicii  summarii  observari  potest.  Delicta  autem 
levia  dicuntur ,  quae  dolo  et  culpa  lata  carent  ,  quae  in 
re  modica  versantur  ,  quaeque  gravem  non  afferunt  in- 
famiam  ,  ut  sunt  furta  parvae  quantitatis  ,  leves  iniuriae 
verbales,  et  adolescentium,  religiosorum,  ac  domesticorum 
delicta  (l). 

(l)  Pirhing,  loc.  cit.,  n.  101,  et  Pellegrinus,  part.  4,  sect.  3,  n.  64. 
—  (Add.  Edit.)  —  A  S.  Congreg.  Episcoporum  et  Regularium  prodiit 
die  11  iunii  1880  Instructio  pro  Ecclesiasticis  Curiis  quoad  modum 
procedendi  oeconomice  in  causis  disciplinaribus  et  criminalibus  cleri- 
corum  .  quae  instructio  ,  cum  sit  maximi  momenti  ,  et  a  Curiis  Eccle- 
siasticis  servanda,   integram  referre  ducimus  in  fine  huius  tituli. 

QIO.  Crimina  notoria  dicuntur  ea,  quae  adeo  sunt  gra- 
via,  publica,  et  manifesta,  ut  nulla  tergiversatione  celari 
et  excusari  queant.  Notorium  enim  proprie  dictum  in  se 
plenam  et  indubitabilem  probationem  continet,  et  diyidi- 
tur  in  notorium  facti ,  iuris  ,  et  praesumptionis.  Notorium 
facti  est  evidentia  rei  in  se  ipsa,  ut  cum  crimen  commit- 
titur  coram  hominum  multitudine  (l);  notorium  iuris  est 
evidentia  confessionis,  aut  sententiae,  ut  cum  reus  in  iu- 


512  TITULUS    XVII. 

dicio  suum  confessus  est  crimen,  aut  de  eo  fuit  per  sen- 
tentiam  condemnatus,  a  qua  non  appellavit;  notorium  de- 
nique  praesumptionis  est  evidentia  praesumptionis  Iuris 
et  de  iure,  ut  cum  filius  alicuius  ille  habetur,  quem  iu- 
stae  nuptiae  demonstrant  (2). 

(l)  Hic  notandum,  triplex  esse  posse  notorium  facti,  nimirum  :  1°  fa- 
cti  permanentis,  sive  continui,  cuius  actus  perdurat,  ut  in  apostata,  et 
in  concubinario,  qui  in  impietate  perseverant ;  2°  facti  transeuntis,  sive 
deficientis,  cuius  actus  cessat,  ut  m  homicidio;  3°  facti  interpolati  sive 
interrupti,  cuius  actus  cessat,  et  per  intervalla  renovatur,  ut  in  usura- 
rio.  —  (2)  Aliud  exemplum  dari  potest  in  clerico  qui  sic  solet  cum 
foemina  suspecta  conversari,  ut  post  trinam  monitionem  adhuc  cum  ea 
inveniatur  fabulari.  Trid.  sess.,  25,  c.  14,  de  ref.  Reiffenstuel,  de  cohab. 
cler.  et  mul.,  n.   18. 

911.  Iam  vero  cum  crimen  aliquo  ex  dictis  modis  no- 
torium  est,  iudex  ad  illud  compescendum  summarie  pro- 
cedere  potest.  Hoc  generaliter  ratione  probatur:  nam  via 
ordinaria  iudiciorum  introducta  est  ad  veritatem  invenien- 
dam ;  sed  in  notoriis  res  evidenter  loquitur  per  se;  ideo- 
que  via  ordinaria  necessaria  non  est.  Iure  etiam  proba- 
tur:  nam  Innocentius  III  sic  rescribit  Archiepiscopo  Nea- 
politano,  qui  iuraverat  in  omni  causa  ordinem  iudiciarium 
observare:  Nos  iuramentum  tuum  benignius  interpretari  vo- 
lentes,  ita  quod  consonet  Canonicis  Institutis,  Fraternitati  tuae 
auctoritate  praesentium  intimamus ,  quod  in  manifestis,  et  no- 
toriis,  ratione  iuramenti  praedicti,  non  credimus  te  teneri  ser- 
vare  subtiliiatem  ordinis  iudiciarii,  quam  in  his  non  servari 
per  omnia,  ipsa  iuris  ratio  postulat ,  et  requirit  (l).  Specia- 
liter  vero  de  notorio  facti  idem  declarat  Alexander  III  , 
ad  Archiepiscopum  Genuensem  scribens:  Si  factum  est  no- 
torium,  ait,  non  eget  testium  depositionibus  declarari,  cum  ta- 
lia  probationem,  vel  ordinem  iudiciarium  non  requirant  (2). 
Idem  de  notorio  iuris  eruitur  ex  responso  Greg.  IX  (3); 
et  de  notorio  praesumptionis  ex  responsis  Eugenii  II  et 
Alexandri  III  (4). 

(l)  Cap.  21,  de  iurei.  —  (2)  Cap.  3,  de  testib.  cogen.  —  (3)  Cap. 
ult.  de  cohab.  cler.  et  mul.  —  (4)  Cap.  2,  3  et  6,  eod. 

912.  Ad  inducendam  tamen  praemissam  evidentiam 
plura  requiruntur  ,  nimirum:   1°  ut  in  notorio    facti    cri- 


DE    IUDICIIS    SUMMARIIS.  513 

men  patratum  sit  palam,  publice,  et  populo  vel  commu- 
nitate  inspectante,  ita  ut  maior  eiusdem  pars,  vel  saltem 
plurimi,  facti  scientiam  habeant  (l),  et  ut  iudex  rem  ita 
esse  certo  cognoscat  (2);  2°  ut  in  notorio  iuris  confessio 
sit  spontanea,  vel  sententia  valida,  et  irrevocabilis ,  et  ut 
iudex  ex  actu  confessionis  authentico  vel  ex  legitimo 
sententiae  decreto  evidenter  rem  perspectam  habeat;  3°  ut 
in  notorio  praesumptionis  adsit  simul  notorium  iuris,  vel 
facti,  et  ut  ex  ipso  facto  ius  expresse  vehementem,  sive 
violentam  praesumptionem  deducat  (3);  40  demum  ut  con- 
stet  non  solum  de  notorietate  criminis;  sed  etiam  de  eius- 
dem  formalitate,  et  malitia  (4). 

(l)  In  iure  non  est  definitum  quot  praecise  personae  requirantur; 
unde  ad  iudicem  spectat  numerum  delinire.  Sed  non  desunt  qui  do- 
ceant,  in  parva  communitate  decem,  aut  saltem  sex  personas  sufficere. 
—  (2)  Iudex  notorietatis  in  populo  existentis  probationem  a  duorum 
testium  fide  dignorum  depositione  habere  potest.  Caeterum  communiter 
Doctores  in  notorio  facti  permanentis  nullam  aliam  probationem  re- 
quirunt ,  dum  in  notorio  facti  trauseuntis  probationem  plenam  ,  et  in 
notorio  facti  interpolati  probationem  semiplenam  adhuc  requirunt,  quia 
haec  duo  ultima  facta  possent  probabiliter  negari.  Fagnanus  ad  cap. 
Vestra,  de  cohab.  cler.  et  mul.  n.  97.  —  (3)  In  notorio  iuris  et  prae- 
sumptionis  requiritur  probatio.  Id.  ib.  —  (4)  Ratio  ,  quia  non  sufficit 
ex.  gr.  homicidium  fuisse  notorie  commissum  ;  sed  etiam  notorie  con- 
stare  debet,  id  culpa,  vel  dolo  factum  fuisse.  Reiffenstuel  ,  de  accusat. 
n.  265. 

913.  In  hoc  deinde  iudicio  criminali  summario  non  est 
necesse  observare  Iuris  solemnitates,  ut  supra  iam  dixi- 
mus  de  processu  summario  civili  ,  quia  Canonistae  uni- 
versaliter  tradunt ,  in  his  iudiciis  iuris  ordinem  non  esse 
observandum  (l).  Hinc  non  requiritur  accusatio,  vel  de- 
nunciatio,  neque  libelli  oblatio,  neque  litis  contestatio,  ne- 
que  quandoque  vera  criminis  probatio  (2).  Citatio  vero 
rei,  quidquid  de  rigore  iuris,  ex  praxi  a  Doctoribus  com- 
mendata  ,  et  a  stylo  Curiarum  canonizata  ,  requiritur  ad 
processum,  in  quo  reo  exponitur  factum,  pro  quo  citatur, 
et  eius  auditur  defensio,  et  requiritur  ad  audiendam  sen- 
tentiam,  quae  licet  libera  sit  a  iuris  solemnitatibus,  pro- 
meritam  poenam  declarare  debet,  a  qua  tamen  appella- 
tio  non  datur  (3),  quia  haec  pronunciatio  potius  est  iuris 
executio,  quam  sententia  (4). 

Inslit.  Canon.   Vol.  II.  33 


514  TITULUS    XVII. 

(l)  Hoc  proinde  modo  in  notoriis  procedi  potest  contra  absentem,  et 
contumacem,  contra  praesentem  etiam  lite  non  contestata  ,  servato  vel 
non  servato  iuris  ordine.  Dicimus,  servato  iuris  ordine,  quia  in  notoriis 
potest  quoque  procedi,  praesentibus  partibus,  et  lite  contestata,  aliisque 
solemnitatibus  iuris  observatis,  quo  casu  iudicium  summarium  non  du- 
bitamus  evadere  ordinarium.  —  (2)  Ipsum  enim  solum  notorium  facti 
permanentis  probat,  ut  supra  innuimus.  —  (3)  Cap.  13,  14  et  24  ,  de 
appel.  —  (4)  Datur  tamen  appellatio  contra  sententiam  declaratoriam 
de  ipsa  notorietate  criminis,  quae  praecedit  sententiam  de  applicatione 
poenae ,  quia  multa  dicuntur  notoria  ,  quae  talia  revera  non  sunt.  Cit. 
cap.  3  ,  eod.;  et  manifesta  tantum  sunt.  Notorium  enim  fit  coram  po- 
pulo,  et  ideo  probatione  non  semper  indiget ,  quia  ipse  populus  testis 
est ;  manifestum  vero  oritur  ex  certa  scientia  habita  ex  certis  auctori- 
bus,  et  semper  in  iudicio  probari  debet.  Insuper  notorium  rei  eviden- 
tia  innititur;  dum  manifestum  habet  pro  fundamento.  famam  licet  indu- 
bitatam. 

914.  Ouamdam  habet  cum  crimine  notorio  affinitatem 
crimen  in  flagranti  deprehensum,  quod  duplici  modo  con- 
tingere  potest,  videlicet,  quando  reus  criminis  deprehen- 
ditur  ex.  gr.  in  furto ,  vel  fornicatione ,  et  statim  ad  iu- 
dicem  defertur ,  et  quando  crimen  committit  coram  ipso 
iudice  pro  tribunali  sedente,  vel  extra  tribunal  de  delicto 
inquirente.  In  his  quidem  casibus  reus  potest  puniri  abs- 
que  accusatore  ,  vel  denunciatore,  et  per  decretum  ,  vel 
praeceptum  iudicis  ,  in  quo  promerita  poena  legitima 
applicetur ;  sed  probationes  et  defensiones  sunt  admit- 
tendae  (l). 

(l)  Reiffenstuel,  de  accusat.,  n.   267,  547  et  560. 

915.  Denique  quoad  formam  in  iudicio  summario  ob- 
servandam,  duo  monenda  putamus:  lm  Si  agitur  de  sum- 
mario  civili,  iudex  mandat,  ut  infra  dies  ex.  gr.  decem  , 
summarie  audiantur  partes,  testes  habeantur  pro  citatis, 
eorumque  depositiones  recipiantur  in  Curia,  citata  parte 
ad  videndum  eos  iurare.  Deinde  testes  praesentatos  a 
partibus  interrogat  super  substantia  petitionis,  vel  super 
articulis  popositis ,  eorumque  complet  examen.  Ouo  pe- 
racto,  partes  monet ,  ut  infra  breve  tempus  compareant 
coram  se  ad  allegandum  in  iure  et  in  facto  quidquid  sua 
interesse  putaverint  ,  et  ad  audiendam  sententiam  ,  sive 
decretum.  Tandem  definitivum  decretum  emittit    ad    for- 


DE    IUDICIIS    SUMMARIIS.  515 

mam  sententiae  etiam  circa  iudicii  expensas,  quarum  ta- 
xationem,  si  opus  sit,  sibi  reservat.  2m  Si  agatur  de  sum- 
mario  criminali  ob  notorietatem ,  necesse  est  ante  omnia 
probare  ,  et  declarare  notorietatem  ,  quam  iudex  probat 
se  conferendo  ad  locum  criminis,  vel  duos  saltem  in  Cu- 
ria  examinando  testes  fide  dignos  ,  et  declarat  per  pri- 
mum  decretum  ,  mandando  postea  ad  ulteriora  procedi , 
vel  inprincipio  suae  definitivae  sententiae.  Ouae  decla- 
ratio  notorietatis,  si  deesset  in  decreto ,  vel  in  principio 
sententiae  ipsa  sententia  nulla  dici  posset  ,  et  contra  su- 
perius  observata  ab  ea  daretur  appellatio,  et  quidem  ad 
utrumque  effectum.  Necesse  est  deinde  reum  citare  ad 
videndum  processum,  et  factum  in  eo  contentum,  eumque 
in  sua  defensione  audire;  qui  si  exciperet,  testes  esse  suos 
inimicos  ,  vel  notorietatem  obfuscaret;  aut  processus  or- 
dinarius  foret  instituendus  ,  aut  concedenda  appellatio. 
Denique  necesse  est  reum  citare  ad  audiendam  senten- 
tiam  ,  quae  cum  prolata  fuerit,  etiamsi  reus  ab  ea  ap- 
pellet  ,  executioni  iuxta  iura  iam  citata  mandari  potest , 
quia  ab  ea  appellatio  non  datur. 


INSTRUCTIO 

Pro  ecclesiasticis  Cuviis  quoad  modum  procedendi  oeconomice 
in  causis  disciplinaribus  et  criminalibus  clericorum. 

Sacra  haec  EE.  et  RR.  Congregatio,  mature  praesenti  Eccle- 
siae  conditione  perpensa,  quae  pene  ubique  impeditur,  quomi- 
nus  externam  explicet  suam  actionem  super  materias  et  per- 
sonas  ecclesiasticas ,  et  considerato  quoque  defectu  mediorum 
aptorum  pro  regulari  Curiarum  ordinatione,  constituit  faculta- 
tem  Ordinariis  locorum  expresse  concedere,  ut  formas  magis 
oeconomicas  adhibere  valeant  in  exercitio  suae  disciplinaris  iu- 
risdictionis  super  Clericis.  Ut  autem  tota  iustitiae  ratio  sarta 
tectaque  maneat,  serveturque  processuum  canonica  regularitas 
et  uniformitas,  opportunum  censuit  sequentes  emanare  normas, 
a  Curiis  servandas. 

I.  Ordinario  pastorale  onus  incumbit  disciplinam  correctio- 
nemque  Clericorum  a  se  dependentium  curandi ,  super  eorum- 
dem  vitae  rationem  vigilando,  remediisque  utendo  canonicis  ad 
praecavendas  apud  eosdem  et  eliminandas  ordinis  perturba- 
tiones. 

II.  Ex  his  remediis  alia  praeveniunt,  alia  reprimunt  et  mede- 


5l6  TITULUS    XVII. 

lam  afferunt.  Priora  ad  hoc  diriguntur  ut  impediant  quominus 
malum  adveniat,  ut  scandali  stimuli,  occasiones  voluntariae,  cau- 
saeque  ad  delinquendum  proximae  removeantur.  Altera  finem 
habent  revocandi  delinquentes  ut  sapiant  reparentque  admissi 
criminis  consequentias. 

III.  Conscientiae  et  prudentiae  Ordinarii  horum  remediorum 
incumbit  applicatio,  iuxta  canonum  praescriptiones,  et  casuum 
adiunctorumque  gravitatem. 

IV.  Mediis  quae  praeservant  praecipue  accensentur  spiri- 
tualia  exercitia,  monitiones  et  praecepta. 

V.  Has  provisiones  praecedere  debet  summaria  facti  cognitio 
quae  ab  Ordinario  notanda  est,  ut  ad  ulteriora  procedere,  qua- 
tenus  opus  sit ,  et  certiorem  reddere  queat  superiorem  Aucto- 
ritatem,  in  casu  legitimi  recursus. 

VI.  Canonicae  monitiones  fiunt  sive  in  forma  paterna  et  se- 
creta  (etiam  per  epistolam  aut  per  interpositam  personam)  sive 
in  forma  legali,  ita  tamen  ut  de  earumdem  executione  constet 
ex  aliquo  actu. 

VII.  Quatenus  infructuosae  monitiones  evadant,  Ordinarius 
praecipit  Curiae,  ut  delinquenti  analogum  iniungatur  praece- 
ptum,  in  quo  declaretur  quid  eidem  agendum  aut  omittendum 
sit,  cum  respondentis  poenae  ecclesiasticae  comminatione,  quam 
incurret  in  casu  transgressionis. 

VIII.  Praeceptum  intimatur  praevento  a  Cancellario  coram 
Vicario  Generali;  sive  coram  duobus  testibus  ecclesiasticis  aut 
laicis  probatae  integritatis. 

§  1.  Actus  subsignatur  a  partibus  praesentibus  et  a  praevento 
quoque,  si  velit. 

§  2.  Vicarius  Generalis  adiicere  valet  iuramentum  servandi 
secretum,  quatenus  id  prudenter  expetat  tituli  indoles,  de  quo 
agitur. 

IX.  Quoad  poenalia  media,  animadvertant  reverendissimi  Or- 
dinarii,  praesenti  instructione  haud  derogatum  esse  iudiciorum 
solemnitatibus ,  per  sacros  Canones.  per  Apostolicas  Constitu- 
tiones,  et  alias  ecclesiasticas  dispositiones  imperatis,  quatenus 
eaedem  libere  efficaciterque  applicari  queant;  sed  oeconomicae 
formae  consulere  intendunt  illis  casibus  Curiisque ,  in  quibus 
solemnes  processus ,  aut  adhiberi  nequeant,  aut  non  expedire 
videantur.  Plenam  quoque  vim  servat  suam  extraiudiciale  re- 
medium  ex  informata  conscientia  pro  criminibus  occultis,  quod 
decrevit  s.  Tridentina  Synodus  in  Sess.  14,  cap.  1.  de  Reform. 
adhibendum,  cum  illis  regulis  et  reservationibus,  quas  constan- 
ter  servavit  pro  dicti  capitis  interpretatione  s.  C.  Congreg^atio 
in  pluribus  resolutionibus,  et  praecipue  in  Bosnien.  et  Sirmien. 
20  Decembris  1873. 

X.  Quum  procedi  oporteat  criminaliter,  sive  infractionis  prae- 
cepti,  aut  criminum  communium,  vel  legum  Ecclesiae  violatio- 
nis  causa,  processus  confici  potest  formis  summariis  et  absque 
iudicii  strepitu,  servatis  semper  regulis  iustitiae  substantialibus. 


I 


DE    IUDICIIS    SUMMARIIS.  517 

XI.  Processus  instruitur  ex  officio  aut  in  sequelam  supplicis 
iibelli  et  querelae,  aut  notitiae,  alio  tnodo,  a  Curia  habitae,  et 
ad  finem  perducitur  eo  consilio,  ut  oinni  studio  atque  prudentia 
veritas  detegatur,  et  cognitio  tum  criminis,  cum  reitatis  aut  in- 
nocentiae  accusati  exurgat. 

XII.  Processus  confectio  committi  potest  alicui  probo  atque  i- 
doneo  ecclesiastico,  adstante  Actuario. 

XIII.  Unicuique  Curiae  opus  est  Procuratore  fiscali  pro  iusti- 
tiae  et  legis  tutela. 

XIV.  Quatenus  pro  intimationibus  aut  notificationibus,  haud 
praesto  sit  opera  Apparitorum  Curiae,  suppletur  exhibitione 
earumdem  explenda  per  qualificatam  personam,  quae  de  facto 
certioret;  sive  eas  transmittendo ,  ope  commendationis  penes 
tabellariorum  officium ,  illis  in  locis  in  quibus  hoc  invaluit  sy- 
stema,  exposcendo  fidem  exhibitionis,  receptionis  aut  repudii. 

XV.  Basis  facti  criminosi  constitui  potest  per  expositionem  in 
processu  habitam ,  authenticis  roboratam  informationibus  aut 
confessionibus  extraiudicialibus  ,  vel  testium  depositionibus,  et 
quoad  titulum  transgressionis  praecepti  constat  per  novam  ex- 
hibitionem  decreti  et  actus  indictionis ,  perfectorum  modis  e- 
nuntiatis  Art.  VII  et  VIII. 

XVI.  Ad  retinendam  in  specie  culpabilitatem  accusati  opus 
est  probatione  legali ,  quae  talia  continere  debet  elementa,  ut 
veritatem  evincat,  aut  saltem  inducat  moralem  certitudinem,  re- 
moto  in  contrarium  quovis  rationabili  dubio. 

XVII.  Personae,  quas  examinare  expediat,  semper  audiuntur 
separatim. 

XVIII.  Testes  ad  probationem ,  aut  ad  defensionem ,  quoties 
legalia  obstacula  haud  obsistant,  sub  iuramento  audiri  debent, 
quod  extendi  potest,  si  opus  sit,  ad  obligationem  secreti. 

XIX^  Testium  absentium,aut  in  aliena  Dioecesi  morantium  ex- 
poscitur  examen  in  subsidium  ab  Ecclesiastica  loci  auctoritate, 
eidem  transmittendo  prospectum  facti;  et  Auctoritas  requisita 
petitioni  respondet,  servando  praesentis  instructionis  normas. 

XX.  Quoties  indicentur  testes  ob  facta  aut  adiuncta  essen- 
tialiter  utilia  merito  Causae,  qui  examini  subiici  nequeant,  eo- 
quod  censeatur  haud  convenire  ut  vocentur,  aut  quia  vocati 
abnuant ,  mentio  eorumdem  fit  in  actibus ,  et  curatur  supplere 
eorum  defectui  per  depositiones  aliorum  testium,  qui  de  relato 
aut  alia  ratione,  noverint  id  quod  exquiritur. 

XXI.  Quum  collectum  fuerit  quidquid  opus  sit  ad  factum  et  ac- 
cusati  responsabilitatem  constituendam,  vocatur  iste  ad  examen. 

XXII.  In  indictione,  nisi  prudentia  id  vetet,  exponuntur  ei 
per  extensum  accusationes  adversus  eum  collatae,  ut  parari 
valeat  ad  respondendum. 

XXIII.  Quando  autem  ob  accusationum  qualitates,  aut  ob  alia 
adiuncta  prudens  non  sit  in  actu  intimationis  eas  patefacere, 
in  hac  solum  innuitur  eumdem  ad  examen  vocari  ut  sese  ex- 
cuset  in  Causa,  quae  ipsum  respicit  uti  accusatum. 


5l8  TITULUS    XVII. 

XXIV.  Si  iudicio  sistere  abnuat,  iteratur  indictio,  in  quo  ei- 
dem  praefigitur  congruum  peremptorium   terminum,   eique    si- 

"gnificatur  quod  si  adhuc  obedire  renuat,  habebitur  ceu  contu- 
max;  et  pro  tali  in  facto  aestimabitur ,  quatenus  absque  pro- 
bato  legitimo  impedimento,  istam  quoque  posthaberet  intima- 
tionem. 

XXV.  Si  compareat,  auditur  in  examine;  et  quatenus  indu- 
ctiones  faciat  alicuius  momenti,  debent  istae,  quantum  fieri  po- 
test,  exhauriri. 

XXVI.  Proceditur  inde  ad  contestationem  facti  criminosi ,  et 
conclusionum  habitarum,  ad  retinendum  accusatum  criminosum 
lapsumque  in  relativis  poenis  canonicis. 

XXVII.  Quum  accusatus,  tali  modo,  habeat  plenam  cognitio- 
nem  eius  quod  in  actis  extat  contra  se,  ultra  quod  respondere 
possit,  iure  se  defendendi  a  semetipso  etiam  uti  valet. 

XXVIII.  Potest  quoque,  si  id  expetat,  obtinere  praefixionem 
termini  ad  exhibendam  defensionem  cum  memoria  in  scriptis, 
praecipue  quando  ob  dispositionem  Art.  XXIII  nequiverit  pa- 
ratus  esse  ad  responsa  pro  sua  excusatione. 

XXIX.  Expleto  processu,  actorum  instructor,  restrictum  con- 
ficit  essentialium  conclusionum  eiusdem. 

XXX.  In  die  qua  Causa  proponitur,  est  in  facultate  accusati 
faciendi  se  raepresentare  et  defendere  ab  alio  Sacerdote  aut 
laico  Patrocinatore,  antea  approbatis  ab  Ordinario. 

XXXI.  Quatenus  praeventus  constituere  defensorem  renuat, 
Ordinarius  consulit  constituendo  aliquem  ex  officio. 

XXXII.  Defensor  caute  notitiam  haurit  processus  et  restricti 
in  Cancellaria,  ut  paratus  sit  ad  defensionem  peragendam,  quae 
an^e  propositionem  causae  exhiberi  potest  in  scriptis.  Ipse  quo- 
que  subiicitur  oueri  secreti  iurati,  quatenus  Ordinario  videatur 
indolem  Causae  id  expostulare. 

XXXIII.  Transmittitur  dein  Procuratori  fiscali  processus  et 
restrictus,  ut  munere  suo  ex  ofjicio  fungatur;  uterque  Ordina- 
rio  traditur  qui  plena  Causae  cognitione  adepta,  diem  consti- 
tuit  in  qua  disceptanda  et  resolvenda  sit,  curans  ut  accusatus 
certior  de  hoc  fiat. 

XXXIV.  Die  constituta  proponitur  Causa  coram  Vicario  ge- 
nerali ,  interessentibus  Procuratore  fiscali,  Defensore  et  Can- 
cellario. 

XXXV.  Post  votum  Procuratoris  Fisci  et  deductiones  defen- 
sionis  profertur  sententia,  dictando  dispositivam  Cancellario, 
cum  explicita  mentione,  in  casu  damnationis,  canonicae  sanctio- 
nis,  accusato  applicatae. 

XXXVI.  Sententia  indicitur  praevento,  qui  appellationem  inter- 
ponere  potest  ad  Auctoritatem  Ecclesiasticam  superiorem. 

XXXVII.  Pro  appellatione  servantur  normae  statutae  a  Con- 
stitutione  Ad  militantes  s.  m.  Bened.  XIV  30  Martii  1742,  aliae- 
que  emanatae  ab  hac  s.  Congregatione  Decreto  18  Decembris 
1835  (1)  et  Littera  circulari  diei  1  Augusti  1851. 


DE    IUDICIIS    SUMMARIIS.  519 

XXXVIII.  Comparitio  pro  appellatione  facienda  est  infra  ter- 
minum  decem  dierum  a  notificatione  sententiae;  quo  termino 
inutiliter  elapso,  sententia  ipsa  in  executionis  statu  reperitur. 

XXXIX.  Interposita  appellatione  infra  decem  dies,  Curia  abs- 
que  mora  remittit  ad  Auctoritatem  ecclesiasticam  superiorem, 
apud  quam  appellatio  facta  est,  omnes  actus  Causae  originales, 
idest  processum,  restrictum,  defensiones  et  sententiam. 

XL.  Auctoritas  ecciesiastica  superior,  capta  cognitione  actus 
appellationis,  intimare  facit  appellanti,  ut  infra  terminum  vi- 
ginti  dierum  Defensorem  constituat,  qui  approbari  debet  ab 
eadem  superiori  auctoritate. 

XLI.  Decurso  dicto  termino  peremptorio  absque  effectu,  cen- 
setur  appellantem  nuncium  misisse  appellationis  beneficio ,  et 
haec  consequenter  perempta  declaratur  a  superiori  auctoritate. 

XLII.  Quum  appellatio  producitur  a  sententia  alicuius  Curiae 
episcopalis  ad  Metropolitanam ,  Archiepiscopus  pro  cognitione 
et  decisione  Causae  sequitur  normam  procedendi  in  hac  in- 
structione  traditam. 

XLIII.  Si  contingat  quod  Clericus,  non  obstante  fori  privile- 
gio,  ob  crimina  communia  subiiciatur  processui  et  iudicio  laicae 
potestatis,  Ordinarius,  hoc  in  casu,  summariam  sumit  criminosi 
facti  cognitionem,  atque  perpendit  an  ipsum,  ad  tradita  per  sa- 
cros  canones,  locum  faciat  infamiae,  irregularitati,  aut  alii  ec- 
clesiasticae  sanctioni. 

§  1.  Donec  iudicium  pendeat,  aut  accusatus  detentus  sit,  pru- 
dens  est,  quod  Ordinarius  sese  limitet  ad  media  provisoria. 

§  2.  Expleto  tamen  iudicio,  et  libero  reddito  accusato,  Curia 
iuxta  exitum  informationum  ceu  superius  assumptarum ,  pro- 
cedit  ad  tramites  dispositionum  praesentis  instructionis. 

XLIV.  In  casibus  dubiis,  et  in  variis  practicis  difficultatibus, 
quae  contingere  possint,  Ordinarii  consulant  hanc  s.  Congregat., 
ad  vitandas  contentiones  et  nullitates. 

Ex  Aud.  SS.mi  diei  11  lunii  1880. 

SS.mus  D.nus  Noster  LEO  div.  prov.  PP.  XIII,  audita  re- 
latione  praesentis  Instructionis  ab  infrascripto  Sacr.  Congreg. 
Episcopor.  et  Regularium  Secretario,  eam  in  omnibus  appro- 
bare  et  conflrmare  dignatus  est. 

Romae  die  et  anno  quibus  supra. 

I.  Card.  Ferrieri  Praef. 
I.  B.  Agnozzi  Secretarius. 

(1)  En  in  commodum  lectorum  decretum  huiusmodi.  Haud  referimus  lit- 
teram  prolixam  diei  1  Augusti  1835,  quoniam  praecipuae  eiusdem  praescri- 
ptiones  in  praesenti  Instructione  relatae  nobis  videntur. 

Decretum  pro  Causis  Criminalibos.  Non  ita  pridem  a  s.  Congregatione  ne- 
gociis,  et  consultationibus  Episcoporum  et  Regularium  praeposita  nonnul- 
lae  regulae  prescriptae  tuerunt  pro  recta,  et  expedita  deflnitione  causarum 
criminalium,  quae  a  Curiis  Episcoporum,  vel  Ordinariorum  ad  eamdem  s. 
Congregationem  in  gradu  appellationis  deferuntur.  Quas  quidempraescriptio- 


520  TITULUS    XVII. 

nes,  quoniam  impedimenta  sublata  sunt,  quae  aliqua  ex  parte  earum  execu- 
tioni  interposita  fuerant,  visum  est  Eminentissimis  Patribus  in  Conventu 
habito  xv.  Calend.  Jtrnuar.  MDCCCXXXV,  uberius  explicare,  et  cum  assensu, 
et  approbatione  S.  D.  N.  Gkegorii  xvi.  iterum  promulgare,  ut  ab  omnibus, 
ad  quos  pertinent,  accuratissime    serventur.    Sunt  autem  quae  sequuntur. 

I.  Reis  a  Curiis   Episcopalibus    criminali  iudicio   damnatis    spatium   dierum 

decem   conceditur,    quo    ad    s.    Congregationem   Episcoporum,  et  Regu- 
larium  appellare  possint. 

II.  Decem  dies  numerari  incipient  non  a  die,  quo  sententia  lata  est,  sed  a 
die,  quo  reo  vel  eius  defensori  per  Cursorem  denunciata  fuit. 

III.  Eo  tempore  elapso,  quin  reus  vel  eius  defensor  appellaverit,  latam  a  se 
sententiam  Episcopus  exequetur. 

IV.  Interposita  intra  decem  dies  appellatione  Curia  Episcopalis  acta  auto- 
grapha  totius  causae  ad  s.  Congregationem  continuo  transmittat,  nempe: 

1.  Processum  ipsum  in  Curia  confectum. 

2.  Eius  restrictum,  seu  compendiariam  expositionem  eorum,    quae   ex 

eodem  processu  emergunt. 

3.  Defensiones  pro  re»  exhibitas. 

4.  Denique  sententiam  latam. 

V.  Ipsa  Curia  reo,  eiusque  defensori  denunciabit,  appellationem  coram  eadem 

s.  Congregatione  prosequendam  esse. 

VI.  Si  nemo  compareat,  aut  si  appellationis  acta  negligenter  vel  malitiose 
protrahantur,  congruens  tempus  a  s.  Congregatione  praefinietur,  quo  i- 
nutiliter  elapso,  causa  deserta  censeatur,  et  sententia  Curiae  Episcopalis 
executioni  mandetur. 

VII.  Reo,  aut  illi,  qui  eius  defensionem  suscepit,  tradendus  est  restrictus  pro- 
cessus,  qui  a  Iudice  relatore  conficitur. 

VIII.  Allegationes,  seu  defensiones  Eminentissimis  Patribus  distribuendas 
typis  non  committantur,  nisi  Iudex  relator  imprimendi  veniam  dederit. 

IX.  Causa  definietur  stata  die  ab  Eminentissimls  Patribus  in  pleno  Audi- 
torio  congregatis. 

X.  Eidem  Congregationis  Procurator  Generalis    Fisci,   et   Iudex  relator   in- 

tererunt. 

XI.  Iudex  relator  de  toto  statu  causae  ad  Eminentissimos  Patres  refert,  et 
Procurator  Generalis  Fisci  stabit  pro  Curia  Episcopali,  suasque  conclu- 
siones  explanabit. 

XII.  Post  haec  Eminentissimi  Patres  iudicium  proferent,  sententiam  Curiae 
Episcopalis  aut  confirmando,  aut  infirmando,  aut  etiam  reformando. 

XIII.  Prolata  Sententia  una  cum  omnibus  Actis  causae  ad  eamdem  Curiam 
Episcopalem  remittitur,  ut  eam  exequatur. 

XIV.  Revisio,  seu  recognitio  rei  iudicatae  non  conceditur,  nisi  eius  tribuendae 
potestas  a  Sanctitate  Sua  facta  fuerit,  et  subsint  gravissimae  causae, 
super  quibus  cognitio,  et  iudiciurn  ad  plenam  Congregationem  pertinet. 

XV.  Sciant  denique  Curiae  Episcopales  per  novissimas  leges,  quae  ad  investi- 
ganda,  et  coercenda  crimina  pro  Tribunalibus  laicis  promulgatae  sunt, 
nihil  detractum  esse  de  formis,  et  regulis  Canonicis,  quas  proinde  sequi 
omnino  debent,  non  modo  in  conficiendo  processu,  ad  quem  spectant  haec 
verba  Edicti  die  5  Novembris  1831  —  Nihil  innovetur,  quantum  ad  iudicia 
ecclesiastica  pertinet  —  verum  etiam  in  poenis  decernendis,  quemadmodum 
in  appendice  eiusdem  Edicti  ita  cautum  est  —  Tribunalia  iurisdictionis  mi~ 
xtae  Clericos,  et  Personas  ecclesiasticas  iis  poenis  mulctabunt,  quas  secundum 
Canones,  et  Constitutiones  Apostolicas  Tribunal  Ecclesiasticum  iisdem  irrogaret. 

J.  A.  Card.  Sala  Praefectus. 

I.  Patriarcha  Constantinopolitanus  Secr. 


521 


TITULUS  XVIII. 

DE    IUDICIIS    CORAM    SACRIS    PAPAE    CONGREGATIONIBUS. 


Summarium  :  916.  Quo  modo  olim  ,  et  nunc  Papa  controversias  audiat  ?  —  917.  Qua  pote- 
state  sacrae  Congregationes  causas  cognoscant  ?  —  918.  Officium  sacrae  Congregationis 
Concilii.  —  919.  Quomodo  coram  ea  causa  introducatur  ?  —  920.  Quomodo  tractetur  ?  — 
921.  Quomodo  definiatur  ?  —  922.  Officium  S.  Congregationis  Episcoporum  et  Regularium. 
—  923.  Ex  quibus  componatur  ,  et  quam  servet  proceduram  ?  —  924.  Quomodo  procedat 
in  causis  criminalibus?  —  925.  Sacra  Congregatio  Inquisitionis  ex  quibus  constet,  et  de 
quibus  cognoscat  ?  —  926.  Quomodo  ipsa  procedat?  —  927.  Quomodo  specialiter  aliae  sa- 
crae  Congregationes  de  causis  cognoscant  ?  —  928.  Quomodo  expediantur  negotia  consul- 
tativa  ?  —  929.  Quomodo  administrativa  ?  —  930.  Sacrae  Congregationes  haev:  negotia  iuxta 
propriam  earum  competentiam  definiunt. 

916.  Olim  Summus  Pontifex  causas  et  controversias 
audiebat,  et  definiebat  per  se  in  suo  Presbyterio,  vel  Con- 
sistorio  coram  consiliariis  suis  (l);  sed  postea  in  immen- 
sum  fere  adauctis  negotiis  definiendis  ,  prius  Auditores 
suos  in  sacra  Rota  (2),  ac  sacras  deinde  Congregationes 
instituit,  quibus  controversias  et  causas  in  Iure  proposi- 
tas  cognoscendi  et  definiendi  potestatem  et  iurisdictionem 
commisit.  Plures  sunt  huiusmodi  sacrae  Congregationes  t 
coram  quibus  controversiarum,  sive  criminum  iudicia  a- 
guntur,  et  de  quibus  nobis  proponimus  solum  pauca  at- 
tingere. 

(l)  Ab  Ecclesiae  catholicae  exordio  Summus  Pontifex  habuit  consi- 
liarios  suos  et  Senatores,  coram  quibus  prius  in  Presbyterio,  ac  deinde 
in  Consistorio  iurisdictionem  etiam  contentiosam  exercebat.  Clem.  1,  de 
iurei.  Thomasinus,  de  vet.  et  nov.  Eccl.,  disc,  1.  2,  c.  101  et  alib.,  et 
quandoque  etiam  causas  praesertim  maiores  in  Conciliis ,  quae  Romae 
erant  frequentissima  ,  definiebat.  Presbyterium  pariter  et  Consistorium 
primitus  habuerunt  Episcopi.  Cap.  3,  de  appell.  in  6.  Can.  l,  dist.  95, 
et  Cap.  1,  de  his  quae  fiunt  a  Prael.  etc.  —  (2)  Rota,  forsan  sic  dicta, 
quia  eius  auditores  unus  post  alium  per  turnum  causas  referebant ,  et 
Pontificem  aut  auditorum  collegium  informabant,  ea  de  causa  primum 
instituta  fuit,  quia  cum  Papa  non  amplius  per  se  sufficeret  omnia  ex- 
pedire  contentiosa  negotia,  Capellam  poeculiarem  in  suo  Palatio  erexit, 
eiusque  capellanis  ,  qui  auditores  sacri  Palatii  appellati  sunt  ,  potesta- 
tem  fecit  instantias  praesertim  minoris  momenti  cognoscendi  ,  ut  pos- 
sent  postea  referre,  quid  aequum  et  iustum  esset  definire.  Haec  deinde 


522  TITULUS    XVIII. 

pontificia  capella  transformata  fuit  in  verum  tribunal  extra  Papae  pa- 
latium  erectum,  quod  appellatum  fuit  Sacra  Rota,  cuius  auditores  veri 
sunt  iudices  a  Pontifice  deputati  cum  potestate  negotia  cognoscendi,  de- 
finiendi,  et  terminandi.  Ipsorum  octo  Itali  esse  debent,  duo  Hispani  ob 
duas  coronas  Castellae  et  Celtiberiae,  unus  Gallus,  et  unus  Germanus. 
Non  procedunt  ad  instantiam  partium  per  libellum  ;  sed  ex  commis- 
sione  a  Papa  accepta,  cui  partes  offerunt  instantiam:  non  audiunt  pu- 
blice  advocatos,  et  procuratores;  sed  scriptas  probationes  et  defensio- 
nes  recipiunt,  et  singillatim  partes,  eorumque  advocatos  et  procurato- 
res  privatim  voce  tantum  audiunt ,  ut  negotia  celerius  expediantur,  et 
cavillis  occludatur  via  :  sententiam  in  communi  ad  maioritatem  voto- 
rum  ferunt,  quae  ius  facit  inter  partes  ;  sed  legum  tenorem  sequi  de- 
bent,  neque  possunt  regulariter  ex  aequo  et  bono  pronunciare :  eorum 
sententiae  vim  non  habent  sententiarum  papalium;  nihilominus  magnam 
habent  auctoritatem,  et  magnam  in  toto  orbe  assecutae  sunt  celebrita- 
tem.  De  Luca  ,  de  rel.  Cur.,  p.  2,  disc.  32.  Nunc  vero  sacrae  Rotae 
attributiones  adeo  imminutae  sunt,  et  aliis  sacris  Congregationibus  de- 
mandatae,  ut  solum  fere  de  causis  Pontificii  status  cognoscat,  cum  olim 
de  temporalibus  et  spiritualibus  universi  orbis  causis  cognosceret.  Anal. 
iur.  Pont.  ad  annum  1856,  p.  2239,  et  Stremler,  de  poen.,  eccl.,  part. 
3,  sect.   l,  c.  2. 

917.  Sacrae  Congregationes  sunt  veluti  totidem  Summi 
Pontificis  Senatus,  et  vicariatus,  qui  a  Cardinalibus  prae- 
sertim  compositi  (l)  nomine  Summi  Pontificis  ,  et  in  eo- 
dem  tribunali  (2)  negotia  ecclesiastica  sibi  commissa  cum 
potestate  Apostolica  (3)  et  ordinaria  (4)  cognoscunt ,  et 
definiunt.  Idcirco  decisiones,  sive  sententiae  a  sacris  Con- 
gregationibus  prolatae  nullam  proprie  dictam  appellatio- 
nem  recipiunt  (5),  quia  sententiae  sunt  Papae,  a  quo  non 
appellatur,  cum  eas  per  sacrarum  suarum  Congregatio- 
num  ministerium  profert,  et  omnes,  quos  respiciunt,  per 
orbem  catholicos  in  utroque  foro  obligant,  tamquam  Pon- 
tificiae  decisiones  ,  in  iis,  quae  singulis  Congregationibus 
fuerunt  a  Papa  commissa  ,  quia,  ut  ait  Benedictus  XIV, 
voce  sacrarum  Congregationum  suas  Sedes  Apostolica  de- 
clarat  sententias  (6). 

(l)  Tres  in  qualibet  Congregatione  ad  legitime  deliberandum  debent 
esse  Cardinales;  nam  aliter  haberi  non  posset  deliberatio  collegialis. 
Multo  tamen  plures  sunt  Cardinales  ad  Papae  arbitrium  S.  Congrega- 
tionem  efformantes  ,  inter  quos  unus  constituitur  Praefectus  ,  excepta 
Congregatione  sancti  Officii  ,  cuius  Papa  solet  sibi  retinere  Praefectu- 
ram,  et  Cardinalem  assignare  secretarium  ;  dum  in  aliis  Congregatio- 
nibus  secretarius  ex  numero  Praelatorum  assumitur.    Praeterea    sacrae 


DE    IUD.    CORAM    SACRIS    PAPAE    CONGR.  523 

Congregationes,  illa  excepta  Concilii  Tridentini  ,  suos  habent  ex  caetus 
ecclesiastici  doctioribus  viris  Consultores.  —  (2)  Viget  in  hoc  analogia 
cum  tribunali  Episcopi,  eiusque  Vicarii  generalis.  —  (3)  Haec  potestas 
est  Apostolica  ,  quia  est  ipsa  potestas  Papae  ,  quo  consulto  ,  pro  toto 
catholico  orbe  ea  deflniuntur,  quae  sunt  ipsi  reservata.  —  (4)  Est  or- 
dinaria  ,  quia  per  summorum  Pontiflcum  constitutiones  in  perpetuum 
confertur.  Bul.  Immensa  aeterni  Sisti  V,  et  durat  adhuc  Pontilicis  Sede 
vacante  ,  ut  omnes  Doctores  tradunt  ,  et  ipsarum  sacrarum  Congrega- 
tionum  praxis  demonstrat:  immo  ,  creato  novo  Pontifice  ,  sacrae  Con- 
gregationes  nova  confirmatione  non  indigent.  De  facto  tamen  quasi  su- 
spenditur  earum  iurisdictio  dum  Cardinales  ingrediuntur  Conclave  ad 
eligendum  Pontificem,  quia  eo  tempore  de  alio  negotio  praeter  Papae 
electionem  tractare  non  possunt  ,  neque  alios  officiales,  aut  alia  docu- 
menta' recipere,  nisi  adsit  urgens  necessitas,  aut  aliquod  tam  grande,  et 
tam  evidens  periculum  immineret ,  quod  omnibus  et  singulis  Cardinalibus 
praesentibus  concorditer  videretur  illi  celeriter  occurrendum.  Cap.  3,  §  idem 
quoque  de  elec  in  6.  —  (5)  Sed  iustis  de  causis  ex  partium  supplica- 
tione  possunt  decisionis  revisionem  admittere.  —  (6)  Instit.   76,  n.  8. 

918.  Inter  sacras  Congregationes,  quae  de  negotiis  con- 
tentiosis  cognoscunt,  hodie  primum  locum  obtinet  S.  Con- 
gregatio  eminentissimorum  Cardinalium  S.  Concilii  Tn- 
dentini  Interpretum.  Cum  enim  haec  Congregatio  ad  eum 
finem  primum  fuerit  instituta ,  ut  executionem  et  obser- 
vantiam  decretorum  Concilii  Tridentini  curaret  (2),  ac 
postea  ut  etiam  autentica  eadem  decreta  posset,  consulto 
Pontifice  ,  interpretari  (2),  cumque  hoc  Concilium  maxi- 
mam  Iuris  recentioris  partem  conficiat,  ac  determinet  in 
quo  Ius  praecedens  fuerit  correctum  ,  vel  confirmatum  , 
aut  conservatum  ,  ad  ipsam  referuntur  omnia  negotia  , 
quae  directe  ad  Tridentini  disciplinam  spectant,  et  indi- 
recte  ad  Ius  praecedens  ab  ipso  Tridentino  conservatum, 
vel  confirmatum  ,  modo  ex  speciali  Pontificis  voluntate  , 
ab  ea  subtracta  non  sint  ,  et  alteri  Congregationi  con- 
cessa.  Hinc  fluit ,  hanc  Congregationem  supremam  esse 
Ecclesiae  universalis  Curiam,  quae  in  disciplina  et  mori- 
bus,  sacrorum  Canonum  vim  et  potestatem  declarat,  quae- 
que  in  actis  definit.  quid  valide  et  legitime,  et  quid  per- 
peram  et  illegitime  gestum  vel  gerendum  sit.  Haec  proinde 
Congregatio  a  sententiis  et  decretis  omnium  Ordinario- 
rum  appellationes  recipit,  de  quaestionibus  iurisdictiona- 
libus,  de  disciplina  morum,  et  obligationibus  Clericorum, 
de  poenis  ecclesiasticis,  et  censuris,  de  adimplementis  le- 


524  TITULUS    XVIII. 

gatorum  ,  et  oneribus  Missarum  ,  de  statutis  synodalibus 
et  capitularibus,  de-omni  gravamine  iudiciali  et  extraiu- 
diciali,  deque  omnibus  negotiis,  in  quibus  intervenit  ali- 
qua  Tridentini  regula  ,  nedum  tamquam  iudex  appella- 
tionis  in  concursu  cum  quolibet  Archiepiscopo  ,  verum 
etiam  in  prima  instantia  in  concursu  cum  quolibet  iudice 
ecclesiastico,  cognoscit,  ac  definit  (3).  Duobus  autem  mo- 
dis  hoc  peragere  potest,  nimirum,  iuris  ordine  servato,  vel 
ex  aequo  et  bono.  Primum  modum  observat,  quando  par- 
tis  procurator  id  petit  in  sua  instantia  scribendo  formu- 
lam,  nil  transeat ;  secundum  vero  quando  partes  consen- 
tiunt ,  ut  iuris  ordo  postponatur  ,  etiamsi  de  contentiosis 
iudicium  sit. 

(l)  Bul.  Alios  nonnullos  Pii  IV.  —  (2)  Cit.  Bul.  Immensa  aeierni 
Sixti  V.  —  (3)  Cum  in  gradu  appellationis  causa  agitur  ,  S.  Congre- 
gatio  Concilii  non  solet  ab  Ordinariis  informationes  petere  ,  quia  rei 
status  ex  productis  actis  Curiae,  a  qua  appellatur,  satis  constat.  Nihi- 
lominus  saepe  evenit,  ut  aliquod  dubium  in  facto,  vel  in  facti  circum- 
stantii^  suboriatur,  quo  casu  ab  Ordinariis  informationes  exquirere  so- 
let.  Cum  vero  in  prima  instantia  causa  agitur  ,  tales  informationes  et 
Ordinarii  votum  regulariter  exquirit ,  quae  necessaria  videntur,  ut  de 
vero  rei  statu  certioretur. 

919.  In  procedura  coram  hac  S.  Congregatione  tria 
breviter  observamus ,  videlicet:  quomodo  causa  introdu- 
catur,  quomodo  tractetur,  et  quomodo  definiatur.  Intro- 
ductio  per  petitionem ,  sive  instantiam  coram  S.  Congre- 
gationis  secretario  in  libello  a  partis  procuratore  exara- 
tam,  et  Sanctissimo  inscriptam  his  verbis,  Beatissime  Pa- 
ier,  in  qua  exponitur  nomen  ,  cognomen  ,  qualitas ,  dioe- 
cesis,  et  obiectum-  supplicationis  (l).  Intra  viginti  dierum 
spatium  procurator  exhibet  suum  ad  causam  agendam 
speciale  mandatum,  et  omnia  documenta  ad  causam  spe- 
ctantia  in  forma  authentica  a  Curiis  Episcopalibus  re- 
missa,  vel  saltem  ab  iisdem  recognita  tamquam  rata,  aut 
alias  certum  eorum  authenticitatis  signum  habentia;  quae 
parti  adversae  communicantur  per  authentica  exemplaria, 
ac  postea  de  secretarii  mandato  causa  ponitur  in  folio  , 
et  fit  citatio  ad  concordandum  dubium  (2). 

(l)  Procurator  in  contentiosis  debet  esse  unus  de  iis  ,    qui    in  Urbe 


DE    IUD.    CORAM    SACRIS    PAPAE    CONGR.  5-25 

ad  postulandum  admittuntur  ;  in  aliis  vero  negotiis  sufticit  quicumque 
alius,  qui  petitionem  praesentet,  et  ad  responsum  recipiendum  redeat; 
sed  communiter  ad  hoc  Agentes  Romae  constituti  adhibentur;  non  cnim 
veredariorum  opere  (delle  Porte)  uti  licet ,  quod  rite  non  posset  o- 
ptatum  dare  effectum.  —  (2)  Concordatio  dubii  nil  aliud  est,  quam  prae- 
cisa  determinatio  quaestionis  certis  verbis  expressae  ,  et  S.  Congrega- 
tioni  pro  resolutione  proponendae.  Ad  dubium  concordandum  debent 
intervenire  partes  contendentes,  et  in  dubii  formula  consentire.  Dubium 
autem  sic  concordatum,  et  a  Congregationis  secretario  subsignatum  mu- 
tari  amplius  nequit ,  nisi  citatis  partibus  ,  et  in  earum  contradictorio  , 
quia  ad  causam  uno  potius  quam  alio  modo  dirimendam  multum  con- 
fert  dubii  propositi  formula.  At  si  partes  nolint  consentire  in  eadem 
formula  dubii,  et  inter  se  nequeant  convenire,  secretarius  Congregatio- 
nis  ex  productionibus  factis,  et  auditis  partibus ,  ex  oflicio  auctoritate 
sua  dubium  componit  ,  reservato  partibus  iure  coram  Congregatione 
agendi  ad  dubii  reformationem;  si  vero  una  ex  partibus  sit  contumax, 
dubium  aeque  firmatur,  eidemque  intimatur. 

92O.  Causa  deinde  ita  tractatur;  nimirum  ,  concordato 
dubio,  secretarius  S.  Congregationis  diem  pra^finit  ,  quo 
causa  coram  Congregatione  proponatur,  et  intra  xxx  dies 
ante  diem  destinatae  Congregationis  partes  contendentes 
coram  eodem  secretario  ,  vel  in  eius  auditorio  tenentur 
exibere  omnia  documenta  in  forma  authentica,  earumque 
allegationes  latino  sermone  conscriptas,  et  ab  advocatis, 
vel  procuratoribus  officium  in  Curia  Romana  exercenti- 
bus  ,  subsignatas  ,  quorum  idem  secretarius  in  apposito 
folio  summarium  efformat.  Sic  producta  mutuo  partibus 
communicantur,  ut  possint  respondere,  ac  similiter  com- 
municantur  responsiones,  ita  ut  nullius  sint  roboris  scri- 
pturae,  inscia  parte,  praesentatae,  et  responsiones  ab  ad- 
vocatis,  vel  procuratoribus  non  subsignatae,  aut  ante  fe- 
riam  tertiam  proximam  ante  Congregationem  non  oblatae. 
His  absolutis,  quae  ad  probationem  et  defensionem  par- 
tes  in  Ius  adducere  putarunt,  una  cum  summario  de  se- 
cretarii  auctoritate  typis  eduntur  (l),  et  horum  duo  exem- 
plaria  unicuique  Cardinalium  ante  decem  dies  a  Congre- 
gatione  habenda  ,  distribuuntur,  et  feria  quinta  ac  sexta 
proxima  ante  statutam  diem  pro  Congregatione  habenda, 
a  Cardinalibus  et  a  secretario  singillatim  audiuntur  ver- 
bales  informationes  super  causa,  quas  partium  advocati, 
et  procuratores  volunt  proponere  (2).  Praeterea  circa  hanc 
causae  tractationem  tria  sunt  notanda:   lm  Si  examinandi 


526  TITULUS    XVIII. 

sint  testes,  aut  aliae  probationes  faciendae,  quas  Congre- 
gatio  perficere  per  se  nequit ,  partes  huiuscemodi  com- 
mittit  locorum  Ordinariis,  qui  processus  ex  commissione 
efformatos,  ad  ipsam  S.  Congregationem  transmittunt  (3); 
2m  Si  una  ex  partibus  sit  ab  initio ,  aut  fiat  postea  con- 
tumax ,  sententia  supra  unica  etiam  secretarii  relatione 
aeque  redditur,  et  damnatus  non  auditur,  nisi  prius  per- 
acti  iudicii  expensas  solvat  (4);  3m  Si  causae  decisio  ne- 
queat  intra  praefinitum  diem  parari,  vel  adsit  alia  iusta 
causa,  Congregationis  secretarius  tum  ad  partium  instan- 
tiam,  tum  ex  officio,  potest  eiusdem  assignationem  in  alium 
diem  transferre,  etiamsi  assignatio  facta  sit  cum  clausula, 
omnino  et  infallanter  (5). 

(l)  Ad  nimias  vitandas  expensas,  et  prolixiores  partium  allegationes 
cohibendas,  recte  statutum  fuit,  ut,  etiamsi  plura  sint  dubia  in  eadem 
causa  dissolvenda  ,  memorialia  typis  edita  quinque  impressionis  folia  , 
et  replicationes  duo  non  possint  excedere  ,  nisi  secretarius  ex  iusta  causa 
maiorem  latitudinem  concedat.  Edictum  S.  Congregationis  Concilii  17 
sept.  1847,  art.  13.  —  (2)  Idcirco  non  admittuntur  publicae  coram  tri- 
bunali  advocatorum,  vel  procuratorum  concertationes,  ut  fieri  solet  in 
aliis  tribunalibus  etiam  ecclesiasticis  ,  ut  supra  notavimus.  —  (3)  Hoc 
maxime  contingere  solet  in  causis  matrimonialibus,  et  professionum  re- 
ligiosarum.  —  (4)  Contumax  a  Congregatione  habetur,  qui  citatus  non 
comparuit,  quique  intra  terminum  statutum  nullam  allegationem  exhi- 
buit,  etiamsi  dilationem  petierit  ,  quam  non  obtinuit.  —  (5)  Casu  quo 
dilatio,  vel  assignatio,  facta  sit  ab  ipsa  Congregatione  non  potest  am- 
plius  differri  ,  nisi  ab  ipsa  Congregatione  ad  partis  instantiam  in  me- 
moriali  expressam. 

Q21.  Demum  causa  definitur  die  praestituto  in  tribu- 
nali  S.  Congregationis  per  propositi  dubii  resolutionem 
affirmativam  vel  negativam.  Qui  resolutionem  habet  con- 
trariam  non  potest  appellare,  sed  intra  x  dies  novam  po- 
test  audientiam  petere  a  Cardinali  Praefecto,  vel  a  Con- 
gregationis  Secretario,  qui  secundum  causae  circumstan- 
tias  possunt  eam  concedere,  vel  negare  (l).  Quando  nova 
audientia  conceditur  ,  iterum  causa  post  tres  menses  a 
iam  habita  sessione  coram  Sacro  Tribunali  proponitur 
cum  dubio:  An  sit  standum,  vel  recedendum  a  decisis.  Quando 
negatur,  lis  finita  est,  et  sententia  transit  in  rem  iudica- 
tam ;  consequenter  resolutio  data  locorum  Ordinariis  exe- 


DE    IUD.    CORAM    SACRIS    PAPAE    CONGR.  5^7 

quendam  committitur  ,  expensis  liquidatis  a  victo  victori 
ad  iustitiae  tramites  solvendis  (2). 

(l)"  Solus  Praefectus  potest  novam  audientiam  concedere,  quando  re- 
solutio  data  fuit  cum  clausula,  affirmative,  vel  negative,  et  amplius:  im- 
mo  ,  si  expedire  iudicaverit  ,  potest  instantiam  per  memoriale  ,  citata 
parte,  plenae  Congregationi  remittere.  Sed  actor  novas  expensas  alteri 
parti  reficere  tenetur  ,  si  haec  instantia  reiiciatur.  —  (2)  Quae  hucus- 
que  circa  praxim  iudiciorum  coram  S.  Congregatione  Concilii  expo- 
suimus,  ex  edictis  ipsius  S.  Congregationis  a  Sanctissimo  approbatis 
hausimus  ,  quae  referuntur  ab  Auct.  Anal.  Iur.  Pont.  ad  anno  1856, 
pag.  2293,  n.   111   et  seqq.  Ser.  2,  pag.  2393  et  seqq. 

922.  Altera  Congregatio  ,  quae  de  contentiosis  cogno- 
scit  ,  est  Congregatio  Eminentissimorum  Cardinalium  su- 
per  negotiis  Episcoporum  et  Regularium  ,  quae  instituta 
fuit  ad  lites  et  negotia  inter  Episcopos  et  Regulares,  vel 
inter  Episcopos  cum  Episcopis  ,  aut  Regulares  cum  Re- 
gularibus  componenda  (l).  Cum  tamen  haec  compositio, 
ut  plurimum.  fieri  debeat  ad  tramites  Concilii  Tridentini; 
hinc  sequitur  in  pluribus  concursum  admitti  inter  hanc 
Congregationem  ,  et  aham  supra  expositam  Concilii  Tri- 
dentini,  ita  ut  quaedam  causae  ab  utraque  cognosci  queant, 
et  fiat  praeventioni  locus.  Cum  profecto  Congregatio  illa 
instituta  fuerit  pro  negotiis  Episcoporum  et  Regularium, 
et  haec  pro  executione  et  interpretatione  Concilii  Triden- 
tini,  fieri  quidem  potest,  ut  saepe  fit,  quod  eadem  causa 
hunc  duplicem  habeat  respectum,  et  sub  uno  ad  Congre- 
gationem  Concilii ,  et  sub  alio  ad  Congregationem  Epi- 
scoporum  et  Regularium  pertineat.  Inter  causas  quae  ad 
hanc  Congregationem  deferuntur  sequentes  recensentur, 
nimirum  :  controversiae  inter  clericos,  et  inter  monachos, 
inter  Praelatos,  et  inter  Episcopos,  inter  Confraternitates, 
et  Ecclesias,  deputationes  Vicariorum  Apostolicorum  ,  et 
capitularium ,  visitationes  dioecesium,  et  administrationes 
bonorum,  electiones  superiorum  Regularium  in  monachis, 
et  monialibus.  transitus  religiosorum  de  uno  in  alium  or- 
dinem  ,  et  saecularizationes  ,  validitates  professionum  re- 
ligiosarum,  votorumque  obligationes,  erectiones,  uniones, 
et  suppressiones  conventuum,  et  monasteriorum,  et  reli- 
quae  similes  omnes  causae,  sive  civiles  sint,  sive  crimina- 


528  TITULUS    XVIII. 

les,  et  ordinarie  iuxta  Sacrorum  Canonum  dispositiones  (2). 
De  postremis  his  causis  criminalibus  adest  recens  prae- 
scriptio  Pii  VII,  qui  appellationes  in  criminalibus  ab  Or- 
dinariis  orbis  catholici  ad  hanc  Congregationem  deferen- 
das  esse  mandavit  (3). 

(l)  Haec  Congregatio  ex  duabus  componitur  :  erat  enim  prius  altera 
pro  negotiis  Regularium,  et  altera  pro  negotiis  Episcoporum.  Bul.  Im- 
mensa  aeterni  Sixti  V.  Sed  nunc  duae  in  unam  sunt  confiatae  .  et  qui- 
dem  merito :  nam  connexio  reruin  et  attributionum  saepe  confusionem 
ingerebat.  Nihilominus  huius  Congregationis  duae  etiam  nunc  sunt  ve- 
luti  sessiones,  et  duo  Secretarii,  quorum  unus  cleri  saecularis,  et  alius 
cleri  regularis  causas  agit.  —  (2)  Unde  Card.  De  Luca  sic  aiebat.  — 
«  Habet  ista  Congregatio  latas  habenas  agendi  etiam  de  illis  nego- 
»  tiis,  quae  aliarum  Congregationum  peculiaria  sunt.  Unde  propterea  (ut 
»  Urbanus  VIII  dicere  solebat)  ista  videtur  Congregatio  quodam  modo 
»  universalis,  exceptis  causis,  quae  directe  fidei  quaestiones  concernant, 
»  sive  formalem  interpretationem  Concilii  Tridentini  ».  De  relat.  cur., 
disc.   16,  n.  24.  —  (3)  Bul.  Post  diuturnas,  §  88. 

923.  Sacra  haec  Congregatio  Cardinalibus  componitur 
quorum  unus  in  unaquaque  causa  deputatur  Ponens,  qui 
hoc  nppellatur  nomine,  quia  causam  sibi  commissam  de- 
det  S.  Congregationi  proponere  ,  et  referre.  Habet  Car- 
dinalem  Praefectum  et  Secretarium  de  numero  Praelato- 
rum.  Haec  Congregatio  non  procedit  Iuris  ordine  servato, 
ut  illa  Tridentini,  sed  summarie,  et,  ut  ait  De  Luca,  de 
plano,  sola  facti  veritate  inspecta,  quandoque  cum  extra- 
iudicialibus  probationibus,  vel  cum  sufficientibus  iustifica- 
tionibus  per  scripturas,  nullo  tamen  adhibito  formali  pro- 
cessu  (l).  Modus  procedendi  coram  hac  S.  Congregatione 
ostenditur  a  novissimo  et  speciali  eiusdem  S.  Congrega- 
tionis  edicto  (2). 

(l).  Haec  Congregatio  non  servat  iuris  rigorem,  et  severitatem  regu- 
larum  iudicialium,  quia  nomine  Papae,  et  more  Principis  procedit  po- 
tius  quam  ut  tribunal  et  iudex.  Quare  subdit  citatus  De  Luca:  «  Prae 
»  caeteris  ista  Congregatio,  quae  quoddam  universale,  ac  politicum  re- 
»  gimen  utriusque  cleri  saecularis  et  regularis,  aliarumque  rerum  ec- 
»  clesiasticarum  habet,  huic  restrictioni  non  subiacet ;  sed  cum  regulis 
»  et  legibus  prudentialibus  pro  negotiorum  qualitate  ,  vel  temporum  , 
»  et  rerum  contingentiis  procedere  solet  ».  Ib.  disc.  16  ,  n.  17  et  25. 
—  (2)  Hoc  edictum  promulgatum  fuit  die  5  septembris  anni  1834,  e* 
his  verbis  et  articulis  constat.  «  I.  Quotiescumque  in  negotiis  ,  quae 
»  apud  sacram  Congregationem  EE.   et  RR.  aguntur ,  tum  ex  relatio- 


DE    IUD.    CORAM    SACRIS    PAPAE    CONGR.  529 

»   nibus  Ordinariorum  ,    tum  ex  partium  deductionibus  videatur  expe  - 
»   dire    ut  res  ad  viam  iuris  reducatur,  rescribitur:  Partes  deducant  sua 
»  iura  coram  Emin.   N.  qui  videat  et  referat ,  citata  parte,  et  concordato 
»   dubio    II.  Coram  Emin.  Relaiore,   vel  eius  auditore,  adhibito  SS   Con- 
»  gregationum  notario,  singuli  actus,  qui  ad  iudicandum  viam  sternunt, 
»   conficiuntur.  III.  Propterea  pars  diligentior  coram    eodem    auditore 
»  partem  adversam  in  ius  vocat ,  ad  concordandum  de  dubio  ,    altas  vi- 
»  dendum  subscribi,  et  deputari  infrascriptum,  quod  nempe  in  calce  cita- 
»   tionis  transcribitur.  IV.  Eminentissimus  Relator,  aut  eius  auditor,  vel 
»   propositum  ,  vel  aliud  dubium  concordat    de  consensu  partium  ;    sin 
»   minus  mandat  partes  suis  iuribus  uti  per  memoriale    in    S.  Congre- 
»   aatione.  V.  Si  pars  citata  intra  terminum  praefinitum  non  compareat, 
»   ritatur  pro  secunda  vice  ad  concordandum  de  dubio,  nec  non  destmari 
»    Cowrezationem.  VI.  Si  pars  in  sua  contumacia  persistat    Emin.    Re- 
»  lator     vel  eius  auditor  concordat  dubium ,    et   Congregationem    pro 
»   causae  propositione  destinat ,  ita  tamen  ut  spatium    saltem    triginta 
»  dierum  intercedat  ,  et  decretum    adversae  parti  mtimatur.  VII.  lura 
»  authoo-rapha,  quibus  utraque  pars  utitur,  quindecim  diebus  ante  diem 
»   propositionis  causae    apud    D.  Secretarium    deponuntur ,    transmissa 
»   utrinque  intimatione.  VIII.  Allegationes  utriusque  partis  decem  die- 
»  bus  ante  Congregationem,  tum  ad  Emin.  Cardinales,  tum  adD.se- 
»   cretarium,  et  ad  secretariam  S.  Congregatioms  deferuntur.  IX.  Mu  - 
»   tua  inter  partes  allegationum  et  summariorum  traditio  fit  eadem  lpsa 
»   die  in    domo    auditoris    Emin.    Relatoris.    X.    Responsiones    triduo 
»   ante  propositionem  causae  distribuuntur,  et  communicantur,  ut  in  ar- 
^>  ticulo  praecedenti.  XI.  Resolutionem  S.  Congregatioms  Emin.  Rela- 
»   tor  scriptis  tradit  ,  et  suo  nomine    obsignat ,    eamque    D.  Secretano 
»   tradit  partibus    significandam.    XII.  Si  intra  decem  dies    pars    victa 
»   iterum  audiri  postulet  ,  Emin.  Relator  novae    audientiae    beneficmm 
»   tribuere  potest.  XIII.   Quoties  cunctis  suffragiis  res  dnudicata  fuerit 
»   cum  clausula  et  am-plius,   vel  uno  tantum  suffragio  discrepante  ,  cum 
»   clausula,  et  non  concedatur,  tunc  venia  redeundi  non  tnbuitur.  msi  a 
»  plena  Congregatione.  XIV.  Causa  denuo  proponitur  ,  servato  modo, 
»   et  terminis  primae  propositionis.  XV.  Diiudicata  causa,  authenticum 
»   resolutionis  exemplum  ei  traditur,  qui  causam  obtinuit.  XVI.  Victor 
»   instat  coram  auditore  camerae ,  qui  ut  merus  executor  resolutionem 
»   S    Congregationis  exequendam  decernit  ».  Ex  comparatione  hums  e- 
dicti  cum  regulis  supra  expositis  in    iudiciis    coram    S.    Congregatione 
Concilii  facile  colligi  potest  ,  in    quo    utriusque  Congregatioms   proce- 
dura  conveniat,  et  in  quo  discrepet.    Sequens    tamen    decretum  adhuc 
perspiciendum  erit. 

924.  Cum  vero  huic  Congregationi  demandatum  fuerit 
onus  recipiendi  appellationes  ab  omnibus  Ordinariorum 
sententiis  in  causis  criminalibus  ,  ut  supra  iam  vidimus  , 
eadem  necessario  habere  debet  normam  pro  his  appella- 
tionibus  in  criminalibus  causis  expediendis :  nam  aliud  est 

Instit.  Canou.  Vol.  II.  3+ 


530  TITULUS    XVIII. 

iudicium  in  causa  civili  et  aliud  in  criminali  causa,  quae 
maiorem  probationem  et  maiorem  rigorem  postulat.  Hanc 
normam  recentioribus  nostris  temporibus  sibi  praefixit  ea- 
dem  S.  Congregatio  per  decretum  a  Gregorio  XVI  con- 
firmatum  (l). 

(l)  Hoc  decretum  editum  fuit  die  18  decembris  anni  1835  ,  cuius 
tenor  est,  ut  sequitur.   *  I.  Reis  a  curiis  episcopalibus  criminali  iudi- 

»  cio  damnatis  spatium  decem  dierum  conceditur .  quo  ad  S.   Congre- 

»  gationem  EE.  et-  RR.  appellare  possint.  LT.  Decem  dies  numerari  in- 

»  cipiunt  non  a  die  ,  quo   «ententia  lata  est ,  sed  a  die  ,  quo  reo  ,  vel 

»  eius  defensori  per  cursorem  denunciata  fuit    III.  Eo  tempore  elapso , 

»  quin  reus  vel  eius  defensor  appellaverit  latam  a  se  sententiam  Episco- 

»  pus  exequetur.  IV.  Interposita  intra  decem  dies  appellatione ,  Curia 

»  episcopalis  acta  autographa  totius  causae  ad  S.  Congregationem  trans- 

»  mittat;  nempe:   1°  processum  ipsum  in  Curia  confectum;  2°  restrictum, 

»  seu  compendiariam  expositionem  eorum,  quae  eodem  ex  ptocessu  e- 

»  mergunt;  3°  defensiones  pro  reo  exibitas;  40  denique  sententiam  la- 

»  tam.  V.  Ipsa  curia  reo,  eiusque  defensori  denunciabit,  appellationem 

»  coram  eadem  S.  Congregatiene  prosequendam  esse.  VI.  Si  nemo  com- 

»  pareat,  aut  si  appellationis  acta  negligenter,  vel  malitiose  protrahan- 

»  tur,  congruens  tempus  a  S.  Congregatione  praefiniatur ,    quo     inuti- 

»  liter  elapso,  causa  deserta  censeatur,  et  sententia  Curiae  episcopalis 

»  executioni  mandetur.  VII.  Reo,  aut  illi,  qui   eius  defensionem  susce- 

»  pit,  tradendus  est   restriclus  processus  ,  qui  a  Iudice  Relatore  confi- 

»  citur.  VIII.  Allegationes,  seu  defensiones  Eminentissimis  Patribus  di- 

»  stribuendas  typis  non  committantur  ,  nisi  iudex    relator    imprimendi 

»  veniam  dederit.  IX.  Causa  definietur  statuta  die  ab  Emin.    Patribus 

»  in  pieno  auditorio  congregatis.  X.  Eidem  Congregationi   Procurator 

»  generalis  fisci,  et  Iudex  relator  intersunt.  XI.  Iudex  relator  de  toto 

»  statu  causae  ad  Emin.  Patres  referet ,  et  Procurator    generalis    fisci 

»  stabit  pro  Curia  Episcopi,  suasque  conclusiones  explanabit.  XII.  Post 

»  haec  Emin.  Patres  iudicium  proferent,  sententam  Curiae  episcopalis 

»  aut  confirmando,  aut  infirmando  ,  aut  etiam  reformando.  XIII.  Pro- 

»  lata  sententia  una  cum  omnibus  actis  causae  ad    eamdem  Curiam  e- 

»  piscopalem  remittitur ,  ut  eam  exequatur    XIV.  Revisio  ,    seu    reco- 

»  gnitio  rei  iudicatae  non  conceditur  ,  nisi  eius  tribuendae    potestas  a 

»  Sanctitate  Sua  facta  fuerit,  et  subsint  gravissimae  causae,  super  qui- 

»  bus  cognitio,  et  iudicium  ad  plenam  Congregationem  pertinet  ».  Ita 

S.  Congregatio  procedit  post  leges  novissimas  a  S.  Sede  editas  in  Bul. 
Post  diuturnas  Pii  VII.  Anal.  iur.   Pont.  ad  an.   1856,  pag.  2420. 

925.  Tertia  Congregatio,  quae  de  contentiosis  crimina- 
libus  cognoscit,  est  Congregatio  sacrae  universalis  Inqui- 
sitionis  et  Sancti  Officii,  quae  ante  omnes  alias  instituta 
habet  Summum  Pontificem  in  Praefectum  ,  plures  quam 
sex  Cardinales  in  iudices  ,  alium  Cardinalem  in  Secreta- 


DE    IUD.    CORAM    SACBIS    PAPAE    CONGR.  53* 

rium  ,    Regularem  de  familia    S.  Dominici  in  Commissa- 
rium  !  qui  partes  gerit    iudicis  ordinarii  ,  et  coadiuvatur 
ab  alio  assessore  (l),  Regularem  de  familia  Minorum  Con- 
ventualium  in  Consultorem  ,  et  praeterea  multos    sancti-  , 
tate  vitae  et  doctrina  praeclaros  Episcopos,  Praelatos,  et 
clericos  regulares ,    ac    saeculares  in  consultores  (2).  Ad 
eum  autem  finem  fuit    instituta  ,  ut  fidem  catholicam  m- 
tegram  inviolatamque  contra  impiorum    conatus    in    toto 
mundo  servaret:  unde  iudicat,  et  pocnas  infligit  m  omni- 
bus  criminalibus,  quae  ad  fidem  spectant,  ut  de  haeresi, 
de  suspicione  haeresis,  de  schismate,  de  apostasia,  dea- 
busu  Sacramentorum,  de  sortilegio,  magia,  et  superstitio- 
nibus,  de  polygamia,  et  de  Matrimonio  contracto  ab  ns, 
qui  v'el  per  Ordinem  sacrum,  vel  per  votum  rebgiosum 
contrahere  prohibentur ,  de  solhcitatione  in  Confessione  , 
de  celebratione  Missae  ab  eo,  qui  sacerdos  non  est ,  de- 
que  similibus. 

(l)  Hic  efformat  processum  Sacrae  Congregationi  praesentandum.  — 
(->)  Circa  originem  ,  causam  ,  et  ministros  primos  huius  S.  Congrega- 
tionis  videri  potest  Card.  De  Luca  in  relat    Rom.   Cur.,  disc.   14. 

926.  Causae  quae  ab  hoc    sacro    tribunali    definiuntur 
tanti  sunt  momenti  ,  ut  praeter  accuratam  processus    ef- 
formationem    iuxta    Sacrorum  Canonum  dispositionem  in 
causis  criminalibus  ,  tres  regulariter    requirat  Congrega- 
tionis  conventus  :  quorum  duo  primi  appellantur  praepa- 
ratorii,  et  ultimus  generalis,  in  quo  sententia  ab  ipso  Sum- 
mo  Pontifice  profertur.  Prima  Congregatio  cogitur    feria 
secunda  in  palatio  S.  Officii  prope  Basiiicam  Vaticanam, 
cui  intersunt  commissarius  S.  Officii,  assessor,  consultores, 
fiscalis  ,  notarius  ,  et  alii  inferiores  ministri.  In  hac  Con- 
gregatione  processus  criminalis  legitur,  ac  litterae^  et  re- 
lationes  Episcoporum,  aliorumque  localium  Inquisitorum 
attente  perpenduntur :  nomen  tamen  rei ,    et    omnes    cir- 
cumstantiae^  quae   reum  possunt  manifestare,  ex  industria 
prudenti  teguntur  silentio ;  et  ita  maturo  examine  omnia 
discutiuntur ,  ac  determinantur.  Secunda  Congregatio  co- 
gitur  sequeuti  feria  quarta  in  conventu  OrdinisS.  Domi- 
nici  prope  Ecclesiam  S.  Mariae  supra  Minervam    in  au- 


532  TITULUS    XVIII. 

lis  ad  id  destinatis,  cui  intersunt  Cardinales.  In  hac  Con- 
gregatione  assessor  factum  et  negotium  refert,  processum 
cum  litteris,  et  relationibus  legit,  Cardinales  inter  se  cau- 
sam  discutiunt,  ac  postea  ad  discussionem  admittunt  con- 
sultores  ,  qui  prius  assistebant  in  aula  exteriori ,  eorum 
audiunt  consilium  aut  votum  ,  et  negotium  determinant 
Sanctissimo  proponendum.  Tertia  Congregatio  cogitur 
sequenti  feria  quinta  in  Palatio  Apostolico  coram  ipso 
Summo  Pontifice  ,  cui  compendiose  referuntur  omnia  in 
praecedenti  Congregatione  gesta  cum  tota  causa,  et  spe- 
cialiter  exponuntur  responsiones  datae  a  consultoribus , 
quos  quandoque  iterum  audit  ,  conclusiones  antecedentis 
Congregationis  ,  et  vota  Cardinalium  ,  ac  postremo  ipse 
Summus  Pontifex  suum  iudicium  profert  (2). 

(l)  Hic  processus  efformari  nequit ,  nisi  reus  suum  habeat  defenso- 
rem  a  se  electum  ,  vel  a  iudice  ad  hoc  ex  officio  deputatum.  Testes 
suggestive  in  eo  interrogati  non  probant,  ex  causa  inimicitiae,  vel  lu- 
cri  facile  excipiuntur.  Ad  poenam  canonicam  reo  infiigendam  delicti 
probationes  debent  esse  plenissimae  :  ex  quibuscumque  enim  praesum- 
ptionibus,  indiciis  et  probationibus,  ut  praefertur,  non  completis,  con- 
demnatoria  sententia  numquam  profertur.  Quandoque  tamen  his  in  ca- 
sibus  processus  suspenditur  cum  clausula  ,  firmo  remanente  processu , 
cuius  effectus  est ,  ut  reus  liber  ab  inquisitione  maneat  ,  donec  delicti 
sufficientes  probationes  afferantur,  vel  ipse  inquisitus  ab  hoc  gravamine 
petat  liberari  suam  demonstrando  innocentiam.  Poenae  pecuniariae  a 
S.  Officio  non  admittuntur  :  omnes  actus  fiunt  gratis  omnino  ,  et  Con- 
gregationis  ministri,  ac  operarii  suos  ob  labores,  vel  operam  praesti- 
tam  nil  omnino  percipiunt ,  utpote  qui  ex  Beneficiis  ecclesiasticis  ,  vel 
aliunde  habent  ab  Ecclesia  unde  vivant.  —  (2)  Executio  huius  iudicati, 
ut  in  praxi  atiarum  sacrarum  Congregationum,  locorum  Ordinariis  re- 
mittitur. 

927.  Aliae  quoque  sacrae  Congregationes  in  illo  nego- 
tiorum  genere,  cui  sunt  praepositae,  de  contentiosis,  im- 
mo  et  de  criminalibus  debent  quandoque  cognoscere.  Quo- 
ties  autem  hoc  faciunt,  summaria  forma  utuntur  ad  eum 
fere  modum  ,  quem  supra  de  Congregationibus  Concilii 
et  Episcoporum  ac  Regularium  retulimus.  Inter  Congre- 
gationes  tamen,  quibus  de  quaestionibus  et  criminibus  sae- 
pius  cognoscere  occurrit  ,  duae  praesertim  recensendae 
sunt  ,  nempe :  Congregatio  Immunitatis  ,  cui  addicuntur 
processus,  et  iudicia  in  casu  appellationis,  quando  de  im- 


DE   IUD.    CORA.M    SACRIS    PAPAE    CONGR.  533 

munitate  locali  agitur  (l);  et  Congregatio  de  Propaganda 
Fide  ,  cuius  est  omnes  fere  causas  definire ,  quae  in  Vi- 
cariatibus  Apostolicis  totius  orbis  occurrunt  (2). 

(l)  In  immunitate  reali,  et  personali  ,  siouti  etiam  in  iurisdictionibus 
haec  Congregatio  etiam  cognoscit,  sed  tantum  cumulative  cum  aliis  Con- 
gregationibus.  —  (2)  Huius  Congregationis  iurisdictio  extenditur  etiam 
supra  Episcopos,  quando  de  regionibus  agitur,  quae  inter  hereticos  et 
schismaticos  sunt  constitutae.  Sacra  quoque  Congregatio  Rituum  de 
contentiosis  in  materia  praecedentiae  iudicat. 

928.  Sacrae  Romanae  Congregationes  praeter  conten- 
tiosa  negotia,  ut  innuimus,  etiam  non  contentiosa  tractant, 
ac  definiunt.  Haec  negotia  iuxta  eorum  gravitatem  vel 
expediuntur  ab  ipsa  Congregatione,  aut  ab  eius  Praefecto, 
vel  secretario  post  audientiam  Sanctissimi.  Spectat  autem 
ad  ipsum  Praefectum  vel  secretarium  statuere,  quae  sint 
causae  ante  S.  Congregationem  proponendae  ut  gravio- 
res,  et  quae  alio  modo  a  se  solvendae  ut  leviores.  Quando 
negotium  plenae  Congregationi  proponitur  ,  eiusdem  se- 
cretarius  summaria  precum  conficit.  in  quibus  statum  rei 
exponit,  informationes  et.  vota  ab  Ordinariis  ea  super  re 
interrogatis  habita  repraesentat  (l),  iungit  doctrinas  ,  et 
exempla  ad  rem  facientia  ,  totamque  causam  ad  unam  , 
vel  duas  breves  quaestiones  reducit  a  Congregatione  re- 
solvendas  (2).  Si  vero  negotium  gravissimum  iudicetur  , 
causa  ponitur  in  folio  ordinario  ,  et  a  S.  Congregatione 
more  solito  deciditur  (3). 

(l)  Ordinariorum  informationes  et  vota  regulariter  semper  vel  ab 
ipso  Ordinario ,  vel  a  viciniore  Episcopo,  aut  alio  Praelato  exquirun- 
tur.  Excipiendus  tamen  est  casus,  in  quo  quaestio  consistat  in  solo  iure, 
quia  tunc  informationes  de  facti  circumstantiis  evadunt  inutiles,  et  votis 
Ordinariorum  in  iure  explicando  S.  Congregatio  non  indiget.  —  (2)  Ita 
praeparantur  resolutiones,  et  scripturae  typis  eduntur,  ut  ante  dies  de- 
cem  a  Congregatione  habenda  singulis  Cardinalibus  distribuantur.  Quando 
tamen  resolutiones  dant  ad  instantiam  partium  .  monentur  partes  ha- 
bentes  in  causa  interesse  ad  iura  sua  in  Congregatione  deducenda,  quod 
tunc  maxime  fit ,  cum  dubium  positum  est  in  concreto  ,  an  scilicet  lex 
aliquem  peculiarem  casum  comprehendat.  —  (3)  Anal.  Iur.  Pont.  ad 
annum   1856,  pag.  2406  et  seqq. 

929.  Inter  negotia  non  contentiosa  quaedam  sunt,  quae 
ad  ecclesiasticam  administrationem  spiritualem  et  tempo- 
ralem  referuntur  ,  ut  indulta  .  privilegia  ,  dispensationes, 


534  TITULUS   XVIII. 

etc,  et  alia,  quae  ad  habendam  Iuris  explicationem,  vel 
interpretationem  diriguntur,  ut  sunt  consultationes,  dubia, 
quaestiones,  quae  sacris  Congregationibus  pro  norma  in 
rebus  fidei  et  morum  resolvendae  proponuntur.  Negotia 
huiusmodi  vel  libere  expediuntur  a  Praefecto,  aut  a  Se- 
cretario  S.  Congregationis,  si  sub  eorum  ordinaria  pote- 
state  cadant  ,  et  si  id  magis  expedire  illis  videatur ;  vel 
consulendus  est  Summus  Pontifex  ,  et  in  eius  audientia 
decisio  sumenda.  sicut  ut  plurimum  contingit;  vel  demum 
ipsi  Congregationi  proponenda  sunt  ,  cuius  decisio  Sum- 
mo  Pontifici  refertur  ,  et  in  eius  audientia  confirmatur  , 
quod  tunc  maxime  observandum  est ,  cum  ius  praeexi- 
stens  interpretatur  (l).  Decisiones  demum  sic  captae  lo- 
corum  Ordinariis  pro  earum  executione  committunjtur. 

(l)  In  praxi  hacc  negotia  coram  S.  Congregatione  introducuntur,  ob- 
servata  in  substantialibus  supracitata  forma  ,  prout  videre  est  penes 
Stremler  de  poen.,  eccl.  part.  3,  sect.  2,  c.   7,  art.  2  et  3. 

930.  Sacrae  denique  Congregationes  haec  omnia  nego- 
tia  expediunt  iuxta  earum  attributiones  et  competentiam : 
nam  Summi  Pontifices  singulis  Congregationibus  proprium 
negotiorum  genus  assignarunt ,  tum  ut  evitaretur  confu- 
sio,  tum  ut  negotia  melius,  et  celerius  expedirentur,  cum 
in  determinato  genere  facilius  per  continuam  praxim  at- 
que  experientiam  promptitudo  ad  negotia  gerenda  acqui- 
ratur.  Hoc  tamen  ob  negotiorum  affinitatem  et  diversos 
eorum  respectus  non  potest  ita  perfecte  fieri,  ut  rigorosi 
attribuantur  cuique  Congregationi  termini:  nam ,  ut  iam 
vidimus ,  idem  negotium  a  diversis  Congregationibus  po- 
test  quandoque  definiri.  Verum  attendendum  est  ,  quod 
supplicantes  ab  una  Congregatione  dimissi,  nequeunt  am- 
plius  ad  aliam  recurrere  ,  a  qua  ,  si  forte  indultum  ,  vel 
gratiam  obtinuerint,  ea  nulla  et  nullius  effectus  est ,  nisi 
factum  exposuerint  (l). 

(l)  Bul.    Ul  occurratur  Innocentii  XII.  Alia    quae    ad    sacras    Papae 
Congregationes  pertinent  videri  poterunt  penes    Stremler    cit.  part.  3 ,  * 
per  tot.  —  Thesaurus  continet  decisiones  S.  Cong.  Conc.   —  Gardellini 
publicat  decisiones  S.  Cong.  Rit.,  et  Abbas  Ricci  dat  epitomen  decisio- 
num  S.  Cong.  Immunitatis. 

FINIS    LIBRI    TERTII    ET    ULTIMI. 


INDEX  TITULORUM 


LIBER  SECUNDUS. 

Titulus  I.  De  Rebus  ecclesiasticis Pag-  5 

II.  De  Baptismo  et  Confirmatione 10 

III.  De  Eucharistia  et  Poenitentia 17 

IV.  De  Extrema-Unctione,  Ordine  et  Matrimonio    ...  40 

V.  De  Sponsalibus 52 

VI.  De  Matrimonii  Impedimentis 64 

VII.  De  impedimento  cognationis,  affinitatis  et  publicae  ho- 

nestatis 81 

VIII.  De  Impedimento  criminis,  vis,  metus  et  raptus  .     .  96 

IX.  De  impedimento  disparitatis  cultus,  Ordinis,  ligaminis, 

impotentiae    et  clandestinitatis 104 

X.  De  Dispensatione  a  Matrimonii  Impedimentis     .     .     .  123 

XI.  De  Divortio 143 

XII.  De  Ecclesiis 154 

XIII.  De  Ecclesiarum  Immunitate 168 

XIV.  De  Sepulturis,  aliisque  Ecclesiae  bonis 173 

XV.  De  Beneficiis  ecclesiasticis 182 

XVI.  De  Electione    et  Postulatione 189 

XVII.  De  Collatione  et  Institutione 193 

XVIII.  De  Beneficiorum  reservatione 208 

XIX.  De  Beneficiorum  unione 219 

XX.  De  Beneficiorum  divisione  et  dismembratione.     .     .  228 

XXI.  De  Beneficiis  Iurispatronatus 24O 

XXII.  De  Beneficiorum    vacatione 256 

XXIII.  De  Beneficiorum  renunciatione 261 

XXIV.  De  Decimis ,  Primitiis  et  Oblationibus     ....  269 


536  INDEX. 

Titulus  XXV.  De  Iure  Ecclesiae  ad  bona  temporalia      ....  278 

XXVI.  De  Acquisitione  Boiiorum  per  actus  inter  vivos  .  295 

XXVII.  De  Contractibus  consensualibus 304 

XXVIII.  De  Contractibus   realibus 322 

XXIX.  De  Douatione  et  Transactione    .......  337 

XXX.  De  Acquisitione  Bonorum  per  actus  ultimae  volun- 
tatis 345 

XXXI.  De  Peremptione  iurium  et  obligationum     .     .     .  357 

XXXII.  De  Bonorum  ecclesiasticorum  alienatione  .     .     .  370 

XXXIII.  De  Peculio  Clericorum 384 

LIBER  TERTIUS. 

Titulus  I.  De  Iudiciis  ecclesiasticis Pag*  395 

II.  De  Iudicibus 403 

III.  De  Actoribus  et  Reis,  aliisque  iudicii  Personis     .     .  410 

IV.  De  Foro  competenti 418 

V.  De  Libello  et  citatione 426 

VI.  De  Litis  contestatione ,  et  contumacia 431 

VII.  De  Probationibus 437 

VIII.  De  Instrumentis,  et  testibus 444 

IX.  De  Iuramentis,  et  praesumptionibus 450 

X.  De  Exceptionibus 457 

XI.  De  Ordine  cognitionum 464 

XII.  De  Conclusione  in  causa 469 

XIII.  De  Sententia,  et  re  iudicata 471 

XIV.  De  Executione  sententiae .     .     A  477 

XV.  De  Appellatione 481 

XVI.  De  Iudiciis  criminalibus 497 

XVII.  De  Iudiciis  summariis 506 

XVIII.  De  Iudiciis  coram  sacris  Papae  Congregationibus.  52 1 


j    V.  Imprimatur. 
Genuae  e  Curia  Archiepis.  die  7  Octobris  1889. 

Aloisius  Rossi  Prot.  Ap.  Vic.  Gen. 


BX  Ferrari,   Giuseppe  G# 
1935  Suraraa  institutionum 

F^6  canonicarura     Ed  U. 
1889 


PLEASE  DO  NOT  REMOVE 
CARDS  OR  SLIPS  FROM  THIS  POCKET 

UNIVERSITY  OF  TORONTO  LIBRARY 


'* 


&* 

a