(navigation image)
Home American Libraries | Canadian Libraries | Universal Library | Community Texts | Project Gutenberg | Biodiversity Heritage Library | Children's Library | Additional Collections
Search: Advanced Search
Anonymous User (login or join us)
Upload
See other formats

Full text of "Thomae Dempsteri Historia ecclesiastica gentis Scotorum : sive, de scriptoribus Scotis"

SSrJiir- 



P*3 ' '■ '■ '■ ■ ■'■-' " 
■"■-■■■;,:■:•'" 









m 




SCS. tl. Z[ 



/# ; 






? 



* . V 



Digitized by the Internet Archive 
in 2013 



http://archive.org/details/thomaedempsteri02demp 



HISTORIA ECCLESIASTICA 



GENTIS SCOTORUM. 



THOMAE DEMPSTERI 

HISTORIA ECCLESIASTICA 

GENTIS SCOTORUM: 

SIVE, 

DE SCRIPTORIBUS SCOTIS. 



EDITIO ALTERA. 



TOM. II. 



EDINBURGI : 

EXCUDEBAT ANDREAS BALFOUR CUM SOCIIS. 
MJDCCC.XXIX. 




HISTORIAE 
ECCLESIASTICAE 

GENTIS SCOTORUM 

TOMUS II. 



HISTORIAE ECCLESIASTICAE 

GENTIS SCOTORUM 

LIBER VIII. 

S. STEPHANUS HARDINGUS. 627. 

" S. Stephanus Hardingus, non minus pius quam doctus, ordinis 
Cisterciensis jecit fundamenta," ait Balaeus ; longaque religionis ergo 
peregrinatione suscepta, in coenobio a se erecto Cisterciensi, non sine 
sanctitatis opinione, obdormivit. Plura de eo Vincentius Bellovacensis 
lib. xxvi. Speculi cap. i. n. Vita S. Bernardi, et Vita S. Roberti, quam 
Odo abbas Molismensis describi curaverat. In sanctorum numerum 
relatus, memoratur ab ecclesia die xvn. Aprilis. Martyrolog. Roman. 
et Baron. qui non ad manum. Ex eo Arnold. Uvion lib. m. pag. 
cxxxvn. " Cisterciensium Gallia S. Stephani abbatis, qui primus ere- 
mum Cisterciensem incoluit, et S. Bernardum cum sociis ad se venien- 
tem laetus excepit, quorum foetu monasticam observantiam restitu- 
tam, in posteros feliciter propagavit." Annus autem quo S. Bernar- 
dum excepit numeratur mcxiii. Multis Sigebertus Gemblacensis 
Chronico ad annum mcvii. Edidit 

Chartam Charitatis lib. I. 

Vitae monasticae Ritus lib. I. 

Exhortationes ad suos lib. I. 

Claruit anno mxcviii. vel mcxxii. Late Malmesbur. lib. iv. Hist. 
pag. lxxi. 

S. HEBREDUS. 628. 

S. Hebredtjs colebatur religiosa pietate a Pictis et Britannis meri- 
dionalibus ante adventum Augustini, Melliti, et Justi. Joan. Leslaeus 
lib. iv. " Tres doctrina et pietate praestantes viri, natione Scoti, He- 
bredus, Dunstanus, et Conuallus, quorum memoria etiam hoc nostro 
aevo apud Scotos magna celebritate colebatur." Scripsit 
Contra externas Caeremonias lib. I. 



HISTORIA ECCLESIASTICA. 335 

Ad Ecclesias Picticas lib. I. 

Vixit anno dc. Leslaeus ibidem pag. cliii. in Aidano rege. 

S. HELANUS. 629. 

S. Helanus ex Scotia, teste Sigeberto, cura fratre suo germano 
S. Gibriano profectus, mira sanctitate Campaniam Galliae illustra- 
vit. Molanus ad Usuardum die vi. Octobris : " In vico, qui vocatur 
Buxiolus, depositio S. Helani, presbyteri et confessoris." Acta Ec- 
clesiae Rhemensis apud Galesinium eodem die. An aliquid scripse- 
rit, non comperi. 

Vivebat anno dix. quo Scotia egressus. 

S. HARRUCHUS. 630. 

S. Harruchus, sanctissimis moribus Benedictinae familiae, Pat- 
toni, Tanconi, et Cottilae familiaris ac successor, abbas primum 
Amarbaricensis, mox episcopus Verdensis. Alber. Crantzius lib. i. 
Metropol. cap. xxi. Gaspar. Bruschius in Catalogo, et alii. Joan. 
Gualterius v. cl. tom. i. Chronici Chronicorum pag. mxxcv. " Patto, 
Tanco, Cortila, Harruchus, sancti Scoti, et sub Harrucho Patto et 
Tanco in divorum numerum relati." Scripta omnia interierunt 
praeter 

Institutiones Catechumenorum lib. I. quae nuper ali- 

cubi in Gallia, ut audio, prodierunt, ad me tamen non per- 

venerunt. 
Floruit anno dcccxxxi. sanctorum albo ascriptus. Arnold. Uvion 
lib. ii. Lig. Vitae pag. lv. Vide Crantzium fuse disserentem, et Ant. 
Democharem tom. II. Sacrif. Miss. cap. xxxv. Colitur die xv. Julii. 
Mart. Angl. 

S. HELIAS SOLITARIUS. 631. 

S. Helias, a vitae austeritate Solitarius vocatus, " vir prudens et 
religiosus, gente Scotus," ait Marianus. Fuit abbas Scotorum Colo- 
niae, ut viri docti probant ex Trithemio lib. iii. de Viris illust. Or- 



336 HISTORIA ECCLESIASTICA 

din. S. Benedicti cap. ccxli. et Sigeberto Gemblacen. Chron. ad an- 
num mxxvii. " Florebat hoc tempore ecclesiastica religio per ab- 
bates nominabiles : in Francia quidem, et Burgundia, per Odilonem 
Cluniacensem, pietate insignem, per Gulielmum Divionensem, in au- 
steritate reverendum ; in Lotharingia per Richardum Virdunensem, 
pia gravitate et gravi pietate discretum, per Poponem Stabulensem, 
per Heliam Coloniensem, per Osbertum et Stephanum Leodicensem, 
per Bernonem Augiensem." Idem S. Pantaleonis et S. Martini si- 
mul abbas periclitatus est, vocante in judicium ejusdem Coloniensis 
ecclesiae archiepiscopo, uti a Mariano Scoto proditum Chronic. lib. 
iii. anno Mxxxiv. " Propter religionem destructam, disciplinamque 
nimiam, et propter aliquos Scotos quos secum habebat Helias Scotus 
abbas, qui monasterium S. Pantaleonis et S. Martini pariter in 
Colonia regebat, Piligrinus Coloniensis archiepiscopus, invidiosis vi- 
ris instigatus, Heliam abbatem voluit expellere, et omnes Scotos mo- 
nachos quos secum habebat. Helias Scotus abbas, statim cum de aula 
revertisset, dixit cum caeteris Scotis, Si Christus in nobis peregrinis 
est, nunquam vivus ad Coloniam veniet Piligrinus ; et ita Dominus 
complevit." Pleraque edidit, sed omnia periere praeter opusculum 
unicum, 

De Scotorum Peregrinorum Innocentia ad Imperatorem. 
Florebat in Germania anno mxxvii. Sigebert. In discrimen voca- 
tus ab archiepiscopo Coloniensi anno mxxxiv. Marian. Obiit II. 
idus April. anno salutis mxlii. eodem auctore, et praeter rerum 
Coloniensium scriptores, meminit Joannes Major lib. II. Hist. Scot. 
cap. xiii. Arnol. Uvion libro in. pag. cxxxiii. magnae prudentiae 
et sanctitatis eum vocat. Colitur die XII. April. Uvion. 

S. HIGBALDUS. 632. 

S. Higbaldus, sive Higebaldus, aut Hucbaldus. Beda lib. iv. cap. 
iii. Uvion lib. III. Lig. Vitae pag. cnxvn. Abbas primum Lin- 
dissae insulae, ac mox episcopus : utriusque probata apponam testi- 
nionia. Quod abbas eo loci fuerit, ex Beato Marcellino liquet in 
Vita _S. Suniberti capite tertio apud Surium tom. n. " Audierat 
quod in provincia Lindissae esset monasterium Bearnense, cui prae- 
fuit abbas Higbaldus, vir mansuetissimus et sanctissimus, in quo 



GENTIS SCOTORUM, LIB. VIII. 337 

multi sancti patres ex Hibernia, Scotia, Anglia, regulari institu- 
tione insignes, pietatis et charitatis opera diligenter observantes, die 
noctuque indesinenter in magna poenitentia Deo servirent. Erat 
autem natione Scotus." Episcopali eundern dignitate ornatum, est in 
confesso. Florent. Wigornien. " Higebaldus Lindisfarnensis episco- 
pus obiit, pro quo Egbertus electus." Tota haec antistitum suc- 
cessio Scoti erant. Sedit hic numero XI. sub quo decretum, ut. quia 
praedones insulam infestabant, sanctorum corpora in continentem 
transferrentur, ait Gulielmus Malmesburiensis. Ejus sunt : 

Monasticae Vitae Regula lib. I. 

Expositio Psalterii - lib. I. 

Homiliae ad Fratres lib. I. 

Obiit anno salut. dccciii. Nescio an idem sit cum Hucbaldo, de 
quo Trithemius lib. II. de Viris illust. Ordinis S. Benedicti cap. XLlX. 

S. HIMELINUS. 633. 

S. Himelinus memoratur a diligentissimo Joanne Molano Addition. 
ad Martyrolog. Usuardi die x. Martii : " In Vissenaken juxta 
Theuas in montibus S. Himelini confessoris, qui, natione Scotus, et 
Beato Rumoldo carne propinquus, praefato loco febre pestilenti ta- 
ctus, diem obiit mirificante domino ejus obitum multis signis et mi- 
raculis." Pet. Cratep. de SS. German. pag. Lxxxvi. " S. Himelinus 
confessor, et natione Scotus." Scripsit 

Precandi Formulam lib. I. 

Floruit circa annum dcclxxv. uti infra lib. xvi. habetur. Non est 
ascriptus divis, sed tamen oppidum Fanum S. Himelini vocatur, 
Molan. Indic. Sanctorum Belgii pag. xxxviil ubi Scotum vocat. 

S. HILDULPHUS. 634. 

S. Hildulphus, seu Hidulphus, Uvion lib. in. pag. ccxxi. mo- 
nasticae vitae professor, celebri sanctitatis fama, extra patriam pere- 
grinatus, claruit. Laur. Surius tom. vi. die vn. Novemb. ex auctore 
vetusto anonymo : " Cum Dagobertus rex ad regni Francorum 
gubernacula sederet, Sanctus Florentius cum Beato Arbogasto, Theo- 



fc 



338 HISTORIA ECCLESIASTICA 

dato, et Hidulpho, e Scotia venerunt in Alsatiam." Porro hic frater 
S. Eberhardi S. episcopi Ratisbonensis, Pet. Cratepol. SS. German. 
pag. xxcv. vel ut alii, et forte verius, praeceptor. Scripserat 
Epistolas ad populares lib. I. 

Quo tempore aut ubi loci vixerit post assumptos ad pontificatum 
Florentium et Arbogastum, haud facile dixerim, nisi sit Trevirensis 
archiepiscopus SS. albo ascriptus ad diem xi. Julii, Addition. ad 
Martyrologium Usuardi Molan. a Pipino, Caroli Magni patre, inau- 
guratus. Trithem. lib. m. de Vir. illustr. Ordin. S. Benedicti cap. 
cciii. qui archiepiscopum vocat. Petr. Cratepolius, et Arnoldus 
Uvion lib. II. cap. xxxn. ubi eum tria monasteria aedificasse ait. 
Claruit anno salutis dclxxv. 

Alius ab isto est Hildulphus, qui Annoni archiepiscopo Coloniensi 
successit, ut monachus Sigebergensis habet lib. n. Vitae S. Annonis 
cap. vn. Eum Hildolphum vocat Marianus Scotus lib. iii. anno 
mlxxvii. quo anno archiepiscopus ille renunciatus. 

S. HUNALDUS. 635. 

S. Hunaldus Scotus, et S. Columbani Scoti discipulus, cui ille opera 
sua dedicavit, ut ex praefatione liquet : 

Suscipe, Hunalde, lubens, et perlege mente serena 

Dicta Columbani fitla te voce monentis. 

Claruit anno dlii. depositus in Luxovio. Dies incertus. 

S. HIERO. 636. 

S. Hiero, seu Iero, a Petro Galesinio in Martyrologio, et a Joanne 
Molano in Indice SS. Belgii, et in Addition. ad Usuardum die xvn. 
Augusti, celebratur ; sed illi non sunt ad manum. Arnold. Uvion lib. 
iii. Lign. Vitae pag. cclxxi. " In Hollandia monasterio Edmunda 
S. Hieronis, presbyteri et martyris: hic, e Scotia evangelicae prae- 
dicationis causa eo profectus, dum ad suscepti muneris vigilantiam 
attentus homines e tenebris ad lucem revocat, a barbaris securi per- 
cussus, per martyrium abiit ad Dominum." Multis de eo tractat Pe- 
trus Cratepolius in Episcopis Germaniae. Zeronem male vocat Joan- 
nes Geerbrandus a Leidis Carmelita lib. i. Chron. Belgici cap. ix. 



GENTIS SCOTORUM, LIB. VIII. 339 

sed melius ad historicae veritatis fidem Renerus Snous lib. iv. Rer. 
Batavicar. pag\ XLlix. " Eminentem sacerdotio Hieronem rapere, 
Scotia oriundum, ac nobili prosapia, praeditumque singulari doctrina." 
Rursus lib. v. pag. LVI. Nothbodo dives admonetur, ut S. Hieronis 
sepulturam latentem indicet, sed re, quasi somnio, neglecta, iterum 
cum minis terretur, ut gloriosum corpus revelet ; sed dum adhuc non 
paret, equos amittit, qui ad sancti tumulum immoti perstant ; qua re 
Theodorico comiti Hollandiae nunciata, decenter eum humeris suis 
suppositis transferendum curat, et Egmondae cum S. Adelberto con- 
dendum curat : " sic urna una," inquit auctor, " ambos habet, quos pa- 
tria una vivos junxerat." Ex eodem illo Molano Constantinus Ghinius 
pag. lvii. " In Holandia S. Hieronis, presbyteri et martyris Scoti." 
Scripsit 

Sermones multos ad Hollandos lib. I. 

Exhortationes ad Fratres Egmundanos lib. I. ubi sepultus mi- 

raculis claruit, licet alii prope Egmundam in Castello Nor- 

wih, sed locus ille martyrii fuit, sepultum velint. 

Passus est anno dccclvi. Monasterium Egmunda, totius Hollan- 

diae opulentissimum, D. Adalberto Scoto sacrum, patrum memoria ab 

insanientibus haereticis ita subversum, ut vix hodie rudereta super- 

sint. 

S. HELIAS. 637. 

S. Helias, socius laborum ac discipulus S. Levini, eum ex Scotia 
secutus in Belgium, operam praeclaram rei Christianae navavit, et 
cum Foillano et Kiliano sanctissimi viri magistri sui corpus post 
martyrium illud illustre in pagum Hauthem sepeliendum detulit. 
Vita S. Levini, quam in epitomen coarctavit Franciscus Haraeus 
die xii. Novembris. Scripsit 

Passionem Levini magistri lib. i. 

Peregrinabatur anno dcxxxiii. xi. Novembr. Joan. Domins. 

S. HADROUS. 638. 

S. Hadrous Scotus, abbas in Belgio, coaetaneus S. Forannano, ut 
in ejusdem sancti vita patet; et fere semper usu receptum, ut 



340 HISTORIA ECCLESIASTICA 

Scoti sancti, aut limina apostolorum, locave sancta dominicae pas- 
sionis visitaturi, discipulos secum ducerent, et vitae suae testes, et 
gloriae participes ; usque adeo verum est, quod in Theatro Conver- 
sionis Gentium scribit Arnoldus Mirmannus : " Scoti et Angli, sive 
Britanni, crebro olim, dum aut Terram Sanctam, quam dicimus, aut 
apostolorum limina visitarent, passim evangelium praedicando ser- 
viebant." Ex horum numero Hadrous noster ; sed ubi substiterit, aut 
ubi depositus sit, aut denique quid scripserit, inexploratum. 

Claruit anno dcccxxcii. Molanus, Ghinius, alii. Dies incertus. 

S. HELANUS. 639. 

S. Helanus Scotus, unus eorum qui cum S. Eloquio Scotia egressi 
" per Saxoniam et Galliam multum populum Domino lucrati ;" alius 
ab eo qui S. Gibirini frater a Flodoardo Rhemensi numeratur. Cum 
eodem S. Eloquio, praedicatione finita, beato fine quievit in Waleio- 
dorensi coenobio. Joannes Molanus Nat. SS. Belgii, et ex eo Ghinius 
pag. xcix. Scripta perierunt. 

Claruit anno DCLI. Dies cultus ignotus. 

S. HETTO. 640. 

S. Hetto, seu Otto, Scotus, S. Helani socius et collega, S. Eloquii 
discipulus, apostolico spiritu afflatus, in Germania inferiore et Gallia 
evangelium concionabundus annunciavit. Molanus, Ghinius, locis 
laudatis, et Vita S. Eloquii. 

Claruit anno dcli. Colitur XIII. Februar. Vita B. Osualdi Car- 
thusiani. Ule vir sanctus e Belgio hujus reliquias in Scotiam intulit. 

S. HERMANNUS. 641. 

S. Hermannus Scotus, ut existimo, monachus Benedictinus ; sal- 
tem, quod negari non potest, professus Coloniae in monasterio S. 
Pantaleonis, quod Scotorum ea aetate et diu antea fuerat, nisi fallit loci 
chartularium, et acta, ex quibus Conradus monachus in Vita S. Wol- 
phelmi apud Surium tom. II. Uvion et alii. 



GENTIS SCOTORUM, LIB. VIII. 341 

Claruit anno mlx. Colitur die xxn. Aprilis et xv. Februar. Mar- 
tyrol. Carthusian. 

S. HILWARIS. 642. 

S. Hilwaris, virgo Scota, cujus mentio in vita coaetaneae et aequa- 
lis suae S. Oddae, ut ex vetustis scriptoribus observat Molanus, nec 
vero alibi de ea quicquam compertum, nisi una cum Odda Rhodae 
quiescere, et ut loci patronam honorari. 

Claruit anno dccxiii. Colitur die xxnx. Novemb. Acta loci. 

S. HONESTUS. 643. 

S. Honestus, presbyter, confessor, et praeceptor S. Firmini, primi 
episcopi Ambianensis, ut supra Ghinius pag. LXlix. " Ambiani in 
Gallia S. Firmini, primi ejusdem civitatis episcopi, et martyris, qui 
ex Hiberniae partibus ab Honesto presbytero literis eruditus." Pe- 
trus lib. viii. cap. cxix. " Cum esset adhuc puer, traditus est in dis- 
ciplinam Honesto presbytero sacris literis imbuendus, pro Honesto, 
jam sene, praedicationis officium supplens." Uterque vult S. Firmi- 
num et ejus educatorem S. Honestum in Hibernia ortum ; quo loci 
pro Scotiae ea parte quae, montibus et silvis horrida, Oceano Occiduo 
alluitur, ut in Martyrologio Romano die XVI. Decembris, ubi ecclesia 
in Hibernia ponit Aberdoniam nostrara; nec vero in Hirlandiam haec 
quadrare possunt, cum diu post sanctos istos in idololatriae tenebris 
delituerit ; nam senex erat Honestus dum puer esset Firrninus, et hic 
passus anno aetatis lxiv. salutis ccc. ut plusquam cc. anni nume- 
rentur inter hujus depositionem, et primam primularaque Hiberniae 
conversionem, quae per S. Patricium Scotura facta, et LX. annis vix 
perfecta : atque etiam si fabellis anilibus illius gentis credamus, inter 
senectutem Honesti, et mulieris Picticae piam in Hibernos operam, 
anni sunt plusquam centum ; quomodo igitur Hiberni Honestus et 
ejus alumnus Firminus, cum primum per ancillam Pictam Christus 
iis innotuerit ? Fraudes sunt suffuciae, et fuit Honestus splendidum 
primitivae Scotorum ecclesiae jubar, nulla enim ea aetate Christiana 
Hibernia praeter Scotiam. Scripsit 

c 



342 HISTORIA ECCLESIASTICA 

Institutionera Cleri lib. i. 

Ad Galliae Episcopos lib. i. 

Claruit anno ccliii. Colitur in monasterio S. Mariae in insula 
Traile xx. Septembris, ubi reliquiae ejus. Et hic canonicus regularis. 

S. HUGO. 644. 

" S. Hugo, prior de Maia, vir raagnae sanctitatis et abstinentiae," in- 
quit Scotichronicon lib. x. cap. xxvi. Canonici ordinis ornamen- 
tum ; patria Dumblanensis traditur, et habitum in Scona induit. 
Scripsit 

Pro Regimine Claustri lib. i. 

Depositus confessor anno mcclxix. colitur die ir. Januar. Scoti- 
chron. Extat officium. 

ADAMUS HANGALISIDE. 645. 

Adamus Hangaliside, secundus prior Carthusiae Scotorum in Valle 
Virtuosa, " qui diu et sanctissime in ordine trans mare stetit, et reli- 
giosissime se gessit : successit Osualdo, et praefuit decem annis." Sco- 
tichronicon lib. xvi. cap. xnx. Scripsit 

Quaedam Spiritualia lib. i. 

Claruit anno mcdlx. Beatum eum habet Vita per Hugonem Stuar- 
tum scripta. 

GEORGIUS HEPBURNUS. 646. 

Georgius Hepburnus, Dominicanus Deidonensis, unus eorum qui, 
cum provincialis Scotiae esset, monasticam disciplinam exemplo po- 
tius quam praecepto restituerunt : summa literatura, nec minore zelo, 
acris judicii, firmae memoriae ; ut semel dicam, vir tantus describitur, 
quantum illa aetas, literis melioribus sepultis, ferre poterat. Scrip- 
sit 

Collectiones Theologicas lib. i. 

Ad Fratres pro Reformatione iib. i. 

Claruit in Scotia anno mcccxxiv. Hect. Boeth. 



GENTIS SCOTORUM, LIB. VIII. 343 



GEORGIUS HEPBURNUS. 647. 

Georgius Hepburnus, alius ordine temporis, vitaeque conditione ab 
eo diversus, quippe decanus Dunkeldensis, filius Baronis Halis, vir 
sapiens, inquit Brunus abbas pag. xliix. turrem altam munitissi- 
mamque aere suo erexit, ne praesidiis suis careret ecclesiasticus ordo : 
insuper in eadem sua ecclesia solenne sacrum, in perpetuum hora 
XI. celebrandum, censu constituto, in sacello Deiparae Virginis insti- 
tuit : saeviente annonae angustia maximas erogavit in pauperes im- 
pensas : quotidie chorum frequentabat, etiam si amici operam expos- 
cerent : Joanni Adae, theologo Dominicano et provinciali, ordinis 
sui emendationem molienti, impiger adfuit, et iisdem patribus, ad 
D. Andreae, aere suo, claustrum fundavit, dotavit, et concessit. 
Scripsit egregium volumen, 

De utroque Statu Ecclesiastico lib. I. 

Floruit anno mdii. quo obiit, sepultus in eodem, quod diximus, 
sacello. 

JACOBUS HERRISIUS. 648. 

Jacobus Herrisius, prior in Tungland, ordinis Praemonstratensis, 
vir eximius, in theologicis studiis versatissimus, nec secularium lite- 
rarum expers, doctor Sorbonicus, conventum suum ruiturum repara- 
vit, aream exteriorem quadrato iapide stravit, claustrum muro cir- 
cumducto extendit. Concilio Constantiensi adfuit. Scripsit 

De Validitate Traditionum lib. I. 

Pro Georgio Merchiarum Comite lib. I. 

NATHANIEL HUNTERUS. 649. 

Nathaniel Hunterus Dornensis, presbyter theologus, S. Re- 
voci curio, turbata Catholicae fidei puritate, et haeresi praeva- 
lente, cum amplius resistere non posset, solum vertit, ac primum 
Brugas se contulit ; inde in Italiam descendens, archiepiscopo 
Mediolanensi in paucis carus, literarium otium nactus, usque 
ad vitae finem magna aestimatione egit ; ubi multa scripsit, ut erat 



344 HISTORIA ECCLESIASTICA 

vir exercitatissimus. In manus meas venit e typis Venetis Junctarum 
opusculum, 

De Causis Haeresis apud Scotos lib. iii. 

Exilium passus anno mdl. 

JOANNES HURREY. 650. 

JoaNNES Hurrey Aberdonensis, poeta patria lingua elegans et diser- 
tus, auctor heroici illius poematis, quod tanti faciunt, 
De Penardo et Laissa lib. i. 

Vivit adhuc, et suos studio honestat. 

GILBERTUS HUNT. 651. 

Gilbertus Hunt D. Bernardi habitum induit Lutetiae, et rara in- 
genii fama claruit. Scripsit 

Lecturas Theologicas lib. I. 

Replicationes Scholasticas lib. I. 

Scribebat anno mcccxliii. 

NICOLAUS HEBRON. 652. 

Nicolaus Hebron, seu Hepburnus, seu Hexbron, sub D. Francisci 
regula sobrie et pie diu vixit, sanctae conversationis et eruditae. 
Scripsit 

Enarrationes Evangeliorum Quadragesimalium lib. I. quae 

Germanica lingua prodierunt Coloniae. 
Enarrationem lamentatoriam in Psalmum lxxviii. Francisc. 
Gonzaga part. I. de Orig. Relig. Seraph. pag. Lxxxvin. 
Henricus Villot Belga Athenar. Orthodoxar. pag. cclxxvii. 
eum " guardianum conventus Brulensis provinciae Co- 
loniae, et generalem commissarium Cismontanum," vocat, 
eique opera alia ibidem loci assignat. 
Paradoxa Theologalia lib. I. 

Conciones in Evangelia Quadragesimalia lib. I. aliud a 

praecedenti opus. 



GENTIS SCOTORUM, LIB. VIII. 345 

Enchiridion Locorum communiura lib. I. 

De tribus Votis et Obedientia Religiosorura lib. I. 
Monada sacrosanctae EvangelicaeDoctrinae,contraFranciscum 

Lambertum Avenionensem apostatam, lib. i. 

Methodum concionandi lib. I. 

Epistolas ad Minoritas lib. I. 

Monotesseron Passionis Domini Nostri Jesu Christi lib. I, 
Optimam Apologiam lib. i. 

Veteris Vitae Emendationem lib. i. 

Vixit anno mdlii. 

SAMSON HAYUS. 653. 

Samson Hayus, monachus Gulielmita Parisiis, quem ordinem, ab 
habitu, Alba pallia vocant, cura ex Scotia studiorura ergo eo se con- 
tulisset, religioso voto se lubens obstrinxit, et magna eruditionis, nec 
minore pietatis fama floruit. Scripsit vero 

Theologiae Scholasticae Theses lib. i. 

Sorbonicas Conclusiones lib. i. 

De Ordine suo lib. I. quod opus 

laudatur a Joanne Marques Augustiniano cap. de Antiqui- 
tat. Ordin. sui § XI. Ego sane non vidi. 
Vivebat anno mdiv. ut aiunt : si ita est, ergo ille ordo in Scotia 
fuerit, nam hic in patria monachum induerat. 

THOMAS HENDERSONUS. 654. 

Thomas Hendersonus, J. C. sui aevi clarissimus, Edimburgensis pro- 
praetor, morum elegantia conspicuus, scripsit, ut est amoeni ingenii, 
plurima, sed ego tantum vidi 

Gesta sui Seculi lib. I. 

Vivit adhuc in patria. 

HUGO. 655. 

Hugo, episcopus Sancti Andreae, sedem illam abjurare, et 
Dunkeldensem transire coactus a Rollondo Dolensi antisti- 



346 HISTORIA ECCLESIASTICA 

te, et Selvano Rievallense abbate, ut narrat Rogerus de Hoveden 
Annal. part. II. pag. ccclii. Extant Urbani III. epistolae super ea 
controversia ad Wilhelmum regem, et ad Jocelinum, Glascuensem 
episcopum, apud eundem pag. ccclxi. et Clementis III. decretum ad 
Glascuensem et Aberdonensem antistites recitatur in eodem pag. 
ccclxviii. Ad ultimum gradu ecclesiastico dejectus, et sacris inter- 
dictus, Romam concessit ; et absolutione, clementissimi pontificis com- 
miseratione, impetrata, ex peste cum tota familia ibidem loci interiit. 
Idem pag. ccclxx. Scripsit 

Pro Causa sua ad Apostolicos lib. i. 

Mota ei controversia anno mclxxxii. Obiit mclxxxviii. mense 
Augusto. Silent historiae nostrates. 

HUGO. 656. 

Hugo, abbas de Neubotle, memoratur in literis Clementis III. super 
negotiis Joannis episcopi S. Andreae. Roger. Hoveden Annal. part. 
II. pag. ccclxix. 

Floruit anno mclxxxviii. 

B. HEREBERTUS. 657. 

B. Herebertus, Glascuensis episcopus, memoratus a Rogero de 
Hoveden lib. II. pag. ccLXXXin. scripsit 

De Sumerledi Motu et Poena lib. i. 

Claruit anno mclxiv. 

B. HERBERTUS. 658. 

B. Herbertus, prior Coldinghamiae, exemptionem Scoticarum eccle- 
siarum ab Eboracensi impetravit. Scripsit, ut est apud Hoveden 
pag. cccxi. 

De Pactis Eboraci initis lib. i. Meminit Fordunus MS. 

Claruit anno mclxxv. 



GENTIS SCOTORUM, LIB. VIII. 347 



HARTMANNUS. 659. 

Hartmannus, sub S. Columbani regula, S. Galli in Helvetiis mona- 
clms, vir pius et poeta clarus, cum ipso coenobiarcha Gallo.ex Sco- 
tia veniens, eo loci substitisse creditur. Innuit ipse quodam epigram- 
mate : 

Inde Columbanus, noster pater atque magister, 

Alpibus excursis, aeriisque viis, 
Hic aderit praesens, alacrisque ad gaudia tanta, 

Agmina conjunget consociata simul. 
Conjunguntur ei celebres, gressusque fatigant 

Tres quoque Francorum, Scotigenae pariter. 

Inter illustres illius ordinis viros censetur, et nuper ejus edidit in 
tomis Antiquarum Lectionum Henricus Canisius 
Epigrammata varia lib. i. 

Poemata varia lib. I. 

Floruit anno dclxx. sub Conrado II. imperatore, et Ferquhardo 
II. Scotiae rege. 

HERVAEUS. 660. 

Hervaetjs, nobili familia ortus, quae etiamnum apud nostrates 
viget, in aula Anglica diu vixit, primusque Bangorae episcopus 
sedit, sed eam " sedem spe majorum divitiarum reliquit," ait Gu- 
lielmus Malmesburiensis, " causatus, quod sibi et Wallensibus 
non bene conveniret." Ei successit David Scotus, de quo supra hoc 
opere suo loco ; ille vero alio translatus, sed haud facile eruere 
quaenam illa fuerit ecclesia. Franciscus Godwinus pag. dclxiii. 
putat eum fuisse primum Eliensem episcopum, sed falso ; nam a 
Bangorensi in Anglia cathedra ad Lexoviensem in Normania, 
rege Angliae volente, transivit. Docet epistola MS. S. Anselmi, 
Cantuariensis archiepiscopi, ad Henricum I. regem : " Henrico suo 
karissimo domino, gratia Dei regi Anglorum, et duci Normano- 
rum, Anselmus archiepiscopus fidele servitium cum orationibus. 
Mandavit mihi dignatio vestra per electum episcopum Wintonien- 



348 HISTORIA ECCLESIASTICA 

sem, ut sibi scriberem, utrum Dominus Hervaeus, episcopus Bancoro- 
nensis, posset constitui episcopus in ecclesia Luxoviensi. Hoc utique fa- 
cile fieri non intelligo. Sicut enim nullus episcopus sacrari debet ali- 
cujus ecclesiae sine consensu et consilio archiepiscopi, et aliorum 
episcoporum totius provinciae ; ita qui consecratus est episcopus, 
non potest constitui in alia provincia episcopus canonice sine con- 
silio et assensu archiepiscopi, et episcoporum ejusdem provinciae cum 
apostolica autoritate, nec sine absolutione archiepiscopi et episco- 
porum, in qua sacratus est ; quae absolutio fieri nequit sine magna et 
communi consideratione et consilio eorum, sine quibus consecrari, ut 
dixi, non possit. Omnipotens Deus dirigat vos in hac et in aliis actio- 
nibus vestris. Amen." Haec de illo ab Anselmo, qui licet transla- 
tioni ipsius videretur adversari, tamen rex eum consecrari voluit. 
Auctor Robertus Coenalis. 

In epistola illa manifestus error ; nam ecclesia Luxoviensis celebris 
in JBurgundia abbatis est, a S. Columbano Scoto, ut dixi, structa, 
quae et Lussedium vocatur a vetusto scriptore in Vita S. Eligii, No- 
viom. Episcopi, lib. x. cap. XXI. Producit Surius tom. vi. Lexovien- 
sis sedes in Normania Rothomagensi suffraganea : et tamen idem 
error in Ivone Carnotensi epistola cliii. ad Gilbertum Ebroicensem 
comitem : " Quod de Luxoviensi ecclesia bene incoepistis." Corrige, 
" de Lexoviensi ecclesia." Idem iterum epist. cliv. " Luxoviensem 
ecclesiam per violentiam Anglici regis invadat," eodem modo corri- 
gendum. Et cap. clvii. " In ecclesia Luxoviensi paternitas vestra 
cognoscere poterit." Totus contextus convincit de Lexoviensi intel- 
ligendum. Sed et apud Petrum Venerabilem " episcopus Luxoviensis" 
mendose scriptum notat Franciscus Juretus. Quantum temporis eccle- 
siam rexerit, non deprehendi, neque ubi obierit. Scripsit 
Epistolas ad Henricum Regem Angliae lib. i. 

Floruit anno mx. 

JOANNES HEPBURNUS. 661. 

" Joannes Hepburnus, S. Andreae prior multo dignissimus, cujus 
civiles res gestae atque sacrae dignae sunt, quas perpetuis posteritas 
extollat laudibus," ait Hect. Boethius lib. xvi. Histor. Scot. pag. 
cccxxxili. Parisiis juvenis studuerat, et scripserat 



GENTIS SCOTORUM, LIB. VIII. 349 

De Venatione poema elegantissimum lib. I. 

Obiit Andreapoli anno mdi. 

HENRICUS CAECUS. 662. 

Henricus quidam, a nativitate caecus, rara tamen ingenii felicitate, 
Homerus alter, patriam linguam supra aetatem suam ditavit. Scrip- 
sit operosum et grande opus versu vernaculo, 

De Gestis Gulielmi Wallasii lib. x. Huic, filio Gulielmi ab 
Eldeslia, nepoti Adami a Ricarton, ingens gloria, et famae 
aeternitas cessit, quod libertatem oppressae patriae sola sui 
virtute restituit, tyrannide Anglorum multis praeliis excus- 
sa, et cum proceres in servitutem ultro ruerent, unus tam 
potenti regi ac factioni resistere ausus, armis invictus, ac 
sola invidia debellatus. 
Vivebat anno mccclxi. 

JACOBUS HARRISONUS. 663. 

Jacobus Harrisonus in aula Anglicana aliquamdiu vixerat ; nam 
Eduardo Semaro, Somersetensium duci, regis minoris avunculo, ac 
regni administratori, opus inscripsit, quo Scotos et Anglos ad mu- 
tuam concordiam hortatus, graviter de utriusque regni viribus, et ex 
bello incommoda, ex pace emolumenta pertractat. Titulus operi 
De duorum Regnorum Unione lib. i. 

Claruit anno mdxlvii. 

EDUARDUS HENRISONUS. 66^. 

Eduardus Henrisonus, antecessor et professor regius Bituricensis, 
Franc. Duareni collega, in illius academiae grata memoria etiam- 
num hodie vivit vigetque, vir humanioribus literis instructissimus, 
solis Papinianis in juris cognitione inferior. Scripsit 

In Titul. x. lib. n. Institution. Justinian. de Testamentis 
(Biblioth. Jurid.) lib. I. 

Librum de Jurisdictione, pro Doctore suo Eguinario Barone 

D 



050 HISTORIA ECCLESIASTICA 

i 

contra Antonium Goveanum. Alia non vidi. 
Plutarchi Commentarium Stoicorum Contrariorum Latinitate 
donavit, et Franc. Duareno dedicavit. Lugduni, mdlv. 
Claruit anno mdlxxi. Meminere ejus cum laude Elenchus Juris- 
consultorum, Joan. Nenizanus, Ludovic. Gomesius, Joan. Fichardus, 
Joannes Baptista Ziletus, Jo. Wolfgangus Freymonius. 

HENRISONUS. 665. 

Henrisonus, Eduardi filius, advocatus in senatu Edimburgensi Sco- 
tico, familiaris admodum, commendante virtute, Jacobo Stuarto regni 
cancellario, Araniae comiti, edidit 

Apologiam pro Patre lib. i. Pictavii. 

Obiit Edimburgi anno mdxcvii. 

ALBANUS HILLUS. 666. 

" Albanus Hillus, medicus nobilissimus, optimus, atque in omni 
literarum genere maxime versatus," ait Bibiliothecae Medicae auctor, et 
repetit Bassianus Landus. Fuisse Scotum, et gentilem suum Robertus 
Hillus, qui philosophiae professor Monspelii obiit, asseruit lib. de Pe- 
regrinatione sua. Hic scripsit 

In Galenuni permulta lib. I. 

De Anatomia Galeniana lib. I. 

Incertum quo seculo floruerit. 

HUNIBERTUS. 667. 

Hunibertus, clarum suae gentis nomen, Galliis, Germaniis, Italiaque 
lustratis, edidit 

Chronicon Scotorum lib. I. Index anonymi. 

Floruit anno dccxxx. 

PATRICIUS HAMILTONUS. 668. 

Patricius Hamiltonus, etsi illustri loco ortus, nomen tameu iu 
hac nomenclatura non inveniret, nisi ad perpetuam nominis 



GENTIS SCOTORUM, LIB. VIII. 351 

infamiam etiam aeternis addicti poenis a sanctis ecclesiae doctoribus 
nominarentur : sic haereticorum catalogum contexuit Epiphanius, et 
alii eum secuti. Hic ergo adolescens xxili. annorum Marpurgae, 
quam Philippus Hessorum princeps academiam fecerat, primus pro- 
fessor. In Scotiam redux, cum execrandi dogmatis virus, quod in Ger- 
mania nefarie hauserat, domi vomere inciperet, haereseos Andreapoli 
damnatus, ad stipitem religatus ultrice flamma poenas pependit. Lau- 
dat Franciscus Lambertus Avenionensis in praefatione operis sui in 
Apocalypsin, sed et ipse ejusdem veneni potor, et sectae haereticus. 
Scripsit vero hic 

De Lege et Evangelio lib. I. 

De Fide et Operibus lib. I. 

Locorum communium lib. i. 

Exustus est pridie calend. Mart. anno salut. human. mdxxviii. 

S. HERMANNUS. 668. 

S. HehmaNNUS, unus ex iis est patribus qui Pelagii insanientis auda- 
ciam eo in regno represserunt : docet epistola, cujus haec est epigraphe 
tom. iil. Concilior. in Decretis Honorii I. cap. xix. " Dilectissimis 
et sanctissimis Thomiano, Columbano, Chromano, Dimano, et Batha- 
no episcopis, Chromano, Hermannoque, Laustrano, Stellano, et Segi- 
ano presbyteris, Sarano, caeterisque doctoribus, et abbatibus Scotis, 
Hilarius archipresbyter, et servans loeum sanctae sedis apostolicae, et 
Joannes diaconus, et in Dei nomine electus item Joannes primicerius, 
et servans locum sanctae sedis apostolicae, et Joan. servus Dei, et con- 
siliarius ejusdem apostolicae sedis." Sequitur deinde epistola ipsa, ex 
qua liquet eos Romam dedisse literas, quibus et Arriani perfidiam ac- 
cusabant, ne in Scotia spargi inciperet metuebant, item de Paschatis 
observatione doceri cupiebant. Scripsit ergo Hermannus presbyter 
Epistolas ad Hilarium, servantem locum sanctae sedis aposto- 
licae, et alios, de Pelagiana Haeresi, lib. i. 

Vivebat anno dclxvi. Nomina haec corrupta magna ex parte, su- 
pra hoc opere ostensum. 

S. HEREBERTUS. 668. 

S. Herebertus Scotus, S. Bonifacii Germaniae apostoli discipu- 
lus, ex eorum, ut puto, numero qui ex Britannia ab illo evo- 



352 HISTORIA ECCLESIASTICA 

cati sedulam operam ad gentium Germanicarum eonversionem nava- 
runt ; alios eniin secum sanctus ille duxit, alios, Romae ordinatus et in 
Frisiam a Gregorio II. cum apostolica auctoritate destinatus, patria 
ad se accivit : ab eodem episcopus Frisingensis inauguratus, primus 
illius sedis antistes fuit, magna pietatis eruditionisque opinione,, Me- 
minit Joan. Trithemius lib. iv. de Vir. illustribus Ordin. S. Benedicti 
cap. ccxxi. Scripsit 

Epistolas ad Bonifacium iib. I. 

Officiarium suae Ecclesiae lib. i. 

Floruit anno dcclxxx. 

FRANCISCUS HAMILTONUS. 669. 

Franciscus Hamiltonus, Scotorum D. Jacobi Majoris in subur- 
bio Herbipolitano abbas, vir pius et literatus, magno labore mo- 
nasterium illud, Scotis ademptum per Laurentium episcopum, 
Orientalis Franciae ducem, et bullam Alexandri VI. pontificis, 
in Teutones jure illius transmisso anno mcdxcix. Scotorum 
nationi iterum [restituit], concedente illustrissimo Julio episcopo 
Herbipolensi, praesentibus ecclesiae cathedralis canonicis, quorum 
liberalitate Embricho episcopus illud olim fundarat anno mcxl. 
Scripsit 

Orationem de Reformatione Monasterii Scotorum Herbi- 
politani lib. I. Habita est coram Julio episcopo, principe 
Orientalis Franciae, et caeteris optimatibus ; prodiit Her- 
bipoli. Joannes Busaeus, Soc. Jesu presbyter, in praefatione 
ad opera Trithemii. 
Controversa Fidei Capita, et alia multa, quae posteritatis me- 
moriam merentur ; sed ego non vidi. 
Floruit anno mdxcv. 

JOANNES HAMILTONUS. 670. 

Joannes Ilamiltonus, S. Andreae archiepiscopus, frater Jacobi 
Arraniae comitis, et ducis Castri Heraldi, quod religiosis esset sub- 
sidio, reginaeque dignitatem strenue tueretur, a perduellibus re- 



GENTIS SCOTORUM, LIB. VIII. 353 

gicidii suspectus, ne in judiciura quidem more patrio vocatus, inaudita 
causa suspensus et necatus. Sola accusationis umbra, sacerdotem in 
sacra confessione id ex poenitente quodam audivisse, quod pro inge- 
nio suo haeretici finxerunt. Hujus fatum, tanto sane principe indig- 
num, G. Buchananus salso epigrammate, nimium factioni perduellium 
addictus, perstrinxit : 

Restis Hamiltonum necat, ensis ut ante Betonum. 

Fuit hic magna in reginam afflictam caritate, et veluti unicum in- 
sanientis haereseos impedimentum. Scripsit 

Rationes cur Regina Scotiae non deberet se fidei Elizabethae 

Anglicanae committere lib. i. Anonymus Gallice 

scriptor de Martyrio Mariae Stuartae, Reginae Scotorum, 

capita dissertationis ipse recenset, quibus nihil doctius aut 

argutius. 

Exstinctus est impiorum manibus, et pietatis victima concidit anno 

mdlxxi. Vide G. Camdenum, et Jacobum Augustum Thuanum lib. 

li. Historiar. pag. dcccxxxii. 

S. HILDEBERTUS. 671. 

S. Hildebertus, Scotorum archiepiscopus, docuit Caium Sedulium 
seniorem : plene Petrus lib. xi. cap. lxxi. Scripsit 
Epistolas ad varios lib. i. 

De felici Ecclesiae Statu lib. i. 

De Persecutione fidelium lib. T. 

Poemata sacra lib. i. 

Hic postea in Galliis Cenomanensis episcopus, ac mox Turonensis 
archiepiscopus, ut est apud Gulielmum Mahnesburiensem lib. iv. 
pag. lxxv. scripsit praeter laudata [alia quoque] opera, et in his, 

De Concordia veteris et novi Sacrificii lib. i. versu eleganti. 
Laudat Anton. Monchiacen. Demochares tom. in. cap. 
xxxvi. pag. cxvn. 
De Roma versus suavissimos lib. I. " Venustae facundiae," 
ait idem Malmesburiensis : in alia editione est, " vetustae 
facundiae." Apponam quosdam, unde Itali, Germani, Franci 
hauserunt : 



•354 HISTORIA ECCLESIASTICA 

Par tibi Roma nihih cum sis prope tota ruina, 

Quam magni fueris integra, fracta doces. 
Longa tuos fastus aetas destruxit, et arces 

Caesaris, et superiim templa palude jacent. 
Ille labor, labor ille ruit, quem dirus Araxes 

Et stantem tremuit, et cecidisse dolet : 
Quem gladii regum, quem provida jura senatus, 

Quem superi regum constituere caput : 
Quem magis optavit cum crimine solus liabere 

Caesar, quam socius et pius esse socer : 
Qui crescens studiis tribus, hostes, crimen, amicos, 

Vi docuit, secuit legibus, emit ope : 
In quem dum fieret, vigilavit cura priorum, 

Juvit opus pietas, hospitis unda locum ; 
Materiam, fabros, expensas axis uterque 

Misit, se muris obtulit ipse locus ; 
Expendere duces thesauros, fata favorem, 

Artifices studium, totus et orbis opes. 
Urbs cecidit, de qua si quicquam dicere dignum 

Moliar, hoc potero dicere, Roma fuit. 
Non tamen annorum series, non flamma, nec ensis, 

Ad plenum potuit hoc abolere decus : 
Cura hominum potuit tantam componere Romam, 

Quantam non potuit solvere cura deum. 
Confer opus, marmorque novum, superumque favorem, 

Artificum vigilent in nova facta manus ; 
Non tamen aut fieri par stanti machina muro, 

Aut restaurari sola ruina potest. 
Hic superiim formas superi mirantur et ipsi, 

Et cupiunt fictis vultibus esse pares. 
Non potuit natura deos hoc ore creare, 

Quo miranda deum signa creavit homo. 
Vultus adest his numinibus, potiusque coluntur 

Artificum studio, quam deitatc sua. 
Urbs felix, vel si dominis urbs illa careret, 

Vel dominis esset turpe carere fide. 



GENTIS SCOTORUM, LIB. VIII. 355 

Nemo unquam cultius Romae majestatem adumbravit. Alius est 
ab isto " Hildebertus Ostro-Francus, dux et episcopus Moguntinus, 
qui scripsit SS. vitas," ut in Catalogo Testium Veritatis docuit Guliel- 
mus Eisingrinius Spirensis ; eodemque in argumento versati, praeter 
eos, quos lioc opere sparsim nominavi : 

Flavaldus, Monachus Rhemensis. 

Albertus, Abbas Lobiensis. 

Arnodulphus, Abbas. 

Andreas, Bambergensis abbas xxxvir. 

Heroldus, Monachus Spirensis. 

Diemon, Monachus Hirsaugiensis. 

Bruno, Monachus ibidem loci. 

Ernestus, Abbas Zwifaltensis. 

Berchtoldus, Abbas Campidonensis. 

Erckenbaldus, Episcopus Argentoratensis. 

Gilbertus Folioth, Episcopus Londinensis. 

Gulielmus Thorney, Anglus. 

Lambertus de Legia. 
Quos ideo laudavi, quia ex iis multa potes petere, quae labores hos- 
ce meos et confirmare et augere non vulgariter possunt ; nec tamen 
mihi eos videndi unquam copia fuit. 

Celebratur et alius Hildebertus, abbas Blandiniensis, qui, contra 
fautores Caesaris, decretis pontificum de imaginibus habendis ad- 
haesit, Meiero in Annalib. Flandr. auctore, sed multis post nostrum 
seculis. 

Floruit anno cd. sedente Romae S. Innocentio I. Scoto, imperante 
Theodosio. Meminit Trithemius. 

ARCHIBALDUS HAMILTONUS. 672. 

Archijqaldus Hamiltonus, nobili loco natus, nobiliori fama 
in Galliis claruit, Lutetiae bonarum artium professor, Sorbo- 
nicus socius, ad D. Quintini canonicus, ubi haud leve pietatis ar- 
gumentum exhibuit ; nam cum urbis illius praetor subjectus peti- 
isset ab eo sacrum sibi celebrari, maluit et sacerdotii jacturam et 
supellectilis direptionem pati, et exilium subire, quam contra de- 



$56 HISTORIA ECCLESIASTICA 

cretum ecclesiae quippiam admittere. Romae magno loco a pon- 
tifice Gregorio XIII. habitus, majore a suis popularibus, quos in fide 
labantes non mediocriter confirmavit, publica cum Knoxio dis- 
ceptatione habita, quem ita et vi veritatis et eloquentia depressit, 
ut non pauci, haeresi damnata, in ecclesiae gremium redirent. 
Scripsit 

Dialogum in Controversia Fidei, quem Th. Smetonus apostata 
impugnavit contra Catholicam causam, lib. i. Alia Patri 
Tyrio edenda reliquit ; an prodierint ignoro. 
Obiit in Vaticano, aedibus a S. D. N. sibi assignatis, anno mdxciii. 

ARCHIBALDUS HAMILTONUS. 672. 

Aiichibaldus Hamiltonus, in insulis Scoticis natus, celebri fama 
Parisiis docuit, auditorio ingenio suo digno. Scripsit 

De Philosophia Aristotelica lib. v. 

Venit Lutetiam anno MDXXXI. Acta nationis Germanicae ad 
DD. Cosmi et Damiani asservata pag. clxxiv. 

ALEXANDER HAMILTONUS. 673. 

Alexander Hamiltonus Glascuensis, Lutetiae etiam in Lu- 
xoveo professor, magnam sui ab eruditione singulari excitavit 
exspectationem, et implevit auditorum florente academia vota. 
Scripsit 

Orationes lib. i. 

De illustribus Viris Familiae suae lib. i. 

Urbis Glascuensis Encomium lib. I. 

Docebat Lutetiae anno mdlxxvi. Eadem acta pag. clxiii. 

JOANNES HAMILTONUS. 674. 

Joannes Hamiltonus Dumblanensis, et ipse Parisiensis ih Navar- 
raeo, Barbarano, et Cardinalitio professor, ingens gentis suae decus, 
poeta elegantissimus, orator priscis conferendus, scripsit 
De Laude Academiae Parisiensis lib. i. 



GENTIS SCOTORUM, LIB. VIII. 357 

Profitebatur anno mdlxxvit. Acta ejusdera nationis pag. clxiii. 
vigetque inter doctos etiamnum nomen. 

JOANNES HAMILTONUS. 675. 

Joannes Hamiltonus, alter Sanct-Andreanus, licet prius publici doc- 
toris munus subierit, tamen posterius priori obiit, insigni in utraque 
lingua eruditione, nec minus Hebraicae, quam Graecae et Latinae, 
peritus. Docuit in Becodiano et Plessaeo ; demum Sorbonicus socius 
in Collegio Navarraeo vixit, doctiorum doctissimus, ut Claudius Mi- 
nos dicere solebat. Scripsit 

Praefationes solennes lib. i. 

De eruditorum Praerogativa lib. I. 

Locorum e Thalmud Versionem lib. i. 

De Rabbinis lib. I. 

Venit Parisios anno mdlxi. Acta eadem pag. lxxxiii. 

JOANNES HAMILTONUS. 676. 

Joannes Hamiltonus iste, omnes sui seculi eruditos incompara- 
bili virtute, et ingenii felicitate longe praetergressus, nobilissimo 
loco ortus, Thomae Hamiltoni, Scotiae secretarii, Comitis Mailro- 
siae ac senatoris, regni conservatoris, frater, Lutetiae philosophiam 
docuit, tum DD. Cosmi et Damiani in eadem academia paro- 
chus, socius Sorbonicus, adjuvantibus Busiaeo le Clerc, et Buchero 
doctore theologo, omnes regni ordiues in caput Henrici IV. re- 
gis, nondum adhuc Catholici, concitavit, nescias ferventiori pie- 
tate, an viriliore animo, cum ipse armatus muros conscenderet, sin- 
gulos hortaretur, e pulpitis fulminaret. Meminit satira Gallica 
illa ingeniosissima, licet parum pia, cui titulus Catholicon Hispaniae, 
cujus auctor Joannes Passeratius ferebatur. Sed soluta Parisiensi ob- 
sidione, et rege a Clemente VIII. pontifice interventu Gordonii 
Jesuitae Scoti absoluto, ipse Bruxellas concessit, Bucherus Torna- 
cum, Busiaeus in Cimbriam. Noster vero, post aliquot annos, de- 
siderio salutis suorum civium motus, in Scotiam trajecit, et a per- 
fidis proditus, a Sathanae ministris captus, ac jussu regis Londinum 

E 



358 HISTORIA ECCLESIASTICA 

perductus, in Turrim conjectus. Ejus extant multa, sed ego paucissi- 
ma vidi, quorum hi apices sunt : 

Philosophiae Aristotelicae Epitome lib. i. 

Orationes Rectoriae lib. i. 

Conciones ad Populum Parisiensem de Officio Subditorum in 
Principes suos lib. i. 

Controversiae Religionis lib. I. 

Admonitiones ad Ministros lib. i. vernacule. 

Tractatus de reali Corporis Christi in Eucharistia Praesen- 
tia, item vernacule, lib. i. 

Obiit martyr, sub arcta in Turri Londinensi custodia, anno mdcx. 
uno solo crimine admisso reus, quod furente plebeiorum factione cla- 
rissimum et literatissimum Barnabam Brissonium, senatus Parisi- 
ensis praesidem, et tot scriptis celebrem, nullius compertum crimi- 
nis in Lautumiis passus sit strangulari, et cadaver contumeliis 
afFectum publico supplicii theatro in sacri ordinis dedecus aeternam 
suffigi. Erat sane paulo in rebus fidei ardentior, nam et Foulerium, 
virum domi nobilem, flagris caedi imperavit, et alios praepostera 
pietate offendit ; cetera tamen, si causam religionis demas, mitissimo 
et moderatissimo ingenio fuisse perhibetur. Qui plura cupis, lege Lu- 
dovici Servini, regii in senatu Parisiensi advocati, forensem de eo 
actionem. 

PATRICIUS HUMAEUS. 677. 

Patricius Humaeus, equestri dignitate, a gentilitio patrimonio Pou- 
luartius vocatus, magno ingenio, praeclaro eventu poeticen Scoticam 
adomavit, regi non magis claritudine familiae, quam moribus suavis- 
simis et rara eruditione carus. Scripsit 

Cantiones Scoticas lib. i. 

Carmina amatoria lib. i. 

Odas [ad] Regem lib. I. 

Satiram in Alexandrum Montgomerium lib. i. et alia quae 
ad manus meas non venerunt. 
Obiit anno mdcxi. 



GENTIS SCOTORUM, LIB. VIII. 359 



JACOBUS HALDENSTOUN. 678. 

Jacobus Haldenstoun, sacrae theologiae doctor, ac decanus, S. An- 

dreae prior, haereticae pravitatis inquisitor, " severus in corripiendo, 

mansuetus in miserando, liberalis in exponendo, affabilis in collo- 

quendo, et pronus in compatiendo," ait Scotichronicon lib. vi. cap. 

cxvii, cui hoc epitaphium posuerunt : 

Qui docui mores, mundi vitare favores, 
Inter doctores sacros sortitus honores, 
Vermibus hic donor, et sic ostendere conor, 
Quod sicut ponor, ponitur omnis honor. 

Scripserat ille, ut ex dicti coenobii bibliotheca apparebat, 

Contra Lolardos lib. i. 

Processum contra Haereticos lib. i. 

De Privilegiis Claustri sui lib. i. Nam cum abbas 

Calcoensis publico regni ordinum conventu locum priori 
S. Andreae praeripere vellet, prior, lato decreto, ei praela- 
tus, et omnibus regni abbatibus. Ita S. Columba, cum 
esset tantum abbas, omnibus Hiberniae episcopis antepo- 
situs. Scotichronicon lib. vi. cap. xlix. 
Obiit xviii. Julii anno mccccxliii. 

HONORIUS. 679. 

Honorius, monachus Benedictinus celeberrimi coenobii de Cupro, 
tum Brechinensi episcopo vicarius, ut in Scotichronico, vir suo seculo 
literatissimus, scripsit 

Linguarum Orientalium Synopsin lib. i. 

De Lingua Hebraica lib. i. 

Dictionarium Hebraicum lib. i. 

Paraphrasin in universum Testamentum Vetus, cum reperto- 

rio, lib. IX. 

Chronicon Rabbi Salomon lib. i. Commentarium 

scilicet de rebus Romanorum Latinitate donavit. 
Florebat anno mcdlii. 



360 HISTORIA ECCLESIASTICA 



HENRICUS. 680. 

Henricus, monachus Benedictinus, et prior Calcoensis, Graece 
Latiueque doctissimus, diu in Galliis, Germaniis, Italiaque haesit, 
Politiano et Marsilio Ficino familiaris, ut illius Epistolae testantur. 
Scripsit, ut in Scotichronico habetur, et extant in bibliotheca Me- 
dicea, 

De Beata Virgine versus Graecos lib. i. Florentiae pu- 

blicavit, et Laurentio Medici inscripsit. 
Palladium Rutilium de Re Rustica Scotice vertit lib. XIII. 
Synopsin herbariam lib. i. editam Lugduni. 
Excerpta e Columella et Varrone lib. I. Est MS. Bono- 
niae in interiori bibliotheca Dominicanorum. 
Floruit anno mcdxciii. 

HUGO. 681. 

Hugo, Michaelis Scoti auditor, mox Carmelitani ordinis illustre 
sidus, omnium suo seculo mathematicorum doctissimus, Airense 
coenobium diu rexit, et scripsit 

De Judiciis Nativitatum lib. i. MS. in Petaviana bibli- 

otheca. 

De Conjunctione Planetarum lib. i. 

De Revolutione certa Stellarum lib. i. 

De xn. Domibus Coelestibus lib. i. 

Pro Astrologia lib. I. prodiit. 

Apologiam pro se lib. I. 

Floruit anno mcccxli. Ultimum opus MS. in Petaviana, hac epi- 
graphe : " Hugonis Scoti Apologia." 

GULIELMUS HAIUS. 682. 

Gulielmus Haius Gaureanus, eruditissimus suo tempore Parisiis 
professor, edidit 

In Statium Papinium Notas lib. i. 



GENTIS SCOTORUM, LIB. VIII. 361 

In Quintiliani Declamationes, Observationes magni ingenii, et 
utiles, lib. i. 

Docere incepit anno mdlxii. Acta nationis Germanicae pag. 
xcix. 

GULIELMUS HAIUS. 683. 

Gulielmus Haius, alter a laudato, in Galliis bonas artes didicit, et, 
ut puto, in Aremoricis docuit. Ejus in manus meas venit, 

De longaeva et stabili Permanentia Regni Scotiae, Oratio 
historica, lib. i. 

Obiit Edimburgi, ut audio, magno suorum desiderio, anno MDXCi. 
erat enim, ut nobili loco, ita ad Musas nato ingenio. 



EDMUNDUS HAIUS. 684. 

Edmundus Haius, nobili loco ortus, Societati Jesu nomen dedit, in 
qua unicum sibi perpetuo scopum posuit, patriae suae prodesse, et 
ecclesiam promovere ; ideo multas in Scotiam peregrinationes obivit, 
et parum abfuit quin Genevam, copiis admotis interceptam, haereticis 
eriperet. Vir omni vita laudabilis, et sincerae fidei, scripsit 

Theologica quaedam lib. I. quae vide apud Ribadineiram 

Catalog. Soc. Jesu pag. xlix. 
Obiit in Allobrogibus anno mdcviii. 

JOANNES HAIUS. 684. 

Joannes Haius, ex familia Dalgattia nobilissima, ejusdem societatis 
socius, magnam in omni literaturae genere ingenii laudem consecutus, 
edidit multa ; ego vidi tantum 

Theologica quaedam (apud eundem Ribadineiram Catalogi 

pag. cxxi.) lib. i. 

Librum P. Diechi de Torres de Rebus Peruanis Latinum 

fecit lib. i. 

Literas de Japonensis Imperii mirabili Mutatione Latinita- 



362 HISTORIA ECCLESIASTICA 

te donavit lib. i. 

Disputationes in Theologia (Bibliothec. Classic. auctor pag. 

cccxxxvn.) lib. i. 

In Bibliothecam Sixti Senensis Observationes lib. i. Bibli* 

othecae Classicae pag. ccciv. 
Obiit anno mdxcviii. 

ALEXANDER HUMAEUS. 685. 

Alexander Humaeus, vir literatissimus, Glascuensis scholae mode- 
rator, edidit multa ; ego tantum vidi 

Bellum Grammaticale lib. i. 

Grammaticam Latinam lib. I. 

Vivit adhuc in Scotia. 

DAVID HUMAEUS. 686. 

David Humaeus, nato ad Musas ingenio, cultissimus poeta, scripsit 
multa, sed ad me venerunt pauca ; in his sunt 

Poemata varia lib. I. 

Laudes Patriae, versu, lib. i. 

Adventus Regis in Angliam, versu, lib. i. 

Contra Episcopos, vernacule, lib. i. 

Apologia Ministrorum Vasconum, vernacule, lib. i. 
Vivit adhuc in Scotia. 

GULIELMUS HEGATUS. 687. 

Gulielmus Hegatus Glascuensis, omnis politioris literaturae 
omniumque humaniorum scientiarum peritissimus, varia ac rara 
lectione, fecunda memoria, summo judicio, et nomen celebre 
acquisivit ac gloriosius meruit, nihil enim arduum, quod ille 
solertia non assequatur ; ad haec mores suavissimi, gravitate festi- 
va conditi. Pictavii primum bonas artes docere orsus, Lutetiam 
venit, ac in Lexoveo clarum nomen adeptus, Divionem in Burguti- 
diam vocatus docuit, durn Jesuitae patres scholam eam sibi vindi- 



GENTIS SCOTORUM, LIB. VIII. 363 

carant; iude iterum Parisios redux profiteri coepit; denique Burdega- 
lam accitus, sedem Musis ac Mercurio in Aquitanico Lyceo fixit. 
Multa et elaboravit et emisit : ego, a suavissimo ipsius convictu a vi- 
ginti pene annis divulsus, pauca vidi ; in his 

Poemata Graeca lib. I. In ea ei lingua nihil ignotum, 

et memoriter pene poetas omnes recitare solet, ac eorum 
scholiastas tam frequenter excutere, ut Athenis natus videri 
possit. 
Epigrammata Latina acutissima lib. i. 

Orationes eloquentissimas lib. I. 

Epithalainium Henrici IV. et Mariae Mediceae, Franciae Re- 

gum, lib. I. 

In Ausonium Commentarios uberes ac criticos, post Vinetum 
et Scaligerum, lib. I. dicitur emittere: utinam ! 
Vivit adhuc cum suavissimo suo Balforeo, et communes Musas colit. 

JACOBUS BONAVENTURA HEPBURNUS. 688. 

Jacobus Hepburnus, nobili loco natus, dum in Orientem linguarum 
gratia contenderet, Avenione D. Francisci de Paula ordini nomen 
dedit, ac Bonaventura vocari voluit. Multa pietatem et eruditionem 
ostendentia conscripsit, quaedam emisit, nonnulla continet in scriniis : 
ego vidi 

Dictionarium Hebraicum lib. i. 

Dictionarium Chaldaicum lib. i. 

Grammaticam Arabicam lib. i. 

Commentarios in quosdam Psalmos lib. i. 
R. Salomonis F. qui dicitur Keter Malcuth, id est, Diadema 

Regni, in Latinum vertit, lib. i. 

R. Abraham Aben Ezra librum de Mysticis Numeris vertit in 

Latinum ^ lib. i. 

Ejusdem librum alium de septemplici modo interpretandi 

sacram Scripturam vertit lib. I. 

Canticum Josephi Hysopaei, quod dicitur Kaaras Keseph, 
seu TgvfiXiov agyvgovv, vel Scutella argentea, vertit, lib. i. 



364 HISTORIA ECCLESIASTICA 

Sipher Kacabbola R. Abraham Levitae F. David vertit ; quem 
librum vertere volebat, et Latina civitate donare, Gilbertus 
Genebrardus, sed mors praevenit. 

Epitomen Chronicorum Romanorum lib. I. 

Gesta Regum Israelis, incerto auctore, lib. I. 

Varias Rabbinorum Epistolas lib. I. 

Commentatores Rabbi Quinhi in Psalterium lib. i. 

Synonyma, quae in Bibliis habentur, lib. I. 

Simmus Tehillim, id est, Psalmorum Ministerium, lib. I. 
Haec ille secularis Latina donaverat civitate, et monastico habitu 
sumpto plura transtulit. 

Sepher Jezira, Artis Cabalisticae Principia, lib. i. 

Historiam Judith lib. I. 

R. Salomonis F. Atar, et R. Isaac Leonis, lib. i. 

Commentarios in Decalogum lib. i. 

Libellum de Obitu Aaronis et Moysis lib. I. 

Chronica Moysis Legislatoris lib. I. 

Librum Tobiae lib. I. 

Librum Eldad de Tribu Dan lib. I. 

Parabolas Sandabar, in quo Gesta VII. Sapientum, lib. I. 

Proverbia l. Discipulorum lib. I. 

Librum Henoch iib. i. 

Saare Hiazzedele, id est, Portas Justitiae, lib. i. 

Officium B. Virginis, et Hymnos Hebraicos fecit, lib. I. 

Schema lxxii. Idiomatum ; quia Beata Virgo dicitur tot 

annis in vivis fuisse, et ille numerus discipulorum est 

Christi, et S. R. E. cardinalium, et tot mysteria in no- 

mine Dei. 

Induit monachum Avenione anno MLXix. vixit Romae in coeno- 

bio Gallico SS. Trinitatis ad Montem annis v. privatus, vi. sequenti- 

bus annis libris Orientalium linguarum in Vaticana bibliotheca prae- 

positus. Obiit Venetiis hoc ipso anno mdcxx. quo haec scribo, 

ineunte Octobre : eo se contulerat, ut opera quaedam Syriaca, He- 

braica, et Chaldaica in posteritatis ornamentum et compendium vul- 

garet. Meminit cum honore ejus Comes Vincentius Blancus, patri- 

cius Venetus, in opere de Literis in Manubrio Cultelli S. Petri. 



GENTIS SCOTORUM, LIB. VIII. 365 



GUALTERUS HIRDAEUS. 689. 

Gualterus Hirdaeus, ad Musas natus, summa ingenii gloria rhetori- 
cam docuit Tolosae in Squillano ; tum peregrinatione Romam suscep- 
ta. Cenomanis philosophiam est professus. Ejus sunt : ' 

Excerpta Politica ex Dione lib. I. 

Notae in Aristaenetum lib. I. 

Compendium Philosophiae lib. I. 

Orationes Graecae ac Latinae lib. I. 

Poemata varia lib. I. 

Yivit adhuc Andegavi, et bona fruge, secundaque fama, ut audio, 
philosophiam docet. 



JOANNES HAKERSTONUS. 690. 

Joaxnes Hakerstonus utramque Palladem insigniter coluit, et miles 
fortis, et doctor eruditus, turmas in Suevia, Gallia, ac Belgio, varia 
sorte, magna semper fortunae indulgentia duxit : Comitis Boduelii 
partes contra Metellanum cancellarium secutus, bonis omnibus 
exutus ac decreto publico proscriptus, ad arma rursus rediit, milita- 
remque ferociam lenitate studii condivit ac temperavit. Scripsit 

Poemata cultissima lib. I. 

Epigrammata acutissima lib. in. 

Arma an literis praestent, lib. i. 

Bellum domi an foris gerendum, lib. i. 

Judicium de Poetis Latinis lib. I. 

Tantus vir nuper dicitur Londini inedia periisse, fato haud dubie 
illa indole indigno. Sub annum mdcxv. obviam mihi factus pau- 
lo ante obitum ad aedes regias Westmonasterii, quae Cardina- 
lis Vollsei fuerunt, cumque nomine proprio appellassem, tantum 
in vestitu squalorem, et in vultu maciem misertus, ille ad me : " Quid 
facis," inquit, " hic, coelo soloque Musis et virtuti aversis ? Heufuge 
crudeles terras,fuge Uttus avarum." Inter haec et similia perveni- 
mus ad Janum geminum ; mercatorum ea statio, ibi quidem Cam- 

F 



366 HISTORIA ECCLESIASTICA 

bium dicta, a Gallis Bursa : instante meridie ad prandium ei condixi, 
sed ille laeto et renitenti vultu, " Conditionem," inquit, " accipere non 
possum, teneor enim sacramento nullius unquam nisi meas mensas 
aditurum ; sed si non erit tibi ingratum, hospitiolum meum in vicinia 
est, quo, si placet, concedamus." E vestigio illum secutus, venimus in 
gurgustium illiberale, et ipse mihi sellam humilem et stramineam 
porrexit, et, ut sederem, invitavit ; ipse sibi cadurci titubantis ac 
male firmi spondam assumpsit, tum ad me stupore defixum conver- 
sus, " Haec mea sunt," inquit, " et est ista sedes senectuti et hisce canis 
reservata :" explicavit deinde mantile rusticum, ac ex parietina arcula 
protulit panem secundum et cepe : " Haec sunt," ait, " fercula quibus te, 
et carum et veterem amicum, accipio ; non quia tu alia non merearis, 
sed ego meliora non habeo. His ego multis jam annis vitae reliquias 
protraho, et sunt sane dulciora quam magnatum mensae parasitica 
arte conciliatae." Post haec surrexit, et aquam fictili exemptam, 
poculo fagino propinavit : non refero reliqua, quae ille mira vultus 
gravitate protulit, et ego intentus non sine lacrymis excepi. Qui 
legit haec, clarissimi viri memoriam mecum honorabit, et quantiun 
iniquitati temporum in virtutem liceat, secum perpendet, et mirari 
desinet Socratis parsimoniam, aut Epicuri abstinentiam. Pecunias 
aliquot mutui nomine accipere recusavit, quod se solvendo nunquam 
futurum prae fortunae acerbitate intelligeret; dono tamen aliquas sibi 
concedi passus est. 

HUMFREDUS. 691. 

Humfredus, monachus Italus, in Scotia ad S. Andreae reliquias 
devenerandas venit, et substitit, in prioratu ejusdem sancti curam 
adeptus, cellariusque factus. Scripsit, 

Ad Henricum Wardlaw, Historiam Pignorum sanctissimi An- 
dreae lib. I. 

Vixit anno mcdxxxv. 

HONORIUS. 692. 

" Hokorius Pisanus, archidiaconus Laudoniae," ait Vita S. Filani, 
" S. conversationis, ecclesiam Dei scriptis suis adjuvit, haereses op- 



GENTIS SCOTORUM, LIB. VIII. 367 

pugnavit ;" sed ego nihil ipsius vidi. 

Yivebat anno mccc. ut epistola Mauritii abbatis probat. 

RICRARDUS HUNGFORDUS. 693. 

Ricrardus Hungfordus Anglus, socius S. Joannis de Pottoc, epi- 
scopi S. Andreae designati, cum eo in Scotiam venit, cum eo Scotia 
expulsus, cum eo Romae multos annos, ad expeditionem causae, 
haesit ; demum cum idem cum rege in gratiam rediisset, ecclesiae 
Dunkeldensi admotus, hunc sibi vicarium constituit : qui scripsit 

Vitam Joannis de Pottoc lib. i. Extat ea rudi stylo exa- 
rata. 
Vivebat anno mcxxcix. 

GULIELMUS HACAT. 694. 

Gulielmus Hacat, seu Hacket, operam strenuam Senensibus na- 
vavit, inter duces sui aevi militari industria comparandus, ut ex 
actis publicis praejudicatis summae vir diligentiae Celsus Cittadinus 
ostendit: uxorein duxerat ex nobili Petrussiorum familia, qua ex- 
stincta, et bello haudquaquam ad vota finito, moerore confectus obiit. 
Ejus ego vidi MSS. 

Relationes de Bello Senensi lib. i. 

Vixit anno mdlx. 

JACOBUS HACKET. 695. 

Jacobus Hacket, ludimagister Newarki ad Trentam, scripsit pro 
patria, 

Contra Thomam Nevilium lib. i. 

Videtur vixisse anno mcdl. 

JOANNES HUTTENUS. 696. 

Joannes Huttenus presbyter, curio Divae Virginis ad nives Aberdo- 
niae ante Hectorem Boethium, scripsit, ut ipse testis, 



368 HISTORIA ECCLESIASTICA 

De Murthlacensis Sedis Translatione lib. i. 

Vitam S. Palladii Apostoli lib. i. 

Claruit anno mcdlxii. 

EDUARDUS HUENSIS. 696. 

Eduardus Huensis, prior Benedictinus Scotus, concilio Constantiensi 
cum Thoma Dundranensi interfuit, et scripsit 

De Concilii Bono lib. I. 

Obiit anno mcdxli. Brunus. 

NICOLAUS HARTUS. 697. 

Nicolaus Hartus, protonotarius apostolicus, natione Scotus, rei ec- 
clesiasticae indefessus scrutator, laudatur a Marcello Corcyrensi. 
Scripsit 

Caeremoniale lib. i. 

Annus incertus. 

DAVID HERRIS. 698. 

David Herris, nobili loco oriundus, toparchae gentis adfuit cum 
Eboraci piissimae ac Christianissimae Reginae Mariae causa contu- 
meliose, ac summa in Deum, in homines injuria, examinata. Scripsit 
ad Joannem Leslaeum episcopum, ego opus vidi, 
De bona Reginae Causa lib. I. 

Regibus in Reges jus non esse, lib. i. Tacite Buchananus 

perditus mordet. 
Floruit anno mdlxx. Obiit in Germaniis. 

HIMBANUS. 699. 

Himbanus monachus, curio S. Makkessagi in Levinia, loco qui dici- 
tur Ecclesia Portus prope Menteth comitatum, deinde ad paroeeiam 
S. Ernani translatus in Argadia, qui locus vulgo a sancti incolatu 
Killern audit. Scripsit, apud Ferrerium, 



GENTIS SCOTORUM, LIB. VIII. 369 

Ernani Vitam lib. I. 

Vixit anno mcciv. 

HENRICUS HOLMENSIS. 700. 

Henricus Holmensis Scotus, prior secundus illius monasterii quod 
S. David rex in Cumbria erexit, dixitque Holme, vel Holmecultram ; 
nam idem sunt, licet errore quodam in Apparatu contrarium sit pag. 
lxxii. Hic autem socius S. Alwini, ut in Martyrologio S. Crucis 
habetur ; nec certo affirmarim Scotum esse, cum Richardo Meritoniae 
abbati opus suum dedicet, quod inscribitur in Indice Cuprensi, 
Textura Temporum lib. i. 

Vixit anno mcxxx. 

ELIZA HADINTONIA. 701. 

Eliza Hadintonia, sanctimonialis ac poetria insignis, e qua multa 
Thomas Leirmonth hausit, non modo e scriptis ejus, sed etiam a 
consultatione : haec cum esset beatissimae Virgini addictissima, fertur 
multa utilia et coelitus vidisse et humiliter aperuisse. Scripsit 

Rythmos Vaticinales lib. i. quos haeretici ingenti piaculo, 
patrum memoria, exusserunt. 
Vixit anno mccxxciv. 

HEINA. 702. 

Heina, et ipsa virgo ad Bervicum velata, cujus circumfertur opus, 
Hymni ad Sanctos lib. I. 

Tempus incertum. 



FINIS LIBRI OCTAVI. 



HISTORIAE ECCLESIASTICAE 
GENTIS SCOTORUM 

LIBER IX. 

S. INNOCENTIUS. 703. 

S. Innocentius I. pontifex, Albanus : Anastasius, Platina, Sabelli- 
cus, alii omnes paene Itali hanc nobis invident gloriam : at nostrates 
annales, et in his Joannes Leslaeus lib. iv. Histor. Scot. et Gilbertus 
Genebrardus Gallus in Chronologia, Scotum faciunt; certe enim eo 
seculo Albionem, seu Albaniam, magna pars scriptorum Scotiam vo- 
cabat, praesertim nostratium, usque adeo, ut in praeliis gentili voce 
exclamarent, Albani ! Albani ! Roger. Hovedenus Annal. part. i. pag. 
cclxxvii. Richard. Vitus Anglus libr. n. Histor. Anglic. pag. 
clxii. " Sed a Scotia, sub nomine Albania, Pontacus vocat Innocen- 
tium primum, Pontificem Maximum, Albanum sive Scotum ;" et Ar- 
naldus idem ille Pontacus Burdegalensis aliis rationibus Scotiae eum 
asserit. Quid pontificatu gesserit, sigillatim Caesar Baronius in 
immortali Ecclesiasticae Historiae opere exquirit ; quem ego non ex- 
scribo. Arcadium, et uxorem Eudoxiam excommunicavit, Nicephor. 
Callist. lib. XIII. Histor. Ecclesiast. cap. xxxiv. eam etiam, quia 
contumacem, de gradu imperii lata sententia, nisi ab exilio revocare- 
tur Joannes Chrysostomus, dejecit, auctore Georgio patriarcha Alex- 
andrino, Godofredo Tilmano interprete. 

" Martyrem facit Martyrologium Romanum die xxvin. Julii," inquit 
Franc. Maurolycus, " ob constantiam," eumque secutus Joannes Mo- 
lanus in Additionibus ad Usuardum ; at nihil tale Romanum Martyro- 
logium, cujus haec sunt : " Romae passio S. Victoris, papae et mar- 
tyris ; item Romae S. Innocentii, papae et confessoris." Hujus ae- 
tate cruenta bella in Europa gesta, nam in Galliis Valens combustus, 
et in Alpibus Argobastus Eugeniusque a Theodosio Hispano superati 
necatique, et Ravenna foede expilata, cui excidio divinitus Innocen- 



HISTORIA ECCLESIASTICA. 371 

tius noster subtractus, et Roma ab Alarico expugnata direptaque, 
magno Christiani nominis ludibrio. Plura apud scriptores veteres, 
qui omnes affatim laudant, excepto uno Sozimo ethnico, qui in ipsum, 
et quoscunque alios Christi nomen professos, cum vesania debaccha- 
tur. Adeundi D. Hieronymus Epist. ad Demetriadem, Paulus Oro- 
sius lib. vii. cap. xxxix. Scripsit multa ; in his sunt 

De Judaeis et Monachis Leges, seu Regulae. Franciscus Joan- 
nettus cap. xl. Et mentio cap. Canones, distinct. L. in 
Decreto Gratiani. 
Contra Pelagium et Coelestinum, Haereticos et Cataphrygas, 

Decreta, lib. i. 

Epistolae, in quibus sanctitatem ipsius miratur Basilius (Petr. 
Galesinius in Martyrologio die dicto) ; extantque in biblio- 
theca Vaticana ad eundem D. Basilii Magni Epistolae 
MSS. 
De omni Ecclesia Constitutum lib. I. Notkerus Balbu- 

lus et Rabanus in Martyrologiis suis die dicta. 
Decretum Occidentalium et Orientalium Ecclesiarum contra 
Pelagianos lib. i. Idem, ut puto, est opus, licet vario 

nomine. Gennad. lib. de Viris illustr. cap. xliii. et citat 
illud decretum Divus Augustinus lib. de Gratia cap. xxx. 
xxxi. et alii. 
Creatus pontifex post S. Anastasium I. quod fuit anno salutis cdii. 
Honorii Augusti vin. obiit vero anno cdxvii. Honorii imperatoris 
xxi ii. Alii perperam. 

S. JOANNES. 704. 

S. Joannes, cognomento Magister, sive Scotus, vir fuit magna for- 
tunae varietate jactatus, et festivissimo ingenio, maximeque libero, 
aut, ut loquitur Westmonasteriensis, " perspicacis ingenii, et facun- 
diae singularis, qui, patria relicta, Carolum Calvum adiit; magna 
ab eo dignatione susceptus, individuus comes fuerat et mensae et 
cubiculi." Marini papae ad eundem Carolum epistola multae eum 
scientiae nominat. Giselbertus, sive quisquis est auctor libri qui in- 
scribitur Altercatio Synagogae et Ecclesiae, eum coaetaneum mul- 



372 HISTORIA ECCLESIASTICA 

tis extulit laudibus. Richardus a S. Victore lib. i. Exception. cap. iv, 
" theologiae Christianae inventorem" celebrat ; hoc est, ut puto, pri- 
mus Graecas Latinis literas theologicis enodandis conjunxit, primus- 
que mysteria Arabibus, Graecis, ac Latinis communia fecit fidei. Ipse 
ex Francia in Angliam transiit ad Aelfredum regem, et Melduni 
pueros erudiens, ab iisdem graphiis, seu S. Cassianus alter, gravi et 
acerbo tormento interiit. Anton. Sabellic. lib. i. Ennead. ix. pag. 
dcxxv. " Scotus, vir divinarum literarum sapientissimus, suorum 
assectatorum fraude periit stylo confossus, nec causa tam impiae cae- 
dis traditur." Quidam, quod corruptos juvenum mores argueret. 
Hect. Boeth. lib. x. Histor. Scot. pag. ccxiv. Alii, quod de Eucha- 
ristia eos doceret, posse scilicet sub una tantum specie sumi. Gisel- 
bertus loco laudato. Errant non leviter Palmerius, Gesnerus, Sim- 
lerus, et Petrus Crinitus lib. xxtv. Disciplin. honest. cap. xi. qui 
hunc Joannem cum doctore subtili, aut Joanne Airigena, aut etiam 
S. Joanne, qui sequitur, confundunt. Hic certe infinitis miraculis 
clarus, ex humili sepultura in basilicam majorem translatus, sancto- 
rum albo ascriptus est, licet a Martyrologio Romano absit. Arae 
sepulcri hos versus sanctitatis indices inscripserunt, auctore Gulielmo 
Malmesburiensi lib. n. de Gest. Anglor. cap. iv. 

Clauditur hoc tumulo sanctus sophista Joannes, 
Qui ditatus erat jam vivens tempore miro. 
Martyrio tandem Christi conscendere regnum, 
Quo meruit, sancti regnant per secula cuncti. 

Aliter idem epitaphium transcripsere alii : 

Clauditur hoc tumulo sacer ille sophista Joannes, 
Qui dotatus erat, dum vixit, dogmate miro. 
Martyrio tandem Christi conscendere regnum, 
Quo meruit, vivet cum sanctis secula cuncta. 



1. 



*S- 



De gente ejus Rogerus de Hoveden part. 

Sunt qui Athenis studuisse contendant, et non Caroli Calvi gratia 
floruisse, sed Ludovici imperatoris, a quo maximis muneribus invi- 
tatus, legatus ad Alarudum regem missus, summa ingenii cla- 
ritudine vixerit ; quod si verum est, duos eo nomine celebres, imo 
et tres non longa aetate dissitos, fateri oportet ; quod et forte verum 
est. Ejus sunt : Uefi (pvoixuv Megitrpoirog, De Rerum naturalium 



GENTIS SCOTORUM, LIB. IX. 373 

Divisione lib. I. quod opus caute legendum, nam ex mira 
ingenii subtilitate, rerumque ingenti varietate, nonnulli, an- 
sam reprehendendi arripientes, haeretico affinem ausi sunt 
criminari. Westmonast. 
Divi Dionysii librum de divinis Nominibus Latina civitate 
donavit lib. I. quem cum aliis operibus ejusdem in 
Latinum transtulit Joachimus Perionius Benedictinus anno 
mdlvi. cujus tamen versio longe isti est inferior. 
Ejusdem libros de Hierarchia Coelesti in Latinum transtu- 
lit lib. I. Marini papae epistola, et Aelfredus rex in 
scriptis suis non semel. Hos libros " Ludovico imperatori 
legati Michaelis imperatoris inter caetera munera ob- 
tulerunt," ait Sigebert. Gemblacensis Chron. ad annum 
dcccxxiv. Id opus non solus Joannes noster traduxerat, 
sed et Anastasius Bibliothecarius circa idem paene tempus. 
Bapt. Platina in Joanne IX. 
" Quaedam nostrae religionis acutissime disputata composuit 

lib. i." ait Platina ibidem. 

Excerpta, sive Defloratio Macrobiana, lib. I. nam in fine 

libri de Differentia et Societate Graeci Latinique Verbi haec 

habentur : " Explicita defloratio de libro Ambrosii Macro- 

bii Theodosii, quam Joannes carpserat ad discendas Grae- 

corum verborum regulas." Isacius Pontanus, Joannes 

Opsopoeus, et Petrus Pithoeus de hoc nostro Joanne intel- 

ligendum putant. 

Aristotelis Moralia de Secretis Secretorum, sive de recto Prin- 

cipum Regimine, e Graeco in Chaldaicam, Arabicam, et 

Latinam convertit lib. i. Nauclero auctore apud Gilbertum 

Genebrardum Chronologiae pag. dxliv. 

Urbanitate mira fuisse perhibetur : duo ejus apophthegmata id te- 

stabuntur, unum mordax sane, et nimia libertate salsum ; regi enim 

inter epulas petenti, " quid inter sotum et Scotum interesse putaret," 

respondit, " Mensam ;" notam infamiae a se in regem retorquens. 

Alterum, tres illi pisces una in paropside oblati sunt, ut partiretur 

cum duobus aliis clericis, mensa etiam regis exceptis ; piscium au- 

tem duo grandes erant, hos sibi asservans pusillae staturae homun- 

G 



374 HISTORIA ECCLESIASTICA 

cioni, tertium minimum duobus ingentis staturae clericis obtulit, fes- 
tive dictitans, " Utrobique duos magnos et unum parvum ea in divi- 
sione, servata recta proportione, reperiri." 

Vivebat anno dccc. Gesner. in Bibliotheca, vel multo serius anno 
dccclxxxiii. Westmonasteriensis eo anno in Angliam venisse 
scribit. Vel anno cmiv. sub Gregorio Scotiae rege, vel sane anno 
dcclxxiii. Verner. Rolevinchus in Fasciculo Temporum eo anno : 
" Joannes Scotus doctissimus in Franciam venit, et rogatu Ludovici 
Hierarchiam Dionysii de Graeco transtulit in Latinum, et post a 
discipulis confossus stylis, moritur, et nota, quod saepius libri Diony- 
sii translati sunt." Sub Nicolao I. pontifice illum ponit. Plurium 
certe Scotorum eo nomine insignium multitudo magnam in aetate 
hnjus discrepantiam induxerunt ; videantur supra Joannes Airigena, 
Joannes Duns, et infra Joannes Mailrosius, nam et hic et omnes 
illi, imo et qui proxime sequitur S. Joannes, apud scriptores vetus- 
tos indifFerenter sumuntur pro eodem, cum tamen et vitae genere, 
et scriptis, totoque vitae cursu, atque adeo multis seculis aetate 
distinguuntur. Miror illustrissimum Robertum Bellarminum lib.de 
Scriptorib. Ecclesiast. " duos tantum Joannes Scotos claros, nec 
plures eo nomine," tradidisse. Et magis miror Bernardum Lutzen- 
burgum, in Catalogo Haereticorum, ejus librum de Eucharistia in 
concilio Vercellensi damnatum scribere, ideoque et ipsum inter hae- 
reticos collocare ; librum certe ejus damnatum scribit S. Lanfrancus 
lib. de Eucharistia contra Berengarium ; mirum, inquam, cum causa 
martyrii a quibusdam assignetur doctrina sana de sacrosancta eu- 
charistia, et ipse inter sanctos repositus, quam longissime ab haere- 
seos opinione absit. Hect. Boeth. loco laudato, et alii. 

S. JOANNES. 705. 

S. Joannes alius a descripto, studiis, aetate, ac vitae professione ; 
fuit enim hic noster monachus sub regula D. Benedicti, educa- 
tus, ut fertur, in Anglia in monasterio Malmesburiensi, Joan. Tri- 
themius lib. III. de Viris illustrib. Ordinis S. Benedicti cap. ccxn. 
ac postea episcopus Mykelenburgensis, seu Melrelburgensis, seu 
Magnopolensis, seu Suerinensis. Democh. lib. II. cap. xxxv. Matth. 



GENTIS SCOTORUM, LIB. IX. 375 

Ferchius V. CL. ordinis Seraph. socius, in Vita Scoti cap. iii. " S. Jo- 
annes Scotus monachus, episcopus Mykeleburgensis, seu Magnopoli- 
tanus." Arnold. Minnan. Theat. Convers. Gent. in Chron. Chronicor. 
" Mechelburgenses primum episcopum habuerunt S. Joannem Sco- 
tum martyrem :" ex Munstero id asserit Joannes Gualterius, vir dili- 
gentissimus et doctissimus. Male hunc cum superiori confundunt, 
et in his ipse etiam Hect. Boethius, cum alter hunc praecesserit mul- 
tis annis, nec alter episcopi officio functus reperiatur. Uterque certe 
sanctorum albo ascriptus, licet sileant martyrologia : hic colitur 
iv. idus Novembris. Albert. Staden. Chron. ad annum mlxvi. 
Helmoldus Chron. Sclavor. lib. I. cap. xxiii. Krantz lib. iv. Me- 
trop. cap. xliii. An aliquid scripserit, nescio, et si scripserit, opera 
non extant. 

Floruit sub Henrico IV. imperatore anno salut. mlx. Idem Tri- 
themius ; vel ann,o mlxvi. Arnold. Uvion lib. ni. Ligni Vitae pag. 
ccclxvi. Post eum lxxxiv. annis sedes vacavit. 

S. JONAS. 706. 

S. Jonas monachus, D. Columbani discipulus, et in Gallica, Britan- 
nica, Suevica, Italicaque peregrinatione individuus comes ac socius. 
Bibliotheca Patrum Min. Joan. Gualterii Chron. Chronic. pag. 
DCDXCi. " Jonas monachus, et discipulus S. Columbani, natione Sco- 
tus, vir studiosus, eruditus, ac scientia clarus, et non minus eruditione 
quam sanctitate insignis," ex Trithemio ait Balaeus. Alius ab illo 
quem ecclesia veneratur die xxii. Septembris, Petrus in Catalogo 
lib. VIII. cap. cvi. item ab eo cujus memoriam recolit ecclesia xxix. 
Martii ; erat enim ille martyr, sub Sapore rege Persarum, cum Bara- 
chisio. Usuardi Martyrologium. Et tamen in sanctorum relatus nu- 
merum. Arnold. Uvion lib. n. cap. lxx. Hunc cum omnes Scotum 
faciant cum Joanne Leslaeo lib. iv. pag. CLVI. Cardinalis Bellarmi- 
nus lib. de Scriptorib. Ecclesiast. Anglum vel Hibernum facit, nulla, 
quod sciam, ductus ratione, nisi forte Anglorum Hibernorumque 
relatione, nimis patriae suae laudibus, etiam cum gentis nostrae prae- 
judicio, faventium. Sed ego dabo vindicias, et cives meos, fremat 
licet et frendat Invidia, reposcam. Ejus sunt : 



376 HISTORIA ECCLESIASTICA 

Vita S. Attalae Scoti lib. i. " Edita a Jona Scoto abbate," 
ait Laurentius Surius tom. n. die x. Martii. Eadem tom. 
III. Beda, et alii. 
Vita S. Vulfranni Archiepiscopi Senonum, rogatu Praesulis 
Tarvennae Baini, et Abbatis Fontanellae, lib. I. apucl 

Surium tom. II. die XX. Martii. 
Vita S. Eustasii, Abbatis Luxoviensis, lib. i. Refert idem 
Surius tom. n. die xxix. Martii, Beda tom. iii. Joannes 
Molan. Additionibus ad Usuard. Martyrologium : " Eustasii 
vitam Jonas Scotus discipulus ejus scribit ;" dubito an vere, 
nam Columbani, ut monui, discipulus fuit, et Eustasii con- 
discipulus verius quam discipulus. 
Vita S. Bertulphi, Abbatis Bobiensis, lib. i. Recitat Surius 

lib. iv. die xix. Augusti, Beda tom. iii. 

Vita S. Columbani, magistri sui, lib. I, ad Waldebertum et 

Bolenum, Abbates Bobii et Luxovii, extat apud Surium 

tom. vi. ubi ille cap. i. " Patris Columbani, qui nostris 

floruit temporibus, historiam texere aggredimur." Errant 

ergo, qui eum discipulorum Columbani discipulum voca- 

verunt. 

Claruit anno dcxxx. quando obierit non reperi, et nescio an idem 

sit, qui, ut Baronius docet ad xxiii. Decembris Not. in Martyrolog. 

" Claudii Taurinensis monstra refutavit," et existimo non hunc nos- 

trum, sed Aurelianensem eum fuisse : vide supra hoc opere in Claudio. 

S. JUDOCUS. 707. 

S. Judocus, canonicus Lateranensis, ut Zacharias Vicentinus putat 
ex Joanne de Nigra Valle, bibliothecario apostolico, in Chronicis 
epilogo xiii. cap. xnx. regis Scotorum filius, de quo Hect. Boe- 
thius in praefatione ad lectorem praefixa Historiae Scoticae : " Plu- 
rima a me omissa fateor, partim rerum ignorantia, partim indiligen- 
ti earum indagine, praesertim in familiis et viris illustribus, qui 
ex nostra gente fuere, nobisque ingentem attulere splendorein, qua- 
les Sedulius, Levinus, Judocus, Villebrodus, Romaldus, Martinus 
historicus, plerique alii, enumerandis." Cujus regis fuerit filius, Bac- 



GENTIS SCOTORUM, LIB. IX. 377 

tenus ncn deprehendi, et video Anglos eum sibi vindicasse ; quin 
et Galli suum faciunt. Uvion lib. III. pag. diii. Belforest. Annal. 
Francic. lib. i. cap. xxxv. xxxvi. Stephanus Lusignan. Corona iv. 
cap. vi. et faventiores illis, quam oportuit, scriptorum nonnulli re- 
centiorum. In his Joannes Molanus Addition. ad Usuard. die xiii. 
Decemb. " In pago Pontino S. Judoci confessoris, filii regis Britto- 
num, et peregrini." Eadem Franciscus Maurolycus Martyrolog. eo die, 
qui addit, " et eremitae." B. Marcellin. in Vita S. Suniberti cap. IV. 
anachoretam facit, " et ad convertendum incredulos in solitudine diu 
vixisse, et S. Winoti (voluit Winoci) fratrem fuisse," ait. Vide librum 
ultimum hujus operis, ubi Sanctum Winocum Scotum fuisse idoneis 
testibus est probatum : et si verum est, quod a S. Marcellino jam 
proxime supra laudato proditur, " SS. Winocum et Judocum fratres 
esse," qui unum Scotum fuisse probavit, et alterum ex eadem gente 
non inficiabitur ostendere. Simpliciter Martyrologium Romanum 
die jam dicto : " In pago Pontino S. Judoci confessoris." Vitam ejus 
plene describit Flarentius abbas a Surio relatus tom. VI. secundae 
editionis, qui quia ad manum non est, certiora afferre non possum. 
Multa etiam de hoc invenies apud Vincentium Bellovacensem lib. 
xxiv. Hist. cap. clxv. clxvi. Petrus in Catalogo lib. I. cap. lxv. 
Sed nec ii apud me, uti nec Joannis Leslaei Scotica Historia, qui de 
Judoco, et plerisque aliis, multa cognitu necessaria. Tu eos adi, mi 
lector. Felici in Ephemeridib. Belforest. in Cosmographia, ubi de 
Armorica. Robert. Coenalis lib. II. de Re Gallica perioche vi. Wan- 
delbertus Prumiensis. 

Judoch pariter colerisque sacerdos, 

Egregie oceani cedunt cui saepe procellae. 

Ita lego antea pessime mutatis literis : 

Vidoch pariter colerisque. 

Huic Rudolphus Agricola votiva carmina dicavit : 

Regia progenies, veterurn stirps clara Britonnum, 
Ecce nitet rutila Judocus luce per orbem, 
Ingens quale micat sidus. 

Interjectis deinde aliquot : 

Maxime confessor, tibi nos debere fatemur, 
Quodcunque hoc vitae est. 



378 HISTORIA ECCLESIASTICA 

Scripsit De Anachoretica Vita lib. I. 

De Contemptu Mundi lib. i. et alia enumerata a Balaeo. 

Obiit anno dcliii. Sigebert. Gemblacen. in Chronico ad eum annum : 
" Judochus, regis Britonum filius, spreto regno et mundo, peregri- 
nus et eremita, in pago Pontino requievit in Christo." Eadem Joan. 
Tritbem. lib. I. Compendii Annal. Francicorum pag. lv. in Actis 
Clodovaei Regis. Structum ei monasterium prope Hesdinum, quod 
nunc Dommartinense dictum, primum habuit abbatem S. Milonem, 
postea Morinorum episcopum anno mxx. Ferreolo Locrio auctore. 

S. JOANNES. 708. 

" S. Jo. Scotus, discipulus S. Galli abbatis, primum monachus in Scotia, 
deinde in monasterio Sangallensi, electus est episcopus Constantiae 
xi. et cum per aliquot annos in magna sanctitate praefuisset, migra- 
vit ad Dominum," ait Arnold. Uvion lib. n. Lig. Vitae cap. xxxix. 
Id etiam scribunt Ant. Demochar. tom. II. de Sacrificio Miss. cap. 
xxxv. Francisc. Belforest. in Cosrnographia, et alii plerique. Scripsit 
In Psalterium Florilegia lib. i. 

Creatus antistes anno dcl. 

S. JOANNES. 709. 

S. Joannes, cognomento Scotus, sed gente Anglus, electus episcopus 
S. Andreae, grave dissidium exercuit cum Rege Wilhelmo, super quo 
multum curae sumpserunt PP. Alexander III. Lucius III. Urba- 
nus III. Gregorius VIII. Clemens III. ut ex eorum literis patet, et 
ex legatione Rollandi Dolensis episcopi electi, et Selvani abbatis 
Rhievallensis. Meminit multis Rogerus de Hoveden part. II. Annal. 
licet historici nostrates ad unum omnes sileant. Cum octo annis exul- 
asset, a rege revocatus episcopatu Dunkeldensi donatus est, ut latius 
in historia illius ecclesiae aperio. Ejus plurima feruntur, sed pau- 
corurn apices ad me pervenerunt ; in his 

Epistolae ad Pontifices super controversia cuin Rege lib. I. 

De Jure Ecclesiastico lib. I. 

Submissio Causae suae lib. I. 

Appellatio ab Interdicto lib. i. 

Disceptabatur causa ejus anno mclxxxiii. Obiit in Neubottil Coe- 



GENTIS SCOTORUM, LIB. IX. 379 

nobio, et miraculis claruit anno mclxxxviii. Scotichron. lib. vi. 
cap. xxxix. 

S. ISENGERUS. 710. 

S. Isengerus, Verdensis episcopus vii. unus ex eorum Scotorum 
numero, quorum praeclaram in bello et pace fidem remuneratus est 
" Carolus Magnus, devictorum Saxonum honores et dignitates in eos 
conferendo," ut narrant historici Francici, et prae aliis Philippus 
Belforest. lib. i. Historiae Carolor. Hic laudabilis praesulis partes 
obivit, magnamque sibi ab integritate morum laudem meruit. Vide 
Albert. Crantz. lib. II. Metropol. cap. xxx. et Suffrid. Petr. lib. i. 
Origin. Saxon. cap. xv. Scripsit 

Ad suam Ecclesiam lib. i. 

Vixit anno dcccxxx. Sanctorum albo ascriptum fuisse docet Ar- 
nold. Uvion lib. II. Lig. Vitae cap. lv. ex Crantzio lib. I. Metropol. 
cap. xxix. quem vide : xxi. Martii colitur. 

S. INANUS. 711. 

S. Inanus confessor sanctissime vixit, celeberrimus legis Christianae 
doctor : post peregrinationes Romanam et Hierosolymitanam in Sco- 
tia ad Urvinum obdormivit, cujus loci patronus est, et ante furiosam 
haereticorum ecclesiarum demolitionem miraculorum gloria, maximo 
pii populi concursu, frequentabatur. Scripsit 

Locorum Sacrorum Nomina lib. i. MS. in bibliotheca 

archiepiscopi Pisani Bonciani. 

Homilias ex S. Scriptura lib. i. 

Epistolas lib. i. 

Floruit anno dcccxxxix. sub Kennetho I. rege. Colitur die 
xviii. Augusti. Gilberti Bruni Collectanea. 

B. INGENOCUS. 712. 

B. Ingenocus unus ex S. Winoci Scoti sociis peregrinationis et 
discipulis. Anonymus in Vita ejusdem sancti apud Surium tom. 



3S0 HISTORIA ECCLESIASTICA 

vi. die vi. Novembris : " Habuit in consortium suscipiendae peregri- 
nationis conjuratos in Christi sacramenta tyrones ; Quadanocum vi- 
delicet, Ingenocum, et Madocum, genere quidem spectabiles, et vita 
probabiles." Nec plura de illo. Beatum vocat Henricus Costerius 
in Arbore Bertiniana, et Ferreolus Locrius Chron. Belg. pag. lxxx. 
Scripsit, ut nonnulli putant, 

De Actis Winoci Magistri lib. I. 

Claruit anno dcxcviii. 

JACOBUS. 713. 

Jacobus I. Roberti filius (qui et ipse Roberti I. ex Mariotta nepos, 
primus sceptrum in Stuartorum familiam intulit) dum in Galliam 
tontenderet, a praedonibus, ut nonnulli volunt, aut ab Henrici IV. 
Anglorum regis ministris, quod verius est, captus, patri ingentem 
moerorem attulit, quo victus tertium post diem audito nuncio obiit. 
Erat is, cum caperetur a classe Anglicana, natus XII. annos. Polydor. 
Virgil. lib. xxi. Histor. Anglican. ad finem. Verba Hectoris Boe- 
thii ex lib. xvi. Histor. Scot. pag. cccxl. apponam. " Placuit ca- 
ptivum observare, benevolentia tamen regis adhibitis paedagogis 
omni ex parte probissimis, doctissimisque ; qui cum liberaliori discipli- 
na institueretur, nec, ut in propriis fit aulis, per adulationem corrum- 
peretur, in tantam morum evasit probitatem, atque omnium bonarum 
disciplinarum eruditionem, ut in una qualibet sola exquisite versa- 
tus videretur. Ense cum altero dimicare, et hasta ad unguem certare 
sic callebat, ut si luctantem vidisses, athletam dixisses : in choreis 
saltationibusque levissimus, promptissimus, maximeque habilis erat : 
musicam exacte tenebat, ac quicquid illi arti afline est ; citharam 
pulsabat appositissime atque id genus utebatur instrumentis peritis- 
sime. Jam vero humaniores artes, grammaticam, oratoriam, poeti- 
camque, ut tum temporis, eximie noverat : in lingua vernacula tam 
ornata faciebat carmina, ut poetam natum credidisses ; Latine vero, 
ut tum mos erat, teinporis injuria incondita quidem, attamen gravis- 
simis referta sententiis conficiebat, ut facile appareret, si meliores ad- 
hibiti praeceptores fuissent, qualis evasurus tum fuisset. Physices au- 
tern arcana comperta cuncta habebat ; theologiam ac jus sic, ut nulli 



GENTIS SCOTORUM, LIB. IX. 381 

cederet. Ea omnia octodecim annis, quibus in Anglia captus erat, uni- 
ca Henrici regis cura addidicit, dumque ibi ageret, in summa Anglo- 
rum ob omnigenam illam eruditionem fuit admiratione. Quamobrem 
non in captivitatem forte fortuna incidisse videri debuit, sed Deo du- 
cente in maximam, quae mortalibus in terra contingere posset, felici- 
tatem." Octodecim eum in Anglicana custodia annos egisse Boe- 
thius vult, alii decem tantum, et in his est Polydorus Virgilius lib. 
xn. qui addit : " Tanta verae gloriae cupido Jacobum cepit, ut nihil 
posthac antiquius habuerit, quam bonas literas passim docendas per 
viros doctissimos pretio accitos curare." Eadem alii. 

Persolutis c. mille marcis, ad suos remissus, tumultuantes se ab- 
sente severe excepit, ac seditiones sedavit. Scripsit multa ; in his 

Leges aequissimas lib. I. Joan. Leslaeus. 

Super Uxore futura lib. i. Balaeus. 

Cantilenas Scoticas lib. I. 

Rhythmos Latinos lib. 1. 

De Musica lib. I. Boethius. 

Captus est anno MCCCCVi. Redemptus ad suum regnum rediit, 
uxore secum ducta Clarentii ducis privigna, anno Mccccxxiv. 
Occisus Perthi a conjuratis indignissime, anno mccccxxxvi. se- 
dente in Petri cathedra Eugenio IV. imperante Alberto, Francorum 
rege Carolo VII. Et haud temere ullius principis mors tam severe 
perduelles vindicavit. Sepultus ad Carthusianos in suburbano Per- 
thano, quod ipse aedificaverat. 

JACOBUS. 714. 

Jacobus II. superioris F. centesimus secundus a Fergusio regnum 
iniit, quod supplicio de seditiosis sumpto pacatum reddidit, et scripsit 
Edictum pacificatorium lib. i. 

Bombardae dissilientis ictu in Roxburgi obsidione interiit xxiv. 
regni sui anno, Servatoris vero mcccclx. 

JACOBUS. 715. 

Jacobus IV. Jacobo III. patri ab optimatibus Sterlingi occiso suc- 
cessit : diu felicissima administratione regnum suum administra- 

H 



382 HISTORIA ECCLESIASTICA 

vit, sed tum deinde in Francorum gratiam, qui graviter ab Angiis 
infestabantur, exercitu conscripto Angliam ingressus, collatis signis 
ad Floddum vicum, dum incautius in hostem contemptu periculi fer- 
tur, non destinato ictu perimitur. Scripsit pleraque, ut eo aevo 
principes literas amabant afflictim, sed extat tantum, quod sciam, 

In Apocalypsin lib. i. Bibliotheca Classica 

pag. cxi. 
Regnavit annis xxv. Mors incidit in annum MDXin. 

JACOBUS. 716. 

Jacobus V. patri in acie caeso successor renunciatus, laudabili prin- 
cipatu gesto Faklandiae moritur : cujus epitaphium hoc traditur : 

Si rex, si juvenis miserandum funus obivi, 
Quid doleo ? minime, quippe Jacobus eram. 

Haec pater, liaec atavi subierunt fata Jacobi, 
Tam dira infelix omina nomen habet. 

Ut minus infelix hoc tantum exulto Jacobus, 
Haeres nullus erat tum mihi, cum caderem. 

Erat illi amoenissimum ingenium, quod ab eo poemata relicta tes- 
tantur ; quorum ego tantum vidi 

De Choreis rusticis Fakirkensibus, epos vernacule, lib. i. 
quo nihil ingeniosius aut Graeci aut Latini ostentare pos- 
sunt. Obiit anno mdxlii. 

JACOBUS. 717. 

Jacobus VI. Jacobi V. ex Maria Franciae dotaria, Scotiae regina, 
nepos, genitus Henrico Stuarto Darlio, Matthaei Lenoxiae comi- 
tis F. In cunis coronatus, cessione per nefas et vim a matre, tum sub 
custodia detenta, per factiosos extorta, hic florentissima illa regna 
tam multis seculis, tam multo utrinque fuso sanguine concurren- 
tia, invincibili pacis studio conjunxit, Britanniaeque titulum Magnae, 
depositis Scotiae et Angliae appellationibus, nuinmo percusso cum 
hoc elogio, Faciam eos in oentem unam, assumpsit. Omnia ope- 
ra in unum corpus collecta et digesta Latinitate donavit cl. v. 
Thomas Reidus Aberdonensis, pueritiae meae scholasticae collega. 



GENTIS SCOTORUM, LIB. IX. 

quae quia nondum vidi, te eo, lector, remitto. 

Natus Edimburgi die xix. Junii, post horam ix. aequinoctialem, 
anno salutis mdlxvi. Angliam jure hereditario ingressus anno 
mdcii. obiit Londini anno mdcxxv. die vi. Aprilis. 

JOSINA. 718. 

Josina, rex Scotorum nonus, Therei frater, Reutheris regis VI. 

F. justus et pius princeps, foedus cum Pictis et Britonibus pepigit, 

Berigonii rex inauguratus, ibidem excessit. Scripsit vero, ut accepi, 

De Virtutibus Herbarum lib. i. Paschalis Gallus Villofa- 

nensis in Bibliotheca Medica, et alii meminere. 

Claruit anno mundi iii.mdcccxxvi. ante natum humani generis 

assertorem anno cxxxvn. Annales omnes nostrates concordes anno 

regni sui xxiv. a fundato Scotorum in Albione regno anno cxcn. 

[diem obiisse supremum tradunt]. Finnano filio regnum reliquit. 

EUTYCHIUS IRLANDUS. 719. 

Eutychius Irlandus, Joannis ex fratre nepos, in municipali Picto- 
num curia senator, scripsit 

In leges libr. plures : cujus eruditionem commendat Scaevola 
Sammarthanus lib. i. Epig. ubi eum et Adamum BJacvo- 
daeum Consiliarios Regios vocat. 

Irlandum nostri, Blacvodaeumque, senatus 

Rara duo atque suis lumina digna locis, 
Hunc Scotum, Scotoque illum de patre creatum, 

Jus sibi dicentes Pictonis ora colit. 
Unde fit, hoc geminum sub eodem tempore nobis 

Mittat ut Arctoo Scotus ab axe decus ? 
Num quod barbaries nobis hoc horrida bellum 

[nferat, et medio jactitet arma foro ? 
Has sibi suppetias a gente accersit amica, 

Ne sibi cum defit Gallia, victa cadat. 

Obiit, ut puto, anno mdci. 



384 HISTORIA ECCLESIASTICA 



GULIELMUS JARDANUS. 720. 

Gulielmus Jardanus, in Merchia, vicino Angliae comitatu, in Sco- 
tia natus, in Scotia educatus, D. Dominico se mancipans, missus 
Oxoniam, ut institutio academiae illius praeferebat ex decreto con- 
cilii Viennensis sub Clemente V. ut saepe dixi. Ibi Jardanus, in- 
credibili studio theologiam capessens, omnes sui seculi facile post se 
reliquit, et doctorali apice insignitus ad scribendum aniinum compu- 
lit, et graves suscepit controversias cum viris doctissimis, in quibus 
Utredus Boltus Benedictinus, et Joannes Marchilleus Franciscanus, 
ut auctor est Adamus Cisterciensis in Chronico. Plerique, viciuia 
locorum decepti, et tacentibus scriptoribus nostratibus, illum Anglum 
dixerunt, cum singularem amicitiam cum Mauritio, Dumblanensi epi- 
scopo, exercuerit, qui juvenilia ipsius studia liberalitate sua promovit, 
ut Georgius Neutonus archidiaconus scribit. Hunc catalogum ope- 
rum ipsius inveni : 

Commentarios in Epistolam ad Romanos lib. i. 

De libera Electione ante Mortem lib. I. 

De clara Dei Visione lib. i. 

Super Sententias lib. iv. 

Determinationes varias lib. I. 

Contra Studium Monachorum lib. I. 

Quaestiones de Conceptione B. Virginis lib. i. 

Sermones curiosos lib. i. 

Contra Positiones Wicleffi lib. I. 

Pro Fratribus Mendicantibus, contra Utredum, Benedictinum 
Monachum, lib. I. 

Claruit anno mcccl. pervenit usque ad annum mccclxx. 

JONATHAS. 721. 

Jonathas, ut quibusdam videtur, Carmelitani ordinis socius, or- 
dini illi se addixit in partibus transmarinis, ut in Collectaneis Gil- 
berti Bruni habetur : locus professionis fuit Roma, unde in Scotiam 



GENTIS SCOTORUM, LIB. IX. 385 

cum legato apostolico missus, exigendis pro bello sacro pecuniis ab 
eodem legato praefectus, tam timide et prudenter se gessit, ut 
neque non satisfecerit officio suo, et regi totique clero adeo pla- 
cuerit, ut dignissimus visus sit, qui Dumblanensem ecclesiam rege- 
ret. Scripsft 

De Belli sacri Subsidiis lib. I. cujus fragmenta quae- 

dam habeo, prudentiam et singularem eruditionem tes- 
tantia. 
Monita Papae lib. I. 

Obiit anno mccix. Georgius Neutonus lib. de Successione Episco- 
porum Dumblanensium. 

ALEXANDER IRWIN. 722. 

Alexander Irwin, presbyter suo seculo doctissimus, multum diu- 
que peregrinatus, in Gymnasio Romano magna nominis claritate 
theologiam professus, scripsit 

In Psalterium, et Versionem D, Hieronymi, lib. I. Ea enim 
apud Scotos magna auctoritate Malmesburiensis lib. III. de 
Gestis Pontificum. 
De Peregrinatione sua lib. I. 

De Laudibus Italiae lib. I. 

Vixit anno mccclxxvii. 

GEORGIUS INNES. 723. 

Georgius Innes, clarissimo sanguine ac innocentibus moribus, Aber- 
doniae monachum induit, vixitque pie et sobrie sub regula ss. 
Trinitatis pro Redemptione Captivorurn, ordinis sui per Scotiam et 
Hiberniam provincialis. Scripsit 

Planctum super Terra Sancta lib. I. 

Descriptionem Hierusalem deformatae lib. i. 

De Doloribus Mariae Virginis lib. i. 

De Ordinis sui Fundatione lib. i. 

Vixit anno mcdxiv. Obiit extra patriam. 



386 HISTORIA ECCLESIASTICA 



JOANNES JOHNSTOUN. 724. 

Joanxes Johnstoun, honestis parentibus Edimburgi natus, patria 
egressus postquam literas Graecas et Latinas didicisset, Societati Jesu 
nomen dedit, et Duaci philosophiam professus, Viennam Austriae ire 
jussus, ac juventuti serenissimorum archiducum praepositus, summa 
gratia a morum lenitate, et aestimatione a literatura apud principes 
illos Ferdinandum, nunc imperatorem, et Leopoldum floruit. Et 
cum instante Jacobo Gordonio, symmysta suo, a patre generali in 
Scotiam destinaretur, haeretici, honoris obtentu, ut principis sui edu- 
catori, ad epulas condixerunt, et ne S. R. E. apud suos prodesset, ve- 
nenata potione eum sustulerunt, magno principum dolore, nec minori 
indignatione. Scripsit 

In Aristotelem libros plures. 

De Anactotrophia lib. i. 

Exstinctus est sub annum, ut puto, mdc. 

S. JACOBUS. 725. 

S. Jacobus, patriarcha Antiochenus, martyr, illustre Scotiae sidus : 
hic negotia ecclesiae suae Romae procurabat, cum Ursula eo appu- 
lit ; itaque divino monitus instinctu, virgineae se socians turmae, in 
Ubiis caesus, ad Christum migravit. Petrus lib. IX. cap. lxxxvii. 
An aliquid scripserit, incompertum, et non liquet. 

Passus anno cdliv. xxi. Octobris. Sedit Antiochiae annis septem. 

S. JOTHA. 725. 

S. Jotha Ursulana, eadeni martyrum corona insignis ibidem loci, 
virginitatis servandae ardore incensa, coelum meruit, et ibidem culta. 
Acta Ecclesiae Coloniensis, et alii hagiologi. 

S. JULIA. 726. 

S. Julia ex ea familia Scotica quae, seculo sanctorum ferace, re- 
ginam Siciliae dabat, Scotiae episcopos, Deo xi. mille cum du- 



GENTIS SCOTORUM, LIB. IX. 387 

ce Ursula martyres, e quarura numero haec fuit, Coloniae culta, quia 
ab Hunnis ibidem Christo immolata. 
Passa anno cdltv. xxi. Octobris. 

INCERTUS AUCTOR 
NOTITIAE UTRIUSQUE IMPERII. 

Diviserat Theodosius Hispanus imperium Romanum, ac partem 
orientalem, sive novam Romam, filio Arcadio, occidentis vires, 
sive veterem Romam, minori filio Honorio assignaverat. Et ne in- 
ter fratres aut successores regnandi ambitione, ut solet, dissidia na- 
scerentur, placuit vires totius imperii describere, vocatusque hic 
liber " Notitia utriusque Imperii." Exemplum ab Augusto, qui, ut 
C. Taciti utar verbis lib. I. Annal. " libellum composuit, in quo opes 
publicae continebantur; quantum civium, sociorumque in armis; quot 
classes, regna, provinciae, tributa aut vectigalia, necessitates ac lar- 
gitiones." Libellum istum Suetonius in Augusto cap. xxviii. Ratio- 
narium vocat ; L. Seneca epist. xxxix. Summarium ; Festus Rufus 
Breviarium ; atque alii aliter. YVop^ara Commentarii Mithrida- 
tis Plutarch. Pompeio pag. dcxxxix. Provinciarum Memo- 
ria vocatur a P. Victore, qui eam in bibliotheca Antoniana asser- 
vatam tradit in Reg. ix. urbis. Jurisconsulti, et in his Herennius 
Modestin. lib. IX. Regular. ut est in 1, xxxn. flf. ex quib. Caus. Major. 
Commentarium Principis appellavere ; de quo Franciscus Accursius, 
" Commentarium locus est, in quo captivi retinentur; unde Commen- 
tarienses dicuntur custodes illius loci, ut C. de Cust. Reor. 1. ad Cora- 
raentariensem ; vel locus est, in quo princeps cum consiliariis suis ad 
mentem secreta revocat, a comminiscor, sceris." Sequitur deinde eo- 
dem loco glossa insignis : " Qui in commentarium principis delati 
sunt :" Accursius, " delati sunt a popuio Romano." Hic est ille Ac- 
cursius quem vulgus imperitorum laudat, admiratur, cujus ego nugas, 
ac bonarum omnium artium ignorantiam, magnas clarissimis J. C. 
veterum scriptis tenebras offudisse existimo ; et quomodo meliores 
literas attingere potuit suo seculo in Italia demortuas ? quinimo, 
et in ipsis legibus, quas vel contrarias vel confirmaturas addu- 
cit, saepe pueriliter ineptit. Haec ideo quod pessime me habeat, 



388 HISTORIA ECCLESIASTICA 

eum leges nostras barbarie sua coinquinasse turpiter, et tamen se- 
quaces ac laudatores invenisse. O tuam, Justiniane, vindicem ma- 
num ! Est ergo eo loci Commentarius Principis nihil aliud quam 
Notitia Provinciarum. Joan. Maria Cataneus ad C. Plinii Junio- 
ris lib. III. epist. v. Scio esse etiam " Commentarium indiculum 
Militum," unde " Commentariensis gradum repetere" dicuntur leg. 
un. C. ad leg. Juliam de Ambitu. Accursius iterum, ut solet, Com- 
mentarienses qui praesunt carceri. At gradum hi vel promotionem 
in militia habent. Hesych. Illustrius in voce xopzvruofoiog, et Etymo- 
logici Magni auctor in voce eadem, Asconius Pedianus in in. Verrin. 
Sed hujus quisquilias ego libello singulari proferam, aut contemnam, 
singulas leges percurrens. 

Notitiam hanc certum est scriptam sub Theodosio Juniore ; nam 
" sub duce Aegypti meminit alae Theodosianae nuper constitutae," id 
est, " Theodosio Juniore imperante," sed et " limitis Saxonici in Britan- 
nia constituti," quod anno cd. factum, invadentibus tum eam insulae 
partem Saxonibus. Beda lib. i. Histor. Ecclesiast. Anglor. cap. XII. 
xiv. Neque vero ulla mentio vicarii Illyrici, quod ea gens nullum 
vicarium haberet, devastata scilicet ab Hunnis, ut auctores sunt Zosi- 
mus, Jornandes, et Prosper Aquitanicus, quod incidit in annum cdlv. 
neque sane scribi potuit post annum cdlv. quod Attila Concordiam 
et Aquileiam eo anno everterat, cum tamen in nostra Notitia mentio 
sit thesauri Aquileiae, et monetae ibidem percussae, et Concordiensis 
fabricae tunc extantium, ut recte Andreas Alciatus lib. v. Parerg. 
cap. xin. Breviarium Theodosii Junioris vocet. 

Auctorem ejus ergo constat Theodosium fuisse Juniorem ; at de 
scriptore, vel compilatore, aut digestore, non aeque obvium definire. 
Cl. v. Jac. Cujacius Mariano Scoto, monacho Fuldensi, attribuit ; cu- 
jus viri cum auctoritatem in omnibus paene semper magni fecerim, in 
hoc uno liceat rejicere, nam antiquiorem multo illius scripti auctorem 
fuisse ex dictis satis evici : potuit tamen Marianus transcripsisse, 
atque ita gloriam compositi operis vindicasse ; quod frequenter ac- 
cidisse viri docti sciunt, ut exscriptores, pro auctoribus ipsis habiti ab 
ignaris operis, incautos fallerent. Sic Julius Celsus, qui Commen- 
tarios Caesaris exscripserat, auctor est existimatus multis annis ; ita 
Marianum, Notitiae tantum exscriptorem, perperam auctorem fecere. 



GENTIS SCOTORUM, LIB. IX. 389 

Auctor fuit Scotus quidam incerti nominis, ex iis forte, qui calami- 
tatem Fergusii II. regis exulantis in Italiam secuti, sedem Romae 
fixerunt. Antiquissimus codex MS. pulcherrimo charactere, figuris 
etiam, miniatisque literis, diversicoloribus delineamentis in membrana 
oblonga venustissimus, quem ingenti pretio emptum CL. vir Pavillo- 
nus, senatus Parisiensis advocatus, possidet, ac mihi humanissime 
communicavit, hunc titulum praefert : " Liber Scoti, de Notitia 
utriusque Imperii." Aliud exemplar in Germania B. Rhenanus vide- 
rat cum eodem titulo, quo fit, ut ille saepe Scoti nomine hoc opus 
citet. Vetustissimus etiam codex Spirensi bibliotheca extractus a 
Petro Donato, Patavii antistite, cum Basiliensi synodo nomine Eu- 
genii IV. praesideret, Cosmographiam Scoti appellat ; idque ipsum, 
aut simile, aut diversum, apud Maphaeos Romae exemplar Joannes 
Pierius Valerianus se vidisse testatur anno mcdxxxvi. ex quo de- 
scriptum fuerat exemplar Fulvii Ursini, quod beneficio Joannis Vin- 
centii Pinelli viderat Guidus Pancirolus, ut ipse in praefatione ad 
comment. suos profitetur. Wolfgangus Lazius lib. v. Comment. Reip. 
cap. v. " Legiones Solenses duae a Scoto recensentur." 

Idem ille Pancirolus eo loci : " Notitia cum multo tempore latu- 
isset, tandem, quae a Mariano Scoto, monacho Fuldensi, scripta fuerat, 
in ultimis Britanniis annis abhinc xxxvi. inventa, in lucem prodiit." 
Variae ejus editiones, sed optima industria ejusdem procurata. 

Scripta autem Romae Notitia circa annum salut. CDXLV. in Scotia 
inventa anno mdlxxi. edita primum ab Andrea Alciato. 

INCERTUS POETA. 726. 

Incertus quidam Scotus augustissimae Mariae Stuartae, Scotorum 
Reginae, versu elegantissimo Martyrium luxit, alius ab illo quem 
epico carmine inter Anonymos supra laudavi ; nam hic, etsi in ean- 
dem Elizabetham Anglicanam invehatur, tamen alius est, et minori 
spiritu assurgit, et versu elegiaco scripsit. Inter alia, haec mihi 
nunc succurrunt : 

Femina feminea debebat sorte moveri, 
Sexus et in sexum mitior esse suum. 
Mitia sed duras non tangunt jura Britannas, 

I 



390 HISTORIA ECCLESIASTICA 

Quas sol obliqua non nisi fronte videt. 

Vivebat anno mdlxxxix. 

INCERTUS CRITICUS. 727. 

Incertus criticus, in Bibliotheca Regia Londinensi ad D. Jacobi, 
scripsit hoc titulo : 

In Ovidium Commentarii Scoti lib. i. Non est magni, ut 
audio, momenti, sed tamen, ob venerationem antiquitatis, 
quam praefert, non omittendum. 
Quo tempore floruerit, incertum. 

INCERTUS CRITICUS ALIUS. 728. 

Incertus alius criticus Scotus in eadem bibliotheca edidit MS. 
[1. scripsit] 

In Papinium Statium Notas lib. I. Non aequali, ut accepi, 
hic est cum superiori antiquitate, sed doctrina majori. 
Quo tempore vixerit, aut quis, aut qua conditione, aut ubi gentium 
egerit, mihi est inexploratum ; neque opus vidi, sed ab eleganti Patri- 
cio Junio literis ad me scriptis accepi. 

INCERTUS POLITICUS. 729. 

Incertus alius Scotus de nobilitate Anglicani regni sub hoc titulo, 
opere in Barbicano Londini excuso, scripsit : 

Nobilitas Politica per E. S. Scotum lib. I. 

Vixit anno MDLXI. Eo opere adulatorie nobilitatem Anglicanam 
supra quosvis Europae proceres attollit. 

INCERTUS POETA. 730. 

Incertus poeta Scotus, sonoro et eleganti carmine, deploravit 

Bargiae Navis Naufragium lib. i. Hanc ingenti sumptu Ja- 
cobus Kennedius, Scotiae primas, S. Andreae episcopus, 
aedificarat, tempestas foeda corruperat, et in scopulos prope 
Bamburgiam colliserat. 

Immanes ventorum animas, violentaque ponti 



GENTIS SCOTORUM, LIB. IX. 391 

Jura trucis, caeco laxavit carcere nuper 
Neptunus, duris illisa est Bargia saxis. 

Floruit anno mcdlxxiii. 

INCERTUS THEOLOGUS. 731. 

Incertus quidam Scotus, vir religiosus, et, ut puto, Franciscanus, 
edidit Romae, 

Consultationem Theologicam et Politicam, An inter Henri- 
cum Walliae Principem, et Eleonoram magni Hetruriae 
Ducis Sororem, legitimae sine fidei dispendio nuptiae possent 
contrahi, lib. I. Vidi Romae apud illustrissimum Phi- 
lonardium S. R. E. cardinalem : opus aiunt eruditum esse, 
et pium. 
Scripsit anno mdcxii. 

B. ISRAEL. 732. 

B. Israel, Ottoni primo imperatori carissimus, ab eo episcopus 
renunciatus, S. Brunonis, archiepiscopi Coloniensis, praeceptor. Roth- 
gerus Benedictinus, qui vixit circa annum salutis MXL. in ejusdem 
Vita cap. vi. apud Surium tom. v. " Israel episcopus, Scotigena, sub 
cujus magisterio illustrissimus hic, de quo loquimur, plurimum se 
profecisse testatus est, de moribus ipsius requisitus a quibusdam, 
quos ipsi audivimus, sanctum eum apprime virum esse respondit." 
Nec de illo alibi legere memini, aut ubi antistes sederit comperi. 
Scripsit 

Epistolas ad Ottonem Augustum lib. i. 

Floruit anno cmxxxvii. aut circiter. 

JOANNES. 733. 

" Joannes episcopus Glascoviensis, officium pastorale, pertaesus vitae 
monasticae, propositum arripuit in monasterio Turonensi, sed haud 
paulo post ad ecclesiam suam redire coactus est." Ex historia Sco- 
tica Arnoldus Uvion lib. II. cap. lviii. Ejus est 



392 HISTORIA ECCLESIASTICA 

De Solitudinis Encomio lib. I. 

De Amicitia spirituali lib. I. 

Quando vixerit, non deprehendi, puto tamen mclxxx. 

JOANNES. 734. 

Joannes iste, sanctissimae vitae habitus, in Italia, Galliis, Germaniis, 
ac Anglia peregrinatus, jejunavit et foris xl. dies, et domi, a Jaco- 
bo V. rege jussus, totidem turri inclusus, et custodibus appositis, ut 
late describit Joannes Leslaeus lib. ix. pag. cdxxxi. Hanc tamen 
sanctitatis maximae operam sugillare sunt ausi plerique improbi, 
phrenesi ascribentes, quod revera pietati debebatur. Scripsit, pro- 
phetico spiritu, 

Vaticinium de Religione in Scotia evertenda, ac mox restau- 
randa, lib. I. 

Claruit anno mdxxix. 

JOANNES. 735. 

Joannes episcopus Candidae Casae, qui oleum et chrisma, ap- 
propinquante coena Domini, voluit Eboraci consecrare, erat enim 
officialis, ut vocant, Gaufredi archiepiscopi ; sed decanus Eboracen- 
sis obstitit. Vide Rogerum Hovedenum part. II. pag. cdxxviil 
Forte ille est qui scripsit 

Do Officio Episcopi lib. III. quos Balaeus aliis ascribit. 
Vivebat anno mcxcv. 

B. INGELRANNUS. 736. 

B. Ixgelrannus, seu Angelramnus, ut in Scotichronico lib. 
viii. cap. xv. archidiaconus suo seculo longe omnium praesulum 
clarissimus, de quo Rog. Hoveden. Annal. part. II. pag. cclxxxiii. 
" Obiit Herebertus Glascuensis episcopus, cui successit Ingelran- 
nus regis cancellarius, et consecratus ab Alexandro III. papa apud 
Senonem civitatem." Invictus vindex Scoticae ecclesiae liberta- 
tis, et disputando Eboraci, et a violentia Rogeri, antistitis Angli, 



GENTIS SCOTORUM, LIB. IX. 393 

apud papam eam strenue defendendo, dum ille Scoticam ecclesiam 
sibi subjectam contenderet. Scripsit 

Epistolarum ad diversos lib. I. 

In Evangelia Dominicalia lib. I. 

Rationes Regni administrandi lib. I. 

Consecratus est anno mclxiv. 

JACOBUS JOHNSTONUS. 737. 

Jacobus Johnstonus, vir doctus, domique clarus, magna medicinae 
clinicae fama, scripsit 

De Plantis Scoticis lib. I. 

Vivit adhuc in patria. 

ARTHURUS JOHNSTONUS. 738. 

Arthurus Johnstonus, familia Karskibenia, praeclaro ingenio adoles- 
cens, doctoralem in medicina apicem Patavii cum laude adeptus. 
Scripsit 

Epigrammata varia lib. I. 

Poemata Latina lib. I. et alia. 

In Scotiam reversus, ut puto, suos ornat. 

INGERAMUS. 739. 

Ingeramus, juris pontificii doctor, ex veteri, ut creditur, Lindsaio- 
rum familia, Aberdoniae xx. antistes, Romam ab Alexandro, quodam 
aulico episcopatum ambiente, evocatus, a pontifice confirmatus, suis 
carissimus, domum rediit, templum metropolitanum mirifice ornavit, 
" constans in promissis, splendidus in familiae victu, parcus in suo," 
ait Hector Boethius in vita. Scripsit 

In sextum Decretalium accuratas, et erudito viro dignas Enar- 
rationes, lib. I. 

In Clementinas lib. i. quae opera extant. 

In Epistolas Pauli Commentarios inceperat, sed non absol- 
vit. 



m HISTORIA ECCLESIASTICA 

Sedit aiinis xvn. Obiit anno xxn. Jacobi II. regis, humanae sa- 
lutis [mcccclviii.] 

JOANNES. 740. 

Joaxxes, Benedictinus monachus, e Scotia in Germaniam secutus 
S. Marianum, abbatem primum in Scotorum monasterio ab Henrico 
Burgravio II. nuper Ratisbonae erecto, " sancte vir doctus," ut loquitur 
Wolfgangus Lazius lib. vn. de Migrat. Gent. pag. cccxn. [Scripsit] 

Odas sacras lib. I. 

Hymnos de Sanctis lib. I. 

Floruit anno mclviii. 

ISAACUS. 741. 

Isaacus, comes ac socius peregrinationis Germanicae S. Mariani, 
primi abbatis Ratisbonensis, ut ex Wolfgango Lazio liquet loco lau- 
dato, scripsit 

Paraphrasim in Ecclesiasten lib. i. 

Commentaria in Libros Regum lib. i. et alia, quae MSS. 

ibidem loci asservabantur : quaedam prodierunt. 
Floruit anno mclviii. 

ROBERTUS JOHNSTONUS. 742. 

Robertus Johnstonus, Baroni Killosensi Brusio dum vivebat carus, 
vir variae lectionis, rarae eruditionis, scripsit 

Historiam sui Seculi Latine lib. i. et tersissimam, ut 

est limati judicii. 
Vivit adhuc Londini virtutis merito, licet non aulicus, regi ac- 
ceptus. 

JOANNES. 743. 

JoaNNES, Franciscanae familiae socius, Neapoli, ut existimo, mona- 
clium induit. Scripsit 

Quaestionem de Matrimonio et Divortio Henrici VIII. et 



GENTIS SCOTORUM, LIB. IX. 395 

Catharinae lib. I. Edidit Petrus Paulus Caporella Po- 
tentinus, et laudarunt Eligius Panhormius, Junius Albinus 
Termineus, Deodatus de Sancta Fide, Bartholomaeus Turris 
Selinuntius, Ant. Blandus Cuchareus. Prodiit Neapoli per 
Antonium de Jubenis. 
Floruit anno mdxxxi. indicavit eximius concionator, Franciscanae 
et ipse professionis, R. P. Raphael Bononiensis. 

INGETHLINGENSIS. 744. 

Ingethlingensis, Benedictinus monachus, et prior illius coenobii 
quod a S. Columba vel conditum vel reparatum Coludiensis prodidit, 
vir pius et eruditus, scripsit 

De Natura Avium lib. xv. Index bibliothecae Cupren- 

sis. 
Florebat anno dcc. aut circiter. 

INNOCENTIUS DECANUS. 745. 

Innocentius Scotus, ex Camaldulensi monacho, ecclesiae Ravenna- 
tis decanus, magna et literaturae fama, et pietatis opinione floruit, 
Fortanerio archiepiscopo virtutibus carissimus, cui a secretis 
fuit in collegium principum purpuratorum ascito ; ac postea, 
nescio qua occasione, ad regem Galliarum missus, Lutetiae excessit. 
Scripsit 

Contra Schismaticos lib. I. Meminit Rambaldus Ferra- 

riensis. 
Vixit anno mccclx. et ulterius. 

THOMAS JEDBURGIUS. 746. 

Thomas Jedburgius, sive, ut alii, Jedwodius, Franciscanus, supra 
aetatem et professionem ordinis in seculari literatura doctus, scrip- 
sit, eleganti versu, 

Deplorationem Patriae lib. I. Apparet Anglicum bellum ab 
eo defleri. Meminit index bibliothecae Cuprensis. 



396 HISTORIA ECCLESIASTICA 

Scribebat anno mccccxcvii. 

GILBERTUS JOSEPHI. 747. 

Gilbertus Josephi haud affirmarim an Scotus sit, in ejusdem tamen 
bibliothecae Cuprensis indice reperitur scripsisse 

Cupri Successionem lib. I. 

Nec, quo tempore vixerit, deprehendi. 

BONAVENTURA IRLANDUS. 748. 

" Bonaventura Irlandus, juvenis doctissimus," ait Scaliger junior 
in Posthumis. Scripsit, ad Scaligerum, 

Dubitationes doctissimas lib. i. 

Vixit in Batavis anno mdlxxv. 

JOHEL. 749. 

Johel, S. Jacobi Herbipolensis abbas xiii. sub Andrea episcopo, 
scripsit, cum adhuc monachus esset, 

De Bello ad Acconem gesto lib. I. Extat MS. apud 

Paulum Petavium, senatorem Parisiensem. 
Obiit anno mccxcviii. 

S. JOANNES. 750. 

S. Joannes, Wintchelsensis monachus in Anglia, in Scotia natus, et 
Scotis parentibus, monasterio illi Anglicano traditus, ut de S. Boni- 
facio Scoto dixi, eidem Bonifacio peregrinanti Romam comes adhae- 
sit ; tum " archiepiscopus Saltzburgensis, et generaliter omnium cir- 
cumjacentium provinciarum" (verba sunt Joannis Trithemii lib. 
iv. de Viris illustrib. Ordin. S. Benedicti cap. cv.) " autoritate apo- 
stolica ordinatus, praedicans fidem Christi gentibus illis multos ad uni- 
tatem Catholicae ecclesiae congregavit, fuit enim doctus vir, et 
excellens." Scripsit 

Epistolas ad Bonifacium magistrum lib. i. 

Exhortationes ad Gesodunenses lib. i. Sunt populi 

Germaniae superioris vicini Saltzburgo, quod olim Geso- 
dunum. 



GENTIS SCOTORUM, LIB. IX. 397 

Claruit anno dcclxx. vel dccliv. Arnoldus Uvion lib. II. Lig. 
Yitae cap. xxxi. 

IMARUS ABBAS. 751. 

Imarus Scotorum Herbipolensium abbas xx. quo sedente Gerardus 
de Schwartzemburg, episcopus Herbipolensis, civium rebellionem, 
praelio ad Bertheym commisso, magna virtute, nec minore felicitatis 
successu, castigavit die XI. Januarii. Scripsit, ut referunt, 
Homilias lib. I. 

Floruit anno mcd. 

JOANNES IRLANDUS. 752. 

" Joannes Irlandus Parisiis inter Sorbonicos doctores plurimum 
excellebat. De eo cum audiisset rex (Jacobus III.) non quievit, donec 
honestissima conditione invitatum, in patriam ad se revocasset : quem 
quidem, ubi in Scotiam rediisset, non solum his literarum artibus, ut 
antea fama de illo vulgaverat, praecellens, sed pietate quoque, mori- 
bus, et concionandi ad populum mira dexteritate ornatissimus, hu- 
manissime excepit, et paulo post sacerdotio amplissimo donavit :" ut 
scribit Joannes Ferrerius Pedemontanus in Appendice Historiae Sco- 
ticae. Tantae hic dignationis, ut cum theologiam profiteretur, a rege 
Francorum in Scotiam legatus, ut regem ad bellum cum Anglis 
gerendum adhortaretur : in ea etiam legatione summopere curabat, ut 
Alexander dux Albaniae cum rege Scotorum suo germano in gratiam 
rediret, sed irrito conatu. Idem Appendicis pag. cccxciii. Laudat 
eundem in fine Appendicis : " Viri doctissimi floruerunt, e quorum 
numero prodiit insignis e schola Parisiensi theologus, et evangelii 
concionator percelebris, Joannes cognomento Irlandus, natione Sco- 
tus." Scripsit 

In Magistrum Sententiarum lib. iv. 

Conciones sacras lib. I. 

Reconciliationis Modum, ad Jacobum III. Regem, super Dissi- 
dio eum Duce Albaniae, lib. I. 

Epistolas lib. i. Vidi excusas Lutetiae. 

Legationis munus obivit anno mcccclxxx. quando obierit, non 
deprehendi. 

FINIS LIBRI NONI. 
K 



HISTORIAE ECCLESIASTICAE 

GENTIS SCOTORUM 

LIBER X. 



S. KENTIGERNUS. 753. 

S. Kentigernus genitus Eugenio Scotiae rege, et Diva Thamete, 
sive Thami filia Lothi Pictorum regis. Frustra sunt Lelandus, 
Capgravius, Balaeus, Godwinus, et tota haereticorum caterva, patrem 
ei Britannum quendam affingentes ; Scoti regis filium fuisse docet 
Arnoldus Uvion lib. III. Ligni Vitae pag. xix. Joannes Leslaeus lib. 
iv. Hist. pag. cxlvii. et meminit Chorograph. Britan. pag. dxlviii. 
Episcopus erat Glascuae, dum in Scotiam trajiceret S. Columba. Hect. 
Boeth. lib. IX. Histor. Scot. pag. CLXVii. Sed sede pulsus, in Wal- 
liam se contulit, ibique ecclesiam struxit inter fluvios Elwyd et 
Elwy, unde illi in Annalib. Anglorum cognomentum Eluius. Camden. 
licet haereticus, tamen hunc et bonum et sanctum virum vocat, epi- 
scopum Glascuensem [p.] dxliix. et Asaphum ejus discipulum, virum 
integerrimum, cujus sanctitatis fama brevi ingentem accivit nuinerum 
religiosorum hominum, ut monachi numerentur dclx. crescente in dies 
merito Maglonis regis munificentia, sive Malgonis, aut Maglocuni. 
Ecclesiola illa in episcopatum versa est, qui Elguensis, Eluensis, et 
Lanelwensis tum dictus, postea a S. Asapho, ejus discipulo ac suc- 
cessore, Asaphensis vocatus, nomen et dignitatem hodie, licet tenui 
fortuna, retinet. Illud haeretico Balaeo dignissimum commentum, 
matre virgine natum Kentigernum. Incredibiles sane ejus monasti- 
cae vitae cura ac continentia, adeo ut vir apostolicus, nec aliter, no- 
minaretur ; nam non solum Caledonios, Horestos, Athalos, vicinasque 
Scotiae insulas, ac occidentalem Angliae partem, praesenti pietate 
instruxit, sed et discipulos misit in Norvegiam, Orcades, et Islan- 
diam. Post aliquot annos ab episcopatu, censibus ac immunita- 



HISTORIA ECCLESIASTICA. 407 

tibus fundato, Asaphum, ut dixit civem ac discipulum suum, succes- 
sorem sibi inauguravit, et ad Glascuensem suam sedem redivit, 
ubi summa sanctitatis opinione excessit, in sanctorum numerum 
relatus, incredibilique studio ea a gente cultus ; miror tamen cur Mar- 
tyrologii Romani tabulis non sit ascriptus. Recolunt nostrates ejus 
solennitatem die xiii. Januarii. Joannes Molanus Addition. ad 
Usuard. Martyrolog. " In Scotia S. Kentigerni, episcopi Glascuen- 
sis, et confessoris." Altum apud alios silentium. O injurias tuas, 
Scotia ! Ejus sunt: 

Ad Rodericum Regem epist. I. 

Ad Avarum Regem 

De Obitn S. Davidis 

De Observatione Fidei 

De Charitate mutua 

De Pace Christiana 

De Scripturarum Lectione 

De Oratione continua 

De Hospitalitate tuenda 

Manuale suorum Ministeriorum 

Orationes 

Epistolae lib. i. 

Obiit anno aetatis suae clxxxv. salutis vero dlx. vel, ut alii vo- 
lunt, sexennio post. Locus mortis Glascua fuit. 

S. KILIANUS. 754. 

S. Kilianus, Chilianus, Quilianus, aut Caelianus aut Cilianus. 
Wandelbertus : 

Octavo ante idus Cilianus, Procopiusque. 

" Scotus, monachusque, et martyr," ait Possev. Appar. pag. cccxx. 
Amplissime nobis favet Eucharius Sangius, sufFraganeus Wirce- 
burgensis, Orat. de Translatione B. Macharii : verba vide supra in 
S. Bonifacio. Arnualis, Adamanni, Coludii, Adhelmi, Wilfridique 
institutor ac magister, ut docet Sigebertus Gemblacensis Chronico ad 
annum dcxciv. Anton. Demochar. tom. n. de Sacrificio Missae cap. 
xxxv. Aegre ferens Romanos ritus de Paschate celebrando, et 
tonsura clericali, a Scotis non recipi, patriam fugit, Franciaeque 



epist. 


i. 


lib. 


i. 


lib. 


i. 


lib. 


i. 


lib. 


i. 


lib. 


i. 


lib. 


i. 


lib. 


i. 


lib. 


i. 


lib. 


i. 



40S HISTORIA ECCLESIASTICA 

Orieutalis apostolus martyrii palmam percepit. Auctor Egilunar- 
dus, S. Burchardi monachus prope Herbipolim, in prologo Vitae S. 
Burchardi : " Scotia, in Christo prudentissima, nobis lumen nostrum 
primitivum destinavit Kilianum, Burgundis Columbanum, Alaman- 
nis Gallum :" et lib. i. cap. ix. " Primus fundator vestrae fidei Kilia- 
nus, ab apostolica vobis pastoralitate transmissus, fidem, quam verbis 
docuit, hoc ipso in loco martyrii testimonio comprobavit." Sigebertus 
narrat eleganter in Chron. " Apud Wirziburh castrum Ostrofranciae 
S. Chilianus cum discipulis Colomanno et Tolmanno clam martyri- 
zatur a Geilana uxore Gozberti principis Wirziburgensium, quae 
timebat separari a viro suo, arguente eum Chiliano, quod eam uxorem 
quondam fratris ejus etiam ipse uxorem haberet ; quorum mors, cum 
diu omnes lateret, Geilana et percussoribus martyrum a daemonio ar- 
reptis, eorum confessione divulgata est." De martyrio certum, sed non 
aeque de modo convenit ; quidam enim Gozbertum non principem, sed 
judicem faciunt, magna etiam nominum varietate : ascribam aliquot 
auctorum loca, tu lector judica. Martyrolog. Roman. die vm. Julii, quo 
ejus memoriam ecclesia celebrat : " Herbipoli in Germania S. Chili- 
ani episcopi, qui a Romano pontifice ad praedicandum evangelium 
missus, cum multos ad Christum perduxisset, una cum sociis Colo- 
mano presbytero et Totnano diacono trucidatus est." Eodem die in 
Martyrologio suo Petrus Galesinius : " Coloniae S. Kiliani, et duorum 
sociorum martyrum, Colomanni presbyteri et Jornani diaconi, qui ab 
Hibernia profecti Christi nomen praedicantes, Goberti cujusdam ju- 
dicis mandato contrucidati, multis postea rebus admirabiliter clarue- 
runt." Magna sane varietas, et ab historiae veritate dissensus : nam 
non Coloniae, sed Herbipoli constat passum, nisi forte dicatur pluribus 
in civitatibus ejus commemorationem celebratam, quod et verum 
infra patebit; neque enim unius alicujus civitatis apostolus, sed 
multarum fuit provinciarum : qui illi est Jornanus, ab omnibus 
aliis Totnanus. Mox ab Hibernia male, et contra omnium scripto- 
rum fidem, eos deducit Wolf. Lazius in praefat. ad lib. i. de Gent. 
Migration. SS. Kilianum et Burchardum Scotos vocat Hieron. Platus 
lib. ii. de Stat. Relig. cap. xxx. " Kilianus, monachus Scotus, Fran- 
corum gentem ad fidelium numerum aggregavit." Nicol. Manerrius 
ex Jacobo de Voragine in Julio pag. cdlxvii. Patriam ei Sco- 



GENTIS SCOTORUM, LIB. X. 409 

tiam apponit Bibliotheca Minorum Patrum. In Chronico Chroni- 
corum collectione v. cl. Joan. Gualterii pag. CMXCin. " Kilianus 
martyr Scotus." Trithem. lib. i. Compend. Annal. pag. lvii. " Conon 
S. Kilianum, natione Scotum, in episcopum ordinavit." Tum Go- 
bertus ille non judex, sed Hettani principis filius, et ipse princeps 
Herbipolensium. Egilunardus monach. in Vit. S. Burchardi lib. 11. 
cap. iv. ut omittam non ipsius jussu, sed uxoris fraude eos morti ad- 
dictos. Franciscus Maurolycus Siculus in Martyrologio eodem die : 
" Sanctorum Caeliani episcopi, genere Scoti, Colonati presbyteri, et 
Romani diaconi, martyrum in Germania apud Wizeburgum, Constan- 
tino imperatore, quos Gerlanda uxor Gutberti ducis interfici clam 
jussit, quod Caelianus ejus conjugium, quia viri fratrem duxerat, dam- 
nasset." Satis probe in historia, licet nomina sint corruptissima, et 
male sub Constantini imperio locatur, cum sint pene quadringenti 
anui interjecti. Notkerus Balbulus in Martyrologio die laudato : 
" In pago Austriae, id est, novae Franciae castro, imo civitate, ut Teu- 
tonico nomine prodit Wirzburg, juxta Moin fluvium sita, passio 
S. Chiliani, primi ejusdem civitatis episcopi, et duorum discipulorum 
ejus, Colonati presbyteri et Totnani diaconi, qui ab Hibernia Scoto- 
rum insula venientes, et a pontifice sedis apostolicae auctoritate ac- 
cepta, nomen Christi in eodem loco et circuitu praedicaverunt ; cum- 
que multum populum idem vir apostolicus signis et verbo Domino 
acquireret, a duce eorumdem locorum, nomine Cozberto, pro eo quod 
eum a conjugio uxoris fratris sui disjungere niteretur, factione ejus- 
dem incestuosissimae Geilae, cum sociis eodem zelo ferventibus, est 
interemptus." Pergit verbose poenam percussorum exsequi, ut supra 
Sigebertus : addit ducem ipsum a servis suis interemptum, filium ejus 
principatu a populo dejectum. H. Rabanus et ipse in Gozbertum, 
non tantum in Geilam, sive Ceilanam, caedem martyrum rejicit : quem 
vide, ut et eadem transcribentem Joannem Molanum Addition. ad 
Usuardum. 

Vitam S. Chiliani habet Surius tom. iv. ex anonymo auctore, quem 
edidit et notis illustravit Nicolaus Serarius, Soc. Jesu presbyter, 
sed in manus meas non venit : in epitomen redegit Franciscus Ha- 
raeus, et multis Laurentius Francus de eo agit, Franc. Irenic. lib. 
iil. cap. lxxvi. Consulendi sunt Trithemius lib. in. de Viris illust. 



410 HISTORIA ECCLESIASTICA 

Ordinis S. Benedicti cap. cxxxi. et lib. iv. cap. clxxii. Otto Fri- 
singen. lib. v. cap. XIII. et Demochar. in Tabulis. Errant vero, qui 
S. Burchardura primura Herbipolensium antistitem faciunt, cum 
Kiliano primo, ab ipso pontifice ordinato, ille successerit. Praeter ea 
quae supradicta, Sigeberti Gemblacensis haec sunt ad annum 
dclxxxv. " Sanctus Chilianus Scotus, Wirziburgensis episcopus, 
claret." Alius ab hoc episcopo Chiliano est ille, qui episcopi et 
confessoris nomine Albiniaci in territorio Attrebatensi apud Joan- 
nera Molanun Addition. ad Usuardi Martyrolog. die XIII. Novem- 
bris. 

Cum ad sepulchrum ejus multa crebraque patrarentur miracula, 
omne honorum genus, ut ex dictis apparet, ei exhibitum a devoto 
populo, Egilunardus lib. II. de Vita S. Burchardi cap. vn. nam et 
basilicam ei sumptuosissimam aedificarunt. Engolismensis mona- 
chus anonymus in Vita Caroli Magni : " Natale celebravit ad S. 
Chilianum in Wizirnburg." Et corpora ipsius sociorumque a S. Bur- 
chardo honorifice translata ; quod his verbis in Chronico ad annum 
dccxlvi. describit Sigebertus : " Athalongus presbyter, per illatam 
sibi caecitatem, admonitus quaerere corpora sanctorum Chiliani et so- 
ciorum, inventis sanctorum corporibus, visum recepit ; eaque re, S. Bo- 
nifacius Moguntiae episcopus, ab Athalongo ad se delata, castrum 
Wirziburch ad honorem Chiliani martyris, qui ad praedicandum 
ibi a Papa Conone episcopus ordinatus fuerat, ibique locum mortis 
et quietis a Deo acceperat, episcopalis sedis privilegio insignire de- 
crevit, primumque ibi episcopum sanctum Burchardum ordinavit." 
Ergo primus episcopus Herbipolensis a S. sede apostolica extraor- 
dinaria consecratione fuit Kilianus, ordinaria vero inauguratione, 
quae per metropoiitanum fieri solet, primus item antistes habendus 
Burcbardus, qui male ab Adhelmo Benedictino in Francicor. Reg. 
Annalib. ad annum dccxlix. pag. ccclxxxiii. vocatur Richardus. 
Translata vero corpora magnificentissime sunt collocata cum hoc 
elogio, quod apponam : 

Hi sunt, Herbipolis, qui te docuere magistri, 

Qiiii verum colercs relligione Deum ; 
Impia quos tandem jussit Geilana necari, 

Celavitque sub liunc corpora caesa locum. 



GENTIS SCOTORUM, LIB. X. 411 

Ne turpi sine laude situ defossa jacerent, 
Corpora Burchardus sub monimenta locat. 

Paul. Langius Bosnaniensis Chronico Citizensi ad finem : " Sancti 
et devotissimi patres, Columbanus, Gallus, Chilianus, Bonifacius, Wil- 
librordus, et Ludigerus." Scripsit 

Contra Arrianismum lib. I. 

Contra peregrinos Cultus lib. i. 

Monita ad Gozbertum Ducem super Divortio cum fratris 
uxore lib. I. 

Florebat anno salut. dcxii. ut vult Rhegino abbas Prumiensis, 
falso, ut opinor : melius Marianus Scotus anno DCLXXXVII. nam eo 
anno consecratum episcopum a Benedicto papa, non autem a Conone, 
ut supra voluit Sigebertus. Prodit compilatio chronologica anony- 
mi auctoris. Passus est anno dcxcvii. Alii diversam ei aetatem 
astruunt, et sunt qui biennio serius martyrio coronatum velint ; nec 
tanti est res, ut anxie inquiratur. 

S. KORTILA. 756. 

S. Kortila, aut Rortila, sive Cortyla, et ipse diu in Germaniis com- 
moratus, Tanconis Pattonisque familiaris et amicus, dignitatisque 
collega, episcopatum etiam Verdensem pie administravit, sextus ejus 
antistes, ut Gaspari Bruschio placet. Scripsit multa, sed omnia 
perierunt, praeter 

Homilias de Sanctis lib. I. 

Floruit sub Dungallo Scotiae rege anno salutis dcccxxvi. quando 
obierit, haud facile divinarim. Inter sanctos habitus. Arnold. Uvion 
lib. II. Ligni Vitae cap. lv. Colitur xxiix. Aprilis. Martyrologium 
Anglicum. 

S. KENNETHUS. 757. 

S. Kennethi templum memorat H. Boethius lib. x. Hist. pag. 
cc. sed quis ille fuerit, aut qua vitae conditione, aut quo tempo- 
re vixerit, quaerant alii, ego me fateor nescire : hoc modo constat, 
in Fifa cultum. Reperi postea S. Blanum baptizasse, et S. Congalli 



412 HISTORIA ECCLESIASTICA 

socium fuisse sub annum ccccxlii. 

S. KENNOTHA. 758. 

S. Kennotha virgo magna fuit vitae innocentia: sanctimonialem 
Brecliini censetur induisse, et viva defunctaque miraculorum gloria 
fulsit. 

Claruit anno mvii. Templa ei, et arae in Scotia, ubique regni, 
erecta. Colitur die xin. Martii. Breviar. Scot. 

S. KENNEIRA. 759. 

S. Kenneira virgo, nobilissima familia, et, ut nonnullis visum, 
regio sanguine orta, post solenne virginitatis servandae votum 
S. Ursulae se junxit, unaque cum XI. millibus virginum Romanam 
peregrinationem suscepit, et Roma rediens, Coloniae ab Hunnis 
tum obsessae, cum in sancto perseveraret proposito, martyrio confe- 
cta, vitam futuram adepta est. Ita historiae nostrates, et conformi- 
ter Elizabeth sanctiinonialis, quae revelatione edocta est ita rem se 
habere anno mclvi. ut refert Robertus Altissiodorensis Chro- 
nic. pag. lxii. Vide lib. xix. infra in Ursula. Delirat, more gentis 
suae, Richardus Vitus lib. vir. Histor. Britan. pag. xciv. qui vir 
vix tanti est, ut nominari in serio opere debeat. Ad haec Wolfgan- 
gus Lazius et alii Germanici scriptores consulendi, praeter histo- 
ricos. 

Obiit cum sociis anno CDLiv. Colitur celebri gentis concursu, tem- 
plis Deo, sub illius gentis [1. nominis] invocatione, erectis, et aris 
ubique regni dedicatis, die xxix. Octobris. Breviar. Scot. 

SS. KOLDINGAMENSES. 760. 

SS. Virgines Koldingamenses, cum debaccharentur Dani libidi- 
nosissimi, exemplum S. Ebbae abbatissae secutae, labrum sibi supe- 
rius amputarunt, ut deformitas pudoris custos esse posset ; sed Dani, 
contuinelia accensi, igne injecto monasteriuin cum sanctis omnibus 
absumpserunt. Vide supra lib. v. in S. Ebba. Hymno eleganti Ita- 



GENTIS SCOTORUM, LIB. X. 413 

lico Maphaeus Venierus, archiepiscopus Corcyrensis, martyrium 
istud describit apud Joannem Felicem Astolfum Novo Sanctorum 
Legendario pag. cxxv. ubi tamen Collingam pro Coldingam est, 
levi errore. 

Passae sunt anno DCCCLX. qui numerus in Arnoldo Uvione cor- 
ruptus, qui habet annum dcxxx. Coluntur die xxn. Augusti. 

KENNETHUS. 761. 

Kennethus rex, Alpini regis filius, regnum [adeptus], Pictorum tota 
gente deleta, et ad internecionem acie ad Stirlingum, obsidione ad 
Camelodunum, exstincta, mclxx. annis ex quo in Albionis eam 
partem descenderat, Britanniam etiam ulteriorem sibi vicinam bello 
petiit, victoriaeque praemium Northumbriam suo regno adjecit. 
Cathedram inaugurandis regibus fatalem Sconam detulit. Ediderat 
ille 

Breviarium antiquarum Legum lib. I. Inutiles enim leges 
resecans, utiles in epitomen redegit : iis in foro Angli ute- 
bantur. Anton. Possevin. Appar. pag. cccxx. 
Novas Leges adjecit lib. i. 

Obiit anno regni sui xx. sedebat in Petri cathedra Leo IV. impe- 
rabat Ludovicus II. Francorum rex, anno salut. dccclv. Annales 
nostrates. 

KINNATILLUS. 762. 

Kinkatillus rex, Eugenii III. et Conualli regum frater, Congalli 
regis F. Aidanum tiepotem participem regni ascivit, et in sinu 
S. Columbae exspiravit, brevi principatu egregiam laudem adeptus. 
Scripsit 

De Regimine Principum lib. i. ad D. Columbam. Meminit 
Joannes Fordunus. 
Obiit anno n. regni sui, saiutis vero dccclxxx. Annales nos- 
trates. 

L 



414 HISTORIA ECCLESIASTICA 



B. KINEARDUS. 763. 

B. Kineardus Scotus, falso hactenus Einartus et Eginartus, Ca- 
roli Magni alumnus, creditus Gerraanus, cum fuerit Scotus ; nam 
id nomen eo aevo in eo Britanniae tractu frequens. Hovedenus 
Annal. pag. ccxxxv. Alcuini, Rabani, Clementis, et Joannis so- 
cius, quos saepe hoc opere monui cum Gulielmo Achaii regis Sco- 
torum fratre ex Scotia in Galliam venisse, et ut ceteri sub senium 
aula deserta monachus factus, ac deinde abbas, concilio Mogun- 
tino sub Bonifacio subscribit. Primum argumentum ab hominis 
Germani auctoritate sumetur : is est Conradus Gesnerus, qui " Vitam 
Caroli ab Albino Flacco Scoto" conscriptam docet; quem sequitur 
Josias Simlerus epitomastes, et concors Flavius Blondus Hetrur. 
illustrat. pag. LH. in rebus Florentiae : " Gesta Caroli ab Alcuino 
ejus praeceptore scripta." Deinde est codex apud Petrum Petavium, 
senatorem Parisiensem, v. cl. cum hac inscriptione : " Scotus de Rebus 
Caroli Magni :" liquet ergo hunc vetustum esse Scotum, qui ab ali- 
quibus Alcuinus Scotus putabatur, ab aliis anonymus. Sed et Cle- 
mentem quendam Scotum auctorem facit Wolfgangus Lazius lib. III. 
de Migrat. Gent. pag. xl. Ego nunc primum nomen eruo e situ 
et latebris antiquitatis Scoticae, et gratias, puto, habebit nobilis- 
sima apud nostrates Kinardorum familia, quae etiamnum hodie 
potens est, et clara, ob tam insigne nobilitatis suae monuraentum. 
Docuit me Florentius Vigorniensis in Chronico ad annum dcccxiii. 
quem locum exscribam. " Pons quem apud Moguntiacum per de- 
cem annos ingenti labore, et opera mirabili, de lignis Carolus rex 
struxit, adeo ut perpetuo durare posse videretur, anno uuo ante 
obitum suum ita tribus horis conflagravit, ut ne una quidem hastu- 
la super aquam remaneret. Pontem autem illuin Ricolphus episco- 
pus dicitur jussisse incendere, propter latrocinia, quae noctibus in eo 
exercebantur, duni homines spoliati in fluinen ipsum jacti necabantur. 
Sed Kineardus, qui vitam istius Caroli scripsit, haec fortuito refert 
contigisse." Locus Kineardi non est fideliter a Florentio exscriptus, 
neque quicquam ille de fortuito casu ; sic enini ille : " Pons apud Mo- 
guntiacum in Rheno quingcntorum passuum longitudinis, nam tanta 



GENTIS SCOTORUM, LIB. X. 415 

est fluminis ibi latitudo ; qui tamen uno antequam decederet anno 
iucendio conflagravit, nec refici potuit propter festinatum ejus disces- 
sum, quanquam in ea meditatione esset, ut pro ligneo lapideum resti- 
tueret." 

Liceat pauca ex Marquardo Frehero v. cl. de eo annotare. Cum 
notarius Caroli Magni esset consuetudine furtiva cum Imma Caroli 
filia diu protracta, ad ultimum in facinore deprehensus, eam cum in- 
genti dote uxorem duxit, quam et auxit Ludovicus Aug. Hanc fato 
ereptam implacabili dolore luxit, ut ex epistolis ejus ad Lupum Fer- 
rariae episcopum liquet, tum caelibatus impatientia ductus, et mundi 
pertaesus. Coenobium Salinstat aut Salingestat ad Moenum funda- 
vit, ibique consenuit. Chronic. Laurishamense. Ambrosius Moralius 
lib. xiii. de Regibus Hispan. cap. xxiii. et Chronicon Snarzachense 
" scriptorem actuum Caroli" appellat. Ermoldus Nigellus in Pane- 
gyrico Ludovici Pii, Caroli F. 

Tunc Heinardus erat Caroli dilectus amore, 
Ingenioque sagax, et bonitate vigens. 

Anonymus Paderbornensis poeta sub Arnulpho imperatore, editus 
a Reinerio Reineccio : 

De vita Caroli scriptum legat ipse libellum, 
Quem summo prudens Einardus nomine scripsit. 

Scripta ejus enumerat Trithemius, quae videantur ; ego pauca re- 
censebo. 

Vitam Caroli Magni, quam ex Suetonii Augusto expressit, iri- 

tegris interdum paginis exscripsit, lib. i. 

Epistolas lib. i. 

De Translatione et Miraculis SS. Marcellini et Petri Mar- 
tyrum lib. i. Meminere Aimonius monachus et Chro- 

nicon Laurishamense: extat apud Laurentium Surium tom. 
vii. die ii. Junii. 
Monita Gabrielis Archangeli xn. capitulis comprehensa lib. i. 
Annales Fuldenses ad annum dccclxxiv. 
Florebat anno humanae salutis dccci. quando obierit, non ego 
reperi. 



416 HISTORIA ECCLESIASTICA 



JOANNES KUNINGHAM. 763. 

Joannes Kuningham, seu Cuningamius, ex- nobilissima comituni 
Glencarniae familia, clarissimum a S. theologiae studio nomen sor- 
titus, tota Europa lustrata, Asia etiam ac Africa visis, Parisiis substi- 
tit, communi scilicet eo seculo literarum emporio : ac postea nescio quo 
fato, Paderbornensis episcopus renunciatus a Bonifacio IX. recusato 
honore ad Scotos suos redux, ad finem vitae bonis artibus incubuit. 
Male Anglum facit Sixtus Senensis in Bibliotheca Sancta lib. iv. et 
Kiningham vocat. Scripsit 

Lecturam in Threnos lib. I. 

Claruit anno mcccxcix. 

S. KILIANUS. 764. 

S. Kilianus hic, ab Herbipolensium apostolo diversus, S. Levini 
archiepiscopi ex Scotia comes itinerum, laborumque socius, sanctita- 
tis discipulus, ac demum passionis spectator, sanctissimi martyris 
corpus in Hauthem, vicinum martyrio vicum, cum sociis suis ac con- 
discipulis Helia et Foillano religiose detulit. Vita S. Levini, cujus 
epitome apud Franciscum Haraeum, id ipsum testatur die XII. No- 
vembris. Scripsit 

Vitam et Gesta Levini magistri lib. i. 

Scribebat anno dcxxxiii. 

S. KUNDAKAR. 765. 

S. Kundakar monachus, ac discipulus S. Bonifacii, Germaniae 
apostoli, auctore Othlono Fuldensi in Vita ejus lib. II. pag. cccclxi. 
forte et martyrii ejusdem socius, qui cum aliis enumeratur a Not- 
kero Balbulo in Martyrologio Non. Junii, nisi quod Gundechar voce- 
tur; sed nomina illa saepe corrupta. Ejus est 

Instructio ad Frisios lib. i. 

Floruit anno dcclv. 



GENTIS SCOTORUM, LIB. X. *V 



KILIANUS. 766. 

Kilianus, a Wilhelmo rege ad pontificem cum aliis missus orator, 
ex itinere valetudine contracta substitit Bononiae, reliquis in patriam 
redeuntibus, et in eodem clarissimo literarum emporio languentes 
Musas sedulus excitavit, ac juris civilis scientiam, barbarorum in- 
solentia post Justiniani pene principaturn non dicam oppressam, sed 
emortuam et sepultam, ab inferis revocavit ; cumque nuda philosophia, 
et eloquentiae studium tantum ibi vigeret, praeclara fama [scientiam] 
legalem primus in Italia coepit profiteri, ut testatum abunde reliquerunt 
Joannes Fichardus, Joannes Baptista Ziletus, Joannes Nevizanus, 
Ludovicus Gomesius, et Wolfgangus Freymonius. Comes ei tam 
praeclari facinoris Irnerius, quem quia Italum perperam auctorem 
faciunt hos secuti catervatim, Columbus Fasolus, Hugolinus, Bul- 
garus, Martinus Placentinus, Joannes, atque illi quidem sincere 
jus tractantes, tum Accursii, Jason, Bartolus, Baldus, qui venustissi- 
mum legum corpus foedissimis suis ineptiis coinquinarunt. Scripsit 
Kilianus 

Lecturas in Pandectas lib. I. quae tamen perierunt. 
Florebat anno mxc. Hujus fama ab orco revocata, gratias Scotiae 
debet Bonpnia, Scotia mihi. 

JACOBUS KENNEDIUS. 767. 

Jacobus Kennedius nobilissima familia, ingenio eminentissimo. Po- 
lydorus Virgilius lib. xxiii. Histor. Anglic. " Jacobus III. aetate 
puer rex creatur, cui praeceptor datur Jacobus Chennethus, Divi 
Andreae archiepiscopus, qui diu fuit etiam regni gubernator, quod 
vir esset probus, atque homo rebus omnibus longe ornatissimus." 
Et in fine ejusdem libri : " Erant in procuratione regni, propter regis 
aetatem, complures principes, et in primis Jacobus Chennethus, Divi 
Audreae archiepiscopus." Joannes Ferrerius Pedemontanus in Ap- 
pendice Histor. Scot. " Erant tunc in au/a Scotiae, ob aetatem sui re- 
gis, in regni totius procuratione viri principes et illustres permul- 
ti, quorum facile primus habebatur Jacobus Kennethus, S. Andreae 



«8 HISTORIA ECCLESIASTICA 

archiepiscopus, ipsius regis cognatus." Hujus prudentia et consilio, 
Henricus VI. Anglia pulsus, humanissime receptus in Scotia, et 
ad recuperandum regnum non vulgariter adjutus. Tria hic aequali 
fertur pretio aere suo fabricavisse ; Collegium S. Salvatoris in Fano 
Divi Andreae, ibidem sepulchrum ex marmore sumptuosissimum in 
quo condi voluit, Bargiam navem, de qua supra hoc opere. Scrip- 
sit 

Monita Politica lib. i. quae Justus Lipsius viderat. 

Historiam sui Temporis lib. i. sed non prodiit. 
Excessit in archiepiscopio suo anno mCdlxvi. die x. Maii. 

S. KANILLUS. 768. 

S. Kanillus, eremita ordinis Benedictini, socius ac discipulus mag- 
ni illius Buonis, cognomento Bardi, in Argathelia, aliisque plurimis 
apud silvestres nostros Scotos, erectis templis cultus; de quo nihil 
aliud habeo, nec scriptorum apices ad nos pervenerunt. 
Floruit anno dccxcil 

S. KEINA. 769. 

S. Keina, seu Keiana, virgo Britannica sanctissima, ut Camdenus, 
homo orthodoxae fidei infensus, fatetur pag. CLXIX. Britanniae; a 
cujus nomine Cainsham oppidum ad Anonam in agro SomersetensL 
id est, Keinae domicilium ; in quo tractu, cum serpentes incolas mi- 
rum in modum infestarent, eos virgo Dei in lapides permutavit ; 
atque etiamnum hodie serpentis in gyrum revoluti effigiem lapides 
ostendunt, cujus caput in circumferentia prominet, caudas centum 
occupat : quod miraculum frustra heterodoxi rideant, dum nos Catho- 
lici depraedicemus, et Deo in virginis operibus benedicemus. Credi- 
bile porro est, hanc esse e genere illius Scoti Keiani, qui, ut Nennius 
apud Camdenum habet, Silures et Dimetas, sive Glamorganshire 
et Caermardenshire, imperio obtinuerat, ut in illarum provincia- 
rum delineanda historia idem auctor est : nec si quid scripsit, ad nos 
devenit. 

Vivebat anno CD. Colitur xxvn. Februarii. 



GENTIS SCOTORUM, LIB. X. 419 



S. KESSOGUS. 770. 

S. Kessogus, seu Bessogus, ex Scotia in Hiberniam navigans, mo- 
nasticae et solitariae vitae sitiens, se totum Domino mancipavit ; in- 
signia ejus apud Deum merita, in Cathenesia pleraeque aedes sacrae 
loquuntur, et pluribus recolunt vicini. 

Floruit anno dcc. Colitur x. Martii, ut in Florario. Vide in S. 
Makkessogus lib. xn. id enim nomen sonat filium Kessogi. 

S. KENTILLA. 771. 

S. Kentilla, episcopus Verdensis, ex illorum numero, quos saepe 
dixi a Scotia ad Amarbaricensis claustri curam vocatos, inde ad regi- 
men episcopale admotus : fortitudinis simul, et pietatis Scoticae in ea 
gente trophaea extare, ex Bruschio et aliis. Scripta perierunt. 

Sedebat Verdae Caesaris auno dccccx. Colitur xxnx. April. 
Acta ecclesiae laudatae apud Krantzium et alios. 

S. KEVINUS. 772. 

S. Kevinus, abbas in Levinia prope Menteth, natus in insula Rothe- 
say, quae postea Buta ; et sane in ducatu Rosae cella visitur, 
vulgo Kilkeuin: postea tamen curam nescio cujus monasterii gessit. 
Alexandro Millo auctore. Putat non nemo eundem esse cum Koengo, 
de quo Giraldus Cambrensis in Topographia Hiberniae. Scripta non 
extant. 

Vixit anno dcccvii. Colitur iii. Junii. ex nundinis concursu max- 
imo celebratis constat. 

S. KENOCUS. 773. 

S. Kenochus, abbas Jedwodi, ordinis Lateranensis Canonico- 
rum S. Augustini, qui decem annis totis tumentes Scotorum An- 
glorumque regum animos, in bellum pronos, precibus assiduis 



420 HISTORIA ECCLESIASTICA 

in pace continuit. Extat officium ix. lectionum, ac templum Deo, sub 
ejus invocatione, erectum in ditione Glascoensi, ut in Historia Mis- 
cellanea Brunus abbas habet pag. xxcviii. Scripta non reperi extare 
ulla. Florebat anno m. Colitur xiv. Novemb. 

S. KIERANUS. 774. 

S. Kieranus, episcopus sanctissimus, ut plurimum insulas Scotiae oc- 
ciduas incolebat, ac tandem longo virtutum cursu peracto martyrium, 
a latronibus jugulatus, consummavit ; nec plura ejus acta supersunt, 
ita et scripta interiere. 

Floruit anno dclxv. Colitur v. Martii. Breviarium Dumblanense. 
In regione Kyntyre memoria ejus celebris ; ibi enim lacus incolatu 
ejus ac miraculis frequentata, vulgo Lochkilkeran, id est, Lacus cellae 
Kerani. Gilbert. Brun. Histor. pag. xxcix. 

S. KINEDUS. 775. 

S. Kjnedus, eremita ex abbate factus, coelestium rerum contem- 
platione animum pasturus in Angliam secessit, ibique iuter Wallos 
mirabili continentia diu se continuit. In divos relatum loquitur 
Camdenus pag. cxvn. Miracula Jo. Capgravius colligit ac recitat, 
ex quo discas eum genere Scotum, incolatu Anglum, utramque gen- 
tem conversatione sanctorum operum nobilitasse. Hinc habent illus- 
trissimi Cassiliae comites, quo glorientur ; nam cum ipsorum nomen 
Kenedie sit, hunc gentilem suum jure venerentur, et in terris generis 
sui stemmatisque antiquitatem suspiciant, in coelo praesidium invo- 
cent. Scripsit 

Ad Wallos lib. i. 

Preces pias lib. I. 

Vixit confessor anno dcxxciv. Colitur xxn. Januar. eodem auctore. 

S. KUNEGUNDIS. 776. 

S. Kunegundis, virgo Ursulana et martyr, requiescit in territo- 
rio Constantinensi, parochia de Hischel, relata in divos anno m. 



GENTIS SCOTORUM, LIB. X. 421 

Dii. ut processus, qui extat, indicat ; ad quem te, lector, remitto. Jo. 
Molanus Additionibus ad Usuardum. Acta loci. 
Passa anno cdliv. colitur xxi. Octobris. 

S. KUNERA. 777. 

S. Kunera, et ipsa Ursulana, et ab angelo custode, ut major Dei 
gloria, duriorque virginis passio fieret, educta, Hunnorum quidem 
gladios vitavit, sed paratam martyrii palmam non effugit, operibus 
suis et virginitatis voto respondentem. Cum in viri nobilis famula- 
tum venisset, ob solam pnlchritudinem in suspicionem zelotypae mu- 
lieris pervenit, quae ipsam injecto mantili strangulavit ; sed Domino 
ancillae suae innocentiam signis manifestante, gloriosum corpus per 
S. Willibrordum Scotum translatum, et in civitate Renensi decenter 
collocatum. Molanus Indiculo SS. Belgii. Cratepol. de Sanctis Ger- 
maniae pag. lv. 

Passa est anno cdliv. xxnx. Octob. translata xil Junii. Vita 
S. Willibrordi. 

JACOBUS KARDENUS. 778. 

Jacobus Kardenus, canonicus Dumblanensis, familia veteri, in- 

genio nobili, fama celebri, theologus supra aetatem suam doctus, 
scripsit 

De Sacramentorum Numero lib. i. 

De Baptismo contra Haereticos lib. i. 

Sermones lib. I. 
Floruit anno mccxciv. 

GULIELMUS KEITH. 779. 

Gulielmus Kethus, abbas Killos in Muravia, egregius concionator, 
eloquens rhetor, poeta ingeniosus, multa versu et prosa scripsit : in his 
index loci memorat 

Quadragesimale lib. i. 

Hymnos de Sanctis lib. I. 

Claruit anno mcccl. 

M 



422 HISTORIA ECCLESIASTICA 



PETRUS KYNTYRE. 780. 

Petrus Kyntyre, sacerdos Catholicus, cum peregrinus in Italiam ve- 
nisset, vitae integritate, ac literatura innotuit Gregorio X. beatissimo 
pontifici, cum quo diu vixit, laborum sanctorumque operum parti- 
ceps ; et cum ille post concilium oecumenicum Lugdunense Romam 
rediret, ac Florentiam interdicto suppositam declinaturus, Aretii 
obiisset, hic Romam perrexit, ubi aliquandiu temporis haesit, donec 
in patriam revocatus, curam ecclesiae cujusdam suscepit. Hic scrip- 
sit 

Laudes, Acta, Vitam, ac Mortem Gregorii Papae X. lib. I. " flo- 
rido stilo," ait Joannes Fraserius in Oblatione ad Haereti- 
cum, ex bibliotheca Killossensi. 
Vivebat anno mcclxxv. 

QUINTINUS KENNEDIUS. 781. 

Quintinus Kennedius, comitis Cassiliae frater, Crucis Regalis abbas, 
ingens literatorum fautor, magno et nobili animo haeresi in Scotia 
nascenti familiaribus colloquiis, ac scriptis restitit, nihil omittens quo 
Catholicam fidem strenue propugnaret. Ejus sunt opera, Joanne 
Leslaeo auctore : 

De Conciliorum Auctoritate lib. i. 

De publico Ecclesiae Sacrificio lib. i. 

Contra Errores Germanorum lib. II. 

Fidei Capita quatuordecim defensa contra Georgium Sophocar- 
dium lib. i. 

Atque haec typis vulgata, inedita vero sunt : 

Responsio ad Joannis Davidsoni opus lib. I. 

De vetitorum Ciborum Abstinentia lib. I. 

De illicito Presbyterorum Matrimonio lib. I. 

De Cultu Imaginum lib. i. 

Palinodia Willoxio reddita xxix. Martii MDLXII. lib. I. 

Querimonia super Knoxii Fraude et Iinpietate lib. I. 

Oratio pro Obedientia supremis Potestatibus, liabita die ul- 



GENTIS SCOTORUM, LIB. X. 423 

tima Augusti mdlxit. lib. i. 

De Praesentia Corporis in Sacramento Altaris lib. I. dicitur 
prodiisse. 
Florebat anno mdlxiv. obiit autem die xxn. Augusti eodem anno. 

JACOBUS DE KELSO. 782. 

Jacobus de Kelso, Benedictinus reformationis Tironensis, inter cele- 
bratissimos gentis nostrae scriptores jure laudatur, vir incomparabili 
judicio, mathematicarum callentissimus. Scripsit 

Breviarium Astrologicum lib. I. 

Canones Directionum lib. I. 

Super Errores Veterum lib. I. 

Defensionem Astrologiae lib. II. ut ex indice librorum illius 
coenobii Richardus Brunus prodidit. 

Commentarios in quaedam Archimedis lib. I. 

Poemata sacra lib. I. 

Floruit anno mcdlxxv. 

ANONYMUS KILWINNINUS. 783. 

Anonymtjs Kilwinnius, aut Kilwinninus, ejusdem ordinis frater, 
coenobii sui etiam prior, ad eandem famam cum Jacobo superius 
nominato contendit, licet dispari successu. Scripsit 

Pro Alphonsi Tabulis contra Fratrem Jacobum lib. i. 

Nova Musica ex Platone lib. i. 

Vixit anno mcdlxxv. 

ROBERTUS KETHUS. 784. 

Robertus Kethus, frater Comitis Martialis, vir non minus erudi- 
tione, et vitae continentia, quam generis claritudine illustrissimus, 
abbas Deirensis, multa egisse dicitur, quo collapsos ecclesiastici ordi- 
nis mores restitueret, acerrimus vitiorum in illo hominum genere 
vindex et censor. Scripsit et publicavit 

Ad Clerum Monitoria lib. i. 



424 HISTORIA ECCLESIASTICA 

De Primitivae Ecclesiae apud Scotos Sanctitate lib. i. quod 
opus Jacobus Laugius, Sorbonicus doctor, Scotus, publici 
juris facere voluit ; an fidem liberarit, nescio. 
Obiit Lutetiae anno mdli. die xn. Junii, sepultus in aede sacra 
Carmelitarum ante aram S. Niniani Scoti. 

DAVID KINEARDUS. 785. 

David Kineardus, Soc. Jesu presbyter pius et doctus, ut plerique ex 
illo grege, scripsit 

De Vocatione Ministrorum lib. i. 

De Ecclesia lib. I. 

De Sacramentis lib. I. 

De Capite Ecclesiae lib. i. 

Vivit adhuc in Germaniis, et quotidie popularium suorum, ut au- 
dio, saluti scriptis studet, gravis, diligens, et famae magnae theologus. 

DAVID KYNALOCHUS. 786. 

David Kynalochus bonas artes in Germaniis didicit, docuitque se- 
cunda ingenii fama. Ejus ego, e multis quae edidit, pauca tantum 
videre potui. 

De Generatione Hominis lib. I. opus ingens et grave, versu 

eleganti. 
De Morbis Corporis humani lib. I. 

In Galeni et Hippocratis locos difficiles Comment. lib. I. 
In Petrum Goldmannum Epigrammata, et Satyrae, lib. I, ut 
audio, venustissimae, multorum manibus circumferun- 
tur. 
Vivit adhuc Alecti seu Deidoni, ubi natus, et medicinam liberaliter 
multorum commodo et fructu exercet. 

JACOBUS KLELANDUS. 787. 

Jacobus Klelandus, nobili loco natus, duci Leviniae familiaris. 
bonis literis serio, et sine fuco, domi et in Galliis studuit, aulam 



GENTIS SCOTORUM, LIB. X. 425 

aliquandiu Britannicam secutus, tandem pertaesus vitae illius seces- 
sit. Ejus sunt : 

Epistola ad Fratrem, qua e Galliis illum hortatur mitius Ca- 
tholicos tractet. Ab eo opere magna in caput ipsius in- 
vidia derivata est. 
De Rebus Britannicis lib. I. opus ingens, varium, et magnae 
famae. 
Vivit adhuc Cantuariae, et Musarum delitias operose colit. 



FINIS LIBRI DECIMI. 



HISTORIAE ECCLESIASTICAE 
GENTIS SCOTORUM 

LIBER XI. 

S. LUCIA DE MONTE. 788. 

S. Lucia, cognomento de Monte, regis Scotiae filia, cujus vita in offi- 
cio, Breviario Scotico ei nuncupato, haec fere colligi potest. In aula 
a tenera pueritia educata, eleemosynis ac orationibus assidue vacabat : 
audito in ecclesia evangelio omnia vendere exhortante, ut perfecta 
esset, statim se totam Christo devovit ; et furtim aufugiens, ut quod 
in aula non posset in eremo tentaret, transmissa Francia venit in 
Lotharingiam, et cum Mosam in episcopatu Virdunensi trajicere pa- 
raret, amnis miraculo intumescens transitum negavit. Eo igitur loco, 
quasi divinitus admonita, substitit, et a Theobaldo quodam viro insig- 
niter pio recepta, praeclara sanctitatis argumenta exhibuit, victum la- 
bore manuum quaerens. Fons e sepulchro natus, qui languores quos- 
libet sanat, cui subscripti hi versus : 

Flos sudans rorem ascendit ad montis honorem, 
Et super hunc florem Deus inspiravit odorem : 
Flos, virgo, ros, grata salus, odor, aura salutis. 

Floruit anno . . . 

S. LEVINUS. 789. 

S. Levinus, aut Livinus, Lebuinus, episcopus Gandavensis, ut 
placet Caesari Baronio : ut alii volunt, " Scotorum archiepiscopus, 
et martyr," ait Anton. Possevin. Apparat. cccxliv. Bibliothe- 
ca Minoruin Patrum. V. CL. Joannis Gualterii Chronic. Chronicor. 
pag. JMVii. " Levinus archiepiscopus Scotorum, et martyr ;" cujus 
vitam habet Surius tom. vi. ex Hucbaldo Elmonensi monacho 
ad Baldricum episcopuin Trajcctensem j quam vitae historiam 
laudat impensius Petrus archidiaconus Cameracensis. Lebuinus 



HISTORIA ECCLESIASTICA. 427 

autem ab eo auctore dicitur quasi Leswyn, quod sonat carus ami- 
cus ; sed frequentior usus Livinum vocat, de quo plene Meierus in 
Annalibus Flandricis, et ejusdem acta celebraverat S. Bonifacius, 
archiepiscopus Moguntinensis, qui MS. extat Lovanii, teste .Toan- 
ne Molano. Passionem vero versu extulit Henricus Lacius Latinus 
rogatu Letteri, Aegidius Honcarius presbyter, quem, licet Ascensiano 
prelo emissum, non potui adhuc videre. Acta etiam ecclesiae Gan- 
davensis MSS. Hunc Apostolum Transiselanorum vocat Theatrum 
Conversion. Gent. apud Arnoldum Uvionem lib. II. Ligni Vitae cap. 
lvii. nisi forte alius sit, quod non putem. Petr. Cratepolius Epi- 
scop. German. " natus in Scotia," pag. xcix. Verba Christiani Mas- 
saei Cameracenatis de eo sunt lib. xiii. Chronicor. Mundi : " Sanctus 
Levinus, natione Scotus, archiepiscopus Hiberniae, vel Sylvestris 
Scotiae, Gandavum venit cum tribus discipulis xvi. Julii indictione 
vi. et mansit illic mense uno ; deinde profectus ad Escam praedi- 
cavit Christum, multosque convertit : quidam vero indurati occide- 
runt eum xn. Novembris ejusdem anni ; decollatus autem, erexit 
se, et tulit caput suum, et portavit in Hontthem in sepulchrum 
angelicis manibus praeparatum, ubi quievit annis ccviii. deinde 
levatus a Theodorico Cameracensi pontifice." Vide quae sequuntur. 
Hunc vero, Francorum Orientalium et Saxonum apostolum, ut 
loquitur Hucbaldus Elmonensis in Vita ejus cap. vi. Scotia pro- 
tulit, primum sane, quod sciam, illius gentis archiepiscopum. Ut 
ecclesiam inter silvestres vel montanos Scotos, ita crediderim 
in ea regione illum natum, quae tum optima Scotici regni pars 
erat ; declives enim et orientales tractus Picti ea tempestate occu- 
pabant. Molan. Indic. SS. Belgii pag. xlv. non tantum Scotum do- 
cet esse, sed sacro fonte susceptum a S. Augustino, Anglorum apo- 
stolo. Plane evincit idem in Chron. SS. Belgii pag. lxxxiii. " Mul- 
ti etiam de Scotia vel Hibernia in Galliis peregrinantes, verbum Dei 
seminabant, multumque fructum Deo faciebant per Hannoniam, Bra- 
bantiam, Flandriam, et loca vicina : primum S. Livinus archiepisco- 
pus, qui ex Scotia Gandavum venit." Persequitur deinde de SS. Fur- 
saeo, Foillano, Uitano, Fredegando, Wasnulpho, Ettone, qui apud 
Avesnas concionatus, Bertuino, qui Maloniam monasterium con- 
didit, Eloquio, qui Walciodorum fundavit, qui omnes aposto- 



428 HISTORIA ECCLESIASTICA 

lici Scotiae meae viri fuerunt. Constantiu. Ghinius pag. xxcix. " In 
portu Gaudensi natalis S. Livini, episcopi et martyris : hic adhuc 
puer in Scotia, non modo pietate, verum etiam miraculis clarus fuit." 
Eum S. Radbodus, episcopus Trajectensis, ex Anglia venisse scribit, 
quia scilicet patres nostri eo aevo peregrinationem suam incipiebant 
per Angliam, vel quia pleraeque ecclesiae a Scotis ea in gente rege- 
bantur, ut saepe hoc opere ostensum, vel quia spes erat aliquam eos 
evangelii lucem Anglis adhuc infidelibus posse infundere, vel sane 
quia iter illud in Gallias est commodissimum. Sic ergo ille : 

Inclytus Anglorum veniens Lebuinus ab oris, 
Sacris virtutum meritis, et remige Christo, 
Saeva procellosi compressit flumina Rheni. 

Sacram ejus memoriain ecclesia recolit XII. die Novembr. quo 
martyrium est passus. Martyrologium Romanum : " In portu Gan- 
densi S. Livini, episcopi et martyris." Subjungit deinde : " In Belgis 
S. Lebuini, presbyteri et confessoris." Unum eundemque Livinum, 
Lebuinum, et Levinum esse constat. Sed tamen distinguit et Joannes 
Molanus Addition. ad Usuardum eodem die : " Apud Isclam fluvium 
Daventriae S. Lebuini, presbyteri et confessoris ;" et tamen Christia- 
nus Massaeus supra Levinum nostrum ad Escam fluvium evangelium 
nunciasse dicit, qui non videtur alius ab Iscla. Subdit Molanus 
eodem die : " Beatae Craphaildis et Brixii pueri martyrum cum S. Li- 
vino, quorum corpora Gandavi habeantur in tumbis portatilibus." 
Idem die xxvi. Junii : " In Gandavo elevatio S. Livini martyris, et 
translatio secunda corporis ipsius." Hinc argumentum duco eosdem 
eos esse ; et S. Lebuini corpus etiam secundo translatum tradit Huc- 
baldus in Vita ejus cap. xvn. Scripsit vero 

Homilias aliquot lib. I. 

Epitaphium Allonini, Austrasiorum Ducum haeredis, lib. I. 

Latine, et docte, ait Balaeus. 
Florebat anno dcxxxiii. ut verior sententia, Baronius, et alii, 
praesertim Breviarium Gandavense, ex quo vitain ejus compilavit 
Franciscus Haraeus pag. mii. qui distinguit SS. Livinum et Lebui- 
nuin. Sunt qui in annum rejiciant mvii. Possevinus loco Iaudato : 
quae opinio haudquaquam probabilis ; nam qui in vita nominantur, 
aliud tcmpus convincunt. 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XI. 429 



S. LOLANUS. 790. 

S. Lolanus, incomparabilis virtutis episcopus, cujus vitae continen- 
tiam crebra miracula apud Scotos loquebantur, cum invecta haeresis 
improbissima, pios Dei cultus regno eo eliminare ausa est. Fuit hic 
Regi Duncano familiaris, cujus neque consilium in occupando regno 
probavit, et exitum saepe praedixit. Scripsit 

Commentarios in Biblia lib. I. 

De Republica Christiana lib. I. 

Hymnos sacros lib. i. 

De inaestimabili Dilectionis divinae EfFectu lib. i. 

Passionis Christi Typum lib. i. 

De Incarnationis Mysterio lib. I. Quae in bi- 

bliotheca Sconana extraxit furor haereticorum, et igne con- 

sumpsit ; vir tamen pius memorias apicum saltem vindicavit. 

Vixit anno mxxxix. Colitur, templis ei variis regni locis erectis, 

die xxn. Septembris. Breviar. Scot. 

S. LAUSTRANUS. 791. 

S. Laustranus, episcopus Scotiae, sed incertum cujus seclis, dum 
controversia agitaretur de tonsura clericali, et celebratione Paschatis, 
ut saepe hoc opere est dictum. Extant tom. in. Concilior. in decretis 
Honorii I. cap. xix. pag. LXIll. haec verba : " Dilectissimis et 
sanctissimis Thomiano, Columbano, Chromano, Dimano, Bathano, et 
Laustrano, episcopis ; Chromano, Hermanno, Stellano, et Segiano, 
presbyteris ; Sarano, caeterisque doctoribus et abbatibus Scotis, Hi- 
larius archipresbyter, et servans locum S. sedis apostolicae, Joan- 
nes diaconus, et in Dei noinine electus, item Joannes primicerius, et 
servans locum S. sedis apostolicae, et Joannes servus Dei, consilia- 
rius ejusdem apostolicae sedis." Nec plura de illo, cujus mentionem 
cum aliis non fieri ab Hectore Boethio lib. ix. valde demiror, maxime 
cum ille hanc epistolam laudet, et quosdam in ea nominatos celebret. 
Scripsit, ut contextu epistolae illius patet, 

Epistolas ad Hilarium et ceteros lib. I. 

Vixit anno dclxiv. 

N 



430 HISTORIA ECCLESIASTICA 



S. LACINUS. 792. 

S. Lacinus, seu Lactinus, episcopus Scotus, in patria sua fidelis 
pastoris partes implevit, Pictos ad meliorem vitae normam revoca- 
vit, plurimum in insularibus erudiendis curae ac laboris impendit. 
Nescio cur Henricus Fitzsimon Societatis Jesu eum Hibernis suis 
donarit, cum Petrus Canisius et Martyrologium Carthensianum 
eum Scotiae adjudicent. Opera vel non edidit, vel ad nos non per- 
venerunt. 

Annus incertus. Colitur xix. et xx. Martii. Iidem auctores. 

S. LESMO. 793. 

S. Lesmo, abbas in montibus Argadiae, non longe monasterio S. Fi- 
lani, postea in Glentanire eremita, cujus praeclaram conversa- 
tionem servant loca in Scotia ; in provincia Stryla Kihesmont, quasi 
Lesmonis cetta, Thomae Dempsteri ac majorum, cum arce, patri- 
monium ; in Argadia Kilmon, corrupte pro Killesmon, prope Touuart ; 
in Glascoensi agro Lesmohago, licet haereticus historicus somnium 
fingat, ut sit e Gallico Veglise de Mathul, sive ecclesia Mathuli, 
nulla vocum vicinia. Acta omnia, quantum sciam, interierunt. 
Vixit confessor anno dccxxxi. Colitur ix. Decembris. 

S. LEVINUS. 794. 

S. Levinus, cognomento Senior ab aetate sua, et simul tempore de- 
sumpto, episcopus in Italia Transpadana, urbe resedit Verbanis 
Lacui Maximo appositis. De hoc porro lacu, quem vulgo appellant 
il Lago Maggiore, Virgil. lib. II. Georgic. ut placet Varrerio, corri- 
gendus levi opera : 

Anne lacus tantos ? te Lari, Maxime, teque, 
Fluctibus et fremitu assurgens, Benace, marino ? 

Prius erat te Lari maxime. Et Levinus quidem nostras populos 
huic lacui vicinos ita erudivit exemplo, ut jure regionis patronus 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XI. 431 

habeatur, ibidem etiam martyrio coronatus. Extant acta apud Phi- 
lippum Ferrarium ; opera interiere. 

Floruit anno dcix. dies est incertus. Plura S. Bonifacius in Vita 
S. Livini archiepiscopi. 

S. LLBAPJA. 795. 

S. Libahia, aliis Liberta, et nonnullis Libraria, secunda soror e tri- 
bus martyrum pretiosorum SS. Eliphii et Eucharii ; ipsa vero " mar- 
tyr apud civitatem nomine Grandem :" nescio an non Gandavum legi 
debeat ; nam eo Belgarum tractu et virgo passa martyrium, et regia 
ducum Burgundiae est : aliter tamen Ortelius censuit : " Grandis 
Galliae civitatis nomen in vita S. Eliphii martyris : circa Tullum 
est." Tu, lector, judica. Acta virginis petenda ex Vita fratris, quam 
scripsit Rupertus Tuitiensis abbas ad Albanum S. Martini Coloniae 
Scotorum abbatem, cap. I. quam ex eo recitat Surius tom. v. die XVI. 
Octobris. 

Passa est martyrium virgo innocens sub Juliano parabata anno 
ccxci. Colitur Tulli die xix. Januarii. Acta loci. Demochares. 

S. LUA. 796. 

S. Lua, aliis Luanus, monachus Benedictinus Scotus, civis ac dis- 
cipulus, et peregrinationis apostolicae S. Columbani Scoti parti- 
ceps, ut illius sancti viri vita docet. Hic a nauta, praesente magis- 
tro, percussus, quod graviter Columbanus tulit, Jonas cap. xxin. 
atque hoc actum in Ligeris ripa, post exilium Burgundicum ; ex quo 
colligitur domo Scotum fuisse, nam Lexovio cum illo discedere 
nemo passus, nisi qui e Scotia una venisset, idem Jonas cap. xxn. 
Hic ad Benchorensem sedem ac monasterium, servis Dei populatissi- 
mum, Scotorum in Hibernia coloniam, reversus, ut apparet ex Vita 
S. Malachiae a Divo Bernardo descripta. Scotum autem facit, ut 
cetera omittam, ipse Jonas cap. xix. Vitae Columbani ; nam cum 
in patriam vir sanctus cum discipulis suis redire pararet, oblatae 
sunt ipsi naves commodum merces Scoticas ferentes, quod mire 
animum confirmavit ; ac tum apostolatu relicto repatriasset, nisi 



432 HISTORIA ECCLESIASTICA 

aliter Deo visum fuisset. Hinc colligo, et illum, et discipulos, et mer- 
ces illas ejusdem esse gentis : vide lib. iii. in S. Colunibano : nam 
verisimile non est Scotum magistrum alienae gentis homines in co- 
mitatum suum adsciscere voluisse. Scripta Luae ad memoriam nos- 
tram non venere. 

Floruit redux anno dl. Colitur xn. Julii. Martyrolog. Anglic. 

S. LUCIA. 797. 

S. Lucia, virgo Ursulana, martyr, gloriosas suas reliquias divinitus 
revelare dignata, in regione Coloniensi ac Trevirensi colitur : sanc- 
torum operum gloriam miracula, quae Deus per eam operatur, attes- 
tantur. Ado in Martyrologio, et P. Canisius. 

Passa est anno, die, et loco cum aliis communibus, cdliv. 

S. LUGADIUS. 798. 

S. Lugadius, abbas Scotus, Divo Columbae in Scotia triginta annis 
haerenti familiaris, ut auctor Adamannus in Vita illius, monasterium 
rexit a se eonditum in insula modica, quae in freto medio sita, quod 
Scotiam ab Hibernia dirimit ; haec quidem una earum quas veteres 
Hebudes appellarunt, Giraldus Cambrensis Leucadas, sive Inchadas : 
Ethicas vero nescio qua ratione Beteoricas, nisi forte, quod fretum 
Hispanicum despiciant. Porro Lugadius Raclinam elegit, in qua do- 
micilium Deo conderet, quo brevi tantus monachorum numerus conve- 
nit, ut opus fuerit in continentem multos remittere. Observa hic, lec- 
tor, ecclesiae illius fervcrem, et ardentissimum Deo serviendi studium ; 
nam cum monachi illi potuissent in continenti, locis fertilibus, coe- 
nolia sua constituere, unde et necessaria victui sibi ipsis pararent, 
atque aliis etiam prodessent conversatione, maluerunt tamen solitudine 
abditi suae animae prospicere, ac piscibus, lacte, fructibusque silvestri- 
bus vesci ; hacc enim insula Richea, seu Ricina, ut et ceterae, fruges 
non producit, ut Solinus notavit : et haec erant aurea illa, ac divino cul- 
tui mancipata secula, quibus religiosi vinum,cervisiam,aut panem nesci- 
rent. Vir S. Lugadius unus e primis videtur, qui austeram hanc vivendi 
legem sibi suisque proposuerint,cujus discipulus S. Aidanus eandem re- 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XI. 433 

gulam a monachis ad praesules transtulit. Scripsit Lugadius 

Doctrinale Monachorum lib. i. 

Laudes Paupertatis lib. I. 

Regulam ad suos lib. i. 

Depositus est ultimo senio anno dcxxx. Colitur die xnx. Novem- 
bris, ut nundinae fidem faciunt. 

S. LULLUS. 799. 

S. Lullus, sive, ut habet Krantzius Saxon. lib. II. cap. xv. Lullo, 
archiepiscopus Moguntinus, S. Bonifacii successor, ex abbate de 
Illminster in Boiaria. Educatus in Anglia, ut multi alii eo seculo 
sancti Scoti ; quare in Martyrologio Romano Anglus vocatur, quod de 
conversatione est intelligendum ; nam Scotus ortu, ac sanctus Boni- 
facii consanguineus ab Othlono Fuldensi vocatur, Vita S. Bonifacii 
cap. xxx. deinde in Scotichronico sic habetur de Sancto Lullo Scoto, 
S. Bonifacii Scoti successore : 

Antistes Lullus, quo non est sanctior ullus, 
Occurrit morbis, ut totus praedicat orbis. 

Qui plura cupis, adi ad Surium tom. v. qui vitam ejus affert ex 
Breviario Moguntino, Vincentium in Speculo lib. xxni. cap. clvil 
Hermannum Contractum, Trithemium, et alios. Scripta habentur 
apud Pitseum. 

Creatus antistes anno dcclv. depositus est anno dccxxcvii. Co- 
litur die xvi. Octobris. Omnes hagiologi. 

S. LUPITA. 800. 

S. Lupita, virgo Scota, Divi Patricii Scoti, apostoli Hiberniae, soror 
uterina, fratrem suum ad evangelicum opus proficiscentem secuta, 
magnorum laborum particeps evasit, et in divorum album relata ab 
utraque gente colitur. Jocelinus de Furno in Vita S. Patricii cap. L. 
et alii auctores. 

Claruit anno cdxcil Dies cultus incertus. 



434 HISTORIA ECCLESIASTICA 



LADILANDIUS. 801. 

Ladilandiae dominus N. Graimus, vir Catholicis virtutibus instruc- 
tissimus, cum sectariis ministris morem gerere nollet, sed Catholicae 
ecclesiae adhaereret, saluti suae animae prospecturus, conficto crimine 
ab iisdem petitus, cum ab eo sceleris poena exigeretur ab alio ad- 
missi, subducens se eorum violentiae, nec contra leges, etsi falso 
insimulatus, se movens, ad Ailzenam in mare actus, ne simplici qui- 
dem morte defunctus, demersus, ac glande plumbea trajectus, quasi 
terra et aqua innocentis in caedem conjurassent, vitae exitum feli- 
cem sortitus. Brunus Miscellanea Historia Ecclesiastica pag. i. 
Caesus est sub annum mdc. 

ANDREAS LECHA. 802. 

Axdreas Lecha, doctor theologiae, strenuus Christi athleta, verita- 
tem evangelicam, sanctaeque matris ecclesiae unionem verbo et 
scripto firmavit, jure merito illis annumerandus, qui nascenti haeresi 
obstiterunt. Joannes Leslaeus pag. dlxvii. in Histor. Scripsit, 
quod prius disputaverat, 

De reali Praesentia lib. i. 

De Consensu Ecclesiae Catholicae lib. i. 

Haeresis Mores lib. I. 

Florebat anno mdlxii. 

EPIPHANIUS LINDSAY. 803. 

Epipiianius Lindsay, nobili sanguine, non longe Dumfrisio, oriun- 
dus, sed factis, et morum continentia nobilior, Capucinorum regulae 
se tradens, crebro in patriam remissus, haereticos disputando impie- 
tatis convicit. Scripsit 

Controversias lib. I. 

Vivebat anno mdcxx. 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XI. 435 



JOSIAS LOGAN. 804. 

Josias Logan Scotus veterum illorum Scotorum exemplum reduxit, 
qui peregrinationem, ut aiebat ille, in naturam verterant : profectione 
votiva ad loca sancta instituta, Europam omnem, Asiam universam, 
totam Africam, incredibili labore lustravit ; tum redux domum scrip- 
sit, atque Dumfermelini, patria illa sua, deposuit 

Historiam Peregrinationis suae lib. I. 

Peregrinabatur anno mdii. Laudant Jacobus Cheynaeus et Pur- 
chasius. 

JOANNES LUNDIUS. 805. 

Joannes Lundius, canonicus Brechinensis, vir ornatissimus ac simul 
doctissimus, ut illa ferebant tempora, scripsit, ut in indice Cuprensi 
reperio, 

Brechinensis Sedis Successionem lib. i. 

Vivebat anno mcdliii. 

JACOBUS LETHUS. 806. 

Jacobus Lethus, vulgo Leith, nobili familia, in agro Aberdonensi, 
natus, ad virtutem et scientias compositus, docuit magna cum laude 
in Becodiano humaniores literas Lutetiae, doctorum corculum, mori- 
bus suavissimis, academiae Parisiensis rector : tum ab umbratili 
pulvere secedens, Hippocraticos doctoris apices adeptus, medicorum 
nulli, aut eruditione aut medendi felicitate, secundus, gentem suam 
ornat, et amicos, in quorum cohorte Thomas Dempsterus, licet in 
ultima, reponi gloriatur ; qui non levi beneficio, prima sua aetate, ei 
obstrictum se agnoscit, repositurus si posset, sin minus, gratam me- 
moriam conservaturus. Scripsit, quod ego quidem viderim per dis- 
cipulos recitatas, 

Declamationes pulcherrimas lib. I. 

Vivit adhuc Parisiis, et clinicen cum laude et fructu exercet. 



436 HISTORIA ECCLESIASTICA 

MARCUS LEO. 806. 

Marcus Leo, illustrissima comitura Kingorniae gente oriundus, post 
Gallias Germaniasque lustratas, in Italiam, plenus bonarum artium, 
descendit ; et cum Atestini principes Ferrariensem scholam publicam, 
summo literarum ornaraento, nec minori sua fama, aperirent, unus 
eorum is fuit, qui jus civile interpretandum susciperent, ut ex actis 
illius academiae vir ornatissimus habet in praefatione solenni, Pe- 
trus Gerius, patricius Aretinus, doctor et lector primarius legum 
civilium, ac Ferrariae praetor. Scripsit 

De Testamentis lib. i. 

De Re Militari lib. i. 

De Officio Magistratuum Lecturas lib. iv. 
Docebat anno mcccxii. 

THOMAS LEICHT. 807. 

Thomas Leichtus, monachus beatae Mariae semper Virginis de Monte 
Carmelo, prior Tullilensis prope Perthum, tura totius ordinis per 
Scotiara provincialis, a Richardo episcopo Dunkeldensi jus condendi 
monasterii irapetravit, vir sua aetate longe clarissimus ac compositis- 
simus, primus Carmelitarum in illud regnum introductor, in Galliis 
vestitus. Scripsit 

Pro Rege Alexandro ad Papam lib. I. 

Conciones per Annum lib. i. 

De Immunitate Ecclesiastica lib. i. Laudat Araedelius 

de Sonis. 
Vixit circa annum mccxxxi. sub Rege Alexandro. 

GEORGIUS LANDELLIS. 808. 

GiiORGius Landellis, doctor ac J. C. eximius, diu patria extorris 
peregrinus, tandem Bononiam, Aemiliae caput ac Musarum de- 
litias, appulit ; ibidera juris civilis professionem orsus, maximo 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XI. 437 

patriae suae ornamento, nec minore ingenii existimatione se gessit. 
Scripsit 

Volumen Legum lib. i. 

Lecturas Jui'istarum lib. i. 

Artium Nexus lib. i. 

Rediit in patriam anno mccxci. et sepultus Sconae. 



S. LAURENTIUS. 809. 

S. Laurentius, cognomento Scotus, socius Tanconis, Pattonis, Har- 
ruchi, et Kortilae, Brunoni filio Othonis, Saxoniae ducis, dum epi- 
scopus is esset Verdensis, comes adhaesit, eundemque pontificem 
maximum renunciatum Romam secutus est : fuit is Gregorius V. 
vocatus, cujus pontificatui indivisus hic comes honorem et sanc- 
titatem ipsius operibus tutatus est; scripsit enim, ut alia omit- 
tam, 

Contra Adeobaldum Antipapam, et Crescentem Romanum, 
lib. I. Meminit Theodoricus a Niem opere de Schismati- 
bus, ipse schismaticus et perditus homo. 
Hujus est epitaphium Gregorii illius ad D. Petri prope altare Divi 
Andreae : 

Hic, quem texit humus, oculis vultuque decorum, 

Papa fuit quintus nomine Gregorius, 
Ante tamen Bruno, Francorum regia proles, 

Filius Othonis, de genitrice Judith ,- 
Lingua Teutonicus, Vangia doctus in urbe, 

Sed juvenis cathedram sedit apostolicam, 
Ad binos annos, et menses circiter octo, 

Ter senos februo commemorante dies. 
Pauperibus dives per singula Sabbatha vestes 

Divisit numero cautus apostolico. 
Usus Francisca vulgari, et voce Latina, 

Instituit populos eloquio triplici. 
Tertius Otho illi Petri commisit ovile, 

Cognatis manibus unctus in imperium. 
Exuit et postquam terrenae vincula carnis, 
O 



438 HISTORIA ECCLESIASTICA 

Aequivoci dextro substituit lateri. 
Feruntur et alia quaedam Laurentii nostri in bibliotheca Vaticana 
asservari, et, ut existimo, illius est 

De Actis Gregorii V. lib. i. 

Claruit anno cmxcv. 

THOMAS LEIRMONTH. 810. 

Thomas Leirmonth, cognomento vulgari Rhythmicus appellatus, sive 
Versificator, nobilissimae familiae princeps, ac toparcha, insigni 
fuisse perhibetur futura praedicendi scientia : inter alia memorabile 
illud fuit vaticinium de morte Alexandri III. regis, referente Hec- 
tore Boethio lib. XIII. Histor. Scot. ad finem. Celebre est etiamnum 
hodie apud nostrates nomen, et viget familia. Scripsit 

De futuro Scotiae Statu lib. I. 

Rhythmos vernaculos lib. I. 

Florebat anno mcclxxxii. 

ALEXANDER LEO. 811. 

Alexander Leo ex nobilissima familia, quae originem habet circa 
annum mcclxxxv. auctore Joanne, qui Roberti Bruis regis ex 
Elizabetha matre regina filiam clam stupratam in uxorem duxerat, 
agrosque Glammis in dotem e regio fisco aeceperat, ut narrat Hect. 
Boeth. lib. xvi. Historiae Scot. pag. cccxxix. Fuit ex hac familia 
Alexander noster, qui Lutetiae Parisiorum didicit bonas artes, do- 
cuitque, Moraviensis ecclesiae, qua nulla, religione aut fabrica, 
augustior, cantor, vir singularis ingenii. Scripsit multa, sed ego 
tantum vidi 

Praefationem super Historia patria ad Nobilitatem Scoti- 
cam lib. i. 

Vivebat Parisiis, clara ingenii fama, anno MDXXVII. 

JACOBUS LAINGAEUS. 812. 

Jacobus Laingaeus, natus in Achterles, hereditario baronatu Demp- 
sterorum Mureskiae, doctor theologiae, socius Sorbonicus, acer- 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XI. 439 

rimus haeresis hostis, vitae probatissimae ac variae lectionis, doctissi- 
mus sui ordinis habebatur, impense laudatus a Joanne Roennio, 
Gymnasii Thesaurarii praefecto, in oratione de Laudibus Sorbonae ; 
et incassum ranae Hirlandicae tanti viri laudibus ob eo axant [1. de- 
trahant] in libello famoso suo vili, indocto, ab ecclesia proscripto. 
Scripsit multa ; in his, 

In Magistrum Sententiarum lib. iv. 

In universam Aristotelis Philosophiam Commentar. lib. i. 

vidi apud ipsum MSS. 
Quodlibeta Sorbonica lib. i. 

De Vita, Doctrina, Obitu Lutheri, Calvini, aliorumque Haere- 
ticorum, lib. i. pium et veracem, qui ex Gallico Latinus 
pridem factus, mox etiam Germanicus prodiit Ingolstadii 
anno mdlxxxii. Antonius Possevinus tom. n. Apparatus 
Sacri pag. lxxix. Ex hoc multa mutuatus est Florimun- 
dus Remundus, opere de Ortu, Augmento, et Casu Haere- 
seos, et alii. 
Obiit anno mdxciv. in Sorbonensi sacello, prout testamento prae- 
scripserat, sepultus. Vixit aquilae senectam annos XCIII. Summa 
ipsius fuit claritudo sub annum mdla 7 ii. 

JOANNES LITSTAER. 813. 

Jc-ANNEsListaer,alias Tinctor, "insulae Columbae coenobiarcha, vulgo 
dictus prior," ait Boethius lib. XVI. Histor. Scot. pag. cccxlii. Ex 
xiit. doctoribus theologis fuit, qui a Jacobo I. ex Anglia reverso 
vocati, sacram paginam sunt interpretati. Scripsit 

In Pentateuchum Moysis lib. v. 

In omnes Epistolas Pauli lib. i. 

Vixit anno mccccxix. Hic a Benedicto XIII. prior S. Andreae 
renunciatus, cum Willelmus de Cameron obiisset Brugis, ut videbis 
Titulor. Memorial. lib. vu. cap. iv. 

JOANNES LESLAEUS. 814. 

Joanxes Leslaeus Aberdonensis, celebri fama bonas artes Lutetiae 
Parisiorum professus (Acta Nationis Germanicae ad DD. Cosmi et 
Damiani) scripsit 



440 HISTORIA ECCLESIASTICA 

Exameu in Artem brevem Raimundi Lullii lib. I. ad id 
senatu Parisiensi S. C. electus. Prodiit typis Stephani Ba- 
land, Lugduni. 

Lecturas Philosophicas lib. I. Ibidem prodierunt. 
Claruit anno mcccvii. 

JOANNES LESLAEUS. 815. 

Joannes Leslaeus Crychius Aberdonensis, cognatus meus, ex nobilis- 
sima Balguhama familia, unde mihi maternum genus, ortus, suscepta 
Romam peregrinatione, meliori Europae parte lustrata, Nemausum, 
ubi ego regiam eloquentiae cathedram tenebam, venit Uticensi 
scholae praepositus ; in Hispanias profectus clarissimum sibi et genti 
nomen peperit, ingenio cujuslibet rei magnae capaci. Scripsit multa, 
sed ego paucula vidi : in his 

De Memoria artificiali Commentarius lectu dignissimus lib. i. 

Orationes lib. i. 

Carmina. 

In omnia Aristotelis Opera Observationes lib. i. 

Vivit Beriaraci, ut audio, quo se Hispanici coeli taedio contulit, et 
bona fide literas illustrat. 

ALANUS LUMSDANUS. 816. 

Alanus Lumsdanus Tholosas studiis suis illustravit. Scripsit 
Antiquitates Tholosae lib. i. 

De Tholosanae Academiae Jure atque Praerogativis lib. I. 
Claruit circa annum mcccxcv. 

LIBERIUS. 817. 

Libeiuus, poeta Christianus antiquissimus in Bibliotheca SS. Pa- 
trum, scripsit 

Acrostichum in Seduiium Scotum lib. i. 

Floruit anno ccccxl. 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XI. 441 



LISMORENSIS MONACHUS. 818. 

Lismorensis in Argadia ecclesia antiquissima erat, episcopali 
honore jam tum decorata, cum res fidei coepere bene in eo regno 
se habere. A pio hujus coenobii alumno quodam anonymo scripta 
erat 

Conversio Scotorum lib. i. 

Quando floruit, non licet observare ex scriptione ; hoc modo ex eo 
constat, principem illius egregiae ad nostrates Romanae legationis 
fuisse Paschasium. Videtur vixisse anno dxxx. nam meminit Regis 
Conrani. 

HENRICUS LICHTONUS. 819. 

Henricus Lichtonus, Moraviensis episcopus, religionis eximius cul- 
tor, ac eruditionis sacrae radians quaedam lampas, in unum corpus 
laboriose redegit 

Canones Ecclesiarum Scoticarum lib. I. 
Catenam auream Patrum lib. i. quae prodiit Venetiis. 

Vivebat anno mcccclx. Joannes Leuchaeus lib. vm. 

THOMAS LAUDER. 820. 

ThomaS Lauder, Dunkeldensis episcopus, omnium non illius 
modo sedis, sed et quorumlibet sui seculi antistitum eo reg- 
no eminentissimus, piissimus, doctissimus ; cujus tempore vivebat 
Alexander Millus canonicus, qui illius ecclesiae acta luculento 
et erudito stylo conscripsit. Hic Jacobum II. regem bonis artibus 
informaverat : episcopatum non nisi invitus accepit anno lx. aeta- 
tis, nec tamen laborem juvenilem fugit, nam et docte ipse sin- 
gulis hebdomadis concionabatur, et disciplinam ecclesiasticam 
moresque cleri mire restituit, exemplo, hortatu, terrore, poena; 
agros ecclesiae suae cis et trans Taium divisit, firmavitque regio 
diplomate, ne negligentia decessorum aut rapacitas, successorumve 
incuria obesse sedi posset ; aedes sacras incredibili animo et magni- 



442 HISTORIA ECCLESIASTICA 

fieentia restauravit, auxit, de novo erexit, vestiarium supellectile 
aurea et argentea, vestibus pretiosis instruxit ornavitque, canonicorum 
numerum auxit, sacella fundavit, musicos suis sumptibus in perpe- 
tuum stabilivit, ponte insigni Taium stravit, turrim seu campanile a 
fundamentis exstruxit ; et, ne ingenio minor quam alii actibus videri 
possit, scripsit 

Vitam Joannis Episcopi lib. i. Hic est de quo lib. ix. supra, 
qui S. Andreae designatus, post vn. annorum in curia Ro- 
mana moras, Dunkeldensis antistes obiit, miraculorumque 
gloria irradiavit. 
Concionum sacrarum opus lib. i. 

Postillas in Evangelia lib. I. 

Canones Ecclesiae suae lib. i. 

Obiit anno mcccclxxxi. die iv. Novembris ; sedit annis xxvi. 
Epitaphium ei ex more positum hoc reperi numerale, sed corrup- 
tissiinum : 

Grex, sine moestitia Christo funde precata 

Pro pastore Thoma Laudir aureola ; 
Quem sanctum Pneuma ducatur, pius atque Columba, 

Ad coeli summum, Virgo Maria thronum. 
Vixerat hac sede praesul fulgendo decore, 

Anuis ter denis actibus innumeris, 
M. semel l. et ter ac uno c. quater annis. 

Putarim corruptum posse facile sic restitui epicedium : 

Grex, sine moestitia jam Christo funde precata 

Pro pastore Thoma Laudir aureola ; 
Quem sanctum Pneuma adducat, pius atque Columba, 

Ad coeli summum, et Virgo Maria thronum. 

JOANNES LEOCHAEUS. 821. 

JoaNNES Leochaeus Duci Tremolio nuper inscripsit poema, cui titu- 
1 ui ii fecitj 

Flores Kalendis Maii lib. i. 

De Spe Epos lib. I. 

Contra Episcopos Scotos Satyram, quo nomine exilio multatus. 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XI. 443 

Vivit in Galliis, et Musae praesidiis relegationera solatur. 

LAURENTIUS LONDORIS. 822. 

Laurentius Londoris, abbas Sconae, legum professor primus in aca- 
demia Sanctandreana, " haereticae pravitatis inquisitor," Scotichron. 
lib. xvi. cap. xix. una cum Litstaer, a Jacobo I. invitatus cum octo 
aliis decretorum professoribus, ut narrat Hector Boethius loco supra 
proxime laudato, vir magnae famae, majoris meriti. Edidit, ut est in 
BibKotheca Juridica, 

De Electione, et electi Potestate, lib. II. 

Examen Haereticorum Lolardorum, quos toto regno exe- 
git, lib. I. 

Processum Petri Krek, Haeresiarchae Angli, lib. i. 
Florebat anno mccccxi. 

JOANNES LESLAEUS. 82S. 

Joannes Leslaeus paupertinum ortum magnis virtutibus illustrem 
reddidit, Mariae Scotorum reginae in utraque fortuna comes. 
Rossiae episcopus renunciatus, nihil omisit quo fidelis subditi im- 
pleret partes, majestatem reginae tueretur, haeresim profligaret ; ac 
primum arcem Edimburgensem, cum Georgio Gordonio Hunt- 
laei comite, tutatus est pro regina anno mdlxvii. Jacob. Au- 
gust. Thuan. lib. xl. Historiar. et cum eandem apud Anglam per- 
ditissimi accusarent perduelles, Jacobus comes Mortonii, Adamus 
episcopus Orcadum, Robertus commendator Dumfermelini, Patri- 
cius Baro Lindsay, Jacobus Macgillius, Henricus Balnavius, Li- 
dintonus, et Georgius Buchananus, et indictis Eboraci comitiis 
contra jus et fas, inauditoque exemplo, cognitoribus reginae, quae 
soli Deo subest, datis, intercessit viriliter, et summa eloquentia 
illegitimam cognitionem probavit esse Leslaeus noster ; quein co- 
mitabantur Gulielmus Baro Livinstonus, Robertus Baro Bodius, Gavi- 
nus commendator Kilvinini, Joannes Gordonius, et Jacobus Coc- 
burnus. Id actum die vn. Octobr. anno mdlxviii. " et cum spe- 
ctata fide," verba sunt Gulielmi Camdeni in Annalibus Anglicanis, 



444 HISTORIA ECCLESIASTICA 

" nonnullorum pernicie, plurium periculo, reginae suae inserviret," in 
custodiam Londini datus, quod inter Thomam Hovardum, Norfolcii 
ducem, et Mariam dominam suam, ignara Angla, nuptias tractas- 
set ; et diutius detentus, quod inter ejus chartas commentarius, ignotis 
literis scriptus, inventus, suspicionem rerum maximarum intenderet. 
Id actum iv. id. Octobris anno MDLXXI. August. Thuan. lib. li. 
Historiar. et post menses omnino xix. liberatus custodia, Anglia est 
abire jussus, et mox in Gallias trajecit. Ejus extant multa, felicita- 
tem ingenii testantia ; in his, 

De Gestis et Moribus Scotorum lib. vi. 

De Consolatione in adversis lib. II. 

De Jure Mariae Stuartae ad Regnum Angliae lib. I. 
Oratio pro Libertate lib. I. 

De Feminarum Principatu lib. i. 

Epistolae Reginae nomine ad Principes Christianos lib. I. 
Duo Tractatus MSS. in bibliotheca regis Magnae Britan- 

niae lib. i. 

Apologia pro se lib. i. dum metueret a comite Southamp- 
toniae, quem in vitae discrimen vocaverat, et ab Hen- 
rico Howardo, ducis Norfolcii fratre. Gulielm. Camde- 
nus loco laudato, ad annum videlicet MDLXXIII. 
Obiit anno MDXCIVI. Bruxellis. Aubertus Miraeus Chron. 



DUNCANUS LIDDELIUS. 824. 

DuNCANUS Liddelius, educante Doctore Cragio, professor publicus 
in academia Julia, ac medicinae lauream adeptus, scripsit 
De Arte medica lib. I. 

De Febribus lib. III. Principi Walliae Henrico inscrip- 

tos. 
Disputationes Medicinales lib. i. Prodierunt ante tredecim 

annos Helmestadii. 
In quosdam Alexandri Tralliani et Cornelii Celsi locos 
Observationes lib. i. 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XI. 445 

Obiit Aberdoniae in Scotia anno mdcxiii. 

GEORG. ARCHANG. LESLAEUS. 825. 

Georgius Archangelus Leslaeus in ipso adolescentiae flore habi- 
tum D. Francisci Capucinus induit in Flaminia, ac rara continentia, 
nec minore pietate, verbum Dei facundus concionator nunciat. Scrip- 
sit, et vulgare parat, 

De Potestate Papae in Principes seculares directa Tra. II. 
Vivit adhuc, et insignis verbi divini praeco, patriam suam ut ab 
haeresi abstrahat, domi indefessus nititur. 

HIERONYMUS LINDSAYUS. 826. 

Hieronymus Lindsayus, comitis Craufordiae frater, praeclarus le- 
gum doctor, Divi Francisci habitum induit, et fundavit celebre suorum 
monasterium Perthae, Oliphanto comite mira devotione impensas sub- 
ministrante. Scripsit permulta, et in his, 

De Legum antiquarum Abrogatione lib. I. Utile opus, 

ait Jordanus. 

De Regularitate lib. i. 

De Vi Excommunicationis lib. i. 

Florebat anno mcccclh. Meminit et Franciscus Gonzaga Orig. 
Seraph. Religion. parte iii. pag. dcccxxix. 

JACOBUS LOGANUS. 827. 

Ut verum sit eum multa scripsisse, ego nihil vidi praeter epigram- 
mata quaedam regi ad Scotos suos redeunti oblata. 



FINIS LIBRI UNDECIMI. 



HISTORIAE ECCLESIASTICAE 

GENTIS SCOTORUM 

LIBER XII. 

S. MACARIUS. 828. 

" S. Macarius Scotus, et primus abbas apud Herbipolim in Fran- 
conia," ait Antonius Possevinus Apparat. Sacr. pag. ccclxx. Monas- 
terium istud Scotorum in peregrinorum gratiam, precibus Christiani 
Scoti, fundaverat Embricho, episcopus Herbipolensis, ut literae funda- 
tionis habent; quarum exemplar pete a Joanne Trithemio in Chronico 
Monasterii S. Jacobi, e quo haec paucula e multis excerpsi : ad quem 
locum primum abbatem nomine Macarii habuerunt, sanctum per omnia 
virum, cujus sanctitatis evidenter signum probavit, quod de ejus me- 
ritis vinum in aquam coram testibus convertit, Peregrino abbate vide- 
licet de S. Burchardo, Gebhardo praeposito de novo monasterio 
Burbo, Henrico Mukellino, Iringo de Zabelstein, et ceteris multis 
tam clericis quam laicis. Ut primum creatus abbas Romam pere- 
grinationem suscepit, receptusque ingenti cum laetitia a pontifice, 
miraculorum gloria in ipsius pontificis mensa claruit. Scripsit 

De Laude Martyrum lib. I. Eisingrinio auctore. 

De Scotorum in Germania Monasteriis lib. I. quod opus 
utinam ad manus meas pervenisset, multum enim subsidii 
liceret inde sperare. 

Epistolas ad Eugenium III. Papam lib. i. 

Venit ex Scotia in Franconiam anno mcxxxix. creatusque est ab- 
bas eodem anno. Obiit anno MCLIII. sepultus in ecclesia dicti mo- 
nasterii, cum hac inscriptione : 

HlC JACET MACAltlUS, PRIMUS ABBAS HUJUS ECCLESIAE, 
PEIt QUEM DEUS AQUAM IN VINUM CONVERTIT. 

Miracula ab [eo] vel defuncto divina virtute perpetrata haben- 
tur apud Joannem Trithemium loco laudato ; quibus addendum 



HISTORIA ECCLESIASTICA. 447 

et illud, " in ejus transitu angelorum voces auditas." Dicitur nunc 
corpus ejus sacrum translatum, et in media ecclesia religiosissime 
decoratum elevatumque ; durat hodie familia in Argadia, vulgo Ma~ 
kac/iermik, et celeberrima ac quasi praesens est memoria apud nos- 
trates. 

S. MACCAEUS. S29. 

S. Maccaeus, sive Maxaeus, S. Patricii discipulus, ac pro ea aetatis 
rudioris conditione poeta suavis, medicus ac mathematicus insignis. 
Antonius Possevinus ibidem loci. Scripsit 

De recipiendis lapsis lib. I. in Biblioth. SS. Patrum. 

De Fide perseverante lib. i. 

De Judiciis Nativitatum lib. I. 

Vivere desiit anno cdlx. 

S. MACRA. 830. 

S. Macba, vel Magra, sive, ut aliis visum, Machra, regis Scotiae 
filia, ac sanctissimi Guthagoni soror, cum quo patriam voto pere- 
grinationis egressa, in valetudinem gravem prolapsa Romam per- 
gere non potuit, sed ubi frater discessit, in pago quodam Fismes 
convaluit, in agro Rhemensi, ubi habitum postea concilium sub 
annum cmxxxv. dictumque Rhemense tom. III. Concilior. Nico- 
lao Chesnau auctore. Sub hoc temporis virgo beata sanitati re- 
stituta est : disquisitio per Rictionarum, Galliarum sub Diocletiano 
et Maximiano Augustis praefectum, de Christianis institui coepta, et 
inter alios Macra Scota comprehensa, nec minis nec suppliciis de- 
terreri potuit, quin in sancta fidei observatione perseveraret. Haec 
ex continuatore Veremundi presbyteri, Epistola Joannis Frase- 
rii ad Adamum Blacvodaeum apud Gilbertum Brunum in Collec- 
taneis. De passione ejus Flodoardus lib. IV. Histor. Rhemensis cap. 
li. " Post insuperabilem Christi confessionem gravissima tormenta 
perpessa, post mamillarum abscissionem, et repentinam curationem 
per angelicam in carcere visitationem, dum super prunas et testulas 
accensas nuda volutaretur, cum precibus et gratiarum actionibus im- 
maculatum Deo reddens spiritum, ac triumphans adversarium, ini- 



448 HISTORIA ECCLESIASTICA 

bi laeta petiit coelum." Corporis deinde revelationem bubulco fac- 
tam, translationem, et revelationem, et miracula exsequitur fuse 
Usuardus in Martyrologio die VI. Januar. " In territorio Rhemensi 
passio sanctae Macrae virginis, quae jubente Rictionaro praeside cum 
in ignem esset praecipitata, et permansisset illaesa, deinde mamillis 
abscissis, et squalore carceris afflicta, super testas etiam acutissimas 
ac prunas volutata, orans migravit ad Dominum." Locum mendo 
liberat Caesar Baronius ad Martyrologii Romani tabulas die VI. Ja- 
nuarii, ubi pro Rictionaro legit Rictio Varo ; recte haud dubio, nam in 
loco laudato Flodoardi, et capite etiam sequenti ejusdem libri, in MS. 
observatum ita scriptum esse [inquit] Georgius Colvenerius, theologus 
egregius. Hic est ille Rictius Varus, qui immani truculentia in sanctos 
Dei saeviit per universas Gallias, cujus miserandum interitum legere 
potes in immortali opere Annalium Ecclesiasticorum illustrissimi 
principis Baronii ad annum ccciii. Existimo uno anno citius Gutha- 
gonum fratrem excessisse, siquidem inter sanctos nostrates ille refer- 
tur sub annum xcix. a Jacobi Cheynei tabulis, ut lib. vn. dictum, et 
consentit Calendarium Adami Regii ; et Collectanea Bruni, et conti- 
nuator Veremundi in annum ccxcix. rejiciunt, quod ex Macrae his- 
toria verius esse convincitur. 

Passa est anno ccc. et mirum sane patriam tam illustris feminae 
non esse a Flodoardo expressam : sed istud fatale est Scotiae meae 
malum. 

S. MACHUTES. 831. 

S. Machutes, seu Macutes, seu Maclovius, Scotus, S. Brandani 
socius, episcopus in Scotia, sed cujus loci non observavi. Inepte 
Joannes Generbrand a Leidis Carmelitanus lib. I. Chr. Belg. cap. xiv. 
" S. Magutus perpetuo virgo in Anglia vixit ;" de quo Sigebertus Gem- 
blacensis in Chronico : " Hoc tempore in Scotia Brandanus claruit, 
qui Fortunatas Insulas septennali navigatione requirens, multa mira- 
culo digna vidit ; a quo Macutes, qui et Maclovus, regulariter edu- 
catus, et ipsius navigationis socius, in Britannia sanctitate et mira- 
culis claruit ; qui a Britannis exacerbatus, eis male dictis transivit 
ad Gallias, et sub Leontio Santonum episcopo multo tempore virtuti- 
bus claruit. Britannos vero, propter suam maledictionem variis 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XII. 449 

cladibus addictos, data rursus benedictione, absolvit et sanavit." 

Vitam ejus scripsit idem Sigebertus Gemblacensis, quam recitat 
Laurentius Surius tom. VI. qui cap. I. haec habet : " S. Maclovius, no- 
bilitate parentum apud homines seculi inter suos non mediocriter in- 
clytus, citra oram Britannici maris fuit editus : pater ejus, Guent no- 
mine, comes fuit, qui urbis Gimicastrum nomine conditor extitit ; ma- 
trem ipsius Darual appellatam accepimus." Fatetur idem alios ejus- 
dem acta, sed antiquiores celebrasse. Ita enim in Epistola ad Tiet- 
marum Gemblacensem abbatem : " Vita piissimi confessoris Christi 
Maclovii, qui et Machutes dictus est, diligenter quantum ad verita- 
tem historiae antiquorum stylo erat exarata ; sed quia minus ordinate 
digesta," &c. Adi ad Petrum lib. x. Catalogi cap. i,xiv. Trithem. 
de Vir. illust. Ordin. S. Benedicti cap. xxxv. Acta ejusdem extant 
MS. in bibliotheca Vaticana, Baronio teste. 

Reeolit sanctissimam ejus memoriam ecclesia die xv. Novembris. 
Martyrolog. Roman. eo die : " In Britannia natalis S. Machuti episco- 
pi, qui a primaevo aetatis suae tyrocinio miraculis emicuit." Eadem 
recentiores Martyrologiorum auctores, Petrus Galesinius et alii. Franc. 
Maurolyc. " S. Machuti episcopi et confessoris, qui claruit in Britan- 
nia temporibus Justiniani imperatoris." Clarius Joannes Molanus 
Addition. Usuardi : " Ipso die Santonis civitate, depositio S. Maclovi 
episcopi et confessoris in Britannia, urbe Alectes, qui a primaevo 
aetatis suae tyrocinio, innumerabilibus miraculis splendide emicuit." 
Falso urbem Alethem natalem S. Maclovii patriam vocat, cum illa 
sit in Minori Britannia, voceturque S. Malo hodie ; falso, inquam, 
nam Britannum insularem faciunt omnes, et Gibertum qui leget cap. 
xxi. facile intelliget non Gallum, sed Britannia insula oriundum : 
" Nam per scandala impiorum expulsus a suo episcopatu, apparato 
omnis profectionis commeatu, collecto quoque fidei monachoruin disci- 
pulatu, longae navigationis exacto cursu, tandem potitus Aquitaniae 
regionis portu, et deveniens ad partes Santonicae urbis, primo om- 
nium interrogandum esse putavit si illis in locis vigeret ritus Christi- 
anitatis." Si Alethae natus, ut contendit Molanus, quomodo fuit 
ei longus navigationis in Santones vicinos cursus ? Deinde cur, an 
Christiani ibi vigerent cultus, ignoravit? Esto igitur verum in 
Scotia natum, sede sua episcopali patria dejectum, in Aremorica 



450 HISTORIA ECCLESIASTICA 

aliam Alectae dignitatem episcopalem gessisse. Scripsit 
De Fortunatis Insulis lib. I. 

Epistolas ad Britannicas Ecclesias lib. i. 
Epistolas ad Brendanum lib. I. 

Ordinationes suae Ecclesiae lib. i. quae Alethae in 

Aremoricis asservantur ; quae urbs ab eo nomen sortita est. 
Claruit anno dlxiii. Sigebertus loco laudato, et alii. 



S. MARGARETA. 832. 

S. Margareta, heres regni Anglici, neptis Edmundi, filia Eduar- 
di, nata in Hungaria exulante apud Salomonem regem patre, quem 
Canutus Angliae rex ad Suevorum regem interimendum miserat, 
nupsit Malcolmo III. regi, eique sanctam et numerosam sobolem 
enixa est. Vitam ejus perscripsere Hector Boethius lib. XII. Histor. 
Scotic. Turgotus prior Dunelmensis n. ut infra hoc opere ostensum 
lib. xviii. S. Adelredus abbas, sive Ealredus Rhievallensis, ut ha- 
bet Surius tom. iii. apud quem perpetuo Macolinus corrupte pro 
Malcolmus est. Eadem menda in histor. Thomae Walsingami, Hy- 
podigm. Neustr. cccclxxvii. Memoriam ejus recolit ecclesia die 
x. Junii. Martyrolog. Rom. " In Scotia S. Margaretae reginae, 
ainore in pauperes, et voluntaria paupertate celebris." Joan. Mola- 
nus Addition. Usuard. die isto, et die xvi. Novemb. Scripsit 
Preces quasdam pias lib. I. 

Obiit anno mxcvii. quarto idus Junii, vel anno mxcii. Mat- 
thaeus Westmonasterien. sepulta ad S. Trinitatis aedem, quam ipsa 
erexerat, Annales nostrates, sedente in Petri cathedra Urbano 
II. imperante Henrico IV. apud Francos regnante Philippo I. 
Annales Anglici, et in his Polyd. Virg. lib. vn. pag. cxxxiii. et lib. 
IX. in principio. Per hanc jus in Anglicanam successionem regi 
Scotiae acquisitum etiam ante nuptias Henrici VII. sororis, et Jacobi 
IV. Translatio deinde facta sub Alexandro III. rege xix. Junii 
mccxxxi. Gilberti Bruni Calendar. 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XII. 451 



S. MAZOTA. 833. 

S. Mazota virgo, S. Donevaldi F. miraculorum gloria, etiam viva, 
inclaruit ; patre autem defuncto cum octo suis sororibus, a rege Picto- 
rum Garnardo aedes cum reditu ex agris vicinis Abernethi impetra- 
vit, magnaque sanctitatis opinione in eremetica vita sepulta ad radi- 
cem ingentis quercus, qui locus patrum nostrorum memoria celebri 
affluentis populi concursu frequentabatur. Hector Boethius lib. x. 
Histor. Scot. pag. clxxxi. 

Floruisse credita est anno dccxvii. Non est Martyrologii Ro- 
mani tabulis ascripta. 

S. MONANUS. 834. 

S. Monanus, Divi Andreae archidiaconus, persecutionem Danorum 
ethnicorum, qui Gadano rege Scotiam truculenter invaserant, decli- 
nans, in celebre illud piorum in Maia insula coenobium se recepit, 
indeque cum multis aliis extractus, coronam martyrii constanti pie- 
tate est assecutus. Ejus sunt : 

Epistolas ad diversos lib. I. 

Carmina sacra lib. I. 

Passus est anno dccclxxiv. Vide lib. i. hoc opere in S. Adriano. 

S. MALCOLMUS. 835. 

S. Malcolmus III. rex, a capitis magnitudine Canmiore appel- 
latus, ordine lxxxvi. regnum adeptus, Duncani F. Malcolmi II. 
N. ab Ingulpho Croylandensi Hist. pag. dxvi. Maltovius dictus 
male, sed majori ille scelestitate, in re ipsa, quam nomine, frivo- 
lus et nullius momenti scriptor, lapsus est. Statum mirabiliter 
reformavit ; nomen autem secundum adjecit, cum antea omnes 
unico tantum nomine vocarentur ; barones, thanos, comites crea- 
vit, unde pleraeque nobiles sub eo familiae exortae : nondum adhuc 
ducum nomen cognitum, primi enim duces creati David Stuart 
dux Rothesay, et Robertus dux Albaniae, circa annum mcdxxx. 



452 HISTORIA ECCLESIASTICA 

At Malcolmus, ne temporalia tantum ordinasse videretur, iv. epi- 
scopatus novos et abbatias erexit. Anonymus in Vita S. Marga- 
retae apud Surium tom. iii. " Margareta regina regem ad justitiae, 
misericordiae, eleemosynarum, aliarumque studia virtutum et actus, 
instigavit, et Deo cooperante, obtemperantissimum reddidit." De for- 
titudine Polydor. lib. x. qui locus arguet Fulgosium nugamenti, 
quod vide in Apparatu nostro pag. xciix. et cum Polydoro confer. 
Scripsit 

Legum spurcarum Abrogationem, hortante S. Margareta 

uxore, lib. i. seu edictum. 

Fraude equitis Angli, dum Anvicum in Anglia obsidet, perimitur 

anno regni sui xxxvi. Urbano II. papa, Henrico IV. imperatore, 

Philippo I. Francorum rege, in divorum relatus numerum. Molan. 

Appendice ad Martyrolog. die XV. Octob. Boeth. lib. XII. Histor. Scot. 

S. MALCOLMUS. 836. 

S. Malcolmus IV. Virgo dictus ob vitae puritatem, S. Eduardo 
Aberdonensi episcopo propositi de servanda virginitate voti 
comes, nepos S. Davidis regis ex fratre Henrico, et abnepos SS. 
Malcolmi III. et Margaretae regum, princeps lenis, comis, probis- 
simus, seditionibus tamen intestinis petitus, sed perduelles a Gille- 
christo victi in ordinem redacti. Hic, ut erat moribus sanctis, a 
rege Angliae perfidissimo deceptus cogitur profectionem in Fran- 
cum sua auctoritate confirmare, at secunda expeditione negavit 
Anglo aut comitatum aut suppetias contra Francum ; a quo Cum- 
bria et Huntintonia privatur, sed jacturam forti animo pro tem- 
pore ferens, bello Anglum petit, provinciasque suas recuperat. Le- 
gationein Romam decrevit, ac domi periculosas seditiones tres 
composuit. lllum Guillelmus Neubrigensis Christianissimum re- 
gem vocat lib. i. Hist. Ang. cap. xxv. ubi male Malcolmus dicitur ; 
de quo haec habet : " Tenerum superni amoris fervorem concepit in 
tota vita sua : candore pudicitiae, titulo humilitatis et innocentiae, 
puritate conscientiae, morum suavitate pariter et gravitate ita 
excelluit, ut inter seculares, quibus solo habitu congruebat, mona- 
chus, et inter homines quibus imperabat terrenus quidem an- 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XII. 453 

gelus videretur." Sub finem capitis dicitur : " Virginem speciosam et 
nobilem, a matre inductam, et ad latus in lecto collocatam, deseruit, ac 
tota nocte in pavimento coopertus pallio jacuit :" quod, ut verum est, 
ita quoque illud scurrile, quod Scotos vocet nationem barbaram et 
perversam, quater eo capitulo, deinde improbos et audaces. Sed 
prodit virulentiam suam impurior ille scriptor, nec patriae meae 
praejudicat, quae morum civilitate, et sanctitate, cum cultissimis Eu- 
ropae populis, nedum cum Anglis, colluvie Danicarum et Germanica- 
rum gentium spurcissima, contendere potest ; ac potius Angli barbari 
erant, improbi, et audaces, cum fidei lumen nondum hausissent, nec sa- 
cris locis religiosisve personis parcerent, ut in Apparatu meo vi- 
dere est. Sed redeo ad regem, qui scripsit 

De Foedere cum Francis servando lib. i. 

Meditationes lib. i. 

Obiit Jedburgi anno regni xvn. salutis MCLX. Pontifices erant Eu- 
genius, Anastasius IV. Adrianus IV. Alexander III. imperatores 
Conradus III. Fredericus I. Franciae rex Ludovicus junior. In sanc- 
torum album illatus, colitur die xxv. Decembris. Praeclarum ei 
lessum canit idem Neubrigensis lib. II. cap. xix. Sanctitatis merita 
et exitum praedixit S. Godricus, ut in ejus vita extat in Scotichronico 
lib. nx. cap. x. 

S. MAFJANUS. 837. 

" S. MariaNUS, cognomento Inclusus sive Scotus, primum S. Mar- 
tini Coloniae, deinde Fuldae monachus," ait Anton. Possevin. Appa- 
ratus Sacri pag. cccxciv. imo primo apud Fuldam, postea Mogun- 
tiam inclusus. Sigebertus Chron. ad annum MLXI. Hunc Caesar 
Baronius tom. x. Annalium ad annum dcccxci. reprehendit acri- 
ter, tanquam fabulae auctorem de Joanna femina papissa ; sed illius 
mendacii suspicione liberavit pridem v. CL. Aubert. Miraeus, tes- 
tatus se antiquissimos manuscriptos vidisse, a quibus totum illud 
commentum abfuit. De eo Christophor. Brower. lib. I. Antiq. 
Fuldens. cap. xxin. in rebus Wideradi abbatis. Matthaeus West- 
monasteriensis ad annum mlxxxii. " Marianus Scotus, S. Bedae li- 
nealiter consanguineus, ipsius sancti libros omnes cum multis aliis 
perscrutans, similis illi in moribus et scientia esse nitebatur. Iste Ma- 

Q 



454 HISTORIA ECCLESIASTICA 

rianus, a nativitate Christi Chronica sua incipiens, vera et plenaria, 
ad hunc usque annum perduxit, multum laborans ut errorem de annis 
Domini corrigeret, super hoc enim multorum opinio animos lectorum 
reddebat suspensos." Idem illum liberalibus studiis imbutum vocat, 
et scriptorem chronicorum veracissimum. Alibi Antiquitate Fulden. 
pag. ccxciv. et alibi in editione Christophori Broweri. Nec enco- 
mium de illo omittendum apud Sigebertum Gemblacensem ad annum 
MLXXXii. " Marianus Scotus Chronicam suam, a Christi nativitate 
inchoatam, usque ad hunc annum perduxit, qui erat aetatis suae annus 
LVi. multum laborans corrigere errorem de annis Domini, qui inve- 
niuntur in Cyclo Dionisii : hoc facile est videre, hinc positis ab eo annis 
Domini secundum Cyclum Dionisii, altrinsecus autem secundum verita- 
tem Evangelii:" quod quomodo sit intelligendum, haud facile assequor ; 
uam Chronica Mariani, quae hodie circumferuntur, non a nativitate 
Domini, sed a creatione mundi incipiunt. Idem Sigebertus libro de 
Scriptorib. Ecclesiastic. cap. clxxil " Marianus Scotus, vir suo aevo 
longe disertus." Scotia est egressus tumultuantibus sub Machabaeo 
rege Scotis, aut verius tyrannidem eo in civium capita exercente. 
" Historiographus insignis, computista celeberrimus, theologus gravis, 
quae omnia in hodiernum usque diem scriptores ei omnes tribuunt." 
Balaeus. Volunt eum Asserii Menevensis opera usum, sed male, 
nam Robertus Herefordensis episcopus opera ejus " in arctum con- 
trahens, defloravit, splendide adeo, ut magis valere videatur deflora- 
tio, quam opus ingens ipsum," ait Malmesburiensis lib. iv. Gest. 
Pontif. pag. CLXiii. Sanctus habendus. Arnold. Uvion lib. II. Lig. 
Yitae cap. LII. Scripsit 

Chronicorum Annales a condito Mundo ad suam fere sene- 
ctutem lib. in. 

Evangelistarum Concordiam lib. i. 

De universali Computo lib. i. 

Emendationes Dionysii lib. I. 

De inagno Cyclo Pascliali lib. I. 

Algorismum lib. I. 

Breviarium in Lucam lib. i. 

Annotationes Scripturarum lib. i. 

Epistolas liortatorias lib. I. 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XII. *447 

Alia multa enumerat ejus opera Gualterus Albanensis. 
Natus est anno MXXVlll. seculum reliquit, ut ipse loquitur, anno 
MLII. " Peregrinus factus pro regno caelesti," ut ipsius verbis utar, 
patriam suam reliquit, et in Coionia, v. feria, calendis Augusti, 
monachus effectus est anno MLVI. sive, ut male computat Sige- 
bertus, anno MLXI. De Colonia, ut ipse ait, exiens causa orationis, 
cum abbate Fuldensi, appulit Fuldam anno mlviii. sequenti anno 
media quadragesima presbyter Herbipoli creatus, decennio toto in- 
clusus mansit, tum Moguntiam venit, et secundo inclusus est, ut ipse 
narrat, anno mlxix. Obiit autem, et apud S. Martinum sepultus 
fuit mlxxxv. Dodechinus abbas Sancti Dysibodi, in Continuatione 
Chronici Mariani. Alii triennio citius obiisse volunt ; quod verum 
esse non potest, nam ipse ad annum mlxxxiv. Chronologiam 
suam perducit. Varium de eo judicium Josephi Scaligeri, qui non 
ad manum. Laudat Paulus Petavius, senator Parisinus, libro de Cy- 
clo. 

S. MARIANUS ABBAS. 

S. Makianus, alter a monacho et historico, Ratisbonam venit cum 
sex sociis monasticam vitam professis, et a Frederico nepote S. Leo- 
poldi ex Bertha benigne exceptus, S. Petri sacellum extra urbem 
obtinuit ; postea auxilio Pogensium et comitum de la Bar monas- 
terium fundavit, quod Scotense illo seculo, sicut Scotitum hodie voca- 
tur. Wolfgangus Lazius lib. vn. de Migrat. Gent. pag. cccxn. 
Scripsit 

Regulam ad Fratres lib. i. et alia, quae ibidem loci MSS. 
asservantur. 
Floruit anno mclxiii. quo obiit. Fundatum coenobium anno 

MCLVIIL 

S. MANSUETUS. 838. 

" S. Mansuetus, episcopus Tulii, qui natione Scotus, S. Petro disci- 
pulus, Romae ordinatus/' ait Constantinus Ghinius pag. lx. Clau- 
diam Scotam, S. Pudentis conjugem, e Scotia, ut videtur, secutus, 



448* HISTORIA ECCLESIASTICA 

Divum Petrura Ronranr venientem audivit, et ab eo humanae sa- 
lutis raysteria edoctus, in Galliam missus, mira sanctitate Tullen- 
sem ecclesiarn rexit, primusque episcopus sedit. Anton. Monchia- 
cen. Demochar. tom. n. cap. xxxiii. " Sanctus Mansuetus, S. Petri 
discipulus, socius S. Clementis episcopi Metensis, natione Scotus." 
Theatrum Convers. Gent. Arnoldi Mirmanni : " Tullenses habuere 
apostolum, suaeque in Christum fidei primum antistitem, S. Mausue- 
tura, S. Petri discipulum, S. Clementis collegam, origine Scoturn." 
Chronicon Chronicorum Joan. Gualterii tom. n. pag. cxxn. idem 
repetit. Eadem tempestate ab apostolica sede in Gallias destinati 
sancti viri et pii, Martialis ad Lemovices, Julianus ad Caenoma- 
nos, Clemens, Papae Clementis patruus, ad Metenses, Maternus ad 
Trevirenses, Sixtus ad Rhemenses, Frontonius ad Petragoricos, 
Memnius ad Catalaunos. Robert. Altissiodorensis Chronic. pag. 
xxxiii. Celebratur ejus memoria die III. Septembris. Martyrolog. 
Roman. Ado Trevirensis, Molanus ad Usuardum, et alii. Atque hic 
sane omnium Scotorum sanctorum primus. Hiberni impudenter 
civem suum faciunt, sed Tabulae Ecclesiae Tullensis, Guil. Eisen- 
grinus c. i. part. I. dist. iii. Franc. Roziers tom. n. Stemmatis Lo- 
tharingae, Hist. Capital. xxti. et Constantinus Ghinius in Nata- 
lib. SS. Canonic. pro nobis contra mendicorurn irapotentiam stant 
graviter ; et Adso abbas, qui vitam ejus scripsit, cap. n. " Scotorum 
clara propagine genitum" vocat. Ad Gerardum episcopum eadem 
vita versu : 

Protulerat quendam generosum Scotia natuni, 

Mansuetum. 

Scripsit 

De Apostolicis Traditionibus lib. i. quae Tullenses religiose 
asservant. 
Sedebat anno LXII. die in. Septembris. 

S. MACHORIUS. 839. 

" S. Machoiuus, religiosus et pius Muthlaci cpiscopus," ait anonymus 
in libello de Antiquitate Religionis in Scotia. De eo sic Hect. Boeth. 
lib. ix. Ilist. Scot. in fme : " Insignes habiti sunt eruditione et vitae 
irarocentia inter nostrates, Soluathio Scotorum rera tenente, Macho- 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XII. *449 

rius episcopus, cujus nomini praecipuum Aberdonense templum, ubi 
nunc sacra episcopalis sedes, est dicatum." Hic a Martyrologio Ro- 
mano, ut multi alii, malo Scotiae fato, absunt. Scripsit 

Ad populares Scotos lib. I. 

De Pictorum Excidio lib. I. Joan. Fordun. 

Vixit anno dccclxxx. Colitur xn. Novembris, et dedicatio templi 
ejus incidit in XV. Januarii. 

S. MOLOCUS. 840. 

S. Molocus, discipulus S. Brendani, S. Machuti, aut Congalli, quod 
verius, nam Machutes socius Moloci, non praeceptor, notat Pitsaeus, so- 
cium se junxit Bonifacio Queretino Scotiam lustranti, episcopalique 
ornatus dignitate totum septentrionalem regni tractum pie informa- 
vit, Argadum apostolus, apud quos in Lismorensi basilica sepultus, 
religiosa concurrentis populi veneratione frequentabatur. Hect. Boeth. 
lib. ix. Scot. Hist. pag. clxxii. Eum, pugnam initurus, Rex Mal- 
colmus demisse precatur, et victoria potitur; idem lib. XI. pag. 
ccxlii. tum voti compos templum ei ingenti sumptu erexit; idem 
pag. ccxcv. Joannes Leslaeus lib. iv. pag. CLV. Scripsit 
Vitam Brandani magistri lib. i. 

Commonitorium ad Scotos lib. i. 

Floruit anno dxc. Abest a Martyrologii Romani tabulis. 

S. MECHTILDIS. 841. 

" S. Mechtildis, Scotiae regis filia," ait Thomas de Cantiprato in 
Apiario lib. n. cap. x. virginitatis studiosa in Gallias clam aufu- 
git cum S. Alexandro fratre, et in villa Lapione, prope Cisterciorum 
coenobium, et viva et mortua miraculis claruit. Scripsit 
Ad Fratrem de Mundi Contemptu lib. i. 

Claruit anno mccxxxviii. Colitur die xxvi, Februarii. Molan. in 
Usuardi Additionib. Plura Joannes Trithemius Chronico Hirsaugae 
anno mcliv. nisi ea sit alia. Anton. Dauroultius cap. nx. Catechis. 
Historial. tit. xxiv. sect. v. " Alexander S. Mechtildis virginis, filiae 
Scotorum regis, frater." 



450* HISTORIA ECCLESIASTICA 



S. MEROLILANUS. 842. 

S. Merolilanus, martyr Scotigena, ait Flodoardus lib. IV. Hist. 
Rhemensis cap. xlviil Scripta perierunt. 

Floruit anno incerto ; migravit ex hac vita peregrinus, ut ipse reve- 
lat loco laudato, nec sine miraculo. 

S. MALRUBUS. 843. 

S. Malrubus, eremiticam vitam sanctissime professus, Danis sub 
Malcolmo II. Scotiam ferocissime incursantibus, ad Marnam, quam 
toties optavit martyrii palmam tandem recepit. Apices tantum ope- 
rum invenio, cum ea perierint ; scripserat autem 

De Imitatione Sanctorum lib. I. 

De Christiana Perfectione lib. i. 

Vixit anno mxxiv. Recolitur ejus memoria die xxvn. Augusti. 
Adami Regii Calendarium, et Breviaria Scotica. 

S. MEDANUS. 844. 

S. Medanus, Uvion lib. III. Ligni Vitae pag. ccccxxi. episcopus, 
Modani, Colmanni, Prisci, et Euchini episcoporum aequalis. " Pius 
per agros Scotorum Pictorumque Christi dogmatis concionator," 
ait Hect. Boethius lib. viil Histor. Scotic. in fine. Quo tempore vi- 
xerit, in ambiguo est, nam ad Achaii regis seculum idem eos auctor 
rejicit lib. x. pag. cxci. " Medanus Modaniusque Germani, monasti- 
cae vitae addicti, imitandae virtutis se ad posteros praebuere exem- 
plaria." Scripsit 

Laudes monasticae Vitae lib. i. 

Florebat anno dxxxiv. vel secundum alios anno dccciil Sancto- 
rum albo ascriptus, Joannes Leslaeus lib. iv. pag. clxvii. patronus 
in Kylmadak. 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XII. *451 



S. MATHILDA. 845. 

S. Mathilda, a morum raansuetudine cognomento Bona, Scotiae 
SS. Malcolmi III. et Margaretae F. a parentibus ab ineunte aetate 
Deo in Wintoniae coenobio pie oblata, una cum S. Christina, miro 
sanctitatis voto, exemplar virginibus erat, et continentis et abstinen- 
tis vitae. Secl cum Wilhelmus Rufus, Angliae rex, inter venandum 
in Novo Saltu exstinctus esset, et Henricus ejus germanus in regnum 
successisset, illa amicorum efflagitationibus importunis, nec sponte 
monasterio extracta, eidem nupsit. Chorographi Britanniae ferunt 
nonnulli eam fructum ventris sui Diabolo commendasse ; nec caruit 
devotio eventu, nam bienuio post mortem ipsius vn. calend. Decemb. 
omnes filii simul naufragio periere, Gulielmus Neubrigen. lib. I. His- 
tor. Anglic. cap. III. filia excepta, quae Henrico imperatori nupta, et 
ipsa tot Augustorum parens. Petrus Bugranus colloquio iii. Histor. 
Monast. Fuerit velata necne, dubitatum ; utcunque constat sane xvin. 
annis totis sub regula vixisse. Regina facta, ferventiori studio pieta- 
tem amplexa, inter alia, leprosorum, quibus, depositis vestibus regiis, 
ipsa famulabatur, plenam semper domum habebat ; a quo sanctitatis 
officio nec maritus nec frater, S. David Scotiae rex, retrahere potue- 
runt, quin, ut ipsa dicebat, " regi morituro aeternum regem praefer- 
ret." Adi ad historicos, Matthaeum Paris ad annum mcmcv.mcxviii. 
Polydor. Virgil. lib. xi. Hist. Angiic. in principio, Joannem Leslaeum 
lib„ vl pag. ccxviil Jacet Londini, ad Divi Petri in coenobio 
Westmonasteriensi, cum hac inscriptione : 

Prospera non laetam fecere, nec aspera tristem, 

Aspera risus, ei prospera terror erant. 
Non decor effecit fragilem, non sceptra superbam, 

Sola potens humilis, sola pudica decens. 

Obitus ejus incidit in annum mcxviii. Quo die ejus raemoriam 
ecciesia recolat, non deprehendi ; abest certe ab omnibus martyrolo- 
giis, quod sciam ; in xvin. Septembris locant. Errat Camden. 
in Dorsetshire pag. cxcvi. qui eam Edgari regis filiam facit ; con- 
tra eum stant vita sanctae, historia ipsa Angliae et Scotiae. Guil. 



452* HISTORIA ECCLESIASTICA 

Malmesburiensis pag. xciii. lib. v. "Maternae pietatis aemula." Roger. 
Hoveden. part. i. pag. cclix. Huutindon. lib. V. pag. ccx. " Mar- 
gareta fuit mater Mathildis reginae Anglorum." Polydor. lib. XI. His- 
tor. " Erat Edgaro regi Scotorum soror nomine Mathildis :" at in 
priore errore stat Lusignanus corona iv. cap. xxv. 

S. MIMBORINUS. 846. 

S. Mimborinus primus abbas S. Martini ; quod coenobium Eber- 
gerus archiepiscopus Coloniensis, teste S. Mariano in Chronicis, Scotis 
peregrinis in perpetuum tradidit possidendum. Joannes Leslaeus lib. 
V. pag. cxcv. in rebus Culeni regis. Scripsit 

De Fundatione Monasterii lib. I. 

Tractatum de Sacramentis lib. I. MS. in eodem 

monasterio, auctor Irenicus. 
Obiit anno cmlxxv. Sederat annis XII. totis, sanctitate plerms, ait 
Arnold. Uvion lib. xxx. pag. cdxxi. Dies ejus natalis ignoratur. 

S. MALACHUS. 847. 

S. Malachus Lismorensis sive Argadiae in Scotia episcopus memo- 
ratur a D. Bernardo in Vita S. Malachiae. Colitur die x. Aprilis. 
Molan. Additionibus Usuardi. Scripsit 

Epistolas ad Bernardum lib. i. 

In Ecclesiastem lib. I. 

Floruit anno mclxi. 

S. MAKUVOLOKUS. 848. 

S. Makuvolokus, episcopus Sodorensis, Scotis illis silvestribus qui 
Hibernienses dicuntur, vitae melioris praecepta tradidit. Scripsit 
Pro Aedibus sacris ad Mordacum Regem lib. I. 

Floruit anno cccxx. Colitur apud nostrates die xxix. Januar. 
Breviaria Scotica, et ecclesiae consensus. 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XII. *453 

S. MAGLASTIANUS. 849. 

S. Maglastianus episcopus ex eo doctorum grege fuit, qui An- 
gliam, Galliam, Germaniam, Italiamque fama et merito impleverunt. 
Socius Alcuini, Clementis, Rabani, et Joannis, nihil omisit, illis ad 
Carolum Magnum amandatis, quo verae pietatis apud suos honorem 
promoveret. Scripsit 

Hymnos sacros lib. I. 

Vixit anno dcccxviii. Colitur die xxx. Januarii. Breviar. Scotic. 

S. MEDOTHUS. 850. 

S. Medothus episcopali dignitate Scoticam ecclesiam, fide adhuc 
rudi et nascente pietate, est moderatus, ex eorum antistitum numero 
qui a Culdeis electi, ubique regni ecclesiis praeerant, nulli certae 
sedi astricti. Scripsit 

Contra Idolorum Vanitatem lib. I. 

De Contemptu falsorum Deorum lib. I. 

Homilias lib. I. 

Pro Ecclesia, ad Crathlinthum Regem, lib. I. 
Floruit anno cccxviii. Colitur pridie calend. Februar. Breviar. 
Scot. 

S. MINNANUS. 851. 

S. Minnanus archidiaconus celebri nomine et pietatis et eruditionis 
viguit, carissimus Kennetho regi, cum quo totum regnum lustravit ; 
eoque exstincto, quod perditam Donaldi V. regis luxuriam ferre non 
posset, aula secessit : post ejus funus acerbum denuo apud Constanti- 
num II. regem magno loco fuit. Scripsit 

De legitima Pictici Regni cum Scotico Unione lib. i. 

Apologiam pro Rege lib. i. 

Vixit anno dccclxxviii. Colitur die i. Martii. Breviar. Scot. 
Templum ei in Gallovidia, cui nomen Kilminnan. 

ii 



454* HISTORIA ECCLESIASTICA 



S. MARNANUS. 852. 

S. Marnanus, sive Marranus, sanctissimus antistes, populum suum 
mira pietate instruxit. Scripsit multa, sed apices paucorum superant ; 
in his, 

Pro Foedere servando lib. i. quod Scotiae rex Indulphus 
cum Anglis contractum inviolatum servavit, Danorumque 
reges Hagonem, Morvegum, et Henricum cum universis 
copiis delevit, post Analassum eorundem regem septennio 
ante exstinctum acie, et cum suis ad internecionem datis. 
Monitorium ad Ecclesias patrias lib. i. 

Floruit anno dcccclxii. Colitur die n. Martii. Breviar. Scotic. 

S. MAKKESSAGUS. 853. 

S. Makkessagus Scotos episcopali dignitate rexit, ex Culdeorum, ut 
existimo, ordine electus. Aedes ei sacra [in] Levinia, prope comitatum 
de Menteth, vocatur Templum Portus, nundinis et frequentia populi 
celebre. Scripsit 

Manipulum Precum lib. i. 

Catechesin ad Neophytos lib. i. 

Floruit anno dxx. Colitur die x. Martii. Breviar. Scotic. 

S. MUNDUS. 854. 

S. Mundus, abbas in Argathelia, austerae admodum et continentis 
vitae, scripsisse putatur multa : in his, 

Fascini et Veneficiorum Disquisitionem lib. i. Ula optimum 
principem Duffum regem violaverant mirifice, ac lectulo 
affixerant. 
Vixit anno dcccclxii. Colitur die xv. Aprilis. Breviar. Scotic. 

S. MAGNUS. 855. 

S. Magnus, gente Scotus, ad Orcades insulas, quae pietatem quam 
a SS. Brandano et Machute olim hauserant exuentes, in priorem 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XII. 455 

infidelitatis statum redierant, destinatus, ab improbis paganis marty- 
rio affectus. Scripsit 

Ad Orcadianos Monita salutaria lib. I. 

Vivebat anno mcix. Colitur die xvi. Aprilis. Breviar. Scot. 

S. MOLONATHUS. 856. 

S. Molonathus episcopus, discipulus ac socius peregrinationis labo- 
rumque S. Brandani, scripsit 

Acta Brandani magistri lib. i. 

Floruit anno dcxxviii, Colitur die xxv. Junii. Breviar. Scot. 

S. MALIMBAEUS. 857. 

S. Malimbaeus eremita, integerrimae vitae ac sanctissimis moribus, 
cum in eremo sua pie orationibus vacaret, a Danis truculentissimis, 
fidei hostibus, est peremptus. Scripta perierunt aut temporum inju- 
ria, aut haereticorum maligna impietate. 

Floruit anno mxxiv. Colitur die xxvi. Julii. Breviar. Scotic. 

S. MATHANUS. 858. 

S. Mathanus episcopus, incertum cujus sedis, praecipua sanctitate 

sub Donaldo rege inclaruit. Scripsit 

De Benedictini Ordinis apud Scotos Claritudine lib. i. 
Nam ille ordo nullibi sanctius quam apud Scotos viguit : ex 
annalibus nostris probavit Arnoldus Uvion, non uno loco, 
sed praecipue lib. I. cap. lxxi. idem S. Adelmus confirmat, 
omnium Scotorum eo aevo literatissimus habitus, libro de 
Laudibus Virginitatis cap. xxix. ubi de S. Benedicto : 

Hujus alumnorum numero glomerantur ovantes, 
Quos gerit in gremio foecunda Britannia cives ; 
A quo jam nobis baptismi gratia fulsit, 
Atque magistrorum veneranda caterva cucurrit. 

Vixit anno dccclvi. Colitur die xxnx. Septembr. Breviar. Scot, 



456 HISTORIA ECCLESIASTICA 



S. MIRINUS. 859. 

S. Mirinus, abbas Benedictinus, et sanctitate et literis clarus, multis 

annis piisime Pasletum coenobium rexit. Scripsit 

Canonum sacrorum Epitomen lib. I. 

In omnes Epistolas canonicas lib. i. 

Homilias de Sanctis lib. i. 

Florebat anno cmlxix. vel ccclxix. Gilbert. Brun. Colitur die 
xv. Septembris. Breviar. Scot. 



S. MARNOKUS. 860. 

S. Marnokus, et ipse ex Culdeorum ordine ad episcopatum desti- 
natus, strenuam operam paganis ritibus exstirpandis navavit. Scrip- 
sit 

Pro vera Pietate, et Dei Cultu, contra Gentiles, lib. I. 

De Locis sanctis lib. i. 

Obiit anno cccxxn. sepultus in Kilmarnok provincia Cuninga- 
mia, sub abbate Kilwinini, ubi celeberrima devotione, miraculorum 
gloria, maximo concursu frequentabatur, dum haeresis nuper religio- 
nem exstingueret. Colitur die xxv. Octobris. Breviar. Scot. et ec- 
clesiarum consensus. 



S. MAURA. 861. 

S. Maura virgo, et sanctimonialium magistra, viva sanctitate, de- 
functa miraculorum gratia, conspicua fuit ; a cujus nomine famosus 
locus Kilmaur appellationem sortitus. Scripsit 

Regulam ad Sorores lib. I. 

S. Scolasticae Vitam lib. I. 

Meditationes lib. I. 

Floruit anno dcccxcviii. Colitur die n. Novemb. Breviar. Scot. 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XII. 457 



S. MARNOKUS. 862. 

S. Marnokus confessor, a priore, et aetate et vitae conditione, di- 
versus, scripsit 

Acta quorundam Sanctorum lib. i. 

Floruit anno dcccxii. Colitur die viii. Novemb. Breviar. Scot. 

S. MATHANUS. 863. 

S. Mathanus, alius a laudato, licet eodem vixerit seculo, et dignitate 
episcopali, ut alter, honoratus, scripsit 

De Laudibus sanctae Crucis lib. i. 

De septem Doloribus Virginis lib. i. 

Floruit anno dccclxxxvii. Colitur die xn. Novembr. Breviar. 
Scotic. 

S. MIDDANUS. 864. 

S. Middanus, abbas in Buquhania, celebrem sui populo illi recorda- 
tionem, et sanctissimam reliquit memoriam ; de cujus actis mira nar- 
rantur. Acta ejus habebat MSS. v. cl. Joannes Fraserius, Parisien- 
sis professor, et publicare bono patriae cogitabat, sed mors praevenit, 
et veluti secundo funere Middanum extulit, qui patronus est in Phil- 
lorthe, Fraseriorum nobilissimorum gentili patrimonio. Scripsit 

Epistolas ad varios lib. i. 

Documenta ad Fratres lib. I. 

Floruit anno diii. Colitur xix. Novembris. Breviar. Scot. 

S. MATHULUS. 865. 

S. Mathulus, peregrinatione ad loca pia suscepta, devenit in Gallias, 
ubi clerus, sanctitate vitae motus, eum sibi antistitem designavit ; 
itaque Xantones, quos privatus ad vitam puriorem hortatus est exem- 
plo, episcopus rexit. Anton. Demochar. in tabulis illius ecclesiae. 
Scripsit 



458 HISTORIA ECCLESIASTICA 

Homilias ad Populum lib. I. 

De Trinitate lib. iv. 

Floret anno dliii. Colitur die xv. Novembr. Breviar. Scotic. 

S. MAXENTIA. 866. 

S. Maxentia virgo, Soluathii Scotiae regis filia, aut Malcolmi, 
ut ait Robertus Bukland. in Vita Sanctorum pag. ccxxxvi. mar- 
tyrii palmam in Galliis meruit prope pontem, qui etiamnum hodie eo 
facto celebratur prope Bellovacum, ubi templum ei erectum. Claruit 
anno dccxcii. Colitur die xx. Novembris, Breviar. Scot. aut xxvi. 
Octobris. Mirifica opulentia sacram ei aedem Carolus Magnus hono- 
ravit. 

S. MANERRUS. 867. 

S. Manerrus, in patria episcopus, quam meritis gloriae coronam in 
hac vita sprevit, in coelo consecutus est. Scripsit 

Lecturas sacras lib. i. 

Locos communes in Biblia lib. I. 

Conciones pias lib. i. 

Claruit anno dcccxxix. Colitur ab ecclesia Scotica, templis non 
uno ei loco erectis, die XVIII. Decembr. Breviar. Scotic. et Calenda- 
rium Adami Regii. 

S. MOVEANUS. 868. 

S. Moveanum Scotis egregiam operam in laboriosa sacrarum Scrip- 
turarum expositione navasse legimus. Ea aetate adolescens erat S. 
Blanus, et episcopali dignitate fungebantur SS. Congallus et Ken- 
nethus. Abbatem multos rexisse monachos Scotichron. testatur. Pa- 
tronus habitus in Kippau, ubi celebre ei templum cum canonicoruin 
collegio, florente apud nostrates pietatis zelo. Erat alius ab eo Move- 
ano, qui cum SS. Medano, Vigiano, et aliis floruit. Scripsit 
De Regulari Vita, ad Monachos, lib. I. 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XII. 459 

Decreta Ecclesiastica lib. i. 

Ad Ecclesias Scoticas lib. I. 

Epistolas ad diversos lib. I. 

Florebat anno cdxliv. Alii in aliam aetatem rejiciunt, sed non 
admitto. Scotichronicon mortem ejus locat in annum ccccl. 

S. MODANUS. 869. 

S. Modanus episcopus, sed cujus loci, incertum, tanta vetustatis 
injuria; Medani prioris frater germanus, ut dictum. Celebre ipsius 
fuit Brechinae nomen, ut testatur Joannes Fordunus. Scripserat 
plurima, sed refertur tantum superfuisse ante centum quinquaginta 
annos, 

De Episcopi Officio lib. iii. 

Floruit anno dxxxv. vel, ut aliis potius videtur, anno dccciii. 
Inter sanctos receptum scribit Joannes Leslaeus lib. iv. pag. clxvii. 
Uvion lib. n. pag. cdxxi. 

S. MELCHIADES. 870. 

** S. Melchiades, vir ex Scotia oriundus, ob sanctitatem conspi- 
cuus," secundum auctoritatem Hectoris Boethii lib. xii. Histor. Sco- 
tic. pag. cclxiv. sepultus in coenobio Claravallensi, eodem pene 
tempore quo fato cessit D. Bernardus, loci illius primus abbas. Isto 
nullum clariorem nostra gens tulit : ediderat infinita sanctitatis et 
doctrinae plenissima opera, sed tantum celebrari audivi apud Theodo- 
ricum, 

De legitima Petri Cathedra contra schismaticos lib. i. 
Vivere desiit anno mcxx. 

S. MODOCUS. 871. 

S. Modocus alter, et vitae professione et tempore a sequente longe 
diversus, siquidern cum ille Culdeus tantum esset, hic episcopus fuisse 
perhibetur, Medani, Modani, et Euchini episcoporum aequalis. Scrip- 
sit 



460 HISTORIA ECCLESIASTICA 

Homiiias lib. I. Joan. Fordun. 

Vixit anno dxxxiv. Sanctorum albo ascriptus. Leslaeus et alii. 

S. MOTEFERUS. 872. 

S. Moteferus, unus ex duodecim discipulis Divi Columbae, eo in 
Hiberniam ex Scotia transmittente, cum Scandaleo, Eoglodio, Tota- 
neo, et Gallano, in insula Iona sedem figens, multorum monachorum 
parens in magna sanctitate extitit. Scripsit 

Ad Monachos in Iona Insula lib. I. 

Vixit anno dcvi. Joannes Leslaeus lib. iv. pag. clxx. In sanc- 
torum album relatum Scotichronicon narrat lib. v. cap. ix. 

S. MONO. 873. 

" S. Mono," ait Aubertus Miraeus iib. de Canonicor. Collegiis cap. 
lxxx. ex Joanne Molano de Natalibus SS. Belgii, " angelico monitu 
ex Scotia in Arduennam venit, ubi solus soli Deo multo tempore ser- 
vivit, et feliciter occubuit, a sicariis latronibus confossus, ubi etiam est 
sepultus in ecclesia quam ipse construxerat. Est autem Naissoin 
pagus illustris sanguine et reliquiis gloriosi martyris sub ditione ab- 
batis monasterii S. Huberti, quod est in Arduenna, a quo duobus mil- 
liaribus distat intra diocoesim Leodiensem. Nominatur discipulus SS. 
Remacli et Joannis Agni, episcoporum Trajectensium ad Mosam. 
Ad eos enim e Scotia venerat ; quae regio multos sanctos, velut stellas 
lucifluas, ad diversas mundi transmisit partes ; caeterum beato viro, ob 
titulum Christianitatis mactato, Pipinus rex regaliter decimas obtu- 
lit quas habebat inter Letiam et Urcam :" quae verba sunt ex ano- 
nymo scriptore deprompta, quem Joannes Charlier, praepositus ec- 
clesiae S. Mononis, eruit, et Surius publicavit tom. v. die XVIII. Oc- 
tobr. cujus hoc est initium: " Fuit S. Monon de occiduis mundi partibus 
oriundus, videlicet ex Scotia." Georg. Garnefelt Vit. Eremit. pag. cc. 
" S. Monon Scotus, solitarius in Gallia, a latronibus occisus." Discre- 
pant autem Miraeus et Molanus ab auctore illo ; nam quem anonymus 
Joannem Agnum Tunagrensium episcopum facit, illi Trajectensium 
ad Mosam esse volunt. Colitur ejus memoria die XVIII. Octobris, 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XII. 461 

ut dixi. In Martyrologio Romano nulla mentio. Molanus non omisit 
Addition. ad Usuardum : " In Nassonia natalis Beati Mononis mar- 
tyris, qui angelico monitu de Scotia Arduennam venit." Subjungit 
quae supra posita sunt verba. Scripsisse putatur 

Constitutiones suae Ecclesiae lib. i. quae, monachis solis 
fundata, liodie canonicos habet in dioecesi Leodiensi. Mi- 
raeus loco laudato. 
Vivebat anno dccxxxviii, 

S. MOMBULUS. 874. 

Cum Sigebertus Gemblacensis Chronico. ad annum dcli. dixisset, 
" praeter hos, et alii multi de Anglia vel Scotia in Galliis peregri- 
nantes verbum Dei seminabant, multumque fructum Deo faciebant, 
scilicet Etto, Eloquius, Bertuinus ;" subdit in ora Aubertus Miraeus, 
" inter alios fuere Sancti Adalgisus, Momblus, Wasnulphus, et An- 
thodus." Nec plura probant eum Scotum esse, quod sciam. Hic 
etiam a Martyrologio Romano omissus habetur apud Molanum Addi- 
tion. Usuard. die xviii. Novemb. " In Galliis S. Mombuli abbatis." 
Scripta omnia perierunt. 
Vixit anno dclxi. 

MARIA. 875. 

Maeia Stuarta, Jacobi V. [filia] unica, Jacobi VI. mater, Francis- 
ci II. Galliarum regis vidua, proxima Angliae heres ; nam Henri- 
cus VIII. Anglus Elizabetham publico regni ordinum decreto ut 
spuriam, nec suam expunxerat; matre etiam Anna Bolena, quod 
rea adulterii cum multis, incestus cum fratre esset, securi percussa. 
Hoc fonte clandestinum Anglae in nostram principem odium ; 
mox, ea absente, aperta factio astu Anglicano erupit ; et cum An- 
gla nuptias sui ducis Hamiltonii filio sancte promisisset, modo no- 
vam ille religionem inducere vellet, illico novi motus in proce- 
rum animis excitari Lidintonio, qui apud Elizabetham agebat, 
auro corrupto aut pollicitationibus : quod olim, per virum experien- 
tem traditum, credidi ; nunc damno, cum intellexerim Joannem Me- 

s 



4G2 HISTORIA ECCLESIASTICA 

tellanum, Litlintoniae baronem, pietatis vere assiduum fuisse cultorem. 
Res sic se habet : Jacobus, prior S. Andreae, spurius reginae frater, 
qui postea comes Moraviae, odio quidem religionis, sed majori 
regnandi cupiditate ardens, primus procerum auro pellectus, ita 
procerum turbavit nientes haeresi faventium, ut excogitarit ratio- 
nem, et sibi et sectariis operosam, scilicet transire in partes Angli- 
canas, ut Maria, defuncto marito, ad Gallias deserendas inducta, 
omnia in armis, mutatamque domi religionem offenderet ; tum 
furioso Calvini catulorum ausu ad arrna convolatum, et victa acie 
repetita a rebellibus regina, femina pientissima contumeliose trac- 
tata, ludibrio onmimodo affecta ; ad postremum in arcem lacu Le- 
vinio compacta, atque ad libidinem perduellium haereticorum cus- 
todiae mancipata, crebris Elizabethae Anglicanae literis solicitata, 
quae ei et securum apud se receptum pollicebatur, et ingentes 
copias ultro offerebat, si a perduellibus supplicia digna destinas- 
set exigere. Ita lacus Levinii custodia excedens, nec suorum ra- 
tionibus, nec Joannis Hamiltonii, Sanctandreani archiepiscopi, la- 
cryinis cessit, " quin se carissimae," ut aiebat, " cognatae fidei com- 
mitteret :" sic exiguo comitatu in Angiiam trajecit, et Dumbretonia 
arce relicta, crudelibus se impiae et saevientis lupae Angiicanae 
manibus tradidit ; a qua xix. annos totos carcere arctissimo detenta, 
subditis suis, Sathanae ministris, clam instigantibus, nec Guisiis opem 
ferre, Gallia civilibus turbis agitata, valentibus, iri arce Fodrin- 
gania, novo exemplo et principibus pernicioso, securi est percussa, 
unica impietatis ea insula remota pietatis destina. Cujus inno- 
centiam sanctitatemque variae gentes egregiique scriptores extu- 
lerunt, et maxime Scoti de quibus hoc opere lib. i. in Anonymis, et 
lib. ix. in Inccrtis, et alibi, ut occasio fuit, egi: innocentiam tam piae 
principis frustra obvelant sectarii Angii, ipsa enim falso accusata, 
a XLiix. Anglis interrogata, respondit, " Deum sibi non defuturum, 
quae velit in orthodoxa ecclesia vivere et mori." Florimund. Rae- 
mundus lib. vi. Haereseon cap. xnx. Deinde Amiae Pauleto, homini 
profligatissimo, exprobravit tyrannidem Anglae, " quae ipsam nulla 
alia causa quam religionis vexaret." Ibidem loci. Tum ubi capitalis in 
eam lata sententia, graviter majestas sua Christianissima : " Gaudia 
mea non sunt in terra, sed in coelo ; mihi quidem mors grata est, quae 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XII. 463 

justissimae fidei causa obeo, in hoc uno dolitura, quod non viderira 
Catholicos, qui dira patiuntur, libertate, ad Dei gloriam priusquam 
moriar, donari." Ibidem. Scribens postmodum ad Jezabelem Anglam, 
paratum sibi spiritum, Domini nostri exemplo, apprecatur : " Miseri- 
cordiam Dei imploro super me, et super omnes, qui mihi tantum bo- 
ni conciliarunt, ut has miserias, morte innocente, possiin evadere." 
Eadem in literis ad Carolum IX. datis : " Religio Catholica, et jus Iegi- 
timum in regnum Angliae, duae causae solae mortis meae sunt." Ad 
unum e magnatibus scribens, " Me viva," inquit, " status religionis An- 
giicanae subsistere non poterat ; ago Deo gratias, quod videar adeo 
utile instrumentum stabilienda^ in hac insula fidei." In fine earum lite- 
rarum, " Mibi quidem," inquit, " jucundissimum fuit semper, et nunc 
jucundius est, vitam hanc sacrificare pro saiute animarum hujus insu- 
lae." Tum demum in theatro illo lugubri moritura: " Si quispiam in hoc 
coetu Catholicus sit, oret pro me, et testetur me innocentem rnori in 
professione fidei Catholicae, apostolicae, et Romanae:" et quisquam mo- 
riturae non credet ? Hoc testantur seditiosa ministellorum Sathanae 
conciliabula, in quibus ad ravim inclamabatur, " nihil esse tain neces- 
sarium quam mors haec futura sit ; esse vitam religionis ; principem 
hanc aliquando, exemplo Mariae, et fidem Romanam remissuram, et, 
loco amotam, reposituram papae dominationem." Ergo hic verus 
sectariorum timor; sed etipsalupa Angla, dum sententiam iniquam in 
eam publicat: " Causa evangelii, et verae religionis Christi, pax et tran- 
quillitas regni, necessitatem mortis ei denuntiant, et nobis imponunt." 
Cap. xix. Prosequitur postmodum narrare, " eam ab ineunte aetate 
corruptam, et imbutam errore papatus ;" in sequentibus, " vitam suam, 
regni pacem, religionis bonum, viva regina Scotiae, titubare." Sic ex 
sua et adversariorum confessione constat, non aliam causam, quam fidei 
orthodoxae tutandae, inventam. Servus publicus abscissum ostendens 
caput, "Deus,''inquit, "Elizabethara fortunet,ita eveniat hostibus evan- 
gelii," haeresim intelligens, cujus illa hostis erat. Epitaphiura ei mul- 
ti variis linguis panxerunt; sed duo tantum apponam. Primum est a 
Maphaeo Barberino, patricio Florentino, adolescente annorum xvn. 
exaratuin, ut appareat sanctissimae martyris precibus, et cardina- 
lem et Scotorum protectorem eum postea evasisse, et ut nos om- 
nes auguramur, et incomparabilis virtus promeretur, pontificem 



461 HISTORIA ECCLESIASTICA 

summum futurum : ulinam tantum boni Christianae rei et litera- 
riae contingat. Versus sunt : 

Te quanquam immeritam ferit, o regina, securis, 

Regalique tuum funus honore caret, 
Sorte tua gaude, moerens neque Scotia ploret ; 

En tibi pompa, tuas quae decet exequias. 
Nam tibi non paries atro velatur amictu, 

Sed terras circum nox tenebrosa tegit : 
Non tibi contextis lucent funalia lignis, 

Sed coeli stellae : naenia tristis abest, 
Sed canit ad feretrum superum chorus aliger, et me, 

Coelesti incipiens voce, silere jubet. 

Alterum est Joannis Dempsteri, bibliothecarii Veneti, gentilis mei : 

Regibus orta, dedi reges, reginaque vixi, 

Ter nupsi, tribus orba viris, tria regna reliqui ; 

Gallus opes, Scotus cunas, dedit Angla sepulchrum. 

Omnibus naturae fortunaeque dotibus instructissima princeps, in- 
ter Angliae reges ad Westmonasterium sumptuosissimo tumulo col- 
locata, habet alia epitaphia, sed inepta et ridicula, quae tanti non 
sunt, ut hic ponantur. Scripsit 

Carmina Latine, Gallice, Scotice, varia et cultissima, ]ib. I. 
Consolationem diuturnae suae et iniquae Custodiae lib. I. 
Epistolas ad Regem filium, Regem Galliarum, Guisios con- 
sanguineos suos, Elizabetham Anglicam, perfidum propu- 
dium ac prostibulum, lib. i. quarum nonnullas Camdenus 
Annalibus suis inseruit. 
Monita regalia ad Filium lib. I. 

Passa est martyrium die xviii. Februarii anno MDLXXXvn. fe- 
mina coelo dignissima, ut quae omnes Christi martyres captivitatis 
supplicio longe superavit ; neque enim ullus martyr XIX. annorum 
squalorem ac hostilem custodiam sensit. Audio ossa, ad regum 
Anglorum sepulturain Westmonasterium translata, miraculis clarere. 
Martyrem vocat Historia Gallica Petri Matthaei tom. II. lib. VI, nar- 
rat. II. ex libello supplici Catholicorum Anglorum. 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XII. 465 

S. MADOCUS. 876. 

S. Madocus nobili ortus familia, S. Winoci Scoti ex patria pere- 
grinationis socius, et vitae sanctitatisque imitator. Anony. auctor 
Vitae S. Winoci Scoti apud Surium tom. vi. die vi. Novemb. " Ha- 
buit in consortium suscipiendae peregrinationis conjuratos in Christi 
sacramenta tirones ; Quadanocum videlicet, Ingenocum, et Ma- 
doxum, genere quidem spectabiles, et vita probabiles. 5 * Nec plura de 
eo. Scripsit 

Acta S. Winoci magistri lib. i. 

Florebat anno dccxvi. Beatum colit Flandria. Henr. Coster. in 
Arb. Bertin. Locrius pag. lxxx. 

MACCHABAEUS. 877. 

Macchabaeus, rex Scotorum lxxxv. Malcolmi II. ex filia Doada 
nepos, regnum injuria adeptus, tyrannice et ferociter in capita proce- 
rum grassatur ; quare a Malcolmo III. Duncani regis F. ex Ano-lia 
evocato, et vita et regno privatur. Scripsisse fertur 

Leges Regno utiles lib. i. Hector Boethius lib. xn. Histor. 

Scoticae pagina ccli. quas deinde successor Malcolmus 

abrogavit omnes, eodem libro pag. cclvi. 
Exstinctus est anno regni sui xvi. salutis humanae mlxiv. a Mak- 
duftb Fifae comite. Sedebat in Petri cathedra Nicolaus II. impe- 
rabat Henricus IV. Francorum rex erat Philippus I. 

MALCOLMUS. 878. 

Malcolmus II. rex, Malcolmi I. nepos, Kennethi III. F. ex An- 
glia redux Grimum bello petit, et victo coronam eripit. A Danis acie 
victus, tentato iterum certamine eos superat. Sub finem aetatis in- 
gravescentis, mansuetudinem solitam in tyrannidem avaritiamque 
commutans, ad Glamuensein arcem optimatum factione perimitur. 
Scripsit 

Leges Municipales lib. i. Balaeus. 



466 HISTORIA ECCLESIASTICA 

Leges de Regni Successione lib. I. Joannes Leslaeus. 
Peremptus est anno regni xxxi. sal. MXL. sedente Romae Bene- 
dicto VIII. imperante Henrico III. Francorum rege Henrico I. Vide 
Hectorem Boethium lib. XI. 

MARTINUS POENITENTIARIUS. 879. 

Martinus, papae Poenitentiarius, ab officio ita vocatus, cognomento 
etiam ab historicis Poloni notus, patria, ut Eisengrinus vult, Cartu- 
ianus, monachus Cisterciensis, ut nonnullis perperam videtur, Domini- 
canus, quod verius est, archiepiscopus Cosentinus. " Alii hunc Scotum 
faciunt," inquit Antonius Possevinus Apparat. Sacr. pag. ccccx. 
Rugianus Benedictinus, et Arnold. Uvion Lig. Vitaelib. I. pag. lxxii. 
Platina in Victore III. " Martinus Scotus, vir magnae doctrinae, sin- 
gularisque vitae." Scripsit 

Chronologiam lib. I. cui aniles passim fabulas admiscuit, 

maxime portentosum illud commentum de Joanne pontifice 

femina, quod abunde, ut spero, refutavi lib. vi. Hetrur. 

Regal. cap. II. In hunc nostrum Martinum annotationes 

edidit Suffridus Petrus. 
Florebat anno mccl. vel mcccxx. Bugiano et Uvione auctoribus. 

MARTINUS. 880. 

Maktinus hic, alter monachus Cisterciensis, male a quibusdam cum 
superiori confunditur, putaturque ordinis fuisse D. Dominici. Baptista 
Platina in Victore III. " Martinus Scotus, vir magnae doctrinae, ; sin- 
gularisque vitae, in sua historia couscribit." Paulus Laugius, mona- 
clius Boznamensis, Chron. Citizens. " Martinus Scotus, Cisterciensis 
ordinis, Romae in pretio fuit." Scripsit celebratissimum opus, 

Martinianarn, sive historiam brevem, lib. I. ait ibidem Lan- 
gius Cygnaeus. 
Florebat anno MCCLXVII. Paul. Morigia lib. II. cap. vi. " Marti- 
uib Scotus, secundum nonuullos ordinis Cisterciensis, opera naulta 
magnae famae composuit." 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XII. 467 



MARCERIUS. 881. 

Marcerius, vetustissimus auctor, primus omnium res Scotorum scri- 
bere exorsus, edidit, prisca et vulgari Scotorum lingua, 
Adventum Scotorum in Albionem lib. I. 

Regum Scotorum Gesta lib. I. Ex quibus 

pleraque Veremundus, historiae Scoticae veluti fons et pa- 
rens, desumpserat. 
Historiae suae seriem perduxit ad Regem Caractacum, qui fuit nu- 
mero xviii. rex, hoc est, usque ad annum salutis Lin. Hic est ille 
Caractacus, qui rerum gestarum fama omnes sui aevi principes su- 
perat, quique gloriam Claudii imperatoris mirifice auxit, dolo Car- 
bamanduae novercae captus, ac Romam triumphali pompa praeduc- 
tus. Praeter annales nostrates, C. Tacitus et alii. 



S. MAILDULPHUS. 882. 

S. Maildulphus, cognomento Paedagogus, sive Maedulphus, Joan- 
nes Leslaeus lib. iv. pag. clxvii. sive Meyldulphus, " eruditione 
philosophus, professione monachus," ait Wilhelmus Malmesburiensis 
lib. l- de Gestis Reg. Angl. pag. vi. " Eruditione, et ingenio singula- 
ri, Latine et Graece doctus." Joan. Capgravius. Romanorum rituuni 
acerrimus, et paene invictus propugnator, aedificavit monasterium 
in Anglia Malmesburiense, tot monachorum ac sanctorum patrum 
domicilium : " degens in nemore illo," ait Gulielmus Malmesburiensi?, 
" amoeno, deficiente victu scholasticos docuit, qui postea omnes mo- 
nachi evaserunt :" quam laudem etiam haereticus Camdenus attribuit 
in Wiltshire pag. clxxiv. " Malduifus quidam Scotus, vir singulari 
pietate, et summa eruditione." Idem Capgravius, Lelandus, Baiaeus, 
nobis hostis, et frustra hic mendicent Hiberni. Scripsit 

Pro Ritu Romano, contra Britannos atque Scotos, lib. i. 

De Observatione Paschae lib. I. 

Pro Tonsura ac Clericatu lib. I. 



468 HISTORIA ECCLESIASTICA 

Regulas Artiura diversarum lib. I, 

De Discipliuis naturalibus lib. i. 

Hymnos lib. I. 

Dialogos lib. I, 

Epistolas diversas lib. I. 

Claruit anno dcxc. sepultus in coenobio Malmesburiensi a se fun- 
dato. Colitur die iv. Novembris, Georgio Neutono teste. 

S. MARGARITA. 883. 

S. Margarita, alia a priore, " Christierni Daniae regis filia," ait Ste- 
phanus Lusignanus Corona iv. cap. x. " regi Scotiae desponsata, 
vita integerrima, frequentissimis orationibus, jejuniis, et eleemosy- 
nis, beata dici et haberi meruit." Plura ex historicis Danis et Scotis 
in libro nostro de Affinitatibus Regum Scotorum. Obscura admodum 
sunt acta. 

Claruit anno MCD. aut circiter. 

S. MARINUS. 884. 

S. Marinus episcopalia in Scotia munera obivit ; transmarinas [ad] 
regiones, fidei ardore succensus, evangelium tulit ; et postquam Petri 
successorem adorasset, in Germaniam, fertilem tunc laborum sanctis- 
simorum messem, ac vineae Domini aream, descendens, Boiarios itt 
sincero fidei Catholicae cultu confirmavit ; ac tandem verba exemplo 
confirmans, pro zelo r-eligionis exustus, martyr colitur. 

Passus anno DCLXX. cum nepote suo S. Amano, colitur die XVI. 
Decembris. Matthaeus Raderus in Bavaria Sancta. 

S. MAKBEATHATHGNE. 885. 

S. Makbeatiiathgne, cum sociis suis " fide fervens, furtim con- 
suit lcmbum taurinum Birsis, alimentum bebdomadariuin sibi 
supplet, elevat vela per dies septem, totidemque noctes, Aelfridum 
adit regeni Angloruin ; deinde Romain vestigia legit, ab inde Hiero- 
solymas ire praetendit, nec miracula quidera non minima facta bre- 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XII. 469 

viario iu hoc fas esset praedicere tota." Verba sunt Fabii consulis 
Ethelwerdi Historiae lib. iv. pag. cdxxci. Locus in Cornubia, seu 
Cornwallia, servat appulsus raemoriam ; silent tamen, ut miraculorum, 
ita ipsius viri sancti, non annales modo Anglorum, sed et Scotorum. 
Scripsit 

Ad Regem Aelfridum lib. i, 

Peregrinabatur anno dcccxcii. Dies incertus. 

S. MARNOKDUB. 886. 

S. Marnokdub, seu Marnocduus, eremita Scotus, in occidentali 
regni ora, ubi ingentium ejus beneficiorum, ut praesentium, per aedes 
sacras et aras, memoria viget, fuit Marnoci Culdei discipulus, ut in 
vita ejus, quam Veremundus scripsit, apparet : sic vero dictus ab 
habitu corporis, quasi Marnocus Niger; sic enim olim atque etiam 
nunc montani nostri Scoti, seu Hibernienses, ut vocantur, nomina 
imponunt. Scriptorum, si quae ediderat, memoria exolevit. 

Claruit confessor anno ccclxiv. Colitur xxiii. Februarii, utnun- 
dinae probant. 

S. MASORIUS. 887. 

S. Masorius apud insulam Sargiam Britanniae claruit, ex eadem 
provincia ortus, socius S. Sampsonis, Dolensis episcopi. Petrus lib. 
IX. Catal. ciii. Sargia autem est inter Orcades, ut existimo. Non- 
nulli hunc Maglorium vocant ; in his est Uvion ; sed nescio quam 
recte. 

Floruit sub annum dclxxx. 

S. MACRIRIUS. 888. 

S. Macrtrius, episcopus in Scotia, et quidem Sodorensis, ex ea 
familia quae etiam nunc hodie superest, et in montanis locis non 
minima auctoritate et praerogativa pollet, unus eorum antistitum 
firit, quos S. Maurus comites dedit S. Ursulae filiae suae cum virgi- 
nea cohorte profecturae, ut loquitur Petrus lib. ix. cap. xxcvn. 

T 



470 HISTORIA ECCLESIASTICA 

et sonat Macririus filium Kirii, antiquissima enim gens Kiriorum 
apud Scotos, ex qua, proculdubio, originem trahunt Riarii mar- 
chiones Itali, qui Sanonae primum consederunt, deinde Fori Cor- 
nelii ac Caesennae principatum tenuerunt ; nunc vero senatores 
Bononienses opibus et auctoritate florent, per Ferdinandum magni 
Hetruriae ducis ad Augustum exoratorem. Sed ad Macririum 
redeo, qui, cum frater esset Geresinae S. Siciliae reginae, S. Ursulam 
ad martyrium grandi passu properantem insecutus, ab Hunnis ejus- 
dem palmam accepit. 

Passus est anno cdliv. xxi. Octobris. 

S. MAURUS. 889. 

S. Maurus, " rex Scotiae Christianissimus, S. Ursulae pater," ait Petr. 
Equilin. loco proxime supra laudato. Hunc porro non regem fuisse, 
sed regis fratrem, filium, avunculum, aut aliquid simile, suspicor ; illa 
enim aetas per universum orbem ferebat, ut regum liberi reges vo- 
carentur. Vide Apparatus nostri lib. II. cap. i. hic adde etiam consue- 
tudinem regnorum septentrionalium, qua receptum, ut et spurii 
regum filii reges dicantur. Hoveden. part. n. pag. cdxxv. " Consue- 
tudo regni Norweiae est, usque iu hodiernum diem, quod omnis, qui 
alicujus regis Norveiae dignoscitur esse filius, licet sit spurius, et de 
ancilla genitus, tantum sibi jus vendicat in regnum Norviae, quan- 
tum filius regis conjugati, et de libera genitus." Horum filiorum ex 
legitimis nuptiis genitorum unus hic noster : errat importune Stepha- 
nus Lusignanus, qui hunc Corona iv. facit regem Britanniae Cisma- 
rinae in Galliis. 

Claruit anno cdxl. 

S. MAURINUS. 890. 

S. Mauiunus abbas S. Pantaleonis Scotoruin in urbe Coloni- 
ensi ; quod monasterium tot sanctorum altrix, quot vix aliud in 
Germaniis. Hic porro, ex abbate martyr, et professionem monasti- 
cam sanguine suo nobilitavit, et securitatem aeternam sibi pepe- 
rit. Historiam martyrii, jussu Christiani Scoti, abbatis loci, scripsit 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XII. 471 

Stephanus, monachus ejusdem gentis et coenobii professus, ut in 
actis ejus, et ex iis apud Uvionem lib. III. Mosandrum, Surium 
tom. iii. et alios, videbis. Memoria, ut videtur, exoleverat j et cum 
templi novi fundamenta jacerentur, inventum est gloriosum corpus, 
cum hac inscriptione : " Hic requiescunt ossa bonae memoriae Mau- 
rini, qui in ecclesiae atrio martyrium passus, sub die 4. idus Junii." 
Nihil eum scripsisse suspicor, aut si scripserit, periisse. 

Annus quo venit a Scotia incertus ; passus est itidem incerto anno. 
Historia scripta anno cm. inventum ossuarium lxiv. annis post hanc 
scriptionem. Colitur passio die x. Junii, inventio die xiii. Octobris. 
Molan. 

S. MALCALLINUS. 891. 

S. Malcallinus Scotus, Levinia provincia oriundus, id est, ex 
montanis Silvestrium, quos vocamus, partibus genitus, ut historia 
SS. Lotharingiae fidem astruit apud Cheynaeum ; quare ab impe- 
ritis Hibernus audit, contra rationem et acta. Monachus Scotiam 
deseruit, et amore Dei exul, loca sancta invisit, in reditu Vero- 
dunum appulit, juxta quod eremum incoluit, e qua extractus, mo- 
nasterio praepositus, auream Scotorum suorum pietatem secutus. 
Appendix Flodoardi : " Vir Domini Malcallinus, natione Hiberni- 
cus, Virduni, in vigilia Vincentii, levitae, et martyris, vitam transi- 
toriam, quam habebat exosam, deseruit, et cum Domino vivere fe- 
liciter inchoavit ; qui praefatus abbas in corpore quiescit in ecclesia 
S. Michaelis archangeli, cujus abbatiam, dum corporaliter in hoc 
seculo maneret, pro moderamine rexit." Hibernicum vocat ex con- 
suetudine seculi, nam sic Scoti montani tunc dicti. Martyrologium 
Romanum die XVI. Decemb. Aberdoniam in Hibernia illo sensu locat, 
ut omittam hodie inter Silvestres illos Malcallinorum seu Makalli- 
norum familiam vigere, ex qua hic sanctus originem habuit. Scripta 
deperierunt. 

Depositus est abbas et confessor anno dcccclxxviii. Colitur die 
xxi. Januarii. Uvion in praetermissis ad lib. iii. 



472 HISTORIA ECCLESIASTICA 



S. MENALACHUS. 892. 

S. Menalachus, episcopus Scotus, socius ac collega S. Livini archi- 
episcopi Scoti, ut in illius Vita S. Bonifacius, et ipse Scotus, aperte 
loquitur, magistrum suum in Gallias comitatus, et ei martyrio affecto 
superstes, alicujus in Scotia ecclesiae pastor, summa sanctitate gre- 
gem rexit ; nec siquid scripsit, exploratum. 
Vixit confessor anno dclxiii. Dies incertus. 

S. MENNA. 893. 

S. Menna, virgo regia, soror SS. Elifii et Eucharii, nec non Liba- 
riae et Susannae, cum iisdem et triginta tribus, aut, ut alii, duobus 
sociis, Scotia egressa, et sanctorum operum plena, gladio percussa, 
agonem pro Christo consummavit, virginitatis puritatem martyrii glo- 
riae conjungens. Monacham fuisse ex actis liquet, ut appareat diu 
ante D. Brigidam moniales in Scotia vestitas, quod olim credulus 
scripseram : vitam autem ejus memoriae prodidit S. Rupertus Tui- 
tiensis, rogatu Albani abbatis Scotorum coenobii Martiniani Colo- 
niae. Sacrae reliquiae, cum corpore integro, jacent in loco qui dicitur 
Poroes. Surius tom. v. pag. ccxxciii. 

Passa anno ccclxi. colitur die xvi. Octob. Sur. ab impio et pa- 
rabata Juliano mactata. 

S. METHODIUS. 894. 

S. Methodius Scotus abbas, nec plura deprehendo, et apud Mar- 
tyrol. Carthusianum solum, quod memini, ejus mentio celebratur ; us- 
que adeo in tenebris res ecclesiae nostratis jacent, et a te, Deipara 
virgo, fatum exspectant. 

Annus incertus. Colitur xiv. Martii. 

S. MICHAEL. 895. 

S. Miciiael tacito nomine in Vita S. Malachiae nominatur, quam 
scripsit S. Bernardus, retulit Surius tom. VI. pag. xxx. Hic cum 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XII. 473 

laboraret dysenteria, miraculose ab eodem sancto sanatus, coenobia 
maxima continentia administravit. Petrus lib. X. cap. xxvn. Eundem 
autem hunc fuisse qui a Malachia liberatus, vita ipsius apud continu- 
atorem Forduni loquitur pag. cdxciv. et res nota. 
Claruit anno mcxxi. Colitur xnx. Novembris. 

S. MODESTA. 896. 

S. Modesta Scota, soror S. Willibrordi, patriam deserens, fratre 
vocante, invicto animo evangelio militavit, abbatissa monasterii 
Trevirensis, quod Horreum dicunt ; in quo regimine successit S. Ir- 
minae regis Galliarum Dagoberti filiae. Acta ecclesiae illius, et ex 
illis Chronicon Chronicor. Joannis Gualterii pag. mcdxlix. Sco- 
tam probavi lib. xix. infra hic, nam Willibrordus frater Scotus 
erat. 

Florebat anno dccxl. Colitur iv. Novembris. 

S. MOTTOMAGUS. 897. 

S. Mottomagus Scotus, eorum unus, qui, dignitate episcopali prae- 
diti, lumen fidei ad exteras, et praecipue Germanicas gentes pertu- 
lere ; de quo nihil aliud scio, nisi ipsum in Martyrologio Germaniae 
Canisiano coli die xnx. Maii. Tu lector adi ad opus. 
Annus apud me incertus. 

S. MOOH. 898. 

S. Mooh, abbas regularis, vitae callentissimus, literarum humana- 
rum doctus, et, quod omnia haec superat, sanctissimi patris nos- 
tri Brandani magister, ut vita ejus loquitur, Hic primus nostratium 
meditatus hominis primi felicitatem, dum in statu innocentiae in 
Paradiso terrestri ageret, deinde ejusdem parentis nostri lapsum 
infelicem, et quibus artibus tam miserabili conditioni humanita- 
tis obviam iri posset ; idcirco eum Paradisum terrestrem invenisse, 
intrasse, descripsisse, sibi credula aetas ignorantiae mixta persuasit, 
Petrus lib. v. Catalogi cap. cxvni. falso sane, nam post depul- 



m HISTORIA ECCLESIASTICA 

sura primum hominem, et obseratas gladio igneo vibrante fores, nulli 
mortalium Paradisum visere, nisi Enoc et Eliae, a Deo permissum. 
Labor igitur sanctus Moochi scribere 

Meditationes de Paradiso terrestri lib. I. 

Monita ad Brandanum lib. I. 

Vixit anno dlx. Colitur xix. Decembris. 

S. MURDACHUS. 899. 

S. Murdachus eremita, ad lacum quendam in Argadia maximum 
pauperrimum habitaculum sortitus, adeo ferventer Deiparam Christi 
parentem Virginem coluit, ut frequenter ab ea consolari meruerit. 
Extat vita cum ix. lectionibus, et tota series ejus depicta in templo 
ei dicato. Fuit autem bardorum e gente oriundus, ideo hereditario 
quasi sanguinis jure poeticae addictus, et quidem ultimus eorum 
philosophorum, quod eo nomine Scoti sic vocarunt. Ingens vitae 
sanctimoniae testimonium refertur in hunc modum : latrones noctu 
vicinam cellae sancti, vulgo Kilmurdah, aedem sacram diripuerant, 
totamque supellectilem abstulerant, et inter alia alter calceorum, 
qui gemmis distincti Deiparae Virginis imaginem ornabant, abla- 
tus : vicinia sanctum primo quidem suspectum reddidit, deinde in 
judicium pertraxit; at ille confertissima populi, omnis generis et 
sexus, stipata multitudine, ad aram fidenter accessit, et cum ali- 
quandiu prostratus orasset, rem mirandam, imago alterum calceum, 
pede extenso, in sinum orantis, et jam levati, placide dimittit ; po- 
pulus venerabundus miraculum agnoscit, delatum adorat ; ille honores 
aversatus procul recedit, majori cura sacris incumbit, in ultima se- 
nectute scribit 

Hymnos Deiparae lib. I. 

Vixit anno dccc. Colitur v. Octobris. 

JO. FPvANC. METELLANUS. 900. 

Joannes Franciscus Metellanus, vir ortu nobilis, sed sapientia, 
doctrina, morumque integritate longe nobilior, patria egressus 
ordini S. Francisci Pauliani Minimorum se tradidit ; in quo evan- 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XII. 475 

gelico vere ritu se gerens, symmystis instar miraculi fuit. Nuper 
cum Hirlandi apud sacram de propaganda fide congregationem Ro- 
mae libellum obtulissent, ut ipsi, Scotis exclusis, in Scotiam auc- 
toritate apostolica mitterentur, contendentes Scotos eo munere 
indignos, hic, aliis conniventibus, causae non defuit, sed solus evicit 
ut Scotiae honor suus constaret, ac viles Hirlandi repellerentur, nec 
doctrina nec religione pares, quod S. D. N. Urbani VIII. sententia 
visum. Scripsit 

Libellum supplicem pro Missione patria lib. I. 

Conciones disertissimas lib. I. 

Transiit Bononia hoc ipso anno mdcxxv. 

ALEXANDER MONTGOMERICUS. 901. 

Alexandeii Montgomericus, canonicus Lateranensis, abbas S. Cru- 
cis sub Monte Doloroso, furente in Scoticum nomen Eduardo I. 
Anglo, decreto publico, non solum monasterio suo, sed toto regno 
eliminatus, et cum juberetur in Angliam migrare, aufugit in 
Gallias ; sed cum Robertus Brusius, Scotorum Epaminondas, Angliae 
regem stataria ad Bannocburn acie profligasset L. millibus caesis, 
rediit hic ad suos, et scripsit, versu, 

Encomium Roberti Regis lib. I. 

Scribebat anno mcccxiv. 

MARCUS MOUBRAY. 902. 

Marcus Moubray Scotus, adolescens probae indolis, in patria magno- 
rum studiorum fundamenta jecit, in Italiam deinde descendit, ac 
lustratis celebrioribus urbibus venustissimum literarum emporium 
Bononiam delegit sibi sedem, ubi serio juri civili incubuit, auditor 
Saliceti ; familiaris Cardinali Brutiae, brevi in magnum evasit virum, 
ad publicam professionem ingenii sui merito vocatus. Scripsit, et 
eidem cardinali, Maecenati suo, inscripsit 

Lecturas in fF. vetus lib. I. 

Vivebat anno mccclxxii. 



476 HISTORIA ECCLESIASTICA 



ALEXANDER MORISON. 903. 

Alexander Morisonus Levinius, nepos ex sorore G. Buchanani, sed 
Catholicus, quera multum propria virtus, sed magis junioris Scaligeri 
commendatio in posthumis extollit, opera omnia avunculi purgata 
denuo excudenda curavit. Auctor laudatus sic epigramma cultum 
concludit : 

Nunc opus hoc, Morison quod luminis edit in auras, 
Vestrum est, typographus fecerat ante suum. 

JOANNES MAILROSIUS. 904. 

" Joannes, Mailrosius cognomine, et natione Scotus," ait Anton. 
Possevin. Apparat. Sacr. pag. ccxv. Mailsosius male a Sixto Senensi 
lib. iv. Bibliothec. Sanctor. vocatur. Errant qui hunc cum S. Joanne 
Duns aut Joanne Airigena, de quibus supra, confundunt. 

Nec minus ineptiunt homunciones Angli, et in his Polydor. Vir- 
gilius lib. v. Histor. Anglican. pag. cv. qui hunc ex Scotia vel 
Hibernia in Galliam cum comite suo uno venisse, et venalem ha- 
bere se scientiara subinde jactasse. Nugatur, inquam, ille ; nam cum 
Alcuino, Rabano, et Clemente ab Achaio Scotiae rege ad Carolum 
Magnum missus, bonas artes in Italiam, eo sectdo sepultas, intulit ; 
et post fundatam academiam Parisiensem, Ticinensem communi 
opera instituerunt. Nam, praeter ea quae supra relata sunt, utrius- 
que academiae parentem fuisse Carolum Magnum, permulti, et 
fide digni, docent. Biblioth. Minor Patrum Joan. Gualterii pag. 
dccccxcviii. " Joannes Mailrosius Scotus, socius Claudii Cle- 
rnentis :" et alibi pag. mccxcvii. " Ex Scotia venerunt in Galliam 
Claudius, Joannes, Rabanus, et Alcuinus, quibus Parisiensis acade- 
mia fatum suum genitale debet sub Carolo Magno." Idem in Chro- 
nologia Ecclesiastico-politica pag. dccxxxiix. Auctor anonymus 
in Vita S. Bennonis cap. ix. apud Surium toin. vn. Robertus 
Gaguinus, Nicolaus Gillius. Papirius Massonus in Annalibus Galli- 
canis : " Ex quibus vex*bis apparet tres publicas scholas a Carolo Mag- 
no institutas, quae academiae dicuntur, ipso mortuo perituras fuisse 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XII. 477 

si Ludovicus, paternum morem secutus, non fuisset cui literarum 
cura non minor quam patri fuit." Paucis interjectis : " Parisiensis, 
Patavina, et Ticinensis academiae Carolum Magnum parentem suum 
appellant." Sed Clemente, Rabano, Joanne, et Alcuino Scotis, acade- 
miarum harum fundatoribus, vel alio ad praesulatus evocatis, vel 
defunctis, cum pares virtutibus ipsorum et eruditioni non inveniren- 
tur successores, scholae illae languere coeperunt, adeo ut sub Lotha- 
rio et Ludovico imperatoribus in VI. Concilio Parisiensi, lib. m. 
cap. xii. sub annum dcccxxix. Gregorio IV. pontifice, haec verba 
sint : " Similiter etiam obnixe ac suppliciter vestrae celsitudini 
suggerimus, ut, morem paternum sequentes, saltem in tribus congru- 
entissimis imperii vestri locis scholae publicae ex vestra autoritate 
fiant, ut labor patris vestri et vester per injuriam, quod absit, labefac- 
tando non pereat." Clare Caroli Magni cura fundatas tres scholas 
apparet ; a filiis ipsius restauratas, et novis auctas professoribus, et 
antea hoc opere explicatum, et consentiunt scriptores. Platina in 
Leone III. Videantur inferius in Rabano dicenda. 

Academiam Papiensem, seu Ticinensem, a Carolo Magno fundatam 
etsi certo consensu Transalpini tradant, tamen Itali nihil simile 
retulerunt, quinimo Bernardinus Saccus, qui Ticinensem Historiam 
decem libris est complexus, contentus cle obsesso Ticino Desiderio et 
capto disseruisse, nihil de schola erecta prodit, sed facit quod facere 
solet negligens et indoctus scriptor. Alii serius multis seculis aca- 
demiam ibi constitutam volunt, scilicet sub Carolo IV. anno mccclxi. 
quod probabile duxit Paulus Merula part. II, Cosmograph. lib. iv. 
cap. xxxv. quod manifesto falsum, siquidem ea urbs prima in 
eo tractu lumen fidei accepit, Pompeio discipulo Sancti Syri in ejus 
vita auctore, primaque cis Alpes peregrinis doctoribus illustrata, 
nobile fuit bonarum artium omnium emporium, Scotici, Gallici, et 
Anglici annales omnes sine ulla discrepantia. Sed redeo ad Mail- 
rosium, 

Qui a nobiiissimo coenobio in agro Scotico, Mailros sive Melros, 
nomen sortitus est. Erat hoc " Tuidi fluminis circumflexu clausum," ut 
ait Beda lib. v. Histor. Ecclesiast. Gent. Anglor. cap. xin. Unde 
error in eo tollendus lib. iv. cap. xxvn. ubi situm ait ad Tiudi 
fluminis ripam : sed corrige Tuidi Jiumen, enim illud hodie separat 

u 



478 HISTORIA ECCLESIASTICA 

Angliam a Scotia ; eo aevo totus in Scotorum finibus fluebat, et 
monasterium illud a Scotis semper regebatur. Beda loco laudato. 
Ex hoc coenobio extractus Joannes noster, " a Carolo Magno in Italiam 
missus, Ticinum, seu Papiam," ait Balaeus, " academiam fecit." Prae- 
clarum sane ab hoste genti nostrae jurato testimonium, sed mox post 
labitur foedissime : "Displicuit multis quod contra Romanos ritus Grae- 
cis adhaesisset." Nec in minori errore versatur Simeon Dunelmensis 
in Chronicis, qui putat contra hunc scripsisse Paulum Florum, qui res 
Justiniani carmine composuerat ; et frustra sunt etiam qui hunc in 
Catalogum Haereticorum a Bernardo Lutzemburgo relatum existi- 
mant, cum non de Joanne Mailrosio omnia illa sint intelligenda, sed 
de Joanne Airigena. Ejus sunt multa ad posteros relata, sed haec 
paucula extant, et recensent : 

Super Canones Arzachelis lib. i. 

Epistolas ad Carolum Regem lib. I. 

Versus diversi generis lib. I. 

Commentarios Scripturarum lib. I. 

Homilias eruditas lib. I. 

De Germanis juxta Iremeum lib. I. Bastono auctore. 

Dialogum de Natura lib. I. 

De primo Rerum Principio lib. I. 

De Eucharistia lib. I. Haec sunt gemina ipsius opera. 

In Evangelium Matthaei lib. I. 

De Officiis divinis lib. I. 

De Officiis humanis lib. I. 

De Naturae Divisione lib. I. Sunt haec non hujus, sed alterius 
Joannis, uti super hoc opere in nomenclatura eorum lib. i. 
et lib. IX. liquido apparet. 
Obiit abbas coenobii Ticinensis Benedictinorum, ex donatione Ca- 
roli Magni, anno dccxcii. vel, quod verius est, anno Dcccxn. 

FRANCISCUS MAYRONIS. 905. 

Franciscus Mayronis, sive Maronis, Franciscanae familiae so- 
cius, " discipulus Scoti, famam ejus paene consecutus." Volaterran. 
lib. xxi. pag. dcxxxiii. " In Gymnasio Parisiensi appellatus Doctor 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XII. 479 

Uluminatus, Actum Sorbonicum instituit," quo nihil laboriosius S. 
theologia candidatis suis imponit. Anton. Possevin. Appar. Sacr. 
pag. D. qui licet patriam taceat, eam tamen expressit illustrissimus 
Robertus Bellarminus lib. de Scriptoribus Ecclesiasticis. " Maronius 
scholastica eruditione praestantissimus, et in divinis scripturis suo 
tempore clarissimus." Sixt. Senens. lib. iv. Bibliothec. Sanct. Paulus 
Langius Cygnaeus in Chronic. Citizensi pag. dcccxli. " Viri sapien- 
tes, qui hoc tempore scriptis floruerunt, Franc. Maronis, ordinis Mi- 
norum, Doctor Illuminatus." Ejus sunt : 

Commentaria in iv. Libros Sent. lib. I. 

Quodlibeta, Formalitates, lib. i. 

De primo Principio lib. i. 

De Expositione divinorum Nominum lib. r. 

De Univocatione lib. I. 

Quadragesimale lib. i. 

Sermones de Sanctis lib. i. 

Postillae Annotationum in totam sacram Scripturam lib. i. 
memoria dignae, ait Sixtus Senensis. 

De Veritatibus Beati Augustini lib. i. Francisc. Gonzaga 
part. i. pag. lxxxiii. 

In Decretales lib. I. Ibidem. 

Epitome super Libros naturales Aristotelis lib. i. Ibidem. 

De Paupertate Christi et Apostolorum lib. i. 

De Virtutibus et Vitiis capitalibus lib. I. 

De Articulis Fidei lib. i. 

De Baptismo lib. i. 

De Humilitate lib. i. 

De Indulgentiis lib. i. 

De Corpore Christi lib. i. 

De Angelis lib. i. 

De Suffragiis Defunctorum lib. i. 

De Poenitentia lib. I. 

De Jejunio lib. i. 

De ultimo Judicio lib. I. 

De septem Donis Spiritus Sancti lib. I. Quae omnia vel Vene- 
tiis vel Basileae prodiere, ait Bellarminus loco laudato. 



480 HISTORIA ECCLESIASTICA 

Florebat anno mcccxx. ut receptior praefert sententia. Alii re- 
jiciunt in annum mccclxv. in his Paulus Langius. Obiit Placen- 
tiae ; cui Sanson ordinis generalis monumentum erexit, quod vide 
apud Henricum Villot Belgam Athenar. Orthodoxar. pag. cxxxvn. 

MAIOLUS. 906. 

Maiolus, Scotorum peregrinorum qui D. Benedicti habitum indue- 
rant, Coloniae abbas, religiosi voti tenacissimus, scripsit 
De Passionibus Sanctorum lib. I. 

In Evangelium Matthaei lib. I. Accepi Coloniae as- 

servari. 
In Regulam Divi Benedicti lib. I. Meminit Joannes 

Trithemius. 
Obiit anno mlxi. Florentius Wigorniensis et alii. 

MACCHABAEUS. 907. 

Macchabaeus, monachus insigni pietate, nec minore doctrina, egre- 
gius verbi Dei praeco habebatur, cum SS. D. Andreae reliquiae in 
Otholiniam, afferente S. Regulo, delatae sunt. Scripsit primus, quod 
sciam, apud nostrates, 

Laudes B. Mariae semper Virginis lib. I. versu, Vere- 

mundo auctore. 
Panegyricum in Laudem S. Andreae lib. I. Est in bibli- 
otheca Jacobi Bongarsii MS. 
Fioruit anno ccclxix. Hector Boethius lib. vi. Hist. Scot. 
pag. cv. 

S. MERINATUS. 908. 

S. Meiunatus diaconus, Damiani presbyteri frater, de quo lib. iv. 
hoc opere supra, magna pietatis ac eruditionis faina populares suos 
et Pictos vicinos fidem docebat, cum S. Regulus reliquias Divi An- 
dreae, postea Scotiae tutelaris, in Albionem inferebat. Boeth. loco 
proxime supra laudato. Scripsit 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XII. 481 

Contra Errores Gentilium lib. i. Boeth. opus praeclarum, et 
Joanni Molano Brugensi laudatum. 
Vixit anno ccclxix. 

S. MERINUS. 909. 

S. Merinus monachus, S. Regulo Graeco perfamiliaris, qui vel una 
cum illo in Scotiam appulit, vel cum ille appelleret, strenuam, Deoque 
acceptam, instruendis Christiana pietate popularibus operam impen- 
debat. Scripsit 

Homilias de Sanctis lib. i. 

Florebat anno ccclxix. 

JOANNES MAJOR. 910. 

Joannes Major, vulgo Mayr, Hadintoniensis, theologus Parisiensis, 
socius Sorbonicus, " aevo suo doctissimus," Andreas Duval, professor 
Sorbonicus, Apologia contra Richerium, socius etiam Navarraeus. 
Jacobus Breulius Antiquitat. Parisiens. lib. n. pag. dclxiv. Studio- 
rum suorum tirocinia in Scotia fecit primum, tum in Collegio Christi 
Cantabrigiae in Anglia, ut ipse fatetur lib. i. Histor. cap. v. Parisiis 
deinde docuit magna nominis celebritate. Demum ad suos Scotos 
reversus, doctoris partes laboriose, nec sine summa ingenii, ut ea 
ferebant secula, [laude] sustinuit. Injurius ei Georg. Buchananus, qui 
aemulationis studio lib. I. Epigrammat. de eo, " in Joannem cog- 
nomento Majorem, ut ipse in fronte libri sui scripsit :" 

Cum scateat nugis solo cognomine Major, 

Nec sit in immenso pagina sana libro, 
Non mirum titulis quod se veracibus ornat, 

Nec semper mendax fingere Creta solet. 

Ejus ingenii monumenta ad posteros transmissa sunt haec : 

Historia Majoris Britanniae lib. VI: quo in opere fateor 
quaedam esse bonae frugis, sed multa erronea, quaedam 
ridicula, quale est illud de ponte Hadintoniensi, nonnulla 
manca, denique omnia negligenter scripta ; sed venia rudi 
illi aevo danda. 
Decisiones Sententiarum lib. iv. opus a theologis hujus 
aevi valde laudatum, et supra fidem utile. 



482 HISTORIA ECCLESIASTICA 

Sophisticalia Parisiensia lib. I. 

Placita Theologica lib. i. 

Commentarii in Matthaeum lib. I. 

Disputationes Sorbonicae lib. I. 

Sermones per annum lib. i. 

Caxtoni Chronici Versio lib. vii. 
Catalogus Episcoporum Lucionensium lib. i. Anton. Demo- 
char. lib. I. cap. xxvi. 

Redux in Scotiam obiit Andreapoli S. theologiae professor anno 

HDXX. 

MAGNUS MACULLOCH. 911. 

Magnus Macullochus, seu Macolo, vir egregius, a secretis Gulielmo 
Schewes, archiepiscopo S. Andreae. Ejus est 

Polychronici aut Scotichronici Transcriptio et Continua- 
tio lib. i. et alia. 
Florebat Edimburgi mcccclxxxii. anno. 

RICHARDUS MIDLETON. 912. 

Richardus Midleton, seu a Media Viila, ut nonnullis placet, 
Mediovillanus, Scotus fuit, ut Sixto Senensi placet, et repetit Joannes 
Pitsaeus Anglus de Illustr. Angliae Scriptoribus aetate xiv. atque 
etiamnum hodie extat familia Midletoniorum, qui tanto surculo a 
trunco suo profecto gloriantur. Parisiis inter celeberrimos Sorbonae 
doctores habitus, et patriae suae Scotiae, et ordiui D. Francisci, quem 
induerat, ingens ornamentum contulisse visus est, vulgari elogio dic- 
tus " Doctor solidus, copiosus, fundatissimus, et autoratus," ut in 
Athenis illis suis Orthodoxis Henricus Villot scribit. Et cum Jo- 
annes Petrus nova haereseos semina spargeret, Bonagratia, decimus 
minister, [ne] incautos occuparet, huic examinandam commisit, qui 
haereses omnes eas et solerter detexit, et erudite confutavit : cujus glo- 
riae nec illud officit, quod inter xiv. sui ordinis doctores numeratur, 
qui circa tumulum subtilis doctoris aereis laminis affigebantur. Scrip- 
sit 

Super Evangelica lib. iv. Sviper Epistolas Pauli lib. XIV. 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XII. 48S 

Super Magistrum Sententiarum lib. iv. 

Super Distinctionem Decreti lib. i. De Ordine Judiciorum lib. i. 
De Conceptione B. Mariae Virginis lib. i. Opusculorum lib. I. 
Quodlibeta Theologica lxxx. Quaestionum lib. I. 
Commentarios imperfectos lib. I. 

In Regulam D. Francisci lib. I. 

Contra Petrum Joannis lib. I. 

Obiit anno mccc. de quo illud dicebatur : 

Sacra refert celebris Richardus dogmata quondam, 
Quem genuit Media Villa decora virum. 

MURICHERODACHUS. 913. 

Muricherodachus, Benedictinus monachus, S. Mariani comes ex 
Scotia in Germaniam venit, et monasterii Ratisbonensis, a Friderico, 
vel, ut alii volunt, ab Henrico Burgravio II. nuper [conditi,] incola, 
scripsit 

Ad Scotos peregrinos lib. I. Pro Cultu Imaginum lib. i. 

De Virtute S. Crucis lib. i. 

Floruit mclviii. Lazius et alii. 

MARTYROLOGIUM S. CRUCIS. 914. 

Coenobium Regium SS. Crucis ad Edimburgi muros, fundationis 
suae acta ac vitam S. David regis accuratissime in unum corpus 
collegerat, multorumque monachorum cura successionem continua- 
verat : id vocatum 

Martyrologium S. Crucis lib. i. 

Pervenerat ad annum mdlxi. a fundato monasterio. Vide Apparat. 
Hist. Scot. 

PETRUS MAILLART. 915. 

Petrus Maillart, juris utriusque doctor, vir magna dignatione, tota 
juventute in Galliis exacta, a Carolo VIII. cum Beroaldo Stuarto 
Obygno ad Jacobum III. orator missus, vetus inter reges Galliae et 
Scotiae foedus renovavit, et scripsit 



484 HISTORIA ECCLESIASTICA 

Pacta perpetua inter Francos et Scotos Reges lib. I. 

Repetitiones Codicis lib. I. 

Solennes in Jure Quaestiones lib. I. 

Breviarium Legum lib. i. 

Legatus e Gallia missus, Edimburgi foedus renovavit anno 
mcccclxxxiii. die xxn. Martii. Annales Gallici et Scotici. Joan. 
Leslaeus lib. viii. pag. cccxxiv. 

PATRICIUS MYRTON. 916. 

Patricius Myrton Aberdonensis, vir singulari eruditione, et, ut 
existimo, utriusque juris doctor, turbatis in Scotia rebus, et vacillante 
religione Catholica, rerum potitis haereticis, Edimburgum publica 
cleri Aberdonensis deliberatione, ad rationem lidei suae in senatu 
reddendam, missus est, comitantibus eum Joanne Leslaeo, postea Ros- 
sensi episcopo, et Alexandro Andersono. Tam graviter causae suae 
patrocinatus est, ut non justitia aut causae aequitate, sed irnmani 
furore Catholici victi viderentur. Scripsit 

Pro Catholica Veritate lib. i. 

De Sanctis invocandis lib. I. 

De Capite visibili Ecclesiae lib. i. 

De Purgatorio lib. i. 

Scribebat anno mdlx. Joannes Leslaeus auctor est. 

JOANNES MURE. 917. 

Joannes Mure Benedictinae regulae se submisit in celebri coenobio 
Crucis Regalis, et fuit domus illius subprior ; " vir doctissimus, et 
vitae continentissimae," ait Gilbertus Brunus in Collectaneis. Scripsit 

Contra Alchymiam lib. i. 

De Secretis Philosophorum lib. i. 

Moralia Decreta lib. i. 

In Sententias lib. I. 

Obiit anno mulxxxv. die xv. Novembr. 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XII. 485 



S. MARCUS. 918. 

S. Maecus, episcopus Scotiae, peregrinatione Roraain instituta, in 
regressu ad S. Galli monasterium in Helvetiis substitit, et sanctis- 
sime cum fratribus vixit. Eckerhardus monachus in Vita S. Notkeri 
Balbuli cap. vm. " Quendam episcopum Scotigenam, nomine Mar- 
cum, Dominus misit ad cellam S. Galli, qui rediens Roma, repatriare 
volens, Gallum tanquam corapatriotam suum visitat, cui coraitaba- 
tur (legendum quem) filius sororis Moengal nomine. postea Mar- 
cellus a nostris diminutive a Marco avunculo ejus (suo debuit dicere) 
est vocatus : hic erat in divinis et humanis scripturis eruditissimus." 
An Marcus aliquid scripserit, non deprehendi ; tanti tamen viri me- 
moriara praeterire non sustinui. 

Claruit circa annum cmxii. Jodocus Metzlerus, aut l. annis citius. 

S. MARCELLUS. 919. 

S. Marcellus, sive Moengal, avunculo Marco peregrinationis Ro- 
manae comes, humanarum divinarumque literarum eruditissimus, 
ut ex Eckerhardo supra laudato liquet : quin et ipse subdit : " Tra- 
duntur post breve tempus Marcello scholae claustri, cum Beato Not- 
kero Balbulo, et ceteris monachici habitus pueris." Fuere sub ejusdem 
ferula, clarissimae postea sanctitatis, et praecipuae dignationis, viri 
Rapertus et Tuntilo, ut ex narratione ejusdem loci manifestum. 
Scripsit 

De septem liberalibus Disciplinis lib. i. 

De Musica lib. i. 

De Cantus Ecclesiastici Reformatione lib. I. Eckerhar- 

dus ibidem. 
Floruit anno dccccxii. aut l. annis prius, quod est verisimile, 
nam Notkerus tum puer erat. Castitatem in eo extollit idem Ecker- 
hardus cap. xxn. " Castus, ut Marcelli discipulus, qui feminis 
oculos clausit." Colitur die xvn. Decembr. Tab. Sangallensis Coe- 
nobii. 



4S6 HISTORIA ECCLESIASTICA 



S. MODESTUS. 920. 

S. Modestus, episcopus Liburniae in Sclavonia a S. Virgilio consti- 
tutus, " ut ea gens a ritibus idololatriae revocaretur," ait anonymus 
auctor vitae S. Gebehardi tom. VI. Antiquar. Lectionum, scripsit 
Ad Ecclesiam suam lib. I. MS. Salisburgi. 

Epistolas lib. I. in quibus Scotum se no- 

minat, epist. VII. Prodierunt Argentinae. 
Claruit anno dcclxxvii. Colitur v. Decembris. 

JOANNES MACHABAEUS. 921. 

.Toannes Machabaeus, mutata in Scotia religione, fugit in Angliam, 
Nicolai Shaxtoni, Sarisburiensis episcopi, et Cromuelli amicitia sub- 
levatus ; inde in Daniam concessit, et varia egit usque ad finem 
ibrtuna. Scripsit 

De vera et falsa Ecclesia lib. I. 

Themata quaedam in Dania disputata Hb. I. 
Obiit Christiani Daniae regis familiaris et proregibus, Scotiam 
iactionibus saeve lacerantibus, anno mdl. 

GULIELMUS MANDERSTOUN. 922. 

Gulielmus Manderstoun, Parisiensis medicus clari nominis, et ut ea 
ferebant secula eruditus, opera sua dedicavit Andreae Forman, Sco- 
tiae primati. Ejus sunt permulta in variis scientiis diligenter ela- 
borata, sed ego haec pauca tantum vidi : 

Tripartitum Epitoma doctrinale et compendiosum in totius 
Dialecticae Artis Principia lib. I. 

Quaestionem de futuro Contingenti lib. I. 

In Ethicam Aristotelis ad Nicoraachum Commentarios lib. r. 

De Arte Chymica lib. I. 

Obiit anno mdxx. in Scotia an Gallia, ignoro. 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XII. 48', 



JACOBUS MARTINUS. 923. 

Jacobus Martinus Dunkeldensis, Lutetiae Parisiorum philosophiae 
professor claritudine ingenii admirabili, postea ad Allobroges tran- 
siens philosophiam Augustae Taurinorum coepit eadem felicitate 
docere. Multa edidit relatione dignissima, mihi perpauca videre con- 
tingit. 

In Artem Memoriae lib. i. Lutetiae. 

De prima simplicium et concretorum Corporum Generatione 
lib. i. Taurini. Dedicavit Hieronymo Ruvere, arehiepi- 
scopo. 
De Intelligentiis motricibus lib. I. Ibidem, et eidem nun- 
cupatum. 
Venit Parisios anno mdlv. Acta nationis inibi Germanicae MSS. 
ad D. Cosmi. Scribebat Taurini anno mdlxxvi. quando aut ubi 
obierit, non comperi. 

S. MELLANIUS PHOBUS. 924. 

(S S. Mellanius Probus Scotus," ait Antonius Possevinus Appar. 
Sacr. pag. cdxxxiii. Verba Constantini Ghinii Senensis sunt ex 
Natalibus Sanctorum Canonicorum : " Rhotomagi S. Mellanii epi- 
scopi, qui ex Majori Britannia veniens, videns miracula B. Stephani 
papae, conversus ad Christum ab eodem sancto pontifice, instructus, 
baptizatus, et clericus et gradatim sacerdos ordinatus, divino 
oraculo Rhotomagensis episcopus consecratus fuit anno Domini 
CCLVi. Eo igitur pergens, apud Antisiodorum hominem, qui bipen- 
ni pedem sibi in duas partes diviserat, signo crucis sanavit ; veniens 
autem Rhotomaguin praedicavit, praedicationem miraculis confirma- 
vit, ac fere totum populum convertit ad Christum, ad quem post mul- 
tos labores xi. calendis Novembris laetus migravit." Eadem Petrus 
a Natalibus, episcopus Equilinensis, lib. ix. cap. xcin. qui bai-ulum 
pastoralem eum ab angelo accepisse ait, dum missam celebranti 
Stephano papae inserviret. Demochares Mellonem vocat ; aliis est 
Mettonus. Colitur autem sacra ejus memoria die xxn. Octobris, ut 



488 HISTORIA ECCLESIASTICA 

dictum confirmat Joan. Molanus Addition. ad Usuardum. " In Gal- 
liis civitate Rhotomago natalis S. Melloni, qui ejusdem urbis primus 
ecclesiam archiepiscopus rexit, ibidemque sepultus gloriosissime 
quievit." Plura et evidentiora habes apud Vincentium Bellovacensem 
lib. xii. cap. lxxiv. S. Damasus papa in Pontificali, si tamen ille 
auctor est, Baronius et alii. Scripsit, eodem auctore Possevino, 
Homilias lib. I. 

Floruit anno cclx. 

MERLINUS. 925. 

Merlinus, cognomento Caledonius, quod ad Caledoniam in Scotia 
Silvam natus esset, sic vocatus. Frustra eum sibi Angli vindicant, 
cum omnium scriptorum consensu sit indubitatum, Latino aevo, Sco- 
torum nomine ignoto, Scotos vocari solitos Caledonios Britannos. Ovi- 
dius, Statius, Valerius Flaccus, Solinus, Martialis, et alii. Cognomen- 
tum autem Caledonii ei vel ipse Balaeus astruit. Bibliotheca mino- 
rum Patrum pag. dcccclxxv. " Merlinus Caledonius, alias Silves- 
tris, Scotus." Mira de ortu ejus comminiscuntur, quod scilicet 
mater confessa sit ab immundo se compressam spiritu aut incubo 
Avernali eum genuisse. Utcunque se res habeat, illud sane pro 
comperto, mirandam in illo futurorum scientiam, Hect. Boeth. lib. 
VIII. Histor. Scot. pag. cxlix. et non spernendam naturalem qui- 
dem prodigiorum interpretationem, idem lib. IX. pag. cliii. Scrip- 
sit hic 

Suarum Divinationum lib. I. Cujus auctoritate utuntur multi 
graves et antiqui scriptores, et in his Joannes Hardingus 
lib. i. Chronicorum cap. xxv. Vertit eas Latinis ver- 
sibus Galfredus Monometensis, et extant MSS. in Col- 
legio Mertonensi Oxoniae, et in Collegio S. Petri Canta- 
brigiae. 
Super quibusdam Honoribus lib. I. 

Dicta de septimo lib. I. 

Super quodam sexto lib. I. 

Expositiones mirabiles de Arboribus Londini ardentibus, de 
aestuantibus insolito furore Tamesis Undis, de Infante 
apud Cantianos in utero matris ridente, de Fonte apud 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XII. 489 

Eboracum sanguinem ebulliente, lib. I. 

De Albanonim Fortunis lib. I. Hoc opus de Scotis solis 
scriptum videtur, illi enim tum Albanorum nomine, ut 
Angli Britannorum veniebant. 
Prophetia prosaica lib. I. 

De Tempore Regis Arthuri lib. I. 

Vixit anno ccccxlv. ut Sigeberto videtur in Chronico eo anno, vel 
anno cccclxiv. Matthaeus Westmonasterien. et receptior haec sen- 
tentia. Quidam rejiciunt in annum dlxx. in his Pitsaeus. Constat 
et Telesini Scoti fuisse discipulum, et Arthuro regi perfamiliarem 
secretorumque conscium, et multos annos in Caledonia Scotorum 
Silva eremiticam vitam sancte duxisse. 

DUNCANUS MACRUDERUS. 926. 

Duncanus Macruderus Dumblanensis Lutetiae liberales artes stu- 
diose didicit, laboriose docuit ; omnibus honorum academicorum 
gradibus evectus, edidit 

In Politica Aristotelis Annotationes lib. I. 

De Astrologia Poetica lib. I. 

In Fragmenta omnia Ciceronis Observationes lib. I. 
Ascitus est in academiam Parisiensem anno mdlii. et primum 
literas humaniores, deinde philosophiam est professus, magno audito- 
rum et numero et applausu. 

MATTHAEUS. 927. 

Matthaeus episcopus Aberdonensis, cognitor causae Hugonis 
episcopi Sanctandreani, quae illi cum Joanne episcopo Dun- 
keldensi vertebatur, nominatur in literis Clementis III. apud 
Hovedenum Annalium part. n. pag. ccclxviii. sed literae illae 
Aberdense pro Aberdonense corrupte habent ; idemque mendum in- 
haesit in alia epistola ejusdem pontificis, ubi " venerabilibus fra- 
tribus Jocelino Glascuensi, Matthaeo Aberdensi, Richardo Morefensi," 
episcopis, pro Aberdonensi et Moraviensi legitur. Hic Rogerum in 
episcopum inunxit. Verba Hovedeni sunt pag, ccccxl. " Roge- 



490 HISTORIA ECCLESIASTICA 

rus, frater Roberti comitis Leicaestriae, electus episcopus S. Andreae 
in Scotia, ordinem sacerdotis et pontificalem consecrationem suscepit 
a Matthaeo episcopo de Aberdene." De eo Hector Boethius lib. de 
Pontificibus Aberdonensibus plura, sed opus illud non est mihi ad 
manum. Scripsit 

De Exemptione Cleri lib. I. 

In Evangelia de Sanctis lib. I. 

Lucidarium Ecclesiasticum lib. I. 

Sedebat anno mcxcix. 

GULIELMUS MALVAISIN. 928. 

" Gulielmus, Malvaisin cognomento, Glascuensis ecclesiae electus, 

ordinatus est in sacerdotem apud Lugdunum ab ejus- 

dem civitatis archiepiscopo, ix. calend. Octobris, videlicet die Sab- 
bathi quatuor temporum proxime ante festum S. Michaelis, et in 
crastino, ibidem scilicet, die Dominico consecratus est in episcopum 
Glascuensem ab eodem archiepiscopo per mandatum Domini Inno- 
centii Papae III." Nec de eo plura. Ejus est 

De Miraculis S. Niniani lib. i. 

Acta Sancti Kentigerni lib. i. laudat Mombritius. 

Inunctus est anno mccii. translatus ad ecclesiam S. Andreae, sedit 
XXIII. Obiit vii. idus Julii anno Mccxxxvm. Scotichron. lib. 
vii. cap. xli. 

S. MAGILMUMEN. 929. 

S. Magilmumen monachus, Romam percgrinatione instituta petens, 
ex itinere divertens Aelfredum regem Angliae convenit, quem virtu- 
tum suarum reddidit admiratorem ; fuit eniui " artibus frondens, litera 
doctus, magister insignis Scotorum," ait Ethelweldus Chronicor. lib. 
IV. Scripsit 

Sermones de Sanctis, ad Regem Aelfredum, lib. i. 

De Peregrinatione ad Loca sancta lib. I. 

Peregrinabatur anno dcccxci. Colitur IX. Februarii. 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XII. 491 



ALEXANDER MILLUS. 930. 

Alexander Millus, canonicus Dunkeldensis paulo ante Scotiae 
lapsurn, et ecclesiae desolationem, vir doctus et eloquens, et in anti- 
quitate nostrate versatissimus, ut ex superstitis purpurae fragmentis 
colligo. Scripsit 

De Ecclesiae Dunkeldensis Successione et Episcopis lib. i. 
Initium historiae est circa annum Domini dccxxvii. 
Florebat anno mdii. 

GREGORIUS MAYBOLIUS. 931. 

Gregorius Maybolius, presbyter suo aevo doctissimus, ac primus 
praefectus in Mayboille, Jacobi Kennedii viri illustrissimi capel- 
lanus, ut charta fundationis ejusdem loci praefert. Foederi cum 
Franciae rege Carolo VI. confirmando orator missus, Gualterus 
Wardlau cardinalis hunc Gregorium rogavit, vellet comes esse ; 
et in obeunda legatione tanta se rerum civilium prudentia gessit, 
ut archidiaconatum Glascuensem a cardinali suo adeptus, non me- 
diocri illi etiam ecclesiae ornamento fuerit. Haec de eo Henricus 
Sinclarus, Glascuensis episcopus. Felicis ingenii partus sunt, ex indice 
Maiae, ista : 

De Caeremoniis Ecclesiasticis lib. i. 

De Decimis lib. i. 

De Pastorum Vigilantia lib. I. 

Floruit sub Roberto II. anno mcdxc. 

ROGERUS DE MONTEROSEO. 932. 

Rogerus de Monteroseo, monachus Cisterciensis, professus in Kin- 
los in Moravia, ac ejusdem coenobii prior, ut existimo, secundus, 
nam cum S. Anselmus primus abbas obiisset, S. Nervus ei suc- 
cessit, ut in Scotichronico lib. nx. cap. xxv. et hic noster sub eo 
prioratum administravit, ut colligo ex opere suo, cui, in Deirano 
indice, hic apex : 



492 HISTORIA ECCLESIASTICA 

Duffi Regis Mors, ad Nervum Abbatem, iib. I.. 
Florebat anno mcxxc. aut circiter. 

MICHEAS. 933. 

Micheas, monachus Cluniacensis, ex sacerdote seculari factus regu- 
laris observator in coenobio Crucis Regalis, constans assertor verita- 
tis, et fidei orthodoxae propugnator, erudite multa memoriae posteri- 
tatis mandavit, sed editum tantum est contra divortium Henrici 
octavi, sub titulo, 

Pro Causa Catherinae Reginae lib. i. 

Vixit in Anglia anno mdxxx. nescio qua occasione. 

MICHAEL. 934. 

Michael Glascuensis episcopus, in Anglia consecratus, scrip- 
eit 

Pro Morcuto, in Scotia exulante, ad Gulielmum Conquaestorem, 
Angliae Regem, Deprecationem lib. I. 

Inauguratus est anno mlxx. Meminit Polydorus Virgilius lib. ix. 
Histor. Anglic. pag. clvi. et alii. 

S. MAURITIUS. 935. 

S. Mauuitius, insularum Missae abbas, cum Roberto Brusio regcv 
ut Turpinus cum Carolo Magno militavit, brachiumque S. Philani 
aut tulit, aut ferre in regis castra voluit ; et postquam sacra admi- 
nistrasset, cruento Anglis ad Bannocburn praelio crucem praetulit, 
milites hortatus, summam eis alacritatem indidit, ut Regem Eduar- 
dum in fugam compellerent, L. millia perimerent, et cc. equites 
auratos. S. Philani brachii miraculum historia loquitur, et non inso- 
lens reliquias sanctorum in castra ferri docemur ex epistola Carlo- 
mani ducis in Capitular. lib. v. cap. II. Greg. Turon. lib, VI. Hist. 
capj xxvii. Scripsit 

De Sancti Philani Actis lib. i. 

Conciones ad Milites sacras lib. I. 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XII. 493 

Pro Libertate, ad Regem, lib. i. 

Floruit anno mcccxv. Hector Boethius lib. xiv. Histor. Scot. 
pag. ccciii. 

S. MEDANUS alter. 936. 

S. Medanus hic, alius a Modani fratre, multis seculis dissitus, sed et 
ipse episcopus, cum Vigiano monacho, Moveano, Blaano, Englatio, 
Colmoco, sanctissimis pontificibus, ait Hector Boethius lib. xi. 
Histor. Scot. pag. ccxxxiv. aequalis floruit. Ejus scripta omnia 
perierunt. 

Vixit anno M. Colitur xiv. Aprilis. 

MARIA R. 937. 

Maria regina, Jacobi V. vidua, regno undique seditiosorum fac- 
tionibus, domi forisque indies gliscentibus, vexato, paucos antequam 
obiret dies ad filiam in Galliis agentem scripsit et misit 

Monita Politica lib. I. seu nomina eorum qui dignitate 

vel virtute in regno pollebant, ut ipsa intelligeret, quibus 

fidere deberet, et a quibus cavere. Joan. Leslaeus lib. x. 

pag. DLXX. 

Scribebat anno mdlx. quo et exstincta est mulier singularis exem- 

pli, et incomparabilis prudentiae ; qua viva, religio et justitia late 

vigebant, exstincta, scelus ubique et haeresis eruperunt. Obiit 

Edimburgi die xi. Junii. 

S. MODOCUS. 938. 

S. Modocus, unus ex iis quos perantiqua consuetudo vocavit Cul- 
deos, hoc est, Dei Cultores, eadem tempestate qua " Amphibalus an- 
tistes, Calanus, Ferranus, Ambianus, et Carnocus, Christi Servatoris 
doctrinam per omnes Scotorum regiones concionando, multis piisque 
sudoribus seminantes," ait Hector Boethius lib. vi. Histor. Scot. 
pag. xcix. scripsit, ut Veremundus Presbyter prodidit, 
Contra Idolorum Cultores lib. i. 

Y 



494 HISTORIA ECCLESIASTICA 

Vixit anno cccxxn. vel anno cclvii. Joannes Leslaeus lib. iii. 
pag. cxxn. 

MOGALLUS. 939. 

Mogallus rex xxiii. Galdi regis ex sorore nepos, vel ex filia ut 
aliis placet, foedus cum Romanis et Pictis solenniter pepigit, et 
sancte custodivit, cultus idolorum promovit, Romanos rupto foedere 
irruentes, protracta in multam noctem pugna, superavit : qua injuria 
irritatus Hadrianus in insulam trajecit, sed deficiente commeatu, et 
in silvas dilabente Mogallo, re infecta abiit, exstructo vallo per 
lxxxm. passus ; sed ille muro interjecto securus, amoto Romanorum 
hostium metu in foeditates prolapsus, et sua et majorum acta cor- 
rupit. Scripsit et vulgavit, quae usque hodie inviolata observatur 
apud nostrates, 

Legem, ut damnatorum bona Principi cederent. Boethius et 
Leslaeus. 
Exstinctus est optimatum conspiratione anno regni sui xxxvi. 
salut. clviii. in cathedra Petri sedente S. Pio I. imperante Anto- 
nino Pio Augusto. 

MICHAEL. 940. 

" Michael Scotus, in medicina inter primos eruditus, atque ob 
singularem peritiam, non minus Eduardo regi Angliae, quam 
Alexandro dum viveret, charus acceptusque," ait Hect. Boeth. lib. 
XIII. in fine. Hic ob admirabilem physicarum rerum cognitionem 
vulgo magus dicebatur, de quo innumerabiles etiam nunc hodie 
aniles fabulae circumferuntur, nec ullum apud nostrates clarius 
nomen ; cognomentum etiam Scoti non est familiae, sed nationis. 
Laudat ejus ingenium et scientiam Picus Comes Mirandulanus 
Disputation. adversus Astrolog. lib. VIII. cap. VI. et lib. XII. Idem 
amare nimis ac stulte " scriptorern illuin nullius ponderis, magnae 
superstitionis," appellat cap. VII. Quanto verius et melius eximie 
attollunt Symphorianus Camperius, Rogerus Bacon. lib. de Uti- 
litate Linguar. " Eximius iste physicorum motuum cursusque side- 
rum indagator." Atque hi quidem ut mathematicum vel medicum ex- 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XII. 495 

tulere, sed ut theologus eximius audit a Joanne Baconthorpio lib. 
III. Sententiar. quaest. iii. Ejus sunt : 

Super Auctorem Sphaerae lib. I. De Memoria et Reminis- 
In Aristotelis Meteora lib. IV. centia lib. II. 

De Constitutione Mundi lib. iv. Contra Averroem in Me- 
De Anima lib. i. teora lib. I. 

De Coelo et Mundo lib. II. Imagines Astronomicae lib. I. 

De Generatione et Corrup- Astrologorum Dogmata lib. i. 

tione lib. II. In Ethicen Aristotelis lib. x. 

De Substantia Orbis lib. I. De Signis Planetarum lib. I. 

De Somno et Vigilia lib. II. De Chiromantia lib. i. 

De Sensu et sensato lib. n. 

De Physiognomia lib. i. Hoc solum opus laudant Gesnerus 

et Simlerus in Bibliotheca. 
Abbreviationes Avicennae lib. I. 

De Animalibus, ad Caesarem, lib. I. Is est Frideri- 

cus II. imperator, cujus rogatu hic etiam juvenis multa 
opera scribere est aggressus. 
Vixit usque in ultimam senectutem, et attigit annum mccxci. 
quo obiisse certum : et, ut puto, in Scotia libri ipsius dicebantur me 
puero extare, sed sine horrore quodam non posse attingi ob malorum 
daemonum praestigias, quae illis apertis fiebant. Sed nugamenta 
haec, et ignavae plebis credulitas. 

DAVID MELDROM. 941. 

David Meldrom, vir insigni pietate, nec minore literatura, ecclesiae 
Dunkeldensis canonicus et offieialis, a Thoma Lauder, episcopo 
Dunkeldensi, jam sene, Romam destinatus, probe et prudenter in ea 
se aula gessit. Scripsit 

Vitam Thomae Lauder Episcopi lib. I. 

Super Decretum Gratiani lib. I. 

In Clementinas lib. I. 

In Extravagantes lib. I. 

Vivebat anno mcccclxxxi. Plura de eo Alexander Millus, ipsi 
synchronos. 



m HISTORIA ECCLESIASTICA 



GILBERTUS MAKBRAYAR. 942. 

Gilbertus Makbrayar, monachus Benedictinus congregationis Clu- 
niacensis, professus in celebri coenobio Crucis Regalis, vir religiose 
pius, et in sacris literis egregie versatus, multa contulit in sui mo- 
nasterii ornatum, quae enumerat Richardus Brunus in suis Collecta- 
neis. Scripsit 

Theologiae scholasticae Speculum lib. I. 

Viridarium Sanctorum lib. I. 

Speculationes ex Libris Regum lib. i. 

Exemplorum sacrorum Manipulum lib. i. 

Obiit anno mdxlvii. die xi. Januar. sepultus in suo monasterio, 
quod aedificiis splendidissimis decoraverat. 

ALEXANDER MONTGOMERI. 943. 

Alexander Montgomeri, eques Montanus vulgo vocatus, nobilissi- 
mo sanguine, Pindarus Scoticus, ingenii elegantia et carminis venus- 
tate nulli veterum secundus, regi carissimus Jacobo, qui poeticen 
mirifice eo aevo amplexabatur, quique poetas claros sodales suos 
vulgo vocari voluit, multis ingenii sui monumentis patriam linguam 
ditavit et exornavit ; ad me, qui impubes patriam reliqui, paucorum 
notitia pervenit ; in his, 

Cerasus et Vaccinium lib. I. poema divinum, quo amores 
suos descripserat ; per cerasum amicae sublimis dignitatem, 
per vaccinium contemnendos inferioris et fastiditae amasiae 
amplexus intelligens. 
Satyra in Poulartum lib. I. qua nihil virulentius aut inge- 
niosius Musae comminiscuntur, aetas certe nostra non 
vidit. 
Epigrammata vernacula lib. I. 

Cantiones amatoriae lib. I. 

Obiit, magno regis dolore, qui ingenii ipsius festiva comitate non 
vulgariter oblectabatur, anno mdxci. 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XII. 497 

JACOBUS MELVILLUS. 944. 

Jacobus Melvillus, seu Melvinus, et ipse poeta vernaculus ingenio- 
sus, edidit poema sub titulo, 

Matutina Visio lib. I. et alia multa. 
Obiit anno mdxc. 

ANDREAS MELVINUS. 945. 

Andreas Melvinus, discipulus Georgii Buchanani, poetarum omnium 
nostratium hoc aevo literatissimus, suavissimus, diu in Galliis et 
Germaniis ceu palaestra omnis virtutis decurrit, bonasque artes libe- 
raliter professus ; ad Scotos suos redux, ne episcopi crearentur pro 
virili obstitit, eoque nomine Londinum citatus, facile ab Anglicano 
concilio ad Scoticum tribunal mira libertate provocavit, sed cona- 
tu irrito, datus enim ad custodiam D. Pauli decano, indeque turri 
Londinensi inclusus. Etsi omni favoris apud regem spe praeclusa, 
tamen sui non est oblitus ; et negata charta, parieti tamen et lateribus 
cultissima epigrammata incidit, ut appareret liberum ingenium 
clauso corpore non potuisse coerceri. In eum tunc erudili quique, 
cum ut arrogantis hominis audaciam castigarent, tum ut regi suo 
placerent, stylum strinxerunt : in queis valde enituit Joannis Bar- 
claii, Gulielmi filii, acumen, uno alteroque acutissimo epigrammate. 
Ejus sunt infinita, sed ego pauca vidi ; in his, 

Gathelus lib. i. poema heroicum sublimi vena, de Scoto- 
rum in Albionem appulsu. 

Melviniana Superbia lib. i. cui exordium : 

Scotorum, Anglorum, Gallorum a sanguine regum, 
Ille ego Melvinus. 

Declamationes in Patricium Adamsonum, Archiepiscopum 

Sanctandreanum, lib. I. 

Contra Episcopos lib. I. 

Epistolae ad Regem lib. I. 

Epigramraata varia acutissima lib. i. In his in arae 



49S HISTORIA ECCLESIASTICA 

regiae abusum lusit ingeniosissime, ut mihi videtur. 

Cur stant clausi Anglis libri duo regis in ara, 

Lumina caeca duo, pollubra sicca duo ? 
An cultum nomenque Dei tenet Anglia clausum ? 

Lumine caeca suo, sorde sepulta sua. 

Obiit anno mdcxx. carus Henrico Bullionae duci, quo se post 
custodiam Anglicanam contulerat, et jam in ultima senectutis ingra- 
vescentis periodo dicitur Musas juveniliter coluisse ; vir bono rei lite- 
rariae natus, si ab haeresi prava educatione non fuisset corruptus ; de 
quo tamen dubito, nam audivi Catholicum excessisse. 

MATTHISONUS. 946. 

Matthisonus, Neraci diu gymnasii praefectus, bonas artes docuit ; et 
tandem laborioso illo onere deposito, advocationem causarum in sena- 
tu Burdegalensi et avide arripuit et honorate exercet, nulli togato- 
rum, ut audio, secundus. Edidit 

Declamationes quasdam scholasticas forensi ritu lib. I. 
Encyclopaediam, decennio toto elaboratam, jam emittit, mag- 
nae spei opus, lib. I. 
Vivit Neraci, et forum ornat. 

DAVID MAKYNIUS. 947. 

David Makynius Aberdonensis ex nimia studii assiduitate gravem 
capitis morbum contraxit, qui se per nares exonerans ad quaerenda 
remedia in Belgium proficisci compulit ; sed medicorum ope incas- 
sum implorata, ad suos rediit, et juventuti erudiendae se addixit; vir 
magnae ac reconditae eruditionis, memoria etiam in paucis rara. 
Scripsit 

In Sibyllina Oracula lib. I. non falsa quidem illa et 
adulterina, doctorumque lectione indigna, quae octo li- 
bris circumferuntur, sed in vera Sibyllaruin fragmenta, 
quae eruerat ex Platone, Aristotele, Plutarcho, Aeliano, 
Pausania, Justino Philosopho, Diodoro Siculo, Clemen- 
te Alexandrino, Stephano, Eustratio, Herinia, Suida, 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XII. 499 

Procopio, Agathia, Iamblicho, sanctis item patribus, Latinis 
oratoribus ac poetis ; quod opus Marcus Antimachus non 
infeliciter tentaverat. Imperite de iis Isaacus Casaubonus 
philosophatus, ut contra Exercitat. I. cap. x. evincit 
Andreas Eudaemon Joannes Castigat. lib. I. cap. v. Jacob. 
Spiegel. Scholiis in lib. VIII. Rich. Bartholini Austriad. et 
ipse poeta, lib. I. in fine. 

Carmina varia lib. I. 

Epigrammata utraque lingua lib. i. 

Obiit Aberdone anno mdlxcviii. 

DAVID MENZES. 948. 

4 

David Menzes, sacrarum literarum in academia Aberdonensi insig- 
nis professor, scripsit, doctissime et eloquentissime, 
Conciones sacras lib. I. 

Florebat anno mdxx. Meminit Boethius. 

THOMAS MORESINUS. 949. 

Thomas Moresinus, medicus magni nominis, in Galliis Germaniisque 
ac domi claruit. Ejus sunt in lucem multa data, sed pauca vidi, in 
quibus hoc praecipuum, 

De Metamorphosi Metallorum lib. I. 

Obiit anno mdci. 



EINIS LIBRI DECIMI SECUNDI. 



HISTORIAE ECCLESIASTICAE 

GENTIS SCOTORUM 

LIBER XIII. 

S. NENNIUS. 950. 

S. Nennius, ex primis Scotiae doctoribus qui labores pro Christi 
causa subierunt, insularum circa Scotiam apostolus, quas evangelii 
lumine illustravit, eodem paene tempore quo in Angliam S. viri e 
Scotia profecti fidei semina in ea gente sparserunt ; siquidem S. Fin- 
nanus, de quo supra hoc opere lib. vi. primus Northumbrorum 
apostolus, et Lindisfarorum episcopus primus, ex ejus schola pro- 
diit. Hunc ut sanctum nostrates colebant, sed in nullo martyrolo- 
gio mentionem deprehendi. Nemo eo illa tempestate plura scripserat, 
sed pauci operum superstites. 

De Origine Britannorum lib. I. 

De Vatibus eorundem lib. I. 

Elogium Britanniae lib. I. 

Cosmographia Historiae Mundi lib. i. 
Obiit in insulis Hebridibus, jam enim Orcades et Acmodes lustra- 
verat anno dcxx. 

S. NEUHAL. 951. 

S. Abbas quidam, ut puto, anonymus de Neuhal monasterio, " pro 
Christo cervices dedit," ait Nicolaus Sanderus lib. VII. de Visibili 
Monarchia. Quo die rnartyr hic colatur, non inveni ; nam inter eos 
sanctos quorum natales incerti, eum reponit Arnoldus Uvion lib. III. 
pag. ccccvin. Scripta omnia interierunt. Quo tempore floruerit, 
non deprehendi, cum illi taceant. 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XIII. 501 



S. NICOLAUS. 952. 

S. Nicolaus, Culdeus, atque unus ex primis Scoticae ecclesiae epi- 
scopis, saeviente per Britannias Maximiani persecutione martyrio af- 
fectus, in urnam lapideam sacrosanctae reliquiae corporis, frustatim 
concisi et truncati, repositae, atque una cum cruce quadam venerabili 
in terram defossae, postea effossae hac inscriptione, venerationem 
meruerunt, S. Nicolai JEpiscopi ; quibus deinde Rex Alexander III. 
rogatu Glascuensis episcopi magnificam ecclesiam apud Pebles con- 
struxit, quae, stante apud nostrates pietate, miraculorum gloria erat 
illustris, et concursu mirabili frequentabatur. An aliquid hic primus 
episcopus, ut puto, in Scotia martyr, scripserit, non deprehendi. 

Passus est martyrium anno ccxcvi. Repertum sacrum corpus ex 
inscriptione agnitum, et cum cruce exaltatum vn. idus Maii, anno 
MCCLXii. qui fuit decimus et tertius Alexandri III. regis, ut pluri- 
bus in Scotichronico extat lib. xiv. cap. xvi. 

S. NECTANUS. 953. 

De S. Nectano verba sufficient Hectoris Boethii lib. xi. Historiae 
Scot. pag. ccxlv. ** Quo tempore, eodem Davide pio rege authore, 
Aberdonensis sedes facta, et amplioribus donata reditibus, longe orna- 
tior celebriorque cunctis est habita. Murthlaci sacrum magistratum 
omnium primus gessit Beanus, vir pietate et eruditione insigni, inter 
divos sed aliquot post annos relatus. In ejus locum suffectus Donor- 
tius ; huic Cormacus successor, non absque sanctitatis opinione beatum 
finem uterque sortitus. Nectanus inde tenuit pontificatum, quem Da- 
vid Primus rex, jure inter divos numeratus, Murthlacensi sede Aber- 
doniam translata, ut patrem semper veneratus, Aberdonensem antis- 
titem voluit appellari." Mentio ejus apud Turgotum Dunelmensem 
in Vita S. Davidis, et ab Aberdonensibus ut sanctus colitur, licet 
sileant martyrologia. Scripsisse ferebatur 

Vitam S. Davidis Regis lib. I. 

Vitam S. Margaretae Reginae lib. I. 

Floruit anno mcxi. 

z 



502 HISTORIA ECCLESIASTICA 



S. NINIANUS. 954. 

" S. Ninianus, Pictorum episcopus, regio Britannorum sanguine, 
Romam venit adolescens." Anton. Possevin. Apparat. Sacr. pag. D. 
Verba etiam ascribam Hect. Boethii lib. vn. Histor. Scot. pag. cxv. 
" Inter nostros Ninianus episcopus, sanctitate et miraculis clarissi- 
mus, ac Casae Candidae pontificalis in Galdia sedis primus institutor, 
ubi et aedem condidit D. Martino suo avunculo sacram ; Scotorum 
videlicet, Pictorum, Britonumque doctor et paedonomus non vul- 
garis, et eo nomine omnibus qui Albionem incolunt vel hac nostra 
aetate in multa veneratioue habitus." Idem in Descriptione Scot. 
" Candida Casa, D. Niniano sacra, habens coenobium in quo sepul- 
chrum ac reliquiae viri sanctissimi." Eadem Joannes Leslaeus lib. 
iv. pag. cxxxn. Magna hic miraculorum gloria supra omnes illius 
insulae divos frequentabatur, nuncupato Deo sub invocatione nominis 
ipsius summo archiepiscopatus Glascuensis templo. Celebre illud de 
Davide rege ad Dunelmiam victo acie, quod annales nostri referunt 
sub annum mcccxlviii. " telum regis tibiae infixum extrahi non 
potuit, priusquam S. Ninianum inviseret, visa enim tum est tibia 
manifesto aperiri ac telum prosilire." 

Cognomentum huic est, secundum alios, Venedota, at aliis placet 
Bernicius ; utcunque se res habeat, fuit sane vir magnae sanctitatis, 
vitae illibatae. Plura apud Bedam lib. III. Histor. Anglor. cap. IV. 
Scripsit vero 

Meditationes Psalterii lib. I. 

De Sententiis Sanctorum lib. I. 

Vixit anno ccccxxxn. Ejus memoriam recolit die xvi. Septem- 
bris Martyrologium Roman. et Joannes Molanus eodem die in Ad- 
dition. ad Usuard. " In Scotia Niniani episcopi et confessoris." 
Injurius ei haereticus Joannes Foxus in Protestat. ad Ecclesiam An- 
glican. pag. ix. sed vindicat auctor Conversionis Angliac part. i. 
cap. x. 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XIII. 503 



S. NOVATUS. 955. 

S. Novatus, etsi Romanus habeatur ortu, tamen, quia matre Scota, 
Claudia scilicet, genitus, ut lib. III. hoc opere supra probatum est, 
locum hic in nomenclatura habebit : de eo qui plura cupit legat Con- 
cilia Romana sub Symmacho papa, et Raphaelem Maphaeum Vola- 
terrannum lib. xviii. in fine. Joan. Molan. Addition. Usuard. die 
Junii xx. " Romae depositio S. Novati fratris Timothei presbyteri, 
qui ab apostolis in fide eruditi sunt. Horum sorores fuerunt Beata 
Potentiana ac Praxedis, sacrae virgines Christi." Martyrolog. Roman. 
eodem die : " Romae depositio S. Novati filii S. Pudentis senatoris, 
et fratris S. Timothei presbyteri, et sanctarum Christi virginum 
Pudentianae et Praxedis, qui ab apostolis eruditi sunt in fide. Horum 
domus in ecclesiam commutata, Pastoris titulus appellatur." Plenius 
etiam Pastor, scriptor antiquus et illustris, apud Adonem Treviren- 
sem in Martyrologio suo. " De Novato scribit Pastor in gestis 
Potentianae et Praxedis virginum ad praedictum Timotheum ger- 
manum ejus. Venerabilis virgo Praxedis, post transitum germanae 
suae Potentianae, valde afflicta erat ; ad quam consolandam veniebant 
multi nobiles Christiani, simul cum S. Pio episcopo ; inter quos 
germanus rester Novatus, et qui est frater noster in Domino, quique 
multos Christianos pauperes donis suis reficiebat, et nos frequenter 
cum Beatissimo Pio episcopo ad altare Domini communicabat : post 
annum vero, et dies viginti octo, aegritudine detentus est idem No- 
vatus, et absens erat a conspectu virginis Praxedis. Pio autem 
episcopo cogitante de omnibus Christianis, una cum virgine requiri- 
tur Novatus vir Dei ; et dum auditum fuisset, quia aegritudine detine- 
batur, contristati sumus omnes. Beata Praxedis dixit ad patrem 
S. Pium, Jubeat sanctitas vestra, ut eamus ad eum, et visitatione 
nostra una cum orationibus vestris salvabitur. Et facta constitu- 
tione nocte una cum Pio episcopo et virgine Domini, perreximus 
ad virum Dei Novatum : cumque audisset vir Dei Novatus omnes 
congregatos ad se veuisse, gratias coepit agere Deo quia meruit a 
S. Pio episcopo et virgine Domini una cum nostra devotione visi- 
tari : et fuimus in domo ejus diebus ac noctibus octo ; factumque est 



sm HISTORIA ECCLESIASTICA 

ut decinio tertio die ipse Novatus vir Dei transiret ad Dominum, 
regni coelestis gloriam percepturus." Quae verba eo lubentius tran- 
scripsi quo aurea illa amoris Christiani in nascente ecclesia pietas 
exprimatur, et nescio an alibi tam apposite. 

Ad Novatum redeo, cujus thermae in Viminali ea tempestate su- 
mendae sacrae synaxi deserviebant ; quae et Timotheanae etiam vo- 
catae, a fratre ipsius S. Timotheo. Denique clarissimum Novati fuit, 
principatu Neronis, nomen. Meminit L. Seneca lib. de Consolat. ad 
Marciam, et eidem tres libros de Ira idem L. Seneca inscripsit, ut 
historicos ecclesiasticos sileam. Videantur infra S. Timotheus ejus 
frater, SS. Pudentiana et Praxedes sorores. 

Florebat circa annum lxxi. 

S. NETHALENUS. 956. 

S. Nethalenus, aut Nethalenus episcopus et 'confessor, unus ex 
primis qui vitae sanctimonia morumque integritate et innocentia 
ecclesiis nostratibus praeluxerunt, scripsit 

Manuale Officii divini lib. I. 

De Mysterio Incarnationis lib. I. 

De Articulis Fidei lib. i. 

De Donis Spiritus Sancti lib. i. 

Ad Rudes Neophytos lib. I. Quae omnia ab impiis haereticis 
flammis tradita religiosam sanctissimi antistitis memoriam 
paene exstinxerunt, nisi cura doctorum quorundam, et pa- 
triae amantium virorum, apices saltem operum ab interitu 
vindicasset. 
Florebat anno cccclii. Colitur die viii. Januar. Breviar. Scotic. 

NICOLAUS. 957. 

" Nicolaus Deidonanus," ait Hect. Boeth. lib. xvn. Hist. Scot. in 
fine, " praedicatorii instituti vir, Coloniae, ubi plures annos theo- 
logiani fuerat professus, fatis absumptus." Edidit 

Moduin interpretandi sacras Scripturas lib. i. 

De Conciliorum Auctoritate lib. i. 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XIII. 505 

Mors ejus incidit in annum mcccclx. ut ex Joannis Dempsteri 
sive Themistoris Epistola liii. liquet ; floruerat vero sub Jacobo rege 
II. Annales nostrates. 

S. NERIUS. 958. 

S. Nerius monachus, incertum cujus instituti, strenuus causae fidei 
propugnator, eo seculo popularium animis pietatis semina insperge- 
bat, quo SS. [reliquiae] Divi Andreae in Otholiniam divinitus sunt 
delatae. Scripsit 

De divina Gratia lib. I. Joannes Major. 
Florebat anno ccclxix. Hector Boethius lib. VI. pag. cv. Coli- 
tur xiv. Sept. 

GEORGIUS NEUTONUS. 959. 

Georgius Neutonus, archidiaconus Dumblanensis, vir magnae pieta- 
tis, nec minoris eruditionis, eo seculo non vulgariter facundus, ut ex 
fragmentis extantibus apparet, scripsit 

Vitas Episcoporum Dumblanensium, et illius Ecclesiae Succes- 

sionem, usque ad tempora sua, lib. I. 
Quorundam Sanctorum Acta lib. i. quod opus penitus 
interiit. 
Florebat anno mdv. 

ADAMUS NEUTONUS. 960. 

Adamus Neutonus Edimburgensis, honesta familia, virtute ac erudi- 
tione maxima, cum in Galliis honestissimis diu artibus incubuisset, 
in patriam redux, pueritiae Henrici Walliae postea Principis a 
rege praefectus, ac decanus Dunelmensis in Anglia renunciatus, sic 
se gessit, ut moderatione summa cum maximum locum occuparet, 
majorem mereri censeretur. Ego pravum in eo in religionem Catho- 
licam afFectum tantum culpaverim. Scripsit varia, ego paucissima 
vidi ; in his est 

Conjuratio Ruthveniana lib. i. 



506 HISTORIA ECCLESIASTICA 

Vivit adhuc Londini, ex pseudo-decano Dunelmensi eques erectus, 

S. NORTILA. 961. 

S. Nortila ubi locorum vixerit, aut quis fuerit, nisi quod constet 
episcopum fuisse, mihi omnino non liquet. Scripserat 
De Essentia divina lib. i. 

Vivebat anno dccccxiv. Index anonymi. 

S. NANINUS. 962. 

S. Naninus, presbyter Scotus, valde obscuris indiciis ad me devenit ; 
nec Henricus Sinclarus, nec S. Turgotus, qui ejus solennem mentio- 
nem facit, acta subtexuerunt, contenti nudum nomen exhibere ; nec 
de eo amplius investigo. 

Annus incertus. Colitur xxi. Septemb. Martyrolog. Carthusian. 

S. NERVUS. 963. 

S. Nervus monachus, Melrosiensis abbas, celebris coenobii de Kinlos 
ordine secundus, successit S. Anselmo Scoto, qui primus loci regimen 
moderatus ; vir monasticae vitae addictus, disciplinae religiosae supra 
quam dici possit studiosus, claustrum de novo struxit, ac muro edito 
firmavit. Insigne quoddam ejus miraculum refertur, qui duos viatores, 
et ad loca Scotiae sanctiora peregrinantes, occisos seu mutuo conflic- 
tu sive a viarum obsessoribus, ad vitam revocavit, dum confiteri et 
sacram synaxin percipere digne possent ; quare peregrini per Scotiam 
eum invocabant. Scripsit 

In Leges claustrales lib. I. 

Creatus abbas anno mclxxiv. Colitur die xiv. April. Scotichro- 
nic. lib. viii. cap. xxv. 

ANDREAS NAEVIUS. 964. 

Andreas Naevius, Scotus adolescens magnae indolis, primum 
Agenni, tum Tholosae literas humaniores in Squillano profes- 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XIII. 507 

sus, versu bonus et prosa, Latinae linguae callentissimus, nec Graecae 
ignarus, qui si diu superfuisset, primus sui aevi viris componi potuis- 
set ; sed quia fragrantiores flores citius marcent, non potuit, morte 
praereptus, suorum popularium spem implere. Scripsit 
Synopsin historicam lib. VII, 

Obiit Tholosae anno mdciv. 

NENNIANUS. 965. 

Nennianus, Franciscani ordinis professus, ortu Elginensis, sic dictus, 
ut puto, quod historias S. Nennii in compendium redegerit ; nec quip- 
piam amplius de eo mihi cognitum, et haec quidem ex Deirensi indice 
excerpta, et conjectura nuda est. Scripsit 

Deflorationem Nennii lib. I. 

Vixit circa annum mccc. nam Alexandri III. meminit. 

NICASIUS. 966. 

Nicasius, philosophus acutissimus, et medicorum sua aetate prae- 
stantissimus, Scotia cruentissimis bellis lacerata in Germaniam abiit, 
ubi Othoni imperatori I. carus, omnium paene ipsius expeditionum 
comes fuit. Scripsit 

Iter Augusti lib. i. 

De Morbis acutis lib. i. Biblioth. Medica. 

De Sanguinis Missione lib. i. Et alia quorum 

mihi ne apices quidem visi. 
Floruit sub Constantino III. qui regnum sponte deponens ac coro- 
nae terrenae renuncians, monasticum habitum induens, aeternam 
affectavit, sedente in Petri cathedra post Stephauum IX. Martino III. 
anno dccccl. Celebrat ejus claram memoriam Thaddaeus Floren- 
tinus, qui scribit summam ipsius fuisse Bononiae famam ; quo addu- 
cor ut facile credam eum bonas in ea academia literas professum, 
sed nihil temere affirmarim. 



50S HISTORIA ECCLESIASTICA. 

PATRICIUS NISBETUS. 967. 

JOANNES NIMMO. 968. 

THOMAS NICOLSONUS. 969- 

Apud suos clari, nihil quod viderim emiserunt in lucem, praeter, sub 
regis in Scotiam regressum inter publicos ordinum omnium applau- 
sus, Epigrammatia et Poematia. 



FINIS LIBRI DECIMI TERTII. 



HISTORIAE ECCLESIASTICAE 

GENTIS SCOTORUM 
LIBER XIV. 

S. OTGERUS. 970. 

S. Otgerus an Scotus fuerit, haud facile divinarim, ac multo minus 
certo affirmarim. Vide infra lib. xv. in Plechelmo, et lib. xix. in Wi- 
rone ; iidem enim auctores qui de illis tradidere, hunc etiam extulere. 
Joan. Molan. Addition. Usuardi die x. Septembr. " S. Otgeri, confes- 
soris et diaconi, qui ex Britannia comes peregrinationis fuit SS. 
episcopis Wironi et Plechelmo, atque post multa pietatis exercitia 
sepulturam accepit in ecclesia Montis Petri juxta Ruraemondam." 
Est ejusdem urbis patronus, et tutelare numen. Aubert. Miraeus lib. de 
Colleg. Canonicor. cap. lvii. Strenuam operam plantandae in Germa- 
nia fidei cum SS. Bonifacio, Willibaldo, Willibrordo, Wunibaldo, 
Acca aliisque, navavit. B. Marcellin. in Vita S. Suiberti cap. xiv. 
Scripsit 

Pro Synodo Germanica lib. I. 

Floruit anno dcclvii. E Scotia Romam ivisse idem Molanus af- 
firmavit Indiculo SS. Belgii cap. lxxvi. et in Chronico eorundem 
pag. lxxxix. 

S. ODDA. 971. 

S. Odda, sanctissimae vitae virgo, Eugenii V. Scotorum regis filia, de 
qua nihil praeterea comperi nisi quod sanctimonialis facta cum caeca 
fuisset, visum oculorum recepit. Petrus Transianus Bastidaeus : 

Impuras mundi sordes vix ante videbas, 

Nunc tamen, Odda, vides, et generosa fugis. 

Consulto male acuta Deus duo lumina credo, 
Ut meliora tibi redderet, abstulerat. 

Acta ejus plenius in Scotichronico, et apud monachum Paslatensem ; 
sed quia opus Joannis Molani de Natalibus SS. Belgii in manus 

2 a i 



510 HISTORIA ECCLESIASTICA 

meas non venit, ea attexam quae habet Constantin. Ghinius Augus- 
tinianus, vir diligens et doctus. Is ergo in Natalib. SS. Canonicor. die 
Novembris xxvn. haec scribit : " In Taxandria Brabantiae deposi- 
tio S. Oddae virginis, filiae, ut fertur, Scotorum regis, quae Rhadae 
corporaliter patrona quiescit. Haec cum caecitate esset correpta, fa- 
ma signorum S. Lamberti, episcopi et martyris, mota Leodium venit, 
ubi ad ejus sepulchrum orans lumen recepit, et ibidem virginitatem 
Deo vovit, nec a patre persuaderi unquam potuit ut virum acciperet ; 
sed divino usa consilio in Taxandriam venit, suaque sanctitate Rho- 
dense territorium sublimavit. Cum autem in silva latitaret, picam 
sua loquacitate illam prodiisse traditum est, quapropter et cum pica 
pingitur. Clara vero signis et virtutibus ibidem obviam Christo 
sponso venit, et ad nuptias vocata aeternas quiescit in Rhodonensi 
ecclesia canonicorum anno D. (forte dccxiii.) et ut patrona ibidem 
colitur. Quae miraculis coruscans elevata est per Otbertum episco- 
pum Leodiensem anno mciii." Martyrologium Anglicum; et Calen- 
darium .... Benedictini, praefixum operi pio, cui titulus Manuale Pre- 
cum, [quod] Duaci prodiit, haec habet : " S. Odda, filia cujusdam regis 
Scotiae." Idem Jacobus Cheynaeus, et Adamus Valassar. 

Claruit anno DCC. Colitur religiose ejus memoria, templis ei stru- 
ctis variis regni locis, die xxvn. Novemb. Breviar. Scot. 

S. OTHA. 972. 

S. Otha, et ipsa virginitatis gloria insignis, S. Fintanae socia, et, ut 
puto, eodem monasterio velata. 

Clara erat anno dxxvi. Coluntur ambae ab ecclesia Scotica, tem- 
plis et aris dedicatis, die XIII. Octobr. Breviar. Scotic. 

JOANNES OGILBY. 973. 

Joannes Ogilby Brunae in Austria Societati Jesu nomen dedit ; in 
qua cum multis annis pie vixisset, ad populares Scotos missus, dum 
constantia vere apostolica haeresim oppugnat, a Sathanae ministris 
custodiae mancipatus, ac multorum dierum noctiumque insom- 
nia cruciatus, dum et Petri primatum et sedis apostolicae digni- 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XIV. 511 

tatem viriliter propugnat, Glascuae gloriosum agonem Christi invic- 
tus miles consummavit, ac, rege postmodum aegre ferente, ac ministris 
tortoribus successente ac graviter minante, suspendio vitam finivit. 
Scripsit 

Epistolas ad varios lib. I. 

Acta Martyrii sui lib. I. quae Duaci pro- 

dierunt, et autographum in sacrario Societatis Jesu religi- 
ose asservatur Romae. 
Passus est anno mdcxiv. die ultimo Februarii. 

ODO. 974. 

Odo studiorum gratia peregrinabatur in Italia sub ea ipsa tempora 
quibus S. Franciscus invicta virtute Deo coepit militare; qui e vestigio 
sanctissimi viri praesentia ut coelesti spiritu impulsus, totus exarsit, 
nec destitit donec " sanctum illum habitum indutus ordinem suum 
in Scotiam inferret," ait Scotichronicon ; quod non tam miror in his- 
toria illius sancti patris omissum, quam doleo ; nam cum Franciscus 
Gonzaga praeclaro volumine de Origine Seraph. Religion. part. III. 
pag. dcccxlviii. dixisset, religionem eam ipso S. Francisco vivo 
in Scotia plantatam, tacuit tanti beneficii auctorem, et periisset me- 
moria nisi ex Scotichronici fragmentis eam eruissem. Scripsit vero 
Odo 

De Miraculis a se visis lib. I. 

Ad Fratres suos lib. I. 

Obiit [in] Galweia exiguo monasteriolo a se constructo, nec sine 
miraculorum gloria, anno mccxli. Colitur xxv. Martii. 

ALANUS OGILBY. 975. 

Alanus Ogilby, sive Ogilvius, nobilissima familia ortus, quae 
auctorem habuit Bredum quendam, Gillechristi fratrem, sub Alex- 
andro II. Wilhelmi regis filio, sub annum mcc. Alanus noster, 
philosophiae et medicinae scientiis celeberrimus, toto oriente lus- 
trato Constantinopoli aliquandiu substitit, ut ipse scriptum re- 
liquit ; deinde Venetias venit, ubi magna eruditionis et lingua- 



512 HISTORIA ECCLESIASTICA 

rum orientalium fama edidit quae ibidem, cum diu MSS. delituissent, 
publicata fuerunt : 

De Virtutibus Herbarum lib. vi. 

De Balneis lib. III. MS. hoc opus, 

sed imperfectum, apud me est. 
Floruit anno mcccclxxi. 

S. OSUALDUS. 976. 

S.OsUALDUS,Carthusiani instituti frater, cognomento de Corda," vitae 
sanctitate eximius." Petrus Sutor. lib. II. de Vita Carthusiana cap. 
vii. Quod sinceris moribus et magna pietate crederetur, a Jacobo I. 
rege ex Anglia cum ejusdem ordinis monachis vocatus, Perthano 
coenobio, quod in illius oppidi suburbio idem rex erexerat, praeposi- 
tus, ut est apud Hector. Boethium lib. xvn. Histor. Scot. pag. 
ccclii. Fuerat hic Osualdus diu in Galliis versatus, Parisiis Gersoni 
academiae cancellario perfamiliaris. Scripsit, ut ex Theodoro Pe- 
treio constat, 

Pro Correctura Librorum sui Ordinis lib. I. 

De Remediis Tentationum lib. I. 

Portiforium lib. I. 

Meditationes solitarias lib. I. 

Translationem Operutn Gersonis in Latinum lib. I. 

Epistolas ad Joannem Gersonem lib. I. 

Florebat ad D. Joannis Fanum in Scotia, sive oppido Pertho, anno 
mcdxxxiv. Fundatum coenobium anno mcdxxix. Scotichronic. lib. 
xvi. cap. xviii. ubi hi versus : 

Annus millenus vicenus sicque novenus 
Quadringentenus Scotis fert munera plenus, 
Semina florum, germina morum, mystica mella, 
Cum tibi, Scotia, sit Carthusia sponsa novella. 

Obiit anno mcdxxxvii. xvii. calend. Octob. Arnold. Bostius lib. 
de Vir. Illustrib. cap. xx. " Coram positis et orantibus fratribus, emi- 
sit spiritum." 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XIV. 513 



S. ORONIUS MODESTUS. 977. 

S. Oronius, cognomento Modestus, aut Oranius, aut Orentius, aut 
Orantius, in indice anonymi Magnus etiam audit, imperatoriam se- 
cutus aulam Palatinos honores attigit, cui epitaphium solenne ap- 
pingit Venantius Fortunatianus lib. iv. Epigrammat. xxiv. 

Non hic nostra diu fugienti tempore vita, 

Quae sub fine brevi vix venit, inde redit. 
Ecce caduca volant praesentia secula mundi, 

Sola fides meriti nescit honore mori. 
Clauditur hic pollens Orentius ille sepultus, 

Cui Palatina prius mansit aperta domus. 
Consiliis habilis, regalique intimus aula, 

Obtinuit celsum dignus in arce locum. 
Vir sapiens, justus, moderatus, honestus, amatus, 

Hoc rapuit mundo quod bene gessit homo. 
Sexaginta annis vix implens tempora lucis, 

Conjuge Nicasia qua tumulante cubat ; 
Cujus castus amor colit ipsa sepulchra mariti, 

Nec placitura homini, sed dedit esse Dei. 

Ultimum versum puto corruptum, nam vult poeta Nicasiam Orentii 
uxorem nunquam de secundis nuptiis cogitasse, sed religiosae vitae se 
addixisse ; itaque refinge, 

Nec placitura homini, se dedit esse Dei. 

Idem ille est, ut puto, [qui] Carpentoractensi concilio subscripsit, 
ut in tom. iii. Concilior. extat : sane eum Sedulio conjungit, et inter 
poetas veteres Christianos collocat idem Fortunatianus lib. i. de 
Vita S. Martini. 

Hinc quoque conspicui radiavit lingua Seduli, 
Paucaque perstrinxit florenti Orentius ore. 

Certe eundem esse poetam Christianum Orentum et Orentium 
Palatinum, cujus epitaphium supra recensui, existimat v. CL. Chri- 
stophorus Browerus. Scripsit hic 

Carmina sacra lib. I. 

Floruit anno ccclv. ut quibusdam falso videtur, sed facilius est 



5H HISTORIA ECCLESIASTICA 

et propensius credere ad aetatem Fortunatiani propius accessisse, 
cum ipsius ille epitaphium habeat ; deinde concilio Carpentoractensi 
subscribit anno cdxliv. et annos lx. computemus, quibus exactis 
obiit, non quadrabit male, neque absonum erit ab opinione Broweri. 
Hunc pueriliter et insipide inter suos ponit Pitsaeus indoctus pag. 
lxvii. et ante Christum natum locat. 

NICOLAUS OTTERBURNUS. 978. 

Nicolaus Otterburnus, canonicus Glascuensis, cum Wilhelmo Sco- 
tiae cancellario, Joanne episcopo Dunkeldensi, in Geldriam legatus, 
ut Mariam ducis Geldriae et Juliacensis filiam, Philippi ducis Bur- 
gundiae Brabantiaeque neptem, Carolo VII. Francorum rege Ca- 
maepo, [sic] Jacobo II. regi uxorem peteret. Scripsit 

Acta suae Legationis lib. I. 

Epithalamium Jacobi II. lib. l. publicatum typis 

Aldinis Lutetiae. 
Orator in Belgium missus ad conciliandas nuptias anno 
MCDXLViii. quando decesserit, et an ad ampliores honores evectus, 
nihil comperi. 

OSBERTUS. 979. 

Osbeutus, canonicus regularis, atque primus abbas monasterii de 
Jedwode, sive Jedbourg, vir non tantum literatura seculari et sacra 
instructissimus, integritate vitae et religiosa simplicitate admirabilis, 
scripsit 

Ad Davidem II. Regem Fundatorem lib. I. 

De Fundatione Monasterii sui lib. I. e quo opere isti 

versus sunt in Scotichronico lib. x. cap. XL. 

Unda, ncmus, vere duo sunt bona nata placere, 
Compositum de re dic singula laudis habere. 

Regulam ad Fratres lib. I. 

Acta Capituli Hb. I. 

Creatus abbas anno mcxlviii. obiit mclxxiv. Scotichronicon 
lib. vni. cap. xxiv. 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XIV. 515 



OSBERTUS. 980. 

S. Osbertus, et ipse S. Augustini regulam amplexus, canonicus 
regularis monachum induit in Sanctae Crucis prope Edimburgum 
regio monasterio ; tandem meritis indies crescentibus, cum Alcuinus 
curae pastorali renunciasset, in abbatem eodem die electus. Scripsit 
Acta S. Davidis Fundatoris lib. i. 

Abbas creatus, et mortuus anno mcxli. Scotichr. lib. v. cap. 
xliii. 

OSBERTUS. 981. 

Osbertus episcopus, nobili ingenio, et claro loco natus, episco- 
pus Dumblanensis, rhetor, poeta, philosophus, theologus supra ae- 
tatis suae barbariem, nec minus pietate nominatissimus, scripsit 

Orationes facundissimas lib. I. 

Hymnos de Sanctis lib. I. 

De Causis secundis lib. I. 

De Praedestinatione lib. I. 

Obiit anno mccxxxi. Georgius Neutonus. 

ADAMUS OTTERBURNUS. 982. 

Adamus Otterburnus, advocatus regius sub Jacobo V. magnam ab 
ingenio suo laudem, maximam a Georgii Buchanani praeconio aesti- 
mationem peperit, praesertim a literaturae poeticae gloria, ut ex epi- 
grammate isto colligitur quod ex libr. n. Epigrammat. elegans est, et 
apponam. 

Lana mea est, inquis, tua tela est, cum tibi reddo 

Haec de carminibus carmina facta tuis. 
Synthesin e propria textam si dem tibi lana, 

Gloria Palladiae non minor artis erit : 
Nec minus insigni Lysippus laude feretur, 

Aere licet fingat signa animosa tuo. 



516 HISTORIA ECCLESIASTICA 

Tolle, ais, hinc artem, lanam mihi redde, quid autem 

Ars tua, materia deficiente, potest ? 
At mihi furtivae si reddas vellera lanae, 

Nuda tamen pretium merx feret ista suum. 
Hac vos de tabula, pictores, lege colores 

Tollite, Daedalea cesset in arte labor. 
Nulla Tarentino livescat lana veneno, 

Nec rubeant Tyriis vellera cocta focis. 
Deserat algentem dehinc pauper Mulciber Aetnam. 

Mendicet Steropes, algeat Acmonides. 
Substrahe materiam, nihil artem posse fatemur ; 

Sed pretium gemmis majus ab arte venit. 
At mea sedulitas fumos non colligit istos ; 

Si non culpabor, sat mihi laudis erit. 

Ex quibus videri posset praeceptorem in poetica Buchanani fuisse. 

Scripsit, licet ego non viderim, 

Carmina varia lib. i. 

Florebat anno mdxxxiv. quo legatione ad Henricum IIX. funge- 
batur. Holinshed. pag. MDLXIII. 

THOMAS OTTERBURNUS. 983. 

Thomam Otterburnum, prioris gentilem, Parisiis insigni nomine ver- 
satum accepi. Meminit Scotorum scriptorum indiculus anonymi. 
Ejus sunt : 

De Laude Patriae lib. I. 

Chronici Scotiae Epitome lib. I. viderat David Chal- 

mers, sive Camerarius, ut ipse in Chronologia testatur. 
Vivebat anno mdxxxii. 

S. ONANUS. 984. 

S. Onanus diaconus, probatis moribus, et doctrina insigni, ait Hec- 
tor Boeth. lib. XI. Histor. Scot. pag. ccxxxiv. floruit felici illo et 
aureo seculo coaetaneus Moveani, Medani, Blaani, Englatti, Col- 
moci, sanctissimorum episcoporum, Congani abbatis, Vigiani mona- 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XIV. 517 

chi, et aliorum qui Christianam apud Scotos pietatem mira seduli- 
tate ac sanctitate auxerunt. Annales nostrates. Scripsit 

In varios S. Scripturae Libros lib. I. Meminit Fordunus, et 
Scotichronicon. 
Vivebat anno MX. die xxni. Decembris. 

S. ODILIA. 985. 

S. Odilia Ursulana, cum aliis virginibus Coloniae caesa, ibidemque 
sepulta, post multum vero temporis pretiosum corpus mire revela- 
tum ac translatum, ut ex Lectionibus Cruciferorum ad Huyum : " Ip- 
sa enim dixit in visione Joanni de Eppa converso Parisiis, in conven- 
tu fratrum Sanctae Crucis, Surge frater, Coloniae juxta S. Geronis 
ecclesiam, in viridario Amulphi, sub piro, in marmoreo sarcophago, 
invenies ossa mea, quae in primarium S. Crucis coenobium, juxta 
oppidum Huyense, volo transferri." Conversus, a priore Coloniam 
missus, cum thesaurum coelestem invenisset, Sifrido archiepiscopo 
nunciavit, qui corpus Odiliae elevavit, ac capsulam ligneam reveren- 
ter reposuit ; deinde praedictus conversus, capsulam cum literis gesto- 
rum, clam a Colonia digrediens, Huyum transtulit, ad ecclesiam 
fratrum S. Crucis ; in ipsa autem translatione, et in loco transla- 
tionis, crebris miraculis coruscavit. Molan. Indiculo SS. Belgii pag. 
LIII. 

Passa eodem die quo aliae comites, colitur passio XXI. Octob. reve- 
latio reliquiarum XXI. Novembr. translatio incidit in diem xnx. 
Julii. Canisius, Molanus, acta Huyi. 

S. ODRANNUS. 986. 

S. Odrannus Scotus S. Patricium Scotum, ad conversionem Hi- 
bernicae gentis, e patria discipulus secutus, dum durae gentis 
cervices jugo evangelii submittere nititur, ipse caput securi, in- 
trepidus, atque animosus Christi martyr, submisit, utrique 
genti colendus. Miraculorum gloriam cooperabantur ingentem 
sacrae reliquiae, Glascuam post aliquot secula relatae; unde ad- 
ducor ut Glascuensis ecclesiae plantam existimem, quae me- 

2 B 



518 HISTORIA ECCLESIASTICA 

lius in solo suo quam in alieno coalescit. Et hunc quidem primum 
puto esse, qui in Hibernia sanguinem Christo profuderit. Millus, 
Leslaeus, Jocelin. cap. lxxiii. Scripsit 

Ad Hibernos lib. I. 

Pro Veritate Catholica lib. I. 

Passus est anno dix. aut decennio serius. Colitur xxvn. Octob. 
Deo sub ejus invocatione, non solum in Scotia et Hirlandia, sed etiam 
Rhemis in Gallia, cernuntur sacrae aedes. 

S. OGANUS. 987. 

S. Oganus, episcopus dignitate, Scotus genere, in Martyrologio Ca- 
nisii Germanico, unus eorum qui aut privato religionis zelo loca Do- 
minicae passionis, aut SS. apostolorum limina solebant visitare, aut 
publica missione in gentium conversionem incumbebant. Hunc ab 
aliquibus Hibernum dici reperio, quod in Scotiae Montanis dicatur 
natus, ut alibi saepe ; nec dicant Hirlandi O in solis praenominibus Hi- 
bernicis nobilitatem significare, nam et Scoti talia etiam habemus, ut 
Ogilby, Oliphant, aliaque paria ; nemo tamen adeo erit insanus, ut 
eas familias non Scotici esse sanguinis dicet. 

Annus incertus. Colitur xxvi. xxvn. Febr. Martyrologium lau- 
datum. 

S. OGRINUS. 988. 

S. Ogrinus, episcopali et ipse honore subvectus, ex eadem illa patria 
sua Scotia egressus, amore Dei factus peregrinus, strenuus Domini 
cooperator, ex eorum Scotorum numero fuisse censendus, quibus in 
Galliis domorum hospitalium cura incumbebat ; quibus, cum a Scotis 
patribus erectae fuissent, soli Scoti, atque illi peregrini, recipiebantur, 
ut in Concilio Meldensi cap. xl. Nudum nomen mihi Canisius in Ger- 
manico Martyrologio indicavit, nec, prae librorum penuria, plura per- 
specta habere potui. 

Annus incertus. Colitur xxv. Februarii. Canisius. 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XIV. »511 



S. OSMANA. 989. 

S. Osmana, virgo regia, cum beatam vitam in terris diu egisset, se- 
pulturae memoria aboleri coepit, tum ipsa indicavit. Res autem sic se 
habet, ex Thoma Cantipratensi lib. II. Apiarii apud Surium tom. III. 
Presbyter quidam in Galliis ad Iotrense monasterium veniens, in 
crypta quadam, ubi sanctorum corpora quiescebant, orabat, et cum 
sancti cujusdam tumulum, ex alabastritide, praeter mentem aperuisset, 
nec tamen ejus nomen aut meritum scire posset, piam postmodum 
Luitgardam rogavit, ut a Domino peteret ejus nomen revelari ; illa se 
totam confert ad rogandum Dominum, et cito quod voluit impetrat, 
apparuit enim ei instantius oranti, et ait, " Ego vocor Osmana, vir- 
go, filia quondam regis Scotiae, et per miraculum Domini in Gallias 
adducta, sancte vixi, defunctaque ibidem sum, ac sepulta solenniter, 
sed mei tandem per incuriam incolae obliti sunt." Eadem nocte se- 
quenti ipsa repetiit presbytero oranti, atque ita virgo Dei pristinum 
inter homines honorem et cultum recepit. Vita S. Luitgardae lib. II. 
Miror vehementer cur Gabriel Flamma in sua Sanctorum Vitarum 
versione Italica eam Ostianam vocet ; sed vehementius mirari subeat, 
quae furiae Henricum Fitz-Simonem et alios Hirlandos impellant, ut 
hanc Hirlandiae donent, Scotiae suae auferant ; nam, ut omittam 
eam non aliter quam Scotam in revelatione vocari, Hirlandia in pen- 
tarchiam divisa erat, ut non potuerit dici fiHa regis Hiberniae, 
etiamsi Scotia fuisset Hibernia, quod est falsissimum, sed filia regis 
Ultoniae, Momoniae, aut aliquid simile : sed eos Furiarum tertiae 
relinquo, et S. Osmanam repeto, quae decenter collocata, a piis homi- 
nibus culta. 

Revelavit se anno mccxl. Colitur xxn. Novembr. Martyrolog. 
Anglicum. 

S. ORBILLA. 990. 

S. Orbilla, virgo Scota, consanguinea S. Abelis archiepiscopi 
Rhemorum, ab eo patria sua evocata, ut monialibus praeesset, 
diu Rhemis vita sancta, et continentiae laude bonisque operibua 



512* HISTORIA ECCLESIASTICA 

plena, in coenobio transacta, ad Deum migravit officium illius eccle- 
siae ; nec vero insolens erat mulieres evocari ad evangelici operis per- 
fectionem, nam plenae sunt memoriae ecclesiarum per Gallias et Ger- 
manias, Angliam, atque etiam Italiam, ut insulas nostrates et Hir- 
landiam omittam, Scotis mulieribus, quae sexum suum praetergressae 
Dei gloriam promoverunt. 

Florebat anno dcclx. Colitur n. Januar. Acta laudatae ecclesiae. 

RICHARDUS OLIPHANTUS. 991. 

Richardus Oliphantus, nobilissimo loco ortus, Carmelitanae societa- 
tis gravissimus theologus, in Patavino lyceo diu magna felicissimi 
ingenii laude medicinae dedit operam; sed certiora cogitans immacula- 
tae Virgini se addixit, et domum redux Aberdoniae monachum in- 
duit; tum Romam ob res sui ordinis vocatus, ex itinere morbo Ticini 
decubuit, e quo recreatus, sacram theologiam primus ordinis sui in 
eadem academia coepit profiteri, ingentique concursu auditus est. 
Scripsit 

Lecturas scholasticas lib. I. 

Commentarios sacros lib. I. Utrumque opus 

prodiit ex Veneta Junctarum officina. 

De Conciliis oecumenicis lib. I. et alia. 

Fiorebat anno mccclxiii. ut ex vita primo operi praefixa constat. 
Antiquissimam hanc familiam esse probat Hoveden. pag. cccxii. 
Walterum Olifard pro Olifan sub annum mclxxv. ponit. 

ROBERTUS OLIPHANTUS. 992. 

Robertus Oliphantus, vir elegantissimi ingenii, Europam, Afri- 
cam, et Asiam laboriosissime lustravit,' Comitem Mortonum et 
Vicecomitem Oliphantum a piratis Turcis captos quaesiturus ; nec 
frustranea ea opera, nam licet nobiles illos viros haudquaquam 
potuerit reperire, tamen maximo cum fructu regiones omnes lus- 
travit, et ut varia observavit, itaque in adversaria sedulus retu- 
lit. Redux in patriam, Ruthveniae conjurationis accusatus regno 
cessit, ut sunt magnorum ingeniorum infelices eventus ; tum Tho- 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XIV. *513 



mae Bruulaeo, equiti Anglo adolescenti, comes ab avunculo oratore 
regio Earyo, tum Lutetiae residente, datus, Galliam, Germaniam, 
Italiam, et Hispaniam peragravit, mox in Daniam permeavit, ubi 
arcta cancellarii illius regni amicitia fretus ingentem ab eruditione 
sui admirationem movit. Scripsit 

Itineris sui lib. II. 

De Nostradami Prophetiis lib. I. 

Mathematicae Observationis super Astrologicis Praedictioni- 
bus lib. I. 

Vivit adhuc in Dania Musis gratus. 

ODO. 993. 

Odo Senescallus clericus, affinis Joannis episcopi Dunkeldensis, no- 
minatur in controversia quae inter eum et Hugonem S. Andreae 
episcopum intercessit. Literae Urbani III. papae apud Hovedenura 
part. ii. pag. ccclx. 

Claruit anno MCCLXXXH. Parvum hoc fateor, sed in tanta rerum 
nostrarum penuria tacendum non duxi. 

OSBERTUS. 994. 

Osbertus, abbas de Kelrou, ut est Hovedeni codice part. II. pag. 
cccli. vel Kelkoensis, ut in literis Lucii III. pontificis, a Wilhelmo 
rege Romam orator missus cum Jocelino episcopo, et Arnaldo ab- 
bate Mailrosensi, regis causam egregie in consistorio egit, et absolu- 
tionem impetravit. 

Vivebat anno mclxxxviii. 

GALTERUS OGILVIUS. 995. 

" Galterus Ogilvius, singulari exundans eloquentia, adeo ut homi- 
nem verborum copia, sermonis ubertate, venustate sententiarum, non 
modo delectare, sed lascivire et luxuriare diceres," ait Hect. Boeth. 
in Vita Episcoporum Aberdonensium. Edidit 

Rhetorices Flores lib. i. 



514* HISTORIA ECCLESIASTICA. 

Orationes varias lib. i. 

Vixit et professus est in Montano Lutetiae anno mdxx. 

ANDREAS OGSTONUS. 996. 

Andreas Ogstonus Turaviensis, praeceptor in elementis grammaticis 
meus, vir ingenio mediocri, nec indoctus, scripsit 

Poemata varia lib. i. vario carminum genere, sed eminet 
Epicedium Forbassi Toparchae, ac familiae illius Principis, 
lib. I. elegiaco versu non inculto, ante annos xxx. publi- 
catum. 
Vivit adhuc in Orcadibus. 



FINIS LIBRI DECIMI QUARTI. 



HISTORIAE ECCLESIASTICAE 

GENTIS SCOTORUM 

LIBER XV. 

S. PANDIONA. 997. 

S. Pandiona, regis Scotiae filia, quae cum in nubilem aetatem adole- 
visset, et pater iniquissima ac pietati votoque facto adversantia sua- 
deret, saepe urgeret, minis terreret, verita ne vel muliebri imbecilli- 
tate succumberet, vel tormentis ad iniqua toleranda cogeretur, fuga 
subsidium ac virginitatis munimentum quaesivit, habituque dissimu- 
lato Angliae intima penetravit, ac prope Grantam Geruviorum, quae 
postea Cantabrigia dicta est, sanctissime vitam durissimam traduxit, 
et in sanctissimi voti professione obiit, reliquiis ibidem loci religio- 
sissime conditis ; cujus vitam scripsit Richardus Eltessleius, sacerdos 
Anglus, Lelandus lib. iv. de Viris Illustribus, et meminit Joannes Pit- 
saeus centuria iii. appendicis numero lxxxii. qui scurriliter et 
contumeliose, ut solet, filiam reguli Scotiae appellat : sed regulus ille 
magnos Angliae reges saepe in fugam armatus compulit, Angliam 
ferro flammaque vastavit, Anglicanos exercitus delevit, et, semel dicam, 
Angliae imperat. Sed os impiorum facit quod solet, nec verissimis 
Scotiae meae laudibus praejudicat. Scripsit sancta haec virgo 
De Virginitate servanda lib. I. 

Soliloquium Animae lib. I. 

Quo tempore vixerit, non deprehendi, quia altum de ea apud nos- 
trates scriptores silentium. Joan. Molan. in Appendice ad Usuardum. 

S. PALLADIUS. 998. 

S. Palladius, primus Scotiae episcopus quem Romae consecra- 
tum accepimus, non simpliciter, siquidem diu ante illius in eam 
insulam appulsum certum est Scotos Christianae veritatis lumine 
illustratos, et fidei initiatos sacramentis. Abrahamus, et Gotefred. 



516* HISTORIA ECCLESIASTICA 

Bucholzeri Iudice chronolog. pag. cclxxi. Joannes Leslaeus lib. IV. 
pag. cxxxvil. Sigebertus Gemblacensis in Chronico : " Coelestinus 
papa ad Scotos in Christum credentes Palladium primum mittit 
episcopum." Ergo ante illius adventum Scoti in Christum credebant, 
Ado Viennensis in Chronico aetate VI. " Scotis Christum credentibus 
ordinatus a Papa Coelestino Palladius primus episcopus mittitur." 
Venerabilis Beda libro. i. Histor. Ecclesiasticae Gent. Anglor. cap. 
xiii. cujus lemma est, " Palladius ad Scotos jam credentes venit." 
Sequuntur deinde : " Anno Dominicae Incarnationis quadringentesimo 
vigesimo tertio Theodosius junior, post Honorium, quadragesimus 
quintus ab Augusto, regnum suscipiens, viginti et septem annis tenuit"; 
cujus regni anno octavo Palladius ad Scotos in Christum credentes 
a pontifice Romanae ecclesiae Coelestino primus mittitur episcopus." 
Eadem Hermannus Contractus. Comes Veringensis in Chronico 
eodem anno : " Palladius episcopus a Coelestino papa ad Scotos jam 
Christo credentes mittitur ;" primus episcopus scilicet Romae ordina- 
tus, ut admonui, nam diu ante episcopos suos Scotica ecclesia ha- 
bebat, ut ex Apparatu nostro Historico liquet. Marianus Scotus lib. 
II. aetate vi. consentit : " Ad Scotos in Christum credentes a Papa 
Coelestino Palladius episcopus primus missus est." Concors est nos- 
tratium annalium fides. Appositissime Hect. Boeth. lib. vn. Hist.Scot. 
in fine : " Inter nostrates Palladius episcopus a Coelestino pontifice 
maximo ad Scotos in Christum credentes missus, ut Pelagianam haere- 
sim, quae jam magnam Britanniae partem infecerat, a Scotorum gente 
arceret, populumque ad veram pietatem, a qua continua bellorum 
atrocitate paulum aberraverat, rite reduceret. Erat Palladius primus 
omnium, qui sacrum inter Scotos egere magistratum, a summo pontifice 
cpiscopus creatus, quum antea populi suffragiis ex monachis et Cul- 
deis pontifices assumerentur. Is utilibus ac piis concionibus Scotos Pic- 
tosque a quibusdam superstitiunculis gentilibusque ritibus, nondum 
in illis populis post relictam idololatriam exterminatis, purgavit ; ob 
quas res Scotorum Apostolus a posteritate est appellatus. Post multos 
tandem pios sudores, ac religiosa opera Cbristi dogma propalando 
pro mortalium salute impensa, Forduni (vico in Mernia nomen 
est) beatissimum hujus vitae exituin sortitus, fatis concessit, ubi 
sacrae ejus reliquiae, in multo habitae honore a multis illuc religio- 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XV. *517 

nis causa confluentibus, vel hac nostra aetate venerandae, ostendun- 
tur. Has Wilhelmus Schewes, S. Andreae olim archiepiscopus, vir 
undequaque eruditus, effossas humo multis piis precationibus solem- 
nique apparatu in capsulam argenteam honorifice collocavit, iv. anno 
post Christi adventum in carnem supra nonagesimum millesimum qua- 
ter centesimum." Quid aversi a rerum nostrarum gloria Angli super 
hoc ipso censuere ? Idem plane, et potentior odio fuit veritas. Matth. 
Westmonasterien. anno ccccxxviii. in Floribus Historiar. " Scotis iii 
Christum credentibus ordinatus a Papa Coelestino Palladius pri- 
mus episcopus, ibidem mittitur." Florent. Wigorniensis anno cdxxi. 
" Ad Scotos in Christum credentes ordinatus a Papa Coelestino 
Palladius primus episcopus missus est, post ipsum Sanctus Patri- 
cius." 

Rara hujus pietatis argumenta annales Anglicani exhibent, et 
prae aliis Polydor. Virgilius lib. iii. Histor. Anglic. pag. lix. " Pal- 
ladius, homo bonus, gratus, pius, et plenus officii, dum apud Scotos 
erat, omnibus precibus dehortatus est Constantinum regem, ut ne 
vellet Anglos Saxones, gentem impiam, armis juvare, contra Britan- 
nos, homines Christianos, quando posset certo scire eorum calamita- 
tem cum sua aliquando fore conjunctam, cum satis constaret illos non 
Scotorum, non Pictorum amicitiam, sed totius insulae imperium 
quaerere, neve alienorum nomine se atque suos toties opponere peri- 
culo belli, cujus exitu nihil incertius esset." Paria alii. 

Contra hunc tam certum annalium Scotorum Anglorumque con- 
sensum, et septem probatissimorum veterum testimonia, insaniae suni- 
mae esse judico reluctari, et tamen reperti sunt inter recentiores 
male feriati quidam homines, qui Christianam pietatem Scotis a 
Palladio primum concessam ausi sint scripsisse. Antesignanus est 
hujus temerariae cohortis Baptista Platina in vita Coelestini : " Misit 
ad Scotos Christi fidem optantes Palladium, quem ipse episcopum 
creaverat." Hunc secutus Ethelwerdus Chronicor. lib. i. pag. 
cccclxxiv. illi in eadem falsitatis opinione succedit Ingulfus abbas 
Croylandiensis in Chronico : " Scoti, misso a Coelestino papa Palla- 
dio, fidem Christianam suscipiunt." Ab his, ut puto, pridem deceptus. 
Alphonsus Ciaconius in eodem Coelestino : " Palladius item diaco- 
nus ad Britanniam directus, postea ad Scotos, qui ex diacono crea- 

2 c 



518* HISTORIA ECCLESIASTICA 

tus est episcopus, et ad Scotos ab eodem missus est Coelestino." Ne- 
mo certe tradidit veterum Palladium ad Britanniam primum mis- 
sum, deinde ad Scotiam ; quare errat Ciaconius. Et post, reliqua ejus 
pontificis persequens, turpiter lapsus est : " In Britanniam S. Germa- 
num Altissiodorensem episcopum legavit, et Scotos ad fidem per 
Palladium convertit, Scotorum Apostoli nomen consequutus est." Non 
Coelestinus Scotorum Apostolus dictus, quod voluit Platina, sed ipse 
Palladius. 

Gente fuisse Britannum affirmant quidam eruditi ; in his Ant. Pos- 
sevin. tom. iii. Apparat. pag. iv. sed mihi non liquet. Ad eum S. 
Cyrillum Alexandrinum suos de Adoratione Commentarios scrip- 
sisse volunt, et cardinalem factum, ut majori auctoritate ecclesias 
regeret. Doctissimus Baronius tom. v. Annal. Probus in Gestis S. Pa- 
tricii, auctor vetustus, gente Scotus, sed librariorum aut perperam 
utentium vitio corruptus. Prosper Aquitanicus in Chronico : " Basso 
et Antiocho coss. congregata apud Ephesum plus ducentorum sy- 
nodo sacerdotum, Nestorius cum haeresi nominis sui, et cum multis 
Pelagianis qui cognatum sibi dogma juvabant, damnatus. Ad Scotos 
in Christum credentes ordinatur a Papa Coelestino Palladius, et pri- 
mus episcopus mittitur." Ergo Ephesina eodem anno generalis 
synodus habita, Nestoriani damnati, et ad Scotos Palladius missus, 
quo Bassus et Antiochus coss. hoc est, ccccxxix. Quam strenuam 
vero operam navaverit exstinguendae Pelagianae apud Scotos pesti 
Palladius, ex eodem liquet Prospero in Chronico biennio ante in con- 
sulatu Florentii et Dionysii, et adversus collatorem in fine. Paene 
praeterierain Freculphi Lexoviensis episcopi auctoritatem tom. n. 
Chronicor. lib. v. cap. xxm. " Tunc equidem ad Scotos in Christum 
credentes ordinatus a Papa Coelestino Palladeus i. episcopus mitti- 
tur ;" corrupte sane pro Palladius, ut pleraque ea propria in eo scrip- 
tore vocabula, quo nullus inter veteres librariorum incuria mendo- 
sior, aut transcriptionis ncgligentia. 

Hunc rcligiosa nostratium successio semper ut divum coluit, et 
reliquiae ejus magno pietatis afTectu colebantur Forduni oppido Mer- 
niae, ut supra monui, et confirmat Polydor. Virg. lib. i. Hist. Angl. 
pag. vi. et tarnen an tacito gentium illorum consensu in divorum rela- 
tus fuerit numerum, an ab aliquo pontifice, nec annales nostri, quod 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XV. 519 

sciam, tradiderunt, nec alibi reperi, et nec ullum martyrologiura me- 
minit ; sed non in eo solo gentis nostrae gloriae iniqui sunt et injurii 
martyrologiorum compilatores. Fuit autem Graecae et Latinae linguae 
peritissimus, nec Scoticae ignarus. Scripsit 

Contra Pelagianos lib. i. qui ipsius cura Scotia prohibiti, 
et Romae damnati. Extat Petri Tausiani Bastidei epi- 
gramma cultum : 

Dum perit haereticis vicina Britannia flammis, 

Scotia Palladio stat bene tuta suo. 
Palladium Trojae quondam si tale fuisset, 

Argolici nunquam fraude perisset equi. 

Vitam S. Joannis Chrysostomi, lib. I. aliam ab ea quam ex 
Simione Metaphraste habet Surius tom. I. et ab ea quam 
fertur scripsisse Cosmas Vestiarius, quae MS. in Bibliotheca 
Vaticana asservatur, ut ad xxvn. Januarii Martyrolog. 
testatur illustris Baronius. 
Homilias plures lib. I. 

Epistolas ad Coelestinum lib. i. 

Missus est in Scotiam, imperante Theodosio juniore, anno cdxxix. 
vel anno cdxxxi. vel anno cdxxxii. quae receptior est conformior- 
que veritati : quando inibi officio functus, incertum. Vide plura in- 
fra in S. Patricio et in Servano. Alius est S. Palladius uterque, Bitu- 
rigum antistes, ut et Palladius Xantonum praesul. Colitur xxvn. 
Januarii. 

S. PATERNUS. 999. 

S. Paternus Scotus, pertinax religiosi voti ac sancti propositi 
eustos, colitur die x. Aprilis. Arnold. Uvion lib. m. pag. cxxx. 
Joan. Leslaeo lib. v. in fme astipulante. Sigebertus Gemblacensis : 
" Paderbruma, Germaniae civitas, est cum majori ecclesia combusta. 
In monasterio autem monachorum Scotus quidam, nomine Paternus, 
monachus multo tempore reclusus, qui etiam hoc incendium saepe 
praedixerat, propter propositum reclusionis exire nolens, se comburi 
passus est." Oh rarum, et, quod sciam, unicum ardentis aifectus exern- 
plum, nec nostro seculo imitabile ! " Ad sepulchrum multa fiunt mi- 



520 HISTORIA ECCLESIASTICA 

racula." Trithem. Hb. iii. de Vir. illustr. S. Benedicti cap. cccxxiv. 
'* De cujus sepulchro," nirais frigide Florent. Wigorniensis eo anno 
pag. dcl. " quaedara bona narrantur." Scripserat, ut ex Sigeberto 
apparet, 

Praedestinationes lib. I. exemplo S. Brigidae. 
Exstinctus est anno mlviii. Paderbruma autem civitas Rheginoni 
in Chronicis ad annum dcclxxvii. Padresbruma audit, forte TuUgtov 
Ptolomaeo, Teuderus priscis, ut putat P. Appianus. Incertus Anna- 
lium Francicorura scriptor ad annum dccxcix. et ad annum 
dcccxlv. Frodoardus, in Chronico ad annum dccccxlvii. me- 
minit Dudonis episcopi Paderburnensis. 

S. PATTO. 1000. 

S. Patto, rnonachus Benedictinus, sanctitate vitae, eruditionis gloria 
celebris, abbas Amarbaricensis renunciatus, Albert. Crantz lib. i. 
Metropol. cap. xxi. Gaspar Bruschius in Catalogo ; et cum diu eo 
raunere pie fuisset functus, a Carolo Magno episcopus Verdensis 
secundus creatus. Scripsit 

In Pentateuchum Moysis, lib. i. Forduno auctore. Reliqua 

omnia interierunt, cum nemo illo eo seculo aut plura aut 

meliora scripsisset. 

Vixit anno dcccx. sed quamdiu episcopatum rexerit, aut ubi, 

quove mortis genere defunctus, non reperi. Sanctorum albo 

ascriptum, docet Molan. appendice ad Martyrologium Usuardi, sed a 

quo papa aut quo die non exprimit. Arnold. Uvion lib. II. Ligni Vi- 

tae cap. lv. Anton. Demochar. tom. u. Sacrificii Missae cap. xxxv. 

Joannes Leslaeus lib. iv. Colitur die xxx. Martii. 

S. PATRICIUS. 1001. 

S. Patiucium Iliberniae episcopum, aut Scotiae praesulem, ut ait 
Volaterranus lib. xix. pag. dlxx. (utrumque recte, nam prius Scoticae 
ecclesiae praefuit, postmodura Hibernicae) Galli Areraorici civem suum 
faciunt, Angli sibi eodein jure quo alios multos nobis iinpudentia sumraa 
subreptos vindicant, Hibemi improbabilioribus argumentis apud 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XV. 521 

se natum contendunt, Scotum esse ego probo. Sigebert. Gemblacens. 
Chron. ad annum cccxciv. " S. Patricius Scotus cum suis sororibus 
venditur in Hibernia, ubi cum esset regis porcarius, angeli saepe 
alloquio fruitur." Clare ille gentes eas sejungit, et in Scotia natum, et 
in Hibernia venditum vult. Ado Trevirensis in Martyrologio xvn. 
Martii : " In Scotia natale Sancti Patricii, episcopi et confessoris, qui 
primus ibidem Christum evangelizavit." Franc. Maurolycus Marty- 
rologio eodem die : " In Scotia natale Sancti Patricii episcopi, qui 
primus ibi Christum evangelizavit, et maximis virtutibus et mira- 
culis claruit, atque in Hibernia ad edomandos barbarae gentis animos 
ope divina barathrum fecit horrendum, quod S. Patricii Purgatorium 
hucusque appellatur, in quod descendentes quidam, reversi mirabi- 
lia se vidisse referunt." Et ille Hiberniam a Scotia separat. Petrus 
Galesinius Protonotarius in Martyrolog. " In Scotia S. Patricii, epi- 
scopi et confessoris, qui primus eam nationem Christi sacris imbuit." 
Usuardus itidem in Martyrologio, quod rogatu Caroli Magni compo- 
suit : " In Scotia natale S. Patricii, episcopi et confessoris, qui pri- 
mus ibidem Christum evangelizavit." Ab eo, puto, hauserunt juniores, 
Ado, Maurolycus, et Galesinius. Haec Siculi, Itali, Germani, et Galli, 
de S. Patricii patria prodiderunt, et natalis hic non ortus primus, non 
depositio, sed dies consecrationis in episcopatum ; Hilarii PP. epist. 
ad Ascanium, S. Paulini epist. xvi. ad Delfinum, S. Ambros. lib. ux. 
epist. lx. ad Felicem ; quod Hirlandi ignorarunt, in suis contra Sco- 
tiam et Thomam Dempsterum famosis libellis. Quid Angli censeant 
exquirendum, qui vicinia loci diligentius res nostras cognoscunt et 
scrutantur. Silvest. Giraldus Cambrensis Topogr. Hibern. cap. 
xvi. " Patricius vero natione Britannus, vir vita et sanctitate 
conspicuus, regnante Largirio Nelli Magni filio insulam Hiberniam 
intravit, et gentem inveniens idololatram varioque errore delusam, 
primus in ea, divina opitulante gratia, fidem Christianam et praedi- 
cavit et plantavit. Baptizatis itaque catervatim populis, et tota 
jam insula ad Christi fidem conversa, apud Ardmacham sibi sedem 
elegit, quam etiam quasi metropolim constituit, et proprium totius Hi- 
berniae primarium locum ; episcopos quoque congruis in locis collocavit, 
ut in partem vocati sollicitudinis, quod ipse plantaverat, et ipsi riga- 
rent, Deus autem incrementa daret." Ille diserte Britannum facit, 



522 HISTORIA ECCLESIASTICA 

non Hibernum, neque Gallum Britonem. Id quidam ad Angliam 
referunt, et in his Gulielmus Camdenus in Britannia pag. dxxiv. 
Scribit in Valle Rosina sub Verginio promontorio apud Dimetas, 
vulgo JPembrokehill, natum esse ; sed cum careat idoneis auctoribus, fig- 
menti loco a me id habebitur. Indifferenter Floren. Wigrorniensis 
ad aunum cccxciv. " S. Patricius nascitur in Britannia ex patre 
Calphurnio nomine, qui presbyter fuit, filius diaconi nomine Fodit. 
Mater autem erat Patricii Conches, soror S. Martini de Gallia. Patri- 
cius in baptismo clictus est Sucat, a S. Germano Magonius, a Coeles- 
tino papa Patricius, id est, pater civium." Explicatius et lucidius 
Matth. Westmonasteriensis Florib. Historiar. " Eodem illo anno Sanc- 
tus Patricius Scotus eodem tempore in Hiberniam venditur cum so- 
roribus suis." Mox idem delirus, et sui oblitus, multa figmenta super 
eo congerit ad annum ccccxcv. nam et n. Hiberniae archiepiscopum 
scribit, cum ante eum neque archiepiscopus neque Christiani ulli ea 
in insula essent: deinde xl. annis tantum praedicationis munus im- 
plevisse, cum omnium auctorum consensu constet lx. annos totos 
in sancto illo obsequio eum collocasse : reges septem baptismatis sa- 
cro fonte abluisse. Ridiculum sane, cum antiquissimi gentis illius 
annales principio quinque tantum fratres insulam inter se divi- 
sisse, non autem septem, asseverent, qui omnes sub unius imperii et 
regni corpus coaluerint. Postea pudendum illud de S. Palladio com- 
mentum ponit : " Dum Patricius Romae moraretur, missus est Palla- 
dius episcopus a Papa Coelestino ad Scotos ad Christum convertendos, 
qui primo verbum Dei in Scotia praedicans, tandem in Britanniam 
pervenit, et in terra Pictorum defiuictus est ; deinde audita morte Pal- 
ladii, Patricius Theodosio et Valentiniano imperantibus a Papa Coele- 
stino ad partes occiduas missus est." Omnia impurissimi mendacii 
plena. Nam Palladius ad Scotos jam conversos est missus, et creden- 
tes, non convertendos, uti supra plene ; deinde in Britanniam, hoc est, 
Angliam, eum penetrasse, falsissimum, post susceptum semel apud 
Scotos docendi munus. Ulud amenter etiam confictum, Palladium 
in terra Pictorum vita functum, cum Forduni obierit oppido Merniae 
in Scotia, ut ostendi : hoc etiam imperitiae et ignorantiae, Patricium 
successorem destinatum Palladio, Valentiniani imperio, cum multis post 
eum annis Palladius in Scotiam fuerit missus, scilicet sub Theodosio 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XV. 523 

juniore. Erratum erit igitur ut minus centum annis totis. Sed ad 
S. Patricium redeo, quem, sibi contrarius, vult Hiberniensem ortu fu- 
isse et in Scotia venditum, cum prius ortu Scotum et in Hibernia 
venditum dixisset. Pergit saperda et insulsus, a Matthaeo archiepi- 
scopo Patricium ad episcopalem gradum promotum asserens, cum ar- 
chiepiscopi honorem a Coelestino papa acceperit, ut infra patebit ex 
Sigeberti Chronico. Denique sepulchri locum ejus ignotum contendit, 
cum omnes eum Duni sepultum et veteres et recentiores affirment. 
Silvester Giraldus Topograph. Hibern. cap. xviii. et versus vulga- 
tissimi, licet falsissimi, nam Brigida Abrenethae in canonic. aede ja- 
cet, ac in Scotia. Ex loci archivis et actis Leslaeus lib. iv. Hist. 
p. CXLIX. Patricius vero in Glastonia, regione Somersetensi, et vixit et 
obiit, si Malmesburiensi fides lib. n. Gest. Pont. pagina cxlv. nec de 
Patricio juuiore dicant Irlandi intelligendum, siquidem Hiberniae 
Apostolum idem auctor vocat, et G. Camdenus pag. clvii. Denique, 
Columba in ea insula jacet, quae Scoticae ditionis, et Scotorum re- 
gum sepultura, a nomine hujus sancti Columkil dicitur. Scotichroni- 
con et Veremundus. Tantum improbitas Hirlandica effecit, sanctos 
Dei, qui aliis deberentur, sibi affingens. Huntindoniensis vero scri- 
bit S. Columbam ad S. Martini episcopatu S. Niniani in Gallovi- 
dia sepultum, lib. iii. pag. cxxcix. Quam mendaces ergo hi versus ! 
Hi tres in Duno tumulo tumulantur in uno, 
Brigida, Patricius, atque Columba pius. 

Clarissime patriam S. Patricii expressit H. Rabanus in Martyrolo- 
gio : " In Scotia natale Patricii episcopi, qui in Hibernia insula 
primum praedicavit nomen Domini nostri Iesu Christi." Notkerus 
Balbulus, etiam Martyrolog. scriptor, eodem illo die: " In Scotia nativi- 
tas S. Patricii episcopi, natione Britanni, qui in Hibernia insula Sco- 
tis primum evangelizavit nomen Domini nostri Iesu Christi, et eos 
per miraculorum ostensionem ad fidem veram convertit." Fefellit et 
hunc et multos alios rerum nostratium exordium ; nam quia Scoti pri- 
mum ex Hibernia in Britanniam transierunt, existimarunt Scotos sem- 
per eam insulam inhabitasse ; usque adeo nominum ut confusio fit 
inextricabilis, utque quidam auctores supra laudati, Ado, Galesinius, 
Maurolycus, Scotos fidei Christianae veritatem et lucem evangelii a 
S. Patricio hausisse scripserunt; quinimo ipse Mellanius Probus Scotus, 



524 HISTORIA ECCLESIASTICA 

auctor vetustissimus, sed a librariis aut sciolis corruptus, in Vita & 
Patricii prodit Palladium, intactis rebus Scotorum, ab illis fuisse re- 
pulsum, ac in munere quo fungebatur archidiaconatus esse defunc- 
tum, eique successorem Patricium gentem eam ad fidem convertis- 
se : quod etsi historicae ecclesiasticaeque veritati sit contrarium, ta- 
men a Graeculis magno consensu est receptum. Ruffin. lib. i. Histor* 
Ecclesiast. cap. XI. Nicephor. Callist. lib. vm. Histor. Ecclesiast. ca- 
pit. xxxiv. et transcripsere illos Ant. Sabellicus et Gilbertus Gene- 
brardus ; quos omnes in manifesto errore versari, et supradicta a me 
in S. Palladio, et in Apparatu Hist. facile convincunt ; et illud non de 
Scotis, sed de Hibernis intelligendum docent verba Martyrologii 
Romani die laudato : " In Hibernia natalis S. Patricii, episcopi et 
confessoris, qui primus ibidem Christum evangelizavit, et max- 
imis miraculis et virtutibus claruit." Sola haec est auctoritas 
quae Hibernum convincit fuisse, sed non magni ea momenti, si- 
quidem Martyrologium de depositione, non temporali ortu loqui- 
tur; ita falsi qui ex hoc loco Hirlandum contendunt, uti et fabu- 
latores illi qui in Galliis natum volunt, a Scotica nave piratica 
aut Saxonica puerulum inde sublatum in Hibernia divenditum, 
in Anglia educatum, porcorum in Hibernia pastorem seu subulcum, 
Romae institutum ; quae pugnantia simul omnia vera esse non pos- 
sunt, et Gallos dejicit spe sua Malmesburiensis loco laudato, qui 
eam opinionem ridet. Nec desunt qui triginta annis in Glastem- 
burgensi coenobio commoratum eum fingant in Anglia. In his 
Gulielmus Camdenus in Britann. Descript. in Belgis, vulgo Dor- 
setshire, pag. clvii. Sed refellitur hoc facile, cum seculari ille vitae 
professione non etiam monastica reperiatur egisse, nisi forte dicant 
in monasteria monachorum admissos seculares, quod non legi. Sunt 
tamen qui eum canonicum regularem fuisse velint ; in his Joannes 
Trullus Aragonius lib. I. Histor. Can. Reg. cap. v. quod et verum 
esset, non tamen monachus foret, cum canonici regulares non sint 
monachi. Joannes Baptista Cicada, S. R. E. Cardinalis, Bernardi- 
nus Scotus, Zacharias Ferrerius, Hieronymus Mentuatus, contrarium 
docuere. 

Utcunque sit, certc Hibernorum est apostolus. Wernerus Rolevin- 
chus in Fasciculo Tcmporum: "Patricius, filius sororis S. Martini, mit- 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XV. 525 

titur in Hiberniam a Coelestino papa. Vir mirabilium operum, vixit 
annis centum viginti ;" quod vix credibile est, constat enim Palladio 
a S. Coelestino misso anno ccccxxxu. qui ultimus ejus pontificis 
fuit, successisse Patricium non nisi eo mortuo ; igitur e duobus alterum 
verum esse oportet, aut Palladii successorem non fuisse Patricium, 
aut non ab eodem pontifice utrumque legatum ; nam, ut dixi, Coeles- 
tinus ultimo sui pontificatus anno Palladium ad Scotos destinavit, 
qui ibi magna sanctitate et eruditione multis annis versatus ; cum 
tamen si verum sit, quod Laerius scribit, oportuerit eodem illo an- 
no et missum ad Scotos Palladium excessisse, et Patricium ei succes- 
sorem designatum, et S. Coelestinum fato etiam concessisse, quod du- 
rum credere ; nihilominus tamen eundem illum errorem video am- 
plexum Sigebertum, qui in Chronico anno laudato haec habet : " Coe- 
lestinus papa ad Scotos in Christum credentes Palladium primum 
mittit episcopum, postquam ab eodem Coelestino ad eosdem missus est 
S. Patricius, genere Britto, filius Conches sororis S. Martini Turonen- 
sis, qui in baptismo quidem dictus est Suchat, a S. Germano Magoni- 
us, a Coelestino vero Patricius, a quo archiepiscopus Scotorum ordina- 
tus, per lx. annos signis, sanctitate, doctrina excellens, totam insulam 
Hiberniam convertit ad Christum." Et in eodem opere ad annum 
ccccxci. " S. Patricius, secundus Hiberniae archiepiscopus, anno aeta- 
tis suae cxxn. in Christo quievit." Non fuisse secundum gentis illius 
archiepiscopum, supra ostensum. Totum vitae ordinem brevi recensione 
ponit Marianus Scotus lib. II. Chronicor. aetate VI. ad annum ccccxci. 
"S. Patricius, Hiberniae archiepiscopus, cum esset annorum xcn. obiit, 
cum esset annorum sexdecim venditus est, sex annis vixit in servitute, 
in Romanis partibus ;" puto aliquid deesse, saltem annorum numerum, 
quibus in Romanis vixit partibus ; " sexaginta annis praedicavit in Hi- 
bernia." Et forte etiam erratum a librario fuerit in numero primo an- 
norum, siquidem consensus est scriptorum vivendo eum centum et vi- 
ginti annos superasse. Idem de ejus redemptione eodem libro ad an- 
num cccxcv. " Cum S. Patricium noluisset dominus suus dimittere. 
nisi pro massa aurea, servavit S. Patricius praecepto angeli Victori 
cuidam gregem porcorum, quorum custos dum fuit Sanctus Patricius 
et pastor, fodit massam auream, quam ille Patricius domino suo pro 
se dedit." Vereor ne fidem etiam fallat in hoc antiquitas ; nam Sige- 

2 D 



526 HISTORIA ECCLESIASTICA 

bertus antea laudatus regis porcarium nominat, hic Victoris cujus- 
dam subulcum facit, Matthaeus Westmonasteriensis dominum, cui 
ille probrosam eam servitutem obierit, Scotum quendam Cuulcu ap- 
pellat, Florentius Wigorniensis Milvo filio nepotis Buani in Aquilo- 
nari Hibernia venditum ait ad annum salutis ccccx. Conciliet haec 
qui volet, mihi indicasse pro instituto satis erit. Suspectam etiam 
de eo relationem facit nominum varietas ; quibus addendum ex eodem 
Westmonasteriensi, primum ei nomen fuisse Naunum : quo fonte mul- 
tiplex haec appellatio defluxerit, ego non assequor ; nam ut verum sit 
eo seculo nomina in confirmatione consuevisse mutari, tamen unde 
quatuor haec aut quinque nomina, quae ei affingunt ? Certe an 
episcopi aut antistites ordinati novum aliquod nomen assumere pro 
more habuerint, nescio ; illud mihi certo persuasum, ipsos ponti- 
fices nomina sua non mutasse ante Sergiurn, qui lxxxv. pontifex 
sacrum magistratum iniit anno salutis dclxxxvii. ut praeter Anna- 
lium Ecclesiasticorum scriptores notat Caelius Rhodiginus lib. xxv. 
cap. xxvi. 

Cum eo consecrati sunt, et eidem sacratissimo operi addicti, Anfilius 
et Iservinus ; de quibus nihil aliud comperi. Ipse iis deinde in agro 
quodam deserto monasterium aedificavit canonicis regularibus, ut in 
Joanne Trullo loco laudato legitur. S. Antonini part. II. tit. X. cap. 
XTIII. xxi. In Scotia hoc an in Anglia exstructum, quaeratur. 

Magnam hujus sanctitatem memorat anonymus auctor vitae S. Win- 
waloci apud Surium tom. II. die tertio Maii. " Per idem tempus 
claruit S. Patricius, ecclesiae Christi eximium decus, et totius Hiber- 
niae splendidum sidus, cujus eximiae virtutis opiuio adeo S. Winwa- 
locum affecerat, ut modis omnibus ad eum proficisci peroptaret, ut 
vivendi normam ex ejus sanctissima institutione capesseret. Sed cum 
in ea versaretur cogitatione per visum ei S. Patricius sese exhibuit 
vultu angelico, et caput aureo diademate coronatus, aitque ei, ' En ego 
sum Patricius quem tantopere cupis adire, sed ne mea causa tam lon- 
gum iter terra marique susciperes, misit me Dominus, ut voti tui com- 
pos et visu et alloquio meo perfruaris ;' deinde blando eum sermone 
admonebat, ut non se sed Christum suis ubique praesentem accederet, et 
eum sibi vitae praeceptorem deligeret; praedixit etiam illi futurum eum 
aliis militiae spiritualis ducem, salubrique eum consilio instruxit; porro 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XV. 527 

etiam hortabatur, ut a magistro suo socios expeteret, et cum iis ad 
alium sese locum transferret." Nec plura eo in loco. 

Sanctissima ejus opera venerabile etiamnum hodie apud nostrates 
Hibernosque nomen ei conciliant, ut nullum ardentius colant sanc- 
torum, aut vota crebrius majorique pietatis affectu nuncupent ; ex- 
tatque, non sine impiorum et sectariorum horrore, antrum ab eo divina 
permittente gratia factum, cujus antea hic supra Maurolycus meminit, 
et praeter rerum Hibernicarum scriptores describit Simeon Maiolus 
Diebus Canicularibus colloquio xx. Verba sunt : " Cum S. Patricius 
praedicaret Hibernis, nec eos per miracula, neque per comminationem 
futurarum poenarum, nec per promissa coelestium gaudiorum, posset 
convertere, Deus per ejus preces locum indicavit, mirabili hiatu ac 
profunditate inscrutabili, per quem in Purgatorium descenditur, quin 
et Purgatorium S. Patricii vulgo nuncupatur : descendere in illud 
plurimi, aliique quidem nunquam redeuntes, alii redeuntes admi- 
randa quae sibi contigerunt de poenarum acerbitatibus a se visis 
tradiderunt ; inter hos praecipuus Agneius miles. De quibus rebus 
atque aliis pluribus libello quodam praecipuo actum est, uti partem 
ejus recenset Dionysius Carthusianus, de quatuor Novissimis artic. 
xlviii. Sed ante illum scripsit de eodem Vincentius lib. xx. Spec. 
Histor. cap. liv. Appellari autem Purgatorium D. Patricii memo- 
rat Albert. Crantzius Dan. lib. n. cap. xxiv. huc penetrasse Ulys- 
sem ex Claudio putat Joannes Camers ad caput xxxv. Solini." Plura 
qui cupis, adi S. Antoninum archiepiscopum Florentinum, Joannem 
Capgravium, qui non est manu mea, et alios. Scripsere vitam 
ejus ex professo Mellanius Probus Scotus, ut dixi, libris II. et Gulielm. 
Malmesburiensis lib. iii. Neuter est penes me ; diligens lector, consu- 
lere potes. Hic scripsit 

De Antiquitate Avallonica iib. I. 

Itinerarium Confessionis lib. I. 

Hodoeporicon Hiberniae lib. I. 

Historiam Hiberniae ex Rhuano vetusto auctore lib. i. 

Epistolas plures lib. I. quas lau- 

dat loco ultimo laudato Gulielmus Camdenus. Ego tamen 
non vidi. 

Sermones plures lib. i. 



* 



528 HISTORIA ECCLESIASTICA 

Obiit anno aetatis xcn. vult Marianus, vel cxx. ut Wernero Ro- 
levincho placet, vel certe anno cxxn. ut probabilior praefert auctori- 
tas plurium, anno salut. CCCCLVin. ut Sylvester Giraldus prodidit, 
vel ccccxci. ut receptior est cum Sigeberto opinio. In quodam libro 
veteris notae MS. Chromelliae haec extant : " Anno quo S. August. 
doctor mortuus est, scilicet ccccxviii. missus est Patricius in Hiber- 
niam." Venit vero eo anno ccccxxxn. " Obiit Patricius ccccxcm. 
anno aetatis suae cxx." Omnia hic incerta, gens, nativitas, educatio, 
vitae series, apostolatus, legatio Romae, adventus in Hiberniam, tem- 
pus apostolatus, denique mors ipsa ac sepultura, tanta est in tam il- 
lustri viro ornando scriptorum vetustiorum qua cupido qua dissensio. 

S. PLECHELMUS. 1002. 

S. Plechelmus, episcopus Candidae in Scotia Casae. Bedae lib. v. 
Hist. Angl. cap. xxiv. et sequitur eum Molanus Indiculo SS. Belgii 
pag. lvi. Jo. Gerbrand. a Leidis lib. n. Chronic. Belg. cap. xvi. 
" S. Plechelmus, sacerdos Dei, in confinio Scotiae de clara nobilium 
prosapia procreatus." Sacerdos eunti Romam S. Wironi propositi se 
et itineris socium adjunxit, et a pontifice Romano episcopus creatus 
est, sive Wironis episcopus, sic enim loquitur anonymus auctor in 
vita S. Wironis apud Surium tom. iii. die VIII. Maii. Addit autem, 
" Plechelmus virtute venerabilis, nec aetate major, nec meritis multo 
minor." Consecratus ergo Romae. Cum ad patriam reversus, aliquan- 
diu substitisset, iterum eundem Wironem secutus, in Gallias venit, 
ubi a Pipino honorifice excepti montem Odiliae, sive Petri, ab eo ac- 
ceperunt, ibique sanctissimae vitae cursum terminarunt, ut multis in- 
fra in S. Wironis relatione agetur. 

Est autem S. Plechelmus patronus Ruraemondae in Belgio urbis, 
cujus nomini praecipuum templum dedicatum, quae episcopalis sedes 
erecta est, concedente Paulo IV. anno MDLix. Recoliturque ejus 
sancta memoria die xv. Julii, ut in Martyrologii Usuardi Additioni- 
bus doctus Molanus expressit. " Civitate Oudensele natale S. Ple- 
chelmi episcopi Tuneintiensis," indicavit Aubertus Miraeus de Col- 
leg. Canonicor. cap. lvii. ex anonymo quem laudavi nuper scriptore. 
Omnia ejus scripta aevi injuria perierunt. 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XV. 529 

Floruit anno dccxlviii. venit enim in Francia regnante Pipino, 
patre, ut existimo, Caroli Magni. Magna certe anonymi illus aucto- 
ris injuria est, qui neque episcopatum nominavit, neque pontificem a 
quo inaugurationis insignia suscepit, expressit. Ego conjicio epi- 
scopatus eum insignia a Paulo I. habuisse, qui xcv. in Petri ca- 
thedra sedit circa annum salut. dcclvi. regnante apud Scotos 
Eugenio VIII. An idem sit Plechelmus, aut Pechtelmus, S. Adelmi 
socius, apud Trithemium lib. III. de Vir. illustr. S. Benedicti cap. 
cxlii. quaeratur. 

S. PHILANUS. 1003. 

S. Philanus episcopus, vel Filanus abbas, sanctissimae recorda- 
tionis, apud nostrates in Fifa et Argadia cultus ; cui templum et arx 
munitissima in lacu Levino. Hect. Boeth. in Descriptione Scotiae. 
Memorabile de hoc narratur ab eodem lib. xiv. Histor. Scotic. pag. 
ccciii. Robertus Brusius rex, ad bellum in Anglos se paraturus, 
brachium S. Philani jussit in castra deferri ; sed a sacerdote de- 
ceptus, et capsula tantum argentea, non ipsum brachium, concessa, ne 
tumultu, scilicet, perderetur : sed cum rex in precibus perseveraret, 
capsula sponte, nulloque tangente, aperta, verum brachium, quod domi 
relictum, sacerdoti ostendit, quo rex et milites armati praeclaram vic- 
toriam de hostibus retulere, caesis L. millibus Anglorum, cum du- 
centis equitibus auratis, ipso rege Eduardo aegre fuga et proditione 
Merchiarum comitis elapso. Scripsit 

De Meditatione Sanctorum lib. I. 

Homilias lib. i. 

Epistolas ad Ecclesiam suam lib. i. 

Floruit anuo dcciii. Colitur die ix. Januar. Breviarium Scoticum. 

S. PFJSCUS. 1004. 

S. Priscus, episcopus incertae sedis, uti priori illo et rudi seculo 
receptum, magna virtute et sanctitatis fama ecclesiam sibi com- 
missam administravit, coaetaneus SS. Colmanni, Medani, Modani, et 
Euchini, itidem episcoporum ecclesiae Scoticae. Hect. Boeth. lib. viii. 



•530 HISTORIA ECCLESIASTICA 

in fine. Joannes Leslaeus lib. iv. pag. cxliii. Scripsit 
Homilias de Sanctis lib. I. 

Vivebat anno dxxxi. Quo die colatur, non reperi. 

S. PEREGRINUS. 1005. 

S. Peregiiinus, a vita cognomento desumpto, Scotiae regum Ro- 
mani et Plantulae filius, incomparabilis sanctitatis vir, qui ex pere- 
grinatione Hierosolymitana xlii. annos totos eremum incoluit, par- 
temque Apennini a suo nomine appellari fecit, ubi et templum ei 
sacmm ingenti concursu, in ditione Mutinensi, frequentatur ; cor- 
pus vero Lucae requiescit, ut Sylvanus Razzius in Vita Sanctorum 
Hetruscorum, et Caesar Franciottus in opere de Sanctis Lucensibus 
prodiderunt. Vitam ejus anonymus scriptor Italus, nec doctus, de- 
dit, eamque Rhegii et Bononiae publicavit Peregrinus Capius : sed 
ea mihi est jure suspecta, quod anilibus fabulis sit referta, nec quic- 
quam bonae frugis contineat. I. Romani et Plantulae, Scotiae regum, 
nec annales Scotici nec peregrini ulli scriptores meminerunt. II. 
Ad regnum vocatus, diadema respuit, totumque patrimonium, id est, 
census regni annuos, pauperibus erogavit. III. Dum visitaret loea 
sancta, Hierosolymis adiit adoravitque locum ubi Deipara Virgo 
baptismo lustrata. IV. Jubetur in Aegypto adorare Mahometum, qui 
ducentis a morte Peregrini annis vix natus fuerat. V. Postquam in- 
nocuam flammam decem horis illaesus sustinuisset, Aegypti Solda- 
num cum toto regno sacro baptismi fonte lustravit ; cum adhuc eo 
seculo Aegyptus sub Romano esset imperio, nec nomen Soldani mul- 
tis postea seculis auditum. VI. Dum Ancona (quo ex peregrinatione 
Hierosolymitana appulerat) Romam petit, in itinere S. Michae- 
lis in monte Gargano fanum supplex invisit ; duplici sane errore, nam 
mons Garganus neque in illo tractu, secl in Apulia prope Sipontum 
urbem sit, neque adhuc eo tempore instituta solennitas apparitionis 
S. Michaelis in eo monte, qui dicitur apparuisse anno ccclxxxvii. 
ut Sigebertus vult, vel cccccxcn. ut ad diem viii. Maii in Marty- 
rologio Romano Baronius docet ex historia MS. illius rei, quae in 
Biblioth. Vaticana habetur, idque factum vult anno dxxxvl Vide 
locum. VII. Canonizatum anno salut. cccclxiv. cum multis postea 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XV. 531 

seculis caeriraoniae referendi in sanctos, seu canonizationis, sint in- 
troductae, ut meraini rae in Historia Ecclesiastica observare. Utcun- 
que illa vita ab imperito sic scripta, constat tamen magnae sanctita- 
tis virum fuisse, et piae vitae anachoretis unicum exemplar : cujus 
sepulturae adfuerunt, ut idem ille auctor ignobilis tradit, Geminianus 
Mutinensis episcopus, et Alexius Pisanus episcopus, cum omnibus 
aliis Hetruriae episcopis et clero, S. Severinus Ravennae archiepi- 
scopus, cum Galliae Cisalpinae omnibus praesulibus, numero quidem 
xxvii. Scripsit 

Orationes, et orandi Modum, lib. I. 

Meditationes lib. i. quas dicunt ip- 

sius manu corticibus arborum inscriptas, etiamnum hodie 
asservari. 
Obiit anno cccclxiv. quo etiam in sanctorum album relatus, et 
templum ei dedicatum die I. Augusti, quo Bononienses, Mutinenses, 
Lucenses, aliique Italiae populi, commemorationem ipsius solennem 
agunt, et veluti natalem celebrant. 

S. PETRANUS. 1006. 

S. Petranus, frater S. Gibirini, ex Scotia eum in Gallias secutus, 
miro sanctae piaeque vitae ardore in Rheraensi tractu vixit, sanctis 
ascriptus, ut reliqui omnes septem fratres. Molanus, et Georgius 
Colvenerius notis ad Flodoardum. Scripta perierunt. 

Peregrinabatur anno dix. Sigeberto auctore ; quando obierit, non 
comperi. 

S. PETROCUS. 1007. 

S. Petrocus, in Scotia mediocri fortuna parentibus ortus, ut in 
Scotichronico habetur, in Hiberniam trajecit, ut discipulos S. Pa- 
tricii coram conveniret ; a quibus aliquandiu detentus, ad S. Davi- 
dem Scotum apud Menenses agentem in Cornubiam transivit, ubi vi- 
ta vere apostolica instituta ad oppidum Laffenac, seu Loderic, mo- 
nasterium celebratissimum manibus suis fundavit, quod ab ipsius 
nomine Petrocstow, deinde contracta voce a posteris Padstow ; 



532 HISTORIA ECCLESIASTICA 

quo nullum in tota Anglia sanctitatis opinione, aut monachoruin 
doctissimorum numero, nobilius. Scripsit pleraque, ut in Polychronieo 
Scotico est lib. iv. cap. XII. sed omnia interierunt, praeter 
De Vita solitaria lib. i. 

Floruit anno dlxiv. Stultissime Anglum facit Pitsaeus. 

S. PRAXEDES. 1008. 

S. Praxedes, filia Claudiae Scotae de qua egi lib. iii. supra hoc ope- 
re, et S. Pudentis, senatoris Romani, soror SS. Novati, Timothei, 
et Pudentianae. De ea sic Martyrologium Romanum die xxi. Julii : 
" Romae S. Praxedis virginis, quae in omni castitate et lege divina 
erudita, vigiliis atque orationibus et jejuniis assidue vacans, quievit 
in Christo, sepultaque est juxta sororem suam Pudentianam Via Sala- 
ria." Addit iis Franc. Maurolycus Martyrolog. eodemdie: "officioque 
erga pauperes exercitata." Id Ado Trevirensis explicans, eodem die in 
Martyrologio, ait eam " omne defuncti patris patrimonium in paupe- 
res erogasse." Vitam ejus scriptam aiunt a Pastore quodam presby- 
tero, qui eam sepelivit: quando hujus nomen in S. R. E. titulum car- 
dinalitium iverit, docet historia MS. quae in Vaticana Bibliotheca 
asservatur, et ab eruditissimo Baronio laudatur, laudato Martyrologii 
Romani loco. 

S. PUDENTIANA. 1009- 

S. Pudentiana, ut vult Martyrologium Romanum die xix. Maii, 
seu Potentiana, ut alii malunt, Galesinius, Maurolycus, Ado Trevi- 
rensis, et Usuardus eodem die, filia Claudiae Scotae, soror S. Prax- 
edis. Verba Martyrolog. sunt : " Romae Sanctae Pudentianae virginis, 
quae post innumeros agones, post multorum martyrum venerabiliter 
exhibitas sepulturas, post omnes facultates suas pro Christo pauperi- 
bus erogatas, tandem de terris migravit ad coelos." Gesta etiam 
hujus idem Pastor presbyter recenset, et Mombritius tom. n. Vit. 
SS. et quia non Scota est, sed Scotae tantum filia, longiorem de ea 
sermonem non produco ; qui volet, fontes ipsos adeat. 
Floruit haec cum sanctis suis germanis circa annum xc. 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XV. 533 

PASLATENSIS. 1010. 

Paslatensis quidam monachus, incerto nomine, sed magna erudi- 
tionis claritudine, si tamen unus ille fuit, ac non plures incepti ab 
uno, eo in monasterio, operis continuatores, scripsit 

Chronicon ab initio Mundi lib. i. quod Georgius Buchan- 
anus in Historia sua Scotica sequi se profitetur, et 
veluti Palladium incendio furentium cum Knoxio haereti- 
corum exceptum asservat Alexander Setonius, Scotiae can- 
cellarius, Dunfermelinae comes. Eo etsi res orbis universi, 
res tamen praecipue Scoticas attingit, et sunt quae Hector 
Boethius non viderat. 
Vivebat anno mcccclii. 

S. PATRICIANUS. 1011. 

S. Patricianus quis fuerit, docet Hector Boethius lib. vin. Hist. 
Scot. in fine. " Passi sunt complures sub idem tempus antistites et 
sacerdotes, propter Christi nominis confessionem, a Saxonum feritate 
in Albione, uti qui Britannicas res memoriae prodiderunt, literis man- 
daverunt, constantissimis animis martyrium : alii alio fugientes secun- 
dioribus se rebus servaverunt, et inter eos Patricianus episcopus, vita 
et disciplina insigni, apud Congallum regem, a quo praediis et agris 
in Mona insula donatus, vitam plane Christiano dignam docendo et 
exhortando ad meliora peregit. Quievit is beatissimo fine, perspicuum 
cunctis exemplum, studiosam vitam, Deoque optimo maximo semper 
acceptam, relinquens, Conrano rege Scotis imperitante." Meminit et 
Joannes Fordunus Hist. Scot. lib. iii. qui ait eum scripsisse 
Documenta ad Fideles lib. I. 

De Persecutione Saxonica lib. i. Gens ea bar- 

bara feritate littus Oceani Britannici primum obsidebat ; de- 
inde regionem ipsam ingressa, cives omnes, sed maxime 
Christianos mactabat. 
Vivebat anno dxxxiv. 

2 E 



5Si HISTORIA ECCLESIASTICA 



PELAGIUS. 1012. 

Pelagium, damnatae memoriae haereticum, Britannum, hoc est, An- 
glum, faciunt omnes. D. Hieronymus lib. i. et iii. Commentar. ad 
Hieremiam Scotum vult ; Christophorus Browerus notis ad Fortu- 
nat. Venant. lib. iii. epigram. viii. illum sequitur, genti sane nostrae 
injurius ; quo fit ut viros sanctitate, eruditione, et rerum gestarum 
gloria prae caeteris iliustres nobis auferant, sceleratos omnique infamia 
coinquinatos liberaliter donent. 

Fuit hic ortu Anglus, professione monachus, ut est in Decreti part. 
II. apud Gratianum causa xxiv. quaest. iii. cap. penultimo. " Eodem 
die quo ille in Anglia natus tenebras errorum toti mundo effudit, 
summum ecclesiae lumen Augustinus in Africa emicuit ;" auctor 
Wasfila est, vetustissimus historiae ecclesiasticae scriptor. Sectam suam 
impie disseminare coepit anno cccciv. sedente in Petri cathedra In- 
nocentio I. cujus sanctissimi pastoris opera, indicto Carthaginem con- 
cilio ccxxiv. episcoporum, per universum orbem damnata est ea im- 
pietas anno ccxv. sed eadem per Agricolam Pelagii discipulum reno- 
vata est anno ccccxlvi. ut ex narratione liquet Matthaei Westmo- 
nasteriensis. Verum illam acerrime in Anglia impugnarunt Sancti 
Germanus Altissiodorensis, Lupus Trecassinus, antistites ; in Scotia 
S. Palladius, gentis illius apostolus ; et scripto damnarunt non modo 
concilium Carthaginiense, ut dicebam, et Milevitanum, sed et Inno- 
centius papa decreto edito, quod ampliavit ejus successor Zosimus, et 
Magister Sententiarum lib. II. distinct. xxviii. et Gennadius Mas- 
siliensis libris vi. et Constantini presbyteri extat volumen ad Patien- 
tem Lugdunensem super illius sectae pravitate, et S. Scripturae glos- 
sator ad caput xxix. Ecclesiast. et alii ; ut jure dicat D. Hieronymus, 
" Pelagius seculi gladio, et totius orbis auctoritate damnatus est." 

Adjutores habuit Coelestinum et Julianum, ut praeter alios habet 
diserte Tiro Prosper in Chronico in Luciani consulatu. Error est 
in numero, ut puto, in Chronico Rheginonis, qui ortum hujus pestis in 
annum CCCL. retulit, aliis in annum ccccvii. rejicientibus, jure in an- 
num XII. Arcadii, quod placuit Hermanno Contracto in Chronico. Ma- 
rianus non bene, ut opinor, lib. II. aetate vi. anno ccccxn. ortarn vult, 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XV. 535 

complices appellans Coelestinum et Julianum, ut et Sigebertus, qui 
eos locat in anno salut. cccciv. rectius haud dubie. His et Leporium 
addit Ado Viennensis Chronico, sed Coelestinum vocat, et episcopum 
facit, ut et Julianum. Qui plura volet, adeat Bedae Annales Angli- 
canos, et Joannis Balaei Centurias, Polydori Virgilii Historiam lib. 
iv. et alios. 

Florere incepit, ut monui, anno cdiv. hoc est, anno xvn. ante- 
quam Anglosaxones in Britanniam appulissent, et mirum in modum 
rem Christianam ea in gente turbavit ; sed tamen ab ejus pestis atro- 
citate immunis fuit nostra Scotia, nec quicquam suae fidei puritati 
nocuit vicinorum contagio. 



S. PECHTWINUS. 1013. 

S. Pechtwinus, Candidae Casae in Scotia praesul, Florentio Wi- 
gorniensi memoratur. Scripsit vero 

In Matthaei Evangelium Commentarios lib. I. MSS. extant 
in bibliotheca Pauli Petavii, senatoris Parisiensis. 
Obiit anno dccxcix. hoc est, anno x. Caroli Magni apud Fran- 
cos, imperante Scotis Fergusio III. auctore Wigorniensi, loco lau- 
dato. 

PHILIPPUS. 1014. 

Phillippus, abbas Scotorum Benedictinorum ad D. Jacobi in sub- 
urbio Herbipolensi, et coenobiarcha xvn. Michae successor sub 
Ottone Volffahele episcopo. Vir fuit religiosi voti tenax observator, 
nec minus prompto ad secularia negotia animo, censum auxit, et ho- 
norem. Scripsit 

Epistolam ad Carolum IV. Imperatorem, a quo omnium pri- 
vilegiorum monasterii confirmationem impetravit. 
Praefuit annis xxi. Obiit anno mccclxi. Chronicon dicti coenobii. 



536 HISTORIA ECCLESIASTICA 

I 

PHILIPPUS. 1015. 

Philippus et ipse ejusdem monasterii abbas numero xxxn. sub 
quo coenobium, decessorum incuria, in ultimam et non ferendam pe- 
nuriam incidit, ut aedibus collapsis monachi omnes excederent ; quam 
vastitatem et desolationem mors ipsius statim est insecuta ; quo de- 
functo Laurentius Herbipolensis antistes, bulla impetrata ab Alexan- 
dro VI. pontifice, regimen a Scotis, in quorum gratiam fundatio facta 
fuerat, ad Teutones transtulit, sub quibus varia fortuna diu fuit. 
Nimium vehemens in Scotos nostros est Joannes Trithemius abbas, 
eo Spanheymo translatus, sed excusat Joannes Busaeus, doctissimus 
Jesuiticae societatis pater. Scripsit Philippus 

De miserabili Monasterii Desolatione lib. I. 

Sedit anno i. obiit an. mccccxvii. Primus abbas Germanus qui 
Scotis eo in monasterio regendo successit, fuit Kilianus Crippus. Vide 
Chronicon Trithemii. 



S. PASCHASIUS. 1016. 

S. Paschasius, princeps legationis Romanae, cum a sanctissimo Vic- 
tore pontifice Donaldus Scotiae rex doctores obnixe petiit, quorum 
opera pia Scoti Christiani fierent. Paulus Jovius in Descriptione Sco- 
tiae. Quinam hi doctores primi et apostoli Scotiae fuerint, a nos- 
trarum rerum scriptoribus proditum non erat, nisi Lismorensis mo- 
nachus anonymus id nos docuisset. Scripsit 

Contra Ritus Paganos lib. I. 

Institutionem ad Neophytos Scotos lib. i. Anonymo 

Lismorensi [auctore]. 
Vivebat anno ccin. eo enim anno Scotia ad fidem conversa, dixi in 
apparatu. Colitur Dornae in Sutherlandia XII, Decemb. Breviaria 
Scotica. 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XV. 537 



S. PRISCUS. 1017. 

S. Priscus hic alium praecessit multis annis, ex eorum numero qui Cul- 
dei, seu Dei Cultores, a nostratibus appellati, populi Christiani doctores 
habebantur ; quo seculo claritudinem etiam sunt consecuti Amphi- 
balus, Modocus, Calanus, Ferranus, Ambianus, Carnocus, et plerique 
alii viri doctrina et religione insignes, ait Joannes Leslaeus lib. III. 
pag. cxxn. et Hect. Boeth. lib. VI. Ilistor. Scot. ut saepe hoc opere 
indicatum. Scripsit 

Contra Ethnicorum Superstitiones lib. i. qui ea tempestate 
penitus Scotia eliminati Culdeorum opera. 
Florebat anno ccxc. vel serius, ut aliis visum ; sed parum interest. 

S. PIRMINIUS. 1018. 

S. Pirminius Scotus, apostolus Boiorum ; nam primum quidem Mel- 
densium episcopus, ut Baronio videtur, aut Argentinensis, ut aliis 
placet, vel episcopus in Bavaria, ut sentit Cratepolius ; deinde Augiam 
Divitem famosum coenobium fundavit, et quia in ea insula serpentium 
tanta copia erat, ut certam incolis perniciem afferrent, eos omnes 
serpentes uno crucis signo in perpetuum abegit ; sed ab hac sede sua 
depulsus, in Alsatiam se contulit, alia monasteria conditurus. Contract. 
Chronico. Trithem. lib. iv. Vir. 111. cap. cxci. Vitam ejus literis 
mandarunt Henricus comes a Calune, abbas Augiensis, et Warmannus 
comes a Dilingen, episcopus Constantiensis. Hunc tantum virum 
non desunt qui Angliae donarint, in Scotiae praejudicium ; sed ex 
actis ipsis prudentius nostratibus eum adjudicavit Wolfgang. Lazius 
in Austria, et rursus in Migrat. Gent. lib. VII. pag. ccxxxi. Vide 
Raderum in Bavaria Sancta. Scripsit 

Homilias varias lib. I, 

Floruit anno dccxxvii. Contract. ut jure Baronium reprehendat 
Uvion pag. ccclx. Colitur die III. Novemb. Martyrolog. Rom. 

S. POTENTINUS. 1019. 
S. Potentinus, abbas Scotus, ac discipulus S. Columbani Scoti 



588 HISTORIA ECCLESIASTICA 

Bobiensis, cum eo Luxovium profectus, cum eo inde a Theodorico et 
Brunechilde expulsus, Franciam lustravit, donec Constantiam urbem 
in Armoricis appulisset ; in cujus suburbano coetum monachorum col- 
legit, quibus in summa regulae observantia praefuit, magistro suo 
simillimus. Scotum autem esse liquet, nam nemini Luxovio exire 
cum sancto viro permissum, qui non ejusdem concivis et conterra- 
neus, hoc est, Scotus. S. Jonas cap. xxiii. pag. clix. Scripsit 

Ad Monachos collectos lib. i. 

Epistolas ad Columbanum lib. i. 

Floruit anno dcxxi. Dies cultus est incertus. 

S. PROMPTIA. 1020. 

S. Pkomptia virgo, soror S. Gibriani Scoti, quae cum eo septemque 
fratribus patria egressa, in Galliis regulariter vitam in timore Do- 
mini transegit, et in territorio Rhemensis archiepiscopatus sancto- 
rum operum plena quiescit. Flodoardi Historia. 
Deposita est anno dxix. Jac. Cheyneus. 

POSSENNIA. 1021. 

S. Possennia, soror itidem superioris, et virgo, eodem vitae genere 
usa, eadem in provincia, jejuniis et orationibus dedita, vixit, et in 
eadem deposita, sanctorum itidem albo, saltem ab episcopo loci, inser- 
ta, colitur. Idem Flodoardus. 

Annus idem cum sorore, dies vero incertus. 

PATRICIUS. 1022. 

Patiucius, SS. Trinitatis monachus, natus Dornae in Sutherlandia, 
monasterii Aberdonensis superior, cum sectarii omnia temerarent, 
jamque ipsum coenobium, ferro flammaque saevituri, demoliri appa- 
rarent, concionaturus obviam processit ; sed illi qui Deum contemp- 
serant, ipsumque verum cultum aboleverant, nequaquam sacerdotibus 
parcere decreverant, verum eum scalis praecipitatum, eliso cerebro, 
interemerunt. 

Necabatur anno mdlix. 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XV. 539 



PATRICIUS PANETARIUS. 1023. 

Patricius Panetarius, doctrinae laude et professione Parisiensi 
inclytus, sed raulto magis prudentiae dotibus celebris ; quo nomine in 
arcani concilii secretura admissus a Jacobo IV. rege, edidit ad eum 
Politicas Observationes lib. i. 

Claruit anno mdxx. Hectori Boethio aequalis. 

JOANNES PAPARO. 1024. 

Joannes Paparo, apostolicae sedis per Scotiam et Hiberniam legatus, 
et cardinalis, auctoritate Eugenii III. Hiberniae archiepiscopa- 
tus quatuor instituit, Armachanum, Dublinensem, Cassiliensem, Tu- 
araensem, ut ex Baronio colligit in Geographia Ecclesiastica Au- 
bertus Miraeus. Hunc sane Onuphrius Romanum facit, forte quia 
Romae natum ex Paparone illo equite qui clarissimam eam fa- 
miliam Romae fundavit, ut supra hoc tractatu dictum cap. xviii. 
Scripsit 

Ad Ecclesias Scoticas lib. I. 

Hibernis archiepiscopatus instituebat anno mcli. nec plura repe- 
ri. Corrupte Joannem Papirum vocat Rogerus de Hoveden pag. 
cclxxxi. 

JO. PATRICIUS. 1025. 

Jo. Patricius Banfiensis Seraphico ordini se totum mancipavit 
Aberdoniae, post legitimos in bonis artibus titulos, maximamque 
nominis existimationem, pietatis praeconia certissima habiturus. 
" Optime de Francisc. relig. meritus," ait Franc. Gonzaga part. III. de 
Orig. Seraph. Relig. pag. dcccxlviii. cum lxxx. fratribus sa- 
cerdotibus ex Scotia in Belgium trajecit, et pro constante fidei con- 
fessione spontaneum exilium passus," violatae majorum pietati exi- 
miura testimonium perhibuit. Scripsit 

Sermones ad Fratres de Patientia Evangelica lib. I. MS. ut audio, 



540 HISTORIA ECCLESIASTICA 

Audomari et Tornaci. 

Summarium Legis divinae lib. i. 

Contra Haereses nascentes lib. I. 

Acta Disputationis suae lib. I. 

De Missae Sacrificio lib. I. 
Exulavit anno mdlix. cum primum in ecclesias furens haeresis 
involavit ; ubi obierit, non deprehendi. 

PECTELINUS. 1026. 

Pectelinus, Candidae Casae in Scotia antistes, eodem tempore se- 
debat quo Hagustaldensem ecclesiam Accas administrabat ; nec plura 
de eo comperi. Scripsit 

Epistolas ad Accam Coepiscopum lib. i. 

Florebat anno dccxxxi. quem annum mors ipsius insecuta est ; 
cui Frithwaldus successit, eodem Wigorniensi auctore ; sed cum duo 
priores Scoti fuerint, hunc Anglum esse volunt, sed ego nullo pro- 
bato scriptore id affirmari video. Hoc sane certo liquet, Candidae Casae 
episcopatum semper ditionis fuisse Scoticae, nec unquam Anglico 
juri subjectum, atque etiamnum hodie Galdiae seu Gallovidiae episco- 
patus audit. 

ROBERTUS PHILIPPUS. 1027. 

Robertus Philippus Sanchrensis, nobile literarum tirocinium in 
Scotia egit, auxit Lovanii, absolvit Romae, Parisiis ita sacrae theo- 
logiae arcana imbibit, ut cum in Scotia esset, novatores congressum 
timentes, carceri eum publico a patre haeretico proditum mancipa- 
rint, ubi constantia insuperabili minas eorum qui torquebant, ac cru- 
ciatus sprevit ; Lutetiam redux, philosophiam publice in Becodiano 
est professus. Scripsit 

In omnia Aristotelis Opera lib. I. 

Fidei Controversias lib. I. 

Vivit adhuc Tolosae in sancto Presbyterorum Oratorii, cui se ad- 
dixit, consortio ; horno sine ambitione, eruditus, ac suavissima morum 
comitate. 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XV. 541 



JOANNES PETREUS. 1028. 

Joannes Petreus, sive Petrie, bonas artes in Galliis multos jam annos 
docet summo ingenii vivacissimi fructu. Scripsit 

In omnia Aristotelis Philosophica Opera lib. I. 
Tractatus Politicos lib. I. 

Vivit adhuc Beriaraci in Aquitania, et utramque linguam seve- 
rioremque gnaviter colit. 

DAVID PERSONUS. 1029. 

David Personus Abirbrothensis, cui vico et monasterio nobili nomen 
a fluviolo alluente, Neracensis in Gallia Collegii moderator, Baronis 
Rossensis Scoti nuper in Italia comes, multarum linguarum gnarus, 
varia opera habet emittenda, sed vernaculo sermone : in his sunt, 

Varietas Rerum lib. i. opus ingens, et multis annis elaboratum. 
Cantiones Scoticae Amatoriae lib. I. 

Apologia pro Patria lib. I. Neapoli nuper 

conscripta dum quidam apud proregem de ea non pro digni- 
tate loqueretur : versus sane sunt boni. 
Vivit adhuc in Scotia, finitis peregrinatione Scotica et Italica. 

HENRICUS PHILIPPUS. 1030. 
ALEXANDER PEIRSONUS. 1031. 
DAVID PRIMROSIUS. 1032. 

Nihil quod ego viderim emiserunt nisi, rege Scotiam repetente, 
epigrammata quaedam et poematia, quae simul cum aliis prodierunt 
Edimburgi. 



APPENDIX AD LIBRUM XV. 

S. QUERANUS. 1033. 

S. Queranus in Scotia abbas, ait Martyrologium Romanum die 
ix. Septembris, repetuntque Usuardus, Petrus Galesinius, et alii. 
Scripta omnia injuria temporis interierunt. Quo tempore vir 

2 F 



542 HISTORIA ECCLESIASTICA 

sanctus floruerit, non potui deprehendere. Existimo tamen esse qui 
Ceranus dicatur ab Adamanno Scoto in Vita S. Columbae lib. i. cap. 
lii. et sic facile erit aetatem ipsius deprehendere ; nam qui ante Co- 
lumbam vixit referetur jure in annum dc. Meminit Arnoldus Uvion 
lib. III. Lign. Vitae pag. ccxcvm. nec quicquam tamen de actis ejus 
aut tempore : ex Breviario tamen Scotico, excerpente v. ci>. Jac. 
Cheynaeo, J. C. ac theologo, deprehendi floruisse anno dccclxxvi. 

S. QUINTIGERNA. 1034. 

S. QuintigerNa, vidua moribus sanctissimis, matrona eo seculo in 
Scotia vixit, quo aurea pietas passim obambulabat, eratque unica 
sanctitatis cura. 

Claruit anno dlx. Colitur die vn. Januarii. Breviar. Scot. 

S. QUADANOCUS. 1035. 

S. Quadanocus memoratur ab anonymo scriptore in vita S. Winoci 
apud Surium tom. vi. die v. Novembris ; fuit enim hic S. Winoci 
civis et discipulus, et peregrinationis socius. Scotum autem fuisse 
S. Winocum docet Theodoricus abbas monasterii S. Trudonis in Vita 
S. Rumoldi, infra lib. xvi. sic ergo anonymus ille : " Habuit pro- 
inde in consortium suscipiendae peregrinationis conjuratos in Christi 
sacramenta tirones ; Quadanocum videlicet, Ingenocum, atque Mado- 
cum, genere quidem spectabiles, et vita probabiles. Hi una cuin 
Beato Winoco, rerum suarum onere expediti, patrio solo parentumque 
opibus exuti, ad currendam viam mandatorum Dei passibus fidei du- 
cebantur." An una cum Winoco monasticum habitum induerit in 
monasterio Sithin sub regula S. Bertini Scoti, affirmare non audeo. 
Est tamen probabile, illum qui parentes opesque caducas spe gloriae 
aeternae reliquisset, in tam sancto proposito deserere mngistrum nolu- 
isse; et dicunt ejus rei mernoriam Audomaropoli hodie asservari. 

Scripsit 

Vitam Winoci magistri lib. i. aliam ab ea quarn Surius 

recitavit loco laudato, quae MS. Bononiae iu Morinis extat. 

Floruit anno dcxcviii. ut ex actis SS. Winoci et Bcrtini colligi- 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XV. 543 

tur ; eo enim anno posterior hic obiit. Beatum recolit Henricus 
Cesterius in Arbore Bertiniana, et Locrius pag. lxxx. Chronici 
Belgici. 

S. QUHISLANUS. 1036. 

S. Quhislanus Scotus erenrita in provincia Kyntyre sancte vixit, 
et eodem in loco depositus : incoluit autem lacum, quem prius a viro 
sanctissimo Kilkeran dicunt ; ipse autem habuit cellam in mediter- 
raneo ejusdem lacus, insula modica, quae hodie parochialis est eccle- 
sia, vulgo Kilquhislan, id est, cella Quhislani. 

Clarebat anno mcxii. Colitur die ultimo Octobr. Nundinae loci. 
Brunus pag. xxcix. 

QUINTINUS. 1037. 

Quintinus unus ex iis qui fatali Scotorum calamitati cessit, Eduar- 
do Angliae rege tyrannice Scotiam, regum suorum pueritia et dis- 
sidio expositam, opprimente ; tunc enim, cum publica monumenta 
longa parentum cura coacervata et erudito studio collecta, e biblio- 
thecis rapta, igne consumerentur, et literati quique in Angliam rele- 
garentur, hic spontaneum sibi exilium indixit, et Parisios se contulit, 
ubi egregium a liberalibus studiis nomen patriae sibique peperit. 
Scripsit 

Querelam de Patriae Miseria lib. I. versu eleganti. Prodiit 
Lutetiae typis Stephani Balland anno mdxi. 
Florebat anno mcccxx. aut praeter propter. 



FINIS LIBRI DECIMI QUINTI. 



HISTORIAE ECCLESIASTICAE 

GENTIS SCOTORUM 

LIBER XVI. 

S. RADULPHUS. 1035. 

S. Radulphus, aut Radulfus, D. Bernardi amicitia clarus, conven- 
tum monachorum ex patria deduxit in locum qui Waleelle dicitur, 
ait Anselmus Gemblacensis in Auctario, quanquam illum Anglia ori- 
undum faciat more illius seculi quo Scotos per Angliam peregrina- 
tiones suas incipientes, Scotorum obliterata appellatione, Anglos vo- 
cabant. Cognomentum ei a S. Columba, puto quia in insula S. Colum- 
bae in aestuario Forthae monachum induerat. Robertus de Monte 
in Appendice ad Sigebertum, qui eum abbatem S. Ebrulphi creaturn 
prodit. Scripta omnia interierunt praeter 

Expositionem in Regulam lib. i. 

Claruit anno mcl. venit in Burgundiam anno MCXXXII. abbas 
S. Ebrulphi renunciatus anno mclxxvii. ut ex auctoribus laudatis 
est palam. 

S. RUTHIUS. 1036. 

" S. Ruthius discipulus S. Columbae, haud parum natalium amplitu- 
dine, sed magis longe religione honestatus," ait H. Boethius lib. ix. 
Histor. Scot. pag. clxvii. Sancto illo patre in Hiberniam conten- 
dente, ecclesiae Scoticae regimen suscepit, fuitque alicubi episcopus, 
ut Fordunus prodit, sed sedem non expressit. Scripsit 

Sermones de Sanctis lib. I. 

De Vita Monastica lib. I. 

Claruit anno dcvi. Jo. Leslaeus lib. IV. pag. CLH. Colitur die 
xxvii. Decembris. Scotichronicon. 



HISTORIA ECCLESIASTICA. 545 



S. H. RABANUS MAURUS. 1037. 

S. H. Rabanus, seu Rabamus, ab habitu corporis Maurus, et cogno- 
mento Gallico Magnentius vocatus, Academiae Parisiensis sub Carolo 
Magno fundator. Vide supra hoc opere lib. i. in Alcuino, et lib. III. in 
Clemente, et lib. xn. in Mailrosio : adde Paulum Morigiam Jesuitam 
lib. II. Viror. illust. cap. VI. " Monachi fuerunt Claudius, Rabanus, et 
Joannes, cum Alcuino, qui fundarunt Academiam Parisiensem, et 
originem Ticinensi dederunt." Hos enim tres ille comites ex Scotia 
in Gallias habuit, ubi nobilissimum literarum emporium Lutetiae 
erexit. Praeter eos quos antea laudavi, ipse Balaeus, et Dei veritatis 
et Scotorum hostis, illiteratissimus descriptor, Britannic. centur. u. 
cap. xvii. " Ex praedictis constat Anglos et Scotos Lutetiae bonas 
artes primum publicasse." Ridiculum sane testimonium, nam omnes 
illos doctores magno conatu Anglos fecerat, tum sui oblitus, Scotos 
etiam in partem gloriae vocat ; et ineptit insanum Polydorus Virgilius 
lib. v. Histor. Anglic. pag. cvi. eadem levitate fidem fallens. Reli- 
giosius Itali, Gallique ac Germani, Ricobaldus Ferrariensis, Ptolo- 
maeus Lucensis, Robertus Gaguinus in Carolo Magno, Robertus 
Gonletus in Compendio Fundationis Universitatis Parisiensis, aiunt 
unanimi consensu, " primam theologiae sedem in Academia Parisiensi 
posuisse Alcuinum, Joannem, Rabanum, et Claudium, Scotos ;" quod 
Gilbertus Genebrardus inseruit suae Chronologiae pag. dxix. Lilius 
Gyraldus Ferrariensis delatos ait " in Galliam ex Scotia ad institu- 
tionem Parisiensis scholae, tempore Caroli Magni, Claudium, Demen- 
tem, Rabanum, et Alcuinum ;" sed corruptum nomen, legendumque 
Clementem. Raphael Maphaeus Volaterranus Commentar. Urban. 
" Scholam Parisiensem, tunc primum inchoatam, sua doctrina celebrio- 
rem reddidit." Hunc vero Academiae Parisiensis fundatorem eun- 
dem esse cum praesule Moguntino putat in Bibliotheca Conradus 
Gesnerus, et cum eo Josias Simlerus. Vera sane opinio est, illum 
Alcuino multo fuisse juniorem, nam ejus discipulum vocat Flodoardus 
lib. iii. Hist. Rhemen. cap. xxi. 

Hic a Carolo Magno Meldensi episcopatu donatus, maluit religiosain 



546 HISTORIA ECCLESIASTICA 

vitam sub regula D. Benedicti, quam in Mailrosensi in Scotia mo- 
nasterio amplexus erat, seque adoptari voluit inter monachos Ful- 
denses, quorum deinceps abbas fuit. Ermenoldus Diaconus in Vita 
S. Solae : " Sanctissimus, ac in omni parte peritissimus dominus, Ab- 
bas Rabanus perspicabiliter fulget." Id sub Carolo Magno ei com- 
missum coenobium, idem auctor testis, qui illo ipso aevo scribebat ; 
sed crimiuantibus fratribus, studiis theologicis impensius quam par 
erat addictum, seculariaque coenobii negotia ab eo nimium seposita, 
offensus secessit, nec prius rediit, etsi ardentissimis omnium votis et 
precibus revocatus, nisi inauguratus Moguntiae archiepiscopus, vi. 
ut volunt, a S. Bonifacio. Hunc Sixtus Senensis lib. iv. Biblioth. 
Sanc. Robertus Bellarminus lib. de Scriptor. Ecclesiast. Joan. Trithe- 
mius Catalogo illustrium Viror. pag. cxxv. et libr. de Script. 
Ecclesiast. pag. ccli. volunt natione fuisse Germanum, Genebrardus 
pag. xxxi. Gallum, Balaeus et alii Anglum ; sed Scotiae eum civem 
suum donant, praeter rerum nostratium auctores, qui supra a me sunt 
laudati. 

Nec minores super re ipsa et fundatione academiae, quam gente 
ipsius, dissensiones, siquidem sunt qui eum non collegam Alcuini, 
Joannis, et Clementis, volunt fuisse, sed discipulum, et nec Fuldae 
monachum, sed Turonibus vixisse ; quinimo non defuit Christophorus 
Browerus, qui assereret, eum Parisiis vixisse, nedum doctoris ibi par- 
tibus functum, a nullo veterum probari, nisi ab auctore anonymo Ab- 
batum Fuldensium. 

Imo nec de successione archiepiscopatus omnino certum. Lambert. 
Schafnaburg. Chronic. ad annum dcccxlvii. " Oggarius Mogun- 
tiae archiepiscopus obiit, cui Abbas Rabanus Fuldensis successit, 
abbatiam Waldo suscepit." Dissensit Marianus Scotus in tempore 
et decessore ipso, nam lib. III. aetate vi. anno Dcccxxn. ait, 
" Eigil Fuldensis abbas obiit, Rabanus ei successit." Cui fides adhi- 
benda? Ille certe Fuldensis monachus nescire ista non debuit. Hic 
adstipulatores habet non vulgares. Florent. Wigornien. ad annum 
dcccxlvi. " Otgarius archiepiscopus Moguntinus obiit, Abbas Ra- 
hanus Fuldensis successit. Ilatto successit abbas ad Fuldani." Iti 
tempore etiam Sigebertus discors, qui anno dcccxlviii. " Rabba- 
nus abbas Fuldensis, ordinatus Moguntiae arehiepiscopus, celebrn- 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XVI. 547 

ta synodo Moguntiae jussu Ludovici regis, multa ecclesiae utilia de- 
crevit." Error etiam hic in nomine, nam Rabanus, non liabbanus, 
dicitur ab illustriss. Baronio : " fulgentissimum ecclesiae sidus," re- 
ferente Antonio Possevino Apparatu Sacr. pag. cxi. Minor anni 
numerus, nam synodum hanc coactam volunt anno dcccxvi. et ipsi 
gravissime lapsi : conciliat discordias, et rem totam perspicuam facit 
Nicolaus Serarius lib. I. Moguntiacorum, et Antiquitates Fuldenses. 

Verba sunt Trithemii loco ultimum laudato : " Omne studium ad 
scientiam convertit Scripturarum ; in omni eruditione tam secularium 
quam divinarum scripturarum longe doctissimus evasit ; philoso- 
phus clarus, poeta insignis, rhetor facundus, astrouomus, et com- 
putista celeberrimus, Graece, Latine, et Hebraice peritus, cui similem 
suo tempore non habuit ecclesia : deinde succrescentibus meritis, an- 
no aetatis suae quinto et trigesimo oinnium fratrum suffragio" (haec 
falsa esse oportet, et a monachis Germanis conficta) " illius coenobii 
abbas electus est ; et praesidens regimini annis quatuor et viginti, 
multa et pene infinita opera conscripsit et volumina. Demum post 
mortem Otgarii Moguntinensis archiepiscopi, ejusdem ecclesiae pon- 
tifex consecratus est, et annis novem in praesulatu sedens multa bona 
fecit ecclesiae." Eadem loco laudato repetit, subjungitque : " In mona- 
sterio Fuldensi adhuc juvenis monachum induit," in gloriam gentis 
suae haec finxit Trithemius, " et tam moribus quam scientia mira- 
biliter profecit ; unde et quartus ejusdem coenobii abbas consecratus, 
ovibus sibi commissis verbo et exemplo xxiv. annis praefuit, et pene 
iufinita opuscula scripturarum composuit. Tandem offensus impro- 
bitate monachorum suorum, qui eum dicebant nimium scripturis in- 
tentum temporalia negligere, agente id in eis Diabolo, displicentiam 
contra eum acceperunt, scandalizati in eo quo maxime debuerant 
aedificari. Dans igitur locum irae, nec cum ingratis ovibus diutius ma- 
nere consentiens, monasterium et habitatores ejus deseruit, et ad Lu- 
dovicum imperatorem filium Caroli transmigravit, cum quo et multis 
diebus permansit. Monachi autem poenitentia ducti, legationem ad 
eum mittentes rogabant ut rediret ad monasterium, sed non impetra- 
runt. Mansit ergo cum imperatore usque ad mortem Otgarii Mo- 
guntinensis archiepiscopi, in cujus locum suffectus." 

Scripsit autem 



548 HISTORIA ECCLESIASTICA 

Martyrologium lib. i. editum nuper a doctissimo Canisio 
tom. vi. Antiquarum Lectionum. 

In sacram Scripturam lib. clxxii. rogatu Freculphi Lexo- 
viensis episcopi, cum quo ei magna ingenii exercitatio. 
Sixtus Senensis Bibliotheca Sancta lib. iv. 

Orationem in solennitatem omnium SS. lib. I. institutam a 
Gregorio IV. volunt. Fascicul. Temporum pag. xlvi. Pla- 
tina in Gregorio IV. " Scribunt, rogatu Ludovici sancto- 
rum omnium celebritatem kalendis Novembris Gregorium 
instituisse, eamque a Rabano monacho, theologo insigni, 
carminibus et prosa laudatam fuisse. In his enim duobus 
dicendi generibus vir doctus, ut illa maxime tempestate 
satis valebat." 

Commentarios in libros Paralipomenon lib. I. Platina ibi- 
dem. 

In libros Machabaeorum lib. I. qui, licet incerto sint auctore, 
tamen inter canonicos recensentur. D. Hieronymus pro- 
logo ad lib. II. " In eos Bellator presbyter, et Raba- 
nus, praeter glossarios," ait Genebrardus Chronolog. pag. 
cxcix. commentarios ediderunt. Platina loco laudato. 
Gesnerus. 

Sermones elegantes ad Populum lib. I. Platina. 

Etymologias lib. i. quas scio non extare, licet eas in biblio- 
thecam Cassinensem intulerit Theobaldus abbas, ut narrat 
Leo Marsicanus cardinalis lib. II. Histor. Cassinen. cap. 

LVII. 

Versus ad diversos, et Poemata varia, lib. I. nuper edi- 
ta a Christophoro Browero, et notis illustrata eruditis, quae 
consuli possunt ; stylo sane duro egregiam antiquitatem le- 
gentibus ostentant. 

Tractatum in librum Sapientiae, et in Ecclesiasticum, lib. I. 
ad Otgarium archiepiscopum, decessorem suum. Sigebert. 
Chron. ad annum dcccxxvil lib. x. 

In Genesim lib. iv. ad Freculphum Lexoviensem. 

De Institutione Clericorum lib. III. Editi Coloniae anno 
MDLXVIII. 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XVI. 549 

Xn Exodum lib. iv. 

In Numeros lib. iv. 

In Deuteronomium lib. iv. 

In Threnos lib. in. qui falso hactenus 

a typographis Divo Hieronymo sunt attributi. Sixtus Se- 
nensis et Bellarminus. 

De Laudibus S. Crucis lib. I. oratione soluta, opus pium. 

De eadem lib. i. ingeniosissimum carmen, et raro artificio 
elaboratum, continens xxvn. schemata, seu figuras, quibus 
omnibus miniatis literis certa proportione concurrentibus 
Crux efficitur. Opus hoc dedicaverat Gregorio IV. D. Pe- 
tro offerendum, sed eo defuncto ad Sergium II. misit. 
Edidit nuper hoc rarum monumentum Jacobus Wimphe- 
lingius. Exemplar, puto, habuit a Porphyrio exule, cujus 
similia extant poemata. 



In Leviticum 


lib. iv. 


In Josue 


lib. ii. 


In [librum] Judicum 


lib. ii. 


In librum Ruth 


lib. i. 


In libros Regum 


lib. iv. ( 


scripsit. 




In Esdram 


lib. iii. 


In Judith 


lib. vii. 


In Hester 


lib. i. 


In Job 


lib. i. 


In Proverbia Salomonis 


lib. i. 


In Tobiam 


lib. i. 


In Psalmos 


lib. i. 


In Esaiam Prophetam 


lib. viii. 


In Hieremiam 


lib. xx. 


In Ezechielem 


lib. xx. 


In Danielem 


lib. iii. 


In Evangelium Matthaei 


lib. viii. 


In Evangelium Lucae 


lib. iii. 


In Evangelium Marci 


lib. iv. 


In Evangelium Joannis 


lib. i. 



quos Hilduino in- 



2 G 



lib. 


XII. 


lib. 


XXIII 


lib. 


VII. 


lib. 


I. 


lib. 


I. 


>pur 


n, lib. 


lib. 


I. 


lib. 


i. 


lib. 


I. 


lib. 


I. 


lib. 


i. 


lib. 


I. 


lib. 


I. 


lib. 


i. 



550 HISTORIA ECCLESIASTICA 

In Prophetas minores 

In omnes Epistolas Pauli 

In Epistolas Canonicas 

In Acta Apostolorum 

In Apocalypsin Joannis 

De Universo, ad Haymonem Episcopum, lib. XXII. Putant 
etymologias esse. 

De universali Natura 

De Officiis divinis 

De Computo Dialogum 

De Quaestionibus Canonum 

De Benedictionibus Patriarcharum 

Epistolas ad Ludovicum Regem 

Ad Reginaldum Episcopum 

Epistolas ad diversos 
Hunc tantum et tam pium scriptorem, quem non sine sanctitatis 
opinione obiisse probissimi auctores testantur, cujus eruditionem bibli- 
othecae omnes commendent, ut loquitur Gaspar Bruschius, mirum 
quam male feriati traduxerint et laceraverint, et inter alios Thomas 
Waldensis Epistola ad Martinum V. inter haereticos ponit, quod non 
bene de Eucharistia senserit ; sed falso Waldensis ille praecipuum 
ecclesiae vindicem infamat ; neque quisquam ea tempestate de re 
ecclesiastica melius meritus. 

Obitus incidit in regnum Donaldi V. apud Scotos, et imperium Lo- 
tharii anno ncccLVi. ut concordes sunt Hermannus Contractus, 
Lambertus Schafnaburgensis, Marianus Scotus, compilatio chronolo- 
gica, Sigebertus et alii ; nec dissentit ullus. 

Epicedium sibi scripsit vivus, ut in Moguntiacis Nicolaus Serrarius 
censuit, et jam diu antea publici juris fecerat Melchior Hittorpius 
in Commentario de divinis Ecclesiae Catholicae Officiis, et praefixum 
extat libris de Institutione Clericorum, cum hac inscriptione, Epi- 
cedium Rabani Mauri in Vitam suam. Suae etiam editioni Poe- 
matum Rabani inseruit Browerus pag. xc. Inde tu repete, si tanti 
putabis ; ego certe ineptum titulum censeo quidem illud esse, " Epi- 
cedium in vitam suam." Aut ubi in antiquitate exempla ? Yersus 
deinde ipsi neque seculum illud nec stylum omnino Rabani sa- 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XVI. 551 

piunt, sed ab aliquo nostri seculi editi videntur, ut de patria Raba- 
ni certo constaret, eaque gloria Scotis, Anglis, et Gallis praeripe- 
retur, ut omittam frivolum esse credere nullibi terrarum hoc epice- 
dium Rabani Mauri nisi in Germania extitisse. Nec videtur tam 
alienus ab ambitione, gloriam apud posteros scripto carmine voluisse 
aucupari. Habeat ergo alumnos suos erudita Germania, Scotos non 
detrahat nobis, sed potius gratias agat pro tot viris sanctis, tot doc- 
tis, quibus, Scotia oriundis, et fidem acceptam refert, et auctam, et 
conservatam. 

Sancti eum titulo quidam honorarunt, sed privati illi tantum, ne- 
que publica id auctoritate sancitum. Cineres tamen ejus, et S. Max- 
imi, in Saxoniam tulit Albertus cardinalis, et condidit in Hallensi 
S. Mauricii basilica, anno salutis mdxv. ut notavit Trithemius ; sed 
nec Fulda nec martyrologia loquuntur, Uvion tamen lib. III. Lig. Vitae 
pag. dccxxxv. sancti eum honore indigitat. Colitur die iv. Fe- 
bruarii. Uvion idem in Adjunct. 

S. REGULUS. 1037. 

S. Regulus, cognomento Albatus, gente Graecus, Achaia oriundus, a 
Constantio Augusto civitate patris S. Andreae apostoli reliquias 
asservare jussus, dum ad sacrum excubaret scrinium divina visione 
admonitus, eas in Albionem detulit, et in Otholiniam, Pictorum ea 
aetate regionem, nunc Fifam Scotis subjectam, appulit, ubi ipso pe- 
tente Heirgustus Pictorum rex oppidum erexit, quod Kikeuil vo- 
catum, quasi Reguli templum dicas, postea S. Andreae Fani appel- 
lationem accepit, regni totius primas, ut in Apparatu Historieo a 
me abunde dictum. Scripsit hic multa, ut annales nostri referunt ; 
sed extat tantum 

Epistola ad Patrenses lib. i. sive, ut Joannes Campusbel- 
lus vult, 

Monita divina de transferendis S. Andreae Reliquiis in Al- 

bionem lib. I. 

Appulit in Albionem anno ccclxix. Fuse H. Boethius lib. VI. Hist. 

Scot. pag. cv. Joannes Leslaeus lib. iii. pag. cxxvi. Hist. Scot. Mat- 

thaeus Westmonasteriensis ad annum cccl. " Ossa Sancti Andreae 



552 HISTORIA ECCLESIASTICA 

apostoli et Lucae evangelistae Constantinopolim delata, ibidem ho- 
norifice deponuntur." Eadem illo anno Florent. Vigornien. " Ossa S. 
Andreae apostoli et Lucae evangelistae Constantinopoli miro favore 
suscipiuntur." Aliter annales nostrates. Colitur die xvn. Octobris. 

S. RONNANUS. 1038. 

S. Ronnanus, episcopus in Scotia, alius a Ronanno seu Romano 
monacho, qui in Angliam ad Nortumbros convertendos missus erat : 
hic dignitate illo, ut apparet, nonnihil antiquior, ac vitae genere 
sublimior, episcopali dignitate ecclesias nostrates administravit. Scrip- 
sit 

De Tonsura Clericali lib. i. 

Vixit anno dciii. et colitur die xvn. Feb. Breviarium Scoticum. 

S. RUDBERTUS. 1039. 

S. Rudbertus, aut Rupertus, aut Rudpertus, Boiariorum et Norico- 
rum apostolus, " ex regali prosapia regum Francorum ducumque 
Scotiae originem traxit." Ex historia antiqua anonymus auctor in 
vita ejus cap. I. quem publicavit Henricus Canisius tom. vi. Antiquar. 
Lectionum. Hic, peregrinatione instituta, profectus Romam, per Ger- 
maniam rediens, Vangionibus evangelium annuncians ab iis est 
episcopus creatus, viii. numero, sed postea in Boiarios conversus 
immensos labores ad eam gentem Christo conciliandam impendit ; 
Junaniam urbem vetustate collapsam restauravit, et ecclesiam magni- 
ficam erigi curavit, primusque antistitis officium ibi ab apostolica 
auctoritate et suscepit sancte, et ad successores transmisit ; diciturque 
Saltzburgensis archiepiscopatus et principatus, quod hi versus in 
certo auctore significant : 

Urbs Junanensis fuit olim splendida muris, 
Aggeribus magnis, munitaque turribus altis. 
Sedes bic regum fuerant, ac templa deorum 
Gente sub antiqua fulgenti marmore structa ; 
Sed, veluti legimus, multis inculta diebus, 
Culmine de summo cecidit prolapsa Junana, 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XVI. 553 

Ac tegitur silvis, tegitur lustrisque ferinis, 
Urbeque detenta, remanent vix ultima signa. 
Haec loca Rudbertus sibi delegit, pater almus, 
Primus et hic sedem construxit pontificalem, 
Ac sedis primae regimen susceperat ipse, 
Conducens late populos ad pascua vitae. 
Nos meritis ejus clementer ducat ad aethra 
Sanctus sanctorum, noceant ne crimina tetra. 



Hes ejus gloriosas scriptis extulerunt, praeter anonyraum jam lau- 
datum, plerique alii, et plures meminerunt. Viguleius Hundius in 
Metropoli Salisburgensi in principio et alibi Nunbergensis mo- 
nasterii conditorem facit, ut et alii monasteriorum SS. Petri et 
Maximiliani auctorem referunt. Caesar Baronius tom. vn. Annal. 
Ecclesiast. ad finem, et Not. ad Martyrologium die xxvn. Martii ; 
Joann. Aventin. lib. iii. Histor. Boiar. pag. cclxiii. et pag. cclxvi. 
Petrus Catalogo lib. xn. cap. v. Joan. Trithem. lib. in. de Vir. illust. 
Ordin. S. Benedicti cap. ccvi. Marcus Velserus Rerum Boicarum lib. 
iv. pag. ccxvii. Gaspar Bruschius Monasteriis Germanicis pag. 
lxxvii. Chronica MSS. Salisburgensia ad D. Petri ibidem asservata ; 
Anton. Demochar. tom. n. de Sacrific. Missae pag. xxxv. lxv. et 
cap. xl. pag. lxxix. Petrus Cratepolius in Episcop. German. et 
martyrologiorum compilatores ad diem xxvn. Martii ; Joanu. Mo- 
lanus ad Usuardum, Petrus Galesinius, Felicianus, Arnoldus Uvion 
par. ii. et alii. Vitam plene reperies apud Laurentium Surium tom. 
ii. Illud de eo magnificum et valde gloriosum praedicatur, quod 
Theodonem regem, Christianis infensissimum, sanctis operibus ad 
fidem converterat, non tantum populum. Scripsit 

Ad Theodonem et Theodobertum Reges pro Monachis lib. i. 
Piam et paternam Exhortationem ad Fratres lib. i. et alia. 

Theodonem regem convertit ad fidem anno dlxxx. Fugatus a 
tyranno Vuormacia sedit Saltzburgi, seu Junanae, annis xliv. 

Obiit anno dcxxiii. Auctores supra nominati. Concilium Saltz- 
burgense eum patronum vocat, cujus meminit Gherard. Altahensis, et 
Henr. Stero, anno mccxxci. 



554 HISTORIA ECCLESIASTICA 



S. RAPERTUS M. 1040. 



S. Rapertus, sive Ratpertus, monachus S. Galli, et scholae diu mo- 
derator, etsi in Indiculo Scotorum Scriptorum incerti auctoris Scotus 
dicitur, tamen haud certo affirmarim, praecipue cum Jodocus Metzle- 
rus, canonum sacrorum doctor, et ejusdem familiae professor, de gente 
nihil dicat : conjectura tamen est non levis, quod fundatores monaste- 
riorum Scotos monachi Scoti plerumque secuti, et praecipue in Ger- 
maniam, cujus regionis mores, virtus, atque aura ipsa non esset nos- 
tratibus insuavis. Ejus sunt : 

Litaniae lib. I. versu quas Nicolaus III. canonizavit. 

Versus ad Processiones lib. i. MSS. in monasterio S. Galli. 

Epigrammata, et Poemata varia, lib. i. edita a Canisio tom. 
v. Antiquarum Lectionum. 

Hymni de S. Gallo lib. i. 

Hymni de S. Othmaro lib. I. 

Chronicon Monasterii lib. I. 

Vita S. Galli Rhythmis Germanis lib. I. quam Eckerardus 

junior Latinam reddidit, in iambos redegit Jodocus Metzle- 

rus nuper. 

Obiit inter quadraginta discipulos, quibus animam suam commenda- 

vit, anno dccclxxxiii. et censetur sanctis annumerandus, licet mar- 

tyrologia omnia sileant. Jodocus Metzlerus. 

S. RICHARDUS M. 1041. 

S. Richardus, cognomento Sacrista, in Dundranensi sanctissi- 
mo monasterio Cisterciensem Benedictinorum habitum induit, et 
cum magnos pietatis progressus fecisset, essetque et haberetur vir 
vitae integritate et singulari doctrina clarus, patria egressus, S. 
Bonifacii Scoti locum passionis et reliquias visitaturus, indeque 
Romam et Hierosolymam perrecturus, peregrinationem instituit ; 
sed cum in Frisiam pervenisset, in monasterio prope Gronyngam, 
quod D. Bernardi dicitur, sacristae officium sancte pieque gessit, 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XVI. 555 

et obiit, ut ex Chronicis Gronyngensibus constat. Scripsit 

Ad Fergusium Fundatorem lib. i. Fuit hic abnepos 

Fergusii illius qui Dundranense coenobium fundarat; un- 
de error Scoticorum chronicorum colligitur, qui fundatum 
volunt a S. Davide. 
De Harmonia lib. I. 

Meditationes lib. I. 

Floruit anno mcclxxxvii. Augustinus Argeus Friso medicus, 
lib. de Viris claris Patriae suae, illum vel Scotum vel Anglum facit. 

S. RICHARDA R. F. U. IMP. 1042. 

S. Richarda, Scotorum regis Gregorii lxxiii. filia, et Caroli Cras- 
si imperatoris uxor, accusata fuit adulterii cum Luitnuardo epi- 
scopo Vercellensi, Paul. Morigia lib. iv. Hist. Monast. cap. III. 
post multos sancte cum marito actus ; sed non bene aulicorum ar- 
tes processere ; nam " sanctissima femina vomeris igniti proba- 
tioni se submisit," Rhegino abbas Prumiensis Chronic. ad annum 
dccclxxxvii. atque ita absoluta suspicionis. Joan. Cuspinian. in 
Caesaribus. Post quam accusationem, Andelahae, seu Andelow, ad 
Montana Vosagi in pago Helisatia, nobilissimum canonissarum coe- 
nobium erexit, et insigniter dotavit ; ibique per voluntarium a Cae- 
sare divortium separata, gloriosae ibidem loci vitae exitum est sor- 
tita; et cubat honorifico tumulo post summam arcum in sublime 
elevato. Aubert. Miraeus lib. de Collegiis Canonic. cap. xxxix. 
In sanctos relata, colitur xviil die Septemb. Arnold. Uvion 
lib. iii. Lign. Vitae pag. cccxiii. Herman. Contract. Fragment. 
Chronici praefixum Alberto Argentinensi, Franc. Irenic. Exeges. 
German. lib. xi. Caroli Sigon. Heg. Ital. lib. v. in fine. Scotam 
vero facit, praeter ceteros, Petrus Cratepol. de Sanctis Germ. pag. 
xcvii. " Sancta Richarda imperatrix, filia Scotorum regis, Caroli 
Crassi Romanorum imperatoris conjux." Divortii causa peracta anno 
dccclxxxvii. ut admonebam, paucos exinde vixisse annos cense- 
tur. Trithem. lib. in. de Vir. illust. Ord. S. Bened. cap. cccxiv. 
Uvion lib. iv. cap. in. 



556 HISTORIA ECCLESIASTICA 



S. RORTILA. 1043. 



S. Rortila, Verdensis episcopus vi. successor eorum " Scotorum 
quos ob fidem egregiam, praeclaraque in se merita, Carolus Magnus 
dicitur ad praecipuos Saxoniae debellatae honores evexisse." Philipp. 
Belforest. lib. I. Histor. Carolor. Suam hic ecclesiam prudenter et 
moderate administravit. Scripsit 

Statuta Ecclesiae Verdensis lib. i. 

Floret anno dcccxxix. Albert. Crantzius lib. n. Metropol. cap. 
xxx. Suffrid. Petr. lib. i. Orig. Saxon. cap. xv. In sanctorum relatus 
numerum. Arnold. Uvion lib. n. Lign. Vitae cap. lv. qui eum Saxo- 
num feritate martyrium passum ex Alberto Crantzio eodem lib. i. 
cap. xxix. Metrop. docet ; diem tamen quo coli debeat ab ecclesia non 
praescribit. 

S. RUMOLDUS. 1044. 

S. Rumoldum natum ex Scotia ait Petr. Cratepol. pag. cxxviii. 
Apostolum Machliniensem tota illa provincia colit ex decreto synodi 
i. Machlinien. Usuardus Martyrolog. die I. Julii : " Machliniae pas- 
sio S. Rumoldi, martyris gloriosissimi atque pontificis, Scotorum 
regis filii, signis et doctrina mirabilis, qui regalis celsitudinis so- 
lium et pontificalis dignitatis respuens honorem, Machliniam petiit, 
sibi divinitus revelatam, quam viii. kalendas Julii consecravit mar- 
tyrio ; sed quia eadem die sanctissimi Baptistae et praecursoris Do- 
mini celebratur nativitas, Romanus pontifex Alexander IV. passio- 
nem nostri martyris in nativitatis praedictae octavis instituit solen- 
nizari." Petrus Galesinius eodem die : " Machliniae S. Rumoldi, epi- 
scopi et martyris. Is regio natus, regis spretis opibus, religionis 
causa Romam peregrinatus ; inde angeli admonitu Machliniam venit, 
quam ad fidei Christianae disciplinam instituit, et martyrio suo con- 
secravit." Martyrolog. Roman. laudato die : " Machliniae passio S. 
Rumoldi martyris, Scotorum regis filii, et episcopi Dublinensis." Chro- 
nographus Cameracensis anonymus, qui ad Gerardum n. episcopum 
Cameracensem opus suum inscripsit, et floruit circa annum mil- 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XVI. 557 

lesimum : " Apud Machlinas est monasterium canonicorum, ubi qui- 
escit pretiosus Dei martyr Rumoldus, genere Scotus, qui vitam eremi- 
ticam ducens inibi martyrizatus est. Hoc autem monasterium, ab 
antiquitate constructum, regalibus emolumentis maxime augmenta- 
tum." Arnold. Mirman. Theat. Convers. Gent. " Rumoldo auctore, Da- 
vidis Scotiae regis filio, Machlinienses inserti sunt Christo." Non rex 
hic David, sed regis filius aut frater, ut alibi probatum. Jo. Gual. 
ter. v. cl. in Chron. Chronic. tom. iii. pag. mdiii. " S. Rumoldus 
archiepiscopus fuit ex Scotia." Constant. Ghin. pag. xiii. " Passio S. 
Rumoldi, Scotorum regis filii." Haec probatorum auctorum sufficiunt 
testimonia, ut puto, ad probandam S. Rumoldi patriam non Hiberniam, 
sed Scotiam fuisse. Addo locum doctissimi Auberti Miraei in Geogr. 
Eccl. " S. Rumoldus, Machliniensium in Belgio patronus, fuit Dumbla- 
nensis in Scotia episcopus, non Dublinensis in Hibernia. Argumenta 
sunt insignia regni Scotiae, quae suis gentilitiis in clypeis mixta, ho- 
dieque usurpant Machlinien. archiepiscopi." Clare Molan. Indiculo SS. 
Belgii lxii. ex ea parte Scotiae quae hodie Hibernia dicitur. Vitam 
hujus obiter attingit Sigebert. Gemblacensis lib. de Vir. Illustrib. cap. 
penult. et Teutonicus auctor anonymus, quem Latinitate donavit Joan- 
nes Dominis, pastor Waurianus, quod opus Bruxellis prodiit ; et Theo- 
doricus monachus, et abbas S. Trudonis, ut tom. vn. habet Surius. 
Epitome ejus apud Francisc. Haraeum, cujus haec sunt verba : " Ab 
occasu alter pene orbis Britannia, cum adjacente Scotia, qui statim ut 
ab illius aeternitatis sole tacti sunt, illi sub umbra ejus quem deside- 
rabant requiescere, isti ad ardorem usque martyrii festinaverunt in- 
calescere, et stridentia anhelantiaque verba in dulce crucis melos didi- 
cerunt infringere. Unde autem hoc tam late difFusum germinarium, 
nisi quia in eorum cordibus coaluerunt Iesu Christi amor et deside- 
rium ? Assentit in hoc Herbipolis, gloriosa martyris Kiliani meritis 
et corpore, nec minus prona Scotorum talium et tantorum patrum 
gloriosa veneratione: Columbanus Italiam, Bertinus et Winocus 
i-llustrant occidentalem Galliam, et innumerabiles alii suis quique 
in locis, qui vitae sinceritate et fidei integritate multos ad justi- 
tiam erudiunt, et quasi stellae fulgent in aeternitate. Ex horurn 
numero, ex hoc orbis terrae remotissimo angulo, Beatus Rumoldus 
emicuit." Et paucis interjectis: " Ex regali prosapia extitit oriundus il- 

2 H 



558 HISTORIA ECCLESIASTICA 

lustris regis Scotiae satus, extiturus haeres ejusdem. , ' Legendum est 
satu. Totum vitae ordinem deinde ac miracula prosequitur. Me- 
minit Theobaldus ad Sigerum Lerensem praepositum, in vita Sancti 
Gummari apud Surium tom. v. die Octobr. xi. Is ergo cap. xiv. 
" Eodem tempore fuit Rumoldus, vir sanctus, divina gratia plenus, 
qui vitia penitus mortificans ad virtutum culmina in dies contendebat, 
non die non nocte a bono vacabat opere, sed carnem suam vigiliis et 
jejuniis attenuans, orationibus assiduis incumbens." 

Quam magnifice de eo sentiant Machlinienses, audiendus est Joan- 
nes Molanus in Natal. Sanct. Belgii die I. Julii, apud Aubertum Mi- 
raeum lib. de Canonicor. Colleg. cap. lxxiv. " Beati Rumoldi opus 
est monasterium apud Malinas, qui locus, quantumvis a Nordmannis 
esset vastatus, tam celebris antiquitus fuit, ut connumeraretur in por- 
tione Caroli, quam de regno Lotharii, in divisione cum fratre suo Lu- 
dovico facta, accepit. Fuit autem ab initio fundationis, non mona- 
chorum, sed canonicorum monasterium. Situm erat in pratis intra 
ulmos, sed paulatim Mechlinia ex parva urbe trans Dilcana adeo ex- 
crevit, ut nunc Collegium S. Rumoldi in meditullio urbis situm sit, 
et a Paulo IV. pontifice maximo erectum est in archieathedralem pri- 
mam Belgii ecclesiam. In coemiterio hujus ecclesiae situm erat ora- 
torium sive sacellum, a D. Rumoldo constructum, in quo is frequenter 
meditari solebat ; quod cum in summa apud plebem Machliniensem 
veneratione esset, fidei hostes qui sibi Gensiorum nomen sumpserunt, 
funditus cum multis aliis sacris locis everterunt. Ab iisdem, dum ex 
improviso urbem occuparunt, inventum est in medio ecclesiae corpus 
S. Rumoldi, et foedissime conculcatum et dispersum ; Dei tamen be- 
nignitate ex cranii cicatrice notum, ope Virginis est conservatum. 
Periit etiam feretrum ejus : siquidem cum multis miraculis et victoria 
contra hostes clareret, fullones et textores, eorumque consortes, anno 
millesimo trecentesimo sexagesimo nono, ob victoriam recentem per 
ejus merita obtentam, ei ex voto construxerunt feretrum aestimatum 
in registro civitatis in argento et factura ad sexaginta millia floreno- 
rum, praeter gemmas et alia quae postea accesserunt. Novissime 
celebre donarium adjecit Margarita Maximiliani I. imperatoris filia, 
Belgii gubernatrix, ut feretri valor fuerit ultra vas auri cum ab hos- 
tibus religionis profanabatur. 






GENTIS SCOTORUM, LIB. XVI. 559 

" Porro Machliniensis civitas retinet apud Gallos antiquum Malinae 
nomen, quae vox Latinis in usu fuit, quando Lyra, vicinum Brabantiae 
oppidum, Ledo dicebatur ; Ledo enim et Mailna leguntur pro maris ac- 
cessu et recessu in Appendice ad tom. iii. Divi Augustini in lib. I. 
de Mirabilibus Sacrae Scripturae ; unde a maris fluxu haec nomina in- 
dita esse non indocte annotavit Theodoricus abbas Trudonensis, 
B. Bernardi aetate, cum S. Remmoldi vitam meliori stylo conscribe- 
ret." Haec ibi. 

Civitatem hanc archiepiscopali pallio honoravit Paulus III. P. M. 
petente Philippo II. Hispaniarum rege, circa annum mdlix. In 
hac basilica xn. praebendas instituit, et novae fundationi adjecit 
Notgerus Leodiensis antistes ; nam eo seculo Machlinia juris 
fuit ac ditionis Leodiensis; atque ita in libro Cursus Apostolici, 
seu Registro Cancellariae Romanae, lectum. Scripsit vero hic nos- 
ter 

De Contemptu Mundi lib. i. 

Fuit et alius S. Rumoldus sive Remoldus, monachus et martyr, 
cujus celebratur memoria VII. id. Januarii, et recolit Joan. Trithem- 
ius lib. iii, de Vir. illustr. Ordin. S. Benedicti cap. ccxlix. sed di- 
versus a nostro, cujus in annalibus aut historiis nostratibus non fieri 
mentionem indignor. 

Passus est martyrium anno dcclxxii. ut habet sententia pro- 
babilior. Colitur die i. Julii. Calendarium Adami Regii. 

B. THOMAS ROBERTSONUS P. 1045. 

B. Thomas Robertsonus, vitae inculpatae sacerdos, turbulentis in 
Scotia moribus exortis praeclara fidei confessionis documenta dedit, 
inter Scoticae ecclesiae martyres jure numerandus ; nam cum Glas- 
cuae sacrum Missae sacrificium perageret, a Barone Boidio deprehen- 
sus, violenter caesus, carcere foetidissimo maceratus, tandem con- 
stantia vere Christiana impias haereticorum insanientium minas con- 
temneret, in forum raptus, et patibulo suspensus, sacerdotalibus indu- 
tus ornamentis beatum finem sortitus est, vestimentis omnibus illis 
igni exstructo cum corpore beato injectis. Scripsit 



560 HISTORIA ECCLESIASTICA 

Contra Ministros lib. I. 

De Invocatione Sanctorum lib. i. 

De Sacramentis lib. I. 
Passus est anno mdlxiv. 

RUTGERUS ABBAS. 1046. 

Rutgerus, ab aliis Donaldus, Scotici in suburbio Herbipolensi mo- 
nasterii abbas sub Joanne de Egloffstem episcopo, scripsit 

De legitimo Consessu Concilii Constantiensis lib. I. quod 

septimo ipsius anno initium sumpsit. 
Acta ejusdem Concilii lib. I. 

Sedit abbas xxi. annis xi. Obiit anno mccccxvii. Chronicon 
dicti monasterii. 

RORICUS ABBAS. 1047. 

Roiticus, ejusdem coenobiarcha xxiii. sub Joanne le Brun episcopo, 
monachum Argentinae induit in Scotorum monasterio ; pius egre- 
gia eruditionis opinione literas humaniores Lutetiae professus (acta 
ejusdem academiae) Argentinae evocatus regimen suscepit. Scrip- 
sit 

Carmina Sacra lib. I. Laudat Winzet ab- 

bas Scotorum Ratisbonae. 
Sedit annis x. Obiit anno mccccxlvii. Chronicon dicti mo- 
nasterii. 

GULIELMUS RADYNGES. 1048. 

Gulielmus Radynges, Carmelita Scotus, ut vult R. P. Petrus Tho- 
mas Saracenus, Sacrae Theologiae Doctor, in Chronicis MSS. ejusdem 
ordinis, scripsit 

Examinationes Templariorum lib. I. 

Ordinarias Quaestiones lib. I. 

Florebat anno mcccxii. 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XVI. 561 



ALEXANDER RAMSAYUS. 1049. 

Alexander Ramsayus, vir doctissimus, in patrio Sanctandreano 
gymnasio praeclaram famam ab eruditione accepit, Andreae Melvini 
praeceptor. Scripsit 

Panegyricos Latinos lib. I. 

Castigationem veterum Dionysii Halicarnassaei Interpretum 

Latinorum lib. i. 

Notas in D. Paulini Opera lib. i. 

Obiit anno mdlxxii. 

ROLLANDUS. 1050. 

Rollandus, episcopus Dolensis electus, in Scotiam a Lucio pontifice 
ad Wilhelmum regem super negotiis Joannis et Hugonis episcopa- 
tum S. Andreae sibi vindicantium. Roger. de Hoveden Annal. part. 
II. pag. ccclii. Scripsit 

Epistolas ad Lucium Papam lib. I. 

Florebat anno mclxxxvi. 

ROLLANDUS. 1051. 

Rollandus, subdecanus ecclesiae Glascuensis, vir pius et mo- 
deratus, et, ut puto, D. Dominici habitum indutus, clarus secu- 
laribus scientiis, sed multo illustrior theologicis studiis, scrip- 
sit 

De Dilatatione Ordinis S. Dominici lib. i. 

Quaestiones arduas lib. i. 

Resolutorium Sententiarum lib. iv. Richardus 

Brunus in Collectaneis 
Floruit anno mcccclxxxi. et die xxix. Augusti locum assigna- 
vit tertio ordini S. Dominici Registrum Patris Generalis, et ex eo 
Joannes Michael Plodius. 



562 HISTORIA ECCLESIASTICA 



HUGO DE ROKESBURG. 1052. 

Hugo de Rokesburg, clericus Wilhelrai Scotiae regis, et ab eodem 
cancellarius factus, an aliquid scripserit, nescio. 

Vixit anno MCXCVI. Roger. de Hoveden part. n. Annal. pag. 

CCCLXX. 

ROGERUS. 1053. 

Rogerus, Roberti Leicestriae comitis F. in Scotia educatus, et ejus- 
dem regni cancellarius. Hoveden. ibid. loci : " Rex Scotiae dedit 
episcopatura S. Andreae Rogero cancellario suo, praesente Joanne 
Dunkeldensi episcopo, et non contradicente." Scripsit 
Sermones varios lib. I. 

In Ecclesiasticum lib. I. 

Vivebat anno mcxcvi. 

REGINALDUS MACER. 1054. 

" B. Reginaldus cardinalis Scotus," ait Scotichronicon lib. XII. cap. 
vii. " dictus Macer." " Monachus de Malros, succedit Gregorio in 
episcopatu Rossensi mense Februario," ait Rogerus de Hoveden 
part. ii. pag. ccccxxvii. Meminit ejusdem paulo infra : " Ve- 
nit ad regem Scotorum Haroldus senior, interfecto Haroldo ju- 
niore per conductum Rogeri et Reginaldi episcoporum S. Andreae 
et Rosmarkin, et obtulit regi copiam auri et argenti pro Cathania.'" 
Scripsit 

Praecepta salutaria ad Fratres lib. I. 

Collectiones Synodales lib. i. 

Sedebat anno mcxcvi. 

RICHARDUS. 1055. 

RlCHAEDUS episcopus Morefensis nominatur in literis Clementis 
III. pontificis ; corrupto sane nomine pro Moraviensis. Nec de eo 
plura. Scripsit 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XVI. 563 

Epistolas ad Clementem III. super Causa Joannis Episcopi 
S. Andreae lib. I. 

Vivebat anno mclxxxviii. Hoveden. part. II, pag. ccclxix. 



RADULPHUS. 1056. 

Radulphus episcopus Orcadum Scotia profugus ad Stephanum 
Angliae regem se recepit, cujus hortatu in Wilhelmum Scotiae re- 
gem arma Anglus movit, et ad Alvertum pugnatum, duce eodem 
Radulpho, infeliciter a nostris mense Augusti. Scripsit 

Pro Causa Stephani Regis lib. I. 

Ad Trocstinum Archiepiscopum Eboracensem lib. I. 

Conciones Militares lib. I. 

Pugnae cum imperio interfuit anno mcxxxvii. Hoveden. part. I. 
pag. cclxxvii. Alius est eodem nomine infra, et eadem dignitate 
laudatus, sed forte hujus successor, nam ille nunquam admissus paci- 
fice ad ecclesiae suae regimen, nec tantae videtur fuisse auctoritatis 
ut exercitibus Anglicanis contra Scotos praefuerit. 

B. RICHARDUS. 1057. 

B. Richardus episcopus S. Andreae nominatur in pace finali inter 
Wilhelmum Scotiae et Henricum II. Angliae reges apud Hovedenum 
part. I. pag. cccxi. Scripsit 

Super Jure Ecclesiae Scoticae lib. i. 

Decreta Synodalia lib. I. 

Sedebat anno mclxxv. 

RICHARDUS. 1058. 

Richardus episcopus de Dunkelden, superiori synchronos, in eodem 
foedere nominatus, scripsit, ut est apud Fordunum, 

Pro Concordia Eboracensi lib. i. 

Sedit anno mclxxxv. Hoveden. ibidem. 



560* HISTORIA ECCLESIASTICA 



REGINALDUS. 1059. 

Reginaldus episcopus de Rosraarkin, ut loquuntur, Hovedenus pag. 
ccccxxxvu. id est, Rossensis, qui cum Rogero antistite Sanct- 
andreano duxit ad Regem Haroldum seniorem in insulis turaultuni. 
An aliquid scripserit, non deprehendi ; certe nihil extat. 
Sedebat anno mcxcvii. 

PETRUS RAMSAEUS E. 1060. 

Petrus Ramsaeus, seu de Ramsaeo aut Ramsayo, ut aliis placet, 
nonus Murthlaci et Aberdoniae antistes, Radulphi successor, mona- 
chus Aberbrothensis, " omnium disciplinarum genere eruditus," ait 
Hector Boethius lib. de Vitis Episcoporum Aberdonensium. Edidit 
Varias Ecclesiae Sanctiones lib. I. 

Decreta ad Sacerdotes lib. I. 

Sedit annis x. obiit anno v. Alexandri III. regis, qui fuit salutis 
humanae mccliv. 

JOANNES ROUGH H. 1061. 

Joannes Rough, impius et vilis apostata, e sancto Dominicano- 
rum coetu ex Scotia fugit in Angliam, ibique damnato ordine suo, 
mutatoque habitu sub Eduardo VI. cacodaemonis praeco uxorem 
duxit, cum qua turpiter vixit, donec sub piissimae reginae Mariae 
principatu ex impietatis latebris extractus, in apertam ignominiae 
lucem perductus, igne vindice violatae religioni poenas luit. Scripse- 
rat nonnulla scelestissima. Exustus est anno mdlvii. 



RADULPHUS ALIUS, E. 1062. 

Radulphus alius circa haec eadem tempora his verbis de- 
scribitur ab anonymo monacho Wigorniensi, in continuatione 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XVI. *561 

Florentii : " Turstanus Eboracensis archiepiscopus Robertum, quem 
Alexander rex Scotiae ecclesiae S. Andreae intruserat petente Da- 
vid fratre ac successore Alexandri, in episcopum Eboraci consecravit ; 
in quo officio Randulphum Dunhelmensem episcopum et quendam 
Radulphum, ad Orcades insulas jam alium episcopum ordinatum, sibi 
adjutores adsciverat ; qui Radulphus, quoniam nec principis terrae nec 
cleri nec plebis electione vel assensu fuerat ordinatus, ab omnibus 
refutatus, et a nemine loco pontificis susceptus erat." Eadem, sed 
uberius, Joannes Fordunus, additque, " offensum eum injuria ecclesiae 
suae, cum modo Eboracensi, modo Dunelmensi antistiti frustra ad- 
haesisset, utriusque in episcopalibus ministeriis vicarius, in trasmari- 
nas regiones abiisse." 

Quae si vera sunt, adducor ut credam eundem in monasterio Ful- 
densi D. Benedicti habitum induisse. Hunc vocat Trithemius Cata- 
logo Viror. illustr. " in divinis Scripturis eruditissimum, in omnibus 
literis secularium studiorum doctissimum, philosophum, rhetorem, 
poetam, oratorem, theologum insignem, Graece ac Latine peritum, 
ingenio subtilem, scientia profundum, eloquio dulcem, disertum, et 
ornatum. Scripsit 

In Leviticum opus celeberrimum, et valde utile, lib. xx. 

In Epistolas Pauli 

Historiam Francorum Regum et Principum 

Chronicon suorum Temporum 

Epistolarum ad diversos 

Sermones varios 

In multos Biblior. libros Comment. elegantissimos lib. 

Tractatus plures 

Carmina diversi generis lib. i." Haec 

verbatim Trithemius. 

Ad Orcadianos suos Admonitiones lib. i. scripsisse eundem, si 

tamen idem est, Fordunus auctor est. 

Deseruit ecclesiam suam, et in Angliam venit, anno mcl. auc- 

tore anonymo Wigorniensi. Quando monachum induerit, scrip- 

serit, aut obierit, nec ego reperi, nec Trithemius, qui more suo 

Scotiae meae est injurius, dum hunc non Scotum sed Germanum 

2 i 



lib. 


XIV 


lib. 


i. 


lib. 


i. 


lib. 


i. 


lib. 


i. 


lib. 


i. 


lib. 


i. 


lib. 


i." 



562* HISTORIA ECCLESIASTICA 

facit ; sed ego vindicias secundum veterem ritum peto, et manu injecta 
meum assero. 

RADULPHUS AB. E. 1063. 

Radulphus abbatis auctoritate Melrosiam regebat dum in Scotiam 
appulit Joannes S. R. E. Cardinalis S. Stephani de Monte Caelio, 
legatus a latere per Scotiam et Hiberniam, qui indicto Perthum 
dierum quatuor concilio mores ecclesiasticorum reformavit, tum in 
Hiberniam ex officio legationis concessit, secumque Radulphum ab- 
batem abduxit, et ecclesiam Dunensem, ex morte sui praesulis pas- 
tore destitutam, ei commisit, qui religiosissime eam administravit. 
Scripsit 

Acta Concilii Perthani lib. I. 

Ad suos Melrosienses lib. i. 

Epistolam ad Joannem legatum lib. I. 

Ex Scotia in Hiberniam Iegatum apostolicum est secutus anno 
mcci. Scotichronicon lib. vni. cap. lxi. Quamdiu sederit, non inveni. 

REGINALDUS C. 1064. 

Reginaldus, primus abbas coenobii Abbirbroth seu Arbroth, Ro- 
mam cum Joanne S. Andreae antistite legatus, ut obedientiam regis 
Wilhelmi nomine praestaret. Alexander III. qui tum in Petri cathe- 
dra sedebat, rosam auream balsamo impletam eidem regi donum 
misit, ut refert Hect. Boeth. lib. xiii. Hist. Scot. pag. cclxxiii. 
tum, ubi proceres in verba Alexandri triennis tantum Wilhelmi regis 
filii jurassent, fidemque ei ut regi exhibuissent, ad eundem regem a 
summo pontifice legatus venit, " ensem, cujus capulus vaginaque 
aurea gemmis distincta erat, et galerum purpureum, indicium ec- 
clesiae defensoris, afferens," idem Boeth. pag. cclxxvii. Ensem 
diu successores sollicite conservarunt, galero donavit Reginal- 
dum, quem non est mirum inter cardinales ab Italis non numera- 
tum, quod brevi post purpurae honorem acceptum abjecit. Scrip- 
sit 

De Legatione sua lib. I. 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XVI. *563 

Historiam Scotiae lib. I. Fordunus utriusque operis merainit. 
Romam profectus est anno mccxv. Obiit cardinalis anno 

MCCXLI. 

REUTHA R. 1065. 

Reutha rex, cognomento Nathacius, patruelis Reutheri, in regum 
nostratium nomenclatura legitimus, nundinas instituit, pecuniam 
primus ex corio signavit, sepulchra eorum qui fortiter pro patria 
egissent pyramidibus et obeliscis honorari voluit. Scripsit 
Historiam Gentis suae lib. i. 

Medicamentorum Canones lib. i. Eam artem im- 

pensius coluit, et diu ante Romanos scriptis extulit, prae- 
ter annales nostrates Paschali Gallo auctore ; et Bibliothe- 
ca Medica illum inter scriptores medicinae claros repo- 
nit. 
Anno regni sui xiv. sponte se abdicans vitae privatae se reddidit ; 
regnum Thereo filio Reutheris legitimo heredi reliquit anno ante 
Assertoris nostri in carnem adventum clxxv. 

S. ROMANUS. 1066. 

S. Romanus, vel Romianus, de quo v. cl. Jo. Gualterius Chronicor. 
in Bibliotheca SS. minorum Patrum pag. dccccxcii. " Roma- 
nus presbyter, natione Scotus." Beda lib. iii. Hist. Eccles. Anglorum 
cap. xxv. " His temporibus quaestio facta est frequens et magna de 
observatione Paschae, confirmantibus eis qui de Cantia vel Gallia 
venerant, quod Scoti dominicum Paschae diem contra universalis 
ecclesiae morem celebrarent. Erat in his acerrimus verae Paschae de- 
fensor, nomine Romanus, natione quidem Scotus, sed in Galliae vel Ita- 
liae partibus regulae ecclesiasticae veritatis observantia edoctus, qui 
cum Finnano confligens multos correxerat, et ad solertiorem veri- 
tatis inquisitionem accenderat ; nequaquam tamen Finnanum emen- 
dare potuit, quin potius, quod esset homo ferocis animi, acerbiorem 
castigando, et apertum veritatis adversarium reddidit." Scripsit 



564 HISTORIA ECCLESIASTICA 

De Celebratione Paschae pro Ecclesiae Catholicae Ritu lib. I. 
De Tonsura Clericorum lib. I. 

Claruit regnante in Scotia Ferquhardo I. anno dclx. 

ROSINUS FLORIDUS. 1067. 

Rosinus Floridus, unus ex Culdeis, episcopatum alicubi gessit, ut 
Indiculus Scriptorum Scotorum anonymi praefert ; eo vivebat se- 
culo quo haeresis Pelagiana Britanniam inficiebat, et strenuam 
piae causae operam navavit, communicato cum Palladio consilio. 
Scripsit 

Contra Severinum et Julianum Episcopos 

Pelagianos lib. I. 

Ad Ecclesias Scoticas Antidotum lib. I. 

Epistolas ad Coelestinum Pontificem lib. I. a quo consecratio- 

nis suae insignia Romae acceperat, ut moris erat. 
Epistolas ad Palladium lib. I. 

Sermones de Sanctis lib. I. 

Claruit sub Fergusio II. anno cccclxi. aut praeter propter. 

GULIELMUS RAMSAEUS. 1068. 

Gulielmus Ramsaeus, vir clarissimi ingenii, Georgio Buchana- 
no studiorum in Galliis comes, Conimbricae etiam professionis col- 
lega, cum ille haereseos insimularetur e Lusitania in Gallias remi- 
gravit, et in academia Lugdunensi Batavica, tunc primum oriente, 
bonas artes professus est, ubi juxta Buchanani effigiem vultus ipsius 
artifice manu depictus in bibliotheca spectatur. Scripsit 

Judicium de Lusitanis, ad Vallium Senatus Burdegalensis 

Praesidem, lib. I. Reliqua opera inedita in eadem illa 

bibliotheca diligenter asservantur. 
Obiit in patria in Fano S. Andreae philosophiae professor anno 
MDXC. aut circiter. 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XVI. 565 



JOANNES RHETORFORTIS. 1069. 

JoanNes Rhetorfortis Glascuensis, vulgo Rutherford, eandem Co- 

nimbricam cum Buchanano et Ramsaeo professionem laboriose exer- 

cuit, et sortem civis sui et collegae Buchanani misertus, sibique ab 

eodem delatione metuens, in Gallias redivit. Prius in Scotia philoso- 

phiam fuerat professus. Meminit Aldus Manutius in praefatione ad 

Paradoxa Ciceronis, fuerat enim Jacobi Critonii praeceptor. Scripsit 

Logicam lib. iv. 

Collationem Philosophiae Platonicae et Aristotelicae lib. I. 

quo in opere Joannis Dempsteri sententias quasdam im- 

pugnavit. 

Collationem Divi Thomae Aquinatis et Scoti in Philosophi- 

cis lib. I. quo opere nihil laboriosius aut doctius. 
Praefationes solennes, Parisiis et Conimbriae habitas, lib. i, 
Extant typis Wechelianis. 
Venit Lutetiam anno mdlii. Acta nationis Germanicae ad D. 
Cosm. Obiit in Collegio S. Salvatoris Andreapoli philosophiae profes- 
sor anno mdlxxv. 

HERCULES ROLLOCUS. 1070. 

Hercules Rollocus amoenissimo ingenio scholam Edimburgensem 
rexit, et multis annis in erudienda Scotica nobilitate impensis, Musis 
potius quam sibi natus videri poterat. Suaves ad haec mores, et eru- 
dito sale temperati, gratum omnibus efficiebant. Scripsit 

Observationes in quosdam Auctores Graecos et Latinos lib. i. 

Non prodierunt. 
Orationes lib. I. 

Carmina diversi generis lib. I. In his est ipsius 

querimonia qua sibi vivus Phoebeus Cygnus parentavit, 
cum in morbum incidisset, ex scholae publicae regimine 
et praefectura ob fidei Catholicae professionem deturba- 
tus. 



566 HISTORIA ECCLESIASTICA 

Angor edax pueros fingendi, tristis egestas, 
Et populi ingratae, sors o mea dura ! querelae, 
Marcorem morbosque mihi, celeremque senectam. 
Fecerant, et misero clauserunt funere vitam. 

Obiit Edimburgi, vix tandem laboriosa docendi provincia defunctus, 
anno mdlxxxvl Omnia ipsius opera audio Edimburgi MSS. as- 
servari, propediem edenda in usum literatorum et gentis nostrae glo- 
riam. Utinam, utinam ! Vidi ego nonnulla optimae fnigis, nec quic- 
quam antiquis ingeniis cessura. 

ROBERTUS ROLLOCUS. 1071. 

Robertus Rollocus, Herculi et doctrinae merito et religionis puri- 
tate longe inferior, quippe Calvini sectam et voce et scriptis diu 
professus, scripsit varia, ego paucula vidi ; et in his sunt : 

Analysis Logica in Epistolam ad Hebraeos lib. 1. Bibliothe- 

ca Classica pag. cxli. Vereor ne quid sit quod haeresim 

sapiat ; ego certe laudatum id nolim. 
Tractatus de Justificatione lib. i. 

In Epistolam ad Colossenses lib. i. 

Commentarii in Epistolam ad Ephesios lib. i. 

In Epistolam ad Galatas lib. i. 

In Epistolam ad Thessalonicenses, cum notis Piscatoris, lib. i. 

Prodiit Herbonae. 
In Epistolam ad Philemonem lib. i. 

In Epistolam ad Rornanos lib. i. 

In Evangelium D. Joannis lib. I. 

Harmonia in Passionem et Victoriam Dominicam lib. i. 
Tractatus de Vocatione efficaci lib. i. 

In Selectos aliquot Davidis Psalmos lib. I. quod primum, ut 

existimo, ipsius in Galliis opus prodiit : nescio an Geneven- 

ses opera ea corruperint ; ipse sane credebatur, dum viveret, 

non longe a Catholica fide alienus. 
Obiit anno mdxci. Edimburgi, ut puto, ubi natus. 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XVI. 567 



B. RICHARDUS a S. VICTORE M. 1078. 

B. Richardus a S. Victore, sive Victorinus a quibusdam dictus, 
raonachus scilicet S. Victoris ad muros Parisiorum, gente Paduanus 
ineptissime dicitur a Joanne Trullo Aragonio lib. I. cap. vi. et 
Augustino de Novis Ticinensi, consentiente Basilio Serenio in prae- 
fat. ad Indulta et Privil. Canon. Regular. cum opera ipsa et epita- 
phium Scotum faciant, ut omittam omnium gentium et scriptorum 
consensum. Ingens ei certamen fuit cum Andrea quodam Anglo, 
ejusdem ordinis et monasterii monacho, qui opera illius impu- 
denter et dicaciter reprehenderat ; sed Richardus noster tanta 
modestia, et vere religiosa continentia, ac simul eruditione admi- 
rabili, illi respondit, ut ille deinceps obmutuerit, nec quispiam con- 
tradicere auderet, non modo omnium judicio victus, sed etiam suae 
infamia petulantiae et dicacitatis oneratus, procacitatis suae et 
temeritatis poenas luit, et vigebant in illis gentium suarum odia. 
Sed missa Angli immodestia ad Richardum redeo, qui dicitur 
Anglicus a Jo. Philippo Novariensi lib. in. Chron. Canon. Re- 
gul. cap. xxxvn. et lib. v. cap. xiv. cum tamen Angli ipsi Sco- 
tum fuisse fateantur. Pitsaeus pag. ccxiv. Porro fuit is " vir in 
divinis Scripturis eruditissimus," ait Trithemius lib. de Scriptoribus 
Ecclesiasticis pag. cclxviv. " et in saeculari philosophia nobili- 
ter doctus, ingenio praestans, eloquio scholasticus, moribus et con- 
versatione praecipuus ;" qui gentem tacet, uti et Anton. Possevi- 
nus Apparat. Sacr. pag. cxxxiv. et Sixtus etiam Senensis : ita Scotiae 
fatum est. Sixti sunt haec : " Richardus, monachus et -prior coe- 
nobii Victorini Pariensis," nescio an recte priorem faciat, ambi- 
go, " ordinis Canonicorum Augustinensium, vir honestate conver- 
sationis et eruditionis gloria conspicuus, ingenio subtilis, et elo- 
quio medius, inter Augustini argutiam et Bernardi dulcedinem 
incedens, scripsit multa in divinas Scripturas mystici sensus opus- 
cula, in quibus intellectum erudit, afFectum accendit, et lectoris 
studium ad majora promovet et producit." Addit Jo. Balaeus: " Dis- 
putator omnium sui temporis acutissimus." Plura Jo. Major lib. 



568 HISTORIA ECCLESIASTICA 

III. Histor. Mag. Britann. cap. XI. Amicissimus fuit D. Bernardo, cui 
et multa opera inscripsit sua. Sanctissime vixit, ait illustriss. Bellar- 
minus lib. de Scriptoribus Ecclesiasticis, ex quo hunc elenchum ope- 
rum ipsius excerpsi. 

De Exterminatione Mali, ac Promotione Boni, lib. n. 
De Statu interioris Hominis lib. iii. 

De Eruditione interioris Hominis lib. iii. 

Benjamin Minor lib. iii. 

id est, De Praeparatione ad Contemplationem. 
Benjamin Major lib. v. 

id est, De Gratia Contemplationis. 
Allegoriae Tabernaculi Foederis lib. I. 

De Trinitate lib. VI. 

De tribus appropriatis Personis in Trinitate, 

ad Divum Bernardum, lib. I. 

De Incarnatione Verbi, ad eundem, lib. i. 

De Emmanuele lib. n. 

Exceptionum lib. IV. 

De Potestate ligandi et solvendi lib. i. 

De Contemplatione Plagarum in fine Mundi tract. I. 
De judiciaria Potestate in finali Judicio tract. I. 

De Spiritu Blasphemiae tract. i. 

De Gradibus Charitatis lib. i. 

De quatuor Gradibus violentae Charitatis lib. i. 

De gemino Paschate lib. I. 

In die Paschae Sermo lib. I. 

Declaratio Difficultatum Scripturae Sanctae, 

ad Divum Bernardum, lib. i. 

QuomodoSpiritusSanctus sit amorPatrisetFiliilib. I. 
De Differentia Peccati mortalis et venialis lib. i. 
De superexcellenti Baptismo Christi lib. i. 

De Missione Spiritus Sancti lib. i. 

De Comparatione Christi ad Florem, et Beatae 

Mariae Virginis ad Virgam, lib. i. 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XVI. 569 

Quomodo Christus ponitur in Signura Populorum lib. I. 

De Differentia Sacrificii David et Abrahae lib. I. 

De Differentia Sacrificii Abrahae et B. Mariae lib. I. 

Explanatio Difficultatum ex Tabernaculo Foederis lib. I. 

De Templo Salomonis ad literam lib. I. 

De Concordia Temporum in libros Regum lib. I. 

Explanatio variorum Locorum in Psalmis lib. I. 

Explanatio libri Cantici Canticorum lib. I. 

De Visione Ezechielis lib. I. 

De Templo Ezechielis lib. i. 

Decisio Dubiorum in Apostolo lib. I. 

In Apocalypsim Joannis lib. vn. 
Haec ex Bellarmini nomenclatura. Addunt alii nonnulla ti- 

tulis quidem diversa; et quia libri non sunt ad manum, malui 

bis idem opus ponere, quam omnino negligere. Sic ergo Six- 
tus : 

Epitome totius Sacrae Scripturae lib. I, 

De Melchisedech mystice lib. i. 

De Benedictionibus Patriarcharum lib. I. 

Chronographia, ad D. Bernardum, lib. I. 
Hi ex illo tituli, at ex Trithemio nonnulli sunt ab his omissi. 

Contra Judaizantes lib. I. 

De duodecim Apparitoribus lib. I. 

De Profectu Monachorum lib. I. 

De Triplici Holocausto lib. I. 

De Auctoritate Petri lib. I. 

De Instructione Novitiorum lib. I. 

De Officiis Ecclesiae lib. I. 

De xlii. Mansionibus lib. I. 

De Studio Sapientiae lib. I. 

De Oratione mentali lib. i. 

De diversis Affectibus lib. i. 

De Visione Nabuchodonosor lib. i. 

De quatuor Ventis lib. i. 

De Verbis Esaiae lib. i. 

. 2 K 



570 HISTORIA ECCLESIASTIGA 

Chronica ab Initio Mundi lib. I. 

Epistolae ad diversos lib. I. 

Tractatus varii lib. I. 

Sunt et quaedam alia in Catalogo Balaei quae neque illi nomi- 
nant neque adhuc prodierunt. 

In totum Danielem Explanationis mysticae lib. i. Cujus 

magnam partem Compendio Allegoriarum super librum 

Danielis inseruit Godofridus Tilmannus suppresso auctoris 

nomine. 

Exceptionum libros iv. tantum Bellarminus ponit, eos Divisiones 

vocat Trithemius, et numerat xxiv. Contra eos excipit illustris- 

simus cardinalis, eosque tanto ingenio indignos judicat, et expungit, 

primo quod lib. i. cap. xxiv. dicat " inventores theologiae fuerunt, 

apud Graecos Linus, apud Latinos Varro, et nostris temporibus Jo- 

annes Scotus," quod supra hoc opere est defensum. Eodem cap. 

inventorem rhetoricae facit Demosthenem, falso. In lib. m. cap. 

vn. de insulis loquitur, et Scotiam suam tantum nominat, et cap. 

vili. ejusdem libri civitates totius orbis celebriores nominaturum 

se profitetur, nec Lutetiam, ubi, cum haec scribebat, degebat, nomi- 

nat, Londinum, Edimburgum, aliasque omnes Scotiae et Angliae 

urbes omittit. In lib. iv. enumerat pontifices Hebraeorum, et Aaron 

non nominat, uti nec Eleazarum, Phineesve. His adductus jure pu- 

tat libros eos alterius esse ignobilioris auctoris. Quid si haec ab in- 

doctis librariis ? 

Praeclarum illud est de eo elogium apud Wernerum Rolevinchum, 
sive Rolevincum, ut aliis placet, libro Fasciculi Temporum pag. LV. 
" Richardus de S. Victore, pietate plenus, et doctor floridissimus, cla- 
ret." Quia vero nec illi quos laudavi nec Genebrardus Chronolog. pag. 
dcxxiv. Scotum eum fuisse dixerunt, id ex epitaphio ipsi aeri inciso 
in D. Victoris suburbani probabitur: 

Moribus, ingenio, doctrina clarus et arte, 

Pulvereo hic tegeris, docte Richarde, situ. 
Quern tellus genuit felici Scotica partu, 

Te fovet in gremio Gallica terra suo. 
Nil tibi Parca ferox nocuit, quae stamina parvo 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XVI. 571 

Tempore tracta, gravi rupit acerba manu : 
Plurima namque tui superant monimenta laboris, 
Quae tibi perpetuum sint paritura decus. 

Claruit anno MCXL. Errat Genebrardus, qui loco laudato reponit 
eum in annum mclxiii. ac gravior lapsus in codice Gesneri, qui 
eum locat in anno mccxl. uti et Josias Simlerus, ejus epitomas- 
tes, in Epitome Bibliothecae, manifesto errore centum annorum, 
qui ab operis indubie profectus. Beatum facit Augustinus de 
Novis Ticinen. in Procursu Canonic. Regul. pag. xlix. et Jo- 
annes Philippus Novariensis, Chronic. Canon. Regular. pag. 
xxxvii. 

ROBERTUS E. 1079. 

Robertus, S. Andreae in Scotia episcopus, David regi sanctis- 
simo gratus et perfamiliaris fuit, a quo ad illud dignitatis evectus, 
scripsit 

Statuta Ecclesiastica lib. I. Mores enim sacerdotum, pe- 

tente ipso rege, sollicite reformavit. Extat opus in biblio- 

theca Joannis Bongarsii cum inscriptione ista, Roberti 

Statuta. 

Floruit anno mcxxviii. Anonymus monachus Wigomiensis ad 

Chronicon Florentii continuat. meminit. 

B. RICHARDUS ABBAS. 1080. 

B. Richardus, Fuldae abbas, non minore pietate quam eruditio- 
ne insignis, ait Joann. Leslaeus lib. vi. pag. ccxv. hoc ei glorio- 

sum quod S. Marianum monachi habitu induerit. Scripsit, ut 
audio, 

Chronicam succinctam lib. I. 

Repertorium Theologicum lib. i. 
Vixit anno mxcviii. 



572 HISTORIA ECCLESIASTICA 



RAIMUNDUS E. 1081. 

Raimundus, aut, ut alii volunt, Weimundus, ex monacho Benedic- 
tino coenobii Saviniensis, " ob singularem eruditionem et prudentiam 
primus episcopus Sodorensis, seu Monae insulae, creatus, vitam in 
pace finivit." Scripsisse fertur 

Sermones ad Monachos lib. i. 

Creatus est episcopus anno mcli. quando obierit, incertum. Mat- 
thaeus Westmonast. ad annum dictum. Arnold. Uvion lib. n. cap. 

LIII. 

RUDOLPHUS E. 1082. 

" Rudolphus, monachus et abbas monasterii Aberbrothaei, vir 
prudentia insignis, et sanctitate admirabilis, qui ita utrumque et reli- 
giosi et episcopi vitam in omni postea actu tuebatur, ut dubites 
plane fueritne diligentior episcopus, an arctior religiosus ; tenuiori 
enim veste episcopus quam abbas, duriori parsimonia dives quam 
pauper, arctiori regula magistratus quam privatus, semper vixit. 
Unde ipsis regibus carus ecclesiam suam multis, eorum munificen- 
tia, beneficiis et divitiis ampliavit." Ex Joanne Leslaeo lib. vi. Ar- 
nold. Uvion lib. II. cap. xxxvn. Scripsit 

Monita salutaria ad Alexandrum Regem lib. i. 
Vixit anno mccxv. 

EDUARDUS ROBINSON M. 1083. 

Eduardus Robinson, monachus S. Trinitatis de Redemptione Cap- 
tivorum, Aberdonense monasterium sancte rexit, cum bonas artes 
Lutetiae prius et didicisset feliciter, et docuisset laboriose. Ejus 
sunt 

Exceptiones Sacrae Scripturae MSS. in eodem coenobio lib. i. 
Lugduni. 
Floruit anno mccccxvii. 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XVI. 573 



ROMUALDUS. 1084. 

Romualdus quis fuerit, aut ubi, quave vitae conditione vixerit, 
mihi inexploratum ; tantum id constat, Scotum vocari ab Antonio 
Possevino Apparat. Sacr. pag. clxv. et scripsisse 

De Morte Mariae Stuartae Reginae Scotorum lib. i. Opus in 

manus meas adhuc non pervenit, nec alibi ejus nomen cele- 

brari puto. 

Floruit anno mdlxxxvii. eo enim anno Christianissima et sanc- 

tissima femina sui seculi, et sexus decus, in inhumanae haeresis la- 

niena mactata. 

ROSCELINUS E. 1085. 

RoscELlNUS, sive Rozelinus, aut Rucelinus, de quo anonymi his- 
torici fragmentum a Roberto ad mortem Philippi I. " In dia- 
lectica quoque hi potentes extiterunt sophistae ; Joannes qui ean- 
dem artem sophisticam vocalem esse disseruit, Robertus Parisia- 
censis, Roscelinus Compendiensis, Arnulphus Laudunensis." Fuit 
ergo hic episcopali dignitate sublimis ; quam ob causam aut a quo 
evectus, non deprehendi. Joannes Aventinus lib. vi. Annal. Boior. 
" His quoque temporibus reperio Rucelinum Britannum, magistrum 
Petri Abelardi, novi Lycei conditorem ; qui primus scientiam vo- 
cum sive dictionum instituit, novam philosophandi viam invenit, 
eo namque auctore duo Aristotelicorum Peripateticorum genera 
esse coeperunt ; unum illud vetus, locuples in rebus procreandis, 
quod scientiam sibi rerum vendicat, quamobrem Reales vocantur ; 
alterum novum, quod eam distrahit, Nominales ideo nuncupati, 
quod avari rerum, nominum prodigi atque notionum, verborum 
videntur esse assertores." Britannus illi est qui revera Scotus fuit, 
et Lutetiae summa ingenii celebritate sectae illius nobilissimae fun- 
dator fuit. Fordunus diserte, et Epistolae Petri Abelardi, qui pu- 
tatur parum sanam doctrinam ex eo hausisse, nam hunc " insanas 
suas sententias super Christianae fidei articulis defendisse" cri- 



574 HISTORIA ECCLESIASTICA 

minatur Ivo Carnotensis Epist. vn. et Franciscus Juretus verba 
producit Anselmi abbatis Beccensis ad Fulconem Beluacensem 
episcopum : " Audio, quod tamen absque dubietate credere non 
possum, quia Roscelinus clericus dicit in Deo tres esse personas, 
esse tres ab invicem separatas, sicut tres angeli, ita tamen ut 
una sit voluntas et potestas." Hunc errorem videtur docuisse 
tantum cum junior esset, et postea resipuisse ; nam ex literis 
S. Anselmi, a monasterio Beccensi ad archiepiscopatum Cantuari- 
ensem translati, liquet datis ad Urbanum papam, eam illum 
haeresim abjurasse in concilio quod Rainaldus Rhemensis archi- 
episcopus indixerat ; et credibile est, abjurato errore illo ad epi- 
scopatum fuisse illum promotum, qui tamen nec in tabulis De- 
mocharis, nec apud ullum, quod sciam, nostratium historicorum. 
Scripserat 

De Trinitate lib. I. 

De Philosophia Aristotelica lib. I. 

Contra Reales, pro Nominalibus, lib. I. Cujus sectae auc- 
toritatem non vulgariter, sed multis post annis, promoverat 
Gulielmus Ockamus Anglus : sed tamen inventio Ruscelino 
Scoto debetur, quem ego nunc ab orco revocatum luce dono 
recidiva. 
Floruit anno mcxi. quo tempore obierit, non assero. 

ROBERTUS ABBAS. 1086. 

Robertus, cognomento de Keldelith, vir claro sanguine et no- 
bili ingenio, regni Scotiae cancellarius, amore coelesti, an turbulen- 
torum procerum motu territus, an aliqua alia causa, compertum non 
habeo, in monasterio Neubotel Cisterciensem monachum induit, ac 
postea abbas creatus de Dunfermelin, indeque translatus crescenti* 
bus sanctitatis et virtutis meritis, Joanni abbati de Melros defuncto 
successit abbas, non sine maxima sanctitatis opinione. Scotichroni- 
con lib. x. cap. xxvi. Scripsit 

De Successione Abbatum de Melros lib. I. 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XVI. 575 

Florilegium Spirituale lib. I. 

Creatus est abbas Melrosiae anno mcclxix. Obiit anno 
mcclxxiii. Scotichronicon lib. x. cap. xxxiii. 

THOMAS RUBETTIUS M, 1087. 

Thomas Rubettius, Benedictini ordinis monachus, e seculari pompa 
ad regularem habitum transivit cum S. Waltheno, cujus socius indi- 
viduus et comes usque ad mortem fuit. Scotichronicon et continu- 
ator Forduni. Scripsit 

Decreta Synodalia lib. i. 

De Vita S. Waltheni lib. i. 

De Miraculis ejusdem lib. i. 

Floruit anno mcli. 

ROBERTUS ABBAS. 1088. 

Robertus, abbas Dunfermelin ex monacho ejusdem loci, successit 
Archibaldo abbati defuncto. Scotichronicon lib. vin. cap. lix. Vir 
doctissimus, et religiosae vitae cultor indefessus ; synodo tamen ad 
Edimburgum habita a Joanne presbytero cardinali, titulo S. Stephani 
in Monte Caelio, per Scotiam et Hiberniam legato apostolico, depo- 
situs est ; quam ob causam exploratum non habeo, ipse tamen sibi non 
defuit, sed decreto legati viriliter intercessit, scripsitque 
Povocationem ad Papam lib. i. 

De Causa sua, ad Clerum, lib. i. 

Deprehendi ex Scotichronico lib. x. cap. iv. causam depositionis 
ejus fuisse, quod cum regni cancellarius esset, et in Anglia regi 
Alexandro comes esset, Henrici regis III. filiam Margaretam de- 
sponsanti, legitimare voluerit sororem regis spuriam, uxorem Alani 
Hostiarii, magni Scotiae justitiarii ; et sigillum quidem magnum legi- 
timationi affixum comminutum fuit, curaque et officium cancellarii 
traditum Gamelino, postea S. Andreae episcopo. 

Abbas creatus est anno mclxxxxviil Sede motus anno mccli. 
nisi hi duo Roberti diversi sint. 



576 HISTORIA ECCLESIASTICA 



THOMAS REIDUS. 1089. 

Thomas Reidus Aberdonensis, pueritiae meae et infantilis otii sub 
Thoma Carngillo collega, Lovanii literas in schola Lipsii serio 
didicit, quas magno nomine in Germania docuit, carus principibus. 
Londini diu in comitatu humanissimi ac clarissimi viri Fulconis 
Grevillii, regii consiliarii interioris et Angliae proquaestoris, egit ; 
tum ad amicitiam regis, eodem Fulcone deducente, evectus, inter pa- 
latinos admissus a literis Latinis regi fuit. Scripsit multa, ut est 
magna indole et varia eruditione, sed ego vidi tantum 

De Subjecto Metaphysices lib. i. 

De Natura Entis lib. I. 

Contra utrumque opus nuper scripsit Henningus Arnisaeus 
Francofurti anno mdcxi. 

Historiarum Ecbases lib. I. 

Panegyricos aliquot lib. I. 

Vertit Psalmos aliquot Davidis elegantissime, in contentione 
cum Buchanano Georgii Eglisemmii, lib. i. 

Omnia Regis Jacobi VI. Opera Latina fecit, et Londini publi- 
cavit. 
Ex aula se, nemine conscio, nuper proripuit, dum illi omnia festinati 
honoris augmenta singuli ominarentur; nec quid deinde egerit, aut quo 
locorum se contulerit, quisquam indicare potuit : multi suspicabantur, 
taedio aulae affectum monasticae quieti seipsum tradidisse sub annum 
mdcxviii. Rumor postea fuit, in aulam rediisse, et meritissimis 
honoribus redditum ; sed nunquam id consequetur quod virtus pro- 
meretur. 

ADAMUS REGIUS. 1090. 

Adamus Regius, vulgo Kyng, Edimburgensis, bonis artibus in- 
structissimus, ad miraculum usque doctus, maximo audito- 
rum concursu philosophiam Parisiis docuit, et mathemati- 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XVI. 577 

cas, in quibus facile eo seculo princeps habebatur. Scripsit 
Canisii Cathechismi Versionem Scotice lib. I. 

Kalendarium SS. Scotorum lib. I. 

De Kalendarii Correctione lib. I. 

De Theoria Planetarum lib. I. 

Supplementum Sphaerae Buchanani lib. i. elegans et 

eruditum opus, quodque in Parnasso medio natum docti 
existimant. 
1 "EKtfiartigw Regi lib. I. 

Venit in academiam Parisiensem anno mdlxxxv. Vivit adhuc 
Edimburgi, et in senio erudito advocati munus gloriose implet. 

P. ROSSETUS. 1091. 

P. Rossetus, bonarum artium Lutetiae doctor, varia edidit, ego 
pauca vidi ; in his, 

Carmen Epicum de Leone Scotorum Regum insigni lib. i. 
Epitomen Regum Scotorum lib. i. versu sane venustissimo : 
adolescens Duaci vidi, nec postea mihi copia ejus unquam 
facta. 
Epistolas ad diversos lib. I. sed maxime ad Hectorem Boe- 
thium. 
Floruit anno mdxxv. 

ANDREAS ROBERTSONUS. 1092. 

Andreas Robertsonus magno nomine patriam suam illustravit, et 
multa versu prosaque edidit ; ego tantum vidi 

Epithalamium Jacobi VI. et Annae Scotorum Regum lib. i. 
Obiit Edimburgi anno mdxcv. 

JACOBUS ROBERTSONUS. 1093. 

Jacobus Robertsonus Aberdonensis, puerilium meorum studio- 
rum collega, cum in patria insigni utriusque linguae cogni- 

2 L 



578 HISTORIA ECCLESIASTICA 

tioni philosophiam adjecisset, venit in Aquitaniam, et maxima no- 
minis celehritate Burdegalae ac Tolosae humaniores literas ac 
philosophicas est professus, suavissima morum continentia scien- 
tias exomans. Scripsit multa, ego apices paucorum vidi ; in his 
sunt : 

De Philosophia Veterum lib. I, 

Aquitaniae Antiquitates lib. I. opus laboriosum et 

secundis Musis natum. 

Carmina multa lib. i. In his est inscrip- 

tio Praetorii Tolosani. 

Pax bello, toga pura sago, quid distet, et armis, 
Indicat hoc almae nobile pacis opus. 

Vivit adhuc Tolosae, Squillani Lycei, ut audio, moderator ; de cujus 
eruditione et humanitate, cum multa dixero, plura dicenda praeteriisse 
censebor. 

DAVID REIDUS. 1094. 

David Reidus Dumblanensis, et studiorum in Scotia et professionis 
collega Regii, honorum etiam particeps, et humanioris literaturae 
doctor, scripsit 

Declamationes veteri ritu lib. I. 

Contra Jezabel Anglicanam pro Serenissima Maria Stuarta 

Scotorum Regina impie mactata lib. I. 
Querelam ad Europae Principes super Sanctissimae Reginae 
Morte nefaria lib. I. 

Docendi munus subiit anno mdlxxxvi. quando obierit, incer- 
tum. 

JOANNES RAYUS. 1095. 

Joannes Rayus, Edimburgensis scholae triginta paene annis mo- 
derator, linguae Graecae et Latinae peritissimus, multiplicem lec- 
tionem judicio acerrimo circumspectans, temperans, scripsit varia, 
sed ad me paucorum apices pervenerunt : vidi tamen 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XVI. *571 

Editionem omnium poeticorum Georgii Buchanani Ope- 
rum lib. i. ab ipso procuratam, in qua nolim epigrammata 
quaedam, turbulentis temporibus scripta in Hamiltonios et 
alios, exempta ; ipse certe lectu digna censuerat, nec quic- 
quam civilis factionis acerbitas Hamiltoniis, quos ille lace- 
rabat, nocere debet. 

Orationes varias lib. I. 

Carmina utriusque linguae ac varii generis lib. i. 

Epigrammata ad diversos, maxime ad Thomam Cragium Ad- 
vocatum, lib. I. 

In Cointum Calabrum Observationes lib. i. 

In Coelii Sedulii Poemata sacra lib. i. 

Vivit adhuc Edimburgi, Crates Mallotes alter aut Aristarchus. 

GULIELMUS REGIUS. 1096. 

JACOBUS REIDUS. 1097. 

Ut multa alia egregia ediderint, ego nihil vidi, nisi in regis ad Sco- 
tos suos regressum Epigrammata et Poematia lib. i. 



FINIS LIBRI DECIMI SEXTI. 



HISTORIAE ECCLESIASTICAE 

GENTIS SCOTORUM 
LIBER XVII. 

S. SEDULIUS E. 1028. 

S. Coelius Sedulius. Vide supra in voce Coelius lib. III. Ejus ex- 
emplo et imitatione libros suos de virginitate composuit Aldhelmus. 
Beda lib. V. Hist. Eccles. Gent. Anglor. cap. xix. Opera enumerat 
Joannes Trithemius lib. de Script. Ecclesiast. pag. ccxxvn. a nobis 
praetermissa : 

In majus Volumen Prisciani lib. I. 

In secundam Editionem Donati lib. i. utcunque opus suspec- 
tum mihi, nam praeterquam quod aetas non patitur ut in 
illos scribat Sedulius, tum illud certe in antiquitate est in- 
auditum, secundas ullas fuisse auctorum editiones. Locum 
ejus lib. iv. Carm. de Maria Virgine, quae prima Christum 
vidit resurrexisse, disputant Rupertus Tuitiensis lib. VII. 
Divinorum Officiorum cap. xxv. et Joannes Hessels Belga 
Censura Historiarum cap. III. 

S. SEGENIUS ABBAS. 1029. 

S. Segenius, coaetaneus Erenei et Failbei, ac ipsius Sancti Colum- 
bae, ut memorat S. Adamannus in Vita S. Columbae cap. in. lib. i. 
eodem etiam tempore quo S. Aidanus episcopus ordinabatur, Huensi 
monachorum coenobio praeerat. Beda lib. III. Hist. Ecclesiast. Gen- 
tis Anglorum cap. v. Abstinens ac vere pius audit. Joan. Leslaeus 
lib. iv. pag. clviii. Ejus sunt multa apud Balaeum opera, et in his, 

Regulae ad Monachos lib. I. 

Epistolae ad diversos lib. i. 



HISTORIA ECCLESIASTICA. *573 

Homiliae de Sanctis lib. I. 

Floruit anno dcxxxv. Etsi in nullo martyrologio reperitur, no- 
strates tamen semper, ut in sanctorum album ascriptum, sunt vene- 
rati, templaque Deo sub invocatione ipsius erexerunt et plurima et 
opulenta, antequam haereticorum immanis furor aedes sacras et reli- 
giosae antiquitatis monumenta exstinxisset. Colitur vn. Aprilis. 
Martyrologium Anglicanum. 

S. SERVANUS E. AP. 1030. 

S. Servanus episcopus, et Orcadum episcopus, de quo Joaunes Les- 
laeus lib. iv. Histor. Scot. pag. cxxxvn. Polydorus Virgilius lib. 
iii. Hist. Anglor. pag. lviii. " Juvit istud negotium pro sua parte 
et Coelestinus Romanus pontifex, qui paulo ante miserat in Scotiam, 
jam Christi dogma amplectentem, Palladium episcopum, qui ad ex- 
tremum in ea sacerdotalem ordinem rite instituit, fecitque Servanum, 
virum singulari bonitate ac modestia praeditum, episcopum, quem 
postea in Orcades misit, qui insulanos Christianae religionis cultum 
doceret, quod ille studiose fecit." Hunc etiam nulla martyrologia 
in sanctorum numero ascriptum habeant ; tamen, ut superior, prae- 
cipua veneratione a nostratibus semper colebatur, aedibus sacris erec- 
tis, et festiva recordatione, ecclesiasticisque officiis honoratus. Huic 
Georgius Brounus episcopus Duncheldensis templum Petkarniae 
parochiale dicavit circa annum mdxi. Alexandro Millo teste. Au- 
diatur Hector Boethius lib. xv. Histor. Scotor. pag. cccxvn. 
" Cum ad lacum venissent" milites Angli Baliolum secuti, " col- 
lustrato circumquaque loco castris ponendis idoneo, templum 
Divo Servano sacrum, ac coemeterium occupant, nefandaque in 
eo loco plurima committunt, scorta in templa adducentes, ac 
omnibus libidinibus commaculantes, equos ad aras alligantes, 
et quod Deo dicatum erat contumeliose defoedantes, sacra pro- 
fanaque juxta habendo." Orcadum episcopatus, ab eo funda- 
tus, religioso eum cultu prosequitur, episcopio ei dedicato. Joannes 
Leslaeus, et annales omnes nostrates consensu unanimi. Scrip- 
sit 



574* HISTORIA ECCLESIASTICA 

Epistolas ad Orcadianos lib. i. 

Epistolas ad Ecclesias Scoticas lib. i. 

Floruit anno ccccxl. Meminit et Antonius Possevinus Apparat. 
Sacr. pag. ccx. " Servanus, Scotorum episcopus, et Orcadum apo- 
stolus." Alii eadem. 

S. SILVANUS ARCH. A. 1031. 

S. Silvanus archidiaconus, " magnae sanctitatis et virtutis vir," 
in Scotia successisse fertur peregrinationem suscipienti Sancto 
Livino in archiepiscopatum Dublinensem. Breviarium ecclesiae 
Gandavensis, et ex eo S. Livini Vita in epitomen redacta per 
Franciscum Haraeum, die xn. Novembris. Hic decessoris sui 
sanctitatem secutus mire, beatissimo est exitu defunctus. Scrip- 
sit 

Flores Sacrae Scripturae lib. i. 

Vixit anno dclxiii. 

S. SERFUS AP. 1032. 

S. Serfus primo nascentis apud nostrates religionis seculo vixit, 
et ex Culdeorum grege episcopus electus, aliquid magni ani- 
mo agitans, Orcades nondum adhuc fidei luce illustratas adiit, 
et verbum vitae rudibus illis gentibus indefessus nunciavit. Scrip- 
sit 

Conciones ad Orcadianos lib. I. 

De Religionis Christianae Mysteriis lib. I. 

Epistolas ad Scoticas Ecclesias lib. i. 

Claruit anno ccxciii. Multis post illum annis eadem in gente eru- 
dienda labores alii posuerunt; ut hic primus Orcadum aposto- 
lus, S. Servanus secundus dici possit. Colitur ejus pia memoria 
die I. Augusti. Breviarium Scoticum. 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XVII. *575 



S. STOLBRANDUS E. 1033. 

S. Stolbrandus, Scotiae episcopus, cum Dani in Scotiam irruerent, 
Picticae gentis jam deletae causam propugnaturi, in insulam Maiam 
in Forthae aestuario concessit, ubi vel immanem ethnicorum barba- 
rorum truculentiam tutus evaderet, vel una cum piissimis viris, vel 
ipsum secutis vel locum illum religiosissimum incolentibus, mortem 
oppeteret gloriosam. Scripserat 

Commentarios in librum Job lib. I. 

De Casu Regni Pictici lib. I. 

Historiam Britanniae lib. I. Est in biblio- 

theca regis Christianissimi illius fragmentum; indicavit a 
multis annis Isaacus Casaubonus. 
Passus est cum multis aliis anno dccclxxiv. Memoria in Maia 
insula miraculorum gloria inclaruerat. Vide lib. i. hoc opere in 
S. Adriano. 

S. SCANDALAUS. 1034 

S. Scandalaus, Eoglodius, Totaneus, Moteferus, et Gallanus, S. Co- 
lumbae comites ac discipuli, cum ipse in Hiberniam trajecisset, mona- 
steria in Iona insula sancte rexerunt, ut annales nostri prodiderunt, 
et in his Joannes Leslaeus lib. iv. pag. clii. Hector Boethius lib. ix. 
pag. clxvil Scripsit 

Ad Fratres in Iona lib. i, 

Claruit anno dcvi. Relatus in divorum numerum religiose colitur a 
nostratibus, licet martyrologia sileant : colitur autem die v. Maii. 
Martyrolog. Anglic. 

S. SERLO M. 1035. 

S. Serlo, monachus Mailrosiensis, ac socius episcopi Cathenensis 
S. Adami, cum eo etiam a furente plebe combustus, ut lib. i. supra 
hoc opere videbis, scripsit 

Vitam Adami magistri Hb, i. 



376* HISTORIA ECCLESIASTICA 

De Decimis lib. I. 

Contra Usuras lib. I. 

Chartam Libertatum Scotiae lib. I. 

Affectus est martyrio [die] domiuica infra octavas nativitatis B. 
Mariae, ut loquitur Scotichronicon lib. IX. cap. xxxvn. annus erat 
mccxxii. Alius Serlo est, Anglus et Benedictinus, clarus anno 

DCCCCLX. 

S. SUIBERTUS E. 1036. 

S. Suibertus, Verdensis episcopus primus, Scotus, nam pater ip- 
sius Sigebertus, ut Marcellinus apud Surium auctor ; hic vero ortu 
Scotos reges attingebat, et per eosdem Northumbriae comitatu do- 
natus, primus Scotorum eam provinciam tenuit, ut Veremundus 
habet apud Joannem Campumbellum. Hic vero antistes ea dig- 
nitate " a Carolo Magno donatus ob insignem Scotorum bello 
Hispaniensi fidem, solertiam, et fortitudinem, qui gratissimi ani- 
mi princeps praecipuas omnes dignitates Saxoniae bello superatae 
Scotis indulsit," ut historici Franci testes, et in his Philip. Bel- 
forest. lib. i. Hist. Carolor. Optimus hic, et piissimus antistes, 
ut omnes alii octo sequentes Scoti, ex coenobio Amarbaricensi ad 
episcopatum translatus, nihil prius habuit quam clerum et po- 
pulum sibi commissum ad pietatem dictis et factis ipsis hortari. 
Sanctis ascriptus. Arnold. Uvion lib. n. Lign. Vitae cap. lv. Vitain 
scripsit B. Marcellinus, et retulit F. Surius tom. n. die i. Martii. 
Scripsit 

Ad Fratres Amarbaricenses lib. i. 

Ad Ecclesiam Verdensem lib. i. 

Canones sacros lib. i. 

Florebat anno dcclxxxviii. Adi ad Gasparem Bruschium Cen- 
tur. Monasterior. Germanicor. Albert. Crantz. lib. II. Metropol. 
cap. xxx. Suffrid. Petr. lib. I. de Origine Frisior. cap. xv. Hen- 
ricus Sinclarus putat Sigebertum non ortu Scotum, sed exulem in 
Scotia haesisse, ibique ex Scota uxore Suibertum genuisse. Ut est, 
sub Carolo Magno nulli Angli, Scoti pluriini militarunt ; et octo se- 
quentes loci antistites Scoti ; ut hic Anglus videri non possit. 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XVII. *577 



S. SYRA, R. F. V. 1037. 

S. Syra, filia Eugenii IV. regis, de qua Hector Boethius lib. ix. His- 
tor. Scot. pag. clxxiv. " Erat Fiacrio soror, virgo sanctissiraa, no- 
mine Syra, quae audita fratris sanctitate ad eum in Meldensi agro 
anachoreticam vitam agentem cum majusculo sanctarum virginum 
comitatu se recepit ; quae ab eo cum sodalibus in sancto proposito 
confirmata ad Gallicanam Campaniam se contulit, ubi per vitae 
sanctitatera, et clara sanctitatis signa, insignem sui reliquit memo- 
riam." Nec plura apud exteros scriptores de illa quod sciam, nec 
martyrologia ulla meminerunt, licet in Campania Gallica multa 
sint templa ejus honori erecta, multaque sanctarum monialium 
claustra, sub ejus sacra militia viventium. Acta ecclesiae Mel- 
densis MSS. Jo. Leslaeus lib. iv. pag. clv. Arnol. Uvion lib. III. 
Lign. Vitae pag. dxvii. Forte eadem erit Siria matrona, quam in 
territorio Trecensi cultam docet die viii. Junii Molan. Addition. 
Usuardi. Scripsit 

De Sancta Monica lib. I. 

Meditationes lib. l. 

Exhortationes ad Sorores lib. i. Quae in ipsius 

monasteriis religiose asservantur in eadem Campania. 
Floruit anno dcxxxil quo fratrem suum S. Fiacrium secuta 
oceanum trajecit : quando obierit, non comperi. Calendarium Adami 
Regii natalem reponit in annum dcxliii. 

B. JO. SCOTUS, EREM. 1037. 

B. Joannes Scotus Tevidalius, idem ille cum Joanne jejunatore, 
de quo lib. ix. supra, sed quia de eo multa notatu dignissima 
tradidit Gilbertus Brunus, abbas Dulcicordis, in Collectionibus 
Historicis, non erit forte ingratum rem tam stupendam verbis 
ipsius ex patrio sermone in Latinum versis repetere. " Hoc an- 
no," inquit, " Joannes Scot. in Tevidalia natus, quibusdam causis 
impellentibus, venit ad coenobium S. Crucis, ubi observatus est 

2 M 



578* HISTORIA ECCLESIASTICA 

amplius quam viginti dies sine cibo ullo aut potu transigere. Id 
cum rex audisset, eum in arce Edimburgensi custodibus apposi- 
tis toto mense asservari praecepit, quo tempore nihil in corporis 
illius constitutione mutatum fuit ; quare custodia illa arcta libe- 
ratum dimissumque rex virum in maxima sanctitatis opinione 
habuit. Ille peregrinatione Hierosolymitana decreta, Venetias ap- 
pulit, ubi xl. dierum jejunio sancte peracto Veneti illum fisci 
impensa in Terram Sanctam deducendum atque in Italiam reducen- 
duni censuerunt ; inde Romam profectus sanctitatis suae periculum 
fecit, tum domum repetens iter per Gallias instituit, eodemque in- 
ibi experimento exhibito admirationem omnibus movit, indeque in 
Angliam trajecit ; et Londini quidem, quod palam assereret Hen- 
ricum regem non potuisse ab uxore Catharina Aragonia divertere, 
nec libellum ei repudii sine maxima impietatis nota remittere, in 
carceres conjectus, sed comperta jejunii sanctitate cum honorifico 
elogio dimissus. Hoc eo admirabilius est, quo ille, cum luberet, cibo 
et potu, ut alii solebant homines, uteretur, Barba ei subflava, pro- 
missaque toga candida ad talos dimissa, cinctus zona coriacea in- 
duebatur. Erat sermone patrio disertissimus, nec Latini igna- 
rus : totum vitae cursum precibus impendebat. Plerique eum virum 
sanctum habebant, licet alii de illo segniora censuerint, et pejora longe 
scripserint." Scripsit 

Vaticinia de mutanda Religione lib. I. 

Precum sanctissimarum Synopsin lib. I. 

Sermones per Aunum lib. i. 

Exhortationes ad Clerum lib. I. 

De Terra Sancta lib. i. Quae omnia 

vidit Richardus ille Brunus, et impensius laudavit. 
Vivebat anno mdxxxi. 

JOANNES a SACROBOSCO P. 1038. 

Joannes a Sacrobosco Scotus, vulgo Halybush, quae familia adhuc 
durat apud nostrates, et certissimam de eo memoriam conser- 
vat. Acta nationis Germanicae ad D. Cosmi Parisiis, et Scotum 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XVII. 579 

fuisse diserte loquuntur, et venisse in eam academiam adoptatumque 
v. Junii anno mccxxi. Fuit canonicus in monasterio Nithisdaliae, 
vulgo Haliwud, quod fundavit Deo Virgilla comitissa Gallovidiae. 
Richardus Gibbonus Anglus in Angl. Histor. Scotum vocat, incolam 
Halywod. Hoc cum sit indubitatum, non defuit tamen maledicentis- 
simus Lelandus, qui futili argumento et ridicula, ut solet, ratione 
Anglum fuisse et Oxoniae studuisse affirmet : et Gulielmus Cam- 
denus in Britanniae Descriptione, ubi de Brigantibus, Halifax oppi- 
dum, quod sacram silvam significat, eum produxisse voluit ; sed falso, 
nam nomen illud est ignobile et nuperum, oppidum enim ante voca- 
batur Hortau. Deinde perridiculum est ex Halifax efficere velle a 
Sacrobosco. Scripserat ille 

De Sphaera Mundi lib. i. opus celebratissi- 

mum, quod mathematicorum nobilissimi commentariis il- 
lustravere, Gemma Frisius, Petrus Ramus, et Christophorus 
Clavius. 

De Algorismo lib. I. 

De Ratione Anni lib. I. 

De Computo Ecclesiastico lib. I. 

Breviarium Juris lib. I. 

Claruit anno mcclv. ut Balaeus voluit, sed et Genebrardus eo 
anno Lutetiae mathematicam professum scribit ; uterque falso. Nam 
Aubertus Miraeus in Chronico diem suum obiise recte annotat an- 
no mccxxxvi. Consentit et sepulchralis cippi inscriptio ad D. 
Mathurini Parisiis, ubi ille sepultus, insculpta sphaera cum his ver- 
siculis : 

De Sacrobosco, qui Computista Joannes 
Tempora discrevit, jacet hic a tempore raptus. 
Tempora qui sequeris, memor esto quod morieris ; 
Si miseres, plora, miserans pro me precor ora. 

SAMSON P. 1039. 

Samson presbyter, relicta Scotia, in Bavariam bonarum artium 
studio se contulit, unaque cum Alberto et Clemente Scotis 



•580 HISTORIA ECCLESIASTICA 

acerrima contentione vexavit S. Bonifacium super caerimoniis qui- 
busdam Romanae ecclesiae, quas stabilire volebat pontifex ; et Boni- 
facium resistebant hi quos nominavi Scoti, adjuti a Sydonio Bavaro- 
rum archiepiscopo, ut latius exsequitur Joannes Aventinus in Annali- 
bus Boiorum lib. in. " Clemens et Samson Scoti, sacerdotes atque 
episcopi, nummarii, avari, libidinosi, sacrilegi peculatores, temulenti," 
Zacharias PP. Epist. vi. ut non sit mirum si profligatissimus hae- 
reticorum Mornaeus dicat, " Clemens et Samson, Scoti aetate sua 
doctissimi." Haereticus schismaticos laudat. Rectius sane Wiscelius 
junior : 

Progenerans quosdam Stygio e foetore scatentes, 
Insipidum Albertum, Clementem, et finibus isdem 
Samsonem, Scotos, sinceri dogmatis hostes, 
Audentes sanae doctrinae opponere sancti. 

Hunc Sydonium existimo vel haereticum vel schismaticum fuisse ; 
nam sub Utilone duce cum Roma ad Bavaros venit Bonifacius Sco- 
tus, unus tantum episcopus erat in tota gente, Vivilus, ut ex epistola 
Gregorii II. ad eundem constat Bonifacium apud Surium tom. iii. in 
vita ejus pag. clv. quod si verum est, haereticae impietatis nota non 
carebit Samson. Vide lib. III. hoc opere supra in Clemens. Scripsit 
hic 

Super Controversia cum Winfrido misso lib. I. 

Vivebat anno dccl. 

B. SEDULIUS JUNIOR, E. 1040. 

B. Sedulius alius, ob aetatis difFerentiam Junior dictus, Pergusti, 
seu Fergusti socius, et Scotorum Australium episcopus, interfuit 
generali Romae concilio celebrato sub Gregorio II. ut tom. iil Con- 
cilior. General. habetur, pag. ccccxvn. ubi episcopus Britanniae 
vocatur. Meminit Honorius Augustodunensis Luminar. Ecclesias. et 
uberius Joannes Major lib. I. Histor. Magn. Britann. cap. IV. et cap. 
viii. Scripsit 

Statuta Concilii Generalis lib. I. 

In Evangelium D. Matthaei lib. i. Quod opus 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XVII. 581 

MS. penes se habet eruditissimus Jacobus Sirmondus. 
De sancto Missae Canone lib. r. Impius est 

hoc loco Balaeus, qui vult tum primum missarum solen- 
nia in ecclesiis instituta, abusis verbis Sigeberti : Grego- 
rius II. " constituit ut tempore Quadragesimae v. feria 
jejunium et celebritas missarum fieret in ecclesia, quod non 
fiebat antea." O perdite haeretice, veritatem agnosce, et 
erubesce, nam non missarum ille solennia instituit, sed ut 
feria v. in Quadragesima missae augustum sacrificium cele- 
brarent, edixit, quia forte ante illud tempus dies Veneris ob 
recordationem passionis dominicae lugubris erat, et a con- 
secratione immunis. 
Floruit anno dccxiv. 

S. SARANUS ABBAS. 1041. 

De clericorum tonsura ac Paschatis celebratione anceps diuque 
inter ecclesias Scoticam et Britannicam exorta est quaestio : tunc 
in ecclesia Scotica vir erat pius ac prudens, Saranus abbas et doc- 
tor, ut habetur tom. in. Concilior. in decretis Honorii I. cap. xix. 
pag. lxiii. Orta autem haec contentio est anno dclxiv. Sige- 
berto auctore, licet male Florentius Wigorniensis rejiciat in an- 
num dclxxxvi. Tunc enim reconciliati fuerant paene, et ad unio- 
nem Catholicae ecclesiae reducti per Egbertum anno dccx. Her» 
man. Contract. Chron. nam si verus est Florentii numerus, sequitur 
discrepantiam illam xxiv. annis durasse, quod falsum ex Beda. Ut 
ille in numero abundans exerrat, ita Rhegino Prumiensis defi- 
ciens, qui " Honorium pontificem Scotos in celebratione Paschae 
orantes per epistolam corripuisse" scribit, idemque praestasse Jo- 
annem et ejus successorem Severinum anno dxlvi. Nec omnino 
sanus in Mariani Scoti Chronico numerus, qui id ait anno dcxxxiii. 
contigisse, cum nondum adhuc mota fuisset controversia. Scripsit 
hic 

Epistolas ad Hilarium Archipresbyterum, Joannem 



582 HISTORIA ECCLESIASTICA 

Primicerium, Joannem Diaconum, et alios, lib. i. 
Super Controversia de Paschatis Celebratione lib. i. 
Vixit anno dclxvi. Colitur die x. Martii, Martyrologium Carthu- 
sianum, vel die xnx. Maii, Petrus Canisius. 

S. SIGEBERTUS, AB. A. 1042. 

S. Sigebertus successit in regimine Fuldae S. Egeberto, et cum ali- 
quot annis sedisset abbas, " virtute et pietate est consecutus, ut Mo- 
guntinus archiepiscopus omnium conspiratione declararetur," ait Jo- 
annes Leslaeus lib. v. in Machabaeo rege. Adi ad Antiquitates Ful- 
denses, quas edidit Christophorus Browerus, et doctissimis viris [no- 
tis ?] illustravit. An aliquid scripserit, non deprehendi. 
Floruit anno mlvii. 

ROBERTUS SLIPPINGEN M. 1043. 

Robertus Slippingen Carmelita, in monasterio Perthano indutus, 
Sorbonicis sociis ascriptus, edidit 

Determinationes Theologicas lib. i. 

Floruit anno mccccx. 

ROBERTUS STUARTUS M. 1044. 

Robertus Stuartus, regio Scotorum sanguine, ac Jacobi V. regis 
cognatus, D. Francisci habitum induit, et mira vitae sanctimonia et 
integritate vixit. Scripsit 

Vaticinia de Rebus Scoticis lib. I. quae etiamnum hodie 
circumferuntur, quibus religionis casum, uti accidit, et re- 
ginae mortem praedixit. 
Vivebat anno MDLH. Franc. Gonzaga part. III. Origin. Seraphie. 
pag. DCCCXLVIII. 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XVII. 583 



SECUNDUS PHILOSOPHUS. 1045. 

Secundus, philosophus Scotus, vel Anglo teste Rogero de Hove- 
den part. II. Annal. pag. cccclxiv. summae fuit apud sui seculi 
homines dignationis. Diu peregrinatus, domum regressus, muliebrem 
sexum exosus Athenas abiit, ibique linguarum peritia et philo- 
sophicorum studiorum elegantia clarissimus. Licet in pertinaci usque 
ad mortem silentii proposito perseveraret, tamen per scriptionem 
Hadriano imperatori et innotuit, et admirationem movit. Scrip- 
sit 

Responsa Quaestionibus Hadriani Imperatoris lib. i. quae 
sunt veluti apophthegmata, et alia. 
Vivebat anno cxx. 

GEORGIUS SIBBALDUS. 1046. 

Georgius Sibbaldus, omni humaniori literatura instructissimus, in 
patria bonas artes didicit, in Galliis docuit ; quindecim annis medici- 
nae serio dedit operam ; tum doctorali apice Patavii accepto, magno 
patriae sibique ornamento, scripsit 

In Graecos Auctores Observationes lib. i. 

Criticas Exercitationes lib. I. 

Veteris ac novae Medicinae Collationem lib. I. 

Poemata lib. I. et alia. 

Vivit in Scotia, et suis est ornamento. 

HENRICUS SPITALIUS. 1047. 

Henricus Spitalius, haud vulgaris doctrinae, philosophiam in aca- 
demia Aberdonensi nascente operose docuit. Ejus est 

Facilis ad Aristotelicam Sapientiam Aditus lib. i. 
Floruit domi anno mdxx. 



584 HISTORIA ECCLESIASTICA 



S. SEGIANUS P. 1048. 

S. Segianus presbyter, unus ex illis qui ecclesiam Scoticam admi- 
nistrabant, orta de Paschate cum Britannis quaestione, nominatur in 
epistola Honorii I. tom. m. Concilior. cap. xix. pag. lxiii. Scripsit, 
nomine ecclesiae suae, 

Epistolas ad Divum Hilarium, Joannem Diaconum, Joannem 
Primicerium, Joannem servum Dei, locum sanctae sedis 
apostolicae tenentes, lib. I. 

Super celebrando Paschate lib. i. pro pa- 

trio Scotorum ritu, ut opinor, contra Britannicam ecclesiam. 
nondum enim adhuc Scoti ab Honorio P. M. moniti erro- 
rem deposuerant illum. 
Floruit anno dclxvi. 

S. STELLANUS P. 1049. 

S. Stellanus, et ipse presbyter, eadem aetate Scoticam ecclesiam 
sancte regebat, et strenue allaboravit ut Honorii pontificis ma- 
ximi decreto obtemperaretur, utque sibi commissi in omnibus 
sanctae Romanae ecclesiae capiti, et Petri successori subessent. 
Scripsit 

De Paschate celebrando lib. i. 

Epistolas ad Joannem, Hilarium, et reliquos, lib. i. 

Nominatur in epistola Hilarii archipresbyteri ad Scoticas 
ecclesias nomine Honorii scripta, tom. in. Concilior. loco 
laudato. 
Vivebat anno dclxvi. 

S. SYLVENEUS M. 1050. 

S. Svlveneus monachus, rara pietate, nec minore eruditioni', 
primis seculis post acceptam fidem, egregiam operam exstir- 
pandis vitiis navavit, coaetaneus Damiani presbyteri, et alio- 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XVII. 5S5 

rum, qui supra hoc opere laudantur. Scripsit 

In omnes Psalmos lib. ix. Scotichronicon 

lib. x. cap. II. 
Meditationes lib. I. 

Florebat sub appulsum S. Reguli ex Achaia in Albionem anno 
ccclxix. Hector Boethius lib. vi. Histor. Scot. pag. cv. 

DAVID SCOTUS. 1051. 

David Scotus, Parisiensis professor, Dumblanae natus, scripsit 
Historiam Decreti Gratiani, opus incomparabile, lib. viii. 
Adoptatus est in academiam Parisiensem anno MDLiv. obiit in 
legum pontificiarum ibidem professione, anno mdlxxiii. 

ROBERTUS STRALOCHUS. 1052. 

Robertus Stralochus Aberdonensis et ipse Lutetiam suo ingenio 
illustravit, nam, cum ingenti studiosorum adolescentum concursu phi- 
losophiam docuisset, scripsit 

Praefationes solennes ad Auditores suos lib. i. Prodiit 

typis Henrici Stephani opus. 
Compendium totius Philosophiae lib. iin. 

Docebat anno mdlxix. Obiit in Scotia medicinam chimicam 
exercens. 

SIMON SIMSON. 1053. 

Simon Simson circa eadem tempora Dunkelda Parisios venit, ac 
diu philosophiam celebri fama professus, Lycei Plessaei gymnasi- 
archa aliquandiu, deinde actuosa illa vita seposita, dulciorem quietem 
censuit, quam in Aremoricis nactus, Sorbonicae facultatis socius, 
et S. theologiae doctor. Demochares tom. iii. pag. xnx. Scrip- 
sit 

Historiam Jacoborum lib. VI. opus rarum, fama dignum [et] 
immortalitate. 

2 N 



586 HISTORIA ECCLESIASTICA 

Contra Magdeburgenses Centuriatores lib. I. Quod opus 
dum emittere pararet, amicis interpellantibus distulit, ut res 
Scoticas fusius exsequeretur ; quod non potuit, morte preven- 
tus, efficere. Est opus sane pium, varium, et eruditum, quo 
singulas insanientium haereticorum imposturas diligenter 
detexit, et erudite refutavit. 
Docebat Parisiis anno mdlxxxv. Obiit anno mdcxi. 

THOMAS SMETONUS H. 1054. 

Thomas Smetonus Dumblanensis, et ipse humanioris literaturae Pa- 
risiis professor, ac deinde nomine Societati Jesu dato, in Claromon- 
tano ibidem collegio, magno ingenii applausu, easdem artes docuit, 
sed apostata vilis postea, et sacrae militiae desertor, haereticus minis- 
tellus fuit. Scripsit 

Contra Archibaldi Hamiltonii Calvinianae Confusionis De- 
monstrationem lib. i. opus verborum ornatu non inelegans, 
sed doctrina vacuum. 
Epitaphium Metellani lib. i. cui ille in Italia comes hae- 
serat. Is est Metellanus qui in Dialogo de Jure Regni apud 
Buchananum interloquitur. 
Docebat secularis Lutetiae anno mdlxiv. Obiit apostata anno 
mdlxxviii. Edimburgi an alibi, pro comperto non asserue- 
rim. 

HENRICUS SCRIMGERUS. 1055. 

Henricus Scrimgerus, ex nobilissima familia Dudopae Deidonensis 
praefecti, vulgo conestabuli, Fuggerorum Augustae Vindelicorum 
muuificentia literas coluit ; suo aevo Latinae, Graecae, ac orientalium 
linguarum peritissimus, vir indefessae lectionis, judicii limatissimi, 
sine fuco ambitionis eruditus, usque adeo ut Jacobus Cujacius profi- 
teatur se ab ejus congressu nunquam nisi doctiorem recedere, multa 
edoctum irreperta interpretibus. Scripsit multa, ut nemo eo seculo 
plura : in his, 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XVII. 587 

Novellae Constitutiones Latinitate donatae lib. i. Antea 
transtulerat Henricus Agylaeus Buscoviducensis. Conra- 
dus Rittershusius prooemio Juris Justinianei cap. IV. 

Notas uberiores in easdem Constitutiones lib. i. ipse promit- 
tit ; an extent, nescio. 

Plutarchi omnia Opera lib. i. cum MSS. contulit, Eduardo 
Henrysono Scoto auctore in notis ad Plutarchi Commen- 
tarium de Contrariis Stoicorum. 

Diogenes Laertius de Vita Philosophorum ad multa exempla- 
ria correctus, et observationibus illustratus, lib. I. 

Athenaeum lib. i. cum MS. contulit, unde omnia sua hause- 
rat magni momenti Isaacus Casaubonus. 

Strabonem etiam cum MS. collatum volebat emittere, ut ex 
epistolis ipsius MSS. planum est : sed cum codex in ma- 
nus Isaaci Casauboni venisset, mirum quam ille fidenter 
alienae operae nomen suum apposuit; hoc certe candide 
Henricus Stephanus profitetur, etsi non bene cum Scrim- 
gero ei conveniret. 

Basilicon libros, cum MSS. variis collatos, Latinos fecit lib. i. 

Phornutum ex collatione MSS. correxit lib. i. ultima 
senecta. 

Palaephatum quoque ex iisdem MSS. ita auxit, ut alius ab 
edito videri possit : qui duo auctores ultimi asservantur 
in bibliotheca Petri Junii equitis, Jacobi regis educato- 
ris. 

Epistolae lib. i. 

Obiit anno mdlxxii. vir aeterna memoria dignissimus, qua nobili- 
tatis praerogativa, qua eruditi ingenii dotibus. 

SALIFAX BARDUS. 1056. 

Salifax Bardus ex nobilissima veterum Bardorum familia ortus, 
qui cum Druidibus diu apud Scotos nobilitatem erudiebant, de- 
orumque laudes carminibus celebrabant, ut et defunctorum he- 
roum manes honoratis elogiis extollebant. Hic ex ea familia 
scripsit 



•588 HISTORIA ECCLESIASTICA 

Hymnos in Deos lib. i. qui aetate Vere- 

mundi extabant. 
Genealogiam Regum lib. i. 

Floruit anno ante Christum cl. sub Reuthere Dornadillae f. rege ; 
nisi forte alius sit posterioris operis auctor, a nostro diversus gente et 
tempore, nam Anglum fuisse hunc suspicor, et claruisse circa annum 

DCCCLX. 

SILVIUS BONUS. 1057. 

Silvius Bonus, natione Scotus, dubites orator facundus an poeta 
acutus fuerit, maxima aestimatione apud Maximum, qui imperium 
Romanum in Britanniis et Galliis usurpabat contra Gratianum. 
Mira invidia inter illum et Ausonium Burdegalensem, et mutua in- 
ter ipsos scriptio. Scripsit hic 

Maximi Caesaris Laudes lib. I. 

Invectivas in Ausonium lib. i. Ipse Ausonius 

indicat, sed eum Britonem vocat, quia ex Britannia Max- 
imum Caesarem secutus erat. Sic ergo Decius Ausonius in 
Epigrammatis : 

Silvius ille Bonus qui carmina nostra lacessit. 

De Bellis Aremoricis lib. i. 

Poematum diversi generis lib. I. 

Epistolarum ad diversos lib. I. 

Claruit anuo ccccx. Frustra illum Angli vindicant, cum Sconanus 
et Scotichronicon faciant Scotum. 

SILVIUS BONUS alter. 1058. 

Silvius Bonus, ex antiquissima et nobilissima familia Silviorum, 
sive Wood, quae etiam hodie inter honoratas et patricias numera- 
tur, Boni cognomentum ipse non assumpsit, sed per jocum ei im- 
positum imitatione Ausoniana. Quis fuerit, ubi vixerit, [non com- 
peri,] nisi quod certum illum de peregrinatione sua opus edidisse 
eruditissimum sub titulo, 

Comparatio antiquae et hodiernae Italiae lib. I. 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XVII. 589 

Prodiit Mediolani. 
Vixit anno mcclxx. 

SIMON ABBAS. 1059. 

Simon abbas de Duufermelin, vir animi ingentis, sed magis secula- 
ribus negotiis quam ecclesiasticis implicatus, orator missus ad regem 
Angliae ad repetendam comitatus Huntintonii proprietatem, aliquot 
post annos ob innatam animi pertinaciam et intolerabilem operum 
proterviam depositus est in concilio, ut puto, Stirlinensi, licet mul- 
tum comes de Mar, qui legationis Anglicanae socius fuit, reniteretur. 
Scripsit 

Pro Restitutione sua, ad Regem, lib. i. 

Missus est legatus anno mcclxx. Scotichronicon lib. x. cap. 
xxvi. Depositus est, et officio abbatis ejectus, anno mcclxxv. 
Scotichronicon eodem libro cap. xxxvi. 

B. SALAMON DECANUS. 1060. 

B. Salamox, decanus Glascuensis, dum Rogerus Eboracensis an- 
tistes non suum modo metropolitanum Thomam Cantuariensem 
sperneret, sed et mira arrogantia inauditaque superbia jus in eccle- 
sias Scoticas tanquam sibi subjectas praesumeret, concilio Eboraci 
habito ita libertatem ac dignitatem Scotici cleri disputando pro- 
pugnavit, ut " maxima esset Anglorum confusio, Scotorum gloria," 
ait Scotichronicon lib. vin. cap. xv. Comitatus fuerat Angelran- 
num, cap. xv. seu Ingelrannum, ut Hovedenus loquitur, et Walterum 
priorem de Calco, uti hoc opere lib. ix. et xix. videbis. Salamon 
scripsit 

Pro Causa Angelranni lib. I. 

Monitorium ad Rogerum Eboracensem lib. i. 

Appellationem ad Papam lib. i. 

De Jure Ecclesiae Scoticanae lib. I. 

Sermones super Evangeliis lib. iv. 

Florebat anno mclxiv. quo causa apud Pontificem Alexandrum 



590 HISTORIA ECCLESIASTICA 

III. disceptata, et " consecratus Ingekannus, astantibus pomposis 
clericis, et procuratoribus Eboracensibus," ut Scotichronicon loquitur ; 
et a papa decretum Senonibus in Galliis uti " Scotica ecclesia soli 
sanctae sedi apostolicae subesset." Sed haec pluribus in Episcopis 
Scotis dicam, ubi de Glascuensibus. 

JOANNES SERLO ABBAS. 1061. 

Joannes Serlo, cognomento Grammaticus, orator et poeta exi- 
mius, monachus Benedictinus, deinde abbas Cisterciensis, so- 
cius S. Stephani Hardingi, et discipulus, ab eoque missus in An- 
gliam, prima fundamenta Fontanensis coenobii jecit, ut ex Hu- 
gonis de Kirkested relatione clarum. Scripsit multa, hi apices 
restant : 

De Bello inter Scotiae Regem et Angliae Barones lib. I. 
MS. in Collegio S. Benedicti Cantabrigiae. 

De Dictionibus dissyllabis lib. I. 

De Dictionibus aequivocis lib. I. 

De Dictionibus univocis lib. i. 

Floruit anno mclx. 

JOANNES SETONUS. 1062. 

Joannes Setonus Scotus philosophiam et mathematicas discipli- 
nas Oxoniae in Anglia est professus, a rege Scotiae eo missus, post- 
quam in concilio Viennensi Clemens V. pontifex decrevit uti rex 
Scotiae suis sumptibus professores Scotos Oxoniae aleret, ut habetur 
lib. v. Cleinentinarum tit. I. de Magistris. Fuit hic Setonus specula- 
tionibus arcanis mirifice deditus, ut Lelandus lib. IV. de Vir. Illustr. 
et alii scribunt ; cumque multis annis Aristotelem legisset ac re- 
legisset, scripsit 

In Metaphysicam lib. XI i. 

Vivebat anno mcccx. 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XVII. 591 



GULIELMUS SETONUS. 1063. 

Gulielmus Setonus, nobilissima familia Meldromiae ortus, bonas 
artes domi et sub Lipsio sedulus didicit, in Galliis cum laude do- 
cuit ; jurisprudentiam vero tam severe coluit, ut nec in senatu pa- 
trio multos pares, nec Andegavi, ubi regius professor eam exer- 
cuit, habuisse censeatur. Est vir omniscius, variae et paene infinitae 
lectionis, sed ingenii vehementer a lucubrationum suarum publi- 
catione abhorrentis. Habet vero propediem multa edenda ; in his 
sunt 

Novellae cum MSS. Graecis collatae, et notis eruditissimis 
ornatae, lib. i. 
Vivit Romae omnibus literatis carissimus, sed praecipue illus- 
trissimo principi D. Scipioni S. R. E. Cardinali Cobellutio, cui est 
domesticus, et gentis columna. 

GULIELMUS SETONUS. 1064. 

Gulielmus Setonus ubi vixerit, in Gallia an Germania, non obser- 
vavi. Scripsit 

De Curatrice Chirurgia lib. I. Meminit Paschalis Gallus in 
Bibliotheca Medica pag. cxxiil. 
Floruit anno mccccxcv. 

ALEXANDER SETONUS H. 1065. 

Alexander Setonus theologus, Jacobo V. regi a sacris confessio- 
nibus, mortuo rege haeresim Londini, ait Personus, est amplexus. 
Scripsit multa ; in his, 

Processus suae Examinationis lib. i. opus impium, 

quia Balaeo placens. 
In utramque Epistolam Petri lib. II. 

In Canonicam Jacobi lib. i. 

Conciones lib. i. 

Obiit Londini in aedibus Sudovolgiorum ducis anno mdxlii. 



592 HISTORIA ECCLESIASTICA 

ALEXANDER SETONIUS. 1066. 
Alexander Setonius, toparchae Setonii filius, Fiviae baro, Dun- 
fermelini comes, in Galliis Italiaque egregie ac feliciter pietati ac 
virtuti studuit ; quas postea supremo in Scotia cancellarii magistratu 
annis paene triginta maxima integritatis fama exercuit, vir bono regni 
natus. Scripsit, et Romae pronunciavit, 

Orationes solennibus aliquot Festis coram Pontifice et Cardi- 
nalibus pronunciatas in Sacello Pontificio lib. I. 

Prodierunt Romae, et Parisiis multa [scripsit] in utroque jure, sed 
non edidit. 

Obiit in Scotia anno mdcxxiii. singulari in Catholica religione pro- 
fitenda, etiam inter haereticorum minas, animi constantia, et maximo 
ad Catholicorum perseverantiam exemplo, senatus caput, bonorum 
corculum, ac Zaleucus alter. Hujus vitam scripsit Gulielmus Seto- 
nius, J. C. Alexandri consanguineus, et olim familiaris, quam prope- 
diem publicabit. 

JACOBUS SETONIUS P. 1067. 

Jacobus Setonius, ex milite cohortis praetoriae Scoticae, quae regi 
Galliarum assistit, factus sacerdos miros in literis brevi progressus 
fecit ; vir pius ac religiosus, inculpata vita, profunda eruditione nobi- 
litatus. Scripsit 

De Vita Ministrorum Scotorum a Joanne Knoxio in haec tem- 

pora lib. i. 

De eorum Synodis et Decretis lib. i. 

De Constitutionibus Ecclesiae Scoticae lib. i. 
De gravi Controversia Fidei inter Ministros et Episcopos lib. i. 
De Ordinatione Ministrorum lib. I. 

De Ordinatione Episcoporum lib. I. 

Opera non vidi, et nec, an prodierint, pro certo affirmare 
possim : elenchus tamen iste in manus meas venit. 
Obiit Antverpiae hoc ipso anno quo haec scribebam, MDCXX. 

THOMAS SANDALIUS AB. 1068. 

Thomas Sandalius Cisterciensem monachum in Kyntyre in- 
duit ; magnaque vitae austeritate et continentia, celebratis- 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XVII. 593 

simi illius coenobii quod Sandal dicunt, abbas creatus, ita se gessit, ut 
neque doctiorem nec moribus sanctiorem aetas illa tulerit. Ejus 
multa opera extabant in bibliotheca Sanctandreana, ut ex indice ap- 
paret ; apices tantum supersunt, et hos reperio : 

Super Magistrum Sententiarum Determinationes scholasti- 

cas lib. iv. 

De Baptismo lib. i. Suscipio lubens. 

Quaestiones controversas lib. I. 

Vivebat anno mccevii. 

SIMEON AP. 1069. 

S. Simeon episcopus, S. Alcuini Scoti discipulus in Scotia, nam epi- 
stola ad Carolum regem Alcuinus testatur, quod eum nutriverit, edu- 
caverit, ad virum perfectum perduxerit, ex monacho Melrosiensi 
strenuam operam convertendis in Germania infidelibus eodem cum 
S. Bonifacio seculo praestitit, quo nomine inter doctores apostolicos 
et gentis illius episcopos jure numeratur, et, ut existimo, nec tamen 
temere asseveravero, SS. numero ascriptus, nam ei officium Robertus 
Balaeus junior Anglus composuit, cujus principium " Ave Simeon, 
pater inclyte." Scripsit multa, Joanne Lelando teste, sed apices, 
non modo opera, perierunt, praeter 

Homilias ad Germanos lib. I. 

Florebat anno dccxc. 

STANTO. 1070. 

Stanto Scotus, ut anonymi Index praefert, philosophiae et mathe- 
maticae studio clarissimus, scripsit 

In Canones et Tabulas Arzachelis lib. I. 
Vixit Parisiis anno mccccxii. 

HENRICUS SINCLARUS DECANUS. 1071. 

Henricus Sinclarus, Glascuensis decanus, summae curiae se- 
nator et vicepraeses, ob summum ingenium et doctrinae ex- 

2 o 



m HISTORIA ECCLESIASTICA 

cellentem laudem Jacobi V. regi maxime familiaris, ait Joannes Les- 
laeus lib. x. pag. dxxiii. nepos, ut puto, Henrici illius qui episcopus 
Glascuensis [Rossensis] calculi dolore Lutetiae exstinctus est, ut in- 
fra videbis. Scripsit 

Legum Romanarum ad Leges Scotiae municipales Reduc- 

tionem lib. I. 

Novas Judiciarii Ordinis Leges lib. I. 

Abrogationem Juris antiqui lib. I. 

Rediit ex Galliis ineunte anno mdlv. nec plura de eo. 

HENRICUS SINCLARUS E. 1072. 

Henhicus Sinclarus, decanus Glascuensis, et episcopus Rossensis ; 

quae nobilissima familia apud Scotos, et antiquissima, a Gallis origi- 

nem traxit, Sanctae Clarae titulo insignis. Hect. Boeth. lib. xn. 

Histor. Scot. pag. cclviii. Hic gravi calculi dolore vexatus Lute- 

tiam venit, desperato malo remedium sortiturus ; medicorum consilio 

ab Andrea Laurentio excisus, par tanto dolori ultra tres menses non 

fuit. Scripsit 

Analecta, seu Adversaria ad Historiam Scoticam sui Temporis, 

Latine et Scotice, ut testatur Joannes Pedemontanus Fer- 

rerius in praefatione ad Continuationem Historiae Scoticae 

Hectoris Boethii, ubi plura de eo. 

Exstinctus est Lutetiae ex calculi incisione ipsis calendis Januariis 

anno mdlxv. cum insectus fuisset anno mdlxiv. die xxviii. 

Septemb. aetatis suae anno vero lviii. Pacem cum Anglis orator 

pepigit anno mdl. Joannes Leslaeus lib. x. 

JOANNES SINCLARUS. 1073. 

JoaNNES Sinclarus, frater Henrici, decanus Restalrig, comes ejus in 
Galliam, et cuin inde in Scotiam rediisset, brevi exstinctus est febre 
acuta. Scripsit 

Additiones ad Apparatum Historiae Scoticae Henrici fra- 
tris lib. I. 

Obiit anno mdlxvi. a 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XVII. 595 



DAVID SINCLARUS. 1074. 

David Sinclarus, fratres Setonios comites Wintoniae in Gallias se- 
cutus, Parisiis ingenti cum applausu in Navarraeo humaniores literas 
docuit ; mox professione Ramaea vacante, disputationis mathemati- 
cae aream fidenter est ingressus, et contra spem omnium Monon- 
tholium, qui totam aetatem usque ad ultimam senectam in ea arte 
impenderat, profligavit ; exactis deinde aliquot annis, cathedram 
Ramaeam cum regia Sc. permutavit. Aulam Britannicam vana spe 
aliquandiu sectatus, feliciori eventu reginae Navarrae, Margaretae 
Valesiae, favorem ambivit, inter palatinos admissus, et quoad illa vixit 
honorifice habitus. Scripsit eruditissimo stylo, et amoenissimo inge- 
nio vir, 

Carmina varia utraque lingua lib. i. 

Heronem Latinum fecit, et notis illustravit, lib. i. 

De nova Optices Ratione lib. I. 

Archimedis omnia Opera correcta ad MSS. Commentariis 
illustrata, lib. I. 

Vivit adhuc Parisiis, et infatigabiii studio artes mathematicas ex- 
colit, magnum patriae suae lumen. 

THOMAS SUTTONUS M. 1075. 

Thomas Suttonus, sive, ut Antonius Senensis in Bibliotheca vult, de 
Suetonia, aut, ut Gilberto Bruno placet in Collectaneis, Setonius, prae- 
dicatorii ordinis theologus, et Sorbonensis doctor, ut lib. IV. de Vir. 
Illustrib. prodit Leander Albertus, sui seculi acutissimus, et sive 
disputaret sive scriberet, insignem laudem a posteritate meruit. 
Angli suum faciunt perperam, cum ex operibus ipsius, et maxime in 
praefatione ad Quaestiones Theologicas se Scotum fateatur in Ang-lia 
educatum, puto, eo tempore quo doctores Scoti sui regis sumptibus 
Oxoniae studebant et profitebantur, ut ex Clementina prima tit. de 
Magistris lib. v. Clementinarum patet. Scripsit multa, sed haec sunt 
praecipua : 



lib. 


I. 


lib. 


i. 


lib. 


IV. 


lib. 


i. 


lib. 


i. 


lib. 


i. 


lib. 
nP 


i. 

raed 


lib. 


iii. 


lib. 


i. 


lib. 


II. 


lib. 


II. 


lib. 


II. 



396 HISTORIA ECCLESIASTICA 

Quaestiones Theologicae 

Commentarius in Psalterium 

Breviarium Theologiae 

Summa Theologiae 

Concordia Theologorum 

Quodlibetorium de Relatione 

Quaestionum difficilium 

Contra Aemulos et Detractores Fratrum Praedicatorum lib. i. 

MS. Oxoniae in Lincolniensi. 
In Praedicamenta Aristotelis 
Super sex Principia 
Super Aristotelis Priora 
Super ejus Posteriora 
In Peri Hermenias 
Complementum Divi Thomae, et in Peri Hermenias lib. i. 
Illustrationes de Declaratione ejusdem lib. I. 
De Unitate Formarum lib. I. 

De Relatione lib. I. 

Claruit anno mccxc, 

RADULPHUS STRODUS. 1076. 

Radulphus Strodus eadem lege qua superior Oxoniae studuit, sed 
prius in Dryburgensi Tevidaliae coenobio diu bonis literis incu- 
buerat, ut in Monasteriorum Fundationibus Gilbertus Brunus docet : 
postea Anglorum linguam et elegantias sic didicit, ut Galfredus 
Chaucerus inter praecipuos sui seculi poetas eum reposuerit. Exta- 
bant multa ejus opera, non visa ab Anglis, in bibliotheca dicti coeno- 
bii. Putatur, Italiam, Germaniam, et Gallias lustrasse, tum Terram 
Sanctam visitasse, ac domum rediisse ibique supremum diem obiisse. 
Scripsit 

Fabulas lepidas versu lib. I. Panegyricos versu patrio lib. I. 

Consequentiarum Formulas lib. I. Summulas logicales lib. I. 

Sophismatum Strophas lib. I. Phantasma Radulphi lib. I. 

Itinerarium Terrae Sanctae lib. I. Positiones, et xvili. Argumenta 
contra Wicleffum Haereticum, lib. I. 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XVII. 597 

Opusculorum lib. i. quae falso nuper prodierunt sub nomine Radulphi 
Feriburgi. Claruit anno mccclxx. 

JACOBUS STRACHANUS P. 1077. 

Jacobus Strachanus Merniensis, nobilitate generis atque eruditionis 
merito inclytus, ab academia Aberdonensi Edimburgum destinatus, 
cum Joanne Leslaeo, Patricio Myrton, Alexandro Andersono coram 
regina in sanctiore arcani concilii concessu fidei suae rationem reddi- 
dit, et haereticos rationibus superavit, causa tamen victus praeoccu- 
patis magnatum animis, ac distributis anno toto antea bonis ecclesias- 
ticis. Scripsit 

De Eucharistia lib. I. De reliquis Ecclesiae Sacramentis lib. I. 

De Potestate Papae, sive Jure utriusque Gladii et duarum Clavium, 
lib. i. 
Quae magna ex parte transcripta a Christophoro Browero in An- 
tiquitatibus Fuldensibus. 

Disputationem solennem cum Knoxio lib. I. Fugam Vulpis lib. I. 
Willoxius enim, et alii sectarii cum ipso congredi non sunt ausi 
post Knoxium debellatum. Floruit anno mdlx. 

B. GULIELMUS de SANNUCO M. 1078. 

B. Gulielmus de Sannuco, vel Sannico, vel Sannicio, natione Gallus, 
ordinem Carmelitanum in Scotiam intulit, qui summa virtutis, nec 
minore sanctitatis opinione diutissime floruit ; de quo fidenter hoc 
dixerim, multorum bonorum operum in eo regno ab illo admissum, 
nec ullum quod legerim ex ea familia haereticum prodiisse toto il- 
lomet religionis turbine. Fuit autem " Sannicius noster Carmelitici 
ordinis singulare decus, vir doctissimus, et sacrae theologiae pro- 
fessor," ait Joannes Trithemius pag. ccxliv. Scripsit 

Super Sententias lib. iv. 

Chronica de Multiplicitate sui Ordinis lib. I. 

Declarationes suae Regulae lib. i. 

Decretales Religiosorum ]ib. i. 

Floruit in Galliis, et in Scotiam cum fratribus suis venit anno 



598 HISTORIA ECCLESIASTICA 

mccxliv. Pontifice Innocentio IV. Augusto Rodulpho, rege Scotiae 
Alexandro II. Plura Fridericus Pucius Bruxellensis in Carmelitana 
Bibliotheca. 

SCONANUS ANONYMUS M. 1079. 

Sconanus monachus anonymus, sive unus tantum, sive ex eodem 
coenobio plures, ut ea aetate moris erat, scripsit 

Chronicon ab initio Mundi ad sua Tempora lib. v. Viderat 
Georgius Buchananus, et saepe in Historia sua eum laudat. 
Alicubi in Scotia asservatur, communi insanientis haereseos 
cladi exemptus. Eo opere, etsi res omnes ubique terrarum 
gestas comprehendat, peculiari tamen ratione ecclesiam Sco- 
ticam illustrat. 
Scribebat anno mcccclxxxvi. 

SCOTELLUS. 1080. 

ScOTELLUS in Indice anonymi est, et docuit Andegavi jus civile„ 
Scripsit 

De Jurisconsultorum Successione lib. i. 

Vivebat anno mdiv. Alius est Petrus Aquilanus theologus. 

JOANNES STEWES P. 1081. 

Joannes Stewes, officialis S. Andreae, a Jacobo I. rege liberali 
conditione invitatus, unus fuit ex primis doctoribus qui Andreapoli- 
tanam academiam suis praelectionibus illustrarunt. Hect. Boetb. 
lib. xvi. Histor. Scot. pag. CCCXLII. Scripsit vero 

Synopsin Decreti Gregoriani [Gratiani] lib. I. 
Florebat anno Mccccxi. Hunc eundem nescio an S. Andreae archi- 
diaconum virtus et eruditio provexerit. 

GEORGIUS SOPHOCARDIUS H. 1082. 

Georgius Sophocardius, Lutheri catulus, ex Germania impu- 
ram et pestilentem haeresim in Scotiam tulit, primus sa- 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XVII. 599 

crilegi dogmatis apud nostrates professor, de quo hoc memorabile, 
ipsum conjurationis in Cardinalem Betonium initae conscium ante- 
quam comprehenderetur, et cum igni addictus fuisset, et cardinalis 
e fenestra cubiculi sui anxie exspectaret, auditurus an ad bonam fru- 
gem, viso igne, redire vellet, ille, Sathauae spiritu plenus, arroganter 
sustollens oculos, " In illa ipsa," inquit, " fenestra qua mortem meam 
spectas, poenas violatae religioni brevi lues." Hinc insana haeresis 
ausa est comminisci, furciferum illum, intentatae caedis participem, di- 
vino spiritu haec dixisse ; sic sane sit, et perduelles improbos pro- 
phetas nova habeat ecclesia. Hic vero cum nulla eruditionis tinctura, 
sed tantum impudenti loquentia applausum, jam procerum animis 
ecclesiae bonis insidiantibus, captare est visus ; et cum ad Joannem 
Coburnum octavo Edimburgo miiliari divertisset, a Davide Betonio 
cardinale nocte intempesta extractus, sancto officio Andreapoli 
traditus, ac ad palum religatus, renitente prorege, ipsis calen- 
dis Januariis, boni ominis ergo, impietatis ac sceleris poenas de- 
dit ultrice flamma, secundum sacros canones consumptus ; post cujus 
supplicium Lutherani ne mussare quidem ausi, multo minus se com- 
movere, donec Sathanas suos a Calvino satrapas immisisset, certe 
hactenus prudenti cardinalis cura securitas Scoticae ecclesiae parta 
videtur. Nefarium hunc haereticum Jacobus Augustus Thuanus 
nimis amanter tractat lib. III. Historiar. et nolim perditi Deoque in- 
visi ex faece plebis homuncionis virum Catholicum, ac tantae digni- 
tatis, contra S. R. E. cardinalem patrocinium suscipere. Scripserat 
ille tenebrio 

Themata Fidei contra Quintinum Kennedium lib. i. 
De Coena Domini ex Luthero lib. i. 

Ustus est, violatae religioni poenas dedit, anno mdxlvii. 

JOANNES STEUART. 1083. 

Joannes Steuart literas humaniores ac philosophiam Lutetiae 
summa ingenii celebritate est professus, praefectus Collegium 
Montisacuti rexit, ibique obiit, legatis testamento pauperibus 



600 HISTORIA ECCLESIASTICA 

relictis, ea lege ut ipse inter benefactores haberetur, et in fundato- 
rum nomenclatura locum haberet, ut refert Jacobus Breulius lib. u. 
Antiquitat. Parisiens. pag. dclxxxi. Multa edidit, sed ego tantum 
vidi 

Contra Venena Calviniana Antidotarium ad Scotos lib. iii. 
quibus omnia controversiae capita exagitat, S. R. E. fidem 
firmat, magno eloquentiae ornatu, et sincera doctrina. 
Obiit in Collegio Montano anno mdlxxxi. die vi. Maii. 

JOANNES SKENAEUS. 1084. 

Joannes Skenaeus, senator summae Scotorum curiae, atque tabu- 
larii seu registri custos, adolescentiam in Norvegia, Dania, Sar- 
matiaque magna parte consumpsit, ubi et linguas didicit exactissime 
boreales, et mores polivit, et ingenium, ad magna surgens, ex virtutis 
et honesti praescripto formavit ; vir candore animi et humanitate 
incomparabili, jurisprudentiae ac rei antiquariae peritissimus. Scrip- 
sit Institutionem Legum Scoticarum lib. II. ad imitationem Justini- 
ani imperatoris, seu verius Triboniani. Opus est magna rerum va- 
rietate, ac recondita doctrina. Prodiit Edimburgi. 

Senatusconsulta patrii Senatus, sive Acta Parlamenti, lib. i. 

Historiae Scoticae Synopsin lib. i. 

Epistolas ad Daniae Optimates lib. I. 

Obiit Edimburgi anno mdcx. 

JOANNES SCHARPIUS. 1085. 

Joannes Scharpius, in academia Diensi professor, scripsit multa ; ego 
tantum vidi De misero Hominis Statu sub Peccato lib. II. Vereor 
ne haeresim sapiat ; et mihi vir eruditus nomine tantum ex operibus 
est cognitus. Vivatne an obierit, nescio. 

PATRICIUS SCHARPIUS. 1086. 

Patricius Scharpius, praefectus gymnasii Glascuensis, vir eruditus 
Graece ac Latine, multa edidit ; ego vidi tantum 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XVII. 001 

In Orationem Dominicam Commentarium ex Patribus Graecis 
Latinisque. — Obiit Glascuae anno mdc. 

GEORGIUS STRACHANUS. 1087. 

Georgius Strachanus Merniensis, nobili familia, Parisiis humaniores 
literas docuit in Cenomanico ; ad aulam deinde transiit, et vitae illius 
pertaesus privatam ei praetulit ; tum Duci Guisio in amicitiam et fa- 
mulitium se dedit, sed et hanc etiam aspernatus vivendi rationem, in 
Orientem est profectus, ut [linguas] orientales Latinae, Graecae, 
Hispanicae, Italicae, Gallicae, et patriae, quas exacte loquebatur et 
scribebat, studiose conjungeret. Scripsit 

Panegyricos Graecos ac Latinos lib. i. 

Orationes varias utraque lingua lib. I. 

Agatharcidae Historiarum lib. ccxiii. Epitomen Latinam fe- 
cit, et notis illustravit, antequam Photium Andreas Schottus 
edidisset, cum tantum Davidis Hoeschelii editio Graeca extaret. 
Antiphontis Atheniensis Rhetoris Orationes vertit, ac notis 

illustravit. 
Antonii Diogenis Incredibilium de Thule insula lib. xxiv. 

credibiles ingenio suo fecit. 
Praxagoram Atheniensem de Rebus Constantini Magni Lati- 

nitate donavit. 
Himerii Sophistae Declamationes vertit. 
Vindavii Anatolii Beryti Collectaneorum de Agriculturae Dis- 

ciplina lib. xn. me rogante vertendos suscepit. 
Ptolomaei Hephaest. nov. Histor. lib. vi. civ. Latina donavit. 
Polemonem Sophistam Latinum fecit, et commentarium ube- 

rem adjecit. 
Luciani Dialogum de Calumnia Latine vertit. — Quorum non- 
nulla prodierunt, alia adhuc sub incude. 
Vivit adhuc in Perside, jam enim toto sexennio Terram Sanctam 
lustravit, et non modo linguas percepit, sed et nobiliores, ut ad me 
scribit, bibliothecas compilavit. 

STIGANDUS A. 1088. 

Stigandus, archiepiscopus Cantuariensis, cum Edgaro rege An- 
gliae et Aldredo archiepiscopo Eboracensi in Scotiam fugit, 

2 p 



602 HISTORIA ECCLESIASTICA 

et se tutelae Malcolmi regis commisit ; et " cum rex Edgarus quo- 
tidianam stipem a rege Malcholmo nactus esset," ut loquitur Wilhel- 
mus Malmesburiensis lib. iii. de Gestis Regum Anglorum pag. LVIII. 
indignatus Wilhelmus Normannus Stigandum per cardinales Roma- 
nos et Ermenfredum episcopum Sedunensem loco movit, et dignitate 
privavit. Itaque postquam Edgarus regis Scotiae alumnus Scotia 
abiisset, Stigandus munificentia Malcolmi adjutus in Scotia diem 
suum obiit. Scripsit 

Pro Causa Edgari Regis, ad Regem Scotiae, lib. I. Pro se, ad 
Papam, lib. i. antequam exularet, cum pacifice sederet. 
Floruit anno mlxvi. Et puto quadriennio post obiit, sepultus 
Edimburgi ad D. Aegidii. 

THOMAS SEGETUS. 1089. 

Thomas Segetus antiquarius, Graece Latineque doctissimus, ingenti 
ingenii vivacis ostentatione et applausu in Italia diu versatus, sed 
vehementer Venetiis vexatus invidiae cessit, et in Germaniam, liberius 
proferendae virtutis, ut ipsi videbatur, theatrum, se contulit. Scripsit 
Carmina varii generis ; in his, 

Epicedium Justi Lipsii, praeceptoris sui, lib. I. 

Peregrinationem suam per Silesiam lib. I. De Equuleo lib. I. 
Meletemata Hypogaea, dum squalore carceris Veneti mace- 
raretur, lib. I. Olympiodori Historiarum lib. xxn. Epi- 
tomen ex Photio recensuit, Latine vertit, et notis illustravit. 
In librum Hieronymi Magii de Tintinnabulis Observationes 
lib. I. Ipse longe excellentiora edidit, sed ego minima. 
quia a me visa, nominare cogor. 
Vivit adhuc in Germaniis, vir optimae frugis, et Musas sedulo 
colit. 

SEMPLE. 1090. 

Semple, claro nomine poeta, cui patrius sermo tantum debet, ut 
nulli plus debere eruditi fateantur : felix in eo calor, tempe- 
ratum judicium, rara inventio, dictio pura ac candida, quibus 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XVII. 603 

dotibus Regi Jacobo carissimus fuit. Scripsit 

Rhythraos vernacule lib. i. Carmina amatoria, ut Proper- 
tii sanguinem, Tibulli lac, Ovidii mel, Callimachi sudorem, 
aequasse plerisque doctis videatur, lib, I. 
Obiit anno mdxcv. 

SIDONIUS. 1087. 

Sidonius, seu Setonius, revera Cobrethus, Edimburgensis, quidam 
Scotus alchimisticarum rerum, omnium qui vivunt, ut aiunt, peri- 
tissimus, in multis Europae locis aes aut stannum in aurum infuso 
quodam pulvere fertur convertisse : vidit et fidem astruit Andreas 
Ablavius, medicus insignis. Neapoli ante xv. annos insigne artis illius 
experimentum edidit, auctor libri cui titulus Imago Solis Puteo emer- 
gentis. Sunt apud nonnullos Germaniae principes laminae ex auro 
purissimo arte illius mutatae ex aere, et in porticu Florentina in 
cimelio Magni Ducis industriae ipsius testes duae laminae, quas cum 
ex plumbo liquefacto fecisset, inspectante ac multum admirante auri- 
fice, ex officina se subduxit, nec postea in urbe nec agris uspiam 
inventus. Raphael Eglivus Icovius laudat epigr. Alter Iason eris, 
qualis Sidonius estque Ramsaeus. Scripsit 

De Alchimiae verae Rationibus ac Experientia lib. i. 
De Lapidis Philosophici Compositione lib. i. 

Tolosae quaedam mihi ostendit, sed statim poenituit : at hoc so- 
lum ex eo scivi, libertatem eum auro illo ipso cariorem habere, ideo 
nec velle principum congressus, nec potentum amicitias. 

Vivit adhuc alicubi vagus, et in illa ipsa quaestuosa professione 
pauper. Audivi in Insubria a duobus, in Gallis in via interfectum, et 
homicidas spe inductos artem ex scriptis ipsius cognoscendi, quod et 
ipsi, furti Aquis Sextiis evicti, sub furca sint fassi. 

JOANNES SUNAGHAM E. 1088. 

Joannes Sunagham Carmelita, ut habet in Annalibus seu Chro- 
nicis ordinis sui Petrus Thomas Saracenus, S. theologiae do- 



604 HISTORIA ECCLESIASTICA 

ctor Bononiensis, episcopus etiam Bangorae, scripsit 

Contra Wiclefitas lib. I. Concionum suarum lib. i. 

Floruit anno mcccxcii. Gente vero Scotum fuisse, contra Balaeum 
idein ille doctissimus vir probat. 

ALEXANDER SCOTUS. 1089. 

Alexander Scotus Aberdonensis, magni nominis, sed majoris meriti, 
utriusque linguae peritus, juris civilis scientia in paucis clarus, Car- 
pentoractensis praefectus juri dicendo, quo in munere non minorem 
integritatis quam eruditionis famam acquisivit. Scripsit 

Grammaticam Graecam, post omnium veterum ac recentiorum 

laboriosas editiones optimam, lib. l. 

Apparatum in omnia M. T. Ciceronis Opera, post Nizolium 

exactissimum, lib. I. 

Jacobi Cujacii J. C. Opera omnia in tom. iv. distinxit, ac S. 

D. N. Paulo V. Pontifici M. inscripta edidit. 
De Officio Judicis lib. i. 

In Titul. de JutSiciis Commentarium, ad usum forensem, lib. I. 
Obiit Carpentoracti anno mdcxv. et in satis tenui re : O crimen 
fortunatum ! Semper Musae pauperes ? 

PATPJCIUS SIMSONUS. 1090. 

Patricius Simsonus, vir eruditus, et clari apud eruditos nominis, 
scripsit Historiae Ecclesiasticae partem i. vernacule. Historiae 
Ecclesiasticae partem n. Sed an prodierit, nescio. 
Obiit Stirlingi anno mdcxi. 

GULIELMUS STRUTHER. 1091. 

PATRICIUS SANDAEUS. 1092. 

JACOBUS SANDILANDIUS. 1093. 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XVII. 605 

THOMAS SYNSERFIUS. 1094. 

ANDREAS STEPHANIDES, vulgo STEVENSON. 1095. 

ROBERTUS STEPHANUS. 1096. 

GEORGIUS SYNSERFIUS. 1097. 

ROBERTUS SMYTHUS. 1098. 

JACOBUS SCOTUS. 1099. 

ANDREAS SIMONIDES, vulgo SIMSON. 1100. 

JOANNES STEUART. 1101. 

GEORGIUS STIRKAEUS. 1102. 

ANDREAS SYLVIUS, vulgo WOOD. 1103. 

JOANNES STRANGIUS. 1104. 

GULIELMUS SEMPLE. 1105. ix. anno puer. 

Viri sunt magna eruditionis gloria, sed nihil ab illis ad me in tam 
diverso mundi tractu degentem pervenit, praeter 

Epigrammata, Poemata, et Orationes in Regis ad Scotiam Re- 
gressum. Edimburgi prodierunt. 



HISTORIAE ECCLESIASTICAE 

GENTIS SCOTORUM 
LIBER XVIII. 

S. TANCO E. AB. 1105. 

S. Tanco seu Tatto, monachus Benedictinus, abbas Amarbaricensis,. 
Gasp. Bruschius in Catalogo, Albert. Crantzius lib. i. Metropol. cap. 
xxi. fuit, ut ea ferebant secula, vir doctissimus, diligens ecclesiasti- 
cae dignitatis observator, tandem episcopus Verdensis, magnam doc- 
trinae, majorem sanctitatis, opinionem reliquit. Inter sanctos relatus 
a pontifice sub Harrucho episcopo Verdensi vm. cum ipse tertius 
fuisset. Appendix ad Martyrolog. Usuardi. Colitur die xiii. Febru- 
arii, Krantzio teste, vel XVI. Arnoldus Uvion lib. III. Lign. Vitae pag. 
LIII. lib. de Episcopis Germanis, Joannes Leslaeus lib. v. Scripsit 
In omnia Evangelia lib. I. 

Claruit sub Conuallo II. rege anno dcccxx. quando obierit, incer- 
tum. Alius Tancho, S. Galli monachus. Sangalleus in Vita Caroli 
Magni lib. i. cap. xxxi. 

S. THEODORUS A. 1106. 

" S. Theodohus, Scotorum archiepiscopus, a Vitaliano papa ad Sco- 
tiam directus," ait Anton. Possevinus Apparat. Sacr. pag. cclxxxiv. 
comitem habuit Adrianum abbatem. Hermann. Contract. Chron. 
ad annum dclxviii. qui tamen Anglorum archiepiscopum nomi- 
nat anno dclxxiv. ut suspicer priino Angliam, deinde Scotiam 
ab eo adjutam, et fidei sincerae imbutam dogmatis. Marianus 
Scotus lib. ii. aetate VI. anno dclxvi. " Theodorus archiepiscopus, 
et Adrianus abbas, vir aeque doctissimus, a Vitaliano papa missi 
in Britanniam, plurimas ecclesias Anglorum doctrinae eccle- 



HISTORIA ECCLESIASTICA. 607 

siasticae fruge foecundarunt." Annales tamen nostrates constanter 
Scotorum fuisse antistitem contendunt. Et Beda totam insulam 
peragrasse ait lib. iv. Ecclesiast. Histor. Gent. Anglor. cap. i. qui hoc 
de eo elogium subtexit : " Erat monachus Romae, nomine Theodo- 
rus, natus ex Tharso Ciliciae, vir et seculari et divina literatura 
Graece et Latine instructus, probus moribus, et aetate venerandus." 
Vide sequentia, sed, ut ingenue fatear, evincit Bedae narrationis series, 
ut credara eum non Scotiae sed Angliae destinatum illum antistitem, 
licet et Scoticas ecclesias potuerit invisisse. SS. catalogo ascriptum 
vult Appendix Martyrologii Usuardiani ex Beda. Hoc ei epitaphium, 
aevo conveniens, affinxere : 

Hic sacer in tumba pausat cum corpore praesul, 

Quem hinc Theodorum lingua Pelasga vocat : 
Princeps pontificum, felix summusque sacerdos, 

Limpida discipulis dogmata disseruit. 

Scripsit vero, secundum Sigebertum anno dclxxiv. 

Librum Poenitentialem, mirabili et cauta discretione distin- 

guens modum singularem culparum, lib. I. 

De Paschatis Celebratione lib. I. Beda. 

Confessionem Fidei contra Eutychianos Haereticos Graecos lib. I. 
nam ideo Adrianum datum ei comitera quidam volunt, ne in 
errores Graecorum ipse Graecus laberetur, et suos deciperet. 
Synodos duas lib. I. Alia apud 

Balaeum. 
Vixit annis lxxxviii. nam cura ordinatus antistes annura agebat 
lxvi. in Britannia mansit annis xxn. missus eo vi. calend. Junias 
anno dclxvi. Obiit die xix. Septembris anno dcxc. ut praeferunt 
Beda libro laudato, et Sigebertus anno eodem. 

S. TERVANUS AP. A. 1107. 

S. Tervanus, S. Palladii Scotorum apostoli discipulus, S. Serva- 
ni Orcadum apostoli collega, et Pictorum apostolus, quos, 
idolorum ea adhuc aetate cultui deditos, incredibili studio rao- 
rumque sanctimonia ad veram religionem convertit. Joanni 
Leslaeo archiepiscopus est, lib. iv. pag. cxxxvn. Hect. Boeth. 



608 HISTORIA ECCLESIASTICA 

lib. vii. Histor. Scot. in fine : " Palladius Servanum episcopum, ad 
Orcades insulas missum ut populum rudem Christiana pietate insti- 
tueret, creavit, et Tervanum, quem infantem lustrico laverat fonte, 
Pictorum archiepiscopum constituit." Hunc, etsi Martyrologii tabu- 
lis non ascriptum, nostrates religioso semper obsequio coluerunt ; 
templumque Abernetheae cathedrale ei dicatum, ac multa alia in eo 
regno. Scripsit Exhortationes ad Pictos lib. i. 

Contra Pelagianos lib. i. Homilias ex Sacra Scriptura lib. i. 

Claruit anno ccccxl. Obiit Abernetheae, quae Pictorum regia. 

ubi sacratissimas ejus reliquias totius regni populus religiosa fre- 

quentatione venerabatur. Meminit et Anton. Possevin. Apparat. 

Sacr. pag. cclxviii. 

S. THOTNANUS AP. 1108. 

S. Thotnanus, Peregrinus cognomento, sive Totnanus, socius pere- 
grinationis S. Kiliani, et martyrii particeps, ut in Martyrologio 
Romano habetur die viii. Julii, quo sanctissimi martyris memoriam 
ecclesia recolit. Hic a Petro Galesinio Jornanus, a Francisco Mau- 
rolyco Romanus dicitur, nisi et hi diversi fuere, cum illo passi. Usu- 
ardus cum sociis, quos non nominat, passum scribit. Anonymus auctor 
apud Surium tom. iv. die dicto constanter Totnanum nominat. Ejus 
commemorationem reponit in diem xvn. Martii Artimanus mona- 
chus in Annalibus, et ex eo Galesinius. Scripsit 
Acta Kiliani magistri lib. i. 

Floruit anno dclxxxix. Vide quae in S. Kiliani rebus relafca 
sunt a me supra hoc opere lib. x. 

S. TOLMANNUS AP. 1109. 

S. Tolmannus et ipse socius martyrii cum S. Kiliano, supra loco 
laudato. Sic diserte eum nominat Sigebertus Gemblacensis Chron. 
ad annum dcxcvii. Scripsit 

Ad Gozbertum super Repudio cum Geilana lib. I. 

Floruit anno dclxxxix. nisi forte hic idem est cum superiore, nani 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XVIII. 609 

in nominibus propriis saepe scriptores peregrini labuntur ; et ex Sco- 
tia cum duo tantum cum S. Kiliano venerint Herbipolim, duoque 
tantum sint cum illo passi, credibile videri potest hunc cum superiore 
eundem esse, quem malui bis hic laudatum, quam semel omissum : tu 
videris, studiose lector. 

S. TIGERNACUS E. 1110. 

S. Tigernacus episcopus et confessor in Scotia, ait Joannes Mola- 
nus Addition. in Usuardi Martyrolog. die v. April. nec plura de eo 
deprehendi. 

Quo tempore floruerit, aut quando obierit, haud facile constituo : 
putant claruisse anno dcccxxiii. Breviar. Scot. et Calendar. Adami 
Regii. 

S. TRUMWINUS E. 1111. 

" S. Trumwinus, monachus Streneshalcensis, episcopus Pictorum, 
doctrina et sanctitate multum venerabilis, post multos labores epi- 
scopatum deserens ad dilectarn sibi vitam monasticam reversus est, 
ubi non sibi solum, sed et multis tam verbo profuit quam exemplo." 
Verba sunt Trithemii lib. iv. de Vir. illustr. Ordin. S. Benedicti cap. 
clxvii. Meminit Beda in Vita S. Cuthberti cap. xxiv. ubi sanc- 
tissimum antistitem vocat. Abbatem Ebercurni vocat Huntindoniensis 
lib. iv. Hist. pag. cxcn. Scripsit 

Decreta Synodi lib. I. Huic sub Egfrido rege praefuit S. 
Theodorus. Vide hoc ipso libro alibi. 
Floruit anno dclxxx. 

S. TESANUS. 1112. 

S. Tesanus, frater S. Gibirini, in Galliam sanctae ipsius peregri- 
nationis socius. Flodoard. lib. iv. Histor. Rhemens. cap. ix. Vi- 
de supra hoc opere lib. VII. Scripserit aliquid necne, pro comperto 
non habeo. 

Floruit anno mcxlii. Auctar. Gemblacen. anonymi eo anno ; sed 

2 Q 



610 HISTORIA ECCLESIASTICA 

errat, nam annus fuit dix. Hic ab aliis S. Helanus dicitur. Vide 
lib. viii. supra. 

S. TRESANUS. 1113. 

S. Tresanus et ipse unus ex sex fratribus, qui, S. Gibirinum ex Sco- 
tia secuti, Gallicam sua pietate Campaniam bearunt. Vide laudati 
libri locum. Scripta omnia temporis injuria perierunt. 

Floruit cum fratribus anno dix. vel dxxii. ut ostensum. Colitur 
die III. Decembr. Molan. Natal. SS. Belgii, et Georgius Colvenerius 
ad Flodoardum. 

S. TOTANEUS ABBAS. 1114. 

S. TotaNEUS, S. Columbae socius ac discipulus, nec a sanctitate 
magistri exerrans, eo in Hiberniam transmittente, in Iona insula 
multorum fuit monachorum pater. Hect. Boeth. lib. ix. Histor. Scot. 
pag. clxvii. et annales alii. Scripsit 

Regulam ad Fratres lib. I. 

Floruit anno dcvi. Joannes Leslaeus lib. iv. pag. clii. Iotaneum 
vocat. Sanctum miracula continua fecerunt, ait Scotichronicon lib. v. 
cap. XII. 

S. TIMOTHEUS P. 1115. 

S. Timotheus, Romae natus patre S. Pudente senatore, matre Clau- 
dia Scota, de qua supra hoc opere lib. iii. frater fuit S. Novati, et 
SS. Praxedis et Pudentianae, ut lib. xm. et lib. xv. est ostensum : 
quae ibi dicta hic non repeto. Scripsit 

Epistolam ad Sorores, quae MS. in Bibliotheca Vaticana extat, 
ut testatur illustriss. Caesar Baronius notis ad Martyrolo- 
gium die xxi. Julii. 
Floruit anno lxxx. aut circiter. Vide Martyrologia locis laudatis. 

S. TARVANUS A. 1116. 

S. Tarvanus, archiepiscopus Pictorum ea tempestate qua Picti- 
ca gens et regnum, funditus excisa, in Scotorum regum de- 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XVIII. 611 

venit potestatem, ad quos hereditario jure sanguinis spectabat, alius 
a S. Tervano, primo populi illius apostolo, de quo hoc libro fusius. 
Scripsit 

Pro Concordia, ad Reges, lib. i. 

Vivebat anno dccc. aut circiter : exstincta Pictorum gente domum 
rediit, et miraculorum gloria coelestes honores et templa ubique 
regni promeruit. Cultus die I. Julii. Breviarium Scoticum. 

S. THENNA VIDUA. 1117. 

S. Thenna Glascuensis, vidua, mater S. Kentigerni, sanctissimis mo- 
ribus sanctorum consortium merita, claruit anno ccccxlv. Colitur 
religiose, templis et aris ei dedicatis ubique regni, die xvin. Julii. 
Breviarium Scoticum. 

S. TARKINUS E. 1118. 

S. Takkinus, episcopus, ut existimo, Sodorensis, Soluathio regi pie- 
tate et morum continentia gratissimus fuit. Scripsit 

Historias nonnullorum SS. lib. i. Canones Ecclesiasticos lib. i. 

De Scala Jacobi lib. I. Historiam Ecclesiae Pictorum lib. i. 

De S. Stephano Martyre lib. I. Carmina Sacra lib. i. quae 

omnia ab haereticis consumpta flammis periissent, nisi viri 

pii memoriam tanti viri sollicite conservassent. 

Floruitanno dccclxxxix. Colitur die xxx. Octobris. Breviarium 

Scoticum. In Lismore requiescit. Catalogus Dunkeldensis Bibliothecae. 

S. TERGUSUS E. 1119- 

S. Tergusus, ex Culdeorum sanctissimo ordine electus episcopus, 
pro more illius seculi, mira continentia populum sibi commissum 
rexit. Scripsit 

Homiiias ex Sacra Scriptura lib. i. 

Vixit anno dv. Colitur ubique regni, sed praecipue in villa Fif- 
ensi Glammes, illustrissimi comitis Kingorniae patrimonio. Reco- 



612 HISTORIA ECCLESIASTICA 

litur inibi memoria magno populi concursu die xvn. Novembr. Bre- 
viarium Scoticum. 

S. TRUDBERTUS AP. 1120. 

S. Trudbertus, origine Scotus, frater S. Rudberti sive Ruperti 
Saltzburgensium episcopi primi. Idem Truberus audit. Peregrina- 
tionem Romanam suscepit cum fratre et sorore S. Erendrude, et 
anachoretica vita electa, post triennium sanctissime transactum in 
pago Prinsgangiae ad Rhenum a latronibus securi percussus coe- 
los meruit. Anonymus auctor Vitae S. Rudberti cap. i. et iv. pub- 
licavit Henricus Canisius tom. VI. Antiquar. Lection. Ibi ex an- 
tiqua historia clare dicitur, " prosapiam traxisse ex regibus Franciae 
et ducibus Scotiae." Monasteria ejus nomini fundata reperies apud 
Wolfgangum Lazium lib. vin. Migrat. Gent. pag. cccxcni. sed 
et eodem lib. pag. ccccx. Bobonem vel Bebonem Landgravium 
Edelsassiae narrat sanctum martyrem sepeliisse, templum erexisse, 
quod postea in monasterium excreverat, suppliciumque de latronibus 
sumpsisse. Coenobium hoc repararunt Luitfridus et Vugo, comites 
Habsburgenses. Idem lib. XI. pag. dcxvii. Piam hic sedulamque 
operam convertendis ad fidem Vangionibus praestiterat ; ut non 
immerito eum cum fratre apostolum ea gens colat et veneretur. 
Scripsit 

Homilias ad Vangiones lib. I. 

Claruit anno dxc. Vide supra lib. XVI. hoc opere in Rudberto. 
Germaniae apostolum et martyrem vocat Lazius lib. I. de Austriaca 
Origine cap. vi. Molan. in Appendice Martyrologii. 

S. TRIDUANA V. 1121. 

S. Triduana virgo, amatorias illecebras et mundi delitias spernens, 
cum nulla alia arte obstare posse videretur importunis amatoribus, 
effossos oculos amasio misit. Lepidum epigramma est Petri Tau- 
siani Bastidaei Galli : 

Ut Triduanae oculos sine crimine vidit ademptos, 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XVIII. 613 

Attonitus potuit dicere jure procus : 
Heu quo jure oculi, virgo fortissima, poenam 
Quam meruere mei, sustinuere tui ? 

Floruit anno dxxxii. sub Rege Conrano. Colitur die VIII. Octo- 
bris. Calendarium Adami Regii. 

S. THEWNANUS ABBAS. 1122. 

S. Thewnanus abbas, vir mirae sanctitatis, et singularis in erudi- 
endo populo constantiae, Eugenii etiam VI. regis praeceptor, scripsit 
Quorundam SS. Vitas lib. i. 

Florebat anno dclxxxiv. Recolitur ejus sacra memoria die xxm. 
Septembris. Calendarium Adami Regii, et Breviaria Scotica. 

TABULA CARTHUSIANA. 1123. 

Tabula provincialis Carthusiani ordinis scribi coepta est cum sub 
Jacobo II. Scotiam ille intrasset : erat autem multorum monacho- 
rum opus, qui eam succedente tempore augebant. Scotichronicon lib. 
xvi. cap. xix. Incepit ab anno mccccl. finiebatur anno mdlxi. 
quo Perthanum coenobium dirutum. 

THADAEUS ABBAS. 1124. 

Thadaeus, sive Tatheus, abbas Scotorum Ratisbonae ad petitionem 
Domini Conradi praepositi in Illminster, extraxit ex Chronico Funda- 
tionis Scotorum pag. xxix. " Fragmentum Chronici de S. Kiliano, 
S. Virgilio, S. Lullo, S. Declano, S. Altone." Edidit Henricus Cani- 
sius tom. iv. Antiquarum Lectionum. 
Floruit anno mcccclxvii. 

S. THOMIANUS E. 1125. 

S. Thomianus episcopus ecclesias Scoticas regebat sedentibus 
Columbano, Chromano, Dimano, et Bathano. Tunc mota est illa 



614 HISTORIA ECCLESIASTICA 

eum Britannis controversia, quae tam anxie nostrates torsit, donec 
Hilarii archipresbyteri epistolis nomine Honorii I. pontificis admoniti, 
ad saniorem mentem et Catholicae ecclesiae consensum redierunt. 
Cujus sedis episcopatum tenuerit, non est expedire pronum. Memora- 
tur tom. iii. Concil. in decretis Honorii cap. xix. pag. lxiii. 
Scripsit 

Epistolas ad Hilarium, et Joannem, et reliquos S. R. E. locum 
servantes, lib. i. 

Super Paschatis Celebratione, contra Britannos, lib. i. 
Floruit anno dclxiv. 

THEREUS R. 1126. 

Thereus, Scotorum rex viii. Reutheris regis vi. filius, Nero alter, 
optimi principis partes principio implevit ; tum in libidinem prolap- 
sus, timens optimatum factionem turpi et probrosa fuga Eboracum 
se contulit, ubi ignobili otio senescens exstinguitur. Scripsit 

De optimo Principum Regimine sub initium Regni lib. I. 

Epistolam super Exilio suo, ad Regni ordines, lib. i. 

Regnavit annis xn. anno ante assertoris humani generis in carnem 
adventum cxxxvin. Annales nostri. 

THEOPHANTUS M. 1127. 

Theophantus Scotus, monachus Benedictinus inclusus ad D. Jacobi 
in monasterio Scotorum majore Herbipoli, ut ipse non uno loco testa- 
tur ad Satyr. II, vers. lxxxii. ad Sat. v. vers. xcv. ad Sat vi. 
vers. ccccvii. ad Sat. xv. in ipso limine, scripsit 

Scholia, prout tunc seculi eruditissima, in Juvenalis Satyras, 

lib. I. Apud me est eleganti manu transcriptus : quem in 

bibliotheca Cardinalis Sirleti fuisse, nec tamen autographum, 

exscriptor docet. Meretur lucem, et si otium esset jam pro- 

diisset. 

Scribebat in Germania, ibidem inclusus, cum Gerardus episcopus 

Herbipolensis, " magna civium clade fugatus, majore reductus es- 

set, tanti exitii cometa praenuncio," ut ipse loquitur, ad Sat. VI. 

vers. ccccvi. Id autem incidit in ann. mcccxcviil Anonymus 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XVIII. 615 

scriptor Erphesfordensis in Historia de Langraviis Thuringiae cap. 

CXLI. 

TECLANUS ABBAS. 1128. 

Teclanus, monasterii S. Jacobi majoris in suburbio Herbipolitano 
Scotorum coenobiarcha VI. vir pius et literatus, scripsit 

Hymnos in laudem Deiparae Virginis lib. i. 

Epigrammata sacra lib. I. 

Sedit annis II. obiit anno mccxvii. Chronicon dicti loci. 

TIMOTHEUS ABBAS. 1129. 

Timotheus, ejusdem coenobii abbas xix. sub Gerardo Herbipo- 
lensi episcopo, scripsit 

De turbulento Franconiae Statu lib. i. 

De Bello Civili, versu, lib. i. Erant ea tempora 

calamitosissima, ab officio suo, et debita episcopo reverentia 

discedentibus, sed cito post belli clade domitis, et ad obe- 

dientiam redeuntibus, ut lib. ix. supra dixi in Imaro. 

Sedit annis xiv. obiit anno mcccxcix. Trithem. Chronico laudato. 

THOMAS ABBAS. 1130. 

Thomas, et ipse laudati monasterii abbas xxn. sub Joanne de 
Brun Herbipolensi antistite, scripsit 

De Fundatione quindecim Monasteriorum in Germania pro 
Scotis peregrinis lib. i. Opus non vidi, sed laudat Nini- 
anus Winzetus, abbas Scotorum Ratisbonensium. 
Praefuit annis xx. obiit anno mccccxxxxvh. Chronicon saepe 
laudatum. 

TOTHADUS E. 1130. 

B. Tothadus, episcopus Divi Andreae, calamitosissimo seculo Scoti- 
cam ecclesiam administravit, cum Normani armis in Angliam irru- 
pissent, Angli in Scotiam transfugi miseriis suis modum quaererent. 
Scripsit 



616 HISTORIA ECCLESIASTICA 

De Britannorum Malis lib. I. In minores Prophetas lib. i. 

Ad Ecclesias Scoticas lib. I. Bibliotheca S. Crucis. 
Floruit anno mlxx. Meminit Polydorus Virgilius lib. ix. pag\ 
clvi. at corruptum nomen censeo, et Fothadus legendum, ut in Sco- 
tichronico. 

S. THEBACULUS M. 1131. 

S. Thebaculus monachus primis seculis rem ecclesiae Scoticae, non 
parum eruditionis et pietatis gloria, promovit. Scripsit 
Conciones ad Populum lib. i. 

Epistolas ad Ecclesias patrias lib. i. 

Veniebat, appellente D. Regulo, cum reliquiis D. Andreae ex Achaia 
sub annum ccclxix. Hect. Boeth. lib. vi. Histor. Scot. pag. cv. 

ALANUS de TIFEDALE M. 1132. 

Alanus de Tifedale D. Augusti habitum Romae induit, et sciipsit 
doctissime, 

Logicalia Axiomata lib. I. In parva Naturalia lib. i. 

Epitaphium Aegidii Romani, Archiepiscopi Biturigum, lib. i. 

cui perpetuus comes haeserat. MS. Viterbii asservatur. 
Aegidii Romani Testamentum lib. I. Latet Cremae MS. 
ObiitsubAlexandro de S.Elpidio, ordinis generali, anno mccccxxi. 
ut in supplemento Chronicor. Josephi Pamphili, episcopi Siguini, no- 
tavit Leonardus Cognean Aurelianensis, ejusdem ordinis socius. 

S. TYNA M. 1133. 

S. Tyna Benedictinus monachum Melrosiae induit, amorum suavitate 
cognomentum boni meruit et accepit, coenobii ejusdem cellerarius, 
ut loquitur Scotichronicon lib. vi. cap. xxxm. S. Waltheni abbatis 
ibidem discipulus, et secretorum conscius. Scripsit 

Acta magistri Waltheni lib. i. De Eleemosynae Bono lib. i. 

Sermones quadragesimales lib. I. 

Florebat anno mclxiv. 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XVIII. 617 



THEODORICUS M. 1134. 

Theodoricus Benedictinus, cognoraento Scotus, a patria indito, unus 
ex iis quos furor tyranni Eduardi Angli Scotia exegit, ut in Scoti- 
chronico habetur, vir nec doctrinae vulgaris, et incredibilis pro sui 
seculi conditione eloquentiae, versu bonus et prosa, et in studiis 
quae tum maxime vigebant versatissimus. Scripsit, ut Scotichroni- 
con praefert, 

Vitam Sancti P. Benedicti lib. I. versu. 

Theologicas Determinationes lib. I. 

Quodlibeta lib. i. Divina scientia. 

Epistolas ad Populares lib. i. 

Vixit anno mcccxx. 

SIMON TAILLERUS M. 1135. 

Simon Taillerus, unus ex septem fratribus quos ipse S. Dominicus 
regi Scotiae in Gallis agenti commendavit, quique Dorainicani apud 
Scotos instituti fundatores erant, arctissimo nexu Clementi Dumbla- 
nensi episcopo virtutis merito conjunctus, ut ex Historia Georgii 
Neutoni doceor, omnes quidem viro religioso dignas virtutes imbibit, 
sed maxime musices studio adeo se addixit ut Guidoni Aretino eum 
aetas illa comparare non dubitarit, nam rudiorem ad id temporis can- 
tus ecclesiastici modulationem ita reformavit, ut Romae, ait Neutonus, 
Scotia potuisset certare ; et plurima edidit, quorum hi sunt apices, nam 
opera ipsa aevo Neutoni interierant : 

De Cantu Ecclesiastico corrigendo lib. i. 

De Tenore Musicali lib. i. Tetrachordorum lib. i. 

Pentachordorum lib. i. Quibus duobus ultimis " nil uti- 

lius, nil elaboratius aetas ea vidit," ait Neutonus. 
Floruit anno mccxl. 

SIMON de THONDI AB. E. 1136. 

Simon de Thondi Benedictinus, monachus Melrosiensis, ac post- 
ea abbas Cogesshali, vir eximiae eruditionis, et singularis 

2 R 



618 HISTORIA ECCLESIASTICA 

sanctaeque conversationis, cum obiisset Richardus episcopus Mo- 
raviae, in ejus locum magno cleri consensu electus, ac x. calendas 
Februarii in templo metropolitano S. Andreae consecratus. Scrip- 

Reformationem Cleri lib. I. 

De regia S. Malcolmi Successione lib. i. 

In Epistolas Pauli lib. vi. 

Electus est abbas anno mclxxi. consecratus est anno mclxxii. 
Scotichronicon lib. viii. cap. xv. et cap. xvi. Obiit anno mclxxxiv. 
Scotichronicon lib. viii. cap. xxxiii. 

THOMAS ABBAS. 1137. 

" Thomas abbas de Londoris, vir magnae sanctitatis," ait Scotichro- 
nicon lib. x. cap. xxxiii. factus ex raonacho Calcoensi. Scripsit 
Acta Guidois I. Abbatis lib. i. 

Obiit anno mcclxxiii. et Joannem ejusdem domus priorem suc- 
cessorem habuit. 

S. THELIANUS E. 1138. 

S. Thelianus Scotus, incomparabili vir eruditione, ac vitae sanc- 
titate nulli secundus, discipulus S. Davidis Scoti Menevensis archi- 
episcopi, atque ex Scotia in Walliam comes. Scotichronicon lib. i. 
cap. xi. In Vita S. Davidis id ipsum plenius probatur. Socios 
habuit disciplinae, sub sanctissimo illo praeceptore, Kinotum, Pa- 
ternum, Aidanum, Ismaelem, Modocum, et alios magna ex parte 
Scotos, et sanctorum nuraero ascriptos. S. Dubricio ad archiepi- 
scopatum Legionum translato, in Landavensi ei successit, et pie il- 
lara administravit sedem, a qua et Landavii cognomentum accepit. 
Scripsit 

Vitam magistri Davidis lib. I. Epistolas ad varios lib. i. 

Conciones pias ad Populum lib. i. 
Florebat anno dlxii. 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XVIII. 619 



B. THELESINUS. 1139. 

B. Thelesinus, aut Teliesinus, Scotus, et Merlini Caledonii prae- 
ceptor, ut in Historia Alexandri Milli Dunkeldensi habetur, vir li- 
terarum suo seculo princeps, mathematicus, philosophus, rhetor, 
poeta eximius, cujus festivum ingenium gens veterum Britonum, seu 
Walli, plurimi faciunt, nam apud eos obiit, et annis paene quadraginta 
mansit. Scripta tanti viri perierunt, extant apices. 

Vaticinalis Historia lib. i. Vaticiniorum quorundam lib. I. 

Acta Regis Arthuri lib. I. Dubitat Millus, an sit opus ejus. 

Carmina diversa lib. i. 

Vivebat anno dxl. Stulte Pitsaeus Cambro-Britannum facit. 

ALANUS TURONENSIS M. 1140. 

Alanus Turonensis dictus, vel quia in majore monasterio Turonensi 
diu vixit, vel quia Turonensis erat monachus. Vocabantur autem Tu- 
ronenses apud Scotos monachi Benedictini qui ex illa Francica con- 
gregatione fuerant, quibus permulta erant in Scotia coenobia, sed 
caput omnium Kilwinnin. Scripsit 

Historiam Comitum de Galweia lib. I. eruditum et exquisitae 

elegantiae opus, cujus apud me multa fragmenta. 
Fundationes Coenobiorum lib. I. Rhythmos Latinos lib. i. 
Perduxit historiam suam ad annum mcccl. 

THOMAS ABBAS. 1141. 

Thomas alius, ejusdem monasterii coenobiarcha xxx. vir pauperta- 
tis religiosae amantissimus, et voti monastici tenax, scripsit 
Meditationes solitarias lib. I. 

Sedit annis xl obiit mcccclxxxiii. 

B. WALTERUS TREILL. 1142. 

B. Walterus Treill praeclaro elogio audit apud Scotichro- 
nicon lib. VI. cap. xlv. " Pugil ecclesiae, miles legum, doctor 



620 HISTORIA ECCLESIASTICA 

canonum, et omnibus artibus liberalibus praeditus, Clementi VII. 
familiarissimus, Avenione referendarius et auditor praecipuus, non 
electus, sed spontanea provisione papae episcopatui Sanctandreano 
impositus, mortuo Wilhelmo Landalli. Ad cujus eximiae com- 
mendationis titulum, audita vacatione episcopatus S. Andreae, fer- 
tur de eo papam retulisse, quod idem Walterus dignior, judicio suo, 
erat papatu quam episcopatu." Erat hic, ut ejusdem libri cap. xlvi. 
habetur, " mediocri prosapia genitus, et nobilitate morum genus 
excessit. Censor morum et corrector vitiorum, quo nullus seve- 
rior in corrigendo, mansuetior in miserando, profusior in expen- 
dendo, affabilior in loquendo, promptior in subveniendo." Columna 
ecclesiae, et vas eloquentiae dicebatur : cui hoc epitaphium apposu- 
erunt : 

Hic flos ecclesiae, directa columna, fenestra 
Lucida, thuribuluni redolens, campana sonora. 

Scripta ab haereticis, Knoxio duce, exusta, sed apices hos accepi : 

De Curia Avenionensi Relationes lib. i. 

Decreta Synodalia Hb. I. De Christiana Militia lib. i. 

Tractatus in Jure Civili lib. i. De Indulgentiis lib. i. 

De Excommunicatione lib. I. 

Solennes in Jure Canonico Quaestiones lib. i. 

Electus est anno mccclxxxv. Obiit vero mccccl post quem 

ecclesia ea pastore caruit xxx. mensibus totis : dicam in successione 

illius sanctae sedis. Beati titulo eum honorat Brunus, ex actis illius 

ecclesiae. 

S. TURGOTUS AB. E. 1143. 

S. Turgotus, vel Turgodus, Roger. de Hoveden Annal. part. i. 
pag. cclxx. magni nominis vir, S. Malcolmo III. regi ac S. 
Margaretae reginae a secretis. Audiendus Hect. Boeth. lib. XII. 
Histor. Scot. pag. cclx. " Malcolmus, diruto veteri Dunelmensi 
templo, novi fundamenta jecit, Wilhelmo sacrae illius sedis episco- 
po, et Turgoto priore, viro sanctissimo eruditissimoque, qui post 
aliquantum temporis S. Andreae factus episcopus vitam S. Mar- 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XVIII. 621 

garetae et Malcolmi regis conseripsit, vernacula quidem lingua, sed 
non minori elegantia quam pietate veritateque, ut qui illis familiar- 
issimus, dum viverent, fuerit, optimusque testis utrique virtutum 
suarum extiterit. Idem Turgotus, ubi aliquandiu maximo cum 
fructu munus suum administrasset, vita defunctus, et in Dunel- 
miam delatus, ubi prioratus officium antea gesserat, sepultus est. 
Ejusdem illius Turgoti suasu Malcolmus Trinitatis templum ad 
Doumfermilem condidit, sanciens ut exinde esset commune regum 
sepulchrum." Eadem alii annalium nostratium scriptores. Errore 
in duplici versatur apostata Balaeus : primum Domifermilem urbem 
rogatu Turgoti structam ait a Malcolmo, cum non urbis ille sed 
templi S. Trinitatis conditor ; deinde archiepiscopum S. Andreae 
facit, cum archiepiscopatus Fani S. Andreae trecentis post illum 
annis non fuerit institutus. Sed facit quod solet. An SS. numero 
Turgotus ascriptus sit, ambigi a quibusdam video, nec ego pro 
certo affirmarim ; unum constat, religiosissimam eum duxisse vi- 
tam, nec sine sanctitatis opinione obiisse postea. In Indice Hen- 
rici Sinclari reperi eum sancti nomine celebratum, et Hovede- 
nus, tota vita recensita, eum " nobilissimum sanguine et vita 
sanctum" describit part. I. Annal. pag. cclxi. et cclxiix. Scrip- 
sit 

Vitam Malcolmi Regis lib. I. 

Vitam S. Margaretae Reginae lib. i. Utriusque tes- 

tis Boethius. 

Annales sui Temporis lib. i. Latine, cum pri- 

ora duo opera vernacule edidisset, et eleganti stylo. 

Chronica Duneimensia lib. i. 

Florebat anno mcxv. quo res gloriose in Palaestina gerebantur 
sub Rege Gothefredo, vel anno mclxxx. ut ait Arnold. Uvion 
lib. ii. Lign. Vitae pag. ccxxvii. qui a Balaeo deceptus archi- 
episcopum facit. Dissentit nonnihil Anton. Possevin. Apparat. 
Sacr. pag. cccxxxvi. " Turgotus Dunelmensis decanus anno 
mxcviii. Scotus." Parum est de anno dissidii, nec multum re- 
fert decanus an prior fuerit. Meminere et alii, qui non ad raa- 
num. Ultimum priorum facit G. Malmesburiensis lib. iil de Gestis 
Pontificum Anglorum pag. clviii. id agente Ranulpho antistite. 



6'22 HISTORIA ECCLESIASTICA 

Consecratus antistes ab Ulrico cardinali cal. Augusti anno mcix. 
obiit anno mcxv. Hoveden. pag. cclxx. depositus xxiii. Octob. 
reliquiarum relatio ix. Novemb. 

S. TUDA E. AP. 1144. 

S. Tuda sive Judas. Arnold. Uvion lib. n. Lign. Vitae pag. ccxlvi. 
" Aidanus, Finnanus, Colmannus, Eata, Tuda, episcopi Scotorum." 
Huntindon. lib. m. Histor. pag. cxci. Anton. Demochares Sacrif. 
Missae tom. iii. cap. xxxix. Quartus episcoporum Scotorum qui 
ecclesias Anglicanas rexerunt, nam Aidanum, Finnanum, et Col- 
mannum ipse secutus. Beda lib. iii. Histor. Ecclesiast. Gen. Anglor. 
cap. xxvi. " Reverso autem patriam Colmano, suscepit pro illo pontifica- 
tum Northanhymbrorum famulus Christi Tuda, qui erat apud Scotos 
austrinos eruditus, atque ordinatus episcopus, habens, juxta morem 
provinciae illius, coronam tonsurae ecclesiasticae, et Catholicam tem- 
poris Paschalis regulam observans, vir quidem bonus ac religiosus, 
sed permodico tempore ecclesiam regens ; venerat enim de Scotia, 
tenente adhuc pontificatum Colmano, et diligenter ea quae ad 
fidem et veritatem pertinent, et verbo cunctos docebat et opere." 
Eadem ex illo Franc. Godwinus, qui antistitum Anglorum nuper 
historiam, seu verius nomenclaturam, contexuit. Monachus Scoticus 
fuit. Trithem. lib. iv. de Vir. illustrib. Ordin. S. Benedicti cap. clv. 
Matthaeus Westmonasteriensis ad annum DCLXiv. " Colmannus 
tpiscopus Lindisfarnensis, cum suis ad Scotiam reversus, cujus loco 
Tuda episcopus ordinatur." Eadem narrat etiam Florentius Wigor- 
niensis ad illum annum, et alii. Scripsit 

Ad Ecclesias Northumbricas lib. I. De Paschae Celebr. lib. i. 
Episcopatum suscepit anno dclxiv. et paulo post tempore obiit. 
Colitur die xxi. Octobris. Petri Canisii Martyrologium. Peste per- 
emptus, sepultus in Hemalel. Huntindon. lib. m. pag. cxci. 

S. TRUMHERUS A. F. E. 1145. 

S. Trumherus, Oswini regis propinquus, erat enim nobilissimis 
parentibus genitus, patre Scoto regii sanguinis, matre Angla 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XVIII. 623 

itidem stirpis regiae, in loco ubi rex interemptus coenobium erexit 
Ingethlingense, ejusdemque fuit abbas, et episcopus iii. Lichfeldiae. 
Meminere iidem auctores Wigorniensis et Westmonasteriensis in anno 
laudato. Franc. Godwin. pag. ccclxiii. Arnold. Uvion lib. n. 
Lign. Vitae cap, xlvi. qui Tunherum vocat. Volunt eum nonnulli 
non Scotum, sed in Anglia natum, in Scotia vitam monasticam 
edoctum, ut ea aetate moris erat in Scotorum coenobiis nobilitatem 
Anglicanam erudiri. Joannes Pitsaeus aetate viii. Scripsit 

De Officiis Ecclesiast. lib. i. Homilias ex Sac. Scriptura lib. i. 
Epistolas ad Ecclesias Scoticas lib. i. 
Floruit anno dclxiv. obiit in episcopatu suo, sepultus in aede 
majore : in annum dcc. reponit Joannes Pitsaeus, sed parum refert. 
• ■ ■ 

GULIELMUS TURNBUL E. 1146. 

" Gulielmus Turnbul, episcopus Glasguensis," ait Hector Boethius 
Hb. xviii. Histor. pag. ccclxxviii. " gymnasium generale, haud in- 
celebre inter Scotiae scholas mox futurum, in Glasguensi civitate 
instituit. . . . Quam institutionem multorum nobilium, sed post emen- 
sum annum, mors sequuta est. Fuere autem inter eos praecipui Wil- 
helmus comes Erroliae, regni comestabulis, Georgius Crychtoun, Ca- 
thanesiae comes," Alexander Lindesay, comes Craufordiae, et alii. 
Scripsit 

Ad Academiae suae Professores Orationem lib. i. 

Academiae Glascuensis Statuta lib. I. quae ad 

academiae Parisiensis normam effinxerat. 

Floruit anno mcccclvii. quo a Nicolao V. PP. academiae erigen- 

dae jura seu bullas accipiebat; quo anno excesserit,non comperi. Fuerat 

primum privati sigilli custos, tum episcopus Dunkeldensis, Joannis 

Railstoni successor. 

ADRIANUS TURNEBUS. 1147. 

Adrianus Turnebus, ex eadem nobilissima ortus familia, in Gal- 
lia in Neustria natus, patre uno ex palatinis qui ex hac no- 
stra gente ad custodiam regum Franciae longa consuetudine 



624 HISTORIA ECCLESIASTICA 

solent assignari, matre Galla ; locus ei natalis castellum Andeliacum 
non longe Rothomago ad Sequanam. Fuit philosophiae et Graecarum 
literarum professor Lutetiae regius doctissimus, ac criticorum parens. 
Scripsit multa, ego omnium apicum non memini, nec libri sunt ad 
manum ; succurrunt tamen Adversariorum lib. xxx. quibus certo or- 
dine auctorum loci, quos ipse auctor omiserat, margini ascripti, et in- 
dices appositi opera Jo. Furdini : inscripti sunt Michaeli Hospitali, 
Franciae cancellario. 

In librum de Fato Ciceronis Commentarius. 

In libros de Legibus ejusdem Commentarius. 

In libros de Divinatione ejusdem Commentarius. 

Praefationes solennes lib. i. Epistolae ad diversos lib. i. 

Carmina varia lib. i. et in his nobilissima Silva de Expug- 
natione Caletiae duce Guisio. 

In Nicandrum Scholia lib. I. et in alios auctores Graecos Ob- 

servationes. 

Scribebat anno mdlxiv. Scotum fuisse, acta familiae leguntur, ut 

mihi saepe referebat v. cl. filius ipsius, summus Lutetiae senator, 

quem virtutum, non nominis modo, heredem immaturum ex sacro or- 

dine ante triennium mors rapuit. 

TYROL REX. 1148. 

Tyrol rex Scotorum, ut opinor, non rex fuit inauguratus, sed ex 
regio sanguine, ut hodie in Germanis omnes ducum, comitum, 
rnarchionumque filii duces, comites, et marchiones audiunt. Et 
quia in annalibus nostris nulla ejus omnino mentio, amplius 
censeo inquirendum, et ex veteri S. C. formula N. L. pronuncio. 
Meminit Wolfram von Eschenbach, sive Wolfaranus, Carm. lxx. 
de Daernone annulo incluso, et Epitomator. lib. n. et Boppo Carm. 
CXL. Scriptores Germani eum in comitatu imperatoris egisse 
produnt ; quo tempore aulam etiam sequebantur, aut carmina sua 
ejusdem operibus junxerunt, Henricus imperator, Conradus rex 
Romanorum, Venceslaus Bohemorum, Henricus dux v. Ratislavi- 
ensis, Otto marchio Brandenburgensis, Henricus marchio Misniae, 
N. dux Ascaniae, Joannes dux Brabantiae. Scripsit 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XVIII. 625 

Paraenesim ad filium Fridebrant lib. I. quod opus aute cccc. 

annos Teutonice versum, incertum ab eo an amanuensi, edi- 

dit ex bibliotheca Bartholomaei Scobingeri Melchior Ha- 

minfeldius Goldastus, distinctum in libros duos, ut volunt ; 

lib. i. de Religione, ac Fidei Institutione, lib. II. de Mori- 

bus, et Fidei Conformatione. Et quia Wolfaramus quae- 

dam laudat quae his non extant carminibus, suspicantur 

viri docti non totum hic et integrum opus, sed epitomen 

tantum contineri. Fides ex prooemio lib. n. ex certa conjec- 

tura : nam sic habetur, " liber iste pandit praecepta quae 

Tyrol rex Scotorum praescripsit filio suo Fridebrando ;" 

quod ab ipso rege esse scriptum non potuit, sed ab epito- 

maste. 

Antiquum sane hoc, et usitatissimum, ut principes liberos suos ipsi 

ad virtutem praeceptis scriptis erudirent : sic " nullum affectum in- 

veniri, qui vincat paternum," Justinianus Aug. pronunciavit 1. ul- 

tima C. de Curat. Fur. Ideo nullus tam idoneus ad alta quaeque et 

egregia dux est, quam parens ipse. Sic filiorum educatores optimi 

et solliciti plerique veterum sunt in eo genere. Scytheius Thebani 

regis, Uocgsvra\(Aura, apud Napsum Philolaum, et Constantini impera- 

toris Constantinopolitani Paraeneses ad filium de gerendo imperio, 

et Manuelis Paleologi praecepta regia ad Joannem filium extant ; et 

Philippum filium praeceptis instruit S. Ludovicus Francorum rex, 

quae sigillatim recenset Gaufridus de Bello, loco apud Surium tom. 

iv. die xxv. Augusti. Paria sunt ad commodum Aug. patris Anto- 

nini documenta apud Herodianum, et in libris de vita sua : est et pul- 

cherrima Honorii institutio quam ei datam a patre Theodosio jam 

morituro Claudianus disertissimis versibus induxit, Paneg. de iy. 

Honor. Consulatu. 

Vixit hic, ut coaetaneus ei testatur Wolfaramus, tempore Friderici 
Aenobarbi, hoc est, anno mclxiii. qua tempestate Malcolmus 
IV. Scotis imperabat, qui liber bello peregrino privata civium 
suorum odia et sensit constanter, et fregit fortiter, multis neci 
adductis, aliis, atque illis quidem potentioribus, relegatis, in quo- 
rum fortassis numero et hic noster fuerat Tyrol. Sed aliorum 
sit haec disquisitio, ego enim nec in re dubia adeo et crepera di- 

2 s 



626 HISTORIA ECCLESIASTICA 

vinare velim, nec tam praeclara patriae monumenta indicta tacitus 
praeterire. Ut de patre omnia in incerto et lubrico, ita nec de 
Fridebrant aut Fridebrando filio quicquam certi erui ex annalium 
nostratium memoriis potest, ubi natus, qua matre genitus, aut quam 
vitae conditionem exitumve habuerit. 

JOANNES THEMISTOR. 1149. 

Joannes Themistor idem est ac Joannes Dempster, academiae Pa- 
risiensis splendor, Venetae reipublicae bibliothecarius ; de quo vide 
lib. iv. supra hoc opere. Scripsit, praeter ea quae ibi loci enumeravi. 
Actiones forenses pro Academia, dum Rector esset, lib. I. 

JACOBUS TYRIUS P. 1150. 

Jacobus Tyrius, Graece Latineque doctissimus, philosophus acutissi- 
mus, theologus gravissimus, in societatem Jesu assumptus, docendo, 
scribendo, plurimum contulit incrementi verae pietati, et haeresis 
exstirpationi adeo indefesso labore incubuit, ut nulli plus ecclesia Sco- 
tica quam ei debeat. Scripsit 

De Calvini Sectae Perversitate lib. I. Quo plerique nobilium, 
ad fidem Catholicam conversi, haeresim illam abjurarunt. 
Joannes Leslaeus lib. vi. Histor. Scot. 
De Ecclesiae Scoticae Antiquitate lib. i. Videre hactenus non 

licuit, sed docti probant qui legerunt. 
In omnia Aristotelis Opera Commentar. MSS. Parisiis. 
In omnia D. Thomae Scholastica lib. I. Dicuntur jam prodire. 
Obiit phoenix ille religiosorum, sanctissimae inculpataeque vitae. 
Romae, ordinis sui assistens, ut loquuntur, anno mdxcii. 

ROBERTUS TURNERUS. 1151. 

Robertus Turnerus, medicus sua aetate praeclarissimus, scien- 
tiam suam renovando patriae honori, et antiquitatibus impen- 
dit eruendis, quarum et erat et habebatur callentissimus, 



A 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XVIII. 635 

religionis Catholicae formidolosis temporibus praecipuus assertor, et 
beatae Mariae reginae, sanctissimae feminae, vindex acerrimus, illam 
in Angliam secutus. Scripsit 

Scotorum Historiam lib. xx. Non prodiit quod sciam, sed la- 

tet alicubi suppressa. 
In Galenum Observationes lib. I. 

De Sanguinis Missione lib. I. 

De Animae Substantia lib. i. Brunus in Collectaneis. 

Floruit anno mdxc. 

GEORGIUS TAMSONUS P. 1152. 

Georgius Tamsonus, vir pius ac Catholicus, ex schola Tyrii, et, ut 
puto, dum adhuc secularis esset, collega, deinde societatis ejusdem 
presbyter, scripsit 

De Antiquitate Catholicae Religionis apud Scotos lib. i. Vi- 
dere non contigit, etsi Apparatui suo Possevinus inseruerit. 
Floruit anno mdxcv. 

GEORGIUS TAMSONUS alter, H. 1153. 

Georgius Tamsonus alter, sed solo nomine priori similis, Calvinista 
impurus, in Galliis diu versatus. Ejus sunt, ego vidi tantum 

Controversias Religionis Gallice lib. i. opus scelestum. 

In Justi Lipsii Politica lib. i. Respondit Lipsius, sed eum 
non nominavit, quare ille commotior denuo stilum strinxit, 
et percurrit pleraque ejus opera saltuatim hoc elogio libelli : 
Censurae in Opera Justi Lipsii lib. I. 

In Justi Lipsii Divam Hallensem lib. i. 

In Justi Lipsii Divam Aspricollem lib. i. Duo sunt in Belgio 
loca ubi magna miraculorum frequentia Diva Virgo ab in- 
credibili populi concursu frequentatur ; ea miracula vir pius 
ultima senecta describit, haereticus propudiosus irridet, et 
scelerate impugnat. 

Joannis Naperi Merchistonii Commentarium in Apocalypsin 
Gallice vertit, et non bona fide, lib. I. 
Obiit Chastinereae in Pictonibus anno mdcviii. aut circiter. 



HISTORIAE ECCLESIASTICAE 

GENTIS SCOTORUM 
LIBER XIX. 

S. WENDELINUS AB. R. F. 1153. 

S. Wendelinus, Teloiensis abbas, Mordaci regis filius, post multas 
peregrinationes Teloium venit ad monasterium S. Mauritii, cui a 
S. Pirminio praefectus, sanctissime vixit obiitque. Super conditi se- 
pulchrum iugenti basilica structa, magno populi devoti concursu civi- 
tas facta, nomen etiam hodie retinet. Franc. Irenic. Exeges. German. 
lib. xi. Petr. Cratepolius de Episcop. German. Herebert. Rosweyd. 
Georg. Garnefelt, et alii. Altum est apud nostrates scriptores silentiurn 
de eo. Meminit anonymus auctor Oraculi Anachoretici lib. iv. cap. 
xx. 

Wendelinus erat Scotorum e sanguine regum, 

Et sanguis regum sponte regebat oires : 
Post homines rexit, quos sancta tenebat eremus ; 

Urbs quoque, nunc hujus nomine dicta, manet. 

Scripsit vero vir sanctissimus 

Regulam monasticam lib. I. quam audio ibidem asservari MS. 

Omnes quos hic laudavi, diserte Scotum dicunt, et praeterea v. cl. 
Joannes Gualterius Chronico Chronicorum tom. iii. pag. mcccclvi. 
" S. Wendelinus e Scotia ex praeclarissimo genere." 

Floruit anno dccxxx. Colitur ab ecclesia ejus memoria die xx. 
Octobris, Arnold. Uvion lib. iv. Ligni Vitae cap. xxiv. et lib. m. 
ejusdem operis pag. CCCXLVi. vel die XXI. Octob. Usuardi Addi- 
tiones Molani. Sunt qui putent eundem esse Vandelinum, S. Ar- 
nulphi Metensis episcopi fratrem, Franc. Rozieres tom. II. Stem- 
mat. Lotharing. cap. xlvii. Trithemius lib. VII. de Vir. illustr. 
Ordin. S. Benedicti cap. lxxix. quod si verum est, oportet primiun 
fuisse Trevirensem, deinde abbatem Teloiensem, quod non est 



HISTORIA ECCLESIASTICA. 637 

vero absimile : deinde etiam sequitur S. Arnulphum gente fuisse Sco- 
tum, quod non modo negat Stemmatis Lotharingici auctor Rozieres, sed 
et plerique ejus vitae alii scriptores, apud Bedam tom. I. Colitur die 
xx. Octobris. Martyrologium Anglicanum. 

S. WINFREDUS AB. R. F. 1153. 

S. Winfredus, alio nomine Fridelinus vocatus, Conrani Scotiae re- 
gis filius, Angiae Seckingi monasterii ad Rhenum monachus et abbas. 
Joannes Leslaeus lib. iv. Petr. Cratepol. de Episcop. German. et alii. 
Vide lib. vi. hoc opere supra in S. Fridelino, Arnold. Uvion. lib. vi. 
eap. xxiv. Floruit anno dlx. 

S. WILHELMUS E. 1154. 

S. Wilhelmus, episcopus in Cathenesia, generis nobilitate, sed multo 
magis sanctitate, clarus, scripsit 

De Bello sacro suscipiendo, ad Cruce signatos, lib. i. MS. in 
bibliotheca Florentina Gaddia. 
Vixit anno mxcvii. Colitur die vi. Januarii. Breviar. Scot. 

S. VIMINUS E. 1155. 

S. Viminus episcopali honore quam rexerit ecclesiam, incertum. 
Scripsit 

Lecturam in Threnos lib. I. 

Meditationes in Psalterium lib. i. 

Claruit anno dccxv. Colitur die xxi. Januarii templis non uno 
regni loco ei erectis. Breviar. Scot. et Calendar. Adami Regii. 

S. WASNULPHUS E. 1156. 

S. Wasnulphus Quilhort, seu Vagnulphus, ut alii, ex episco- 
po monachus. Arnold. Uvion lib. m. Lign. Vitae pag. cccxxm. 
Colitur in Condatensii Hannoniae celebri territorio, quod titu- 
laris episcopus, ut loquitur Aubertus Miraeus lib. de Cano- 



638 HISTORIA ECCLESIASTICA 

nicor. Colleg. cap. xvi. in paganorura conversionera strenuam ibi 
operam navavit. Martyrologia Ecclesiarum Belgicarum sic de eo 
habent : " Qui de Scotia insula marina veniens in saltum The- 
raschiae, in loco qui nunc vocatur Cella, multis diebus laudabilem 
vitam duxit ; postea vero ductu angelico ad monasterium Dei geni- 
tricis Mariae Condatum perveniens, ibi usque ad obitum Domino ser- 
vivit." Chronographus Cameracensis anonymus ad Gerardura II. 
" Apud villam Condatum quondam regalis erat et dives abbatia 
puellarum in honorem S. M. Virginis, deinde prae inopia pau- 
corum extitit monasterium canonicorum, ubi Sanctus Wasnul- 
phus, transcurso hujus vitae feliciter stadio, in pace quievit, mul- 
tis annis clarus miraculis. Scotus hic erat natione." Haec ille. 
Praebendas canonicorum tredecim primus in S. Wasnulphi me- 
moriam instituit Arnoldus Hannoniae comes, qui et Hiber- 
tum Cameracensem antistitem vi pulsum sedi suae restituit. 
Scripsit 

Contra paganos Ritus lib. i. Chronica Hannoniae MSS. 
Epistolas ad S. Vincentium Hannoniae Comitem lib. I. 
Evangelii lucem rudi illi populo diffundebat anno DCLI. S. Vin- 
centii enim Historia hunc ad illum saepe Condato in montem altum 
migrare solitum testatur : igitur cum sit illi principi coaetaneus, 
non est dubium quin eo quem dixi anno floruerit. Donevaldus IV. 
Scotiae rex, ea ipsa tempestate opem Divo Osualdo regi praestabat. 
Hinc, etsi Martyrologii Romani tabulae sileant, celeberrima reli- 
gione colunt Belgae. Memoria habetur i. Octobris, Molano in Ad- 
ditionibus Usuardi auctore. 

S. WINFRIDUS A. AP. 1157. 

S. Winfridus, seu Bonifacius, apostolus Germaniae, supra lib. II. 
lioc opere, Joannes Leslaeus lib. iv. Histor. Scot. pag. cxlvii. 
falso dicitur imperatoris cognatus a Leone Marsicano lib. II. 
Histor. Casinat. cap. liii. Suum civem Angli faciunt, ego Sco- 
tum et in Anglia tantum educatum docebo fuisse. Marian. Scotus 
lib. m. Chron. anno dccccxxxvii. " Monasteria SS. Scotorum San- 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XIX. 639 

cti Galli et Sancti Bonifacii igne consumuntur." Explicat diffu- 
sius Joannes Trithemius lib. de Scriptor. Ecclesiast. pag. ccxlix. 
" Bonifacius, primus archiepiscopus Moguntinus, natione Scotus, mona- 
chus ordinis S. Benedicti, cum esset puer quinque annorum, a paren- 
tibus suis monasterio in Anglia, quod Mischele dicitur, oblatus est, 
in quo literis ac moribus studium impendens vir et doctus et sanc- 
tissimus evasit." Infra paulo hic multa vide apud anonymum 
auctorem vitae S. Lebuini quam habet Surius tom. vi. die xn. 
Novembris. Anctorem putant Hucbaldum monachum Elmonensem. 
Is ergo quamplurima de ipso cap. vn. Socii in Germania illius 
et coepiscopi nominantur Wera, Burckart, Warbet, Abel, et Wil- 
libald. Ipse epist. XIX. in editione ultima Bibliothecae SS. Patrum 
tom. vin. Varie nomen scripsere ipsius. Winfrithus est ibidem vo- 
catus ab Eangith abbatissa epist. xxxviii. Tortelmo episcopo 
consentiente epist. xliii. Winfrethus, Ethelbertus rex epist. xl. 
Winfrithus, Daniel episcopus Ventanus epist. xxxiii. Winfre- 
dus, Egburg. discipula ipsius epist. ci. Varia etiam dignitate 
eum compellant : Missus, vel Legatus Germanicus, epist. xcvit. 
Discipulus Romanae ecclesiae epist. xci. Abbas Winfredus epist. 
ci. Archiepiscopus provinciae Germaniae, Gemmulus Diaconus 
epist. cxlix. Legatus Germanicus ab apostolica sede directus, 
Pipinus rex epist. cli. 

Epistolae istae editae sunt ultima SS. Patrum Bibliothecae edi- 
tione pag. lxvii. sed diu antea ediderat notisque illustraverat Ni- 
colaus Serarius Societatis Jesu presbyter, vir pius, et, licet Sco- 
tiae meae injurius, juvandis literis natus. Has Illyricus haereticus 
sacrilege e bibliotheca Fuldensi subtractas foede laceraverat et 
mutilaverat. Idem Serarius lib. iii. Moguntin. nota xvi. pag. 
cccclxvi. Et, ut semel dicam, epistolae illius, praeter principes 
et privatos viros, ad quinque pontifices diriguntur, scilicet Gre- 
gorium II. Gregorium III. Zachariam, Stephanum III. Leonem 
III, nam ad Stephanum II. qui Gregorio III. successit, quod 
biduo tantum sederit, non scripsit, uti nec ad Paulum I. nec Ste- 
phanum IV. nec Adrianum; ut suspicer epistolas ad illos ab eo 
datas interiisse. Extant etiam ad ipsum responsoriae pontificum 



640 HISTORIA ECCLESIASTICA 

literae, et una cura ejus leguntur epistolis, quibus ille Scotus dicitur, 
etiara sacratissimo S. Zachariae rescripto. Marian. Scotus lib. ni. 
Chronicor. ad annum dccxliii. " Epistola Zachariae papae ad Bo- 
nifacium Scotum, Moguntinensem archiepiscopum;" ut nulli deinceps 
dubitandi locus relinquatur de gente. Adelmus Benedictinus Fran- 
cor. Reg. Annalib. ad annum dccliv. Scripsit, praeter ea quae su- 
pra lib. il posui hoc opere, 

Consultationem, an Trajectensis Ecclesia sine medio ad Sedem 

Apostolicam pertineret, lib. i. Joann. a Beca in Histor. 

veterum Episcoporum Ultrajectinae Sedis, et Comitum Hol- 

landiae, pag. ix. Meminit et Anastasius Bibliothecarius 

in Gregorio II. pag. xcv. 
Ejus vitam, praeter S. Willibaldum episcopum, et discipulum. 
scripsere multi ; anonymus apud Surium tom. iil die v. Junii, Vice- 
rius in Hagiologio. Ruthardus, discipulus Rabani Mauri et Strabi, 
passionem S. Bonifacii archiepiscopi heroico carmine pulcherrime 
duobus libris descripsit, ait Joannes Trithem. Chron. Hirsaug. ad 
annum dccclxiv. 

Antequam archiepiscopatum Moguntinensem administrasset, fuit 
Trajectensis episcopus. Joann. Molan. Addition. Usuardi die v. Junii, 
Joannes Beca, et Wilhelmus Heda in Histor. Episc. Trajectens. 

S. WILLIBALDUS AP. E. 1158. 

S. Willibaldus, discipulus S. Winfredi, ac coepiscopus, ut su- 
pra in eo est ostensum, S. Bonifacii ejusdem comprovincialis vo- 
catur ab Hermanno Contracto in Chronico ad annum dccxlvi. 
Arnold. Mirman. Theatro Convers. Gentium. " Episcopi Scoti uni- 
versis passim per Germanias ecclesiis praefuere, Willibaldus et 
Winnibaldus Scoti." Jo. Frisius Bibliotheca Philosophorum pag. 
dccccxvi. " Willibaldus, natione Scotus, episcopus primus Eis- 
tetensis/' Anglum facit impius Balaeus, ut solet, nullo argumen- 
to, ut et maledicus Lelandus, et indoctissimus Capgravius. Fri- 
sium Germani contendunt, et in his Arnoldus Uvion lib. II. 
Lign. Vitae cap. xxxvii. qui Casinensem facit monachum, S. Bo- 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XIX. 641 

nifacii ex Bonna sorore nepotem, et SS. albo ascriptum a Leone 
VII. instante Megingoso episcopo Eistatensi ; quod versus isti indi- 
cant : 

Hanc Willibaldo Pharum construxerat almo 
Praesul devotus Mengosus, nomine clarus, 
Qui pius hunc sanctis precibus conjungit eundem 
Turmis angelicis coelesti nomine sanctis. 

Anton. Possevin. Apparat. Sacr. pag. cccxlix. Adeo nos felices 
sumus, O vestram fidem Hercules vindex. Ego Scotum fuisse bonis 
testibus aio. Joann. Trithem. de Scriptor. Ecclesiast. pag. ccxlix. 
" Willibaldus, primus episcopus Eistetensis, natione Scotus, frater 
S. Walpurgae virginis, abbatissae Heidenhemensis, monachus, ac 
discipulus S. Bonifacii martyris, ordinis S. Benedicti, vir doctus at- 
que sanctissimus, ingenio et eloquio clarus." Joann. Molan. Addi- 
tion. Usuard. Martyrolog. die I. Maii : " Willibaldus, primus episcopus 
Eistatensis, natione Scotus." Gaspar Bruschius lib. de Episcopatibus, 
et Reginoldus episcopus xi. Eistatensis, Starchandi successor, qui 
tribus Othonibus carissimus fuit, vitam scripsit S. Willibaldi et 
Wunibaldi fratrum, obiitque anno dcccclxxxix. Scotum hi fuisse 
asserunt. Haec de patria satis. 

Discipulum dixi S. Bonifacii fuisse ; id probat Othlonus Fuldensis 
in Vita S. Bonifacii lib. i. pag. ccccxxiii. Hic est auctor illius 
vitae quam Surius sub anonymi titulo edidit; verum auctorem 
fuisse membranae Rebdorffensis coenobii prope Aichstadium do- 
cent. Othlonum edidit Henricus Canisius tom. iv. Antiquar. Lec- 
tion. " Is ergo in provinciam patriamque suam mittens, exinde 
tam foeminas, quam viros religiosos, scientiaque varia imbutos 
plures venire fecit, suique laboris onus inter eos divisit, inter quos 
erant praecipui quidem viri, Burchardus, et Lullus Willibalt, et 
Wunibalt frater ejus, Witta, et Gregorius : foeminae vero religio- 
sae, matertera scilicet S. Lulli, nomine Chunihilt, et filia ejus Be- 
raghgit, Chunidrut, et Tecla, Lioba, et Waltpurgis soror Wil- 
libaldi et Wunibaldi :" quae si vera sunt, omnes isti Scoti et Scotia 
acciti erunt; cum tamen omnes hucusque scriptores, quod sciam, 
genti nostrae injurii, plerosque eorum Anglos fecerint, ego de- 

2 T 



64-2 HISTORIA ECCLESIASTICA 

libero. Notkerus Balbulus non. Junii : " S. Bonifacius martyrium 
consummavit cum Eobano episcopo, et aliis servis Dei, quorum haec 
sunt nomina; Wintrug, Walthere, Sckirwald, Bosan, Hamund, 
Hethere, Wacchar, Gundacar, Willelthere, Hadonolf; de quo- 
rum collegio fertur fuisse Willibaldus virtutibus et doctrina cla- 
rissimus." 

Eodem tempore quo ex Scotia in Germaniam venit ad Bonifacium 
Willibaldus, episcopus consecratus est Aichstadianus, seu Eista- 
tensis, ut et Burchardus Herbipolensis, Gaybaldus Ratisbonensis, 
Joannes Saltzburgensis, Ermbertus Frisingensis. Histor. de Fim- 
datione Ecclesiae Illinimensis, et Translationis almi Confessoris et 
Pontificis Arsacii, pag. cccclxxi. Meminit Ermenoldus Diaconus 
in Vita S. Solae pag. dxlviii. " Habuit Beatus Sola, post gloriosum 
triumphum martyrii S. Bonifacii archiepiscopi, dominum Willibal- 
dum episcopum, et Winnibaldum germanum ejus, presbyterum, ad- 
jutores sui laboris, qui ei ut propriae gentis viro omnibus his in locis 
adminiculum et solatium praebebant :" ergo et S. Sola Scoticae origi- 
nis fuit, sed alia mens Ermenoldo, de cujus fide inquirendum censeo. 
Larga honorataque memoria illius apud Philippum xxxix. episco- 
pum Aichstadianum in Vita S. Walpurgae virginis pag. dlxxii. 
Adi ad Wolff hardum monachum Haseurietanum in Vita S. Walpurgis 
pag. dcvii. qui omnes in eo conveniunt, et laboriose et sancte com- 
missam sibi a S. Winfrido ecclesiam administrasse : narrat copiose 
B. Marcellinus in vita Suniberti cap. xiv. apud Surium tom. II. die i. 
Martii. 

Sanctissima ejus memoria recolitur ab ecclesia die vn. Julii. Mar- 
tyrolog. Roman. " In Saxonia S. Willebaldi, primi Eistetensis epi- 
scopi, qui una cum S. Bonifacio laborans in evangelio multas gentes 
convertit ad Christum." Eadem alii martyrologiorum scriptores. 
Usuard. Add. Maurolycus, et Galesinius. Scripsit 

Vitam S. Bonifacii, non ineleganti stilo, lib. i. aiunt haere- 
tici Magdeburgenses Centur. vin. cap. X. col. DCCCX. 
" quem ante editionem Lullus et Megengandus inspex- 
erunt et approbarunt." In catalogo tamen Trithemii non 
liber I. sed libri II. sunt, nisi error sit librarii. 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XIX. 648 

Sed de vero scriptore vitae hujus ingens disceptatio et dubita- 
tio est : de prologo ex cap. I. et cap. v. notat Christoph. 
Browerus Not. ad Vitara S. Gregorii pag. xix. 

De Vita S. Walpurgis Sororis lib. I. — Utrumque opus interiit, 
certe neutrum prodiit, licet Gesnerus in Bibliotheca et epi- 
tomastes ejus Simlerus librum de Vita Bonifacii extare 
putent, cum sit a Surio edita sub nomine anonymi. Re- 
vera auctor sit Othlonus Fuldensis, ut dixi, aut S. Lud- 
gerus. Scripsit 

Epistolas ad Scotos et Britannos lib. i. 

Epistolas ad Gregorium Papam III. lib. I. 

Epistolas ad Zachariam Papam lib. I. 

Venit ex Scotia circa annum dccxli. Consecratus est primus 
Eistatensis antistes anno dccxlvii. Herman. Contract. in Chron. ad 
eum annum. Obiit anno dcclv. Baronius et alii consentiunt. 

S. WUNIBALDUS AB. AP. 1159. 

" S. Wunibaldus, frater S. Willibaldi episcopi Eistatensis, socius 
peregrinationis ejus, veniens cum eo post multos labores ad Montem 
Casinum, et ibidem raonachus efFectus, multis claruit virtutibus," ait 
Trithemius lib. m. de Vir. illustrib. Ord. S. Benedicti. Petrus Cra- 
tepol. de SS. Germ. pag. cxlv. « S. Willebaldus, primus episcopus 
Eistetensis, frater S. Wunibaldi ac Walpurgis, Scotus." Magdeburgen- 
ses Cent. vin. cap. x. " Wunibaldus, frater Wilibaldi Eistensis epi- 
scopi, ad Bonifacium venit, eique comes et socius fuit in deforman- 
dis ecclesiis Germanicis." Atqui illi populares vestros a cultu 
impuro idolorum ad veram Christi fidem perduxerunt ; hoccine est, 
sectaiii propudiosi et impii, ecclesias deformare ? Vide quae supra 
in Willibttldo sunt dicta. 

Vitam hujus nostri sancti descripsit Reginaldus xi. episcopus Ei- 
statensis, sed non prodiit; et monialis quaedam anonyma ex coe- 
nobio Heidenheimensi, quam Henricus Canisius publicavit, tom. 
iv. Antiquar. Lect. pag. dcvi. Hujus nulla mentio in tabulis Mar- 
tyrologii Romani, sed recolitur a Belgis religiosa ejus memo- 
ria die xviil Decembris. Joannes Molanus in Indiculo SS. Belgii, 



6U HISTORIA ECCLESIASTICA 

nec alibi memini de illo legere. Auctor illa anonyma abbatem et 
eonfessorem vocat in vitae limine, sed ubi non exprimit, nec cui 
ecclesiae praeesset inveni. Scripsit 

Ad Ecclesias Germanicas lib. I. Monuit me vir doctus se quae- 
dam ipsius in Bibliotheca Bavarica vidisse, quod tam diu 
sine nomine latuisse mirandum in tanta scribentium fre- 
quentia. 
Floruit anno dccxl. 

S. WALPURGA AB. V. 1160. 

S. Walpurga seu Walpurgis, soror sanctorum Willibaldi et Wuni- 
baldi, ut dixi, et, ut puto, regio sanguine orta, fratres ex Scotia in 
Germaniam secuta, " abbatissa in Henfdeoheim, virgo sanctissimae 
conversationis, multis virtutibus et signis clara enituit ; cujus inclyta 
gesta diligenter conscripta sunt." Trithem. lib. III. de Vir. illustr. 
S. Benedicti cap. ccl. Magdeburgenses haeretici, Joanues Balaeus, et 
Josias Simlerus in Epitome Bibliothecae Conradi Gesneri, Willibal- 
dum sororis suae vitam volunt scripsisse, sed illa periit, aut adhuc 
delitescit ; altera est scripta a Philippo episcopo Eistatensi, sed illa 
prolixior ; tertia ab auctore Wolffhardo monacho Hasenrietano : utram- 
que edidit Henricus Canisius tom. vi. Antiquar. Lection. Wolffhardi 
sunt etiam de ea versiculi : 

Filia regis erat, sed egenam se faciebat 
DiveSj et ut Christo regnaret semper in isto : 
Quam sit chara Deo, monstrant miracula crebro 
Quae meritis ejus confert de virgine natus: 
Ex ejus tumba manat sacra pectoris unda ; 
Servae namque Dei coeli lux splenduit illi. 

Errant qui hanc Anglam existimant, cum fratres sint Scoti. Joann. 
Molan. Addition. ad Usuar. die I. Maii : " Ipso die S. Walpurgae vir- 
ginis :" in annotationibus deinde subdit de Walpurgae Bibliotheca, 
" Willibaldus primus episcopus Eistatensis, natione Scotus, scripsit 
vitam S. Bonifacii episcopi, vitam Walpurgae sororis." Quod est in- 
telligendum de translatione ejus, non vero de obitu, nam calen- 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XIX. 645 

dis Maii translata est Eistatara. Obiit v. calend. Martii, Trithe- 
mio, loco laudato, auctore. Quod autem regis filiara faciunt, silent an- 
nales nostrates, et imperiti ad Anglorura gloriam id trahentes, 
Richardi regis filiara esse volunt, qui Lucae conditus : sed eo verius 
puto filiam eam Malduini fuisse, qui lv. apud Scotos regnavit, 
exstinctus anno dclxxxv. nec tamen certo affirmarira ; unum scio ex 
historicis Anglicis, Richardum regem Anglorum eo seculo nullum 
fuisse, nec circa illa tempora ullum ; sed id Scotiae fatum sanctos suos 
incuria scriptorum amisisse, et multos nostratium per Angliara 
transeuntes Anglos falso a peregrinis scriptoribus et rerum nostra- 
rum ignaris habitos, quos ego nunc patriae meae quasi postliminii 
jure redono, et jure meritissimo in censuales meos refero. Porro 
Walpurgae Collegium in Zutphaniensi comitatu fundatura. Aubert. 
Miraeus de Colleg. Canonicor. cap. ci. Meminit B. Marcellin. in vita 
S. Suniberti apud Surium tom. n. die I. Martii cap. xiv Coenobium 
ei supra Strasburgum in Foresto circa annum mlxxiv. fundavit 
Theodoricus comes Montis Belgardi. Wolfgang. Lazius lib. XI. pag. 
dcxxiii. Scripsit 

Vitam S. Willibaldi lib. i. 

Vitam S. Wunibaldi lib. I. Publicavit H. Canisius tora. 
iv. Antiquar. Lection. Sic Hildegardis Bingensis et Ban- 
domina monialis S. Rupertum et S. Disibodum celebra- 
runt scriptis suis. Trithem. lib. n. de Vir. illustrib. Ord. 
S. Benedicti cap. cxix. Sic S. Radengundis, apud Surium 
tom. iv. praeclare scribit Hodoeporicon S. JBonifacii lib. i. 
erat enim ipsius discipula, et ab eo Heidenheimensi coe- 
nobio praeposita. 
Floruit cum fratribus anno dccl. Trithemio teste. 

S. VERANUS E. 1161. 

S. Veranus, S. Gibirini frater, ex Scotia illum in Campaniam Gal- 
licam secutus, religiosam vitam duxit. Flodoardus Presbyter lib. 
iv. Histor. Rhemens. cap. ix. nec de eo alibi memini me legere, 
nisi forte sit ille qui a Lerinensi monasterio ad Vericiam episco- 



646 HISTORIA ECCLESIASTICA 

pus translatus est. Tabulae Lerinenses, Arnoldus Uvion lib. iii. 
pag. ccclxvi. Colitur die xi. Novembris. Scripsit 

Homilias de Sanctis lib. i. quas audio Trecis magna cura 

asservari. 

Claruit anno dxxi. Errat Auctarii Gemblacensis auctor, qui ip- 

sum cum fratribus collocavit anno mcxlv. Colitur die xi. Novembr. 

Usuardi Additiones. Meminit Molanus Nat. SS. Belgii ad diem in. 

Decembris. 

S. WINOCUS AB. A. 1162. 

S. Winocum, sive Winiocum, ut habet Jonas abbas Scotus in Vita 
S. Columbani cap. xvn. Scotum fuisse probat, praeter alia, aucto- 
ritas Theodorici abbatis monasterii S. Trudonis in vita S. Rumoldi 
Scoti apud Surium tom. vn. die I. Julii : " Novit hoc ab ortu Aegyp- 
tus et India, ab occasu alter pene orbis Britannia cum adjacente 
Scotia ; qui statim ut ab illius aeternitatis sole tacti sunt, illi sub 
umbra ejus quem desiderabant requiescere, isti ad ardorem usque 
martyrii festinaverunt incalescere, et studentia anhelantiaque verba 
in dulce crucis melos didicerunt infringere. Unde autem hoc tarn 
late diffusum germinarium, nisi quia in eorum cordibus coaluerunt 
Iesu Christi amor et desiderium ? Assentit in hoc Herbipolis glorio- 
sa martyris Kiliani meritis et corpore, nec minus prona SS. Scoto- 
rum, et talium et tantorum patrum, gloriosa veneratione : Columba- 
nus Italiam, Bertinus et Winocus illustrant occidentem Galliam, et 
innumerabiles alii, suis quique in locis." De eo Martyrolog. Roman. 
die vi. Novemb. " Apud Bergas depositio S. Winoci abbatis, qui, 
virtutibus et miraculis clarus, fratribus etiam sibi subditis multo 
tempore ministravit." Ejus vitam scribit anonymus auctor apud 
Surium tom. vi. qui simpliciter more illius aevi contentus dixisse 
Britannia oriundum : falso Gallum fecere Meierus Annal. Flandr. 
lib. i. Robert. Coenalis lib. II. de Re. Gall. perioche vi. Henricus 
Costerius, pastor Antverpiensis, in Arbore SS. Monasterii S. Bertini, 
et alii. Scripsit 

Regularn ad Fratres lib. i. 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XIX. 647 

Claruit anno dcxcviii. Obiit anno dccxvi. auctore Baronio, 
vel anno dccxvii. ut in Chronico Belgico prodit Ferreolus Locrius. 
Regia stirpe ortum, idem vult, et monachum induisse ad D. Ber- 
tini anno dclxv. et postea monasterium condidit, quod Mons S. 
Winoci dicitur, aut Voromholt. Molan. Natal. SS. Belgii VI. Novemb. 
Cujus initium ab Hademaro, qui S. Bertinum heredem reliquit, 
qui S. Winocum eo cum sociis aliis delegavit, qui praeclarissimo 
coenobio ortum dedit anno dcxcvii. die v. Sept. Molano auctore, 
Corpus vero cum lxiv. annis delituisset in Bertiniano coenobio, 
Danis omnia inundantibus, repertum postea Balduinus Calvus, Flan- 
driae comes, Audomarensibus frustra obstantibus, Bergas transtu- 
lit, et in basilica reposuit, quam SS. Winoco et Martino construx- 
erat: idque actum anno volunt dccccii. die VI. Novemb. Aliam 
translationem fecit Bergas Balduinus comes, Pulchrobardus cogno- 
mento, ab inferiore ecclesia ad superiorem, monachis e Bertiniaco 
evocatis, anno mxvii. Aubertus Miraeus Orig. Coenobior. Belgii 
cap. xxi. 

Alius est ab hoc nostro, muitoque antiquior, cujus mentio apud 
Gregorium Turonensem lib. v. Histor. Francorum cap. xxi. et 
lib. viii. cap. xxiv. auctore eodem Baronio. Sed libri non sunt ad 
manum. 

WILFRIDUS A. 1163. 

S. Wilfkidus natus in Northumbria, ut volunt Angli, in confinio 
Scotiae saltem, quod Angli negare non possunt, in Scotorum coeno- 
biis liberalibus artibus institutus, " inter Scotos bonas literas," inquit 
Pitsaeus pag. cxx. " et monasticam vivendi rationem solerter didicit ;" 
imo " Psalterium lectitavit ac tenuit, quod a Scotis juxta transla- 
tionem B. Hieronymi acceperat." Malmesb. lib. iil de Gest. Pont. 
Anglor. pag. cxliix. Hunc Beda impensius laudat, vocatque lib. 
iii. Histor. Eccles. Gent. Anglor. cap. xxv. virum doctissimum. Tan- 
dem Scotia excedens pro ecclesia Catholica, constanter stetit in defen- 
sione Paschatis, maxime cum Eboracensem ecclesiam archiepiscopus 
regendam suscepisset. Scripsit 

De Catholico celebrandi Paschatis Ritu lib. i. 



648 HISTORIA ECCLESIASTICA 

De Clericorura Tonsura lib. i. De Regulis Monach. lib. i. 
De Actis Streneshalcensis Concilii lib. i. 
Epistolas ad diversos lib. i. 

Contra Colmannum Scotum, et alios, lib. I. 
Obiit anno dccx. viii. calend. Maii, sepultus in Imdalo monaste- 
rio, sed postea ad Ripense translatus, die XII. Octob. Molan. 

S. VIGIANUS M. 1164. 

" S. Vigianus monachus, Christi dogmatis egregius concionator," 
ait Hect. Boeth. lib. xi. Histor. Scot. pag. ccxxxiv. " claruit cum 
Moveano, Medano, Blano, Englatio, Colmaco, sanctissimis pontifici- 
bus, Onano diacono, Congano abbate, multisque aliis viris moribus 
et doctrina insigni probatis." Episcopum Brechinensem facit Sco- 
tichronico Fordunus. Meminit et Arnoldus Uvion lib. II. cap. 
lxxix. qui sanctum facit, sed die incerto. Joannes Leslaeus lib. v. 
Hist. Scot. Scripsit 

Concioues ad Populura lib. i. Uvion. 

In Evangelium Narrationes lib. I. quas Nicolaus Li- 

ranus viderat. 
Floruit anno M. sub Kennetho III. Huic templum Aberbroth. sa- 
crum, in cujus coemeterio lignea crux erat, quam nec ferrum nec ignis 
dejicere potuit. 

S. ULTANUS A. F. 1165. 

S. Ultanus, sive Altanus, Trithem. lib. III. de Vir. illust. Ordin. 
S. Benedicti cap. lxxxvii. frater SS. Fursaei et Foillani Scotorum, 
de quibus lib. vi. supra hoc opere, eorundem etiam peregrina- 
tionis comes, ibidem de eo cum fratribus multa quae hic non repe- 
to. Joann. Molan. Addition. Usuard. die I. Maii : " Ipso die S. Ul- 
tani confessoris, fratris SS. Fursaei et Foillani, qui, post excessum 
fratris sui Fursaei cum Foillano, sancta adeptus est sanctae Gertrudis 
contubernia, cujus multa in ecclesia sanctitatis clarent monumenta : 
quorum sancta virgo agnita sanctitate, per manus eorum obtulit Deo 
partem haereditatis suae, scilicet villam quae vulgo Fossis dicitur,quam 
ipsis tradidit in servorum Dei alimoniam, ut in eo loco construerent 
lnonasterium ad perpetuale peregrinorum hospitium." Et die v. Maii : 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XIX. 649 

" Depositio S. Maurouti abbatis, cujus suffragiis, si ad sepulchrum ejus 
fuerint delati variis languoribus aegroti, verae recipiunt praemia so- 
spitatis ; cui sacer praesul Amatus, eo tempore quo Theodoricus rex 
tyrannidem exercebat, post excessum Beati Ultani abbatis tradi- 
tus fuit in custodiam." Abbas fuit Fossensis in Gallia Belgica. Idem 
Molanus in Additionib. ad xxxi. Octob. " Fossis natalis S. Foillani 
episcopi, qui de Hibernia venit, (Scotiam dicere debuit, ut probatum 
abunde lib. VI. supra,) ad Ultanum germanum suum, qui Fossensem 
regebat ecclesiam." Beda lib. lil. Histor. Ecclesiast. Gent. Angl. cap. 
xix. " Habuit Fursaeus alium fratrem vocabulo Ultanum, qui de mo- 
nasterii probatione diuturna ad eremiticam vitam pervenerat." Scri- 
pta ejus vita extat erudite MS. ait Molanus, et ad S. Foillani ex- 
tra Rhodium gesta ejus sunt, scriptis mandata per Hillvium ad ma- 
gistrum Sigebertum ; quae, cum carmine consignata essent, anony- 
mus quidam in prosam vertit. Auctorem se Hillvius ingeniose fa- 
tetur : 

His ita litterulis libet insinuare notatis 
Veraci specie, quo nomine cen^eat ipse, 
Si primos apices ex partibus octo retractes. 

An aliquid scripserit, non observavi, nec puto extare quicquam. 
Natus est anno dxciii. Sigebertus eo anno. Obiit anno dcliv. 

S. VINNIANUS E. 1166. 

De Sancto Vinniano ita S. Adamannus in Vita S. Columbae lib. II. 
cap. I. " Sanctus vero juvenis non hoc sibimet, sed S. adscribebat 
Vinniano episcopo." Nec quicquam de eo amplius memini me le- 
gere, nec cui ecclesiae praefuerit deprehendi, nec an scripserit quic- 
quam, an vero aevi injuria scripta ab illo perierint : certo constitui 
potest templum ei parochiale antiquissimi operis prope Castrum Ru- 
brum non longe Abirbrotti. 
Floruit anno dxcv. 

2 U 



050 HISTORIA ECCLESIASTICA 

S. WIRO E. 1167. 

S. Wiro Scotus episcopus fuit. Joan. a Leidis Geerbrand. Carmelit. 
lib. ii. Chron. Belgic. cap. xvi. " S. Wiro ex Scotia oriundus, vir 
Deo et hominibus amabilis." Surius tom. iii. viii. Maii. " S. Wiro 
Patritium, Cuthbertum, Columbanum, egregias patriae columnas, 
praeponebat sibi imitandos." Constant. Ghinius pag. xxxi. " In Scotia 
S. Wironis episcopi." Felici in Ephemeridib. " S. Wiro episcop. Scot. 
Pipini regis confessarius." Uvion lib. III. pag. clix. " In Scotia S. Wi- 
ronis episcopi." Molanus in Natalibus SS. Belgii. Anonymus apud Su- 
rium tom. iii. die VIII* Maii ; sed is est Gaufridus abbas, qui jussu 
Lucii pontificis vitam ipsius luculenter et veraciter descripsit, in 
cujus limine sic habet, abbreviavit eandem Franciscus Haraeus : 
" Scotia, fertilis sanctorum virorum insula, et stellarum numerum 
prope aequans, patrociniis sanctorum in multorum salutem produxit 
Beatum Wironem, non infimae sane conditionis parentibus ortum." 
Eodem die Martyrolog. Romanum : " In Scotia S. Wironis episcopi." 
Clare sane pro tanti viri meritis. Uberius Petr. Galesinus in Mar- 
tyrologio suo eodem die : " In Scotia Sancti Wironis, episcopi et con- 
fessoris. Hic ab ineunte aetate pietatis studiis imbutus, in omni vir- 
tute mirifice progressus, nunquam rebus adversis fractus, nec vero 
secundis elatus, vigiliis, abstinentiae, jejuniis, et precibus deditus, 
propositis sibi sanctorum, imprimis Patricii et Cuthberti, exemplis, 
coelestem in terris vitam imitatus est. Peregrinandi autem pietate 
accensus Romam venit, ubi lachrymis profusis ad altaria apostolo- 
rum et ad martyrum reliquias orabat. Episcopus vero factus, ita 
vixit, ut doctrinae evangelicae praedicationi responderet morum reli- 
gione, et sanctitate, quae post obitum ejus eluxit in coelesti miraculo- 
rum virtute." 

Hujus nominis sub tutela est Ruraemonda urbs in Belgio, et sacrae 
reliquiae asservantur Ultrajecti, ut lib. xv. hoc opere supra est 
ostensum, ubi de S. Plechelmo. B. Marcellinus de eo in vita Sancti 
Suniberti cap. xiv. apud Surium tom. II. die i. Martii : " Similiter 
Sanctus Wiro episcopus Deirorum, Sanctus Plechelmus episcopus de 
Massa Candida, vel, secundum Bedam, Candida Casa." Vide locum. 
Scripsit 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XIX. 651 

Ordinationes Ecclesiae suae lib. I. 

Epistolas ad Pipinum Regem lib. I. cui fuit a sacris confes- 

sionibus. Arnoldus Uvion lib. II. Ligni Vitae cap. liii. 
Ad Fratres Odiliae lib. i. 

Floruit anno dcclvii. 

S. WILLIBRORDUS AP. E. et F. 1168. 

De S. Willibrordo, Frisonum apostolo, Sigebertus Gemblacensis Chro- 
nic. ad annum dcxciv. " Pipinus Rabbodum, ducem Frisonum, bello 
vicit, et Willibrordum genti illi ad praedicandum direxit." Angli 
suum faciunt, ut solent, nullo argumento ; Frisones sibi vindicant, 
sed perperam, Suffrido Petri auctore apud Anton. Possevin. Apparat. 
Sacr. pag. ccxlix. Sed ego vindicias secundum Scotiam meam 
dabo. Hector Boethius in admonitione ad Historiam Scoticam : " Plu- 
rima a me omissa fateor, partim rerum ignorantia, partim indiligenti 
earum indagine, praesertim in familiis et viris illustribus, qui ex 
nostra gente fuere, nobisque ingentem attulere splendorem, quales 
Sedulius, Levinus, Judocus, Villebrodus, Romaldus, Martinus his- 
toricus, plerique alii, enumerandis." Extat, edente Henrico Canisio 
tom. vi. Antiquar. Lection. pag. ccclxi. elegia Alcuini de Wilgi- 
so parente S. Willibrordi. 

Nobilis ille fuit magna de gente sacerdos, 

Sed magnus multo nobilior meritis. 
Ut dudum cecini, fecunda Britannia mater, 

Patria Scotorum clara magistra fuit, 
Francia sed felix rapuit. 

Clare vult Wilgisum in Scotia tenuisse filium, ubi ipse adolescen- 
tiam bonis artibus addiscendis impendisset : quod et annales nostri 
confirmant, nec negat Balaeus ; licet juratus et pietati et Scotiae hostis, 
tamen hunc inter scriptores Scotos [1. Anglos] non est ausus numerare. 

De ejus apostolatu Ado Viennensis aetate vi. anno dcxcvi. " Pa- 
pa Sergius ordinavit venerabilem virum Willibrordum, cognomine 
Clementem, Frisionum genti episcopum." Eadem ad illum annum 
Marianus Scotus ; eadem et alii, et in his Rhegino Prumiensis Chron. 



652 HISTORIA ECCLESIASTICA 

lib. I. nisi quod in anno dissentit, ponens missionem ejus anno 
dcxxii. Beat. Marcellinus in Vita S. Suniberti cap. VI. se hujus san- 
cti vitam scripsisse ait ; et cap. x. " S. Willibrordum inter omnes me- 
rito praefulgentem, virum humilem, et totius honestatis exemplis re- 
fertum :" et cap. XIII. anno a nativitate Domini dcxcviii. " Sanctus 
Willibrordus, adepta jam apostolicae benedictionis auctoritate, con- 
secratusque archiepiscopus a S. Sergio Papa, rediit ad Germaniam :" 
et cap. xxviii. in fine vocat eum archiepiscopum Trajectensem. Rix- 
fridus episcopus Trajectensis in Epistola ad S. Ludgerum Monas- 
teriensem episcopum : " Habeamus, et reverenter possideamus li- 
bellum continentem gesta et legenda sanctissimi Suniberti epi- 
scopi, consocii et coepiscopi S. Willibrordi, editum mandato et auc- 
toritate apostolica S. patris Gregorii, episcopi Trajectensis eccle- 
siae." Jonas abbas Scotus in vita S. Vulfranni apud Surium tom. II. 
die xx. Martii. " Villibrordum, cognomento Clementem, episcopum 
et doctorem praefatae gentis Frisonum, acciri fecit, ut ad ejus con- 
sulta simul cum B. Vulfranno in doctrina sua religionis concordan- 
te efficeretur Radbod. Christianus." Meminit et anonymus mo- 
nachus Werthinensis seu Werdinensis in vita S. Ludgeri apud 
Surium tom. II. die xxvi. Martii. Is ergo cap. XI. " Marchelmum, 
mirae sanctitatis virum, S. Wilibrordi quondam discipulum" fuisse 
scribit. Hucbaldus monachus in vita S. Lebuini apud Surium tom. 
vi. die xn. Novemb. cap. ix. Philippus xxxix. episcopus Aichsta- 
dianus in vita S. Walpurgae, editus ab Henrico Canisio tom. iv. 
Antiquar. Lection. pag. dlxvi. " Beatus etiani Willibrordus, con- 
fessor Dei, et pontifex pretiosus." Epternaceuse coenobium a fun- 
damentis erexit. Gasp. Bruschius et Molanus. Uberrime autem 
singula ipsius gesta, et versu et prosa, literis Alcuinus noster Flac- 
cus Scotus mandavit, et vitam ab eo conscriptam retulit Surius 
tom. VI. die vu. Novembr. quo die ejus solennitatem ecclesia 
recolit. Martyrolog. Rom. " In Frisia depositio S. Willibrordi, epi- 
scopi Trajectensis, qui a Beato Sergio papa ordinatus episcopus in 
Frisia et Dania evangeliuin praedicavit." Eadem alii : supra omnes 
confutatur Molanus in Addition. Martyrolog. Usuard. Franc. Mau- 
rolycus eo die : " Apud Frisios Germaniae in agro Trevirensi de- 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XIX. (553 

positio S. Vuldebrodi episcopi." Praeterquam quod nomen corru- 
ptum est, errasse Siculum puto, qui Trevirensem pro Trajecten- 
si agro usurpavit. Petr. Galesin. eod. die : " In dioecesi Trevirensi 
S. Vulbrodi, episcopi et confessoris, quia summo pontifice Sergio 
episcopus factus, in Germaniam ad evangelium propagandum mis- 
sus, abjecto idolorum cultu gentes Frisiam incolentes Christiana re- 
ligione instituit." Ado Trevirensis eodem die in Martyrologio suo. 
Epternaco monasterio natalis S. Willibrordi, episcopi et con- 
fessoris. Rabano in Martyrologio Wilbrordus est. Qui plura cu- 
pis, adi ad Bedam lib. v. Hist. Ecclesiast. Gent. Anglor. cap. XII. 
et vitam S. Bonifacii Scoti, Moguntini archiepiscopi, et Joan. 
Trithem. lib. III. de Vir. illustr. Ord. S. Benedicti cap. cxxxvn. 
Scripsit 

De sua Peregrinatione lib. I. Ecclesiasticos Canones lib. I. 
Homilias lib. I. Epistolas ad diversos lib. I. 

Missus est apostolus in Frisiam anno, ut dicebam, dcxciv. Se- 
dit episcopus xxxvi. annos totos ; etiam Beda scribente adhuc sede- 
bat, ut loco proxime laudato liquet. Obiit anno dccxxxix. Sige- 
bertus. Alii aliam annorum supputationem inducunt, sed haec verior 
et magis placens. Natus est anno dclviii. ait Locrius Chron. Belg. 
lxxvi. Ordinatus episcopus Pipino rege petente anno dcxciv. 
fundat Epternacense monasterium die S. Caeciliae anno dcxcvi. 
biennio post abbas ejus sedit. 

S. URSULA, R. F. V. MART. 1169. 

S. Uiisula, Mauri Christianissimi, ut loquitur Pet. de Natalib. lib. 
ix. Catal. cap. xciv. Scotorum regis filia, cum frustra ad con- 
jugium a potentissimis principibus peteretur, praesertim Aethe- 
reo Angli regis filio, ut in Legendario novo, et ubique, nihilo- 
minus constans, vovit virginitatem Deo, patriamque egressa un- 
decim millia virginum trans mare secum traxit, eodem pietatis 
ardore, sanctique voti studio accensas ; quae, cum Hunnis cedere 
nollent, obtruncatae sunt, sanctissimoque agone in coelos evola- 
runt. Colitur memoria ubique gentium, sed maxime Coloniae 



654 HISTORIA ECCLESIASTICA 

Agrippinae, ubi sanctae asservantur reliquiae, et Parisiis, ubi Ursula 
patrona est Sorbonicorura theologorum. Hector Boethius lib. vu. 
Histor. Scot. pag. cxxiii. Facti meraoriam recolit ecclesia die xxi. 
Octobr. Adeunda sunt Martyrologia. Wandelbertus monachus Pru- 
miensis, qui circa annum salutis dcccl. vixit, ita de illis : 

Tunc numerosa simul Rheni per littora fulgent 
Christo virgineis erecta trophaea maniplis 
Agrippinae urbi, quarum furor impius olim 
Millia mactavit, ductricibus inclyta sanctis. 

Accuratissime singula exquirit Caesar Baronius ad diem dictum 
Not. ad Martyroi. Rom. Gaufrid. Asaphensis in Hist. et ex eo Chri- 
stophorus Browerus ad lib. iii. Venantii Fortunati pag. lxiv. 
Hujus sane sociarumque peregrinationem et martyrium varie scriptis 
mandarunt Rogerius Cisterciensis, Richardus Praemonstratensis apud 
Mombritium tom. II. Petrus in Catalogo lib. ix. cap. lxxxvil 
Claudius Rota cap. cliv. Bonfinius decad. i. Rer. Hungaric. lib. v. 
anonymus apud Surium tom. v. Sigebertus, et alii. Scripsit 

De arcanis Visionibus lib. I. Docuraenta Fidei lib. i. 

Epistolas lib. Laudat Tiraquellus de Nobilitate cap. xxx. 
num. cccxvi. 
Passa est cum sociis anno ccccxlv. ut nonnulli perperam puta- 
vere, aut ccccliv. Sigebertus et alii. Vide lib. x. supra hoc opere 
in S. Kenneira. 

S. VULGANIUS. 1168. 

S. Vulganius, Anglia pio peregrinandi voto lustrata, in Belgium 
appulit, ubi sanctorum laborum compos beato fine quievit. Atre- 
batensis ecclesiae acta, quibus constat Scotura, non Anglura, fuisse, 
quicquid dicat Ferreolus Locrius ; nam nullus ea tempestate in Anglia 
Christianus, nisi sub disciplina Scotorura. Reliquiae ejus in ecclesia 
Lensiensi conservantur, coliturque die II. Noverabr. Acta illius loci, 
et Joannes Molanus. Scripsit 

Ad Populum Belgicum lib. i. Speculum Charitatis lib. 

Exhortationes lib. I. Sermones lib. I. quorum 

nonnulli Atrebati MSS. extant. 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XIX. 655 

Excessit anno dlxxii. Scotum porro facit Constantinus Ghinius 
in Natalib. SS. Canonicorum, ubi plura, et Chronicon Cameracense 
diserte Scotum vocavit, II. Novemb. cujus verba sunt apud Molanum 
Indic. SS. Belgii pag. lxxviii. " Apud Castrum Lenense habetur 
monasterium canonicorum, ubi Sanctus quiescit Vulganius, qui Sco- 
tus traditur extitisse." 

S. WALTENUS, E. R. F. 1169. 

S. Waltenus, aut, ut habet Hovedenus, Waldenus, canonicus re- 
gularis, tum monachus Cisterciensis, mox abbas Melrosiae, deinde 
archiepiscopus Eboracensis canonice electus, demum S. Andreae epi- 
scopus renunciatus, miro paupertatis voto mitrae quietem monasti- 
cam praetulit, et digito extenso locum sepulturae indicans, haec est, 
inquit, requies mea, ut Jocelini, monachi Fornesii, verba usurpem, et 
latius in Scotichronico lib. vi. cap. xxiv. Scripsit 

De Claustri Bono lib. i. Evangeliorum Flores lib. I. 

Sanctorum plurium Vitas lib. i. 
Floruit et obiit anno mcxl. Sepulchrum vero aperuerunt Angel- 
ramus et quatuor abbates, et corpus repertum est integrum, et vesti- 
menta intacta, ut loquitur Scotichronicon lib. vn. cap. xv. Id factum 
xii. post obitum anno, xi. calend. Junii ; obdormivit vero in. nonas 
Augusti. Scotichronicon libro laudato cap. xxxiv. Hoveden exces- 
sisse ait iv. nonas Augusti anno mclix. pag. cclxxxl 

S. VIRGNOUS EREMITA. 1170. 

" S. Vircjxous multos annos irreprehensibiliter in subjectione S. Co- 
lumbae transegit," ait S. Adamannus in Vita S. Columbae lib. iii. cap. 
xxxi. " tum duodecim annis anachoreticam vitam duxit in Miux- 
bulcmar ;" nec de illo alibi quicquam. Scripsit 

Visionem de Morte S. Columbae, magistri et doctoris sui, lib. i. 
Floruit anno dcvl Martyrologii tabulis ascriptus non est, sed 
celebri cultu eum nostrates colunt. 



656 HISTORIA ECCLESIASTICA 



WILHELMUS R. 1171. 

S. Wilhelmus ex generatione illa benedicta SS. Malcolmi III. et 
Margaretae, S. Davidis nepos, S. Malcolmi cognomento Virginis 
frater, et ipse a fortitudine cognomentum Leonis habuit, deceptus 
a rege Angliae, in Angliam cum illo profectus, contra jus humanum 
divinumque in Galliam cum armata manu trajicere est coactus ; et 
quia multum damni Francia a Scotis accepit, rex Angliae Northum- 
briam totam Scotiae in perpetuum resignavit, usque ad flumen Tynam, 
sed et comitatum Huntintoniae regis fratri, et heredibus, in perpe- 
tuum concessit. Rogerus de Hoveden Annal. part. II. pag. cccv. 
Sed rex reversus ab expeditione Francica in Angliam totis viribus 
exercitum duxit, sed infeliciter in acie captus redemptus est magno 
pretio. Hic, suorum pietatem imitatus, Fidei Defensor ab Alexandro 
papa dictus. Jacobus Ballantinus Historiae Boetianae lib. VI. Censum 
auxit Melros, Neubottel, Dumfermelini, et Aberdin ; episcopatum Ar- 
gateliae fundavit, et coenobium Balmurenoch ; ordinem Sanctissimae 
Trinitatis non modo regno recepit, sed et domum suam Aberdonen- 
sem in monasterium ipsis convertit. Sanct. Adamum, Cathenesiae 
episcopum, ab impiis interfectum egregie vindicavit, ut lib. I. supra 
dictum ; et cum Angli sacrilego ausu jurisdictionem in Scoticas eccle- 
sias usurparent, misso S. Gilberto insigniter Scoticae ecclesiae liber- 
tatem defendit. Hovedenus pag. cccxiv. et nos libro VII. Fran- 
ciscanos etiam, et Dominicanos in regnum recepit. S. Margaretae cor- 
pus transtulit, insulas Scoticas a Danis recuperavit, demum Perthum 
ad Tai ripain condidit, et D. Joanni dedicavit sub annum MCCX. 
Miracula, et vivus et mortuus, perpetravit multa, sed hoc primum, 
quod juvenem quendam omnibus membris debilitatum signo crucis 
sanitati restituerit. Ballantinus Chronici vulgaris lib. XIII. cap. ix. 
Gul. Neubrig. lib. II. cap. xix. Scripsit 

Epistolas ad Alexandrum III. lib. I. 

Leges sacras lib. I. ut scilicet a meridie Sabbathi omnes fes- 
tum servarent usque ad diem lunae. 

De Titulo Northumbriae lib. I. 

Obiit in summa pace anno mccxiv. regni sui XLIX. Pontifices erant 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XIX. 657 

Alexander III. Lucius III. Urbanus III. Gregorius VIII. Clemens III. 
Coelestinus III. Innocentius III. imperatores Fredericus I. Henricus V. 
Otto IV. Francorum reges Ludovicus junior, Philippus Augustus. 

S. WINFREDUS E. 1172. 

S. Winvredus, Morinorum egregius antistes, bellis civilibus patria 
pulsus in Gallias descendit, et hanc cathedram sibi commissam pru- 
denter pieque rexit. Fuit canonicus regularis, et Scotiae ante ex- 
cessum provincialis, seu visitator, ut ex Scotichronico apparet lib. II. 
cap. xii. Interfuit synodo Trevirensi cum episcopis Widone Sues- 
sonico, Rudulpho Laudonensi, Rotberto archiepiscopo. Flodoard. 
lib. iv. Hist. Rhemens. cap. xxxvi. Sed mira librorum varietas; 
nam cum Nicolaus Chesneau verterit Gallice Winefrede, codices La- 
tini discrepant, nam in quibusdam Wifredus, in aliis Wicfredus, in 
nonnullis Wincfredus, at in Chronico Morinensi MS. apud Geor- 
gium Colvenereum Wycfredus est, errore, ut puto, manifesto, et 
inde orto, quod eodem tempore Wicfridus Coloniae fuerit archi- 
episcopus, qui et ipse tamen diverse concipitur, nam et Hincfridus 
et Huicfridus in Codice Flodoardi legitur lib. iv. cap. xlii. Scrip- 
sit 

Epistolas quasdam lib. I. 

Florebat anno dccccxlviii. Canonici ordinis in Scotia visitator 
ante episcopatum reperitur. Alexander Millus. 

WALDRAMMUS M. 1173. 

Waldrammus decanus, S. Galli monachus apud Helvetios, se Sco- 
tum fatetur his versiculis : 

Rex Benedicte, veni visens habitacula Galli, 

Othmari tectis accipiende sacris ; 
Fias placatus nobis, maneasque misertus 

Quos stirps Scotorum misit in hanc eremum. 

Quis fuerit antequam monachum induerit, non comperi. Scripsit 
Carmina quaedam lib. I. quae ex monasterio S. Galli cum 

2 x 



658 HISTORIA ECCLESIASTICA 

aliorum ex eodem coenobio illustrium versibus edidit Hen- 
ricus Canisius tom. v. Antiquarum Lectionum. 
Floruit anno dcxl. 

THOMAS VAROYE AB. 1173. 

Thomas Varoye, illustri domo, S. theologiae doctor, et praepositus 
Bothvillae. Joannes Major lib. vi. Histor. Mag. Britan. cap. iv. 
Scripsit 

De Otterburnensi Praelio lib. I. 

Odas lib. I. 

Rhythmos, et alia, lib. I. 

Floruit anno mcccxc. sub Joanne Stuarto rege, qui Robertus 
III. dictus : clarissimam vero hanc de Anglis victoriam, incredibi- 
lemque Anglorum cladem annales nostri et Anglicani descrip- 
sere, omnium cultissime Hector Boethius lib. xvi. Hist. Scot. pag. 
cccxxxm. 

VEREMUNDUS P. 1174. 

Veremundus presbyter, Sancti Andreae archidiaconus, clarissimae 
memoriae, suo tempore omnium studiosissimus habebatur; rhetor, 
theologus, historicus, linguarum (quod ea tempestate rarissimum) 
Graecae Latinaeque eruditus. Scripsit 

Scotorum Antiquitates lib. I. Sic enim historiam suam 
nominat, exemplo Dionysii Halicarnassaei ; in qua res a 
Scotis gestas, ab ingressu in Albaniam, seu Britanniam, sive 
a Pharaonis seculo, cujus filia Scota genti nomen dedit, 
usque ad Malcolmi III. regis imperium, luculenta narra- 
tione exsequitur, quem unice sibi imitandum Hector Boe- 
thius proponit. 
Vixit anno mxc 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XIX. 659 



S. WINFREDUS E. 1175. 

S. Winfredus alius a praedicto, et ipse Scotus, sextus episcopus 
Coventriensis et Lichfeldensis, Ceddae, de quo lib. i. supra, succes- 
sor. Beda lib. iv. Histor. Ecclesiast. Gent. Anglor. cap. iii. " Theo- 
dorus ordinavit Winfridum, virum bonum et modestum, qui, sicut 
praedecessores ejus, provinciis Merciorum, et mediterraneorum An- 
glorum, et Lindisfarorum episcopatus officio praeesset. Erat autem 
Winfridus de clero ejus cui ipse successerat antistitis, et diaconatus 
officio sub eo non pauco tempore fungebatur." Meminit Matthaeus 
Westmonast. ad annum dclviii. Hunc, etsi multum a pietate et 
probitate laudatum, et suis carum, Theodorus tamen archiepis- 
copus sede sua expulit, qui Eadbarnam monasterium a Cedda con- 
ditum se contulit, ibique sanctissimam vitam finivit. Istud coeno- 
bium Bedae codex Aetliernam vocat ; JBearnense vero B. Marcelli- 
no vita S. Suniberti cap. iii. apud Surium tom. n. die i. Martii. 
Fuit autem hoc monasterium in Lindissa insula Scotorum, a Sco- 
tis fundatum, a Scotis administratum, ac veluti publicum emporium 
literarum, communeque gymnasium Scotis, Anglis, et Hibernis. 
Vide supra hoc opere lib. vin. in Higbaldo abbate Bearnensi. 
Scripsit 

Sanctorum quorundam Vitas lib. I. 

Exhortationes ad Clerum suum lib. i. 

Pervenit ad annum dccxvi. nam de anno subscribit, fundatione 
monasterii, Croylandensis Ingulphi Historia pag. ccccxxcv. 



NINIANUS WINZETUS AB. 1176. 

Ninianus Winzetus, aut Winchetus, Glascuensis, monaste- 
rii Scotorum Ratisbonae abbas, ac prius Lutetiae philoso- 
phiae professor, magna ingenii laude, nec minus pius quam doc- 
tus, [ne] haeresim Calvinianam populares Scoti reciperent pro vi- 
rili restitit. Laudat impensius Joannes Leslaeus lib. vi. Historiae 



660 HISTORIA ECCLESIASTICA 

Scot. pag. dlxxxii. Scripsit vero 

Contra Buchanani Dialogum de Regno lib. i. Laudat in prae- 

fatione contra Monarchomachos Gulielmus Barclaius. 
In D. Paulum Commentaria lib. I. Epigrammata lib. I, 

Poemata lib. I. De Rebus controversis capita lxxxiii. 

publicavit, ait idem Leslaeus. Prodierunt Francofurti. 
Parisiis docebat anno MDLXIX. quando obierit, aut quando ab- 
bas sederit, et an in Germania excesserit, an in patria, pro comperto 
non habeo. 

WILHELMUS ABBAS. 1177. 

" Wilhelmus, abbas m. Melrosensis, postquam aliquot annos 
prudenter ac sancte munus adimplevisset suum, curam pasto- 
ralem humiliter dimisit," inquit Scotichronicon lib. vin. cap. 
xiv. et ipso die precibus ipsius abbas creatus est Jocelinus. 
Scripsit 

In Cantica Salomonis lib. i. De Officio Monachi lib. i. 
Ad Joannem Cardinalem Scotiae, et Hiberniae Legatum, lib. i. 
Scotichronicon lib. viil cap. lx. 
Curam regendi monasterii dimisit anno mclxx. decimo calend. 
Maii. Ejus exemplo " alter Wilhelmus, ejusdem domus abbas, cu- 
ram pastoralem reliquit," inquit Scotichronicon libro x. cap. xxxin. 
sub annum mcclxxiii. 

WILHELMUS E. 1178. 

Wilhelmus, Moraviae episcopus, vir singularis vitae, maximae 
integritatis, nec minoris eruditionis, non tautum theologicis stu- 
diis clarissimus, sed etiam philosophicis, cum Nicolao Regis Mal- 
colmi camerario curiam Romanam ex parte regis visitavit, 
et Papam Alexandrum Anagniae commorantem convenit, ubi 
mandatis peractis, et honorifice susceptus Nicolaus substitit, et ora- 
toris apud papam personam sustinuit Wilhelmus, Scotiae et 
Hiberniae legatus : in patriam remissus, magna cum laude in dif- 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XIX. 661 

ficili officio se gessit. Scripsit 

Epistolas ad Papam Alexandrum lib. i. 

Ad Ecclesias Scoticas et Hibernicas lib. I. 

Decreta Ecclesiastica lib. I. 

Missus est Romam anno mclix. sequente anno legatus apostoli- 
cus renunciatus. Obiit anno mclxi. Scotich. lib. vni. cap. VI. Suc- 
cessit ei in legationis munere Arnoldus S. Andreae episcopus, ab 
Alexandro III. confirmatus. Eodem lib. cap. vn. 



WILHELMUS E. 1179. 

Wilhelmus episcopus, Brechinensis ecclesiae decanus, " vir per om- 
nia laudabilis, sed raucae vocis." Scotichronicon lib. x. cap. xxn. Hic, 
Albino episcopo mortuo, a clero episcopus electus, qui gratiam legati 
Ottoboni, siqua in eo superfuerat, in Angliam adiit de consecratione 
petiturus, ubi nihil proficiens, sed quasi cum indignatione rejectus, 
curiam Romanam adivit, et de consecratione faciliter se expedivit. 
Scripsit 

Contra Ottobonum ad Papam lib. I. 

De Scoticae Ecclesiae Dignitate lib. I. opus aureum, 

et plurimum Scotichronico laudatum. 

Electus est anno mcclxvi. Nescio an ille idem sit Wilhelmus 

electus Brechinensis, qui, postquam diu in curia Romana steterat, 

ibidem mortuus est sub annum mcclxxiv. Eodem libro cap. 

xxxiv. 

WILHELMUS E. C. 1180. 

Wilhelmus Moraviae episcopus, regni cancellarius, ac aposto- 
licae sedis legatus per Scotiam et Hiberniam, cardinalis etiam re- 
nunciatus ab Eugenio III. impetrante Malcolmo IV. rege, ut ex 
Scotichronico colligo lib. vi. cap. xxxv. ubi ille Arnoldum Calcoen- 
sem abbatem in episcopum S. Andreae consecrat. Scripta ab eo 
plurima perierunt, sed apices extant. 



662 HISTORIA ECCLESIASTICA 

De Natura Animae lib. I. 

De Institutione Sanctimonialium lib. i. 

De Lectione Evangelica lib. i. 

De Praelatorum Moribus lib. I. Quorum nonnulla 

ascribunt S. Ealredo, Rievallensi abbati, Scoto. 
Floruit anno mcxl. 

B. WILHELMUS. 1181. 

B. Wilhelmus, episcopus Glascuensis, insigni liberalitate ejusdem 
civitatis primarium ac metropolitanum templum erexit, sumptuosa 
fabrica, qua vix ulla in Europa magnificentior, curiose exornata. 
Scripsit 

De Translatione Reliquiarum D. Margaretae Reginae, et 
Malcolmi ejus mariti, lib. I. Ingens Dumfermelini mi- 
raculum in ea accidit ; nam cum ea transferetur, capsa 
tumulo regis se applicuit, nec inde, nisi eo levato, avelli 
potuit ; tum regni ordines, et maxime praesules, ejus 
etiam regis ossa levanda censuerunt, duravitque ejus 
veneratio quamdiu religio in eo regno Catholica vi- 
guit. 
Florebat anno mcclix. Hector Boethius lib. xiil. Histor. Scot. 
pag. cclxxxvi. 

WILHELMUS ABBAS. 1182. 

Wilhelmus, Ovini filius, adolescens S. Augustini habitum induit 
Edimburgi, et post multos annos abbas factus est, successitque Wil- 
helmo abbati, cui cognomentum Eleemosynarius, et a Jacobo S. Victo- 
ris canonico regulari, ac Scotiae legato, pastorali cura absolutus erat. 
Porro nec Wilhelmus noster diu in coenobii regimine perstitit, sed 
senilem aetatem allegans onus virgae pastoralis in manum ordinarii 
sui resignavit, et statim post resignationem insulam de Keth intra- 
vit, desiderans supra modum vitain eremiticam dncere : cum autem 
ibi spatium novem hebdomadarum complevisset, et corporis sui 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XIX. 663 

tenuitatem comparasset, ad domum S. Crucis non puduit remeare, 
inquit Scotichronicon lib. ix. cap. xlvi. et cum peteretur cur ere- 
mum reliquisset, respondit his versibus : 

Quid faciam cum nudus eam ? Jam praeterit aestas : 
Ad patrios remeare lares me cogit egestas. 

Fuit vir eruditissimus, et multa posteris reliquit ingenii monumen- 
ta, maxime vero theologica mathematicis temperabat, nec juvenilium 
studiorum obliviscebatur. Tituli sunt, 

Carmina varia lib. I. 

De Horoscopis digerendis lib. I. 

De Divinatrice Facultate lib. i. 

De Malo Haeresis et Schismatis lib. i. 
Curam deposuit monasterii anno mccxxvii. 

WALDENUS M. 1183. 

Waldenus postquam apud suos ingentes profectus in bonis literis 
fecisset, ne quippiam studiis aut animo suo deesset, literarum em- 
porium Parisios petiit, ubi insigni fama philosophiam professus est 
in Barbarano, ac deinde doctor Sorbonicus studiorum decurso cur- 
riculo habitus, secularis vitae pertaesus monachum induit, et D. Be- 
nedicti habitum assumpsit in monasterio celebratissimo S. Germani 
ad muros urbis, ubi olim templum Isidis erat, unde nomen erat 
civitati inditum : monachus factus religiosae vitae totum se manci- 
pavit, et in paucis eloquentissimus concionator evasit, uti Jacobus 
Breulius, ejusdem coenobii professus, scribit, fateturque multa se ex 
scriptis ipsius hausisse, quae apud ipsum magna ex parte servaban- 
tur. Ea erant, 

Compendium Theologicum lib. I. 

Sermones per Annum lib. I. 

In minores Prophetas lib. xn. 

De Coenobii sui Antiquitate lib. I. 

Dubia ex Aristotele lib. I. 

Florebat anno mcccxciv. 



661 HISTORIA ECCLESIASTICA 



JOANNES WADLOKUS M. 1184. 

JoaNNES Wadlokus Deidonensis D. Francisci habitum in patria sua 
induit, ac superiore mandante ad quaedam ordinis sui negotia ex- 
pedienda Romam profectus, ac feliciter re confecta, ut domum redivit, 
provincialis per Scotiam creatus non minus pie quam prudenter se 
gessit; nam conventus et sedulo visitavit, lapsos mores restituit, et 
plus opere quam verbo docuit, episcopatum a pontifice oblatum re- 
cusavit, " nullius rei cupidus nisi divini honoris," ait Magnus Macolo 
in Continuatione Scotichronici. In literarum elegantiorum progressu 
nulli sua tempestate cedebat, ut ex operibus illius colligi potest. 
Scripsit 

In Meteora lib. iv. 

De Planetarum Cursu, Conjunctione, Domibus, et veris Judiciis 
Nativitatum, lib. I. 

De Terrae Mensura lib. I. De Loco Paradisi lib. i. 

De Maris Proprietatibus lib. I. 

Floruit anno mdxli. 

JOANNES WARIUS M. 1185. 

JoanNES Warius, Carmelitani ordinis socius, Dunkeldi professus 
magna virtutis opinione, poeta, orator, philosophus, et theologus, tan- 
dem ingravescente senio ordinis sui provincialis, scripsit 

De Metallorum Generatione lib. i. 

Quaestionum Scholasticarum Resolutorium lib. i. 

Orationes de Sanctis lib. I. 

Claruit anno mccccxc. Henrici Sinclari Epistolae. 

RICHARDUS WIGTON M. 1186. 

RiciiAitDUs Wigton, sive Wighton, etiam Carmelitanae regulae ad- 
dictus, Tolosae diu professus bonas literas, scripsit 



GENTIS SCOTORUM, LIB, XIX. 665 

De Cosmographia Hb. i. 

Res Scotiae memorabiles lib. I. 

Lecturas suas lib. i. Alia opera habentur 

MSS. in Foxiensi bibliotheca. 
Floruit anno mcccclxv. 

DAVID WATERSON M. 1187. 

David Waterson, Carmelita, scripsit 

De Viris claris Ordinis sui lib. I. 

Sermonum Repositorium lib. i, Utrumque opus 

Kreimondae ab haereticis fuit consumptum. 
Clarus erat anno mdxxiv. 

JOANNES WOUREM P. 1188. 

Joannes Wourem, seu Wyrem, [1. Wynram,] Andreapoli canonicus 
regularis, scripsit 

Catechismum Fidei lib. I. 

Floruit anno mdxlvi. dum res per interregem administraretur. 

THOMAS WINTERHOP. 1189. 

Thomas Winterhop Glascuensis celebri nomine diu Parisiis substitit. 
Scripsit 

Moralis Philosophiae Compendium lib. I. 
Apologiam pro Epicuro lib. I. quo opere nihil ela- 

boratius. 
Claruit anno mdlii. 

HENRICUS VARDLAU. 1190. 

Henricus Vardlau, S. Andreae in Scotia episcopus, " vir san- 
ctimonia vitae apud omnes probatissimus," ait Hector Boethius 
lib. xvn. Histor, Scot. pag. cccxlix. Jacobo I. regi, ,ab An* 

2 Y 



666 HISTORIA ECCLESIASTICA 

glica captivitate reverso, gratissimus, scripsit 

Reformationem Cleri lib. J. quae etiamnum hodie extat, et 

quam pius fuerit antistes loquitur. 
Orationem pro Reformatione Conviviorum et Luxus lib. I. in 
regni comitiis. 
Florebat anno mccccxli. Joann. Leslaeus lib. vn. pag. cclxxv. 

UDARDUS E. 1191. 

Udardus, monachus Cuprensis, postea episcopus Brechinensis, totam 
Scotiam, comitante Eustathio Abbirbrothi abbate et paucis clericis, 
pedes insigni devotionis exemplo perlustravit, verbum Domini semi- 
naturus. Scripsit 

In Cantica Salomonis lib. I. In omnes D. Pauli Epistolas lib. i. 

Homilias ad Populum Scoticum lib. i. Epistolas ad diversos lib. i. 

Floruit anno mccxiv. Boethius lib. xin. Histor. Scot. vel mcxc. 
Arnoldus Uvion lib. i. Lign. Vitae pag. lxxiv. 

WILELVUS AB. PRIOR, M. 1192. 

" Wilelvus, vir nobilis secundum saeculum, prior in Kirkaeham 
Eboraci Regularium Fratrum, postea monachus, et monachorum pa- 
ter in Maibros in monasterio ordinis nostri," ait S. Bernardus lib. de 
Vita S. Malachiae. Scripsit 

Expositionem in Genesin lib. I. De Silentio Claustrali lib. L 
Vivebat anno mclx. 

GEORGIUS WISCHERTUS H. 1193. 

Georgius Wischertus eminentem generis sui nobilitatem pu- 
denda haereseos labe coinquinavit, impius sectarius, ac flagi- 
tiosus novator; sed dum virus in Germaniis Galliisque haus- 
tum in patria non sine avitae pietatis dispendio eVomere stu- 
det, coacta ad Divi Andreae a Davide S. R. E. Cardinale 
Betonio synodo, improbitatis haereticae damnatur, et stipiti il- 
ligatus flammis ultricibus obstinationem expiavit. Cujus poe- 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XIX. 667 

nani causam deinde mortis illustrissimi cardinalis fuisse, falso memo- 
rat Joannes Boterus p. iii. Relation. lib. I. pag. LL Scripsit 

De Fide sua lib. I. Opus damnatum. 

Contra Clerum Scoticum lib. I. 

Vivebat anno mdlx. 

SIMON WITUS. 1192. 

Simon Witus Templarius, communem ordinis sui internecionem ac 
cladem fugiens, in Orientem se proripuit, et fratrum suorum innocen- 
tiam scriptis depraedicavit, edito opere de 

Teraplariorum Innocentia lib. i. Opus suspectum, nam 
ipsum videri posset praepostere ordini suo patrocinatum. 
Operis mentio in Processu Templariorum. 
Ortus hic ordo Hierosolymis cum fratribus Teutonicis, et ordine 
Militum Sepulchri Dominici, qui S. Joannis, seu Rhodienses aut 
Melitenses, vocantur, Jodocus Ludovicus Decius lib. I. Vetustat. Polo- 
nicar. pag. cclxxx. et cum gravibus se vitiis inquinasset, a Cle- 
mente V. concilio Viennensi damnatus est, nonnullis supplicio capitali 
multatis. Martin. Cromer. lib. xi. Histor. Polonic. pag. dlxxxiv. 
Vivebat Witus anno mcccx. 

JOANNES WILLOXIUS. 1193. 

Joannes Willoxius, perfidus apostata, nefandus sectarius, impiissimi 
collega Knoxii, synodo Edimburgensi damnatus, Perthi Deo bellum, 
non tantum principi, indixit, aedes sacras incendit, religiosos viros 
mactavit, nihilque non se dignum perpetravit. Joan. Leslaeus lib. X. 
Histor. Scot. pag. dxlvil Scripsit 

Impia quaedam lib. I. sed non vidi. 
Vivebat anno mdlix. 

GUALTERUS WARDLAU, E. C. 1194. 

Gualterus Wardlau, episcopus Glascuensis, S. R. E. eardina- 
lis a Gregorio XI. ut apparet, creatus, " qui dignitate surama 



663 HISTORIA ECCLESIASTICA 

excellentem prudentiae et virtutis laudem conjunxerat," ait Joan- 
nes Leslaeus lib. vn. in Roberto II. Orator missus est in Galliam 
ab eo rege, ut cum Carolo Magno et Achaio regibus contra- 
ctum renovaret ; et re feliciter confecta, rediit in patriam, nec 
diu superfuit. Vir otii literarii amans, ac pacatae quietis studiosus, 
scripsit 

De Fallacia Astrologorum lib. I. 

De inani Divinationum vetitarum Scientia lib. I. quod 

opus Gaspar Peucerus et Antonius Delrio plenius sunt 

persecuti ; sed ille, ut puto, proscriptus. 

Floruit anno mccclxx. Vitae Cardinalium nuper editae Tolosae, 

incerto auctore, Anticardinalem vocant: longe aliter Scotichronicon lib. 

X. cap. vi. qui eum " Cardinalem et Legatum a latere vocat, tam ad 

regnum Scotiae quam Hiberniae cum plena potestate spiritualiter 

deputatum." 

JOANNES WELSHE H. 1195. 

Joannes Welshe, Sathanae in Scotia minister, scelestus etiam perdu- 
ellis, scripsit 

Contra Gilbertum Brounum Presbyterum lib. I. Fuit is 
Novi Coenobii abbas, de quo adi ad lib. II. supra hoc 
opere. 
Scribebat anno mdc. 

ANDREAS WILKIUS. 1196. 

Andreas Wilkius, vir doctus, pridem scripsit et Lipsiae publicavit 
multa j ego tantum vidi 

Homeri caeci Curationem lib. I. 
Claruit anno mdcvi. Biblioth. Class. pag. mclxvii. 

B. WALTERUS PRIOR. 1197. 

B. Walterus, prior de Calco, Benedictinus, vir probus et lite- 
ratissimus, cum Angelramo, sive Ingeltramo, Scotiae cancel- 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XIX. 669 

lario, ac episcopo Glascuensi, ac Salomone decano Glascuensi, Ebora- 
cum profectus, disputationibus acutissimis dignitatem ecclesiae Sco- 
ticae contra irapotentiam Rogeri Eboracensis archiepiscopi, mare 
coelo miscentis, nec ambitionem suam capientis, egregie est tutatus. 
Scripsit 

Pro Ecclesiae Scoticae Immunitate lib. i. contra Rogerum 
Eboracensem. 

Appellationem ad Curiam Romanam lib. I. 

Epistolas ad diversos lib. I. 

Florebat anno mclxiv. Scotichronicon lib. vm. cap. XV, pluri- 
bus agit. 

ROBERTUS VENANTIUS A. 1198. 

Robertus Venantius, archiepiscopus Armacanensis in Hibernia, a 
nativitate caecus, incredibili ingenii acumine et tenaci supra fidem 
memoria, interfuit concilio Tridentino, ut narrat Joan. Sleidan. lib. 
xvn. Histor. ccxcix. Hunc Vauchob vocat Surius Comment. pag. 
dlxxxv. et Parisiis lauream S. theologiae consecutum vult, et a Julio 
III. legatum a latere creatum, Didymo Alexandrino, cujus meminit 
D. Hieronymus, comparat. Scripsit 

De legitimo Concilii Tridentini Consessu lib. I. 

Ejusdem Concilii Acta lib. I. 

De Auctoritate Papae lib. i. 

Collecta Canonura lib. i. 

Claruit anno mdli. Ferrariae, ut puto, obiit, incertum peste an 
morbo naturali ; imo Parisiis excessit. Joan. Leslae. lib. x. pag. dxiv. 
Die xiii. Novembris, inter beatos collocat Matthaeus Raderus Virida- 
rio Sanctorum, de caecis sanctis cap. iii. 

FLORENTIUS VOLUSENUS. 1199. 

Florentius Volusenus, vir ingenii exercitatissimi, Jacobo Sa- 
doleto, Carpentoractensi episcopo et S. R. E. cardinali, fami- 
liaris, ut ille testatum reliquit lib. vi. Epistolarum, ad Joannem 



670 HISTORIA ECCLESIASTICA .: 

Lotharingium Cardinalem : " Non putavi molestum tibi futurum 
si eum hominem tibi commendassem, quem in primis dignum tua 
benevolentia esse arbitror : Florentius Volusenus, natione Scotus, 
elegantia morum et literis Latinissimus." Et paucis interjectis : " Flo- 
rentius mecum nunc Carpentoracti est, maximoque animo et in- 
credibili assiduitate optimis literis, praesertimque philosophiae, dat 
operam." Romam invisit cum Joanne Bellaio cardinale. Ave- 
nione in morbum incidit, et cum adversa fortuna durissime luctatus 
est. Scripsit 

Philosophiae Aristotelicae Synopsin lib. IV. 
De Consolatione lib. II. quo opere nihil legi Latinius. 
Commendat mirifice Georgius Buchananus lib. II. Epigrammatum : 

Hic Musis, Volusene, jaces carissime, ripam 

Ad Rhodani, terra quam procul a patria ! 
Hoc meruit virtus tua, tellus, quae foret altrix 

Virtutum, ut cineres conderet illa tuos. 

Flomit anno mdxxxvi. fortunae adversae et novercantis injuria 
exercitatissimus. Obiit Viennae in Delphinatu. 

THOMAS WISSHART. 1200. 

Thomas Wisshart, nobilissima familia ortus, Parisiis magna ingenii 
vivacissimi gloria philosophiam docuit ; deinde, inter decretorum doc 
tores admissus, scripsit 

Martyrologium lib. I. cui inseruerat omnes Scotos suos sancto- 
rum albo ascriptos; quod, si ad manum esset, magno me 
labore levaret. Prodiit Lutetiae. 
Claruit anno mccccxvii. Sepultus ad D. Genovesae Parisiis. 
Obiit anno aetatis suae lxviii. 

GULIELMUS VALCART. 1201. 

Gulielmus Valcart Aberdonensis Lutetiae et ipse humaniores lite- 
ras docuit praeclaro eventu. Scripsit 

In Sphaeram Joannis a Sacrobosco lib. I. 



GEKTIS SCOTORUM, LIB. XIX. 671 

Profitebatur anno mdlxxvii. 

GULIELMUS VALVODUS, J. C. 1202. 

Gulielmus Valvodus, J. C. clarissimo nomine, et fama celebri, 
scripsit 

Collationem Legum Mosaycarum et Justinianearum lib. i. 
opus eruditione varia refertum. Prodiit Lugduni Batavo- 
rum. 
Leges Thalassiarchiae, sive Admiraliae, lib. i. vernacule vulga- 

vit Londini. 
In titulum de acquirendo Rerum Dominio Commentarium 
accuratissimum lib. I. 
Florebat anno mdcii. 

GEORGIUS VAUCHOPIUS. 1203. 

Georgius Vauchopius, vulgo Vachob, in Galliis bonas artes magna 
ingenii sui et patriae laude professus, scripsit 

De veteri Populo Romano Tractatum, ad Georgium Duglasi- 

um. Prodiit Cadomi et Parisiis. 
Observationes ex Historiis omnium Gentium lib. I. 
Profitebatur in Neustria anno mdxcv. quando obiit, exploratum 
non habeo. 

DAVID WEDDERBURNUS. 1204. 

David Wedderburnus Aberdonensis, pueritiae meae collega, scholae 
Aberdonensis moderator, utriusque linguae doctissimus, scripsit 
multa ; sed ego vidi tantum 

Hvu&iXpgavrijgm in Accessu Regis ad Scotiam, et alia Poe- 
mata, lib. I. 
Vivit adhuc in Scotia, et laborioso bonarum artium experimento 
juventutem patriam erudit, plura felicissimi ingenii monumenta re- 
licturus, et posteris profuturus. 



672 HISTORIA ECCLESIASTICA 

MICHAEL WALLASIUS. 1205. 

Michael Wallasius vir fuit eruditus Graece et Latine. Scripsit 

De Pulveraria Conjuratione lib. I. carmine, rein porten- 
tosi exerapli eleganti vena cohonestans. 
Vivit adhuc, nescio ubi locorum. 

DAVID UDUARD. 1206. 

ALEXANDER WEDDERBURN. 1207. 

I 

GULIELMUS VALLAS, 1208, 

ROBERTUS WILKY. 1209. 

ViRl sunt literatura insignes, et plurima ingenii sui monumenta ad 
posteros transmiserunt ; sed nihil ad me devenit, nisi 

Epigrammata et Poemata in Regis ad Scotos suos Reditum 
lib. i. Edimburgi. 

THOMAS DEMPSTERUS. 1210. 

Thomas Dempsterus, hujus operis auctor, natus est rure paterno 
Cliftbog, avo Joanne superstite, partu tergemino vigesimus quartus 
e liberis viginti novem quos ex una uxore pater sustulit, anno 
mdlxxix. ipso pervigilio D. Bartholomaei ; quo die veluti fatali 
patriam deseruit, lauream in jure doctoratus est assecutus, academiae 
Nemausensi ascriptus, difficilis Tolosae litis exitum optatum sorti- 
tus, demum serenissimi magni Hetruriae ducis academicis annume- 
ratus Pisanis. 

Patrem habuit Thomam baronem de Muresk, Achterles, et Killes- 
mont, Banfiae ac Buquhaniae proregem ; matrem Janam Leslaeam, 
baronis Balchoniae, irenarchae Aberdonensis, sororem ; avi- 
am paternam Eleonoram ultimi ex Stuartis Buquhaniae co- 
mitis filiam, maternam Catbarinam Forbassi vicecomitis so- 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XIX. 673 

rorera, et Arthuri, qui cum Gordoniis res infeliciter magnas ges- 
sit, nomenque suum omnibus cis Escam gentibus formidabile red- 
didit. 

Statim in ipso pueritiae limine adversa familiae suae, nobilioris 
quam opulentae, sentire coepit, nam lethales cum Curreriis Grantisque 
inimicitiae ita opes exhauserunt, ut jam mortuo avo conclama- 
tum videretur : magnae hominum utrinque caedes eum rus ab- 
legarunt, ubi triennis omnia elementa unius horae spatio exacte 
didicit, tum Turraviae sub ferula plagosi Andreae Ogstoni tiro- 
cinium primum exercuit, mox ad celebrius auditorium translatus 
Aberdoniae Thomam Carugillium audivit, praecipuum eo tractu 
grammaticum. 

Inter haec Jacobus frater natu maximus patris concubinam Isa- 
bellam Gordoniam ab Achavachi, magicis, ut putabatur, arti- 
bus illectus, uxorem consilio amicorum vetante duxerat, et ob 
id a patre exheredatus, ingenti affinium Gordoniorum mul- 
titudine collecta patrem ad res provinciae ordinandas dilucu- 
lo equitantem inopinato aggreditur : fit praelium, quo paterni 
famulitii multi cadunt, in his avunculus ipsius parricidae Gil- 
bertus Leslaeus, et Joannes Sinclarus ; vulnerati, Robertus frater, 
Robertus Ogylbius, pater ipse crus septem glandibus plumbeis 
trajectus, et acinace caput scissus ; nec incruenta fratri victoria, 
nam promptissimis vulneratis, ceciderunt Joannes et Patricius 
Gordonii. Hoc tam inaudito parricidio pater irritatus, ut om- 
nem successionis futurae spem filio parricidae praescinderet, agros 
Muresk Erroliae comiti vendidit, qui, quod satisdare aut idonee 
cavere pater non posset, et baronatum et pretium in hunc usque 
diein impune detinet, et Thomae quidem pater inanem titulum 
reliquit, Mureskiam jure recuperandam, quae injuria detinetur ; 
sed regis absentia, comitis illo tractu potentia, advocatorum 
perfidia, parum hactenus spei fecerunt. Forte exspectas, lector, 
ut parricidii ultionem audias. Jacobus parricida, rege lethaliter 
excandescente, in insulas fugit cum magna sicariorum suorum 
manu, ibique omnia per vim et libidinem gessit, ad ultimum 
Orcadum episcopum succensis aedibus exussit, indeque denuo 

2 z 



674 HISTORIA ECCLESIASTICA 

profugus in Scotiam rediit, ubi Isabella Gordonia, ex qua liberos 
septem sustulerat, repudiata, aliam ei superinduxit, et in Belgium, an- 
tea jam sceleris abominandi asylum excogitatum, se recepit, ubi 
Deo vindice ducente Ultrajecti, ut audio, turmae ductor, violato 
praeter jura belli colonello, equis quatuor est distractus, poenas 
justas licet dilatas et seras Deo, naturae, patri, justitiae, toti orbi 
sustinens : Isabella autem conjux, impura illa Medea, cum liberis diu 
inope vita tolerata diro novi morbi cruciatu dicitur exstincta, nec 
ex tam nefanda prosapia quicquam praeter execrandam memoriam 
superest. 

Secundum has parricidales turbas Thomas decimo aetatis anno, 
quasi inopiae et fortunae ludribio reservatus, hortante Joanne pa- 
truo, causarum Edimburgi celebri patrono, solum vertit, et Anglia 
lustrata in Cantabrigiam venit, ubi in aula Pembrocensi sub mo- 
deramine D. Whalii aliquandiu studuit ; inde digressus in Galliam 
cursum direxit, et Bononiam appulit : erat jam hyems asperrima, 
et Caletum non multo ante tempore ab Hispano expugnabatur ; 
quare nec grata in urbibus mora, nec securum iter viis nive ob- 
ductis, et armatis per agros volitantibus ac calles omnes obsiden- 
tibus, quibus nihil territus in viam se dedit, et a Gallis quibus- 
dam militibus pecuniis spoliatus, vestibus exutus, semivivus vix 
Monstrolium cum paedagogo tenuit, ubi recreatus ab humanissi- 
mo Waltero Brusio, in legione Lanovensi turmae ductore, Parisios 
secutus quaestores militares appulit, cum in itinere paedadogus 
obiisset. 

Hic magnis beneficiis Joannis Fraserii cognati, Jacobi Lethi, et 
Georgii Galloway popularium devinctus, de studiis cogitare coe- 
pit, cum lues horrenda orta scholas auditoribus, urbem ipsam ci- 
vibus spoliavit, ac Thomam corripiens ad cymbam paene usque 
Charontis deduxit. Sed peste extuberante servatus, in Belgium 
cursus destinavit, tutum, u.t rebatur, tot laborum in illa aetate 
portum ; Gallus Hispanusque urbes et propugnacula, agrosque 
ipsos, tenebant, villae exustae, agri, cultore viduati, jam squalidi ; 
tamen Roberto Moro comite eas angustias facile superavit. 
Lovanii Scotorum erat Collegium, et Justus Lipsius profiteba- 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XIX. 675 

tur: sed rursus iter suscipiendum erat, nam qui collegio prae- 
erat, Gulielmus Crichtonius Jesuita, jubebatur quosdam juve- 
nes Romam mittere ; et missi Patricius Andersonus, jam Jesuita, 
Robertus Hilus, qui professor philosophiae Monspelii obiit, Tho- 
mas Leo, a cunis caecus, et Thomas, qui longissimo per Germaniam 
superiorem itinere quid passi sint aerumnarum cogitationem huma- 
nam vix admittit ; nam urbes tum paene omnes peste desertae, viae 
ac silvae inviae, ipso aspectu horridae, latronibus grassantibus ob- 
sessae. 

Nec mitior per Italiam cursus, nam Ferrariam Clemens VIII. 
repetebat, et insignis exercitus ab Aldobrandino cardinale duce- 
batur, quo et annona carissima, et inhospitales pagi, et viae dif- 
ficiles reddebantur ; sed tamen opportune Romam tenuit, et per 
Scotiae protectorem Cardinalem Cajetanum pontifici insinuatus, in 
seminarium Romanum cum lectissima Italiae nobilitate, in quibus 
Joannes Baptista Detus, Aloysius Caponius, S. R. E. cardinales, 
ascitus, ac honorifica pensione cohonestatus, sub P. Stephonio poe- 
ticae operam navare coepit ; sed morbo lethali ingruente, medici, 
noxiam Romae auram et lethalem causati, effecerunt ut commeatus 
in Belgium rursus concederetur, quo Andrea Crichtonio comite per 
Helvetios laboriosissimo demum itinere contendit, et Tornaci Ner- 
viorum in Jacobum Cheynaeum incidit, a quo Duacum Catuacorum 
missus, bona fide poeticae sub Ludovico Pripraeo Bethunensi, philo- 
sophiae sub Paulo le Cocque et Nicolao Blewartio Athensibus ope- 
ram dedit, pensione honorata regis Hispaniarum et Alberti archiducis 
adjutus. Et in poetices laurea praemium primum, in philosophico 
agone stationem secundam, praelato Carolo Bauvio Athensi, obtinuit, 
id procurante, ut credebatur, Joanne Trufaldo, gymnasii regii mode- 
ratore : statim accepta laurea humaniores literas Tornaci coepit pro- 
fiteri, sed cum tenuis fortunae ibi spes fulgeret, Lutetiam cogita- 
vit, quo cum appulisset ante xvn. aetatis annum in Navarraeo 
Davidi Sinclaro in docendi munere successit, laurea juris canonici 
honestatus. 

Inde Tolosam evocatus, cum serius itineri se accinxisset, in Picto- 



076 HISTORIA ECCLESIASTICA 

nibus aliquandiu ad D. Maxentii Fanum substitit ; tum Tolosae 
humaniores iterum literas professus, laborantis academiae ora- 
tor creatus, grave periculum, et optimatum indignationem in- 
currit. Exinde Monspelii philosophiam professurus invitus, ro- 
gantibus Adamo Abrenethaeo et Andrea Currerio, infaustis 
avibus, Nemausum abiit, ubi publicam eloquentiae professionem, 
disceptationi publicae subjectam, victis competitoribus, et in 
his Jacobo Grassero Basiliensi, cum sedissent judices viginti qua- 
tuor, solo unico Barnerio municipii decurione contradicente, obti- 
nuit. 

Sed acerba illa illaetabilisque victoria fuit, nam et vita per vim 
impetita, Grassero cum sui similibus irruente ; et cum armata vis 
minus ex animo procederet, consulto conciliabulo a munere sus- 
pendere sunt ausi, instigante Prisaeo, tum accusatio instructa, opera 
Cheiloni, Challassii, et Keysaci ; sed armatus Grasserus cum suis 
repulsus, et custodiae mancipatus, fraude Barnerii et aliorum di- 
missus, iterum Monspelii, tertium Lutetiae in carcerem ab amicis 
Thomae conjectus, tam pusillanime factum ignominia expiavit. Con- 
sules municipali decreto in sportulas condemnati, postulante An- 
naeo Rulmanno, cujus actio prodiit Lutetiae typis Hubi. Accusatio 
post biennii vexationem SC. Tolosani senatus, camera Castrensi, 
referente D. Boierio, dirempta, Thomam senatus absolvit, libellum 
famosum in eum editum manu carnificis Nemausi comburendum 
decrevit, sportulas litis per Alardum Uticensem, qui nomen accu- 
sationi commodaverat, solvendas, una cum gravi mulcta, et testium 
quorundam proscriptione, constituit : patrocinatus est Joannes Salva- 
tus. 

Sic honori pristino suo, et gentis, quae periclitabatur, restitutus, 
Hispania lustrata curam suscepit Arthuri L'Espinay, abbatis tum 
Rhedonensis, nunc episcopi Massiliensis, qui filius Sanlucii, il- 
lius magni castrorum Gallicorum ac tormentorum praefecti, 
in obsidione Ambianensi exstincti, et frater Timoleontis Sanlu- 
cii, Bronopolis proregis. Sed orta Brissaci gravi cum Vandora- 
no marescalli cognato rixa, illi honoratissiniae conditioni deside- 
rio patriae renunciavit : quo profectus hereditatis causam in su- 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XIX. 677 

premo Scotiae senatu instituit, et res ex voto succedebat, cum 
ministrorum invidia exactus, agente cum rege Gulielmo Cowper. 
Causam vide hoc opere supra lib. III. Itaque amicis ad inopiam 
redactis, aut religionis studio opem negantibus, in Gallias redi- 
vit, ubi Lutetiae rursus studium professionis ingressus, et celebri 
auditorio, et ubere opulentoque proventu septem annis docuit, ho- 
nores adeptus academicos, in Lexovaeo, Grasinaeo, et Pelessaeo pro- 
fessus. 

Inde a rege Magnae Britanniae studiorum amante evocatus, Hi- 
storici titulum assecutus Regii, a Joanne Robillardo Normano 
Cadomensi periculum vitae adiit, qui frequenti stationario mi- 
lite comitante sub noctem irrumpens, armis cum suis exutus ac 
in custodiam datus, iter conceptum Thomae acceleravit. Et Lon- 
dini uxorem duxit Susannam Valeriam, ex qua in Italia filiolam 
sustulit, cui in sacro fonte fidejusserunt illustrissimus Maffaeus 
S. R. E. Cardinalis Barberinus, nunc pontifex maximus, et Maria 
Magdalena, serenissima Austriae archidux, et magna dux Hetru- 
riae ; sed illa diem lustricum statim praeveniens, Franciscae nomi- 
ne imposito, parentibus orbis desiderium relinquens, coelum occu- 
pavit. 

Jam ministri Anglicani, et maxime Monteacuto episcopo Ba- 
thoniensi urgente, cum rege agebant, ne Catholicum notum ac 
professum fidei defensor apud se tenere, fovere, aut honoribus af- 
ficere vellet ; quare impetrato commeatu in Italiam perrexit, et 
Romae ab exploratoribus delatus, quasi literas occultas attu- 
lisset, in honorificam unius noctis, ad Turrim nonam, custodi- 
am datus, hic etiam superavit invidiam, et a S. D. N. literas 
ad serenissimum Cosmum magnum Hetruriae ducem commendati- 
tias impetravit, scribentibus etiam Saulio, Caetano, Mellino, Bon- 
sio, ac Philonardo, S. R. E. cardinalibus, oratore etiam Hetrusco 
Domino Petro Guicchiardino rem promovente, Florentiam conces- 
sit ; ubi ad publicam ordinariamque in Pisana academia Pan- 
dectarum professionem admissus, dato commeatu, et literis ab sere- 
nissimis magnis Hetruriae ducibus ad Magnae Britanniae regem, 
die v. Junii in Angliam profectus, uxorem in Italiam abduxit, 



GT8 HISTORIA ECCLESIASTICA 

et alio eodem insequente anno itinere directo, literis etiam ac com- 
meatu, res utcunque potuit in Britannia stabilivit privatas. Et nunc 
magnis fortunae novercantis injuriis colluctatus, Pisis ordinarii pro- 
fessoris partes implet. Utinam hactenus. 

Verbosius haec tecum, mi lector, quam oportuit, sed amicorum id 
fuit judicium. Scripta mea, si tamen tanti putabis esse, haec sunt, quan- 
tum continui morbi, et plerumque lethales, locorumque subinde crebra 
mutatio, aut labilis memoria patiuntur. 

Epistolae ad summos Pontifices Clementem VIII. Paulum V. lib. i. 

Epistolae ad Principes, Magnae Britanniae Regem Jacobum, mag- 

num Hetruriae Ducem Cosmum, Urbini Ducem Franciscum 

Mariam, Principem Massae, lib. i. 

Epistolae ad illustriss. S. Romanae Ecclesiae Cardinales, Antonium 

Mariam Gallum, Fridericum Borromaeum, Robertum Bellar- 

minum, Petrum Aldrobandinum, Alexandrum Estensem, Joan- 

nem Baptistam Detum, Scipionem Burghesium, Joannem Gar- 

siam Mellinum, Bonifacium Cajetanum, Joannem Bonsium, 

Aloysium Caponium, Philippum Philonardium, Scipionem Co- 

bellutium, Mauritmm a Sabaudia, Carolum Medicaeum, Julium 

Sabellum, a quibus responsiorias habet, lib. I. 

Epistolae ad Maphaeum Barberinum, Scotiae Protectorem, et 

Maecenatem suum, lib. I. 
Tragicomoedia Maximilianus lib. i. 

Tragoedia Maximilianus lib. i. Duaci acta, scripta a puero. 
Tragoedia Stilico lib. i. Sammaxentii. 
Tragoedia Decemviratus abrogatus lib. I. Lutetiae. 
Epithalarnium Marchionis Brandeburgici lib. I. Francofurti. 
Epithalamium Vicecomitis Hadintonii lib. I. Londini. 
Panegyricus Clementi VIII. Pontifici lib. I. Romae. 
Panegyricus Paulo V. Pontifici lib. I. Romae. 
Panegyricus Jacobo Vassorio, Parisiensi Rectori, lib. I. Lutetiae. 
Expostulatio cum Musis et Senatu Aremorico, dum custodiani 

suae innocentiae ultro subivit, lib. I. Nemausi. 
Panegyricus Jacobo Magnae Britanniae Regi lib. I. Londini. 
Divinatio ad Regem lib. I. Londini. 

Strena Calend. Janu. Jacobo Ilaio Vicecomiti Duncastrensi lib. i. 
Londini. 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XIX. G79 

Eucharisticon Alberto Archiduci lib. I. Duaci et Lovanii. 

Actio Scholastica de S. Catharina lib. I. Lutetiae. 

Poemata de S. Thoma Aquinate lib. I. Tolosae. 

Acrosticha de Europae Principibus lib. I. Duaci. 

Iu Elizabetham Angliae Reginam lib. I. Duaci. Quo opere Angli 

vehementer offensi turbas concitarunt, sed auctoritate ecclesias- 

tica compressi. 
Lessus Henrici IV. Galliarum Regis lib. i. prodiit Lutetiae cum 

aliis ejusdem argumenti, pag. xcix. 
Lachrymae ad Timoleontem d'Espinay Sanlucium in Funere Uxo- 

ris lib. I. Parisiis et Lugduni. 
Judicium de omnibus omnium Gentium et Temporum Historicis 

lib. i. Parisiis. 
Cosmographia dictata frequentissimo Auditorio lib. I. Parisiis. 
Notae in Sphaeram lib. i. Francofurti. 
Politicae Parecbases, nuncupatae Alexandro Razivillo, Principi Po- 

lono, auditori suo, lib. I. Parisiis. 
Epinicion, seu Victrix Academiae, lib. I. Lutetiae. 
Musca lib. i. Lutetiae ter edita. 
Genethliacon Delphini Franciae, nunc Regis Ludovici XIII. lib. I. 

Flexiae. 
De Inundatione Anglicana lib. I. Flexiae. 
Troia Hetrusca, seu Gamelia Ludicra in Sponsalibus Principis 

Urbini, lib. i. Florentiae. 
Votum Scipioni Burghesio, S. R. E. Cardinali, lib. I. Romae. 
Bandum Medicaeum lib. I. Florentiae. 
Licitatio Professorum lib. i. Pisis. 
Epigrammata, Elegiae, Odae, Epistolae, Epica Carmina, variis in 

locis variisque causis scripta et edita, quae simul publicare, ubi 

per otium licebit, decrevit, si tamen posteritatis fama non erunt 

indigni. 
In Statium Notae MSS. lib. i. 
In Claudianum Notae lib. i. Flexiae. 
In Claudianum Commentarius lib. I. Lugduni, et alibi. 



6S0 HISTORIA ECCLESIASTICA 

In Aelianum Commentarius lib. I. 

In Corippum Africanum Commentarius lib. iv. Lutetiae. 

Mythologia ex Auctoribus Graecis Latinisque non vulgaribus, et 
plerumque manuscriptis, lapidum inscriptionibus, et numisma- 
tis, lib. I. 

Antiquitatum Romanarum Corpus absolutissimum lib. x. 

Apparatus ad Historiam Scoticam lib. I. 

De Scriptoribus Scotis lib. xix. 

Episcoporum in Scotia Successio lib. XIII. 

Abbatum in Scotia Successio lib. i. 

Scoti Bello clari lib. i. 

De triplici Juramento, sive Retractatio Loci ex libro x. Antiquita- 
tum Romanarum cap. in. pag. dcclxxxviii. lib. I. 

Epistolae ad Viros eruditos tota passim Europa, Scotos, Gallos, 
Anglos, Italos, Belgas, Germanos, Hispanos, Polonos, et Hun- 
garos, qui peramanter et docte rescripserunt omnes, aut invita- 
runt, lib. i. 

In Benedicti Accolti Aretini Historiam de Bello Sacro Commen- 
tarius lib. iv. rogatu perillustrium Accoltorum, et clarissi- 
morum, Leonardi magno duci a secretis, et Petri professoris 
ordinarii juris apud Pisanos, cui omnia debeo, jam sub incude 
est, et dignus est auctor in quo ornando impendatur opera. 

Hetruria Regalis lib. VII. quod opus ex tribus auctorum mil- 
libus collectum suscepi, hortatu Camilli Guidii, equitis Vola- 
terrani, magno duci a secretis, et edicto principis censores 
legerunt, probaruntque Archiepiscopi Franciscus Boncianus Pi- 
sanus, Alexander Martius Medices Florentinus, archidiaconus 
Florentinus, Cosmus Minerbettus, Raphael Medices, eques, 
marchioque Bottius, et Curtius Picchena, primarius a secretis. 
Sed quia nondum adhuc prodiit, non gravaberis, lector, sigilla- 
tim summaria percurrisse. 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XIX. 681 



LIBER I. 

DE INCOLIS, RELIGIONE, &C. 

Cap. I. Hetrusci. Thusci. Tyrrheni. Lydi. Pelasgi. Aborigi- 
nes. Arcades. Incolae recentiores. Potentia et opes veterum Hetrus- 
corum. Imperii fines. Soli conditio, frugum feracitas. Vina. Aeris 
temperies. Aquae medicatae, et Balnea. Religio. Dii proprii. Dii 
cum Romanis communes. Janus. Oraculum Tethyos. Leges, et 
Politia vetus. Lingua. Multa vocabula eruta. Literae ac dialecti 
quatuor, Osca, Rhaetica, Falisca, Umbrica. In peregrinos comitas. 
Artifices in pretio. Sub eadem veste cum uxoribus coenare. Poena 
decoctorum. Servos ad sonum tibiae caedere. Provinciae a Thuscis 
ortae. 



LIBER II. 



DE REGIBUS. 

Cap. I. Stemmata Regum IV. Janigenae, Coryti, Lartes, Lucumo- 
nes. Jura regalia, et ornamenta. Stemma primum. Janus. Cameses. 
Tiberinus. Vertumnus. Aunus. Regum fictorum ab Annio et aliis 
Catalogus. Catalogus alter atque fabulosus. Stemma secundum. 
Corythus. Catalogus tertius Regum fictitiorum. Stemma tertium. 
Lar. Stemma quartum. Lucumo. Fontus. Aunius. Deheberis. 
Tiberis. Tibris. Aeolus. Liparus. Meleus. Rhaetus. Malaeottus. 
Hetruscus. Thuscus. Tyrrhenus. Rasena. Nicius. Pisaeus. Halaesus, 
[sive] Alesus. Tarchon. Felsinus. Bonus. Atrius. Ocnus Bianor. 
Mezentius. Asylas. Abas. Massicus. Osinius. Morrius. Clusius. 

3 A 



682 HISTORIA ECCLESIASTICA 

Propertius. Vejentus. Lucumus Galeritus. Caelius Veibenus. 
Maenalus. Olenius Calenus. Porsenna. Galeromundus. Tolum- 
nius. Anonymus Rex Veiis obsessis creatus. Cilnius. Maecenas. 
Arymnus. Marsyas. Capys. Opicus. Picenus. Dardanus. 
Aventinus. Aelius Volturrenus, a Romanis fractus, et vitam et 
regnum amisit. Regum Nomenclatura. Reges fictitii rejecti. Ce- 
cina non fuit Rex. Sejanus non fuit Rex. Turnus non fuit Rex. 
Florinus non fuit Rex. 



LIBER III. 



DE INVENTIS HETRUSCORUM. 



Cap. I. Divinatio. Aruspicina. Fluminum expiandorum scientia. 
Monstrorum procuratio. Caerimoniae. Supinis manibus orare. Paren- 
talia. Salii Sacerdotes. Samothracia sacra. Templa. Arae. Sa- 
crificia. Statuae Deorum. Idola. Urbem condere. Pomoerium. 
Fossa. Muri. Sacrum Nuptiale. Regnum. Regni insignia et or- 
namenta. Bulla, Nobilitatis discretio. Equester ordo. Fasces et 
secures. Lictor. Trabea. Curulis sella eburnea. Annuli. Pha- 
lerae. Paludamenta. Praetextae. Calcei militares. Calcei patri- 
cii et senatorii. Calcei tragici. Tragoedia. Triumphus. Currus 
triumphalis. Equi quatuor triumphales. Corona triumphalis. 
Toga picta. Tunica palmata. Gladiatores circenses et funebres. 
Philosophia Italica, aut Pythagorica. Sphaera. Geometria. Sig- 
nare monetam. Claves ostiorum. Serae ostiorum. Phialae poto- 
riae Conviviis aptae. Circumferre plena pocula. Candelabra. Vi- 
varia Aprorum. Floridae vestes. Villosae vestes. Vinearum Sa- 
tio. Arbores pomiferae. Falces. Agricultura. Medicina. Mu- 
sica. Cassis. Cornua. Acies. Phalanx. Velites. Tibia ae- 
nea. Tuba aerea. Molae frumentariae. Atrium. Columnae. 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XIX. 683 

Ludi. Histriones scenici. Equi jugales ludis apti. Pugiles. Vellatura 
lanae. Fictilia. Plastice. Corticibus arborum scribere. Fabulae 
Atellanae. Carmina nuptialia. Navis et Navigatio. Rostra navi- 
um bellicarum. Anchorae. Piratica. Leges duodecim Tabularum. 
Jura fecialium. Hasta velitaris. Pilum. Venabulum. Praeto- 
rium. Scorpio, tormentum bellicum. Bis in die epulari. Pocula 
argentea. Servi delicate vestiti. Puellae nude ministrantes. Cas- 
tra urere. Vivaria cochlearum. Vela navium. Donaria Diis dicare. 
Sorte Regem facere. Viros doctos alere. 



LIBER IV. 



DE URBIBUS HETRURIAE DELETIS. 

Cap. I. Thuscia, provincia Romana. Sub quo Magistratu. Choro- 
graphica descriptio. Montes, Valles, Fluvii, Fontes, Silvae, Lacus, Por- 
tus, Nemora, Luci, &c. Notabilia in Antiqua Hetruria. Italiae totius 
brevis delineatio. Urbes et populi veteris Hetruriae. Ut Italiae 
passim, ita et Hetruriae multae urbes deletae. Veii. Tarquinii. 
Faleria. Vetulonia. Populonia. Corythus. Vulsinii. Caere. 
Clusium. Fesulae. Luna. Janiculum. Portus Romanus. Pyrgi. 
Graviscae. Alsium. Regisvilla. Trossuli. Thermae. Tauri. Cos- 
sa. Fregenae. Centumcellae. Castrum Inui. Moeonia. Blera. 
Polymartium. Manturanum. Hortanum. Herbanum. Turre- 
na. Larthenianum. Nepet. Gallesium. Sutrium. Stato- 
nia. Tyrus. Fescennium. Ferentinum. Artena. Ocriculum. 
Veletes. Solonium. Sudertum. Feroniae Lucus. Syrentium. 
Arae Mutiae. Saturnia. Crustumina. Calletra. Oena. Cor- 
tuosa. Contenebra. Flavianum. Phalaris. Lucus Albiona- 
rum. Russellae. Tuscinatum. Ad Herculem. Portus Pisanus. 



6S4< HISTORIA ECCLESIASTICA 

Triturrita. Arnutes veteres. Ad statuas Colossas. Novempagi, aliis 
Decempagi. Lucinae Fanum. Troilium. Voltumnae Fanum. Fo- 
rum Claudii. Forum Cassii. Forum Aurelii. Tarchonium. Fossae 
Papyrianae. Eba. Baracellum. Bondelia. Suana. Vicus Elbii. Man- 
liana. Tegullia. Tifernum Tiberinum. Volci. Amitina. Vesentina. 
Larnia. Colonia. Senae littori Hadriatico appositae. Hetruria 
Cistiberina, et in ea Coloniae. Cumae. Nola. Capua. Volsci. Ca- 
pena. Lucus Capenus. Medullia. Fidenae. Puteoli. Pompeii. 
Marcina. Hetruscorum populi soboles trans Apenninum. Hetrus- 
corum Coloniae trans Apenninum. Sirmio. Mediolanum. Raven- 
na. Mantua. Cuprae Fanum. Regium. Parma. Bononia. 
Brixia. Atria, seu Adria, aut Hadria. Viae Romam, per Hetruri- 
am, ducentes. Villae optimatium Romanorum in Hetruria. Insulae 
Hetruriae in utroque mari. Ilva. Ebusus. Reliquae insulae enu- 
meratae. 

LIBER V. 

DE FLORENTE HETRUItlA VETERE. 

Cap. I. Ordo operis, et Scopus. Pisae conditae, &c. Pisani sancti, 
Pontifices, Cardinales, Ecclesiae successio, viri illustres. Volaterrae. 
S. Volaterrani, &c. Luca. Sancti Lucenses, &c. Aretium. Aretini 
sancti, &c. Cortona. Perusia. Sancti Perusini. Pistorium. San- 
cti Pistorienses, &c. Aquila. Senae. Senenses sancti, &c. Flo- 
rentia. Florentini saucti, &c. Annotata obiter quaedam. De S. 
incerti loci in Thuscia. De Umbria, quae pars Hetruriae. 

LIBER VI. 

DE UltBlBUS HETItUItlAE MODEItNIS, AC VILLIS, PAGISQUE. 

Cap. I. Villae ac urbes Neotericae. Magistra- 

tus Hetruriae supremi, pro teinporum conditione, varii. 



GENTIS SCQTORUM, LIB. XIX. 685 

Urbs vetus. Leonopolis. Balneum Regis. Viterbium. Mons Fias- 
conis. Burgus sancti Sepulchri. Cornetum. Grossetum. Massa. 
Politianum. Mons Ilcii, seu Alcinoi. Sarzana, seu Sergiona. Pi- 
entia, seu Corsilianum. Collis. Villae, oppida, vici, pagi, castella, 
propugnacula, Hetruriae. 

LIBER VII. 

DE SERENISSIMA FAMILIA MEDICAEA. 

Cap. I. Fabulae portentosae de ortu illius Familiae explosae. Oriun- 
da agro Florentino. Medicaei in aliis Italiae urbibus. Medicaei Beati 
tres. Ad historicum ordinem revocati. Conjectura de Antiquitate, 
et adulatio repressa. Stemmatis deductio ex Historicorum monumentis. 
Stemmatis deductio ex actis privatis. Verius. Antonius. Joannes. Pri- 
ma familiae relegatio. Averardus. Joannes. Biccius. Joannes sub quo 
duplex familiae factio. Cosmus Magnus, pater patriae. Bernardi- 
nus, et Bernardus. Laurentius. Petrus Franciscus. Petrus Poda- 
gricus. Laurentius Magnus, parens literarum. Julianus, Princeps 
Juventutis. Petrus. Leo X. Pontifex. Laurentius Dux Urbini. 
Julianus Magnificus, Dux Nemorensis, Vexillifer Ecclesiae, Eques 
Periscelidis Anglicanae, Joannes Cosmi pater. Clemens VII. Pon- 
tifex. Alexander I. Florentiae Dux. Laurentiolus parricida. Ca- 
tharina Franciae Regina. Hippolytus Cardinalis. Cosmus I. mag- 
nus Dux. Joannes, et Garsias S. R. E. Card. prior. Petrus. Ber- 
nardinus. Jo. Jacobus, Marchio Marignani. Gabriel. Pius IV. Ponti- 
fex. Leo XI. Pontifex. Franciscus II. magnus Dux. Maria Fran- 
corum Regina. Ferdinandus S. R. E. Cardinalis ni. magnus Dux. 
Cosmus II. magnus Dux iv. Reliqua Ferdinandi successio. 

Ita se habet Hetruria Regalis, cujus schema exhibere voluit, ne 
malignus aliquis in sui honorem curas suas vertat ; nam in multorum 
manus legenda pervenit, et ille etiam tuta tenet, et nescit cur a prin- 
cipe imperatam editionem ministri aulici remorentur. Et scripsit 
praeterea, 



686 HISTORIA ECCLESIASTICA 

Praefationes solennes in plerosque utriusque linguae auctores, Pa- 

risiis, Tolosae, Nemausi, Pisis, Bononiae, quarum pleraeque 

prodierunt, lib. I. 

Scotiam illustriorem, seu Mendicabula repressa, lib. I. Mendici qui- 

dam Hiberni virulentum libellum suppressis nomimbus in illum 

scripserant, cui ille respondet : prodiit Parisiis superiore anno. 

Historia Quadrupedum bisulcorum Ulyssis Aldrovandi, decreto sena- 

tus suscepta, et Bonon. edita, lib. I. prodiit Parisiis superiore anno. 

Judicium de Scriptorib. Anglis Histor. et sublecta eorum fide, lib. i. 

Haec trimestri cura, inter assiduas foris lectiones, domi solicitudi- 

nes, aegre moliebar anno salut. mdcxix. die iii. calend. quintiles, 

aetatis vero anno xxxix. Si vero quid orthodoxae, catholicae, et 

apostolicae, Romanae fidei contrarium sit, indictum, incogitatum, nec 

scriptum velim : ita asperrimam fortunam et durum exilium Deus 

lenire velit. Utinam ! utinam ! 

Videbatur et operi et aerumnis finem imposuisse, cum ecce novus 
turbo exortus, speratae quietis tranquillitatem excussit, et e li- 
terarii otii portu laceram carinam calumniae fluctibus in al- 
tum exposuit ; grave enim jurgium inter illum et Anglum quen- 
dam causis non levibus natum ; cumque res diu protracta, An- 
glus tempus suum nactus negotium aulicis quibusdam commen- 
davit, qui nunquam destiterunt, donec Thomae, nomine beni- 
gnissimi principis, et parum negotia ob valetudinem tractantis, 
aut palinodia praeciperetur, aut Hetruria discessio. Et cum ea 
quae ipse verissima putabat, revocare nollet, Thomas nec tantum 
honori suo vulnus infligere, post custodiam Florentinam atque Pi- 
sanam, post intentatas in Silva Sancti Romani a vilissimis An- 
glis insidias, post negata multorum colloquia, ne viderentur 
principem violasse, tandem bona cum optimi principis venia, 
aut eo certe dissimulante, Pisis discessit, comitante viro claris- 
simo Petro Accolto, die xxi. Julii anno mdcxix. multis et paene 
omnibus literatis dolentibus, aut factum mirantibus, maxime 
Francisco Bonciano, Pisarum archiepiscopo, Alexandro Martio 
Medice, archiepiscopo Floftmtino, Alexandro Caccia, antistite Pis- 
toriensi, Cosmo Miuerbetto, archidiacono Florentino, Curtio Pichena, 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XIX. 687 

secretariorura primario, Camillo Guidio, itidem scriniis praefe- 
cto, qui semper araici munus implevit, in ultima illa scena etiam 
patris personam induit ; omnibus Pisanis professoribus multum 
indignantibus, cum capite suo Hieronymo Summaia, patricio Flo- 
rentino, ut ex omnium ipsorum literis, peramanter ad illum datis, 
patet. Sed et ipse magnus dux, et Augusta ipsius mater, haud 
vulgarem erga illum affectum Hteris suis patefecerunt. Sed ille 
omnem in Italia subsistendi curam abjiciens Scotiam cogitavit, 
cumque ex itinere Cardinalem Caponium, legati auctoritate Bo- 
noniam regentem, salutare perrexisset, ille, ut erat indole in om- 
nes mitissima, in literatos etiam incredibiliter propensa, leniter coepit 
hortari, ne virtutis ac literarum domicilium Italiam damnaret, 
se paratum officia omnia implere, quibus ille in principe terrarum 
academia commode et honorifice ageret. Ita Thomas, abjecto 
redeundi in patriam animo, omnes cogitationes convertit ad ob- 
sequia principis purpurati, et, quod nunquam antea visum, sena- 
tus Bononiensis intra duodecim dies, evocatis ruri senatoribus, illum 
eminenti loco humaniores literas profiteri voluit ; quem locum ab 
omni memoria viri semper clarissimi impleverunt : in his scripti 
sunt nobilissimi Antonius Codrus Urceus Brixiensis, Paulus Ma- 
nutius Volaterranus, et Carolus Sigonius Mutinensis, cum suo an- 
tagonista Francisco Robortello Utinensi. Atque hic quidem lo- 
cus, ut honoratus, et multis praerogativis eminentissimus, ita pe- 
riculorum et inquietudinis plenissimus ; nam cum ei locus simpli- 
citer primus ex tot pontificum decretis debeatur, universi doctores 
contradixerunt, turbas cierunt, juventutem armarunt; sed cum- 
ad multos menses comperendinata esset quaestio, tandem ponti- 
ficis auctoritate per Julium Sabellum, cardinalem legatum, decisa 
est. 

Ingentius aliunde periculum extitit ; nam Anglus ille, faece ho- 
minum, ac vilissimis mendicabulis subornatis, Anglis et Hibernis, 
callidis artibus Thomam detulit tanquam parum Catholicum, 
et libros haereticos domi habentem, aliisque criminationibus 
oneratum illustriorem reddidit, siquidem ille absens illustris- 



68S HISTORIA ECCLESIASTICA 

simo purpuratorum principum collegio conquestus indigne se a 
retrimentis illis et quisquiliis illis hominum haberi, et fides iis 
tanquam perfidis et venalibus hominibus abrogata. Tum Thomas 
literas ad Anglum dedit, acerbas quidem illas, et doloris justis- 
simi plenas, quas ille aulicorum opera adjutus Romam misit, Ita- 
lico sermone donatas ; post octavum deinde mensem, cum quidam 
purpurati principes eas damnassent, Thomas literis ab illis datis 
sibi egregie patrocinatus est, et, Romam tendens, ipsum pontificem 
subiratum colloquio repetito ita placavit, ut ille causam eam Jo- 
anni Garsiae Mellino cardinali, et S. R. E. generali vicario, com- 
mitteret. Et res quidem ea Romae tentata, Bononiae tandem 
absoluta, reconciliatique approbatis utrinque formulis Thomas et 
Anglus ; sed de toto hoc dissidio opusculum extat, quod tamen nunc 
abolendum si Anglus quiescat, sin pergat clandestinis insidiis no- 
cere, edendum, ut posteritas cognoscat, quid inter bonam con- 
scientiam et contumeliosam calumniam intersit, discernatque uter 
alteri convitium fecerit, aut aestimationem inique violaverit. Nunc 
ergo auditorio eximio ac honorificentissima professione, licet morbis 
gravibus domo sua fatigata, hic Bononiae profitetur currente anno 
mdcxxi. mense Martio. 

Haec de se Dempsterus. Surpervixit autem postea usque ad diem 
proxime sequentem nonas Septembris anni mdcxxv. Interea Bo- 
noniae Museo, ubi primariam politioris eruditionis cathedram tene- 
bat, summa cum laude vacavit, aucta ei ad aureos octingentos annua 
pensione. Patavium ad eminentem juris civilis lectionem sollicite 
accitus, oblatos pro annuo didactro aureos mille recusavit. A Pon- 
tifice Urbano VIII. qui Dempsteri virtutem summopere semper ad- 
miratus est, praeclara equitis aurati dignitate, acceptis primum 
proxenio nummis centum, non sine eodem annuo censu, donatur, in- 
signitur. In Academicorum NOCTis album descriptus, inculpati ani- 
mi, uberrimique ingenii exemplis, congressum illum nobilissimum 
usque ad miraculum coluit, frequentavit. Variae fortunae hoc tem- 
pore colluctatus, sapientis Stoici constantiain enixe retulit et ex- 
pressit ; interim tamen calamo non pepercit, scripsit enim 



GENTIS SCOTORUM, LIB. XIX. 689 

Antiquitates, seu Historiam Bonon. lib. Notas in Accursium, lib. 

Varia Poemata, et alia pleraque, quae jussu pontificis Romam delata 
nobiliore tractantur manu, et dignos tanto viro typos exspectant. 

Denique execrabili uxoris nequitia concussus, eamque ob rem ae- 
rumnosis sub aestuante Canicula itineribus iteratis, Vicentiam perve- 
nit, quod videre est ex epistola ad perillust. et reverendum admodum 
(sic eum compellat) patrem Donnum Bassianum Gattum, eremitam 
Hieronymianum, amicorum ac dominorum optimum, cujus verba, 
ne paucula ex omnibus pereant, memoriae tanti viri consulens, tibi, 
lector, propono, ex quibus cognoscis quam celeriter, quam sincere 
egerit, quam periculose illatae occurrerit injuriae, heu frustra ! " Di- 
latum officium non fuit, aut obsequii aut promissi oblivio, sed perpe- 
tua inquies, et nusquam eodem loco haerentis error ac transcursio- 
Senatus Venetus e vestigio SC. fures fugitivos retrahendos judicavit, 
sed illi, ut rumore perfertur, Alpes superarant. Haec summa est 
gestorum." Nam vix inde cum rediisset, et Butrium in agro Bono- 
niensi, animum suae tranquillitati restituendi, et corpus itinerum 
molestiis fatigatum nonnihil reficiendi causa (ut ejusdem utar verbis) 
secessisset, ibi subita febri correptus, Bononiamque inde asportatus, 
animam pie reddidit Deo, annum xxxxvn. agens, omnium studioso- 
rum damno et luctu, suique relicto amicis grandi desiderio. 

Sepultus est ad D. Dominici, ubi cippus ejus hoc insigne 
praefert elogium : 

LUGETE BONI, LUGETE DOCTI. 

Thomas Dempsterus inclytus ille vester hic conditur, ubi Historiam, 

Poesim, Astraeam, Literas satius condi fuerat. 

Scotia gloriose genuit, Italia provide rapuit, Felsina pie tumulavit. 

Aethere Spiritus, hoc lapide Cinis, scriptis Ingenium, ubique 

Gloria eminet, colitur. 

Tot magna diutius tam arcto claudi limite invidiosum fuerat. 

Academia Noctis, tanti sui syderis occasum deflens, lachry- 

marum vitali rore magis quam celte loquacem, 

vobis spectandum exponit lapidem. 

3 B 



690 HISTORIA ECCLESIASTICA. 

Caeterum fuit Dempsterus vir corpore et animo egregius ; altitudo 
illi supra mediocrem vulgaris hominis magnitudinem ; coma subni- 
grior, et cuti color non longe dispar ; caput magnum, ac totius corpo- 
ris habitus plane regius ; robur et ferocitas, quibus vel praestantissi- 
mum militem praestare posset, reque ipsa saepius se talem exhibuit. 
Indefessus in legendo, ita ut quatuordecim diei horas librorum lectio- 
nem se continuare solitum, mihi saepe retulerit. Mentis acumine sa- 
tis valuit, sed memoriae tenacitate longe plurimum, adeo ut multo- 
ties diceret ignorare se, quid sit oblivio. Nihil adeo abditum in an- 
tiquitatis monumentis, cujus non meminerit ; non versus poetae ali- 
cujus, non sensum alterius scriptoris, seu Graeci seu Latini (aeque 
enim vitrumque norat) quem statim cum longa verborum praeceden- 
tium ac sequentum serie verbatim referre non posset : ita ut illustriss. 
senator Franciscus Cospius, vir per omnes literarum titulos omni 
comparatione major, Dempsterum magnam bibliothecam loquentem 
compellare consueverit. Declamationem omni rhetorico numero ab- 
solutissimam ea celeritate dictabat, ut scriptorem quantumcunque ve- 
locem nihil moraretur, et, quod caput est, absque litura vel leviuscula 
mille versus et amplius, qua Graecos qua Latinos, quae vocabat 
cwToayjhiu.a^jd7ot,, in quovis argumento ex tempore proposito scripturum 
recipiebat, et ita, si dictasset, ut calamum, vel levissime excurrentem, 
evincere sponderet ; unde, uti de magno illo Stephonio, Dempsteri 
praeceptore, cecinit poeta non illepidus, " carmen inexhausto fun- 
dentem carmine vatem" dixisses. Stylus quidem ei copiosus, con- 
fragosus tamen : moribus ferox fuit, apertus omnino, et simulandi 
nescius, sive enim amore, sive odio aliquem prosequeretur, utrumque 
palam ; consuetudine jucundissimus, amicis obsequentissimus, ita 
inimicis maxime infensus, acceptaeque injuriae tenax, eam aperte 
agnoscens ac repetens, caeteroquin pius, religiosus, et in iis locis, in 
quibus mira pietatis Christianae visuntur exempla, non infrequens. 

Haec ego Matthaeus Peregrinus, nec beneficio nec injuria in eum 
affectus, breviter retuli : sciant posteri isthaec me loquutum inter eos, 
non qui audiverint, sed qui viderint, attrectarint. 

FINIS. 



wzm 



^iX: , :*■-*': 



-■--■■'■ 
--•■-"■