(navigation image)
Home American Libraries | Canadian Libraries | Universal Library | Community Texts | Project Gutenberg | Children's Library | Biodiversity Heritage Library | Additional Collections
Search: Advanced Search
Anonymous User (login or join us)
Upload
See other formats

Full text of "Emission controls in electricity generation and industry"

Google 



This is a digital copy of a book that was preserved for generations on library shelves before it was carefully scanned by Google as part of a project 

to make the world's books discoverable online. 

It has survived long enough for the copyright to expire and the book to enter the public domain. A public domain book is one that was never subject 

to copyright or whose legal copyright term has expired. Whether a book is in the public domain may vary country to country. Public domain books 

are our gateways to the past, representing a wealth of history, culture and knowledge that's often difficult to discover. 

Marks, notations and other maiginalia present in the original volume will appear in this file - a reminder of this book's long journey from the 

publisher to a library and finally to you. 

Usage guidelines 

Google is proud to partner with libraries to digitize public domain materials and make them widely accessible. Public domain books belong to the 
public and we are merely their custodians. Nevertheless, this work is expensive, so in order to keep providing tliis resource, we liave taken steps to 
prevent abuse by commercial parties, including placing technical restrictions on automated querying. 
We also ask that you: 

+ Make non-commercial use of the files We designed Google Book Search for use by individuals, and we request that you use these files for 
personal, non-commercial purposes. 

+ Refrain fivm automated querying Do not send automated queries of any sort to Google's system: If you are conducting research on machine 
translation, optical character recognition or other areas where access to a large amount of text is helpful, please contact us. We encourage the 
use of public domain materials for these purposes and may be able to help. 

+ Maintain attributionTht GoogXt "watermark" you see on each file is essential for in forming people about this project and helping them find 
additional materials through Google Book Search. Please do not remove it. 

+ Keep it legal Whatever your use, remember that you are responsible for ensuring that what you are doing is legal. Do not assume that just 
because we believe a book is in the public domain for users in the United States, that the work is also in the public domain for users in other 
countries. Whether a book is still in copyright varies from country to country, and we can't offer guidance on whether any specific use of 
any specific book is allowed. Please do not assume that a book's appearance in Google Book Search means it can be used in any manner 
anywhere in the world. Copyright infringement liabili^ can be quite severe. 

About Google Book Search 

Google's mission is to organize the world's information and to make it universally accessible and useful. Google Book Search helps readers 
discover the world's books while helping authors and publishers reach new audiences. You can search through the full text of this book on the web 

at |http: //books .google .com/I 



THOM^ HOBBES 



MALMESBURIENSIS 



OPERA PHILOSOPHICA 



QOJM LATINE SCRIPSIT 



OMNIA 



IN UNUM CORPUS NUNC PRIMUM COLLECTA 



STUDIO ET LAHORE 



GULIELMI MOLESWORTH. 



[■ui::7SP3iTy 



LONDINI : 

APUD JOANNEM BOIIN, 
HENRIETTA STREET, COVENT GARDEN. 



MDCCCXXXIX. 



/lyV^f/.. 



LONDINI : 
TYPIS C. RICHAUDS, 100, ST. MARTIX'S LANE. 






* -*. 



\ 






i i 



^'V■w^^^^ 



INDEX CAPITUM 



LIBRI DE HOMINE. 



CAP. PAG. 

1. De Generis Human! Oiigine, etc. ----- 1 

2. De Linea Visuali et Perceptione Motus - - - - 7 

3. De Object! Loco apparente per Visionem directam - 18 

4. De Reprsesentatione Object! in Perspectiva - - - 29 

5. De Loco Objecti apparente in Speculis Pianis et Convexb 

per Reflectionem -------40 

6. De Loco Objecti apparente per Reflectionem in Speculo 

sphaerice concavo -------47 

?• De Loco apparente Objecti Visi per Refractionem unicam 59 

8. De Visione post duas Refractiones, sive de Dioptris vul- 

garibus » ^ S5 

9. De Dioptris duplicatis^ sive de Telescopio et Microscopio - 77 

10. De Sermone -' 88 

11. De Appetitu et Fuga -------94 

12. De Aflectibus, sive Perturbationibus Animi - - - 103 

13. De Ingeniis et Moribus Ill 

14. De Religione - - - - - - - - 118 

15. De Homine Fictitio, sive de Persona - - - - 130 



LIBRI DE GIVE, 

SUB TITULO LIBERTATIS. 

1. De Hominum Statu extra Societatem 

2. De Lege Naturae circa Contractus - 

3. De Legibus Naturae reliquis - - - 

4. Quod Lex Naturaiis est Lex Divina 



- 157 

- 168 

- 181 
. 199 



INDEX CAPITUM LIBRI DE CIVE. 

SUB TITULO IMPERII. 

CAP. TAG. 

5. De Causis et Generatione Civitatis .... 209 

6. De Jure ejus, sive Concilii sive Hominis unius, qui in Civi- 

tate cum summa Potestate est- - - - -216 
?• De tribus Civitatum Speciebus, Democratia, Aristocratia, 

Monarchia 235 

8. De Jure Dominorum in Servos - - . - . 249 

9. De Jure Parentum in Liberos^ et de Regno Patrimoniali - 254 

10. Specierum trium Civitatis, quoad incommoda, singularum 

Comparatio -------. 264? 

11. Loca et Exempla Scripturse Sacrse de Jure Regni, quae 

secunda videntur antedictis ..... 278 

12. De Causis intemb Civitatem dissolventibus ... 284 

13. De Officiis eorum qui summum Imperium administrant - 297 

14. De Legibus et Peccatis - - - - - -311 

SUB TITULO RELIGIONIS. 

15. De Regno Dei per Naturam 331 

16. De Regno Dei per Pactum Vetus - - - - - 351 

17. De Regno Dei per Pactum Novum ... - 372 

18. De Necessariis ad Introitum in Regnum Ccelorum - - 414 



ELEMENTORUM PHILOSOPHIC: 



SECTIO SECUNDA 



DE HOMINE. 



EXCELLENTISSIMO VIRO, 



GULIELMO 

COMITI DEVONIiE, 



DOMINO MEO COLENDISSIMO. 



Absoluta sectione hac de Homine solvi tandem 
fidem meam. Habes enim Philosophise meae qaalis- 
cunque in omni genere Elementa prima. Contigit 
autem sectioni huic, ut duae partes ex quibus constat 
sint inter se dissimillimse. Est enim altera diffieil- 
lima, altera facillima ; altera demonstrationibus, altera 
experientia constans ; altera a paueis, altera ab om- 
nibus intelligi potest. Itaque eonjunguntur quasi 
ad praecipitium. Sed neeessarium erat, ita scilicet 
postulante totius operis methodo. 

Homo enim non modo corpus naturale est, sed 
etiam civitatis, id est (ut ita loquar) corporis politici 
pars. Guamobrem considerandus erat turn ut homo 
tum ut civis ; id est, ultima pliysicse cum principiis 
political conjungenda erant, difficillima cum facil- 



EPISTOLA DEDICATORIA. 

limis. Dill est quod pars prior typis parata erat. 
Cur ergo, inquies, cum reliqua facillima erat, tarn 
diu editionem expectavimus ? Quid interea fecisti ? 
Dicam : kBripiojxa^rida. Sunt enim et mihi mei Demetrii 
et Alexandria quorum cpyaamtc obstare velle falso 
existimatus sum. Dum ergo clamoribus et conviciis 
illorum necessario responderem, fecit concertatio 
longa ut nimis sit dilata editio. Statueram, dementis 
his ad finem perductis, stylum abjicere. Sed ut ho- 
minum profitentium scientias mores esse nunc video, 
spem illam abjicio, stylum retineo ; nam et haec for- 
tasse defendenda erunt. Sacrificiis importune semper 
fuerunt muscse. Faciam ergo, ut Domitianus Impe- 
rator ; configam stylo muscas. Ita inquam, nisi 
dederis tu quod agam melius. Sum enim, 

Excellentiae tuae 

Servus humillimus, 

Thomas Hobbes. 

Die 24 Junii, 1658. 



UUIVERSITY 
SECTIO II. 



DE HOMINE. 



CAPUT I. 



1, De generis humani origine prima : — 2. Nutritione: — 3. Disso- 
lutioue : — 4*. Generatione : pauca et generalissima. 

1. De origine generis humani sententias philoso- sect, il 
phomm antiquissimorum fiiisse celeberrimas duas, . \ . 
testatur veteris historiae transcriptor Diodorus Si- De generis 

... . . humani ori- 

culus. Alteram eorum, qui, cum mundum setemum gine prima: 
esse statuissent, necesse habebant etiam hominum 
genus ab setemo extitisse dicere. Alteram eorum, 
qui mundum definite tempore incepisse existima- 
bant, et illi, sententise suae convenienter, fuisse 
dicebant ab initio rerum coeli et terrse, utriusque 
natura permista, faciem unam ; postea vero dis- 
cedentibus a se invicem corporibus, mundum hunc 
visibilem aeremque motum continuum accepisse ; 
et alia quidem sursum elevata constituisse solem et 
astra, quae, in totius mundi et aeris conversione 
deprehensa,una cum mundo et aere circumferuntur ; 
alia autem subsidentia coUuviem constituisse te- 
neram et coenosam super axem proprium perpetuo 
motam ; ex qua secedentibus partibus, ex humidis 

VOL. II. B 



DE HOMINE. 



SECT. II. 
1; 



Nutritione 



factum esse mare^ ex solidioribus terrain, initio 
quidem satis teneram, postea vero a splendore solis 
factam compactiorem. Qua mollitie telluris, in 
locis soli subjectioribus, factum esse ajunt, ut in 
locis paludosis tumores sive pustulae quaedam enas- 
cerentur, membranulas habentes ex quibus post 
perustis perfractisque omne genus animalium, etiam 
homines, excludebantur. Propinqua quidem hsec 
sunt iis quae traduntur in capite primo Geneseos^ 
sed non eadem. Nam discesserunt quidem a se 
invicem corpora, et ad sua quseque loca abierunt 
homogenea ; sed propter motum spiritus Dei, qui 
super illam abyssi faciem unam ferebatur. Pro- 
duxit etiam terra omne genus animalium ; sed 
virtute verbi divini, et excepto homine, qui post 
csetera animalia ad Dei similitudinem creatus est. 
Attamen qui sic philosophati sunt, quantum sine 
revelatione divina assequi licuit tantum videntur 
assequuti. Prima enim universi generatio et dis- 
solutio, nisi conditori ejus, nemini cognita est. 
Primam ergo generis humani originem talem esse 
credimus qualem in lege sacra a Moyse traditam 
didicimus. 

2. Nutritio hominis quomodo ex cibis quotidie 
perficitur, sensui fere manifestum est. Cibus enim 
motu illo, quem deglutitionem dicimus, dejicitur in 
ventriculum. Ventriculus motu quodam sibi pro- 
prio dejectum jactat, ita ut misceat et emoUiat ; 
truditque in intestina. Intestina emollitum pro- 
trudunt, et partem ejus tenuissimam, id est chy- 
lum, per motum peristalticum, cogunt in venas 
lacteas ; venae lacteae in subclaviares, hae in cavam 
exonerant; vena cava in cor, ubi cum sanguine 
miscetur ; et cor in arterias. Partem autem ejus 



DE NUTRITIONE. 



SECT. II. 
1. 



nutritioni idoneam portant arterise carotides ad 
cerebrum; irnde transmittitur colata per nervos, 
et discissa in iiinumera minutissima fila fit caro. Nutritione 
Interea sanguis, per aortam et ramulos ejus in mus- 
culos delatus, camem jam factam tingit rubedine. 

Prseterea eodem motu arteriarum, quo sanguis 
in musculos defertur, saturatis musculis cogitur in 
venas capillares ; et ne pondere suo restitet, val- 
vulis sustinetur; proceditque ad venam cavam, 
atque inde rursus ad cor, et ita, recepto novo 
chylo, per arterias ad musculos circulando. Atque 
haec, excepto quod dicitur de generatione camis 
per nervos, de quo ulterius inquirendum, experi- 
mentis confirmata sunt. 

Quamdiu sanguis ea, qua dictum est, via circu- 
latur, tamdiu homo vivit. Quamdiu autem cor 
motum suum systolse et diastolse retinet, tamdiu 
sanguis circulatur. Sed unde habet motum ilium 
cor ? A motu aliquo in sanguine^ an sanguis motum 
suum habet a corde ? Constat infantem, dum in 
utero est matris, motum cordis habere a motu san- 
guinis materni, et vitam a vita matris cui adhaeret. 
Manifestum etiam est, cum ex utero exierit et 
aerem semel hauserit, non posse postea sine acre 
vivere. Sequitur ergo vitam, id est, motum cordis 
dependere ab aere, et proinde aerem vel aliquid, 
quod cum aere imbibitur, causam esse motus cor- 
dis. Quicquid autem sit in aere quod cor movet, 
necesse est ut prius moveat sanguinem. Nam 
haustus aer transit per arteriam asperam in paren- 
chyma pulmonum, nee ad cor pervenire potest nisi 
intret in arteriam venosam, et ita secundo cursu 
sanguinis ad cor deferatur. Itaque id, quod in 
aere existens motum suum sanguini imprimit, 

B 2 



DE HOMINE. 



SECT. I] 
1. 



Nutritione: 



cordis diastolem eflScit. Quo facto cor per arterias 
sanguinem exonerate qui motus dicitur systole. 

Ut autem quid illud sit in acre, quod motu suo 
sanguinem in venis movere possit, concipiamus, 
considerare oportet an in omni aere aeque vivatur. 
Constat autem contrarium. Aer, si aether merus 
esset, homogeneus esset ; et proinde in omni aere 
aeque viveretur; imo non omnino viveretur, cum 
merus aer ita movere sanguinem, ut nascatur inde 
cordis systole et diastole, non possit. Praeterea 
cognitum experientia est, aere pauco, sed in vesi- 
cam vi intruso et parce hausto, durari posse in fun do 
maris sex horis continuis ; quod fieri impossibile 
esset, si aer ille intrusus merus esset. Nam aer 
semel haustus et efflatus, quantumvis refrigeratus, 
iterum receptus vitae inutilis est. Sunt ergo in 
aere corpuscula aliqua prae exiguitate invisibilia, 
quae motum hunc sanguinis in venis, quo cor mo- 
vetur, eflSciunt motu suo naturali. Nimirum, ut in 
man sal, ita est in aere sali aliquid homologum, 
ceu nitrum, quod per respirationem in sanguinem 
receptum ilium agitat fermentatque, venas et.cor 
distendit, et per cordis systolem, mediantibus arte- 
riis, in habitum corporis humani distribuitur. Mo- 
tus autem, quem corpuscula talia habere debent, 
alius esse non potest quam is quem (cap. xxi. sect. 
De Corpore) motum simplicem appellavimus, et 
fermentationis omnis causam esse demonstravimus. 
Neque cuiquam mirum hoc videri debet, cum san- 
guinis et cordis motum sisti, morbosque et mortem 
ex haustu aeris insalubris, id est ex quibusdam 
corpusculis vitae rationibus contrariis in aere exis- 
tentibus saepissime sequi videamus, et contra, ex 
aliis vitam et sanitatem conservari. Sicut enim 



DE DISSOLUTIONE. 



SECT. II. 
1. 



non ab aere puro sive sethere, sed ex corpusculis 
in ipso fluitantibus motumque habentibus vitali 
motui sanguinis contrarium nascnntur morbi epi- 
demici, ita ex corpusculis terreis motu praeditis 
naturae nostrse congruo vita et motus sanguinis 
debitus continuatur. 

3. Mortis autem, id est cessationis sanguinis, Dissoiutione 
praeter vim externa m variae sunt causae. Ut primo, 
vasorum in quibus circumfertur sanguis obstruc- 
tiones. Nam fieri potest per contumaciam musculo- 
rum ut via sanguinis obstruatur. Contumacia autem 
musculorum tunc fit, quando humor aliquis vis- 
cosus vel mucosus in ipsis musculis congelatur; 
unde fit ut sanguis arterialis per arterias capillares 
non modo difiiculter transeat, sed etiam non sine 
diflScultate recipiatur in capillares venas. Unde 
febres, et ni vis motus cordis vincat, mors. Se- 
cundo, si materia purulenta aliqua in ipsis venis 
sanguini immista fluitet, idem erit in sanguine per 
arterias in musculos extrudendo cordis labor, id 
est, febris, et succumbente corde mors, vincente, 
ulcera in came, nimirum a materia purulenta per 
musculos extrusa. Hujusmodi autem materia in 
venis nascitur exulceratis ; quod fieri potest ab iis 
corpusculis quae hauriuntur per respirationem et 
intrantia in sanguinem vasa corrodunt, vel ipsum 
sanguinem coagulant, ut in morbis pestilentibus. 
Fieri etiam potest a corpusculis quae in cibo vel 
potu recipiuntur; quae, cum chylo intrantia in 
venas, ipsas exulcerant. Idem etiam fieri potest a 
morsu serpentum et canum rabidorum, unde vul- 
nerata aliqua vena, vel utcunque veneno in san- 
guinem misso, fit exulceratio in venis sanguinem 
venenatum recipientibus. Denique, undecunque 



6 DE HOMINE. 

SECT. II. ad venamm interna pateat aditus, inde incipere 
. \ . potest vasorum exuleeratio, ut in lue venerea, initio 
facto a meatu urinario, prorepit venenum per ure- 
teres, renes, venas emulgentes et cavam secundo 
sanguine ad cor, et inde per arterias in corporis ha- 
bitum. Eodem modo fiunt morbi et mortes propter 
obstnictionem materise quae defertur per nervos. 
Cumque alise multse sint mortis et morborum viae, 
omnium tamen unum est opus, ut sanguinem sis- 
tant, vel intercipiant, vel exhauriant, vel aliquo 
modo impediant ; de quibus f usius dicere prpfessio 
est medicorum. 
Generatione. 4^ Quod ad gcnerationcm hominis attinet, eodem 
fere modo procedit quo generatio plantarum. Ma- 
teria plantarum est ipsa terra, quam calore evo- 
catam format motus seminis specificus in plantam 
proprii generis. Similiter in generatione hominis, 
materia foetus est sanguis matemus, quem utrius- 
que parentis humor prolificus movet formatque in 
speciem humanam. Nimirum, reciprocante serra 
amoris fit fermentatio, et inde vasorum distentio, 
et humoris prolifici eruptio et in sulcos soli mulie- 
bris intrusio, ubi sanguinem paulatim descendentem 
motu suo specifico format in hominem. 

Possem hsec minutius explicare, nisi instituissem 
non tam corporis quam animae facultates inves- 
tigare. Itaque ad sensus procedo : satis habens si 
hujusmodi res attigero tantum, plenius autem trac- 
tandas aliis reliquero ; qui, si machinas omnes tum 
generationis tum nutritionis satis perspexerint, nee 
tamen eas a mente aliqua conditas ordinatasque ad 
sua quasque officia viderint, ipsi profecto sine mente 
esse censendi sunt. 



DE LINEA VISUALI^ ETC. 



CAPUT II. 



DE LINEA VISUALI, ET PERCEPTIONE MOTUS. 

1. Introductio. — 2. Linea visualis quaenam sit, et quae inde cod- 
sequuntur oculis vulgaribus. — 3. Visio ab exiguiiate object! 
confusa. — if, Visionis confusio a vitio oculorum. — 5. Quomodo 
in visione objecta longiora videntur quam sunt. — 6. Quomodo 
in visione videantur moveri quae non moventur, propter motum 
videntis. — 7* Quomodo in visione moveri videntur quae* non 
moventur, propter agitationem partium cerebri, neryi optici, 
et retinae. 

Visio distincta etfigurata est, quando lumen, vel 
color figuram habet, cujus partes ab object! par- 
tibus eflSciimtur, et iisdem ordinatim singulse sin- 
gulis respondent. 

Lumen autem et color ita figuratus imago dici- 
tur. Natura autem insitum est omni animali, ut 
primo intuitu imaginem illam ipsam rem visam esse 
putent, vel saltern aliquod corpus quod ipsam rem 
simili situ partium exacte referat. Imo homines, 
si valde paucos, qui judicia sensuum ratione cor- 
rexerunt, excipias, imaginem illam putant esse ob- 
jectum ipsum, nee sine disciplina in animum indu- 
cere possunt solem et astra majora esse aut remo- 
tiora quam videntur. 

Quare autem objectum modo majus, modo minus, 
modo propius, modo longinquius, modo una, modo 
alia figura apparet, quanquam multi demonstrare co- 
nati sunt, a nemine tamen, quod scio, demonstratum 
est. Quod tamen minime miror, quia lumen et 
colorem non objectorum accidentia, sed phantas- 
mata nostra esse, ne suspicari quidem cuiquam 
contigit. Itaque, cum de loco imaginis nihil hac- 



SECT. II • 
2. 

* — , — • 

Introductio 



8 DE HOMINE. 

SECT, II. tenus ea rationum firmitate scriptum sit, quam 
. ^r . exigunt illi qui veras rerum causas scire cupiunt ; 
videamus an ex iis, quae superius dicta sunt, harum 
quoque rerum rationes accurate supputari possint. 
Linea visoaiis 2. Unuiuquodque punctum visum in ea linea 
qu»nam8it,et yecta apparct, cuius unum pimctum centrum est 

quae mde con- ^ -"^ * . . 

Bequunturocu- retifKB, altcrum in superficie ejus, illud nempe punc- 

lis Yulgaribus. ^ . ,, t^« , . -, • 

turn m quod irradiatio a puncto viso derivatur. 
Vocabitur autem linea ilia recta linea visualis, et, 
si quidem ilia sit ad superficiem oculi perpendicu- 
laris, axis opticus. 

Sit oculus (in fig. 1) A B C D, pupilla G, humor 
crystallinus H H, processus ciliares A C ; radius 
autem a puncto viso F incidat in oculum ad B per- 
pendiculariter ; transibit ergo (per De Corpore cap. 
XXIV. art. 2) per centrum oculi ad retinam in D, 
irrefractus; eritque axis opticus FD, et perpen- 
dicularis ad retinam in D. Itaque fiet resistentia, 
id est, restitutio in retina perpendiculariter ; appa- 
rebitque punctum F alicubi in D F, id est, alicubi 
in recta cujus unum punctuin est centrum retinae, 
alterum est in ipsa retina eo loco ubi incidit in 
illam linea radians ab objecto F. 

Rursus, sit punctum visum I, cujus radiatio in- 
cidat in oculum ad K oblique ; itaque refringetur 
versus perpendicularem per KL ad superficiem 
humoris crystallini in L; inde rursus refringetur 
versus perpendiculum per L M ad superficiem hu- 
moris crystallini alteram in M. Postremo, refrin- 
getur per MN a perpendiculari ad superficiem 
retinae in N. Ducatur jam per E centrum retinae 
recta N E. Pimctum visum I apparebit alicubi in 
NE producta. Nam ostensum est (per cap. xxii. 
art. 6, De Corpore) resistentiam, utcunque incidat 



DE LINEA VISUALI^ ETC. 9 

vis agentis, semper tamen fieri ad perpendiculum sect, ii. 
resistenti. Itaque videbitur I in recta N E, cujus , ^; . 
unum punctum E est centrum retinae, alteram N Linea visuaiis 
est punctum in retina ad quod derivatur irradiatio. qu»°^*con. 
Quare sive actio objecti visi fiat perpendiculariter, ^^^^4" 
sive oblique, erit linea visuaiis ea recta cujus unum 
punctum est centrum retinae, alterum est punctum 
in ipsa retina irradiatum. Quod erat demon- 
strandum. 

CoroUarium. Manifestum hinc est lineas visuales 
se mutuo secare omnes in centro retinae. 

His cognitis rationem reddemus phaenomenwn 
sive experimentorum, quae plerique observarunt et 
quilibet observare potest, duorum. Quorum unum 
est, quando aliquis objectum intuetur ambobus 
oculis, altero naturaliter se habente, altero ita dis- 
torto ut axis opticus non incidat in objectum, ap- 
parebit objectum in duobus locis : alterum est, si 
quis objectum aliquod ambobus oculis attente in- 
tueatur, aliud objectum quodlibet sive propius sive 
remotius (modo videatur) duobus locis apparebit. 

Quod ad phaenomenon prius attinet, sit alterius 
oculi (in fig. 2) centrum retinae A, alterius B. In 
axe autem optico A C unius, sit punctum visum C. 
Itaque oculo, cujus retinae centrum est A, apparebit 
punctum C in axe DAC: appareat ergo in C. 
Radius autem a puncto C incidat in alterum ocu- 
lum oblique in puncto H, ita ut per refractiones 
debitas perveniat ad retinam in puncto I. Vi- 
debitur igitur ab oculo, cujus centrum retinae est 
B, alicubi in recta I B producta, id est, in via dis- 
tortioni oculi contraria. Nam sine distortione, axis 
oculi, cujus centrum retinae est B, coUocaretur et 
obverteret sese naturaliter ad objectum visum C, et 



10 DE HOMINB. 

SECT. II. transiret per H ; ubi nunc detruditur e situ suo 
^ ^ . natural! in punctum E. Videtur itaque punctum 
linea Tisuaiis C iu duobus locis, ctc. Quod crat probandum. 

qncenam eat, et /-v j x^ u. j j i • ^ 

quajindecon- Gluod attiuct ad sccundum pnsenomenon^ sint 
S^^S^-b^" ^^^ ^^^ (^ %• 3) q^or^ini retinarum centra sint 
A et B, axes optici D A C, E B C, ambo tendentes 
ad pimctum C : sitque aliud objectum F remotius 
quam C. Dico F appariturum esse in duobus locis. 
Nam radius veniens ab F, cum non sit axis opticus, 
cadet in oculum oblique; itaque refringetur, et 
incidet in retinam ex altera parte axis. Incidat 
ergo, exempli gratia, in altero quidem oculo ad 
punctum H, in altero vero ad punctum K. Ductis 
igitur et productis H A et K B, apparebit pimctum 
F in rectis H I et K G, nee tamen in earum con- 
cursu, sed citra concursum; propterea quod videti r 
objectum C in eadem fere distantia per radiuL 
C E vel C D, in qua videtur per radium G K vel 
I H. Videtur ergo F in duobus locis. Rursus, si 
sumatur objectum oculo propinquius ut pimctum 
L, radii, qui inde ad retinam derivantur, incident 
in eam ex altera parte axis, puta in M et N. 
Ductis ergo M A, N B, et productis, puta in O et 
P, videtur punctum L in duobus locis O et P. Nee 
refert utrum F, C, L sint in eadem recta an non, 
modo unum tantum eorum sit in axe optico. Neque 
etiam refert an punctum C sit objectum aliquod 
visibile an non, modo axis opticus uterque ad ipsum 
tendat ; quamquam sine aliquo objecto visibili axes 
opticos ad punctum datum dirigente, difficilius ali- 
quanto sit quam ut, sine consuetudine torquendi 
oculos ad libitum, fieri possit. 

CoroU. I. Ex hoc intelligi potest, quod ei, qui 
objectum. aliquod valde parvum attente intuetur, 



DE LINEA YISUALI^ ETC« 11 

csetera omnia vicina confuse apparent, eonfosio- sect, ii, 
nemque illam ex eo oriri, quod vicina ilia, cum non . ^ . 
sint visa per axem opticam, dupla appareant. 

CorolL II. Ex eodem sequitur, objectum nullum 
immoto oculo videri posse nisi confiise ; nam im- 
moto oculo immotus manet axis opticus, in quo solo 
fit visio distincta, sed puncti tantum unius. Unde 
fit ut distincta visio fieri nulla possit, nisi oculo 
partes objecti singulas atque ordinatim legente ; 
etsi motus ille in oculo ita in parvis objectis exiguus 
sit, ut non percipiatur. Hinc est quod qui versum 
aliquem, etsi brevem unoque intuitu comprehensi- 
bilem, legere cupiunt, necesse habent ad consequen- 
tiam literarum oculi axem perpetuo convertere. 

3. Maffnitudines autem valde exiffuaeu veL si visio ab 

^ .^ -J ? XL exiguitate 

maximse, valde remotse, semper videntur confuse ; objecti confuw- 
idque propter amplitudinem pupillse, quae quantum 
opus est contrahi non potest. 

Sit enim (in fig. 4) objectum A quasi punctum, 
axis opticus A B ; videbitur igitur pimctum .A in 
axe B A. Rursus, sit radius A C incidens in oculum 
oblique ad C, et propagatus per refractionem ad 
retinam in D. Ducta igitur per centrum E recta 
D F, videbitur punctum A in recta E F. Itaque 
videbitur in pluribus locis simul, id quod est con- 
fuse. Accidit autem admitti radium A C, prop- 
terea quod pupilla C non potest ita contrahi ut 
radios obliquos excludat omnes. 

Coroll. I. Hinc est quod partes objecti minimse 
distingui inter se non possint, ne quidem ab oculo 
optime constitute, eoque utcunque vitris adjuto; 
nam dividi objectum potest in partes semper mi- 
nores, vitrorum autem virtus augeri in infinitum 
non potest. 



12 DE HOMINE. 

# 

SECT. II. Coroll. II. Doctrinse huic consequens quo que est 
. ^; . hoc, lineas subtiles superficierumque terminos con- 
fuse apparere. Item pulverem, ex minutis pulvis- 
culis compositum diversorum coloruin,unius tantum 
colons ex illis compositi apparere. 
visionisconfusio 4. Manciite pupilla et humore cristallino iisdem 
et in eadem distantia a fundo oculi B, si retina sit 
figurae quidem sphsericse, sed spha^rse minoris, qua- 
lis est M B I, confusio erit in omni puncto objecti 
adhuc major. Nam centrum retinae propius erit 
ad fimdum B, puta in H ; ducta ergo D G per H, 
videbitur objectum A in H G longius ab axe. Idem 
accidet si A C secaret axem priusquam veniret ad 
retinam ; sed tunc appareret A ex altera parte axis. 
Rmrsug, manente figura retinae, si refractio ma- 
jor vel minor esset, sive id contingat a majore vel 
minore humorum eontumacia, sive ex majore vel 
minore humoris cristallini gibbositate, vel si dis- 
tantia major esset vel minor humoris cristallini a 
retina, major erit semper confusio. Nam quanto 
refractio major est, tanto citius radius obliquus A C 
axem secat, id est angulum cum axe majorem 
eflScit. Itaque linea visualis per centrum ducta 
majorem quoque angulum efficiet cum eodem axe. 
Itaque demum longius ab axe videbitur punctum A. 
Et quanto minor est refractio, tanto punctum D 
longius recedit a puncto B, et sic quoque angulus 
cum axe in centro major fit ; apparebitque A re- 
motius ab axe, sed ex altera parte ejus. Similiter, 
quo remotior a retina est humor cristallinus, eo 
longius a puncto B, ex parte ejus alterutra, incidit 
in retinam radius AC, et fit angulus cum axe utro- 
biyis major. 

Coroll. I. Senectus igitur, sive contrahit ariditate 



DE LINEA VISUALI, ETC. 13 

sua retinain, ut in MB I, sive processus ciliares sect. ii. 
K L, quo fiet ut planior utrinque sit humor cristal- ^• 
linus, sive tenuiores faciat humores, sive pupillain 
faeiat apertiorem, necesse est ut visionem reddat 
confusiorem ; idque per superfluas visuales ex ea 
parte axis in qua sunt radii ipsi quibus visuales illae 
respondent. Densitas autem humorum praeterna- 
turalis, distantia cristallini a retina major justo, et 
gibbositas cristallini nimia, visionem efficiunt con- 
fdsam per superfluas visuales ex parte axis contra- 
ria. Quibus autem vitium hoc contingit, appellantur 
Grsecis juvwTrec, Latine lusciosi. 

CoroU. II. Confusioni huic, sive senum sive lus- 
ciosorum, remedium afferunt vitra diverse formata, 
ut suo loco infra ostendetur ; et sine vitris lamina 
foramine parvo pertusa, vel tubulus exiguus oculo 
applicatus, quo radii obliqui, causae hujus confu- 
sionis^ ab utraque parte axis optici abscindantur. 
Quod, remedium utrique vitio^ tam senum quam 
lusciosorum, videtur esse unicum. 

Quoniam luseiosorum defectum senectus non mi- 
nuit, non videtur causa ejus consistere in humorum 
densitate, sed potius in figura crystallini quae illis 
nimis gibbosa est, vel in distantia nimia crystallini 
a retina, aliis quidem ex hac, aliis ex ilia causa. 

Coroll. III. Manifestum ex ante dictis est, quare 
ignis scintillulae et stellae fixae quasi comatae sive 
crinitae apparent. Nam illae propter exiguitatem, 
hae propter ingentem distantiam, emittunt radios 
in oculum sub angulo insensibili ; ideoque tanquam 
totidem puncta apparent uiidiquaque multiplicata. 

CJonstituta linea visuali, et quae inde oriuntur ]^e p«weptione 
phaenomenis, dicemus jam de perceptione motus. 
Sciendum igitur est, quod moto ante oculum ob- 



motus. 



14 DS HOMINE. 

3ECT. iL jecto, et linea, in qua movetur quodlibet ejus punc- 
. ^ ■ turn, axem opticum secante, visio nulla fieri potest 
nisi oculus continuo ea celeritate eonvertatur^ ut 
motum objecti consequatur ; ita ut axis opticus in 
ipsum incidat haereatque. Cujus rei causa ex eo 
manifesta est quod supra docuimus^ nempe extra 
axem opticum omnem visionem esse confiisam et 
debilem^ tum propter actionis obliquitatem, turn 
maxime propter intentionem animi quae axem opti- 
cum semper comitatur, Itaque ad perfectam re- 
rum motarum visionem, oportet semper converti 
oculum, aliquando etiam, si objecta prope sint et 
mota velociter, totum caput. Sed ad objecta valde 
remota, etsi velocissime mota, consequenda exi- 
guus oculi motus sufficit ; propterea quod rerum ab 
oculo longe distantium motus, magno spatio trans- 
misso, exiguum tamen in oculo faciunt angulum. 

Sciendum prseterea est, quod cum omnis sensio, 
(ut supra docuimus cap. De Corpore xxv.) sit 
motus, qui, quantuluscunque ille sit, tolli in instante 
non possit, imaginem quae nata est ex visione non 
statim perire, sed ad aliquod tempus durare eadem 
daritate qua initio fiiit, etsi illud tempus brevius- 
culum sit. 
Qnomodoin 5. Ex his jam reddi ratio potest quare minutis- 

visione objecta • i • ^ t_ t ^i* a. 

longiora ^den- sima oDJccta, mota vehementer, longiora apparent 
tur quam sunt jj^^f^Q quam suut ; id quod contingere videmus in 

scintillulis foco emicantibus, quae videntur oculis, 
non ut puncta quaedam, sicut simt, sed longae lineae 
ignitae. Idem accidit in veloci cujuscunque lucidi 
vel bene illuminati objecti circumrotatione, cum 
loco puncti videmus circuli circumferentiam. Nam 
si imago, concepta ex puncto viso in initio motus, 
perduret donee plenus motu ejus perficiatur cir- 



DE LINEA VISUAU, ETC. 15 

cuius, videbitur objectum esse circulus ; si donee sect. n. 
dimidius fiat circulus, videb^itur circuli semicircum- ^' . 
ferentia : idem accidet in objectis motis secundum Quomodo in 

"1. - T\ *. j|ji>i."» visione objecta 

Imeam rectam. Propterea quod durante imagine longiora 4den. 
facta ab initio motus, accedentibusque imaginibus ^ "^""^ *""** 
factis in caeteris omnibus viae, per quam movetur, 
partibus, necesse est, si sint illae imagines omnes 
ejusdem rei, ut objectum appareat in omnibus viae 
partibus, atque ita ex atomo objecta fit apparens 
linea. 

CorolL I. Hinc quoque tolli admiratio ilia po- 
test, unde fiat ut corpora inflammata tantum flammae 
cum tam exiguo ipsorum corporum detrimento ex 
se emittant. Est enim flamma* nihil aliud quam 
minutissimorum corpusculorum multitude, quae et 
propter exilitatem (secundum ea quae docuimus 
capite praesente, articuli quarti coroUario tertio) 
latiora, et propter motus velocitatem, ut jam dix- 
imus, longiora videntur quam revera sunt. 

CoroU. II. Item illos, qui putant in accensione 
pulveris pyrii ipsas pulveris particulas singulas per 
rarefactionem majorem quam ante locum occupare 
(id quod imaginari nemo potest, cum idem numero 
corpus eandem semper habeat magnitudinem), ad 
tam absurdam sententiam non necessario adigi ; 
cum pulvis accensus globum expellat, non quia 
pulvis locum quaerit ampliorem, sed per particu- 
larum exeuntium velocitatem. 

Sentitur motus tum solum cum sentimus converti 
oculum sive axem opticum: cui propositioni con- 
sentanea sunt experimenta quae sequuntur. 

Primum, quod motus solis vel lunae, maxime vero 
stellarum fixarum, quanquam velocissimus, oculis 
tamen percipi non potest ; propterea quod a dis- 



16 DE HOMINE. 

SECT. II. tantia tanta conversio oculi insensibilis sufficit ad 
' . ^' . motum eonim assequendum^ quorum radii e locis 
inter se valde dissitis minimum tamen in centre 
retinae efficiunt angulum. 

Secundum, quod si oculus et objectum communem 
motum habeant, motus objecti non sentietur ; nam 
quando hoc fit, oculus ipse non convertitur, sed 
fertur in linea quae lineae motus objecti est parallela, 
ideoque radii ab objecto venientes angulum in cen- 
tro retinae efficiunt nullum. 
Quamodoin g Tcrtium, QUod si oculus feratur. obiectum 
turmoveriquBBautem cousistat, ut accidit iis qui in mari littus 

non moventur, ^ • ^ ^ • • i • ^ 

propter motum praetemavigant, utrum ipsi an objectum moveatur, 
videntis. ^^^ videndo sed ratiocinando intelligunt. Similiter 
accidit a littore vel ad littus navigantibus. Ob 
eandem rationem, utrum terra an astra moveantur 
motu sive annuo sive diumo, non sensu sed ratione 
investigandum est. Utrumvis enim statuatur, ea- 
dem eveniunt oculis omnia. 

Quartum, si motus objecti ex pluribus motibus 
sit compositus, quorum unus vel plures oculo sint 
cum illo communes, illi motus soli, qui communes 
non sunt, sensu percipientur ; reliqui non perci- 
pientur. Ut qui simul navigant, alter alterius 
incessum videt, sed alter alterius progressum, quem 
habet a motu navis, non videt. Non enim opus 
habent ut oculos convertant ad motum ilium asse- 
quendum, quem ex motu navis communi asse- 
quuntur. 
Quomodoin 7- Accidit quoquc non raro ut objectum stans 

visione moveri .. • i a_ a* >l^ • j_>. 

videntur qiwe moveii tamcu videatur, etiam stante eo qm spectat, 
^ter^^te' propter motum cerebri vel nervi optici acciden- 
tionempartimn tarium. Cogiiitum culm cst expcrientia, homines, 
optici, et retinae, a uavigationc et jactatione fluctuum insolita in loco 



DE LTNEA VISUALI, ETC. 17 

stabili quiescentes, videre omnia objecta visibilia sect. ii. 
eodem modo mota^ quo ipsi fluctibus moti fuerant. . ^ ^ . 
Idem accidit iis quorum cerebra nimiis vini vapo- Qudmodo in 

nbuS sunt agitata. vldentur, etc 

Quod attinet ad eos, qui jactati fiierunt fluctibus 
marinis, ratio ejus rei difficilis non est. Nam a 
mari jactatis caput jactatur unaque cerebrum, et, 
quae pars ejus est, nervus opticus, quaeque nervi 
optici substantia est continuata, tota retina ; quae 
in iis, qui expositi e nave sunt, non statim re- 
quiescunt. Ubicunque igitur radius ab objecto 
incidit in retinam, resistentia ab ea fit, sed mota 
ad motum fluctuum ; quare imago objecti, cujus 
naturam in ea resistentia consistere supra docuimus, 
mota erit eodem motu. In iis autem, qui vino 
madidi sunt, causa hujusmodi motus in eo con- 
sistere videtijr, quod vapores, qui a stomacho nimio 
vino calescente ascendunt in cerebrum, ipsum 
agitant. Agitato autem cerebro, necesse est ut 
agitetur nervus opticus ipsaque retina ; unde ne- 
cesse est moveri quoque, quantum ad apparentiam, 
ipsum objectum. Ita nulla hie diflScultas remanet, 
nisi quis dubitet an a nimio vino in stomachum re- 
cepto motus in cerebro oriri possit ; quod quidem 
videtur factu facillimum. 

Contingit quoque iis, qui curru vecti objecta a 
latere currus posita, sive montes sive arbores aliasve 
res longiuscule remotas, spectant, ita ut easdem 
res longo tempore ante oculos habeant, simulatque 
currus sistatur, ut videantur tamen objecta ea per- 
severare in eodem motu quo prius. Causa ejus rei 
est, quod, moto curru, simul movebatur spectantis 
cerebrum et nervus opticus ; consistente autem 
curru, cerebrum et nervus opticus motum non tam 

VOL. II. c 



18 DE HOMINE. 

SECT. u. subito amittit. Moto itaque per aUquod tempus 

, ^ ^ cerebro, nervo optico et retina, necesse est etiam 

Qoomodoin per aliqiLod tempus moverl imaginem, id est, ob- 

^Sb!^^X* JGcta ipsa mota videri ; idque eodem modo quo 

moveri videbantur, dum moveretur eurrus. 

Propter eandem rationem iis, qui eeleriter et satis 
longo tempore in gyrum se eonverterunt, videntur 
omnia circum circa objecta converti sive in gyrum 
moveri motu contrario, paulatim scilicet restituen- 
tibus sese in loca propria partibus cerebri, nervi 
optici et retinae, quae a conversione in partes age- 
bantur contrarias. 

Hactenus de linea visuali,ph3enomenisque inde ac- 
cidentibus. Dicemus proximo loco de magnitudine, 
distantia et figura in visione directa apparentibus. 



CAPUT III. 



DE OBJECTI LOCO APPARENTE, SIVE, VT LOQUUNTUR 

PLERIQUE, DE LOCO IMAGTNIS PER VISIONEM 

DIRECTAM, ID EST, UBI NULLA EST 

REFLEXIO NEQUE REFRACTIO. 

1. Lqcub imaginis quibus rebus determinatur; cogniiio loci ob-* 
jecti linearis sufficit ad cogniiionem loci simpliciter. 2. Linea 
potest esse tarn parva, et objectum irradiari sub tarn exiguo 
angulo, ut nulla ejus fiat sensi'o. 3. Locus object! apparens 
semper oculo propinquior est in visione directa, quam locus 
verus. 4. Data magnitudine objecti apparente in una dis- 
tantia, datur locus ejus apparens in distantia qualibet, 5. Si 
objectum duobi)s ooulis spectetur, majus apparebit quam si uno 
tantum ; et quae inde consequuntur. 6. Objectum quo debi- 
lius agit, eo videtur obscurius; et quae inde consequuntur. 

7. Luna quare interdiu dilutior minorque apparet quam noctu. 

8. Quare stelles fixae^ cum sint poene innumerabiles, terras 
minus illustrant simul omnes, quam luna. 

1 . QLvm loQUm determinant objecti cujuscunque tria 



sensio. 



DE OBJECTI LOCO APPARENTE, ETC. 19 

sunt, distantia sumpta in recta positione data, mag- s^ct. ix. 
nitudo, et figura ; quibus datis, datnr object! locus 3» 
vems. Itaque, si detur objecti in recta positione locus imagine 
data distantia apparens, magnitude apparens, et J^'J^^T^c^, 
figura apparens, datur quo que locus ejus apparens. ^^^^^ l*><^^^ 
Ad magnitudinis apparentis cognitionem, opus ad cogmtionem 

_ ^"11 !• • • 1 !• loci simpliciter. 

non est hoc loco dimensionem considerare aliam 
prseter longitudinem, sive lineam ductam ab uno 
superficiei termino ad alterum. Nam ex quan- 
titate plurium linearum cognoscitur quantitas ipsius 
superficiei quae oculis obvertitur. Longitude autem 
linesB visibilis apparens est ea, quae sequentibus li- 
nese ductum apparet inter terminos ejus distantia. 

2. In qualibet linea sumi potest pars aliqua adeo Lmea potest esse 

• ^ ii ./i*.... tam parva, et ob- 

exigua, ut per se nullam omnmo laciat sm visionem. jectum irradian 
Est enim ad sensionem faciendam in omni objecti ^^^^^uTSi 
ab oculo remotione certa qusedam et finita vis ne- ^"* ^** 
cessario requisita, ita ut minor ea, etsi moveat 
organa visionis, non tamen sensibiliter id faciat. 
Nam objectum quodlibet, lucidum vel illuminatum, 
utcunque motum, id est, actionem suam in oculum 
ad quantamlibet distantiam propaget, non tamen 
ad omnem distantiam videri potest. Et quaato 
majora sunt objecta pari vi luminis prsedita, quoad 
intensionem, tanto videri potest a loco remotiore. 
Sed quodlibet objectum divisibile est in partes per- 
petuo divisibiles. Quare, infinities repetita divi- 
sione, pervenitur tandem ad partem tam exiguam 
ut vis ejus sentiri non possit. 

Manifestum etiam est, objecti partes, quae sin- 
gulae organa quidem movent sed visionem sui non 
faciunt, confertas tamen et conjunctis viribus visio- 
nem facere, non ipsarum quidem partium, sed to- 
tins quod ex illis fit aggregati. 

C2 



20 DE HOMINE. 

SECT. II. Praeterea angulus visor ius, sub quo objectttm ali- 

/ ^' . quod videtur, adeo parvus esse potest, ut actio ejus 

imprimatur in retinam, in puncto, physico quidem, 

sed omni tamen puncto physico dato minore, ita 

ut quantacunque sit vis actionis objecti, nihil tamen 

videatur praeter punctum physicum, etsi illud punc- 

tum clarius sit in actione forti quam in debili. 

Locus objecti 3. In omni visione directa, locus objecti apparens 

perocuiopro- sivc locus imagiuis cst citra locum ejus verum, et 

pinquior est in „^i^^^ :^«^ 
JiriSne directa, mmor ipSO. 

quamiocusyerus gj^ objcctum (iu fig. 1) AB liuca rccta, retinae 
arcus C D, centrum ejus E. Dico A B apparituram 
esse citra A B, puta in F G, et esse F G minorem 
ipsa A B. 

Intelligatur A pars objecti adeo exigua, ut a dis- 
tantia A E, sola existens, non possit videri ; simi- 
liter sumatur alia pars H, quae sit ipsi A aequalis, 
itaque nee ea, si sola esset, videretur ; movet 
tamen oculum utraque, etiam sola, nempe pars A 
per rectam A E, et pars H per rectam H E, quae 
rectae convergunt usque ad occursum in centro E. 
Quoniam autem conjunctis ipsarum partiumque in- 
termediarum viribus fit visio totius AH, id est, 
imago ejus aliqua, imago ilia apparebit ex ea parte 
ubi vires conjunguntur, id est, ex ea parte ubi A E, 
H E convergunt, id quod est citra objectum verum 
AB alicubi, puta in FI; videbitur ergo A cum 
partibus sibi proximis in recta A E ad partem F, et 
pars H cum suis vicinis ad partem I, totumque 
A H apparebit in F I, quae est ipsa A H minor. Ob 
eandem rationem videbitur B K in G L, et totum 
objectum A B in F G. Itaque in omni visione recta 
locus imaginis est citra objectum verum, etc. 
Quod erat probandum. 



DE OBJECTI LOCO APPARENTE, ETC. 21 

CoroU. I. Locus object! venis et apparens eun- sect. ii. 
dem subtendit angulum ; nam idem est angxdus . ^* . 
AEBetFEG. 

CoroU. II. Idem objectum si sit remotius, ima- 
go ejus ^ddebitur magis citra objectum, quia in 
majore distantia agit debilius, et propterea partes 
ejus nisi longiore progressu ad faciendam sensio- 
nem non suflSciunt. Et proinde etiam distantia 
inter objectum quantumvis magnum et oculum 
tanta dari potest, ut nulla ejus omnino fiat sensio. 
Objectum idem quo magis ab oculo distat, eo sub 
minore videtur angulo visorio. Hoc autem mani- 
festius est quam ut egeat demonstrations Ex quo 
intelligi etiam hoc potest, quod in remotione ob- 
jecti ab oculo perpetua pervenietur tandem ad 
locum, unde linese rectae ab objecti extremis termi- 
nis ad centrum retinae ductae angulum faciunt in- 
sensibilem, et proinde objectum appareret, coeunti- 
bus terminis imaginis, tanquam punctum. 

4. Quod si daretur distantia objecti vera, una Data magnitu. 
cum distantia ilia in qua imago ejus evanescit in parLte'S^ 
punctum vel in maffnitudinem datam, daretur quo- f »*^*;«» ^^ 

^ O . locus qua appa- 

que locus apparens ejusdem objecti in omni alia ^f^ '^ ^istan. 
distantia ab oculo, non majore quam ilia in qua ut 
punctum videretur. 

Sit (in fig. 2) oculus in A. Objectum sive verus 
ejus locus B C, cui per centrum retinae A ducatur 
aequalis et parallela DE. Locus autem objecti 
apparens sit F G. Ductis autem lineis visualibus 
A B, A C, subtendet F G angulum visualem BAG. 
Supponamus jam objectum BC admoveri ad ocu- 
lum et collocari in H I, oporteatque determinare 
locum ejus apparentem. A punctis D et E ducan- 
tur D F, E G rectae, quae, quia F G minor est quam 



22 DE HOMINE. 

tmcT. n. C B, id est qnam D E, concurrent alicubi ; concur- 
. ^; . rant ergo in K. Dncantur autem A H, A I secan- 
tes D K et E K in punctis L et M. Dico H I appari- 
tunim esse in L M. Apparebunt enim puncta H 
et I in visualibns lineis A H et A I. Et quoniam 
objectum prout removetur longius a D E, ita ap- 
paret minus, donee remotum usque ad B C apparet 
in F G, et tandem ulterius remotum apparet ut 
punctum in K (quod punctum vocabimus punctum 
evanescentiie, respondens puncto quod in pictura 
perspectiva vocatur punctum horizontale et prin- 
cipale) apparebunt termini objecti, utcunque ab 
oculo distantis, in rectis D K et E K. Itaque punc- 
tum H videbitur in D K, et punctum I in E K. Sed 
eadem puncta apparent in rectis visualibus A H, 
A I. Apparebunt igitur in intersectionibus ad L 
et M ; est ergo L M locus objecti H I. Data ergo 
distantia, &c. locum objecti apparentem invenimus. 
Quod erat feiciendum. 

CoroU. Patet ex constructione, objectum idem et 
minus et ab oculp remotius videri, prout ipsum 
revera remotius est. 

Notandum autem est, quod etsi distantia objecti 

ab oculo vera mensuris determinari potest, locus 

tamen apparens, id est, distantia imaginis ejus in 

visione directa mensurari non potest ; quoniam 

imago res est mere phantastica. 

Si objectum 5. Si objcctum duobus oculis spectetur, sitque 

spectetor.m^'us distftutia ceutrorum retinarum sequalis longitudini 

ri^tolS^r ipsins objecti veri et ipsi parallela, imago ejus ex 

etquffiinde |.g]j yisiouc cotiflata louffitudini ipsius objecti verse 

aequalis erit. 

Sit (in figura tertia) objectum A B, quod visum 
git a duobus oqulis existentibus in C et D, ita ut 



DE OBJECTI LOCO APPARENTE, ETC. ^8 

C D sit aequalis ipsi A B ; longitudo ejusdem ap- stet. li. 
parens erit etiam eidem AB squalls. Ducantitf ^ f' . 
enim C A, C B, D A, D B linese visuales; apparebit si objectum 
ergo A B oculo in C terminata in reetis C A, C B, J^c^,mB,im 
citra ipsam A B. Appareat ergo utcunque in E P. "fSTteLtZT 
Itaque propter eandem causam eadein AB ocnlo ^* ^"« ™^ 
existenti in D apparebit in G H. Totum ergo ob* 
jectum apparebit in recta E H, quae propter paral- 
lelas AB, CD utrisqne earuin est seqnalis. Si 
igitur objectmn, &c. Quod erat probandum. 

Quod si distantia centronim retinarum minor sit 
quam objecti vera longitudo, etiam longitudo ap- 
parens minor erit vera. 

In figura quarta, sit longitudo objecti vera AB, 
major quam D C, et ab oculo in C ductotur visu- 
ales C A, C B ; longitudo apparens oculo in C sit 
E F ; itaque longitudo apparens oculo in D erit 
G H ; totumque objectum videbitur in E H, quae 
propter rectarum C A, D B divergentiam minor est 
quam A B. Quod erat probandum. 

Contra, si distantia oculorum major sit quatn 
objecti vera longitudo, etiam longitudo apparens 
eadem major erit. Sit enim (in eadem figura 
quarta) objectum C D ; oculus autem alter in A, 
alter in B. Ductis visualibus AC, AD, videbitur 
in ipsis terminata longitudo apparens propior oculo. 
Appareat ei^o in I K. Apparebit ergo idem ob^ 
jectum oculo altero in L M, et totum CD in I M, 
quse major est quam C D propter rectarum A C, 
B D convei^entiam ; id quod erat ostendendum. 

Porro, si objectum idem spectatur duobus oculis 
valde inter se distantibus, ut sunt duo oculi duorum 
hominum in dissitis terrse regionibus, locus imaginis 
non erit utrisque idem. 



,24 DE HOMINE. 

SECT. II. Sit enim (in figura quinta) alterius observatoris 
^ ^; , oculus A, alterius B, objectum autem C D, in tanta 
ab utroque distantia, nt appareat alteri oculo in 
E F, alteri in G H^ id est, non modo citra C D, sed 
etiam citra punctum I, in quo visuales AD, B C se 
mutuo intersecant, id quod accidet si recta CD 
satis parva sit vel satis remota. Sed E F, G H sunt 
diversae imagines nihil omnino habentes commune. 
Itaque duobns observatoribus valde dissitis, ob- 
jectum apparet in locis diversis ; id quod contingit 
etiam uni et eidem observatori, qui objectum intue- 
tur a diversis stationibus. Notandum autem est, 
nihil hinc accidere incommodi agrimensoribus, qui 
longitudines duabus stationibus captare solent. 
Nam cognoscunt distantiam stationum per men- 
suram ; cognoscunt etiam angulos omnes triangu- 
lorum ABC et ABD; ideoque et latera AC, 
B C, AD, B D, angulosque CAD, C B D ; itaque 
longitude vera objecti C D latere non potest. 

Ex eo autem quod ostensum est, objectum ideo 
apparere propius oculo quam revera est, quia 
partes ejus adeo parvae esse possint, ut per se ipsas 
sensionem efficere non possint, manifesta redditur 
causa quare e longinquo turres et alia corpora, non 
rotunda, rotunda tamen apparent. Nam ut anguli 
et cuspides object orum videantur, necesse est ut 
per se satis virium habeant ad sensionem faciendam, 
id quod res tam exiles in distantia satis remota non 
habent. 
oyectumquo g. Jn visiouc dirccta objectum quo debilius agit, 
▼idetur oiMcu- CO scmpcr quidcm obscurius, quandoque autem 
Jl^l^toJ! * remotius, quandoque propius videtur, prout diversae 
res sint quae actionem ejus debilitant. Quod sem- 
per apparet obscurius manifestum ex eo est, quod 



DE OBJECTI LOCO APPARENTE, ETC. 25 

claritas sive lucis splendor eflfectus sit actionis vehe- sect. h. 
mentis. Nam cum illuminatio et visio sint motus^ . ^- . 
erit major illuminatio et major splendor motus ma- objectum quo 
jor, id est, si agatur m idem numero patiens, actio videtur obscu. 
fortior. Itaque, si medium inter objectum ct ^jj^J^^^^JJ"^® 
oculum sit pulvisculis opacis interspersum, quibus 
radii aliqui ab objecto in oculum tendentes inter- 
cipiuntur^apparebit objectum neque remotius neque 
propius oculo quam in medio puro, sed tamen minus 
splendidum, propter vim actionis impeditam. 

Quod si debilitas actionis proveniat ab eo, quod 
animus videntis ad aliud objectum attentus sit, si- 
quidem inter objectum illud et oculum aliud inter- 
ponatur objectum minus, videbitur id quod est in- 
terpositum etiam remotius et majus. 

Sit enim (in fig. 6) objectum BC visum sub 
angulo visorio B A C, idque cum attentione animi, 
hoc est, cum motu organorum circa cor vehemente ; 
sitque interpositum inter B C et oculum aliud ob- 
jectum, D E, minus quam B C, visum sub angulo 
visorio DAE; sintque A D, A E productae ad B C 
in F et G. Dico D E appariturum in F G. Dum 
enim oculus percurrit objectum B C, cui intentus 
est animus, pars FG apparebit non sua actione, 
quae ab interposito DE sublata est, sed virtute 
actionis D E ; apparebit ergo D E ut macula aliqua 
.vel tenebrae in F G, vel si fortiuscule agat, sui quo- 
que imaginem faciet, sed obscuriorem et appa- 
rentem in F G, id est, major em quam D E. Simi- 
liter si animus videntis attentus sit in objectum 
D E, visio partis F G toUetur, videbunturque B F, 
G C in H D, et E I ; sunt autem D H, E I minores 
quamBF, CG. 

7. Videtur autem luna interdiu et minor et di- 



26 DE HOMINE. 

SECT. II. lutior qnam noctu videretur, etiam in eadem coeli 

^ ^; _. parte. Mota enim jam ante a splendore diumo 

Luna quare vlsionis organa ad motum recipiendum a radiis lu- 

interdiu dilutior •<■ • ^ • ^ •. 

minorque appa. naHDus supervementcm magis contumaciter se 
ret quam noctu. j^abcnt. Itaquc dum luna debilius agit, extremse 
ejus partes sensionem minus efficiunt interdiu quam 
noctu ; et propterea sicut turres quadratse detritis 
angulis apparent e longinquo rotundse, ita luna 
licet rotunda, detritis extremitatibus apparet minor. 
Eadem autem tota dilutior apparet propter debi- 
litatem actionis, quae oritur ex prseoccupatione or- 
ganorum a splendore diumo : quemadmodum etiam 
strepitus diumus facit, ut soni corporum singulorum 
minus exaudiantur. 

Causa autem quare sol, luna, et caeterae stellae 
majores apparent prope horizontem quam ab ho- 
rizonte remotiores, ex eo oritur, quod cum oculus 
sit in superficie, non in centro terrae, magis distat 
ab horizonte aspectabili, hoc est, ab horizonte 
caeruleae illius superficiei, quam vocamus coelum, 
quam ab ejusdem summo culmine. Etsi enim terra 
ad orbem stellae cujuscunque rationem magnitu- 
dinis habeat inconsiderabilem, magna tamen est 
comparata cum distantia, quae apparet ab ipsa ad 
loca stellarum apparentia. Accidit ergo oculo ho- 
rizontem prospicienti distantiam ejus, terram in- 
terpositam legendo, aestimare ; unde magis videtur 
distare quam a coelo summo. Majorem autem dis- 
tantiam apparentem sub eodem angulo visorio 
necessario sequitur imago major. Causa autem, 
quam alii afferunt hujus phaenomeni, nimirum id 
accidere propter refractionem in atmosphaera, vera 
non est, ut dicetur postea. 
8. Quaeri potest, et a nonnullis quaesitum est. 



DE OBJECTI LOCO At^PARfeNTE, ETC. 27 

qui fieri pote^^ ut stellae fixse, quae propria luoe sect, ii. 
splendentes, et propterea quasi totidem soles habiti, . ^- ^ 
cum innumerae sint eaque appareant magnitudine Qaare steiife 

. • , tj J • fix8B, cum sint 

ut in unam compactse multo apparerent majoreSpcBnemntnne. 
quam aut luna aut ipse sol, tamen omnes simul non ^^'^^ 
modo quam sol, sed etiam quam luna terram multo tnmtsimuiom. 

''' nee, quam luna. 

minus Ulustrant. Cui quaestioni responderi potest, 
primo, quod stellae fixae singulae cum sub angulis 
acutissimis videantur, videntur confase propter earn 
causam quam supra (cap. ii. art. 3) indicavimus, 
atque ob eandem causam magnitudines earum ap- 
parentes non oriri ab ipsarum stellarum angulorum- 
que visualium magnitudinibus, sed a superfluis 
radiis qui faciunt ut videantur undique comatae. 
Unde fit ut si spectentur per aliquod foramen quod 
minus sit quam oculi pupilla, crines illi omnes 
(ut in cap. ii, art. 4, coroU. iii. ostensum est) abra- 
duntur; quibus abrasis, stellae iUae protinus dis- 
parent reddunturque invisibiles. lidem crines 
abradi etiam solent per tubum opticum, et ne sic 
quidem videbitur Stella pura tanta magnitudine, ut 
omnes simul sumptae et conceptae tanquam in unam 
stellam compositae discum faciant magnitudini 
lunae ullo modo aequiparandum ; nee si facerent, 
quoniam id non fit sine artificio, quo luna etiam 
amplificari similiter posset, magnitudo ea argu- 
menti loco, quod disci stellarum apparentes simul 
sumpti disco solis aut lunae majores sunt, adduci 
debet. 

Non sunt igitur disci simul omnes stellarum fix- 
arum apparentes majores apparente disco lunae. 
Rursus, habeant singulae stellae lucem aeque ve- 
getam ac ipse sol, illustrentque terram' a distantia 



28 DE HOMINE. 

SECT. II. Q^* ^^* ^^^^^ ^P^^^ ^* terram ; luna autem mu- 

3. tuetur a sole suum lumen, id est, sol agat sua luce 

Quare steUce ^^ tcrras mediaute reflectione lunari, id est, a dis- 

fix8D, cum sint tautla composita ex distantiis a sole ad lunam et a 

pcene mnume- ^ 

rabues, terras luiia ad terrain, quae distantia inter fixas et terrain 

minus illuft- • i«i*j • . ,* • n . m 

trant simui om- mcomparaoiliter minor est ; etiam sic net, ut 
ncs,quamiuna. q^^jjq^g^jj^ stcUse fixse totidcm essent soles, miran- 

dum tamen non esset si sol noster, mediante lunari 
reflexione, terras magis illuminet quam stellse fixse 
simul omnes. 

Observaverunt permulti post somnum, tempore 
matutino, quando oculis, simulatque aperti sunt, 
objicitur fenestra, ita vehementem sentiri actionem, 
ut clausis rursus imago tamen fenestrae aliquan 
diu inhaereat; quemadmodum accidit etiam iis^ 
qui solem intuentes habent aliquandiu obver- 
santem oculis imaginem solis. Causa ejus rei est, 
quod spiritus animalis post somnum ad exte- 
riora rediens, quemadmodum supra declaravimus, 
facit ut resistentia in retina sit major, id est, ut 
sensio sit fortior. Pro fortitudine autem visionis 
magis minusve perseverat imago concepta. 



DE REPRESENTATIONE OBJECT!, ETC. 29 



CAPUT IV. 

DE REPRJESENTATIONE OBJECTl IN PERSPECTIVA. 

1. Natura pictursa perspectivsa in quo consistit. 2. Rectanguli 
infiniti reprsesentatio in perspectiva est triangulum. 3. Rect- 
angulum infinitum non reprsesentatur a triangulo propter ob- 
jecti cum tabula similitudinem, sed propter similitudinem tri- 
anguli cum apparentia rectanguli infiniti. 4. Trapezium quo- 
modo reprsesentat speciem rectanguli finiti. 5. Quatuor trian- 
gula rectanguli divisi diagonaliter in quatuor triangula melius 
excitant memoriam quatuor rectangulorum simul, quam unum 
triangulum unius rectanguli. 6. Si quee propiora sunt oculo 
clariora pingantur quam remotiora pro ratione basium trian- 
guli reprsesentantis ; etiam efficacior fiet reprsesentatio. 7* 
Etiam ex adpictis in eadem ratione umbris animalibus aliisque 
circumstantiis reprsesentatio corroboratur. 8. Tabula perspec- 
tiva, si spectetur per aliquod exiguum foramen, quare tanto 
efHcacius rem reprsesentat. 9. Circulum apparere in perspec- 
tiva, prseterquam in unico situ, ellipsin. 10. Parabola, quan- 
do vertex ejus remotior est ab oculo quam basis, apparet tan- 
quam hyperbole. 11. Contrario situ apparet ellipsis. Qui 
tabulas perspectivse intuetur ita ut visus fallatur, non proprie 
videt rem pictam sed veram recordatur. Index perspectivse 
quis. 12. Perspectivae in versa est, quam linese visuales per 
puncta object! transeuntes designant in piano ulteriore. 

1. Representatio figurae in perspectiva aliud sect. ii. 
nihil est praeter linearum in objecto^ visarum in ., ^; . 
superficie aliqua interposita inter oeulum et ob- Natura pictur» 

. 1 . • perspectivcD in 

jectnm, deseriptionem. quo consistit 

Est itaque perspectiva ars describendi sectiones 
pyramidum, (inter pyramides hoc loco etiam conos 
comprehendo,) in superficie sive plana sive non 
plana. Cum enim in visione omnes radii ducti a 
lateribus objecti concurrant (cap. ii. art. 2, coroU.) 
in centro retinae, fit ab iis omnibus simul sumptis 
superficies,, si quidem latera omnia objecti sint 



30 DE HOMINE. 

SECT. II. linese rectee^ pyramidica ; sin objectum terminetur 

^ ^' . undequaque in circumferentia circuli^ conus ; quo- 

Natura picturffi modocunque autem objectum terminetur, superfi- 

perspectivee in-r*. •. f j_ 'j • ^ ^ 

quoconsistit cies net acummata, quam liceat mini hoc loco ap- 
pellare pyramidicam. 

Manifestum bine est, quod si quis inter objectum 
quodcunque et oculum planum erexerit diaphanum, 
cujus superficies divisa sit in valde multas figuras 
particulares, quadratas, triangulares, vel hexagonas, 
observaveritque puncta illius diaphani per quae sin- 
guli ab oculo radii ad objectum transeunt, quod 
facile ope talis divisionis fieri potest, eaque in charta, 
quae habens similem superficiem similiter etiam di- 
viditur, diligenter notaverit, lineasque a puncto ad 
punctum conformiter ad lineas visas in objecto dux- 
erit ; fiet repraesentatio objecti, in illo piano ap- 
parens, tabula ejus perspectiva, id est, figura ilia, 
quae in chartam transcripta est, similis erit objecto 
spectato per planum aliquod interpositum corpus 
diaphanum. Idem fieri potest quando objectum a 
tergo est eodem modo per reflectionem a speculo. 

Sine hoc artificio necesse est ut is, qui hujusmodi 
picturam primus ostendit, aut geometriam didicerit, 
qua sectiones conorum, conoeidw^ et pyramidum 
omnis generis in charta exhibere secundum artem 
potuerit, quod est difl&cillimum, vel multa minus 
accurate picta in tabula relinquere coactus fuerit, 
quae tamen imperitorum censuram eflFugere potu- 
erunt. 

Praecepta perspectivae non est hujus loci tradere ; 
sunt enim, nisi quod spectat ad claritatem et ob- 
scuritatem, quae diversa in diversis cujuslibet ob- 
jecti partibus observatur, pure geometrica. Hoc 
loco id ago, ut cum tabula picturae perspective^ 



mm. 



DE REPRESENTATIONE OBJECTI, ETC. 31 

facta jam sit, exhibeatque spectatori pro lineis pa- sect, ii 
raJl^liiS, non parallelas ; pro erectis, procumbentes ; ^ ^' . 
pro circulis, ellipses ; pro ellipsibus, cirenlos ; in- 
numeFaque alia quae aliter in tabula sunt quam in 
objecto, rationem reddam quare tawien obj^ctum a 
tabula, optime repraeseutatur ; id quod ex tabulae 
alicujus constructione ostendendum est.. 

2, Consider emus igitur adjunctae tabulae figuram ?f^^»^ 
primam, in qua sit A B Y Z rectangulum in piano sentatio m per. 

■% • .• .. !•• ^ 'I* • t r-\tT spectiva est 

norizontis positum, divisumque bifariam a recta bJri, trilnguii 
in qua, utcunque producta ad E, statuatur erecta 
ad planum recta E F, intelligaturque oculus in F. 
Intelligantur etiam Y, Z adeo remota esse ab oculo, 
ut ductis rectis F Y, F Z, angulus ab illis compre- 
hensus YFZ prae exiguitate evanesceret. duo 
facto, habemus pyramidem visualem, cujus basis 
est rectangulum AB Y Z, vertex in oculo F, latera 
AB F, AYF, BF Z, Z YF, quatuor triangula, quo- 
rum ultimum Z Y F habet angulum ad F adeo acu- 
tum ut, quoad sensum, latera FY, FZ pro una 
tantum recta habenda sint, 

Supponamus jam rectangulum A B Y Z esse ip- 
sum objectum repraesentandum per transpectionem 
in piano aliquo diaphano interposito inter ipsum et 
oculum. Intelligatur ergo super rectam A B tale 
planum perpendiculariter erectum esse, secans om- 
nes radios tendentes ab objecto rectangulo ad ocu- 
lum F ; erit ergo sectio facta in piano erecto super 
A B triangulum, cujus ba£iis est A B, altitude aequa- 
lis rectae E F, nempe G V. 

Nam duae rectae F Y, F Z, sumptae pro una linea 
propter exiguitatem anguli, transibunt ambae per 
verticem V, et F V erit horizonti, quoad sensum, 
propter suppositam distantiam rectae Y Z, parallela. 



32 



DE HOMINE. 



SECT. II. 

4. 



Jam construatur (ut in figura secunda) triangu- 
lum factum per dictam sectionem, nempe A B F, 
cujus latus A B aequale sit A B figurse primae, et 
altitude F G altitudini E F^ vel G V. Triangulum 
hoc tabula perspectiva est rectanguli illius infiniti 
A B Y Z. Similiter triangulum aliud quodcunque 
tabula etiam est rectanguli infiniti alicujus. Simi- 
liter (in figura tertia) duo triangula ad verticem 
ABF^ FDC tabula est duorum rectangulorum 
inter se parallelorum, qualia sunt alicujus portions 
solum et lacunar. Junctisque AD^ BC, totum 
A B C D rectangulum tabula est sex rectangulorum, 
habentium latera opposita inter se parallela et op- 
posita. Et rectangulum quodvis aliud, divisum 
duabus diagonalibus in quatuor partes, tabula est 
perspectiva parallelipipedi concavi alicujus. 
Rectangulum 3. Quouiam autcm descriptum in piano tri- 

infinitum non ...•• 

Teprajsentatur angulum sluc alio artificio imaginem hujusmodi 

n trianinilo prop- . -%• • n •.• i* 1 a. •• • 'a. ±. 

xet objecti cnm rectauguli iiifiniti linearum ductu minime imitatur, 
!Scm,'^*prop- ^ rarissime contingit, ut qui triangulum intuetur 
tersimiiitudinem rectanffulum putat se videre,iisque solis qui consult© 

triangiili cum ap- ^ •■• *" , *, 

pareutia rectan- ct cum maguo laborc rcvocaiit m memoriam, et 

ffuli infiniti. •-■ •••■••■•. 1 •• .• . 

ideam ex simili alicujus longissimae portions ante 
spectatae conceptam in animo consistere faciunt ; 
colligimus, quod ad institutum nostrum maxime 
pertinet, tahulas perspectwce non similitudine ulla 
figurae verse objectum repraesentare, sed similitu- 
dine quam habent cum triangulo quod est in figura 
art. 4, praecedentis capitis, nimirum F K G, cujus 
vertex K, punctum quod appellant joriwcepaZ^ et 
horizontaley respondet vertici F trianguli A F B, et 
basis F G illic, basi A B hie ; ex quo fit, ut quam- 
diu spectantes quodlibet triangulum meminerimus 
porticum aliquam longissimam ante spectatam^ 



DE REPR^SENTATIONE OBJECTI, ETC. 33 

eodem modo apparuisse, tamdiu idea ilia, quae in sect.ii. 
memoria est, consistit, et confiisa in unam cum idea, . ^' . 
quae fit a visa tabula, in animo retinetur, potius 
quam excitatur. Similium enim, in quantum similia 
sunt, una tantum est idea, quemadmodum per totum 
diem eandem rem intuentes eandem ejus semper 
habemus imaginem. Excitari autem ab aspectu sim- 
plicis trianguli ideam porticus in iis, qui assueve- 
runt rerum apparentias cum veris earundem figuris 
comparare, difficile non est, puta in pictore, cuju^ 
animus perpetuo per istiusmodi objecta circum- 
volitat. 

4. Guod si reprsesentare in tabula velimus rectan- Trapezium 
gulum finitum, id est, cujus latus, ab oculo re- sentat spedem 
motissimum, non sit tamen adeo remotum ut ^n- '^**°^ ^'"*** 
gulus visualis penitus evanescat, quale supponemus 
esse in prima figura rectangulum A B C D ; caeteris 
rebus stantibus, dividatur bifariam C D in puncto 
H, ducaturque F H secans G B productam in X. 
Deinde in secunda figura sumatur altitude G I ipsi 
G X sequalis, ductaque DIG basi A B parallela, 
habemus trapezium A B C D pro tabula perspectiva 
rectanguli sive porticus, determinatse A B CD figurae 
primae ; sed quae ideam rectanguli sive porticus, 
nisi assuetis, pon facile excitat, id quod ante dic- 
tum est de triangulo. 

Ut igitur vehementius excitetur a tali trapezio 
spectantis imaginatio, dividere ipsum oportet in 
partes per lineas basi parallelas, eadem ratione de- 
crescentes qua decrescunt objecta, quoad apparen- 
tiam, dum magis magisque ab oculo removentur: 
id quod in hunc modum vulgo et recte fieri solet. 
Cum recta D C (secundae figurae) repraesentet ob- 
jectum D C positum in figura prima, ducta A C 

VOL. II. D 



34 D£ HOMINE. 

SECT. II. (secundae figurae) trapezii linea diagonalis repree- 

. ^ . sentabit AC diagonalem figurse primae. Deinde 

Trapezium divisa AB (secuiidee figursB) in partes quotlibet 

^Z. ^^T mqasles, puta quatuor^ quarum duse sint G S^ S B^ 

TCctanguK finiti. ^^ J) Q ]j^ totidcm paitcs etiaiu aequales, quarum 

duee siot I H, H C, et conjunotis terminis divisionis 
per lineas reotas^ eae rectae secabunt diagonalem 
A C, Per puneta autem intersectionum ducantur 
rectae Q. R^ O P^ M N basibua parallelas. Itaque 
A Qt R B trapezium repraesentabit reetangulum A R ; 
et trapezium Q O P R rectangulum Qt P ; et trape- 
zium O N rectangulum O N ; et denique trapezium 
M C rectangulum M C. Nam sicut A C secat M N 
(figuraB primae) in partes quae habent rationem 3 
ad 1, ita A C (secundae figurae) secat M N iA eadem 
figura in ratione 3 ad 1 . Et sic de caeteris. duod 
si eandem rationem distantiarum continuare quis 
voluerit versus verticem F, sic faciet, Jungatur 
A H, et producatur ad B F in E, ducaturque E L 
parallela basi A B, secans A F in L, eritque trape- 
zium E L D C repraesentatio rectanguli ulterioris, 
nimirum cujus latus oculi proximum est L D, alte- 
rum latus ipsum M D, vel N C (figurae primae). Et 
sic potest continuari tabula versus verticem F quan- 
tum volumus. Sed ut compleatur impossibile est, 
quoniam vertex F repraesentat lineam in distantia 
incognita collocatam. Jam trapezium hoc, ut dic- 
tum est^ divisum secundum rationes distantiarum, 
quas habent ab oculo objecti partes per rectas G R, 
O P, M N, D C aliasque, si placet, ulteriores basi 
parallelas, memoriam portions quam repraesentat 
vehementius excitat quam indivisum ; quia paral- 
leled Ulae sua continua diminutione, quae similis est 
dlminutioni apparentis objecti, quae fit a remotione 



DE REPR^SENTATIONE OBJECTI, ETC. 35 

ejus ab ocnlo, objecti diminutionenij, cujus idea cum sect* !!• 
hae confdnditur, in memoriam revocat, ^_ ^' . 

5. Porro si divisio eodem modo in quatuor trian* Qiwtuc*r tnm- 

1 • • • • 1 • guUi rectaoguU 

gulis mstituator^ communem in centro rectanguli ^y^ awgona. 
habentibus verticem, ut in tertia figura factum est, tf!J,^"SL 
quatuor plana paraJIelepipedi interiora, id est, so- ^"^^JJ^^^JJ^ 
lum lacunar et duo parietes oppositi cujuspiam anguiorumsmud 
aedineu perfectius adnuc reprsesentabuntur, quam anguium umus 
solum aut lacunar, aut utervis parietum soUtarius. '*''**'*»^ 

Dividentur autem quatuor ilia triangula per di- 
visionem quam tradidimus cujuslibet unius eorum. 
Nam diviso, ut in tertia figura, triangulo A F B, ea 
quam diximus ratione per rectas GR, ST etc. 
junctisque A D, B C, et a punctis G, R, S, T ductis 
CI P, S N, R O, T L etc, parallelis lateri A D, vel 
B C, et denique junctis P O, N L etc. erunt trian- 
gula AFD, DFC, CFB eadem ratione divisa ac 
ipsum A F B. Excitabitque rectangulum A C por- 
tions alicujus memoriam tanto melius, quanto line- 
arum plura plana dividentium conjunctio in di- 
agonalibus plus valet ad recessum partium objecti 
imitandum, quam linese dividentes unum eorum 
tantum. Nam sunt plana ilia quatuor qua^i toti- 
dem testes ad faciendam fidem conspirantes. 

6. Quod si lineae divisionis latitudinem aliquam ^X^^Tlh^ 
habeant perpetuo decrescentem, ut si A B latior ^^^ pmgantur 

r> • !/••• • A. q^iwn remotiora 

csetens fiat, ut m oculum fortissmie ommum agat, pro ratione had. 
et post illam Q R, deinde S T etc., ita ut fortitude ^^te^,'^ 
actionis eadem decrescat ratione, qua longitudines ®^^^ ^^^^ 
decrescunt ipsarum Gl R, S T etc ; etiam adhuc erit 
reprsesentatio objecti aliquanto efficacior. 

7. Rursus, si umbrse, si homines, aliaeve circum- pictis i^^'e^em 
stantiflB in eadem ratione (ut in figura quarta) adpin- »tione umb™ 
gantur, erit et sic quoque reprsesentatio, tanquam q«e circumstaa. 
aucto testiiua niuaerO) nonniM corroborata. no conobontaT. 



pnesentantis, 
etiam efficaci< 
fietreprsesentatio 



36 DE HOMINE. 

SECT.iL 8. Postremo, si per foramen exiguum vel per- 

. ^' . specillum uno tantum oculo tabula spectetur^ re- 

Tabuia perapec prsBseiitatio crit multo perfectior ; nam in hoc casu 

tiya, si spectetar, i j j.^vi i • 

per auquod eri' oculus non vagatur extra tabulam, ubi, qusecunque 
S^ toito^' videntur, in eodem videntur esse piano, et proinde 
cacius rem re- etiam omncs tabulae partes ; ita ut quantum pro- 
portiones, colores, umbrae, recessuum quos imitan- 
tur fidem faeiunt, tantum comparatio cum iis, quae 
sunt extra tabulam, iisdem rebus fidem derogat. 
circuiumap. 9, Si figura objccti in piano horizontis, per 
spectiva, pne- plauum diaphauum horizonti erectum spectanda, 
^taTem^. sit circulus, sectio facta in piano illo erecto, id est, 
tabula ejus perspectiva, erit ellipsis vel circulus ; 
oculo quidem in uno solum puncto coUocato, cir- 
culus ; caeteroqui ellipsis. 

Sit (fig. 5) figura objecti circulus in piano jacens 
horizontis ; sitque diameter ejus A B ; oculus autem 
ubicunque in C, modo ab omnibus circumferentiae 
punctis ad C pervenire possint radii ; sitque B D 
horizonti erecta, secans A B in B, et AC in puncto 
D. Elevatio oculi supra horizontem perpendicularis 
sit E C. Erit itaque B D sectio communis plani 
diaphani sive tabulae perspectivae interpositae inter 
oculum et objectum, insistentisque horizonti ad 
angulos rectos, et coni cujus vertex C, basis circu- 
lus A B. Erit praeterea triangulum ABC sectio 
per axem illius coni. 

Jam consideratis triangulis ABC, B D C, si ea 
sint similia, quod fieri non potest nisi in uno tan- 
tum puncto rectae E C productae, habebunt bases 
A B, B D triangulorum ABC, B D C positionem 
suhcontrariam. Ideoque (per Mydorgii Parisini 
Conicorum Elem. lib. i. prop. 3,) erit sectio facta 
a piano B D in superficie coni, facti a lineis simul 
omnibus a circumferentia ductis ad oculum C, cir- 



DE REPRiESENTATIONE OBJECTI, ETC. 3/ 

cuius. Sin triangula ABC, B D C non sint similia, ^ect. ii, 
erit (per ejusdem Mydorgii Conicorum Lib. i. prop. . ^^ . 
6) sectio ilia ellipsis. Itaque si figura objecti, etc. 
Quod erat probandum. 

Facillime intelligitur e contra, quod ellipsis in 
horizonte, per erectam tabulam diaphanam spec- 
tata, in una sola oculi positione videtur circulus. 

10. Si figura objecti in horizonte positi, spec- Parabola, quan. 
tanda per tabulam diaphanam, sit parabola, posita rL^uorlS "S) 
autem tabula sit super vel citra basem horizonti ^s^app^^. 
erecta, erit sectio, id est figura in tabula apparens, q««™ hyperinjfl 
hyperbole. 

Sit (in fig. 6) parabola ABC descripta in piano 
horizontis, cujus vertex sit A, basis B C ; positus- 
que sit oculus in E. Super B C intelligatur planum 
diaphanum sive tabula perpendiculariter erecta, 
quam secet planum per F D erectum secundum rec- 
tam lineam A D F ; et sit communis sectio D H, 
unde intelligetur recta GH esse totam in sublimi, 
et rectse A D F, quae est in piano horizontis, per- 
pendiculariter imminentem. Ductaque AE, su- 
matur ipsi aequalis E G, et ducta A G dividatur 
bifariam in I. Tum centro I, intervallo I A, descri- 
batur circulus A K G, cujus punctum A erit in ho- 
rizonte, sed punctum G et caetera puncta omnia 
erunt in sublimi. His constructis, erit AEG tri- 
angulum piano horizontis erectum, et A E, E 
crura ejus ; ipsum autem triangulum dividet per 
axem conum visualem, cujus vertex est E in sub- 
limi, nempe in oculo, basis autem circulus A K G, 
axisque parabolas A D apparebit in piano trianguli 
AEG parallelus lateri F G. Parabola denique tota 
apparebit in illius coni superficie. Jam planum 
F H secat A E alterum latus trianguU per ^e|n in 



38 DE HOMINE. 

SECT. II* L, alterum vero, nempe G E productum, in H ; est- 
^ ^^ ,. que D L sectionis axis in piano tabulae diaplianae 
erecte super B C ; et tota denique sectio est in 
eadem tabula. Est autem sectio ea h3rperbole5 per 
definitionem traditam in primo elementorum coni- 
corum Mydorgii. Quare si figura objecti in hori- 
zonte positi sit parabola, per erectam in basi tabu- 
lam diaphanam apparebit hyperbole, Quod erat,etc. 
^^*"^^"^ 11. Quod si parabola invertatur, ut vertex sit 
inter oculum et basin, sitque erecta tabula super 
vel citra verticem, erit sectio facta in tabula ellipsis. 
Fiat triangulum A B C (in fig. 7) sectio cujuspiam 
coni per axem, cujus vertex A, basis B C, quae se- 
cetur a piano aliquo per rectam E F lateri A C pa- 
rallelam. Erit igitur sectio facta parabola, cujus 
vertex est E, axis E F. Supponamus autem E F 
axem, ut et ipsam parabolam, esse in piano hori- 
zontis ; jam inter oculum A et verticem parabolas 
vel super ipsum verticem erigatur recta GH per- 
pendicularis, vel utcunque modo secet utrumque 
trianguli latus, ut in I et H. Sectio itaque com- 
munis tabulae et trianguli transit per utrumque 
ipsius trianguli latus. Itaque erit IH (per Ele- 
mentorum Mydorgii Conicorum lib. i. prop. 6) 
axis ellipseos descriptae in superficie coni, cujus 
vertex est oculus A et basis B C circulus. Itaque 
oculo posito in A, parabola E F in tabula GH vide- 
bitur ellipsis. Simili ratione ostendi potest, ellipses 
transpectas apparere ellipses quidem, sed diversae 
speciei, et quae hiibent aliam rationem majoris axis 
ad minorem ; et hyperbolas transpectas apparere 
alias specie hyperbolas. 
Qui tabuias Atquc haBC sufficient dixisse de perspectiva ; quo- 

penpectiYiB in- ^^^ iustitui gcomctrica eo usque tantum persequi, 



DE REPR^SENTATIONB OBJECTI, ETC. 39 

quoad necessaria sunt ad rationem reddendam gene- sect. ii. 
ralem earum deceptionum, quae accidunt visioni ex . ^' _. 
transpeetione diaphanorum : quae in eo eonsistunt, tuetur ita ut 
quod qui tabulas perspectivse ita attente intuentur, ^^proprie k 
at quae in tabulis pinguntur plana appareant Hon ^^a 'ram''^ 
plana, et longinqua quae non sunt longinqua, et^'^*^- 
erecta quae procumbunt, illi, proprie loquendo, non 
ipsas tabulas vident aut sentiunt, sed res ipsas, quas 
pictor imitatur, ante visas recordantur. Ex quo J^^dex per- 
etiam obiter intelligi hoc potest, tabulae perspectivae 
judicem neminem esse posse, ne phUosophuin qui- 
dem ipsum, qui rationes opticas omnes perspexerit, 
nisi qui multiplici experientia multarum rerum ap- 
parentias naturales observatas comparatasque me- 
moria retinuerit ; habeatque praeterea imagination 
nem constantem, ne ideas rerum visarum, dum fictas 
contemplatur, animo elabantur. 

12. Est et aliud perspectivae genus, hujus de qua PewpectiT» in. 
diximus mversae,m qua objectum ipsum rude aliquid uneiB yimukw 
apparet, et nisi oculo in certo puncto collocate in- jC/^^i^tes 
forme ; in eo vero puncto id videtur quod apparere "^^^teriore. 
voluit pictor. Id quod hac ratione fieri potest: 
prope planum aliquod statui intelligatur tabula 
picta, in qualibet ab oculo distantia ; considerentur 
linese omnes visuales per unamquamque particulam 
ejus transeuntes, in quae parietis vel plani puncta 
productae desinant. Atque ibi illam tabulae parti* 
culam pingant, id quod sensu fieri non potest, quia 
tabula picta non est transparens, sed rationibus 
geometricis ; ideoque pictores professi non possunt 
omnes hoc facere, sed ope utuntur geometrarum : 
sed quando factum est, oculo posito in eodem loco 
apparent omnia tanquam in unius tabulae piano. 
Exemplum hujus rei exhibuit R. P. Nicerottus in 
Cionventu Minimorum Parisiis. 



40 



D£ HOMINE. 



CAPUT V. 

DE LOCO OBJECTI APPARENTE IN SPECULIS 
PLANIS ET SPH^RICE CONVEXIS PER 

REFLEXIONEM. 

1 . Locus objecti apparens, sive locus imaginis, per reflexionem a 
speculis planis non diaphanis. 2. Quod in speculis planis dia- 
phanis plures fiunt imagines ejusdem objecti. 3. Definitiones 
quinque. 4. Punctum principale, sive in quo evanescit an- 
gulus visoriusy in speculis convexis dividit semidiametrum spc- 
culi earn quae est in perpendiculo oculi bifariam. 5. Quomodo 
locus objecti apparens per reflexionem in speculo sphserice con-* 
vexo inveniendus sit. 

SECT. II. 1. Magnitudo ct distantia objecti apparentis ia 

. ^; . speculis planis politis, sed non diaphanis, eaedem 

Locus objecti sunt qu8B iu visiouc directa, quando radius in di- 

iwusimagmis, tccta visiouc sequalis est ambobus radus in visione 

STi^^''^^ reflexa, nimirum illi qui est ab objecto ad speculum, 

non diaphaois. qj^ appcUatur vaditis incidenSj et illi qui est a 

speculo ad oculum, qui vocatur radius refiexuSy 

simul sumptis. 

Sit (in fig. 1) objectum AB, oculus in C. Duc- 
tis ergo rectis C A, C B, apparebit in visione directa 
objectum inter C A, et C B alicubi, propiusque 
oculo (per cap. iii. art. 3) quam est ipsum A B ob- 
jectum. Appareat itaque in D E. Interponatur 
jam inter oculum et objectum speculum planum, 
quod sit F G, secans C A, C B in H et I ; ducantur- 
que ad F G perpendiculares B L, A K, factisque an- 
gulis L I G, K H G sequalibus utroque utrique an- 
gulis F I C, F H C sive ipsorum verticalibus GIB, 
G H A, erunt rectse G L, I L sequales rectis G B, I B 
Uterque utrique ; item r^ct^e K H, H A sequales 



DE LOCO OBJECTI APPARENTE, ETC. 41 

inter se. Siimatur in H K recta H M sequalis rectae sect, ii. 
H D, et in I L recta I N sequalis I E; eruntque C H, . ^; . 
H M, simul sumptse^ aequales uni C D^ sicut C I, locus objecti 
I N^ simul sumptae, sequales uni C E : sed C D, C E S^^'^, 
sunt radii visorii ab objecto AB in visione directa, et fl ^u^f """^ 
C H M, CI N sunt radii ab objecto eodem translate "^n diaphams. 
in K L in visione reflexa. Et angulus visualis ad 
C utrobique idem. Eademque est vis radiorum 
surgentium ab H et I ad M et N, quae est radiorum 
procedentium ab iisdem H, I ad D^ E. Apparebat 
autem objectum per visionem directam in D E ; 
translatum ergo in K L apparebit per reflexionem 
in eadem distantia in rectis C H^ C I productis, ita 
ut H D^ I E sint sequales ipsis H M, I N^ id est, in 
D E : eaedem ergo sunt objecti magnitude et dis- 
tantia apparentes per reflexionem in speculo piano, 
quae in visione directa. Quod erat probandum. 

CoroU I. Manifestum hinc est, locum imaginis 
per reflexionem eundem esse, qui esset sublato 
speculo, et translate objecto tantundem ultr^^ spe- 
culi locum, per visionem directam. 

CoroU. II. Manifestum item est, deceptos esse 
hactenus scriptores opticae omnes, qui non modo 
affirmant, sed pro axiomate et fundamento doc- 
trinae suae posuerunt, locum imaginis cujuslibet 
puncti visi per reflexionem esse in perpendiculari, 
quae ducitur ab objecto ad superficiem in qua spe- 
culum situm est, idque non solum in speculis planis, 
ged etiam in convexis et concavis ; id quod ex ipsa 
figura in speculis planis, praeterquam in incidentia 
radiorum perpendiculari, falsum ess^ manifeste 
patet. Imo si verum esset, objecta omnia appare- 
rent in vera eoinim magnitudine ; et sol, qui ap- 
paret sine speculo semipedalis, appareret in speculo 



42 DB HOMINB. 

SECT. !!• plus quam centies major quam est vera terrse mag- 
. ^' . iiitudo. 
Quodin«pe. 2. Id quod modo ostensum est de speculis non 

culls planis dia- 1*1 • i« . /«< 1111 

phanis piuies diaphams, qualia sunt quae fiunt e cnalybe bene po- 
^^id^'S^tL lito, verum quoque est in diaphanis: sed in illis unius 
objecti una tantum imago, in his plures esse possunt. 
Nam (in fig. 2) si speculum A B C D sit diapha- 
num, et objectum in E, oculus in F, radius E B 
per plures refractiones et reflectiones veniet ad A, 
et inde ad oculum in F ; et videbitur objectum in 
F A I. Item radius E K per plures refractiones et 
reflectiones veniet ad L, et inde ad oculum F, 
et videbitur E in recta FLM. Item radius EG 
per simplicem reflectionem veniet ad F, et appare- 
nt E in recta F G H. 

DEFINITIONKS. 

nefinitiones 3. I. Ceutrum specuU est centrum sphserse, cu- 
jus superficiei pars est speculi superficies convexa. 

II. Perpendtculum puncti in ohjecto cujuscun- 
que est recta linea ab eo puncto ducta per centrum 
speculi. 

III. Perpendtculum oculi est recta linea ab oculo 
ducta per centrum speculi. 

IV. Vertex speculi est punctum in speculi super- 
ficie in quod incidit perpendiculum oculi. 

V. Circulus quem in charta describo vice speculi 
(convexa enim in piano describi non possunt) est 
communis sectio ipsius chartse planse et sphserse, in 
cujus superficie intelligitur esse superficies speculi, 
quae transit per puncta quatuor haec. 1. Centrum 
speculi. 2. Punctum in objecto consideratum. 3. 
Centrum retinae ; et4. Punctum reflexionis. 

Si punctum quodlibet objecti in quacunque a 
speculo convexo distantia oculique situ quocun- 



quinque. 



DE LOCO OBJBCTI APPARENTE, ETC. 43 

que positum sit, linea ejiis visualis ita puncti illius sect. ii. 
perpendiculum secabit, ut pars lineee ipsius visualis, . ^- , 
intercepta inter perpendiculum dictum et speculi 
superficiem, minor sit reliquo perpendiculi inde 
usque ad speculi centrum." 

Sit (in fig. 3) punctum objecti A, centrum spe- 
culi B, perpendiculum objecti A C, oculus in D, 
radius incidens ab A sit AE, reflexus secundum 
angulos sequales, qui est idem cum linea visuali, 
DE; producta autem sit DE ad occursum cum 
A B in F. Dico E F minorem esse quam B F. 

Ducatur B E, et producatur utcunque in G, fiat- 
que E H parallela rectse A B. Jam angulus G E A 
sequalis est, propter reflexionem, angulo G E D, 
hoc est angulo FEB. Angulus autem E B F sequalis 
est, propter parallelismum, angulo G E H ; sed 
angulus FEB, hoc est GEA major est angulo 
G E H ; quare angulus FEB major est angulo EBP, 
et per consequens, latus BF majus latere FE. 
Itaque linea visualis ita perpendiculum objecti 
puncti secat, etc. Quod erat probandum. Item, 
quo angulus reflexionis major est, eo linea visualis 
partem perpendiculi intra sphseram interceptam, 
id est, semidiametrum, in partes magis inter se 
inaequales dividit. Nam si sit ducta A I, cujus 
reflexa est I K, ita ut angulus reflexionis in E major 
sit quam in I, producta K I secabit C B longius a 
centre B quam est punctum F. 

4. Punctum; in quo evanescit angulus visorius Punctum prm. 

• 1 « 4 • • • rt • cipale, sive in 

cujuscunque objecti visi per reflexionem a super- quo evanescit 
ficie speculi sphaerice convexa, dividit sphserse sive ^^ln\pe^i8 
speculi semidiametrum bifariam. Sit (in fig-. 4) convexis dividit 

•t \ o / semediametrum 

speculum convexum ABC, cujus centrum D • sit- specun eam qu» 
que objectum E F, et in eo puncta E, H, I, K. if^^^i^ 



44 DE HOMINE. 

SECT. 11. Centre D ducatur arcus LM dividens D A, D B, 

^ ^' . D C cseterasque omnes semidiametros inteijectas 

pimctnm prin- bifariam. Jam a puncto F ducatur radius F N, ita 

qi^eLr^ ^ ^^ reflexus N G occurrat alicubi semidiametro D B 

productse, ut in G, ubi statuatur oculus ; producta- 

que G N secet perpendiculum puncti F in O; major- 

que erit (per art. 4) D O quam N O, et multo major 

quam O C. Similiter fiat e puncto E incidens E Q, 

et ejus reflexus G Q, qui producatur in P ; eritque 

D P major quam P Q, et multo major quam P A. 

Erit autem angulus visorius, sub quo apparebit E F 

objectum, G G N. 

Rursus, sumatur in objecto punctum aliud K, a 
quo radius ductus K S reflectatur itidem ad G, et 
producta G S occurrat K D perpendicular! in T ; 
et similiter a puncto H radius H V reflectatur ad 
G, producaturque G V donee occurrat perpendiculo 
H D in X. Erit sic quoque D T major quam T N, 
sed minor quam DO; et D X major quam X Q, et 
minor quam D P. Etiam angulus visorius V G S 
minor angulo visorio Q G N. Eodem modo si inter 
K et H sumantur alia duo puncta^ unde radii per- 
veniant per reflexionem ad oculum in G, minor erit 
adhuc angulus visorius et partes semidiametri sectae 
a lineis visualibus minus insequales ; sed nulla di- 
minutione anguli visorii (per art. 4) perveniet linea 
visualis ad circulum LM, qui secat DA et DC 
bifariam. Intelligantur jam erectae duae parallelae 
infinitse in E et F ; illae secabuntur a rectis V H, 
S K productis ; ad illas intersectiones intellige re- 
mota esse puncta E et F; itaque radii ab E et F 
incidentes in speculum iidem erunt cum H V et 
K N, eritque angulus visorius idem V G S. Itaque 
diminuitur semper angulus visorius per remotionem. 



DB LOCO OBJECTI APPARENTE, ETC. 45 

eodem mode quo diminuebantiir ante per diminu- sect. ii. 
tionem objecti, quando pro EF objecto majore ^' 
sumpsimus H K objectum minus. Nunquam ergo 
per remo tionem objecti quantamcunque ita dimi- 
nuitur angulus visorius, ut linea visualis producta 
intra speculum secet aut tangat circulum LM: 
semper tamen, quoad angulus uUus sit, magis ad 
eam circulum accedet. Deficit ergo angulus viso- 
rius per infinitam remotionem in media distantia 
inter verticem speculi, et centrum ejusdem. Quod 
erat probandum. 

5. Locus imaffinis, id est locus objecti apparens, Quomodoiocus 

^ . , *' , . objecti apparens 

per renexionem a speculo convexo quomodo m- per reflexionem 

J • J in speculo spha;- 

vemendus sit. . rio/Zr...J in. 



nee convexo in- 



Sit (in fig. 5) speculum ABC, cujus centrum ^^°^"^^"^ ^^' 
D, oculus ubicunque in G. Itaque ducta G D erit 
oculi perpqndiculum. Sitque objectum I E, secans 
G D in F. Sit ducta I A parallela oculi perpendi- 
culo D G, quae in speculi superficiem vel incidet, 
vel ipsam tanget, vel extra speculum tota erit. 

Primo sit punctum A in superficie speculi, divi- 
saque D B bifariam in H, ducatur A H. Ductoque 
radio quocunque I K, ita ut reflectatur ad oculum 
in G, producatur G K donee occurrat A H in L. 
Similiter a quibuscunque aliis punctis objecti, ut 
M vel E, ducantur perpendiculo oculi D G usque 
ad speculum M N, E C parallelse, et radii incidentise 
MP, E 0, qui reflectantur ad G. Et productis 
G P et G O ad occursum cum rectis H N, H C in 
punctis Q et R, erunt Q et R loca imaginum punc- 
torum objecti M et E. Similiter inveniri possunt 
loca imaginum omnium punctorum, quae sunt in 
objecto I E, in linea L Q R. 

Producatur enim FE in T, ut FT, FI sint sequales. 



46 DB HOMING. 

SECT. II. intelliganturque objecti termini I, T jacere in A V. 

. f* . Videbuntur ergo in egdem loco, in quo videntur 

Quomodoiociw ipga A ct V puncta specnli : iude si removeantur 

objecti apparens ..^.^ •!! . / a t, 

per reflexionem rursiis ui uifinitum, videbuutur (per antecedentem 
ric^^^ex?^ propositionem) et ipsa et totum objectum contrahi 
yeniendussit ^j cvancscere in punctum H. Erit ergo locus ap- 
parens puncti I in recta A H, et puncti T iij linea 
VH. Sunt autem loca eorundem punctorum iu 
lineis suis visualibus 6 K, G Y. Sunt ergo in in- 
tersectionibus cum A H, H V, nempe in punctis L 
et X. Propter eandem rationem erunt loca ima- 
ginum punctoruin M et E in rectis H N, H C ; sed 
sunt eadem loca in visualibus G P, G O ; sunt ergo 
in iutersectionibus Ql et R. Est ergo inventus locus 
imaginis objecti I E, nempe L Q R. Quod erat 
faciendum in casu primo. Quomodo autem a 
puncto dato recta linea ita duci possit, ut ad aliud 
punctum reflectatur datum, problema solidam est, 
et fieri potest ope hyperbolae, sed ipsa hyperbola 
non sit nisi per puncta, id est, mechanice. 

Secundo, sit objectum I S ita magnum, ut a ter- 
mino ejus S, ducta perpendiculo oculi G D parallela 
S a cadat tota extra speculi superficiem. Ducatur 
ab oculo G recta G a contingens speculum in Z. Si 
ergo punctum S poneretur in a, videretur in Z. 
Dum ergo rursus removetur sursum versus S, locus 
ejus apparebit in recta HZ. Exempli causa, si 
punctum objecti sit /3, cujus radius /3 8 reflexus sit 
ad oculum in G, et producto G 8 secet H Z in y, erit 
7 locus apparens puncti j3. Sit ergo objecti punc* 
tum in ipso S ; ducta incidente S tt et reflexa ejus 
TT G, producta G v secet HZ in p, erit punctum p 
locus apparens ipsius S. Itaque locus imaginum 
per reflexionem a speculo convexo inventus est. 
Quod erat propositum. 



DE LOCO OBJ.ECTI APPARENTE, ETC. 47 

Loquimur autem de iis objectis, quce deficiente sect, ii. 
angulo visorio videri deBiuunt ; id quod non fit in . ^; . 
objectis sua natura lucidis. Nam angulo visorio 
deficiente stellae tamen fixse apparere non desinunt ; 
neque candelae apparere in speculo desinunt, etiamsi 
in tantum removeantur ut angulus visorius fiat 
insensibilis, Sed talis visio, ut diximus, semper 
confiisa est^ propter rationes (cap. ii. art. 3) supra 
adductas, 



CAPUT VL 

DE LOCO OBJECTI APPARENTE PER REFLEXIO- 
NEM A SPECULO SPH^RICE CONCAVO. 

1, 2. Oculo et objecto positis ita ut linese incidentes perpendicu- 
lum oculi non secent, invenire locum imaginis. S, 4, 5, 6> ?• 
Oculo et objecto ita positis ut lines^ incidentes oculi perpendi- 
culum secent. 8. Imago objecti utcunque positi in tantum re- 
cedere a speculo non potest, ut perveniat ad centrum retinae. 
9- Punctum objecti quod est in centro speculi, oculo citra cen- 
trum ooUocato, in ipso centro apparebit 10. Maxima confusio 

ubi sit. Oculo et objecto 

- T ^ ^- M /• • 1 * • positis ita ut li- 

1 . In renectionibus a superncie spnsence concava neee incidentes 
contingit apparere objectum quandoque situ simili, Sn^n^t, 
quandoque inverse. Cuius causa manifesta est 1°^^'?':^ ^*'''"™ 

* *■ ... imagims. 

hsBc ; quod quandoque radii incidentes se mutuo 
ante secant^ quam reflectuntur; et tunc quidem 
objectum apparet inversum : alias vero sitmn ob- 
tinet naturali similem. 

Itaque primo loco, oculo et objecto ita coUocatis, 
ut ab objecto radii incidentes non se mutuo interse- 
cent ante reflectionem, locum imaginis sic investi- 
gabimus. 

Centro A, (in fig. 1) radio quocimque A B, sit 
descriptus arcus circuli BCD, cujus pars E C re- 



48 ' DE HOMINE. 

SECT. II, prsesentet speculum concavum ; sitque oculusin F. 

^ ^; . Ducatur recta FE, quae reflectatur per EG, et 
ocuio et objecto rccta F C, quae reflectatur per C H ; juncta autem 
neJi^ddentes G H rcpraBseiitet objectum. Itaque incidens G E 
^uH'^'tl^t, reflectetur per E F, et incidens H C per C F. Quare 
invenire locum punctuui G vidcbitur alicubi in linea visuali, si opus 

imaginis. ^ 

est, producta, FE. Similiter, videbitur punctum 
H in linea visuali F C, etiam si opus est, producta. 
Jam si puncta G et H essent in ipsis punctis E et C, 
viderentur, ut per se manifestum est, in illis ipsis 
punctis. Manifestum item est, prout magis magis- 
que retrahuntur ab illis punctis E et C, ita magis 
apparitura esse ultra speculum. Supponantur ergo 
retracta esse ad G et H, ubi ea coUocavimus; du- 
canturque a G et H rectae G I, H K parallelae per- 
pendiculo oculi, nempe rectae A B, secantes F E, 
F C productas in I et K. Dico fore ut objectum 
appareat inter I et K, nempe, punctum G in I, et 
punctum H in K. 

Producantur indefinite parallelae IG, KH in 
L et M, et supponatur objectum coUocari in L M. 
Incidens ergo a puncto L, ut reflectatur ad oculum 
in F, cadet inter E et B ; et incidens a pimcto M, 
ut reflectatur ad idem punctum F, cadet inter C et 
E ; et videbitur objectum per alias visuales quam 
FE, FC et magis ultra speculum. Nam quo ob- 
jectum a speculo remotius est, eo etiam locus ima- 
ginis ab eodem speculo erit remotior, apparebitque 
sub minore angulo semper minor, donee in satis 
magna remotione deveniat, propter exiguitatem 
anguli visorii, invisibilis, nimirum coeuntibus paral- 
lelis in ipsum oculi perpendiculum. Atque liaec 
quidem una causa est ex iis quae locum imaginis 
determinant, nempe quod locus imaginis ad specu- 
lum accedit et recedit in parallelis I G, K H. 



DE LOCO OBJECTI APPARENTE, ETC. 49 

Altera causa, quae determinat locum imaginis, sect. ii. 
sunt ipsae lineae visuales exeuntes ab oculo F per . ^' . 
puncta reflectionis E et C. Videbitur ergo punc- ocuioet objecto 
turn G turn in visual! F E, turn in parallela G I. S^\cid^tes 
Videbitur ergo in intersectione ad I. Et propter J^^^n^nt, 
easdem causas videbitur punc turn H in K. invenire locum 

• • •• • imaginis. 

Locus autem imaginis cujusvis alii puncti ob- 
ject! invenitur per eandem methodum, nimirum a 
puncto ipso ducendo lineam perpendiculo oculi 
parallelam, et lineam ab eodem puncto quae ad ocu- 
lum reflectatur. Videbitur enim in earum concursu. 

Regula haBC inveniendi locum imaginis etiam 
speculis planis et sphaerice convexis communis est, 
nempe ut sit locus imaginis in concursu rectae a 
quovis puncto object! ductae perpendiculo oculi pa- 
rallelae cum linea visual!. Nam in speculis planis 
locus imaginis est in object! perpendiculo, quod 
oculi perpendiculo est parallelum. 

2. Cluod si objectum ita collocatum sit ut inci- 
dentes radii non se intersecent, centrum autem 
speculi sit inter oculum et verticem speculi, inveni- 
etur locus imaginis hoc modo. 

Sit centrum speculi A, vertex B, ipsum speculum 

ce, oculus jT, objectum gh. Sitqueg*^ incidens, 
et reflexa ef. Sit item h c incidens, et reflexa ejus 

cf. Videbuntur ergo puncta hg alicubi in visu- 
alibusy e, fe. Supponatur jam objectum h g mo- 
ver! inter parallelas hk, gi. Videbuntur ergo 
mover!, sed per alias aliasque visuales. Cum autem 
punctum g est in «, et h in //, videbitur i ab oculo in 
g, et k ab oculo in h. Quare vicissim et /^ videbitur 
ab oculo in k ; et g ab oculo in i ; et ambo h et g 
ab imo et eodem oculo injf. Est ergo imaginis 
object! hg locus inventus k i. Quod erat faciendum. 

VOL. II. E 



50 DE HOMINE. 

5ECT. II. 3. Ut sciamus autem ubi locus objecti apparens 
. ^' - tunc est, quando incidens a puncto objecti radiante 
ocuio ct oLjecio perpeudiculum oculi ante secat quam fiat ad oculum 
ne/**i^ckirnte8 reflectlo, uitelligere oportet loca esse duo, in quibus 
cuiim^il^t"" si objectum positum sit, extrema ejus puncta per 
reflexionem ibi apparebunt ubi apparerent in visione 
directa. Alter locus est, ubi extrema objecti punc- 
ta sunt in ipsa speculi superficie ; alter, ubi radius 
incidens in speculum ab imo objecti termino ad 
oculum reflectitur per alteram. Exempli gratia : 
sit speculum (fig 2) A B C, cujus centrum D, sitque 
oculus ubicimque in E. Ponatur primo, objectum 
esse A C, cujus termini A et C simt in ipsa speculi 
superficie, ducanturque E A, E C. Manifestum est 
videri A et C, sive per reflexionem sive per directam 
visionem, sub eodem angulo visorio A E C. Quare 
etiam in iisdem locis videbuntur A et C, sive visio 
fiat directa sive per reflexionem. Secundo, sit ob- 
jectum F G ita positum, ut incidentis F H reflexa 
H E transeat per punctum G ; item, incidentis G I 
reflexa I E transeat per F* In hoc quoque casu, 
puncta G et F per directam visionem videbuntur 
sub angulo F E G, tarn in directa quam in reflexa 
visione. Quare, animo attento ad objectum, appa* 
rent G et F, sive per reflexionem sive directe visa, 
in ipsis punctis G et F. Quod si ducatur per cen- 
trum D recta quantulacunque KDL, incidentes 
K M, L N habebunt reflexas E M, E N, quae seca- 
bunt K L, ideoque, si ducerentur B K, B L, secarent 
illas inter B et K ex una parte, et inter B et L ex 
altera: id quod notandum duxi propter proposi- 
tionem 12. 

4, Posito oculo ita ut centrum speculi sit inter 
ipsum et speculi verticem, et ab oculo ad speculum 



DE LOCO OBJBCTI APPARENTE, ETC. 51 

ducta incidente, cujus reflexa secet oculi perpen- sect, ii* 
diculum ad angulos rectos; atque infra ipsum . ^' . 
perpendiculum et intra duas rectas perpendiculo ocuio et objecto 

T ni 1 . • A. ^ito positis ut U. 

oculi parallelas, quae speculum utrinque tangant, ne« incidentes 
collocate objecto, locum ejus apparentem invenire* ^^^^J^^; 

Sit speculum (fig. 3) ABC, centrum ejus D, 
oculus in E, perpendiculum oculi B E. Ducta autem 
E C reflexa sit per C A, ita ut C A secet E B ad 
angulos rectos ; ductseque sint C G, A F rectae E B 
parallelae. Posito jam objecto in K L, oportet in- 
venire locum ejus apparentem. Ducantur per K 
et L rectae K M, L N parallelae perpendiculo oculi 
B E ; intelliganturque puncta K et L moveri in illis 
parallelis versus puncta M et N, donee ita sint 
collocata, exempli gratia, in O et P, ut incidens ab 
O, puta O Gl, reflectatur ad E per punctum P, et 
vicissim incidens a P, puta P R, reflectatur ad E 
per O. Erit autem P inter centrum et verticem 
circuli semper. Ductae deinde BO, B P, quando 
opus est, producantur. Jam a puncto K ducta in- 
cidens K S reflectatur ad E per S E, et a puncto L 
ducta incidens L V reflectatur ad E per V E ; se- 
centque S E, V E rectas B P, B in X et Y. Dico 
K et L apparitura esse inter X et Y, nempe K in 
Y, et punctum L in X- 

Si objectum K L positum esset in P, tunc (per 
precedentem) apparet in ipso OP sub angulo OE P. 
Recedente autem objecto a vertice inter easdem 
parallelas OK, PL, angulus visorius semper minor 
fit, donee, continuata in infinitum remotione, latera 
anguli visorii exeuntia ab oculo E parallela fiant, 
vel potius coeant in unam rectam E B. Est ergo 
punctum B punctum evanescentiae anguli visorii. 
Cum itaque objectum positum in OP appareat 

E 2 



52 DE HOMINE. 

SECT. II. magnitudine eadem, qua in visione directa, et mag- 

- ^' nitudine nulla in distantia citra verticem infinita, 

ocuio et ohjecto necesse est nt ubicunque ponatur citra OP, nbi 

ita positis ut li- , , ■*• 

ne© incidentes augulus visorius minor est qnam angulus PEO, 
^um^JS. appareant termini K et L alcubi in rectis BO, B P. 
Sed iidem ejus termini apparent in visualibus lineis 
S E, V E. Apparebunt itaque in ipsis intersectioni- 
bus, hoc est, K in Y, et L in X inverse. Inventus 
itaque est locus, etc. Cluod erat faciendum. 

Cor oil. I. Objectum quando incidentes ante re- 
flexionem secant oculi perpendiculum, apparet 
semper inversum, atque etiam inter oculum et 
superficiem reflectentem. 

Coroll. II. Apparet hinc, quomodo etiam loca 
apparentia caeterorum punctorum objecti, nempe 
quae sunt inter K et L, invenienda sunt. Nam per 
bina puncta a perpendiculo oculi Jiinc et inde 
sequaJiter remota ducendae sunt rectae ipsi perpen- 
diculo parallelae, et admovendum objectum versus 
verticem quoad extrema ejus cum extremis punctis 
imaginis suae reciproce coincidant, et ad ea puncta 
ducendae rectae a vertice, etc. 

5. Posito objecto extra dictas parallelas, et infra 
rectam A C, locum ejus invenire apparentem. 

Sit rursus speculum (fig. 4) ABC, vertex ejus 
B, centrum D, oculus ut ante in E ; ductaeque sint 
ab E duae rectae incidentes in speculum ad A et C, 
ita ut incidentis E A reflexa sit A C, et incidentis 
E C reflexa sit C A, et a punctis A et C ductae sint 
A F, C G oculi perpendiculo E B parallelae, extra 
quas sit positum objectum utcunque H I. A puncto 
autem H ducta sit incidens H K, quae perpendicu- 
lum oculi secans reflectatur ad oculum per K E. 
Et a puncto I ducta sit incidens I L, et ilia secans 



DE LOCO OBJECTI APPARENTE, ETC. 53 

perpendiculum oculi reflectatur ad oculum per sect. ii. 
L E ; oportet jam locum imaginis objecti H I de- . ^' . 
terminare. ocuio et objecto 

Ducantur H M, I N parallelae rectae A C, sive netJ^ddrates 
secantes E B perpendiculariter in O et P : sump- "^^^t 
tseque sint M, P N aequales ipsis H 0, I P. Et 
a punctis M, N ducantur M R, N S, parallelae B E, 
terminataeque in C A producta ad R et S. Deinde 
dncantur B R, B S, quanim B R secet visualem E K 
in T, et B S secet visualem E L in V. Dice H ap- 
pariturum in T, et I in V ; et si quidem similiter 
operemur per csetera puncta objecti H I, totum ob- 
jectum appariturum in T V. 

Ductis enim H X, I Y rectae E B parallelis, se- 
cantibus A C productam in X et Y, suppositoque 
quod X R esset ipsum objectum videndum, imago 
puncti ejus extremi X appareret in A, et imago 
puncti alterius extremi R appareret in C sub an- 
gulo visorio A E C. Similiter supposito quod Y S 
ipsum esset objectum, apparerent quoque puncta 
ejus extrema in iisdem punctis A et C, et sub eodem 
angulo visorio A E C. Quanto autem X et Y in 
suis parallelis X H, Y I magis retrahuntur ex una 
parte, et R, S ex altera, tanto magis angulus viso- 
rius decrescit, ita ut posito quidem X in H, R vero 
in M, videbuntur H et M sub angulo visorio cujus 
semissis est B E K. Item posito Y in I, et S in N, 
videbuntur I et N sub angulo visorio cujus semissis 
est B E L. Est autem tam angulus BEL, quam 
angulus B E K, minor angulo B E A semisse anguli 
A E C, sub quo videntur X et R posita in recta 
producta A C. Porro si H et I magis adhuc re- 
trahantur ex una parte, et R, S ex altera, angulus 
visorius sub quo viderentur extrema puncta X, R, 
vel Y, S, adhuc erit minor, donee retracta in infi- 



54 DE HOMINE. 

SECT, II. nitum crura ambo anguli visorii conveniunt in 

. ^; _- unam rectam E B. Itaque punctum B est punctum 

ocuio et objecto evanescenticB ; et propterea imagines punctorum X 

new^ddentes' ^^ Y ubicunquc positomm in parallelis suis X H, 

^mSt"^' Y I ^^^^ in B R, B S. Quare puncta H et I appa- 

rebnnt, H quidem in B R^ I vero in B S. Apparent 

vero eadem puncta H et I in visualibus E K, E L ; 

apparent ergo in sectionibus^ id est in T, V, nempe 

punctum H in T, punctum I in V. Posito itaque 

objecto, etc. Quod erat faciendum. 

6. Posito objecto supra rectam A C, locum ejus 
apparentem invenire. Sit speculum (fig. 6) F A B C, 
vertex B, centrum D, oculus E. Supponamus rec- 
tam A reflecti per C E, et C A per A E. Prsete- 
rea supponamus E F reflecti per F G perpendiculo 
oculi parallelam, secantem CA productam in G. 
Sit jam objectum H I, a cujus puncto H incidat in 
speculum H L quae reflectatur ad E, sicut et a 
puncto I incidat IK, reflexa et ipsa ad E; appa* 
rebunt igitur H in recta E L, et I in recta E K. 
Ducantur jam per H et I rectse H M, I N parallelae 
rectae E B ; supponaturque objectum H I inter illas 
parallelas removeri ultra puncta H, I in infinitum ; 
manifestum est, incidentes H L, I K facturos an- 
gulos cum F G insensibiles, et tres illas lineas F G, 
H L, I K quoad sensum coalituras in unum G F, 
et per consequens arcum LK, post remotionem 
objecti infinitam, contrahi atque evanescere tandem 
in puncto F. Ducantur deinde P parallela ipsi 
I N, et a perpendiculo oculi tantundem distans, et 
G Q parallela ipsi H M, in eadem ab oculi perpen- 
diculo distantia : juganturque F G, F 0, quae secent 
visuales E L, E K in L et R. Dico L R esse locum 
imaginis, sive locum objecti apparentem. 

Quoniam enim angulus visorius major semper 



DE LOCO OBJECTI APPARENTE, ETC. 55 

est quo object! termini H, I propiores sunt rectse $ect. ii. 
A C, et eo minor quo sunt ab ea remotiores, donee . ^; . 
tandem remotis illis terminis in infinitum evanescit ocuio et objecto 

• ^T7^ A. • • • ^•■n/^ita positis ut li- 

m puncto Jb, erunt eorum imagmes m rectis FO, neaj inddentea 
FQ ductis ad O et G. Cum igitur punctorum ^^"^f^f - 
eorum imagines semper etiam sunt in visualibus 
E L, E K, erunt in ipsis intersectionibus, nempe in 
L et R. Itaque objecti H I locus apparens inventus 
est, LR ; quod erat faciendum. 

7. Ex iis, quae praesente capite et tribus proxime 
praecedentibus de loco objecti apparente inveniendo 
tradita sunt, universaliter pronuntiare licet, locum 
ilium semper inveniri in sectione crurum anguli 
cujusdam, cujus verticem appellavimus punctum 
evanescentise (in quo scilicet angulus visorius prae 
exiguitate evanescit) cum lineis visualibus in quibus 
apparent objecti extremitates, vel cum parallelis 
eductis a punctis ubi cura ilia incidunt in speculum, 
et transeuntibus per objecti extremitates. Punc- 
tum autem illud evanescentiae in diversis videndi 
modis est diversum. In visione directa punctum 
illud non determinatur, sed sumitur tanquam in 
horizonte; quia maxima quae circa nos sunt ob- 
jecta in distantia horizontis ab oculo evanescunt. 
Crura autem anguli, cujus vertex est illud punctum, 
desinunt in basi transeunte per centrum retinae. 

In visione per tabulam diaphanam, punctum illud 
est in recta transeunte per centrum retinae, et per 
tabulam perspectivae horizonti parallela ; vocatur- 
que a quibusdam perspectivae ^criptoribus punctum 
principale. Crura autem anguli, cujus illud punc- 
tum est vertex, ducta in tabula terminantur in piano 
horizontis. 

In visione per reflectionem a speculo piano, 



56 DB HOMINE. 

SECT. II, punctum illud idem est quod in visione directa, sed 

^ ^' . ultra speculum. 

In visione per reflectionem a speculo sphserice 
convexo, punctum illud est in perpendiculo oculi, 
distans a vertice speculi quantum est quarta pars 
diametri. Crura autem ejus terminantur in super- 
ficie speculi ad ea puncta, in quae incidunt ab 
objecti terminis duse rectae perpendiculo oculi 
parallelse. 

In visione denique per reflectionem a speculo 
sphaerice concavo, punctum illud varie ponitur. Si 
oculus sit inter verticem et centrum speculi, inci- 
dentes autem radii non secent oculi perpendiculum, 
punctum illud erit idem quod in visione per reflect- 
ionem a speculo convexo (art. 1, 2, 4), sed loca ter- 
minorum objecti erunt in sectionibus visualium cum 
rectis quae ducuntur a punctis speculi, in quae inci- 
dunt rectae a puncto evanescentiae transeuntes per 
termiiios objecti perpendiculo oculi parallelae. Si 
centrum speculi sit inter verticem ejus et oculum, 
objectum vero infra lineam perpendiculo oculi per- 
pendicularem in speculo terminatam et utrinque 
reflexam ad oculum, punctum illud erit ipse spe- 
culi vertex. Art. 7, 8. 

Sin objectum sit supra illam lineam, punctum 

illud est in parte speculi diversa, ad quod ducta 

recta ab oculo reflectitur per lineam perpendiculo 

oculi parallelam. Art. 9. 

Imago objecti g^ Imaffo obiccti visa in speculo concavo, etsi 

utcunque positi o J r ^ 

intantumrece- citra vcrtlccm spccuU apparcat modo plus, modo 

dere a speculo . , - t • i . i 

non potest, ut miuus, uuuquam tamen ad locum oculi, id est, ad 

ce^^ retina, ccutrum rctiuae venire potest, multo minus, ut pa- 

tant scriptores optici, a tergo spectantis esse potest^ 

Sit enim speculum (fig. 6) ABC, centrum ejus 



DE LOCO OBJECTl APPARENTE, ETC. 67 

D, oculus ubicunque in E ; supponaturque E A ita sect, ii* 
ducta ut reflexa ejus sit A C, secans E B oculi per- . ^' ^ 
pendiculum ad angulos rectos ; sitque, primo, ob- 
jectum F G, a cujus terminis F et G supponantur 
ductse incidentes F H, G I, quarum reflexae sint 
HE, IE, accedentes ad oculum in E. Ductis ergo 
B F, B G et prodnctis quoad secent visuales E I, 
E H, in K et L, videbitur F in K, et G in L, quae 
puncta K et L semper erunt inter oculum et spe- 
culum, propterea quod sunt in ipsis visualibus E H, 
E I. Rursus, sit objectum M N in ipsa linea appari- 
tionis maximae AC. Videbitur ergo N in recta 
A E, et M in recta C E. Sed videbitur quoque M 
in recta B N producta, et N in recta B M producta. 
Videbitur ergo M in O, et N in P, hoc est, inter 
oculum et speculum. Quod si M N esset tota in 
linea E B, hoc est, si non esset objectum reale, sed 
punctum mathematicum, tum angulus M B N om- 
nino perit, coeuntibus cruribus in unicam rectam 
B E, quam quidem lineae visuales secant ambae in 
puncto E, id est, in ipso centre retinae ; sed merum 
punctum, cujus termini nulli sunt, imaginem sui 
facere non potest. Nunquam ergo imago erit in 
ipso oculo, neque post oculum. Quod erat pro- 
bandum. 

CoroU. I. Quanto magis accedit objectum ad 
rectam A C, tanto imago ejus et major est et oculo 
propior: id quod patet ex ipsa diagrammatis in- 
spectione. 

9. In quo pimcto objectum et imago se mutuo Punctum objccti 
tangunt, in eo est centrum speculi. Supponamus S^'fp^^'^c^T 
(in figura sexta) positum esse objectum aliquod in loit^toT^^ 
ipso centre D ; ductae ergo incidentes coibunt cum ^°*~ apparebit. 
semidiametro D B, et quoniam ED B est oculi per- 



58 DE HOMINE. 

SECT. II. pendiculum, erunt reflexae earum in eadem recta 
^ ^ . B D. Videbitur ergo objectiim punctuale D (per 
articulum 6) in ipso centre D, modo punctum illud 
gumatur pro puncto physico, ut videri possit, 
Puncta enim mathematica nullo modo sensibilia 
sunt^ sed tantum doctrinae causa considerabilia. 
Punctum ergo objecti quatenus videri potest, posi- 
tum in centre speculi, ibidem quoque apparet per 
reflectionem. Addatur jam objecto magnitude, ea- 
que ex utraque parte centri sequalis, ut objectum 
sit K L, et a punctis K et L ductis incidentibus 
K M, L N, quarum reflexse sint M E, N E, junctis- 
que B K, B L, visuales E M, E N secabunt B K, 
B L, ex una parte inter B et K, ex altera inter B et 
L ; ut estensum est ad finem articuli 6. Nen ergo 
puncta K et L contingent imagines suas, sed uni- 
cum punctum D in centro positum id facit. Itaque 
si punctum objecti et imago ejusdem se mutuo tan- 
gunt, est contactus ille in centro speculi. Quod 
erat probandum. 
Maximacon. jQ. Quod attiuct ad coufusionem quae in certis 

josio ubi sit , • • • , 

oculi et objecti positionibus observari potest, maxi- 
ma confusio tunc accidit quando objectum est in 
linea apparitionis maximae, nempe ea quae faciens 
cum perpendiculo oculi angulos rectos reflectitur 
utrinque ad oculum ; qualis est in figura 6, recta 
AC. In ea igitur si ponatur objectum, ut M N, 
-unumquodque ejus punctum videbitur tum in utra- 
que visuali E A, E C, tum etiam in tertia visuali, ut 
in figura ipsa patet ; nam M videtur in visuali I E,' 
et N in visuali HE. Quod si oculus coUocetur 
inter verticem et centrum speculi, maxima confusio 
tunc erit quando prope illud punctum coUocatur 
oculus, in quo semidiameter ita divisa est, ut pars 



DE LOCO APPARENTE OBJECTI, ETC. 59 

ad vertieem ad partem ad centrum earn habet rati- sect, ii 

onem quam habet totum oculi perpendieulum ad > ^ 

speculi semidiametrum. Nam prope punctum illud 
omnes incidentes reflectentur ad oculi pupiUam. 



CAPUT VIL 




DE LOCO APPARENTE OBJECT! VISI 

TIONEM UNICAM, 

L Regula pro loco apparente objecti visi per unicam 

tionem generalis. 2, 3, 4?, 6, 6. Regulae illius applicationes 
aliquot 7» 8. Quare astr^ prope horizon tern majora apparent 
quam culminantia. 9. Quare plures videntur stellee fixee noete 
Berena frigida quam tepida. 

1 . In visione per unicam refractionem,id est,quando K«guiapro 

1 .• «• t • . • i*-i« loco apparente 

oculus est m uno medio^ objectum m alio diversse objecti visi per 
resistenti^, considerandus est locus, in quo videre- Z^^^L. 
tur si utrumque medium ejusdem esset naturse ; 
deinde considerandum est punctum, in quo fit re- 
fractio. Est enim recta ab oculo ad illud punctum 
ducta, linea visualis puncti visi ; cui si adjiciatur 
longitudo rectse, quae est a puncto objecti visi ad 
punctum refractionis, terminabitur tota in loco 
imaginis qusesitse. Quantum enim radius a puncto 
viso, qui visionis causa est, extenditur intra suum 
medium, tanto videbitur extendi in eodem medio 
secundum lineam visualem. 

2. Si obiectum sit linea recta, et statuatur in Regula 

-%» t • 1 M » • f M. illius appli- 

medio densiore, oculus autem in ranore, Imea autem cationes aiiquot 
duo ilia media distinguens sit recta, et objecto pa- 
rallela, ut si, exempli gratia, objectum sit in aqua, 
oculus in acre, apparebit obliqua, et accedens 
semper ad lineam quae media disterminat. 



60 DE HOMINE. 

SECT. II. Sit (in figura prima tabulae hujus capitis) objec- 
^ '^' _• turn recta A B C D. Linea, quae duo media dister- 
Kegui® minat, sit E G H I recta et ipsi A D parallela, quibus 

cationeraHquot. utrfsquc sit FEA perpciidicularis, statuaturque 
oculus in F. Et intra parallelas A D, E I sit me- 
dium densius, ut aqua; medium vero inter F et 
E I sit rarius, ut aer. His constitutis, videbitur A 
in ipso puncto A, propterea quod in puncto E ob 
actionis perpendicularitatem, nulla fiet refractio. 
Sumatur aliud punctum B, et ducatur B G, ita ut, 
servatis refractionis legibus, refringatur ad oculum 
in F ; et ducta F G producatur ad K, ita ut G K sit 
sequalis G B. Punctum igitur B apparebit in K, 
quae cadet citra rectam A D, quia G B minor est 
quam foret G K continuata usque ad ipsam A D. 
Similiter, sumpto alio puncto C, ductaque C H quae 
refringatur etiam ad F, sumatur in producta visuali 
F H recta H L aequalis ipsi C H ; eritque locus 
puncti C apparens in L. Eadem methodo inveni- 
atur puncti D locus apparens M, omniaque ilia 
puncta K, L, M, modo secundum rationem refrac- 
tionis medio debitam operemur, cadent in lineam 
A K L M, quae ad superficiem, in qua est recta E I, 
propius semper accedet : id quod erat ostendendum. 
Glualis autem ilia linea sit, difficile est determi- 
nare. Si G K, H L, I M essent omnes aequales per- 
pendiculari E A, tunc quidem linea A M esset con- 
chois vulgaris : nunc vero non est conchois, sed 
tamen quia, etsi in infinitum procederet atque ad 
lineam E I semper accederet, nunquam tamen illam 
attingeret, videtur ea inter species innumeras line- 
arum conchoeidewn recte numerari posse. 

3. Quod si (ut in figura secunda) medium, quod 
est intra parallelas A D, E I, sit rarius eo in quo est 



DE LOCO APPARENTE OBJECTI, ETC. 61 

oculus, si operemur secundum leges refractionis, sect. ii. 
objectum A D apparebit in A M, semper magis ma- . ^; . 
gisque rebedens a recta A D. Demonstratio enim ReguieB 

J . .... i^»»»j illius appli- 

eadem est quae propositionis prsecedentis, nisi quod cation^ aliquot 
refractio hie fiat versus perpendiculum, illic contra. 
Nam hie quoque G K, H L, I M sumuntur sequales 
ipsis G B, H C, I D, singula singulis. 

4. Similiter (in figura tertia) ubi objectum sup- 
ponitur in medio densiore, oculus in rariore, et 
linea separatrix arcus circuli, inventis ex lege re- 
fractionis lineis visualibus, si in illis sumatur G K, 
H L, I M sequales radiis G B, H C, I D, singulse sin- 
gulis, locus objecti apparens erit AM propior 
oculo quam est A D. 

5. Item (in figura quarta) ubi supponimus ob- 
jectum in medio rariore, oculum in densiore et 
lineam separatricem, ut ante, arcum circuli; si 
operemur secundum leges refractionis, invenietur 
A M locus objecti apparens recedere ab oculo lon- 
gius quam A D. 

6. Prseterea (in quinta figura) ubi supponimus 
A D esse arcum circuli, idemque objectum ; lineam 
autem separatricem I E arcum quoque circuli, ob- 
jectum autem A D esse in medio rariore, oculum F 
in densiore ; locus apparens objecti A D erit A M 
remotior ab oculo quam AD, atque adeo fiet punctum 
D videri in M supra horizontem elevatius quam est 
ipsum objectum D ; et ob cam causam solem, ante- 
quam oriatur, si sit nubes aliqua densa in I E, videri 
ortum, propter refractionem in I E nube. 

Supposito autem (in fig. 3) quod objectum A D 
divisum sit in tres partes sequales A B, B C, CD, 
apparebit pars A B, quae est propior ad verticem, 
minor quam B C, quae est a vertice remotior, et 



62 DE HOMINE. 

jsECT.ii* hsec minor quam CD: nimirum^ erit AK minor 

^ ^* . quam K L, et haec quam L M ; propterea quod quo 

radius inclinatior est, eo magis refringitur, ideoque 

angulus tarn refractus quam refractionis fit major. 

Quare astra jT^ Qu^Bsitum cst Quarc sol ct luiia, aliave Stella, 

prope horizon- , , 

tem majora ap- majores prope horizontem videntur quam culmi- 

parent quam . • • ^^'i^i* • 

iSinunMitia. uautes ; cujus rei causam attnbuunt plenque aen 
ad certam quandam a terra distantiam densiori, 
quam qui est usque ad astra reliquus: tanquam 
esset facta refraetio luminis in crassioris aeris orbe 
quodam, quem vocant atmospliseram. Id vero quo- 
modo fieri potest difficile est intelligere. Concipio 
bene aerem nostrum, coelesti quidem impuriorem, 
nimirum halitibus ex terra marique densissime in- 
terspersis ubique plenum esse, (qui halitus non aliud 
est quam vel terrse minutissimae partes, vel aquae 
minutissimss gutt8B),et terrse propiorem semper esse 
impuriorem ; sed non facit refractionem hujusmodi 
impuritas, nisi tales guttulss omnes sese mutuo tan- 
gant, sed debiliorem tantum luminis actionem ; et 
videri objectum, non quidem extra locum usitatum, 
sed minus lucidum, sicut accidit spectantibus ob- 
jectum quodlibet per aerem denso pulvere inter- 
spersum. Caeterum ut aer ipse, qui pulvisculis illis 
interfluit, sit densior in uno loco quam in aUo, in- 
telligere non possum. Itaque, etiamsi ex articulo 
praecedente necesse sit, si hujusmodi detur atmos- 
phaera, sequuturum inde esse ut astra majora appa- 
reant prout accedunt ad horizontem, tamen atmos* 
phaera ejus phaenomeni causa esse non potest : 
primo, quia in ea nulla fit refraetio : secundo, quia 
si esset, videretur sol sub majore angulo in hori- 
zonte quam sub meridiano ; itaque etiam minorem 
efficeret umbrarum latitudinem oriens vel occidens 



DE LOCO APPARENTIi OBJECTI, ETC. 63 

quam culminons ; id quod est contra experientiam sect* lu 
factam a doctissimo Gassendo, quam refert in epis- ._ ^; -. 
tola de sole humili et suhlimu Prseterea^ quando Quare as^ 

-■••i*-!. • . n ,* prope horizon- 

ahquid videtur majus propter refractionem quam Wmajora ap- 
sine refractione, videtur semper sub angulo visorio ^^^tiT 
majore in refractione quam sine refractione \ ut (in 
fig. 6) angulus L F M major est quam K F A, cum 
tamen objecta DC, B A, quorum imagines sunt 
ML, K A, sint sequalia. Ac si quis observaverit 
accurate sub quibus angulis visoriis videntur duae 
stellae fixae, positae in eodem circulo verticali, in di- 
versis super horizontem altitudinibus, id quod fecit 
et in commentaries suos retulit idem doctissimus 
Gassendus, inveniet idem quod ille, nempe, eas 
Stellas videri sub majore semper angulo prout supra 
horizontem magis elevantur. Id quod argumenti 
loco est, nuUam esse omnino in ea atmospheera re- 
fractionem* Nam puncto G (figurse 6) posito pro 
centre terrse, in hujus superficie sit oculus F, et eo- 
dem G centre ducti duo circuli, alter in superficie 
extima atmosphaerse qui sit E H, alter A D in ea dis- 
tantia ab oculo quam videntur habere stellae fixae j 
sitque F D horizon, arcusque A D divisus trifariam 
rectis FB, FC, Manifestum est angulum AFB 
majorem esse angulo B F C, et hunc rursus angulo 
D F C, idque sine uUa omnino refractione. Causa 
itaque, quare astra in horizonte majora apparent 
quam supra horizontem, aliunde petenda est. 

8. Ponamus itaque atmosphaeram non esse corpus 
homogeneum, sed guttulis pulvisculisque ex aquSt et 
terra elevatis interspersum, qualia corpora sunt ne- 
bulae, quarum aliae magis, aliae sunt minus spissae. 

Jam^ quoniam astra omnia, tam ea quae terrae 
proxima quam ea quae remotissima sunt3 apparent 



64 DE HOMINE. 

SECT. II. omnia in una ilia superficie caerulea, quod vulgo 

^_Jl_ vocatur coelum, ita ut an una quam altera a nobis 

magis distet, sine eonsideratione magnitudinum et 

virium quibus in oculos nostros agant, solo intuitu 

dijudicari non possit, ponamus pro superficie ilia 

ccelesti (in fig. 6) arcum A D, sitque arcus atmo- 

sphaerse E H, et utriusque arcus centrum G. Sit 

oculus F, horizon F D. Gluoniam jam diviso tri- 

fariam AD in punctis B et C, angulus AFB 

major est angulo B F C, et hie major angulo C F D ; 

si divideretur angulus D F A in tres partes sequales, 

arcus DC major esset quam CB, et hie major 

quam B A, et proinde quae videntur in superficie 

cceli, ab oculo posito in superficie terrae ut in F, 

sub angulis visoriis aequalibus, majora apparebunt, 

sine refractione, quam quae sunt supra horizontem 

elatiora ; et quia majora, apparebunt quoque ali- 

quanto dilutiora, sive lumine temperatiore. Seor- 

sim vero luna rubicundior est, propter interspersa 

in atmosphaera corpuscula ilia terrea aqueaque, quae 

a latere axis optici circumstantia radios solares in 

se receptos reflectunt ad oculum ; unde excitati alii 

radii visuaJes, praeter axem opticum, et in appa- 

rentem superficiem lunse terminati, faciunt ut lumen 

ejus reddatur turbidum, eo modo quo dictum est 

supra generari colorem rubeura, id quod in sole 

propter lucem ejus ingentem minus conspicitur. 

Quare piure« 9. Causa autcm, quarc ccelo sereno, nocte friffida, 

vi.fl.6Iit.11]* stfiilffi ^"^ 

fix© nocte se- plurcs apparent stellae fixae quam alio tempore, est 
^^^ hujusmodi ; quando aer serenus est, stellae agunt 
per medium, in quo actioni earum impedimentum 
nullum est. Nam serenitas aeris toUitur aut va- 
poribus a terra elevatis, quod accidit interdiu, vel 
recidentibus, quod accidit noctibus tepidis ; quae 



DE VISIONE, ETC. 65 

res solflB obstant serenitati, esedemque solas impe- sect, il 
diunt actionem illuminationis. Gluare necesse est, . ^' . 
ut quando actio stellarum fortior solito est, non 
modo majores videri quam alias, sed etiam sentiri 
et videri Stellas quae ccelo minus sereno videri non 
poterant. 



CAPUT VIII. 



DE VISIONE POST DUAS REFRACTIONES, SIVE 

DE DIOPTRIS VULGARIBUS, SPH^RICE 

CONVEXIS, VEL CONCAVIS. 

1. Dioptra antiquis incognita. % Per dioptrum convcxum re- 
fractus radius, quo punctum radians dioptro propinquius est, 
eo radium ab eodem puncto perpendicular^m ex altera parte 
dioptri longius secat. 3. Per dioptrum concavum radius re- 
fractus a puncto propiore, magis divergit a perpendiculo quam 
radius a puncto remotiore. 4. Ratio quare dioptrum con- 
vexum senibus inservit. 5. Ratio quare dioptrum concavum 
servit lusciosis. 6. Locus imaginis per dioptrum sphsBrice 
convexum. 7. Locus imaginis per dioptrum convexum in- 
versaB. 8. Locus imaginis per dioptrum sphaerice concavum. 
9. Locus imaginis per dioptrum hyperboloeides> oculo ex- 
istente in umbilico> seu foco exteriore. 

1 . Armatura oculonim,sive orbes illi vitrei, quibus Dioptra anti. 
utuntur hodie illi, qui objecta nudo oculo minus **"" '°*'*'^**' 
distincte cernunt, antiquis tum Grsecis tum Latinis 
videtur fuisse incognita. De usu enim ejus scriptam 
ab illis nihil invenitur. E contra, conqueritur ex- 
ilitatem literarum Plautinus senex, quod necesse 
non fuisset si armaturam oculorum banc nostram 
tunc habuissent. Specilla, perspicilla, dioptra, in 
ea significatione, nisi a modernis, nunquam usarp- 
ata sunt. Nos autem perspicilla dicimus vitreos 
orbes illos, per quos transientes radii in utraque 

VOL. II. F 



66 DE HOMINE. 

SECT. II. superficie utcunque refringuntur, antequam ac- 

- ^; cedant ad superficiem oculi. Nam in ipso oculo 

radii omnes, prseter axem opticum, refringuntur 

ter, ut supra declaratum est, nempe in tribus hu- 

moribus, aqueo, crystallino et vitreo. 

Perdioptrum 2. Si linca recta per spicillum perpendiculariter 

convexum re- , ■*■■*■ ■*■■■• 

fractus radius, sccct, sitquc supcrficics ejus una quidem sphserice 

quo punctum ra- •, 11- 11 

diansdioptropro- convcxa, altera vero vel sphaerice convexa vel plana, 
^^^''abT^d^ sumptumque sit in ea recta punctum radians, cujus 
pimcto perpendi. radius, iucidcus in punctum quodlibet superficiei 

cularem ex altera , . , . 

parte dioptri Ion- dioptrf ibiquc rcfractus, secet eandem rectam pro- 
ductus ex altera parte dioptri ; radius a puncto 
quolibet ejusdem rectse perpendicuJaris remotiore, 
refractus in eodem puncto dioptri, secabit eandem 
perpendicularem ex altera parte dioptri propius. 

Dioptrum A B (in figura prima) secet recta C D 
perpendiculariter in E et F^ sumptumque in ea sit 
punctum G, a quo radius GH incidat in ante- 
riorem superficiem dioptri ad H ; sitque refractus 
primo ad I, et inde ad punctum M. Sumatur rursus 
aliud punctum C remotius, a quo radius C H re- 
fractus sit ad L, et inde ad D. Dico punctum D 
propius esse dioptro quam punctum M. 

Gluoniam enim G H, C H concurrunt in H, cadet 
refracta radii C H inter refractam radii G H et 
perpendicularem CD: propterea quod refractio 
amborum, tam in dioptro quam ante et pone ipsum, 
in eodem fit medio. Secabit igitur radius LD 
perpendicularem C D inter M et F. Propius ergo 
est dioptro punctum D quam punctum M. Quod 
erat probandum. 

Notandum autem est, quod si determinata sit 
positione linea G H I M, sumptumque ita sit punctum 
C, ut B C, F M sint sequales, radius ductus a C ad 



DE VISIONE, ETC. 67 

superficiem anteriorem sequalis erit refractse ductse sect. ii. 
ab I in superficie posteriore ad perpendicularem, id . ^- . 
est, C H, I M erunt sequales, sicut et G H, L D. 
Refracti autem radii partes illse, quae sunt intra 
ipsum dioptrum, et sequales erunt et se mutuo se- 
cabunt ; propterea quod refractio per eadem media 
ab utrovis termino ad alterum per eandem fit lineam. 

CoroU. Glub punctum radians in dato objecto 
perpendiculo C D propius est, vel radius ab eo ob 
liquius incidit in dioptrum, eo longius procedit 
radius antequam eandem C D iterum secet. Gluod 
ex eo manifestum est, quod radius R H secat C D 
in M, radius vero Gl H in D. Unde universaliter 
enuntiari potest, quanto radii erectiores sunt, vel 
ultra erectionem magis reclinatse ad dioptrum con- 
vexum, tanto refracti citius concurrunt ex altera 
parte cutn perpendiculo ; ideoque etiam radii om- 
nes ab eodem puncto axis optici procedentes eo 
minus in retina spatium occupant, quo punctum 
visum est remotius. 

3. Si linea recta dioptrum secet perpendiculariter. Per dioptrum 

-i«.« f, * .-I 1 • concayum radius 

sitque dioptri superficies una quidem spnsericerefractusapunc- 
concava, altera vero vel sphserice concava vel plana, ^^S^e^^k^^ 
sumptumque sit in ea recta punctum radians, pendicuio quam 
cujus radius mcidens m punctum quodlibet dioptri, remotiore. 
ibique refractus, ab eadem recta ex altera parte 
dioptri divergat ; radius a puncto quolibet ejusdem 
perpendiculi remotiore, refractus in eodem dioptri 
puncto, post refractiones suas ab eodem perpen- 
diculo minus diverget. 

Dioptrum, AB (in figura secunda) secet recta 
C D perpendiculariter in E et F, sumptumque in ea 
sit punctum G, a quo radius GH incidat in ante- 
riorem superficiem dioptri ad H, et sit refractus ad 

F 2 



68 DE HOMINE. 

SECT, II. I, et inde ad N ; sumptumque sit in eadem C D aliud 
. ^' ^ punctum remotius C, a quo procedens radius C H, 
refractusque in utraque dioptri superficie, pergat 
per L M. Dico L M cadere inter I N et perpen- 
dicularem C D. Gluoniam enim C H, G H se mutuo 
secant in H, cadet H L intra HI, et L M intra I N : 
minus ergo a perpendiculo C D divergit L M quam 
I N. Gluod erat probandum. 
Ratioquare diop. 4^ gx iis QUSB lam dicta suut, ratio apparet ma- 

trum conyexum ^ . , 

senibus inservit uifcsta, quarc dioptrum sphserice convexum arma- 
tura oculorum propria est iis, qui causam visionis 
confiisse habent banc, quod radii a quolibet objecti 
puncto in superficiem oculi oblique incidentes, 
quales sunt prsecipue illi qui transeunt per pupillse 
extremitates^ incidunt in retinam longius ab axe 
optico, a parte axis eadem, quam visionis distinctse 
natura postulate Nam hujusmodi dioptrum, inter 
oculum et objectum in debita ratione positum, facit 
ut radii a quolibet puncto venientes ad superficiem 
oculi erectiores sint, et propterea in spatium retinae 
circa axem opticum contractius incidant. Ex quo 
fit, ut uni puncto objecti physico unicum respondeat 
punctum physicum in retina, a quo ducta recta per 
retinae centrum fit unius puncti unica tantum linea 
visualis. 

Ratioquare diop- 5. Similiter, manifesta ratio est quare luscioso- 

trum concavum ••■1 ., •• r»^» i««t 

servit lusciosis. Him (quibus, proptcr nimiam reiractionem, radu ab 
uno puncto objecti incidentes in superficiem oculi 
secant axem opticum citra retinam, spatiumque in 
retina occupant nimium in partibus contrariis) pro- 
pria armatura est dioptrum concavum ; quod, 
positum loco inter oculum et objectum debito, facit 
ut radii obliqui incidant in superficiem oculi incli- 
natiores ; unde iidem refracti axem opticum longius 



DE VISIONE^ ETC. 69 

secent, et spatium, quod in retina occupant, rursus sect. ii. 
evadat contractius. . ^' . 

Notandum hie . est quod vitium oculorum, quo 
laborant senes, consistit plerumque in nimia pupillae 
dilatatione. Nam et sine dioptro, modo per fora- 
men aliquod pupilla minus objectum intueantur, 
quo contingit radios iUos, qui incidunt in partes 
pupillse extremas, resecari, satis distincte vident. 

6. Si in visione directa datum sit punctum eva- .^'. 

* , ^ ^ images per 

nescentise, dabitur etiam locus apparens objecti visi cuoptrum sph®. 

1 . ^ ,, 1 . • . rice convexum. 

per dioptrum convexum, quoties radii non secant 
axem opticum antequam perveniant ad dioptrum. 

Sit (in figura tertia) Dioptrum convexum AB, 
centrum retinae C, objectum D E ; punctum autem 
D sit in recta C F, quae incidit in utramque dioptri 
superficiem perpendiculariter ad H et I; sitque 
punctum F punctum evanescentise in visione directa. 
Ducatur radius E G, qui juxta leges refractionis re- 
fringatur ad K, et inde ad C ; producta autem C K 
donee secet DE productam in M, sumatur CL 
sequalis et parallela ipsi DM; juncta autem LF 
secet visualem CM in N, fiatque N O parallela ipsi 
N D. Dico D E objectum, visum per dioptrum con- 
vexum A. B, apariturum in O N. 

Videbitur enim punctum E in linea visuali C K, 
et punctum D in axe F C. Rursus, supposito quod 
objectum esset D M, visumque sub angulo visorio, 
in visione directa, DCM, apparebit DM in ON. 
Sed objectum D E in eadem distantia ab oculo C 
videtur, in visione per dioptrum A B, sub eodem 
angulo DCM sive O C N. Videbitur ergo D E per 
dioptrum A B in eadem O N. Nam apparentia sub 
eodem angulo visorio ab eadem distantia, in eodem 
apparent loco. Dato ergo puncto evanescentise in 



nee convexuxn. 



70 DE HOMINE. 

SECT. II. visione directa, datur etiam locus apparens objecti 
. ^; . visi per dioptrum convexum, &c. Gluod erat pro- 
Locus bandum. 

S'^^^fii^ho- CoroU. Objectum idem majus et propius apparet 
visum per dioptrum convexum quam oculo nudo. 
Nam ducta recta C E, et sumpta in C L recta C P 
ipsi D E sequali, junctaque P F secante C E in Q, 
apparebit E D oculo nudo in Q R minor quam N O, 
et N O erit oculo propinquior. 

Si constituta sint objectum, dioptrum et oculus, 
ut in figura tertia, contingatque ut visio sit dis- 
tincta, hoc est, ut omnes radii, qui ab E incidunt in 
dioptrum, accedant satis prope ad axem opticum 
F C productum in ipsa retinae superficie ; tunc moto 
objecto vel dioptro in alium locum, ita ut distantia 
quae est inter objectum et dioptrum mutetur, dis- 
tantia autem inter dioptrum et oculum non mutetur ; 
vel si haec mutetur, ilia non mutetur, erit facta visio 
confiisa. Incident enim linese visuales in alia puncta 
retinae, quae nimis longe ab axe optico ultra citrave 
retinam secabunt ; citra, si objectum admoveatur ; 
ultra, si removeatur. Itaque servata distantia C I, 
quae est inter oculum et dioptrum, si objectum E D 
removeatur a dioptro longius, non modo, ut in 
visione directa, apparebit minus et remotius, sed 
etiam magis magisque confusum, eodem scilicet 
puncto viso in pluribus simul lineis visualibus. 

Rursus, si dioptrum ab oculo removeatur, objec- 
tum autem suo loco maneat, contingit radios aliquos 
procedentes ab uno puncto, ut E, incidere in reti- 
nam ad eadem puncta, ad quae incidunt radii quo- 
que aliqui ab alio puncto, ut a D. Itaque fiet visio 
rursus confiisa, nimirum duobus pluribusve punctis 
visis in visuali eadem. 



DE VISIONE, ETC. 71 

Prseterea, post visionem redditam hoc modo sect. ii. 
quantum fieri potest confasissimam, remote objecto . ^' . 
a dioptro adhuc longius, videbitur rursus magis • 
magisque distincte, et tandem, inversa quidem ima- 
gine, distinctissime, ut mox clarius explicabitur. 

7. Objecti visi per dioptrum convexum, imagine i^"^ 

1 . • • . ^ • 1 . imaginisper 

mversa, locus apparens mvenin potest, si modo ejus- dioptrum con- 
dem objecti locus apparens daretur invisionedirecta. ^"""^ uiver»». 

Sit (in figura quarta) centrum retinae A, diop- 
trum B C, cujus superficiem utramque secet axis 
opticus A D in E et F. Ducatur ab A ad superfi- 
ciem dioptri B F C recta utcunque A G, quae juxta 
leges refractionis refringatur ad superficiem BEG 
in H, et rursus refringatur per H I. Similiter, du- 
catur utcunque ad superficiem B F G alia recta A K, 
quae refringatur ad L in superficie BEG, et inde 
per L N. Et ab I ducatur I N, secans A D perpen- 
diculariter in O, et L N in N ; intelligaturque ONI 
esse ipsum objectum. Porro producatur I H donee 
rectae A P, quae sit objecto O I parallela, occurrat 
in P, et producatur N L donee occurrat eidem A P 
in CI. Ppstremo, producantur A G, A K donee oc- 
currant rectis PC, Gl O in R et S. Dico ductam R S 
usque ad axem in T, nempe, R S T esse imaginem 
objecti ONI, id est, apparere punctum OinT, 
punctum N in S, et punctum I in R. 

Sed antequam accedam ad demonstrationem, 
praemittam ea quae in hujusmodi visione ad clario- 
rem rei explicationem observanda sunt. 

Quorum primum est, quod si objectum O I coUo- 
caretur prope dioptrum, ut in V X, ita ut a nullo 
ejus puncto radius pervenire posset ad punctum A 
ex parte E B, sed taiitum ex altera parte E G, imago 
ejus non inversa sed naturali situ appareret. 



Texum mvers». 



72 DE HOMINE. 

SECT. II. Secundo, si V X removeretur paulatim longius a 

^ ^' . dioptro, imago ejus esset magis magisque confusa ; 

Locus nam punctum ejus, quod incideret in intersectionem 

dTo^J^^on. duorum radiorum I H, N L, appareret in utraque 

'• visuali A R et A S ; itaque videretur in duobus simul 

locis, id quod est confasio ; idemque contingeret in 

quibuslibet binis radiis se mutuo contingentibus. 

Et quoniam fere omnis radius omnem radium secat, 

necesse esset omne punctum objecti in omni linea 

visuali apparere, quae ingens confusio esset; id 

quod notavi in articulo prsecedente, et hie ex figura 

ipsa manifestum est. 

Tertio, si adhuc a dioptro removeretur in tantum 
ut a nuUo ejus puncto radius pervenire posset ad 
A ex parte EC, id est, quando removetur ultra 
punctum quod in visione per idem dioptrum non 
inversa est punctum evanescentise, tunc primum 
imago ejus et inversa videretur et distincta. 

Supponimus itaque objectum ONI adeo a di- 
optro remotum esse, ut imago ejus et inverse et 
distincte videri possit ; jam his observatis, oportet 
ostendere imaginem objecti ONI esse R S T. 

Intelligatur moveri objectum O I inter parallelas 
O D, I M indefinite. Cum ergo punctum I est in 
M, radius ab M, per quem refractum ad A debet 
fieri visio, incidet in B E propius ad E quam est 
punctum H ; et quo removetur longius, semper 
accedit radius ejus propius ad E. Itaque si semper 
removeatur, semper diminuetur angulus quem facit 
radius a termino I cum axe optico D A ; et quo ob- 
jectum longius removetur, eo axem opticum secat 
in puncto propiore ad O. Evanescet igitur angulus 
in quo radii ab O et I se mutuo secant, in ipso O ; 
nullum enim punctum est inter O et F, in quo axis 
non secatur a radio procedente ab aliquo puncto 



imagims per 

rum con- 
yexum mversse. 



DE VISIONE, ETC. 73 

object! O N. Est igitur O punctum in quo, si sect. ii. 
oculus esset in O D, producta usque ad objectum, f- . 
ita ut dictum est, remotum, visio objecti quod po- Locus 
nitur in ipso O I, evanesceret. Est igitur O punc- To^ 
turn evanescentise respectu oculi coUocati in O D 
quantum satis est producta ; nimirum, si visio intel- 
ligatur directa, nuUo interposito dioptro. Et si qui- 
dem ab objecti ita remoti diversis punctis ducerentur 
rectse quotlibet ad O, et productae, esset idem punc- 
tum O punctum evanescentise respectu oculi positi 
in A, modo nullum esset interpositum dioptrum. 

Sed posito dioptro B C, et producto in directum 
radio IH ut occurrat AP in P, fiet AP major 
quam O I propter refr actionem in dioptro. Itaque 
pro eo quod in visione directa sumitur in A P recta, 
ut A Z, aequalis objecto O I, sumitur in visione per 
dioptrum inversa ipsum A P. Ducta igitur PO, 
in ea videbitur alicubi punctum I ; nam si intel- 
ligatur removeri a dioptro objectum O I inter pa- 
rallelas O D, I M quantum opus est, semper dimi- 
nuetur angulus quem faciunt in intersectione radius 
I H et axis D A ; et per consequens semper dimi- 
nuetur angulus visorius donee penitus deveniat in- 
sensibilis in O, coeuntibus scilicet rectis I H et F. 
Videbitur ergo semper punctum I in recta PO; 
sed idem punctum I videtur semper in visuali A G. 
Videbitur ergo ad intersectionem in R. Similiter, 
producta N L usque ad occursum rectae A P in Gl, 
et ducta Ql O, apparebit, propter eandem rationem, 
punctum N in intersectione Gl O et A K productae. 
Punctum autem O videbitur in axe, quia axis op- 
ticus non refringitur. Totum ergo ONI apparebit 
inverse in R S T. Inventus ergo est locus imaginis 
inversae, etc. Guod erat faciendum. 



nee concavum. 



74 DE HOMINE. 

SECT. II. 8. Si in visione directa datum sit punctum eva- 
. ^; . nescentise, dabitur etiam locus apparens objecti visi 

Loctw per dioptrum sphaerice concavum. 

dil^^^phffi. Sit (in figura quinta) dioptrum sphaerice con- 
cavum AB, centrum retinae C, objectum DE: 
punctumque D sit in axe optico C F secante utram- 
que dioptri superficiem perpendiculariter in H et I : 
sitque punctum F punctum evanescentise in visione 
directa. Ducatur radius E G, qui juxta leges re- 
fractionis refringatur ad K et inde ad C. Produ- 
catur visualis C K donee occurrat objecto D E in L, 
et rectse DL sumatur parallela et sequalis CM. 
Ducatur deinde M F, quae secet visualem C K pro- 
ductam in N. Sumatur rursus quodlibet aliud ob- 
jecti punctum 0, a quo radius O P refringatur ad 
Q, et rursus ad C, et producta sit visualis C Gl, 
donee occurrat objecto D E in R. Deinde sumpta 
C S aequali rectae D R, ducatur S F secans visualem 
C R in T. Ducta demum N T et producta ad axem 
in V, dico punctum E appariturum in N, punctum 
O in T, et totum objectum D E in N V. 

Nam si D L esset objectum visum visione directa, 
appareret in V N. Supponitur enim F esse punctum 
evanescentise, et D L, M C esse sequalia ; et proinde 
punctum L videretur in N, et punctum D in axe ad 
punctum V. Sed D E visum per dioptrum videtur 
sub eodem angulo visorio, sub quo angulo videtur 
D L absque dioptro, et sunt objecta D E, D L in 
eadem ab oculo distantia ; videtur itaque D E, D L, 
alteram per dioptrum, alterum sine dioptro in 
eodem loco. Sed sine dioptro videtur D L in V N ; 
ergo etiam in VN videbitur DE per dioptrum. 
Eadem ratiocinatione ostenditur DO apparere in 
VT; nam CS sumitur sequalis rectae DR, exis- 



DE VISIONE, ETC. 75 

tente puncto R in visual! C Q. Dato ergo puncto sect. ii. 
evanescentiae F, datur locus object! D E apparens ^' ^ 
per d!optrum, nempe VTN. Quod erat pro- 
pos!tum. 

CoroU. Mamfestum h!nc est, locum apparentem 
object!, v!s! per d!optruin concavum, m!norein esse 
quam !n v!s!one d!recta. 

9. S! dioptrum s!t hyperboUcum rectum, cujus lo^^s i°»a«i- 

-,-, . , ,, nis per dioptram 

umbilicus externus est m centre retinae, objectum, hyperboioddes, 
quo mag!s a d!optr! base removetur, eo appareb!t °n umbm^u 
et mag!s confuse et m!nus !llum!natum. Locus ^'^** ®''**"°'®- 
autem ejus apparens semper er!t Idem, nempe prope 
basem. 

S!t en!m, (!n figura sexta) hyperbole ABC, cujus 
umbilicus externus sit D, in ipso centre retinae. 
Sitque objectum E F in base hyperbolae coUocatum. 
Ducantur autem per E et F rectae G H, I K ax! 
parallelae, quae in superficie conoeidis hyperbolicae 
refringantur per H D, K D ; producanturque D H,DK 
ad L et M, ita ut H L, K M sint ipsis H E, K F 
aequales. Erit ergo (per Cap. vii. art. 1) locus 
punct! E apparens in L, et puncti F in M, et locus 
totius object! EF in LM. Si intelligamus jam 
objectum E F removeri a dioptro inter parallelas 
E G, F I, quantum satis erit, angulus visorius L D M, 
sub quo videtur E F, et cujus vertex D in centre 
retinae in tanta distantia coUocatur a dioptro et 
centre retinae, evanescet ; eruntque omnes rectae, 
quae a quovis object! puncto incidunt in E F, quoad 
sensum parallelae, et piano EF perpendiculares. 
Supposito ergo quod puncta G et I essent in ea dis- 
tantia ab E F, ut angul! E G F, FIE essent insen- 
sibiles, essent quoque rectae G F, I E ad superficiem 
E F quoad sensum perpendiculares. Et proinde 



76 DE HOMINE. 

SECT. ir. refringerentur per H D et K D ad centrum retinae 
. ^' . D. Unde fieret ut G videretur non modo in visuali 
Locus imaginis D H, scd ctiam in visuali D K. Et per eandem ra- 
^rboi'^tk^etc! tionem, quodlibet aliud punctum ejusdem objecti 
in eadem visuali videretur, in qua videtur quodlibet 
aliud punctum ejusdem objecti, id quod est videri 
confuse, et in majore distantia magis confuse. 
Quod est primum. Rursus, quoniam objectum 
E F, sive propius dioptro sive ab eo remotius sta- 
tuatur, lumen suum habet determinatum (planum 
enim neque colligit neque minuit lumen) fortius 
aget prope coUocatum, quam ex longinquo. Quanto 
ergo objectum remotius statuitur, tanto videbitur 
minus clarum. Quod est secundum. Postremo, 
quoniam objectum E F, in quantalibet remotione, 
videtur semper sub eodem angulo visorio H D K, 
et per media eadem, videbitur quoque semper in 
MDL, ideoque in eodem semper loco. Qua- 
propter, si sit dioptrum hyperbolicum, etc. Quod 
erat ostendendum. 

Adduxi autem ratiocinationem banc ob eam 
causam, quod viderem a nonnuUis dioptra magno 
labore frustra fabricari hyperbolica; ex persuasione 
falsa, illam figuram turn telescopiis tum micros- 
copiis accommodam esse ; id quod verum non est. 
Idem dici potest de dioptris ellipticis, propter ra- 
tiones easdem. Quanquam ad comburendum figurae 
esedem, ut supra ostensum est, omnium sint ap- 
tissimse. 



DE DIOPTRIS DUPLTCATIS, BTC.^<-5=^7-- 

CAPUT IX. 



^^ "^^' 



DToNm!' ** 111. V^ 



DE DIOPTRIS DUPLICATIS, SIVE TELESCOPIC 

MICROSCOPIO. 

1, 2, 3. De ratione distinctae visionis per dioptra. 4. In teles- 
copiis quanto dioptrum applicatum oculo minoris sphserse portio 
est, tan to ab altero dioptro magis removeri debet. 5. Objecti per 
telescopium visi, cujus alterum dioptrum est concavum, locus 
apparens. 6. Objecti per telescopium visi, cujus utrumque diop- 
trum est convexum^ locus apparens. 7. Distantia oculi a dioptro 
facit ut plus minusve objecti videatur, non ut magis minusve 
confuse. 8. Telescopium quibus rebus fit melius. 9. Micros- 
copii ratio, ejus quod componitur ex duobus dioptris convexis, 
10. Microscopium et telescopium ex duobus vitris convexis, non 
fabrica difierunt, sed usu. 

I, PuNCTUM visibile minimum distinctissime^ quan- sect. ii. 
turn natura patitur, tune videtur, quando duo radii 9. 
ab eo proeedentes ad extremitates pupillae ita re- De ratione dis- 

t* ' J. A. J. A.* ' * J.' tinctsB visionis 

frmguntur, ut eoeant eum axe optico m ipsa retina, per dioptra. 
Et quamquam cseteri radii ab eodem puncto axem 
opticum secent antequam perveniant ad retinam, ex 
quo fit ut plus quam punctum hinc inde includant 
in superficie retinae, et per consequens puncta phy- 
sica valde minuta nunquam distincte cerni possint, 
tamen videntur magis distincte quando extremi ra- 
dii coeunt in retina cum ipso axe, quam alias. Ra- 
dii autem illi extremi plerumque non nisi insensi- 
biliter differunt a parallelis ; parallelse autem vere 
esse non possunt, sed magis vel minus parallelse 
pro diversitate figurse, magnitudinis, et naturae par- 
tium oculi ; quibus rebus refractio in oculi humo- 
ribus, in aliis aliquanto major, in aliis minor esse 
solet. Quae ut melius animo concipiantur, inspici- 
amus figuram primam. 



78 DE HOMINE. 

SECT. II. Sit (in figura prima) oculus ABC, centrum re- 
. ^' . tinse D, axis opticus N C. Super pupillse extremi- 
De ratione dis- tatcs A, B ducautur radii quoad sensum paralleli 
per dioptra. I A, K B, qui refringantur ad retinam m puncto C. 
Videbitur ergo punctum visibile in puncto N, quo 
productse A I, B K coirent, non solum virtute radii 
irrefracti N C, sed etiam (Cap. ii. art. 2) virtute 
radiorum refractorum AC, B C, in ipso axe optico. 
Cum itaque alius radius exterior in oculum non ad- 
mittatur, nulla erit confusio nisi quae oritur a ra- 
diis, qui cadentes inter A et B secant axem opticum 
paululum citra C, inciduntque in retinam ex utra- 
que parte puncti C, et proinde (Cap. ii. art. 3, co- 
roll. I.) confuse quidem videbitur, quod evitari non 
potest, sed minus quam si alii etiam radii extra A, B 
ad retinam pervenirent. Nam ut punctum valde 
par\nim discern i, id est, distincte videri possit, im- 
possibile est, nisi omnes radii ab uno puncto ad 
unum quoque punctum refringi possent, id quod 
nulla figura earum,quas hactenus geometrse conside- 
raverunt, efiicere potest. Si jam I A, K B sensibilem 
efiiciant angulum, erunt illi ita refracti ut cadant in 
retinam, alii ex una, alii ex alia parte puncti C sen- 
sibiliter. Itaque per illos radios videbitur N magis 
confuse. Atque hsec ita se habent in visione directa; 
ubi unusquisque partes objecti satis magnas in omni 
fere distantia satis distincte videt prseter myopes, 
quibus radii visorii cum axe, propter angustiam 
pupillae, citra punctum C, et senes quibus, propter 
laxitatem ejusdem, ultra ipsum coeunt. His igitur 
radii extremi resecandi vel cogendi, illis distinendi 
sunt si videre distincte volunt, necesse est. 

2. In telescopic, ut quis distincte videat, oportet 
ut iidem sint radii extremi qui fuerunt in visione 



DE DIOPTRIS DUPLICATIS^ ETC. 79 

directa, alioqui non coibunt in axe cum retina ; sect. ii. 
id quod ad distinctam visionem est necessarium. ._ ^' ^ 
Distantia inter se duorum dioptrorum, ex quibus De ratione dis- 

/«•. .Ti • j"i_ I. 1^ • A tinctae visionis 

conficitur telescopium, duabus rebus determmata per dioptra. 
est. I. Per distantiam objecti a dioptro, quod ipsi 
proximum est. ii. Per sphserarum magnitudines, 
ex quibus ipsa conficiuntur dioptra. Exempli causa; 
sit (in eadem figura prima) dioptrum concavum I K, 
secans A I, B K, parallelas quoad sensum, sed coe- 
untes alicubi, in punctis I, K. Jam refringatur A I, 
ut postulat natura dioptri concavi, per I G in partes 
ab axe optico aversas, et rursus I G refringatur, ut 
postulat natura dioptri convexi G H, per G N, ita 
ut punctum N sit in ipso axe. Manifestum est 
(cap. II. art. 2) quod radius refractus N G I A C, 
sicut etiam radius N H K B C facit videri punctum 
N in ipso axe : fit igitur distincta visio, dioptris et 
objecto, sicut positum est, quoad distantiam et 
magnitudinem determinatis. Quod si punctum N, 
stantibus dioptris, in tantum ad ipsa admoveatur, 
ut radii ab ipso ad extremitates pupillse sensibilem 
faciant angulum, vel stante objecto distantia mu- 
tetur dioptrorum, manifestum est radios refractos 
ultimos non fore I A, B K, et proinde refractos in 
oculo non esse casuros in punctum C, et proinde 
distincte videri non posse. 

3. Rursus, si telescopium constet ex utroque 
dioptro convexo, ratio propter quam objectum dis- 
tincte videtur eadem est quae prius. 

Sit (in figura secunda) oculus ABC, centrum re- 
tinae D, axis opticus N D C ; incidantque in pupillse 
extremitates duo radii quoad sensum paralleli A I, 
B K ; sitque dioptrum I K convexum, cujus cen- 
trum sit E, et refringatur A I, pro natura dioptri. 



80 DE HOMINE. 

SECT. II. per I F ad dioptnim alterum in F. Similiter re- 
. ^; . liingatur radius B K in H, secentque I F, K H axem 
opticum in G. Postremo refringantur IF, KH 
ad axem opticum per FN, H N. Videbitur itaque 
punctum N distincte in axe N D C propter rationes 
proxime supra declaratas. Nam radii per quos vi- 
videtur N, nempe NFIAC, NHKBC, et axis 
opticus N D C, concurrunt in puncto C, et proinde 
linea visualis illis tribus radiis respondens (cap. ii. 
art 2) erit ipse axis opticus : itaque punctum N in 
solo axe apparebit, id est, videbitur, quantum natura 
punctum videri patitur, distinctissime. 
In teiescopiis 4 , Dioptrum concavum, quanto minoris sphserse 

quanto dioptnim , ^ , , ,. . . t 

appiicatumocuio portio cst, tauto, ut objcctum distmcte videatur, 

j^^estfte^to distare a dioptro convexo longius debet. 

ab dtero dioptro gj^ /jj^ fiffura tcrtia) oculus ABC, centrum retinae 

magis removen . . 

debet D, axis opticus N C, dioptrum concavum I K M P, 

cujus centrum L. Dioptrum convexum G H, cujus 
centrum O. Objectum autem N in axe positum 
videatur distincte per radium N G I A C. Jam ab- 
late dioptro I K M P, et in locum ejus substitute 
dioptro I K Q R portione sphserae minoris, cujus 
centrum sit V, ducatur V T secans A I in T. Quo- 
niam ergo angulus inclinationis radii A I est L I A, 
minor scilicet quam angulus VTA qui est angulus 
inclinationis radii A T, major erit angulus refractus 
radii A T refracti in puncto T, quam angulus re- 
fractus radii A I refracti in I. Sit jam radii A T 
refractus T X ; magis ergo diverget ab axe optico 
T X quam I G. Non potest ergo T X ita incidere 
in dioptrum G H, ut refringatur ad axem opticum 
in puncto N, sed aut altius aut non omnino : non 
ergo sic videbitur punctum N distincte. Remo- 
vendum est igitur dioptrum G H longius a dioptro 



DE DIOPTRIS DUPLICATIS, ETC, 81 

I K ; removeatur ergo ad X, ita ut centrum ejus, sect. ii. 
quod ante erat in O, nunc sit in Z ; occurratque . ^^' , 
T X dioptro sic remoto in X. Angulus igitur in- in teiescopm 
clinationis radii T X est Z X T, major quam O G I J^p^ra^^T. 
angulus inclinationis radii IG. Quare angulus 
refractus radii TX major est quam angulus re- 
fractus radii I G ; itaque major refractio, quae facta 
erat in dioptro minoris sphserse concavo in parte 
ab axe aversa, compensatur in dioptro convexo 
remoto per majoremrefractionem versus axem. Si 
igitur distantia duorum dioptrorum justa fiat, id 
quod experiendo facile fit, radius T X refringetur 
ad ipsum punctum N ; ideoque videbitur N dis- 
tincte per dioptra magis quam prius inter se dis- 
tantia. Quanto itaque dioptrum concavum minoris 
sphaerse portio est, tanto magis a dioptro convexo 
distare debet, si modo videre objectum distincte 
volumus. Ratio autem, propter quam dioptrum 
concavum quo minoris sphaerse portio est eo magis 
distare debet a dioptro convexo, valet etiam ad 
probandum idem de dioptro quod oculo proximum 
est, etiam si convexum fuerit. Quanto enim diop- 
trum convexum minoris sphaerse portio est, tanto in 
eo refractio major est, et propterea tanto radius in 
eo refractus secat axem opticum propius oculo ; et 
proinde, cum axem secuerit, magis ab ipso divergit : 
unde sequitur ut tanto major refractio in dioptro 
altero fiat, ut ad punctum axis, in quo objectum 
positum est, reducatur ; ex quo sequitur angulum 
inclinationis majorem debere esse in dioptro quod 
objecto obvertitur. Id quod tum fit, cum diop- 
trum illud ab altero magis distat. 

5. Locus objecti apparens per telescopium, cujus 

VOL. II. G 



82 DE HOMINE. 

SECT. II. dioptrum oculo applicatum concavum est, deter- 
. ^' . minatur hoc modo. 
objecti per Sit (ill figura quarta) oculus ABC, centrum re- 

cujusiSterumdi-tmae D, axis opticus LHDC, dioptrum concavum 
S^i^L"^^ M N, dioptrum convexum R Q : quae dioptra ita 
parens. collocata cssc suppouautur, ut punctum objecti H 

distincte videatur ; sitque totum objectum H I K. 
Sumatur in objecto punctum quodlibet I, et duca- 
tur radius I Q, qui refractus in Q per Q M refringa- 
tur rursus per M D ad centrum retinae ; videbitur 
ergo punctum H in axe D H, et punctum I in D M 
producta : nam per conversionem oculi, quae fit in 
objecti partibus legendis, erit nunc D M axis op- 
ticus, qui produci intelligatur recta via ad O. Si- 
militer, radius a puncto K refringatur per RN, 
et inde per N D. Videbitur ergo punctum K in 
linea visuali D N, quae producatur usque ad P. Erit 
ergo locus apparens puncti H in D H, pimcti I in 
D O, et puncti K in D P. Supponamus jam punc- 
tum evanescentiae objecti HIK esse in L, et fiat D S 
aequalis et parallela rectae HP; et D T sumatur in 
ipsa D S aequalis rectae H O, junganturque L T, LS. 
Quare locus apparens puncti I est in LT, et locus 
apparens puncti K in L S. Sed erant eadem loca 
in D O, DP; sunt ergo in intersectionibus recta- 
rum D O, D P cum rectis L T, L S, id est, in punc- 
tis V et X. Ducta igitur V X et producta ad axem 
in Y, erit Y X V locus apparens objecti H I K, ut 
propositum est, determinatus. 
Objecti per g. Eodcm ctiam modo determinatur locus objecti 

telescopium visi, _ , » -,, , 

cujus utrumque apparens per telescopium, cujus dioptrum oculo 

dioptrum est con- • . •• jj»*^ 

I, locus ap. proximum est convexum ; nisi quod radii, antequam 



vexum. 



P*'^- ad oculum perveniant, axem opticum et se invicem 

secent. 



DE DIOPTRIS DUPLICATIS, ETC. 83 

Sit (in figura quinta) oculus ABC, centrum re- sect. ii. 
tinae D, axis opticus EDO, dioptrum convexum ^ ^- , 
oculo proximum F G, dioptrum quod objecto ob- objecti per teie- 

.«. XT T j»^*^ n * * J. If A. scopium'visi.etc. 

vertitur H I ; quae dioptra ita coUocari mtelligantur, 
ut punctum objecti, puta E, in axe positum, dis- 
tincte videatur ; sitque totum objectum E K L. 
Sumatur in objecto punctum quodlibet K, a quo 
procedat radius K I, qui refractus in dioptro I H 
secet axem opticum in M, pergatque ad G, et inde 
reftingatur ad centrum retinae D, et producta D G 
linea visualis, in qua videbitur punctum K, secet 
L E productam in P. Similiter, radius a puncto L 
sit LH, qui refractus secet axem opticum in O, 
pergatque ad F, et inde refringatur ad D ; eritque 
D F linea visualis puncti L, quae producta secet L E 
productam in N. Videbuntur ergo puncta E, K, L 
in rectis D E, D P, D N. Fiat deinde rectae E N 
parallela et aequalis D Q, in qua sumatur D R rectae 
E P aequalis. Jam supposito puncto evanescentiae 
alicubi in producto axe D E, in quo concurrant duae 
rectae ductae a Q et R, quae rectae sint Q S, R T, in 
illis apparebunt puncta L et K. Sed ilia eadem 
apparent in D N, DP; apparent ergo in intersec- 
tionibus ad V et X. Itaque ducta V X, et producta 
ad axem opticum in Y, apparebit objectum totum 
£ K L, ordine partium inverso, in Y X V. 

Nota autem quod V Y non apparebit inter duo 
dioptra, nam (per ea quae dicta sunt capite praece- 
dente art. 6) apparebit dioptrum ipsum I H in Z Z. 
Praeterea, consideret lector quod in figura hac et 
praecedente, quarum magnitudines ad brevissimae 
chartae modulum limitandae erant, non potuit de- 
pingi objectum in tanta ab oculo distantia, quanta 
requiritur, ut vocari debeat telescopium, quod sig- 

G2 



84 DE HOMINE. 

SECT. II. nificat instrumentum quo res videntur a longinquo, 

^' , sed potius microscopium, quo scilicet objecta minuta 

apparent magna ; ratio tamen eadem est. Nam 

telescopium quodlibet, si adhibeatur ad objecta vi- 

denda quae sunt in proximo posita, et ob earn cau- 

sam dioptra ejus, quantum satis est, diducantur, fit 

microscopium. 

Distantia ocuii 7- In tclcscopiis locus ocuU uon maguopcrc con- 

utpiu^^in^e sideratur. Nam si quidem dioptrum oculo proxi- 

oigectivideatur, jjmm gjt coucavum, Quauto propior ipsi oculus ap- 

non ut magis . r r ^ r ^ ^xr 

minusTeconfiise. pHcatur, tauto plus vidctur objecti. Nam qui in- 
spiciet figuram quartam, facile animadvertet quod 
remoto puncto D longius a dioptro MN, radium 
KRNAD non posse cadere in centrum retinae; 
perit itaque puncti K radiatio. Itaque prout remo- 
veatur oculus, ita extremarum partium objecti ra- 
diatio nihil agit, et proinde in remotione majore 
totius objecti visio amittitur. Contra, inspiciendo 
figuram quintam, manifestum est quod si punctum 
D propius sit dioptro F G, radium L H F non posse 
refringi ad D, sed necessario axem secare infra 
ipsum, ideoque perire visionem puncti L. Quod si 
ipsum dioptrum F G finiatur in F, ut non sit locus 
irradiationi extra punctum F, et removeatur punc- 
tum D longius a dioptro FG, sic quoque peribit 
visio puncti H. Itaque in axe optico locus centri 
retinae unions existit, ubi objecti partes plurimae 
videri possunt ; ita ut centre D inde moto sive pro- 
pius ad dioptrum sive ab eo longius, minus objecti 
semper apparebit. Est autem locus ille a quo radii 
cum axe optico in ipsa retina concurrentes transeuht 
per dioptri ab oculo remotioris terminos extremos. 
Telescopium 8. Telcscopiorum, tum in quibus dioptrum oculo 
fit melius, applicandum concavum est, tum quae dioptrum 



DE DIOPTRIS DUPLICATIS, ETC. 85 

illud convexum habent, optimum illud est, cujus sect. ii. 
dioptrum, quod objecto obvertitur, maximse sphse- . ^' . 
rae portio est; modo csetera, nimirum vitri ma- 
teria et figurae aceurata efformatio, paria sint. 
Nam et major erit angulus visorius, unde majus 
apparebit objectum, et pluribus radiis fiet illumi- 
natio; ita ut quamvis majus appareat objectum, 
non tamen ideo minus videatur clarum. Ideoque 
in distincte videndis remotorum objectorum par- 
tibus minutioribus, ope telescopii eo usque progredi 
potest scientia humana, quousque materia idonea 
manusque artificum non repugnent. Potest quidem 
fieri ut per dioptrum convexum sphserae mediocris 
portionem, objecti, quantum quis velit, magnitude 
apparens amplietur ; dioptro scilicet altero facto 
minore : sed tamen inutiliter, cum in omni magni- 
tudine apparente, ubi dioptrum quod objecto ob- 
vertitur idem manet, etiam lumen idem erit ; quod 
quidem lumen in majore totius apparentia idem 
existens, erit tamen in partibus singulis minus quam 
in partibus sequalibus, ubi magnitude apparens 
minor est. 

9. Microscopium optimum (nam vitra pluribus ^*^T^°p" '*• 

^ ^ ^ •» ti», epus quod 

modis conformantur et conjunguntur ad reddendam componitur ex 

• 1 . • mm duobus dioptris 

magnitudmem apparentem mmutorum objectorum convexis. 
majorem) illud est, quod fit ex duobus dioptris 
convexis, quorum, quod minoris sphserae portio est, 
objecto applicatur, alteram inter ipsum et oculum 
interponitur ; ita ut microscopium hoc nihil aliud 
sit praeter telescopium inversum. Rationem con- 
structionis ejus (adhibita figura sexta), nunc expli- 
cabimus. 

Sit (in figura sexta) oculus ABC, centrum re- 
tinae D, axis opticus E D C. Sit dioptrum majus 



86 DB HOMINE. 

SECT. II. sive quod oculo proximum est, F G H I, dioptrum 
^ ^' , autem minus objecto applicatum sit K L M N. Sit 
Microscopu ra- jam a cciitro retinae D ducta D H, quae sit refracta 
^^^turex ad F, deinde ad K, deinde ad O in superficie dioptri 
^ny«^°^'™ M O N, postremo ad P. Similiter, ex altera parte 
ducatur refracta D I G L O Q, sitque objectum P G ; 
apparebit igitur P in visuali D H producta : pro- 
ducatur autem D H ad occursum productae P Gl in 
T. Propter eandem causam apparebit punctum Gl 
in visuali D I producta : producatur autem ad V. 
Jam rectae E T fiat aequalis et parallela D X, intel- 
ligaturque X Y ita esse ducta, ut producta incideret 
in axem opticum CE ad punctum evanescentiae ; 
secet autem X Y visualem D T in puncto Z. Ap- 
parebit igitur P in Z : ductaque Z a parallela rectae 
T V, et secante D V in a, apparebit punctum Gl in 
a, et totum objectum P E Gl, ordine inverso, in Z a. 
Ut autem sine confusione videatur, ita coUocari 
debent dioptra F G et M N, ut a quolibet puncto 
objecti, ut P, radii duo exeuntes, ut P M, P N, ita 
refringantur ut cum venerint ad superficiem 
dioptri F G, tendant ad oculum parallelws, saltern 
. quoad sensum, ut inde refracti concurrant in retina 
cum HAD producta, quae per conversionem oculi 
est axis opticus, in puncto j3. Sic enim fiet ut 
punctum P, unde procedunt radii refracti P M R /3, 
P N S j3, appareat in visuali /3 D A H Z, id est, ut 
distincte videatur, modo radius nullus a puncto 
alio per refractionem veniat ad idem pimctum /3 ; 
id quod caveii potest et solet tegendo superficiem 
dioptri minoris alteram, nimirum aut anteriorem 
omnem excepta parte M N, aut posteriorem omnem 
excepta K L, ita ut radiis a quolibet objecti puncto 
procedentibus tantus ad transitum relinquatur locus. 



DE DIOPTRIS DUPLICATIS, ETC. 87 

quantus sufficit ad transmittendum radios in retina sect. ii. 
coituros: nam foramen MN si majus justo sit, . ^' ^ 
orietur confusio a radiis, qui ab aliis punctis objecti 
transitum invenient ad idem punctum j3 ; sin minus 
justo sit, orietur obscuritas, propter radiorum 
utilium exclusionem. 

10. Quemadmodum telescopia, augendo magni- ^f !**^p!"°* 

, ^ c et telescopium 

tudinem sphserarum ex quibus dioptra eorum con- « duobus yi. 

^, -, n M "I *"8 convexis, 

ficiuntur, meliora semper nunt, quousque ad per- non fabrics ait 
fectionem tantam perveniant,ut materiaet artifieum ^«--*'«^ -»- 
manus tendere ulterius non possint ; ita quoque in 
hoc genere microscopiorum procederetur objecta 
minuta amplificando per dioptra majoris sphserse, 
si pateretur materia et manus, in infinitum ; cujus 
rei ratio eadem est, quam supra (art. 4) explicuimus, 
cum loqueremur de telescopiis. Est enim micro- 
scopium idem instrumentum cum eo telescopioj 
cujus utrumque dioptrum est convexum. Nam hu- 
jusmodi telescopium inversum et in majorem longi- 
tudinem diductum fit microscopium ; et contra, 
microscopium inversum et contractum fit parvum 
telescopium. 

Tam telescopium quam microscopium ex uno 
solo dioptro constare potest ; quo si utimur ad ea 
quae procul sunt amplificanda, oportet ut portio sit 
sphserse valde magnse, oculusque ab eo retrahendus 
est in tantum, ut multo incommodius sit quam quod 
fit ex dioptris duobus. Similiter, unum dioptnmi 
solum facit ut objectum propinquum valde augeri 
videatur ; sed neque tantum quantum duo dioptra, 
neque a tantula distantia. Quare de his nihil 
amplius dieam. 



88 D£ HOMINE. 



CAPUT X. 

DE SERMONE ET SCIENTIIS. 

1. Sermo definitus; homini proprius. 2. Sermonis origo. 3. 
Sermonis commoda et incommoda. 4. Scientia et demonstra- 
tio oriuntur ex cognitione causarum. 5. Theoremata demon- 
strabilia sunt in lis tantum rebus quarum causse in nostra 
potestate sunt ; in ceeteris tantum demonstrabile est ita esse 
posse. 

SECT.iJ. 1. Sermo sive oratio est vocabulorum contextus 
^ \^' ^ arbitrio hominuin constitutorum, ad significandam 
Sermo definitas; seriem conceptuum earum rerum quas cogitamus. 
Itaque ut vocabtimm est ad ideam sive conceptam 
unius rei, ita est sermo ad discursum animi. Et 
videtur homini proprius esse. Nam etsi nonnulla 
animalia bruta concipiunt, usu docta, ea quae volu- 
mus et imperamus^ propter verba, non tamen id 
faciunt propter verba quatenus verba, sed quatenus 
signa sunt ; nam ad quam rem significandam arbi- 
trio hominum constituta sunt, neseiunt. 

Significatio autem, quae fit per vocem unius ad 
alteram in eodem genere animalium, ideo sermo 
non est, quia non arbitrio ipsorum §ed necessitate 
naturae suae voces illae, quibus spes, metus, gau- 
dium, etc., significantur, ab ipsis passionibus vi 
exprimuntur. Fit itaque in animalibus, quorum 
vocibus minimam contingit inesse varietatem, ut 
altera ab alteris diversitate vocum in periculis mo- 
neantur ut fugiant, evocentur ad pastum, excitentur 
ad cantum, solicitentur ad amorem ; non tamen 
voces illae sermo sunt, cum non voluntate ipsorum 
constitutae sint, sed erumpant vi naturae a proprio 



DE SERMONE ET SCIENTIIS. 89 

cujusque metu, gaudio, cupidine, et cseteris passi- sect. ii. 
onibus ; id quod non est loqui, ut ex eo manifestum ^o- \ 
est, quod animalium, quae ejusdem sunt specie!, ubi- 
vis terrarum voces eaedem, hominum diversse sunt. 

Itaque caetera animalia etiam intellectu carent. 
Est enim intellectus imaginatio quidem, sed quae 
oritur ex verborum significatione constituta. 

2. Cum autem vocabula ex constituto humano semonis origo. 
orta esse dixerim, quseret fortasse aliquis, quorum 
hominum constitutiones tantum valuere, ut bene- 
ficium, quantum prsestat nobis sermo, in genus hu- 
manum conferre potuerunt. Nam convenisse quon- 
dam in consilium homines, ut verba verborumque 
contextus quid significarent decreto statuerent, in- 
credibile est. Credibile ergo est nomina ab initio 
pauca fuisse, et earum rerum quae maxime erant 
familiares. Itaque primus homo suo arbitrio ani- 
malibus quibusdam tantum nomina imposuit, ni- 
minim quae a Deo in conspectum ejus adducta 
erant ; deinde rebus aliis, prout aliae aliaeque rerum 
species sensibus ejus sese obtulerunt ; quae nomina 
a patribus accepta filii posteris suis tradiderunt, 
qui etiam alia adinvenerunt. Sed cum in capite 
secundo Geneseos prius dicatur Deus esumfructus 
arhoris scientice honi et mail prohibuisse, quam 
Adamus dedisset nomina rebus ullis, quomodo man- 
datum Dei intelligere potuit ille, qui quid esset 
edere, qxxid/ructus, quid arbor , quid scientia^ quid 
denique bonum vel malum , adhuc ignoravit ? Ne- 
cesse ergo est ut prohibitionem illam divinam in- 
tellexerit Adamus non ex vi verborum, sed modo 
aliquo supematurali, ut paulo post manifestum fit 
ex eo, quod interrogat eum Deus, quis illi indicavit 
quod esset nudus. Similiter, quomodo potuit ser- 



90 DE HOMINE. 

SECT, II. pentem intelligere loquentem de morte, cujus nullam 
^ ^^' . habere potuit ideam Adamus, primus mortalium ? 
Hsec ergo natural! modo intelligi non potuerunt ; 
et per consequens, origo sermonis naturaUter alia 
esse non potuit prseter ipsius hominis arbitrium. 
Quod magis adhuc perspicuum est ex linguarum ad 
Babel oblivione. Nam ex eo tempore linguae ortae 
sunt diversse, et a singulis hominibus in singulas 
gentes derivatse. Guod autem dieunt aliqui, im- 
posita esse singulis rebus nomina juxta ipsarum 
rerum naturam, puerile est. Gui enim fieri potuit, 
cum una sit ubique natura rerum, diversae tamen 
essent linguae ? Et quid habet affine vox, id est 
sonus, et animal, quod est corpus ? 
Sermonis 3. Ab oratiouc quae eontingunt commoda, prae- 

commodaet • . . -r^ • i • 

incommoda. cipua haec suut. Pnmo, quod ope nommum nu- 
meralium homo possit numerare non modo unitates, 
sed etiam una, quaecunque ea sunt; ut corpora, 
quatenus sunt ullo modo quanta, sive longa, sive 
longa et lata, sive longa lata et crassa ; eademque 
componere, minuere, et per numeros multiplicare 
et dividere, et inter se comparare ; etiam tempora, 
motum, pondera, et in qualitatibus gradus inten- 
sionis et remissionis calculo subjicere. Ex quibus 
rebus vitae humanae, supra conditionem caeterorum 
animalium, ingentia commoda oriuntur. Artium 
enim harum usus quantus sit in mensurandis cor- 
poribus, in calculo temporum, in computatione mo- 
tuum coelestium, in orbis terrarum descriptione, in 
navigationibus, in aedificiis, in machinis aliisque 
rebus necessariis, nemo est qui nescit. Guae omnia 
a numeratione proficiscuntur, a sermone autem 
numeratio. Secundo, quod alter alterum docere, 
id est, scientiam suam alteri communicare, quod 



DE SERMONE ET SCIENTIIS. 91 

monere, quod consulere possit, ab eadem habet sect, u; 
oratione ; ita ut bonum, per se magnum, fiat jam . ^^' . 
communicando adhuc majus. Tertio, quod im- sermoms 

.• A • M 11' • 1 /•• commoda et 

perare et imperata mtelligere possimus, benencmm mcommoda. 
sermonis est, et quidem maximum. Nam sine eo 
nulla esset inter homines societas, nulla pax, et 
consequenter nulla disciplina; sed feritas primo, 
et deinde solitudo, et pro domieiliis latibula. Guan- 
quam enim quibusdam animalibus suae qusedam 
sint politise, non sunt tamen illae illis satis magni 
momenti ad bene vivendum ; neque ergo merentur 
ut illas eonsideremus ; inveniunturque in animalibus 
tantum inermibus nee multaram rerum indigis : in 
quorum numero homo non est, qui quantum enses 
et sclopeti, arma hominum, superant arma bru- 
torum, comua, dentes, aculeos, tantum homo lupos, 
ursos, serpentes, qui ultra famem rapaees non sunt, 
nee nisi lacessiti sseviunt, rapacitate et sevitia su- 
perat, etiam fame futura famelicus. Ex quo facile 
intelligitur quantum orationi debemus, qua sociati 
et in pacta consentientes, secure, beate, ornate vi- 
vimus ; vivere, inquam, possumus si volumus^ Sed 
sunt quoque orationi sua incommoda; nimirum, 
quod homo, cum solus animalium, propter voca- 
bulorum significationem universalem, regulas sibi, 
cum in aliis artibus, tum in arte vivendi, excogitare 
possit generales, solus etiam falsis uti potest, eas- 
demque aliis utendas tradere. Itaque latins et 
periculosius errat homo, quam possunt errare cse- 
tera animalia. Etiam homo, si libuerit, (libebit 
autem quoties consiliis suis videbitur expedire,) 
poterit quae falsa esse scit data opera docere, id 
est, mentiri, et animos hominum conditionibus so- 
cietatis et pacis infestos reddere : id quod in so- 



92 D£ HOMINE. 

SECT. II. cietatibus aliorum animalium contingere non potest; 
^ ^^' . quia quae bene et male sibi sunt, suis sensibus non 
aliorum sestimant querimoniis, quarum querimo- 
niarum eausas, nisi vident, intelligere non possunt, 
Prseterea, consuetudine audiendi eontingit ali- 
quando iis, qui philosophos et scholastieos audiunt, 
ut verba quae audiunt, etsi nulla ex illis sententia 
exprimi possit, qualia sunt ilia quae a doctoribus ad 
ignorantiam suam tegendam inventa sunt, temere 
tarn en reeipiunt, iisque utuntur, putantes se dieere 
aliquid cum nihil dieant. Denique propter lo- 
quendi facilitatem homo, quae ne cogitat quidem, 
loquitur, et quae loquitur credit vera esse, et seipsum 
decipere potest ; bestia seipsam fallere non potest. 
Itaque oratione homo non melior fit, sed potentior. 
scientia et de- 4. Scietitta iutcUigitur de theorematum, id est, de 

monstratio ori- ... i* •^>i.""i^i • 

unturex cogni- propositiouum gencralium veritate, id est, de veri- 
tate consequentiarum. Quando vero de veritate 
facti agitur, non proprie scientia, sed simpliciter 
cognitio dicitur. Itaque scientia ea quidem, qua 
scimus propositum aliquod theorema esse verum, 
est cognitio a causis, sive a generatione subject! per 
rectam ratiocinationem derivata. Ea vero, qua 
scimus tantum possibile esse ut theorema tale 
verum sit, est cognitio derivata per legitimam ra- 
tiocinationem ab experientia eflfectuum. Guae qui- 
dem derivationes ambae vocari solent demonstra- 
tiones : potior tamen ilia quam hsec ; et quidem 
merito ; praestat enim scire quomodo possimus prae- 
sentibus causis optime uti, quam irrevocabile prae- 
teritum, quale fiiit, cognoscere. Itaque earum 
tantum rerum scientia per demonstrationem illam 
a prior e hominibus concessa est, quarum generatio 
dependet ab ipsorum hominum arbitrio. 



•one causaram. 



DE SERMONE ET SCIENTIIS. 93 

5. Demonstrabilia ergo sunt theoremata plurima sect. ii. 
circa quantitatem, quorum scientia appellatur geo- . ^^- . 
metria. Cum enim causae proprietatum, quas Theoremata 

,. •ir> ••• •II* • - 1 demonstrabilia 

habent smgute figurse, msmt m illis quas ipsi du- suntiniis tan- 
cimus lineas ; generationesque figurarum ex nostro ^'caJIL^"^ 
dependeant arbitrio; nihil amplius requiritur ad ^o»^.p^*^**^ 

A '_ *- ^ ^ sunt; mceetens 

coecnoscendam quamlibet fiffurae propriam passio- tantum demon- 

® ^ . . , ^ ^ ^ strabQe est ita 

nam, quam ut ea omnia consideremus, quae conse- esse posse. ^ 
quuntur constructionem quam in delineanda figura 
ipsi facimus. Itaque ob banc rem, quod figuras 
nos ipsi creamus, contigit geometriam haberi et 
esse demonstrabilem. Contra, quia rerum natura- 
lium causae in nostra potestate non simt, sed in vo- 
lontate divina, et quia earum maxima pars, nempe 
aether, est invisibilis ; proprietates earum a causis 
deducere, nos qui eas non videmus, non possumus. 
Veruntamen ab ipsis proprietatibus quas videmus, 
consequentias deducendo eo usque procedere con- 
cessum est, ut tales vel tales earum causas esse 
potuisse demonstrare possimus. Quae demonstratio 
^poster tore dicitur, et scientia ipsa, physica. Et 
quoniam ne a posterioribus quidem ad priora ra- 
tiocinando procedi potest in rebus naturalibus, quae 
motu perficiuntur,sinecognitione eorum quae unam- 
quamque motus speciem consequuntur ; nee ad mo- 
tuum consequentias sine cognitione quantitatis, quae 
est geometria ; fieri non potest ut non aliqua etiam 
a physico demonstratione a priore demonstranda 
sint. Itaque physica, vera inquam physica, quae 
geometriae innititur, inter mathematicas mixtas nu- 
merari solet. Mathematicae enim dici solitae sunt 
illae scientiae, quae non usu et experiendo, sed a 
magistris et per regulas discebantur. Mathema- 
tica ergo pura est, quae circa quantitates versatur 



94 



DE HOMINE. 



10. 



SECT. II. in abstracto, ut opus non habeat cognitione sub- 
, jectij ut geometria et arithmetica : mixtse vero, in 
quarum rationibus consideratur etiam subjecti ali- 
qua proprietas, quales sunt astronomia^ musica, 
physica, et partes physicse, quae variae esse possunt 
pro varietate speeierum et partium universi. 

Prseterea politica et ethica, id est scientia, justi et 
injusti, iequi et iniqui, demonstrari a priore potest ; 
propterea quod principia, qmhnsjustum et lequum 
et contra, injustum et iniquumy quid sint, cognos- 
citur, id est, justitiae causas, nimirum leges et pacta, 
ipsi fecimus. Nam ante pacta et leges conditas, 
nulla neque justitia neque injustitia, neque boni 
neque mali publici natura erat inter homines, magis 
quam inter bestias. 



CAPUT XI. 

DE APPETITU ET FUGA, JUCUNDO ET MOLESTO, 

ET EGRUM CAUSIS. 

1 . Appetitus et fuga quid sint, et a quibus causis. 2. Non de- 
pendent a nostro arbitrio. 3. Appetitus naseitur experiundo. 
4. Boni nomina varia, pulchrum, jucundum, utile. 5. Boni 
et mali nomina adhuc diversa. 6. Bonorum maximum sui 
cuique conservatio ; maximum malum, respectu naturae, cor- 
ruptio. ?• Divitias. 8. Sapientia. 9. Artes. 10. LitersB. 
11. Negotia. 12. Jucundaquse. 13. Pulchraquee. 14. Bona 
comparata. 15. Summum bonum. 

Appetitos et 1 . AppETiTio et fuga a Yoluptate et molestia non 

ftura quid sint, et •■.. ji».flp a. j»j j^ * * ^ a. 

• quibus cauris. aliter diflferunt, quam desiderare a irm, id est, quam 
futurum a prsesenti. Nam et appetitio voluptas, 
et fuga molestia est; sed ilia e jucundo, haec e 
molesto, nondum prsesente sed prseviso aut expec- 
tato. Voluptas autem et molestia, etsi sensiones 



DE APPETITU ET FUGA, ETC. 96 

non dicantur, diflferunt tamen in hoc tantum, quod sect. ii. 
sensio sit objecti, ut externi, propter reactionem ^ \^' _. 
sive resistentiam quae fit ab organo ; et proinde 
consistit in conatu organi extrorsum ; voluptas 
autem consistit in passione quae fit ab actione ob- 
jecti, et est conatus introrsum. 

2. Causae erco, ut sensionis, ita appetitus et ^on dependent 

• * nostro arbitrio. 

fugse, voluptatis et molestiae, sunt ipsa objecta sen- 
suum. Ex quo intelligi potest neque appetitum 
nostrum neque fugam nostram causam esse quare 
hoc vel illud cupimus vel fugimus ; id est, quod 
non ideo appetimus quia volumus. Nam voluntas 
ipsa est appetitus ; nee fugimus quia nolumus, sed 
quia tum appetitio tum aversio ab ipsis rebus cu- 
pitis vel exosis generata est, sequiturque necessario 
prseconceptum jucunditatis molestiseque ex ipsis 
objectis adfuturse. Guid enim ? An esurimus, cse- 
teraque naturae necessaria appetimus, quia volumus ? 
An fames, sitis, et cupidines voluntariae sunt ? Ap- 
petentibus agere quidem liberum esse potest ; ipsum 
autem appetere non potest ; quod ita cuilibet pro- 
pria experientia manifestum est, ut non possim non 
admirari tam multos esse, qui quomodo id fieri 
possit non intelligunt. Guando dicimus liberum 
esse alicui arbitrium hoc vel illud faciendi vel non 
faciendi, semper intelligendum est cum apposita 
conditione hac, si voluerit ; nam ut quis liberum 
arbitrium habeat faciendi hoc vel illud utrum velit 
necne, absurde dicitur. 

Quando quaeritur ab aliquo, utrum rem aliquam 
propositam facere debeat an praetermittere, dicitur 
deliherarey id est, quam in utramque partem habet 
libertatem deponere. In qua deliberatione, prout 
commoda et incommoda hinc vel illinc se ostendunt. 



96 DE HOMINE. 

SECT. II. altematim appetunt et fugiunt, donee re postulante 
^ ^1' ^ ut aliquid decernant, appetitus ultimus sive faciendi 
sive omittendi, qui actionem vel omissionem imme- 
diate producit, proprie voluntas dicitur. 
Appetitus nasci. 3. PrioF sccmidum naturae methodum est sensio 

tur experiundo. ,. tt.. • • i i • i 

quam appetitus, Utrum enim id quod videmus 
jucundum necne futurum sit, nisi experiundo, id 
est sentiendo, sciri non potest. Itaque vulgo dicunt 
ignoti cupidinem non esse. Veruntamen cupido 
experiundi etiam ignoti esse potest. Inde est quod 
infantes pauca appetunt^ pueri plura et nova ten- 
tant, et procedente aetate innumera experiuntur 
homines maturi, prsesertim eruditi, etiam non ne- 
cessaria ; quaeque jucunda esse experti sciunt, postea 
sollicitante memoria saepius appetunt. Etiam ali- 
quando quae prima experientia molesta sunt, si 
tamen rara aut nova faerint, consuetudine reddun- 
tur non molesta, et postea jucunda ; tantum potest in 
natura singularium hominum mutanda consuetudo. 
Boninomma ^* Omuibus rcbus, quas appetuntur, quatenus 
yaria, puichrum, apDctuntur, uomcu commune est honum ; et rebus 

jacunauin, utue. •'•■'• 

omnibus, quas fugimus, malum. Itaque honum bene 
definivit Aristoteles, illud esse quod omnes appe- 
tunt. Sed cum alia alii appetant et fagiant, necesse 
est multa esse quae aliquibus bona aliquibus mala 
sunt ; ut quod nobis honum hostibus malum. Sunt 
ergo honum et malum appetentibus et fagientibus 
correlata. Bonum commune esse potest, et recte 
dici de re aliqua, communiter honum est^ id est, 
multis utile, vel civitati bonum. Etiam omnihus 
honum dici aliquando potest, ut de sanitate ; sed et 
haec oratio relativa est : itaque simpliciter honum 
dici non potest ; cum quicquid bonum est, bonum 
sit aliquibus vel alicui. Bona erant ab initio omnia 



DB APPETITU ET FUGA, ETC. 97 

quae creavit Deus. Quare ? Guia ipsi opera sua sect. ii. 
omnia placuere. Dicitur quoque, bonus est Deus . ^]' ^ 
omnibus qui nomen ejus invocant, non autem illis 
qui nomen ejus blasphemant. Bonum ergo relative 
dicitur ad personam, ad locum, et ad tempus. Huic 
hie, nunc, placet ; illi, illic, tunc, displicet : et sic de 
circumstantiis cseteris. Natura enim boni et mali 
sequitur rerum (rvvrv-j^lav. 

5. Etiam boni et mali nomina diversimode vari- ^®°*^®* . 

mall nomina 

antur. Nam eadem res quae ut cupita bona, ut ac- adhuc divena. 
qxnsitSL jucunda ; eadem res quae ut cupita bona, ut 
considerata pulchra dicitur. Est enim pulchritudo 
objecti qualitas ea, quae facit ut bonum ab eo ex- 
pectetur. Guae enim similia videntur illis rebus quae 
placuerunt, videntur placitura. Est ergo pulchritudo 
futuri boni indicium. Quae, cum in actionibus spec- 
tatur, dicitur honestas ; quando in forma consistit, 
appellaturybriwa ; placetque etiam antequam bonum, 
cujus ipsa est indicium, acquiratur, per imaginatio- 
nem. Eadem ratione malum et turpe dicuntur de 
eodem. Praeterea, res ea quae ut cupita bona no- 
minatur, si propter se cupiatur, jucunda, si propter 
aliud, utilis dicitur. Bono enim, quod cupimus 
propter se, non utimur, quia usus mediorum et in- 
strumentorum est ; sed fruitio propositae alicujus 
rei tanquam finis est. Distinguitur praeterea bonum, 
ut et malum, in verum et appurens. Non quod 
bonum aliquod apparens non sit vere bonum per se, 
sine aliarum rerum consideratione quae ab illo de- 
pendent ; sed quia multarum rerum, quarum pars 
bona, pars mala est, ita necessaria aliquando est 
connectio, ut separari non possint. Itaque quan- 
quam unaquaeque earum bona est tantum, vel mala 
tantum ; catena tamen tota est partim bona partim 

VOL. II. H 



98 DE HOMINE. 

SECT. II. mala. Ac quando major pars bona est, series bona 

. ^]- . dicitur, et appetitur ; contra, si major pars mala sit, 

totum repudiatur, si tamen ita esse cognitum sit. 

Unde evenit ut homines imperiti, consequentias 

rermn parum longe prospicientes, quod bonum ap- 

paret accipiunt, malum annexum non videntes; 

postea damnosum experiuntur. Atque hoc est quod 

volunt illi, qui bonum et malum distinguunt in 

verum et apparens. 

Bonorum 6. Bouorum autcm primum est sua cuique con- 

maximum SUi . • "R,T ^ • M . • ^ 

cuique conser- scrvatio. JNatura enim comparatum est, ut cupiant 
^^™^^^ omnes sibi bene esse. Cujus ut capaces esse possint, 
iiatura,corruptio neccssc cst cupiaut vitam, sanitatem, et utriusque, 
quantum fieri potest, securitatem futuri temporis. 
Contra vero, malorum onmium primum mors, prse- 
sertim cum cruciatu ; nam tantae possunt esse vitse 
aegritudines, ut, nisi eartm finis propinquus prsevi- 
deatur, faciant mortem inter bona numerari. 

Potentia, si eximia sit, bona est, quia utilis ad 
prsesidium ; in praesidio autem securitas. Si eximia 
non sit, inutilis; nam quae omnibus sequalis est, 
nulla est. 

Amicitiae bonae, nempe utiles. Nam amicitiae 
cum ad multa alia tum ad presidium conferunt. 
Itaque inimicitiae malae, ut quae pericula afferunt, 
praesidium toUunt. 
Diviti8B. 7. Divitiae, si ingentes, nempe ut definivit divitem 

Lucullus, eum esse qui exercitum alere possit ex 
suo, utile. Sunt enim praesidium fere certum. 
Etiam modicae, volenti illis ad praesidium uti, utiles; 
nam acquirunt amicitias ; amicitiae autem praesidio 
sunt. Nolentibus autem ad praesidium uti, invidiam 
provocant. Sunt ergo honum apparens tantum. 
Divitiae, non relictae sed industria propria acqui- 



DE APPETITU ET FUGA, ETC. 



99 



SECT. II. 
11. 



sitse, bonum; nam jucundum. Videntur enim 
cuique argumentum prudentiae suae. Mendicitas, 
vel etiam paupertas citra id quod necessarium est, 
malum; quia indigere necessariis, malum. Pau- 
pertas sine indigentia, bonum ; subtrahit dominum 
suum ab invidia, calumnia et insidiis. 

8. Sapientia^ utile. Nam prsesidium in se habet sapientia. 
nonnullum. Etiam appetibile est per se, id est, 
jucundum. Item pulchrum ; quia acquisitu difficilis. 
Ignorantia, malum ; ut in qua prsesidium nullam, 
neque ingruentis mali prsevisio. 

Divitiarum quam sapientise cupido major. Vulgo 
enim non quseritur hsec nisi propter illas. Et illas 
si habent, etiam banc habere videri volunt. Non 
enim qui sapiens est, ut dixere stoici, dives est; 
sed contra, qui dives est siipiens dicendus est. 

Sapientise quam divitiaAm major est gloria. Hae 
enim pro illius signo haberi solent. Indigentia 
quam stultitia minus est dedecus ; ilia enim fortunae 
iniquitatem accusare potest ; hsec naturam accusat 
solam. Tolerabilior autem est stultitia quam indi- 
gentia ; ilia enim in proprio, quod aiunt, elemento 
non gravat. 

9. Scientiae sive artes, bonum. Jucundum enim. 
Nam finxit natura hominem omnis rei novae admi- 
ratorem, id est, avidum sciendi omnium rerum 
causas. Itaque fit, ut scientia sit tantum animi 
pabulum, et proinde eandem habeat rationem ad 
animum quam habent alimenta ad corpus ; et ut 
esurienti cibus, ita sunt animo curioso phaenomena. 
Diflferunt tamen in hoc, quod corpori accidere po- 
test ciborum satietas ; animus autem sciendo ex- 
pleri non potest. 

Etiam, sua cuique ars eatenus utilis, quatenus 

H2 



Artes. 



100 DE HOMINE. 

SECT. II. earn materise applicare potest. Esedem etiam 
% V* , > publice utilissimae, ut quibus omnia fere debemus 
humani generis auxilia et ornamenta. Intelligen- 
dum autem non omnes habere scientiam quam 
profitentur ; nam qui de rerum causis ex aliorum 
scriptis disseruntj neque quicquam, aliorum senten- 
tias transcribentes, adinveniunt, omnino utiles non 
sunt. Nam actum agere boni in se nihil habet, 
sed contra, nonnunquam hoc malum, quod veterum 
errores confirmando viam veritati obstruant. 
Litene. iQ. Litcrse quoque, bonum, nempe linguae et 

historiae ; nam jucundse. Etiam utiles, praesertim 
historiae; suppeditant enim experimenta, quibus 
scientiae innitimtur causarum ; historia quidem na- 
turalis physicae, historiae autem civiles scientiae 
civili et morali; idque sive verae sint sive falsae, 
modo non sint impossibiles. In scientiis enim quae- 
runtur causae non tam eorum quae fuere, quam 
eorum quae esse possunt. Linguae etiam utiles sunt, 
quae in usu sunt apud gentes vicinas, propter com- 
mercia et negotiationes. Item Latina et Graeca, 
nempe linguae scientiarum, propter scientiam. 
Negotia. 1 1 . Negotium, bonum : etenim vitae motus est. 
Itaque nisi sit quod agas, ambulatio pro negotio est. 
Quo me vertam, quidagam? voces sunt dolentium. 
Otium torquet. Natura neque locum neque tempus 
vacuum esse patitur. 
jucundaquBB. 12, Progrcdi, jucundum ; quia ad finem, id est, 
ad jucundius appropinquatio est. Malum videre ali- 
enum, jucundum : placet enim non ut malum, sed 
ut alienum. Inde est, quod soleant homines ad 
mortis et periculi aliorum spectacula concurrere. 
Similiter, bonum videre alienum molestum est; non 
tamen ut bonum, sed ut alienum. Imitatio, jucun- 



DE APPETITU ET FUGA, ETC. 101 

dum : revocat enim prseterita. Prseterita autem si sect. ii. 
bona fuerint, jucunda sunt reprsesentata, quia bona ; . ^]' ^ 
si mala^ quia prseterita. Jucunda igitur musica^ jucunda quas. 
poesis, pictura. 

Nova, jucunda : appetuntur enim ut animi pa- 
bulum. Bene sentire de sua ipsius potentia, sive 
merito sive immerito, jucundum. Videtur enim, 
si vere de se judical, prsesidium sibi habere in se ; 
si falso, jucundum tamen ; nam quae vera placent, 
placent etiam ficta. 

Itaque victoria, jucunda : facit enim bene de se 
sentire : et ludi certaminaque omnia, jucunda ; 
quia qui certant, victoriam imaginantur. Placent 
autem maxime certamina ingeniorum ; ut in quibus 
maximum sibi quisque putat positum esse prsesi- 
dium. Itaque vinci in certamine ingeniorum, mo- 
lestum. 

Laudari, jucundum : facit enim ut bene sentiamus 
de nobis ipsis. 

13. Pulchra sunt boni signa sive indicia. Itaque Puicbraqu». 
signum potentise egregise, pulchrum. Itaque facere 
quod et bonum est et factu difficile, pulchrum: 
nam indicium potentise non vulgaris. Forma egre- 
gia, pulchrum : signum enim in unaquaque re est 
operis, ad quod natum est, egregie perficiendi. 
Formosum autem est, quod formam ejus rei habet 
quam in suo genere optimam esse experti sumus. 

Laudari, amari, magnifieri, pulchrum : sunt enim 
de virtute et potentia testimonia. Ad ministeria 
publica adhiberi, pulchrum : est enim virtutis testi- 
monium publicum. 

In artibus inventa nova, si utilia, pulchra : nam 
signa sunt potentise egregise. Nugse contra, quo 
difficiliores, minus pulchrse : signa quidem potentiae. 



102 DE HOMINE. 

SECT. II. sed inutilis, simulque animi indicium non magna 
. ^^' . conantis. 

Puichra que. Aitcs didicissc ab aliis, id est, doctmn esse, utile 
quidem, sed non pulchrum; ut in quo nihil est 
egregium. Nam pauci sunt qui doceri non possunt. 

Audere in periculis cum res postulat, pulchrum : 
quia non vulgare. Sin res non postulet, stultitia 
est, id est, turpe. Agere in omni loco congruenter 
ingenio et professioni, in viris conspicuis pulchrum ; 
ut indicium ingenii liberi. Contra facere, in personis 
conspicuis turpe est et animi servilis et habentis 
quod tegat : puichra autem tegit nemo. Recta re- 
prehendere, ignorantise signum, tmpe : nam scire 
est posse. Insuper convitiari turpius, signum in- 
eruditi. Errare non turpe, quia omnibus commune. 
Ssepius errare, doctori turpe : quia contra profes- 
sionem. 

Fiducia sui, pulchrum: nempe signum conscii 
virtutis suae. Ostentatio, turpis : nam oritur ab in- 
digentia laudis. 

Contemptus divitiarum, non maximarum, pul- 
chrum : indicium enim non indigentis parvo. Amor 
pecuniae, turpe : signum ejus, qui ad quidlibet duci 
potest mercede. Praeterea, signum est indigentiae, 
etiam in hominibus pecimiosis. 

Ignoscere veniam petenti, pulchrum ; nam indi- 
cium fiduciae sui. Inimicos placare beneficiis, turpe. 
Est enim redemptio sui, seu pacis emptio, signum 
indigentiae ; solent enim homines non emere, nisi 
ea quibus indigent. 
Bunacomparata. 14. Boua ct mala si comparcutur, majus est, cae- 
teris paribus, quod est diutumius, ut totum parte. 

Et quod, caeteris paribus, vehementius, ob eandem 
causam. Diflferunt enim magis et minus ut majus 
et minus. 



DE APPETITU ET FUGA, ETC. 



103 



Et, cseteris paribus, quod pluribus bonum, quam 
quod paucioribus. Nam generalius et specialius 
diflferunt ut majus et minus. 

Bonum recipere quam non perdidisse, melius. 
Nam rectius aestimatur propter memoriam mali. 
Itaque convaleseere quam non decubuisse, melius. 

15. De jucundis quorum est satietas, quales sunt 
voluptates camis, quia jucunditas eorum fastidio 
compensatur, et nimis nota sunt,.et eorum aliqua 
faetent, nihil dieam. Summum bonum, sive ut vo- 
catur, felieitas et finis ultimus, in prsesente vita re- 
periri non potest. Nam si finis sit ultimus, nihil 
desideratur, nihil appetitur; unde sequitur non 
modo nihil ab eo tempore ipsi esse bonum, sed ne 
sentire quidem hominem. Omnis enim sensio cum 
aliquo appetitu vel fuga conjuncta est ; et non sen- 
tire est non vivere. 

Bonorum autem maximum est, ad fines semper 
ulteriores minime impedita progressio. Ipsa cupiti 
Iruitio, tunc cum fruimur, appetitus est, nimirum 
motus animi fruentis per partes rei qua fruitur. 
Nam vita motus est perpetuus, qui, cum recta pro- 
gredi non potest, convertitur in motum circularem. 



SECT. II. 

11. 



Summum 
bonum. 



CAPUT XII. 

DE AFFECTIBUS, SIVE PERTURBATIONIBUS ANIMI. 

1. Perturbatio animi quid. 2. Gaudium et odium. 3. Spes et 
metus. 4. Ira. 5. Metus invisibilium. 6. Gloriatio et pudor. 
7. Risus et fletus. 8. Amor rerum extemarum. 9. Sui sestimatio 
10. Misericordia. II. -^mulatio et invidia. 12. Admiratio. 

I. Affectus sive perturbationes animi sunt appe- Perturbatio 
titionis et fugse species, assumptis diflferentiis ab ""^^""^ 



104 



DE HOMINB. 



SECT. II. objectorum, quae appetimus fugimnsve, diversitate 
. \^ ^ et circumstantiis. Dicuntur autem perturhationes^ 
propterea quod officiunt plerumque rectse ratioci- 
nationi. Officiunt autem ratiocinationi rectse in eo, 
quod contra bonum verum pro apparente et prse- 
sentissimo bono militant, quod plerumque, per- 
pensis omnibus adjunctis, invenitur esse malum. 
Nam ex foedere animi et corporis est, ut initium 
quidem exequendi ab appetitu, consilium autem a 
ratione sit. Itaque, cum bonum verum in longin- 
quum prospiciendo quaerendum sit, id quod rationis 
opus est, arripit appetitus bonum praesens, non prae- 
visis quae ipsi necessario adhaerent majora mala. Per- 
turbat ergo et impedit operationem rationis ; unde 
recte dicitur perturhatio. 

Consistunt autem affectus in diversis motibus san- 
guinis et spirituum animalium, prout se varie modo 
expandunt, modo ad fontem se recipiimt ; quorum 
motuum causae sunt phantasmata circa bonum et 
malum ab objectis in animo excitata. 

2. Guatenus concipitur ab aliquo bonum sibi ad- 
veniens, sine compensatione ullius mali consequen- 
tis, quae boni fruitio est, affectus vocatur gaudium. 
Contra autem, qui concipit malum sibi incumbens 
sine conceptu boni quod malum ilium compenset, 
affectus ejus vocatur odium ; et malum omne, qua- 
tenus incumbit, odiosum dicitur. Itaque mala, quae 
neque superare neque evitare possumus, odimus. 
speietmetui. 3. Guaudo vcro concipimus una cum malo mu- 
tationem ejus per modum aliquem, quo ipsum 
malum evitetur, affectus ille oritur quam vocamus 
spem: Similiter, si incumbente bono concipimus 
modum aliquem quo amittatur, vel si malum ali- 
quod illi connexum trahi imaginamur, metus dicitur. 



Gaudium 
et odium. 



DK AFFECTIBUS, ETC. 105 

Itaque manifestum est spem et metum ita altemari sect. ii. 
inter se, ut nullum fere tempus tarn breve sit, ut J^^* . 
non possit eorum vicissitudinem continere. Itaque 
spes et metus perturbationes dicendse tunc sunt, 
quando ambse brevissimo tempore continentur, no- 
minanturque secundum aflfectum prsevalentem, sim- 
pliciter spes vel metus. 

4. Si incumbente vel ingruente malo spes subita ^»- 
concipiatur superari Ulud malum posse repugnando 
sive resistendo, oritur passio quse appellatur iral 
Et oritur quidem saepissime ab opinione contemptus. 
Vult ergo iratus facere quantum potest vel posse 
sperat, ne aliorum ludibrio idoneus et obnoxius 
esse videatur, nimirum malum contemptori infe- 
rendo quantum sibi satis esse videbitur ad effici- 
endum, ut mali illati pceniteat. Sed non est semper 
cum ira conjuncta hypolepsis ilia contemptus. Nam 
procedentes ad quemcunque finem propositum, 
qusecunque res progredientibus obstant, etiam si 
animatse non sint neque ergo contemnere possint, 
simulatque spes apparuerit obstacula talia via mo- 
veri posse, vim evocant, id est, iram ostendunt qua 
amovenda sunt. 

Afl&nis irse est aflfectus qui Grsecis fir^viq dicitur, 
nimirum cupido vindictce, id est, constans et diu- 
tuma voluntas alicui male faciendi eo fine, ut sup- 
positae injuriae ab iUo illatae ilium pceniteat, vel 
alios ab injuria sibi inferenda absterreat. Clualis 
erat ira Achillis contra Graecos propter injuriam 
illatam sibi ab Agamemnone. Differt autem ab ilia 
altera ira, eo quod ilia repentina sit, haec contra 
constantissime tam diu duret quam diu expectari 
potest conversio animi ejus, cui irascimur, ad vo- 
luntatem nostram. Itaque vindictam non explet 



106 DE HOMINE. 

SECT. II. ilium occidere, qui iDJuriam fecit ; nam mortuum 
^ ^J' _. nunquam cujusquam rei pcenitet. Objectum ergo 
irse est molestum, sed quatenus vi superabile. 
Guem enim conviciis lacessieris nudus, iratum; 
armatus, tremebundum facies. Iram ut spes eflfert, 
ita metus temperat ; id est, sicut per imaginationem 
spiritus animaleseffunduntur in nervos ad faciendam 
vim in malum quod ingruit ; ita per imaginationem 
majoris mali retrahuntur ad cor suae defensionis 
causa, vel ad fagam, Spei objectum est bonum 
apparens ; metus objectum, malum. Bonum enim 
speratum unde ad nos venire debeat, nunquam 
satis perspicimus : nam si perspiceremus, res certa 
esset, nee expectatio nostra amplius diceretur spes, 
sed gaudium. Ad spem sufficiunt etiam levissima 
argumenta. Imo res, quae ne animo quidem con- 
cipi potest, sperari tamen potest, si dici potest. 
Similiter, metui quidlibet potest quanquam non 
concipiatur, modo terribile esse vulgo dicatur, vel 
si multos simul fugere videamus ; nam, quanquam 
incognita causa, fugimus quoque nos, ut in terror- 
ibus quos vocant panicos. Credimus enim eos, 
qui primi fiigiunt, fugae causam vidisse periculum 
aliquod. Itaque affectus isti ratione gubemari 
opus habent. Ratio enim est, quae, tam nostras 
quam objectorum vires mensurans comparansque, 
tum spei, tum metui modum statuit, ne aut spe- 
rantes illudamur, aut timentes ea bona, quae ha- 
bemus, sine causa justa amittamus. Cluod enim 
spem perfidam et metum proditorem toties ex- 
perimur, sola facit imperitia nostra. 
?^®'^?.. 6. Omnes homines opinione tenentur esse in- 

visibile aliquod vel invisibilia, a quo vel quibus, 
prout propitia sunt vel infesta^ omnia bona speranda. 



DE AFFECTIBUS, ETC. 107 

omnia mala timenda sunt. Homines enim, quorum sect. ii. 
potentia exigua est, cum aspicerent ingentia ilia ^ ^^- . 
opera caelum et terram mundumque aspectabilem, 
iUumque subtilissimse excogitationis motum et in- 
tellectum animalem, organorumque ingeniosis- 
simam fabricam, non potuerunt ingenium suum, 
quia nihil horum imitari possunt, non contemnere, 
neque ergo incomprehensibile illud, a quo condita 
sunt maxima, non admirari, aut non ab eo propitio 
omnia bona, ab irato mala expectare. Atque hie 
est affectus quae vocatur pietas naturalis, et est re- 
ligionum omnium fundamentum primum. 

6. Efferuntur spiritus animales in congressibus GionaUo 
aliquando gaudio quodam, quod oritur cogitantibus 

se €uSoici/i£n/; quae animi elatio gloriatio dicitur, 
causamque habet in eo, quod sentientibus compro- 
bari ea, quae dicunt vel faciunt, spiritus e corde in 
vultum ascendunt bonae opinionis de seipso con- 
ceptae testis. 

Huic contraria passio est pudor, in quo efferentes 
se spiritus subito propter conscientiam vel suspi- 
cionem alicujus amissi indecori conturbantur, san- 
guinemque cogunt in musculos faciei, quod est 
erubescere. Pudor ergo molestia est quae iis con- 
tingit, qui amant laudes, tunc cum deprehensi sunt 
facientes vel dicentes id quod factu vel dictu est 
indecorum. Erubescere ergo signum est cupientis 
omnia dicere et agere decenter ; et proinde in ado- 
lescentibus laudabile, in aliis non item. Nam a 
viris maturis non tantum ut decoro studeant, sed 
etiam ut sciant, postulatur. 

7. Praeterea efferuntur spiritus animales gaudio lusus et fletus. 
subitaneo ex dicto, facto, vel cogitate aliquo suo 
decoro, vel indecoro alieno ; quae est passio ri- 



108 DE HOMINE. 

SECT. II. dentium. Nam si quis dictum aliquod dixerit, vel 
. ^f- . factum aliquod egregium, ut sibi videtur, fecerit, 
Risus et fletuB. proiium ci cst ridere. Item si alius dixerit fece- 
ritve aliquid indecore, quicum se comparans com- 
mendatior sibi fit quam ante, vix potent sese a risu 
abstinere. Et universaliter passio ridentium, est sui 
sibi ex indecoro alieno subita commendatio. Ri- 
detur ergo nihil fere nisi subitum; neque eadem 
res neque iidem joci saepius ridentur ab iisdem. 
Amicorum autem vel consanguineorum indecora 
non ridentur, quia non sunt aliena. Guae risum 
ergo movent tria sunt conjuncta ; indecorum, ali- 
enum, et subitum. 

Flentium passio contra est, quando quis ab ali- 
qua vehementi spe subito se dejectum concipit. 
Itaque spe dilatati spiritus animales, subito fallente 
spe contracti, impetum in organa lacrimandi faci- 
entes^ humorem, qui in illis est, in oculos cogit 
redundare. Plurimum et saepius flent, qui spem 
in se minimam, in amicis plurimam habent, ut 
feminae et infantes. Plurimum rident, qui a factis 
suis laudabilibus paucissima, ab aliorum factis tur- 
pibus virtutis suae plurima argumenta coUigunt. 
Flent quoque aliquando post iras amici in gratiam 
redeuntes. Est enim reditio in gratiam tendentis 
ad vindictam subita animi repulsa. Flent ergo, ut 
pueri inulti. 
Amorremm g^ Amor, si couspicuus sit, iu tot passioucs fere 

extemanixn. _ 

dividitur, quot simt amoris objecta. Ut amor pe- 
cuniae, amor potentiae, amor scientiae, etc. Amor 
pecuniae, si modum excedat, avaritia ; amor poten- 
tiae civilis, si immoderatus sit, ambitio nominatur. 
Perturbant enim et pervertunt animum. 

Amor autem, quo homo hominem amat, duplici 



DE AFPECTIBUS, ETC. 109 

modo intelligitnr ; et utrique modo inest benevo- sect. ii. 
lentia. Sed uno modo nominatur amor quando . ^f- . 
nobis, alio quando aliis bene volumus. Itaque 
aliter vicinus, aliter vicina amari solet : nam ilium 
amando, illi ; banc amando, nobis bonum quserimus. 
Item amor famse sive celebritatis inter pertur- 
bationes, si nimius sit, ponendus est ; sed modus, 
tarn in cupiditate famse quam in cupiditate cseter- 
arum rerum extemarum, est utilitas ; nempe quoad 
prsesidio esse possunt. Etsi enim de fama post 
mortem non injucunde, nee aliis inutiliter cogita- 
mus, fallimur tamen, futurum, quod sensuri non 
sumus aut parvi sestimaturi, contemplantes tanquam 
praesens. Idem enim facimus, ac si ideo doleremus, 
quod celebres non fiiimus antequam essemus nati. 

9. Sui sestimatio nimia rationem impedit; et sui «stimatio. 
propterea animi perturbatio est, in qua efferentibus 

se spiritibus animalibus tumor quidam sentitur 
ipsius animi. Cui contraria passio est diffidentia 
nimia sive animi contractio. Itaque his solitude, 
illis frequentia hominum placere solet. Sui autem 
sestimatio justa perturbatio non est, sed animi status 
is qui esse debet. Gui autem recte se sestimant, 
ex factis suis prseteritis se sestimant, itaque quae 
fecere, iterum tentare audent. Gui vero nimium 
se aestimant, vel fingunt se esse quod non sunt, vel 
credunt adulatoribus, cum ventum est ad pericula 
ipsa animis deficiunt. 

10. Dolere ob malum alienum, id est, condolere Misericordia, 
sive compati, id est, malum alienum sibi accidere 

posse imaginari, misericordia, dicitur. Itaque qui 
similibus malis assueti sunt, magis sunt miseri- 
cordes ; et contra. Nam malum quod quis minus 
expertus est, minus metuit sibi. Item, eorum, qui 



110 



DE HOMINE. 



SECT. II. 
12. 



iEmtilatio 
et invidia. 



Admiratio. 



criminum poenas dant, minus miserescimus, quia 
aut odimus malefactores, aut in nobis esse credi- 
mus ne in simile peceatum ineidamus. Itaque quod 
eorum, qui aeternum cruciari apud inferos dicuntur, 
idque eniciatibus intensissimis, nemo fere miseres- 
eat, ratio esse potest vel quia eredimus idem non 
posse accidere nobis, vel quia imaginatio nostra 
cruciatus illos non satis fortiter comprehendit, vel 
quia qui hsec ita esse docent non ita vivunt, ac si 
ipsi sibimet ipsis in ea re crederent. 

1 1 . Dolor ob praelatum sibi alium, eonjunctus 
cum conatu proprio, est semulatio : sed eonjunctus 
cum volimtate praelatum sibi retrahendi, invidia est. 

12. Admiratio passio est gaudentium novitate : 
homini enim novitatem amare naturale est. Nova 
autem dicimus, quae raro accidunt ; quae autem in 
unoquoque genere rerum magna sunt, etiam rara 
sunt. Est autem haec passio hominum fere propria. 
Etsi enim caetera animalia, quando novum aut in- 
usitatum aliquid aspiciunt, eousque admirantur 
dum an ipsis noxium sit vel innoxium possint 
judicare ; homines tamen quod novum vident, unde 
productum sit, et ad quid eo uti possunt quaerunt. 
Itaque novitate gaudent, ut causarum eflfectuumque 
cognoscendarum occasione. Ex quo sequitur, quod 
qui plura quam alii admiratur, aliis vel imperitior 
vel ingeniosior sit ; nimirum, si plura ei contingant 
nova, imperitior ; si eadem nova magis admiretur, 
ingeniosior. 

Infinitus pene esset numerus passionum, si ad 
omnem earum quantulamcunque diflferentiam di- 
versa illis imponeremus nomina. Sed cum nulla sit 
quae non sit harum, quas descripsimus, alicui affinis, 
de his dixisse contenti erimus. 



DE INGENIIS ET MORIBUS. 1 1 1 



CAPUT XIII. 

DE INGENIIS ET MORIBUS. 

1. Ingenii defiDitio. 2. Diversitas ingeniorum a temperie cor- 
poris : 3. A consuetudine : 4«. Ab experientia : 5. A bonis 
fortuDse : 6. Ab opinione quam quisque habet de se : 7. Ab 
authoribus. 8. Virtutes diversis diversae. 9. Mensura mo- 
rum lex. 

1. Ingenia, id est, hominum ad certas res pro- sect. ii. 
pensiones, a sextuplici fere fonte oriuntur ; nimi- ., \^' .. 
rum, a temperie, ab experientia, a consuetudine, a i^enii definitio. 
bonis fortunse, ab opinione quam quisque habet de 
seipso, ab authoribus. Guibus mutatis mutantur 
etiam ingenia. 

2. A temperie : quod qui temperie calidiore sunt, i>iver8itasmge. 

*■ ^ ^ ^ i^ -' morum a tem- 

plerumque etiam caeteris paribus audaciores sunt ; pene corporis; 
qui frigidiore, timidiores. A mobilitate spirituum 
animalium, id est, a celeritate imaginandi diflferunt 
ingenia dupliciter : primo, quod alia acutiora simt; 
unde alii ingenio vivido, alii tardo sunt ; secundo, 
quod eorum, qui celeri ingenio sunt, partim cogita- 
tiones per ampla spatia vagantur, partim circa 
unum aliquid convertuntur ; unde aliquibus lauda- 
bilis est phantasia, aliis judicium probabile est. 
Atque his ingenium est idoneum ad cognoscendas 
controversias, et ad philosophiam omnis generis, id 
est, ad ratiocinandum ; illis ad poesin et ad inven- 
tionem : utrumque simul ad oratoriam. Et judi- 
cium quidem distinguit subtiliter in objectis simil- 
bus : phantasia autem confandit jucunde objecta 
dissimilia. Illud senum plerumque, hoc juvenum. 
Ssepe tamen utrumque in utrisque invenitur. Phan- 
tasia, si modum excedat, exit in stultitiam, qualis est 



112 DE HOMING. 

SECT. n. eorum qui inceptnm sermonem finire non possunt, 
. ^f* . abducti cogitationibus a proposito alienis. Tarditas 
contra, si modum excedat, desinit in aliam stul- 
titise speciem, qui est stupor. 

Quod dicitur vulgo, senes ingenio esse ad divi- 
tias nimis attento, verum non est. Nam quod se- 
num magna pars divitias, quibus minimeusuri sunt, 
acervare solent, non id faciunt ex ingenio senili, sed 
ex studio perpetuo; nam ante senectutem idem 
erat studium, nempe ut, experiundo quousque pru- 
dentia sua et ingenio in acquirendis divitiis proce- 
dere possunt, sibimet ipsis possent applaudere, nee 
ut divitiis illis, sed prudentia sua frui possent, qua 
illas congesserunt. Neque hoc minim videri de- 
bet ; nam et qui Uteris student, quanto setate magis 
provehuntur tanto magis scientiam augere soUti 
sunt, spectantes animi sui virtutem in scientia, tan- 
quam in speculo. Denique omnes institutum, quod 
elegerint, ut jucundissimum usque ad senectutem 
ornare et excolere solent quantum valent ; et in 
senectute maxime, non quia seniores, sed quia pro- 
fecerunt magis, more earum rerum quse sua na- 
tura quo longius eo velocius semper feruntur. 
A coMuetudine: 3, A cousuctudine : propterea quod quae nova of- 
fendunt, id est, quibus in principio resistit natura 
hominis, eadem ssepius iterata naturam subigunt ; 
et primo quidem ferre se, mox autem amare cogunt. 
Id quod in regimine corporis maxime, deinde etiam 
in operationibus animi perspicuum est. Itaque 
vino ab adolescentia assueti, baud facile desuescunt ; 
et opinionibus quibuscunque a pueritia imbuti, eas 
plerumque retinent etiam in senectute, prsesertim 
homines qui non, nisi in rebus pertinentibus ad rem 
familiarem, de vero et falso magnopere solliciti sunt. 



DB INGENIIS £T MORIBUS. 113 

Itaque apud omnes gentes religio et doctrina, quas sect. ii. 
quique a primis annis didicerunt, ita eas servant . ^f* . 
perpetuo, ut dissentientes oderint et eonvitientur ; 
ut manifestum est ex libris praecipue theologorum, 
quos id minime omnium deeety atrocissimorum 
convitiorum plenis. Guorum hominum ingenium 
paci et societati aptum non est. 

Consuetudine item fit, ut qui in perieulis ssepe 
et diu versati sint, ingenium habeant minus meti- 
culosum ; et qui in honoribus a tempore longissimo 
versati sint, ingenio sint minus insolente, ut qui 
desierunt jam sese admirari. 

4. Ab experientia rerum externarum. Hinc fit Ab expenentia 
ut ingenium reddatur cautum. Contra, qui pau- 
carum rerum habent experientiam, ingenio sunt 
plerumque temerario. Nam animus humanus ra- 
tiocinando procedit a cognitis ad incognita ; neque 
potest rerum eonsequentias in magnam longitudi- 

nem prospieere sine cognitione quae est a sen- 
sibus, id est, sine multarum eonsequentiarum ex- 
perientia. Fit inde ut ingenia hominum adversis 
eventis corrigantur, nimirum, ingenium audax fre- 
quentibus infortuniis, ingenium ambitiosum crebris 
repulsis, ingenium protervum crebris refrigeratio- 
Bibus ; denique puerorum ingenia ad omnia for- 
mantur, quae volunt parentes et magistri, virgis. 

5. A bonis fortunae, hoc est, a divitiis, a nobili-^ bonis fortuneB 
tate generis, a potentia civili fit ut ingenia aliqua- 

tenus varientur ; nam a divitiis et potentia civili, 
ingenia plerumque fiunt superbiora ; nam qui plus 
possunt, plus licere sibi postulant, id est, ad inju- 
rias inferendas magis propensi sunt, et ad societa- 
tem cum iis, qui minus possunt, aequis legibus in- 
eundam ineptiores sunt. Nobilitas antiqua inge- 

VOL. II. I 



114 DE HOMINE. 

SECT. II. nium facit come, propterea quod in tribuendo cui- 
^ ^^- , que honorem, tuto largi et benigni esse possunt, 
cum debiti sibimet ipsis honoris satis sint securi. 
Nobilitatis novae ingenium magis est suspieax, ut 
qui, nondum satis certi quantus honor sibi tribui 
debet, fiunt versus inferiores saepe nimis asperi, 
versus sequales nimis vereeundi. 

Abopinione 6. Ab opiuioue quam habet quisque de seipso. 

qoTLb^deaerlnde eniui fit ut qui sibi videntur sapientes, nee 
sunt, ingenium ad sua ipsorum vitia corrigenda 
ineptum habeant. Non enim in seipsis esse putant 
quod corrigi debet. Contra, ad aliorum facta vel 
corrigenda, vel vituperanda, vel deridenda proclives 
sunt, ut qui, quicquid factum vident prseter senten- 
tiam suam, non recte factum putant. Itaque civi- 
tatem etiam male gubemari existimant, quae non ut 
ipsi volunt gubernatur ; et per consequens ad res 
novas caeteris hominibus aptiores sunt. Eorum, qui 
sibi videntur docti, idem est ingenium ; videntur 
enim sibi sapientes ; nam doctum esse, nisi doctum 
ad sapientiam, nemo cuperet. Hinc fit ut paeda- 
gogi saepissime ingenio sint censorio et ad convic- 
tum odioso, ut qui, cum electos se videant ad for- 
mandos mores puerorum, vix abstinent a censendis 
moribus ipsorum patrum, nedum conviventium. 
Etiam qui adhibentur ad regendos doctrina sua 
mores publicos, nimirum doctores ecclesiae, nesci- 
entesque a quo ad ministerium tantum evocantur, 
ipsos reges et ecclesiae rectores summos a se regen- 
dos esse postulant ; imo non regibus et iis, quorum 
curae salus populi a Deo commissa est, sed sibi im- 
mediate a Deo munus illud concessum esse videri 
volunt, summo cum periculo civitatis. Similiter, 
ii, qui a civitate eliguntur ad interpretationem le- 



DE INGENIIS ET MORIBUS. 116 

gum^ propter tarn amphim civitatis testimonram vix sect. ii. 
possunt non videri sibi cseteris hominibus sapienti- , ^^- . 
ores. Itaque munere suo non tantum ad jus dicen- 
dum, id est, ad leges, id est, ad mandata civitatis 
explicanda, sed ssepe etiam ad jus dandum, id est, 
ad summos imperantes, id est, ad civitatem in or- 
dinem cogendam uti postulant : id quod plerum- 
que bellorum civilium initium esse solet, nimirum 
rectoribus civitatis injustitise accusatis ab iis, qui 
habentur juris peritissimi, imperitissimum vulgus, 
ducentibus iis quibus res novae et bellum civile vel 
propter ambitionem jucundum vel propter rem fa- 
miliarem attritam utile est, contra civitatis rectores, 
id est, contra ipsam civitatem arma sumunt. 

7. Ab authoribus. Authores autem cuique cujus- ^^ a«thoribus. 
que rei eos voco, quorum quis prsecepta aut exem- 
plum sequitur, ductus opinione sapientise ejus. Ab 
his, si boni, ingenia adolescentium formantur bona, 
prava si pravi ; sive magistri ii sint, sive patres, sive 
alii quicunque, quos vulgo a sapientia laudari 
audiunt ; nam laudatos reverentur et dignos existi- 
mant quos imitentur. Ex quo intelligitur, primo, 
non modo quam veris et bonis prseceptis adolescen- 
tium animos imbuere debeant patres, magistri, et 
tutores eorum, sed etiam quam sancte et juste in 
eorum prsesentia sese gerant, ut quorum ingenia 
non minus sed multo magis ad mores malos exem- 
plo, quam ad bonos prseceptis disponuntur. Se- 
cundo, quam, quos lecturi sunt libros, sint sani, 
casti, et utiles. Sunt autem libri scripti a civibus 
Romanis, florente democratia aut recens extincta, 
nee non a Grsecis florente republica Atheniensi, tum 
prgeceptorum tum exemplorum pleni, quibus inge- 
nium vulgi regibus suis infestum redditur ; idque 

I 2 



116 DE HOMINE. 

SECT. II. ob nullam aliam causam, quam quod ab hominibus 
. ^^' . perfidis perpetrata flagitia in illis libris laudari 
vident, nimirum regicidia, si modo reges antequam 
occidant tyrannos vocent. Verum ingenium vulgi 
corrumpitur adhuc magis a lectione librorum et 
auditione concionantium eorum, qui regnum in 
regno, ecclesiasticum in civili esse volunt. Hinc 
enim pro Cassiis et Brutis oriuntur Ravilliaei et 
Clementes, qui, cum reges suos oecidendo ambitioni 
inservirent aliense, Deo se servire arbitrabantur. 
virtutesdi- 8. Ineenia, quando assueseendo ita confirmata 

Terns diversaB. /• -i i • • 

sunt, ut facile nee reluctante ratione suas edant 
actiones, dicuntur mores. Mores autem, si boni 
sint, virtutes ; si mali, vitia appellantur. Cluoniam 
autem non eadem omnibus bona et mala sunt, con- 
tingit eosdem mores ab his laudari ab illis culpari, id 
est, ab aliis bonos, ab aliis malos, ab aliis virtutes, ab 
aliis vitia appellari. Guare ut, quod dici solet, quot 
capita tot sententiae, ita etiam dici potest, quot homi- 
nes tot virtutis et vitii diversse regulse. Guod tamen 
de hominibus eatenus intelligendum est, quatenus 
homines tantum, non etiam quatenus cives; nam 
eorum, qui extra civitatem sunt, alter alterius sen- 
tentiam sequi non obligatur ; in civitate vero pactis 
obl^antur. Ex quo intelligitur scientiam moralem 
nullam habere posse eos, qui homines considerant 
per se et quasi extra societatem civilem, propter de- 
fectum mensurse certse, qua virtus et vitium sesti- 
mari et definiri possint. Nam scientise om^nes inci- 
piunt a definitionibus, nee aliter scientiae dicendae 
sunt, sed sermones meri. 
Mensiua 9. Itaquc uisi in vita civili, virtutum et vitiorum 
communis mensura non invenitur ; quae mensura ob 
eam causaiii alia esse non potest praeter uniuscujus- 



moruni lex. 



DE INGENIIS ET MORIBUS. 117 

que civitatis leges; nam leges naturales, eonstituta sect. ir. 
civitate, legum eivilium fiunt pars. Neque impedit . ^f- . 
quo minus ita sit, quod innumerae sint, et olim fuerint Meiwura 

• •^.1. .i.-i g^ • . morum lex. 

civitates diversis legibus. Glusecunque enim sunt 
leges, illas leges non violare semper et ubique civium 
virtus habita est, et easdem negligere vitium. Guare 
etsi aetiones qusedam, quae in una civitate justse 
sunt, in alia sint injustae, justitia tamen, id est, non 
violare leges, ubique eadem est et erit. Virtus autem 
moralis, quam quidem mensurare possumus legibus 
civilibus, quae diversis civitatibus diversae sunt, sola 
est justitia et aequitas; quam autem mensuramus 
per leges mere naturales, charitas sola est. Atque 
in his duabus continetur omnis virtus morum. Cluod 
autem attinet ad virtutes alias tres praeter justitiam, 
quas vocant cardinales, fortitudinem, prude^itiam, 
et temperantiam, non sunt illae civium virtutes, ut 
civium, sed ut hominum ; ut quae non tam civitati 
quam ipsis hominibus singularibus, qui ipsas habent, 
utiles sunt. Civitas enim, sicut nisi per fortitudinem, 
prudentiam, et temperantiam bonorum civium non 
conservatur, ita nisi per fortitudinem, prudentiam 
et temperantiam hostium non destruitur. Sunt enim 
turn fortitudo, turn prudentia, vis animi potius quam 
bonitas morum ; et temperantia privatio potius vi- 
tiorum, quae oriuntur ab ingeniis cupidis, quibus 
non laeditur civitas, sed ipsi, quam virtus moralis. 
Ut enim civis omnis bonum suum sibi privatim 
habet; ita et civitas bonum suum sibi publicum. 
Neque vero fortitudinem et prudentiam privati ho- 
minis, si ipsi soli utiles sint, a civitatibus aut a qui- 
busvis aliis hominibus, quibus eaedem utiles non sunt, 
laudari, id est, pro virtute haberi postulari debet. 
Sed totam banc doctrinam de morihus et ingeniis 



118 



DE HOMINE. 



13. 



SECT. II. in paucissima verba contrahens, dico ingenia quidem 
, bona esse ea, quae idonea sunt societati eivili ine- 
undse ; et mores bonos, id est, virtutes morales, eos 
esse quibus inita optime conservari potest. Con- 
tineri autem virtutes omnes in justitia et charitate. 
Unde intelligi etiam potest ingenia his contraria 
prava esse ; et mores contrarios vitiaque omnia con- 
tineri in injustitia et animo ad aliena mala stupido, 
id est, in defectu charitatis. 



Beligionis 
d^finitia. 



CAPUT XIV. 

DE RELIGIONE. 

I. Religionis definitio. 2. Amare et timere Deum quid sit. 
3. Fides quid. 4. Fides depeodet a legibus. 5. Justitia a Deo 
cordibus insculpta. 6. Deus peccata remittere sine injustitia 
potest, nulla exacta poena. 7* Neminis opera justa peccata 
sunt 8. Cultus definitio et divisio. 9. Cultus publicus quid. 
10. Cultus partes, preces, gratiarum actiones, jejunia publica, 
dona. 11. Cultus superstitiosi varii. 12. Cultuum finb quis 
mortalibus futuri anxiis. 13. Quae sint quae religiones mutant. 

1. Religio est hominum^ qui Deum sincere hono- 
rant, cultus externus. Deum autem sincere hono- 
rant, qui ilium non modo existere, sed etiam rerum 
omnium omnipotentem et omniscium creatorem et 
reetorem, et prseterea rerum prosperarum et ad- 
versarum arbitrio suo distributorem esse credunt. 
Itaque religionis simpliciter, id est, naturalis, duse 
sunt partes ; quarum altera est fides, sive credere 
Deum esse et omnia gubernare, altera est cultus. 
Prior autem pars ilia, de fide in Deum, vocari solet 
pietas erga Deum. Nam qui id credit, non potest 
non conari in rebus omnibus illi obedire, neque illi 



DE RELIGIONE. 119 

in prosperis gratias non agere, neque in adversis sect. ii. 
non snpplicare; quae snnt propriissima opera pie- ^^- . 
tatis; in his enim continentnr amor et metns, qni- 
bus jnbemur amare et timere Denm. 

2. Non antem ita ab homine amandus est Dens, Amare et timere 

. t -t • t i^T !•• Deum quid sit. 

ut ab nomme homo. Nam per amorem hominis 
erga hominem intelligimns semper ant cnpidinem 
amplectendi ant bene volentiam ; qnomm ntrumqne 
de amore erga Deum intelligere ineptnm esset. 
Amare Denm est Dei jnssa laetnm facere. Timere 
Denm est eavere ne ineidamns in peccata, eo modo 
qno solemns timere leges. 

3. Fides antem, prseterqnam eam qna credimns Kdes quia. 
Denm condidisse et regere omnia, si sit de rebns 

qnae snpra natnrse hnmanae captnm positae snnt, 
opinio est, qnse naseitnr ab anthoritate dicentinm. 
Nisi ergo prseeesserit opinio qnod is, qni dieit, ea 
qnae dieit modo aliqno snpematnrali seierit, nnlla 
esse potest cansa qnare illi credere debeamns. 
Circa res ergo snpernatnrales nemini credimns, nisi 
qnem prins factnm aliqnod fecisse snpematnrale 
credimns. Dicenti antem alicni ea, qnae dieit vel 
docet, confirmata miracnlis esse, qnomodo credi 
potest nisi et ipse miracnlnm edideri't ? Nam si 
homini privato sine miracnlo credendnm sit, cnr 
diversa docentinm nni magis qnam alteri ? Reli- 
gionis ergo nostras pars maxima et Deo gratissima 
fides ab hominibns privatis, nisi faciant miracnla, 
dependere non debet. 

4. Si religio, praeter eam qnae consistit in pietate Fides depen- 
natnraU, ab hominibns privatis non dependeat, tnnc ® * ^ "*• 
necessarinm est, cessantibns jamdndnm miracnlis, 

nt dependeat a legibns civitatis. Religio itaqne 
philosophia non est, sed in omni civitate lex ; et 



120 DE HOMINE. 

SECT. u. propterea non disputanda est, sed implenda. Ne- 
. ^^' _^ que enim an honorifice de Deo sentiendum sit, 
neque an sit amandus, timendus, colendus, dubitari 
potest. Sunt enim hsec religionum per omnes 
gentes communia. Disputantur ea sola, quibus 
unus homo ab alio dissentit ; quae propterea de fide 
in Deum non sunt. In his autem disputationibus, 
dum scientiam quserimus earum rerum quae sub 
scientiam non cadunt, fidem in Deum, quantum in 
nobis est, destruimus. Posita enim scientia toUitur 
fides, sicut posita fruitione toUitur spes. Doeet 
autem apostolus^ ex tribus virtutibus^rf^, spe, cha- 
ritate, adveniente regno Dei, fidem et spem am- 
plius non existere, sed solam manere charitatem. 
Quaestiones ergo de natura Dei naturae conditoris 
nimis curiosae sunt, nee operibus pietatis accen- 
sendae; et qui disputant de Deo, non tam Deo 
fidem, cui jam omnes credunt, quam sibimet ipsis 
conciliare cupiunt. 
justitiaa 5. Quoniam autem amare Deum idem est quod 

S^i^cSpta. mandatis ejus obedire, et timere Deum idem quod 
timere ne quicquam contra mandata ejus faciamus, 
quaeri iterum potest unde sciri potest, quae sint ea 
quae Deus imperavit. Cui quaestioni responderi 
potest, Deum eo ipso, quod homines fecerit ratio- 
nales, hoc illis praecipisse, et cordibus omnium banc 
legem insculpsisse, ne quisquam cuiquam faceret 
quod alium sibi facere iniquum duceret. In quo 
praecepto universa justitia et obedientia civilis con- 
tinetur. Quis enim est qui, si in civitate cum 
summo imperio constitutus esset a populo, regendi 
sui et legum condendarum causa, non iniquum esse 
leges suas a quolibet subdito spemi, vel authori- 
tatem suam negligi, nedum disputari, judicaret ? 



poena. 



D£ RELlblONE. 121 

Cum ergo rex si esses, iniquum id esse duceres, sect. ii. 
nonne legem habes actioimm tuarum regulam eer- ^ ^^- . 
tissimam ? Ea autem etiam divina est, quae su- 
premis potestatibus, id est, supremormn imperan- 
tium legibus obedire praecipit. 

6. Sed cum homines mandata Dei jam violave- oe^pecata 

^ , « • . remittere sine 

rint, peccentque quotidie, quomodo, dieet aliquis, injustitia po. 

• x"j» j»» A. A. J. A. A. test, nulla ex. 

cum justitia divma stare potest, ut peeeatorum acta 
poenas non ab illis requirat Deus ? Sed homo si 
injurias sibi illatas nunqnam ulciscatur, si ita ig- 
noscat nt nuUam omnino vindietam, ne poenitentiam 
quidem exigat, an ilium injustum, an potius sanc- 
tum esse existimabimus ? Nisi ergo Deum minus 
misericordem esse dicamus quam homines, causa 
nulla est cur non possit Deus peccatoribus, saltem 
poenitentibus, sine uUa ipsorum aut aliorum pro 
illis accepta poena ignoscere. Quod Deus olim pro 
peccatis populi exigeret sacrificia, non habebant 
ilia sacrificia rationem poense, sed erant constituta 
pro peccantium sese ad Deum convertentium, et ad 
obedientiam pristinam redeuntium signis. Itaque 
Servatoris nostri mors non erat peccantium poena, 
sed pro peccatis sacrificium. Et quod peccata 
nostra bajulare dicitur, non magis de poena intelli- 
gendum est, quam sacrificia olim ita intelligebantur, 
quae non erant in illis animalibus peeeatorum, quae 
commiserunt Judaei, punitiones, sed gratorum ho- 
minum oblationes. Requisivit ab Israelitis Deus 
quotannis duos hircos ; quorum alter, qui pro ob- 
latione erat, immolabatur, alter, qui peccatis popuJi 
oneratus erat, abigebatur in desertum quasi peccata 
populi absportaturus. Similiter Christus, quatenus 
oblatus in cruce, occisus est ; qu&tenus vero pec- 
catis nostris oneratus est, resurrexit. Nisi Christus 



122 DE HOMINE. 

fcjKCT. II. resuscitatus sit, manent, inquit apostolus, peccata 

. ^^- . nostra. 

Neminis 7- Cum CFgo pictas constet fide, justitia et cha- 

pec^te I^t. ritate ; justitia autem et eharitas virtutes sint 
morales ; non possum iis assentiri qui eas appellarunt 
splendida peccata. Siquidem enim peccata essent, 
quanto quis cseteris hominibus sanctior esset, tanto 
illi minus credi deberet, ut minus justo. Quid igitur 
est, quod Deo in iis displicet qui justitiam faciunt ? 
Displicet fide, id est, pietatis maxima parte caren- 
tium simulatio. Nam etsi opera eorum permulta 
justa fuerint, ipsi tamen, qui opera justa et eleemo- 
synas faciunt ad gloriam tantum vel ad opes acqui- 
rendas vel ad pcenam vitandam, injusti sunt. Itaque 
sacrificia populi sai odisse dicitur Deus, quae tamen 
cum a Deo jussa faerint, peccata esse non potue- 
runt. Sed Deo, sicut opera justa sine fide, ita 
etiam sacrificium et cultus omnis sine justitia et 
charitate abominatio est. 

Cultus defini- g. Colcrc propric dicimur illud quicquid est. 

Ho et divisio. , , , ^ 

quod ofiiciis et labore studemus nobis facere quan- 
tum possumus beneficum. Sic terram colimus, ut 
feracior nobis sit ; homines potentes colimus po- 
tentise vel prsesidii alicujus nostri causa; sic quo- 
que Deum colimus, ut eum habeamus propitium 
nobis. Est ergo cultus divinus illas actiones agere, 
quae pietatis erga Deum signa sunt. Hae enim Deo 
gratae sunt, et his solis propitius nobis reddi potest. 
Sunt autem actiones iUse ejusdem plerumque ge- 
neris cum illis actionibus, quas facimus quando 
colimus homines, sed in unoquoque genere optimae ; 
nam signa alia pietatis naturaUter ostendere non 
possumus. Cultuum autem alius est privatus, alius 
publicus. Privatus est, quem exhibent homines 



DE RELIGIONE. 123 

singuli arbitrio suo. Publicus est, quern exhibent sect. ii. 
iidem jussu civitatis. Privatus rursus vel ab uno . ^^- . 
seereto, vela pluribus collectis exhibetur; quorum 
ille pietatis sincerse signum est; quorsum enim 
simulare illi qui a nemine videtur, nisi ab eo qui 
simulationem etiam videt ? hie simulatus vel am- 
bitiosus esse potest. In eultu secrete ceremonise 
nullse sunt. Ceremonias appello operum pietatis 
signa ilia, quae non a natura operis oriuntur, sed 
ab arbitrio civitatis ; nam precantem vel adorantem 
proeumbere vel genua flectere pro signo humilia- 
tionis et subjectionis coram Deo, omnibus natura 
dedit, quibus esse Deum dedit credere. In cultu 
privato plurium simul ceremonise esse possunt, quia 
possunt inter se de decoro actionis communis com- 
muniter statuere ; modo nihil faciant contra leges 
civitatis. Sed locus hie est et invitamentum simu- 
lationis, quae tamen aliquando culpa vacat. Ho- 
mines enim, si in unum locum convenerint multi 
simul, habent hoc a natara multitudinis, ut a sin- 
gulis timeri velint, postulentque ut nemo neque ad 
illos, neque coram illis scurriliter, inconsiderate, 
rustice, incomposite, aut non, quantum illi intelli- 
gunt, ornatissime loquatur, nee non gestum exigunt 
decorum gravitate, et quali nemo utitur domi suae. 
Quapropter illi, qui ad multitudinem vel in eorum 
praesentia caeteris omnibus tacentibus loquitur, in- 
duenda persona est gravior sanctiorque quam alio- 
qui faceret ; quae species quidem histrionicae est, 
sed culpa vacat, ita scilicet postulante multitudine, 
singulis muUo potentiore. 

9. Cultus publicus sine ceremoniis esse non po- ^"^V" 
test ; nam cultus publicus is est, quem in signum ^" *^"* ^"^ 
habiti honoris Deo exhiberi ab omnibus civibus. 



124 



DE HOMINE. 



SECT. II. idque locis et temporibus constitutis, imperavit 
._ \^'_. civitas. Itaque judicandi quid sit decorum, quid 
lion, in publico cultu Dei, penes civitatem jus est. 
Ceremonise sunt operum pietatis signa ilia, non quae 
a natura operis tantum, qui cultus est rationalis, 
sed etiam ilia quae imperantur ad arbitrium civi- 
tatis. Et propterea in diversis gentibus, necesse 
est ut in cultu Dei multa sint apud unam gentem, 
quae apud aliam non sunt ; et ut aliorum cultus 
quandoque ab aliis rideatur. Cultus a Deo imme- 
diate ordinatus nullus unquam fuit praeterquam 
apud Judaeos, regnante ipso. Aliarum gentium 
ceremoniae aliae quidem aliis magis erant rationales ; 
apud omnes tamen ceremoniis lege civili jussis uti, 
rationale erat. 
Cultus Cultus partes sunt vel rationales, vel superstitiosae 

L,giwd'^m sive phantasticae. Rationales sunt,primo, preces; 
^bu^'donT* ^^s enim credere nos significamus bona omnia fu- 
tura a Deo, et ab eo solo speranda esse. Secundo, 
gratiarum actiones ; nam his significamus credere 
nos a Deo, et ab illius solius gratia, bona praeterita 
omnia nobis data esse. Deum autem precibus flec- 
tere, etiam vincere homines pii dicuntur aliquando ; 
non quod Deum sententiam suam et decreta aetema 
mutare unquam coegerint, sed quod omnium re- 
rum ordinator Deus dona sua hominum preces 
quandoque antecedere, quandoque consequi, voluit. 
Adeo ut non improprie tum preces tum gratiarum 
actiones uno nomine supplicationes appellati sint. 
Tertio, jejunia publica, aliique actus peccata lu- 
gentium. Signa enim sunt poenitentiae, id est, quod 
peccatorum pudet ; deinde quod minus viribus pro- 
priis praeteritorum lapsuum conscii confidamus, et 
quod in futurum cauti esse volumus ne in pecca- 



DE RELIGIONS. 125 

turn rnrsus incidamus. Humilitatem autem et sect. ii. 
lactam cinere et sacco et prosternatione significare . ^^' . 
soliti sont ; non quod pudor et humilitas sine his cuitus 

• . 1 • . • jj»*i partes, pre- 

vera non sit ; sed qma natura ipsa docet usdem ces. gratiamm 
rebus Deum colere, qui corda nostra videt, quibus putuc^'a^^* 
vidimus coli homines, qui nisi talibus signis de poe- 
nitentia vera judicare non possunt. Qui vero pec- 
cata sua, simulatque resipuerint, condonata esse 
pro certo habent, iidemque se sciunt resipuisse, 
nisi quod doloris species aliqua sit etiam pudor, 
dolere ulterius non possunt : nam si dolent signum 
manifestum est, quod ideo dolent, quia eo miserise 
se reductos vident, ut vel ipsi, vel peccata quae 
amant abjicienda sunt; quemadmodum in mari 
mercator dolet, quando aut se aut mercem peritu- 
ram esse videt. Itaque in cultu divino tristitia 
post peccata decora est et naturalis ; sed tristitia ilia 
non repugnantis, sed pudentis et humiliati animi 
esse debet. Quarto, cuitus divini rationalis publici 
pars sunt dona, id est, sacrificia et oblationes. 
Rationis enim non est, ut illi, a quo accepimus 
omnia, nihil retribuamus, id est, Deo nihil conse- 
cremus, id est, partem seponamus nuUam divini 
cuitus publici ministris, pro dignitate illius minis- 
terii, alendis. Sicut enim in ecclesia, ministri 
Christi ab evangeliis, id est, ab iis rebus quae ob 
bouum nuntium ab hominibus gratis datse erant, et 
apud Judseos plurimasque alias gentes ab oblatio- 
nibus et sacrificiis sacerdotes alebantur ; ita ratio- 
nis est ut in omni civitate ministri cuitus divini 
alantur a Deo consecratis, quae propterea in omni 
genere debent esse perfectissima. 

1 1 . Cuitus superstitiosus, propter diversitatem opi- 



126 



DE HOMINE. 



SECT. II. nionum eorum hominum, qui plures Deos esse cre- 
^^' debant, nimirum qui gentem quandam cselitum, 
ciiitus super- quasi hominum aeriorum civitatem, esse putabant, 
suboM vani. jj^^^QYexR habet varietatem quam ut narrari possit. 
Etiam diis illis linguam propriam sibi faisse in coelo, 
aliterque ab hominibus aliter a diis easdem res 
nominari erediderunt; ut qui Romulus in terris 
Quirinus in coelo diceretur ; similiterque in aliis no- 
minibus, ut apud poetas Grseeos, ecclesise ethnicse 
patres, videre est; eodem fere modo, quo quam 
nos civitatem, populus clericus appellat ecclesiam, 
id quod in eivitate lex^ in ecelesia canon, et quod 
in regno majestas, in ecelesia sanctitas appellatur. 
Nee una Deorum eivitate contenti, aliam statuerunt 
Deorum marinorum sub regimine Neptuni, et ter- 
tiam apud inferos sub Plutone. Praeterea, creatura 
fere nulla erat quam non invocarunt ut Deum vel 
Deam ; nulla fere virtus, praeter laborem et indus- 
triam numina per se propitia, sine ara aut templo 
erat. Quicquid denique nominabile, idem et dei- 
ficabile erat. Quod quam rationi naturali incon- 
gruum sit, nemo est qui non intelligit. Supersti- 
tionem autem banc facere potuit lex loci ut religio 
appellaretur, et cultus omnes alios superstitiones. 
cuitumnfoiis ] 2, Fluis, qucm cultui divino civitates omnes 

quis mortah- ^ ^ 

bu8fiituriaiixiis.pr8etendunt, is est, ut earum Deus vel Dii turn ipsi 
civitati, tum etiam singulis civibus propitii sint. 
Veruntamen plerisque divina gratia simpliciter non 
sufficit. Cogitant enim, Deus mihi daturus qui- 
dent dona est, sed alia fortasse quam quce ego 
volo ; avertet mala, sed per prudentiam meam. 
Utinam ergo scirem quce bona ilia sunt, quce dare 
mihi parat, et quce sunt mala, quce ita prope me 



DE RELIGIONE. 127 

Ventura sunt, ut abigi opus haheant, Itaque sic sect. ir. 

colunt, ut tamen ant de sapientia aut de indnlgentia ^ — ^^ . 

divina semper dubitare videantur. Atque hinc est cuitunm finis 
quod omiies fere mortales, raturi temporis anxii, busfuturianxiis. 
convertant se ad prognostica plurium generum, 
quam ut facile possint enumerari. Prognostico- 
rum autem unicum genus certnm est, nimirum, vox 
prophetae, sed tamen si propheta ille fecerit mira- 
culum ; caetera falsa sunt. Quod astrologia con- 
templatione siderum de futuris eventibus fortuitis 
judicare vel in utramvis partem pronuntiare audet, 
non scientise est ; sed fagiendse egestatis causa, ho- 
minis stratagema est, ut praedam auferat a populo 
stulto. Idem sentiendum est de iis, qui nuUo mi- 
raculo facto prophetas se esse simulant. Quod 
somniatores somnia sua, nullo edito miraculo, fiitu- 
rarum rerum prognostica esse putant, stultitia est ; 
quod postulant sibi credi, insania est ; quod prae- 
dicunt temere civitati mala, crimen est. Quod ma- 
leficae a plurimis credantur nocere illis quibos 
volunt male, verum non est ; sed cum mala, quae 
imprecantur, contingunt ut volunt, tunc ipsae suis 
precibus a daemone, quem somniant se vidisse ejus- 
que operam pacto conduxisse, mala ilia facta esse 
autumant, et tanquam a se facta aliquando confi- 
tentur. lUae ergo futura non sciunt, sed quae op- 
tant, fatura esse sperant. Veruntamen, tum propter 
nocendi voluntatem, tum etiam propter nefarium 
cultum non immerito puniuntur. Praeterea, animi 
praesagia, id est, metus et spes, etiam sua cuique 
somnia pro propheticis habita sunt. Item transitus 
avium fortuitus augurium erat. Intestinis pecudum 
inhiabant homines ut fatura praedicturis. Verba 
sine intentione loquentis futuri omina credebantur. 



128 DB HOMINE. 

SECT. II. Inusitata omnia^ portenta, et ostenta, quia Dii per 
^ ^f- . ilia videbantur ventura ostendere, dicebantur. Eti- 
am sortibus diversorum generum ntebantur, id est, 
in omnibus fortuitis fortunam suam experiebantur. 
Caeterum innumeros alios modos divinationis, ne 
stultitia hominum nimis diu immorer, prsetereo. 
QuBBsmtquEBre. 13. QusB reUgioues mutant duae solent esse res, 

liffiones mutant. v« jj.*i_ j ^i-j .».i» 

^ ambse m sacerdotibus ; dogmata absurda, et reli- 

gioni, quam docent, contrarii mores. Erraverunt 
enim homines prudentes ecclesise Romanae cum 
vulgi ignorantia eo usque abuti se posse arbitra- 
bantur, ut sperarent efl&cere se posse ut verba, inter 
se pugnantia, non modo tunc sed semper vulgo cre- 
derentur. Paulatim eruditur vulgus, et verborum, 
quibus utitur, tandem aliquando vim intelligit. Ex 
quo fit, ut cum doctores religionis ea, quae non eo- 
haerent inter se, non modo ipsos loqui videant, sed 
etiam alios ita loqui religiose jubere, proni sint tum 
ipsos contemnere ut ignorantes, tum ipsam religio- 
nem ut falsam suspicari, et eam aut corrigere aut 
ejicere e civitate. Cavendum ergo imprimis est doc- 
toribus religionis ne regulis colendi Deum quicquam 
immisceant ex doctrina physicorum. Nam evitari vix 
potest, cum rerum naturalium nuUam habeant scien- 
tiam, quin aliquando incidant in propositiones ab- 
surdas ; quae postea, etiam ab indoctis detectae, faci- 
ant ut omnia quae docebunt contemnantur ; quem- 
admodum detecta a Luthero doctorum Romanorum 
ignorantia, non modo magnam partem religionis 
Romanae tum in nostra, tum in aliis gentibus abolevit, 
sed etiam ipsas gentes avulsit a Romana clientela. 
Quod si de transubstantiatione,id est,de natura cor- 
poris et loci, de liber o arbitrio,id est, de natura volun- 
tatis et intellectus, et de aliis rebus, quas brevitatis 



DE RELIGIONE. 129 

causa prsetereo, tacuissent, potuissent qiias lucrati sect. ii. 
erant retinere. Quod ad alteram mutandarum re- . . ^ V . 
ligionum causam attinet, nempe mores, manifestam Quasintquiere 

. • <! • • 1 "H gin naa mutant 

est nemmem e vulgo ita esse stupidum, ut cum 
ilium, qui credere jubet res alioqui creditu difficiles, 
ita vivere viderit ac si ipse non crederet, non im- 
postorem putet, et credenda non esse quae credi 
jubet; prsesertim si, ut ille credat, jubenti credere 
sit utile. Si doceant ergo, ut ubique decent, ere- 
dentium esse minus avaros esse quam alii, minus 
ambitiosos, minus superbos, minus sensibus in- 
dulgere, minus se immiscere negotiis mundanis, id 
est civilibus, minus convitiari, minus invidere, 
magis quam alii corde simplici esse, id est magis 
apertos, magis misericordes, magis veraces, nee 
tamen ipsi tales sint, non debent conqueri si fides 
illis postea non adhibeatur. Equidem quod religio 
Christiana tempore sanctorum apostolorum insig- 
niter creverit, in magna parte causae fuisse credo 
sacerdotum ethnicorum vitam non sanctam. Sci- 
licet prseter vitia cum vulgo illis communia, immis- 
cebant se civitatum inter se controversiis ; custo- 
diebantque Deos quemadmodum nutrices custodire 
infantes solent; nimirum ne cuiquam, nisi quem illi 
volunt, ad illos accessus sit, aut quemquam ament 
nisi a seipsis commendatum. Commendabant 
autem homines avari eos solos, a qiiibus beneficia 
accipiebant. 



VOL. II. 



130 DE HOMINE. 



CAPUT XV. 

DE HOMINE FICTITIO. 

1 . PersonaD definitio. 2. Author et authoritas, quid sint. 3. Sponsor 
sive fidejussor, quid. 4. Personam habere infcelligi possunt 
aliae res prseter hominem. 

SECT. II. 1 . Quod Grseci wpoawwov, Latini dicunt quandoque 
• — r^ — • faciem sive os hominis^ quandoque personam : fa- 
definitia ciem SI dc nomine vero, personam si de nctitio in- 
telligi volunt, qualem in theatro solebant habere 
comoedi et tragoedi. Intelligebatur enim in theatro 
loqui non ipse histrio, sed aliquis alius, puta Aga- 
memnon, nimirum faciem fictitiam Agamemnonis 
induente histrione, qui pro illo tempore erat Aga- 
memnon ; quod tamen postea intelligebatur etiam 
sine facie ficta, nimirum profitente se actore quam 
personam acturus erat. Nee minus necessariae 
sunt in civitate fictiones hujusmodi, propter ab- 
sentium commercia et contractus, quam in theatro. 
Quod autem ad usimi personse civilem attinet, de- 
finiri potest hoc modo ; persona est^ cui verba et 
actiones hominum attribuuntur vel suce vel alienee : 
si suae, persona naturalis est ; si aliense, Jictitia 
est. Ut ergo idem histrio potest diversas personas 
diversis temporibus induere, ita quilibet homo 
plures homines repraesentare potest. Ego, inquit 
Cicero, uniLs sustineo tres personas , met et adver^ 
sarii etjudicis. Quasi diceret, unus Cicero con- 
siderari possum ut egomet ipse, ut adversarius, ut 
judex. 
Auihor et autho- 2. Eorum, qui in civitate personas sustinent, aUi 

xitas, quid sint my. • ^i-* • i ^ 

jubente eo cujus personam gerunt, alii non jubente 



DE HOMINE FICTITIO. 131 

id faciunt. Quicquid ergo facit aliquis in persona sect. ii. 
ejus, qui repraesentari ab eo non vult, ipsi, id est . ^f- ^ 
actori soli, imputatur. Sed quod jubente alio facit, 
actus jubeiitis semper est, sed aliquando etiam re- 
praesentantis, id est, utriusque turn authoris turn 
actoris. Author enim vacatur is^ qui actionem 
quant facit alius pro sua habere se velle declaravit: 
et qui in possessionibus dominus, in actionibus 
author appellatur. Itaque authoritatem habere 
dicuntur, qui quid jure faciunt alieno. Nisi enim 
is, qui author est, jus habeat agendi ipse, actor 
agendi authoritatem non habet. Itaque si quis 
cum actore paciscatur vel contractum quemcunque 
fecerit, nescius an authoritatem habeat necne, suo 
periculo id facit. Quod si quis alterius jussu pec- 
cat, uterque peccat, quia neuter jure fecit ; nisi 
forte civitas jusserit, ita ut recusare actor non 
debeat. 

3. Item in sponsionibus, sponsor personam illius sponsor dve 
induit pro quo spondet. Nam fidei, quam habet 
promissori is qui credit, author est, jubetque cre- 
dere suo ipsius sponsoris periculo. Unde fidejussor 
dicitur. 

Neque solum homo singularis hominis singu- 
laris, sed etiam unus multorum, et multi unius 
personam gerere possunt. Si enim consentiant 
homines plures ut, quicquid fecerit unus aliquis vel 
ccetus ex pluribus, id se pro actione uniuscujusque 
ipsorum habituros esse, erit unusquisque actionum, 
quas is homo vel coetus faciet, author ; neque ergo 
actionem uUam illorum accusare potest, quin seip- 
sum accuset. Item reges omnes et civitatum cujus- 
cunque generis rectores summi, si dominum agnos- 
cant Deum, Dei personam gerunt. Speciatim vero 

K2 



132 DE HOMINE. 

SECT. II. Dei regnantis personam gerebant primo IV. 
. *^' . deinde Christus^ et nunc, postquam cQe Penteco. 
Spiritus Sanctosin apostolos visibiliter descendish 
ecclesia, id est ecclesise in omni civitate rectoi 
suinmus. Habet ergo in omnibus gentibus Deus 
possessiones, more hominum, terras, jura, et alia 
bona sua, nempe sibi consecrata. Sed haec non 
nisi civitate constituta. Cum enim voluntas Dei 
nisi per civitatem non cognoscatur, requiratur au- 
tem voluntas illius, qui repraesentatur, ut author 
sit actionum quas faciunt illi a quibus reprsesen- 
tatur, necesse est ut persona fiat per voluntatem 
civitatis. 
Pewonam ha- 4 . Etiam rci inanimatse persona esse potest, id est, 
poMunti^res possessiones et alia bona habere, et jure agere po- 
pnoterhommem. |.gg^^ ^j. templum, pous vcl alia rcs quaecunque, ad 

cujus conservationem sumptibus opus est. Et per- 
sonam ejus gerent curatores a civitate constituti, 
ut ^use voluntatem non habet praeter voluntatem 
civitatis. 

Hujusmodi autem fictionum quis sit usus in 
civitate, (est autem maximus,) dicemus in sectione 
tertia, quae est De Cive. 

Quanquam leges naturales hominem quatenus 
hominem respiciunt, de illis tamen, nisi ut con- 
tinentur in bonis moribus, mentionem in hac sec- 
tione non fecimus. Sed quia nisi legibus civilibus 
et potestate coercendi praeexistentibus observari 
non possunt, de illis ut de legibus in eadem sec- 
tione tertia satis ampliter disseremus. 



ELEMENTORUM PHILOSOPHISE 



SECnO TERTIA, 



DE GIVE. 




EXCELLENTISSIMO VIRO 



GULIELMO, 

COMITI DEVONI^, 



DOMINO M£0 COLENDISSIMO. 



PopuLi Romania memoria Tarquinioniin, et civitatis 
institute, regibus iniqui, vox erat, excellentissime Do- 
mine, prolata ore Marci Catonis Censoris, reges omnes 
de genere esse bestiarum rapacium. Ipse autem populus 
Romanus, qui per Africanos, Asiaticos, Macedonicos, 
Achaicos, cseterosque a spoliatis gentibus cognominatos 
cives, totum fere orbem terrarum diripuerat, qualis 
bellua erat? Non minus ergo quam Cato, sapienter 
dixit Pontius Telesinus. Is proelio ad Portam Collinam 
contra Syllam circumvolans ordines exercitus sui, voci- 
feratusque eruendam delendamque ipsam Romam, ad- 
jiciebat, ^^ nunquam defuturos raptores Italicse libertatis 
lupos, nisi sylva, in quam refugere solerent, esset ex- 
cisa." Profecto utrumque vere dictum est, homo homini 
deus, et homo homini lupus. Illud, si concives inter se ; 
hoc, si civitates comparemus. Illic justitia et charitate. 



136 EPISTOLA DEDICATORIA. 

virtutibus pacis^ ad similitadinem Dei acceditur; hie 
propter malorum pravitatem, recurrendum etiam bonis 
est, si se tueri volunt, ad virtutes bellieas vim et dolum, 
id est^ ad ferinam rapaeitatem. Quam etsi homines 
pro convitio invicem objiciant, more innato, facta sua 
in personis aliorum, tanquam in speeulo sinistra dextra> 
dextra sinistra existimantes ; vitium tamen esse non sinit 
profectum a necessitate conservationis proprise jus na- 
turale. Quod autem Catoni, viro sapientise celebra- 
tissimse, odium pro judicio, affectus pro ratione im- 
ponere in tantum potuit, ut quod sequum in populo 
suo, idem reges facere iniquum censeret, mirari fortasse 
alii poterunt; ego sane in ea opinione jam diu sum, 
neque egregiam sententiam unquam ftdsse quae placuit 
populo, neque sapientiam vulgari majorein vulgo agnosci 
posse ; quippe quam vel non intelligunt, vel intelligentes 
sequant. Grsecorum Romanorumque facta et dicta ce- 
lebria non ratio, sed magnitudo, et ssepe illud ipsam 
lupinum, quod mutuo exprobrant, historise commendavit, 
quae una cum publicis actionibus actores per cursum 
seculorum devolvit qualescunque. Sapientia vera nihil 
aliud est quam in omni materia veritatis scientia. Ea 
vero, cum a memoria rerum per appellationes certas et 
definitas excitata derivetur, non animi acris et repentini 
impetus, sed rationis rectae, id est, phUosophise opus 
est. Per banc enim a rerum singularum contemplatione 



EPISTOLA DEDICATORIA. 137 

ad praecepta universalia via aperitiir. Quot autem ge- 
nera rerum sunt^ in quibus ratio humana locum habet^ 
in tot ramos se diffandit philosophia, diverse tamen pro 
diversitate subjectse materise nominata. Nam quae, de 
figuris tractans, Geometria ; de motu^ Physica ; de , 
jure naturali, Moralis dieitur, tota Philosophia est : 
quemadmodum mare^ quod hie Britannicum, illie Atlan- 
ticom^ alias Indieum^ a singulis litoribus appellatum, 
totum tamen est oceanus. Et geometrae quidem pro- 
vinciam suam egregie administraverunt. Guicquid enim 
humanse vitse auxilii contingit a siderum observatione, 
a terranim deseriptione, a temporum notatione^ a lon- 
ginquis navigationibus ; quiequid in aedificiis pulchrum, 
in propugnaeulis validum^ in machinis mirabile est; 
quiequid denique hodiemum tempus a prisca barbarie 
distinguit, totum fere beneficium est geometrise. Nam 
quod physicse debemus, id debet physica eidem geo- 
metriae. Si philosophi morales munere suo pari felici% 
tate functi essent, non video ad felicitatem suam in hac 
vita quid amplius contribuere humana industria posset. 
Cognita enim, pari certitudine, ratione actionum huma- 
narum, qua cognoscitur ratio magnitudinum in figuris, 
ambitio et avaritia, quarum potentia falsis vulgi circa 
jus et injuriam opinionibus innititur, inermes essent, 
fruereturque gens humana pace adeo constante, ut non 
videatur, nisi de loco, crescente scilicet hominum mul- 



138 EPISTOLA DEDICATORIA. 

titudine, unquam pugnandum esse. Nunc quod bellum 
gladiis vel calamis perpetuum sit : quod non sit juris et 
legum naturalium major scientia hodie quam olim : quod 
sententiis philosophorum utraque pars suum jus tueatur : 
quod alii laudent, alii vituperent eandem actionem: 
quod idem nunc probet quae alio tempore damnat^ et 
sua facta in aliis aliter sestimet : signa manifestissima 
sunt, nihil profuisse ad scientiam veritatis quae hactenus 
scripta sunt a philosophis moralibus ; placuisse vero non 
illuminando animum, sed venusta et secunda affectibus 
oratione opiniones temere receptas confirmando. Huic 
ergo philosophise parti idem contigit quod viis publicis, 
quibus omnes ingrediuntur euntque prorsum et retror- 
sum ; alii animi causa inambulant, alii rixantur, sed nihil 
seritur. Cujus rei unica hsec videtur esse ratio, quod 
nemo eorum, qui materiam banc tractarunt, commodo 
usus sit docendi principio. Non enim, ut in circulo, 
initium scientise arbitrio nostro sumi potest. Incipit in 
ipsis dubitandi tenebris filum quoddam rationis, cujus 
ductu evaditur in lucem clarissimam; ibi principium 
docendi est; inde ad solvenda dubia converse itinere 
lux referenda est. Quoties ergo scriptor filum illud vel 
inscitia deserit vel cupiditatibus abrumpit, non scientise, 
sed errationum suarum vestigia Uteris describit. Gua- 
propter, cum cogitationes meas ad inquisitionem jus- 
titise naturalis convertissem, admonitus sum ab ipsa 



EPISTOLA DEDICATORIA. 139 

justitise appellatione^ qua constans voluntas unicuique 
jus suum tribuendi significatur^ quserendum prius esse, 
unde esset quod quis rem aliquam suam potius quam 
alienam esse dieeret. Quod cum non a natura, sed a 
consensu hominum profectum constaret ; nam quse na- 
tura in medium protulit, homines postea distribuerunt ; 
ducebar inde ad qusestionem aliam, nimirum, cui bono 
et qua necessitate coacti, cum omnia essent omnium, 
volnerint potius sua cuique esse propria. Videbam 
autem ex communitate rerum bellum atque inde omne 
genus calamitatis, hominibus de earum usu per vim cer- 
tantibus, necessario sequuturum esse; id quod omnes 
natura fiigiunt- Nactus ergo duo certissima naturae 
humanse postulata, unum cupiditatis naturalis, qua quis- 
que rerum communium usum postulat sibi proprium ; 
alteram rationis naturalis, qua quisque mortem violentam 
tanquam summum naturae malum studet evitare ; ab his 
principiis pactorum et fidei conservandae necessitatem, 
atque inde virtutis moralis officiorumque civilium ele- 
menta, in hac opella, evidentissima connexione videor 
mihi demonstrasse. Quod adjectum est de regno Dei, 
eo consilio factum est, ne quid inter dictata Dei per 
naturam, et legem Dei traditam in Scripturis, repug- 
nantiae esse videretur. Operam etiam diligentem per 
totum cursum orationis meae dedi, ne quid de legibus 
cujuscunque nationis civilibus dicerem, id est, ne ad 



140 EPISTOLA DEDICATORIA. 

litora accederem turn scopulis^ turn prsesentibus procellis 
periculosa. Quantum laboris diligentiseque in veritate 
investiganda adhibitum sit, scio. Quid effecerim nescio : 
nam inventa nostra omnes prae amore minus recte sesti- 
mamus. Itaque libellum hunc censurse tuse quam fa- 
vori prius offero, ut apud quern certissimis experimentis 
exploratum habeam, opiniones neque celebritate au- 
thorum, neque novitate sua, neque specie orationis, sed 
firmitudine rationum favorabiles fieri. Si arrideat^ id 
est, si nervosus, si utilis, si non vulgaris sit, turn demum 
eum tibi, exeellentissime Domine, prsesidium et deeus 
meum, humillime dieo dedicoque ; sin erraverim, testem 
tamen babes gratitudinis mese, quod otium, beneficio tuo 
concessum, ad gratiam tuam promerendam uti voluerim. 
Te Deus optimus maximus in statione hac mortali civem 
optimum protegat, eaque peraeta, sed longissima, civi- 
tatis coelestis gloria coronet. 

Excellentise tuse servus humillimus, 

Thomas Hobbius. 
Parisiis, Nov. 1, 1646. 



PR^FATIO 



AD LECTORES 



Qu^ res attentam lectionem promissae efficere maxime 
posse videntur, rei tractandse dignitas et utilitas, tract- 
andi recta methodus^ causa et consilium in scribendo 
probum, scribentis denique moderatio, eas, lectores, 
vobis promitto, atque oculis aliquatenus ex hoc loco 
prospiciendas exhibeo. Describuntur hoc libello homi- 
num officia^ primo ut hominum, deinde ut civium, pos- 
tremo ut Christianonim. Quibus officiis cum juris 
naturalis gentiumque elementa, justitiseque origo et vis, 
turn etiam religionis Christianae, quantum patitur in- 
stituti modus, essentia continetur. 

Quod quidem doctrinse genus, excepto quod spectat 
ad religionem Christianam, sapientum antiquissimi non 
nisi carminibus decoratum, vel allegoriis adumbratum, 
quasi imperii mysterium quoddam pulcherrimum et 
sacrosanctum, ne privatorum hominum disputationibus 
contaminaretur, posteris tradendum esse censuere. 
Philosophi interea alii, cum generis humani commodo. 



142 PREFATIO AD LECTORES. 

rerum figuras et motus, alii, sine incommodo, rerum 
naturas et causas contemplabantur. Temporibus autem 
quae insequuta sunt, seientiam hane civilem, etsi non 
penitus perspectam, aliqua tamen ex parte in reipublicse 
regimine tanquam per nubem pellucentem, primus ada- 
masse dicitur Socrates, itaque eoluisse, ut, despecta 
desertaque omni alia philosophiae parte, solam banc 
ingenio suo dignam judiearet. Post eum Plato, Aris- 
toteles, Cicero, cseterique philosophi Graeci, Latini, 
denique omnes omnium gentium non modo philosophi, 
sed etiam otiosi, quasi facilem, nullo studio ambiendam, 
cujuslibet ingenio naturali expositam et prostitutam 
attrectaverunt attrectantque. Guodque ad dignitatem 
ejus praecipue facit, illi, qui eam se habere putant vel 
eo loco sunt ut habere debeant, adeo sibi in ejus specie 
vehementer placent, ut reliquarum scientiarum studiosos 
haberi et vocari ingeniosos, doctos, erudites, quidlibet 
prseter prudentes, aequo animo ferant. Nam nomen hoc 
propter excellentiam peritise civilis sibi solis deberi ar- 
bitrantur. Sive igitur scientiarum dignitas ex dignitate 
eorum ad quos pertinent, sive ex numero eorum qui de 
ipsis scripserunt, sive ex judicio sapientissimorum ho- 
minum aestimanda est, dignissima certe scientiarum haec 
ipsa est, quae ad principes pertinet, hominesque in re- 
gendo genere humano occupatos ; cujus etiam falsa 
specie onmes fere homines delectantur ; et in qua phi- 



PR^FATIO AD LECTORBS. 143 

losophorum excellentissima ingenia maxime versata 
sunt. Ejusdem utilitatem, sed recte traditee, id est, ex 
veris principiis evidenti nexu derivatae, sic optime per- 
spiciemus, si, quae falsam ejus et loquaeem speciem 
humano generi consequuntur, damna eonsideraverimus. 
Nam in iis rebus, quas ingenii exercendi causa specula- 
mur, si quis error irrepserit, innoxius est, neque fit 
jactura nisi temporis tantum. In iis vero, quae quisque 
vivendi causa meditari debet, non modo ab errore sed 
etiam ab ignorantia, oflfensiones, rixas, caedes oriri 
necesse est. Quanta ergo haec damna sunt, tanta est 
ab officiorum doctrina bene tradita utilitas. Quot reges, 
eosdemque viros bonos, error unus, posse regem tyran- 
num a subdito suo jure occidi, occidi fecit ? Error hie, 
posse principem summum certis de causis a certis ho- 
minibus regno spoliari, quantum hominum jugulavit ? 
Quantum hominum interfecit doctrina haec erronea, re- 
ges summos multitudine superiores non esse, sed minis- 
tros ejus ? Denique ilia quot rebellionum causa fdit, qua 
docetur,imperata regum utrum justa an injusta sint, cog- 
nitionem ad privates homines pertinere, et priusquam 
fiant, disputari non modo jure posse sed etiam oportere? 
Praeterea, in communiter recepta philosophia morali alia 
sunt multa non minus his periculosa, quae recitari non 
est opus. Puto haec prospexisse veteres illos, qui justitiae 
scientiam fabulis contectam, quam disputationibus expo- 



144 PRAFATIO AD LECTORES. 

sitam esse maluerunt. Antequam enim qusestiones illins 
modi agitari coeperunt, principes potestatem summam 
non postulabant, sed exereebant. Imperium suum non 
argumentis, sed hominum seeleratorum quidem poena, 
proborum vero defensione tuebantur. Vieissim cives jus- 
titiam non sermonibus hominum privatorum, sed legibus 
civitatis metiebantur : nee disputationibus, sed vi imperii 
in pace continebantur. Imo potestatem summam, sive in 
uno homine, sive in uno concilio ea resideret, tanquam 
divinitatem quandam visibilem venerabantur. Itaque 
ambitiosis perditisve hominibus ad evertendum civitatis 
statum minime, ut nunc, se adjungebant. Nam ut earn 
rem, per quam conservabantur ipsi, conservatam esse 
nollent, in animum inducere non poterant. Scilicet 
illorum temporum simplicitas tam doctam stultitiam non 
capiebat. Itaque pax erat et seculum aureum, quod 
non ante finem habuit quam, Satumo expulso, contra 
reges anna ferri posse doceri cceperat. Hsec, inquam, 
veteres non modo vidisse, sed in una suarum fabularum 
aptissime videntur significasse. Dicunt enim Ixionem, 
cum esset a Jove adhibitus in convivium, adamasse atque 
solicitasse ipsam Junonem. Uli pro Dea nubem in ejus 
speciem formatam oblatam esse. Inde genitos esse 
Centauros, naturse partim humanae, partim equinse, 
genus pugnax et inquietum. Id quod mutatis nomini- 
bus idem est ac si dixissent, homines privates, ad con- 



PR^FATIO AD LECTORES. 145 

cilia de summa reipublicse vocatos, justitiam, imperii 
summi sororem et conjugem^ subjiceye suae ipsorum 
cognitioni cupere, caeterum falsam et inanem ejus spe- 
ciem quasi nubem amplexantes, dogmata ilia philoso- 
phorum moralium biformia, partim recta et speciosa, 
partiin bruta et ferina, rixarum omnium et caedium 
causas^ genuisse. Cum tales igitur opiniones quoticUe 
oriantur^ si quis discusserit nubes illas^ rationibusque 
firmissimis ostenderit doctrinas de justo et injusto, 
bono et malo, praeter leges in unaquaque civitate con- 
stitutas^ authenticas esse nullas, et utrum aliqua actio 
justa vel injusta, bona vel mala futura sit, a nemine in- 
quirendum esse^ praeterquam ab iis ad quos legum 
suarum interpretationem demandaverit^ is certe non 
modo pacis viam regiam sed etiam seditionis opacas et 
tenebrosas semitas commonstrabit, qua re utilius nihil 
excogitari potest. 

Quod attinet ad methodum, non orationis ordinem, 
quamquam conspicuus ille sit, solum sufficere, sed a 
civitatis materia incipiendum, deinde ad generationem 
et formam ejus, et justitiae originem primam progredi- 
endum esse existimavi. Nam ex quibus rebus quaeque res 
constituitur, ex iisdem etiam optime cognoscitur. Sicut 
enim in horologio automato aliave machina paulo im- 
plicatiore, quod sit cujusque partis rotaeque officium, 
nisi dissolvatur, partiumque materia, figura, motus seor- 

VOL. II. L 



146 PR^FATIO AD LECTORES. 

sim inspiciatur, sciri non potest: ita in jure civitatis 
civiumque officiis investigandis, opus est, non qnidem 
ut dissolvatur civitas, sed tamen ut tanquam dissoluta 
consideretur, id est, ut qualis sit natura humana, quibus 
rebus ad civitatem compaginandam apta vel inepta sit, 
et quomodo homines inter se componi debeant qui coar- 
lescere volunt, recte intelligatur. Talem ergo methodum 
secutus, pono, primo loco, pro prineipio omnibus per 
experientiam noto, quodque nemo est qui non eonfite- 
atur, nimirum, ingenia hominum ejusmodi esse a natura, 
ut nisi metu potentiae alicujus communis coereeantur, 
fore, ut sibi invieem difl&dant et sese mutuo metuant, et 
ut propriis viribus singuli sibi cavere cum jure possint, 
tum necessario velint. Objicietis fortasse nonnuUos hoc 
negare. Ita vero est ; permulti enim negant. Numnam 
igitur, qui eosdem idem et fateri et negare dico, mecum 
ipse pugno ? Minime quidem ego, sed illi, qui, quod ac- 
tionibus confitentur, id ipsum oratione negant. Videmus 
civitates omnes, etiamsi cum vicinis pacem habeant, fines 
tamen suos prsesidiis militum, urbes moenibus, portis, 
vigiliis tueri. Quorsum hsec, si a vicinis nihil metuerent? 
Videmus etiam in ipsis civitatibus, ubi leges sunt et pcense 
in malos constitutae, cives tamen singulares neque* in 
itinere esse sine telo sui defendendi causa, neque dormi- 
tum ire nisi obseratis non modo foribus contra concives, 
sed etiam arcis capsulisque centra domesticos. Possintne 



PR^FATIO AD LECTORES. 14/ 

« 

homines sibimet invicem omnesque omnibus diffidere 
sese apertius significare ? Quoniam autem omnes sic 
faciunt^ tam civitates quam homines metum suum et 
diffidentiam mutuam confitentur. Inter disputandum 
autem negant; hoc est, studio contradicendi aliis, contra- 
dicunt sibimetipsis. Objectum porro a nonnullis est, 
quod, admisso hoc principio, continue sequatur homines 
omnes non modo malos, quod forte, etsi dujrum, conce- 
dendum tamen est ; cum id clare dictum videatur in 
Scripturis sacris ; sed etiam, quod concedi sine impietate 
non potest, natura malos esse. Illud vero, homines natura 
malos esse, ex hoc principio non sequitur. Nam etsi 
pauciores essent mali quam boni, quoniam tamen bonos 
a malis intemoscere non possumus, necessitas diffidendi, 
cavendi, anticipandi, subjugandi, quoquo modo se defen- 
dendi, incumbit perpetuo etiam bonis et modestis. Minus 
vero sequitur eos ipsos, qui mali sunt, ita factos esse a 
natura. Quamquam enim a natura, hoc est, ab ipsa 
nativitate, ex eo quod nascantur animalia, hoc habeant, 
ut statim omnia, quae sibi placent, cupiant faciantque 
quantum possunt, ut quae impendent mala, aut metu fii- 
giant, aut ira repellant, non tamen ob cam causam mali 
censeri solent : nam affectus animi, qui a natura animali 
proficiscuntur, mali non sunt ipsi, sed actiones inde pro- 
venientes malae aliquando sunt; nimirum quando et 
noxiae sunt, et contra officium. Infantes, nisi omnia quae 

L 2 



148 PRiEFATlO AD LECTORES. 

cupiunt dederis, plorant atque irascuntur, etiam parentes 
ipsos verberant, habentque a natura ut ita faciant ; atta- 
men culpa vacant, neque mali sunt, primo quia nocere 
non possunt, deinde quia rationis usu carentes officiorum 
omnium immunes sunt. lidem si adulta aetata, acquisitis 
yiribus quibus nocere possunt, eadem facere pergant, 
turn vero mali et esse et appellari incipiunt. Ita ut vir 
malus idem fere sit, quod puer robustus, vel vir animo 
puerili, et malitia idem quod defectus rationis ea setate, 
qua per naturam, disciplina atque damnorum experientia 
gubematam, accidere hominibus solet. Nisi ergo ho- 
mines ideo a natura factos malos esse dixerimus, quod 
disciplinam et usum rationis a natura non habent, con- 
fitendum est posse homines a natura cupiditatem, metum, 
iram, cseterosque affectus habere animales, ut tamen 
mali facti a natura non sint. Immoto igitur quod jeci 
fundamento, ostendo primo conditionem hominum extra 
societatem civilem, quam conditionem appellare liceat 
statum naturae, aliam non esse quam bellum omnium 
contra omnes ; atque in eo bello jus esse omnibus in 
omnia: deinde homines omnes ex eo statu misero et 
odioso, necessitate naturae suae, simulatque miseriam 
illam intellexerint, exire velle : id autem, nisi initis pactis 
a jure suo in omnia decedant, fieri non posse. Porro 
quae sit pactorum natura, quo modo jura ab alio in alium, 
ut pacta valida fiant, transferri debeant ; item quae jura 



PR^FATIO AD LECTORES. 149 

et quibus ad stabiliendam pacem necessario concedenda 
sunt^ id est^ quae sint rationis dictamina ea quae leges 
naturales appellari proprie possunt^ explico et confirmb. 
Atquehsec sunt inea parte libri qu^e inseribitur libertas. 
His eonstitutis, ostendo quid et quotuplex sit, et quo 
modo fiat civitas, summumque civitatis imperium, quaeque 
a singulis hominibus civitatem constituturis jura in sum- 
mum imperantem, sive is unus homo sit, sive unus homi- 
num coetus, ita necessario transferenda sint, ut nisi sint 
translata civitas nulla fiat, et jus omnium in omnia, id est, 
jus belli maneat. Deinde civitatum diversas species, mo- 
narchiam, aristocratiam, democratiam, dominium pater- 
num, et despoticum, distinguo ; quomodo constituantur 
doceo, et commoda incommodaque singulorum inter se 
comparo. Praeterea, quae res civitatem destruant, et quae 
sint summiun imperium administratis officia, expono. 
Postremo, legis et peccati naturas explico, et legem a con- 

siUo, a pacto, a jure distinguo. Quae omnia sub titulo 
IMPERII continentur. 

In parte ultima, cui inseribitur religio, ne jus illud, 
quod in praecedentibus summos imperantes in cives ha- 
bere rationibus confirmaveram, Scripturis sacris repug- 
nare videretur ; ostendo primo loco non repugnare illud 
juri divino, quatenus imperantibus imperat Deus per 
naturam, id est, per dictamina rationis naturalis. Se- 
cundo, idem non repugnare juri divino, quatenus impe- 



150 PR-ffiFATIO AD LECTORES. 

rinm habuit Deus in Judseos peculiare per pactum anti- 
quum circumcisionis. Tertio, idem non repugnare juri 
divino, quatenus Deus imperat in Christianos per pac- 
tum baptismale : adeoque jus illud summorum imperan- 
tium, sive jus civitatis, cum religione omnino non pug- 
nare. Postremo, ostendo quae officia ad introitum in 
regnum ccelorum requiruntur necessario ; atque ex illis, 
obedientiam, quam a civibus singulis Christianis principi 
suo Christiano deberi affirmaveram, religioni QiristianaB 
repugnare non posse, ex Scripturse sacrse testimoniis, 
secundum receptam ab omnibus interpretationem, evi- 
dentissime demonstro et concludo. 

Methodum vidistis ; causam jam et consilium scri- 
bendi accipitote. Dabam operam philosophiae animi 
causa, ejusque in omni genere elementa prima congere- 
bam, et in tres sectiones digesta paulatim conscribebam, 
ita ut in prima, de Corpore proprietatibusque ejus gene- 
ralibus ; in secunda, de Homine et facultatibus aflFecti- 
busque ejus speciatim ; in tertia, de Civitate civiumque 
officiis ageretur. Itaque sectio prima Philosophiam 
primam et Physicse elementa aliquot continet : in ea 
temporis, loci, causae, potentise, relationis, proportionis, 
quantitatis, figurae, motus rationes computantur. Se- 
cunda circa imaginationem, memoriam, intellectum, 
ratiocinationem, appetitum, voluntatem, bonum, malum, 
honestum et turpe, aliaque ejus generis occupatur, Tertia 



PR^FATIO AD LECTORES; 151 

hsec quid agat^ jam ante dictum est. Hsec dum com- 
pleo, ordino, lente moroseque conscribo ; non enim dis- 
sero, sed compute ; accidit interea patriam meam, ante 
annos aliquot quam bellum civile exardesceret, questi- 
onibus de jure imperii et debita civium obedientia, belli 
propinqui prsecursoribus, fervescere. Id quod partis 
hujus tertise, cseteris dilatis, maturandse absolvendaeque 
causa fiiit. Itaque factum est ut quse ordine ultima 
esset, tempore tamen prior prodierit ; prsesertim cum 
earn principiis propriis experientia cognitis innixam^ 
prsBcedentibus indigere non viderem. 

Feci tamen non eo consilio ut laudarer ; quamquam 
si fecissem, excusatione hac uti possem, nisi qui laudem 
amant, paucos esse qui laudabilia faciunt ; sed vestri 
causa, lectores, qui cum doctrinam quam aflfero cogni- 
tam et perspectam haberetis, sperabam fore, ut aliqua 
incommoda in re familiari, quoniam res humanse sine 
incommodo esse non possunt, aequo ammo ferre, quam 
reipublicae statum conturbari malletis. Ut justitiam ea- 
rum rerum, quas facere cogitatis, non sermone vel con- 
silio privatorum, sed legibus civitatis metientes, non 
amplius sanguine vestro ad suam potentiam ambitiosos 
homines abuti pateremini. Ut statu praesente, etsi non 
Optimo, vos ipsos irui, quam bello excitato, vobis inter- 
fectis vel setate consumtis, alios homines alio seculo 
statjum habere reformatiorem, satius duceretis. Praeterea, 



152 PR^FATIO AD LECTORES. 

qui magistratui civili subditos sese esse nolunt, onemm- 
que publicorum immunes esse volunt, in civitate tamen 
esse, atque ab ea protegi a vi et injuriis postulant, ne 
illos cives, sed hostes exploratoresque esse putaretis, 
neque omnia^ quae illi pro verbo Dei vobis vel palam vel 
secreto proponunt, temere reciperetis. Apertius dieam. 
Si qnis concionator, vel confessor, vel easuista doetri- 
nam banc, summum imperantem, imo quemlibet homi- 
nem, injussu summi imperantis, jure a cive interfici, aut 
rebellionem, conjurationem, fcedusve quodlibet civium 
contra civitatem jure iniri posse, verbo Dei consenta- 
neum esse dixerit, illi ne crederetis, sed nomen ejus de- 
nunciaretis. Hsec qui probat, is meum quoque in scri- 
bendo consilium probum esse existimabit. 

Postremo, per totam orationem meam modum talem 
conservandum mihi proposui, primo ne de justitia sin- 
gularium actionum quicquam determinarem, sed legibus 
determinandum relinquerem. Deinde, ne quicquam dis- 
, sererem de cujuscunque civitatis legibus speciatim,idest, 
ne quse sint, sed quid sint leges, dicerem. Tertio, ne 
civitati aristocraticse vel democraticse minorem a civibus 
obedientiam deberi quammonarchicseexistimareviderer : 
licet enim monarchiam cseteris civitatis speciebus capite 
decimo commodiorem esse argumentis aliquot suadere 
conatus sim ; quam rem unam in hoc libro non demon- 



PR^FATIO AD LECTORES. 153 

stratam sed probabiliter positam esse eonfiteor ; omni 
tamen eivitati potestatem summam et sequalem tribu- 
endam esse passim et expresse dieo. Quarto^ de doc- 
trinis theologonim, prseterquam de illis quae civium 
obedieqtiam toUunt et civitatis statum labefaetant, ne 
quid in ullam partem disputarem. Postremo, ne quid 
per imprudentiam ederem quod edito opus non esset, 
id, quod conseripseram, publiei juris esse illico nolui : 
itaque exemplaria pauea privatim impressa amieis dis- 
tribuenda curavi, ut sententiis aliorum exploratis, si quae 
erronea, dura, obscurave esse viderentur, ea emenda- 
rem, moUirem atque expliearem. 

Acerrime vero reprehensa hsee reperi, quod potentiam 
civilem immodieam fecerim, sed ab ecelesiastieis ; quod 
libertatem conseientiae abstulerim, sed a seetariis ; quod 
summos imperantes legibus civilibus exsolverim, sed a 
legistis. Horum itaque reprehensionibus, ut qui rem 
suam agunt, nisi ut eos nodos fortius adstringerem, non 
magnopere commovebar. Cseterum eorum causa, qui 
circa ipsa principia hseserunt, nempe naturam hominum, 
jus naturae, naturam pactorum et generationem civitatis, 
quoniam non aflfectus sed sensus suos genuinos in repre- 
hendendo sequuti sunt, annotationes quibusdam in locis 
adjeci, quales dissentientibus satisfacere posse judicavi. 
Denique, ne quemquam oflfenderem praeter eos quorum 



164 PRiEFATlO AD LECTORES. 

incieptis haec repugnant, eosque quorum animi omni 
opinionum dissensione oflfendi solent, operam ubique 
diligenter dedi. 

Quapropter, si aliqua inveneritis aut minus certa, aut 
magis quam necesse erat acriter dicta, cum non par- 
tium sed pacis studio, et ab eo dicta sint cujus propter 
patriae praesentem calamitatem dolori justo aliquid con- 
donari sequum est, ea ut aequo animo ferre dignemini, 
lectores, oro postuloque. 



PER-ERUDITO AC PER-AMICO VIRO 

SAMUELI SORBERIO, 

PETRUS GASSENDUS S. 



Quod epistolium ad me Caleto vela mox facturus 
dedisti, aecepi. Nihil opus fait excusare, quod vale 
coram non dixeris ; nam prseclarus noster Martellus sat 
declaravit, quam improvisa discedendi occasio faerit, et 
quam requisieris me tamen, utcumque non adfuerim 
domi. Quod addis autem, potuisse te ante discessum 
extorquere ab eximio illo Hobbio id exemplum libri 
de Give, cui ipse manu propria marginaleis notas appo- 
suit, ut cum isthuc, ubi te voveo incolumem^ perveneris, 
edi jiterato procures, id summopere delectavit. Videlicet 
tam pauca fuere excusa libri exemplaria^ ut ilia sui sitim 
potius fecerint, quam expleverint ; siquidem innumeros 
video, qui librum ardenter, sed frustra requirant. E 
liber certe [est non vulgaris, dignusque qui onmium, 
qui altiora sapiunt, manibus teratur ; neque (si ilia se- 
posuero, quae religionem, in qua sumus erepoSo^oi, adti- 
nent) scriptorem agnosco, qui argumentum scrutetur, 
quam ille, profundius. Utinam vero caetera etiam, quae 
ille versavit, perinde extorsisses ! Quippe et ex ipsis 
in lucem prolatis summe beasses nationem totam philo- 
sopbantium solide ; cum ego quidem neminem ndrim, 
qui sit inter philosophandum magis a praejudiciis liber, 
quique penitius quicquid rerum edisseruerit,introspiciat. 
Enimvero tu virum satis nosti ; frustraque foret, si quid 
praeterea in commendationem ejus adderetur. Vale, et 
amicos optimos saluta, imprimisque Gurcellium, Heere- 
boordium, Bomium, et alios, Parisiis iv. Kalend. Maj. 
cIoIocxLvi. 



ERUDITISSIMO VIRO 

D. SAMUELI SORBERIO 

DOCTORI MEDICO S. D. 

MARINUS MERSENNUS M. 



En audio, doctissime Sorberi, tecum illud egregium 
opus de CivE, incompaxabilis viri D. Hobbii, te Hagam 
Comitis, hoc est, ingentem thesaurum literarium tulisse, 
novis auctum cogitationibus, quae singulis difficultatibus 
satisfacientes, planum iter exhibeant. Vide igitur, ut 
quis egregius typographus librum ilium aiireum, gemmis 
auctum et omatum, in lucem edat, neque diutius patL 
aris eum a nobis desiderari. Sed et authorem pro viri- 
bus urgeas, ne totum corpus philosophicum, quod mente 
premit, et calamo explicat, deinceps area, nobis fatali, 
concludat, ne tandem nos ad authoritatem regiam pro- 
vocare cogat, qua ipsius arcam invidam eflfringamus. 
Quanta autem voluptate a nobis afficieris, quando videris 
nobilem illam philosophiam, non minus quam Euclidis 
Elementa demonstrari ! Quam libenter illi tuse epochse 
et scopticis nseniis renuntiaturus es, cum dogmaticam 
firmissimis innixam fulcris fateri cogeris ! Vale. Ubi 
vero D. Rivetum, ubi Hugenium mirabilem virum vide- 
ris, millies eos meo nomine salutes velim, meque tui 
credas memorem et obsequentem. Aurelise xxv April. 

CloIOCXLVI. 



SECTIO III. 



DE GIVE. 



L I B E R T A S. 



CAPUT L 

DE STATU HOMINUM EXTRA SOCIETATEM CIVILEM. 

1. [ntroductio. 2. Societatis civilis initium esse a mutuo metu. 
3. Homines natura aequales inter se esse. 4. Unde nascitur 
mutuo se laedendi voluntas. 5. Discordia a comparatione in- 
geuiorum. 6. Ab appetitu plurium ad eandem rem. 7- De- 
finitio juris. 8. Jus ad finem dat jus ad media neeessaria. 
9. Jure naturali unumquemque judieem esse mediorum ad sui 
conservationem. 10. Jure naturali omnia esse omnium. 11. Jus 
omnium ad omnia inutile esse. 12. Statum hominum extra 
societatem bellum esse. Belli et pacis definitiones. 13. Bel- 
lum conservationi hominum adversum esse. 14. Jure naturali 
licere cuique alium in sua potestate existentem cogere ad 
cautionem prsestandam futurae obedientise. 15. Naturam die- 
tare qutBrendam esse paeem. 

1. Naturae humanse facultates ad quatuor genera sect. iii. 
reduci possunt, vim corpoream, experientiam, , \' . 
rationem, aflFectum. Ab his sequentis doctrinae introductio. 
initium capientes dicemus primo loco, quid animi 
habeant homines illis facultatibus prsediti, alteri 
adversus alteros : et an, et qua facultate, apti nati 



158 LIBERTAS. 

SECT. III. sint ad societatem, et ad conservandum se adversus 
- V _ mutuam vim ; deinde progredientes, quid consilii 
in earn rem necessario capiendum fuit, et quae sint 
soeietatis sive pacis humanse eonditiones, hoc est, 
mutato tantum nomine, quae sint naturae leges fan- 
damentales, ostendemus. 
Soeietatis civi- 2. Eorum, qui de rebuspublicis aliquid conscrip- 

lis initium esse •■• ■■■ •'• ■■• 

a mutuo metu. scrunt, maxima pars vel supponunt, vel petunt, vel 
postulant, hominem esse animal aptum natum* ad 
societatem; Grseci dicunt 2wov TroXtrticov; eoque 
fmidamento ita supersedificant doctrinam civilem, 

* Upturn natum, etc,^ Cum societatem inter homines acta jam 
constitutam; cum extra societatem vivere neminem; cum appetere 
congressum et colloquia mutua omnes videamus ; mira qusedam 
videri potest stupiditas in ipso doctrinse civilis limine hujusmodi 
offendiculum legentibus opponere, hominem ad societatem aptum 
natum nan esse. Itaque explicatius dicendum est. Verum qui- 
dem esse homini per naturam, sive quatenus est homo, id est, 
statim atque est natus, solitudinem perpetuam molestam esse. 
Nam infantes ad vivendum, adulti ad bene vivendum aliorum ope 
indigent Itaque homines alterum alterius congressum natura 
cogente appetere non nego. Societates autem civiles non sunt 
meri congressus, sed foedera, quibus faciendis fides et pacta ne- 
cessaria sunt. Horum, ab infantibus quidem et indoctis, vis ; ab 
iis autem, qui damnorum a defectu soeietatis inexperti sunt, uti- 
litas ignoratur : unde fit ut illi, quia quid sit societas non intelli- 
gunt, cam inire non possint ; hi, quia nesciunt quid prodest, non 
curent. Manifestum ergo est omnes homines, cum sint nati 
infantes, ad societatem ineptos natos esse : per multos etiam, 
fortasse plurimos, vel morbo animi, vel defectu disci plinae, per 
omnem vitam ineptos manere. Habent tamen illi tam infantes 
quam adulti naturam humanam. Ad societatem ergo homo aptus, 
non natura, sed disciplina factus est. Porro tametsi ea conditione 
natus esset homo ut societatem appeteret, non sequitur eundem 
ita natum esse, ut societati ineundse sit idoneus. Alia res est ap- 
petere, alia capacem esse. Appetunt enim illi, qui tamen con- 
ditiones sequas, sine quibus societas esse non potest, accipere per 
superbiam non dignantur. 



mutuo metu. 



DE STATU HOMINUM, ETC. 159 

tanquam ad conservationem pacis et totius generis sect. hi. 
humani regimen nihil aliud opus esset, quam ut ho- . \' .. 
mines in pacta et conditiones quasdam^ quas ipsi sodetatis ciTii» 
jam turn leges appellant, consentirent. Quod ""^""^ ^^ * 
axioma, quamquam a plurimis receptum, falsum 
tamen, errorque a nimis levi naturae humanse con- 
templatione profectus est. Causas enim, quibus 
homines congregantur et societate mutua gaudent, 
penitius inspectantibus facile constabit, non ideo id 
fieri, quod aliter fieri natura non possit, sed ex ac- 
cid^nte. Nam si homo hominem amaret naturaliter, 
id est, ut hominem ; nulla ratio reddi posset, quare 
imusquisque unumquemque non seque amaret, ut 
aeque hominem ; aut cur eos frequentaret potius, 
in quorum societate ipsi potius quam aliis defertur 
honor et utilitas. Non socios igitur, sed ab illis 
honore vel commodo affici natura quserimus ; hsec 
primario, illos secundario appetimus. Quo autem 
eonsilio homines congregentur, ex iis cognoscitur 
quae faciunt congregati. Si coeant enim commercii 
causa, unusquisque non socium, sed rem suam colit: 
si oflBcii causa, nascitur forensis quaedam amicitia, 
plus habens mutui metus quam amoris; unde factio 
aliquando nascitur, sed benevolentia nunquam. Si 
animi et hilaritatis causa, solet maxime perplacere 
sibi unusquisque iis rebus, quae risum excitant, unde 
possit, prout est natura ridiculi, comparatione tur- 
pidinis vel infirmitatis alienae, ipse sibimet commen- 
datior evadere. Etiamsi autem hoc innocuum ali- 
quando et sine ofifensa sit ; manifestum tamen est, 
delectari eos non prius societate quam gloria sua. 
Caeterum plerumque in hujusmodi congressibus 
laeduntur absentes, eorum tota vita, dicta, facta, 
examinantur, judicantur, condemnantur, et dicteriis 



160 LIBERTAS. 

SECT. Ill, traducuntur ; neque parcitur ipsismet confabulan- 

. \' _. tibus, quin idem patiantur simulatque e concessu 

sodetatis dviiis exieriiit ; adeo ut non absurdum fuerit consilium 

initiiun esse a* • /••ii^* • •• 

mutu metuo. cjus, qm a sccna confabuJantmm exire novissimus 
solebat. Atque hse verse sunt delicise societatis, 
ad quas natura, id est, ab affectibus omni animanti 
insitis ferimur, donee nocumentis vel praeceptis fiat, 
quod in multis nunquam fit, ut appetitus prsesentium 
memoria prseteritorum retundatur: sine quibus 
plurimorum hominum in materia hac facundissi- 
morum frigida et jejuna est oratio. Quod si ac- 
cidat considentes historiolas narrare, unus autem 
eorum de se aliquam proferat, unusquisque csete- 
rorum cupidissime quoque de se loquitur; si unus 
mirabile aliquod narret, cseteri miracula, si habent, 
referunt ; si non habent, fingimt. Denique ut 
loquar de iis qui profitentur prse cseteris sapere, si 
philosophise gratia coeatur, quot homines tot sunt 
qui cseteros decent, nempe tot volunt magistri ha- 
beri ; alioqui socios non modo, ut alii, non se amant. 
mutuo, sed odio prosequuntur. Clarum adeo est 
experientia omnibus, qui res humanas paulo atten- 
tius considerant, quod congressus omnis spontaneus 
vel egestate mutua conciliatur, vel captanda gloria: 
unde referre student congredientes vel commodum 
aliquod, vel illud cvSoictjuetv, existimationem et ho- 
norem apud socios. Idem quoque ratione coUigitur 
ex ipsis definitionibus voluntatis^ boni^ honoris, 
utilis. Cum enim societas voluntario contrahatur, 
in omni societate quaeritur voluntatis objectum, hoc 
est, id quod videtur unicuique congredientium 
bonum sibi. Quicquid autem videtur bonum, ju- 
cundum est, pertinetque ad organa vel ad animum. 
Animi autem voluptas omnis vel gloria est, sive 
bene opinari de seipso, vel ad gloriam ultimo 



DE STATU HOMINUM, ETC. 161 

refertur ; csetera sensualia sunt, vel ad sensuale sect. hi. 
conducentia, quae omnia commodorum nomine com- . \ ^ 
prehendi possunt. Omnis igitur societas vel com- sodetatis drais 

•«• 11-1 J • • initium esse a 

modi causa, vel gloriae, hoc est, sui, non sociorummutuometu. 
Bmare contrahitur. Gloriae autem studio nulla 
iniri neque multorum hominum, neque multi tem- 
poris, societas potest; propterea quod gloriatio, 
sicut et honor, si omnibus adsit, nulli adest ; quippe 
quae comparatione et praecellentia constant : neque 
ut quis causam gloriandi in se habeat, adjumentum 
nllum accedit ex aliorum societate. Tanti enim 
quisque est, quantum sine aliorum ope ipse potest. 
Guanquam autem commoda hujus vitse augeri mu- 
tua ope possunt, cum tamen id fieri multo magis 
dominio possit quam societate aliorum, nemini du- 
bium esse debet, quin avidius ferrentur homines na- 
tora sua, si metus abesset,ad dominationem quam ad 
iBOcietatem. Statuendum igitur est, originem magnar 
rum et diuturnarum societatum non a mutua homi- 
num benevolentia, sed a mutuo metu* exstitisse. 

• A mutuo metuy etc,^ Objectum estjtantum abesse, ut homines in 
fiocietatem civilem coalescere propter metum possent, ut si mutuo 
«e metuissent, ne conspectum quidem mutuum ferre potuissent. 
Sentiunt, opinor, nihil aliud esse metuere, praeterquam perterreri. 
Ego ea voce futuri mali prospectum quemlibet comprehendo. 
Neque solam fugam, sed etiam difiidere, suspicari, eavere, ne 
metuant providere, metuentium esse judico. Qui dormitum eunt, 
fores claudunt ; qui iter facit, cum telo est ; quia metuunt latrones. 
Civitates fines suos prscsidiis, urbes moenibus, tueri solent, metu 
Yidnarum civitatum ; etiam fortissimi exercitus, eomparatique ad 
pugnam, de pace tamen coUoquia habent aliquando, metuentes 
vim mutuam, et ne vineantur. Per metum est quod homines sibi 
<C{iveiit ; fuga quidem et latebris, si caveri aliter posse non putant ; 
saepissime vero armis atqiie instrumentis defensionis, quo fit, ut 
prodire audentes, alter alterius cognoscere ingenium possit. Tunc 
Autem sive pugnant, ex victoria ; sive consentiunt, ex consensione 
civitas nasci solet 

VOL. II. M 



162 LIBERTAS. 

SECT. Ill, 3. Causa metus mutui consistit, partim in natu- 

. ^; . rali hominum sequalitate, partim in mutua Isedendi 

Homines voluntatc. Ex quo fit, ut neque ab aliis exspectare, 

natura aequales •l«^»» '^^ ^ i 

esse inter se. ncquc noDismct ipsis sccuntatem prsestare yaleamns. 
Si spectemus enim matures homines, atque anim- 
advertamus, quam fragilis sit compages humani 
corporis, quo ruente corruit omnis ejus vis robur et 
sapientia ; quamque facile sit infirmissimo cuique 
robustiorem occidere, non est quod quis viribus 
fidens superiorem se aliis factum putet a natura. 
iEquales sunt, qui sequalia contra se invicem pos- 
sunt. At qui maxima possunt, nimirum occidere, 
sequalia possunt. Sunt igitur omnes homines na- 
tura inter se aequales. Insequalitas quae nunc est, 
a lege civili introducta est. 

undenascitur 4. Voluutas Isedcudi omuibus quidem inest in 

mutuo se lae- _ 

dendi voluntas, statu uatursB, scd uou ab eadem causa, neque 
seque culpanda. Alius enim secundum sequalitatem 
naturalem permittit cseteris eadem omnia, quae 
sibi ; quod modesti hominis est, et vires suas recte 
sestimantis. Alius superiorem se aliis existimans, 
omnia licere sibi soli vult, et prse cseteris honorem 
sibi arrogat ; quod ingenii ferocis est. Huic igitur 
voluntas laedendi est ab inani gloria et falsa virium 
sestimatione ; illi ex necessitate res suas et liber- 
tatem contra hunc defendendi. • 
Discordiaa 5. Prsetcrea, cum maximum sit certamen inge- 

comparatione . . • . ' ^ ^ • • 

ingeniorum: uiorum, uecessc cst oriH cx ca contentione maxi- 
mas discordias. Etenim non modo contra con- 
tendere, sed etiam hoc ipsum, non consentire, 
odiosum est. Nam non consentire alicui in re 
aliqua, est eum erroris in ea re tacite accusare, 
sicut in valde multis dissentire idem est atque pro 
stulto eum habere ; quod ex eo apparere potest, 



DE STATU HOMINUM5 ETC. 163 

quod nulla acrius gerantur bella quam inter ejus- sect. hi. 
dem religionis sectas et ejusdem reipublicse fac- . \* . 
tiones, ubi certamen est vel de doctrinis vel de 
prudentia politica. Cumque omnis animi voluptas 
omnisque alacritas in eo sita sit^ quod quis habeat 
quibuscum conferens se, possit magnifice sentire 
de se ipso ; impossibile est quin odium et contem- 
turn mutuum ostendant aliquando vel risu, vel 
verbis, vel gestu, vel aliquo signo, qua quidem 
nulla major animi est molestia, neque ex qua 
Is^endi libido major oriri solet. 

6. Frequentissima autem causa, quare homines ^^ appetita 

, pluriumad 

se mutuo Isedere cupiunt, ex eo nascitur, quod eandem rem. 
multi simul eandem rem appetant, qua tamen 
ssepissime neque finii communiter, neque dividere 
possunt ; unde sequitur, fortiori dandam esse ; 
quis autem fortior sit, pugna judicandum est. 

7* Inter tot pericula igitur, quae quotidie a cu- De^mtiojiiru, 
piditate nommum naturali umcmque eorum mten- 
duntur, cavere sibi adeo vituperandum non est, ut 
aliter velle facere non possimus. Fertur enim 
unusquisque ad appetitionem ejus quod sibi bonum, 
et ad Aigam ejus quod sibi malum est, maxime au- 
tem maximi malorum naturalium, quae est mors ; 
idque necessitate quadam naturae non minore, quam 
qua fertur lapis deorsum. Non igitur absurdum 
neque reprehendendum neque contra rectam ratio- 
nem est, si quis omnem operam det, ut a morte et 
doloribus pr(^rium corpus et membra defendat 
conservetque. Quod autem contra rectam rationem ': 
non est, id juste et jure factum omnes dicunt. Ne- ? 
que enim juris nomine aliud significatur quam 
libertas, quam quisque habet facultatibus naturali- 
bus secundum rectam rationem utendi. Itaque 

M 2 



164 LIBERTAS. 

.SECT. III. juris naturalis fandamentum primum est, ut qtds^ 
. ^- . que vitam et membra sua quantum potest tueatur. 

Jus ad finem 8. Quoiiiam autem jus ad finem frustra habet, 

dian^^ cui jus ad media necessaria denegatur, consequens 
est, cum unusquisque se conservandi jus habeat, ut 
unusquisque jus etiam habeat utendi omnibus me- 
diis, et agendi omnem actionem^ sine qua conser- 
vare se non potest. 

Jure naturaK 9. UtiTim autcm media, quibus usurus quispiam 

unumquemque • i • 

judicem esse cst, ct actio quam acturus est, ad conservationem 
"^^Z yitae vel membrorum suorum necessaria sint necne, 
ipse jure naturali^/Mefea? est. Si enim contra rectam 
rationem sit, ut de proprio periculo ipse judicem, 
judicet alius. Quoniam ergo alius judicat de iis 
rebus quae ad me spectant, eadem ratione, quia 
aequales natura sumus, judicabo ego de iis rebus 
quse ad ipsum spectant. Itaque rectse rationis, 
hoc est, juris naturalis est, ut ego de illius judicem 
sententia, scilicet an ad conservationem m6am 
conducat, necne. 
jurenatu- iQ. Natura dcdit unicuique jus in omnia : hoc 

rali omnia • ji. t • i 

esse omnium, cst, m statu* mcrc uaturali, sive antequam ho- 

* In statu mere naturally §"<?.] Hoc ita intelligendum est, quod 
quis fecerit in statu mere natural!, id injuriam homini quidem 
nemini esse. Non quod in tali statu peccare in Deum, aut leges 
naturales violare impossibile sit. Nam injustitia erga homines 
supponit leges humanas, quales in statu naturali nuUse sunt. Pro- 
positionis autem sic intellectse Veritas ex articulis immediate prse- 
cedentibus lectori memori satis demonstrata est. Sed quia in 
quibusdam casibus conclusionis duritas prsemissarum memoriam 
expellit, contrahere argumentum volo, unoque intuitu oculis con- 
spiciendum subjicere. Unicuique jus est se conservandi, per Art. 
?• Eidem ergo jus est omnibus uti mediis ad eum finem neces- 
sariis, per Art. 8. Media autem necessaria sunt, quse ipse talia 
esse judicabit, per Art. 9. Eidem ergo jus est omnia facere et 
possidere, quse ipse ad sui conservationem neoessiiria esse judica- 



BE STATU HOMINUM, ETC. 166 

mines ullis pactis sese invicem obstrinxissent, uiii« sect. in. 
cuique licebat facere quisecunque et in quoscunque . \ . 
libebat, et possidere, uti, fnii omnibus, qnse volebat 
et poterat. Quoniam enim, qusecnnque qnis volu- 
erit, ideo bona sibi videntur quia ea vult, possunt- 
que vel conducere ad sui conservationem, vel 
saltem conducere videri : judicem autem, an vere 
conducant necne, prsecedente articulo, ipsum con- 
stituimus, ita ut habenda sint pro necessariis, quae 
ipse talia judicat : et (per articulum 7) jure naturce 
fiunt et habentur, quae necessario conducunt ad 
toitionem proprise idtse et membrorum : sequitur, 
omnia habere et facere in statu naturae omnibus 
licere. Et hoc est quod vulgo dicitur, Natura 
dedit omnia omnibus. Ex quo etiam intelligitur 
in statu naturae mensuram ^'wn> esse utilitatem. 

11. Minime autem utile hominibus fait, quod Jm omnium 
nujusmodi habuennt m omnia jus commune. Nam inutile 



eflfectus ejus juris idem pene est, ac si nullum om- 
nino jus exstiterit. Quamquam enim quis de re 
omni poterat dicere hoc meum est ; frui tamen ea 
non poterat propter vicinum, qui aequali jure et 
sequali vi praetendebat idem esse suum. 

12. Ad naturalem hominum proclivitatem ad se statumhominimi 
mutuo lacessendum, quam ab effectibus, praesertim ^^ 



extra societatem 
esse. 



bit. Ipsius ergo facientb judicio id quod fit, jure fit, vel injuria; 
ita^ue jure fit. Verum ergo est, in statu mere naturali, etc. 
Quod si quis ad sui eonservationem pertinere praetendit, quod ne 
ipse quidem pertinere putat, peccare potest contra leges naturales ; 
lit capite tertio fuse explicatum est. Objectum est a quibusdam : 
ei filius patrem interfecerit, utrum patri injuriam non fecerit 
Respondi; filium in statu naturali intelligi non posse, ut qui, 
simul atque natus est, in potestate et sub imperio est ejus cui de- 
bet eonservationem sui : scilicet, matris, vel patris, vel ejus qui 
prsebet ipsi alimenta ; ut capite nono demonstratum est. 



166 LIBERTAS. 

SECT. III. vero ab inani sui sestimatione derivant, si addas jam 
. ^' jus omnium in omnia^ quo alter jure invadit^ alter 
jure resistit,atque ex quo oriuntur omnium adversus 
omnes perpetuse suspiciones et studium, et quam 
difficile sit prsecavere hostes parvo numero et appa- 
ratu, cum animo nos prsevertendi opprimendique 
invadentes, negari non potest, quin status hominum 
naturalis antequam in societatem coiretur, bellum 
fuerit ; neque hoc simpliciter, sed bellum omnium 

Beffietpads in omucs. Bellum enim quid est, prseter tempus 
mud, m quo voluntas certandi per vim verbis fac- 
tisve satis declaratur? Tempus reUquum Pax 
vocatur. 

BeUum conser- 13, Sempitcmum autem bellum quam parum ido- 

Tatiooi hominum ., • it- 

•dvewum esse, uca rcs Sit ad conscrvationcm vel numani genens, 
vel uniuscujuscumque hominis, facile judicatur. At 
sua natura sempitemum est, quod prse certantium 
sequalitate victoria nulla potest finiri ; in eo enim 
ipsis victoribus periculum semper adeo imminet, ut 
pro miraculo haberi debeat, si quis, quamquam for-- 
tissimus, annis et senectute conficiendus sit. Exem- 
plum huic rei saeculum prsesens Americanos exhibet; 
ssecula antiqua cseteras gentes, nunc quidem civiles. 
florentesque, tunc vero paucos, feros, brevis sevi, 
pauperes, foedos, omni eo vitae solatio atque omatu 
earentes, quem pax et societas ministrare solent* 
Quicumque igitur manendum in eo statu censuerit, 
in quo omnia liceant omnibus, contradicit sibimet 
ipsi. Nam unusquisque naturali necessitate bonum 
sibi appetit, neque est quisquam qui bellum istud 
omnium contra omnes, quod tali statui naturaliter 
adhseret, sibi existimat esse bonum. Atque ita evenit, 
ut mutuo metu e tali statu exeundum et quaerendos 
socios putemus ; ut si bellum habendum sit, non sit 
tamen contra omnes, nee sine auxiliis. 



DE STATU HOMINUM, ETC. 16/ 

14. Qsenintur socii vel vi, vel consensu: vi, sect.iii. 
quando pugna victor victum servire sibi cogit metu , ^' 
mortis, vel vinculis inditis; consensu, quando so- Jure natuwii 
cietas initur mutuse opis causa, consentiente utraque ^^ SIV 
parte sine Ad. Potest autem victor victum, vel fortior tes^ateexsisten. 

* ^ ^ ^ tem cogere ad 

debiliorem, ut sanus et robustus infirmum, vel ma- cauticmem pwa- 

• /• 1 1 • A stBnd&m futons 

torus mfantem^ ad prsestandam cautionem luturse obedientife. 
obedientiae, ni velit potius jnori, jure cogere. Cum 
enim Jus protegendi nosmetipsos nostro arbitrio a 
periculo nostro, atque periculum ab sequalitate pro- 
fectum sit, magis rationi consentaneum est, certius- 
que ad conservationem nostram, utendo prsesenti 
commodo comparare nobis ipsis securitatem qusesi- 
tam, accepta cautione, quam cum adoleverint, 
convaluerint, et e nostra potestate se receperint, 
eandem dubio certamine postea repetere conari. 
Contraque, absurdius cogitari nihil potest, quam ut 
quem debilem in potestate tenes, eum amittendo, 
fortem simul et hostem facias. Ex quo intelligitur 
etiam, tanquam corollarium, in statu hominum na- 
turali potentiam certam et irresistibilem Jus con- 
ferre regendi imperandique in eos, qui resistere 
non possunt ; adeo ut omnipotentia, ab ea causa, 
omnium rerum agendarum jus essentialiter et im- 
mediate adhaereat. 

16. Propter tamen sequalitatem illam Adrium Naturam 
eaeterarumque facultatum humanarum, hominibus ^^e"^^. 
in statu naturae, hoc est, in statu belli constitutis 
conservatio sui diuturna exspectari non potest. 
Quare qu(Brendam esse pacem^ quatenus habend(B 
ejtis spes aliqua affulserit ; uhi haheri ea non 
potest^ qucerenda esse belli auxilia, rectce rationis 
dictamen est ; hoc est, lex naturce, ut proxime 
ostendetur. 



168 LIBERTAS. 



CAPUT IL 

DE LEGE NATURiE CIRCA CONTRACTUS. 

1 . Legem naturalem non esse consensum hominum, sed dictame^ 
rationis. 2. Legem naturae fundamentalem esse, qusBrendam 
esse paeem, si haberi potest ; si haberi non potest, defensionem. 
3. Lex. natursQ speeialis prima, jus in omnia non esse retinen* 
dum. 4. Quid sit jus relinquere, quid transferre. 5. Ad trans- 
lationem juris necessariam esse voluntatem aceeptantis. 6. Verba 
Bon transferunt jus, nisi de prsesenti. ?. Verba de futuro, si alia 
signa voluntatis adsint, valere ad jus transferendmn. 8. Ir 
libera donatione, verbis de futuro jus non transit. 9. Definitio 
contractus et pacti. 10. In pactis transit jus per verba de futuro* 
II. Pacta mutuse fidei in statu naturae frustra et invalida sunt; 
in civitate non item. 12. Pacisci cum belluis neminem posse ; 
neque cum Deo, sine revelatione. 13. Neque Deo vovere. 
14. Pacta ultra summum conatum non obligant. 15. Quibus 
modis pactis liberemur. 16. Promissa metu mortis extorta in 
statu naturae valida esse. 17. Pactum posted us priori contra- 
dictorium, invalidum est 18. Pactum de non resistendo infe- 
renti damnum corporis, invalidum est. 19. Pactum de se accu- 
sando invalidum est» 20. Jurisjurandi definitio. 21. Jusju- 
randum concipiendum esse ea formula, qua utitur is qui accipit 

22. Jusjurandum nihil superaddit obligationi, quae est ex pacto. 

23. Juramentum non exigendum, nisi ubi pactorum violatio vel 
latere potest, vel non potest puniri nisi a DeOr 

SECT. III. I. De definitione legis naturalis non consentiunt 

_ ^ - authores, qui ea voce frequentissime tamen in 

Legem naturar sciiptis suis usi siuit. Mcthodus scilicct, qua inci- 

lem non esse * ■» r» -^^ -i ^ i • • • 

consensnm ho- pitur a defimtioniDus et exclusione aeqiiivoci, pro- 
tor'rotionis!^ pria eomm est qui locum contra disputandi non 
relinquunt. Cseterorum si quis quid factum dicat 
contra legem naturalem, ex' eo probat alius, quod 
contra consensum factum sit omnium vel sapientis- 
simarum vel eruditissimarum gentium ; quis autem 
de sapientia, eruditione, et moribus omnium gentium 
judicabit, id minime docet : alius, quod factum sit 



DE LEGE NATURiE CIRCA CONTRACTUS. 169 

tK)ntra consensnm totins generis hnmani. Guae de- sect. hi. 
finitio nullo modo redpienda est ; alioquin enim, . ^ . 
impossibile esset cuiquam, exceptis infantibus et Legem natur«. 
mente captis^ contra talem legem peccare. Nam ^^^^^'^^ 
voce ilia genus humanum comprehendunt certe 
omnes homines ratione actu utentes. Illi igitur 
contra cam vel non faciunt, vel faciunt non consen- 
tientes, Udeoque excusandi sunt. Naturae antem 
leges ab eomm consensu recipere, qui eas violant 
sa&pius quam observant, sane iniquum est. Prseterea, 
homines eadem in aliis damnant, in seipsis probant ; 
contra, publice laudant, quod secreto spernunt, et 
consuetudine audiendi; non propria speculatione 
sententiam ferunt, consentiuntque odio, metu, spe, 
amore, vel aliqua alia animi perturbatione, magis 
qaam ratione. Ideoque non raro accidit totos po- 
pulos summo consensu et contentione ea agere, quae 
scriptores illi contra legem esse naturalem libentis- 
sime confitentur. Sed cum concedant omnes jwr^ 
fieri, quod non fit contra rectam rationem, injuria 
factum censere debemus, quod rectae rationi repug- 
nat, hoc est, quod contradicit alicui veritati a veris 
principiis recte ratiocinando coUectae. Quod autem 
injuria factum est, contra legem aliquam fieri dici- 
mus. Est igitur lex quaedam recta ratio^ quae, cum 
non minus sit pars naturae humanae, quam quaeUbet 
alia facultas vel aflfectus animi, naturalis quoque 
dicitur. Est igitur lex naturalis^ ut cam definiam, 
dictamen rectae rationis* circa ea, quae agenda vel 

* Recta rationisy etc.'] Per rectam rationem in statu hominum 
natural!, intelUgo, non ut multi facultatem infallibilem, sed ratio- 
cinandi actum, id est, ratiocinationem uniuscuj usque propriam 
et veram circa actiones suas, quae in utilitatem, vel damnum 
caeterorum hominum redundare possint. Propriam dico, quia 



170 LIBERTAS. 

SECT. III. omittenda sunt ad vitae membrorumque conservatio- 
. f- - nem^ quantum fieri potest^ dmtumam. 
Legem oatara 2. Prima autem et fundamentalis lex natora est^ 

fundamentalem -, 7*77*.«7* 

e8iie,qucBrendain qucBvendam 6886 pac6m, ubt nab6ri pot68t ; not 
^ J^^riht *^^ pot68t, queer 6nda 6886 belli auxilia : ostendi- 
beri non pot«t, mus euun articulo ultimo prsecedentis capitis, prae- 

defensionem. ■■" . . 

ceptum hoc dictamen esse rectae rationis. Esse 
autem dictamina rectse rationis leges naturales^ id 
proxime supra definitum est. Prima autem est, 
quia csetersB sunt ab hac derivatae, praecipiuntque 
vias vel pacis vel defensionis acquirendae. 
Lex natnwB spe- 3. Lcgum autcm uaturalium a fundamentali ilia 

cialis prima: jus , • ^ . . . . , . 

inommanonesaeClenvatarum uua ^^t, JUS omnium in omnia retinen- 
xetmendum. ^^^ ^^^ 6886^ 86d juvu qucedam tvansferenda V6l 

r6linqu6nda 6886. Nam si retineret unusquisque 
suum jus in omnia^ necesse est sequi ut Jur6 alii 
invaderent, alii defenderent ; quisque enim et cor- 
pus suum, et ea que corpori tuendo necessaria 
sunt, necessitate naturae conatur defendere. Bel- 
lum ergo sequeretur. Facit itaque contra rationes 
pacis, hoc est, contra l6g6m natur<e, si quis Aejure 
suo in omnia non decedat. 

4. D6C6d6r6 autem d6Jur6 suo dicitur,qui juri suo 

qnamquam in civitate, ipsius civitatis ratio, hoc est, lex civilis, a 
singulis civibus pro recta habenda sit; tamen extra civitatem, 
ubi rectam rationem a falsa dignoscere nisi comparatione facta 
cum sua nemo potest, sua cujusque ratio non modo pro actionum- 
propriarum, quae suo periculo fiunt, regula, sed etiam in suis 
rebus pro rationis alienee mensura censenda est. Veram dico, id 
est, ex veris principiis recte compositis concludentem. Propterea 
quod in ratiocinatione falsa, sive in stultitia hominum ofRcia sua 
erga cseteros homines ad conservationem propriam necessaria 
non videntium, oranis consistit legum naturalium violatio. Prin- 
cipia autem rectse ratiocinationis circa ejusmodi officia, ea sunt 
quse capitis primi articulis 2, S, 4^ 5, 6 et 7, explicata sunt. 



DE LEGE NATURE CIRCA CONTRACTUS. I7l 

vel simpliciter renunciat, vel in alium transfert. sect.iii. 
Simpliciter remmciat^ qui signo vel signis idoneis . ^' . 
declarat, velle se non licitum sibi amplius fore cer- Quid sit 

■\* • t t* !• iX»« A. A. decedere de 

turn aliqmd facere, quod^wr^ antea lecisse poterat. jure suo, quid 
Transfert autem in alteram, qui signo vel signis ^^"^^^ 
idoneis illi alteri, id juris volenti ab eo accipere, 
declarat velle se non licitum sibi amplius fore ipsi 
resistere certum aliquid agenti, prout ei resistere 
jure antea poterat. Juris autem translation 
nem in sola non resistentia consistere, ex eo in- 
telligitur, quod ante juris translationem, is, in 
quern transfertur, jus habebat jam tum in omnia ; 
unde novum jus dare non potuit, sed justa transfe- 
rentis resistentia, propter quam jure suo alter frui 
non potuit, extinguitur. Quicunque igitur Jm^ ac- 
quirit in statu hominum naturali, id agit tantum ut 
secure et sine justa molestiajwr^ suo primcevo frui 
possit. Exempli causa, si quis fundum suum alteri 
vel venum vel dono dederit, sibi soli jus in eum 
fundum, non aliis item adimit. 

5. Reqmritur autem ad juris translationem vo- Ad transiatia- 
luntas non modo transferentis, sed etiam acceptan- cessaS ^ 
tis. Si utravis absit, jus manet. Non enim si ^^^^ ^ 
quod meum est accipere recusanti dare voluerim, 
propterea simpliciter jure meo renunciavi, sive ad 
quemlibet transtuli. Nam causa, propter quam 

uni dare volui, in eo uno est, in cseteris non item. 

6. Voluntatis autem in jure vel relinquendo vel verba non 
transferendo, si signa nulla alia exstiterint prseter n^e'^sentf- 
verba, verba ea de prcesenti vel prceterito esse 
oportet. Nam si de futuro sint, nihil transferunt. 

Gui enim, exempli causa, de futuro sic dicit, cra^ 
daho^ aperte significat non se dedisse. Toto itaque 



172 LIBERTAS. 

SECT. in. hodie jus immotum est, manetque etiam crastina 

^ ^; ^ die, nisi interea actu dederit. Quod enim meum 

est, meum manet, nisi post dederim. Quod si de 

prsesenti loquar, puta hoe modo, do, vel decH >1m- 

bendum eras, illis verbis significatur, me dedisse, 

et jus habendi eras, transtulisse hodie. 

Verba cfefatuiov 7- Veruutamen, quoniam verba sola ad voluntatis 

Sntatis"'*^!^ declarationem signa sufficientia non sunt, verba de 

J^r^uii"* ftituro, si alia adsint signa voluntatis, valere pos- 

sunt, tanquam dicta essent de prsesenti. Siquidem 

enim propter alia signa constiterit ipsum de fiituro 

loquentem velle valere verba sua adperfectam^'wriV 

sui translationem, valere debent. Dependet enim 

juris translatio, non a verbis, sed, ut dictum est 

(articulo 4, hujus capitis) a declaratione voluntatiS;^ 

fa libera dona. 8. Si quis JUS aliquod suum ad alterum transferat, 

tione, verbis de •jn*^ . ^ . . 

foturo jus non iiequc id laciat propter bonum mutuo acceptum, 
*'*^*- vel propter pactum; ejusmodi translatio donum 

vocatur, sive donatio libera. In donatione autem 
libera, obligant ea verba sola, quae deprcesenti sunt,, 
vel de pneterito. Nam si defuturo sint, non ob- 
ligant ut verba, propter rationem articulo proxime 
superiore adductam. Oportet igitur ut ab aUi& 
signis voluntatis nascatur obligatio. Quoniam* 
autem quicquid fit voluntario, propter bonum ali- 
quod fit volentis, nullum signum voluntatis dandi 
assignari potest, prseter aliquod bonum tali do- 
natione acquisitum, vel acquirendum. Supponitur 
autem nullum tale bonum acquisitum esse, neque 
pactum exsistere; quia sic non esset donatio libera. 
Restat igitur ut bonum mutuum sine pacto exspec- 
tandum sit. Signum autem nullum dari potest, 
quare is, qui verbis de futuro usus est, adversus. 



DE LEGE NATURiE CIRCA CONTRACTUS. 173 

eum, qui ad mutuum beneficium non teneretur, sic sect. hi. 
vellet verba ejus intelligi, nt obligaretur ipse: Ne- . f' . 
<iue rationis est, ut qui aliis facile bene volunt, omni 
ptomisso prsBsentem aflFectum testante obligentur. 
Et propterea promissor talis deliberate intelligendus 
est, et mutare aflFectum posse, quemadmodum et is, 
cui promittitur, mutare meritum potest. Gui de- 
liberat autem, eatenus liber est, neque donasse di- 
citur. Quod si promittat saepe, donet autem raro, 
levitatis condemnari debet, nee vocari donans, sed 

9. Duorum autem vel plurium j«ra sua mutuo oefimtio con. 
transferenhnm actio vocatur Contractus. In 

omni autem contractu, vel uterque statim prsestat 
id de quo contractum est, ita ut alter alteri nihil 
concredat ; vel alter praestat, alteri creditur ; vel 
neuter praestat. Ubi uterque statim praestat, ibi 
^antractus^ simul ac praestitum est, finitur. Ubi 
vero vel alteri vel utrique creditur, ibi is, cui cre- 
ditur, promittit se praestiturum postea, appellatur- 
que hujusmodi promissum Pactum. 

10. Pactum autem quod fit ab eo, cui creditur, in pactis transit 

. . ^.^.^ ^. . • • /• . jus per verba dB 

cum eo qui jam praestitit, etiamsi promissio facta foturo. 
sit verbis de future, non minus faturi temporis jus 
transfert, quam si facta esset verbis de praesenti vel 
praeterito. Praestatio enim signum manifestissimum 
est eum, qui praestitit, ita inteUexisse orationem 
alterius, cui credebat, tanquam volentis praestare 
condicto tempore ; eoque signo cognovit is sic se 
intelligi ; quod quia non correxit, voluit fieri. Pro- 
missa igitur quae fiunt' propter honum acceptum, 
quae et pacta sunt, signa sunt voluntatis, hoc est, 
ultimi actus deliberandi, quo libertas non praestandi 



174 LIBERTAS. 

SECT. III. tollitur, et per conseqnens sunt obligatoria. Ubi 
. ^' . enim Ubertas desinit, ibi iacipit obligatio. 
Pacta mntun 1 1 . Facta antem, quae fiunt in contracta ubi fides 

fidei, in statu a^ j. i • a ^* j_^» 

nature frusiraetniutua cst, ueutro quicquam statim praestante, in 
^^^^liSdtei statu naturae, si Justus ex utravis parte metus ori- 
atur,* sunt invalida. Nam qui prior prsestat, propter 
pravum ingenium maximae partis hominum, com- 
modo suo jure et injuria juxta studentium, cupidini 
se prodit illius quicum contrahit. Rationis enim 
non est, ut aliquis praestet prior, si verisimile non 
sit alteram esse praestiturum post. Quod utrum 
verisimile sit necne, is qui metuit judicabit ; ut os- 
tensum est capite praecedente, articulo 9. Haec, 
inquam, ita se habent in statu naturali. Caeterum 
in statu civili, ubi est qui utrumque cogere potest, 
is, qui per contractum prior est ad praestandum, 
prior praestare debet; quoniam, cum alter cogi 
potest, cessat ratio propter quam ne non praestaret 
metuebat. 
Pacisdcum 12. Ex CO autcm, quod in omni donatione, et 

^l^.'^r^ pactis omnibus, requiritur acceptatio juris quod 
^^I^^e^* transfertur, ^ec^itm pacisci neminem posse cum eo, 
qui acceptationem illam non significat. Neque 
igitur pacisci cum belluis, neque jus ullum illis tri- 
buere aut auferre possumus propter defectum ser- 
monis et intellectus. Neque pacta inire quisquam 
cum divina majestate potest, neque illi voto obligari, 
nisi quatenus visum illi est, per Scripturas sacras 
substituere sibi aliquos homines, qui authoritatem 

* Oriatur, §•<?.] Nam nisi causa metus nova existat, ex facto, 
vel alio signo voluntatis non praestandi a parte altera, metus Jus- 
tus conferi non potest. Causa enim, quae impedire non poterat 
quin pacisceretur, impedire non debet quin pactum praestet. 



DE LEGS NATURiE CIRCA CONTRACTUS. 175 

habeant vota et pacta ejusmodi expendendi et ac- sect. hi. 
ceptandi, tanquam illius vicem gerentes. ^ ^; . 

13. Qui igitur in statu naturae constituti sunt, ^eque 
obi nulla tenentur lege civile, nisi illis certissima 
revelationi voluntas Dei votum vel pactum suum 
accipientis eognita sit, frustra vovent. Siquidem 
enim id quod vovent contra legem naturse sit, non 
tenentur voto; quia illicitum praestare tenetur 
nemo ; si vero id quod vovent lege aliqua naturae 
praeceptum sit, non voto^ sed ipsa tenentur lege; 

sin liberum ante votum sit, facere vel non facere, 
libertas manet ; propter ea quod, ut obligemur votOy 
requiritur voluntas obligantis aperte significata, quae 
in casu proposito supponitur non haberi. Ohli" 
gantem autem voco ilium, cui aliquis tenetur vel 
obligatur : ohligatum vero eum, qui tenetur. 

14. Pacta fiunt de actionibus illis solis, quae Pada uitm 
cadunt sub deliberationem. Pactio enim non fit tumnonobiigant 
sine voluntate paciscentis. Volimtas autem ultimus 

actus est deliberantis. Sunt ergo de possihilihus 
tantum etfuturis. Nemo igitur pacto suo obligat 
se ad impossibile. Quoniam autem paciscimur 
saepissime eas res, quae possibiles tum videntur, cum 
promittimus, quas tamen post constat esse impos- 
sibiles, non ideo omni obligatione liberamur. Ratio 
cujus rei ea est, quod is qui futurum incertum pro- 
mittit, beneficium praesens ea lege accipit ut mu- 
tuum reddat. Voluntas enim ejus qui praesens 
beneficiimi praestat, pro objecto simpliciter habet 
honum sibi, quanti erat res promissa ; ipsam autem 
rem non simpliciter, sed si fieri potest. Verum si 
accidat neque id possibile esse, praestandum est 
quantum praestari potest. Obligant igitur pacta 
non ad ipsam rem pactam, sed ad summum cona- 



▼alida non esse. 



176 LIBERTAS. 

SECT. III. turn: hoc enim solum, non res ipsae in nostra 
^ ^ _. potestate sunt. 

Quibiis modis 15. Pactis liberamur duabus rebus, vel si prae- 
""*"'' stitum, vel si condonatum sit. Si prsestitum ; quia 
ultra id nos non obligavimus. Si condonatum; 
quia is cui obligamur, condonando intelligitur fa- 
cere, ut jus a nobis in eum translatum, ad nos 
denuo redeat : est enim condonatio, donatio, hoc 
est, per articulum 4, capitis hujus, juris translatio 
ad eum cui donatio facta est. 

Framiasa metn 16. Quaeri solct au pacta ea quae metu extor- 

Lntotu^taS!^ quentur, obligatoria sint, necne. Exempli causa, si 
ad vitam a latrone redimendam, pactus ei fuero 
traditurum me illi mille aureos postero die, neque 
facturum quicquam quo comprehensus in jus duci 
possit, utrum tenear necne. Quamquam autem 
aliquando pactum ejusmodi invalidum censeri de- 
beat, non tamen eo nomine invalidum erit, quod a 
metu processerit ; propterea quod inde sequeretur 
pacta ea, quibus in vitam civilem homines congre- 
gantur et leges condunt, invalida esse : - (procedit 
enim a metu mutuae caedis, quod alter alterius re- 
gimini se submittat :) neque cum ratione eum 
facere, qui ca^tiyOy paciscenti pretium redemtionis 
suae fidem adhibet. Universaliter verum est obli- 
gare pacta, quando acceptum est bonum, et pro- 
mittere, et id quod promittitur licitum est. Licitum 
autem est et ad redimendam vitam promittere, et 
de meo dare quicquid voluero cuiquam, etiam la- 
troni. Obligamur ergo pactis a metu profectis, 
nisi lex civilis aliqua prohibeat, per quam id quod 
promittitur fiat illicitum. 

17. Gui uni facturum se vel omissurum aliquid 



DE LEGE NATURE CIRCA CONTRACTUS. 177 

pactus ante fiierit, et postea alteri paciscitur con- sect. in. 
trarium, facit ut pactum non prms, sed posterius . ^- . 
iUicitum sit. Nam qui prioribus pactis jus saum Pactum poste- 
in alteram transtulerat, faciendi vel non faciendi S^ctori^r 
jus non amplius habet. Quare posterioribus pactis ^^*^^^ ®^ 
jus nullum transfert ; et quod promissum est, sine 
jure promissum est. Tenetur igitur prioribus tan- 
tMxn. pactis ; quae violare est illicitum. 

18. Mortem, vel vulnera, vel aliud damnum ^*?*^/«.'*;'' 

'^ ' , , resutendo infe- 

corporis inferenti nemo pactis suis quibuscunque renti damnum 

«i.. ., -ry . •• corporis, invali- 

obligatur non resistere. Est enim m unoquoque dum est 
gradus quidam timiditatis summus, per quem ma- 
lum quod infertur apprehendit ut maximum, ideo- 
que necessitate naturali quantum potest fugit, 
intelligiturque aliter facere non posse. Ad talem 
gradum metus cum perventum fuerit, non est ex- 
pectandum quin vel faga vel pugna sibi consulat. 
Cum igitur nemo teneatur ad impossibile, Uli qui- 
bus mors^ quod maximum naturae malum est, vel 
quibus vulnera aut alia corporis damna infenmtur, 
nee ad ea ferenda constantes satis sunt, ea ferre 
non obligantur. Prseterea ei qui pacto tenetur, 
creditur : pactorum enim vinculum sola fides est. 
Qui vero ad supplicium ducuntur, sive capitale, sive 
capitali mitius, constringuntur vinculis, vel satel- 
litibus custodiuntur : quod signum certissimum 
est, non videri illos pactis ad non resistendum satis 
obligates esse. Aliud est, si sic paciscor: nisi 
fecero constituta die, interfice. Aliud si sic, nisi 
fecero, interficienti non resistam. Primo modo, 
paciscuntur omnes, si opus est ; opus autem est 
aliquando ; secundo modo nemo, nee unquam opus 
est. Nam in statu mere naturali, si occidere cupis, 

VOL. II. N 



178 LIBERTAS. 

SECT. III. jus habes ex ipso statu ; ita ut opus non sit prius 
^ ^; _. credere, ut fallentem post interficias. In statu vero 
civili, ubi jus vitae et necis, omnisque poense corpo- 
ralis penes civitatem est, illud ipsum jus interfici-. 
endi private concedi non potest. Neque ipsi 
civitati opus est, ut aliquem puniat, postulare pacto 
ut patientiam prsestet, sed tantum ne quisquam 
defendat alios. Si in statu naturae, velut inter duas 
civitates, fieret pactum de interficiendo ni fecerit, 
intelligitur prsecessisse aliud pactum de non inter- 
ficiendo ante prsestitutum diem. Itaque eo die si 
prsestitum non sit, redit jus belli, hoc est, status 
hostilis, in quo omnia licent, ideoque etiam re- 
sistere. Postremo, pacto non resistendi obligamur 
duorum malorum prsesentium eligere illiid, quod 
majus videbitur. Nam mors certa majus malum 
est, quam pugna. Sed duorum malorum impossibile 
est non eligere minus. Tali ergo pacto teneremur 
ad impossibile, quod naturae pactorum repugnat. 
Rictam de se 19. Similiter neque tenetur quisquam pactis ullis 

accusandoin. jit • j \.- 

TnHdum est. ad sc accusaudum, vel ahum, cujus damnatione vita 
sibi acerba futura est. Itaque neque pater in filium, 
neque conjux in conjugem, neque filius in patrem, 
neque quisquam in eum sine quo ali non potest, tes- 
timonium dicere obligatur : frastra enim est testi- 
monium, quod a natura corrumpi praesumitur. 
Quamvis autem pacto ad se accusandum ahfquis non 
teneatur, in qusestione tamen publica ad responden- 
dum cruciatu cogi potest. Responsiones autem illae 
facti testimonium non sunt, sed investigandae veri- 
tatis adjumenta. Ita ut sive verum sive falsum 
cruciatus respondeat, sive non omnino respondeat, 
jure faciat. 



DE LEGE NATURE CIRCA CONTRACTUS. 179 

20. Jusjurandum oratio est promissioni adjecta, sect. hi. 
qua significat promissor, nisi prsestiterit^ renunciare . ^' ^ 
sese misericordise divinse. Quae definitio ex ipsis Junsjurandi 
coUigitur verbis, quibus essentia jurisjurandi conti- 
netur, nimirum, ita me adjuvet Deus, vel aliis sequi- 
poUentibus, ut apud Romanes, tu Jupiter macta 
eum qui fefelleritj ut ego hanc macto poream. 
Neqne obstat, quod jusjurandum non solum pro- 
missorium, sed aliquando afl&rmatorium dici possit : 
nam qui affirmationem juramento confirmat, pro- 
mittit se vera respondere. Quamquam autem qui- 
busdam in locis moris erat subditis per reges suos 
jurare, id ex eo natum est, quod reges illi divinos 
sibi honores haberi volebant. Nam jusjurandum 
ideo introductum est, ut major metus violandae fidei, 
quam is quo homines, quos facta nostra latere pos- 
sunt, timemus, divinse potentise consideratione atque 
religione incuteretur. 

2 1 . Ex quo sequitur jusjurandum concipi de- Jusjurandum 
bere ea formula, qua utitur is qui accipit. Frustra esse ea formula, 
enim adigitur aliquis ad jusjurandum per Deum qufa^d^. " 
quern non credit, ideoque neque metuit. Etsi enim 
lumine naturali sciri possit Deum esse, nemo tamen 
per ilium se jurare arbitratur alia formula, vel alio 
nomine, quam quod suae ipsius, hoc est (ut existimat 
is qui jurat) verse religionis prseceptis continetur. 

22. Ex allata jurisjurandi definitione intelligi J^'^j^dum 

, •ii» • °i^l superaddit 

potest, pactum nudum non mmus obligare, quam in obugationi, qute 
quod juravimus. Pactum enim est quo adstringi- ^* ®^ ^^^''' 
mur ; jur amentum ad punitionem divinam attinet, 
quam provocare ineptum esset, si pacti violatio non 
esset per se illicita. Illicita autem non esset, nisi 
pactum esset obligatorium. Prseterea, qui renun- 

N2 



180 LIBERTAS. 

SECT. III. ciat misericordise divinse, non obligat se ad poenam: 

. ^' . quia semper licitum est poenam^ utcumque provoca- 

tam, deprecari, atque divina, si concedatur, frui in- 

dulgentia. Eflfectus ergo juramenti is solus est, 

ut hominibus, natura pronis ad violationem dat^e 

fidei, major juratis causa sit metuendi. 

juramentum 23. Juvamentum exigere, ubi neque violatio pac- 

^u^i^toram torum, si qua fiat, latere potest, neque ei, cui fit 

^ tolt* vd^niS sponsio, deest potestas poenas exigendi, est facere 

poteatpuniii nisi ampUus aUquld quam ad sui defensionem sit necesse; 

significatque animum cupiendi uon tarn ut sibi 

bene, quam ut illi male sit. Juramentum enim, ex 

formula jurandi, pertinet ad iram Dei provocandam, 

hoc est, omnipotentis in eos, qui fidem ideo violent, 

quia potentia sua poenam humanam efFugere se posse 

sentiunt, et omniscii in eos, qui fidem violare ideo 

Solent, quia oculos hominum latere se posse sperant. 



DE LEGIBUS NATURiE RELIQUIS. 181 



CAPUT III. 

DE LEGIBUS NATURJK RELIQUIS. 

1. Lex natursB secunda, pactis standum. 2. Fides cum omnibus 
servanda sine exceptione. 3. Injuria, quid. 4. Injuria ei soli 
fieri potest, quicum contrahimus. 5. JustitisB distinctio in 
justitiam hominum et actionum. 6. Distinctio justitiro in com- 
mutativam et distributivam examinata. 7. Volenti non fit in- 
juria. 8. Lex naturae tertia, de ingratitudine. 9. Lex naturae 
quarta, ut quisque se praestet commodum. 10. Lex naturae 
quinta, de misericordia. J 1 . Lex naturae sexta, quod poenae 
futurum tantum spectant. 12. Lex naturae septima, contra 
contumeliam. 13. Lex naturae octava, contra superbiam. 
14. Lex naturae nona, de modestia. 15. Lex naturae decima, de 
aequitate, sive contra acceptionem personarum. 16. Lex na- 
turae undecima, de habendis in communi. 17* Lex naturae 
duodecima, de sorte dividendis. 18. Lex naturse decima tertia, 
de primogenitura et prima occupatione. 19. Lex naturae de- 
cima quarta, de incolumitate mediatorum pacis. 20. Lex na^ 
turae decima quinta, de constituendo arbitro. 21. Lex naturae 
decima sexta, neminem esse arbitrum causae suae. 22. Lex 
naturae decima septima, arbitros debere esse sine spe praemii 
ab iis referendi, quorum causa judicatur. 23. Lex naturse 
decima octava, de testibus. 24. Lex naturae decima nona, nul- 
lum cum arbitro pactum fieri. 25. Lex naturse vigesima, con- 
tra crapulam, et ea quae rationis usum impediunt. 26. Regula 
per quam statim cognosci potest, an quod facturi sumus, sit 
contra legem naturae, necne. 27. Leges naturae obligant in 
foro interno tantum. 28. Violantur leges naturae quandoque 
facto legibus consentaneo. 29. Leges naturae sunt immuta- 
biles. 30. Qui leges naturse conatur implere, Justus est. 31. 
Lex naturalis eadem cum morali. 32. Unde fiat, quod quae 
dicta sunt de lege naturali, non sint eadem quae traduntur a 
philosophis circa virtutes. 33. Lex naturalis non est, proprie 
loquendo, lex, nisi quatenus traditur in Scriptura sacra. 

1. Legum naturalium derivatarum altera est, pac- sect. hi. 
tis standum esse, sive fidem observandam esse. . ^- . 
Ostensum enim e&t eapite prsecedente, legem naturae ^^ "^t^™ 

.,. , . 8ecunda,pao. 

praecipere tanquam rem conciliandse paci neeessa- tu standum. 



Bine 



182 LIBERTAS. 

SECT. III. riam, unumquemque jura qusedam sua mutuo trans- 
. ^' . ferre, atque hoc vocari pactum^ quoties fiiturum sit 
quod transfertur. Hoc autem ad pacem concili- 
andam conducibile est, quatenus quae paciscimur 
facienda vel omittenda, ea re ipsa facimus vel omit- 
timus ; frustraque essent pacta, nisi illis staretur. 
Quoniam ergo pactis stare, sive fidem servare, 
necessarium est ad pacem conciliandam, erit per 
articulum 2, cap. ii. prseceptum legis naturalis. 
Fides cum om- 2. Ncquc persouarum, quibuscum paciscimur, 

nibuB servanda n i . -i • .• . • •i-i* n i 

exceptione. ulla datur uac m re exceptio, puta, si lUi fidem cum 
aliis nee servent, nee servandam putent, aut aliud 
quodlibet habeant vitium. Nam qui paciscitur, eo 
quod paciscitur, frustraneam cam esse actionem 
negat. Et contra rationem est, scientem ftnstra fa- 
cere. Idem si prsestandum pactum non putet, eo 
quod sic putat, pactionem eandem frustraneam esse 
affirmat. Qui ergo paciscitur cum eo, quicum fidem 
servare se teneri non putat, simul pactionem esse rem 
frustraneam et non frustraneam afiirmat, quod est 
absurdum. Cum omni igitur homine, vel servanda 
est fides, vel non paciscendum, hoc est, vel decla- 
ratum bellum, vel certa et fida habenda est pax. 
Injuria quid. 3. Pacti vlolatio, sicut et dati repetitio, quae 
semper sita est in aliqua actione vel omissione, vo- 
catur INJURIA. Actio autem ilia vel omissio injusta 
dicitur; ut idem significent injuria, et actio vel 
omissio injusta, atque utraque idem quod pacti vel 
jftdei violatio. Videturque injuria nomen inde 
actioni vel omissioni tribui, quia sine jure est, ut- 
pote quod ab eo, qui agit vel omittit, translatum 
antea in alium fuerat. Et est similitude quaedam 
inter id, quod in vita communi vocatur injuria ; et 
id, quod in scholis solet appellari absurdum. Gluem- 



DE LEGIBUS NATURiE RELIQUIS. 183 

admodum enim is, qui argumentis cogitur ad nega- sect. hi. 
tionem assertionis quam prius sustinuerat, dicitur . ^- ^ 
redigi ad ahsurdum ; eodem modo is, qui prse animi 
impotentia facit vel omittit id, qnod se non factu- 
rum vel non omissurum pacto suo ante promiserat, 
injuriam facit ; neque minus in contradictionem in- 
cidit, quam qui in scholis reducitur ad absurdum. 
Nam fiituram actionem paciscendo, vult fieri ; non 
faciendo, vult non fieri : quod est velle fieri et non 
fieri idem eodem tempore : quae contradictio est. 
Est itaque injuria, ahsurditas quaedam in conver- 
satione, sicut ahsurditas injuria qusedam est in 
disputatione. 

4. Ex his sequitur, injuriam* iiemini fieri posse, inj»iria9i 
nisi ei quicum initur pactum, sive cui aliquid dono potest, quicum 
datum est, vel cui jt)«c/o aliquid est promissum. Ideo- <^^*'*'^»™^- 
que damnum et injuria ssepissime disjimguntur. 
Nam si dominus servo, qui obedientiam sibi pactus 
est, imperet ut pecuniam tertio numeret, vel benefi- 
cium conferat,is si non faciat, damnum quidem tertio, 
injuriam autem domino soli facit. Sic quoque in civi- 
tate, si quis alicui noceat, quicum nihil pactus est, 

* Injuriam nemini, ^cJ] Injustitice nomen significat relative ad 
legem; injuriee, turn ad legem, tum ad personam certam. Nam in- 
justum, omnibus injustum est; injuria vero potest esse, nee 
tamen mihi vel illi, sed alii : et quandoque nemini privato, sed 
civitati tantum ; etiam nee homini cuiquam nee civitati, sed soli 
Deo. Nam pacto et juris translatione fit, ut injuria in hunc vel 
ilium fieri dicatur. Hinc est, quod in omni civitate fieri videmus, 
qu8B privati homines inter se verbo vel scripto contrahunt, exigi 
vel remitti arbitrio obligantis. Damna vero, quae inferuntur con- 
tra leges civitatis, ut furtum, homicidium et similia, non ad volun- 
tatem ejus cui damnum est illatum, sed arbitrio civitatis, id est, 
juxta leges constitutas vindicari. Itaque injuria in hunc, nisi 
post juris in hunc translationem^ existere non potest 



184 LIBERTAS. 

SECT. III. damnum ei infert cui malum ; injuriam soli illi, qui 
- ^' totius civitatis potestatem habet. Etenim si is, qui 
damnum recipit, injuriam expostularet, is qui fecit 
sic diceret, quid tu mihi ? quare facerem ego tuo 
potius quam meo libitu, siquidem, quin tu tuo, non 
meo, arbitratu facias, non impedio ? In qua oratione, 
ubi nulla intercesserunt pacta, non video quid sit, 
quod possit reprehendi. 

jostitiaB dis- 5, Nomina hsec iustum et injustum. sicut et jus- 

tmetio in jusu- ,, ... . , • .. 

tiam hominum, tititt ct injustitia, SBquivoca sunt : aliud enim signi- 
ficant cum persoms, almd cum actiombus tribu- 
untur. Cum actionibus tribuuntur, idem significat 
justum, quod jure factum; etinjustum, quod injuria. 
lUe autem, qui fecit justum aliquid, ideo insons, non 
Justus ^Q\i\xT: eum autem, qui fecit aliquid injustum, 
non ideo injustum^ sed sontevi dicimus. Gluanda 
vero de personis usurpantur, esse justum significat 
idem quod juste faciendo delectari, justitise studere, 
vel conari facere in omni re id qUod justum est. Et 
esse injustum est negligere justitiam, vel eam non 
pacto suo, sed praesenti commodo mensurandam ex- 
istimare. Ita ut alia sit animi instituti, sive hominis, 
alia imius actionis vel omissionis justitia et injus^ 
titia; possintque hominis justi actiones innumerse 
injustcB, et in justi just(B esse. Justus autem homo 
dicendus est, qui justa facit propter prseceptum 
legis ; injusta, non nisi per infirmitatem ; injustu^y 
qui justa facit propter poenam legi aidjunctam ; in- 
justa, per animi iniquitatem. 
Distmctio jus. 6. Justitia actionum distingui vulgo solet in duas 

titise in com. . , ,. ., . 

mutativamet spccics, commutattvam et mstributtvam ; quarum 

exmk^^ priorem sitam esse aiunt in proportione arithmetica, 

posteriorem in geometrica : illamque versari in per- 

mutatione, venditione, emtione, mutatione, mutui 



DE LEGIBUS NATURE RELIQUIS. 185 

redditione, locatione^ conductione, cseterisque, si sect. hi. 
qui sunt, actibus inter se contrahentium ; ubi si . ^' . 
sequale pro sequali reddatur, nasci inquiunt justi- Distmctio jus- 

• ,.• XT " :i* *A. A. titiaB in com- 

ttam commutativam. Hanc vero circa dignitatem mutativum et 

et merita hominum, ita ut si cuique tribuatur ira^a ^^^ 

Ttiv a$iav, majus ei qui dignior, minus ei qui minus 

dignus, idque proportionate, oxiqXmx justitia distri- 

butiva. Agnosco hie distinctionem quandam sequa- 

litatis, nempe ut una sit sequalitas simpliciter, ve- 

luti quando comparantur inter se duae res aequalis 

pretii^ut libra argenti cum duodecim unciis ejusdem 

argenti ; altera sequalitas secundum quid, ut cum 

centum hominibus distribuendse sint mille librae, 

sexcentse dentur sexaginta hominibus, et quadrin- 

gentae quadraginta; ubi non est sequalitas inter 

600 et 400 ; sed cum eandem contingit aequalita- 

tem esse inter numerum eorum, quibus distribuun- 

tur, unusquisque eorum aequalem partem auferet; 

unde dicitur aequalis distributio. Talis autem aequa- 

litas eadem res est cum proportione geometrica. 

Sed quid haec ad justitiam ? Nam neque si res 

nostras vendamus quariti possumus, injuria ulla fit 

emtori, qui id voluit, et petiit ; neque si de meo dis- 

tribuero plus merenti minus, modo id dedero quod 

pactus sum, neutri fit injuria. Id quod testatur 

ipse Servator noster Christus Deus in Evangelio. 

Non igitur est ea justitiae distinctio, sed aequalitatis. 

Negari tamen forte non potest quin justitia sit 

aequalitas aliqua ; nimirum quae in eo tantum sita 

sit, ut cum aequales natura omnes simus, alter non 

arroget sibi ^Insjm^is, quam alteri concedat, nisi id 

juris sibi pactis acquisitum sit. Atque haec contra 

distinctionem illsLmjustitm, quamquam ab omnibus 

pene receptam, dicta sint : ne quis iniuriam nlinH 



186 LIBERTAS. 

SECT. III. esse putet, quam fidei give pactorum violationem ; 
. ^' . prout supra definitum est. 
Volenti 7. Vetus est, volenti non fit injuria. Veritatem 

non fit injuria. . j-^»t a .... ^•■i* 

tamen dicti liceat ex principiis nostns denvare. 
Factum enim sit id, quod quis injurium sibi putet, 
volenti : ergo, volente eo^ fit id quod per pactum 
non licuit. Sed volente eo fieri id, quod pacto non 
licebat, pactum ipsum (per articulum 15, capitis 
praecedentis) fit irritum ; jus ergo faciendi redit ; 
fit igitur^'wr^ ; quare injuria non est. 
LexnatuTffl 8. Lcgis uaturalis prseceptum tertium est, ne 

tertia, dein- '^j • j • .•!:• -7 /• 'a l 

gratitudine. €um, qutjiducia tui tioi prior bejiejeceritj earn ob 
rem deteriore conditione esse patiaris, sive ne 
accipiat quisquam beneficiumy nisi animo nitendi 
ne dantem dati merito pceniteat. Nam absque 
hoc, contra rationem fecerit, si quis, quod peritu- 
rum videt beneficium, prior contulerit ; atque eo 
modo omnis sublata erit inter homines beneficentia 
et fiducia, unaque omnis benevolentia ; neque esset 
inter eos quidquam mutuse opis, nee ullum gratise 
conciliandse initium. Ex quo status belli necessa- 
rio mansurus est, contra legem naturce fundamen- 
talem. Gluoniam vero legis hujus violatio non 
est fidei sive pactorum violatio : supponitur enim 
nulla inter eos intercessisse pacta : ideo neque in- 
juria nominari solet ; sed quia respiciunt se mutuo 
beneficium et gratia^ ingratitudo appellatur. 

Lexnatur® 9. Quartum prsBCcptum uaturae est, ut unusquis^ 

quarta, ut quis* . 7 ^-^ •, 

que se prcBstet quc sc ccetcris covimodum prcBstet. (oluod ut recte 
commodum. jntelligatur, animadvertere oportet, esse in homi- 
nibus ad societatem ineundam diversitatem ingeni- 
orum, ortam a diversitate affectuum, hand dissimi- 
lem illi quae reperitur in lapidibus ad sedificandum 
comportatis a diversitate materise et figurse. Nam 



DE LEGIBUS NATURE RELIQUIS. 187 

ut lapis^ qui prse figura aspera et angulosa plus loci sect. hi. 
caeteris aufert quam ipse impiety neque prae mate- . ^; . 
rise duritie comprimi vel secari facile potest, nee 
compaginari aedificium sinit, tanquam incoTnmodus 
abjicitur ; ita homo, qui prse ingenii asperitate, re- 
tentis superfluis sibi, necessaria aliis adimit, neque 
prae aflfectuum contumacia corrigi potest, caeteris 
inco7nmodus molestusque dici solet. Quoniam jam 
unusquisque non jure modo, sed etiam necessitate 
naturali totis viribus in id incumbere supponitur, 
ut necessaria ad sui conservationem consequatur, 
si quis velit pro superfluis contra contendere, illius 
culpa orietur bellum ; propterea quod illi soli nulla 
certandi incumbebat necessitas. Facit ergo contra 
legem naturcefundavientalem. Unde sequitur, quod 
ostendendum erat, praeceptum naturae esse, ut unus- 
quisque se caeteris praestet commodum. Qui vero 
legem banc violat, incommodus et molestus dici 
potest. Cicero tamen commodo, opponit inhuma- 
num, tanquam ad banc ipsam legem adspectans. 

10. Legis naturae quintum praeceptum est, opor^i^noxuim 
tere alterum alteri^ sumta cautione futuri ^e^w- ^riwrdia. 
porisy prcBteriti veniam, petenti et pcenitenti, con^ 
cedere. Venia praeteriti sive remissio offensae 
nihil aliud est quam illi, qui, cum lacesserit ad 
bellum, facti poenitens pacem orat, pax concessa. 
Pax autem concessa non poenitenti, hoc est, ani- 
mum hostilem retinenti, vel futuri temporis cauti- 
onem non danti, hoc est, non pace ai sed opportuni- 
tatem captanti, non est pax, sed metus: neque 
igitur a natura praecipitur. Caeterum qui poenitenti 
et de future cautionem adhibenti, nolit ignoscere, 
ei pax ipsa non placet ; quod est contra legein na- 
tnralem. 



188 LIBERTAS. 

■ 

SECT. Ill, 1 1 . Sextum legis naturalis prseceptum est, in 

f' - ultione sive poenis^ spectandum esse non malum 

Lex natuTffi pneteritum, sed honum futurum : hoc est, infligere 

pcenffi futurum poenam nullo alio fine licitum esse, nisi ut ipse qui 

tantum spectant pg^^g^^^ comgatuF, vcl alii suppUcio cjus moniti 

fiant meliores. Hoc autem ex eo primum con- 
firmatur, quod unusquisque lege naturali teneatur 
alteri ignoscere ; modo cautum prius sit de fiituro 
tempore, ut articulo prsecedente ostensum est. 
Prseterea, quia ultio, quatenus solum prseteritum 
consideratur, nihil aliud est prseter triumphum et 
gloriam animi, quse ad nullum finem dirigitur ; nam 
praeteritum tantum contemplatur, finis autem futura 
res est ; quodque ad nullum finem dirigitur, vanum 
est: ultio, ut quse futurum non spectat, a vana 
gloria proficiscitur, ideoque prseter rationem est. 
At laedere alium prseter rationem introducit bellum, 
et est contra legem naturae fandamentalem. Est 
igitur legis naturae praeceptum, in ultione non esse 
respiciendum, sed prospiciendum. Violatio autem 
legis hujus crudelitas solet appellari. 
Lexnatura 12. Quouiam autcm siffna omnia odii et contem- 

septima, contra ... , 

contumeUam. tiouis ad rfxam et pugnam maxime omnium pro- 
vocant, adeo ut plerique vitam, nedum pacem 
amittere, quam contumeUam pati malint ; sequitur 
septimo loco, lege naturali praescriptum esse, nequis 
vel factis^ vel verbis, vel vultu, vel risuy alteri 
ostendat se ilium vel odisse vel contemner e. Cujus 
legis violatio contumelia nominatur. Quam- 
quam autem nihil firequentius sit, quam potentium 
erga minus potentes, et nominatim judigum ad- 
versus reos scommata atque opprobria, quae neque 
ad rei crimen, neque ad judicis pertinent officium ; 
hujusmodi tamen homines contra legem faciunt 
naturalem, et pro contumelio^is habendi simt. 



DE LEGIBUS NATURiE RELIQUIS. 189 

• 

1 3. Quaestio, uter duorum hominum dignior sit, sect. hi. 
non ad statum naturae, sed ad statum civilem per- . ^; . 
tinet. Ostensum enim antea est, (Cap. i. art. 3 ;) Lex naturae 

. I* !•* •! octava, con- 

natnra omnes homines sequales inter se esse : ideo- tra superbiam. 
que insequalitatem, quae nunc est, puta a divitiis, a 
potentia, a nobilitate generis, profectam esse a lege 
civili. Scio Aristotelem libro primo politicorum 
tanquam fundamentum totius scientiae politicae af- 
firmare, hominum alios a natura factos esse dignos 
qui imperent, alios qui serviant, tanquam Dominus 
et servus non consensu hominum, sed aptitudine, 
hoc est, scientia vel inscitia naturali distinguerentur. 
Quod fundamentum non modo contra rationem, ut 
ostensum est supra, sed etiam contra experientiam 
est. Nam neque pene quisquam ingenio ita stupido 
est, ut non rectius arbitretur sibimet se, quam aliis 
regendum tradere. Neque si contendant inter se 
sapientiores et robustiores, sunt illi his semper aut 
saepe superiores. Sive igitur natura homines aequales 
inter se sint, agnoscenda est aequalitas ; sive inae- 
quales, quia certaturi sunt de imperio, necessarium 
estadpacem consequendam ut pro cequalihus ha- 
heantur. Et propterea legis naturalis octavo loco 
praeceptum est, ut unusquisque natura unicuique 
tequalis habeatur. Cui legi contraria est superbia. 

14. Sicutnecessarium erat ad imiuscujusque con- Lex natara no. 

j_» . -t •T.J ••? • J., na, de modestia. 

servationem, ut de quibusdam jurtbus sms cederet ; 
ita non minus necessarium est ad eandem conser- 
vationem ut Jura quaedam retineat, nimirum jus 
corporis tuendi, jus fruendi acre libero, aqua, et 
caeteris omnibus vitae necessariis. Cum igitur a 
pacem ineuntibus multa^wraretineantur communia, 
multa etiam acquirantur propria; dictainen legis 
naturalis nonum oritur, nempe ut quaecumque jura 
unusquisque sibimetipsi postulate eadem etiam 



190 LIBERTAS. 

SECT. III. unicuique concedat cceterorum. Alioquin aequali- 
^ f* ^ tatem prsecedente articulo agnitam fnistaneam 
facit. Quid enim aliud est seqnalitatem person- 
arum agnoscere in societate ineunda, quam sequalia 
ipsis tribuere, quos alioqui soeietatem inire ratio 
nidla exigit ? Mqualia autem cequalihus, idem est 
quod proportionalia proportionalihus tribuere. 
Vocatur observatio hujus legis modes tia ; violatio 
autem irXzov^^ia ; violantes Latinis immodici et im- 
modesti nuneupantur. 
Lexnaturad©. 15. Decimo loco, imperatur lege naturali^ ut 
tate, give contra uuusquisque tu juvB aliis distriouendo utrique 
M]^^^ ^^'pctfti (Bqiialem se prtebeat. Lege prsecedente pro- 
hibitum est, ne nobis plus juris per naturam arro- 
gemus, quam eseteris concedimus. Possumus minus;, 
si volumus ; etenim id aliquando modesticB est. 
Sed si quando jus aliis distribuendum a nobis sit, 
prohibemur hac lege, ne uni plus vel minus indul- 
geamus quam alteri. Nam qui uni prae altero in- 
dulgendo naturalem sequalitatem non observat, facit 
in eum, qui posthabitus est, contumeliam. Est au- 
tem supra ostensum, contumeliam esse contra leges 
naturales. Praecepti hujus observatio (equitas, vio- 
latio acceptio personarum, Grsecis uno vocabulo 

TrpoGiayirokriyfjia appcUatur. 

LexnaturiBun. 16. Ex Icge prsecedcute coUigitur undecima, 

decima, de ha- t • t « •« • /* • 

bendis in com- qucB dtvidi Kion possuTit, commumter, SI jiert po- 
^^^' test^ utenda esse, idque, si quantitas reipermittat, 

quantum quisque velit : sin quantitas rei non 
permittat, turn prcefinito^ et proportionate ad 
numerum utentium. Aliter enim nullo modo ser- 
vari potest aequalitas ilia, quam,pr8ecedente articulo, 
a lege naturali imperatam esse demonstravimus. 
17. Item, si neque dividi, neque communiter 



DE LEGIBUS NATURE RELIQUIS. 191 

haberi potest, lege natural! institutum est, quod sit sect. hi. 
praeceptum duodeeimum, ut ejus ret tisus vel aU . ^' . 
terntis sit, vel uni tantum sorte adjudicandzts, Lex natuwB duo. 

. • 7, . • 7 « decima, de sorte 

utque tn alterno usu sorte quoque, quis ad uten-- dividendis. 
dum prior sityjudicetur. Nam hie quoque aequa- 
litas spectanda est, alia autem inveniri praeter 
sortem non potest. 

1 8. Sors autem duplex est : vel arhitraria vel ^^ ^*^™ ^ 

. .,, n *^* tertia, de 

naturalis. Arbitrana lUa est, quae fit consensu primogemtura, 
contendentium. Et sita est in casu mero, et forte, paC* *^" 
quod aiunt, fortuna. Naturalis est, primogemtura^ 
Graece icXiypovo/i/a quasi sorte tributum, et prima 
occupatio. Itaque quae neque dividi, neque com- 
muniter haberi possunt, cedunt primo occupanti ; 
item primogenito, ea quae patris fuerunt, nisi pater 
ipse Jus illud transtulerit prius. Sit igitur ea lex 
naturae decima tertia, 

19. Legis naturalis decimum quartum praecep- Lex naturo de- 

. . • 7*«*7 <7 cima quarta, de 

tum est, pacts mediatoribus prtesfandam ^^^^ incoiumitate me- 
incolumitatem. Ratio enim, quae jubet finem, jubet ^^^^ p*^"*- 
etiam media necessaria. Primum autem rationis 
dictamen pax est, caetera sunt ad media, pacem 
sine quibus pax esse non potest ; sed nee sine 
mediatione pax^ nee sine incolumitate mediatio 
haberi potest. Est ergo dictamen rationis, hoc est, 
lex naturae, pads mediatoribus praestandam esse 
incolumitatem. 

20. Porro quoniam, etsi homines in omnes has. Lex natur® 

, . 1 . . A -i .' . decima quinta, 

et si quae aliae sunt, naturae leges consentirent, eas- de constituendo 
que studerent observare, dubia tamen et contro- "^**~' 
versiae quotidie orientur de legum harum ad facta 
applicatione : nimirum an quod factum sit, sit con- 
tra legem necne ; quae quaestio juris dicitur ; ex 
quibus sequetur pugna inter partes, utrimque se 



192 LIBERTAS. 

SECT. III. laesos esse existimantes : ad pacts igitur conserva- 

. ^; _. tionem, quia aliud in hoc casu remedium aequum 

excogitari non potest, necessarium est ut ambo 

dissidentes in tertium aliquem consentiant, cujus 

sententisB de re controversa statures esse pactis 

mutuis se obligent. Atque is, in quern sic consen- 

sum est, arbiter vocatur. Est igitur legis naturalis 

praeceptum decimum quintum, oportere utrumque 

de jure inter se disceptantium, suhmittere se 

alicujus tertii arhitrio. 

Lex nature d©. 21. Ex CO autcm quod arbiter sive judex a dis- 

^i^esse ^. ceptantibus electus sit ad determinandam contro- 

inimcau8»8U8B. ^g^gjgjj^^ colligituT oporterc arbitrum non esse 

unum ex ipsis disceptantibus. Nam unusquisque 
praesumitur honum sibi naturaliter, justum propter 
pacem tantum, et per accidens quserere ; ideoque 
non posse aequalitatem iUam a lege naturali prae- 
ceptam tarn accurate observare quam faceret ter- 
tius. Continetur itaque in lege naturae decimo 
sexto loco, neminem judicem vel arbitrum esse 
debere su<b ipsius causce. 
Lexnaturfflde- 22. Ex codem scquitur decimo septimo loco, 

cimft septuna, ar- • 7*> « • 7*7 

bitroadebereesse neminem arottrum esse oportere^ cut commoai vel 
^^^f^^ giori(e spes aliqua apparet major ex victoria 
quorum causa unius partis. ouam alterius. Par enim ratio mUitat 

judicatur. 1.. / - , j ^ 

nic, atque m lege praecedente. 
Lex nature 23. Quaudo vcro de ipso facto controversia ori- 

de testibIL**''*' tur, nempe an factum sit necne, quod factum esse 
dicitur, legis naturalis est (per articulum 15) ut 
arbiter aeque utrique, id est (quia contradictoria 
afl&rmant) neutri credat. Tertio igitur, vel tertio 
et quarto, vel pluribus credere oportet ; ut de facto, 
quoties aliis signis sciri non potest, sententiam ferat. 
Lex igitur decima octava naturalis arbitris et ju- 



DE LEGIBUS t^ATUR-ffi RELIQUIS. 193 

dicibus fecti ihjungit, tit ubi signa certafacti non sect. iir. 
apparent J ihi secundum testes, qui utrique parti . ^' . 
videntur cequi, sententiam regant. 

24. Ex supra adducta arbitri definitione intelligi ^^ naturae de- 

^ , . " cimanona,nul- 

porro potest, nullum pactum vel promissum ew/^r-iumcumarbitro 

f... . . 7*. pactum fieri. 

eedere, inter tpsum et partes, quorum ar otter 
constitiitus est, cujus vi teneatur in gratiam alter- 
utrius pa?'tis pronunciare ; neque cujus vi tene- 
atur ad id pronunciandum, quod (Bquum est, vel 
aquum esse censeat. Obligatur quidem arbiter 
sententiam illam ferre quam censet esse sequam, 
per legem naturae quae recensetur articulo 15. 
Cujus legis obligationi nihil est quod addi possit ex 
pacto. Frustra igitur esset pactum tale. Prseterea, 
si sententiam iniquam ferens, aequam eam esse 
contenderet, nisi pactum tale invalidum sit, mane- 
ret controversia post sententiam latam, quod est 
contra arbitri constitutionem, qui ab eis ita electus 
est, ut invicem obligaverint se pro rata habere 
sententiam, quam ille pronunciaverit. Arbitrium 
ergo lex naturae liberum jubet esse ; id quod sit 
praeceptum ejus decimum nonum. 

25. Porro quandoquidem leges naturae nihil aliud i^™*"» 

^ , vigesiina, contra 

sunt, praeter dictata rectae rationis, ita ut nisi quiscrapuiam,etea 

. .. •j»/»i.. . quoe rationis 

recte ratiocmandi lacultatem conservare conetur, isumimpediunt 
leges naturae observare non potest ; manifestum est 
eum, qui volens sciensque ea fecerit, quibus facul- 
tas rationalis destruatur vel labefactetur, volentem 
scientemque legem naturae violare. Nihil enim in- 
terest, utrum praeter officium faciat quis, an id faciat 
volens, quo minus ofl&cium implere possit. Ratio- 
cinandi autem facultatem destruunt vel labefactant 
homines qui faciunt ea, quibus mens de statu suo 
naturali deturbatur, id quod manifestissime con- 

VOL. II. o 



194 LIBERTAS. 

SECT. III. tingit ebriis et crapula gravatis. Peccatur ergo 
. ^' , vicesimo loco contra legem naturalem ehrietate. 
Reguia, per 26. Dlcct fortassc aliquis, qui viderit prsecedentia 

quam statim _, , , _ , 

cognosci potest, prsecepta naturalia artmcio quodam ab umco ra- 
J^^j^^ tionis, nos ad nostri conservationem et incolumi- 
toa legem na- tatcm hortaiitis. dictamine derivata, adeo difficilem 

torso, necne. ^ ' 

esse deductionem hanun legum, ut exspectandnm 
non sit eas vulgo cognitas fore, neque ideo obligare. 
Etenim leges, nisi cognitse, non obligant, imo 
non sunt leges. Huic respondeo, verum esse spem, 
metum, iram, ambitionem, avaritiam, gloriam in- 
anem, et caeteras perturbationes animi impedire,.iie 
quis leges naturae pro eo tempore, quo passiones 
istae praevalent, cognoscere possit. Caeterum nemo 
est, qui non aliquando sedato animo est. Eo igitur 
tempore nihil illi, quamquam indocto et rudi, scitu 
est facilius ; unica scilicet hac regula, ut cum du- 
bitet, id quod facturus in alteram sit, jure facturus 
sit naturali necne, putet se esse in illius alterius 
loco. Ibi statim perturbationes illae, quae insti- 
gabant ad faciendum, tanquam translatae in alteram 
trutinae lancem, a faciendo dehortabuntur. Atque 
haec regula non modo facilis, sed etiam dudum ce- 
lebrata his verbis est, quod tibi fieri non vis, alteri 
nefeceris. 
Leges natuwB 27- Quouiam autcm plerique homines, prae iniquo 

obligant in foro .• ■.. ... i* ^ i 

intemo tantum. praescutis commoQi appctitu, praedictas leges, quan- 
tumvis agnitas, observare minime apti sunt ; si forte 
aliqui, caeteris modestiores, illam aequitatem com- 
moditatemque, quam ratio dictat, exercerent, cae- 
teris non idem facientibus, nihil minus quam ra- 
tionem sectarpntur. Neque enim pacem, sed certum 
et maturius exitium sibi compararent, cederentque 
obgervantes non, observantibus in praedam. Non 



DE LEGIBUS NATURE RELIQUIS. 195 

est igitur existimandum natura, hoc est, ratione sect. hi. 
obligari homines ad exercitium eanim omnium,* in . ^' . 
eo statu hominum in quo non exercentur ab aliis. 
Interea tamen obligamur ad animum eas observandi, 
quandocunque ad finem, ad quern ordinantur, earum 
observatio conducere videbitur* Ideoque conclu- 
dendum est, legem naturae semper et ubique obligare 
xvifoTO interno sive conscientia^ non sempelr in 
foro externa ; sed tum solummodo, cum secure id 
fieri possit. 

28. Guae vero leges conscientiam obligant, violari vioiantur leges 

./». 1 •• .- 1. natuTSB quando- 

possunt facto, non solum us contrano, sed et con- qae,factoiegibu8 
sentaneo : siquidem qui facit, contrarium putet. «»^**^*~- 
Quamquam enim actio ipsa secundum leges sit, 
conscientia tamen contra est. 

29. Leges naturae immutahiles et (Bternte sunt : Leges MttmB 

J,. !••* M j_ 1 suntinmiutabiles 

quod vetant, nunquam licitum esse potest : quod 
jubent, nunquam illicitum. Numquam enim su- 
perbiayingratitudo,pqctorum violatio y^iye injuria, 
inhuytanitas, contumelia licitae, nee contrariae his 
virtutes illicitae erunt, quatenus pro animi disposi- 

* Exercitium earum omnium^ etc,"] Imo inter has leges aliqua 
sunt, quorum in statu naturali omissio, modo id pacis vel sui con- 
servandi causa fiat, legis naturalis adimpletio potius videtur, 
quam violatio. Nam qui omnia facit contra omnia facientes, 
eripitque rapientibiis, sequum facit. Contra autem, id facere quod 
in pace modus est et modesti hominis, in bello ignavia est et sui 
proditio. Sunt autem leges aliquee naturales, quarum ne in bello 
quidem exercitium desinit. Nam quid ebrietas, quidve crudelitas, 
id est, vindicta quae futurum bonum non respicit^ ad pacem vel 
conservationem cujusquam hominis conferre possit, non intelligo. 
Breviter, in statu naturae, justum et injustum non ex actionibus^ 
sed ex consilio et conscientia agentium aestimandum est Quod 
necessario^ quod studio pacis, quod sui conservandi causa fit, 
recte fit Alioquin omne damnum homini illatum legis naturalis 
violatio atque in Deum injuria est 

02 



196 LIBERTAS. 

SECT. 111. tionibus intelliguntur, hoc est, quatenus in foro 
^ ^' . conscienticB spectantur, ubi solum obligant, et sunt 
leges. Actiones tamen ita diversificari possunt cir- 
cumstantiis et lege civili, ut quae uno tempore sequse, 
alio iniquse ; et quae uno tempore cum ratione, alio 
contra rationem sint. Ratio tamen eadem neque 
finem mutat, quae est pax et defensio, neque media, 
nempe animi virtutes eas, quas supra declaravimus, 
quseque nulla vel consuetudine vel lege civili ab- 
rogari possunt. 
Quiiegesnatur® 30. Patct cx hactcuus dictis, quam faciles obser- 
i^Jrt^"^t"^^*'*' vatu sint naturae leges, quippe quae conatum solum^ 
sed verum et constantem, requirunt, quem qui prac- 
stiterit, eum recte possumus justum appellare. 
Nam qui toto conatu ad id tendit, ut omnes actio- 
nes suae sint secundum praecepta naturae, clare os- 
tendit animum se habere leges eas omnes adim- 
plendi, quod est omne id, ad quod obligamur a 
natura rationali. Qui vero totum id praestitit, ad 
quod obligatus erat, Justus est. 
Lexnatu- 31. Lcgcm uaturalcm eandem esse cum lege 

^ *^^ morally consentiunt omnes scriptores. Id quare sit 
verum, videamus. Sciendum igitur est, honum et 
malum nomina esse rebus imposita ad significan- 
dum appetitum, vel aversioriem eoinim a quibus sic 
nominantur. Appetitus autem hominum pro di- 
versis eorum temperamentis, consuetudinibus, opi- 
nionibusque, diversi sunt ; ut videre est in iis rebus, 
quas sensu percipimus, puta gustu, tactu, olfactu : 
sed multo magis in iis rebus, quae pertinent ad ac- 
tiones vitae communes, ubi quod hie laudat, id est, 
appellat bonum, alter vituperat ut malum; imo 
saepissime idem homo diversis temporibus idem et 
landat et culpat. Haec dum faciunt, necesse est 



DE LEGIBUS.NATURiE RELIQUIS. 19/ 

oriri discordiam et pugnas. Sunt igitur tamdiu in sect, hi* 
statu belli^ quam honum et malum prae appetituum . ^; . 
praesentium diversitate diversis mensuris metiuntur. 
Hunc statum facile omnes, dum in eo sunt, agnos- 
eunt esse malum ; et per consequens pacem esse 
bonam. Gui igitur de bono praesenti convenire 
non poterant, conveniunt de futuro ; quod quidem 
opus rationis est. Nam prasentia sensibus, futura 
non nisi ratione percipiuntur. Praecipiente ratione 
pacem esse bonam, sequitur eadem ratione, omnia 
media ad pacem necessaria bona esse, ideoque 
modestiam (Bquitatem^fidem, humanitatem, miseri- 
cordiam, quas demonstravimus ad pacem esse ne- 
cessarias, bonos esse mores', sive habitus, hoc est 
virtutes. Lex ergo eo ipso, quod praecipit media ad 
pacem, praecipit bonos mores, sive virtutes. Voca- 
tur ergo moralts. 

32. Quia vero homines exuere non possunt ap- unde fiat quod 

• •. .11 • ^« 1 1 ^* Qu» dicta sunt 

petitum lUum irrationalem, quo bona praesentia, Se lege naturau, 
quibus arcta consequentia multa adhaerent impro- ""^ to^du^^n 
visa mala, prae futuris appetunt, factum est, utP?^<>^^circa 
quanquam consentiant omnes in laude dictarum vir- 
tutum, tamen dissentiant adhuc de earum natura, in 
quo nempe unaquseque earum consistat. Quoties 
enim cuiquam displicet aliena bona actio, ei actioni 
imponitur nomen alicujus vitii vicini ; similiter ne- 
quitiae,quae placent,ad virtutem aliquam referuntur. 
Unde evenit, eandem actionem ab his laudari et 
virtutem appellari, ab illis culpari et vitio verti. 
Neque huic rei remedii quicquam a philosophis 
hactenus inventum est. Cum enim non observa- 
rent bonitatem actionum in eo sitam esse, quod in 
ordine ad pacem ; malitiam in eo, quod in ordine ad 
discordiam essent; moralemphilosophiamcovad^A^' 



198 LIBKRTAS. 

SECT. III. runt a morali lege alienam, et sibi non constantem. 
. ^' . Voluerunt enim naturam virtutum in mediocritate 
quadam inter duo extrema sitam esse, vitia vero in 
ipsis extremitatihus : quod est aperte falsum. Nam 
audere laudatur, et noimne Jhrjitudinis pro yirtute 
habetur, quamquam extremum sit, si causa appro- 
batur. Guantitas item rei, quae dono datur, sive 
magna, sive parva, sive media sit, non facit libera- 
litatem^ sed donandi causa. Neque injustitia est, 
si cui de meo plus dedero quam debitum est. Sunt 
igitur leges naturales summa philosophiae moralis : 
cujus prsBcepta hoc loco ea tantum tradidi, quae 
pertinent ad conservationem nostram, contra peri- 
cula quae a discordia oriuntur. Sunt autem alia 
praecepta naturae rationalis, ex quibus aliae nas- 
cuntur virtutes. Nam et temper antia praeceptum 
rationis est, quia intemperantia tendit ad morbos 
et interitum. ItemJ^ortitudo, hoc est, facultas valde 
resistendi in periculis praesentibus, quaeque diffici- 
lius declinantur quam superantur; quia medium 
est ad conservationem illius qui resistit. 
Lex natnraKs 33. Naturae autcm quas vocamus leges, cum 
j^^dJTx^ iiihil aliud sint quam conclusiones quaedam rations 
^tarSri i^itellectae, de agendis et omittendis ; lex autem 
tuiasacM. proprie atque accurate loquendo, sit oratio ejus, 
qui aliquid fieri vel non fieri aliis jure imperat : 
non sunt illae proprie loquendo leges, quatenus a 
natura procedunt. Quatenus tamen eaedem a Deo 
in Scripturis sacris latae sunt, ut videbimus capite 
sequente, legum nomine propriissime appellantur. 
Est enim Scriptura sacra in omnia maximo jure 
imperantis Dei oratio. 



QUOD LEX. NATURALIS, ETC. 199 



CAPUT IV. 

QUOD LEX NATURALIS EST LEX DIVINA. 

1 . QLvm naturalis. et moralis. eadem et divina lex sect. hi. 

^pellari solet. Nee immerito ; turn quia ratio, - — ^ — ' 



quae est ipsa lex naturae, immediate a Deo unicuique ^^^J^J^ 
pro suarum actionum regula tributa est ; tum quia lex divina. 
yivendi praecepta, quae inde derivantur, eadem sunt 
quae a divina Maj estate, pro legibus regni coelestis, 
per Dominum nostrum Jesum Christum, et per 
sanctos Prophetas et Apostolos promulgata sunt. 
Quae igitur de lege naturali ratiocinando supra in- 
tellecta sunt, ea hoc capite ex Scriptura sacra 
confirmare conabimur. 

2. Inprimis autem ea loca indicabimus, in qui- w quod genera- 

ii -■•• • . .> 'a 1 ^^ confirmatur 

bus legem divmam m recta ratione sitam esse de- ex scnptura- 
claratur. Psalm, xxxvi. 30, 31:0* justi medita- 
hitur sapientiam, et lingua ejus loquetur justitiam. 
Lex Dei in corde ipsius. Jer. xxxi. 33 : Dabo 
legem meam in viscerihus eorum, et in corde eorum 
scribam earn. Psal. xviii. 8 : Lex Domini imma- 
culata convertens animam. Ver. 9, Prceceptum 
Domini lucidum^ illuminans oculos. Deut. xxx. 1 1 : 
Mandatum hoCy quod ego prcecipio tibi hodie, non 
supra te est, neque procul positum^ etc. Ver. 14 : 
Sed juxta te est sermo valde, in ore tuo, et in 
corde tuo. Psal. cxviii. 34 : Da mihi intellectum, 
et scrutabor legem tuam. Ver. 105 : Lucerna 
pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis. 
Prov. ix. 10 : Scientia sanctorum, prudentia. 
Johan. i. 1 ipse legis promulgator Christus appel- 
latur Xoyoc. Vers. 9, vocatur idem Christus lux 



200 LIBERTAS* 

SECT. UK foera^ illuminans omnem hominem venientem in hunc 
. ^' mundum. Quae omnia^ descriptiones sunt rectae 
rationis^ cujus dictamina leges esse naturales ante 
ostensum est. 
speciatim. 3. Quod autcm ea, quam posuimus pro naturae 

nature fonda lege lundamentali, nempe quaerendam esse pacem, sit 
^arenipwe: etlaui suuima legis divinae, ex his locis manifestum 
erit. Rom. iii. 17 ' Justitia (quae est summa legis,) 
vocatur via ad pacem. Psal. Ixxxiv. 11; Justitia 
et pax osculatcB sunt. Matth. v. 9: Beatipacifici, 
quia Jilii Dei vocabuntur. Et postquam sanctus 
Paulus ad Hebr. cap. vi. versu ultimo, Christum 
(legis de qua agitur, legislatorem) dixerat esse, 
secundum ordinem Melchisedech pontificem in 
(Bternum ; addit capite sequenti, versu primo. Hie 
Melchisedech erat rex Salem, sacerdos Dei sum- 
mit etc. Vers. 2 : Primum quidem qui interprcr 
tatur rex justitice ; deinde autem et rex Salem, 
quod est rex pads. Ex quo constat, Christum 
regem in regno ^\xo justitiam cum pace coUigare. 
Psal. xxxiii. 15: Diver te a malo, et fac honum; 
inquire pacem, et persequere earn. Isaiae ix. 6, 7 : 
Parvulus enim est natus nobis, et filius datus est 
nobis ; etf actus est principatus super humerum 
ejus, et vocabitur nomen ejus, admirabilis, consili- 
arius, Deus fortis, pater futuri seculi, princeps 
pads. Isai. Iii. 7 *. Quam pidchri super monies 
pedes prcedicantis et annunciantis pacem, annun- 
ciantis bonum, prcedicantis salutem, dicentis Sion, 
regnabit Deus tuus. Luc. ii. 14 : in nativitate 
Christi vox laudantium Deum et dicentium, Gloria 
Deo in altissimis, et in terra pax hominibus bonne 
voluntatis. Et Isai. liii. 5 : vocatur Evangelium, 
disciplina pacts. Isai.lix. 8: Yoc^ixxx justitia, y\^ 



QUOD LEX NATURALIS, ETC. 201 

paeis. Viam pacts nescierunt, et non est judicium sect. hi. 
in gressihus eorum. Michaeas v. 4, 5 ; loquens de Mes- . ,^' . 
sia sic ait ; Stabit etpascet in fortitudine Domini^ 
£tc. quia magnificahitur usque ad terminos terrtB^ 
^t erit iste pax. Prov. iii. 1, 2 ; Fill mi, ne oblivis- 
icaris legis mees ; et pr<ecepta mea cor tuum 
custodiat ; longitudinem enim dierumy et annos 
vita, et pacem. apponent tihi. 

4. Guod attinet ad legem primam, de communis item, primeB 
tate omnium rerum aholenda^ sive de introductione de communitate 

..•■I'l • J •- omnium rerum 

mei et tm, habemus primum^ quam adversa sit aboienda : 
paci communitas ilia, ex verbis Abrahami ad Lotum, 
Gen. xiii.8, 9 ; Ne quceso sitjurgium inter me et te, 
et inter pastores meos et pastores tuos. Ecce 
universa terra est coram te, recede a me ohsecro. 
Et legem de distinctione nostri et alieni confirmant 
omnia ilia Scripturse sacrse loca, quibus invasio 
in alienum prohibetur, ut, non occides, non far- 
aherisy non mcechaheris. Supponunt enim jus 
omnium in omnia sublatum esse. 

5. Eadem prsBcepta stabiliunt legem natnralem item, secundaj 
secimdam de servanda fide. Quid enim alind est, de servanda fide: 
non invades in alienum^ qnam non invades in id, 

quod pacto tuo tuum esse desiit. Expresse autem, 
Psalm xiv.ver. 5, quserenti, Domine, quis habit abit 
in tabernaculo tuo ? responsum est, qui jurat 
proximo suo, et non decipit. Et Proverb, vi. 1,2 : 
Fill mi, si spoponderis pro amico tuo, illaqueatus 
es verbis oris tui. 

6. Tertiam legem, de gratitudine, asserunt lisec item, tertiK 
loca. Deut. xxv. 4 : Non obturabis os bovis tri- ^^ld^dj^l\ 
turantis. Id quod sanctus Paulus, 1 Cor. ix. 9, 

de hominibus dictum interpretatur, non de bubus 
tantum. Prov. xvii. 13: Qui reddit mala pro 



202 LIBERTAS. 

SECT. III. honiSf non recedet malum de domo ejus. Et Dent. 

^ ^' . XX. 10,11: Si quando accesseris ad expugnan- 
dam civitatem, offer es ei primumpacem: si re*- 
ceperity et aperuerit tihi portal, cunctus populus, 
qui in ea est, salvahitur et serviet tihi sub tri^ 
huto. Prov. iii. 29 : Ne moliaris amico tuo malum^ 
cum ille in te haheat fiduciam. 

iten, qnartn 7. Quaitae de exkiheudo se commodo, conformia 

de ezhibendo suut dlviiia praBcepta hsec. Exod. xxiii. 4, 5 : Si 

occurrerts bovt tmmict tui aut asmo errantly re^ 

due ad eum. Si videris asinum odientis te ja>cere 

sub onere, non pertransibis, sed sublevabis cum 

eo. Vers 9 : Peregrino molestus non eris. Prov. 

iii. 30 : Ne contend<is adversus hominem frustra^ 

cum ipse tibi nihil mali fecerit. Prov. xii. 26 : 

Qui negligit damnum propter amicum, Justus est. 

Prov. XV, 18: Vir iracundus provocat rixas^qui pa~ 

tiens esty mitigat suscitatas. Prov. xviii. 24 : Vir 

amabilis ad societatem, magis amicus erit, quam 

f rater. Idem confinnatur (Luc. x.) parabolaSamari- 

tani, qui Judsei^a latronibus vulnerati misertus est : 

et prsecepto Christi, Matth. v. 39 : Ego autem dico 

vobis, non resistere malo: sed si quis te percus- 
serit in dextram maxillam tuam^ prabe illi et aU 

teram, etc. 

Item, qnintiB 8. GusB legem quiutam probant, inter infinita 

«te^ricordia : alia loca haecsunt. Matth. vi. 14, 15. Si enim di- 

miseritis hominibus peccata eorum^ dimittet et 

vobis pater vester ccelestis peccata vestra: si 

autem non dimiseritis hominibus ^ nee pater vester 

dimittet vobis peccata vestra^ etc. Matth xviii. 

21,22 : Domine,quoties peccabit in me f rater meus^ 

et dimittam ei ? usque septies ? Dicit illi Jesus : 

Non dico tibi usque septies^ sed usque septuagies 

septies ; hoc est, toties quoties. 



QUOD LEX NATURALIS, ETC. 203 

9. Ad sextam legem confirmandam pertinent sect. iii. 
omnia ea loca, quae jubent fieri misericordiam. .^ ^ ^; ^ 
Quatia sunt, Matth. v. 7 : Beati misericordes : item, sext© 

• • • • • 7. . T *^ lesns naturalis, 

quontam tpsi misericordiam consequentur . Levit. quod poen® fo- 
xix. 18 : Non queer as ultionemy neque memor eris ^^tT*^ 
injurite civium tuorum. Sunt autem, qui banc 
legem non modo non confirmatam, sed et infirma- 
tam scripturis putant, ex eo quod impiis post mor- 
tem, ubi nullus emendationi neque exemplo locus 
est, poena tamen maneat aetema. Solvunt objecti- 
onem banc aliqui, dicendo, Deum nulla obstrictum 
lege omnia referre ad gloriam suam, sed homini 
non licere idem facere : quasi Deus gloriam quse- 
reret, hoc est, placeret sibi in morte peccatoris. 
Rectius respondetur, institutionem poenae aeternae 
fuisse ante peccatum, et respexisse hoc tantum, ut 
metuerent homines peccare in futurum. 

1 0. Septimam comprobant verba Christi, Matth. }^* ^eptimie 

, , . ... legis naturalis, 

V. 22 : Ego autem dico vobis^ quia omnis qui iras- contra contu- 

• . /*.• •«*7** • E 7* meliam: 

cttur jratri svo^ reus erit judicio ; qui autem dix- 
erity Fatue, reus erit Gehennce ignis. Proverb, x. 
18 : Qui prof ert contumeliam, insipiens est. Pro- 
verb, xiv. 21 : Qui despicit proximum suum^ pec- 
cat. Prov. XV. 1 : Sermo durus su^citat furor em. 
Prov. xxii. 10 : Ejice derisorem : et exihit cum eo 
jurgium^ cessahuntque cau^ce, et contumelice. 

11. Lesrem octavam de a^noscenda aequalitate ^^"»' «5*^^« ^®' 

*-' , , . gis naturalis, con- 

naturae, hoc est, de humilitate, stabiliunt haec loca. trasuperbiam- 
Matth. V. 3 : Beati pauper es spiritu^ quoniam ip- 
scrum est regnum ccehrum. Proverb, vi. 16 — 19 : 
Sex sunt quce adit Dominus, et septimum detes- 
tatur anima ejus^ oculos sublimes, etc. Proverb, 
xvi. 5 : Ahominatio Domini est omnis arrogans : 
etiam si manus ad manumfuerit, non est innocens* 
Proverb, xi.2 : Ubifuerit super bia, ibi erit et con- 



204 LIBERTAS. 

SECT. III. tumelia ; uhi autem est humilitas, ibi et sapientia. 

^ ^' _. Item Isai. xl. 3^ 4 : ubi adventus Messiae annunciatur, 

pro prseparatione ad regnum ejus, vox clamantis 

in deserto, hsec est : Par ate viam Domini^ rectas 

facite in solitudine semitas Dei nostri. . Omnis 

vallis exaltahitur^ et omnis mons et collis hnmilia- 

hitur. Quod absque dubio non ad montes, sed ad 

homines refertur. 

Item, noQse 12. Mquitas autcm, quam possuimus nono loco 

legis naturalis, ^ * . .* . 

de modestia: cssc Icgcm natuFflB, qua unicmque prsecipitur caete- 
ris eadem jura permittere, quae sibi permitti cupit, 
quseque cseteras omnes leges in se complectitur, 
eadem est quam et Moses ponit, Levit. xix. 1 8 : 
Diliges amicum tuum sicut teipstcm ; et Servator 
noster summam ait esse legis moralis, Matth. xxii. 
36-40 : Magister, quod est mandatum magnum in 
lege ? Ait illi Jesus : diliges Dominum Deum 
tuum, etc. hoc est maximum et primum mandaium; 
secundum autem simile est huicy diliges proxi^ 
mum tuum, sicut teipsum : in his duobus mandatis 
universa lex pendet, et prophetce. Diligere autem 
proximum sicut seipsum, nihil aliud est, quam ei 
omnia permittere, quae nobismetipsis permittenda 
esse postulamus. 

item,decim8Bie- 13, Lcgc dcclma vctatur acceptio personarum; 

tra acceptionem qucmadmodum etiam locis sequentibus. Matth. v» 

personarum : 4^^ fjf sitisfilH Patvis vcstvi, qui facit solcm suum 

oriri super justos et injustos, Coloss. iii. 1 1 : Non 
est Gentilis et Judceus, Barbarus et Scytha^servu^s 
et liber ; sed omnia, et in omnibus Christus. Act* 
X. 34 : In veritate comperi, quia non est persofi^ 
arum acceptor Deus. 2 Paralipom. xix. 7*. Non est 
apud Dominum nostrum iniquitas, neque acceptio 
personarum. Ecclesiastic. xxxv. 15: Dominus judex 



QUOD LEX NATURALTS, ETC. 205 

est, non apud ilium gloria personae. Rom. ii. 1 1 : sect. hi. 
Non enim acceptio personarum apud Deum est. . ^' ,. 

14. Undecima lex, quae jubet communiter Aa- item, undecim© 

,. . ,. ^ . legis naturalis, 

benda esse qtue aivtdi non possum, nescio an ex- dehabendiscom. 

11.. 'Ci'^L* ■ muniter qucB di- 

presse nabeatur m sacris Scnptuns, necne ; praxis vidinonpossunt: 
autem passim occurrit in communi usu puteomm, 
vianim, fluminum, rerum sacrarum, etc. Aliter 
enim fieri non poterat, ut homines viverent. 

15. Loco duodecimo legem naturae esse diximus, item, duoded. 

^ . mffi legU natu- 

ea, quae neque dividi neque communiter possideri raUs, de sorte 

...•ij •ji 1 dividendis : 

possunt, sorte tribuenda esse ; id quod cum exemplo 
Mosis confirm atur, qui ex prsecepto Dei Num. xxxiv, 
partes terrae promissionis tribubus sorte possidendas 
dedit : tum Act. i. 24-26, exemplo Apostolorum, qui in 
numerum suum, sic praefati, Tu Domine ostende, 
quern elegeris, ^c. Matthiam prae Justo ^or^^ as- 
cripserunt. Idem coUigitur ex Prov. xvi. 33 : Sortes 
mittuntur in sinum, sed a Domino temperantur. 
Et, quae decima tertia est lex, successio debebatur 
Esavo, scilicet primo genito Isaaci, ni ipse cam 
(G^w.xxv. 33) vendidisset, vel pater aliter statueret. 

16. Sanctus Paulus scribens ad Corinthios (1 Epist. it^, dedm® 
cap. vi.) corripit illius civitatis Christianos, quod S^raiis!^ 
judiciis forensibus apud judices infideles, suos X^T!^''^** 
hostes, inter se contenderent ; delictum esse in- 
quiens, quod non malint injuriam accipere et frau- 
dem pati. Est enim illud contra legem illam, qua 
jubemur mutuo commodi esse. Sed si accidat 
controversiam esse de rebus necessariis, quid fa- 
ciendum est ? Itaque Apostolus (vers. 5) sic loquitur: 
Ad verecundiam vestram dico. Sic non est inter 
vos sapiens quisquam, qui possit judicare inter 
fratrem suum ? Confirmat igitur illis verbis legem 
^aturae, quam numeravimus decimam quintam, ni- 



206 LIBERTAS. 

BEcr. III. mirum nbi controversiae vitari non possunt^ consti- 

^^ - tuendum esse ex consensu partium aliquem arbi- 

tmm, eumque tertinin, ita ut, quae est lex decima 

sexta, neuter litigantium judex sit in causa propria. 

Item, de<^ 17, Quod autciu judcx sive arbiter praemium pro 

natonuis^arbi. scnteutia accipcrc non debeat^ quae lex decima sep- 

pro lententia tima cst^ coustat^ Exod. xxiu. 8 : Nee acciptes 

3^^ "*" munera, qute etiam exc(Bcant prudentes, et suh- 

vertunt verba justorum : et Ecclesiastic, xx. 31 : 

Xenia et dona exctscant oculos judicum. Ex quo 

sequitur neque obligari eum parti uni, magis quam 

alteri; quae est lex decima nona, confirmaturque 

etiam Deut. i. 17, Nulla erit distantia personarum; 

ita parvum audietis ut magnum ; et omnibus eis 

locis, quae adducta sunt contra personarum ac- 

ceptionem. 

item^decims jg^ Guod iu ludicio facti. testes adhibendi sint, 

natonuis, de quaB cst Icx dccima octava, non modo confirmat 

"* ' Scriptura, sed requirit plures. Deut. xvii. 6 : In ore 

duorumaut triumtestium perihit^ qui interficietur. 

Idem repetitur Deut. xix. 15. 

Item, vigeMmffi 19. Ebrfctas, quam ideo inter violationes legis 

leaoi nataialifly ^ i • i < • i 

contra ebrie- naturalis lutimo loco numeravimus, quia rectae 
****™ ' rationis usum impedit, prohibetur in Scripturis sacris 
etiam propter eandem causam. Proverb, cap. xx. 
vers. 1 : Luxuriosa res^ vinum, et tumuliuosa ebri- 
etas, quicunque his delectatur, non erit sapiens. 
Et Proverb, xxxi. 4, 5 : Noli regihus dare vinum, 
ne forte bibant, et obliviscantur judiciorum, et 
mutent causam filiorum pauperis. Ut autem 
sciamus malitiam hujus vitii consistere formaliter, 
non in quantitate vini quod bibitur, sed in eo quod 
judicium et rationem labefactet, sequitur proximo 
versu. Date siceram moerentibus, et vinum his, qui 



QUOD LEX NATURALIS, ETC. 207 

amaro sunt animo. Bihant et ohliviscantur eges- sect. hi. 
tatis sucBy et doloris sui non recordentur amplius. ^ ^' , 
Eadem ratione in prohibenda ebrietate utitur Chris- 
tus, Lucae cap. xxi. 34 : Attendite autem vohisy 
ne forte graventur corda vestra in crapula et 
ebrietate. 

20. Quod diximus superiore capite^ legem naturae item, respeetu 
esse setemam, probatur ex Matth. v. 1 8 : Afnen dico ^ 2rt?k^ 
foobis. donee transeat coelum et terra, iota unum "^f*™ *** 
aut apex unus non p/rteteribit a lege. Et Psalm. 

cxviii. 160: In (jeternum omnia judiciajustiti€B ttue. 

2 1 . Diximus quoque^ naturae leges pertinere ad item, leges na. 
conscientiam ; hoc estyjustum esse qui omni conatu ^^j^^^., 
eas implere nititur. Et quamquam quis omnes 
actiones fecerit tales, quod attinet ad extemam 
obedientiam, quales lex jubet, sed non ob legem 

ipsam, sed propter poenam adjunctam, vel glorias 
causa ; tamen eum injustum esse. Utrumque con- 
firmatur Scripturis sacris. Primum, Isai. Iv. 7: 
Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus 
cogitationes suas, et revertatur ad Dominum, et 
miserebitur ejtis. Ezech. xviii. 31 : Projicite a 
vobis omnes prcevaricationes vestras, in guibus 
prtJBvaricati estis, et facite vobis cor novum : et 
quare moriemini, domus Israel? Ex quibus et 
similibus locis satis intelligi potest, non puniturum 
Deum facta eorum, quorum cor rectum est. Secun- 
dum, ex Isai. xxix. 13, 14 : Et dixit Dominus, eo 
quod appropinquat populus iste ore suo, et labiis 
glorificat me^ cor autem ejus longe est a me ; ideo 
ecce ego addam, etc. Matth. v. 20 : Dico enim 
vobis y nisi abundaverit justitia vestra plus quam 
Scribarum et PharisiBorumy non intrabitis in reg~ 
num coelorum. Et in sequentibus explicat Servator 
noster mandata Dei violari, non factis modo, sed 



208 LIBERTAS. 

SECT. 111. etiam voluntate. Scribse enim et Pharisaei externis 

. ^' . factis observabant legem quam inaxime, sed glorias 

tantum causa ; aliter eandem violaturi. Occurrunt 

prseterea innumera passim Scripturse sacrae loca, 

quibus manifestissime dicitur Deum voluntatem 

accipere pro facto ; idque tarn in bonis, quam in 

malis actionibus. 

Item, leges 22. Quod Icx uaturas facilis observatu sit, de- 

esse observatu rclarat Christus, Matth. xi. 28-30: Venite ad me 

omnes qui lahoratis, etc. Tollitejugum meum super 

voSy et discite a me, quia mitis sum et humilis 

corde; et invenietis requiem animabus vestris. 

Jugum enim meum suave est, et onus meum leve. 

Deniquere- 23. Rcgula dcniquc ilia, qua dignoscere unum- 

^qu^^tL quemque posse dixi, ntrum id quod factunis sit, 

^*^lid*^t ^^^^^^ legem naturae sit necne, nempe. Quod tibi 

contra legem fieri nou vis^ altcri nefeceris, totidem pene verbis 

naturae, necne. , ^ -»«• ^ -i •• •^ 

enunciatur a nostro Servatore, Matth. vii. 12 : Omr- 
nia ergo, qucecunque vultis ut faciant vobis homi- 
nes, et vosfacite illis. 
christiiex, 24. Sicut lex naturae omnis divina est; ita lex 

est naturae lex. difigti e couvcrso, quae tota explicatur Matthaei 

capitibus v. vi. vii., tota quoque (excepto uno man- 
date de non ducenda ea quae propter fornicationem 
est dimissa, quod pro divinae legis positivae expli- 
catione adduxit Christus contra Judaeos, qui legem 
Mosaicam non recte interpretabantur,) naturae doc- 
trina est. Tota, dixi, lex Christi in dictis capitibus 
explicatur, non tota Christi doctrina : nam doctrinse 
Christianae pars e^t fides, quae sub legis nomine non 
comprehenditur. Leges enim feruntur de actioni- 
bus, quae voluntatem sequuntur nostram ; non de 
opinionibus, neque de fide, quae extra potestatem 
nostram existentes voluntatem nostram non se- 
quuntur. 



209 



IMPERIUM. 



CAPUT V. 

DE CAUSIS ET GENERATIONE CIVITATIS. 

!• Leges naturales non sufHcere ad pacis conservationem. 2. 
Leges natur e in statu naturae silere. 3. Seeuritatem vivendi 
secundum leges naturee consistere in concordia multorum. 4. 
Concordiam multorum non esse satis constantem ad pacem 
diuturnam. 5. Cur brutorum quorumdam animantium regi- 
men sola stet concordia ; hominum non item. 6. Requiri ad 
pacem hominum, non modo consensionem, sed etiam unionem. 
7. Quid sit unio. 8. In unione, jus omnium in unum trans- 
fertur. 9. Quid sit civitas. 10. Quid sit persona civilis. IL 
Quid sit summum habere imperium, et quid subditus. 12. 
Duo genera civitatum, naturale et institutivum. 

1. Manifestum est per se, actiones hominum a sect. hi. 
voluntate, voluntatem a spe et metu proficisci ; >„ f* -^ 
adeo ut quoties honum majus. vel malum minus i^ges naturaies 

,_ .1*. •• ^'^^ sufficere ad 

videtur a violatione legum sibi proventurum, quam pacis consenra. 
ab observatione, volentes violant. Spes igitur *'''°^' 
unicuique securitatis conservationisque suae in eo 
sita est, ut viribns artibusque propriis proximnm 
suum vel palam vel ex insidiis prseoccupare possit. 
Ex quo intelligitur, leges naturales non statim, ut 
cognitse sunt, seeuritatem cuiquam prsestare ipsas 
observandi : et proinde, quamdiu cautio ab inva- 
sione aliorum non habeatur, cavendi sibi quibus- 
cunque modis voluerit et potuerit, unicuique manere 
Jw^ primaevum, hoc est, jus in omnia ^ ^i\QJus belli; 
sufl&citque ad impletionem legis naturalis, ut quis 

VOL. II. p 



210 IMPKRIUM. 

SECT. III. paratus animo sit ad pacem habendam^ ubi haberi 

. ''^; _ . potest. 

Leges nature 2. Tritum cst iuter arvfta silere leges ; et ve- 
in statu natur® , 1 1 1 ••! • -I*! •% A* 

silere. mm est, non modo de legibus civilibus, sed etiam 

de lege natural!, si non ad animum, sed ad actio- 
nes referatur per Cap. iii. art. 27. Et bellum tale 
intelligatur, ut sit omnium contra omnes, qualis est 
status naturcB merce ; quamquam in bello nationis 
contra nationem modus quidam custodiri solebat. 
Ideoque priscis temporibus vitae institutum, et 
quasi oeconomia quaedam erat, quam vocabant 
XriarpiKTiVy rupto vivere ; quae neque contra legem 
naturae erat, rebus sic stantibus, neque sine gloria 
illis, qui eam fortiter nee crudeliter exercebant. 
Mos erat illis, caetera rapientibus, et vitae parcere, 
et a bubus aratoribus omnique instrumento agri- 
culturae abstinere. Quod tamen non ita est acci- 
piendum, tanquam ad id adstringerentur lege 
naturae, sed quod gloriae suae considerent, et ne 
nimia crudelitate metus arguerentur. 

securitatem 3. Cum crgo ad pacem conservandam necessa- 

▼ir^ndi secun- . ^ i • ^ i- -,• . i i • 

dum leges na- Hum Sit Icgis uaturalis cxercitmm ; et ad legis 
^o^ordi^'^ naturalis exercitium necessaria sit securitas ; con- 
muitonim. sidcraudum est quid sit quod talem securitatem 
praestare possit. Ad banc rem excogitari aliud non 
potest, praeterquam ut imusquisque auxilia idonea 
sibi comparet, quibus invasio alterius in alterum 
adeo periculosa reddatur, ut satius sibi esse uter- 
que putet manus cohibere quam conserere. Pri- 
mum autem manifestum est, quod duorum vel 
trium consensio securitatem talem minime prae- 
stare possit ; propterea quod additio ex altera parte 
unius vel paucorum hominum sufficit ad certam et 
indubitatam victoriam, datque animum adversario 



DE CAUSIS CIVITATIS. 211 

ad aggrediendum. Necessarium itaque est ad se- sect. hi. 
curitatem, quam quserimus, obtinendam, ut nume- . f- . 
nis eorum, qui in mutuam opem conspirant, tantus 
sit, ut paucorum hominum ad hostes accessio non 
sit ipsis conspicui momenti ad victoriam. 

4. Deinde, quantuscunque sit numerus eorum concordiam 

• J jr»ii 1^ • A multonun non 

qui ad se defendendum coeunt, si tamen non eon- esse satis con- 
sentiant inter se de optima ratione qua id fieri de- ^*^t^^ 
beat, sed unusquisque suo modo suis viribus utatur, 
nihil eificietur ; propterea quod distracti sententiis 
impedimento invicem erunt ; aut si in unam actio- 
nem spe victorise, vel prsedse, vel vindictae, satis 
consentiant, postea tamen diversitate ingeniorum 
consiliorumque, vel semulatione et invidia, quibus 
naturaliter homines inter se contendunt,ita divellen- 
tur, ut neque mutuam opem conferre neque pacem 
inter se habere velint, nisi communi aliquo metu 
coerceantur. Ex quo sequitur consensionem plu- 
rium, quae consistit in eo tantum quod actiones 
suas omnes ad eundem finem et honum commune 
dirigant, hoc est, societatem mutui tantum auxilii, 
non praestare consentientibus sive sociis securita- 
tem, quam quaerimus, exercendi inter se ipsos leges 
naturae supra dictas ; sed oportere amplius quid- 
dam fieri, ut qui semel ad pacem et mutuum aux- 
ilium causa communis boni consenserint, ne postea, 
cum honum suund aliquod privatum a communi 
discrepaverit,iterumdissentiant,metu prohibeantur. . 

5. Numerat Aristoteles inter animalia^ quae po- cur bratorum 

i» .• 11 ^ -17* 1 ^* 1^ quonuidam ani- 

litica appellat, non modo hommem, sed etiam multa manuum regi. 
alia, ut formicam, apem^ &c. : quae, quamquam "^^^^^^^.^ '^ 
ratione destituantur, per quam pacta facere et sub- mmum non item. 
mittere se regimini possint, nihilominus, consenti- 
endo, id est, eadem cupiendo et eadem fagiendo, 

p 2 



mmumiion 



212 IMPERIUM. 

SECT. III. ita actiones suas dirigunt ad finem communem, ut 

. ^; . coetus eorum nuUis seditionibus sint obnoxii. Non 

curbrutorum suiit tameii coetus eorum civitates, neque ideo ipsa 

quorundam ani- .■.. t ,• i> i 

mantium regi- ainmalia polittca Qiccnda sunt; quippe quorum 
™n°cor^a; h^ rcgimeii consensio tantum est, sive multae volun- 
^*®'»- tates ad unum objectum ; non ut in civitate opus 
est, una voluntas. Verum est in creaturis illis solo 
sensu et appetitu viventibus, consensionem animo- 
rum ita esse durabilem, ut nulla alia re opus sit ad 
eam, et, ex consequenti, ad paeem inter se eon- 
servandam, prseterquam naturali eorum appetitu. 
In hominibus autem aliter res se habet. Nam pri- 
mo, inter homines certamen est honoris et dignita- 
tis ; inter bestias non est : unde odium et invidia, 
ex quibus nascitur seditio et bellum, inter homines 
est, inter illas non est. Secundo, appetitus natu- 
ralis apum et similiam creaturarum conformes sunt, 
et feruntur ad bonum commune, quod inter illas 
non diflfert a privato ; homini autem nihil pene 
pro bono habetur, in quo non sit possessori aliquid 
praecipui et eximii prae eo quod possident cseteri. 
Tertio, animantia, quae rationem non habent, nul- 
lum defectum vident, vel videre se putant, in admi- 
nistratione suarum rerumpublicarum : sed in mul- 
titudine hominum plurimi sunt qui, prae cseteris 
sapere existimantes, conantur res novare, et diversi 
novatores innovant diversis modis ; id quod est dis- 
tractio et bellum civile. Quarto, animantia bruta, 
utcumque possint vocis suae usum aliquem habere 
ad significandum inter se aflfectus suos, carent ta- 
men ilia verborum arte, quae necessario requiritur 
ad perturbationes animi concitandas, nimirum, qua 
bonum melius, malum, pejus repraesentatur animo, 
quam revera est : hominis autem lingua tuba quae- 



DE CAUSIS CIVITATIS. 213 

dam belli est et seditionis ; diciturque Pericles suis sect. hi. 
quondam orationibus, tonuisse, falgurasse, et con- . ^' . 
fudisse totam Graeciam. Quinto, non distinguunt 
ilia injuriam a damno. Inde accidit, ut dum bene 
ipsis sit, socios non culpent. Homines autem 
maxime reipublicse molesti sunt, quibus maxime 
licet esse otiosis : non enim ante certare de digni- 
tate publica sotent, quam in certamine contra fa- 
mem et frigus victoriam reportaverint. Postremo, 
consensio creaturarum illarum brutarum naturalis 
est, hominum pactltia tantum, hoc est. artificiosa 
est : non igitur mirandum est, si hominibus ad vi- 
vendum in pace aliquid amplius opus sit. Consensio 
itaque, sive societas contracta sine potestate aliqua 
communi, per quam metu poense singuli regantur, 
non sufficit ad securitatem, quae requiritur ad ex- 
ercitium justitise naturalis. 

6. Quoniam igitur conspiratio plurium volunta- Requmadpa. 

tin m -A 1 ^' <^®™ hominum 

tum ad^undemiinem non sunicit ad conservationem non modo con. 
pacis et defensionem stabilem, requiritur ut circa eti^aTSnTm. 
ea, quae ad pacem et defensionem sunt necessaria, 
una omnium sit voluntas. Hoc autem fieri non 
potest, nisi unusquisque voluntatem suam, alterius 
unius^ nimirum unius hominis, vel unius concilii 
voluntati ita subjiciat, ut pro voluntate omnium et 
singulorum habendum sit, quicquid de iis rebus, 
quae necessarise sunt ad pacem communem, ille 
voluerit. Concilium autem voco, ccetum plurium 
hominum deliberantium de eo quod agendum vel 
non agendum est, ad commune omnium bonum. 

7. Voluntatem hsdc submissio omnium illorum, Q^dsitunio. 
unitis hominis voluntatis vel unius concilii tunc fit, 
quando unusquisque eorum unicuique cseterorum 

se pacto obligat ad non resistendum voluntati illius 



214 IMPERIUM. 

SECT. III. hominis vel illius conciliiy cui se submiserit, id est, 
^ ^; _. ne usum opum et virium suarum (quoniam jus seip- 
sum contra vim defendendi retinere intelligitur) 
contra alios quoscumque illi deneget : vocaturqne 
Unio. Voluntas autem conciliij ea intelligitur 
esse, quae est voluntas majoris partis eorum homi- 
num, ex quibus concilium consistit. 
inunioiiejus g Quamouam QiMtem voluntas non sit ipsa vo- 

ommiunmunum ^ -l 

transfertur. luutaxia, scd tautum actiouum voluntariarum prin- 
cipium ; non enim volumus velle, sed facere ; 
ideoque minime cadat sub deliberationem et pacta ; 
tamen qui subjicit voluntatem suam alterius volun- 
tati, transfert in ilium alterum jus virium et/aculta- 
turn suarum : ut cum cseteri idem fecerint, habeat 
is, cui submittitur, tantas vires, ut terrore earum 
singulorum voluntates ad unitatem et concordiam 
possit conformare. 

Quid sit civitas. 9. Unio autem sic facta appellatur civitas sive 
societas civilisy atque etiam persona civilis. Nam 
cum una sit omnium voluntas, pro una persona 
habenda est ; et nomine uno ab omnibus hominibus 
particularibus distinguenda et dignoscenda, habens 
jura sua et res sibi proprias. Ita ut neque civis 
aliquis, neque omnes simul, si excipiamus eum cu- 
jus voluntas sit pro voluntate omnium, pro civitate 
censenda sit. Civitas ergo, ut earn definiamus, 
est persona una, cujus voluntas , ex pactis plurium 
hominum, pro voluntate habenda est ipsorum om- 
nium, ut singulorum viribus et facultatibus uti 
possit ad paeem et defensionem communem. 
Quid sit per. ] Q. Quamquam autem civitas omnis persona 

sona civilis. • . , . • ^ 

civilis sit ; non tamen, e converso, omnis persona 
civilis est civitas. Fieri enim potest ut cives plures, 
permittente civitate sua, coeant in unam personam^ 



DE CAUSIS CIVITATIS. 215 

eertanim rerum agendarum cansa. Hse jam per- sect. hi. 
sonte civiles erunt, ut sodalitates mercatonim, et . ^; . . 
conventus alii quamplurimi ; civitates tamen non 
sunt, quia non subjecerunt se voluntati conventus 
simpliciter, et in omnibus, sed in certis rebus a 
civitate determinatis ; atque ita ut cuilibet eorum 
contra ipsum corpus sodalitatis contendere judicio 
licitum sit apud alios ; quod civi contra civitate^n 
licitum non est. Hujusmodi igitur societates sunt 
personce civiles^ civitati subordinatse. 

11. In omni civitate, honio ille. vel concilium ^"^^^^^^"^ 

. , . . . , . TDxaa habere 

illud, cujus voluntati singuli voluntatem suam, ita imperium, et 

•.J* - , 1 • . quid sabUitus. 

ut dictum est, subjecerunt, summam potestatem, ^ 
feive suMMUM IMPERIUM, sive DOMINIUM habere 
dicitur. Quae potestas et jus imperandi in eo con- 
sistit, quod unusquisque civium omnem suam vim 
et potentiam, in ilium hominem^ vel concilium 
transtulit. Quod fecisse, quia vim suam in alium 
transferre naturali modo nemo potest, nihil aliud 
est, quam de jure suo resistendi decessisse. Civium 
unusquisque, sicut etiam omnis persona civilis suh- 
ordinattty ejus, qui summum imperium habet, sub- 
DiTUS appellatur. 

12. Ex ante dictis satis ostensum est, quo modo duo genera civi. 

. . 7 • tatum, naturale 

et quibus gradibus multcB personce naturales m et institutivum. 
unam personam civilem^ quam civitatenl appellavi- 
mus, studio sese conservandi mutuo metu coaluere. 
Caeterum qui se subjiciunt alteri propter metum, 
vel ipsi quem metuunt se subjiciunt, vel alicui alii 
cui confidunt, ut ab eo protegantur. Priore modo 
faciunt bello victi, ne occidantur ; posteriore, non- 
dum victi, ne vincarftur. Prior modus initium 
habet a potentia naturali, et dici potest civitatis 
origo naturalis; posterior a consilio et constitutione 
coeuntium, quae origo ex instituto est. Hinc est 



216 IMPERIUM. 

SECT. III. quod duo sint genera civitatum, alterum naturale, 
^ ^'^ quale est paternum et despoticum ; alterum insti- 
tutivum, quod et politicum dici potest. In primo 
dominus acquirit sibi cives sua voluntate ; in altero 
cives arbitrio suo imponunt sibimet ipsis dominum, 
sive is sit untis homo, sive urnis coetus hominum 
cum summo imperio. Dicemus autem primo loco 
de civitate institutiva, deinde de naturali. 



CAPUT VI. 



DE JURE EJUS, SIVE CONCILII, SIVE HOMINIS UNIUS QUI 
IN CIVITATE CUM SUxMMA POTESTATE EST. 

I. Multitudini extra civitatem non potest attribui jus aliquod, 
neque actio aliqua, in quam non sigillatim consenserunt. 2. 
Initium civitatis est jus majoris numeri consentientis. 3. 
Unumquemque jus retinere protegendi se arbitrio proprio, 
quamdiu securitati susd non sit prospectum. 4. Potestatem 
coactivam necessariam esse ad securitatem. 5. Quid sit Gla- 
dius Justitise. 6. Gladium JustitisB penes eum esse qui habet 
summum imperium. 7* Gladium belli penes eundem esse. 8. 
Judicia penes eundem esse. 9. Legislationem penes eundem 
esse. 10. Magistratuum et ministrorum civitatis nominationem 
penes eundem esse. 11. Doctrinarum examinationem penes 
eundem esse. 12. Quicquid is fecerit irapune esse. 13. Eidem 
a civibus imperium absolutum concessum esse : quantaque ei 
debeatur obedientia. 14. Eundem legibus civitatis non teneri. 
15. Nemini proprium esse quicquam contra ilium qui habeat 
summum imperium. 16. Quid sit furtum, homicidium, adul- 
terium et injuria, cognosci ex legibus civilibus. 17. Opinio 
eorum qui civitatem constituere vellent, ubi non esset quisquam 
cum potentia absoluta. 18. Notae imperii summi. 19. Si 
Qonferatur ci vitas cum homine,is, qui habet summum imperium, 
est ad civitatem in ea ratione, in qua est anima humana ad 
ipsum hominem. 20. Summum imperium non posse jure dis- 
solvi consensu eorum, quorum pactis est constitutum. 

Multitudini ex. 1. CoNSiDERANDA inprimis est ipsa hominum, 

tradvitatemnon . . • -^ . • i -^ • 

poteBt attribui coeuntium m unam civitatem suo ipsorum arbitrio. 



DE JURE EJUS, GUI SUMMUM IMPERIUM. 217 

multitudo* quid sit ; nimirum quod non sit unum sect. hi. 
aliquid, sed plures homines, quorum unusqu'sque . ^; . 
suam habet sibi voluntatem, et suum circa omn'aJ^'^^J'''*^;.''®- 

^ que actio aliqua, 

proponenda judicium. Et siquidem per contractus mquamnbiisigii- 

^. , . ,. -1 • -I 1 . • . \fi!csm cousense- 

particulares smguli suum sibi habeant jus et pro- nmt. 



* MultiCudoy etc.] Doctrina de civitatis in cives potestate, tola 
fere dependet a cognitione differentiae, quae est inter multitudinem 
hominum quae regit, et earn quae regitur. Ea enim civitatis na- 
tura est, ut civium multitudo sive aggregatum non modo imperet, 
sed etiam imperanti subjiciatur : sed alio atque alio sensu. Quam 
differentiam in primo hoc articulo satis explicatam esse credide- 
ram. Verum ex multorum contra ea quae sequuntur objectionibus, 
aliter esse sentio. Itaque uberioris explicationis causa pauca 
haec adjicere visum est. 

Multitudo, quia vox coUectiva est, significare intelligitur res 
plures, ut hominum multitudo idem sit quod multi homines. Vox 
eadem, quia numeri est singularis, unam rem significat, nempe 
unam multitudinem. At neutro modo intelligitur multitudo 
habere unam voluntatem a natura datam, sed alius aliam. Neque 
ergo attribuenda illi est una actio, qusBCunque ea sit. Itaque 
promittere, pacisci, jus acquirere, jus transferre, facere, habere, 
possidere, et similia, multitudo non potest, nisi sigillatim sive viri- 
tim, ut sint promissa, pacta, jura, actiones, tot quot sunt homines. 
Quapropter multitudo persona naturalis non est. Caeterum eadem 
multitudo, si viritim paciscantur, fore ut unius alicujus hominis 
voluntas, vel majoris partis ipsorum voluntates consentaneas pro 
voluntate omnium habeantur, tunc persona una fit: voluntate 
enjm praedita est, ideoque actiones facere potest voluntarias, quales 
sunt imperare, leges condere, jus acquirere et transferre, et 
caetera ; et populus saepius quam multitudo dicitur. Distinguen- 
dum itaque sic est ; per populum vel multitudinem, quoties ipsam 
aliquid velle, imperare, vel facere dicimus, intelligitur civitas quae 
imperat, vult et agit per voluntatem unius hominis, vel per vo- 
luntates plurium hominum consentaneas : quod nisi in conventu 
fieri nequit. Quoties autem a multitudine hominum sive magna 
sive parva aliquid fieri dicitur sine voluntate illius hominis vel 
conventus, id factum esse a populo subdito, id est, a multis simul 
civibus singularibus, neque ex una voluntate, sed ex pluribus pro- 
venire plurium hominum, qui cives sunt et subditi, civitas non sunt. 



218 IMPERIUM. 

SECT. III. prietatem, ut alter hoc, alter illud dicat esse suum, 
. ^; , nihil erit de quo tota multitudo, ut persona a sin- 
gulo quopiam distincta, possit recte dicere, hoc 
meum est, inagis quam alienum. Neque est actio 
ulla quae multitudini attribui debet, ut sua ; sed, si 
omnes vel plures consenserint, actio non erit, sed 
tot actiones, quot homines. Quamquam enim in 
magna aliqua seditione, vulgo dici soleat populum 
illius civitatis cepisse arma ; verum tamen est de 
illis solis qui in armis sunt, vel qui iis consentiunt. 
Civitas enim, quae una persona est, capere arma in 
seipsam non potest. Quicquid igitur a multitudine 
factum est, intelligendum est factum esse ab uno- 
quoque eorum ex quibus ilia conflatur. Atque is 
qui, in multitudine ilia existens, tamen iis quae facta 
sunt non consenserit, neque opem tulerit, non 
fecisse censendus est. Praeterea in multitudine 
nondimi in unam personam, eo modo quo dictum 
est, coalita, manet ille natures status^ in quo omnia 
omnium sunt; neque locum habet illud meum et 
tuum^ quod vocatur dominium^ et proprietor: 
propterea quod nondum exstat securitas iUa, quam 
supra ad exercitium legum naturalium requiri os- 
tendimus. 
imtium 2. Considerandum deinde est, unumquemque ex 

m^^numeri Hiultitudine, quo constituendae civitatis principium 
consentientis. ^^^^ dcbcrc couscntire cum caeteris, ut in iis rebus, 
quae a quopiam ' in ccetu proponentur, pro volun- 
tate omnium habeatur id, quod voluerit eorum 
major pars. Alio enim modo multitudinis homi- 
num, quorum ingenia et vota inter se tam varie 
differunt, nulla omnino erit voluntas. Quod si 
quis nolit consentire, caeteri sine eo civitatem ni- 
hilo minus inter se constituent. Ex quo fiet ut 



DB JURE EJUS, GUI SUMMUM IMPKRIUM. 219 

civitas in dissentientem jus suum primsevum reti- sect, iiu 
neat, hoc est, jus belli, ut in hostem. . ^' . 

3. Quoniam autem (capite praecedente, articulo unumquem. 

r» \ ••Ji 'a. J. 1 • J"* Que lus retinere- 

6,) requin ad secuntatem nommum diximus non protegendi se ar. 
modo consensionem, sed etiam subjectionem vo- ^|J"^^p™^^^^ 
luntatum, circa eas res quae ad pacem et defensi- ^^^ q"» '^"'^ 

_ . est prospectam. 

onem sunt necessanse ; et m ea umone sive subjec- 
Hone consistere naturam civitatis ; videndum hoc 
loco est, ex iis rebus, quae in ccetu hominum, quo- 
rum voluntates omnes in majoris partis voluntate 
continentur, proponi, discuti, et statui possunt, 
quaenam res ad pacem et defensionem communem 
sint necessariae. Imprimis autem pad necessa- 
rium est, ut unusquisque in tantum protegatur con- 
tra caeterorum violentiam, ut possit secure vivere, 
hoc est, ne habeat causam justam metuendi a caete- 
ris, quamdiu ipse alios injuria nulla affecerit. Tutos 
quidem reddere homines a mutuis damnis, ita ut 
laedi, vel occidi injuria non possint, impossibile est ; 
neque ergo cadit in deliberationem. Sed ne sit 
metuendi causa justa, prospici potest. Securitas 
enim finis est, propter quem homines se subjiciunt 
aliis ; quae si non habeatur, nemo intelligitur se 
aliis subjecisse, aut jus se arbitrio suo defendendi 
amississe. Neque ante intelligendus est quisquam 
se obstrinxisse ad quicquam, vel jus suum in omnia 
reliquisse, quam securitati ejus sit prospectum. 

4. Ad securitatem hanc non sufl&cit, ut imus- Po^tate°» c<>^ 

.... !•. • , activam neces- 

qiusque eorum, qm m civitatem coalitun sunt, cum sanam esse ad 
caeteris paciscatur, vel verbis, vel scripto, de non ^^'^***^* 
occidendo, non furando, et similibus legibus obser- 
vandis: manifesta enim omnibus est ingenii hu- 
mani pravitas, et experientia nimis cognitum, quam 
parum, amota poena, conscientia promissorum 



220 IMPERIUM. 

SECT. III. homines in oflficio contineantur. Securitati itaque 
. ^' . non pactisy sei poenis providendum est. Tunc 
autem satis provisum est, cum poense tantae in sin- 
gulas injurias constituuntur, ut aperte majus malum 
sit fecisse, quam non fecisse. Omnes enim homi- 
nes necessitate naturae id eligunt, quod sihimt 
ipsis apparenter honum est. 
Quid sit 5. Jus autem pcenas sumendi tunc intelligitur 

gladius justitice. _ i.. ., . .. 

datum esse ahem, quando uriusqiusque paciscitur, se 
non auxiliaturum esse ei, qui poenas daturus est. Vo- 
cabo autem jus hoc gladium justitice. Hujusmodi 
au em pacta satis plerumque observant homines, 
nisi ubi ipsi vel illorum proximi puniendi sunt. 
Giadiumjustitiffi 6. Quoniam ergo ad securitatem singulorum, 

T)enes euin esre, .11 • ^ 

qui habet impc atquc adco ad pacem communem necessanum est, 
num smnmuin. ^^ j^^ utcudi gladio ad poeuas in aliquem hominem, 

vel concilium transferatur ; is homo^ vel illud con- 
cilium, necessario intelUgitur summum in civitate 
imperium jure habere. Qui enim pxnas suo arb:- 
trij jure sumit, jure omnes cogit ad omnia, quae 
ipse vult ; quo imperiimi majus excogitari nullum 
potest. 
Gladium belli 7- Frustra autem pacem inter se colunt, qui se 

penes eundem j ^ ^ • a. •"!_ *i 

contra externos tuen non possunt ; neque possibue 
est iis se tutari contra externos, quorum vires, 
unitae non simt ; ideoque necessarium est ad sin- 
gulorum conservationem, ut sit concilium aUquod 
unum, vel homo unus qui jus habeat armandi, con- 
gregandi, et uniendi tot cives in omni periculo, 
vel occasione, quot pro incerto numero et viribus 
hostium ad communem defensionem opus erit; 
rursusque cum hostibus quoties expediet pacem 
faciendi. Intelligendum ergo est singulos cives in 
unum vel hominem vel concilium totum hoc jus 






DE JURE EJUS, GUI SUMMUM IMPERIUM. 221 

belli et pads transtulisse. Atque jus hoc, quod sect. hi. 
gladium belli appellare possumus, esse ejusdem . ^' ^ 
hominis vel concilii, cujus est gladius justiti(B. 
Nemo enim ad arma et ad belli sumtus cives potest 
jure cogere, nisi qui jure punire eum potest qui non 
obedierit. Summo itaque imperio uterque gladius 
tarn belli quam justitice ex ipsa civitatis constitu- 
tione et essentialiter adhseret. 

8. Quoniam autewi jus glad'i nihil aliud est, Judida penes 

. 1 '^ • 1 f i» -i eundem esse. 

quam jure posse, suo arbitrio, gladio uti ; seqmtur 
arbitrium sive Judicium de recto ejus usu ad eun- 
dem pertinere. Si enim potestas judicandi penes 
mium esset, et potestas exsequendi penes alteram, 
nihil efl&ceretur : frustra enim judicaret, qui man- 
data exsequi non posset ; aut si exsequatur per jus 
alterias, non ipse jus gladii habere dicitur, sed alter, 
cujus ille minister tantum est. Omne i^itxxv judi- 
cium in civitate est illius qui gladios habet, hoc est, 
ejus cujus est imperium summum. 

9. Porro, cum non minus, imo multo magis ad Legisiationem 

1 . « • • , penes eundem 

pacem conducat, prsevemre ne rixse oriantur quam f 
ortas compescere : controversise autem omnes nas- 
cantur ex eo, quod diflferunt inter se opiniones 
hominum de meo et tuo, justo et injusto^ utili et 
inutiliy bono et malo^ honesto et inhonesto, et simili- 
bus, quae quisque proprio sestimat judicio; ejus- 
dem summi imperii est, communes omnibus exhi- 
bere regulas sive mensuras, et pubUce eas declarare, 
quibus unusquisque sciat quid suuniy quid alienum, 
quid justum, quid injustum^ quid honestum, quid 
inhonestum^ quid bonum^ quid malum appellandum 
sit, hoc est summatim, quid agendum et quidyag-i- 
endum sit in vita communi. Regulse autem sive 
mensurse illse vocari solent leges civiles sive leges 



esse. 



222 IMPERIUM. 

SECT. III. civitatis, ut quae ejus, qui summum in civitate im- 

. ^- _. perium obtinet, sunt mandata. Et leges civiles, 

ut eas definiamus, nihil aliud sunt, quam ejus, qui 

in civitate summa potestate praeditus est, de civium 

futuris actionibus mandata. 

Magistratuum et iQ. PrsBterea, cum civitatis negotia belli et pacis, 

Titatis nomina. ao uuG homme, vel concmo uno, absque mimstrts 

«^^ ^^. ^t magistratibus suhordinatis omnia administrari 

impossibile sit ; pertineatque ad pacem et defensi- 

onem, ut quibus de controversiis juste judicare, 

vicinorum consilia pervidere, bella prudenter ge- 

rere, utilitati civitatis undiquaque prospicere in- 

cumbit, recte suis ofl&ciis fimgantur, rationi con- 

sentaneum est, ut ab eo dependeant, et eligantur, 

qui habet summum imperium tam in hello^ quam in 

pace. 

Doctnnarum H. Mauifcstum quoquc est, actiones omnes vo- 

examinationem i...... -mm ^ .i •■ 

penes eundem luutaTias luitium habere et necessano dependere a 
*^ voluntate ; voluntatem autem faciendi vel non fa- 

ciendi dependere ab opinione honi vel mali, prcemii 
YApcence, quam sibi quisque conceperit ex facto 
vel omisso sequuturam esse : ita ut actiones om- 
nium a suis cujusque opinionibus regantur. Gluare 
illatione necessaria et evidenti intelligitur, pacis 
communis interesse plurimum, ut nullae opiniones 
vel doctrinse civibus proponantur, quibus putent, 
vel se jure non posse legihus civitatis, hoc est, man- 
datis illius hominis, vel concilii, cui summum civi- 
tatis imperium commissum est, obtemperare ; vel 
licitum sibi esse ei resistere ; vel majorem poenam 
manere sibi neganti, quam prsestanti obsequium. 
Si enim unus imperet aliquid facere sub poena 
mortis naturalis, alius vetet sub poena mortis aetemae, 
uterque jure ; sequetur non tantum cives^ etsi in- 



DE JURE EJUS, GUI SUMMUM IMPERIUM. 223 

nocentes, pmiiri jure posse, sed penitus dissolvi sect. hi. 
civitatem. Neque enim servire quisquam duobus . ^' ^ 
dominis potest : neque is, cui obediendum esse ere- Doctrinarum 

-, - ... •!• J. examinationem 

dimus metu damnatioms, minus dominus est, quam penes eundem 
is, cui obeditur metu mortis temporalis, sed potius ^^' 
magis. Sequitur ergo ilium unum sive hominem, 
sive curiam^ cui commissum est a civitate summum 
imperium^ hoc quoque habere juris, ut et judicet 
quae opiniones* et doctrinae paci inimicae sunt, et 
vetet ne doceantur. 

^ Et judicet qu(B opiniones, etc.'] Dogma fere nullum est, ne- 
que circa cultum Dei, neque circa scientias humanas^ unde (lis- 
sensiones, deinde discordisB, convicia, et paulatim bellum oriri 
non possit Neque accidet hoc propter dogmatis falsitatem, sed 
propter ingeuium hominum, qui sapientes sibi visi, idem videri 
volunt omnibus. Verum hujus modi dissensiones quamquam 
impediri non possunt, ne oriantur, attamen ne impediant pacem 
publicam, imperii summi exercitio coerceri possunt. De opini- 
onibus itaque istiusmodi loquutus hoc loco non sum. Sunt doc- 
trinsB qusedam, quibus imbuti cives obedientiam civitati negari, 
et contra principes summos summasque potestates pugnari, idque 
jure posse, imo oportere, arbitrantur : quales sunt qusB sive di- 
recte et aperte, sive obscurius per consequentiam, homini.bus aliis 
prseter eos, quibus imperium summum traditum est, obedientiam 
postulant. Spectare hoc ad potestatem, quam in aliena civitate 
ecclesiae Romanae Principi multi attribuunt, et ad potestatem 
etiam, quam alicubi extra ecclesiam Romanam Episcopi in civi- 
tate sua sibi postulant ; denique ad libertatem, quam prsetextu 
religionis sumunt sibi etiam cives infimi, non dissimulo. Nam 
quod bellum civile in orbe Christiano unquam exstitit, quod ab 
hac radice ortum aut alitum non fuerit ? Doctrinarum igitur 
judicium, utrum obedientisB civili repugnent ,necne, et siquidem 
repugnent, potestatem prohibendi ne doceantur, imperio civili hie 
attribuo. Nam cum nemo sit, qui earum rerum, quae ad pacem 
et defensionem civitatis pertinent, judicium eivitati non concedat, 
et manifestum sit opiniones, quales jam recitavi, pertinere ad pa- 
cem civitatis, sequitur necessario opinionum examen, an tales sint 
nee ne, ad civitatem, id est, ad eum penes quem^st summum 
civitatis imperium, referri oportere. 



224 IMPERIUM. 

SECT. III. 12. Postremo, ex eo quod civiuiii unusquisque 

. ^ . voluntatem suam voluntati ejus subjecit, qui sum- 

Quicquidisfece-mum 111 civitatc imperium habet, ita ut viribus 

lit, impune esse. •• . .* .. • , . 

propnis contra eum uti uou possit ; sequitur mani- 
fested impune debere esse, quicquid ab eo factum 
erit. Nam ut punire naturaliter eum nemo potest, 
qui satis virium non habet ; ita neque jure punire, 
qui satis virium non habet. 
Eidem a civibus 13. Ex Ws quai dicta jam sunt, manifestissimum 
iutS^'^'^onc^ ^st, in omni civitate perfecta (hoc est, ubi nulli 
sume^; qiiaii-(»jy][mn j^i^ cst viribus suis ad propriam conserva- 

taqueei debeatur •^ ir r 

obedientia. tioucm suo arbitrio utendi, sive ubi gladii privati 
jus excluditur) esse summum in aliquo imperium, 
quo majus ab hominibus jure conferri non potest, 
sive quo majus nemo mortalium habere potest in 
seipsum. Imperium autem quo majus ab homini- 
bus in hominem transferri non potest, vocamus 
ABSOLUTUM.* Quicunquc enim voluntatem suam 

* Absolulum,'] Imperium absolutum status popularis aperte 
sibi postulat, nee repugnant cives. Nam in conventu multorum 
hominum civitatis faciem agnoscunt, et consilio res geri intelli- 
gunt etiam imperiti. Civitas tamen non minus est monarchia, 
quam democratia, habentque reges absoluti consiliarios suos, a 
quibus moneri et imperia sua in rebus omnibus majoris momenti 
expendi quidem, etsi non revocari, volunt. Sed civitatem in per- 
sona regis contineri, minus manifestum est plerisque. Itaque con- 
tra imperium absolutum objiciunt primo, quod si quisquam tali 
jure esset, civium conditio misera esset Sic enim cogitant, ra- 
piet, spoliabit, occidet. £t tantum non jam spoliatum et occisum 
se quisque putat. Quare autem faceret ? non quia potest ; nam- 
nisi vult non faciet. An in unius vel paucorum gratiam caeteros 
omnes spoliare vult ? Primo etsi jure, id est, sine injuria sibi illata, 
non tamen juste, id est, sine violatione legum naturalium et injuria 
in Deum faciet. Itaque a jurejurando principium securitas sub- 
ditis oritur nonnuUa. Deinde si juste id facere posset, vel si jus- 
jurandum nihili penderet, ratio quare spoliare cives suos vellet, 
cum id sibi bonum non sit, nulla apparet. Quin princeps aliquando 



DE JURE EJUS, CUI SUMMUM IMPERIUM. 225 

ita voluntati civitatis subjecit, ut quidlibet possit sect. hi. 
impunefacerey leges condere^ litesjudicare^pcenas . ^' . 
sumerej viribus et opihus omnium suo arbitrio uti, Eidem a embus 

<! • • . • • • impeiium abso- 

atque naec omma jure ; sane impenum ei maximum lutum, etc. 
quod concedi potest, concessit. Idem experientia 
per omnes civitates, quae sunt vel fiierunt unquam, 
confirmari potest. Quamquam enim quandoque 
dubitetur quis homo, vel quod concilium, summum 
in civitate imperium habeat, exsistit tamen semper 
et exercetur tale imperium, nisi tempore seditionis 
et belli civilis, et tunc duo fiunt summa imperia ex 
uno. Seditiosi vero, qui contra absolutam poten- 
tiam disserere solent, non tam toUere earn, quam in 
alios transferre satagunt. Sublata enim hac potentia, 
una toUitur ci vitas, et redit confusio omnium rerum. 
Cum jure absoluto summi imperantis tanta con- 

inique faciendi animum habere possit, negandum non est. Sed 
fac te dedisse ei imperium non absolutum, sed quantum ad te ip- 
sum ab injuriis aliorum defendendum satis sit, quod ut des, sisalvus 
esse vis, neeesse est ; nonne eadem omnia sunt timenda ? Nam 
qui satis habet virium ad omnes protegendos, satis quoque habet 
ad omnes opprimendos. Nihil ergo hie duri est, praeter quam 
quod res humanae sine ineommodo aliquo esse non possunt. Atque 
hoc ipsum incommodum a civibus, non ab imperio est. Nam si 
homines propriis singulorum imperiis regere se possent, hoc est, 
vivere secundum leges naturales, opus omnino civitate non esset, 
Deque communi imperio coerceri. 

Objiciunt secundo, imperium in orbe Christiano absolutum 
nullum esse. Quod certe non est verum ; nam omnes monarchic, 
omnesque alii status civitatum tales sunt. Quamquam enim illi, 
qui summum imperium habent> non omnia faciunt qusB vellent, et 
quae civitati utilia esse sciunt, causa ejus rei non est defectus 
juiis, sed consideratio civium, qui privatse rei attenti, et earum 
rerum quae ad publicum spectant ignari, ad ofiicium quandoq ue 
sine periculo civitatis cogi non possunt. Itaque principes ab 
exercitio juris sui abstinent aliquando, prudenterque de re ali- 
quid, de jure autem nihil remittunt. 

VOL. II. Q 



226 IMPERIUM. 

SECT, III. nectitur civium obedientia, quanta ad civitatis 

^ f . regimen neeessario requiritur, id est, tanta ut jus 

Eidem a civibus iUud frustra uou sit eoneessum. Hujusmodi autem 

imperium abso- ij».» t^ t»t t -t i 

lutum, etc. obedientiam, licet ea aliquibus de causis aliquando 
negari jure possit, quia tamen praestari major non 
potest, siMPLiCEM vocabimus. Nascitur autem ad 
earn prsestandam obligatio non immediate ex eo 
pacto, in quo jus nostrum omne ad civitatem trans^- 
tulimus ; sed mediate, nempe ex eo quod sine obcr 
dientia jus imperii frustra esset, et per consequens 
omnino constituta civitas non fuisset. Aliud enim 
est si dico, jus tihi do quidlihet imperandi ; aliud 
si dico, faciam quicquid imperabis. Potestque tale 
esse mandatum, ut interfici malim quam facere. 
Siquidem ergo teneri nemo potest ut velit interfici, 
multo minus tenetur ad id quod morte est gravius. 
Sijubear ergo interficere meipsum, non teneor: 
nam etsi negavero, nee jus imperii frustra est, cum 
alii haberi possint, qui id facere jussi non recusa- 
bunt, neque id recuso quod facere pactus sum. 
Similiter si is, qui summum habet imperium, se 
ipsum, imperantem dico, interficere alicui imperet, 
non tenetur : quia intelligi non potest, ut id pactus 
fuerit. Neque parentem, siveis innocens, sive no- 
cens sit, et jure condemnatus ; cum et alii sint qui 
id facere jussi volent, et filius mori quam vivere 
infamis atque exosus malit: Multi alii casus sunt, 
in quibus, cum mandata aliis quidem factu inho- 
nesta sunt, aliis autem non sunt, obedientia ab his 
prsestari, ab illis negari jure potest : atque id salvo 
jure, quod imperanti eoneessum est absolutum. 
Nam illi in nuUo casu eos, qui obedientiam nega- 
bunt, interficiendi jus adimitur. Cseterum qui sic 
interficiunt, etsi jure concesso ab eo qui habet. 



DE JURE EJUS, CUI SUMMUM IMPERIUM. 227 

tamen eo jure aliter atque recta ratio postulat uten- sect. iir. 
tes, peccant contra leges naturales, id est contra . ^' . 
Deum. 

14. Neque sibi dare aliquid quisquam potest, ,e^\^^®™. . 

^ *- X X X X ' legibus civi- 

quia jam habere supponitur quod dare sibi potest ; tatu non tenen. 

neque sibi obligari : nam cum idem esset ohligatus 

et obliganSy obligans autem obligatum possit libe- 

rare, irustra esset sibi obligari, quia liberare seip- 

sum potest arbitratu suo ; et qui hoc potest, jam 

actu liber est. Ex quo constat, legibus civilihus 

non teneri ipsam civitatem : nam leges civiles 

sunt leges civitatis; quibus si obligaretur, ipsa 

obligaretur sibi. Neque obligari potest civitas civi : 

quoniam enim hie illam, si voluerit, potest obliga- 

tione liberare, et vult, quoties ipsa vult, (quia civis 

cujusque voluntas in omnibus rebus comprehen- 

ditur in voluntate civitatis), libera est civitas quando 

vult, hoc est, actu jam libera est. Concilii autem 

sive hominiSy cui summum imperium commissum 

est, voluntas est voluntas civitatis; complectitur 

ergo voluntates singulorum civium : neque igitur 

tenetur is, cui summum imperium commissum est, 

legibus civilibusy hoc enim est obligari sibi ; neque 

cuiquam civium. 

15. Quoniam autem, ut supra ostensum est, Nemini propr. 

. j_» i_ A» • • A^ •• • * , ±. um esse quic- 

ante constitutionem civitatis omnia omnium sunt, quam contra 
neque est quod quis ita suum esse dicat, quod non ^^'^^^ 
alius quilibet idem eodem jure vendicet pro suo ; imperium. 
ubi enim omnia communia sunt, nihil cuiquam 
proprium esse potest ; sequitur proprietatem ini- 
tium sumsisse * cum ipsis civitatibus, atque esse id 

• Proprietatem initium sumsisse cum civi tat ibu>s, ^c] Quod ab 
aliquibus objectum est, bonorum proprietatem etiam ante const!- 
tutas civitates in patribus familiarum exstitisse, id, quoniam fami- 

Q 2 



228 IMPERIUM. 

jSECT. III. cuique proprium, quod sibi retinere potest per leges, 
. ^' . et potentiam totius civitatis, hoc est, per eum, cui 
Nemini propri- summum cjus imperium delatum est. Ex quo in- 

inn esse quic- ."%■%••. • -i • •!• •it 

quam contra teliigitur, siiigulos cives suum siDi proprzum habere, 
^;i^ in quod nemo eoncivium suorum jus habet, quia 
imperium. iisdem legibus tenentur ; non autem proprium ita 
habere quiequam, in quod non habeat jus ille, qui 
habet imperium summum, cujus mandata sunt ipsse 
leges, cujus voluntate voluntas singulorum conti- 
netur, et qui a singulis constituitur judex supre- 
mus. €luamquam autem multa sint, quae civitas 
civibus permittit, ideoque aliquando contra haben- 
tem summum imperium lege agi possit : actio 
tamen ea non est juris civilis, sed cequitatis natura- 
lis ; neque agitur de eo * quod jure possit is, qui 
summum imperium habet, sed de eo quod voluit ; 
ideoque ipse erit judex, tanquam si cognita aequi- 
tate non posset inique judicare. 

liam civitatem parvam esse dixeram, frustra objectum est. Nam 
filiifamilias proprietatem rerum suarum a patre concessam 
habent, distinctam quidem a eaeteris filiis ejusdem familiae, sed 
non a proprietate ipsius patris. Patres vero diversariim famili- 
arum, qui nee patri nee domino communi subjiciuntur, jus com- 
mune in omnia habent. 

* Keque agitur de eo quod jure possit, ^c] Quoties actio legis 
civi contra summum imperantem, id est, contra civitatem conce- 
ditur; ea actione non quseritur, an civitas rem, de qua agitur, 
possidere jure possit, sed an legibus ante latis eam possidere vo- 
luerit. Est enim lex summi imperantis voluntas declarata. Cum 
itaque pecuniam duobus nominibus civitas a cive petere possit, 
nimirum ut tributum, vel ut debitum, in priore casu actio legis 
non conceditur; nam quaeri non potest, an civitas tributi exi- 
gendi jus habeat: in secundo conceditur, propterea quod nihil 
vult auferre civitas a cive per calliditatem ; et tamen, si opus est, 
omnia aperte. Itaque quod reprehendit quidam huno locum, 
dicens facile, ex hac doctrina esse principibus sere alieno se libe* 
rare, inepte reprehendit. 



DE JURE EJUS, GUI SUMMUM IMPERIUM. 229 

16. Furtum, homicidium, adulterium^ atque in- sECt. iii* 
jurice omnes legibus naturae prohibentur : cseterum . ^- , 
quid in cive furtum, quid homicidium^ quid aduU Quia sit fiir- 

.• ••%•%• ••• 11 1 • A • 'i turn, homici- 

teriumy quid denique injuria appellandum sit, id dium, aduite- 

_• • • • 

non naturali, sed civili lege determinandum est. "J^;^'^*;. 
Non enim omnis ablatio rei, quam alter possidet, ^^"^ ciYmbns. 
sed rei alienee tsint\xmyj\irtum est; quid autem nos- 
trum est, quid alienum, legis civilis qusestio est. 
Similiter non omnis oecisio hominis homicidium 
est, sed ejus tantum quem occidere vetat lex civilis; 
neque omnis concubitus adulterium est, sed is tan- 
tum quem leges civiles prohibent. Denique pro- 
missi violatio injuria est, ubi ipsum promissum 
lieitum est ; ubi vero jus non est paciscendi, ibi 
nullum jus transit ; ideoque nulla sequitur injuria^ 
ut dictum est capite ii. artic. 17. Quae autem 
pacisci possumus, et quae non possumus, a legi 
ciinli pendet. Recte igitur sanxit civitas Laeedae- 
moniorum impune fore adolescentibus, si quasdam 
res ita aliis auferrent, ut non deprehenderentur ; 
nihil enim aliud erat, quam legem facere, ut suum, 
non alienum esset, quod sic acquireretur. Recte 
item ubique occiditur, quem bello vel necessitate 
propriae defensionis occidimus. Similiter, qui con- 
cubitus in una civitate matrimonium est, in alia 
adulterium judicabitur, et e converso. Item ea 
pacta, quae faciunt matrimonium in uno cive, non 
idem faciunt in alio, quamquam ejusdem civitatis ; 
propterea quod qui prohibetur a civitate, hoc est, 
ab eo vel liomine vel concilio cujus est summum 
in civitate imperium, quidpiam pacisci, non habet 
jus paciscendi ; neque ergo pactum ejus validum 
est ; non sit ergo matrimonium. Ejus autem pac- 
tum, qui minime prohibebatur, ideo validum est. 



230 IMPERIUM. 

SECT. III. et matrimonium. Neque addit quibuscunque pactis 
^ ^; ^ illicitis validitatem ullam, quod facta fiierint cum 
jurejurando,* aut sacramento : nihil enim addunt 
hsec pactorum firmitati, ut dictum supra est cap. 
II. articulo 22. Quid \^t\xr furtum^ quid homici- 
dium, quid adulteriuniy et in universum quid sit 
injuria^ cognoscitur ex lege civili, hoc est, ex man- 
datis ejus qui in civitate cum summo imperio est. 
Opinio eorum J 7^ Adco durum maximsB parti hominum videtur 

qui dvitatem , . ■*• • 1 i 

consiituere vei. esse summuM hoc impertum et potentia absoluta^ 

lent, ubi non .. .. . t-^ti 1 -t^ 

esset quisquam ut ipsa ctiam uomiua odennt. Id quod accidit 
ab^iu^**"*^* maxime per inscitiam humance naturce et legum 
naturalium ; partim autem etiam per eorum cul- 
pam, qui cum in tali imperio constituti sint, potes- 
tate sua ad propriam libidinem abutuntur. Ut 
fiigiant igitur hujusmodi summam potestatem, qui- 
dam eorum civitatem satis recte constitutam volunt, 
si illi^ qui cives futuri simt, coeuntes, de certis arti- 

. * Qtiod facta sunt cum jurejurando, aut sacramento^ etc,"] 
Utrum matrimoDium sacramentum sit, quo sensu ea vox a theo- 
logis ]isurpatur, an non sit, non est hujus instituti disputare. 
Tantum dico, viri et mulieris ad cohabitationera contractum 
legitimum, id est, lege civili eoncessum, sive sacramentum idem 
sit, sive non sit, certe esse matrimonium legitimum : cohabitati- 
onem autem qualem aut inter quos eivitas fieri prohibet, matri- 
monium non esse, cum sit de essentia matrimonii, ut sit eontractus 
legitimus. Matrimonia fuerunt legitima permultis in locis, ut 
apud Judaeos, Grsecos, Romanes, quae tamen solvi poterant. 
Apud eos autem qui non permittunt hujusmodi contractus, nisi ea 
lege ut nunquam dissolvantur, matrimonium solvi quidem non 
potest ; et ratio est, quod eivitas illud solubile fieri vetuit, non 
quod matrimonium sit sacramentum. Itaque circa matrimonium, 
nuptiarum cerimonias, quae in templo peragendae sunt, peragere, 
conjugibus benedicere, vel, si ita dicendum est, eos conseerare, ad 
^ecclesiasticos fortasse solos pertinebit ; caetera omnia, nempe qui, 
quando, quibus pactis matrimonia fiant, penes leges civitatis sunt. 



DE JURE EJUS, CUI SUMMUM IMPERIUM. 231 

culis propositis et iu coetu agitatis probatisque sect, hi, 
consentiant, jubeantque eos observari, poenasque ^_ ^; _^ 
prsescriptas de iis sumendas esse, qui eos violave- 
rint. Ad quam rem, atque etiam ad propulsatio- 
nem externorum hostium, praescribunt reditum 
certum et limitatum, ea lege, ut si non suffieiat, 
redeundum sit ad novam coetus eonventionem. Quis 
non videt in civitate sic constituta, coetum ilium, 
qui haec praescripsit, habuisse potestatem ahsolu- 
tam ? Si manet igitur ccetus^ vel de tempore in 
tempus ad certum iiiem et locum conventus cele- 
brat, erit perpetua potentia ilia. Sin penitus se 
dissolvant, vel una dissolvitur civitas, atque ita 
revertuntur ad statum helli^ vel relinquitur alicubi 
potestas puniendi eos qui leges transgredientur, 
quicunque demum et quotcunque illi fiierint ; quod 
fieri non potest sine potestate ahsoluta. Nam qui 
yare tantum sibi concessum virium habet, ut possit 
quotlibet cives poenis coercere, habet potentiam 
tantam ut a civibus major contribui non possit. 

18. Manifestum est igitur, esse in omni civitate Not« imperii 
aliquem hominem unum^ vel concilium sive curiam 
unam^ quae potentiam in cives singulos jure habet 
tantam, quantam extra civitatem unusquisque habet 
in seipsum ; id est, summam sive ahsolutamy viri- 
bus civitatis, neque ulla alia re limitandam. Si 
enim potestas ejus limitaretur, necesse est, ut id fiat 
a majori potestate : oportet enim eum, qui limites 
praescribit, majorem potentiam habere, quam is qui 
limitibus cohibetur. Potentia itaque ilia cohibens, 
vel sine limite est, vel iterum cohibetur ab alia ma- 
jori ; et sic tandem devenietur ad potestatem sine 
alio limite praeter eum, qui terminus ultimus est 
virium civium simul omnium. Eadem dicitur quo- 



summi. 



232 . IMPERIUM. 

SECT. III. q^e imperium summum; et siquidem concilio id 
^' _, commissum sit, vocatur illud concilium supremum; 
si vero homiiii uni datum sit, vocatur ille homo 
supremus civitatis Doniinus. Imperii autem summi 
notse sunt hae ; leges condere et abrogare ; bellum 
et pacem decemere ; controversias omnes per se, 
vel per judices a se constitutes, cognoscere et dijur- 
dicare ; magistratus^ ministros, consiliarios onmes 
eligere. Denique si quis sit, qui imamquamcunque 
actionem jure agere potest, quae nulli civi, neque 
civibus, praeterquam ipsi soli licita est, is summum 
imperium in civitate obtinet: nam ea, quae fieri 
neque a cive uUo, neque a pluribus civibus jure 
posBunt, civitas sola. potest facere. Is igitur, qui 
ea facit, jure utitur civitatis, quod est imperium 
summum. 
sieonferatur 19. Qui civitatcm et cives cum homine et mem- 

ciTitas cum ho- 1 • • IaJ*^ 

mine, is, qui ha. bns cjus compararc solent, dicunt pene omnes, 
bet summumim. g^jjj Qui summum impcrium obtinet in civitate, 

penum, est ad ^ T- -* ' 

civitatem in ea essc ad civltatcm totam id, quod caput est ad totum 

ratione, in qua _ . ^^ ,. . 

est anima huma. nommem. Caetcrum ex ante dictis apparet, eum 

na ad ipsum ho- 'j.!"* • j'^ j. ' i ' a. ' 

mmem. Percap. q^i tall impcHo praeditus cst, sivc fiomo sit sive 
Ti.art.i. curia, habere ad civitatem rationem non capitis, 
sed animae. Nam anima est, per quam homo habet 
voluntatem, hoc est, potest velle et nolle : ita per 
eum, qui summum habet imperium, et non aliter, 
voluntatem habet, et potest velle et nolle civitas. 
Cum capite conferendus potius est coetus consiliari- 
orum, sive consiliarius unus, cujus solius consilio, 
si alicujus solius, is qui habet summum imperium 
in regenda civitate, in rebus maximi momenti uti- 
tur. Capitis enim officium consulere est, sicut 
animae imperare. 

20. Siquidem imj^erium summum vi pactorum. 



DE JURE EJUS, GUI SUMMUM IMPERIUM. 233 

quae cives sive subditi inter se singuli cum singulis sect. hi. 
mutuo ineunt, constitutum sit ; pacta autem omnia, , ^; , 
ut a voluntate contrahentium vim suam sortiuntur, summum hnpe. 

• • J* jj.j.j»i rium non posse 

ita consensu eorundem vim suam perdant et dissol- jure aissoi^n- 
vantur ; inferet forte aliquis, summum imperium '^^^^a'^ 
consensu omnium simul subditorum posse tolli. est constitutum. 
Quod etsi verum esset, non video tamen quid peri- 
culi inde summis imperantibus oriri jure posset. 
Quoniam enim supponitur imumquemque unicui- 
que se obligasse, si quilibet unus civium id fieri 
nolit, caeteri omnes, utcunque consenserint, tene- 
buntur. Nee potest quisquam eorum sine injuria 
facere, quod pacto mecum inito non facere se obli- 
gavit. Non est autem putandum accidere unquam, 
ut omnes simul cives, ne uno quidem excepto, 
contra summum imperium consentiant. Non ergo 
periculum est summis imperantibus, ne jure possint 
authoritate sua spoliari. Si tamen concederetur, 
jus eorum dependere a solo pacto, quod imusquis- 
que init cum unoquoque suo concive, facile acci- 
dere posset, ut imperio spoliarentur praetextu juris. 
Subditis enim sive convocatis imperio civitatis, 
sive seditiose concurrentibus, plurimi arbitrantur 
consensum omnium contineri in consensu majoris 
partis. Quod quidem falsum est. Non enim a 
natura est, quod consensus majoris partis habeatur 
pro consensu omnium, iieque verum est in tumul* 
tibus ; sed procedit ab institutione civili, et verum 
est tunc tantum, quando is homo vel curia ilia, quae 
summum habet imperium, cives convocans, propter 
numerum magnum electis esse vult potestatem 
loquendi pro eligentibus, et loquentium majorem 
partem circa eas res, quae ab eo discutiendae pro- 
ponuntur, haberi pro omnibus. Non autem intelli- 



234 IMPERIUM. 

§ECT. III. gitur is, qm hahet summum imp erium, convocosse 

. ^- _. cives ad disputandum de ipsius jure, nisi, pertsesus 

summiun impe- rerum, discitis verbis imperium abjiciat. Quo- 

rium non posse • ^ i . • • . ^ • 

jure dissoivi,etc. mam autem plunmi, per mscitiam, pro consensu 
civitatis habent non modo consensum majoris partis 
civium, sed etiam valde paucorum, si secum sen- 
tiant, posset iis videri imperium summum jure ab- 
rogari, modo id fiat in magno aliquo conventu ci- 
vium per suffragia majoris numeri. Sed quamquam 
imperium per pacta singulorum cum singulis con- 
stituatur, non tamen ab ea sola obligatione dependet 
imperii jus. Accedit obligatio erga habentem im- 
perium. Civis enim unusquisque cum unoquoque 
paciscens, sic dicit, ergo jus meum transfero in 
kunCy ut tu tuum transferas in eundem. Unde jus, 
quod unusquisque habebat utendi viribus suis ad 
proprium beneficium, totum translatum est in ali- 
quem hominem vel concilium ad beneficium com- 
mune. Itaque intercedentibus pactis, quibus sin- 
gulis singuli obligantur, et juris donatione, quam 
ratam habere obligantur imperanti, duplici obliga- 
tione civium munitur imperium, ea quae est ad 
eoncives, et ea quae est ad imperantem. Non ergo 
cives, quotcunque fuerint, sine consensu etiam 
ipsius imperantis, eum spoliare imperio jure possimt. 



DE TRIBUS CIVITATUM SPECIEBUS. 235 



CAPUT VII. 

DE TRIBUS CIVITATUM SPECIEBUS, DEMOCRATIA, 
ARISTOCRATIA, MONARCHIA. 

1. Civitatis tres esse tantum species : democratiam, aristocratiam, 
monarchiam. 2. Oligarchiam non esse statum civitatis diver- 
sum ab aristocratia, neque anarchiam esse statum omnino. 
3. Tyrannidem non esse statum civitatis diversum a legitima 
monarchia. 4. Non dari statum civitatis mixtum ex speciebus 
dictis. 5. Democratiam, nisi certa tempora et loca conveniendi 
constituantur, dissolvi. 6. In democratia, temporum conveni- 
endi intervalla oportet esse parva, vel summi imperii usum pro 
intervallis uni aiicui esse concedendum, 7> In democi*atia 
singuH cum singulis obedituros se populo paciscuntur, populus 
ipse nemini obligatur. 8. Aristocratia quibus actibus consti- 
tuta. 9. In aristocratia, optimates nihil paciscuntur, neque 
civi cuiquam, aut toti populo obligantur. 10. Optimatibus 
necessaria est condictio conventuum. 11. Monarchia quibus 
actibus constituta. 12. Monarchia nemini ob receptum im- 
perium pactis obligatur. 13. Monarchia semper in potentia 
proxima est ad exercendum omnes actus, qui ad imperium re- 
quiruntur. 14. Quid genus peccati et quorum hominum sit, 
quando civitas adversus cives, vel cives adversus civitatem 
officio suo non funguntur. 15. Monarcha factus sine temporis 
limitatione, potest successorem suum eligere. 16. De monar- 
ch is ad tempus. 17. Monarcha, retento jure imperii, non in- 
telligitur ullo promisso transtulisse jus in media ad imperium 
necessaria. 1 8. Quibus modis civis subjectione liberatur. 

1 . Dictum jam est de civitate per institutionem sect. hi. 
in genere. Dicendum est de ejus speciebus. Dif- ^ ^' - 
ferentia autem civitatum sumitur a differ entia per- civitatis tres 

._ , ,7 tantum esse spe- 

sonarum, quibus commissum est summum imperium. des: democra. 

g-^ •a.a.'j. -^ j.^ • • 1 • tiam, aristocratir 

Committitur autem summum imperium, vel 2^we an^ monarchiam. 
hominij vel concilio sive curice uni multorum homi- 
num. Rursus concilium multorum hominum, vel 
est omnium civium, ita ut quilibet eorum jus habeat 



236 IMPERIUM. 

SECT. III. suffragii, possitque interesse rebus discutiendis, si 
. ^' . voluerit ; vel partis tantum est. Unde tres nas- 
cuntur civitatis species ; una ubi summum impe- 
Hum est penes concilium^ in quo quilibet civis jus 
habet suflfragii, et vocatur democratia ; altera, 
ubi summum imperium penes concilium est, in quo 
non omnes, sed certa aliqua pars suflfragium habet, 
et dicitur aristocratia ; tertia, ubi summum 
imperium penes unum est, et appellatur monar- 
CHIA. In prima, is, qui rerum potitur, Aii/ioc, popu- 
Lus ; in. secunda, optimates ; in tertia, monar- 
CHA nominatur. 
oKgarchiamnon 2. Quod autcm introduxcrunt antiqui rerum 

esse statum ci- <■•.• • . . i- • ■, . 

vitatis diversum pollticarum scnptorcs tres alias species nis oppo- 
ntjur^^^w^' sitas, nempe democraticB anarchiam, sive cbnfusi- 
am esse statum oucm ; aristocTuti^ oUgarchium^ hoc est, imperi- 
um paucorum ; monarchice tyrannidem ; non sunt 
illae tres alise species civitatis, sed tria nomina 
diversa, quae illis indidere ii, quibus vel regimen, 
vel regentes displicuerunt. Solent enim homines 
per nomina, non res tantum, sed et proprios affectu^^^ 
puta amorem, odium, iram, etc. una significare ; ex 
quo fit, ut quod ab altero democratia^ idem ab altero 
anar cilia; quod his aristocratia, illis oligarchia so- 
leat nominari ; et quem alius re gem, alius tyr annum 
esse dictitet. Ita ut his nominibus non designen- 
tur diverscB species civitatis, sed civium diverste 
sententicB de imperante. Primum autem, quis non 
videt anarchiam opponi aeque omnibus dictis spe- 
ciebus ? Significat enim ea vox, nullum omnino 
regimen esse, hoc est, ne civitatem quidem esse. 
Quomodo autem fieri potest, ut non-civitas sit 
civitatis species ? Deinde, quae diflferentia est 
inter oligarchiam, qua significatur imperium ^«w-^ 



DE TRIBUS CIVITATUM SPECIEBUS. 237 

SECT. III. 

corum vel magnatum^ et aristocratiam^ quae est 7- ; 
imperium optimatum sive meltorum^ praeterquam 
quod homines inter se ita diflferunt, ut non eadem 
omnibus bona sint ; quo fit ut qui aliis optimi^ 
aliis pessimi videantur ? 

3. Quod autem res^num et tyrannis non sint di- Tyranmdem 
versae species civitatis, baud facile persuadebitur tum civitatis 

A £c A. 1^ ' ' A. * * *j. A. ' diversum a legi- 

propter affectus nommum, qui etsi civitatem uni tima monarcMa. 
subjectam esse mallent quam pluribiis, non tamen 
recte eam gubernari putant, nisi gubemetur ad 
arbitrium suum. Sed quid diflferat rex a tyranno^ 
ratione investigandum est, non aflfectu. Primum 
autem non in eo diflferunt, quod major sit potentia 
hujus quam illius ; quia summo imperio majus dari 
non potest: neque quod alter potentiam habeat 
praescriptam, alter non ; cujus enim potentia prae- 
scripta est, non est rex^ sed subditus prcescribentis. 
Deinde neque modo acquirendi diflferunt ; si qui- 
dem enim in civitsite democratica.yel aristocratica, 
summum imperium civis aliquis vi occuparet,habito 
civium consensu, legitimus sit monarcha ; eo con- 
sensu non habito, hostis est, non tyrannus. Dif- 
ferunt ergo solo imperii exercitio, ut rex sit qui 
recte regit, tyrannus qui aliter. Hue igitur res 
redit, ut cives regem legitime in summo imperio 
constitutum, si imperium ipsis recte videbitur ex- 
ercere, tum regem; aliter tyr annum appellandum 
censeant. Non sunt igitur diversi civitatis status 
regnum et tyrannis, sed eidem monarchce nomen 
regis pro honore, tyranni pro convicio datur. Quae 
autem passim contra tyrannos dicta in libris repe- 
riuntur, originem a Graecis et Romanis scriptoribus 
traxerunt, qui partim a populo, partim ab optima- 
tibus regebantur, ideoque non modo tyrannos sed 
etiam reges exosi sint. 



238 IMPERIUM. 

SECT. III. 4. Sunt qui necessarium quidem esse putant, ut 

. ^; . summum imperium alicubi in civitate existat ; sed 

Nondarista- si iUud pcucs uTium cssct, sive hominem sive con- 

turn civitatis • 7 . ^ .... 

mixtum ex spe- c««M/;i^ sequcretuF, inquiunt, cives omnes esse 
ciebus dictis. gei^Qs^ Haiic conditionem fugientes, posse esse 

statum quendam civitatis arbitrantur, mixtum ex 
dictis tribus speciebus, diversum tamen a singulis, 
quam mixtam vocant monarcMam^ vel mixtam 
aristocratiam, vel mixtam democratiam, prout ali- 
qua trium specierum prae cseteris emineat. Exempli 
causa, si nominatio magistratuum, et arbitrium 
belli et pacis, penes regem esset, judicia apud 
magnates^ pecuniarum contributio penes populum, 
et legum ferendarum potentia penes omnes simul ; 
hujusmodi statum vocarent monarchiam mixtam. 
Quod si fieri posset, ut hujusmodi status existeret, 
nihilo magis civium libertati consultum esset. 
Quamdiu enim omnes consentiunt inter se, subjec- 
tio singulorum civium tanta est, ut major esse non 
possit ; sed si dissentiant, bellum civile reducitur, 
et jus gladii privati, quod est omni subjectione 
pejus. Sed fieri hujusmodi imperii summi * divi- 
sionem non posse, satis demonstratum est capite 
praecedente, articulis6, 7, 8, 9, 10, 11, 12. 

* Sed fieri hujusmodi summi imperii divisionem non posse, Sfc."] 
Imperium dividi non oportere, plerique dicunt ; sed temperari, 
et limite aliquo contineri volunt Ita sane sequum est Sed illi 
tum cum temperari et limitari dicunt, si dividi intelligunt, inepte 
distinguunt. Vellem quidem ego non modo reges, sed etiam 
coetus illos, qui sunt cum imperio summo, velle temperare sibi a 
maleficio, cogitantesque de ofBciis suis intra legum naturalium et 
divinarum limites se ipsos continere. At illi, qui sic distin- 
guunt, summos imperantes ab aliis limitari et coerceri volunt : 
quod quia fieri non potest, quin illi limitatores potestatis partem 
aliquam, qua id facere possint, habere debeant, dividitur impe- 
rium, non temperatur. 



DE TRIBUS CIVITATUM SPECIEBUS. 239 

5. Videamus jam in unaquaque civitatis specie sect, in, 
constituenda^ quid faciant constituentes. Qui coi- . ^- . 
erunt ad civitatem erigendam, pene eo ipso quod Democratiam, 

. f - , , -m T 1 nisi certa tem- 

coierunt, democratia sunt. Nam ex eo quod vo- pora et loea con- 
lentes convenerunt, inteUiguntur obligati ad id ^tL'IcuSt 
quod consensu majoris partis decemetur. Id quod 
quamdiu conventus durat, vel in certos dies et loca 
diflfertur, democratia est. Nam conventus is^ 
cujus voluntas est voluntas omnium civium, sumr- 
mum imperium habet. Et quia in conventu hoc, 
supponitur unumquemque habere jus suflPragii ; se- 
quitur eam esse democratiam^ per definitionem 
traditam articulo 1 , capitis hujus. Quod, si dis- 
cedant, solvaturque conventus, neque quicquam 
ante constitutum sit de tempore et loco se denuo 
congregandi, redit res ad anarchiam^ et statum 
illam, in quo erat antequam convenissent, hoc est, 
ad statum belli omnium contra omnes. Populus 
igitur summum imperium non amplius retinet, quam 
dies et locus certus cognitus et constitutus palam 
sit, ad quem convenire quicunque volent possint. 
Nisi enim id cognitum et statutum sit, possunt vel 
diversis temporibus et locis, hoc est, in factiones, 
vel non omnino convenire. Neque est amplius 
Aii/ioc, id est, populus, sed multitudo dissoluta, cui 
nulla neque actio neque jus attribui potest. Duae 
igitur res constituunt democratiam, quarum una, 
nempe condictio perpetua conventuum, Aii/iov, al- 
tera, quae est pluralitas suflfragiorum, to Kparog sive 
potestatem constituit. 

6. Prseterea, non sufficit populo ad summum Jn AemocTtiMeL, 
imperium retinendum, ut tempora et loca certa ^S^nte" 
conveniendi cofijnita sint, nisi etiam vel temporum^^**^'?®*®**® 

^ , , A parva, vel sum- 

intervalla minus inter se distent quam ut interea ^ ^v^^ «»»«» 



240 IMPERIUM. 

SECT. III. quicquam possit intervenire, quo, propter defectum 

. I' . summi imperii, civitas in discrimen adducatur, vel 

pro intervaiiu salteiu usum summi imperii alicui homini uni, vel 

uni alicui esse •!• • . •. i* •% . 

concedendum. concilio um pro tcmporc mtermedio concedant. 
Hoc enim nisi fiat, non satis cautum est defensioni 
et paci singulorum ; neque igitur civitas dicenda 
erit ; quippe in qua, propter defectum securitatis, 
redit unicuique jus se ipsum proprio arbitratu 
defendendi. 

In democratia *J . Democvatia uou coustituitur per acta singu- 

singoli cum sin- •■ i-i^* a* • -x 

guiis obedituros lorum cum popmo, sed mutms pactis singulorum 
^^i^f ^^ cum singulis cseteris. Primum autem, ex eo patet, 
wti^^™^ **^ quod prius debent in omni pacto exsistere personse 
paciscentes, quam ipsum pactum ; sed ante consti- 
tutionem civitatis, populus non exstitit, ut quae non 
erat persona aliqua, sed multitude personarum 
singularium : non potuit igitur inter popuhm et 
civem pactum uUum intercedere. Postquam autem 
civitas constituta est, si civis cum populo pacisci- 
tur, frustra est : quia populus voluntate sua volun- 
tatem civis illius, cui supponitur obligari, complec- 
titur, ideoque liberare se potest arbitrio suo ; et 
per consequens, jam actu liber est. Secundum 
autem, quod singuli cum singulis paciscuntur, ex 
eo inferri potest, quod frustra esset constituta civi- 
tas, si cives nuUis obstringerentur pactis ad facien- 
da omittendaque ea, quae civitas facere et omittere 
imperaret. Quoniam ergo pacta talia intercedere 
in civitate constituenda intelliguntur ut necessaria, 
nulla autem, ut jam ostensum est, intercedant inter 
civem et populum ; sequitur fieri ea inter cives 
singulos : scilicet ut unusquisque civium paciscatur 
voluntatem suam se subjecturum esse voluntati ma- 
joris partis, ea lege, ut reliqui quoque idem faciant ; 



ne- 



DE TRIBUS CIVITATUM SPECIEBUS. 241 

tanquam si unusquisque sic diceret, ego jus meum sect. hi. 
ad populum transfero, in tuam gratiam ; ut tu . ^' ^ 
tuum, in gratiam meam^ transferas ad eundem. 

8. Aristocratia^sive curia optimatum cum summo Aristocratia 

. • .. 11^ 7 ^* • quibus acti- 

tmperiOy origmcm habet a aemx)cratia^ quae jus g^ constituta. 
suum in illam transfert. Ubi intelligendum est, 
certos honunes, nominibus, vel genere, vel aliqua 
alia nota ab aliis dignoscendos, proponi ^di populum, 
et pluralitate suffragiorum eligi ; in electos antem 
transferri jus omne totius populi sive civitatis, ita 
ut quod jure populus prius poterat, id nunc jure 
possit curia electorum optimatum. Quo facto patet 
populum ut personam unam, summo imperio ad 
hos translato, non amplius exsistere. 

9. Sicut in democratiajjopw/w*, ita in aristocratia in aristocratia, 

• »• » • "Li* A.' 1*1 ^ r^ optimates nihil 

curia optimatum omni obligatione libera est. Quo- paciscuiitur;ii 
niam enim cives, non paciscentes cum populo, sed ^ut toti^'pomX 
mutuis inter se pactis, tenebantur ad omnia quae obugantur. 
populus faceret, tenebantur inde ad factum populi 
transferentis jus civitatis in optimates. Neque enim 
curia optimatum potuit, quamquam electa a populo, 
ad quicquam ab eo obligari ; nam ea erecta, populus 
simul dissolvitur, ut proxime supra dictum est, 
peritque ratio ilia quam habebat ut persona : quare 
perit quoque mia et dissolvitur quae facta erat ad 
personam obligatio. 

10. Hsec quoque cum democratia communia ha- optimatibun 

•% . • . . • • I* . • M .• necessaria est 

bet aristocratia ; primum, quod sme constitutione eondictio con- 
certorum temporum et locorum, ad quae curia op- ^^*""™- 
timatum possit convenire, non amplius sit curia, 
neque persona una, sed dissoluta multitudo sine 
summo imperio : secundum, quod tempora con- 
ventuum longis intervallis, salvo summo imperio, 
nisi usus ejus in imum aliquem hominem transfe- 

VOL. TI. R 



242 TMPERIUM. 

SECT. III. ratur, non possint disjungi. Rationes autem^ qnare 
. ^' . hoc contingit, esedem sunt quas adduximus articulo 

quinto. 
Monarchia 1 1 . Ut aristocratiu. ita quoque monarchia a po- 

quibus acti- • • 

bus coDstitata. tcstatc popuU derivatuT, scilicet jus suum^ hoc est, 
summum imperium in unum hominem transferentis. 
Hie quoque intelligendum est, unum certum homi- 
neiriy nomine vel alia nota a cseteris omnibus dig- 
noscendum, proponi, atque in eum jus omne papuli 
pluralitate suflragiorum transferri ; ita ut quicquid 
potuerat populus antequam eligeretur', id omne 
postea jure possit facere electus. Quod cum factum 
est, populus non amplius est persona una, sed dis- 
soluta multitude, quippe quae xma erat virtute 
tantum summi imperii, quod jam a se in hunc 
transtulerunt. 
Monarcha ne- 12. Ncquc crgo mouarcka allis se pactis cuiquam 

mini ob T6C6P- ^ •■ «■• ••• 

turn imperium OD Tcccptum impciium oDstnugit : recipit enim 
pactu obligator, imperium a populo, sed ut proxime supra osten- 

sum est, populus, statim atque id factum est, 
persona, esse desinit ; pereunte autem persona, 
perit omnis ad personam obligatio. Tenentur ita- 
que cives ad obedientiam mmonarclnB prsestandam, 
pactis illis tantum, quibus mutuo se obligaverant 
ad ea omnia, quae populus censeret, facienda, hoc 
est, ad obediendum monarchce, si a populo consti- 
tueretur. 
Monarcha sem- 13. Diflfeit autcm mouarchia tum ab arisiocratia, 

per in potentia . 7 »••! ji* ^ii'i •a 

prorimrest ad tum a deMocratia m hoc, quod hic ut deliberari et 
^r^wta^^ decemi, hoc est, ut imperium actu exerceri possit, 
ad imperium re- tcmporibus quibusdam et locis condictis opus est ; 

quiruntur. •*• , 

illic omni tempore et loco deliberatur et decemitur. 
Populo enim, ut et optimatibus, quia non sunt 
unum naturale, congressu opus est. Monarcha, 



DE TRIBUS CIVITATUM SPECIEBUS. 243 

qui unus natura est, semper in potentia proxima est sect. hi. 
ad actus imperii exercendos. . '^' . 

14. Quoniam ostensum est supra, (articulis vii. Quodgenuspec- 

)• • • • . ^ • • cati, et quorum 

eos qui summum m civitate tmpertum homnvtm sit, 

adepti sunt, nullis cuiquam pactis obligari; sequitur 22^^^"^^, 

eosdem nullam civibus posse facere injuriam. In- ^®^ ^^^f ^^^^: 

- , , Jz , . SU8 civitatem of- 

juria enmi, per defimtionem supra allatam (capite fido suo non 
tertio, articulo tertio), nihil aliud est quam pactorum *^'°*^*^* 
violatio; ideoque ubi nulla pacta prsecedxmt, ibi 
nulla sequi potest injuria. Potest tamen et popu- 
lusy et curia optimatmn, et monarcha multis modis 
peccare contra cseteras leges naturales, ut creduli- 
tatCy iniquitate, contumelia, aliisque vitiis, quae sub 
hac stricta et accurata i^ijurice significatione non 
veniunt. Cseterum civis, si obedientiam summo 
imperio non prsestiterit, injurius et in cseteros 
concives omnes etiam proprie loquendo dicetur; 
propterea quod unusquisque cum xmoquoque pactus 
est obedientiam praestare, atque etiam in summum 
imperantem ; quod jus, quod ei dederant, sine con- 
sensu ejus resumunt. Et in populo quidem, vel 
curia optimatumy si quid decretum sit contra le- 
gem aliquam naturalem, non peccat ipsa civitas, 
hoc est, persona civilis, sed cives illi, quorum suf- 
fragiis decretum est. Peccatum enim sequitur vo- 
luntatem naturalem et expressam, non politicam, 
quae artificiosa est ; quia si hoc esset, peccarent 
et illi quibus decretum displicuit. In monarchia 
autem, monarcha si quid decreverit contra leges 
naturales, ipse peccat : quia in ipso vohmtas civilis 
eadem est cum naturali. 

15. Populus qui monarcham facturus est, potest Monarcha fi^tus 

• • • ^j i«i**^» sine temporis li- 

ei summum impermm tradere, vel simpliciter sme mitation^ potest 
temporis limitatione, vel pro tempore certo et ^e^re"" '"" 

R2 



244 IMPERIUM. 

SECT. III. determinato. Si simpliciter, intelligitur ita esse 
.. \' ^, imperium ejus eui traditur, sicut erat populi qui 
tradidit. Qua igitur ratione populus jure monar- 
cham illumy eadem ille monareham alium facere 
potest ; ita ut monarch(e, cm simplieiter traditum 
est imperium, competat^'w* non laodo possessionis, 
sed etiam successionis, ut possit suo arbitrio deela- 
rare successorem suum. 
De monarchM 16. Quod si impcHum pro tcmpore determinato 
™^''*' tantum traditum sit, alia prseter ipsam traditionem 
spectanda sunt. Primum, utrum populus, cum in 
eum imperium contulerit, reliquerit sibi jus ad tem- 
pera et loca prsefinita coeundi, necne. Secundum, 
si reliquerit sibi potestatem illam, utrum reliquerit 
sibi potestatem conveniendi antequam tempus illud 
exspiraret, quod monarchte ad habendum imperium 
summum prsescripserat. Tertium, utrum convo- 
cari voluerit ad arbitrium monarch(e illius tempo- 
rarii, et non aliter. Supponamus jam populum 
tradidisse summum imperium alicui uni homini, 
habendum pro tempore tantum vitse suae ; quod cum 
fecisset, putemus primo, e ccetu unumquemque ita 
discessisse, ut de loco, ubi post mortem ejus ad 
novam electionem congregarentur, nihil omnino 
ordinatum sit. In hoc casu manifestum est, per 
articulum quintum hujus capitis, populum non esse 
amplius personam, sed multitudinem dissolutam, 
quorum cuilibet cum quibuslibet convenire diverso 
tempore, et loco quo libuerit, vel imperium sibi 
rapere si potuerit, aequo jure, nimirum naturali, 
licitum est. Quicunque igitur monarcha tali con- 
ditione imperium habet, tenetur lege naturali, quae 
habetur capite tertio articulo octavo de non red- 
dendo mala pro bono, cavere ne per mortem suam 



DE TRIBUS CIVITATUM SPECIEBUS. 245 

civitas dissolvatur, nimirum vel statuendo diem et sect. hi. 
locum certum, quo cives, qui voluerint, convenire ^- 
possint, vel successorem ipse nominando, prout sibi De monarchia 
ad civium communem utilitatem conducere videbi- ^ ^°''^'"* 
tur. Is igitur, qui summam potestatem pro tem- 
pore vitse accepit, eo modo quo dictum est, absolute 
earn habet, et potest disponere de successione. Se- 
cundo, si ponatur populiis ab electione monarchte 
temporarii ita discessisse, ut decretum prius factum 
sit de conveniendo ad diem et locum certum post 
mortem ejus ; tunc mortuo monarcha, consolidatur 
imperium in populo, nullo novo actu civium, sed 
jure priore. Toto enim medio tempore, summum 
imperium, ut dominium^ in populo erst; ustisavitexa 
sive exercitium ejus tantum in monarcha tempo^ 
rario, ut usvfructuario. Quod si populiis. electo 
monarcha temporario, ita discesserit e curia, ut 
tempera et loca certa conveniendi habiturus sit, 
durante termino illi prsescripto ; quemadmodum 
apud populum Romanum facti sunt olim dictator es; 
non habendus est talis pro monarcha, sed pro pri- 
mo populi ministro, potestque^opM/e^*, si videbitur, 
eum administratione sua privare, etiam ante tem- 
pus ; ut fecit populus Romanus, qui Minutio Magistro 
equitum sequalem dedit potestatem cum Quinto 
Fabio Maximo, quem ante fecerat dictatorem. 
Ratio cujus rei ea est, quod cogitari non potest eum 
sive hominem, sive coetum, qui in potentia proxima 
et immediata est ad agendum, ita imperium retinere, 
ut non possit actu imperare. Imperium enim nihil 
aliud est, quam jus imperandi quoties per naturam 

possibile est. Postremo, si populus, declarato W20- 
narcha temporario, ita discedat a curia, ut injussu 
declarati non sit licitum iterum convenire, intelligi- 



246 IMPERIUM. 

SECT. III. tur populas statim dissolvi ; imperiranque ejus esse 
. I' _. absolute, qui sic declaratur : propterea quod non 
De monarchig cst ill potcstatc civiuiu ut civitas renascatur, nisi 
^"^ velit is qui imperium solus habet. Neque refert 
quod potuerit promittere se cives certis temporibus 
convocaturum, cum non extet jam, nisi arbitrio 
ejus, persona cui promissum est. Quae diximus de 
quatuor praedictis casibus joopt^Zi, monarcham tem- 
porarium eligentis, plenius explicabuntur per com- 
parationem cum monarcha ahsoluto^ cui nullus 
apparet hseres. Populus enim dominus civium 
talis est, ut haeredem, nisi quem nominat ipse, ha- 
bere non possit. Praeterea, intervalla inter tem- 
pora conventus civium comparari possunt ad tem- 
pora dormiendi in monarcha. Utrobique enim 
actus imperandi cessant, potentia retinetur. Deni- 
que ita dissolvi conventum, ut non possit iterum 
convenire, mors populi est : sicut ita dormire ut 
nunquam vigilare possit, mors hominis est. Quem- 
admodum igitur rex, cui haeres nullus est, dormi- 
turus ita ut nunquam possit expergiscere, hoc est, 
moriturus, si tradit alicui summum imperium exer- 
cendum donee evigilaverit, tradit ei per consequens 
successionem ; ita quoque populus, qui monarcham 
temporarium eligens simul aufert sibi potestatem 
conveniendi, tradit ipsi dominium civitatis. Porro, 
ut rex, qui dormiturus in tempus aliquod, summum 
imperium alii dat administrandum, idem experge- 
factus recipit ; sic populus, monarcha temporario 
electOj retinens jus coeundi ad certum diem et 
locum, eo die recipit imperium suum. Et sicut rex, 
qui imperium administrandum alii dedit, ipso in- 
terea vigilante, potest idem revocare quando vult ; 
ita populus, qui per tempus monarches temporario 



DE TRIBUS CIVITATUM SPECIEBUS. 247 

prsescriptum jure convenit, potest eundem imperio, sect. in. 
si velit, spoliare. Denique rex, qui imperium ad- . ^; 
ministraiidum alii tradit dum ipse dormit^ nee 
evigilare potest, nisi is cui traditnm est voluerit, 
una perdidit imperium cum vita ; sic populusy qui 
monarchce temporario imperium commisit, ita ut 
injussu ejus non possit iterum convenire, penitus 
dissolutus est, manetque imperium penes electum. 

17- Monarcha si wolA promiserit civi, vel pluri- Moparcha, 

... / J retentojure 

bus simul civibus, propter quod per consequens imperii, non in- 
summum imperium exerceri non potest, promissum ^JS^ t^ 
illud sive pactum, lurato vel iniurato factum, irritum *^??® Jy? ^ 

Jr 'J J ■ ^ * media ad impe- 

est. Pactum enim est juris translatio, quae per ea, ^um neceasana. 
quae (capite secundo, articulo 4) dicta sunt, requirit 
signa idonea voluntatis in transferente. Qui vero 
sufficienter significat voluntatem retinendi finem, 
sufficienter declarat se non decedere de jure ad 
media ad eum finem necessaria. Jam vero, qui pro- 
misit aliquod necessarium ad summum imperium, 
ipsum tamen imperium retinet, satis idonea signa 
dat se non aliter promisisse, nisi quatenus sum- 
mum imperium sine eo retineri potest. Quando- 
cunque igitur apparuerit id, quod promissum est, 
prsestari non posse salvo summo imperio, promis- 
sum pro non promisso, id est, invalidum censeri 
debet. 

18. Vidimus quo modo cives natura dictatite obli- Quibusmodis 

^ • . 1 1 1 • 1 * civis subjec- 

garunt se mutuis pactis ad obediendum summo ^onemieTfitar. 
imperio. Videndum porro est, quibus modis fieri 
potest, ut obedientise hujusmodi vinculis liberentur. 
Primo autem id fit abdicatione, id est, si qmsjus 
imperii non in alium transfert, sed abjicit sive de- 
reHnquit : nam quod abjicitur, in medium seque 
omnibus rapiendum projicitur: unde iterum jure 



248 IMPERIUM. 

SECT. III. naturali unusquisque civium suse conservationi sno 
. ^' . providere arbitrio potest. Secundo, si civitas ve- 
Quibus modis nerit in potestatem hostium^ ita iit resisti eis non 
tioneUbCTatur. possit, iiitelligitur IS, qui piius summam nabebat 
potestatemj earn jam amississe. Gives enim, cum 
omnem conatum fecerint ne in manus h ostium 
venirent, pacta, quae inierunt singuli cum singulis 
de obedientia prsestanda, adimplerunt. Et quae 
promiserint postea victi, necis vitandae causa, ea 
quoque ut praestent omni conatu laborandum est. 
Tertio, in monarchia^ (nam SiJ/ioc et curia optima- 
turn deficere non possunt), si successor nullus om- 
nino appareat, omnes cives obligationibus suis 
liberantur. Nemo enim teneri intelligitur, qui cui 
tenetur nescit; quia praestatio in taK casu esset 
impossibilis. Atque his tribus modis a subjectione 
civili in libertatem omnium ad omnia, hoc est, na- 
turalem et belluinam, (nam status naturae ad statum 
civilem, hoc est, libertas ad subjectionem, eam ha- 
bet proportionem, quam cupiditas ad rationem, vel 
bellua ad hominem), simul se recipiimt cuncti cives. 
Praeterea vero, singuli cives liberari subjectione 
jure possimt voluntate ejus, penes quem summum 
est imperium ; nimirum si solum verterint : quod 
duobus modis accidere potest ; vel permissione, ut 
si quis venia impetrata alio volens habitatum abit ; 
vel jussu, ut exsuL Utroque casu liber erit legibus 
prions civitatis, propterea quod obstringitur legibus 
posterioris. 



DE JURE DOMINORUM IN SERVOS. 249 



CAPUT VIII. 

DE JURE DOMINORUM IN SERVOS. 

I . Dominus et servus, quid sint 2. Distinctio servornm^ in eos 
qui fide habita libertate fruuntur naturali, et ergastulos sive eos 
qui carcere vel compedibus vincti serviunt 3. Obligatio servi 
nascitur ex concessa ei a domino libertate corporis. 4. Servi 
▼incti dominis non tenentur pacto. 5. Servi non habent pro- 
prietatem in bonis suis contra dominum. 6. Dominus servum 
potest vendere, vel testamento alienare. ?• Dominus in ser- 
vum injurius esse non potest. 8. Dominus domini est domi- 
nus servorum. 9. Quibus modis servi liberantur. ID. Domi- 
nium in bestias juris naturalis est. 

1. DuoBUS capitibns proxime superioribus dictum sect. iii. 
est de civitate institutiva, nempe quae multorum . ^; . 
consensione, qui se invicem pactis et fide mutuo Dominus et ser 
data obstrinxerunt^ inita est. Sequuntur jam quse^^'^"' 
dicenda sunt de civitate naturali^ quae et acquisita 
dici potest, quippe quae acquiritur potentia et viri- 
bus naturalibus. Sciendum autem in primis est, 
quibus modis jus dominii acquiri potest in personas 
hominum. Ubi tale jus acquisitum est, ibi parvum 
quoddam regnum est. Regem enim esse, nihil aliud 
est quam dominium habere in personas multas ; 
atque adeo familia magna, regnum ; et regnum 
parvum, familia est. Ut redeamus iterum in statum 
naturalem, consideremusque homines tanquam si 
essent jamjam subito e terra fungorum more ex- 
orti et adulti, sine omni unius ad alterum obliga- 
tione ; tres tantum modi sunt, quibus alter in alterius 
personam dominium habere potest. Quorum pri- 
mus est, si volentes, pacis et mutuse defensionis 
causa, in ditionem et dominium alicujus hominis 
vel ccetus hominum ipsi sese pactis mutuis inter se 



250 IMPBRIUM. 

SECT. III. initis tradiderint. Atque de hoc modo dictum jam 
^ f' ■ est. Secmidus modus est, si quis bello captus vel 
victus, aut viribus diffidens, ut mortem declinet, 
victori vel fortiori promittit, se ei serviturum, hoc 
est, omnia facturum quae imperabit. In quo con- 
tractu bonum quidem, quod victus vel viribus in- 
ferior accipit, est vitse condonatio, quae jure belli in 
statu hominum naturali toUi poterat : bonum autem 
quod promittit, ministerium et obedientia est. 
Hujus ergo promissi vi debetur a victo victori 
ministerium et obedientia absoluta, quantum fieri 
potest, nisi quae repugnet legibus divinis. Nam qui 
mandatis cujusquam obedire ante obUgatur, quam 
quid imperaturus sit sciat, tenetur ad omnia man- 
data simpliciter, et sine restrictione. Jam, qui sic 
tenetur SERVus, is cui tenetur dominus appella- 
tur. Tertio, acquiritur jus in personam per gene- 
rationem ; de quo acquisitionis modo dicetur capite 
sequenti. 
Distmctio servo. 2. Nou omuis bcllo captus, cujus vitae parcitum 
Si^i^iteii^^ est, pacisci cum domino intelUgitur : quia non omni 
^^^*"^ita creditur, ut relinquatur ei tantum libertatis 
los siTe eos qui natuTalis, ut vel aufaeere, vel ministerium detrec^ 

carcere vel com- -i • • 7 • -i i 

pedibus vincti tarc, vcl machmari domtno malum aut damnum 
*®^"°** aliquod, si cupiat, possit. Et serviunt quidem hi, 
sed intra ergastula, vel compedibus vincti ; ideoque 
vocabantur non modo servi communi nomine, sed 
etiam peculiari appellatione ergastuli ; sicut et 
hodie diversa significant un serviteur, et un serf, 
vel un esclave. 
obUgatio servi 3. QbUgatio igitur servi ad versus dominum non 

nascitur ex con- . . ,. . .^ 1 .. i 

cessaeiadominonascitur cx simplici vitaB coudonationc, sed ex eo 
ubertate corporis ^^^ j^^j^ viuctum cum vcl iucarccratum teneat. 

Obligatio enim ex pacto oritur ; pactum autem nisi 



DE JURE DOMINORUM IN SERVOS. 251 

fide habita nullum est, ut patet ex cap. ii. art. 9, sect. hi. 
ubi definitur pactum esse promissum ejus cui ere- . ^; . 
ditur. Cum beneficio ergo vitse condonatae con- 
juncta est fiducia, qua dominus eum in libertate 
corporal! relinquit, ita ut nisi intervenissent obliga- 
tio et vincula pactitia, non modo aufugere, sed 
etiam dominum, conservatorem vitae ejus, vita spo- 
liare possit. 

4. Servi itaque hujusmodi, qui carceribus, ergas- ^^T^°^^ 
tulis, vinculisve cphibentur, non comprehenduntur tenentur pact©. 
definitione servorum supra tradita ; quia servixmt hi 
non pacto, sed ne vapulent. Ideoque si aufagerint, 
vel dominum interfecerint, nihil faciunt contra 
leges naturales, Etenim vinculis ligare signum est 
ilium, qui ligat, supponere ligatum nulla alia obli- 
gatione satis teneri. 

5. Non minus igitur juris et dominii habet ^^^J'**"^^* 
dominus in servum non vinctum^ quam in vinctum : bonis sms contra 

• 11... . . 1 doTninnm. 

summum enim habet in utrumque ; potestque de 
servo non minus quam de qualibet alia re, sive ani- 
mata sive inanimata, dicere hoc meum est. Ex quo 
sequitur, quicquid servi erat ante servitutem, id 
postea domini esse ; et quicquid servus acquisierit, 
\dL domino acquisitum esse. Qui enim jure disponit 
de persona hominis, de omnibus rebus disponit, de 
quibus disponere potuit persona. Nihil igitur est, 
quod serviLS possit ut suumxeim&re contra dominum. 
Est tamen ei, domini distributione, proprietor et 
dominium in res suas^ ita ut eas retinere et defen- 
dere possit servus contra conservum ; eo modo quo 
ante ostensum est, civi nihil esse proprie suum con- 
tra voluntatem civitatis, sive ejus qui habet sum- 
mum imperium ; esse autem sua cuique civi contra 
concivem. 



252 IMPERIUM. 

SECT. III. 6. Quoniam ergo et servus ipse et ea quae habet, 

. ^- ^ omnia domini sunt, disponere autem de suo nnus- 

Dominus ser- quisque jure naturali potest eo modo quo voluerit, 

rum potest ven- ^'.t**!** • i 

dere, vei testa- poteiit dommus dommium suum in servum vendere, 
mento aiienare. Qppignerare, vcl tcstameuto transferred pro arbi- 

trio suo. 

Dominusin 7- Prseterea, id quod ante de subditis in eivitate 

^Z^^^ institutiva demonstratum est, nimirum, quod is^ qui 

summum civitatis imperium habet, nullam iis injur- 

riam facere potest, verum quoque de servis est, 

propterea quod voluntatem suam domini voluntati 

subjecere. Quare quicquid iste feeerit, ipsis volen- 

tibus fit : volenti autem injuria fieri non potest. 

Dominus do- 8. Si vero accidat, ut dominus sive captivitate 

mini, est domi- • i_*^* i^* ii-v** -i 

nus servorum. sive suDjectioue voluutaria servus vel subdttus al- 
terius fiat, ille alter non modo ipsius, sed etiam 
servorum ejus dominus erit ; horum quidem domi- 
nus *Mjor^aww^,illius immediatus. Quoniam enim non 
modo servus, sed etiam ea quae habet domini sunt, 
ideo et servi illius hujus sunt ; neque potest domi- 
nus medius de iis aliter disponere, quam domino 
supremo visum faerit. Et propterea in civitatibus, 
si quando dominis in servos potentia absoluta fu- 
erit, ea a jure naturae orta esse censetur, et lege 
civili non eonstituta, sed praeterita. 
Quibusmodis 9. Servtis iisdem modis servitute liberatur, qui- 

servi liberantur. 1 77*, - ••«« • «•«<• i*-i a 1 

bus subdttus m civttate tnstitutiva liberatur sub- 
jectione. Primo, si dominus eum libertate donaverit. 
Nam quod jus in se servus domino transtulit, idem 
potest dominUfS servo rursus reddere. Atque liber- 
tatis donatio talis manumissio dicitur. Quod 
simile est, ac si civitas civi permiserit in aliam 
eivitatem se transferre. Secundo, si dominus ser- 
vum a se abigat ; id quod in eivitate exsilium est : 



DE JURE DOMINORUM IN SERVOS. 253 

neque differt quoad effectum a manumissione, sed sect. hi. 
quoad modum : libertas enim hie in poenam, illic . ^- . 
in gratiam data est ; utrobique autem dominio re- 
nunciatur. Tertio, serviis si captus faerit^ veterem 
servitutem nova abolet. Nam sicut et res cseterae 
omnes, ita quoque et send bello acquiruntur, quos 
^quum est ut dominus protegat^ si suos esse volet. 
Quarto, liberatur servus ignoratione successoris, 
puta moriente domino sine testamento, et sine 
hserede. Nemo enim obligari intelligitur^ nisi scire 
possit cui prsestandum sit quod debetur. Postremo, 
servus^ qui in vincula conjicitur, vel quoquo modo 
libertate corporali privatur, altera ilia obligatione 
pactitia liberatur. Non enim exsistit pactum, nisi 
ubi paciscenti creditur ; nee violari potest fides, 
quae non est habita. Dominus autem, qui ipse alii 
servit, servos suos non potest ita liberare, quin 
semper sint in potestate domini supremi. Nam ut 
supra ostensum est, sunt tales servi non sui, sed 
domini supremi. 

10. Eodem modo acquiritur jus in animalia i^®"^"^^ "» 

, . . . bestias juris 

ratione carentia, quo m personas nommum ; nimi- naturaus est. 
rum viribus et potentiis naturalibus. Siquidem 
enim in statu naturali, propter bellum omnium in 
omnes, subjugare vel etiam occidere homines cuique 
licitum sit, quoties id suo bono conducere videbitur ; 
multo magis idem licitum erit adversus belluas, hoc 
est, arbitratu suo eas in servitutem subigere, quae 
per ingenium cicurari et usui sibi esse possunt, 
caeteras bello perpetuo ut noxias persequi et de- 
struere. Dominium igitur in bestias originem ha- 
bet Si jure naturte, non ei jure divino positivo. Nam 
si non exstitisset tale jus ante promulgationem 
Scripturse sacrse, nemo jure potuisset bestias ad 



254 IMPERIUM. 



SECT. III. cibum jugxdare ; durissima sane hominum condi- 

. f' . tione, quos bestise devorare sine injuria possent, 

illi bestias non possent. Siquidem ergo a jure na- 

turali sit, quod bestia hominem oceidat, ab eodem 

jure erit, quod homo jugulet bestiam. 



CAPUT IX. 

DE JURE PARENTUM IN LIBEROS, ET DE REGNO 

PATRIMONIALI. 

1 . DomiDium patemum non oritur a generatione. 2. Dominium 
in infantes ejus est, qui primus eos in potestate sua habet. 3. 
Dominium in infantes originaliter matris est. 4. Infans exposi- 
tus ejus est, a quo eonservatur. 5. Natus ex cive et habente 
summum imperium, imperantis est. 6. In conjunctione maris 
et foBminae, ita ut neuter alteri imperet, nati matris sunt, nisi 
pacto vel lege civili aliter statuatur. 7* Liberi subjiciuntur 
patribus, non minus quam servi dominis et cives civitati. 8. 
De honore parentum et dominorum. 9. In quo consistat 
libertas, et differentia civium et servorum. 10. Idem est jus 
in cives in regno patrimoniali, quod institutivo. 11. Quaestio 
de jure successionis in sola monarchia locum habet. 12. Mo- 
narcha potest summum imperium civitatis testamento disponere: 
13. Vel donare vel vendere. 14. Monarcha intestatus, semper 
intelligitur velle fore sibi monarcham successorem : 15. Et 
aliquem ex suis liberb : 16. £t masculum potius quam foemi- 
nam : 17< Et filiorum natu maximum, quam minorem. 18. Et 
fratrem, si prole eareat, prse omnibus aliis : 19. Eodem modo 
quo succeditur in imperium, sueceditur etiam in jus successionis. 

Domimuinpater. J . Soctates cst komo. ergo et animaL recta areu- 

num non oritur . . , , . 

a generatione. meutatio est^ eademque evidentissima ; propterea 
quod nihil opus est ad consequentiae veritatem ag- 
noscendam, nisi ut vox homo intelligatur ; quia 
animal est in ipsa hominis definitione, suppletque 
unusquisque propositionem quae desiderabatur, 
nempe banc, homo est animaL Et haee, Sophro- 



DE JURE PARENTUM IN LIBEROS^ ETC. 255 

niscus Socratis pater est, ergo et dominus, recta sect, iii^ 
forte illatio est, cseterum non evidentissima, quia . ^; . 
dominus non est in definitione patris ; itaque 
opus est ad evidentiam, ut patris et domini con- 
nexio explicetur. Qui hacteniis dominium patris 
in liheros asserere conati sunt, argumentum nullum 
attulere prseter generationem ; quasi per se evidens 
sit, quod a me genitum est meum esse ; similiter 
facientes, ac si quis putet, si triangulum sit, statim 
apparere sine alia ratiocinatione angulos ejus esse 
sequales duobus rectis. Praeterea, cum dominium, 
hoc est imperium supremum, indivisibile sit, ita ut 
nemo duobus dominis servire possit, ad generatio- 
nem autem duse personse concurrant, mas et fcemi- 
na, impossibile est ut dominium omnino acquiratur 
sola generatione. Quare origo dominii paterni 
diligentius hoc loco quserenda est. 

2. Redeundum igitur est ad statum naturalem, Dominium in in- 

• ^•M A ^ 1 • fantes qua est, 

m quo, propter sequalitatem naturae, omnes homines qui primus eos 
maturse setatis inter se sequales habendi sunt. Ibi ha^!^**^ *"* 
jure naturce victor victi dominus est ; jure igitur 
natures dominium infantis ad eum primum pertinet, 
qui primus in potestate sua ipsum habet. Manifes- 
tum autem est eum qui modo nascitur, prius esse 
in potestate matris, quam cujusquam alterius ; ita 
ut ilium vel educare, vel exponere, suo arbitrio et 
jure possit. 

3. Siquidem ergo educet, quoniam status naturae pominiumin 
status belli est, ea lege educare intelligitur, ne na^r maXest. 
adultus hostis fiat, hoc est, ea lege ut ipsi obediat. 

Cum enim necessitate naturali velimus omnes id 
quod nohismetipsis apparet honum ; intelligi non 
potest, quemquam ita vitam dedisse cuiquam, ut 
possit simul et vires aetate acquirere, et jure hostis 



256 IMPERIUM. 

SECT. III. esse. Hostis autem est quisque cuique, cm neque 
^ ^' _. paret neque imperat. Atque hoc modo, in statu 
naturae omnis puerpera simul et mater fit et do- 
mina. Quod vero quidam ajimt, non matrem in 
hoc casu^ sed patrem fieri dominumy propter prse- 
stantiam sexus, nihil est ; nam et ratio in contra- 
rium est, quia insequaUtas virium naturahum minor 
est^ quam ut mas in fceminam imperium sine bello 
acquirere possit : et consuetude in contrarium non 
est ; quia fcem,in(B, nimirum Amazones^ quondam 
bella contra hostes gesserunt, et de prole sua suo 
libitu statuerunt ; hodieque pluribus in locis fcemince 
sunt cum summo imperio. Neque de harum liheris 
statuunt mariti, sed ipsce; quod sane jure naturce 
faciunt^ siquidem qui summum habent imperium 
legibus civilibus, ut supra ostensum est, non tenen- 
tur. Adde quod in statu naturae sciri non potest 
cujus patris filius est, nisi indicio matris. Ejus 
igitur est quem mater vult eum esse, et proinde 
matris est. Originale igitur in liberos dominium 
matris est ; et apud homines non minus quam 
caetera animantia, partus ventrem sequitur. 
infansexpositus, 4. A mutre autcm ad alios transit dominium di- 

ejus est a quo • i. -rk- ■• i-i* 'a • 

conservatur. vcrsis modis. Primo, SI jus- suum dereliquent sive 
abjecerit^/mwe exponendo. Is igitur qui expositum 
educaverit, idem habebit dominium, quod habebat 
mater. Vitam enim quam mater non ge7ierando,sed 
alendo dederat, exponendo toUit ; quare et obligatio, 
quae orta est ex vitae donatione, per expositionem 
sublata est. Ei autem, qui ipsum alendo conser- 
vavit, omnia debet conservatus, et nomine alumni, 
tanquam matrix et nomine serviy tanquam domino. 
Etsi enim mater filium in statu naturae, ubi omnia 
sunt omnium^ repetere possit, eodem sicilicet jure 



DE JURE PARENTUM IN LIBEROS^ ETC. 257 

quo quilibet alius, tamen Jilius jure non potest ad sect. hi. 
matrem se transferre. . ^' . 

5. Secundo, si mater bello capta sit, nattis ex ea Natusexdve 
capientis est, propterea quod qui dominium in per- ^i^^^rf^ 
sonam habet, dominium habet in omnia quae sunt ^mpenmtis est 
ejus : quare et in filium^ ut capite prsecedente, 
articulo v, dictum est. Tertio, si mater civis sit 
cujuscunque civitatis, is qui in ea civitate habet 
summum imperium, dominium habebit ejus qui 

ab ea nascetur : nam et matris dominus est, quae 
habenti summum imperium in omnibus tenetur 
obedire. Quarto, si mulier viro se tradiderit in 
vitse societatem, ea lege ut imperium apud virum 
sit, qui nascitur ex ambobus, patris est, propter 
imperium in matrem. Sed ^ifcemina imperium 
hahens filios ex suhdito susceperit, suscepti matris 
sunt. Aliter enim, salvo imperio, mulier filios ha- 
bere non potest. Atque universaliter, si maris et 
foeminiB societas unio sit, ut alter alterius imperio 
subjiciatur, liheri sunt imperantis. 

6. Cseterum in statu naturae, siquidem mas et in conjimctione 
jwnnna societatem contrahant, ita ut alter alterius ita ut neuter ai- 

imperio non subsit, nati ex iis matris sunt, propter mrtS^s^^^ 
rationes adductas supra articulo tertio, nisi aliter p?^^ if ^^ 

^ ^ ^ civili aliter ata- 

pactis provisum sit. Pactis enim mater de juretuatur. 
suo disponere potest prout velit, quemadmodum 
factum est olim ab Amazonibus, quae ex vicinis sus- 
ceptos liberos, mares quidem illis remiserunt, Jw- 
minas sibimetipsis pacto retinuerunt. In civitate 
vero, si contractus sit inter marem eifoeminam ad 
cohabitationem, liberi geniti patris sunt : quia in 
omnibus civitatibus, scilicet constitutis a,patribus^ 
non a matrihusfamilias^ imperium domesticum viri 
est. Vocatur autem talis contractus, si fiat secun- 

VOL. 11. s 



258 IMPERIUM. 

, SECT. III. dum leges civiles, matrimonium. Si vero con- 
. ^* . trahant concubinatum tontxnayjilii sunt vel matrisy 

vel patris varie^ prout in diversis civitatibus leges 

civiles diversae sunt, 
liberi gaigici- 7^ Quoniam, per articulmn tertium, mater oriffi- 

imtur patnbos, , . , 

nanminusquamnaliter Uherorum domina est, et ab ilia pater ^ vel 

serri dominis et.. •• • t ' . • n a a 

dves ciyitati. alius qiuspiam jure denvato ; manifestum est, non 
minus liber os illis esse subjectos a quibus aluntur 
et educantur, quam servi dominis , vel suhditi illi 
qui summum habet imperium in civitate; neque 
posse parentem, quamdiu in ejus potestate est,Jilio 
injurium esse. Etiam subjectione iisdem modis 
Jilitis liberatur, quibus suhditus et servus. Eadem 
enim res est emancipatio cum manumissione, et 
ahdicatio cum exsilio. 
Dehonore 8. PatremfamiUas emancipatus filitts ^ vel mxmu- 

parentum . ^ . • . • ^ i -t ^ 

et daminorum. missus scrvitSy pHvatum jam patna et herm potes- 
tate minus metuunt, et, si quidem verus et intemus 
spectetur honor ^ minus honorant quam ante. Est 
enim honor nihil aliud, quam potentise alienee sesti- 
matio ; ideoque cui minus potentiae est, minus semper 
est honoris. Non est autem putandum manumitten-- 
tern manumissum, vel emancipatem emancipatum 
ita voluisse sibi sequare, ut ne beneficii quidem reus 
esset, sed in omnibus se gereret tanquam aequalis 
sibi esset. Intelligendum igitur semper est, eum, 
qui liberatur subjectione, sive sit servus ^ siye Jiliusy 
sive colonia aliqua, promittere saltem externa signa 
omnia, quibus superiores ab inferioribus solent 
honorari. Ex quo sequitur, praeceptum illud de 
parentibtis honorandis esse legis naturalis^ non 
modo sub titulo gratitudinis, sed etiam pactionis. 
9. Qusenam ergo est, quseret aliquis, inter libe- 
rum, vel inter civem, et servum differentia ? Neque 



servorum. 



DE JURE PARENTUM IN LIBEROS, ETC. 259 

enim quod sciam, a quoquam scriptore explica- sect. hi. 
turn est, quid sit lihertas, et quid servitus. Vulgo ^ ^' . 
omnia nostro arbitratu facere, atque id impune, in quo consistat 
lihertas ; id non posse, servitus judicatur : quod ren^'cwium^ 
in civitate, et cum pace humani generis fieri non ®* 
potest ; quia civitas sine imperio et jure coercendi 
nulla est. Libertas, ut cam definiamus, nihil 
aliud est quam absentia impedimentorum motus ; 
ut aqua vase conclusa ideo non est libera^ quia 
vas impedimento est ne effluat, quae fracto vase 
liberatur. Et est cuique libertas major vel minor, 
prout plus vel minus spatii est in quo versatur ; ut 
majorem habet libertatem qui in amplo carcere, 
quam qui in angusto custoditur. Et potest esse 
homo liber versus unam partem, nee tamen versus 
alteram ; ut qui iter faciens sepibus et maceriis, ne 
vineas et segetes viae vicinas conterat, hinc et inde 
cohibetur. Et hujusmodi quidem impedimenta ex- 
terna et absoluta sunt : quo sensu omnes serm et 
subditi liberi sunt, qui non sunt vincti, vel incar- 
cerati. Alia sunt arbitraria, quae non absolute 
impediunt motum, sed per accidens, nimirum per 
electionem nostram; ut qui in nave est, non ita 
impeditur quin se m mare praecipitare possit, si velle 
possit. Atque hie quoque, quo quis pluribus viis 
movere se potest, eo majorem habet libertatem. 
Atque in hoc consistit libertas civilis. Nemo enim 
sive subditus, ^vf^ filiusfamilias^ sive servus^ ita 
civitatis vel patris vel domini sui, utcunque severi, 
pcenis propositis impeditur, quin omnia facere et 
ad omnia se convertere possit, quae ad vitam et 
sanitatem tuendam sunt necessaria. Non igitur 
reperio quid sit, de quo vel servus quisquam con- 
queri possit eo nomine quod libertate careat, nisi 

s 2 



260 IMPERIUM. 

SECT. III. miseria sit ita cohiberi ne ipse sibi noceat^ et vitam, 

^ ^; . quam bello vel infortunio vel demum inertia sua 

amiserat, una cum omnibus alimentis et omnibus 

rebus ad vitam et sanitatem necessariis ea lege re- 

cipere ut regatur. Qui enim ita cohibetur poenis 

propositis, ne omnia quae vult faciat, non opprimitur 

servitute, sed regitur et sustentatur. Hoc autem, 

in omni civitate et familia^ ubi servi exsistunt, cives 

liberij et filiifamilias prse servis eximium habent, 

ut et ministeria civitatis vel familise obeant honora- 
tiora, et plus possideant rerum superfluarum. Atque 

in hoc sita est diflFerentia inter civem liherum et 
servum ; quod liber quidem is sit, qui soli civitati, 
SERVus autem, qui etiam concivi servit. Libertas 
alia omnis exemtio est a legibus civitatis, et propria 
imperantium. 
Idem ct jus in iQ. Paterfamilias, liberi servique ejus, virtute 

cives in regno pa- , ..^.. '-i i«^» 

trimoniaii, quod imperil patcmi, m unam personam civilem coaliti, 
minstitutim p^^iLiA dicitur. Eadcm, si multiplicatione prolix 

et servorum acquisitione numerosa fiat, ita ut sine 
belli incerta alea subjugari non possit, appellabitur 
REGNUM PATRIMONIALE. Quod quamquam vi 
acquisitum diflferat a monarchia institutiva origine 
et modo constituendi, constitutum tamen omnes 
easdem habet proprietates, et idem est utrobique 
imperii jus, ut non sit opus quidlibet de iis seorsim 
dicere. 
QusBstio de jure H. Quo jurc summa imperia constituta sunt, 

successionis inj«. a. t^ *a. • • j.' a. 

sola monarchia dictum cst ; brcvitcr jam, quo jure contmuentur, 
locum habet (Jiccudum cst. Jus autcm quo continuantur, illud 
est quod appellatur jus successionis. Quoniam 
autem in democratia, summum imperium apud 
populum est, quamdiu cives existunt, tamdiu penes 
eandem est personam. Populus enim successorem 



DE JURE PARENTUM IN LIBEROS^ ETC. 261 

non habet. Similiter in aristocratia, moriente uno sect. iit. 
optimatum aliquis alius in ejus locum a cseteris sub- . ^- . 
stituitur : ideoque nisi simul deficiant^ quod sup- 
pono nimquam accidere^ successio nulla est. GKuses- 
tio igitur de jure successionis in sola monarchia 
ahsoluta locum habet. Nam qui ad tempus tantum 
summum exercent imperium^ non sunt ipsi monar- 
chce, sed minis tri civitatis. 

12. Primum autem. si monarcka successor em ^"^^"^^^vo- 

test siumnum 

sibi testamento instituerit^ institutus succedet. Nam imperiumcivi- 

• T • i* i_ i -iii'j . • • • M_ tatis testameu- 

SI a populo mstituatur, habebit omne jus m civita- to aisponere : 
tem quod populus habebat : ut ostensum est Cap. 
VII. art. 2. ^qA. populus potuitipsum eligere ; ergo 
eodem jure ipse alium. Sed in regno etiam patri^ 
moniali eadem sunt jura^ quae in institutivo. Quare 
monarcha omnis potest successorem sibi testamento 
facere. 

13. Quod autem quis testamento transferre in vei donare, 
alium potest^ id eodem jure donare vel vendere 
vivens potest. Cuicunque ergo is summum impe- 

rium tradiderit sive dono sive precio^ jure traditur. 

14. Quod si neque testamento^ neque aliter^ vo- Monarcbain- 

•... 1 . 11*^ testatus, sein^ 

luntatem suam de successor e vivens declaravit, per inteiiigitur 
intelligitur primum noluisse eum redire civitatem m^nJ^iL^^* 
ad anarchiam sive statum belli, id est, ad perniciem 
civium : tum quia non potuit id facere sine viola- 
tione legum naturalium, quibus in foro conscientiae 
obligatus erat ad omnia quae ad pacem necessario 
conducunt : tum etiam quia si voluisset, non erat 
difficile id aperte declarasse. Deinde, quia jus 
transit secundum voluntatem patris, censendum est 
de successore per signa voluntatis ejus. Intelligitur 
ergo voluisse eum subditos suos sub regimine esse 
monarchico^ potius quam alio ; propterea quod et 



successorem: 



262 IMPERIUM. 

SECT. III. ipse eum statum exemplo suo regnando commen- 

^' davit ante, nee alio faeto ant verbo post damnavit. 

Etaiiquem 15. Poiro qnoniam natnrali necessitate omnes 

cxsuisHbens: jj^^-^^g benc Ulis cssc malunt, per qnos sibi honor 

et gloria est, qnam aliis ; honor antem et gloria 
nnicnique post mortem per liberonim potins qnam 
per aliomm qnornmcnmqne hominum potentiam 
contingit; coUigitur, patrem melius velle liberis 
snis, qnam quibuscunqne aliis. Intelligitnr itaqne 
voluntas patris intestati ea faisse, nt successor ei 
aliquis esset ex liberis snis. Hoc tamen ita intelli- 
gendnm est, si alia signa apertiora in contrarium 
non existant ; cujus generis, post successiones 
plures, potest esse consnetndo. Qui enim de sue- 
cessione tacet, intelligitnr consuetudini regni con- 
sen tire. 
Etmasciiium 16. lutcr Ubcros masculi foeminis prsefemntur; 

potius quam ... . , n . i i t ^ 

foeminam: pnucipio qmdcm lortc quod plemmque, licet non 
semper, aptiores sunt ad rerum magnamm, prseser- 
tim vero bellorum administrationem ; post autem, 
ubi in consuetudinem abiit, quod consuetudini non 
sit contradictum ; ideoque Yohmtas patris in eonun 
favorem, nisi consnetndo alia vel signum aliud 
apertius repugnet, interpretanda est. 
Etfiiiorum I/. FiUorum autem, quia sequales sunt, nee di- 

natu maximum, . ,. . . . . • t , • 

quam minorem: vidi impcHum potcst, IS succcdet qui maximus natu 
est. Nam si differentia sit aliqua propter setatem, 
dignior maximus est: nam natura judice annis pro- 
vectior, quia solet esse, prudentior est. Alius au- 
tem judex dari non potest. Si vero fratres omnes 
pro sequalibus habendi sint, sorte fiet successor. 
Est autem sors naturalis, primogenitura ; ea vero 
jam prsefertur natu maximus ; neque est qui potes- 
tatem habeat judicandi, utrum eo, an alio genere 



DB JURE PARENTUM IN LTBEROS^ ETC. 263 

sortium res decidenda sit. Quae autem ratio pro sect. hi. 
primogenito, eadem pro primogenita militat. . ^' , 

18. Quod si liberi nulli sint, tunc ad fratres etEtfratrem,8i 
sorores imperium transibit^ propter eandem ratio- ^^iJ^^'" 
nem^ qua liberi succederent^ si essent ; nam natura 
proximi, benevolentia proximi esse supponuntur ; 

et in fratres prius quam in sorores ; item in majores 
natu prius quam in minores. Ratio enim hie eadem 
est, quae in liberis. 

1 9. Porro qua ratione succeditur ad imperium. ^**^®™ "*^^ 

^ ^ ^ q^o succeditur 

eadem quoque succeditur ad jus successionis. Nam iniinperiuin,8uc 

. • • • I • ceditur etiam in 

pnmogemtus, si ante patrem monatur, censebitur, jus successioms. 
nisi pater aliter statuerit, jus suum successionis 
transtulisse ad liberos suos; ideoque nepotes et 
neptes priores ad succedendum erunt quam ipsorum 
avunculi. Haec, inquam, omnia ita se habent, si 
consuetudo loci, cui pater non contradicendo cen- 
sebitur consentire, non impediat. 



264 IMPERIUM. 



CAPUT X. 

SPECIERUM TRIUM CIVITATIS QUOAD INCOMMODA 
SINGULARUM COMPARATIO. 

1 . Comparatio status naturalis cum statu civili. 2. Imperantis 
et civium eadem sunt commoda et iDcommoda. 3. CommeD- 
datio monarchise. 4. Regimen unius non esse eo nomine 
iniquum, quod unus plus possit csBteris omnibus. 5. Kejectio 
opinionis eorum qui dieunt dominum cmn sends non posse 
esse civitatem. 6. Exactiones graviores esse subpopulo im- 
perante> quam sub monarcha. ?• Cives innocentes minus 
obnoxios esse poenis sub monarcha, quam sub populo. 8. Liber- 
tatem civium singulorum non minorem esse sub monarcha, 
quam sub populo. 9. Non esse civibus incommodum, quod 
non omnes ad publicas deliberationes admittantur. 10. Deli- 
berationes civiles magnis coetibus male committuntur, propter 
plurimorum imperitiam : 11. Propter eloquentiam : 12. Prop- 
ter factionem : 13. Propter instabilitatem legum : 14. Prop- 
ter defectum taciturnitatis. 15. £a incommoda democratise 
adhaerere, quatenus homines naturaliter delectantur existima- 
tione ingenii. 16. Incommoda civitatis ex rege puero. 17- 
Monarchicae prsestantise signum, potestas ducum castrensis. 18. 
Optimus status civitatis est, ubi cives imperantis sunt haereditas, 
19. Aristocratia tanto melior est, quanto monarchisB propior; 
pejor, quanto ab ea remotior. 

SECT. III. 1. Democratia, aW*/ocr«^/a et monarchia quid 

. \^' ■. sint, dictum est. Utra autem ad civium pacem 

Comparatio conscrvaiidam. et commoda eorum procuranda ap- 

status naturalis . , • • i i t^ • 

cum statu civiiL tior Sit, carum comparatioue videndum est. Pn- 
mum autem commoda et incommoda civitatis in 
universum conferamus, ne quis forte satius esse 
ducat vivere unumquemque arbitrio suo, quam 
civitatem omnino constituere. Extra statum civi- 
tatis, unusquisque libertatem habet integerrimam 
quidem, sed infructuosam ; propterea quod qui 
propter libertatem suam omnia agit arbitrio suo. 



COMPARATIO SPECIERUM TRIUM CIVITATIS. 265 

propter libertatem aliorum omnia patitur arbitrio sect. hi. 
alieno. At civitate constituta, unusquisque civium . ^^' . 
tantum libertatis sibi retinet, quantum sufficit ad 
bene et tranquille vivendum ; tantum item aliis 
adimitur, ut non sint metuendi. Extra civitatem, 
unicuique ita jus est ad omnia, ut tamen nulla re 
frui possit : in civitate vero, unusquisque finite jure 
secure fruitur. Extra civitatem, quilibet a quolibet 
jure spoliari et occidi potest : in civitate ab uno 
tantum. Extra civitatem, propriis tantum viribus 
protegimur : in civitate, omnium. Extra civitatem, 
fructus ab industria nemini certus ; in civitate, om- 
nibus. Denique, extra civitatem, imperium aflfec- 
tuum, bellum, metus, paupertas, foecKtas, solitude, 
barbaries, ignorantia, feritas : in civitate, imperium 
rationis, pax, securitas, divitise, ornatus, societas, 
elegantia, scientise, benevolentia. 

2. Aristoteles {Politicorum libri septimi capite imperantis et 

. -t • \ 1 • , • • civium eadem 

quatuordecimo) duo esse ait genera regunmum, sunt commod* 
quorum alterum ad imperantis, alterum ad suhdi- ®* mcommoda. 
torum commodum dirigitur. Quasi ubi cives durius 
tractantur, ibi una ; ubi mitius, ibi alia species 
esset civitatis ; quod ei minime concedendum est. 
Sunt enim imperantis et suhditorum eadem et 
communia commoda et incommoda omnia, quae ex 
regimine oriuntur. Incommoda, quae civi alicui, 
infortunio, stultitia, negligentia, ignavia, vel luxuria 
sua accidunt, a regentis incommodis separari pos- 
sunt : sed non sunt ilia regiminis incommoda, ut 
quae in qualibet civitate accidere possunt. Eadem, 
si accidimt a prima civitatis institutione, dicentur 
quidem regiminis incommoda, sed ipsi imperanti 
cum civibus communia erunt, sicut communia etiam 
simt eorum commoda. Primum autem et maximum 



266 



IMPERIUM. 



SECT. III. 

10. 



Commendatio 
monarcbiee. 



commodum, pax et defensio, idem utriusque est. 
Nam et is qui imperat, et is cui imperatur, ad vitae 
suae defensionem viribus utitur simul omnium con- 
civium. Et maximo incommodo, quod in civitate 
contingere potest, nimirum csede civium, quae ab 
anarchia oritur, et is qui summum imperium habet, 
et quilibet imus civium seque obruitur. Secundo, 
si is, qui summum imperium obtinet, pecuniarum 
tantum a civibus exegerit, ut se et familias suas 
alere et vires corporum suonun conservare non 
possint, incommodum non magis illonun est quam 
imperantis, qui quantiscunque divitiis sine corpori- 
bus civium imperium suum et divitias tueri non po- 
test. Si vero tantum exegerit quantum ad imperii 
administrationem sufficit, id commodum aeque est 
et ipsi et civibus ad communem pacem et defensio- 
nem. Neque imaginabile est, quomodo divitiae 
puhliccB civibus privatis incommodo esse possint, 
modo privati non ita exhauriantur,ut per industriam 
suam necessaria ad corporis et animi vires susten- 
tandas acquirere sit impossibile. Nam sic incom- 
modum et ad ipsum imperantem pertineret, nee 
oriretur ab institutione vel ordinatione prava ; quia 
in omni genere civitatis, cives opprimi possunt ; sed 
a bene ordinatae civitatis prava administratione. 

3. Quod autem dictarum specierum civitatis, de- 
mocraticB et aristocrati(B et monarchi(B, optima sit 
monarchia, ex comparatione commodorum et in- 
commodorum in singulis ostendendum est. Haec 
igitur, quod universum ab uno Deo regitur ; quod 
antiqui statum monarchicum caeteris praetulerunt, 
regimen Deorum uni Jovi adscribentes ; quod prin- 
cipio rerum nationumque arbitria principum pro 
legibus fuerint ; quod imperium paternum institu- 



COMPARATIO SPECIERUM TRIUM CIVITATIS. 267 

turn a Deo in creatione monarchicum fuerit ; quod sect. hi. 
regimina csetera ex monarchice per seditiones dis- . ^|^- . 
solutee ruderibus artificio hominum* post congluti- 
nata sint ; quodque populus Dei sub regibus fuerint ; 
quamquam monarchiam eommendatiorem nobis 
exhibeant^ tamen quia id non rationibus, sed ex- 
emplis et testimoniis faciunt, omittemus. 

4. Sunt quibus unius regimen eo nomine displi- Regimen imius 

• . > ^ ' A M^ iioii esse eo n(v 

eet, qma umus est ; quasi miquum esset mter tarn mine iniquum, 
muitos tanta potestate eminere unum aliquem, ut ^^t^^catelS* 
arbitrio suo possit de cseteris omnibus statuere. °°^^^- 
Hi sane subtrahere se ab imperio unius Dei, si 
possent, vellent, Sed exceptionem banc contra 
unum suggerit invidia, dum vident unum habere 
quod omnes cupiunt. Idem iniquum esse censerent 
eadem jratione, si pauci imperarent, nisi ipsi vel 
essent vel esse sperarent ex eorum numero. Nam 
si iniquum sit non esse jus aequale omnibus, iniquum 
etiam est regimen optimatum. Quoniam autem 
ostensum est, statum sequalitatis esse statum belli, 
ideoque insequalitatem introductam esse consensu 
omnium ; inaequalitas ilia non est amplius habenda 

* Artificio hominum conglutinata sint, etc."] Videntur hue 
spectasse antiqui, qui fabulam nobis confiuxerunt de Prometheo. 
Narrant Proraetheum, surrepto a sole igne, ex luto fecisse homi- 
nem : atque ob id factum perpetua jecoris laceratione irato Jovi 
dedisse poenas. Hoc est, ingenio humano, id quod significatur 
per Prometheum, leges et justitiam a monarchia per imitationem 
sumtas esse, quarum vi, tanquam igne a fonte suo naturali sur- 
repto^ multitudo, quasi lutum et faex hominum, in unam personam 
civilem animata et conflata est, quai aristocratia vel democratia 
appellatur. Tnventi autem authores et fautores, qui cum secure 
atque otiose sub imperio regum naturali vivere potuissent, hanc 
poenam dant, ut perpetuis curis suspicionibus dissensionibusque 
alto loco expositi crucientur. 



2G8 IMPERIUM- 

5ECT. III. pro re iniqua, ubi plus habet is, cui plus volentes 

. ^Q- , dedimus. Incommoda igitur quae sequuntur unius 

hominis imperium, sequuntur hominem, non unita- 

tern. Videndum igitur est, utrum imperium hominis^ 

an hominum, plura civibus adferat incommoda. 

Rejectioopi- 5. Scd prlmum amoUcuda est sententia eorum, 

nionis eorum . ... ^ 

qui dicunt do- qui uegaut omnmo civitatem esse, quae conflatur ex 

TOiTHim cum A ' 1 • 1 • 

servis non posse <i^3nto VIS uumero servoHim sub communi domino. 
esse civitatem. Capite quluto, articulo nono, definitur civitas esse 
persona una facta ex pluribus hominibus, cujus 
voluntas, ex ipsorum pactis, pro ipsorum omnium 
voluntatibus habenda est, ut singulorum viribus et 
facultatibus uti possit ad pacem et defensionem 
communem. Persona autem una est, per ejusdem 
capitis articulum eundem, quando plurium volun- 
tates unius voluntate continentur. Sed voluntas 
uniuscujusque servi continetur in voluntate domini, 
ut ostensum est capitis octavi articulo quinto, ita 
ut possit eorum viribus et facultatibus uti, prout 
voluerit. Sequitur ergo civitatem esse quae con- 
stituitur ex domino et pluribus servis. Neque po- 
test uUa ratio in contrarium adduci, quae non aeque 
militet contra civitatem constitutam a patre et 
liheris. Nam apud dominum^ cui liberi non sunt, 
servi liherorum rationem subeunt. Sunt enim et 
honor et praesidium ejus : neque magis subjiciuntur 
servi dominisy quam liberi patrihus, ut supra 
ostensum est capitis octavi articulo quinto. 
Exactiones 6. lutcr iucommoda imperii summi unum est, 

l^-Sio*^ quod imperans praeter pecunias ad sumtus publicos, 
perante, quMn j^q^j ^gf ^d mlulstros puWicos alcudos, praesidia 

sub monarcna. ^ * . 

aedificanda et tuenda, bella gerenda, rem domesti- 
cam honorifice sustentandam necessarias, possit 
etiam, si velit, alias exigere per libidinem, quibus 



COMPARATIO SPECIERUM TRIUM CIVITATIS. 269 

Jilios, cognatos^ grafiosos, atque etiam adulatores sect. iir. 
ditare possit. Confitendum est incommodum qui- . \^' . 
dem hoc esse^ sed ex numero eorum quae in omni 
genere civitatis reperiuntur ; in monarchia autem 
tolerabiliora, quam in democratia. Nam et si velit 
monarcha illos locupletare^ pauci sunt, quia unius 
sunt. Sed in democratia^ quot sunt demagogic 
id est, potentes apud populum oratores, qui et simul 
plures sunt et quotidie novi suboriuntur, tot sunt 
qui liberos, cognatos, amicos, adulator esque ditan- 
dos habent. Cupiimt enim singuli, non modo 
familias suas divitiis potentes illustresque reddere 
quantum possunt, sed etiam alios sui muniendi 
causa beneficiis devincire. Monarcha ministros et 
amicos suos, quia non sunt numerosi, sine civium 
dispendio, deferendo scilicet illis belli pacisque mu- 
nia, magna ex parte explere potest ; in democratia^ 
ubi multi satiandi sunt, et semper novi, fieri id sine 
oppressione civium non potest. Monarcha quam- 
quam possit indignos promovere, saepe tamen id 
facere non vult ; orator es autem in democratia 
semper hoc omnes velle intelliguntur, ideo quia 
opus est ; aliter enim potentia eorum, qui id soli 
facerent, ita cresceret, ut non modo sibi, sed et 
civitati formidanda esset. 

7. Summi imperii incommodum aliud est metus civesinnocentes 

, , , , minus obnoxios 

ille mortis perpetuus, m quo unumquemque versari esse poems sub 

.J . . • . monarcha, quam 

necesse est, dum reputat secum posse eum, qui im- gubpopuio. 
perat, non modo poenas, quas velit, in quae velit 
peccata constituere, sed etiam cives innocentes et 
qui nihil contra leges commiserunt, ira et libidine 
jugulare. Atque magnum hoc revera in omni civi- 
tatis specie incommodum est, ubi fit : incommodum 
enim ideo est quia fit, non quia fieri potest : sed 



270 IMPERIUM. 

SECT. III. vitium est regentis, non regiminis : non enim 

. ^^' ^ Neronis facta monarchice sunt omnia essentialia. 

Gives innocentes Minus tamen saepe damnantur cives immerito, reg- 

minus obnoxios ^ 7 • 7 -i^t 

esse pcenis snb nantc homine, quam populo. Nam reges sseviunt 
rub^H- "" in eos tantum, qui vel consilus intempestivis mo- 
lesti, vel verbis contumeliosis, vel voluntate adversi 
ipsis solis sunt. Faciunt autem ut potentise excessus, 
quem habere unus civis supra alium possit, innoxius 
sit. Itaque Nerone vel Caligula aliquo regnante, 
pati immerito nemo potest, nisi qui ipsi cogniti 
sunt, nimirum aulici, vel munere aliquo conspicui ; 
neque omnes, sed illi soli, quibus est quod is habere 
cupit; nam qui molesti aut contumeliosi in eum 
sunt, merito plectuntur. In monarchia igitur, is 
qui latere vult, qualiscunque sit qui regnat, extra 
periculum est. Patiuntur enim soli ambitiosi, cseteri 
ab injuriis potentiorum defenduntur. Sed in do^ 
minatione populari tot possunt esse Nerones^ quot 
sunt oratores qui populo adulantur ; tantum enim 
potest unusquisque eorum, quantum ipse populus : 
atque in subtrahendis a poena iis, qui per libidinem 
et odia privata concives immerito occiderunt, quasi 
tacito quodam inter se pacto, hodie mihi^ eras tibi, 
alter alterius cupidini mutuo cedunt. Praeterea, 
potentiae privatae terminus quidam est, ultra quem 
civitati perniciosa futura est, et propter quam mo- 
narchis aliquando necessarium est providere, ne 
quid inde respublica capiat detriments Illam igitur 
potentiam, quando in divitiis sita erat, divitiarum 
diminutione diminuerunt ; si quando vero consis- 
teret in aura populari, ipsum potentem sine alio 
crimine sustulerunt. Idem in democratiis fieri 
solet. Nam ostracismo exsulabant potentes Athe- 
nienses sine crimine, propter potentiam solam ; et 



COMPARATIO SPECIERUM TRIUM CIVITATIS. 271 

necabantur Romse, tanquam regnum aflfectaverint, sect, hi. 
qui plebis favorem captabant beneficiis. Pares in . ^^' . 
hoc democratia et monarchiay impares tamen fama 
fuerunt : quia fama a populo est ; et quod a multis 
fit, a multis laudatur, Ideoque invidia in virtutem 
eorum factum esse dicitur, si faciunt monarchce, 
quod si factum esset a populo, politia esset. 

8. Sunt qui ideo monarchiam democratia in- i^^ertatem sin- 

,, , , gmorum non iin- 

commodiorem putent, quod illic mmus libertatis norem esse sub 

7. Of 7*7 jj • A If A monarcha, quam 

Sit quam hic. Si per Libert atem mtelligant exem- sub popuio? 
tionem a subjectione, quse legibus, hoc est, manda- 
tis debetur populi, neque in de7)iocratia, neque in 
alio statu civitatis quocunque ulla omnino libertas 
est. Si lihertatem in eo sitam esse intelligant, ut 
paucse sint leges, pauca vetita, et ea talia quse nisi 
vetentur, non sit pax, tunc nego plus esse libertatis 
in democratia quam in monarchia. Potest enim 
non minus hsec quam ilia cum tali libertate recte 
consistere. Etsi enim portis turribusque civitatis 
cujuscunque characteribus quantumvis amplis li- 
bertas inscribatur, non est ea cujuscunque civis 
sed civitatis libertas ; neque meliori jure verbum 
illud civitati inscribitur, quae a populo, quam quse 
a monarcha regitur. Sed quando cives privati, id 
est, subditi libertatem poscunt, nomine libertatis 
non libertatem, sed dominium poscunt ; quod ta- 
men prse inscitia minime animadvertunt. Si enim 
quam libertatem quisque sibi expetit, eandem, prout 
lege naturae praeceptum est, aliis concederet, rediret 
ille status naturalis, in quo omnes jure possunt 
omnia ; quem ut omni subjectione civili pejorem, 
si scirent, respuerent. Sed si quis liberum esse 
solum poscat, caeteris obstrictis, quid aliud quam 
dominium poscit ? Nam qui solutus est omni vin- 



272 IMPERIUM. 

SECT. III. CTilo, vinctonim omnium quotquot sunt dominus 
. ^^' , est, Non est ergo major libertas civium in statu 
popularly quam monarchico. Id quod imponit, 
est participatio aequalis munerum publicorum et 
imperii. Nam ubi imperium populi est, cives 
eatenus imperium singuli participant, quatenus 
populi imperantis partes sunt. Munera autem 
publica sequaliter participant, quatenus in magistra- 
tibus et ministris publicis eligendis sequalia habent 
sufiragia. Atque hoc est quod voluit Aristoteles, 
ipse quoque consuetudine temporis libertatem pro 
imperio nominans, libro sexto Politicorum, capite 
secundo, in statu populari libertas est ex sup- 
positione. Quod vulgo dicunt, tanquam extra 
statum hunc liber esset nemo. Ex quo obiter col- 
ligere licet, cives eos qui in monarchia sublatam 
libertatem plorant, hoc tantum stomachari, quod 
non adhibeantur ad reipublicse gubemacula. 
Non esse civi- Q. ged ob hoc iusum fortasse aliquis statum po- 

bus incomino- , , , ^ 

dnm, quod non pular em maximo intervsllo monarchice anteferen" 
licas deiibera. dum cssc dicct, quod lUic, ubi scilicet negotia 
tiones admit, p^bjica omucs tractaut, prudentiam, scientiam, elo- 
quentiamque suam in deliberationibus circa res 
maximse difficultatis et momenti publice ostentandi 
potestas omnibus facta sit ; id quod propter naturae 
humanse innatam laudis cupiditatem, omnibus iis, 
qui vel talibus virtutibus antecellunt vel sibi viden- 
tur caeteris antecellere, omnium rerum est jucun- 
dissimum : hie vero via ilia ad laudem et dignitates 
obtinendas maximae parti civium praeclusa est. 
Quid autem est, si hoc non est incommodum ? Di- 
cam. Sententiam ejus, quem contemnimus, nostrae 
praelatam videre ; sapientiam nostram in conspectu 
nostro negligi; incerto certamine inanis gloriae 



tantur. 



COMPARATIO SPECIERUM TRIUM CIVITATIS. 273 

certissimas suscipere inimicitias ; (hoc enim decli- sect, hi, 
nari non potest, sive vicerimus, sive vincamur) : . ^^' ^ 
odisse et odio esse ob dissimilitudinem opinionum ; 
concilia et vota nostra, ubi non est opus, sine fructu 
omnibus patefacere ; rem domesticam negligere : 
haec, inquam, incommoda sunt. Abesse vero a 
certamine ingeniorum, quamquam ea certamina 
facundis jucunda sint, non est ideo illis incommo- 
dum, nisi etiam viris fortibus incommodum dicemus 
esse pugna prohiberi,propterea quod ea delectantur. 

10. Praeterea, multae causae sunt quare minus neiiberationes 

J. . . ,., J TV . "I • civiles magms 

recte m magms conventibus deliberatur, quam ubi coetibus male 

•!• •• M • /^ , t t committuntur, 

consiliani sunt panci. tluarum una est, quod ad propter piuri' 
recte deliberandum de omnibus quae ad salutem ™^5]J^ ™^ 
civitatis conducunt, cognitu necessaria sunt non 
modo ea quae intus, sed etiam ea quae foris sunt : 
intus quidem, quibus rebus et unde quaesitis civitas 
alitur et defenditur ; quae loca praesidiis habendis 
apta ; unde milites et habendi et alendi sint ; quis 
sit civibus animorum habitus versus principem, vei 
civitatis gubernatores, et multa similia. Foris autem, 
quanta et in quibus rebus sita sit potentia singula- 
rum civitatum vicinarum ; quid nobis ab illis com- 
modi et incommodi proveniat ; qui aflfectus eorum 
et erga nos et se invicem ; et quid quotidie apud 
eos consilii capiatur. Haec autem quia paucissimi 
cognoscunt in numeroso coetu hominum, maxima 
ex parte talium rerum imperitorum, ne dicam in- 
capacium, quid numerus ille deliberantium ineptis 
sententiis contribuere ad consilia aliud quam im- 
pedimentum potest ? 

1 1 . Alia causa, quare magnus coetus ad deliber- Propter 
ationem mmus idoneus sit, ea est, quod unusquis- 
que eorum, qui sententiam suam explicant, necesse 

VOL. II. T 



274 IMPERIUM. 

SECT. HI. habet 'perpetua et longa xiti oratione ; eamque, ex- 
^ ^^' , istimationis causa, audientibus quantum potest or- 
natam gratamque eloquentia reddere. Eloquentiae 
autem munus est, honum et malum^ utile et inutiley 
honestum et inhonesinm, facere apparere majora 
vel minora quam revera sunt, et Jus turn videri quod 
injustum est, prout ad finem dicentis videbitur 
conducere. Hoc enim est persuadere ; et quam- 
quam ratiocinentur, non procedunt tamen a prin- 
cipiis veris, sed ab cvSo^oic, id est, opinionibus jam 
vulgo receptis, quae maxima ex parte erroneae esse 
Solent, neque orationem suam naturae rerum sed 
affectibus animorum convenientem esse student. 
Unde accidit non recta ratione, sed impetu animi 
sententias ferri. Neque est hoc hominisy sed ipsius 
eloquentite vitium, cujus finis, ut magistri rhetoricae 
omnes decent, non Veritas est, nisi per accidens, 
sed victoria ; et munus, non nocere, sed suadere. 
Propter 12. Tcrtia causa, quare in magno coetu minus 

utiliter deliberatur, ea est, quod inde factiones in 
civitate oriantur, et e^xfactionibus seditio et bellum 
civile. Quandb enim contrariis sententiis orationi- 
busque pugnant aequales oratores, victus victorem 
eosque una omnes, qui illius sententiam sequuti 
sunt, tanquam consilium et sapientiam suam con- 
temsissent, odit, studetque quomodo faciat ut con- 
silium adversarii exitum sortiatur civitati damno- 
sum ; sic enim sibi restitutam, illi ademtam gloriam 
iri videt. Praeterea, ubi suflFragia non sunt ita in- 
aequalia, quin spes victis sit, posse se in conventu 
alio, accessione paucorum bominum sibi consenti- 
entium, partes habere sUperiores, ibi praecipui 
eorum caeteros convocant ; seorsim deliberant quo- 
modo sententiam ante latam abrogare possint ; 



COMPARATIO SPECIERUM TRIUM CIVITATTS. 2/5 

statuunt inter se ad proximum conventum fre- sect. hi. 
qtientes et primi adesse ; disponunt quid quisque ^^' . 
et quo ordine dicere debeat, ut res denuo agitetur, 
et quod frequentibus adversariis ratum, id iisdem, 
aliqua ex parte per negligentiam absentibus, fiat 
irritum. Atque hujusmodi indastria diligentiaque, 
qua utuntur ad ^faciendum populum, f actio appel- 
lari solet. Quando autemyac/io, suffragiis minor, 
viribus major vel non multo minor est, tunc quod 
eloquentia et arte obtinere non potuere, id armis 
tentant, et bellum nascitur civile, Sed haec, dicet 
aliquis, non necessario, nee ssepe accidunt. Idem 
dicere posset, oratores non esse necessario cupidos 
glorise, et non saepe in magnis rebus magnos ora- 
tores dissentire. 

13. Sequitur ex his, ubi legum ferendarum po- Propter insta. 
testas summa ad conventus tales defer tur, leges ' ^'^^ *^"' 
instabiles esse, mutarique, non ad mutationem sta- 
tus rerum neque ad mutationem animorum, sed 

prout major numerus hominum nunc ex hac,nunc ex 
illayiafc/eow^ confluxerit 2A curiam; ita ut leges ibi, 
tanquam super undas, hue illuc fluctuent. 

14. Hoc etiam quarto loco deliberationes mag- p«>pter 

• fii A 1 • • A M* defectum 

norum coetuum mcommodi habent, quod civitatis taciturmtatis. 
concilia, quae tacita esse saepissime permagni inter- 
est, ante ad inimicos proferantur, quam possint per- 
duci ad eflfectum ; et quid possit, quid non possit, 
quid velit, quid nolit, exploratum externis sit, non 
minus quam ipsi imperanti populo. 

15. Incommoda haec, quae in deliberationibus Fa incommoda 
magnorum conventuum reperiuntur, eatenus monar- iifierere,quatenus 
chiam democratia meliorem esse evincunt, quatenus n^' deied^w 
in democratia res maximi momenti talibus conven- ^'^s^matione in. 

genu. 

tibus discutiendae saepius committuntur, quam in 

T 2 



276 IMPEBIUM. 

SECT. in. numarchia; nee enim aliter fieri facile potest. Nihil 
. ^^' . enim est propter quod non malit quisquam rei fa- 
miliari potius quam puhlicce vacare, praeterquam 
quod locum esse videt facundise suae^ qua possit 
ingenii et prudentiae existimationem acquirere, et 
domum reversus apud amicos, parentes, uxoresque, 
re bene gesta, triumphare ; sicut olim Marco C!o- 
riolano omnis a factis bellicis jucunditas in eo sita 
erat, quod videret laudes suas placere matri. Quod 
si in democratia populus deliberationes de bello et 
pace et de legibus ferendis ad unum tantum vel 
valde paucos deferre vellet^ contentus nominatione 
magistratuum et ministrorum publicorum, hoc est, 
authoritate sine ministerio, tunc fatendum est de- 
mocratiam et monarchiam hac in re aequales fore. 
inoommoda 16. Ncquc commoda vel incommoda, quae magis 

civitatis ex. • "x* • • a^ .• • •a 

rege puero. wi ii^a quam lu alia civitatis specie repermntur, ex 
eo procedunt, quod ipsum imperium seu imperii 
negotia administranda melius uni quam pluribus, 
vel contra pluribus quam paucioribus committuntur. 
Nam imperium potentia, administratio gubemandi 
actus est. Potentia autem in omni civitatis specie 
aequalis est; soli actus diflferunt, hoc est, motus 
atque actiones civitatis, prout proveniunt a plurium 
vel pauciorum, peritorum vel imperitorum delibe- 
rationibus. Ex quo intelligitur regiminis commoda 
et incommoda non ilium, in quo residet civitatis 
authoritas, sed imperii ministros sequi ; ideoque 
nihil impedire, quin civitas recte gubernari possit, 
quamquam monarcha foemina vel puer vel infans sit, 
modo ii negotiis pares sint, qui ministeriis et mu- 
neribus publicis praefecti sunt. Atque id quod di- 
citur, vce regno cujus rex puer est, non significare 
monarchice conditionem statu popular! inferiorem 



COMPARATIO SPECIERUM TRIUM CIVITATIS. 277 

esse, sed contra, niminim incommoditatem regni sect. iir. 
per accidens esse, quod rege puero accidat quan- ^Q- . 
doque, ut multis per ambitionem et vim in concilia 
publica sese intrudentibus, civitas administretur 
democraticey atque ex eo nasci infelicitates illas, 
quae imperium populi maxima ex parte comitantur. 

1 7 . Siff num autem q uod monarchia absolutissima Monoj^cTiicro 
civitatis sitoptimus omnium status, manifestissimum num,pote8tasdu- 
illud est, quod non solum reges, sed etiam civitates 

illafe, quae populo et optimatibus subjeetae sunt, non 
nifei uni soli totum belli imperium deferunt, idque 
ita absolutum, ut nihil possit esse amplius. In quo 
obiter notandum quoque hoc est, quod rex nullus 
duci plus imperii in exercitum concedere, quam 
ipse in cives omnes exercere jure possit. Monar- 
chia itaque omnium optimum in castris regimen 
est. Quid autem aliud sunt plures respublicae, quam 
totidem castra praesidiis et armis contra se invicem 
munita ; quorum status (quia nulla communi po- 
tentia coercentur, utcunque incerta pax tanquam 
induciae breves intercedat) pro statu naturali, hoc 
est, pro statu belli habendus est ? 

18. Postremo, quoniam ad conservationem nos- optimus status 
tram subditos nos esse alicui komini vel concilio cl^e^^pera^^ 
necessarium erat, optima conditione illi subjicimur, «^* haereditas. 
cujus interest ut salvi et sani simus. Atque hoc fit, 
quando imperantis haereditas sumus ; unusquisque 

enim sponte sua haereditatem suam conservare stu- 
det. Sunt autem civium non fiindi et pecuniae, 
sed corpora et animi vegeti principum divitiae : id 
quod facile concedetur ab iis, qui animadvertunt 
quam magnis pecuniis parvarum civitatum dominia 
aestimantur, et quanto facilius homines pecuniam, 
quam pecunia homines acquirit. Neque exemplum 



278 IMPSRIUM. 

SECT. III. facile occurrit subdid alicujus a principe suo vita 
^^- vel bonis, sine culpa propria, per solam licentiam 
imperii spoliati. 
Aristocratia J 9, fjiic usQue facta cst comparatio inter statum 

tanto melior , * 

est, quanto mo- monarcMcum et popular em ; de aristocratia taci- 
pejor, quanto ab tum cst. Dc hac, cx US qusB de lUis dicta sunt, 
ea remotior. yidctur coucludi possc, quBS hasreditarla est, et quse 
contenta magistratuum electione, deliberationes ad 
paucos et maxime idoneos transmittit, et simpliciter 
quae monarcharum regimen maxime, populi minime 
imitatur, eam civibus singulis et meliorem cseteris 
et diutumiorem esse. 



CAPUT XL 



LOCA ET EXEMPLA SCRIPTURiE SACRJE DE JURE REGNI, 
QVM SECUNDA VIDENTUR ANTEDICTIS. 

1. Initium civitatis institutivse, a consensu populi. 2. Judieia et 
bella dependere ab arbitrio imperantium summorum. 3. £o8» 
qui summum imperium habent, jure puniri non posse. 4>. Sine 
summo imperio non esse civitatem, sed anarehiam. 5. Servos 
et filios debere dominis et parentibus simplicem obedientiam. 
6. Absolutum imperium evidentissimis tarn Novi quam Veteria 
Testamenti locis comprobatum. 

iiiitimn civitatia 1. Initium civitatis iustitutivaB sivepoliticse, capitis 

institutiveB, a ^ • a* t 1 i<*^i** 

consensu populi. sexti articulo sccimdo, a consensu multitudims 
ita derivavimus, ut omnes consentire vel pro 
hostibus censeri oportere appareat. Tale fiiit 
initium regni Dei super Judseos institutum per 
Moysen (Exod. xix. 5-8) : Si audieritis vocem 
meam^ etc. eritis mihi in regnum sacerdotale, 
etc. Venit Moyses^ et convocatis majorihus natu 
populi y etc. responditque omnis populus simul: 
cunctUy qu<B loquutus est Dominus, faciemus. 
Tale quoque fuit initium potestatis Moysis sub Deo, 



LOCA S.S. SECUNDA ANTEDICTIS. 279 

sive potestatis proregise (Exod. xx. 18, 19) : Cunc^ sect. hi. 
tus populus videhat voces et lampades, etc. di- . ^j- . 
centes Moysi : loquere tu nobis j et audiemus. 

Simile erat initium regni Saulis (1 Sam. xii, 1 2, 13) : 
Videntes autem quod Naas rex filiorum Ammon 
venisset adversum vos, dixistis mihi ; nequaqiium^ 
sed rex imperabit nobis, cum Dominus vester reg- 
naret in vobis. Nunc ergo prasto est rex vester y 
quern elegistis et petiistis. Consentientibus autem 
non omnibus, sed majore parte, (nam erant, 1 Sam. 
X. 27, Filii Belial qui dixerunt ; num salvare nos 
poterit iste ? et despexerunt eum) illi, qui non 
consenserunt, tanquam hostes ad necem quaereban- 
tur. Quis est, ait populus ad Samuelem (1 Sam. 
xi. 12), qui dixit, Saul non regnabit super nos 9 
Date viros, et interficiemus'eos. 

2. Eodem capite sexto, artieulis sexto et septimo, J^^icia et bdia 

* ' *• ^ dependere ab ar- 

ostensum est, tum judicia, tum bella ab arbitrio wtno impenm- 
dependere ejus, qm summum nabet m civitate im- 
perium ; id est, in monarchia unius monarchce sive 
regis. Id autem confirmatur judicio ipsius populi 
( 1 Sam. viii. 20) : Erimus nos quoque sicut omnes 
gentes, et judicabit nos rex noster, et egredie- 
tur ante nos, etpugnabit bella nostra pro nobis. 
Et testimonio regis Salomonis, quod attinet ad 
judicia, et ad omnia de quibus disputari potest, an 
sint bona an mala (1 Reg. iii. 9) : Dabis ergo 
servo tuo cor docile, ut populum tuum judicare 
possit, et discernere inter bonum et malum. Et 
Absalonis (2 Sam. xv. 3) : Non est qui te audiat 
constitutus a rege. 

3. Quod reges puniri a subditis non possint, eos, qui sum. 
sicut ostensum est supra, capitis sexti articulo duo- habeiit,jureptt. 
decimo, eonfirmat rex David, qui, cum qusereretur °^ '''"' ^'*^' 



280 IMPERIUM. 

SECT. III. ^ Saule ad mortem, abstinuit tamen a csede ejus, 
. \^' . prohibitque Abisaium dicens (1 Sam. xxvi. 9) : Ne 
interficias cu7n ; quia enim extendet manum suam 
in christum Domini, et innocens erit f Et cum 
prsecidisset oram chlamydis ejus, PropitiuSy (inquit 
1 Sam. xxiv. 7) inihi sit Dominus, ne faciaWy 
hanc rem domino meo, christo Domini, ut mittam 
manum meam in eum. Et Amalekitam, qui Saulem 
quamquam in ipsius gratiam interfecerat, jussit 
tamen (2 Sam. i. 15) interfici. 
Sine suinmo 4 Quod habctur Judic. xvii. 6 : In diehus illis 

impeno, non 

essedYitatem, non CTut Tcx in IsTttcl^ scd unusquisquc quod sihi 
rectum viaehatur, hoc jaeiebaty tanquam ubi non 
sit monarchia, ibi sit anarchia sen confusio omni- 
um rerum, adduci posset ad probandum excellentiam 
regni supra omnes alias civitatis formas ; nisi quod 
per vocem rex possit forte intelligi non modo w//w.v 
homo, sed etiam una curia, modo summum in ea 
resideat imperium. Quod si sic accipiatur, hoc 
tamen inde efl&citur, ut sine summo et absoluto 
imperio {quod toto capite sexto probare conati 
sumus) cuilibet licebit quicquid libebit, sive quic- 
quid sibi rectum videbitur ; quod stare non potest 
cum conservatione generis humani, ideoque imperi- 
um summum ex lege naturae in omni civitate intel- 
ligitur exsistere alicubi. 

Servos et fiiios 5 Scrvos dominis simplicem debere obedientiam 

debere doinims ^^^ * 

et porentibus dixlmus. Cap. viii art. 7 9 8, eijilios pairihus, cap. 

simplicem obe- . ^*.xt t«^ .lT»t •• i 

dientiam. IX. art. 7- Idem dicit sanctus ramus, nimirum de 
servis (Col. iii. 22) : Servi ohedite per omnia do- 
minis carnalihus, non ad oculum servientes, quasi 
hominibus placentes, sed in simplicitate cordis 
timentes Dcum. De filiis (Col. iii. 20) : Fllii ohe- 
dite ixaventihus per omnia; hoc enim placituvi est 



LOCA S.S. SECUNDA ANTEDICTIS. 281 

in Domino. Sicut autem nos per simplicem obe- sect. hi. 
dientiam intelligimiis omnia quae non sunt contra . \^' , 
leges Dei, ita, in locis illis sancti Pauli citatis, post 
vocem OMNIA subintelligendum est, prceter ea qu(B 
sunt contra leges Dei. 

6. Sed ne jus principum minutatim persequar, Absohitum 
ea jam producam quae totam potestatem eorum, dentissimis tam 

1 1 . .. 1 T,» • 1 T ^- • Novi quam Vete- 

nempe deberi ns a subditis suis obedientiam sim-risxestamentiio. 
pUcem et absolutam, simul stabiliunt. Et primum ^^^^^^^^"^ 
ex Novo Testamento : M atth. xxiii. 2,3. Super ca- 
thedram Moysis sederunt Scribce et Phariscei. 
Omnia ergo qucecunque dixerint vohis, servate et 
facite. Omnia, inquit, facite, hoc est, ohedite 
simpliciter. Quare ? quia sedent super cathe- 
dram Moysis, nimirum, principis civilis, non 
Aaronis sacerdotis. Rom. xiii. 1, etc. : Omnis 
anima potestatibus suhlimiorihus suhdita sit ; 
non est enim potestas nisi a Deo. Quce autem 
sunt, a Deo ordinatce sunt. Itaque qui resistit 
potestati, Dei ordinationi resistit. Qui autem 
resistunty ipsi sihi damnationem aequirunt, etc. 
Quoniam ergo potestates, quae erant tempore sancti 
Pauli, a Deo ordinatae faerunt, omnes autem reges 
eo tempore requirebant a subditis suis integram 
obedientiam, sequitur talem potestatem a Deo fuisse 
ordinatam. i.Pet. ii. 13-15: Suhjecti igitur estote 
omni humancB creaturce propter Deum, sive regi 
quasi prcecellenti, sive ducihus tanquam ah eo 
missis ad vindictam nialefactorum, laudem vero 
honorum ; quia sic est voluntas Dei. Rursus 
sanctus Paulus ad Titum (Cap. iii. 1) : Admone iU 
los principibus et potestatibus subditos esse, dicto 
obedire. Quibus principibus? Nonne principibus 
temporum illorum, qui obedientiam exigebant sim- 



282 IMPERIUM. 

SECT. III. plicem ? Deinde^ ut veniamus ad exemplum ipsius 
^ ^1* _ . Christi, cui jure hsereditario a Davide derivato de- 
Abaoiutum bcbatuT rcgiium Judaeorum^ is, cum more subditi 
^i^MbL^ viveret, tributmn Caesari et pendebat, et Cassaris 
risTeSntiT esse pronimciabat. Reddite, inquit, (Matth. xxii. 
«.4»mproiHitiim2i) quiB suut C(Bsaris, CcBsariy et quce sunt Dei, 
Deo. Idem, cum placuisset ei regem agere, obe- 
dientiam integram requirebat. Ite, inquit (Matth. 
xxi. 2, 3) : in castellum quod contra vos est, et 
statim invenietis asinam alligataniy et pullum cum 
ea ; solvite et adducite mihi : et si quis aliquid 
dixeritj dicite, quod Dominus his opus habet. 
Fecit igitur hoc jure domini, sive regis Judaeorum. 
Tollere vero subdito bona sua, eo nomine quod do- 
minus opus hahet^ imperium absolutum est. Loca 
Testamenti Veteris in eandem sententiam eviden- 
tissima, haec sunt ; Deut. v. 27 : Tu accede, et 
audi CUNCTA qucs dixerit Dominus Deus noster 
tihi, loquerisque ad nos, et nos audientes faciemus 
ea. At sub vocem illam, cuncta, integra continetur 
obedientia. Rursus ad Josuen (Josu. i. 16-18): Re-- 
sponderuntque ad Josuen, atque dixerunt, omnia 
qu(B pnecepisti nobis faciemus, et quocunque mi^ 
seris, ibimus ; sicut obedivimus in cv^CTis Moy si, 
ita obediemus et tihi ; tantum sit Dominus Deus 
tuus tecum, sicut fuit cum Moyse. Qui contror- 
dixerit ori tuo, et 7ion obedierit cunctis sermo- 
nibus, quos praceperis ei, moriatur. Et parabola 
rhamni (Jud. ix. 14,15) : Dixeruntque omnia ligna 
ad rkamnum, veni et impera super nos. Qucb 
respondit its, si vere me regem constituitis, venite 
et sub umf^ra mea requiescite ; sin dutem non 
vultis, egrediatur ignis de rhamno et devoret 
cedros Libani. Quorum verborum sententia est. 



LOCA S.S. SECUNDA ANTEDICTIS, 283 

acquiescendum esse dictis eorum, quos vere reges sect. hi. 
in nos constituimus, ni velimus incendio belli civilis . ^]' . 
eonsumi. Particularius autem describitur potentia Absoiutum 
regia a Deo ipso per Samuelem (1 Sam. viii. 9, etc.) : A^^^taln 
Prtedic Us jus regis y qui regnaturus est super ^^^^ 
eoSy etc. Hoc eritjus 7*egis qui imperaturus ^^^oscomprobataiii 
vobis : filios vestros toilet , et ponet in currihus 
suisy etc. Filias quoque vestras faciei sibi un- 
guentarias, etc. Oliveta optima toilet, et dahit 
servis suis, etc. Nonne est potentia hujusmodi 
absoluta ? Veruntamen ab ipso Deo appellatur jus 
REGIS. Neque videtur qnisquam^ ne sacerdos 
quidem summus apud Judseos^ ab obedientia hac 
exemtus fuisse. Ubi enim (1 Reg. ii. 26, 27) Abia- 
tharo sacerdoti dixit rex, nimirum Salomon: Vade 
in Anathoth ad agrum tuum ; equidem vir mortis 
es : sed hodie te non interficiamy quia portasti ar- 
cam Domini Dei coram David patre meo, etsusti- 
nuisti laborem in omnibus^ in quibus laboravit 
pater meus. Et ejecit Salomon Abiatharumy ut 
non esset sacerdos Domini : nullo argumento colligi 
potest, factum illud Deo displicnisse ; neque enim 
reprehendi Salomonem, aut personam ejus eo tem- 
pore parum Deo acceptam fuisse legimus. 



universityI 



284 IMPERIUM. 



CAPUT XIL 

DE CAUSIS INTERNIS CIVITATEM DISSOLVENTIBUS. 

1. Judicationem boni et mail ad siagulos pertincre, seditiosa 
• opinio. 2. Peccare subditos obediendo principibus suis, sedi- 
tiosa opinio. 3. Tyrannicidium esse licitum, seditiosa opinio^ 
4. Subjectos esse legibus civilibus etiam eos qui habent sum- 
mum imperium, seditiosa opinio. 5. Imperium summum posse 
dividi, seditiosa opinio. 6. Fidem et sanctitatem non studio et 
ratione aequiri, sed semper supernaturaliter infundi et inspirari, 
seditiosa opinio. 7. Civibus singulis esse rerum suarum pro- 
prietatem, sive dominium absolutum, seditiosa opinio. 8. 
Ad seditioncm disponit, nescire differentiam inter populum 
et multitiidinem. 9. Ad seditionem disponit exactio nimia 
pecuniarum, quamvis justa et necessaria. 10. Ad &edU 
tionem disponit ambitio. 11. Ad seditioncm disponit spes 
successus. 12. Virtus, qua opus est ad seditiones excitandas, 
sola eloquentia est sine sapientia. 13. Quomodo stultitia vulgi 
et eloquentia ambitiosorum, concurrant ad rempublicam dis- 
solvendam. 

SECT. III. !• Hactenus quibus causis et quibus pactis civi- 
^^' . tates constitutse sint, et quae sint imperantium in 
Judicationem cives jura, dictum est. Jam quibus causis eaedem 
^^los^^^ie dissolvantur, sive de caiuss se^tionum^ breviter di- 
nere, seditiosa cciidum cst. Quemadmodum autem in motu cor- 

opinio. 

porum naturalium consideranda tria sunt^ nimirum, 
dispositio interna^ ut sint producendi motus sus- 
ceptibilia ; agens externum^ quo motus certus et 
determinatus actu producatur ; et ipsa actio : ita 
etiam in civitate, ubi cives tumultuantur, tria con- 
sideranda occurrunt, primum, doctrince et affectum 
paci contrarii, quibus singulorum animi disponun- 
tur ; secundum, quales sunt qui jam dispositos ad 
secessionem et arma soUicitant, convocant, diri- 
guntque; tertium, modus quo id fit, sive v^'^z.f actio. 
Doctrinarum autem, quae ad seditionem disponunt. 



DE CAUSIS CIVITATEM DISSOLVENTIBUS. 285 

una qt prima hsec est ; cognitionem de hono et sect. hi. 
malo pertinere ad singulos. In statu quidem .^ \^' . 
natural!, ubi jure sequali singuli vivunt, nee se per Judicationem 

1 . • • 1 • boni et mali ad 

pacta sua aliorum imperio submiserunt, veram earn singuios peru. 
esse concedimus, imo capite primo, artieulo none, opSo!^^''''** 
probavimus, Sed in statu civili, falsa est. Osten- 
sum enim est capite sexto, artieulo nono, regulas 
honi et mali^ justi et injusti, honesfi et inhonesti, 
esse leges civiles, ideoque quod legislator prsecepe- 
rit, id pro bono ; quod vetuerit, id pro malo ha- 
dendum esse. Legislator autem semper is est, 
cujus est in civitate imperium summum, hoc est, 
in monarchia monarcha. Idem confirmavimus, ca- 
pitis undecimi artieulo sexto, ex verbis Salamonis. 
Siquidem enim sequendum ut bonum, et fugiendum 
ut malum, esset id, quod singulis visum fuerit, quor- 
sum spectant verba ejus: (1 Reg. iii. 9) Dahis servo 
tuo cor docile y utpopulum tuumjudicare possit, et 
discernere inter honum et malum. Quoniam ergo 
regum est discernere inter honum et malum, iniquse 
sunt illse, quamquam quotidianse, voces: Regem 
esse, qui rectefacit ; et regihus non esse ohtempe- 
randum, nisi justa prceceperint ; et alise similes. 
Ante imperia, justum et injustum non exstitere ; ut 
quorum natura ad mandatum sit relativa : actioque 
omnis sua natura adiaphora est ; quod justa vel 
injusta sit, a jure imperantis provenit. Reges igitur 
legitimi quai imperant, justa faciunt imperando; 
quae vetant, vetando injusta. Privati autem homines 
dum cognitionem honi et m£ili ad se trahunt, cu- 
piunt esse sicut reges ; quod salva civitate fieri non 
potest. Omnium Dei prseceptorum antiquissimum 
est (Gen. ii. 17) '- Tie ligno scientice honi et mali ne 
comedas: et antiquissima tentationum diabolicarum 



286 IMPERIUM. 

SECT. III. (Gen. iii. 5.) : Eritis sicut dii, scientes howam et 
. ^f- . malum. Et prima Dei cum homine expostulatio 
(Geu. iii. II): Quis indicavit tibi quodnudus esses, 
nisi quod ex ligno, de quo praceperam tibi ne 
comederes, comedisti 9 Quasi diceret, unde judi- 
casti nuditatem, in qua visum est mihi te creare, in- 
honestam esse^ nisi quod cognitionem honesti et 
inhonesti tute tibi arrogasti ? 
Peccaresubditos 2. Pcccatum cst quicquid quis fecerit contra con- 

obediendo priii- * .• • • -% o • a •% 

e^ibns 8ui8, se. scicutiam ; nam qui id faciunt^ legem spemunt. 
ditiosa opinio, g^j distiugueudum est; peccatum meum est, 

quod faciens^ peccatum meum esse puto; quod 
vero peccatum alienum esse puto, possum quan- 
doque sine peccato meo facere. Nam si jubear 
facere quod peccatum jubentis est, modo qui jubet 
jure dominus mens sit, id si facio, non pecco : non 
enim si miUtavero jussu civitatis, putans bellum in- 
juste susceptum esse, idcirco injuste fecero, sed 
potius, si militare recusavero, cognitionem justi et 
injusti, quae pertinet ad civitatem, mihi arrogans. 
Qui distinctionem banc non observant, quotiescun- 
que eis aliquid imperatum erit, quod illicitum vel 
est vel videtur esse, incident in peccandi necessita- 
tem. Nam facient contra conscientiam, si obedi- 
verint ; contra jus, si non obediverint. Si fecerint 
contra conscientiam, monstrant se non metuere 
poenas futuri seculi ; si fecerint contra jus, toUunt, 
quantum in se est, societatem humanam et vitam 
civilem seculi prsesentis. Opinio igitur eorum, qui 
docent peccare subditos, quoties mandata princi- 
pum suorum^ qu(B sibi injusta videntur esse^ exse- 
quuntur, et erronea est, et inter eas numeranda, 
quae obedientiae civili adversantur ; dependet autem 
ab originali illo errore, quem supra pracedente ar- 



DE CAUSIS CIVITATEM DISSOLVENTIBUS. 287 

ticulo notavimus. Nam per judicium nostrum b&ni sect. hi. 

et maliy facimus ipsi, ut tarn obedientia nostra, . ^'f- ^ 
quam inobedientia sit peccatum. 

3. Tertia doctrina seditiosa ab eadem radice orta Tyrannicidiuiii 

6SS6 licitUID 86- 

est, tyrannicidinm esse licitum. Imo hodie a non- dinosa opiiiio. 
nuUis theologis, et olim ab omnibus sophistisPlatone, 
Aristotele, Cicerone, Seneca, Plutarcho, caeterisque 
Grsecae et Romanse anarchiae fautoribus, non modo 
licitum, sed etiam maxima laude dignum existima- 
tum est. Tyrannorum autem nomine intelligunt 
non solum monarchas, sed omnes eos qui imperium 
summtim in quocunque genere civitatis adminis- 
trant. Non enim Athenis Pisistratus tantum, qui 
solus imperium habuit, sed post eum triginta viri, 
qui simul dominati sunt, singuli tyranni appela- 
bantur. Sed is, quem occidi, ut tyr annum, Tolunt, 
vel jure imperat, vel absque jure : si absque jure, 
hostis est, et jure occiditur ; sed dici debet hoc non 
tyrannicidiuniy sed hosticidium : si jure imperium 
obtinet, locum habet interrogatio divina, quis indi- 
cavit tibi, quod tyr annus esset, nisi quod ex ligno, 
de quo prieceperam tihi ne comederes, comedisti ? 
Quare enim appellas tu tyr annum, quem Deus regem 
fecit, nisi tu, privatus exsistelis, cognitionem ad te 
trahas honi et mali ? Quam pemiciosa vero civi- 
tatibus, praesertim vero monarchiis, opinio hsec sit, 
ex eo facile intelligitur, quod per cam quilibet rex, 
sive malus sive bonus, unius sicarii et judicio con- 
demnandus et manu jugulandus exponitur. 

4. Quarta societati civili adversa opinio eorum suigectos esse 
est, qui censent legihus civilihus suhjectos esse^^^^^^ 
etiam eos qui hahent summum imperium. Quam ?®"* . *"™™T 

2 JT unpenum, sedi- 

veram non esse satis ostensum est supra, capite ^osa opinio. 
sexto articulo quartuordecimo, ex eo quod civita§ 



288 IMPERIUM. 

SECT. III. neque sibi ipsi, neque civi cuiquam obligari potest : 

. ^^- . non sibi, quia nemo obligatur nisi alii ; non civi, 

suhjectos es8« quia civium voluntates singnlae in voluntate civitatis 

legibuH civilibus , . ^ .. ^ • • •, -i-i . t <• 

«tiameosquiha. contmentuF ; ita ut si civitas se liberam a tali ob- 
^^^^^ ligatione esse velit, etiam cives velint, et proinde 
tiosa opinio, libera sit. Quod autem de civitate verum est, id 
verum esse intelligitur de eo homine, vel ecEtu ho- 
minuin, qui summam habet potestatem ; illi enim 
civitas sunt, quae nisi per summam eorum potesta- 
tem non exsistit. Quod autem opinio haec cum 
essentia civitatis consistere non possit, ex eo patet, 
quod per earn cognitio justi et injustiy hoc est, 
quid sit, quid non sit, contra leges civiles, definire, 
ad singulos rediret. Cessabit ergo obedientia, quo- 
ties imperatom aliquod videbitur contra leges, atque 
una omnis potestas coactiva ; quod salva civitatis 
essentia fieri non potest. Magnos tamen habet 
error hie fautores, Aristotelem et alios, qui, propter 
impotentiam humanam, civitatis potestatem sum- 
mam solis legibus deferendam esse arbitrantur. 
Videntur autem in naturam civitatis parum pro- 
funde inspexisse, qui potestatem coactivam, legum 
interpretationem, et legum lationem, quae necessariae 
civitati potestates sunt, ipsis legibus relinquendas 
esse existimaverint. Quamquam autem cives sin- 
guli cum ipsa civitate contendere judicio et lege 
agere interdum possint, id tamen locum habet tunc 
solum, quando quaestio non est de eo quod civitas 
possit, sed de eo quod certa quadam lege voluit. 
Ut, cum de capite civis agitur quacunque lege, 
quaestio non est, an civitas jure suo absolute vitam 
ejus tollere possit, sed an per legem illam toUendam 
esse voluerit. Voluit autem, si legem violavit; 
alioqui noluit. Quod igitur civitas suis ipsius le- 



DE CAUSIS CIVITATEM DISSOLVENTIBUS. 289 

gibus obstricta sit, non satis argumenti est, quod ^ect. hi. 
actio legis competat civi adversus civitatem. In . , ^^- ^ 
contrarium, patet civitatem suis ipsius legibus non 
teneri, quia nemo obligatur sibi. Ponuntur ergo 
leges Titio et Cajo, non civitati : utcunque ambi- 
tione jurisconsultorum factum sit, ut leges non ab 
authoritate ci^titatis, sed ab eorum prudentia de- 
pendere, imperitis videantur. 

5. Quinta, imperium summum dividi posse y exi- impenum 
tiosissima civitatibus doctrina est. Alii autem aliter Jl^^^di 
dividunt. Sunt enim qui ita dividunt, ut summum ««^*^°«^ ^p^^^ 
imperium in iis rebus, quae ad pacem et commoda 
hujus vitae pertinent, potestati civili concedant ; in 
iis vero, quae ad salutem animae spectant, in alios 
transferant. Contingit autem, quia justitia ad sa 
lutem maxime omnium rerum necessaria est, ut 
cives justitiam metientes, non sicut debent, per 
leges civiles, sed per mandata et doctrinas eorum 
qui respectu civitatis vel privati sunt vel externi, 
superstitioso metu obedientiam principibus debitam 
praestare nolint; ipso metu in id, quod metuunt, 
incidentes. Quid autem pemiciosius civitati esse 
potest, quam ut homines ne principibus, hoc est, ne 
legibus obediant, sen, ne justi sint, aetemorum cru- 
ciatuum intentatione deterreantur ? Sunt etiafn qui 
summum imperium ita dividunt, ut potestatem sum- 
mam belli et pacis uni, quem monarcham vocant,sed 
pecuniam imperandi jus non illi, sed aliis tribuunt. 
Quoniam autem et belli et pacis nervi stmt pecuniae, 
qui sic dividunt, aut non rem ipsam dividunt, sed 
imperium quidem illis dant, in quorum potestate est 
pecunia,nomenvero alteri; vel, si dividunt, civitatem 
dissolvunt. Neque enim bellum, si opus est, geri, 
neque pax publica sine pecunia conservari potest. 

VOL. II. u 



290 IMPERIUM. 

SECT. in. 6. Vulgo docetar, fidem et sanctitatem nan studio 

^ ^^' . et ratione naturali acquiriy sed semper swperna - 

Fidem et sane- turalitev komiuibus infundi vel inspirari. Quod 

titatem non stu- . , r ■* n t • 

dio et ratione SI veiTim cssct, iioii video quarc rationem fidei nos- 
PTi^MbT trae reddere juberemur, aut cur is non sit propheta, 
raiiter injimdi qnisQuis vcrc Christiaiius est; aut denique, quare 

et inspiran, se- ^ ^ ' t. ? t. 

ditiosa opinio, nou uuusquisque quid faciendum et quid fugiendum 
sibi sit, ex propria potius inspiratione, quam ex prae- 
ceptis imperantium aut recta ratione aestimaret. 
Reditur igitur ad cognitionem privatum honi et 
mali, quae concedi non potest sine civitatum dis- 
solutione. Opinio haec adeo late per orbem Christi- 
anum difiusa est, ut numerus apostatarum a ratione 
naturali pene infinitus sit. Nata autem est ab in- 
sanis hominibus, qui, Scripturarum lectione copiam 
verborum sacrorum nacti, ita ea concionando con- 
nectere soUti sunt, ut eorum oratio, nihU ^ignificans, 
imperitis tamen hominibus divina videatur. Cujus 
enim ratio nulla, oratio divina apparet, is necessario 
divinitus videbitur inspiratus. 

civibiis singulis 7. Septima civitatibus adversa doctrina est, civi^ 

esse rerum sua-. 7.7. • 7 ? 1 

rum proprieta. ous stngulis eurum rerum, quas possidentj absolu- 
i^mab^iut^ '^^ ^^^^ dominium: hoc est, proprietatem talem, 
seditiosa opinio, q^gg j^g caetcrorum omnium, non modo concivium, 

sed etiam ipsius civitatis in easdem res excludit. Id 
quod verum non est. Nam qui dominum habent, 
dominium non habent, ut probatum est capite oc- 
tavo, articulo quinto. Civitas autem civium omnium 
domina est, ex constitutione. Ante susceptum ju- 
gum civile, nemini erat quicquam juris proprii, 
omnia omnibus communia efant. Die ergo, unde 
tibi proprietas haec, nisi a civitate ? Unde autem 
civitati, nisi quod unusquisque jus suum in civitatem 
transtulisset ? Et tu ergo tuum jus civitati quoque 



DE CAUSIS CIVITATEM DISSOLVENTIBUS. 291 

concessistL Dominium etgo et proprietas tna tanta, sect, in* 
est et tamdiu durat, quanta et quamdiu ipsa vult. . ^J- . 
Sicut in familia^ filiorum singulorum propria sunt 
bona, quae et quamdiu vult pater. Sed multo 
maxima pars hominum, qui prudentiam civilem 
profitentur, rationem aliter colligunt. ^Squales, 
inquiunt, natura sumus ; nulla causa est quare quis 
rem meam mihi meliore jure auferat, quam ego illi 
suam; scimus ad defensionem publieam peeunia 
aliquando opus esse ; sed qui eam exigunt, opus 
esse monstrent, et a volentibus accipient. Nesci- 
unt, qui sic loquuntur^ ea quae fieri volunt, jam ab 
initio in ipsa civitatis constitutione facta esse; 
ideoque loquentes tanquam in multitudine dissoluta 
et nondum facta civitate, factam dissolvunt. 

8. Ultimo loco, regimini civili adversatur, prae- Adsedidonem 

.• •■• J v • j.» dispomt,nescire 

sertim vero monarcmco, quod nommes non satis di^entiam 
distingiiBiit inter populumetmultitudinem. Populus ^^^^^^m. 
est unum quid, unam habens voluntatem, et cui actio 
una attribui possit. Nullum horum de multitudine 
dici potest. Populus in omni civitate regnat ; nam 
et in monarchiis populus imperat ; vult enim po- 
pulus per voluntatem unius hominis. Multitudo 
vero cives sunt, hoc est subditi. In democratia 
et aristocratia, cives sunt multitudo ; sed curia 
est populus. Et in mxinarchia^ subditi sunt multi- 
tudoy et, quamquam paradoxum sit, rex e^tpopulzis. 
Vulgus hominum, et alii, qui haec ita esse minime 
animadvertunt, de magno numero hominum sem- 
per loquuntur tanquam de populo, hoc est, de 
civitate : dicuntque rebellasse civitatem contra 
regem, quod est impossibile ; et populmn velle et 
nolle, quod volunt et nolunt molesti et mussitantes 
subditi sub praetextu populi, cives contra civitatem, 

U2 



292 



IMPERIUM. 



Ad sedit'.onem 
disponit exac- 
tio nimia pe- 
cuniamni, 
quamvisjusta 
et necessaria. 



SECT. III. hoc est, multitudinem contra populum animantes. 

^ \^' . Atque hae fere sunt opiniones, quibus imbuti cives 
faciles sunt ad tumultuandum ; et si quidem ma- 
jestas in omni civitate ei vel eis conservanda sit, 
qui summum habet vel habent imperium, his opini- 
onibus crimen laesae majestatis adhaeret naturaliter. 
9. Animum humanum segritudine afficit maxime 
omnium rerum egestas^ sive earum rerum, quse 
ad vitam et dignitatem tuendam necessariae sunt, 
inopia. Et quamquam nemo sit, qui nesciat opes 
industria comparandas et parsimonia conservandas 
esse, omnes tamen inopes culpam ab ignavia et 
luxuria propria in regimen civitatis, tanquam re 
privata publicis exactionibus detrita, transferre 
Solent. Debent autem homines considerare, non 
modo laborandum esse iis, quibus patrimonium 
non est, ut vivant, sed etiam pugnandum, ut labo- 
rent. Unusquisque Judaeorum, qui tempore Esdrse 
muros Hierusalem aedificabant, una manu faciebat 
opus, altera tenebat gladium. In omni civitate 
cogitandum est, manum, quae gladium tenet, esse 
regem vel curiam summam^ et ab industria civium 
non minus alendam esse ilia, qua quisque fortunam 
suam privatam fabricatur: vectigalia autem et 
trihuta nihil aliud esse, praeter mercedem eorum 
qui armati vigilant, ne industria singulorum incursu 
hostium impediatur; uec magis justam querimo- 
niam esse eorum, qui paupertatem suam pensioni- 
bus publicis imputant, quam si dicerent inopes se 
fieri propter solutionem debitorum. Sed nihil ho- 
rum cogitat maxima pars hominum. Patiuntur 
enim idem quod in morbo, qui appellatur incubus ; 
qui, ortus ab ingluvie, facit tamen homines putare 
se invadi, et magno pondere opprimi et suffocari. 



DE CAUSIS CIVITATE;M DlSSOLVEl^TIBUS. 293 

Quod autem ii, qui videntur sibi tbta civitatis mole sect, hi 
oppress!, proni ad seditiones sint ; quodque novis . ^^- . 
rebus delectentur, quibus praeseHtes nocent, satis 
per se manifestum est. 

10. Altera animi segritudo, civitatibus noxia, aci seditionem 

. * j_* "I j^ M :%* 'i. A. dispouit ambitia 

eorum est, qui otic abundantes carent dignitate. 
Ad honores et elaritudinem natura quidem omnes 
eontendunt ; illi vero maxime, qui minime rerum 
neeessariarum sollicitudine distringuntur. Hos 
enim partim ad disserendum inter se de republica, 
partim ad historicorum, oratorum, politicorum, ali- 
orumque librorum facilem lectionem otium cogit. 
Inde autem contingit, ut ad res maximi momenti 
administrandas et ab ingenio et a doctrina in- 
structos se esse arbitrentur. Quoniam autem non 
omnes sunt, quod sibi videntur esse, et si essent, 
non tamen omnes, propter multitudinem, ad mu- 
nera publiea adhiberi possent, neoesse est multos 
prseteriri. Hi igitur eontumeliam sibi fieri existi- 
mantes, nihil magis in votis habere possunt, turn 
invidia in sibi praelatos, tum emergendi spe, quam 
ut eonsilia publiea eventus infelices sortiantur. 
Ideoque mirum non est, si rerum novarum ocea- 
siones cupidis animis opperiantur. 

1 1 . Inter affectus seditiosos numeranda est etiam Ad seditiouem 
spes vincendi. Sint enim homines, quantum quis sS^lsr* 
voluerit, opinionibus paci et regimini civili repug- 
nantibus imbuti ; sint, quantum fieri potest, injuriis 

et contumeliis, ab iis qui in authoritate sunt, laesi et 
laeessiti ; si tamen vincendi spes nulla aut non satis 
magna appareat, nulla sequetur seditio ; dissimiila- 
bunt singuli, et gravia potius ferent quam graviora. 
Ad banc spem necessario requiruntur quatuor, ww- 
merus^ instrumental mutua fiducia, et duces. Sine 



294 IMPERIUM. 

SECT. III. numero magno^ magistratibus publicis resistere nan 
. ^^' . seditio, sed desperatio est. Per instrumenta Intel- 
ligo arma et commeatum^ quae si absint, numems 
nihil valet, sicut neque arma sine mutua fiduciuy 
neque hsec omnia sine unione sub duce aliquo, cui 
obedire, non ut obligati quod se ipsius imperio sub- 
miserint, (supposuimus enim hoc ipso capite, hu- 
jusmodi homines nescire se obligari ultra id quod 
sibimet ipsis rectum et bonum visum faerit,) sed 
propter existimationem virtutis, et prudentiae mili- 
tarise vel similitudinem aflfectuum, sponte velint. 
Quatuor hsec si hominibus praesentia moleste fe- 
rentibus, et jus actionum suarum proprio judicio 
metientibus^ in propinquo sint, ad seditionem et 
civitatis confusionem praeterea nihil deest praeter 
aliquem^ qui ipsos acuat et concitet. 
Virtus, qua opus 12. CataUnae^ quo nemo unquam magis ad se- 
"dttifZ ditiones factus fiiit, character apud Salustiiim lac 
doquentia est ggf q^od habcrct eloQuentice satis, sapientiie pa- 

sane sapientia. -^ * ■* ^ . 

rum. Separat ille sapientiam ab eloquentia^ hanc 
homini ad turbas nato ut necessariam attribuens, 
illam ut pacis dictatricem abjudicans. Eloguentia 
autem duplex est ; altera sententiae et conceptuum 
animi perspicua et elegans explicatrix, oriturque 
partim a rerum ipsarum contemplatione, partim a 
verborum in propria et definita signil&catione ac- 
ceptorum intelUgentia ; altera est affectuum animi^ 
quales simt spes, metus, ira, misericordia, com- 
motrix^ oriturque ex usu verborum metaphorico et 
ad aflfectus accommodate. Ilia ex veris principiis ; 
haec ex jam receptis opinionibus, qualescunque eae 
sint, orationem texit. Illius ars logica; hujus 
rhetorica est. Illius finis Veritas est ; hujus victoria. 
Utraque suum usum habet, ilia in deliberationibus ; 



DE CAUSIS CIVITATEM DISSOLVENTIBUS. 295 

haec in hortationibus. Ilia enim a sapientia nun- sect. hi. 
quam disjungitur ; haec vero fere semper. Cluod . ^^- . 
autem hujusmodi eloquentia potens, separata a re- 
rum scientia, hoe est, a sapientia, verus character 
sit eorum qui populum ad res novas solUcitant et 
concitant, ex ipso opere, quod faciendum habent, 
facile coUigitur. Neque enim imbuere populum 
absurdis illis opinionibus paci et societati civili 
contrariis possent, nisi ipsi easdem tenerent ; quod 
ignorantiae majoris est, quam quae possit cadere in 
hominem sapientem. Quis enim, qid nescit unde 
leges vim suam derivent ; quae sint justi, injtisti, 
Aonestiy inhonestiy honiy maliy regulae ; quid pacem 
inter homines conciliet et conservet, quid destruat ; 
quid sit suunij quid alienum ; quid denique sibi 
fieri velit, ut idem alteri faciat ; vel mediotiifiter 
sapiens existimandus est ? Quod autem auditores 
suos ex stultis insanos reddere possunt ; quod facere 
possunt ut quibus male est, pejus, quibus recte, 
male esse videatur ; quod spem amplificare, peri- 
cula extenuare, praeter rationem iidem possunt ; id 
ab eloquentia habent, non ab ea, quae res sicut sunt 
ita explicat, sed ab altera ilia, quae commovendo 
animos facit apparere omnia, qualia ipsi animis 
prius commotis ea conceperunt. 

1 3. Ad disponendum civium animos ad seditiones^ 9v**"^^^ **°^' 

■*• , , , tiua vnlgi, et 

multi etiam eorum, qui bene erga civitatem aflfecti eloquentia am. 

.-I i» ,• •••1 /• 1^* bitiosorum, coki* 

sunt, dum dictis opmiombus conformem doctrmam currant ad rem. 
adolescentibus in scholis,et omni populo e cathedris, ^^^n^^' 
insinuant, per inscitiam cooperantur. Qui vero 
dispositionem illam in actum perducere volunt, 
totum ambitionis laborem in eo pommt, primum, 
ut male affectos in f actionem et conspirationem 
conjungant ; deinde, ut ipsi in factione plurimum 



296 IMPERIUM. 

SECT. iiL polleant. In f actionem conjungunt, dmn inter- 

. ^f- nuncios se et interpretes faciunt consiliorum et 

QuomodQstui- actionum singulorum, nominantque personas et 

titia Tiilgi, et , ^ » ^ ^-■••i -i • 

cioquentia am- loca ad convenicndum et de us rebus, quibus regi- 
^^r^'r^ men civitatis, prout sibi videbitur commodum, re- 
pubiicam dia- formetur, deliberandum. Ut vero in factione ipsi 

solyendam. ^ ' . . 

dominentur, /actio in factione habenda est ; scili- 
cet seorsim cum paucioribus conventus secretes 
habere oportet, ubi ordinare possint, quid postea 
in conventu generali proponendum sit et a quibus, 
et quid quisque eorum et quo ordine debeat dicere, 
et quomodo potentissiinos et existimatione apud 
factionis vulgus florentissimos ad suam sententiam 
possint trahere. Atque hoc modo cum f actionem 
satis magnam habeant, in qua per eloquentiam do- 
minentur, incitant earn ad res capessendas, atque 
ita rempublicam aliquando quidem opprimunt, ni- 
mirum, cum factio contraria nulla sit ; plerumque 
vero lacerant, et bellum civile introducunt. Con- 
currunt enim stultitia et eloquentia ad subversio- 
nem civitatis, eo modo quo conspirarunt quondam, 
ut est in fabula, filise Peliae regis Thessalise cum 
Medea, contra patrem suum. Volentes illae de- 
crepit© seni restituere adolescentiam, consilio Me- 
deae in finsta concisum igni coquendum imponunt, 
exspectantes frustra dum revivisceret. Eodem mo- 
do vulgus stultitia sua, velut puellse Peliae, cupi- 
entes civitatem veterem renovare, ducti eloquentia 
ambitiosorum hominum tanquam veneficio Medeae, 
eamjiictionibus divisam incendio saepius consumunt 
quam reformant. 



DE OFFICIIS IMPERANTIUM. 297 



CAPUT XIII. 

DE OFFICIIS EORUM QUI SUMMUM IMPERIUM 

ADMINISTRANT. 

1. Distinguitur summi imperii jus ab exercitio. 2. Salus populi 
suprema lex. 3. Imperantium est respicere ad utilitatem plu- 
rium coinmunem, non ad hujus vel illius propriam. 4. Per 
salutem intelligi omnia commoda. 5. Queeritur an regum 
offieium sit saluti animarum civium suorum providere, prout 
ipsis secundum conscientiam propriam optimum videbitur. 6. 
Salus populi in quo eonsistat. 7* Exploratores necessarios 
esse ad defensionem populi. 8. Milites, arma, preesidia, pecu- 
niam tempore paeis parata habere, neeessarium etiam ad de- 
fensionem populi. 9. Recta institutio civium in doctrina civili, 
paci conservandse necessaria. 10. Onera publica sequaliter 
distribuere, pad conservandse conducibile. 11. ^quitatis na- 
turalis esse, ut pecunise taxentur, pro ratione eorum quse quis- 
que consumit, non quee possidet. 12. Ad pacem conservandam 
conducere, ambitiosos premere : 13. £t factiones dissolvere. 
14. Ad locupletandos cives conducere leges, quibus artes lu- 
crativee foveantur, et quibus sumtus coerceantur. 15. Non esse 
plura legibus definienda, quam postulat civium et civitatis 
conmiodum. 16. Poenas non majores sumendas quam qu89 
legibus prsefinitsB sunt. 17. Civibus contra judices corruptos 
jus reddendum. 

1. Apparent ex hactenus dictis in unoquoque sect. in. 
civitatis genere ojfficia civium et subditorum ; et ^ ^^' ^ 
quid summi imperantes in eos possint. Ipsorum Distinguitur 

J • ,• /y» • . J • 1 j» summi imperii 

autem imperantium officia, et quo modo in subdi- j^s ab ex^citicx 
tos gerere se debeant, nondum dictum est. Dis- 
tinguendum autem est inter summi imperii jus et 
exercitium ; possunt enim separari ; ut puta, cum 
is, qui habet jus, vel non possit vel nolit litibus ju- 
dicandis vel rebus deliberandis ipse interesse. Reges 
enim aliquando per aetatem res gerere non possunt ; 
quandoque etiam^ etsi possunt, rectius tamen esse 
judicant, contenti electione ministrorum et consi- 



298 IMPERIUM. 

SECT. III. liariorum, imperium per eos exercere. Ubi autem 
. ^f . separantur jus et exercitium^ ibi regimen civitatis 
simile est regimini mundi ordinario, quo Deus, pri- 
mus omnium motor, eflfectus naturales producit per 
ordinem causarum secundarum. Ubi vero qui jus 
regni obtinet, omnibus judieiis, consultationibus, 
actionibusque publieis ipse interesse vult, ibi ad- 
ministratio talis est, ac si Deus, prseter naturae or- 
dinem, se ipsum ad materiam omnem immediate 
applicaret. De ojfficiis igitur eorum, qui summum 
imperium sive proprio sive alieno jure administrant, 
hoc capite summatim et breviter dicemus. Neque 
enim instituti mei est in ea descendere, quae prin- 
cipes alii ab aliis diversa agere possint. Hoc enim 
politicis practicis in singulis civitatibus relinquen- 
dum est. 
saiuspopuii 2. Imperantium autem officia omnia hoc uno 

suprema lex. * , 

dicto contmentur: salus populi suprema lex^ 
Quamquam enim ii, qui summum inter homines 
imperium obtinent, legibus proprie dictis, hoc est^ 
hominum voluntati subjici non possunt ; quia sum- 
mum esse, et aliis subjici, eontradictoria sunt; 
officii tamen eorum est rectse rationi, quae lex est 
naturalis moralis et divina, quantum possunt in 
omnibus obedire. Quoniam autem imperia pacis 
causa constituta sunt, et pax propter salutem quae- 
sita, qui in imperio positus, eo aliter quam ad salu- 
tem populi uteretur, faceret contra pacis rationes, 
hoc est, contra legem naturalem. Sicut autem 
salus populi legem dictat, per quam principes cog- 
noscunt officium ; ita etiam artem docet, per quam 
iidem comparant beneficium. Potentia enim civium, 
potentia est civitatis, id est, ejus qui summum in 
civitate habet imperium. 



DE OFFICIIS IMPEEANTIUM. 299 

3. Per populum intelligitur hoc loco, non per- sect. hi. 
sona una civilis, nempe ipsa civitas quae regit, sed . ^^' . 
multitude civium qui reguntur. Civitas enim non imperantium 

1 • • . . T^T est respicere ad 

sui, sed civium causa instituta est. Neque tamen utiutatem piuri- 

r» A. *17* j-'T^t. J 1. TVT " " um communem, 

nujtis et lUius ratio nabenda est. Non enim impe- non adhujus vei 
Tans, quatenus talis, civium saluti aliter prospicit, "^^^"^ p«>priam. 
quam per leges, quae universales stmt; ideoque 
officio satisfecit, si toto conatu id egerit, ut per 
salutares constitutiones quam plurimis recte sit, et 
quam diutissime ; neque male cuiquam, nisi sua 
culpa, aut casu cui provideri non potuerat. Expe- 
dit autem aliquando saluti plurimorum, ut male iis 
sit qui mali sunt. 

4. Per salutem autem intelligi debet non sola Per saiutem 

■1.. .- T 1 n • intelligi ^omma 

vitsB quahtercunque conservatio, sed quatenus fieri commoda. 
potest vita beata. Nam eo fine homines in civi- 
tates institutivas sponte coiere, ut possent, quan- 
tum conditio fert humana, jucundissime vivere. 
Facerent ergo ii, qui summum imperium in eo ge- 
nere civitatis administrandum in se susceperunt, 
contra legem naturae, quia contra fiduciam eorum 
qui imperii administrationem eis commiserunt, si 
non studerent, quantum legibus fieri potest, ut cives 
bonis omnibus, non ad vitam modo, sed etiam 
ad delectationem abunde instruantur. Qui vero 
armis imperia acquisiverunt, cupiunt omnes ut 
subditi sui, viribus tam animi quam corporis idonei 
sint ut ipsis serviant ; quare contra finem et sco- 
pum proprium facerent, si non conarentur ut iis 
non modo ea quibus vivere, sed etiam quibus fortes 
esse possint, prsebeantur. 

5. Inprimis autem ad salutem (Bternam plurimum Quantur an 
interesse principes omnes credunt, quales de Deo L^f^uti^^iTa 
teneantur opiniones, qualisque ei cultus exhibeatur. "^ ''''''"°' "^ 



300 IMPERIUM. 

SECT. III. Quo supposito^ quseri potest utrum summi impera- 
^ ^f' _ tores, et quicunque sunt, sive unus sive plures, qui 
onun providere, summum civitatls imperium administrant, non pec- 
cundum con^. ceut coutra legem naturae, si talem doctrinam et 
^ti^'^d^ talem cultum, quem ipsi civibus ad salutem (Bternam 
^^- necessario conducere credunt, non faciant doceri et 

exhiberi, vel contrariam doceri vel exhiberi per- 
mittant ? Manifestum est faeere eos contra con- 
scientiam, et velle, quantum in se est, setemam 
civium perditionem. Nam si non vellent, rationem 
non video quare committerent, (cum summi exis- 
tentes cogi non possint), ut ea docerentur et facerent 
propter quae damnandos eos esse credunt. Difficul- 
tatem autem banc in medio relinquemus. 
^qiLf3^t«t ^* Commoda civium, quae banc tantum vitam 
spectant, in quatuor genera distribui possunt : pri- 
mum, ut ab hostibus extemis defendantiir: secun- 
dum, utpax interna cpnservetur: terlium, lit quantum 
cum securitate publica consistere potest, locuple^ 
tentur : quartum, ut libertate innoxia perfruantur. 
Amplius enim ad felicitatem civilem, quam ut a 
bello externo et civili tuti opibus industria partis frui 
possint, summi imperatores conferre non possunt. 
Expioratores 7^ n ^(J defensiouem populi duo necessaria sunt ; 

necessanos esse ^ ^^ \ ... 

ad defensionem prcBmoneri ct prcBmuniri. Status enim civitatum 
^ * inter se naturalu% id est, hostilis est. Neque si 

pugnare cessent, idcirco pax dicenda est, sed respi- 
ratio ; in qua hostis alter alterius motum vultumque 
observans, securitatem suam non ex pactis, sed ex 
viribus et conciliis adversarii aestimat. Atque id 
jure natural!, ut capite secundo articulo decimo, 
ex eo quod pacta in statu naturali, quoties Justus 
metus intercedit, sunt invalida, ostensum est. Ne- 
cessarium igitur est ad civitatis defeiisionem, pri- 



DE OFFICIIS IMPERANTIUM. 301 

mum, ut sit qui omnium eorum, qui civitati nocere sect. in. 
possunt, quantum fieri potest, consilia et motus ex- ^f- . 
ploret et prcesentiat. Simt enim ibi exploratores 
ad eos, qui summum imperium administrant, idem 
quod radii lucis ad animam humanam. Atque in 
visione politica, quam in naturali rectius dicemus, 
species rerum extemarum sensibiles intelligibilesque 
ad animam, hoc est, eos qui summum imperium 
civitatis administrant, ab aliis non animadversas 
per aerem transportari ; ideoque non minus neces- 
sarii sunt ad salutem civitatis, quam lucis radii ad 
salutem hominis: vel si comparentur aranearum 
telis, quae, extensae undiquaque subtilissimis filis, 
motus extemos ipsis intus in cavernulis suis resi- 
dentibus significant ; non magis ii qui imperant, 
qmd ad subditorum suorum defensionem imperato 
opus est, sine exploratorihtis^ quam illse quando 
exeundum et quo accurrendum sit, sine filis suis 
scire possunt. 

8. Deinde ad defensionem populi requiritur ne- Miiitcs, anna, 
eessano ut smt pr^Bmumti. Prsemumri autem est, niam tempore 
militibus, armis, classe, propugnaculis, antequam ^^^ ^^^^ 
instet periculum, comparatis, et pecunia lam com- ^T ®.^"" "^ 

* -^ * • defensionem 

portata instrui. Nam milites conscribere, armapopuii. 
conquirere, post acceptam cladem, si non impossi- 
bile, saltem serum est. Similiter propugnacula et 
praesidia non ante locis opportunis constituere quam 
fines invadantur, simile est rusticorum, ut dixit 
Demosthenes, qui, ignari artisgladiatoriae, ab una 
parte corporis ad aliam, ictibus moniti, clypeos 
transferunt. Qui vero pecuniam ad milites alendos, 
et caeteras exercituum impensas, tunc imperari satis 
opportune putant, quando periculum incipit appa- 
rere, illi certe non considerant quam difficile sit tarn 



302 IMPERIUM. 

SECT. III. magnam pecuniae vim ab hominibus tenacibus subito 
. '^- corradere. Nam omnes fere, quod semel in bonis 
suis numeraverunt,ita suum et sibi proprium esse ju- 
dicant, ut injuriam sibi fieri putent, quoties vel mi- 
nimam ejus partem coguntur in publicum erogare. 
Ex eo autem, quod a portoriis et rerum venalium 
vectigali ad serarium accedit, pecunia satis magna 
ad civitatem armis defendendam subito confici non 
potest. Pecunia itaque belli causa, si civitatem 
salvam esse volumus, tempore pacis congerenda 
est. Cum ergo explorare hostium consilia, arma 
et prsesidia tenere, pecuniam in promptu habere^ 
imperantibus ad salutem civium necessaria sint ; 
salutem autem civium omni conatu procurare lege 
naturae principes teneantur : sequitur non mode 
licitum eis esse exploratores emitter e, milites alere, 
propugnacula sedificare, et pecuniam in eas res exi- 
gere, sed etiam ea non facere illicitum. Quibus 
etiam addi potest quicquid ad potentiam extemo-* 
rum, a quibus metuunt, vel arte vel vi minuendam 
conducere videbitur : obligantur enim rectores civi- 
tatum mala, quae metuunt, curare pro viribus ne 
contingant. 
Recta insututio 9, Ad conscrvationcm autem pacis intemae multa 

civium in doc- , , ■■" , 

triiiacivm,paci requiruutur, qma multa concurrunt, ut capita 

conservandaa i^^ >^i ,«_vj 

necessaria. praeccdente ostensum est, ad cam perturbandam. 
Ostendimus ibi alia esse quae disponunt animos ad 
seditionem, alia quae dispositos movent et excitant. 
Inter ea, quae disponunt, numeravimus primo loco 
quasdam pravas doctrinas. Has igitur eradicare 
ex animis civium, et contrarias insinuare officium 
eorum est, qui summa imperia administrant. Quo- 
niam autem opiniones non imperando, sed docendo ; 
non terrore poenarum, sed perspicuitate rationum 



DK OFFICIIS IMPERANTIUM. 303 

animis hominum inseruntur; leges, quibus huic sect. in. 
malo obviandum est, non in errantes, sed in ipsos ^^' . 
errores constituendae sunt. Errores illi, quos prae- 
cedente capite cum quiete civitatis consistere non 
posse affirmavimus, in animos rudium irrepserunt 
partim e concionatorum cathedris, partim a sermo- 
nibus quotidianis hominum propter rei familiaris 
laxitatem studiis vacantium ; et in animos horum a 
doctoribus adolescentiae suae in academiis publicis. 
Quare etiam vice versa, si quis sanam doctrinam 
introducere voluerit, incipiendum ei est ab acade- 
miis. lUic ftmdamenta doctrinae civilis vera et vere 
demonstrata jacienda sunt, quibus imbuti adoles- 
centes, plebem postea privatim et publice instruere 
possint. Id autem tanto alacrius et potentius fa- 
cient, quanto ipsi de veritate eorum, quae decent et 
praedicant, certiores erunt. Siquidem enim pro- 
positiones propter consuetudinem audiendi, quam- 
quam falsae, nee magis intelligibiles quam si quis 
vocabula sorte ex urna extracta copularet, hodie 
receptae sunt, quanto magis imbiberent homines, 
propter eandem causam, doctrinas veras, intellectui 
suo et rerum naturae conformes ? Officii igitur sum- 
morum imperantium esse ai'bitror, elementa vera 
doctrinae civilis conscribi facere, et imperare ut in 
omnibus civitatis academiis doceantur. 

10. Secundo loco, disponere cives ad seditionem onera publics 
ostendimus aegntudmem anmii ab egestate ; quam buere,paci con. 
quidem egestatem, licet a luxuria vel ignavia propria ^J^tnt* '^''' 
profectam, imputant tamen iis, qui regunt civitatem, 
tanquam pensionibus publicis exhausti et oppressi. 
Fieri tamen potest aliquando ut querimonia ilia 
justa sit, nimirum cum onera civitatis civibus inae- 



304 IMPERIUM. 

SECT. III. qualiter imponuntur. Quod enim omnibus simul 
. ^f • . leve onus est, si multi se subtrahunt, caeteris grave, 
imo intolerabile erit. Neque homines tam onus 
ipsum quam insequalitatem graviter ferre solent. 
Maxima enim ambitione de immunitate certatur, et 
in eo certamine minus felices magis felicibus tab- 
quam victi invident. Ad toUendam ergo justam 
querimoniam, quietis publicse interest, et per con- 
sequens ad officium pertinet imperantium, ut onera 
publica sequaliter ferantur. Praeterea, cum id, quod 
a civibus in publicum confertur, nihil aliud sit 
prseter emptse pacis pretium, rationis est, ut ii, qui 
aeque pacem participant, sequas partes solvant, vel 
pecunias vel operas reipublicae contribuendo. Lex 
autem naturalis est, per articulum quindecimum 
capitis tertii, unusquisque, in jure aliis distribuendo, 
omnibus sequalem se praebeat ; quare imperantes, 
ut onera civitatis civibus sequaliter imponant, lege 
naturali obligantur. 
iEquitatis na- 11. iEqualitas autem hoc loco intelligitur non 
iJ^^fiTtoc^ pecuniae, sed oneris, hoc est, aequalitas rationis in- 
tar, pro ratione ^gj. oucra ct bencficia. Quamquam enim pace om- 

eorum quce quis- * \ 

que consumit, ncs acquditcr fruantur, non tamen beneficia a pace 

nonqueepossidet .. .. ..^ i«*i !••• 

omnibus aequaha sunt. Nam alu plus, alu mmus 
bonorum acquinmt. Et rursus alii plus, alii minus 
consumunt. Gluaeri igitur potest, an debeant cives 
in publicum contribuere pro ratione eorum, quae 
lucrantur, an eorum quae consumunt, hoc est, an 
personae taxari debeant, ut pro ratione opum coDt- 
tribuant, an res ipsae, ut contribuat quisque pro 
ratione eorum quae consumit. Sed si consideremus, 
ubi pecuniae conferuntur pro ratione opum, ibi eos, 
qui aequalia lucrati sunt, non aequalia possidere. 



DE OFFICIIS IMPERANTIUM. 305 

propterea quod alter parta per parsimoniam con- sect. hi. 
servat, alter per luxuriam dissipat, ideoque bene- .. ^f; ^ 
ficio pacis sequaliter gaudentes civitatis onera non 
aequaliter sustinere : et ex altera parte, nbi res ipsae 
taxantur, ibi unusqnisque, dum rem privatam con- 
sumit, partem civitati debitam pro ratione eorum 
non quae habet, sed quae beneficio civitatis habuit, 
eo ipso quod sua consumit, imperceptibiliter per- 
solvit : dubium amplius non est quin prior ille 
modus pecunias imperandi contra sequitatem, et 
proinde contra officium imperantium sit ; posterior 
autem rationi et officio eorum consentaneus. 

12. Tertio, officere paci publicse diximus segritu- ^^^^^^ 
dinem animi, quae oritur ex ambitione. Sunt enim conducere, sedi- 

... . .J tiosos premere : 

qui, cum sibi prae caetens sapere et magis ad res 
gerendas idonei videantur, quam ii qui rempubli- 
cam in praesentia administrant ; virtus sua quantum 
civitati prodesse queat, quando aliter ostendere non 
possunt, ostendunt nocendo. Gluoniam autem tolli 
ex animis hominum ambitio et honorum aviditas 
non potest, officii imperantium non est ut in id in- 
cumbant. Possunt autem praemiorum et poenarum 
constanti applicatione facere, ut homines sciant 
viam ad honores non esse per vituperationem regi- 
minis praesentis, neque per factiones et auram po- 
pularem ; sed per contraria. Viri boni sunt, qui 
consulta patrum, qui leges juraque servant. Hos 
si honoribus omari, factiosos vero ab iis, qui sum- 
ma imperia administrant, puniri et contemtui haberi, 
constanti tenore videremus, parendi quam obstandi 
major ambitio esset. Accidit tamen aliquando, ut, 
sicut equo propter ferociam, ita civi contumaci 
propter potentiam blandiendum sit. Sed ut illud 

VOL. II. X 



306 IMPBRIUM* 

SECT. lu. sessoris^ ita hoc imperatoris jam pene excussi est. 
. ^f* . LoquimuF autem hie de iis quoram authoritas et 
poteutia Integra est. Horum officium esse^ inquam^ 
obedientes cives fovere, factiosos quantum possuiit 
imperio premere ; neque enim alio modo potentia 
publica^ nee sine ea eivium quies oonservari potest. 

^ Etfactioiies 13^ Si vero factiosos homines coereere, multo 
magis foetiones ipsas dissolvere et dissipare ad 
officium pertinet imperantium. Factionbm autem 
voco multitudinem civium vel paetis inter se^ yel 
unius alicujus potentia^ absque ejus vel eorum^ qui 
summum imperium obtinent^ authoritate unitam. 
Est itaqueyizc/f o tanquam eivitas in civitate. Sicut 
enim unione hominum in statu naturali fit eivitas^ 
ita civium unione nova fit fiactio. Secundum banc 
definitionem^ multitude civium^ qui extemo cui- 
cunque sive principi sive civi simplieiter obedituros 
se obstrinxerunt, vel qui pacta aut fcedus inter se 
mutuffi defensionis contra omnes homines fecerunt, 
non exceptis iis qui summam potestatem habent in 
civitate^ f actio est. Etiam gratia apud plebem si 
tanta sit^ ut per eam comparari exercitus possit^ 
nisi obsidibus aut alio pignore publico caveatur^ 
f actionem continet. Atque idem de divitiis priva- 
tis dicendum est^ si sint immodics^ ; quia pecuniae 
obediunt omnia. Siquidem ergo verum sit, civi- 
tatum inter se statum naturalem et hostilem esse, 
prindpes, qui factionem permittunt, idem fiEiciunt 
ac si hostem intra mcenia reciperent: quod est 
contra civium salutem, et propterea etiam contra 
leges naturales. 

Ad locupietan. H. Ad locupletaudos cives necessaria duo sunt, 

dos cives condu. _ ^ ^ , , 

cereieges quibus /aoor ct pavsimouia ; conducit etiam tertium. 



DE OFFICIIS IMPBBANTIUM. 307 

nempe terrae aquseque proventm naturalis; est siect. in, 
autem et quartum, militia^ quae rem civium quan- ^^ ^^ ^ 
doque auget, saepius vero attenuat : priora duo sola artes lucrativaB 
necessaria sunt. Potest enim civitas in insula maris quibus sulntus 
constituta^ non majore quam ut habitationi locum ^°®^*^^*"* 
prsestet, sine semente, sine piscatura^ sola merca- 
tura et opificiis ditescere : sed non est dubium^ si 
habeant territorium, quin ditiores eodem numero, 
vel seque divites majore numero esse possint. Quar- 
tum autem^ nimirum militia, in numerum quidem 
olim venit artium lucrativarum, sub nomine lestriccB 
sive pr(Bdatori€B. Et genere humano^ ante consti- 
tutionem civitatum per familias disperse, justa et 
honorifica babita est. Est enim nihil aliud prse- 
datio, quam quod pq-rvis copiis geritur bellum. Et 
magnse civitates, nominatim Romana et Atheniensis, 
spoliis belli, vectigaUbus extemis, et territorio armis 
acquisito, ita aliquando rempublicam auxerunt, ut 
tenuioribus eivibus non modo nuUam pecuniam 
publieam imperarint, sed etiam pecuniam et agros 
viritim diviserint. Hujusmodi autem divitiarum 
incrementa in rationes minime referenda sunt. Est 
enim, quod ad lucrum spectat, militia sicut alea, 
qua plurimi rem suam labefactant, paucissimi am- 
pliorem reddunt. Cum ergo tria tantum sint, pro- 
venttLs terr<B et aqu(B, labor, et parsimonia, quae 
conducunt ad civium locupletationem, circa ea tan- 
tum versabitur officium imperantium. Ad primum 
utiles erunt leges, quse favent artibus quibus terrse 
et aquae proventus reddantur meUores ; quales sunt 
agricultura et piscatura. Ad secundum utiles 
sunt lege^ omnes, quibus ignavia prohibeatur, in- 
dustria excitetur, ars navigandi, per quam com- 

X2 



308 IMPEBIUM. 

SECT. Ill, moda totius mmidi solo pene labore empta in unam 

. . ^^' . civitatem comportantur, item mechanical sub qua 

omnes exceUentium opificiorum artes comprehendo, 

et scienti€B mathematic(By nauticse et mechanicse 

fontes^ in honore habeantur. Ad tertium utiles sunt 

leges IQse^ quibus sumtus tarn in cibos quam in 

vestes, et universum in res omnes^ quae usu consu- 

muntur^ immodici prohibeantur. Quoniam autem 

leges tales ad fines supra dictos utiles sunt^ pertinet 

etiam ad officium imperantium eas sancire. 

Nonessepiiura 15^ libeitas civium uou in eo sita est, ut legibus 

da, quam posta- civitatis cxeiupti sint, vel ut ii, qui civitatis summam 

Uit dyium et 11 •11* 

dYitatis com. potestatem nabent, non possmt leges lerre quas- 
"^""' cunque volent. Sed quoniam omnes motus et 

actiones civium legibus nunquam circumscriptae 
sunt, neque circumscribi propter varietatem pos- 
sunt, necesse est ut infinita pene sint, quae neque 
jubentur neque prohibentur ; sed facere vel non 
facere suo quisque arbitrio potest. In his unus- 
quisque dicitur sua frui libertate, atque in hoc sensu 
libertas hoc loco intelligenda est, nempe pro juris 
naturalis parte ea, quae civibus a legibus civilibus 
permissa et reUcta est. Sicut aqua, ripis undiqua- 
que conclusa, stagnat et corrumpitur ; undiquaque 
aperta expanditur, et quo plures exitus invenit eo 
liberior fluit: ita quoque cives, si nihil injussu 
legum facerent, torperent ; si omnia, dissiparentur ; 
et quo plura legibus indeterminata relinquuntur, eo 
majore fruuntur libertate. Utrumque extremum 
vitiosum est : non enim ad actiones hominum tol- 
lendas, sed dirigendas, inventae leges sunt; sicut 
neque ripas ad sistendum cursum fluminis, sed ad 
dirigendum natura ordinavit. Mensura hujus li- 



DE OFFXCIIS IMPERANTIUM, 309 

bertatis ex bono civium et civitatis capienda est, sect. hi. 
Quare^ contra officium eorum, qui imperant et . ^f* . . 
legnm ferendarum auctoritatem habent, in primis 
est, ut plures leges sint quam ad bonunx civinm et 
civitatis necessario conducat. Nam cum de eo, 
quod facere vel non facere debent, ssepius per rati- 
onem naturalem quam per scientiam legum homines 
deliberare soleant ; ubi leges plures sunt quam ut 
earum facile meminisse possimus, et per eas pro- 
hibentur ea, quae ratio per se non prohibet ; necesse 
est ut per ignorantiam, sine ulla prava intentione, 
incidant tamen in leges, tanquam in laqueos, contra 
libertatem innoxiam, quam imperantes civibus con- 
servare lege naturali obligantur. 

16. Liber tatis civitati innoxiae, et singulis cxvi- p«™» ^on ma- 
bus ad beate vivendum necessariae pars magna quam qua kgi. 
etiam est, ut poense nullae timendse sint, nisi quas ^t,^"*^*" 
praevidere aut exspectare possint. Praestatur autem 
hoc, ubi vel nullae onmino poenae legibus definiun- 
tur, vel majores definitis non exiguntur. Ubi nullae 
definiuntur, ibi is, qui primus legem transgressus 
est, poenam exspectat indefinitam sive arbitrariam, 
supponiturque metus ejus infinitus, quia mall infi- 
niti. Praecipit autem lex naturae iis, qui legibus 
civilibus non . subjiciuntur, per ea quae diximus 
capite tertio articulo undecimo, ideoque simunis 
imperantibus, in ultione et poenis sumendis, spec- 
tandum esse non malum praeteritum, sed bouum 
futurum : peccantque poenarum arbitrariarum aliam 
mensuram habentes, quam utilitatem publicam. 
Ubi vero poena definita est, sive lege praescripta, 
ut quando verbis diserti^ pojiitur, qui sic/acit^ sic 
patietur ; sive praxi, ut quando poena, lege non 



310 



IMFERtUM. 



SECT. in. 

13. 



Cmbus contra 
judices cor- 
ruptos jus 
reddendum. 



prsescripta^ sed arbitraria ab initio^ determinata est 
postea per punitionem primi delinquentis, (seque 
enim transgredientes sequaliter puniri jubet sequitas 
naturalis), ibi poenam^ quam quae lege definitur, 
majorem exigere, contra legem naturae est. Finis 
enim punitionis est, volmitatem hominis non cogere, 
sed formare, et talem facere, qualem eam esse cupit 
is qui pcenam statuit. Et deliberatio nihil aliud est 
nisi commodorum et incommodorum facti, quod 
aggredimur, tanquam in bilance ponderatio, ubi 
quod prseponderat, necessario secundum inclina- 
tionem suam procedit. Siquidem ergo legislator 
poenam minoretn crimini appendit, quam ut libi- 
dini metus prseponderet, libidinis supra metum 
pcen^ excesBUS^ quo crimen committitur, legislatori 
attribuendus est, hoc est, suinmo imperanti ; ideo- 
que si punit majori poena quam ipse legibus prae- 
finivit, punit in alio quod peccavit ipse. 

17* Etiam ad innoxiam et necessariam civibus 
lihertatem pertinet, ut quae jura legibus sibi quis- 
que concessa habet, iis sine metu finii possit. Frustra 
enim est ^uufn ab alieno legibus distingui, si falso 
judicio, latrocinio, vel fiirto rursus confundantur. 
Contingit autem felsa judicia, latrocinia, et furta 
fieri, ubi judices corrumpi possunt. Metus enim, 
quo homines a male feciendo deterrentur, non ab 
eo oritur quod poen^ statuuntur, sed quod exigun- 
tur. Futurum enim ex praeterito aestimamus, quae 
raro fierisolent, raro exspectantes. Si igitur judices, 
muneribus, gratia, Vel etiam misericordia, corrupti, 
poenas lege debitas saepe remittant, atque eo modo 
improbis spem faciant impunitatis, bonis civibus a 
sicariis, latronibus, veteratoribusque obsessis, neque 



DB OFFICIIB IMPBIlANTIUM. 311 

conversari interse, neque omnino se movere liberum sect, iil 
erit ; imo civitas ipsa dissolvitur, et redit cuique . }^' ^ 
jus se ipsum suo arbitratu protegendi. Praecipit cmbus contra 
igitur lex naturae summis imperantibus, ut justitiam ^^^^^' 
non modo ipsi exerceant, sed etiam ut judiees a se ^^^^^d^- 
positos idem facere pcenis cogant^ hoc est, querelis 
civium aurem prsebeant, et delegent, quoties opus 
est, judiees extra ordinem qui de ordinariis cog- 
noscant. 



312 IMPERIUM. 



CAPUT XIV. 

DE LEGIBUS ET PECCATIS. 

] . Lex quomodo differt a consilio : 2. Quomodo differt a pacto : 
3. Quomodo a jure. 4. Divisio legum in divinas et humanas; 
et divinarum in naturales et positivas ; et naturalium in leges 

' singulorum hominum, et gentium. 5. Legum humanarum, id 
est, civilium divisio in sacras et sseculares : 6. In distributivam 
et vindicativam. 7* Distributivam et vindicativam non esse 
species legum, sed partes. 8. Omni legi poena appensa intel- 
ligitur. 9. PrsBcepta Decalogi de parentibus honorandis, de 
homieidio^ adulterio, furto, et falso testimonio, leges civiles esse. 
10. Tmpossibile esse lege civili quiequam jubere contra legem 
naturae. 11. Legi essentiale esse, ut cognoscatur et ipsa et 
legislator. 12. Unde cognoscatur legislator. 13. Ad cognos- 
cendam legem necessaria sunt promulgatio et interpretatio. 
14. Legis civilis divisio in scriptam etnon scriptam. 15. Leges 
naturales non esse leges scriptas ; neque responsa jurispruden- 
tum, neque consuetudinem esse leges per se» sed per consensum 
summae potestatis. 16. Peccati nomen latissime acceptum, 
quid significet. 17. Peccati deiinitio. 18. Differentia inter 
peccatum infirmitatis et malitiam. 19. In quo genere peccati 
contineatur atheismus. 20. Quid sit crimen laesse majestatis. 
21. Crimine Isesse majestatis non leges civiles sed naturales 
violari : 22. Ideoque non jure imperii, sed jure belli puniri, 
23. Obedientiam non recte distingui in activam et passivam. 

SECT, III. 1 . Lex ab iis, qui vim verbonim minus morose 
>- ,'-. pensitant, aliquando cum consilio^ aliquando cum 

^ **"**°*°^ joac/o, aliquando cwnjure confunditur. Confundunt 
legem cum consilio^ qui putant monarcharum offi- 
cium esse consiliarios non modo audire, sed etiam 
iis obedire ; tanquam si consilium capere, nisi 
etiam quod eonsultum est fiat, frustra esset. Dis- 
tinctio inter consilium et legem petenda est a 
differentia inter consilium et mandatum. Jam con- 
silium est prcBceptum^ in quo ratio, quare pare- 



DB LBGIBUS ET PBCCATIS. 313 

mus, smnitur ah ipsa re quae praecipitur. Manda- sect. hi. 
TUM autem est prteceptum^ in quo parendi ratio .^f- . 
smnitur a voluntate prcBcipientis. Proprie enim 
non dicitur, sic volo^ sicjubeo, nisi stet pro ratione 
voluntas. Cum vero legibus obediatur non propter 
rem ipsam, sed propter voluntatem prsecipientis, 
lex non consilium^ sed mandatum est ; definitur- 
que hoc modo : lex est mandatum ejus personiB^ 
sive hominis sive curicBj cujus prceceptum continet 
ohedientice rationem. Ut prsecepta Dei respectu 
hominum, civitatis respectu civium, et universaliter 
omnium potentium respectu eorum, qui non possunt 
resistere, eorum leges dicendae sunt. Diflferunt ergo 
multifariam inter se lex et consilium. Lex enim 
ejus est, qui potestatem habet in eos quibus prse- 
cipit : consilium ejus, qui potestatem non habet. 
Facere id quod lege prsecipitur officii, quod con- 
silioy arhitrii est. Consilium dirigitur ad finem 
ejv^ cui prcecipitur ; lex autem ad finem ejus qui 
pnjecipit. Consilium non nisi volentihus datur, lex 
etiam nolentibus. Denique jus consiliarii toUitur 
arbitrio ejus, cui consilium dat: jus legislatoris 
non toilitur arbitrio ejus cui imponitur lex. 

2. Legem cum pacto confundunt ii, qui leges ^^"^^ 
putant nihil aliud esse quam o/ioXoy^jLiara, sive formu- 
las vivendi, communi consensu hominum determi- 
natas. Inter quos est Aristoteles qui (in Prsefatione 
Rhetorices ad Alexandrum) legem hoc modo de- 

finit : No/ioc ccTTi Xoyoc o)pi<rfievog Kuff OfxoXoyiav Koivriv 
TToXcwc, /i»|W(uv TTwg Sci TrpcLTTEiv licacTTa, id est, lex 

est oratio definita juxta consensum communem 
civitatis, indicans quom^do singula oportet agere. 
Quae definitio non est legis simpliciter, sed civilis. 
Manifestum enim est, leges divinas non esse ortas 



3.14 IMPBRtUM. 

SECT. III. a consensu hominum^ neque etiam natu¥ales. Nam 
. ^f* . si a consensu hominmn originem haberent, etiam 
Quomodo eorundem consensu ahrogari possent ; sunt autetn 
inmiutabiles. Neque vero est ea defimtio legitima 
legis civilis. Civitas enim eo loco sumitur vel pro 
una persona civili, unam habente voluntatem, vel 
pro multitudine bominum^ quorum unicuique sua 
voluntas privata libera est. Si pro una persona^ 
illud^ communi consensu^ non recte ponitur ; non 
enim habet una persona consensum communem. 
Neque oportebat ponere indicans quid facto opus 
esset^ sed juhens. Civitas enim civibus quse indi- 
cat imperat. Intellexit ergo per civitatem, multi- 
tudinem hominum communi consensu^ puta scripto 
sufiragiis confirmato, formulas vivendi indidantem. 
HsB autem nihil aliud sunt prseter mutua pacta^ 
quse non ante quemquatn obligant^ neque ideo leges 
sunt^ quam constitute imperio summo^ quod possit 
cogere, cautum ei sit ^rga cseteros, qui aliter ea 
observaturi non sunt. Lege^ itaque, juxta defi- 
nitionem banc Aristotelis^ nihil aliud sunt quam 
nuda et invalida pacta^ quae tum demum^ cum sit 
qui potentiam civitatis jure exercet, leges fient vel 
non fient illius arbitrio. Conftmdit ergo pacta cum 
legibtss, quod non oportuit; est enim pactum 
promssum; lex mandatum. In pactis, faciam 
dicitur ; in legthus, fac. Pacto* obligamur ; lege 
obligati tenemur. Pactum obligat j9^ se ; lex ob- 
ligatum tenet virtute pacti imiversalis de pr^standsi 

* Pacto obligamur, etc*2 Visum est aliquibus, idem esse obK- 
gari et obligatum teneri ; et proinde distinctionem in verbis aii« 
quam^ in re nullam esse. Clarius ei^o hoc dico : pactd oUigskri 
hominem, id est, propter promissionem prsestare debere ; lege 
vero obligatum teneri, id est^ metu poense, quse in lege constituitury 
ad praestationem cogi. 



D£ LEGIBU& Et PECCATIS. 316 

obedientia. Ideoque in pacto, priud determinatur sect, im 
quid faciendum est^ quam ad faciendum obligamur ; , ^^' , 
sed in lege ante obligamur ad faciendum^ quid 
vero faciendum sit^ determinatur post. Debebat 
igitur Aristoteles definire legem civilem hoc modo : 
lex civilis est oratio definita per voluntatem civi- 
tatiSy singula imperans quce oportet facer e. Quse 
eadem est cum ea quam attulimus supra capite 
sexto, articulo nono, nimirunt leges eiviles esse ejus^ 
sive hominis sive curite, qui in civitate suinma 
potestate prteditus est, de civium futuris actioni- 
hus mandata. 

3. Legem cum jure confimdunt ii, qui, quod Quomodo 
jure divino permissum est, facere perseverant, quam- * ^'^' 
quam lege civitatis pfohibeatur. Quod lege di- 

vina prohibetur, lege civili permitti non potest^ 
nee quod lege divina imperatur, prohiberl potest 
lege civili. Veruntamen quod jure divino permit- 
titur, id est, quod jure divino fieri potest, nihil im- 
pedit, qutt minus idem lege civili prohibeatur. 
Leges enim iriferiores libertatem a superiorihus 
relictam restringere possunt, quamquam ampliare 
non possunt. Est autem jus^ liber tas naturalis, a 
legibus non constituta, sed relicta. Remotis enim 
legibus, libertas Integra est ; banc primo restringit 
naturalis lex, et divina; residuam retrsingunt 
leges civiles ; et quae legi civili superest, restringi 
rursus potest a constitutionibus particularium ur- 
bitim et societatum. Multum ergo interest inter 
legem, etjus ; lex enim vinculum, Jus libertas est, 
differuntque ut contraria. 

4. Lex omnis dividi potest, primum, pro diversi- pivisio legum 

-,, .-I • f, , .» rx»» in divinas et hu- 

tate autnorum, m dtvtnam et numanam. D$vina mmas-, etsiyi. 
autem pro duobus modis, quibus Deus voluntatem """^ ^ '^^' 



316 IMPERIUM. 

SECT. III. suam hominibus notam facit^ duplex est : naturalis 

. ^^' . sive moralis^ etpositiva. Naturalis ea est^ quam 

raiesetpositivasj Deus omnibus homiiiibus patefecit per verbum 

et naturalium in . •••. •• ,. 

leges singuiorum suum (Btemum ipsis miiatum, nimirum rattonem 
^^^^ ^* naturalem. Atque haec est ea lex, quam toto hoc 
libello explicare conatus sum, Positiva est, quam 
Deus nobis patefecit per verbum propheticumy quo 
locutus est ad homines tanquam homo ; quales sunt 
leges, quas tradidit Judaeis circa politiam et cul- 
tum divinum; possuntque appellari leges divime 
civileSy quia civitati Israelitarum, popuU sui pecu- 
liaris, peculiares erant. Rursus, naturalis dividi 
potest in naturalem hominum, quse sola obtinuit 
dici lex naturte, et naturalem civitatum, quae dici 
potest lex gentium, vulgo autem jus gentium ap- 
pellatur. Praecepta utriusque eadem sunt : sed quia 
civitates semel institutae induunt proprietates ho- 
minum personales, lex, quam loquentes de hominum 
singuiorum officio naturalem dicimus, applicata 
totis civitatibus, nationibus, sive gentibus, vocatur 
JUS gentium. Et quae legis et juris naturalis ele- 
menta hactenus tradita sunt, translata ad civitates 
et gentes integras, pro legum et juris gentium 
dementis sumi possunt. 
Legum huma. 5 Humana lex omnis civilis est. Nam extra 

nanim, id est 

civiKum, divisio civitates status hominum hostilis est ; in quo, quia 

in sacras et sse- . , •■ • • • i i • 

cuiares: alter altCH uou subjicitur, leges praeter dictamma 
rationis naturalis, quae lex divina est, nullae sunt. 
In civitate vero, sola civitas, hoc est, homo vel 
curia, cui summum civitatis imperium committitur, 
legislator est, civitatis autem leges civiles sunt. 
Civiles leges possunt dividi pro diversitate subjectae 
materiae in sacras et sceculares. Sacrce sunt, quae 
pertinent ad religionem, hoc est, ad ceremonias et 



DE LEGIBUS ET PECCATIS. 317 

cultum Dei, nimirum quae et quo ritu personae, res, sect. hi. 
loca, conseeranda sunt, quae opiniones circa numen , ^^' . 
divinum publice docendae, et quibus verbis ritibus- 
que supplicationes faciendae sunt, et similia ; et nulla 
lege divina positiva definiuntur. Nam leges civiles 
sacrcB sunt humancB, quae et ecclesiastiae dicuntur, 
circa res sacras ; sceculares autem generali no- 
mine civiles appellari solent. 

6. Rursus, lex civilis pro duobus legislatoris i" ^*?^^*i^^ 

^ i ^ o et Tindicativam. 

officiis, quorum alterum est^wr?iear^,alterum cogere 
ut judiciis acquiescant, duas habet partes, alteram 
distrihutivamy alteram vindicativam sive poena- 
riam. Distributiva est, qua jus suum cuique dis- 
tribuitur, hoc est, quae regulas omnium rerum 
constituit, quibus sciamus quid nobis, qidd aliis 
proprium sit ; ita ut nos nostris uti et frui alii non 
impediant, neque nos impediamus illos ne utantur 
et firuantur suis ; et quid cuique licitum sit facere 
vel omittere, quid illicitum Vindicativa est, qua, 
quae poenae sumendae sunt de iis qui legem violant> 
definitur. 

7. Distributiva autem et vindicativa non sunt nistritutiram 

et Tindicatiyaiii 

duae legum species y sed ejusdem legis duae partes, i^a ease «^ea, 
Siquidem enim lex nihil amplius dicat, quam, verbi **^™°' ^^'^^ 
gratia, tuum estOy quod tu tuo reti cepisti in mari, 
frustra est. Quamquam enim alter eripiat tibi quod 
cepisti, non impedit quin adhuc tuum sit. Nam in 
statu naturae, ubi omnia omnium sunt communia, 
idem est et tuum et alienum ; ita ut quod lex de- 
finit esse tuuniy tuum erat etiam ante legem, et post 
legem tuum esse non desinit, quamquam ab alio 
possessum. Nihil ergo lex agit, nisi ita intelligatur, 
ut sic tuum sit, ut omnes aUi prohibeantur, ne im- 
pediant quo minus omni tempore eo possis tuo arbi- 



318 IMPBRIUM. 

SECT.iij. tratu secure uti et frui. Hoc enim est quod 
. ^^* . requiritur ad proprietatem bonorum^ non ut quis 
lis possit uti^ sed possit solus ; quod fit prohibendo 
alios ne sint impedimento. Sed frustra etiam pro- 
hibent, qui metum poenarum non incutiunt. Frus- 
tra ergo lex est, nisi utramque partem contineat, 
et illam, quae prohihet injurias fieri, et illam, quae 
facientes punit. Harum prima, quae distrihutiva 
dicitur, prohibitoria est, et loquitur ad omnes; 
secunda, quae vindicativa vel pcenaria appellatur, 
mandatoria est, et loquitur tantipaa ad ministros 
publicos. 
^>°»°ii«p 8. Ex quo etiam intelliffitur omni legi civili an- 

poBnaappensa ^ l v -x i • v -i. 

inteuigitur. uexam esse pcenaniy vel explicite vel implicite. 
Nam ubi poena neque scripto, neque exemplo ali- 
cujus, qui poenas legis transgressae jam dedit, defi- 
nitur, ibi subintelligitur poenam arbitrariam esse^ 
nimirum, ex arbitrio pendere legislatoris, hoc est, 
§ummi imperantis. Frustra enim est lex, quae im- 
pune violari potest. 

PrcDcepta Deca- 9, Guouiam autcm a legibus civilibus oritur, turn 

logi, de parent!- ^-^ , , ' 

bus hooorapdis, quod uuusquisque jus suum sibi propnum et ab 
adui^o' ftSto, alieno distinctum habeat, tum etiam quod prohi- 
^o^^g^^i^ beatur aliena invadere, sequitur praecepta haec, 
honor em parentihus legibtis definitum non denegOr- 
bis: homineniy quern vetant leges occidere^ non 
occides : legibus vetitum concubitumfugies : rem 
alienam domino invito non auferes : leges et ju- 
dicia falso testimonio non Jrustrabere, esse leges 
civiles. Leges naturales eadem praecipiunt, sed im- 
plicite : nam lex naturalis (ut capite tertio, articulo 
secundo, dictum est) jubet observari pacta^ ideoque 
etiam obedientiam praestare, quando obedientiam 
pact! faerint, et alieno 9.bstinere, quando quid sit 



esse. 



DE LE6IBUS ET PECCATIS. 319 

alienum lege eivili definitum fiierit. Gives autem sect. iir. 
omnes (per capitis sexti articulum decimum tertium) , ^^' . , 
obedientiam prsestare mandatis ejus, qui habet sum- 
mam potestatem, hoc est^ legibus civilibus, ex ipsa 
civitatis constitatione paciscuntur, etiam ante quam 
violari possunt. Nam lex naturalis obUgabat in 
statu naturali ; ubi, primo^ quia natura omnia om- 
nibus dedit^ nihil alienum erat, et proinde alienum 
invadere impossibile ; deinde, ubi omnia communia 
erant, quare etiam concubitus omnes liciti ; tertio, 
ubi status belli erat, ideoque licitum occidere; 
quarto, ubi omnia proprio cujusque judicio definita 
erant, ideoque honores etiam patemi; postremo^ 
ubi nulla judicia publica erant, et propterea nullus 
usus testimonii dicendi neque veri neque falsi. 

10. Cum ergo obligatio ad leges illas observandas impossibiieesse 
antiquior sit quam ipsarum legum promulgation jL'S^tn- 
utpote contenta in ipsa civitatis coustitutione, vir-*'*^^8emnatur» 

tute legis naturalis quae prohibet violari pacta, lex 
naturalis omnes leges civiles jubet observari. Nam 
ubi obligamur ad obedientiam antequam sciamus 
quid imperabitur, ibi imiversaliter et in omnibuis 
obedire obUgamur. Ex quo sequitur legem civUem 
nullam, quae non sit lata in contumeliam Dei^ cujus 
respectu ipsae civitates non sunt sui juris nee di- 
cuntur leges ferre, contra legem naturalem esse 
posse. Nam etsi naturae lex prohibet furtum, adul- 
terium, etc., si tamen lex civilis jubeat invadere 
aliquid, non est illud fiirtum, adulterium, etc. Nam 
Lacedaemonii olim, cum permitterent pueris certa 
lege surripere bona aliena, ea bona non aliena, sed 
propria surripientis, esse jusserunt ; ideoque tales 
surreptiones non erant furta. Similiter, Ethnico- 
rum copulationes sexuum^ secundum leges suas^ con- 
jugia erunt legitima. 



320 IMPERIUM. 

SECT. III. 1 1 . Ad essentiam legis necessaxium est, ut civi- 
. ^f' _ . bus duo innotuerint ; primum, quis homo vel quae 
Legi essentiaie cuiia summam potestatcm, hoc est, legum ferenda- 
^"et ip^Tt nun jus habet ; secundum, quid ipsa lex dicat. Is 
legislator. euim, qui nunquam cognovit aut cui aut ad quid 
tenetur, obedire non potest, et perinde est, acsi non 
teneretur. Non dico necessaxium esse ad essentiam 
legis, ut vel hoc vel illud perpetuo cognitum sit, 
sed tantum ut cognitum semel faerit : quod si 
postea civis obliviscatur vel juris, quod is habet qui 
legem fert, vel ipsius legis, id non impedit quo mi- 
nus teneatur obedire ; cum potuerit meminisse, si 
voluntatem obediendi, prout naturalis lex jubet, 
habuisset. 
unde cognos- 12. Coguitio legislatoris dependet ab ipso cive; 

catnr legislator. o o r ^ jt ' 

nam sine consensu et pacto suo proprio, vel ex- 
presso vel subaudito, jus legislationis conferri in 
neminem potuit ; expresso, quando cives ab initio 
formam regendse civitatis inter se constituunt, vel 
quando promisso suo submittunt se alicujus imperio ; 
vel saltem subaudito, ut quando utuntur beneficio 
imperii et legum alicujus, ad profectionem et con- 
servationem sui adversus alios. Cujus enim imperio 
concives nostros obedire postulamus bono nostro, 
illius imperium legitimum esse ea ipsa postulatione 
confitemur. Ideoque ignorantia potestatis legum 
ferendarum obtendi nunquam potest. Unusquis- 
que enim quod ipse fecit fecisse se cognovit. 
Adcognoscen. 13^ Cogfiitio legum dependet a legislatore, qui 

dam legem ne- ® G r o ' t. 

cessaria sunt cas promulgaTC dcbct ; aliter enim non sunt leges. 

etlmer^t^tio. Est cuim lex legislatoris mandatum ; mandatum 
autem est declaratio voluntatis. Non ergo lex est, 
nisi voluntas legislatoris declaretur; id quod fit 
promulgatione. In promulgatioiie autem duo 



DE LEGIBUS ET PECCATIS. 321 

constare debent ; quorum alterum est, ut is vel ii, sect, hi. 
qui legem promulgant, vel habeant ip$i jus legis- . ^^' - 
lationis, vel id faciant auctoritate ejus vel eorum Ad cognoscen- 
qui habent ; alterum est ipsa legis sententia. Pri- cessarifTi^r 
mum autem, quod leges promulgatae procedant ab etTt^ftotio. 
eo qui summum habet imperium, constare, hoc est 
sciri accurate et philosophice loquendo non po- 
test, nisi ab iis qui ab ore ipsius imperantis eas ac- 
cipiunt; caeteri credunt; sed credendi rationes 
tantae sunt, ut non credere vix sit possibile. Et in 
civitate quidem democraticay ubi legibus ferendis 
unusquisque interesse, si velit, potest, qui absens 
fuerit prsesentibus credere debet. Sed in monar- 
chiis et aristocratiisy quia paucis mandata vio^ 
narchce et optimatum prsesentibus et coram audire 
conceditur, illis paucis necesse erat potestatem 
facere ea cseteris promulgandi. Et sic edicta et 
deer eta principum esse credimus, quae pro talibus 
vel scripto vel voce eorum, quorum id munus est, 
nobis proponuntur. Sed tamen, cum credendi 
causas habeamus has ; vidisse quod princeps vel 
curia summa talibus eonsiliariis, serihis, prceeofii- 
bus, sigillisy et similibus argumentis ad voluntatem 
suam declarandam constanter usus sit ; quod nun- 
quam auctoritatem illis detraxerit; quod de iis, 
qui hujusmodi promulgationi non credentes legem 
transgressi sunt, pcense sumtse faerint ; non modo 
qui sic credens obediverit edietis et deeretis per 
illos editis, ubique terrarum excusatur, sed etiam 
qui non credens non obediverit, punitur. Nam 
permittere ut hsec constanter fiant, satis manifes- 
tum signum et declaratio voluntatis ejus, qui im- 
perat, satis perspicua est; modo nihil in legey 
VOL. II. y 



832 



tMPBRIUM. 



SECT. I1I« 
14. 



L^^ dyilis 
diTisioin 
■criptam et 
ncHi scriptam. 



edicto seu decreto contineatar^ quod stunmde pCK 
testati ipsins imperantis deroget. Non est enim 
putandum^ etun velle potestati sttCB a quibuseunque 
sainistrig stiig qmcquam detrahi^ dtim volnntatem 
Ktinet imperandi* Sententia vero legum, ubi de 
M dnbitdtiir^ petenda e^t ab iis^ qtdbtis a snmnia 
potestate cominissa est causarum cognitio, sive^'n- 
dicia. Judicare enim nihil alind est quam lege^ 
ftbEigulis casibtis int&tpretando applicare. Qnibus 
autem id mmms commissttm est^ eodem modo cog^ 
noscittir^ qno cognoscimus qtii sint ii^ qtdbos com- 
missa est auctoritas leges promnlgandi. 

14 • Rursns^ lex cimlis^ pro dnplici modo promtil'^ 
gandi^ dnoram generum est: scripta, et non scrip ta. 
Per icriptam intelligo earn, qnse voce sive signo 
aUqito alio volimtatis legislatoiis indiget ttt fiat lex. 
Legnm enim genus omne et natora et tempore 
cosemam est generi hnmano^ et propterea inven^ 
tione literamm et scribendi arte antiqiHus« Non 
ergo legi seripta necessaria est scriptioj sed vox ; 
hsec sola ad essentiam^ ilia ad recardatianem legis 
adhibita est. Nam ante inventas Uteras ad merno^ 
riam adjuvandam^ leges in metra redactas canti^ 
tari solitas esse legimtis. Nan scripta est ea^ quae 
non alia indiget promnlgatione prseter vocem na^ 
tmrse sive rationem naturalem ; quales sunt leges 
naturales. Lex enim naturalise quamquam a civili 
distinguatur qnatenus voluntati prsecipit^ tamen, 
quod ad aetiones attinet^ civilis est. Exempli 
gratia; hasc^ non concupisces, quae pertinet tan- 
tum ad animum^ lex naturalis tantum est; hsec 
vero, non invaaes, et naturalis et civilis est* Cum 
enim regulas prsescribere universales> quibus omnes 



DE LEGIBtJS Et MCCATIS. 323 

fiiturftj lites, quse forte infinitse sniit, dijudicaxi pos- sect. hi. 
sint, impossibile sit^ intelligitur, in oitmi casu tegi- . ^^' . 
bus scriptis praetermisso^ sequendam esse legem 
tequitatis naturalise quse jubet sequalia seqnalibus 
distribuere t atque hoc^ vi legis cmlis, quse poenas 
etiam de iis exigit, qui seientes et volentes leges 
naturales facto transgfediuntur. 

16. His intelleetis, apparet prittnim, leges natu- Leges nataraies 

7 ^ ^ •i<-i*i*i 1 "i • i non esse l^res 

rales, qnamquam m libns philosophorum descnptse scnptas ; ^ue 
fderint, non esse ob earn rein vocandas leges scrip- JSfuiT^ 
tas ; neque scripta lurisprudentum esse leges, ob 'i^® consuetudi- 

* ,. . nem esse leges 

defectum auctontatis summsB; neque etiam r^- per se, sed per 

y . .1 A * y * • , consensum sum* 

sponsa prudentum, id est, judicum, nisi quatenus m» potestatis. 
consensu summse potestatis in consuetudinem abi- 
erint. Tunc autem inter leges scriptas habenda 
esse: non propter consuetudinem ipsam, quse vi 
sua legem non constituit ; sed propter voluntatem 
summi imperantis, quse ex eo arguitur, quod sen- 
tentiam, sive sequam sive iniquam^ in consuetudi- 
nem ire perpessus est. 

16. Peccatum significatione latissima compre- Pescati nomen 
hendit omne factum, dictum, et volitum, contra tui^^d^^*^ 
rectam rationem. Unusquisque enim media ad*^*"^""®** 
finem, quam sibimet ipsi proponit, ratiocinando 
quaerit. Si ergo recte ratiocinetur, hoc est, inci- 
piens a principiis evidentissimis texat discursum ex 
consequentibus continuo necessariis, progredietur 
itinere directissimo ; aliter deviabit, id est,/dciet, 
dicet, vel conabitur aliquid contra finem proprium : 
quod cum fecerit, dicetur ratiocinando quidem er- 
rasse, actione vero et voluntate peccasse ; nam 
peccatum ita sequitur erratum, sicut voluntas in- 
tellectum. Atque hsec est vocis acceptio gene- 
ralissima, qua continetur omn,^ factum imprudens. 



324 IMPERIUM. 

SECT. III. sive contra legem, ut, alienam domum evertere ; 

^ ^^' . sive non contra legem, ut propriam super arenam 
sedificare. 
dlfi^*^ 17. Ubi vero de le gibus sermo ^^ty \bi peccati 

nomen arctius est, significatqne non omne factum 
contra rectam rationem, sed illud tantum quod cuU 
patur, atque ob eam causam malum culpte appel- 
latur. Nee tamen si quid culpetur, peccatum sta- 
tim, aut culpa dicenda est, sed si cum ratione cul- 
petur. Quaerendum igitur est, quid sit cum ra- 
tione culparcy et quid contra rationem. Ea est 
natura hominis, ut unusquisque id, quod ipse sibi 
cupit fieri, honum^ quod fugit, malum vocet. Itaque 
diversitate aflfectuum contingit, ut quod alter ho- 
num, alter malum ; et idem homo quod nunc ho- 
num, mox malum ; et eandem rem, in seipso bonam^ 
in alio malam esse dicat. Bonum enim et malum 
delectatione et molestia nostra, vel ea quae nunc 
est, vel quae exspectatur, omnes sestimamus. Quo- 
niam jam prospere facta inimicorum, quia honorem, 
rem, et potentiam eorum augent; et sequalium, 
propter certamen honorum, molesta omnibus, adeo- 
que malay et videntur, et sunt ; solentque ho- 
mines, malos putarCy hoc est, culpam attrihuere 
iis, unde sibi malum advenit ; fieri non potest, ut 
quse facta culpanda, quae non culpanda sint, con- 
sensu singulorum, quibus non eadem placent et 
displicent, definiantur. Possunt quidem convenire in 
generalia quaedam, veluti furtum, adulterium, et 
similia, esse peccata ; tanquam dicerent mala om- 
nes vocare ea, quibus nomina imponunt, quae in 
malam partem accipi solent. Sed non quaerimus 
an furtum sit peccatum; quaerimus quid furtum 
dicendum sit, et sic de caeteris similibus. Siquidem 



DE LEGIBUS ET PECCATIS. 325 

igitur qnid ratione culpandum sit^ in tanta diver- sect. hi. 
sitate censentium, non sit mensurandum per ra- ^^' . 
tionem unius, magis quam alterius, propter sequali- 
tatem naturae humanae; neque ratio nlla exsistat 
praeter rationes singulorum, et rationem civitatis ; 
sequitur quid sit ratione culpandum definiendum 
esse a civitate ; ut culpa, hoc est, peccatum sit, 
quod quis fecerit, omiserit, dixerit, vel voluerit, 
contra rationem civitatis, id est, contra leges. 

18. Facere autem aliquis potest contra leges per i>iff««nti» 

. ^ .^ ^ , \- • • 1 . inter peccatum 

infirmitatem numanam, etiamsi eas unplere capiat ; mfiimitatis, 
tamen ejus factum, ut contra leges, recte culpatur ^ ™^***™' 
et peccatum dicitur. Sunt autem qui leges negli- 
gunt ; quotiesque lucri impunitatisque spes appa- 
ret, nulla pactorum et datae fidei conscientia reti- 
nentur, quin eas violent ; horum non modo facta, 
sed etiam ingenia adversa legibus sunt. Gui per 
infirmitatem tantum peccant, etiam quando pec- 
cant, viri honi sunt ; hi vero, etiam quando non pec- 
cant, mali sunt. Quamquam autem utrumque, et 
actio et animus, legibus repugnet, diflferentibus 
tamen appellationibus repugnantiae illae distin- 
guuntur. Nam actionis irregularitas aliKttfia, in- 
juste factum ; animi, a^iKxa et KaKm, inju^stitia et 
malitia : ilia, perturbatae mentis infirmitas ; haec, 
animi sedati pravitas. 

19. Si quidem autem peccatum non sit, quod^q«o8«n«» 

.. . T 1 1 n -i. P««cati contiiiu. 

non sit contra aliquam legem, neque lex ulla sit, ator Atheismiu. 
quae non sit mandatum ejus qui summum habet 
imperium ; neque quisquam summum imperium 
habeat, quod non sit ei nostro consensu delatum : 
quomodo peccare dicetur is, qui vel non exsistere 
Deum, vel non gubernare mundum, affirmaverit, vel 
aliam contumeliam in ipsum evomuerit ? Dicet 



336 IMPERIUM. 

SECT. III. enim se voluntatem suam Dei voluntati nunquam 

^ ^^' . suhjecissey ut quern ne esse quidem opinattisfuerit. 

In quo genere Et qtuiinquam opifito sua erronea esset^ ideoque 

peccad contme- . • , - 7 , • . 

atur Atheismus. cttam peccatum ; numerandam tamen esse tnter 
peccata imprudentite^ she ignorantia^ qute puniri 
jure rumpossunt. Oratio hsec eousque admittenda 
esse videtur^ ut hujusmodi peccatum^ quamquam 
sit maximum damnosissimumquej referri tameu de*- 
beat* ad peccata imprudentiae i sed ut per impru- 
deutiam aut ignorantiam excusandum sitj absurdum 

* Jte/erri tavMn deheat ad peccata imprudentueJ] Quod atbeisf 
mum non ad injustitiam, sed ad imprudentiam retulerim, a pluri- 
bus reprehensum est: imo, a nonnullis in earn partem accepturo, 
tanquam atheis non satis aorem adversarium me ostenderim. Ob- 
jiciuQt praBtere&» quod eum Deum esse ratione natural! sciri po«se 
dixerim aUcubi> oonfiten deberem peccare eos, saltem contra le- 
gem naturae ; itaque non imprudentiaB tantum sed etiam ii^justitias 
reos esse. Ego vero ita atiieis inimicus sum, ut legem aliquam^ 
juxta quam condemnare eos injustitiae possem, et diligentissime 
qusesiverim et vdiementer cupiverim ; sed oum nuUam invenerim. 
quaesivi proxiaiQ, quo nomino tantopere Deo ei(Osi homines, ab 
ipso appeU^yentur. Pens autem de atheo sic loquitur ; dixit in- 
sipiens in corde sua, non est Deus. Itaque peccatum eorum in eo 
genere collocavi, in quod genus ab ipso Deo relatum fuerat. 
Delude atheos hostes Dei esse ostendo; nomen autem hostis quam 
injusti, aliquando atrocius esse puto. Postremo juste et a D^bo et 
a §ummis impqr^tibus eo 9omine puniri posse confirmo. Itaque 
peccatum hoc nullo modo excuso neque exteuuo. Quod autem 
Deum esse ratione naturali sciri posse dixerim, ita acdpiendum 
est, non tanquam omnes id scire posse putaverim ; nisi qucmiam 
ratione natumli quam proportipnem babeat sphadit^ ad cylin^ 
dn^pA» invanit Archimedes, ex ep sequi putant, quemlibet ex Yulgo 
idem invenire potuisse. Dico igitur etsi ab aliquibus, Deum esse, 
lumine ratfonis sciri possit ; tamen homines in voluptatibus, vel 
divitiis, vel honoribus, perquirendis continuo occupatos, item ho- 
mines, qui recte ratiocinari non solent^ vel pod yalent, vel qoq 
curant; denique iQsipientes, in quo numero atbei suntt scire id 
npn p^se. 



DE LEGJBUS ET PECCATIS. 327 

est. Punitur enim Atheus sive a Deo immediate, sect, iiu 

give a regibus sub Deo constitutis; non ut sub- . l^ 

ditus punitur a rege, propterea quod leges non 
observaverit ; sed ut hostis ab hoste^ quod leges 
noluerit accipere ; hoc est^ jure belli^ ut gigantes 
Sieofiaxoi. Hastes enim inter se sunt^ quicunque 
ueque communi imperanti, neque alter alteri sub- 
jiciuntur. 

30. Quoniam a vi pacti, quo eivas singuli singulis Q^d at cnmoi 
ad obedla^tlam civitati, hoc est, summo imperanti^ 
sive is unus homo give una curia sit, absolutam et 
universalem (qualrai superiore oapite et articulo defi- 
mvimus) prsestandam obligantur, derivatur obligatio 
ad singulas leges civiles observandas, ita ut illud 
paQtum contlneat in fse leges omnes simul ; mani- 
festum est eivem, qui pacto generali obediential 
renunciaverit, ommbus simul legibus renunmre. 
Quod malum tanto gravius est quolibet peeoato 
rn^o, quanta peccwe temper gravius est quam 
»emelf Atque hoc est pecoatum illud quod roca- 
tur cBXiiSN JjMsm majbstatis ) et est factum vel 
dictum, quo ciyis seu subditus declarat non esse 
sibi lamplius voluutatem ei homini vel isurias, cui 
commiissum e^t smnmum ointatis imp<»ium, ober 
diendi* Et facto quidem, hujusmodi voluntetem 
declarat civis, qiiando yim infert vel inferro eonatur 
perspms aorumi qui yel summum imperium habimt, 
vel habentiium mandata exsequuntmr ; qualm sunt 
proditoras, r^cid^, at qui arma contra civitatam 
gerunt, vel ad hostas dinranta bello transfiigiimt. 
Dicto autem, voluntatem eandam osteudunt, qui 
directe negant se aut ciyas casteros ad talem obe*- 
dientiam obligari ; vel in toto, ut qui diceret nmi 
esse iis obediendum (salva obedientia, quam debe^ 



328 IMPERIUM. 

SECT. III. mus Deo) simpliciter absolute et nniversaliter ; vel 
. '^* in parte, ut si quis diceret, non esse iis jus sue ar- 
bitrio bellum gerendi, pacera faciendi, milites con- 
scribendi, pecunias exigendi, magistratus et minis- 
tros publicos eligendi, leges ferendi, controversias 
deterrainandi, poenas statuendi, vel aliud aliquod 
sine quo consistere civitas non potest. Atque 
hsec et similia dicta et facta crimina Icesce majes^ 
tatis ex vi legis, non civilis, sed naturalis, • sunt. 
Potest autem esse ut aliquid^ quod factum ante 
legem civilem latam non erat crimen Icbscb majes^ 
tatis J sit tamen, si fiat post. Ut si lege declaretur 
pro signo obedientise civilis renunciatae habendum 
esse, hoc est, pro crimine l(jes{B majestatis, si quis 
vel monetam cuderit, vel sigilla civitatis adultera- 
verit ; is, qui postea id fecerit, reus majestatis non 
minus est quam ille alter; minus tamen peccat, 
quia non omnes leges simul, sed unam tantum legem 
violat. Nam lex, vocando crimen majestatis id, 
quod natura non ita est, nomen quidem invidiosum 
et forte pcenam majorem in reum jure statuit ; sed 
ut peccatum ipsum gravius sit, non efficit. 
Crimine ises® 2 1 . Pcccatum autcm id, quod per legem natu- 
majestatis non yalem crimcu IsBSSB maicstatis est, legis naturalis 

l^es ciTiles sed ^ ... . 

naturaiesvioiari: trausgressio cst, uou clvills. Cum enim obligatio 
ad obedientiam civilem, cujus vi leges civiles validae 
sunt, omni lege civili prior sit, sitque crimen Isesae 
majestatis naturaliter nihil aliud, quam obligationis 
illius violatio ; sequitur crimine laesse majestatis vio- 
lari legem, quae prsecessit legem civilem, nempe 
naturalem, qua prohibemur violare pacta et fidem 
datam. Quod si quis princeps summus legem civi- 
lem in hanc formulam conciperet, non rehellahis, 
nihil efficeret. Nam nisi prius obligentur cives ad 



DE LEGIBUS ET PECCATIS. 329 

obedientiam, hoc est, ad non rebellandum, omnis , sect. irt. 
lex invalida est. Obligatio autem, quae obligat ad . ^f* , 
id ad quod ante obligati erant, superflua est. 

22. Sequitur ex hoc, puniri rebelles. pr editor es, weoque non 

■■• / ^ ^ ,-* , iure imperil, sea 

et caeteros Icesce majestatts convictos, non jure jure beui pumri. 
civili, sed naturally hoc est, non ut cives malos^ 
set ut cimtatis hastes ; nee jure imperii sive do-- 
miniiy sed jure belli. 

23. Sunt qui facta contra leerem civilem, quando obedientiwn 

^ , *^ . , * non recte di»- 

poena ipsa lege definitur, expiari putant, si pcenamtinguiinacti. 
volentes subeant ; neque reos esse coram Deo vio- 
latae legis naturalis (quamquam violando civiles 
leges, violamus quoque naturales, quae jubent civiles 
observari) eos, qui poenam solverunt, quam lex 
exigebat : tanquam lege non vetaretur factum, sed 
poena pretii loco proponeretur, quo licentia faciendi 
ea, quae lege prohibentur, venundaretur. Per ean- 
dem rationem possent inferre etiam nullam omnino 
legis transgressionem peccatum esse; sed quam 
suo periculo libertatem quisque emerit, cam jure 
habere. Sciendum autem est verba legis duplici 
sensu intelligi posse : altero, ut duas partes (prout 
dictum est supra articulo 7) contineat, nempe pro- 
hibentem absolute, ut non fades ; et vindicantem, 
ut quifacity pcenas dahit : altero, ut unum conti- 
neat conditionale, ut, non fades ^ nisi pcenas velis 
solvere; et sic, lex non simpliciter, sed condi- 
tionaliter prohibet. Si primo modo intelligitur, 
qui facit, peccat ; quia, quod lege vetitum est, facit. 
Si secundo, non peccat, quia facere vetitum non 
est implenti conditionem. Nam, in primo sensu, 
omnes facere prohibentur ; in secundo, ii soli, qui 
se poenae subtrahunt. In primo sensu, legis pars 
vindicativa non reum obligat, sed magistratum 



330 IMFBRIUM. 

{SECT. III. pcBnas exigere ; in secundo obligator ad poenas exv- 

^ 1^' gendafi ipse, qui poenas debet ; ad quas golvendas, 

obedientiam si capitdes aut alioqiii graves sint, obligari non 

tingaiinacti. potest, Utro vero sensu lex accipienda sit, ab ar- 

yametpaasivam. )^i^^q dcpendct cjus, qui Bummum habet imperiitm. 

Ubi ergo de seutentia legis dubitatur, quic^ certi 
sumus pon peccare qiii nou faciunt, pecqatum erit 
si facimus, utcunque lex postea explicari possit. 
Nam quod dubitas an sit peccatum necne, id facere, 
cum abstinere libemm sit, contemptio legom est ; 
ideoque, per capitis tertii articulum vigesimum 
octavum, peccatum contra legem naturalem. In^ 
anis igitur est distinctio ilia obedientm in acHvam 
et passivam ; qua^i po^niai humwio arbitrio positiis 
expiari pogsit, quod peccatum est contra legem 
naturalem, qu£3 est lex Dei ; aut quasi non peecent, 
qui pecpant suo damno. 



^1" 



331 



RELIGIO. 



CAPUT XV. 

DE REGNO DEI PER NATORAM, 

1, Propositio sequentiunu 2. In quos dioatur Deus regqare. 
3. Verbum Dei triplex: ratio, revelatio, prophetia. 4. Ileg- 
Dum Dei duplex, naturale et propheticum. 5. Jus, quo regnat 
Deus, situm est in omnipotentia ejus. 6. Idem ex Scriptura 
Sacra. 7. Obligationem obediential Deo prsestaqdae procedere 
ab imbecillitate humana. 8« Leges Dei in regno paturali esse 
eas, quae secundp et tertio papitibus supra reoitatae suQt 9» Ho- 
nor et cultus, quid sunt 10. Cultum consistere vel Iq attfi- 
butis, vel in actionibus. 11. Et esse alium naturaiem, alium 
arbitrarium. 12. Alium jussum, alium spontaneum. 13. Quis 
sit cultus finis seu scopus. H, Quasnam sint leges of^tur^)^ 
circa Dei attributa. 15. Quaeqam siqt actiones, quidus pT^hU 
betur cultus naturaliter. 16. In regno Dei naturadi, civitatem 
posse cultum Dei instituere arbitrio suo. 17. Regnante Deo 
per naturam solam, leg^um omnium interpretem esse civitatem, 
id est, eum hominem vel ouri^n^ quad babel; sub Deo oivitatis 
imperium supimum. 18, Dubitation^s quaedam sublatsi^ 19- Jn 
regno Dei naturali, quid sit peccatum| et quid crinien lassae m;^- 
jestatis divinae. 

1. Quod status natorse, hoc est, libertatis qh^w^" sect. in. 
lutse, quaUs est eonim qui neque reguant ueque ^ — r^ 
regnantur, pnarcbia sit &t status fepstilis} quod ^^^^ 
praecepta, quibus talis status pvitatur, sint leges 
nature ; quod ci vitas existere sine summo imperio 
non possit ; quod iis, qui summum imperiuQi obti- 
ueut^ pbedieuduiu sit simpliciter, id est; iu piuQibua 



332 RELIGIO. 

SECT. III. quae mandatis Dei non repugnant ; in antecedenti- 
. ^f' . bus et ratione et Sacrse Scripturae testimoniis com- 
probatum est. Deest ad integram civilis officii 
cognitionem hoc unicum, ut sciamus quae sint leges 
sive mandata Dei. Aliter enim sciri non potest, 
utrum ea, quae jubemur facere auctoritate imperii 
civilis, sint contra leges Dei, necne. Ex quo con- 
tingere necesse est, ut vel, nimia obedientia erga 
civitatem, contumaces simus erga majestatem divi- 
nam ; vel, metu peccandi in Deum, incurramus in 
contumaciam erga civitatem. Ut utrumque hunc 
scopulum eflFagiamus, necessaria est cognitio legum 
divinarum. Quoniam vero legum cognitio depen- 
det a cognitione regni, dicendum est in sequenti- 
bus de regno Dei. 
inquosDeus 2. Psalm. xcvi. 1, Dominus regnavit, exultet 
dicatur regnare. f.^^^^^ ^jj^jj Pgalmista. Et Hirsus Idcm Psalmista, 

(Psalm, xcviii. 1) Dominus regnavit, irascantur po^ 
puli ; qui sedet super cherubiny moveatur terra. 
Scilicet velint nolint homines, Deus est rex uni- 
versse terrae ; neque si sint qui existentiam ejus vel 
providentiam negaverint, ideo solio suo excutitur. 
Quamquam autem Deus homines universos ita per 
potentiam regat, ut nemo possit quidquam facere 
quod ille factum nolit, non est tamen hoc, propria 
et accurate loquendo, regnare. Regnare enim di- 
citur, non qui agendo, sed qui loquendo, id est, 
preeceptis et minis regit. In regno igitur Dei, 
pro subditis habemus, non corpora inanimata, ne- 
que irrationalia, licet potentiae divinse subjiciantur; 
quia prcBcepta et minas Dei non intelligunt : ne- 
que etiam atheos ; quia Deum esse non credunt : 
neque eos, qui Deum esse credentes eum tamen in- 
feriora hsec regere non credunt ; nam et hi, quam-* 
quam regantur a potentia Dei, pracepta ejus nulla 



DE REGNO DEI PER NATURAM. 333 

agnoscunt neque minas metuunt. Soli igitur in sect. hi. 
regno Dei censendi sunt, qui ipsum et rectorem . 'f-i ^ 
omnium rerum esse,et pnecepta hominibus dedisse, 
et pcenas in transgressores statuisse agnoscunt. 
Cseteros non subditos, sed hostes Dei appellare de- 
bemus. 

3. Regere autem prceceptis non dicitur, nisi qui verbum Dei 

J. , ^ J 1 ^ triplex ; ratio, 

regendis praecepta sua aperte declarat ; nam ^r^- reyeiatio. et 
cepta regentium leges sunt iis qui reguntur. Leges p'*'?^®***- 
autem non, nisi quae perspicue promulgantur, ita 
ut omnis toUatur ignorantise excusatio. Leges suas 
homines quidem verho sive voce promulgant, nee 
alio modo voluntatem suam universaliter significam 
possunt. Dei autem leges triplici modo declaran- 
tur. Primo, per tacita rectce rationis dictamina. 
Secundo, per revelationem immediatam, quae intel- 
ligitur fieri per vocem supernaturalem, vel per 
visioneniy vel somnium, vel inspirationem seu affla- 
tum divinum. Tertio, jo^r vocem alicujus hominis, 
quem Deus per vera miracula edita, ut fide dignum, 
caeteris commendavit. Is autem, cujus voce sic 
utitur Deus ad voluntatem suam aliis significandam, 
vocatur propheta. Tres hi modi dici possunt 
triplex verbum Dei, nimirum, verbum rationale, 
verbum sensibile, et verbum propheticum. Q-uibus 
respondent tres modi, quibus audire Deum dicimur^ 
ratiocinatio recta, sensus, et fides. Verbum Dei 
sensibile ad paucos factum est, neque Deus per 
revelationem hominibus loquutus est, nisi viritim 
et diversis diversa; neque tQlae leges regni hoc 
modo populo uUi promulgatae fuerunt. 

4. Pro diflferentia autem quae est inter i?^r Jww Regnum Dei 
Dei rationale et propheticumy Deo regnum duplex et^'propiieSc'" * 
attributum est : naturale, in quo regit per dicta- 
mina rectae rationis ; quodque universale est in 



icum. 



334 IlELtGIO. 

SECT. III. omnes qui divinam agnoscunt potentiam^ propter 

^ ^f* _ . naturam rationalem omnibus communem s et pro^ 

pheticumy in quo regit etiam per verhum propheti- 

cum i quod peculiare est, propterea quod non 

omnibus dedit leges positiras, sed populo peculiarly 

et certis quibusdam hominibus a se electis. 

ju8,qnoreg!iat 6, jft reguo natuvalL refimandi et puniendi eos, 

in omiiipotentia qm leges suas violant, jtDi Deo est a sola potentta 

^^' irresistihili. Jus enim omne in alios vel a natura 

est, vel a pacto. Quomodo jus regnandi ex pficto 

oritur, ostensum est capite sexto. A natura autem 

idem jus derivatur, eo ipso quod a natura non sit 

sublatum. Cum enim per naturam jus esset onmi" 

bus in omnia, unicuique erat jus in omnes regnandi 

ipsi naturae coaevum. Causa autem, quare inter 

homines id abolitum fuerit, alia non erat prseter 

mutuum metum, ut supra capite secundo, articulo 

tertio, ostensum est ; dictante scilicet ratione dece- 

dendtim esse a jure illo propter conservationem 

humani generis ; quia sequaUtatem bominum inter 

se quoad vires et potentias naturales necessario 

consequebatur bellum; cum bello autem generis 

humani pemicies conjuncta est. Guod si quis 

caeteros potentia in tantum anteisset, ut resistere 

ei ne omnes quidem conjunctis viribus potuissent, 

ratio, quare de jure sibi a natura concesso decede- 

ret, nulla omnino fuisset* Mansisset igitur ipsi jus 

dominii in caeteros omnes propter potentiae exces- 

sum, qua et se et illos conservare potuisset. lis 

igitur, quorum potentiae resisti non potest, et per 

consequens Deo omnipotently jus dominandi ab ipsa 

potentia derivatur. Et quotiescunque Deus pecca- 

torem punit vel etiam interficit, etsi ideo puniat 

quia peccaverat, non tamen dicendum est non po*- 

tuisse eum eundem juste affligere vel etiam occidere^ 



DE REGNO Dfil PER NATURAM. 385 

etsi non peccasdet. Neque si voluntas Dei, in pu- sect. hi. 
niendo, peccatnm antecedens respicere possit, ideo . ^f' . 
fiequittir quod affligendi vel occidendi jus non a 
potentia divina dependeat, i^ed ^peccato kominis. 

6. Quasi^tio ista, disputatiombus antiquorom no- Hem ex 
bilitata, quare bonis mala^ et malts bona contingunt, smptura 
eadem est cum hac nostra, quo jure Deus bona et 
mala hominibus dispenset : et diffictdtate sua tLon 
solum vulgi, sed etiam philosophorum, et quod ma- 
jus est, sanctorum hominum de ditina providentia 
fidem vacillare fecit. Quam bonus ^ Inquit David 
(Psalm, btxii. 1,2,3), Israelis Deus his, qui reetosunt 
twdet met autem pene moti sunt pedes, pene effusi 
sunt gressus met, quia zelavi super iniquos, paeem 
peecatorum videns. Et Job, quam acriter cum Deo 
expostulabat, quod Justus cum esset, tantis tamen 
calamitatibus affligeretur ? Solvit difficultatem hanc, 
in casu Job, ipse Deus viva voce, et jus suum argu- 
mentis, non a peccato ejus, sed a potentia propria 
desumtis, confirmavit. Ita enim disputarunt inter 
se Job et amici ejus, ut hi ilium reum facerent, 
propterea quod puniretur ; ille horum accusationem 
argumentis ab innocentia sua redargueret. Atqui 
Deus, cum et ilium et hos audivisset, expostulation 
nem illius refutat, non injustitise aut peccati alien- 

cando. Job xxxviii. 4, et sequentibus : Ubi, inqidt, 
eras tu, quando ponebam fundamenta terrte 9 etc. 
De amicis autem (Job xlii. 7) iratum se, ait, contra 
eoSy quod non locuti fuerint rectum coram eo, sicut 
servus ejus Job. Sententice huic consentanea est 
ea, quam dixit Servator noster in casu ejus, qui 
ccecus natus erat, cum interrogantibus discipulis an 
ipse peccasset quod nasceretur csecus, an parentes, 
respondit (Job. ix. 3) : Neque hie peccavit, neque 



336 RELIGIO. 

SECT. III. parentes ejus ; seA ut manifestarentur opera Dei 

^ — li ' in illo. Quamquam autem dictum sit (Rom. v. 12) 

Mortem intrasse in Jiunc mundum per peccatum, 
non sequitur quin Deus jure suo potuerit homines 
et morbis et morti obnoxios fecisse^ etiamsi nun- 
quam peccassent ; quemadmodum csetera animalia 
mortalia fecit et morbosa, etiamsi peccare non pos- 
sunt, 
obiigationem 7* Quod si jus rcguaudi habeat Deus ab omni- 

obedientiffi Deo j a_» •/• ^ a. i t j.* j 

pnestand® pro- potcutia sua, mamiestum est obiigationem ad prae- 
^tote*hu^ standam ipsi obedientiam incumbere hominibus 
propter* imbecillitatem. Obligatio enim quae ex 
pacto oritur, de qua dictum est capite secundo, hic^ 
ubi jus imperandi nullo intercedente pacto a natura 
oritur, locum habere non potest. Sunt autem obli-^ 
gationis naturalis duae species : una, ubi libertas 
impedimentis corporeis tolUtur ; juxta quam coelum, 
et terram et creaturas omnes commimibus suae 
creationis legibus obedire dicimus : altera, ubi toU 
litur spe et metu ; juxta quam infirmior potentiori, 
cui resistere se posse desperat, non potest non 
obedire. A secundo hoc obligationis genere nas- 
citur, hoc est, a metu, sive imbecilitatis propriae, 
respectu divinse potentiae, conscientia, quod in 
regno Dei naturali ad obediendiun Deo obligemur ; 
dictante scilicet ratione omnibus Dei potentiam et 

Propter imhecillitatem.'] Si cui durum hoc videbitur, ilium 
rogo ut tacita cogitatione considerare velit, si essent duo omnipo- 
tentes, uter utri obedire obligaretur. Confitebitur, credo, neu- 
trum neutri obligari. Hoc si verum est, verum quoque est quod 
posuiy homines ideo Deo subjectos esse, quia omnipotentes non 
sunt. Etenim Servator noster Paulum admonens, qui eo tem- 
pore ecclesiflB hostis erat, ne contra stimulum calcitraret, obedien- 
tiam ab illo eo nomine videtur exegis >e, quod ad resistendum satis 
virium non haberet. 



DE REGNO DEI PER NATURAM. 337 

providentiam agnoscentibus, non esse calcitrandum sect. hi. 
contra stimulum. . ^^- . , 

8. Quoniam verbum Dei per naturam solam Leges Dei in 

.. !• 1 •. . . regno naturali 

regnantis, almd non suppomtur prseter rectam esL eas, qu® 
rationem ; leges autem regum ab eomm verbo solo ^^bL^t^"* 
cognosci possunt ; manifestum est leges Dei, per redtate wmt 
solam naturam regnantis, solas esse leges naturales; 
nempe illas, quas capitibus secundo et tertio enume- 
ravimus, et a rationis dictatis deduximus, humi- 
litateniy (Equitatem, justitiam, misericordianiy cse- 
terasque virtutes morales pads conciliatriees, quae 
pertinent ad officia hominum erga se invieem ; et 
illas, quas ratio recta dictaverit prseterea, circa 
honorem et cultum divinse majestatis. Quae sint 
illse leges natarales, sive virtutes morales , non est 
opus repetere. Quos honores autem, et quem cul- 
tum divinum, id est, quas leges sacras eadem dic- 
tet ratio naturalis, videndum est. 

9. Honor, proprie loquendo, nihil aliud est^?'^^''®*., . 

,,"■■* ■■■ cultas quid aint. 

quam opinio aliense potenti^e conjunctse cum boni- 
tate. Et honorare aliquem, idem est quod magni 
sestimare. Et sic honor non in honor ato^ sed in 
honor ante est. Honorem autem in opinione situm 
consequuntur necessario tres affectus: amor^ qui 
ad bonitatem; spes et timor, qui ad potentiam 
referuntur. Ex his autem oriuntur actiones ex- 
temse, quibus potentes placari et propitii fieri solent, 
et quae sunt ipsius honoris eflfectus, ideoque et 
signa naturalia. Sed nomen honor translatum est 
etiam ad eflfectus illos honoris extemos ; quo sensu, 
honorare eum dicimur, de cujus potentia testamur, 
verbis vel factis, nos egregie sentire ; ut honor idem 
sit quod cultus. Cultus autem est actus extemus 
honoris intemi signum. Et quos officiis placare, 

VOL. II. z 



338 RELIGIO. 

SECT. III. si irati sint, vel utcunqne propitios nobis reddere 
^ ^f' _, studemus, eos colere dicimur. 

cuitum consis- 1 0. SigiiE aiiimi omnia^ vel verba sunt vel^facta ; 

atSbutiTvei ideoque cultus omnis^ vel verbis veljhctis constat. 

mactiombus: Utfaquc autcm ad tria genera referuntur; quorum 
primum, laus est sive prcedicatio bonitatis ; secun- 
dum, pr^edicatio potentite prtesentis, quod est 
magnificare, fieyaXwEiv ; tertium, prcedicatio felt- 
citatis sive potentice in futurum etiam securae, 
quae /iaica/Qia/xoc dicitur. Honorum, inquam, unum- 
quodque genus, non in verbis modo, sed etiam in 
factis spectari potest. Verbis autem laudanms 
celebramusque tunc, quando fit per propositionem, 
sive dogmatice^ hoc est, per attributa^ sive nomina, 
quod enunciative et categorice laudare vel cele- 
brare dici potest; ut cum dicimus ilium, quern 
honoramus, esse liberalem, fortem^ sapientem. 
Factis vero, quando fit per consequens sive per 
hypotkesin, ut gratiarum actione, quae bonitatem ; 
obediential qudd potentiam ; congratulatione, quae 
felicitatem supponit. 

Et esse aUum J J ^ giyg autcm vcrbis sive factis aliquem cele- 

naturalem, i 

aHumarbi- brarc vcUmus, inveniemus alia, quae honorem apud 
omnes significant ; qualia sunt, inter attributa, no- 
mina virtutum et potentiarum generalia, quae in 
malam partem accipi non possunt, ut bomis, put- 
cher^fortis, Justus ^ et similia ; inter actiones au- 
tem, obediential gratiarum actio, preces, aliaque 
ejus generis, quibus agnitio potentise et virtutis 
semper subintelligitur : alia, quae honorem apud 
quosdam significant, apud alios vero contumeliam ; 
vel neutrum; qualia sunt, in attributis, nomina 
quae ad virtutes vel vitia, honesta vel inhonesta, 
pro diversitate opinionum diverse referuntur; ut 



trarium: 



DE REGNO DEI PER NATURAM. 339 

quod Occident inimicum ; quod fugerit ; quod sit sect. hi. 
philosophus; quod orator, et similia, quae apud . ^^- 
alios in honore, aliis contemptui habentur : in Jhctis, 
ea quae dependent a consuetudine loci, vel prse 
scriptis legam civilium ; ut, inter salutandum, caput 
nudare, calceos deponere, corpus inclinare, stantem, 
prostratum, vel genibus iimixum aliquid petere, 
ceremoniarum formtQse, et similia. Cultus autem 
ille, qui apud omnes et semper honorificus est, w«- 
turalis ; alter vero, qui loca et mores sequitur, 
arbitraritts dici potest. 

12. Porro, cultus esse potest imperatus, scilicet ^^ jussum, 

, , , _, alium spon- 

jussu qus qui colitur ; et potest esse spontaneusy taneum. 
nimirum talis qualis videbitur colenti. Si impe- 
ratus, actiones, quae adhibentur, non significant 
honorem ut tales, sed ut imperatce : significant 
enim ohedientiam immediate, ohedientrnpotentiam; 
ita ut cultus imperatus consistat obedientia. Spon- 
taneus sola natura actionum fit honorificus ; quae 
si honoris significativse sint apud spectantes, cultus; 
aliter contumelia est. Rursus, cultus vel puhlicus, 
vel privatus esse potest. Puhlicus autem sponta- 
neus esse respectu colentium singulorum non po- 
test; respectu civitatis, potest. Cum enim quod 
spontanee fit, arbitrio fiat facientis, non esset cultus 
unus qui exhiberetur, sed tot cultus quot colentes, 
nisi unius imperio arbitria omnium unirentur. Pri- 
vatus autem spontaneus esse potest, si exhibeatur 
secreto. Quod enim palam fit, vel legibus vel 
verecundia coercitum est ; quod naturae spontanei 
adversatur. 

13. Ut autem, qui sit colendi alios scopus et Quis su cuitus 

/% • . • I 1 ^ fiius seu scopus. 

Jims, cognoscatur, consideranda causa est, quare 
homines cultu gaudeant. Sumendum autem est, 

Z 2 



340 RELIGIO. 

SECT. III. quod alias ostendimus, gaudium in eo situm esse, 

. ^f' . quod quis virtutem, vim, scientiam, formam, amieos, 

divitias^ aut quamcumque aliam potentiam suam, 

vel tanquam suam, contempletur, neque aliud esse 

prseter gloriam sen triumphum animi putantis se 

honorari, hoc est, amari et timeri, hoc est, servitia 

^ et auxilia hominum praesto habere. Quoniam vero 

homines, quem honorari, id est, pro potente haberi 

ab aliis vident, potentem esse credunt, contingit 

honorem cultu propagari; et potentise existima- 

tione, potentiam acquiri veram. Finis ergo ejus, 

qui se coli vel jubet vel patitur, is est, ut quamplu- 

rimos eo modo sibi vel amore vel metu obedientes 

reddat. 

QufBnam sint H. Ut sciamus autcm quem cultum Dei assi^niet 

leges naturales ^ .... . . 7 . 

drca Dei mtio fiaturalis, incipiamus ab attrihutis ; ubi in- 
primis manifestum est attribuendam ei esse exsts- 
tentiam. Voluntas enim honorandi eum, quem non 
putamus esse, nulla esse potest. Deinde, philoso- 
phos, qui ipsum mundum vel mundi animam, id est 
partem, dixerunt esse Deum, indigne de Deo lo- 
quutos esse. Non enim quicquam ei attribuunt, 
sed omnino esse negant. Nam per nomen iUud, 
Detis, intelligitur mundi causa; dicentes autem 
mundum esse Deum, dicunt nullam esse ejus cau- 
sam, hoc est, Deum non esse. Similiter, eos, qui 
mundum non creatum sed aetemum esse asserunt, 
quoniam aetemi causa esse non potest, causam 
mundi esse, id est, Deum esse negare. ludigne 
item de Deo sentire, qui, otium ipsi attribnentes, 
mundi generisque humani regimen eidem auferunt. 
Nam ut omnipotentem esse fateantur, si tamen in- 
feriora haec non curet, locum habet apud eos tritum 
iUud : quod supra nos, nihil ad nos ; cumque non 



DE REGNO DEI PER NATURAM. 341 

sit propter quod eum ament aut timeant, illis certe sect. hi. 
est tanquam non exsisteret. Praeterea, in attrihu- . ^f' ^ 
tis quae significant magnitudinem et potentiam, Queenam smt 
ea, quae finitum sen determinatum aliquod signifi- circa Dei 
cant, minime signa esse animi honorantis. Non*""^"*** 
enim Deum digne honoramus, si minus ei potentia 
aut magnitudinis attribuimus quam possumus. 
Finitum autem omne minus est quam possumus ; 
finito enim majus semper assignari et attribui facil- 
lime potest. Non igitur Deo tribueter figura; 
omnis emm. figura finita. Neque dicetur concipi 
sive comprehendi imaginatione, vel quacunque fa- 
cultate animae nostras ; quicquid enim concipimus, 
finitum est. Et quamquam vox haec, infinitum^ sig- 
nificet conceptum animi, non tamen sequitur con- 
ceptum nobis aliquem esse ret infinitce. Q-uando 
enim dicimus aliquid esse infinitum, non aliquid in 
re significamus, sed impotentiam in animo nostro ; 
tanquam si diceremus nescire nos, an et ubi termi- 
netur. Neque dici de Deo honorifice, quod idea 
ejus animo nostro insit ; idea enim conceptus nos- 
terest; conceptus autem nisi jf?»i7« non est. Neque 
quod habeat partes y aut quod sit totum aliquid ; 
quae attributa quoque jf?wi/orw/» sunt. Neque quod 
in loco aliquo sit ; in loco enim non est, nisi quod 
lmdiquaqueJf?;^^^ et terminos habeat magnitudinis. 
Neque quod moveatur aut quiescat ; utrumque 
enim supponit esse in loco. Neque plures esse 
Deos ; quia nee plura infinita. Porro, circa attri- 
hutafelicitatisj indigna Deo ea esse quae signifi- 
cant dolorem (nisi inteUigantur, non pro aflfectu, 
sed per metonymiam pro eflfectu) qualia sunt jpo^wi- 
tentia, ira, misericordia ; vel egestatem^ut appe- 
titus, spes, concupiscentia, et amor ille, qui et 



342 RELIGIO. 

SECT. III. cupido dicitur ; signa enim indigentia sunt, cum 
. ^f- . intelligi non possit ut quis appetaty sperety cupi^ 
atvCy nisi ea quibus carets indigetque : velfacuU 
tatem passivam ; pati enim potentise limitatee est, 
et quae dependet ab alio. Quando igitur attribui^ 
mus Deo voluntateniy non est intelligenda similis 
nostras; qui appetitus rationalis dicitur. Deus 
enim, si appetat, indiget; quod contumelia est 
dicere; sed supponendum est aliquid analogum, 
quod concipere non possumus. Similiter, quando 
attribuimus ei visionem et caeteros sensuum actus, 
vel scientiam et intellectumy quae in nobis nihil 
aliud sunt quam suscitatus a rebus extemis organa 
prementibus animi tumultus, non est putandum 
aliquid tale accidere Deo ; signum enim est poten- 
tiae ab alio dependentisy id quod non est beatissi- 
mum. Ilium igitur, qui nolit attribuere Deo alia 
nomina quam jubet ratio, oportet uti nominibus, 
quae vel negativa sunt, ut injinitusy (eternuSy income 
prehensibilisy vel superlativa, ut optimus, maximusy 
foriissimuSy etc. vel indefinita, ut bonuSy justusy 
fortisy creator y rex, et similia ; eo sensu, ut non 
velimus quid sit dicere ; quod esset eum limitibus 
nostras phantasiae circumscribere ; sed propriam 
admirationem et obedientiam confiteri, quod hu- 
militatis est, et proprium animi honorantis quan- 
tum potest. Unicum enim ratio dictat naturcB 
significativum Dei nomen, exsistenSy sive simpli* 
citer, quod est ; unumque relationis ad nos, nempe 
DeuSy quo continetur et rexy et dominusy et pater. 
Qutenamsint 15. Qrca actwues externas quibus Deus colen- 

actiones, quibus , - - . , . .7 * 

exhibetur cuitus dus est, qucmadmodum et circa attributOy gene- 

naturaiiter. ^alissimum ratiouis praeceptum est, ut sint signa 

animi honorantis; sub quo continentur, primo, 



DE REGNO DEI PER NATURAM. 343 

preces. Quifingit sacros auro vel marmore f>uU sect. hi'. 
tus^ non facit ille Deos ; qui rogat, ille facit. . ^^' . 
Sunt enim preces signa spei ; spes vero potentice Queenam ant 

^A T *j. J.* J" • •a" a. actiones quibus 

et bonitatis divinsB agnitio est. cuitus c«Hbetur 

Secundo, gratiarum actio, quse ejusdem aflfectus '^**^^^^*«'' 
signum est ; nisi quod beneficium antecedant pre^ 
ces, gratia consequantur. 

Tertio, dona, id est ohlationes et sacrificia ; 
sunt enim gratiarum actiones. 

Quarto, non jurare per alium. Est enim jura- 
mentum hominis contra seipsum, si fallat, irse im- 
preeatio ejus, qui et scire utrum fefellerit necne, 
et punire, quamvis potentem, potest : id quod solius 
Dei est, Siquidem enim homo aliquis esset, cui 
neque abscondi subditorum suorum malitia, neque 
resistere potentia humana posset, sufficeret fides 
data, sine juramento ; quse violata posset ab homine 
vindicari ; neque igitur juramento esset opus. 

Quinto, de Deo considerate loqui ; signum enim 
timoris est ; timor autem poteiitice confessio est. 
Sequitur ex prsecepto hoc, non esse utendum Dei 
nomine temere, aut frustra ; utrumque enim in- 
consideratum est : non esse jurandum uhi non est 
opus ; est enim frustra. Opus autem non est nisi 
inter civitates, ad vitandum vel toUendum certamen 
per vim, quod oriri necesse est ubi promissis fides 
deest ; vel in civitate, ad judiciorum certitudinem. 
Item, non esse disputandum de divina natura ; 
suppositum enim est in regno Dei naturali, sola 
ratione omnia inquiri, hoc est, ex principiis scien- 
tise naturalis. His autem tantum abest ut sciamus 
naturam Dei, ut ne quidem nostri corporis aut cu- 
jusque creaturae proprietates satis assequi possi- 
mus. Ex hujusmodi igitur disputationibus nihil 



344 RELIGIO. 

SECT. III. provenit, prseterquam quod ad modulum concep- 
^ ^f- . tionum nostrarum nomina divinse majestati temere 
Qaaenam sint impoiiamus. SequitUT quoquc, quod attinet ad jus 
cuitus cxhibetup regni Dei, mconsideratam et temeranam loquu- 
™'***^^' tionem esse eorum qui dicunt, hoc vel illud non 
consistere cumjustitia divina. Nam et homines 
contumelise ducunt, si filii sui jus eorum disputent^ 
aut justitiam aliter quam imperatis suis metiantxir. 
Sexto, in precibus, gratiarum acionibus, sacri^ 
ficiisque quidquid exhibetufj oportere esse in sua 
genere optimum, et honoris significativum ; nimi- 
rum, orationem esse non subitam, aut levem, aut 
plebeiam, sed pulchram et bene compositam. Nam 
etsi absurdum erat, quod ethnici Deum sub ima- 
gine colerent, non tamen a ratione alienum erat, 
quod canninibus et musica in sacris uterentur. 
Item, victimas pulchras, et donaria magnifica, et 
qu(B aguntur, vel submissionis vel gratitudinis 
significativa, vel beneficiorum acceptorum memo- 
rativa esse ; proficiscuntur enim hsec omnia a stu- 
dio honorandi. 

Septimo, Deum non solum secreto, sed palam et 
publice in cowipectu hominum coli oportere. Ete- 
nim cultus eo maxime placet, ut dictum est supra, 
articulo decimo tertio, quod gignat honorem in 
aliis. Nisi ergo alii videant, quod in cultu gratis- 
simum est, perit. Postremo, summo conatu obser^ 
vandas esse leges naturales. Etenim Domini 
imperium parvi pendere, superat omnes alias con- 
tumelias ; sicut et e contrario, omnibus sacrificiis 
acceptior est obedientia. 

Atque hse sunt legum naturalium circa cultum 
Dei prsecipuse, earum, inquam, quas dictat ratio 
hominibus singulis. Totis autem civitatibus, qua- 



8U0. 



DE REGNO DEI PER NATURAM. 345 

rum unaquaeque una est persona, eadem ratio natu- sect, iik 
raUs prseterea imperat cultus puhlici uniformitatem. ^ ^f- . 
Nam quae actiones fiunt a singulis secundum ra- 
tionem privatam, ese civitatis actiones non sunt, 
neque ergo civitatis cultus. Quod autem fit a 
eivitate, fieri intelligitur ejus vel eorum, qui sum- 
mum habent imperium, ideoque consensu civium 
simul omnium, id est, uniformiter. 

16. Leges naturales circa cxdtum divinum, quae inr^oDdna- 
praecedente articulo numerantur, signa honoris na- posse caitmn 
turalia tantum exniben prsecipiunt. Consideran- arbitno 
dum autem est duo esse genera signorum ; alterum 
naturaliuniy alterum pactitiorum sive ex constituto 
expresso, vel tacito. Quoniam jam in omni lingua, 
nominum sive appellationum usus ex constituto 
oritur, etiam ex constituto poterit mutari. Quod 
enim dependet et vim suam derivat a voluntate 
hominum, eorundem consentientium voluntate 
mutari vel aboleri potest. Nomina ergo quae ex 
constituto hominum obtinuerunt Deo attribute eo- 
rundem constituto cessare possunt: quod autem 
constituto hominum potest fieri, id constituere 
civitati licet. Jure ergo civitas, hoc est, ii, qui 
totius civitatis potestatem habent, quae nomina sive 
appellationes Deo honorlficce sint, quae non sint, 
hoc est, quae doctrinae de natura et operationibus 
Dei publice tenendae vel profitendae sunt, judicabit. 
Actiones autem significant non ex constituto homi- 
num, sed naturaliter, sicut eflFectus sunt signa sua- 
rum causarum ; quarum quaedam semper signa sunt 
contemptus eorum, coram quibus fiunt, nimirum 
quibus ostentatur corporis immundities, et quae- 
cunque pudet facere coram iis quos reveremur: 
aliae semper signa sunt honoris, ut, accedere et 



346 RELIGIO. 

SECT. III. alloqui decenter et humiliter^ cedere de via vel de 
^ ^f' . alio qaocunque commodo. Nihil in his mutare 
civitas potest. Sed infinitae alise sunt, quae, quod 
attinet ad honorem aut contumeliam, adiaphorse 
sunt ; ese vero in signa honoris a civitate et institui 
possunt, et institutae revera honorificae sunt. Ex 
quo intelligi potest civitati obediendum esse, quic- 
quid jusserit pro signo honorandi Deum, id est, 
pro cultu usurpari, modo id in signum honoris in- 
stitui possit ; quia honoris signum est, quod jussu 
civitatis pro tali usurpatur. 
Regnante Deo J ^ Reffuante Deo per solam naturam, quae sint 

per naturam ^ '-' •■^ ^ -^ * 

solam, legum leges cjus, taui sacrae quam seculares, diximus jam. 

omnium inter- y^- . . •/»ti»j»» t 

pretem esse civi- Quoniam autem nemo est, qum falli ratiocmando 
h^'em^vli'™ possit, contingatque circa plerasque actiones ho- 
b^s^'D^ ^ mines discordi sententia esse, quaeri ulterius potest, 
civitatis impe- qucmuam recta rationis, hoc est, legum suarum m- 
terpretem Deus esse voluit. Et de legibus quidem 
secularibuSy id est, de iis quae pertinent ad justitiam 
et mores hominum versus homines, ex ante dictis de 
civitatis constitutione, rationi consentaneum esse 
demonstravimus, judicia omnia esse penes civitatem ; 
judicia autem nihil aliud esse, quam legum interpre- 
tationes: et per consequens, legum interprefes 
ubique esse civitates, hoc est, eos qui civitatum 
habent imperium summum. De legibus antemsaeris 
considerandum est, quod supra capite quinto, arti- 
culo decimo tertio, demonstravimus, singulos cives 
tantum juris in eum vel eos, qui imperium habent 
civitatis, quantum transferre potuerunt, transtu- 
lisse. Potuerunt autem transferre jus decemendi 
de modo quo Deus honorandus sit. Ergo et trans- 
tulerunt. Quod autem id potuerint, ex eo mani- 
festum est, quod modus honorandi Deum ante con- 



num summum. 



num suimnum. 



DE REGNO DEI PER NATURAM. 347 

stitutam civitatem ab uniuscujusque ratione pri- sect. hi. 
vata petendus erat. Unusquisque autem rationem ^ ^^' 
privatum rationi totius civitatis submittere potest. Hegnante Deo 
Praeterea, si singuli propriam rationem in colendo ^a^^^^^ 
Deo sequerentur, in tanta diversitate colentium, ^"^ ^*«': . 

^ ^ ■' ... pretem esse civi- 

alter alterius cultum indecorum vel etiam impiumtatemidesteum 

• f . 1- -i^^-r-v t •! hominem vel 

judicaret ; neque alter alteri Deum nonorare vide- curiam, qu« ha- 
retur. Non esset ergo culttis, ne is quidem qui^^^^u^e- 
maxime cum ratione congrueret ; propterea quod "' 
natura cultus in eo consistit^ ut sit sfgnum honoris 
interni. Signum autem non est, nisi quo aliquid 
innotescit aliis. Neque ergo signum honoris est, 
nisi quod aliis sic videtur. Rursus, signum verum 
est, quod consensu hominum fit signum. Ergo 
etiam honorificum est, quod consensu hominutn, 
id est, jussu civitatis fit signum honoris. Non est 
ergo contra voluntatem Dei, per solam rationem 
declaratam, exhibere ipsi signa honoris, quae impe- 
rabit civitas. Possunt ergo cives jus decernend, 
de modo colendi Deum, in eum vel eos transferre, 
qui civitatis habent imperium summum. Imo de- 
bent ; alioquin enim omnes absurdse opiniones de 
natura Dei, ceremoniseque omnes ridiculae, quae 
apud ullas gentes exstitere, in eadem simul civitate 
conspicerentur ; ex quo contingeret unicuique cre- 
dere caeteros omnes Deum contumelia afficere. Ita- 
que de nemine recte dici posset, quod Deum cole- 
ret : nemo enim Deum colit, id est, honorat exteme, 
nisi is qui ea facit, quibus aliis appareat honorare. 
Concludi itaque potest, legum naturaliuniy tarn 
sacrarum quam secularium, regnante Deo per 
solam naturam, interpretationem dependere ab 
auctoritate civitatis, hoc est, ejus hominis vel curiae, 
cui concessum est summum civitatis imperium ; et 



348 RELIGIO. 

SECT. III. Deum, quicquid imperat, per ejus vocem.imperare: 
. ^f- . et e converse, quod ab iis imperatur et circa 

modum honorandi Deum et circa secularia, impe- 

rari a Deo. 
Dubitationes ig. lu coutrarium autem interroffare quis pote- 

qiuedam sublatsB . , i 

nt, pnmo, an non sequatur obediendum civitati 
esse, si directe imperat Deum contumelia afficere, 
vel prohibeat colere. Dico, non sequi, neque esse 
obediendum. Nam contumelia afficere, aut non 
omnino colere, a nemine intelligi potest pro modo 
colendi. Neque etiam habuit quisquam ante civi* 
tatem constitutam, eorum qui Deum regnare agno- 
verunt, jus negandi honorem ipsi inde debitum: 
neque ergo jus talia imperandi in civitatem trans- 
ferre potuit. Deinde, si quseratur, an obediendum 
civitati sit, si imperet aUquid dici vel fieri, quod 
non est directe in Dei contumeliam, sed ex quo 
per ratiocinationem consequentiae contumeliosse 
possunt derivari ; veluti si imperetur, Deum colere 
sub imagine, coram iis, qui id fieri honorificum esse 
putant ; certe faciendum* est. Cultus enim insti- 

* Cerie faciendum estr^ Diximus capitis praesentis articulode- 
cimo quarto, qui Deo terminos attribuunt, facere eos contra legem 
de cultu Dei naturalem. Jam, qui Deum colunt sub imagine, ter- 
minos illi statuunt; faciunt ergo quod faciendum non est; et 
locus hie priori videtur esse contrarius. Sciendum igitur est, 
primo, non illos, qui imperio coacti sic colunt, Deo terminos assig- 
nare, sed qui imperant. Nam qui inviti colunt, revera colunt, sed 
eo in loco stant vel procumbunt, in quo loco stare vel procumbere 
a legitimo imperante jussi sunt. Secundo, faciendum esse dice, 
non semper et ubique, sed supposito nuUam aliam esse colendi 
Deum regulam prseter dictamina humanae rationis ; nam tunc vo- 
luntas civitatis pro ratione est. At in regno Dei per pactum, sive 
antiquum sive novum, ubi expresse prohibetur idololatria, etsi 
civitas sic colere jubeat, tamen faciendum non est Quse si con- 
sideraverit, qui repugnantiam putavit esse aliquam inter articulum 
hunc et decimum quartum, ita putare desinet. 



DE REGNO DEI PER NATURAM. 349 

tuitur in signum honoris : sic autem colere signum sect. hi. 
honoris est, et honorem Dei propagat apud eos, ~ ^f' ^ 
quibus pro signo habetur. Vel si imperetur Deo Dubitanones 
nomen attnbuere, quod non mtelhgimus quid sig- 
nificet, aut quomodo cum hoc ipso nomine, Deo, 
cohsereat; id quoque faciendum est; quia quae 
facimus honoris causa, nee intelligimus aliter se 
habere, si pro signis honoris accipiuntur, signa 
honoris sunt; ideoque, si ea facere recusamus, 
recusamus Dei honorem propagare. Idem sentien- 
dum est de omnibus attrihutis et actionihus circa 
cultum Dei mere rationalem, quae cadere in con- 
troversiam vel disputari possunt. Quamquam enim 
hujusmodi imperata possunt esse interdum contra 
rectam rationem, ideoque peccata in iis qui impe- 
rant; non tamen sunt contra rectam rationem, 
neque peccata in subditis, quorum in rebus contro- 
versis recta ratio est ea, quae submittitur ration! 
civitatis. Postremo, si is homo vel curia, cui com- 
missa est summa potestas civitatis, jubeat se coli 
attrihutis et actionihus illis, quibus colendus est 
Deus, quaeri potest an obediendum sit. Multa sunt 
quae et Deo et hominibus communiter attribui pos- 
sunt ; nam et homines laudari et magnificari pos- 
sunt ; multaeque actiones, quibus et Deus et homines 
coli possunt. Sed attrihutorum et actionum signi- 
ficationes tantum spectandae sunt. Attrihutis ergo, 
quibus significamus sentire nos, hominem aliquem 
ita imperium habere ut a Deo non dependeat, vel 
esse immortalem, vel potentiae infinitae, et similia, 
quamquam jubeant reges, abstinendum est; sicut 
et actionihus idem significantibus, ut precari ab- 
sentem, rogare ea quae solus Deus dare potest, ut 
pluvias et serenitatem ; oflFerre ei quae solus Deus 



350 RELIGIO. 

SECT. III. accipere potest, ut holocausta ; vel cultum exbi- 
. ^f* . bere, quo major exhiberi non potest, ut sacrificium. 
Hsec enim eo tendunt, ne Deus regnare existime- 
tur ; contra id quod ab initio supponitur. Cseterum 
genuflexio, prostratio, vel alius quicunque actus 
corporis adhiberi licite potest, etiam in cultu ci- 
vili : possunt enim significare agnitionem potestatis 
civilis tantum. Cultus enim divinus a civili, non 
motu, situ, habitu, aut gestu corporis distinguitur, 
sed sententise de eo, qui colitur, declaratione ; ut 
si prostemamus nos ante aliquem, animo declarandi 
eo signo quod habemus eum pro Deo, cultus divinus 
est : si idem facimus in signum agnitionis imperii 
civilis, cultus civilis est. Neque distinguitur culttts 
divinus a civili per uUam actionem, quae intelligi 
solita est sub nominibus Xarpt /a et SovXf m ; quorum 
prius servorum officium, posterius sortem denotans, 
nomina sunt ejusdem numero actionis. 
In regno Dei 19. Ex iis, qusB dicta sunt, colligitur, regnante 
St^S^^^ D^o per solam rationem naturalem, peccare sub- 
et quid crimen (ji^Qg primo, sl vlolaut Icges morales illas, quae 

Isesce majestatis ^ ir ^ o ^ T. 

divinae. cxpUcatse sunt capitibus secundo et tertio : se- 

cundo, si violant leges sive mandata civitatis in 
iis rebus, quae pertinent ad justitiam : tertio, si 
non colant Deum Kara ra vo/it/xa : quarto, si non 
confiteantur coram hominibus verbis et factis, unum 
esse Deum optimum, maximum, beatissimum, totius 
mundi mundanorumque regum regem supremum : 
hoc est, si Deum non colunt. Quartum hoc pec- 
catum in regno Dei naturali, per ea quae dicta sunt 
capite prsecedente, airticulo vigesimo, lessee divince 
majestatis crimen est. Est enim negatio divinae 
potestatis, sive atheismus. Procedunt enim pec- 
cata hie, similiter ac si supponeremus aliquem ho- 



DE REGNO DEI PER PACTUM VETUS. 351 

tninem esse supremum regem, qui absens regnaret 
per proregem ; contra quern peccarent quidem illi, 
qui proregi non obedirent in omnibus, excepto si 
regnum sibi ipsi arrogaret, vel alii tradere voluerit ; 
illi vero qui ita absolute eidem obedirent, ut illud 
non exciperent, rei majestatis dicerentur^^,<;^'^^7T*p 



nh. 




V 

CAPUT XVL ^>^; 

DE REGNO DEI PER PACTUM VETUS. 

1 . Veram religionem, superstitione exteras nationes occupante, 
instituit Deus per Abrahamum. 2. Pacto inter Deum et Ada- 
mum prohibita est disputatio demandatis superiorum. S. Pacti 
inter Deum et Abrahamum formula. 4. In pacto illo .conti- 
netur agnitio Dei non simplieiter, sed ejus qui apparuit Abra- 
hamo. 5. Leges, quibus Abrahamus tenebatur, alise non 
erant prseter leges natures, et legem circumeisionis. 6. Abra- 
hamus verbi Dei et legum omnium apud suos interpres erat. 

7. Subditi Abraham! peccare non potuerunt ipsi obediendo. 

8. Pactum Dei cum populo Hebrseo ad montem Sinai. 9. 
Inde regimen Dei nomen regni sortitum est. 10. Quaenam 
leges Judaeis a Deo impositae sint. 11. Quid sit, et quomodo 
cognoscendum verbum Dei. 12. Quodnam fuerit verbum Dei 
scriptum apud Judaeos. 13. Potestatem interpretandi verbum 
Dei, et summam potestatem civilem conjunctas fuisse in Mose^ 
dum viveret. 14. Easdem conjunctas fuisse in summo sacer- 
dote, vivente Josua. 15. Easdem conjunctas fuisse in summo 
sacerdote usque ad Saulem regem. 16. Easdem conjunctas 
fuisse in regibus usque ad captivitatem. 17* Easdem fuisse in 
sacerdotibus post captivitatem. 18. Apud Judaeos, negatio 
providentisB divinse et idololatria sola erant crimina leesae ma- 
jestatis divinsB; in caeteris omnibus, principibus suis parere 
debebant. 

1. Habet hoc humanum genus^ ab imbecillitatis sect. iii. 
proprise conscientia et admiratione eventuum natu- . _ ^f' . 
ralium, ut plerique credant esse omnium rerum veram reUgio- 

..«.■,. . r, .... .1 TA .. nem, supersti- 

visibilium opificem mvisibilem Ueum ; quern etiam tione cceteras 



352 RELIGIO. 

SECT. III. metuunt, sentientes non esse sibi satis tutelae in 

- \^'_ seipsis. Caetenim, ut eum recte colerent, imper- 

nationes occn. fectus usus Tationis ct affectuum vehementia obsti- 

pante, institait 

Dens per tcrc. Mctus auteiQ invisibilium, quando a recta 

Abrahamuxn. .. ^ ,.^. . tt • -i 

ratione separatur^ superstitio est. Hominibus ita- 
que^ sine speciali Dei anxilio, ntrumqne scoptdum 
eflFugere atheismum et super stitionemj pene erat 
impossibile : hsec enim a metu sine recta ratione, 
ille a rationis opinione sine metu proficiscitur. 
Maximam itaque partem hominum facile occupavit 
idololatria ; et coluerunt Deimi omnes pene gentes 
sub imaginibus et figuris rerum finitarum, spec- 
traque sive phantasmata^ forte ex metu dsemonia 
appellantes, coluere. Placuit autem Divinse Majes- 
tati, ut in Historia Sacra scriptum legimus, ex ge- 
nere humano unum, per quem ad verum sui cultum 
homines perduceret, evocare Abrahamimi ; iUi se 
supernaturaliter revelare ; et cum illo atque iUius 
semine celeberrimum illud inire pactum, quod ap- 
pellatur pactum^ et foeduSj et Testamenfum anti- 
quum. Is igitur religionis verse caput est ; is (Jo- 
sephi Antiq. Jud. lib. i. cap. 7.) post diluvium unum 
esse Deum creator em universi primus docuit : et 
ab eo regnum Dei per pacta initium sumit. 
nt^^^Tda. ^' Initio mundi regnavit quidem Deus, non so- 
mum, prohibita lum naturaliter, sed etiam per pactum^ super Ada- 

est disputatio j_-r^ ^'i^ 11 i* -ii* 

de mandatis mum ct Evam ; ut videatur nullam volmsse obedi- 
supenorum. eutiam prsestari sibi, prseter illam quam dictaret 
ratio naturalis, nisi per pactum^ id est, ex ipsorum 
hominum consensu. Quoniam autem pactum hoc 
statim irritum factum est, neque unquam post re- 
novatum, non est inde regni Dei, de quo hoc loco 
agimus, deducenda origo. Hoc tamen obiter no- 
tandum, praecepto illo de non comedendo de arbore 



DE REGNO DEI PER PACTUM VETUS. 353 

scientiue honi et maliy sive judicatio de bono et sect. iir. 
malo prohibita sit, sive esus fructus alicujus arborei, , ^^- , 
Deum postulasse prseceptis suis obedientiam sim- 
plicissimam, sine disputatione an honum vel malum 
esset quod prseciperetur. Fructus enim arboris, si 
mandatum absit, nihil habet in natura sua, quo esus 
ejus moraliter malus^ hoc est, peccatum esse possit. 

3. Pactum autem inter Deum et Abrahamum ^^Vr?' J^*"' 

mn et Abraha- 

hac formula initum est (Gen. xvii. 7? 8) : Statuam ^^ formula. 
pactum meum inter me et te, et inter semen tuum 
post te in generationihus suis feeder e sempiterno^ 
ut sim Deu^s tuns et seminis tui post te in sempi- 
ternum : dahoque tibi et semini tuo terram pere^ 
grinationis tuce^ omnem terram Chanaan, in pos^ 
sessionem ceternam. Quo vero Abrabamus et 
semen ejus memoriam foederis hujus conservare 
posset, necessaria erat signi institutio. Adjecta 
ergo est pacto circumcisioy sed tamen ut signum 
tantum (vers. 10) : Hoc est pactum meum, quod 
observabis inter me et te, et semen tuum post te : 
circumcidetur ex vobis omne ma^culinum^ et cir- 
cumcidetis carnem prceputii vestri^ ut sit in sig- 
num foederis inter me et vos. Pactum ergo est, 
ut Abrahamus agnoscat Deum esse Deum ipsius et 
seminis ejus, hoc est, illi submittat se regendum ; 
et ut Deus det Abrahamo hsereditatem terrse illius, 
in qua tunc habitabat, sed ut peregrinus ; utque 
Abrahamus in signum memoriale hujus pacti cu- 
raret se et semen ejus masculinum circumcidi. 

4. Cum vero Abrahamus, etiam ante pactum, ^ p*'^'** ^"** . 

"^ JT -^ coDtinetur agm* 

Deum agnovisset mundi creatorem et regem ; ne- tioDei,non 

1 •.,• J •T.»-nv« simpliciter, sed 

que enim de exsistentia, neque de promaentia Dei ejus, qui appa- 
unquam dubitavit ; quomodo superfluum non erat, -'A'»»>-'- 
quod obedientiam sibi natura debitam voluerit 

VOL. II. A A 



354 RELIGIO. 

SECT. III. Deus pretio et per contractum acquirere, promit- 
_i^ tendo scUicet Abrahamo regnum terra Chanaan, 
hac lege, ut acciperet eum pro Deo suo, cum jure 
natural! id jam ante esset ? Illis itaque verbis, ut 
sim Deus tuus et seminis tui post te, non intel- 
ligitur satisfieri huic pacto ab Abrahamo, sola 
agnitione potestatis et dominii, quod Deus habet in 
homines naturaliter, hoc est, agnoscendo Deum 
indefinite, quod rationis naturalis est ; sed opor- 
tere eum agnoscere definite ilium, qui dixerat ipsi 
(Gen. xii. 1) : Egredere de terra tua^ etc. (Gen. 
xiii. 14) : Leva oculos^ etc, qui apparuit ei, (Gen. 
xviii. 1, 2) : sub specie trium virorum ccelestium : et 
(Gen. XV. 1), per visionem: et (vers. 13), per som- 
nium : o^o^jidei est. Qua specie apparuerit Deus 
Abrahamo, quali sono eum alloquutus sit, non ex- 
plicatur. Constat tamen credidisse Abrahamum 
vocem illam ftiisse vocem Dei et revelationem veram, 
et voluisse a suis coli ilium, qui sic eum alloquutus 
erat, pro Deo universi creatore ; fidemque ejus in eo 
sitam fuisse, non quod crediderit Deum esse^ aut 
in promissis veracem esse^ id quod credunt omnes ; 
sed quod non dubitaverit Deum fuisse ilium, cujus 
vocem et promissa audierat. Et Deum Ahrahami 
significare, non simpliciter Deum^ sed Deum illi 
apparentem ; quemadmodum cultus, quem Abra- 
bamus debebat Deo, eo nomine non erat cultus 
rationis, sed religionis et Jidei ; nee quem ratio, 
sed quem Deus supernaturaliter revelaverat. 
Leges, quibus 5. Lcgcs autcm Abrahamo a Deo, vel ab Abra- 
nebatur, aK© hamo familiaB suae positas, tunc vel post, seciQares 

non erant preeter -i . j^j» •• j 

leges natuTffi, et vcl sacras, cxccpto mauQato de ctrcumcistone quod 

Is *^*^'^*^' in ipso pacto continetur, nuUas legimus. Ex quo 

manifestum est, non fuisse alias leges aut cultum^ 



DE REGNO DEI PER PACTUM VETUS. 355 

quibus Abrahamus tenebatur, prseter leges natu- sect.iii. 
rales, et cultum rationalem, et circumcisionem. . ^^' , 

6. Erat autem legum omnium interpreSj tam Abrahamus, 

1 • 1 All verbi Dei et 

sacrarum quam secularmm, apud suos Abrahamus, legum omnium, 
non modo naturaliter, quatenus legibus uteretur p^"^/™ ^*^' 
naturalibus tantum, sed etiam ex ipsa pacti formula, 
qua promittitur ab Abrahamo obedientia, non pro 
se tantum, sed etiam pro semine suo. Quod finstra 
ftiisset, nisi filii ejus illius mandatis obedire tene- 
rentur . Atque quod dicit Deus (Gen. xviii. 1 8, 1 9) : 
Benedicendce sunt in illo omnes nationes terrce : 
scio enim quod pr{ecepturus sitfiliis suis et domui 
0UiB post se^ ut custodiant viam Domini y etfaciant 
judicium et justitiam; quomodo intelligi potest, 
nisi filii et domus ejus teneri ad obedientiam illius 
mandatis prsestandam supponerentur ? 

7. Sequitur hinc subditos Abrahami ipsi obedi- Subdiu Abra- 

_ _ hami peccare 

endo peccare non potuisse ; modo Abrahamus non non potuenmt 
imperasset Dei exsistentiam vel providentiam ne- *^^ ^ ^^' 
gare, vel facere aliquid quod esset expresse contra 
honorem Dei. In caeteris rebus omnibus verhum 
Dei ex illius solius ore petendum erat, ut legum 
omnium et verhorum Dei interpretis. Deus enim 
Abrahami quis fuerit et quomodo colendus, ab 
Abrahamo solo doceri poterant. dui vero post 
Abrahami mortem subditi erant imperio Isaaci aut 
Jacobi, sine peccato per eandem rationem ipsis in 
omnibus paruere, quamdiu pro Deo et rege suo 
agnoscerent et iproGterenturDeum Abrahami. Prius 
enim Deo simpliciter se submiserant, quam Abraha- 
mo; prius autem Abrahamo, quam Z)^o-^4iraAaw2,et 
rursus prius Deo Abrahami, quam Isaaco. In sub- 
ditis itaque Abrahami, unicum erat crimen Iceste 
majestatis divinte, negare Deum ; sed in posteris 

AA 2 



356 RELIGIO. 

SECT. III. eonim, Isesae majestatis crimen hoc quoque erat, 
. ^f- . negare Deum Ahrahami^ hoc est, colere Deum 
aliter quam ab Abrahamo est institutum, nimirum 
sub imaginibus* manu-factis ; prout fecenint cae- 
terse nationes, quse propter earn causam appella- 
bantur idololatrtB. Atque hucusque subditi, circa 
mandata principum suorum, quid faciendum et 
quid fugiendum erat satis facile dignoscere potue- 
runt. 
PactumDeicum 8. Ut pcrgamus jam, ductum sequendo Scripturae 
ad^^si^ai. Sacrse, idem pactum renovatum est, (Gen. xxvi, 
3, 4) cum Isaaco; et (Gen. xxviii. 13, 14) cum 
Jacobo ; ubi Deus se appellat non simpliciter Deumy 
quem natura esse dictat ; sed distincte, Deum Abra- 
hami et Isaaci : et post, idem pactum renovaturus 
per Mosen cum toto populo Israelis, Ego^ inquit 
(Exod. iii. 6), sum Deus patris tui, Deus Abraham^ 
Detis IsaaCy et Deus Jacob. Deinde, cum populus 
ille constitisset in deserto prope montem Sinai, nori 
modo liberrimus, sed etiam subjectionis humanse, 
propter memoriam recentem servitutis iEgyptiacse, 
inimicissimus, pactum illud antiquum propositum 
est omnibus redintegrandum, hac formula (Exod. 
xix. 5, 6) : Si ergo audieritis vocem meam et 
custodieritis pactum meum {jximxxvoai pactum initum 
cum Abrahamo, Isaaco, et Jacobo) eritis mihi in 
peculium ex cunctis populis : mea est enim omnis, 
terra ; et vos eritis mihi in regnum sacerdotale, 

* Suh imaginihus manu-factis.'] Vide cap. xv. art. 14, ibi cul- 
tum talem irrationalem esse ostendimus : at si jussu civitatis fiat, 
cui verbum Dei seriptum non est cognitum neque reeeptum, cul- 
tum talem cap.xv. art. 18, ostendimus esse rationalem. Caeterum 
ubi Deus regnat per pactum, in quo, ne sic colant, expresse cave- 
tur, ut per pactum Abrahami ; ibi sive injussu sive jussu civitatis 
fiat, male fit 



DE REGNO DEI PER PACTUM VETUS. 357 

et gens sancta. Respondit autem omnis populus . sect. in. 
simul (vers. 8) : Cuncta quce loquutus est Domi- . \^- ^ 
nus^faciemiis. 

9. In hoc foedere animadvertenda est. inter alia^ inde regimen 

. ^ ^ r>^ Dei,noraenregni. 

appellatio regniy non ante usurpata. (duamquam sortitum esse. 
enim Dens et per naturam et per pactum cum 
Abrabamo esset ipsorum Rex, debebant tamen ei 
obedientiam et cultum naturalem tantnm, quatenus 
subditi ipsius; religiosum vero, qualem instituit 
Abrahamus, quatenus subditi Abrahami, Isaaci, vel 
Jacobi, suorum principum naturalium. Ipsi enim 
verhum Dei nullum acceperant prseter illud natu- 
rale verbum rectae rationis ; neque pactum inter 
Deum et ipsos ullum intercesserat, nisi quatenus 
voluntates eorum includerentur in voluntate Abra- 
hami^ ut principis sui. Jam vero per pactum ini- 
tum ad montem Sinai^ consensu habito singulorum, 
fit regnum Dei super eos institutivum. Ab hoc 
tempore initium habet celeberrimum illud in Scrip- 
turis Sacris et scriptis theologorum regnum Dei :■ 
atque hue spectat, quod cum Israelitse regem expos- 
cerent, dixit Deus Samueli (1 Sam. viii. 7) : Non te 
abjecerunty sed me, ne regnem super eos : et quod 
dixit Samuel Israelitis (1 Sam.xii. 12) : Dixistis, rex 
imperabit nobis y cum Dominus Deus vester regnaret 
in vobis; et quod dicitur (Jerem.xxxi.32) : Pactum, 
quod pepigi cum patribus eorum etc.: et ego do- 
minatus sum eorum ; atque etiam doctrina Judse 
Galilaei, cujus mentio fit apud Josephum (Ant. Jud. 
lib. xviii. cap. 2) his verbis : Quartce autem studium 
sapienticB sectantium vice primus author fait Judas 
Galildeus. Hi ccetera cum Pharisceis consentiunt^ 
nisi quod constantissimo liber tat is amor e flagrant, 
credentes solum Deum Dominum habendum ac 



358 RELIGIO. 

SECT. III. principeniy et/dcilius vel exquisitissima pcenarum 
. ^^' ^ genera laturiy una cum cognatis suis ac charissi- 
mis, quam mx>rtalem aliquem appellare Dominum. 
QwBMini^ 10. Jure regni ^^r pactum sic constitute, viden- 
impodtiB siiit dum proximo loco est, quasnam eis Deus proposu- 
erit leges. Eae vero omnibus not^ sunt, nimirum 
Decalogus, et illae alise, tarn Judiciales quam cere- 
monialeSy quae habentur a vicesimo capite Exodi 
usque ad finem Pentateuchi et obitum Mosis. Le- 
gum autem in universum per manum Mosis tradi- 
tarum, alise sunt quae naturaliter obligant, utquse 
a Deo, quatenus Deo nature, latse sunt, et vim suam 
obtinuerunt etiam ante Abrahamum : alise, quse 
obligant ex vi pacti initi cum Abrahamo, utpote 
latfiB a DeOy quatenus DeoAbrahami, quse vim suam 
habuerunt ante Mosen, propter pactum illud prius.: 
aliae vero obligant ex pacto illo solo, quod postre- 
mum initum est cum ipso populo, utpote latse a 
Deo quatenus rege peculiari Israelitarum. Primi 
generis sunt omnia prsecepta Decalogi, quae perti- 
nent ad mores, qualia sunt, parentes honorabis; 
non occides ; non mmchaheris ; non furdberts ; 
non dices falsum testimonium ; non concupisces : 
sunt enim leges naturales. Praeterea praeceptum 
de non assumendo Dei nomine in vanum ; est enim 
pars cultus naturalis, ut ostensum est capite prae- 
cedente, articulo decimo quinto. Item secundum^ 
de n^n adorando per imaginem a seipsis Juctam ; 
est enim et hoc religionis naturalis, ut eodem arti- 
culo ostenditur. Secundi generis est praeceptum 
Decalogi primum, de non habendis diis alienis ; iu 
eo enim consistit essentia joac^e Abrahami, per quod 
Deus nihil aliud exigit, quam ut ipse Deus ipsiusesset 
et seminis ejus. Item praeceptum de sanctificando 



DE REGNO DEI PER PACTUM VETUS. 359 

sahhatho : est enim instituta septimi diei sanctifi- sect, hi, 
catio in memoriam creationis hexaemerae^ut apparet . ^^* ^ 
ex his verbis (Exod. xxxi. 16^ 1 7) '• Pactum est (sub- 
auditur sahhathum) sempiternum inter me etjilios 
Israel, signumque perpetuum : sex enim diebus 
fecit Dominus coelum et terram, et in septimo die 
ah opere cessavit. Tertii generis sunt leges poli-- 
ticcBy judiciales, ceremonialesque, quae spectabant 
ad Judseos solos. Primi et secundi generis leges 
in tahulis lapideis scriptse, nempe Decalogus, in 
ipsa area conservabantur : cseterse scriptse in totius 
legis volumine reponebantnr (Deut. xxxi. 26) in 
arc(B latere. Hse enim, retenta fide Abrahami, 
poterant mutari ; illae non poterant. 

11. Leges Dei omnes sunt verhum Dei, sed non Quid at, et 

7 r^ • 7 T^ quomodo cc^- 

e converse omne verbum Dei est lex. hgo sum noscendum 
Dominus Deus tuus qui eduxit te de terra JEgypti, ^'^^ ^^^ 
verbum Dei est, lex non est. Neque omne id, quod 
ad verbum Dei declarandum una cum ipso enun- 
ciatur aut scribitur, statim verhum Dei est. Nam, 
hcBC dicit Dominus, non est Domini vox, sed prse- 
conis sive prophetse. Id omne et solum verbum 
Dei est, quod Deum loquutum esse pronunciavit 
propheta verus. Scripta autem prophetarum, com- 
prehendentia tam quse Deus, quam quae ipse pro- 
pheta dicit, ideo verbum Dei appellantur, quia 
verbum Dei continent. Quoniam autem verhum 
Dei id omne et solum est, quod pro tali exhitetJar 
a vero propheta, sciri quid sit verhum^ Dei ante 
non potest, quam cognoscatur quis sit propheta 
verus; nee verho Dei credi, quam credatur pro- 
phetse. Mosi a populo Israelitico creditum est 
propter duas res, miracula et Jidem. Utcunque 
enim magna et evidentissima miracula operatus 



360 RELIGIO. 

SECT. III. fuerat, non tamen ei oredidissent, saltern non cre- 
. ^^' . deiidum erat, si ad alium cultum eos ex iEgypto 



Quid sit, et evocasset, quam ad cultum Dei Abrahami, Isaaci, 

quomtxlo co{ 
noscendum 
Terbum DeL 



S^wMu^^ et Jacobi patrum suorum. Fuisset enim contra 



pactum ab illis cum Deo initum. Similiter duae 
res sunt, nimirum prcedictio futurorum supernatur- 
Talis y quod est ingens miraculum, etjides in Deikm 
Ahrahami liheratorem eorum ex jEgypto, quas^ 
Deus omnibus Judaeis pro notis veri prophetse ha- 
bendas proposuit. Cui alterutra hanim deest, is 
propheta verus non est, nee pro verbo Dei haben- 
dum est quod pro tali obtendit. Si desit fides, 
reprobatur his verbis (Deut. xiii. 1, 2, 3, 4, 5) : 
Si surrexerit in medio tui propheta, aut qui sowr- 
nium indisse se dicat, et prcedixerit signum atque 
portentum, et evenerit quod loquutus est, et dix- 
erit tibi: eamus, et sequamur Deos alienos, etc. 
Propheta ille aut fictor somniorum interficietur. 
Si praedictio eventuum desit, rejicitur his verbis 
(Deut. xviii. 21, 22) : Quod si tacita cogitor- 
tione responderis, quomodo possum intelligere, 
quod verhum Dominus non est loquutus ? hoc 
hahehis signum : quod in nomine Domini propheta 
ille prcedixerit, et non evenerit, hoc Dominus non 
est loquutus, sed per tumor em animi sui propheta 
confinxit. Jam quod verhum Dei sit id, quod per 
verum prophetam pro tali enunciatur, et quod ve- 
rus propheta apud Judseos fuerit, cujus fides vera 
erat, et cujus prsedictionibus eventus respondebant, 
extra controversiam est. Sed quid sit sequi Deos 
alienos, et utrum eventus, qui praedictionibus re- 
spondere afiirmantur, eis vere respondeant necne, 
multas controversias pati potest, praesertim in prae- 
dictionibus quae obscure atque aenigmatice eventum 



DE REGNO DEI PER PACTUM VETUS. 361 

prsesignificant ; quales sunt praedictiones propheta- sect. hi. 
rum fere omnmm, ut qui non palam, sicut Moses, . ^f- . 
(Num. xii. 8), sed per cenigmata et figuras Dorm- 
num vident. De his autem jadicari aliter non 
potest, quam per rationem naturalem. Dependet 
enim judieatio ilia ex interpretatione prophetae et 
comparatione ejusdem cum eventu. 

12. Pro verbo Dei scripto habebant Jndaei librum Quodnam 

!•..• . nij -r^ I • fuerit Terbum 

legis totius,quiappellabatur Deuteronomium; usque Dei script 



um. 



autem ad captivitatem, quantum ex Historia Sacra 
coUigi potest, ilium soliun. Nam liber hie traditus 
est ab ipso Mose (Deut. xxxi. 9, 26) sacerdotibus, 
asservandus et reponendus in latere areas foederis, 
et a regibus describendus ; idemque longo post 
tempore authoritate regis Josiae (2 Reg. xxiii. 1, 
etc.) pro verho Dei recognitus. Caeteri vero libri 
Testamenti Veteris quando faerint in canonem pri- 
mum recepti, non apparet. Quod autem attinet 
ad prophetas, Isaiam et caeteros, cum praedicerent 
non nisi ea, quae vel in captivitate vel post captivi- 
tatem futura erant, eorum scripta non potuerunt 
pro propheticis illico haberi, propter legem supra 
citatam ex Deuteronomio (xviii. 2 1 , 22), qua jubeban- 
tur Israelitae, ne pro propheta haberent nisi eum, 
cujus praedictionibus eventus responderent. Atque 
hinc forte est, quod Judaei, quos interfecerunt cum 
prophetarent, eorum scripta post, propter eventum 
praedictionum, pro propheticis, hoc est, pro verbo 
Dei habuerunt. 

13. Cognito, quae fuerint sub pacto vet ere leges ^ Potestatem m. 

. J 7 7* • T_ • •^« A. terpretandi Ter- 

et quod verbum aivinum ab initio receptum ; con- bum Dd, et 
siderandum deinceps est, penes quern vel quos de ^^m TvC 
scriptis prophetarum post surgentium, anrecipienda conjunctasfuisse 
essent pro verho Dei, id est, an eventus praedic- viveret' 
tionibus responderent, necne, judicandi, et apud 



362 RBLI6IO. 

SECT. III. quern vel quos leges jam receptas et verhum Dei 

. \^- _. scriptum intrepretandi resideret authoritas; id 

Potestatemin- quod Dcr sliigula tcmpora et mutationes reipublicae 

terpretandi ver- ^ ,.^. • ^» i 

bum Dei, et IsraeliticsB iiivestigandum est. 

tSXr^ Manifestum autem est potestatem banc, vivente 

coijunctasfuisse ]yjQgg totam fuisse penes ipsum. Nam si ipse 

in Mose, dum ^ ' . 

viveret interprcs legum et verhi non esset, oportet ut 

munus illud pertinuerit vel ad singulos privatim, 
vel ad congregationem sive synagogam plurium, 
vel ad summum sacerdotem^ vel ad alios prophetas. 
Primo, munus illud minime ftdsse privatorum ho- 
minum, aut congregationis ex illis compositae, ex eo 
constat quod non adhibiti, imo prohibiti fuerint, 
gravissimis minis, ne aliter quam per Mosen Deum 
audirent. Nam scriptum est (Exod. xix. 24, 25) : 
Sacer dotes autem etpopulus ne transeant terminos, 
nee ascendant ad Dominumy ne forte interficiat 
iilos. Descenditque Moses ad populum et omnia 
narravit eis. Deinde, quod neque singuli, neque 
congregatio debeat praetendere, quod Deus per iUos 
loquutus sit, et per consequens, quod ipsi verhum 
Dei interpretandi jus habeant, orta occasione ex 
seditione Core, Dathan, Abiron, et ducentorum et 
quinquaginta synagogae procerum, manifeste et ex- 
presse declaratur. Nam contendentibus illis Domi- 
num non minus loqui per ipsos quam per Mosen, 
sic arguunt (Num. xvi. 3) : sufficiat vobis, quia 
qmnis multitudo sanctorum est^ et in ipsis est 
Dominus ; cur elevamini super populum Domini ? 
Quid autem de hac controversia statuerit Dominus, 
ex eo intelligitur, quod (Num. xvi. 33, 35) de- 
scenderunt (Core, Dathan et Abiron) vivi in in- 
fernum, et ignis egressus a Domino interfecit 
ducentos quinquaginta viros. 

Secundo, authoritatem , illam non fuisse penes 



DE REGNO DEI PER PACTUM VETUS. 863 

Aaronem summum sacerdotem, manifestum est ex sect. in. 
simili controversia inter ipsum una cum Maria . ^f- . 
sorore, et Mosen. Qusestio enim erat an Deus per Potestatemin. 

^-. 1 1 A t* •a a" • terpretandi ver- 

Mosen solum loquutus fuent, an etiam per ipsos, bum Dd, et 
hoc est, an solus Moses, an etiam ipsi verhi Dei t^^^Xa!^ 
interpretes essent. Sic enim dixerunt (Num. xii. ca^unctajftaM* 

■* ^ ^ in Mose, dum 

2) : Numper Mosen loquutus est Dominus f nonne viveret 
et nobis similiter loquutus est ? Deus autem hos 
increpavit, distinxitque inter Mosen et alios pro- 
phet(ts (Num. xii. 6, 7, 8) : Si quis (inquiens) 
fuerit inter vos propheta, in visione appareho ei, 
velper somnium loquar ad ilium. At nan talis ser- 
vus meus Moses, etc* Ore enim ad os loquor eiy et 
palam, et non per cenigmata etfigura^ Dominum 
videt. Quare ergo non timuistis ? etc. Postremo, 
quod interpretatio verbi Dei, vivente Mose, non 
fiierit penes prophetas alios quoscunque, ex eo colli* 
gitur, quod jam citavimus de excellentia ejus super 
omnes alios ; et ex ratione naturali, quandoquidem 
ejusdem prophetae est, mandata Dei et ferre et expli- 
care ; aliud autem verbum Dei tunc non erat prseter 
illud, quod per Mosen annunciatum est ; et ex eo 
etiam, quod propheta eo tempore alius exstiterit 
nemo, qui ad populum prophetaverit, prseter sep- 
tuaginta seniores, qui per spiritum Mosis propheta- 
verunt. Atque id quoque injuria factum credebat 
Josua, Mosis tunc minister, post successor, donee 
consentiente Mose factum sciret : id quod ex ipsa 
textu Scripturae (Num. xi. 25) manifestum est: 
Descendit Dominus per nubem^etc.aiiferens de spi- 
ritu, qui erat in Mose, et dans septuaginta viris, 
Postquam autem nunciatiun esset, quod propheta- 
rent, dixit Josua ad Mosen (Num. xi. 28) : Domine 
mi, prohibe eos. Moses autem respondit. Quid 



364 RELIGIO. 

SECT. Ill, €emularispro me ? etc. Cum ergo Moses solus verhi 

^ ^f' . Dei nuncius esset, neque erat munus interpretandi 

penes privates, nee penes synagogam, nee penes 

sacerdotem,TLec penes alios prophetcts ; restatyinter- 

pretem verhi Dei unum fuisse Mosen, qui summam 

etiam potestatem habebat in rebus civilibus ; certa- 

men autem Core et caeterorum conjuratorum contra 

Mosen et Aaronem, et Aaronis cum sorore contra 

Mosen, suscitatum fuisse, non propter animarum 

^uarum salutem, sed propter ambitionem et reg- 

num in populum. 

f^^^^ 14. Tempore Josuae, inter pretatio legum et verhi 

inmimmonacer. J)ei erat peucs Elcazarum summum sacerdotem. 

dote, Tivente --^ -it^ii ti 

josua. eundemque regem sub Deo absolutum. Id quod 

coUigitur, primo, ex ipso pacto, in quo respublica 
Israelitarum appellatur regnum sacerdotale, vel 
utrecitatur (I Pet. ii. 9) sacerdotium regale : quod 
nullo modo dici poterat, nisi per institutionem et 
pactum populi potestas regia intelligeretur esse 
penes sacerdotem. Neque repugnat ante dictis, 
ubi non Aaron sed Moses regnum sub Deo habuit ; 
cum necessarium sit, ubi unus homo instituit rei- 
publicae futurae formam, ilium unum regnum pro 
suo tempore moderari, sive m^narchia, sive aris- 
tocratia, sive democratia sit, quod instituit; et 
habere potentiam omnem in praesens, quam aliis 
tributurus sit in futurum. Habuisse autem Elea- 
zarum sacerdotem non modo sacerdotium, sed 
etiam imperium summum, expresse habetur per 
ipsam Josuae ad administrationem rerum vocatio- 
nem. Sic enim scriptum est (Num. xxvii. 18-21) : 
Tolle Josuam Jilium Nun, etc ; qui stahit coram 
Eleazaro sacerdote, et omni multitudine ; et dahis 
ei prcBcepta cunctis videntihus, et partem glorite 



DE REGNO DEI PER PACTUM VETUS. 365 

tucB^ ut audiat eum omnis synagoga Jiliorum Israel, sect. hi. 
Pro hoc^ si quid agendum est, Eleazar sacerdos . ^^' . 
consulet dominum. Ad verhum ejus egredietur 
et ingredietur ipse, et omnes filii Israel cum eo. 
Ubi consulere Deum, quicquid agendum sit, hoc 
est, verhum Dei interpretari, et in nomine Dei 
imperare in omnibus, pertinet ad Eleazarum ; egredi 
autem et ingredi ad verhum ejus, hoc est, ei obe- 
dire, pertinet ad Josuam et ad omnem populum. 
Notandum quoque est, vocem illam, partem glorice 
sucBy aperte significare non habuisse Josnam potes- 
tatem aequalem ei, quam habuerat Moses. Interim, 
manifestum est etiam tempore Josuae potestatem 
summam civilem, et auctoritatem interpretandi 
verbum Dei, fuisse ambas in eadem persona. 

15. Post mortem Josuae sequuntur tempera Ju- ?***^«™/?^ 

A A ^ junctas fuisse 

dicum usque ad Saulem regem ; in quibus mani- m summo sacer. 

n . . . • -rx • .L*. ^« • J dote, usque ad 

lestum est jus regni a Deo instituti mansisse apudsauiem regem. 
sacerdotem. Erat enim regnum ex pacto sacer- 
dotale, id est, regnum Dei per sacerdotem : atque 
tale esse debuit, usque dum forma ilia a populo 
ipso, consentiente Deo, mutaretur : id quod non 
est factum antequam petentibus regem consen- 
sisset Deus, dixissetque Samueli (1 Sam. yiii. 7) *- 
Audi populum in omnibus, quce loquuntur tihi : 
non enim te, sed me ahjecerunt, ne regnem super 
eos. Potestas itaque civilis summa debebatur ^wr^, 
ex institutione Dei, sacerdoti summo. Facto autem 
potestas ilia in prophetis erat, quibus, a Deo extra- 
ordinarie suscitatis, Israelitse, gens prophetarum 
avida, propter existimationem prophetiae protegen- 
dos se et judicandos subjecerunt. Ratio hujus rei 
erat, quod institutione regni Dei sacerdotalis, etsi 
pcenae statutae fuerint et magistratus qui judicarent^ 



366 RELIGIO. 

SECT. 111. jus tamen poenas sumendi dependebat ab arbitrio 
. ^f' . private, et penes dissolutam multitudinem et sin- 
Easdem con- gxQos CFat puiiire vel non punire, prout a private 
in summo sacer- zclo excitarentuT. Ideoque Moses impeno propno 
s^S^""* *^ morte multavit neminem ; sed quando interficien- 
dus aliqids esset, unus vel plures, in eum vel eos, 
auctoritate divina, dicendoque, hoc dicit Dominus, 
multitudinem concitavit. Erat autem conforme hoc 
naturae regni Dei peculiaris. Ibi enim vere regnat 
Deus, ubi legibus non hominum sed Dei metu obe- 
ditur. Et si quidem homines tales essent, quales 
esse debent, optimus is esset civitatis status. Sed 
hominibus, quales sunt, regendis necessaria est po- 
tentia, qua et jus comprehendo et vires, cogendi. 
Et propterea etiam ab initio per Mosen (Deut. xvii. 
14) praescripsit Deus leges futuris regibus; et 
Moses ultimis ad populum verbis praedixit (Deut. 
xxxi. 29) : Novi quod post mortem meam inique 
agetis et declinahitis cito de via, quam praecepi 
vohis. Cum ergo secundimi hanc praedietionem 
surrexerit alia generatio, (Jud. ii. 10, 11) quce non 
noverat Dominum et opera^ qucefecerat cum Israel, 
fecerunt filii Israel malum in conspectu Dei, et 
sermerunt Baalim: scilicet abjecerunt regimen 
Dei, hoc est, sacer dotis, per quem Deus regebat ; et 
postea, cum ab hostibus vincerentur et servitute 
permerentur, Dei voluntatem non amplius a sacer^ 
dote, sed a prophetis exspectavere. Hi igitur judi- 
cabant Israel de facto ; jure autem obedientia 
eorum debita erat sacerdoti summ/o. Quamquam 
igitur regnum sacerdotale, post mortem Mosis et 
Josuae, sine viribus erat, non erat tamen sine jure. 
Quod autem ad eundem sacerdotem pertineret in- 
terpretatio verbi Dei, ex eo manifestum est, quod 



DE REGNO DEI PER PACTUM VETUS. 367 

Deus, post tabemaculum, et arcam foederis conse- sect. hi. 
cratam, non amplius loquutus sit in monte Sinai, . ^^- . 
sed in tabernaeulo foederis, a propitiatorio quod 
erat inter Cherubinos, quo praeter saeerdotem 
nemini aceedere licebat. Siquidem igitur^'w* regni 
spectetur, simul erat summum imperium civile et 
verhum Dei interpretandi auctoritas in sacerdote ; 
si \Qvo factum eonsideres, simul erant in prophetis, 
qui Israelitas judicabant. Nam ut judices, auctori- 
tatem habebant civilein ; ut prophettB^ interpreta- 
bantur verbum Dei ; atque ita omni modo hueus- 
que duae illae potestates inseparabiles exstitere. 

16. Constitutis reeibus, dubium non est quin ^asdem con- 

, , , junctas niisse 

auctoritas civilis penes reges esset. Cum enim in regibus usque 

TTv • J j^ A A•^ T i*j_» A. ad captivitatem. 

regnum Dei per saeerdotem, petentibus Israelitis et 
consentiente Deo, finitum esset ; quod notat etiam 
Hieronymus loquens de libris Samuelis : Samuel, 
inquit, mortuo Heli et occiso Saul, veterem legem 
abolitam monstrat. Porro, in Sadoc atque David 
novi saeerdotii et novi imperii sacramenta testan- 
tur, jus, quo reges gubemabant, in ipsa populi con- 
eessione fandatum faisse. Sacerdos id tantum jure 
poterat quod Deus juberet ; rex autem jure poterat 
quicquid poterat jure unusquisque in se. Illi enim 
Israelitse jus de omnibus judicandi et pro omnibus 
helium gerendi coneesserunt ; in quibus duobus 
continetur quidquid juris ab homine in hominem 
transferri potest. Judicahit^ inquiunt (1 Sam. 
viii. 20), nos rex noster, et egredietur ante nos 
et pugnahit bella nostra pro nobis. Judicia ergo 
penes reges erant. Judicare autem nihil aliud est, 
quam leges ad facta interpretando applicare ; ad 
eosdem ergo pertinebat legum interpretatio. Et 
quia praeter legem Mosaicam, aliud verbum Dei 



368 RELIGIO, 

SECT. III. scriptum usqae ad captivitatem non agnoscebatur, 

. ^f* _. penes reges etiam erat auctoritas interpretandi 

Easdem con- vevbum Dei. Imo, siqiddem verbum Dei pro lege re- 

junctas fuisse ••! •. n-^i-i -i -r-w* 

in regibus usque cipiendum Sit, quamquam fuisset aliud verbum Dei 
ad capuvitatem. gcriptum prsBter legem Mosaicam, cum interpretatio 
legum esset penes reges, interpretatio ejus debebat 
esse penes eosdem. Quando Deuteronomium, in quo 
continebatur lex Mosaica, longo tempore perditum, 
rursus inventum erat, consuluere quidem Dominum 
sacerdotes de libro illo ; non autem auctoritate 
sua, sed prsecipiente Josia, nee immediate, sed per 
Holdam prophetissam. Ex quo apparet, auctorita- 
tern admittendi libros pro verbo Dei non fuisse 
penes sacerdotem. Neque tamen seqidtur auctori- 
tatem illam ftdsse penes prophetissam ; quia de 
prophetis, utrum pro veris habendi essent necne, 
judicabant alii. Quorsum enim dedit Deus notas 
et signa omni populo, quibus prophetae veri a falsis 
distinguerentur, nimirum praedictionum eventum, 
et conformitatem cum religione a Mose instituta, 
si illis notis uti non liceret ? Auctoritas ergo ad- 
mittendi libros pro verbo Dei penes regem erat, 
adeoque liber ille legis approbatus et receptus fuit 
auctoritate Josise regis, ut apparet ex 2 Reg. xxii et 
xxiii, ubi narratur convocasse eum regni ordines, 
nempe series^ sacerdotes, prophetas, et omnem po^ 
pulum ; et coram ipsis librum legisse, et verba 
foederis ejus suscitasse, hoc est, fecisse utfoedtis 
illud agnitum fuerit ^vofoedere Mosaico, id est pro 
verbo Dei, et denuo receptum et confirmatum ab 
Israelitis. Erat ergo etiam temporibus regum po- 
testas civilis et potestas discernendi verbum Dei a 
verbo hominum, et verbum Dei interpretandi, om- 
nis penes ipsos. Prophetae missi erant non cum 



DE REGNO DEI PER PACTUM VETUS. 369 

^luctoritate, sed forma et jure praecdntim sell prae- sect. hi. 

dicatorum, de quibus auditores judicabant ; et . ^^: , 

siquidem, qui ipsis facilia perspicue doeentibus non Easdem con- 

. . «i. junctas fuisse 

auseultarent, pumrentur, non sequitur ex eo obli-inregibususque 

A J* • • • •!!• "T^ • -ad captiviUiteiii. 

gatos ftiisse reges omnia sequi, quae illi Dei nomine ^ 
sequenda dieerent. Quamquam enim interfectus 
faerit Josia bonus rex Judae, quod sermonibus Dei 
ex ore Neehao regis iEgypti non obediverit, id est> 
quod bonum consilium, quamquam ab hoste vide*- 
retur proficisci, respuerit, non tamen dicet quis- 
quam fuisse Josiam ullo vinculo legum dwinarum 
vel kumanarum obligatum credere Pharaoni Neehao 
regi iEgypti, quod diceret, Deum sihi loquutum 
esse. Quod autem objicere quis possit, reges prop- 
ter defectum doctrinee raro satis idoneos esse ad 
libros antiques, quibus verbum Dei continetur, 
interpretandum ; atque ob cam rem non aequum 
esse munus illud ab eorum auctoritate dependere ; 
objicere idem possit contra sacerdotes et omnes 
mortales ; possunt enim errare ; licetque essent 
sacerdotes caeteris hominibus natura et artibus me- 
lius instructi, sunt tamen reges satis idonei ad tales 
interpretes sub se constituendos. Atque ita, quam- 
quam reges non interpretentur ipsi verbum Dei, 
tamen interpretandi munus ab eorum auctoritate 
dependere potest ; et qui ideo auctoritatem illam 
regibus abjudicant, quod ipsum munus exercere 
non possint, idem faciunt, ac si dieerent non de- 
bere auctoritatem docendi geometriam a regibus 
dependere, nisi ipsi fuerint geometrae* Reges orasse 
pro populo, populo benedixisse, templum conse- 
erasse, sacerdotibus praecepisse, sacerdotes officio 
suo amovisse, alios constituisse legimus. Sacrificia 
quidem non obtulerunt, quia id Aaroni et filiis 

VOL. II. BB 



370 RELI6IO, 

SECT. iir. hereditarium erat. Manifestum autem est ftdsse 
. ^f- . sacerdotium, sicut vivente Mose, ita per omne tem- 

pns a Saule rege ad captivitatem Babylonicam, 

non magisterium, sed ministerium. 
Easdem j^^ PQg|. reditum a servitute Babylonica, reno- 

fuuse in sacer- J ^ 

ddtibuapost vato et signato feeder e^ restitutnm est regnum 
sacerdotalcy quale erat a morte Josuse ad initium 
regum; nisi quod non habetur expresse, quod 
Esdrae, cujus auspieiis Judsei reduces statum suum 
ordinabant, aut euiquam alii, praeterquam ipsi Deo, 
jus tradiderint imperii. Videtur potius reformatio 
ilia nihil aliud esse, quam singulorum de iis, qua 
in libro legis scripta erant, observandis vota et 
promissa nuda. Veruntamen, (forte non ex populi 
intentione) ex pacto^ quod turn renovabant, (nam 
pactum erat idem cum eo quod factum est ad mon- 
tem Sinai), erat ille status regnum sacerdotale^ hoc 
est, suprema auctoritas civilis et sacra unita erat 
in sacerdotibus. Utcunque autem ambitione eorum, 
qui de sacerdotio contenderunt, et interventu prin- 
cipum externorum ita turbatum postea sit usque ad 
tempora Servatoris nostri Jesu Christi, ut ex his- 
toriis temporum illorum sciri non possit, ubi auc- 
toritas ilia resideret ; constat tamen non fuisse 
iUis temporibus potestatem interpretandi verbum 
Dei a summa potestate civili separatam. 
Apudjudffioa 18^ gx his facile coenitu est, quid Judaeis per 
dentin divinsB.et omne tcmpus ab Abrahamo ad Christum circa 

idololatria sola , . . /» • i ^ ci • ^ 

eraiit crimina maudata pHucipum suorum laciendum erat. bicut 
cH^r;irc^' ciii^^ ill regnis mere humanis, magistratui subordi- 
teris oranibus ^^^^ obcdieudum est in omnibus, praeterquam cum 

pnncipibus suis ^ , . 

parere debebant. mandata cjus contiueut in se crimen laesae majes- 
tatis; ita in regno Dei, principibus Abrahamo, 
Isaaco, Jacobo, Mosi, sacerdotiy regi cuique pro 



DE REGNO DEI PER PACTUM VETUS. 371 

tempore suo obediendum in omnibus erat ; nisi ubi sect. m. 
mandata eorum continebant crimen Iceste majesta- . ^f- . 
tis divinte. Crimen vero laesse majestatis divinae Apud jud«os 

,. • 7 .• T • . naratio provi- 

erat, primo, negatio provideniKS aivtna ; erat dentisB divin«,et 
enim hoc negare Deum esse regem per naturam : e^t cri^i^^ 
deinde idolatria. sive cultus deorum, non aliorum \«»?» m^estatis 

' ' diTinse: in cav 

(unus enim est Deus) sed alienorum^ hoc est, cul- teris omnibus, 

• T^* 1 •%•• ••7 principibus suis 

tus, quamquam nnius Dei, sub aliis nomimbttSy^faere^ehe\MsA 
attributis, ritihusque, quam qui ab Abrahamo et 
Mose instituti erant. Erat enim hoc negare Deum 
Ahrdhami esse eorum regem per pactum cum 
Abrahamo et ipsis initum. In caeteris rebus omni- 
bus obediendum erat : et siquidem rex vel sacer- 
dos habens summum imperium jussisset aliud ali- 
quid contra leges, peccatum erat illud ejus, qui 
summum habebat imperium, non subditi; cujus 
officium est mandata superiorum non disputare, 
sed exsequi. 



BB 2 



372 RELI6IO. 



CAPUT XVII. 

DE REGNO DEI PER PACTUM NOVUM. 

1. Vaticinia de Christi dignitate. 2. Vaticinia de Christi humi- 
litate et passione. 3. Jesum esse ilium Christum. 4. Regnum 
Dei per pactum novum non esse regnum Christi, ut Christi, 
sed ut Dei. 5. Regnum Dei per pactum novum coeleste esse, 
et incipere a die judicii. 6. Regimen Christi in hoc mundo 
non fuisse imperium, sed consilium, sive regimen per doctrinam 
et persuasionem. 7. Pacti novi promissa utrinque quaenam 
sint. 8. Leges a Christo nullae additae prseter institutionem 
Sacramentorum. 9. Poenitemini, baptizamini, serva mandata, 
et similes formulae, non sunt leges. 10. Pertinet ad auctorita- 
tem civilem definire, quid sit peccatum injustitiae. 11. Per- 
tinet ad auctoritatem civilem definire, quid conducat ad paeem 
et defensionem civitatis. 12. Pertinet ad auctoritatem civilem 
judicare, quando opus est, quae definitiones et quae illationes 
verse sint. 13. Pertinet ad officium Christi docere moralia, 
non ut theoremata, sed ut leges ; remittere peccata ; et docere 
omnia, quorum non est scientia proprie dicta. 14«. Distinctio 
tempordium a spiritualibus. 15. Verbum Dei quotupliciter 
intelligatur. 16. Non omnia, quae habentur in Scriptura Sacra, 
pertinere ad canonem fidei Christianae. 17* Verbum legitimi 
interpretis Sacrarum Scripturarum esse verbum Dei. 18. Auc- 
toritas interpretandi Scripturas eadem est, quae determinandi 
fidei controversias. 19. Ecclesiae plures significationes. 20. 
Quid sit ecclesia, cui attribuuntur jura, actiones, et similia per- 
sonalia. 21. Civitas Christiana idem quod ecclesia Christiana. 
22. Plures civitates non constituunt unam ecclesiam. 23. £c- 
clesiastici qui. 24. Electionem ecclesiasticorum spectare ad 
ecclesiam, consecrationem ad pastores. 25. Potestatem pec- 
cata poenitentibus remittendi, non poenitentium retinendi, spec- 
tare ad pastores ; sed de poenitentia judicandi, ad ecclesiam. 
26. Excommunicatio quid, et in quos cadere non potest. 27. 
Interpretationem Scripturse dependere ab auctoritate civitatis. 
28. Chrbtianam civitatem Scripturas interpretari debere per 
pastores ecclesiasticos. 

' ' ' 1 . De Jesu Christo Servatore nostro, qui regnum 

Vaticimade . . ^ ^ ^ . 

Christi dignitate Dci per pactum novum restituturus erat, partim 



SECT. III. 
17. 



DH REGNO DEI PER PACTUM NOVUM. 373 

dignitatem ejus regalem, partim humilitatem et sect. hi. 
passionem praenunciantes^ mnltse in Testamento . ^]' . 
Vetere exstant prophetise non obscurse. De dignir vatidma de 
tate, inter alias hae ; benedicens Deus Abrahamo, 
promittit ei filium Isaac, additque (Gen. xvii. 16): 
Et reges populorum orientur ex eo. Jacobus 
(Gen. xlix. 10) benedicens filio suo Judae: Non 
atiferetur, inquit, sceptrum de Juda. Deus ad 
Mosem: Prophetam, inquit, (Deut. xviii. 18), 
suscitaho eis ex medio fratrum suorum similem 
tui : et ponam verba mea in ore ejus^ loqueturque 
ad eos omnia quce prcecepero illi. Qui autem 
verba ejus, quce loquetur in nomine meo^ audire 
noluerity ego ultor exsistam. Isaias (vii. 14): 
Dabit Dominus ipse vobis signum: Ecce virgo 
concipiet et pariet filium^ et vocabitur nomen 
ejus Emanuel. Idem (Isai. ix.'6) : Parvulus natus 
est nobis, et Jilius datus est nobis, et f actus est 
principatus super humerum ejus: et vocabitur 
nomen ejus admirabilis, consiliarius, Deusjhrtis, 
pater Jiituri scBculi, princeps pads. Rursus (Isai. 
xi. 1-5) : Egredietur virga de radice Jesse, et 
flos de radice ejus ascendet ; et requiescet super 
eum spiritus sapientia, etc. Non secundum vi- 
sionem oculorum judicabit ; neque secundum au- 
ditum aurium arguet ; sed judicabit in justitia 
pauper es, etc. et percutiet terram virga oris stii, 
et spiritu labiorum interjiciet impium. Prseterea, 
ejusdem Isaiae capitibus li. lii. Uii. liv. Ivi. Ix. Ixi. 
Ixii. pene nihil aliud continetur, prseter descrip- 
tionem adventus et operum futuri Christi. Jeremias 
(xxxi. 31): Ecce dies veniet, dicit Dominus, et 
feriam domui Israel et domui Judcefoedus novum, 
etc. Baruch (iii. 36, 38) : Hie est Dev^ noster. 



374 RELIGIO. 

SECT. iiK etc. Post h(BC in terris vusus est, et cum hominibus 
. ^]' ^ conversatus est. Ezechiel (xxxiv. 23) : Suscitaho 
super eas pastorem unum qui pascat eas, servum 
meum Davidy et faciam cum eis pactum pads. 
Daniel (vii. 13, 14) : Aspicieham ergo in nisione 
noctis,€t ecce cum nuhihus cceli quasi filius honiinis 
veniebaty et usque ad antiquum dierum pervemt: 
et dedit ei potestatem et honorem et regnuniy et 
omnes populi, et tribus et Ungues ipsi servient; 
potestas ejus potestas sterna. Aggaetis (ii. 7, 8) : 
Adhuc unum modicum esty et ego commovebo 
caelum et t err amy et mare et aridumy et movebo 
omnes gentes, et veniet desideratus cunctis gen- 
tibus. Zacharias (iii. 8) sub visione Jesu magni 
sacerdotis : Adducam servum Tneum Orientemy 
etc. Et rursus (Zachar. vi. 1 2) : Ecce viry Oriens 
nomen ejus. Et rursus (Zachar. ix. 9) : Exulta 
satis Jilia Sion, jubila filia Jerusalemy ecce rex 
tuus et salvator. His aliisque vaticiniis permoti, 
exspectarunt Judsei Christum, regem a Deo mitten- 
dum, qui ipsos redimeret, et praeterea omnibus 
gentibus imperaret. Imo, in totum imperium Ro- 
manum vaticinium emanaverat, quod etiam in 
favorem inceptorum suorum,etsi falso, interpretatus 
est imperator Vespasianus, ex Judcea venturum, qui 
rerum potiretur. 
vaticiniade 2. Vaticiuia autem de humilitate et passione 

tate et passione. Ckristi inter alia haec sunt : Isaise (liii. 4) : Za»- 
guores nostros ipse tulity et dolores nostras ipse 
portavit : et nos putavimus eum quasi leprosnmy 
et percussum a Deo et humiliatum. Et mox (vers. 
7) : Oblatus esty quia ipse voluity et non aperuit os 
suum : sicut ovis ad occisionem ducetury et quasi 
agnus coram tondente se obmutescety etc. Et 



DERE6NO DEI PER PACTUM NOVUM. 375 

rursus (vers. 8) : Ahscissus est de terra viventium: sect. hi. 
propter scelus populi percussi euniy etc. (Vers. 12): ^^^' ^ 
Et ideo dispertiam ei plurimos, et fortium di- 
videt spolia, pro eo quod tradidit in mortem 
animam suam, et cum sceleratis reputatus est: et 
ipse peccata multoram tulit^ et pro transgresso- 
rihus rogavit. EtZacharise (ix. 9) : Ipse pauper 
ascendens super asinam, et super pullum fiUum 
asiTKB. 

3. Imperante Tiberio Csesare, prsedicare coepit Jesum esse 
Servator noster Jesus Galilseus, Alius, ut putabatur, ^ ^ ""' 
Joseph!, annuncians populo Judseorum regnum 

Dei ab ipsis exspectatum appropinquasse ; et esse 
se regem^ id est, Christum illum ; legem expli- 
cans; apostolos duodecim et discipulos septua- 
ginta, secundum numerum principum tribuum et 
septuaginta seniorum, ad similitudinem Mosis, in 
ministerium assumens ; viam salutis per se et per 
illos docens ; templum purgans; signa ingentia 
faciens, et ea omnia adimplens, quae prophetae de 
future Christo vaticinati fuerant. Hunc Pharisseis, 
quorum doctrinam falsam et simulatam sanctitatem 
reprehenderat, et per eos populo invisum, regni 
affectati accusatum, et crucifixum, descripta ejus 
genealogia, nativitate, vita, doctrina, morte, et re- 
surrectione, comparandoque ea quae fecit cum iis 
quae prsedicta fuerunt, verum ftiisse Christum, et • 
regem a Deo promissum, et ad renovandum inter 
ipsos et Deum pactum novum a Deo patre missum, 
et ostendunt Evangelistse, et Christiani omnes con- 
sentiunt. 

4. Ex eo, quod Christus a Deo patre missus 
fiierit ad percutiendumyb?^?^^ inter ipsum et popu- 



376 RELIGIO. 

SECT. III. lum, manifestum est, et si Christus patri sno aequa?- 

. ^^' . lis sit quoad naturam, minorem tamen fuisse quoad 

Regnum Dei jus rcgiii. Etciiim munus tale, proprie loquendo, non 

per pactum . , ■ -, • i ^ • 

novum non esse regium est, scd pro-regium ; quale erat regimen 
u?ch^?,^^ Mosis. Regnum enim non ejus, sed patris erat ; id 
wtDei. quod Christus significavit ipse, cum ut subditus 

baptizaretur, et aperte professus est, quando (Mattb. 
vi. 9) orare docuit : Pater nosteVy etc. acheniat 
regnum tuum. Et ubi dixit (Matth. xxvi. 29) : Non 
bibaTHj etc. usque in diem ilium, cum hiham illud 
vobiscum novum in regno patris mei. Et sanctus 
Paulus (1 Cor. xv. 22-24) : Sicut in Adam omne^ 
moriuntur, ita in Christo omnes mvificabuntur ; 
unusquisque autem in suo ordine ; primitive Chris^ 
tus ; deinde, ii qui sunt Christi, qui in adventu 
ejus crediderunt ; deinde finis y cum tradiderit 
regnum Deo et patri. Idem tamen appellatur 
etiam regnum Christi. Nam et mater filiorum 
Zebedsei rogavit Christum dicens (Matth. xx. 21) : 
Dicy sedeanty hi duo filii mei, umis ad dextram 
tuam, et unus ad sinistram in regno tuo. E:t 
latro in cruce (Luc. xxiii. 42) : Domine memento 
meiy cum veneris in regnum tuum. Et sanctus 
Paulus (Eph. V. 5) : Hoc enim scitote intelligentes,, 
quod omnis fornicator etc. non hahet hcereditatem 
in regno Christi et Dei. Alibi (2 Tim. iv. 1): 
Testificor coram Deo et Jesu Christo, qui judica- 
turus est vivos et mortuos per adventum ipsius et 
regnum ejus : et (vers. 18) : Liber avit me Dominus 
ab omni opere malo, et salvum faciei in regnum 
suum cceleste. Neque mirandum est idem regnum 
utrisque tribui ; quam uterque pater et filius, 
idem sit Deus ; et pactum novum de regno Dei 
non sit propositum in nomine Patris, sed in 



DE REGNO DEI PER PACTUM NOVUM. 377 

nomine Patris, Filii, et Spiritus Sancti, ut sect. hi. 
unius Dei. . ^^' . 

5. Regnum autem Dei, cuius restituendi causa Regnmn Dei 

/^ Tx • • • P®' pactum 

Chrtstus a Deo patre missus est, non ante mi- novumcoeieste 
tium sumit, quam ab adventu ejus secundo, nimi- ^i jlS^*^ 
rum a die judicii, cum venturus est in majestate 
comitantibus angelis. Promissum enim est apos- 
tolis, in regno _^Dei judicatures se duodecim tribus 
Israel (Matth. xix. 28) : Vos qui sequuti estis 
me in regeneratione^ cum sederit jilius hominis in 
sede majestatis suce, sedehitis et vos judiccmtes 
duodecim tribus Israel. Id quod prsestandum non 
est, nisi in die judicii. Nondum ergo est Chris- 
tub in sede majestatis suae. Neque tempus, quo 
Christus in terris versatus est, regnum dicitur, 
sed regeneratioy hoc est, renovatio sive restitutio 
regni Dei, et evocatio eorum qui in regnum ftitu- 
rum recipiendi erant. Et ubi dicitur (Matth. xxv. 
3 1 , 32 ) : Cum veneritjilius hominis in majestate suay 
et omnes angeli cum eo^ tunc sedehit super sedem 
majestatis suce ; et congregabuntur ante eum om- 
nes genteSy et separahit eos ah invicem, sicut pas- 
tor segregat oves ab h^edis : manifeste coUigitur, 
nuUam futuram separationem, quoad locum, sub- 
ditorum Dei ab ipsius hostibus; sed permixtim 
victuros esse usque in adventum Christi fiiturum. 
Id quod confirmatur etiam per comparationem 
regni coelorum cum tritico zizaniis mixto ; et cum 
reti omne genus piscium comprehendente. At 
regnum proprie dici non potest multitude hominum 
ex subditis et hostibus simul promiscue habitanti- 
bus. Prseterea, apostoli, cum Servatorem nostrum 
interrogaren.t, an in eo tempore, quo ascenderet in 
coelum, restituturus esset regnum Israel, aperte tes^~ 



378 RELIGIO. 

SECT. III. tabantur putare se tunc, ctun Christus ascende- 
. ^'^' . ret, regnum Dei nondum advenisse. Porro, verba 

Bcgnam Dei Christi (Joh. xvui. 36) : Hou cst reguum meum de 

So!^^Se«te Aoc mundo : et (Luc. xxii. 18) : non hiham etc. 

rSfejladT" ^^^^ regnum Dei veniat: et (Job. iii. 17): non 
mint T>eus filium suum in huncmundumj utjudicet 
mundum, sed ut salvetur mundusper ilium : et (Job. 
xii. 47) : si quis audierit verba mea^ et non custo- 
dier it, ego nonjudico eum ; non enim veni^ utjudi- 
cem mundum, sed salvificem mundum : et (Luc. xii. 
14): homo quis me constituit judicem aut divisor em 
super vos ? et ipsa appellatio regni ccelestis idem 
testatur. Idem coUigitur ex verbis propbetae Jere- 
miae (xxxi. 34) loquentis de regno Dei per pactum 
novum : Non docehit vir ultra proximum suum, 
et vir fratrem suum, dicens, cognosce Dominum ; 
omnes enim cognoscent me a minimo eorum usqu£ 
ad maximum, ait Dominus : id quod de regno 
hujus mundi intelligi non potest. Regnum igitur 
Dei, cujus constituendi causa Christus in borne 
mundum venit ; de quo propbetse vaticinati sunt ; 
et de quo orantes dicimus, adveniat regnum tuum ; 
si subditos ab bostibus loco separates, si judicia, si 
majestatem babere debet, prout est prsedictum, ab 
eo tempore incipiet, in quo Deus oves ab baedis 
separabit; in quo apostoli judicabunt duodecim 
tribus Israel ; in quo Christus veniet in majes- 
tate et gloria ; in quo denique omnes cognoscent 
Deum, ita ut non opus sit doceri, id est, in secundo 
Christi adventu, sive die judicii ultimi. Quod 
si regnum Dei restitutum jam esset, nulla ratio 
reddi posset, quare Christus, complete opere prop- 
ter quod missus est, iterum veniret, aut quare sic 
precaremur : adveniat regnum tuum. 



DE REGNO DEI PER PACTUM NOVUM. 379^ 

6. Qnamquam autem regnum Dei per Christum sect. hi. 
feeders novo constituendnm, coeleste fderit, non . ^^' . 
est ideo putandum eos, qui in Christum credentes Regimen christi 

. "n t • • A. J* A.* • A. • • A. in hoc mundo 

pactum mud mirent, non tore etiam m terns ita non fiiisse im- 
regendos, ut in fide sua et obedientia pacto pro- co^^thre 
missa perseverarent. Frustra enim ftdsset regnum regimen per 

•■' , ^ doctnnam et 

eceleste, et promissa patria^ nisi in ipsam perdu- pewuaaonem. 
eendi essemus. Perduci autem non possunt, nisi 
qui in via diriguntur, Moses cum instituisset reg^ 
num sacerdotale, ipse per totum tempus peregri- 
nationis usque ad ingressum terrae promissae, etsi 
non esset sacerdos, populum tamen rexit et con- 
duxit. Eadem ratione Servatoris nostri est, quem 
similem Mosi ea in re Deus esse voluit, quatenus 
a patre missi, ccelestis civitatis futures cives etiam 
in hac vita ita regere, ut in illam pervenire et in- 
gredi possint, etiamsi regnum non ejus proprie, sed 
patris fuerit. Sed regimen, quo fideles suos in hac 
vita Christus regit, non est proprie regnum sive 
imperium, sed munus pastoritium sive jW docendi ; 
id est, non dedit ei Deus pater potestatem judi- 
candi de meo et tuo, sicut regibus terrse; nee 
potestatem cogendi per pcenas, neque leges fe- 
rendi ; sed mundo ostendendi et docendi viam 
et scientiam salutis, hoc est, prcsdicandi et ex- 
pUcandi quid faciendum iis est, qui in regnum 
coelorum intraturi sunt. Quod non habuerit 
Christus potestatem a patre ad judicandum, in 
quaestionibus mei et tuiy hoc est, in omnibus quces- 
tionibus juris, inter eos qui non crediderunt, satis 
ostendunt verba ilia Christi supra citata : homo 
quis me constituit judicem cmt divisorem super vos. 
Et ratione confirmatur ; cum enim Christus mis- 
sus fiierit ad pactum inter Deum et homines per-^ 
cutiendum, neque obligatur quisquam ad obedien- 



380 RELIGIO. 

SECT. III. tiam prsestandam ante pactum iiiitum, si judicasset 

- ^J' _ ■ de qusestionibus juris ^ nemo sententiae ejus tene- 

R«gimen christi Tctur obcdire. Sed cognitionem juris non fiiisse 

in hoc mundo g^ . . , , . 

non fiiisse im. Christo commissam m hoc mundo, neque inter 
JSIiin!rive fideles neque inter infideles, ex eo apparet, quod 
d^S^'l^t J^^ ^^^^ ^^^^ controversia pertineat ad principesy 
persuarionem. quamdiu auctorftati eorum a Deo non derogatur. 
Non autem derogatur ante diem judicii, ut apparet 

ex verbis sancti Pauli loquentis de die judicii : de- 
inde finis y inquit (1 Cor. xv. 24) cum tradiderit 
regnum Deo et patri, cum evacuaverit omnem 
principatum et potestatem et virtutem. Secundo, 
verba Servatoris nostri, Jacobum et Johannem, ubi 
dixissent (Luc. ix. 54) vis dicamus ut ignis de^ 
scendat de ccelo et consumat illos, nimirum Sama- 
ritanos qui euntem in Jerusalem noluerunt hos- 
pitio accipere, increpantis dicentisque (vers. 56) : 
Filius hominis non venit animus perdere sed saU 
rare: et ilia (Matth. x. 16): ecce mitto vosy ut 
oves in medio luporum : excutite puherem, et si- 
milia : et verba ilia (Joh. iii. 17) : non misit Deus 
filium suum in hunc mundum, ut judicet mundum, 
sed ut salvetur mundus per ilium : et ilia (Joh. 
xii. 47) : si quis audierit verba mea et non cus- 
todierit, ego non Judico eum ; non enim veniy ut 
judicem mundum^ etc.: ostendunt non fuisse datam 
ei potestatem quemquam condemnandi, aut puni- 
endi. Legitur quidem (Joh. v. 22) : pater nonjudi-- 
cat quemquam^ sed omne Judicium dedit filio : 
illud vero, cum intelligi possit et debeat de die 
judicii futuri, antecedentibus non repugnat. Quod 
denique missus non sit ad leges novas ferendas, 
neque ergo ftierit ex oflScio et missione legis- 
lator proprie dictus, sicuti neque Moses, sed lator 
et promulgator legum patemarum (Deus enim^ 



DE REGNO DEI PER PACTUM NOVUM. 381 

non Moses neque Christus, ex pacto rex erat) ex sect. hi. 
eo coUigitur, quod dixerit (Matth. v. 17) : non veni ^]' . 
solvere y nimirum leges antea a Deo latas per Mo- 
sen quas statim interpretatur, sed adimplere : et 
(Matth. V. 19) : qui solver it umim de mandatis 
Hits minimis et docuerit sic homines^ minimus 
vocahitur in regno ccelorum. Non ergo habuit 
Chrtstus a patre sibi commissam auctoritatem 
regiam aut imperatoriam in mundo, sed consilia- 
riam et doctrinalem tantum; id quod significat 
ipse, turn (Matth. iv. 19) ubi vocat apostolos non 
venatores sed piscatores hominum^ turn (Matth. 
xiii. 31-33) ubi comparat regnum Dei grano sinapis 
et fermento abscondito in farina. 

7. Promisit Deus, primum, Abrahamo semen nu- ^^f^ "^^^ "s^ 

' *^ missa utxmque 

merosum, possessionem terrse Chanaan, et bene- qu»nain aint 
dictionem gentium in semine ejus, ea lege, ut ipse 
et semen ejus ei servirent; deinde semini Abra- 
hami secundum camem regnum sacerdotale, regi- 
men liberrimum, in quo nuUo humane imperio 
subjiciendi erant, ea lege, ut servirent Deo Abra- 
hami eo ritu, quem doceret Moses; postremo, 
et illis et omnibus gentibus regnum cceleste et 
aternum, ea lege, ut servirent Deo Abrahami eo 
ritu, quem doceret Christus. Pacto enim novo, 
hoc est Christiano, conventum est ex parte homi- 
num, ut Deo servirent Abrahami eo ritu, quem 
doceret Jesus ; ex parte Dei, ut remitteret illis 
peccatUy et in regnum cceleste ipsos introduceret. 
De regno coelesti, quale fiierit, diximus supra ar- 
ticulo quinto. Appellari autem solet, quandoque 
regnum ccelorum, quandoque regnum glori^e^ 
quandoque vita ceterna. Quod requiritur ex parte 
hominum, nempe servire Deo prout docuerit 
Christus, duo continet : obedientiam Deo pros- 



382 RBLI610. 

SECT. III. standam (hoc enim est servire Deo) et fidem in 
. ^^' . Jesum, nempe, nt credamus Jesum esse illum 
Pacti novi pro- Christum e Dco promissum ; ea enim sola causa 
^u»nam «mt ^st, quaTc illius potius quam altenus sequenda sit 
doctrina. Ohedienti^s autem loco in Sacris Scrip- 
tuns ssepissime ponitur pcenitentia, propterea quod 
Christus ubique docet voluntatem apud Deum 
pro facto haberi : poenitentia autem obedientis 
animi signum est infallibile. His intellectis, eas 
essejwderis Christiani conditiones, quas diximus ; 
nempe, ex parte Dei, dare hominibus remissionem 
peccatorum et vitam aeternam ; ex parte hominum^ 
poenitere, et credere in Jesum Christum ; ex 
multis locis Scripturse Sacrse evidentissime appare- 
bit. Primo, verba ilia, (Marc. i. l5) ; Appropin- 
quavit regnum Dei ; pcenitemini et credits JEvan- 
gelio ; continent pactum totum. Similiter, ilia 
(Luc. xxiv. 46, 47) : quoniam sic scriptum est, et 
sic oportehat Christum pati et resurgere a mar" 
tuis tertia die^ et preedicari in nomine ejus pcsni- 
tentiam et remissionem peccatorum in omnes 
gentes, incipientihus ah Jerosolyma ; et ista 
(Act. iii. 19, 20) : pcenitemini et convertimini, ut de^ 
leantur peccata vestruy ut cum venerint tempora 
refrigeriiy etc. Aliquando vero altera pars pro- 
ponitur expresse, altera subintelligitur, ut hie 
(Joh. iii. 36) : qui credit in filium hahet vitam 
{Bternam ; qui incredulus est filio, non videbit 
vitam, sed ira Dei manet super eum : ubi fides 
exprimitur, poenitentia tacetur. Et in prsedicatione 
Christi, (Matth. iv. 17) : Pcenitemini : appropin- 
quavit enim regnum Dei : ubi poenitentia expri- 
mitur, subauditur fides. Sed manifestissime et 
formalissime contractus novi partes ibi explicantur, 
ubi princeps quidam, regnum Dei tanquam licitans. 



DE REGNO DEI PER PACTUM NOVUM. 383 

Servatorem nostrum interrogat (Luc. xviii. 18): sect. iii. 
Magister bone, quid faciens vitam ceternam pos- . ^'^' ^ 
sideho f Proponit autem, primo, Christus partem 
pretii unam, nempe, observationem prseceptorum, 
sive ohedientiam ; quam cum prsestitisse se re- 
spondisset, adjungit alteram : Unum^ inquiens 
(vers. 22) deest ; omnia qucecunque hahes vende, 
et da pauperihuSj et hahehis thesaurum in coelo, 
et veni sequere nie. Hoc Jidei erat. Is itaque, 
non satis credens Christo et thesauris coelesti- 
bus, tristis abiit. Continetur autem idem pactum 
his verbis (Marc. xvi. 16) : Qui crediderit et 
baptizatus Jkierit, salvus erit ; qui vero non ere-- 
diderity condemnahitur : ubi fides exprimitur; 
pcenitentia in baptizatis supponitur. Et his (Joh. 
iii. 5) : nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu 
SanctOy non potest introire in regnum Dei : ubi 
renasci ex aqua idem est quod regeneratio, id est, 
conversio ad Christum. Guod autem duobus 
locis proxime citatis aliisque requiratur baptismus, 
intelligendum est, sicut circumcisio erat ad pactum 
vetus ; ita esse baptismum ad pactum novum. Cum 
ergo ilia non ad essentiam, sed ad memoriam pacti 
veteris, ut ceremonia et signum pertinuerit, quod 
in deserto omissum est; similiter etiam hie non 
ad essentiam initi foederis noviy sed ad memoriam 
et signum adhibitus est ; et modo voluntas adsit, 
per necessitatem omitti quoad actum potest. Poe-* 
nitentia autem et fides , quae de essentia j9ac/i sunt, 
semper requiruntur. 

8. In re^no Dei post hanc vitam leges f uturae i-eg^* * chnsto 

, , , nulls addita 

null€B sunt ; tum quia neque legibus locus est, ubi prater institoti. 
peccato non est ; tum etiam quia leges a Deo nobis ^^^"°'®^ 
datae sunt, non ut in coelo, sed ad coelum dirigamur. 



tomm. 



384 RELIGIO. 

SECT. III. Qnas igitur leges Christus, non ipse sanxit ; nam 
^ ^1' . auctoritatem legislativam, ut supra articulo sexto 
Leges a christo ostensuQi est, assumere sibi noluit ; sed pro pater- 
prater instituti. ^is proposuit ; iQ niuic iiiquiramus. Habemus au- 
onem Sacramea- ^^^ locuQi Scripturse (Matth. xxu. 37-40) ubi leges 
Dei usque ad id tempus traditas, omnes contrahit 
in prsecepta duo : Diliges Dominum Deum tuum 
in toto corde tuOy et in tota anima tua et in tota 
mente tua : hoc est maximum et primum manda-- 
tum. Secundum autem simile est huic : Diliges 
proximum tuum sicut teipsum. In his duohus 
mandatis universa lex pendet, et propheta. Ho- 
rum quidem primum datum ante est per Mosen 
(Deut. vi. 5) totidem verbis. Secundum autem 
etiam ante Mosen : est enim lex naturalis, initium 
habens cum ipsa natura rationali. Est autem 
utrumque simul omnium legum summa. Nam con- 
tinentur omnes leges cultus divini naturalis in his 
verbis, diliges Deum ; et omnes leges cultus divini, 
ex pacto veteri debiti, in eo quod dicitur, diliges 
Deum tuum^ hoc est, Deum quatenus regem pecu- 
liariter Abrahami et seminis ejus ; et omnes leges 
naturales et civiles his verbis, diliges proximum 
tuum sicut teipsum. Nam qui dUigit Deum et 
proximum, animum habet obediendi et divinis et 
humanis legibus. Amplius autem quam animum 
obediendi, Deus nihil exigit. Habemus alium lo- 
cum, ubi Christus leges interpretatur, nempe 
quintum, sextum, et septimum sancti Matthaei ca- 
pita Integra. Ese vero leges omnes habentur, vel 
in DecalogOj vel in lege morali, vel continentur in 
Jide Abrahami : ut continetur mjide Abrahami ilia 
de non repudianda uxore. lUud enim, erunt duo 
in came una^ neque a Christo primo, neque a 



DE REGNO DEI PER PACTUM NOVUM. B85 

Mose, sed ab Abrabamo traditum est, qui primus^ECT. in. 
mundi creationem praedicavit. Leges igitur, qnas . ^J* ^^ 
Christus in altero loco contrabit, in altero expli- 
cat, aliae non sunt quam illse, ad quas teiientur 
omnes mortales qui agnoscunt Deum Abrabami. 
Prseter has, nullam legem a Christo traditam legi-^ 
mus prseter institutionem saeramentorum baptismi 
et eucharistite. 

9. Quid ergo dicetur de praeceptis hujusmodi ; P®mtemini, 
pcenitemini ; haptizamini ; serva mandata; cr^- serva mancu^ta, 

7«.-v-T 7* •«# 7 • et similes formii- 

aite hvangelio ; vemte ad me; vende omnia g^w^e i«, non sunt 
hahesj da pauperihuSy sequere me ; et similibus ? ^®^®** 
Dieendum est, non esse leges^ sed vocationem 
Sidjidem; quale est illud Isaise (Iv. 1), Venite, 
emite absque argento et absque ulla commutatione 
vinum et lac. Neque si vocati non veniunt, prop- 
terea peccant contra ullam legem, sed contra pru- 
dentiam tantum ; neque punietur ir^fidelitas, sed 
peccata priora. Quare sanctus Jobannes de incre- 
dulo dicit (Job. iii. 36) : ira Dei manet super ilium ; 
non dicit : ira Dei veniet super ilium. Et (Job. 
iii, 1 8) : Qui non credit jam judicatus est, quia 
non credit : non dicit ; judicabitur ; sed, jam ju- 
dicatus est. Imo non satis concipi animo potest 
remissionem peccatorum beneficium esse a Jide^ 
nisi etiam e contrario intelligatur, punitionem pec- 
catorum damnum esse ab infidelitate. 

10. Ex eo, quod Servator noster principum sub- Pertinetad 
ditis et civitatum civibus nuUas leges praescripsit a^ilem'dS!Jil« 
distributivas, hoc est, regulas nuUas dedit, quibus J^^j^*^^*"^^ 
civis scire et dignoscere possit, quid sit suum sibi 
proprium, quid alienum, neque quibus formulis, 
verbis, circumstantiisve dari^ tradi, invadi, possi- 

deri rem oporteat, ^it accipientis, invadentis, vel 

VOL. II, c c 



386 RELIGIO* 

SECT. III. possidentis jure existimetur ; intelligendum neces- 

, ^7. sario est, non tantum apud infideles, inter quos 

Pertinetad Ipse Christus judicem se et distrihutorem esse 

didi^^A^Siire negavit, sed etiam apud Christianos, cives singulos 

quid rit pecco. regculas illas accipere debere a civitate, hoc est, ab 

tain u^uftUtiee, C3^ r ... 

eo homine vel ea curia, quae civitatis summum habet 

imperium. Sequitur ergo legibus illis, non occi^ 

des, non moechabere, nonfuraherey parentes hono* 

rabis, nihil aliud praecepisse, quam ut cives et sub- 

•diti suis principibus et summis imperantibus in 

qusestionibus omnibus, circa meum^ tuum^ suumy 

alienum, absolute obedirent. Etenim praecepto, 

non occides, non omnis occisio prohibetur. Nam 

^ui dixit, non occides, idem dixit (Exod. xxxv. 2), 

occidafur is quifecerit opus in sahbatho. Neque 

omnis occisio causa inaudita: dixit enim (Exod. 

xxxii, 27), occidat unusquisque fratrem et amicxvm 

et proximum suum : et occisa sunt tria et viginta 

millia hominum. Neque omnis occisio hominis 

innocentis : vovit enim Jephte (Jud. xi. 31), quicun-- 

que primus Juerit egressus, etc. eum holocaustum 

qfferam Domino : et votum ejus Deo acceptum est. 

Quid ergo prohibetur? Hoc tantum, ne quis 

occidat quemquam, quem occidere non sit ipsi jus, 

id est, nemo occidat, nisi id facere suum sit. Jubet 

ergo lex Christi, circa occisionem, et proinde 

etiam circa omnem Isesionem hominis et circa 

poenas statuendas, soli civitati obedire. Similiter 

prsecepto, non mcechabere, non prohibetur omnis 

concubitus, sed tantum cum aliena; quae vero 

aliena est, judicatio ad civitatem pertinet, et per 

regulas, quas praescribet civitas, determinanda est* 

Imperatur ergo praecepto hoc mari et foeminae ser- 

vare fidem, quam dederint mutuo, ex prsescripto 



DE REGNO DEI PER PACTim NOVUM. 387 

civitatis, Pariter prsecepto, non furahere^ non sect, hi* 
prohibetur omnis rei invasio ant clandestina abla- . Y' - 
tio, sed aliensB tantum. Jubetur ergo civis hoc 
unnm, ne invadat aut surripiat quicqnam, quod 
invadi aut surripi prohibet civitas ; et in universum, 
non vocare quicquam homicidium^ adultermmj vel 
furtum, nisi quod fiat contra leges civiles. Pos- 
tremo, cum jusserit Christus parentes honorarie, 
nee prsescripsit quibus ritibus, quibus appellationi- 
bus, quali obedientia honorandi sunt, intelligitur 
honorandos esse, voluntate quidem et interne, ut 
filiorum suorum reges et dominos, externe vero 
non ulterius, quam permittit civitas, quae suum 
cuique (sicut et res alias) honorem assignabit. Cum 
autem natura justitise in eo consistat, ut suum cui- 
que tribuatur, manifestum est ad civitatem perti- 
nere etiam Christianam, quid sit justitia et quid 
injustitia, sive peccatum contra justitiam, determi- 
nare. Quod autem ad civitatem pertinet, id per- 
tinere censendum est ad eum vel eos, qui habent 
summum civitatis imperium. 
1 1 , Porro quoniam Servator noster civibus nuUas Pertinet ad 

. ,. . - . . .^ ^. • ^1 auctoritatera 

indicavit leges circa civitatis regimen, prseter leges dviiem definir«, 
naturae, hoc est, prseter mandatum obedientiae civi- JTp^mT' 
lis, non potest civis quisquam privatim determinare, ^^^^"^ 
quis sit amicus, vel quis hostis publicus, quando 
bellum, quando fcedus, quando pax, quando inducise 
meundae sint ; neque qui cives, quae et quorum 
hominum auctoritas, quae doctrinae, qui mores, 
quae orationes, quae combinationes et quorum ho- 
minum, saluti civitatis vel commodae vel adversae 
sint. Haec ergo et similia omnia a civitate, id est, 
a summis imperantibus, si opus sit, discenda sunt. 
12. Praeterea, haec omnia ; propugnacula, domos, 

cc*^ 



388 REUGIO. 

SECT. III. templa aecfificare ; pondera itgentia movere, ferre, 
. ^y- . tollere; maria tuto transmittere ; machinas ad 
Pertinet ad auc- omnem vitflB usum construere ; orbis terrarum fa- 
lem judicare cicm, siderum cursus, anni tempestates, temporum 
^ rntfinftio^! ^^*^^^^^ ^^ denique naturam renim cognoscere; 
et qu» iiiationes jxwa iiaturalia et civilia callere \ scientiseque omnes 
quae philosophiae nomine comprehenduntur, partim 
ad vivendum, partim ad bene vivendnm necessarise 
sunt; horum scientia, quia Christus earn non 
tradidit, ratiocinatione, id est, texendo consequen- 
tias initio sumto ab experientiis, addiscenda est. 
Sed ratiocinationes hominum, interdum rectse, in- 
terdum erroneae sunt ; et proinde, id quod concludi- 
tur et tenetur pro veritate, quandoque Veritas, 
quandoque error est. Errores autem etiam circa 
philosophica hsec aliquando nocent publice, mag- 
narumque seditionum et injuriarum occasionem 
prsebent. Oportet igitur, quoties repugnans bono 
publico et paci communi controversia de his rebus 
oritur, esse aliquem qui de ratiocinatione, id est, 
an quod infertur, recte inferatur, necne, sententiam 
ferat, ut controversia finiatur. Nullae autem in 
banc rem datae regulae sunt a Christo ; nequ^ 
enim venit in hunc mundum ut doceret logicam. 
Reliquum igitur est, judices talium controversiarum 
eosdem esse, quos Deus per naturam prius institu- 
erat, nimirum, eos, qui a summo imperante in una- 
quaque civitate constituuntur. Porro, si contro- 
versia de eorum, quae in usu communi sunt, nomi- 
nxmi sive appellationum significatione accurata et 
propria, id est, de definitionibus suscitetur, ita ut 
ad pacem civitatis vel ad juris distributionem opus 
sit ut determinetur, pertinebit determinatio ad 
civitatem. Nam hujusmodi definitiones ex obser- 



DE REGNO DEI PER PACTUM NOVUM. 389 

vatione diversorum conceptuum, ad quos signifi- sect, iil 
candos appellationes illae diversis temporibus et .,.J!fi..^ 
causis adhibentur, homines ratiocinando expiscan- 
tur. Decisio autem qusestionis, an qnis recte 
ratiocinatus fiierit, civitatis est. Exempli causa : 
si mulier partum ediderit formae insolitse, yetet 
autem lex hominem occidere ; nascitur qusestio an 
partus sit homo. Quseritur ergo, quid sit homo. 
Nemo -dubitat, quin judicabit civitas, idque nulla 
habita ratione definitionis Aristotelicae, quod homo 
sit animal rationale. Atque hsec, nimirum jus, 
politia, et scientice iiaturaleSy subjecta sunt, d^ 
quibus Christus prsecepta trader^ aut quicquam 
docere, prseter hoc unum, ut in omnibus circa ilia 
controversiis cives singuli civitatis suae legibus et 
sententiis obedirent, ad officium suum pertinere 
negat. Hoc tamen meminisse oportet, eundem 
Christum ut Deum potuisse jure non modo docere, 
sed etiam imperare quae voluit. 

13. Officii Servatoris nostri summa erat viam Pertinet ad offi. 

•a •«• • 1 1 * cium Christi do- 

docere et media omma ad salutem et vitam seterr ceremoraUa,iioii 
nam. Mediorum autem ad salutem unum estJJ^*^^f*^*^ 
justitia et ohedientia civilis, et ohservatio omnium "^^ peccata, 

^ ^ \ ' et docere omma 

legum naturalium. Doceri autem possunt hsec quorum non est 
duobus modis : altero, ut theoremata per rationem dicS^ * ^"*^"* 
natural em ; deducendo jus et leges naturales a prin-r 
cipiis contractibusque humanis; atque doctrina 
ea sic tradita examini potestatum civilium subjecta 
est : altero, ut leges per auctoritatem divinam, 
ostendendo talem esse voluntatem Dei ; atque hoc 
modo docere ad eum solum pertinet, cui voluntas 
Dei supematuraliter cognita est, hoc est, ad 
Christum. Secundo, ad officium Christi perti- 
nebat eondonare poenitentibus peccata ; nam id ad 



390 RELIGIO. 

SECT. III. hominum, qui jam peccaverant, sdutem necessa- 
^ ^'^' _^ rium erat, neque ab alio fieri potuit. Non enim 
poenitentiam sequitur remissio peccatorum natura- 
liter, ut debita ; sed dependet, ut gratuita, a volun- 
tate Dei supematnraliter revelanda. Tertio, ad 
Christi officium pertinebat docere ea mandata Dei 
omnia, sive circa cultum sive circa dogmata fidei, 
quae ratione naturali sciri non possunt, sed revela- 
tione tantum ; qualia sunt ipsum esse Christum ; 
regnum suum non esse terrestre^ sed ccsleste ; esse 
prcemia et pcenas post hanc vitam; animam esse im^ 
mortalem ; sacramenta tot et taliafore ; et similia. 
Distmctio 14. Ex iis, quae dicta sunt in articulis proximo 

I^tod^nfc praecedentibus, non est difficile distinguere inter 
spiritualia et temporalia. Cum enim per spiritu- 
alia ea intelligantur quae fimdamentum habent in 
auctoritate et officio Christi, neque, nisi ea 
Christus docuisset, sciri possent ; sintque csetera 
omnia temporalia: sequitur definitionem et sen- 
tentiae lationem circa justum et injustum, cogniti- 
onem controversiarum omnium circa media pacis 
vel defensionis publicte, et examen doctrinarum 
librorumque in omni scientia rationali, juris esse 
temporalis. Quae vero, a Christi verbo et aucto- 
ritate tantum dependentia, mysteria fidei sunt, 
eorum judicationem ^wn'* esse spiritualis. Definire 
autem, quid sit spirituale, quid temporale, quoni- 
am Servator noster distinctionem illam non tradidit, 
rationis inquisitio est, pertinetque ad jus temporale. 
Quamquam enim sanctus Paulus multis in locis 
(Rom. viii. 6 ; 1 Cor. xii. 8, 9, 10) distinguat inter 
spiritualia et carnalia, vocetque spiritualia ea, 
quae sunt Spiritus, nimirum sapientiam, sermonem 
scienticBy fidem^facultatem sanandi morbosy ope^ 



DF REGNO DEI PER PACTUM NOVUM. 391 

tationem miraculorum, prophetiam, discretionem sect, iik 
spirituum, scientiam linguarum, interpretationem . ^J- . 
sermonum ; omnia per Spiritum Sanctum supema- 
turaliter inspirata, et ea quae animalis homo non 
potest intelligere, sed ille tantum, qui cognovit 
sensum Christi (2 Cor. ii. 14-16) : bona vero 
fortunae carnalia vocet (Rom. xv. 27), et eos, qui 
homines sunt, carnales (1 Cor. iii. 1-3) : non ta- 
men definivit, neque regulas dedit, quibus sciamus 
quid a ratione naturali, quid a supematurali in- 
spiratione proficiscatur. 

15. Cum iffitur constet Servatorem nostrum verbum Dei 

, T J ^ . J. , . quotupliciter 

judicandi determmandique controversias omnes mteUigatuR 
circa temporalia summam auctoritatem commi-^ 
sisse, vel potius non abstulisse, principibus, iisque 
qui in singulis civitatibus summum obtinent impe- 
rium ; videndum deinceps est, cui commiserit si- 
milem auctoritatem circa spiritualia. Id quia 
sciri non potest nisi ex verho Dei et ecclesicB tra- 
ditioney inquirendum proximo loco est, quid sit 
verbum Dei ; quid illud interpretari ; quid eccle- 
sia sit ; et quid ecclesice voluntas et mandatum. 
Ut omittamus, quod verhum Dei in Scriptura Sacra 
ponatur aliquando pro Jilio Dei ; accipitur ea vox 
tripliciter. Primo, propriissime pro eo, quod Deus. 
loquutus est ; sic verbum Dei est quidquid loquu- 
tus est Deus ad Abrahamum et Patriarchas, Mosen, 
et Prophetas ; vel Servator noster ad discipulos et 
alios quoscunque. Secundo, quicquid dictum est 
ab hominibus jussu vel impulsu Spiritus Sancti ; 
quo sensu agnoscimus Scripturas Sacras esse ver^- 
hum Dei. Tertio quidem, in Novo Testamento 
frequentissime verbum, Dei significat doctrinam 
Evangelicam, sive verhum de DeOy sive verhum de 



392 RELIGIO. 

SECT. III. regno Dei per Christum : ut Matth. iv. 23, ubi 
. ^y- _. dicitur Christus prsedicasse EvangeUum regni ^ 
Act. xiii. 46, ubi apostoli dicuntur praedicare 
verbum Dei ; Act. v. 20, ubi verbum Dei appd- 
latur verbum vita ; Act. xv. 7, verbum Evangelii ; 
Rom. X. 8, verbum fidei ; Eph. i. 1 3, verbum ve- 
ritatis (addita interpretatione) id est, Evange- 
Uum salutis; et ubi appellatur verbum apostolorum, 
dicit enim sanctus Paulus (2 Thess. iii. 14), Si quis 
non obedit verbo nostra^ &c. Quae loca intelligr 
aliter non possunt quam de doctrina Evangelica. 
Similiter (Act. xii. 24, et xiii. 49), ubi dicitur ver-^ 
bum Dei disseminari, crescere, et multiplicariy 
id de ipsa voce Dei vel apostolorum concipere 
difficile est ; de doctrina, facile. Atque in haa 
tertia acceptione, verbum Dei est omnis, quae hodie 
e cathedris docetur, et in theologorum libris conti- 
netur, doctrina defide Christiana. 
Nwi omnia. quBB jQ, Jam Scrfptura SacTa, ut quam agnoscimus 

naDentur "i --^ . , xx • • j 

scriptura Sacra, a Dco iuspiratam, tota verbum Dei est in secunda 

pertinere ad .• .. •ii**- 

canonem fidei acccptioue \ ct innumcra ejusdem loca, m pnma. 
christianiB. gj. ^^^^ maxima pars ejus versetur in regni ccelestis 

vel praedictione vel praefiguratione ante Christi 
incamationem,velin evangelizatione et explicatione 
post, etiam in tertia significatione ; ubi verbum 
Dei sumitur pro verbo deDeo, id est, i^ro EvangeliOy 
Scriptura Sacra est verbum Dei, ideoque etiam 
canon et regula omnis doctrince Evangelicce. Quo-* 
niam autem in iisdem Scripturis multa leguntur- 
politica, historica, moralia, physica, et alia, quae 
nihil omnino spectant ad mysteria fidei, ea loca, 
etsi veram doctrinam contineant et canon sint tali- 
um doctrinarum, non tamen canon esse possunt 
mysteriorum religionis Christianae. 



DE REGNO DEI PER PACTUM NOVUM. 393 

17. Et quidem verhi Dei, non vox et litera doc- sect, hi* 
trinae Christianae canon est, sed sententia vera et . ^^- . 
genuina ; non enim regitur animus per Scripturas verbum legitimi 

• ••.fi. c^ * M^ ' * * M. J. ^ A. __ interpretis Scrip- 

nisi intellectas. Scnptuns igitur, nt fiant canon, turarum esse 
interprete opus est. Sequitur autem hinc duonim ^^^^"™ ^^^ 
alterum, aut verbum interpretis esse verbum Dei, 
aut canonem doctrinae Christianae non esse verbum 
Dei. Horum posterius falsum esse necesse est; 
doctrinae enim, quae nulla ratione humana, sed per 
revelationem divinam tantum sciri potest, regula 
esse non potest nisi divina. Quem enim fatemur 
scire non posse, an doctrina aliqua vera sit necne, 
ejus sententiam in eadem doctrina pro regula habere 
impossibile est. Prius igitur verum est: verbum 
interpretis Scripturarum esse verbum Dei. 

18. Interpres autem is, cuius sententiae tantum^^ctontas inter. 

'' .r ^ pretandi Scrip- 

honoris defertur, ut habeatur pro verbo Dei, non turas eadem est, 

•i.i- . •%• TTi t^ r^ . .^ qusB determinatt- 

est quilibet qm ex Imgua Hebraea et Graeca vertifrdifideicontfo. 
Scripturam auditoribus suis Latinis, Latine ; Gallis, 
Gallice; et caeteris singulis vemacule; non enim' 
est hoc interpretari* Est enim ea universim ser- 
monis natura, ut quamquam inter signa, quibus 
conceptus nostros aliis patefacimus, principem 
locum mereatur, non tamen id munus explere solus 
sine ope multarum circumstantiarum possit. Ha- 
bet enim viva vox praesentes interpretes, nimirum 
tempus, locum, vultum, gestum, consilium loquen- 
tis, atque etiam ipsum, qui loquitur, animum suum 
aliis verbis, quoties opus est, explicantem. Haec 
interpretationis adjumenta in scriptis veteris aevi 
desiderata revocare, neque ingenii quotidiani, ne- 
que sine eruditione et rerum antiquarum summa 
peritia, omnino ingenii est. Non sufficit igitur ad 
interpretationem Scripturarum^ ut quis linguanv 



-yersua. 



394 RELIGIO. 

SECT. m. caileat, qaa loquuQtur. Neque interpres Scripturss 
. ^7* . canonicus tmusqmsqne est, qni commentarios' in 
eas scribit. Possunt enim homines errare; poi^ 
sunt etiam earn vel ad ambitionem suam inflectere, 
vel in servitutem praejudiciis suis trahere etiam re- 
pugnantem ; unde sequetur, habendam esse senten- 
tiam erroneam pro verbo Dei. Etiamsi autem 
accidere hoc non posset^ tamen statim ut commen- 
tatores hi discesserint, commentarii eorum expli- 
cationibus, et procedente tempore, explicationes 
expositionibus, expositiones novis commentariis 
indigebunt sine fine ; ut nullo modo doctrinse Chris- 
tianae canon sive regula, qua controversise religioni& 
determinandae sint, consistere possit in quacunque 
interpretatione scripta. Restat, ut interpres ca- 
nonicus debeat esse aliquis, cujus munus legitimum 
sit ortas controversias, verbum Dei in ipsis judiciis 
explicando, terminare ; et cujus propterea auctori- 
tati standum non minus sit, quam eorum, qui Scrip- 
turam ipsam pro canone fidei primi nobis commen- 
daverunt ; idemque sit interpres Scripturce et 
doctrinarum oiccLumm judex supremus. 

Ecci«affl piures jg Quod ad uomcu attiuct ecclesits, ab orieine 

idem sonat quod Latine concio, sive conventu& 
civium, sicut et ecclesiastes idem quod concionator, 
id est, is qui ad conventum loquitur. Quo sensu 
legimus in Actis Apostolorum (xix. 32, 39) eccle- 
mum confusam et ecclesiam legitimamy hanc pro- 
coetu convocato, illam pro concursu populi per 
tumultum. Caeterum per ecclesiam Ckristianorum 
in Scriptura Sacra intelligitur interdum quidem con- 
ventus, interdum vero ipsi Christiani, etsi non actik. 
congregati^ siquidem in coetum introire et commu- 
nicare cum congregatis concessum sit. Exempli 



DE REGNO DEI PER PACTUM NOVUM, 395 

causa: die ecclesi€e (Matth. xviii. 17), de con- sect. in. 
gregata intelligitur ; aliter enim dicer e aliquid ^^'^' . 
ecclesicBy impossibile est. Sed, devastavit eccle- 
siam (Act. viii. 3), de non congregata. Sumitur 
antem ecclesia aliquando pro baptizatis sive fidei 
Christianae professoribns, sive illi sint interne Chris- 
tiani sive simulate ; ut, ubi legimus aliquid dictum^ 
vel scriptum, ad ecclesiam, vel dictum, decretum, 
factum ab ecclesia: aliquando autem pro electis 
tantum ; ut Ephes. v. 27, ubi dicitur sancta et 
immaculata ecclesia. Non autem sunt electi, 
quatenus mUitant, proprie dicta ecclesia; nam 
convenire nesciunt; sed sunt ecclesia futuraM-^ 
mirum in die ilia in qua a reprobis segregati trium- 
phaturi sunt. Rursus, ecclesia sumi aliquando 
potest pro omnibus simul Christianis collective, 
ut (Eph. V. 23) ubi Christus vocatur caput ec- 
clesia ; et (Col. i. 18), caput corporis ecclesice: 
aliquando pro partibus ejus, ut ecclesia Ephesi, 
ecclesia qua est im dome ejus, septem ecclesitBy 
etc. Postremo, ecclesia prout pro coetu actu con- 
gregate sumitur, pro diverse fine congregandi, 
significat aliquando eos, qui congregantur ad deli- 
berationes et judicia ; quo sensu vocatur etiam 
concilium, et synodus: aliquando eos, qui conve- 
niunt in domum orationis ad colendum Deum; 
qua significatione ponitur, 1 Cor. xiv. 4, 6, 23, 
28, etc. 

20. Ecclesia autem, cui attribuuntur personalia. Quia sit ecdesa^ 

, ■* cm attnounntitf^ 

et propria jura acttonesque, et de qua necesse est jura, actiones, 
mtelligi ilia : JLhc ecclestce, qui non obeatertt eccle^ sonaiia. 
Hce, et ejusmodi omnes loquendi formulas, defi- 
nienda ita est, ut intelligatur ea voce multitudo 
hominum qui pactum novum cum Deo per Christum 



396 RELIGIO. 

SECT. III. inierunty hoc est, miQtitudo eoriim qui suscepenmt 

. 7* - sacramentum baptismi, qute multitudo et jure in 

Quidsitecciesia,ttwMm locum convocaH possit tth aliguo, et eo con^ 

cui attribuuntur , , , , , , 

jura, actiones, vocante, ttdesse omnes vel per se vel per altos 
w^^* ^'' ohligantur. Nam miQtitudo hominum, si coire in 
unum coetum, nbi opus est, non potest, \iJS3dk persona 
dicenda non est. Ecclesia enim neque loqni, ne^ 
que decemere, neque audire potest, nisi ut coetus. 
Qudd a singulis dicta sunt, nempe tot sentential 
fere quot capita, unumquodque eorum hominis 
unius, non ecclesia dictum est. Porro si coetus 
fiat, sed illicitus, considerabitur ut nullus. Nemo 
igitur eorum, qui adsunt in tumultu, decreto caete^- 
rorum tenebitur, praesertim vero si dissenserit. 
Neque itaque ecclesia talis decemere aliquid po- 
test ; tum enim decemere aliquid multitudo dicitur, 
cum unusquisque decreto majoris partis obligatur, 
Oportet igitur ad ecclesi^B, cui quidem personalia 
tribuimus, definitionem accedere, ut possit non 
modo congregari, sed et jure. Praeterea, etsi sit 
qui jure caeteros convocet, possint tamen, qui vo- 
cantur, jure non venire (id quod accidere potest 
inter homines, quorum alius alii non subjicitur) 
non est ilia ecclesia persona una. Nam quo jure 
ii, qui ad tempus et locum, quo vocantur, conve- 
niunt, una ecclesia ; eodem etiam ii, qui ad alium 
locum a se constitutum confiuunt, alia ecclesia 
est. Et quilibet homodoxorum numerus ecclesia 
est; et per consequens, tot ecclesi(B erunt, quot 
sunt opiniones diversae, hoc est, eadem multitudo 
hominum erit simul et una et plures ecclesite. 
Itaque ecclesia, nisi ubi certa et cognita, hoc est, 
legitima potestas sit, per quam singuli per se vel 
per alios in coetu adesise obligentur, una non est^ 



DE REGNO DEI*:tER PACTUM NOVUM. 397 

Atque nnitate legitimse potestatis convocandi sy- sect. hi. 
nodos et conventns Christianonim, iion uniformitate ._ ^^' . 
doctrinae, fit una et capax functioimm personalium, 
quae alioquin est multitude, et personte in plurali, 
utcunque opinionibus consentientes* 

21. lis, quae dicta jam sunt, necessaria con- civitas chns. 

,, • , • •. . •YT • .• ■!_ • tianaidem, 

nexione adnaeret, ctmtatem (Jhristtanorum homi- quod Ecciesia 
Bum, et ecclesiam eorundem, prorsus eandem rem ^^™*^*^ 
esse, duobus nominibus propter duas causas appel- 
latam. Nam materia civitatis et ecclesice eadem 
est, nimirum iidem homines Christiani. Forma 
autem, quae consistit in legitima potestate eos con- 
vocandi, eadem quoque est ; constat enim singulos 
cives obligari eo venire, quo a civitate convocantur. 
Quae vero civitas vocatur^ quatenus conflatur ex 
hominibus, eadem quatenus constat ex Christianis 
ecclesia nominatur. 

22. Cum iisdem cohaeret et hoc; si plures ^m/ Rures dvitates 

. , - - ^^^ • - , , -w 7 . non constitaant 

civitates (JhrtstiancBy eas simul omnes ecclesiam imami&ccieaanL 
personaliter unam non esse. Possunt quidem con- 
sensu mutuo una fieri; sed non aliter, quam ut 
fiant etiam una civitas. Convenire enim nisi ad 
certum tempus et locum constitutum non possunt. 
Sunt autem personae, loca, et tempora conventuum 
juris civilis; neque quisquam, civis vel externus, 
pedem in ullum locum inferre jure potest, nisi 
permittente civitate, quae loci domina est. Quae 
vero nisi permittfente civitate fieri jure non possunt, 
ea, si jure fiant, fiunt per auctoritatem civitatis. 
Est certe ecclesia universa unum corpus mysticum, 
cujus caput est Christus ; sed eadem ratione, 
qua omnes simul homines, Deum rectorem mundi 
agnoscentes, unum regnum et una civitas sunt ; 
quae tamen neque una persona est, neque unam 



398 



REUGIO. 



SECT. III. actionem aut sententiam commimem habet. Prae- 
'7. terea nbi dicitur Christus esse caput corporis 
ecclesi(By manifeste apparet dictum id esse ab apos- 
tolo de electis, qui^ quamdiu in hoc mmido sunt^ 
potentia tantum ecclesia smit^ quae actu ante non 
erit, quam a reprobis quidem segregentur, inter se 
vero congregentur in die judicii. Ecclesia Ro- 
mana permagna olim fuit^ sed fines imperii egressa 
non est ; neque ergo universa^ nisi eo sensu, quo 
dictum etiam est de Romana civitate, orbem jam 
totum victor Romantis habehat^ cum non haberet 
partem ejus vicesimam. Postquam autem impe- 
rium civile in partes discerptum ftiit, singulae civi- 
tates inde exortae totidem erant ecclesia ; et quam 
habuit in eas ecclesia Romana potestatem, ea tota 
pendere potuit ex ipsarum auctoritate, quae ex- 
cussis imperatoribus, doctores tamen Romanes ha- 
bere contentae sunt. 

23. Ecclesiastici appellari possunt, qui munus 
in ecclesia exercent publicum. Munerum autem 
erat aliud ministerium, aliud magisterium. Mi- 
nistrorum munus erat inservire mensis, procurare 
bona ecclesicB temporalia, portionesque, quo tem- 
pore divitiarum omni abolita proprietate de com- 
muni alebantur, in singulos distribuere. Magistri 
autem pro ordine, alii apostolic alii episcopiy alii 
presbyteri, hoc est, majores natu sive seniores, 
appellabantur ; non tamen ut presbyteri nomine 
(BtaSy sed ((fficium distingueretur. Fuit enim Timo- 
theus presbyter, quamquam juvenis ; sed quia ple- 
rumque seniores ad magisteria adhibebantur> 
nomen aetatis ad significandum munus usurpatum 
est. lidem magistri pro diversitate munerum 
vocabantur alii apostolic alii prophet ce^ alii evan^ 



Ecclesiastici 
qui. 



DE REGNO DEI PER PACTUM NOVUM. 399 

geUstcBj alii pastores sen doctares^ Et opus qui- sect, hi, 
dem apostolicnm nniversimi erat ; propheticum . ^J* . 
autem revelationes proprias in ecclema propo- 
nere; evangeliatieum, praedicare, sive praecones 
esse evangelii apud infideles ; pastoritium, docere, 
€onfirmare^ et regere animos eorum, qui jam cre- 
diderant. 

24 . In electione ecclesiasticorum duo consider- Eiectionem 
anda sunt^ electio personarum^ et consecratio sive spectara ad ec 
institutio, quae et ordinatio appellatur. Primos ^^S^*^ 
iipostolos duodecim ipse Christus et elegit etP*****®^ 
^rdinavit. Post ascensionem Christi, Matthias 
in locum Judse proditoris suffectus est, ecclesia, 
quae ex hominibus circiter centum et viginti tunc 
temporis congregata est, duos eligente ; statuerunt 
enim duos, Joseph et Matthiam; sed Deo ipso 
sorte unum Matthiam approbante. Atque duode- 
oim hos appellat sanctus Paulus magnos et primos 
<ipostolos ; item apostolos circumcisionis. Postea 
additi duo alii apostoli, Paulus et Barnabas ; ordi- 
nati quidem a doctoribus et prophetis ecclesitje 
Antiocheme, quae erat ecclesia particularism per 
impositionem manuum ; electi vero jussu Spiritus 
Sancti. Quod fuerint ambo apostoli, constat ex 
capite decimo quarto Actorum, versu decimo tertio. 
•Quod apostolatum ex eo receperunt, quod jussu 
Spiritus Sancti a prophetis doctoribusque ecclesiae 
Antiochenae segregati fuerint ad opus Dei, ostendit 
ipse sanctus Paulus, qui distinctionis causa vocat se 
^Rom. i. 1) apostolum segregatum in Evangelium 
Dei. Sed si quaeratur ulterius, qua auctoritate fac- 
tum sit, ut pro jussu Spiritus Sancti receptum sit, 
quod prophetae et doctores illi profectum a Spiritu 
Sancto esse dixerint, respondendum necessario est. 



400 RELIGIO. 

3ECT. III. auctoritate ecclesi^e AntiochentB. Prophetee enim 
. ^"^V . et doctores antequam admittantur, examinandi sunt 
Eiectionem ab ecclesla ; dicit enim sanctus Johannes ( 1 Joh. iv . i) : 
spectare ad ec- Nolite omfii spirttui cTedeTe^ sea probate sptritus^ 
cl^^^i^^ ^f ex Deo sint ; quoniam multi pseudo-prophetts 
pastores. exteruut in mundum. A qua autem ecclesia, nisi 
ad quam scripta est ea epistola ? Similiter repre- 
hendit sanctus Paulus (Gal. ii. 14) ecclesias Ga- 
latieB, quod Judaizarent; etiamsi viderentur ipsi 
id facere auctore Petro. Nam cum dixisset se 
Petrum ipsum reprehendisse his verbis : si tu, cum 
Judceus sis, gentiliter vivis et non Judaice, quo- 
modo gentes cogis Judaizare ? non multo post 
interrogat ipsos dicens (Gal. iii. 2) : hoc solum a 
vobis volo discere ; ex operibus legis Spiritum 
accepistiSj an ex auditufidei ? Ex quo patet id, 
quod reprehendit in Galatis, fuisse Judaismum ; 
quamquam Petrus apostolus Judaizare cogeret. 
Cum igitur quos doctores sequeretur ecclesia, non 
Petri, neque ergo hominis erat determinare, etiam 
ecclesite Antiochence auctoritati innitebatur doc- 
torum et prophetarum suorum electio. Quoniam 
autem per doctorum sic electorum impositionem 
manuum, Spiritus Sanctus segregavit sibi aposto- 
los, Paulum et Barnabam ; manifestum est, sum- 
morum in ecclesia qualibet doctorum consecra- 
tionemet impositionem manuum ad ejusdem ecclesite 
doctores pertinere. Episcopos autem, qui etpres- 
byteri vocati erant, etsi non omnes presbyteri epis- 
copi, ordinaverunt turn apostoli, (nam Paulus et 
Barnabas cum docuissent inDerbe,Lystra, et Iconio, 
presbyteros constituerunt per singulas ecclesias, 
iVct. xiv. 22,) tum etiam episcopi alii. Titus enim 
in Greta relictus est a Paulo (Tit. i. 5), ut consti- 



DE REGNO DEI PER PACTUM NOVUM, 401 

tueret per civitates preshyteros. Et Timotheo sect. in. 
dictum est (1 Tim. iv. 14) : Noli negligere . ^]' . 
gratiam Dei, quae in te est, quce data est tihi 
per prophetiam^ cum impositione manuum pres- 
hyterii : eidemque datae regulse sunt circa pre^- 
hyterorum electionem. Non autem intelligi id 
potest, nisi de ordinatione eorum, qui ab ecclesia 
eligerentur. Constituere enim doctorem in ecclesia, 
nisi ecclesia permittente, nemo potuit. Nam ipso- 
rum apostolorum munus erat, non imperare, sed 
docere : et quamquam qui commendati ab apos- 
talis vel preshyteris fuerant, propter existima- 
tionem commendantium non rejicerentur, cum 
tamen sine voluntate ecclesice eligi non possent, 
etiam per auctoritatem ecclesice electi censebantur. 
Similiter ministri, qui diaconi vocantur, ab aposto^ 
lis ordinati, ab ecclesia tamen electi erant. Nam 
cum septem diaconi eligendi ordinandique erant, 
non eos eligebant apostoli, sed (Act. vi. 3), consi- 
derate, inquimit, Jratres, viros ex vohis honi testi- 
monii septem, etc : atque illi (vers. 5) eligerunt 
Stephanum, etc. et (vers. 6) statuerunt eos ante 
conspectum apostolorum. Constat itaque ex con- 
suetudine ecclesice sub apostolis, ecclesiasticorum 
omnium ordinationem quidem, sive consecrationem, 
quae fit per orationem et manuum impositionem, ad 
apostolos et doctor es spectasse ; electionem vero 
ordinandorum, ad ecclesiam. 

25. De potestate solvendi et ligandi, id est, pec- Potestatem pec 
cata remittendi et rettnendi, dubmm esse non bus remittendi, 
potest, quin ea data sit a Christo futuris tunc pas- ^ reti^^t 
torihus, eodem modo quo prsesentibus apostolis. sp^ctare ^ pas. 

' . . . tores: Bed de 

Data autem est apostolis omnis potestas remittendi pamtentia ja- 

. 1 1 * ^^1 ■ r^ • • • dicandi ad ec- 

peccata, quam ipse nabuit Cnnstus. Stcut misit cieaam. 

VOL. II. D D 



402 RELIGIO. 

SECT. III. 'me pater ^ inquit Christus (Joh. xx. 21), et ego mitto 

^ /^l' . vos : subjungitque (vers. 23), quorum remiseritis 

Potestatempec- peccutu, remittuutur, et quorum retinueritis^ re- 

bL^S^^l tenta sunt. Sed quid sit solvere et ligare, sive 

^ Si^dir P^^^^f^ remittere et retinere, dubitationem habet* 

to^**"s^^^ Primum emm^peccata ejus retinere, qui baptizatos 

pcBnitentia ju. in remissionem peecatorum vere pcenitens est, vide- 

ci^m. * ^ tur contra ipsum pactum Novi Testamenti, neque 

ergo a Christo fieri, nedum a pastoribus posse. 

Remittere autem non poenitenti videtur esse contra 

voluntatem Dei Patris, a quo Cliristus ad conver- 

tendum mundum, hominesque ad obedientiam re- 

ducendum* missus est. Deinde si pastoribus singulis 

eo modo remittere et retinere peccata concessum 

esset, omnis metus principum et magistratuum 

civilium, unaque omne regimen civile destrueretur. 

Dictum enim est a Christo (Matth.x.28), imo etiam 

natura ipsa dictat: Nolite timer e eos^ qui occi- 

dunt corpus y animam autem nonpossunt occidere ; 

sed potius timete eum, qui potest et animam et 

corpus perdere in Gehennam. Neque est quis- 

quam ita mente captus, ut non potius mallet iis, 

qui peccata remittere et retinere possunt, quam 

regibus potentissimis obtemperare. Neque tamen 

ex altera parte existimandum est, remissionem 

peecatorum nihil aliud esse praeter exemptionem a 

poenis ecclesiasticis. Quid enim mali habet excom- 

municatio praeter consequentem ex ea poenam seter- 

nam ; vel boni, in ecclesiam recipi, si extra earn 

esset salus ? Tenendum igitur est, pastor es habere 

potestatem peccata vere et absolute remittendiy 

sed po^nitentibus ; etretinendi, sed impoenitentium. 

Dum autem putant homines, poenitere nihil aliud 

esse, quam ut facta sua quisque condemnet, mutet* 



DE REGNO DEI PER PACTUM NOVUM. 403 

que consilia, quse sibimet ipsis peccata esse et cul- sect. hi. 
pam habere videantur, orta est opinio, posse esse . ^J- . 
pcenitentiam ante eonfessionem peccatonun coram Potestatempec 
nommibus ; et esse poemtentiam non effectum, sea bus remittendi, 
causam confessionis. A tque inde difficnltas dicen- Z IZ^t 
tium peccata eorum, qnos poenitet, lam remissasp««*«~a^p?»- 

*' toT6s * sod d6 

esse in baptismo ; non poenitentium omnino remitti poBnifentia ju. 
non posse ; contra Scriptnram est, et contra verba cie^m! ^ 
Christi dicentis, quorum remiseritis^ etc. Scien- 
dum igitur, primo loco, ad difficnltatis hujus soln- 
tionem, peccati veram agnitionem esse ipsam pceni- 
tentiam. Nam qui scit se peccasse, scit se errasse ; 
errare autem velle impossibile est ; itaque qui scit 
se peccasse, nollet factum ; id quod est poenitere. 
Deinde, ubi dubium esse potest an quod factum est 
peccatum sit necne, considerandum est pcenitentiam 
non antecedere eonfessionem peccatorum, sed sub- 
sequi. Pcenitentia enim non est nisi de peccato 
agnito. Oportet igitur poenitentem, et factum 
agnoscere, et cognoscere quod sit peccatum, hoc 
est, quod sit contra legem. Si quis igitur, quod a 
se factum est, putet non esse contra legem, impos- 
sibile est ut ejus poeniteat. Ergo ante pcenitentiam 
necessaria est factorum ad legem applicatio. Ad 
legem autem sine interprete facta applicare, finistra 
est ; non enim verba legis, sed sententia legislatoris 
actionum regula est. Est autem legis interpres 
certe homo vel homines ; non enim judex est unus- 
quisque facti sui, an sit peccatum necne. Itaque 
explicandum factum est, de quo dubitatur an sit 
peccatum, ante hominem vel homines. Atqui hoc 
facere confessio est. Jam, quando legis interpres 
judicaverit, factum ejus esse peccatum ; si acquies- 
cat peccator judicio, statuatque apud se non facere 

DD 2 



404 RELIGIO. 

SECT. III. amplins, poenitentia est. Atque hoc modo vera 
. ^y- . poenitentia aut non est, aut confessionem non ante- 
Potestatem pec- ccdit sccl scqiiitur. His ita explicatis, non est 
bSf wmk^^ intellectu diflftcile, qualis ilia sit potestas solvendi et 
^w^S iigo^ndi. Cum enim in remissione duo sint: al- 
spectareadpaA- temm, judicium sive condemnation qua factum judi- 
pcEnitentia ju- catur cssc pcccatum ; alterum, ubi condemnatus 
deriam. judicio acquicsccns obedivent, id est, poenituent, 
peccati remission vel si non poenituerit, retentio : 
primum eorum, id est, judicare an sit peccatum, ad 
interpretem legis^ id est, judicem summum ; secim- 
dum, remissio vel retentio peccati pertinet ad pas- 
tor em; et est ilia ipsa, de qua agitur, potestas 
ligandi et solvendi. Atque banc veram fuisse 
sententiam nostri Servatoris in ejusmodi potes- 
tatis institutione, ex Mattb. xviii. 15-18, sic ap- 
paret. Discipulos alloquens : sipeccaverit, inquit, 
in te f rater tuus^ vade et corripe eum inter te et 
ipsum solum : (notandum obiter est, si peccaverit 
in te, idem esse quod si injuriam tihi fecerit, 
ideoque loqui Cbristum de iis, quae pertinent ad 
tribunal civile) : addit, si te non audierity boc est, 
si neget fecisse, vel si factum confessus fecisse in- 
juste neget, adhihe tecum adhuc unum aut duos : 
quod si hos non audierit^ die ecclesice. Guare 
. autem ecclesi^e, nisi ut ipsa judicet an peccatum 
sit necne ? Quod si ecclesiam non audierit, hoc 
est, si sententise ecclesice non acquieverit, sed sus- 
tinuerit non esse peccatum, quod ea peccatum esse 
judicaverit, hoc est, si non pcenituerit ; (nam cer- 
tum est pcenitere facti neminem, quod non existi- 
mat esse peccatum) ; non dicit, die apostolis ; ut 
sciamus, sententiam definitivam in qusestione an 
sit peccatum necne, relinqui non illis, sed ecclesiae ; 



DE REGNO DEI PER PACTUM NOVUM. 405 

sed sit tihij inquit^ sicut ethnicus et publicanuSy hoc sect, iil 
est, tanquam extra ecclesiam, tanquam non bapti- . \^' . 
zatus, id est. tanquam is cuius peccata retinentur. Potestatempec- 
Baptizabantur emm omnes Cnristiam m remis- bus remittendi, 

. g-\ • M •a. non poenitenti- 

sionem peccatorum. (duomam autem qusen pote- ^^ wtinendi, 
rat, quis haberet tantam potestatem, quanta est^*f®J^J^ 
baptismi beneficium impoenitentibus auferendi, poenitentia ju- 

, , •• • dicandi ad ec- 

ostendit Christus eos ipsos, quibus auctontatem ciesiam. 
dederat poenitentes baptizandi in remissionem pec- 
catorum et faciendi ex ethnicis Christianos, aucto- 
ritatem quoque habere peccata eorum, qui ab 
ecclesia judicarentur impoenitentes, retinendi, eos« 
que ex Christianis reddendi ethnicos ; ideoque sta- 
tim subjungit : Amen dico vohis, qucecumque alii- 
gaveritis super terram^ erunt ligata et in coelo : et 
quijBcunque solveritis super terram^ erunt soluta et 
in coelo. Ex quo inteUigi potest potestatem sol- 
vendi et ligandi, sive remittendi et retinendi pec- 
cata^ quae et potestas clavium dicitur, aliam non 
esse a potestate data alio loco (Matth. xxviii. 19) 
his verbis : Euntes docete omnes gentes, bapti- 
zantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus 
Sancti. Et quemadmodum pastores baptismum 
negare non possunt ei, quem ecclesia dignum cen- 
set, ita neque retinere peccata ejus, quem ecclesia 
absolvendum judicat ; neque etiam remittere pec- 
cata ejus, quem ecclesia pronunciat esse contu- 
macem. Et de peccato quidem judicare, ecclesi(B 
est ; pastorum vero judicatos ab ecclesia ejicere, 
vel intra cam recipere. Ita sanctus Paulus ad eccle- 
siam Corinthiacam : nonne de iis^ inquit ( 1 Cor. 
V. 12), qui intus sunt,vos judicatis ? Ipse tamen 
fomicarium ab ecclesia separandum pronunciavit : 
Ego quidem, inquit (1 Cor. v. 3), ahsens corpore 
prcesens autem spiritu, etc. 



406 RELIGIO. 

SECT. III. 26. Actus retentionis peccatorum is est, qui vo- 

!''• catur ab ecclesia excommunicatio. et a sancto Paulo, 
"*■ — ' — "^ . ... 

Excommuni- tradcTe SatuTKB. Nomeii excommunicationis idem 

^^^u^Tc^CTe sonans quod aTrofrvvaywyov ttocciv, e synagoga ejicere, 
non potest tnictum videtuT a lege Mosaica, qua eos, qui a 
sacerdote leprosi judieati sunt, extra castra seor- 
sim habere imperatum est (Levit. xiii. 46), donee 
rursus saeerdotis judicio mundi, et certis ritibus, 
inter quos erat corporis lavatio, purificati essent. 
Progrediente inde tempore, Judseis mos erat eos 
etiam, qui transibant a Gentilismo ad Judaismum, 
tanquam immundos,non recipere, nisi prius lavatos; 
et dissentientes a doctrina synagogce^ synagoga 
ejicere. Ad similitudinem hujus ritus transeuntes 
ad Christianismum, sive Judaei essent sive Gentes, 
non nisi per haptismum in ecclesiam recipiebantur; 
et dissentientes ab ecclesia, communione ecclesice 
privabantur. Tradi autem Satanae ideo dicebantur, 
quia quod extra ecclesiam erat, id omne regno 
Satanae comprehendebatur. Finis hujusmodi dis- 
ciplinae erat, ut destituti ad tempus gratia et 
privilegiis ecclesice spiritualibus, humiliarentur ad 
salutem. Eflfectus autem, quoad secidaria, is erat, 
ut excommunicatus non modo ccetibus, sive ecclesiis, 
et participatione mysteriorum prohiberetur, sed 
tanquam noxius contagione, etiam pejor ethnico, 
a caeteris Christianis singulis fageretur. Nam cum 
ethnicis commisceri permisit apostolus (1 Cor. v. 10, 
11); cum his ne cihum quidem una sumere. Quimi 
ergo talis sit excommunicationis eflfectus, manifes- 
tum est, primo loco, civitatem Christianam non 
posse excommunicari. Est enim civitas Christiana, 
ecclesia Christiana (ut ostensum est supra art. 21), 
et ejusdem extensionis. Ecclesia autem excommu- 



DE REGNO DEI PER PACTUM NOVUM, 407 

nicari non potest ; vel enim excommunicabit seip- sect. hi. 
sam^ quod est impossibile; vel excommunicahitur ab . ^^ . 
alia ecclesia, eaque vel universalis yel par ticulari. Excommuni- 

fT • y J 7 * •m catio quid, et 

Universalis autem ecclesia^ cum persona non sit in quos cadere 
(lit ostensum est articulo 22), neque ergo agat """^ ^*®"^ 
aut faeiat quicquam, excommunicare neminem po- 
test. Particularis autem ecclesia excommunicando 
aliam ecclesiam nihil agit, nihil mutat. Quorum 
enim communis non est coetus, eorum excommuni- 
catio esse non potest ; neque si ecclesia aliqua, puta 
Jerosolymitana^ aliam, puta Romanam, excomrnvr- 
nicasset, non illam magis excofnmunicasset quam 
seipsam. Nam qui aliam sua communione privat, 
se quoque privat communione illius. Secundo, ne- 
minem posse civitatis alicujus absolutae cives simul 
omnes excommunicare , vel templorum usum vel 
cultum Dei publicum eis interdicere. Non enim 
excommunicari possunt ab ecclesia, quam ipsi con- 
stituunt ; siquidem enim id facerent, non modo non 
ecclesia, sed ne civitas quidem esset, dissolveren- 
turque sua sponte ; id vero non est excommunicari, 
neque interdici. Quod si ab alia ecclesia excom- 
municentur, habendi sunt illi ecclesi<B tanquam 
ethnici. Sed ethnicos, per doctrinam Christi, nulla 
ecclesia Christiana prohibere potest, quin con- 
gregent se et inter se communicent, prout eorum 
civitatibus visum fuerit; prsesertim si coeant ad 
colendum Christum, quamquam id fiat ritu et modo 
singulari : ergo neque excommunicatos, qui ut eth- 
nici tractandi sunt. Tertio, excommunicari non 
posse principem, qui hahet summum civitatis im- 
perium. Neque enim per doctrinam Christi sub- 
ditus unus, vel plures simul, principi suo quamquam 
ethnico loca publica aut privata interdicere, aut 



408 RELIGIO. 

SECT. III. introitum in quemcumque coetum negare potest, 
. ^'J' . aut prohibere ne faciat quicquid in sua ditione vo- 
Excommuni- lucrit. Est cnim crimen Isesse majestatis in omni 
inquoscadero civitatc, civi ciucunque^ vel quotcunque civibns 
"^^ P^^ simul, auctoritatem sibi quamcumque in totam civi- 
tatem arrogare. Qui vero auctoritatem arrogant 
sibi in eum qui habet civitatis summum imperium, 
eandem arrogant in ipsam civitatem. Prseterea, 
princeps summus, si Christianus sit, hoc amplius 
habet, ut ci vitas, cujus voluntas continetur in ipsius 
voluntate, id ipsum sit quod vocamus ecclemam. 
Neminem igitur excommunicat ecclesia, nisi quem 
excommunicat auctoritate principis. Sed princeps 
non excommunicat seipsum, non igitur excommur- 
nicari potest a subditis suis. Potest quidem esse, 
ut coetus civium rebellium vel proditorum pro- 
nunciet principem summum esse excommunicatum ; 
sed non jure. Multo minus princeps a principe 
excommunicari potest: esset enim hoc, non ex- 
communication sed potius indictio belli per convi- 
cium. Nam cum una non sit ecclesia quae conflatur 
ex civibus duarum civitatum absolutarum, propter 
defectum (ut dictum supra est articulo 22) potes- 
tatis rite conveniendi in unum coetum ; illi, qui 
unius ecclesise sunt, non tenentur obedire alteri, 
neque ergo propter inobedientiam possunt excom- 
municari. Quod autem dicat aliquis, principes, 
cum ecclesice universalis membra sint, posse etiam 
universalis ecclesia^ auctoritate excommunicari, 
locum non habet; propterea quod ecclesia uni^ 
versalis (ut dictum est articulo 22) non est una 
persona, de qua possit dici qaoA fecerit, decre- 
verity statuerit, excommunicaverit, absolverit, et 
similia personalia ; neque habet rectorem uUum 



DE REGNO DEI PER PACTUM NOVUM. 409 

in terris, cujus jussu convenire et deliberare possit. sect. hi. 
Nam rectorem esse ecclesiiB universalis^ et posse . ^]' . 
earn convocare^ idem est^ ac rectorem esse et domi- 
num omnium per universum orbem Christianorum ; 
id quod nemini conceditur, prseterquam soli Deo. 

27. Ostensum est supra (articulo 18) auctori- ^*«'p'«!*^^ 
tatem interpretandi Scripturas Sacras non consis- sacrfledependere 

1 • ^ • . • j^ ^» a^ auctoritate 

tere in eo, quod interpres possit impune sententiam^ dvitatu. 
quam inde elicit, aliis vel scripto vel viva voce expo- 
nere et explicare^ sed in eo, quod non sit aliis contra 
sententiam ejus faciendi aut docendi jus ; ita ut 
inferpretatioyde qua agimus^idem sit qnoApotestas, 
in omnibus controversiis per Scripturam Sacram 
determinandis^ definiendi. Nunc ostendendum est 
auctoritatem illam pertinere ad singulas ecclesias, et 
dependere ab auctoritate ejus vel eorum qui habent 
summum imperium^ modo sint Christiani. Si enim 
ab auctoritate civili non dependeat^ dependere earn 
oportet vel ab arbitrio singulorum civium^ vel ab 
auctoritate externa. Ne vero ab arbitrio dependeat 
singulorum, prohibent, inter alia, consequutura inde 
incommoda et absurda. Quorum prsecipuum est 
hoc, quod non modo omnis toUeretur, contra prse- 
ceptum Christi, obedientia civilis, sed etiam omnis 
societas et pax humana, contra leges naturales, 
dissolveretur. Cum enim Scripturam Sacram sin- 
guli interpretentur sibi, id est, unusquisque judicem 
se faciat, quid Deo placeat, quid displiceat; non 
ante principibus obedire possunt, quam ipsi de man- 
datis eorum, utrum conformia sint Scripturse necne, 
judicaverint. Atque sic vel non obediunt, vel obe- 
diunt propter judicium proprium, hoc est, sibi 
obediunt, non civitati. Tollitur ergo obedientia 
civilis. Rursus, cum unusquisque propriam sequatur 



410 RELIGIO. 

SECT. III. sententiam, necesse est controversias, quae oriuntur, 
^ 7* . innumerabiles fore, neque determinabiles : unde in- 
interpretatio. ter homuies, qui natura sua dissensionem omnem 
sacrtedependere habeiit pro contumelia, nasceretur pnmo odium, 
dYftoti^"***^ deinceps jurgium et bellum : atque ita omnis periret 
societas et pax. Habemus praeterea in exemplum, 
id quod sub lege vetere circa librum legis observari 
voluit Deus, nimirum scribi quidem, publice haberi, 
et canonem doctrinse divinse esse voluit : sed non 
inde a singulis, sed a solis sacerdotibus definiri con- 
troversias. Est denique prseceptum Servatoris nostri, 
ut, si quid oriatur offensionis inter singulos, andiant 
ecclesiam. Itaque ecclesi€B munus est controversias 
determinare. Non ergo singulorum, sed ecclesiie 
est Scripturas Sacras interpretari. Ut sciamus au* 
tern auctoritatem interpretandi verhum Dei, hoc 
est, omnes quaestiones de Deo et religione determi- 
nandi, non spectare ad personam quamcunque ex- 
temam, perpendendum, imprimis, est, quid momenti 
ea potestas habeat in animis civium civilibusque 
actionibus. Nemini enim ignotum esse potest, ac- 
tiones hominum voluntarias necessitate naturali 
ipsorum sequi opiniones quas habent de bono et 
malo, prsemiis et poenis ; ex quo fit ut obedientiam 
illis, quorum arbitrio vel felices vel miserrimos in 
setemum futuros se credunt, prsestare necessario 
velint. Quorum autem arbitrio, quae doctrinae et 
quae actiones necessariae sunt ad salutem, statuitur, 
eorum arbitrio exspectant homines felicitatem vel 
perditionem aetemam ; iis igitur in omnibus rebus 
obsequentur. Quod cum ita sit, manifestissimum 
est, cives, qui se obligari credunt circa eas doctrinas, 
quae ad salutem necessariae sunt, auctoritati externae 
acquiescere, non constituere civitatem per se, sed 



DE REGNO DEI PER PACTUM NOVUM. 411 

esse extemi illius subditos. Neque ergo, etsi prin- sect. hi. 
ceps aliquis summus tantum auctoritatis alii cui- . ^^' ^ 
cunque scripto concederet, ita tamen ut imperium interpretatio. 
Civile retinmsse intelligeretur, scnptum tale vahdum sacr«dependei 
erit; nee quicquam transferet, quod ad retinendum J^tir'**^ 
et bene administrandum imperium sit necessarium. 
Nam (per cap. ii. artic. 4) transferre jus liemo 
dicitur, nisi dederit signum idoneum voluntatis 
transferendi : qui vero voluntatem retinendi impe- 
rium aperte significavit, non potest dedisse signum 
idoneum transferendi media ad imperium necessaria. 
Non erit igitur hujusmodi scriptum signum volun- 
tatis, sed ignorantiae in contrahentibus. Secundo, 
considerandum est quam absurdum sit, civitatem 
vel summum imperantem conscientias civium re- 
gendas committere hosti. Sunt enim, ut supra 
ostensum est (cap. v. art. 6), inter se in statu hostili, 
quicunque in unitatem personse non coaluerunt. 
Neque obstat quod non semper pugnent ; nam et 
inter hostes inducise fiunt ; sufl&cit ad hostilem 
animum, quod diffidentia sit, quod civitatum, reg- 
norum, imperiorum fines, prsesidiis armati, statu 
vultuque gladiatorio se mutuo, etsi non feriant, ut 
hostes tamen intueantur. Postremo, quam iniquum 
est id postulare, quod ipsa postulandi ratione juris 
alieni esse confiteris. Interpres sum Scripturse Sa- 
crse tibi, qui civitatis aliense civis es. Gua ratione ? 
Quibus pactis inter me et te ? Auctoritate divina. 
Unde cognita? Ex Sacra Scriptura: enlibrum, lege. 
Frustra, nisi et eandem mihi interpreter : mei ergo 
juris est, et cseterorum singulorum civium ea inter- 
pretatio ; id quod negamus ambo. Restat ergo, in 
omni ecclesia Christiana, hoc est, in omni civitate 
Christiana^ Scripturse Sacrse interpretation hoc est. 



412 RELIGIO. 

SECT. III. jus controversias omnes determinandiy dependeat 
. '1^- _. et derivetur ab auctoritate illius hominis vel coetus, 
penes quern est summum imperium civitatis. 
christianam 28. QuapropteF omnino duo sunt genera contro- 

ciYitatem Scnp- . 

turas interpre- vcrsiarum, uuum circa spiritualia, hoc est, circa 

tari debere per . nt ' -^ .• ^ i» 

pastores ecciesi- qusBStioncs fidci, quarum ventas ratione naturali 
asticcw. investigari non potest; quales sunt qusestiones 

de natura et officio Christi, de prcBmiis et pcenis 
futuris, de resurrectione corporum^ de natura et 
officiis angelorum, de sacramentis et cultu ex- 
terno^ et similia ; alterum circa qusestiones scientise 
humanae, quarum Veritas ratione naturali et syllo- 
gismis elicitur, ex pactis hominum et definitionibus, 
id est, receptis usu et consensu communi vocabu- 
lorum significationibus ; quales sunt qusestiones 
omnes juris et philosophice . Exempli causa, quan- 
do in jure quseritur, an sit promissum et pactum 
necne ; id nihil aliud est, quam quserere an verba 
talia, tali modo prolata, appellentur commupi usu 
et consensu civium promissum aut pactum ; quod 
si sic appellantur, verum est pepigisse, aliter fal- 
sum : Veritas ergo ea dependet a pactis et consensu 
hominum. Similiter, quando quseritur in philoso- 
phia an idem possit esse totum in pluribus simul 
locis; determinatio qusestionis dependet a cogni- 
tione communis consensus hominum, circa signifi- 
cationem vocabuli totiv^ : siquidem enim homines, 
quando dicunt totum esse alicubi, significant com- 
muni consensu intelligere se nihil esse ejusdem alibi, 
falsum est idem esse in pluribus simul locis : Veritas 
ergo ea dependet a consensu hominum, eademque 
ratione in cseteris omnibus juris et philosopli%<B 
quaestionibus. Et qui contra hunc communem circa 
rerum appellationes consensum hominum, ex ob- 



DE REGNO DEI PER PACTUM NOVUM. 413 

semis Scripturae locis aliquid statui posse judieant, sect. hi. 
toUendum judieant et sermonis usum, et una om- . 7' . 
nem societatem humanam ; dicet enim qui vendi- cimstianam 

J , . 'a. A. civitatem Scrip- 

dent totum agrum^ esse totum uno cespite^ et turas interpre- 
reliquum tanquam non venditum retinebit : imo ^t^^^S- 
ipsam tollit rationem, quae nihil aliud est praeter ^^^"^ 
veritatis per talem consensum factse investigatio. 
Hujusmodi itaque qusestiones non necesse est ut 
determinet civitas per interpretationem Scripturae 
Sacrae. Non enim pertinent ad verbum Deiy eo 
sensu quo sumitur verbum Dei pro verbo de Deo, 
id est, doctrina Evangelica ; neque obligatur, qui 
habet ecclesio! imperium^ ad hujusmodi judicia ad- 
hibere doctor es ecclesiasticos . Quaestionibus au- 
tem fidei, id est, de DeOy quae captum humanum 
superant, decidendis, opus est benedictione divina 
(ne possimus falli, saltem in necessariis) per impo- 
sitionem manuum ab ipso Christo derivanda. Nam 
cum ad salutem aetemam obligemur ad doctrinam 
supernaturalem, et quam propterea intelligere est 
impossibile, ita destitui, ut falli possimus in ne- 
cessariis, repugnat aequitati. Infallihilitatem hanc 
promisit Servator noster, in iis rebus quae ad salu- 
tem sunt necessariae, apostolis usque ad diem 
judicii, hoc est, apostolis et pastoribus ab apostolis 
successive per impositionem manuum consecrandis. 
Obligatur ergo, quatenus Christianus, is, qui habet 
civitatis imperium, Scripturas Sacras, ubi quaestio 
est de mysteriis jidei^ per ecclesiasticos rite ordi- 
natos interpretari. Et sic in civitatibus Christianis 
judicium et spiritualium et temporalium pertinet ad 
auctoritatem civilem. Et is homo vel coetus, qui 
summum habet imperium, caput est et civitatis et 
ecclesite: una enim res est ecclesia et civitas 
Christiana. 



414 RELIGIO. 



CAPUT XVIIL 

DE NECESSARIIS AD INTROITUM IN REGNQM CCELORVM. 

1. Proposita difficultas de repugnantia obediendi Deo et homini- 
bus, toUenda per disiioctioDein inter neeessaria et non necessaria 
ad salutem. 2. Omnia neeessaria ad salutem contineri in fide 
et obedientia. 3. Qualis sit ea, qusa requiritur^ obedientia. 
4. Quid sit fides ; et quomodo distinguatur a professione, a 
scientia, et ab opinione. 5. Quid sit credere in Christum. 
6. Unicum articulum, Jesum esse Christum, necessarium esse 
ad salutem, probatur ex scopo Evangelistarum : 7* £x prsedi- 
eatione Apostolorum : 8. Ex facilitate religionis Christianae : 
9. Ex eo quod sit fundamentum fidei: 10. Ex disertissimis 
Chrbti et Apostolorum verbis. 11. In eo articulo contineri 
fidem Veteris Testament!. 12. Fides et obedientia quomodo 
concurrant ad salutem. 13. In civitate Christiana, nuUam 
esse repugnantiam inter mandata Dei et civitatis. 14. Doctri« 
nas, quae hodie controvertuntur de religione, spectare plerasque 
ad jus regnandi. 

SECT. III. 1, AucTORiTATEM omiiem in rebus secularihus 

18 

> — r-^— ' derivari ab auctoritate ejus, qui summum habet 
^^[^n^^^^' imperium, sive is unus homo sit, sive unus ccetus, 
nantia obediendi m coiifesso seniper fuit. Eaiidem in spirittmlibus 

Deo et homim- , 7«t t • 

bu8,toUendaperab auctoHtate ecclesKB dependere, ex proxime an- 
teJ nec^^^"^ tccedentibus manifestum est; et praeterea hoc, 
non neeessaria civitatem omnem Christianam esse ecclesiam hu- 

ad salutem. 

jusmodi auctoritate praeditam. Ex quibus colligere 
etiam quantumlibet ingenio tardus potest, in civi^ 
tate Christiana, hoc est, in civitate cujus summum 
imperium habet princeps vel ccetus Christianus, 
omnem uniri sub Christo potestatem tarn secular em 
quam spiritualem; ideoque in omnibus iis esse 
obediendum. Contra autem, quia ohedire opor- 
tet Deo magis quam hominihus, orta est difficultas^ 



D£ NECESSARIIS AD SALUTEM. 415 

quo pacto obedientia tuto iis praestari possit^ si sect, tii, 
quando imperatum fuerit aliqoid^ quod Christus ^f- ^ 
fieri prohibet. Causa difl&cultatis est, quod cum 
Deus non amplius per Christum et prophetas viva 
voce nos alloquatur, sed per Scripturas Sacras, quae 
a diversis diverse ' accipiuntur, sciunt quidem quid 
reges imperant et ecclesia congregata ; utrum vero 
id, quod imperant, sit contra imperata Dei necne, 
id nesciunt ; sed fluctuante obedientia inter pcenas 
mortis temporalis et spiritualise tanquam navigan- 
tes inter Scyllam et Charybdin incurrunt ssepe in 
utramque. Gui vero necessaria ad salutem, a non 
necessariis recte distinguunt, nuUam hujusmodi du- 
bitationem habere possunt. Siquidem enim man- 
datum principis vel civitatis tale sit, ut obediri 
ei possit sine jactura salutis setemse, injustum est 
non obedire, et locum habent praecepta apostolica 
(Col. iii. 20, 22) : Filii ohedite parentibus per om- 
nia : Servi, ohedite per omnia dominis carnali- 
bus : et mandatum Christi (Matth. xxiii. 2, 3) : 
Super cathedram Mosis sederunt Scrib^e et Pha- 
ris€ei ; omnia ergo, qu(BCumque dixerint vobis, ser^ 
vate et facite. Contra, si facere jusserint quae 
puniuntur morte aeterna, insanum est non potius 
mori mortem naturalem, quam obediendo mori in 
aetemum. Et locum habet quod dicit Christus 
(Matth. X. 28): Nolite timere eos, qui occidunt 
corpus ; animam autem non possunt occidere, Vi- 
dendum itaque est quae sint ea omnia, quae ad 
salutem sunt necessaria. 

2. Sunt autem necessaria ad salutem omnia dua- ^°^» °«<^ 

saria ad salutem 

bus virtutibus comprehensa, Jide et obedientia. contmenmUe 
Harum posterior, si perfecta esse posset, sola suf- 
ficeret ne damnaremur ; sed quia et jam diu omnes 



416 RELIGIO. 

SECT. III. rei sumus contumacise adversus Deum in Adamo, 
. ^^ ^ et prseterea ipsi actu peccavimus, non sufl&cit obedu 
entia sine remissione peccatorum. Ea veto, unaque 
introitus in regnum cod\i,Jidei prsemium est. Alind 
ad salutem requiritur nihil. Non enim elauditur 
regnum Dei, nisi peeeantibus, id est iis, qui debitam 
legibus Dei ohedientiam non praestiterunt : neque 
illis, si credant articulos necessarios fidei Chris- 
tianse. Jam si eognoverimus, in quibus constat 
obedientia, et qui sint articuli necessarii fidei 
Christianse, manifestum una erit, quae civitatum 
principumque jussu facere, et quibus abstinere de- 
beamus. 
Qtaiis sit ea, 3. Pcr obedieufiam autem, hoc loco, significatur 
SbTdkntir ""' nonjitctumy sed voluntas et studium, quo proponi- 
mus conari quantum possumus obedire in futurum. 
Quo sensu vox obedientiijB aequivalet pcenitenti€B. 
Consistit enim poenitentia; virtus non in dolore, 
qui peccati recordationem comitatur, sed in con- 
versione in viam, et instituto non peccandi amplius, 
sine quo dolor ille non poenitentis, sed desperantis 
esse dicitur. Quoniam autem qui Deum amant, 
non possunt non velle obedire legi divinae, et qui 
amant proximum, non possunt non velle obedire legi 
morali, quae consistit, ut supra capite tertio osten- 
sum est, in superbitB^ ingratifudinisy contumelitv, 
inhumanitatisy inclementit^^ injurice, similiumque 
offensarum prohibitione, quibus proximi laeduntur. 
Itaque voci obedient iis aequivalet etiam amor sive 
charitas ; etiam justitia^ quae constans voluntas 
est suum cuique tribuendi, aequivalet eidem. Jam 
sufficere ad salutem ^c?^iw et posnitentiam manifes- 
tum est ; primum ex ipso feeder e baptismi. Nam 
interrogantibus Petrum iis, qui ab ipso die Pente-- 



DE NECESSARIIS AD SALUTEM. 4l7 

costes convertebantur, quid faciemus ? respondit sect. iii. 
(Act. ii. 38) ; poenitemini, et hapti%etur unusquisque . ^^' . 
vestrum in nomine Jesu in remissionem peccatorum. 
Nihil ergo ad obtinendum baptismum^ hoc est^ in- 
troitum in regnum Dei, faciendum alind erat, nisi 
pcenitere et credere in nomen Jesu. Pacto enim, 
quod fit in baptismo, promittitur regnum coelorum. 
Deinde, ex verbis Christi (Luc. xviii. 20 ; et Marc. 
X. 19) respondentis ad principem interrogantem, 
quid faciens vitam seternam possideret : mandata 
nosfiy non occides, non moechaheris, etc ; quod 
ohedientiiB : et, vende omnia quce haheSy veni, et 
sequere me ; quod^cfei erat. Et ex eo quod dici- 
\?ix^ Justus (non quilibet, ^^^justus") ex fide vivet: 
est enim justitia voluntatis dispositio eadem, quae 
poenitentia et ohedientia. Et ex verbis sancti Marci 
(i. 15) : quoniam impletum est tempus^ et appro- 
pinquavit regnum Dei, poenitemini et credite Evan- 
gelio ; quibus non obscure significatur, non opus 
esse ad ingressum in regnum Dei aliis virtutibus 
'pYddter posnitentiam etfidem. Ohedientia itaque, 
quae ad salutem necessario requiritur, nihil aliud 
est prseter voluntatem sive conatum ohediendi, id 
est, faciendi secundum leges Dei, id est, secundum 
leges morales, quae esedem omnibus sunt, et leges 
civiles, hoc est, mandata imperantium in rebus 
temporalihus, et leges ecclesiasticas in spirituali- 
bus ; quae duo genera legum in diversis civitatibus 
et ecclesiis sunt diversa, et cognoscuntur promul- 
gatione vel sententiis publicis. 

4. Ut sciamus quid sit fides Christiana, defi- Quid sit fide8,et 

•].• • /* 1 M . • • • quoiuodo distill- 

nienda est m umversum fides, et a caetens anuni guatur a profea- 
actibus, quibuscum vulgo confundi solet, distin- ^f "JJ; *,^^^ 
guenda. Ohjectumfidei universaliter sumptae, nimi^ 

VOL. II. E E 



418 RELIGIO. 

SECT. III. rum, id quod creditur, semper propositio est, id 

. \^' . est, oratio affirmans vel negans, quam veram esse 

Quid sit fides, et coiicedimus. Sed quoniam coneeduntur proposi- 

qaomodo distin- . ^i* •I'^i* i* 

guatur a profes- tioDCS proptcr oiversas eausas, aecidit hujusmodi 
Tab oi^one*' concessioiies diverse nominari. Coneedimus autem 
quandoque propositiones, quas tamen in animum 
non recipimus, Idque vel ad tempus, nimirum, 
tantisper donee ex consideratis consequentiis earum 
veritatem examinaverimus, quod vocatur suppo- 
nere ; vel etiam simpliciter, ut metu legum, quod 
est projiteri vel conjiteri signis extemis ; vel ob- 
sequii spontanei causa, quod faciunt homines animo 
civili erga eos, quos reverentur, et erga alios studio 
pacis, id quod simpliciter concedere est. Proposi- 
tiones autem, quas pro veris recipimus, coneedimus 
semper propter aliquas rationes nostras. Eae vero 
derivantur vel ab ipsa propositione, vel a persona 
proponentis. Derivantur autem ab ipsa proposi- 
tione, revocando in memoriam quibus rebus signifi- 
candis nomina, ex quibus propositio conflatur, 
communi consensu usurpantur ; quod si fiat, assen- 
sus, quem prsebemus, dicitur scire. Si vero recor- 
dari non possimus, quid certo per ea nomina intelli- 
gendum sit, sed modo hoc videtur, modo iUud, turn 
dicimur opinari. Exempli causa: si propositum 
sit, duo et tria esse quinque ; revocando autem m 
memoriam ordmem nominum numeralium, ita con- 
sensu communi eorum, qui ejusdem sunt linguae, 
(quasi pacto quodam societati humanse necessario) 
constitutum esse, ut quinarius totidem unitatum 
nomen sit, quod in binario et temario contmentur 
simul sumptis; ac assentiatur quis verumid ideoesse, 
quia duo et tria simul idem sunt quod quinque; 
dicetur assensus ille scientia. Et scire veritatem 



Dfi NECESSARIIS AD SALUTEM. 419 

istam^ nihil est aliud, quam agnoscere esse earn a sect. hi. 
nobis ipsis factam. Quorum enim arbitrio et lo- . ^ ^^' . 
quendi lege^ numerus | | vocatus est binarius, I I I Quid sit fides,et 
temarius, et I I I I I quinarius, eorum arbitrio fac- ^at^^^ profet 
turn est, ut vera sit propositi© : binarius et tenia- el'^Xo^Monf*' 
rius simul sumpti faeiunt quinarium. Similiter si 
meminerimus quid sit, quod yocbXmt furtum et quid 
injuria^ sciemus ex ipsis vocibus, an verum sit 
furtum esse injuriam, necne. Veritas idem est, 
quod vera propositio ; vera autem est proposition 
in qua nomen consequensy quod vocatur a logieis 
prcedicatum, complectitur amplitudine sua nomen 
antecedens quod vocatur suhjectum ; et veritatem 
scire, idem quod, esse earn a nobismet ipsis ipsa 
nominum usurpatione factam, meminisse. Neque 
temere olim a Platone dictum est, scientiam esse 
memoriain. Accidit autem interdum, ut voces, etsi 
certam et ex constituto definitam habeant signifi- 
cationem, usu tamen vulgari ad omandum vel etiam 
fallendum particulari studio a propriis significa- 
tionibus ita divellantur, ut conceptus, propter quos 
rebus impositae fuerunt, revoqare in memoriam 
diflScultatem magnam habeat, neque nisi acri judi- 
cio et diligentia maxima superandam. Accidit 
quoque, plurimas voces nullam habere propriam 
sive determinatam et eandem ubique significa- 
tionem, atque intelligi non sua vi, sed signorum 
aliorum simul adhibitorum. Tertio, nomina quae- 
dam sunt rerum inconceptibilium. Earum ergo 
rerum, quarum ipsa sunt nomina, conceptus nuUi 
sunt. Et propterea propositionum, quas conflant, 
veritatem ex ipsis nominibus frustra quserimus. In 
his casibus, dum considerando vocum definitiones 
veritatem alicujus propositionis investigamus, prout 

EE 2 



420 RELIGIO. 

SECT. III. spes est inveniendi, putamus earn aliquaudo veram^ 
. \^' ^ aliquando falsam. Quorum utrumque seorsim 
opinari dicitur, atque etiam credere ; ambo 
simul, duhitare. Quando vero rationes nostrse, 
propter quas assentimur proposition! alicui, non ah 
ipsa propositione, sed a persona proponentis deri- 
vantur, ut quern ita peritum judicamus, ut non fal- 
latur, neque causam videmus quare velit fallere; 
assensus noster, quia nascitur non a nostrse, sed 
aliense scientisd Jiducia, Jides appellatur. Et quo- 
rum fidueia credimus, illis vel in illos credere 
dieimur. Ex iis, quae dicta sunt, apparet diflferen- 
tia, primum, mtexjidem et professionem : ilia enim 
cum assensu interne semper conjungitur, hsec non 
semper. Ilia animi persuasio interna, hsec obe- 
dientia externa est. ' Deinde, inter fidem et opt- 
nionem ; hsec enim nostrse rationi innititur, ilia 
aUense existimationi. Denique, mtex fidem et scien- 
tiam : hujus enim est propositionem examinatione 
comminutam et mansam lente admittere ; illius au- 
tem, integram deglutire. Prodest ad scientiam 
expUcatio nominum, quibus id, quod inquirendum 
est, proponitur; imo imica via ad scientiam est, 
per definitiones ; ^A fidem autem nocet hoc. Nam 
quse supra captum humanum credenda proponun- 
tur, nunquam explicatione evidentiora, sed contra 
obscuriora et creditu difficiliora fiunt. Acciditque 
homini, qui mysteriafidei ratione naturali conatur 
demonstrare, idem quod segroto, qui pilulas salu- 
bres, sed amaras, vult prius mandere, quam in 
stomachum demittere ; ex quo fit, ut statim revo- 
mantur, quse alioqui devoratse eum sanassent. 

•^^hSta'*^"* 5. Vidimus ergo, quid sit credere. Credere au- 
tem in Christum quid est ? \elfidei in Christum, 



DE NECESSARIIS AD SALUTEM. 421 

qusenam propositio est objectum ? Quando enim sect. hi. 
dicimus, credo in Christum, significamus quidem . ^^ , 
cui, non autem quid credimus. Est autem credere 
in Christum, nihil aliud quam credere Jesum esse 
Christum, nimirum illum, qui secundum Mosis 
et Prophetarum Israeliticorum vaticinia venturus 
erat in hunc mundum, ad instituendum regnum 
Dei, Id vero satis apparet ex verbis ipsius Christi 
ad Martham (Joh. xi. 25, 26, 27) : Ego sum^ in- 
quit, resurrectio et vita: qui credit in me, etiamsi 
mortuus fuerit, vivet ; et omnis qui vivit, et cre- 
dit IN ME, non morietur in ceternum. Credis hoc? 
Ait illiy utique Domine ego credidi, quia tu ES 
Christus Jilius Dei vivi, qui in hunc mundum 
venisti. Quibus verbis videmus, credere in me^ 
explicari per quia tu es Christus. Est ergo 
credere in Christum nihil aliud, quam credere 
ipsi Jesu dicenti se esse Christum. 

6. Concurrentibus ad salutem fide et obedientia, umcum articu. 

,. . 1 T j» . . lum, Jesum esse 

utraque necessarto, qualis sit ea obediential et cm ciiristum,nece8- 
debita, monstratum est supra, articulo 3. Articuli ^^^^a^^^t 
sxxtem fidei, quinam requirantur, id nunc inquiren- E^^J^'ei^^ 
dum est. Dico autem alium articulum fidei* prseter 

* Dico autem alium articulum Jidei prater hunc,'] Assertionem 
banc, quam novitate sua theologis plerisque displicere posse video, 
etsi satis in sequentibus confirmatam, amplius tamen explicare 
opersB pretium esse duxi. Primo igitur, cum articulum bunc, 
Jesum esse ChtHstum, solum ad salutem necessarium esse dico, 
non dico solam fidem ad salutem necessariam esse, sed require 
etiam justitiam, sive obedientiam legibus Dei debitam, hoc est, 
voluntatem recte vivendi. Secundo, non nego quin multorum 
aliorum articulorum professio, si modo professio eorum ab ec- 
clesia imperetur, ad salutem quoque neeessaria sit; sed cum 
fides interna, professio externa sit, illam proprie fidem, banc obe- 
dientiae partem esse dico, ita ut articulus ille ad fidem intemam, 
non autem ad professionem Christian! solus sufficiat Postremo, 



422 RELIGIO. 

SECT. III. hunc, Jesum esse Christum, homini Christiano, 

. ^f- . nt necessarium ad salutem requiri nullum. Dis- 

unicum articu. tingueiidum autem est (ut supra art. 4), iut^rfidem 

lum, Jesum esse ./>• t\/*« i*i 

cim8tuin,neces- Bt projesstonem. Projessio ergo plurium dogma- 
!S^*^b^ turn, si jubeatur, necessaria esse potest ; est enim 
tor ex scope pgjg ohedientteB learibus debitae. Sed non quaerimus 

EyangeustaroiD. ^ ^ J^ ^ j j 

jam de ohedientia necessaria ad salutem, sed de 
fide. Probatur autem, primo, ex seopo Evangelis- 
tarum, qui erat per discriptionem vitce Servatoris 
nostri ilium unum articulum stabilire. Sciemus 
autem talem fiiisse scopum et consilium Evange- 

quemadmodum si veram et internani poenitentiam peccatorum 
solam, ex parte justitiae, ad salutem Decessariam esse dixisseniy 
tamen pro paradoxo habendum nou fuisset, quoniam in ea jus- 
titiam, obedientiam, atque animum ad omnes virtutes reformatum 
contineri intelligimus. Ita cum fidem unius articuli sufficere ad 
salutem dico> mirandum minys est, cum in eo tot alii articuli com- 
prehendantur. Nam verba hsec, Jesus est Christus^ significant, 
Jesum esse ilium, quem Deus venturum in mundum ad regnum 
suum instaurandum promiserat per prophetas, hoc est, Jesum 
esse Filium Dei Creatoris coeli et terrse, natum ex vir^ne, mor- 
tuum pro peccatis eorum, qui essent in ilium credituri; esse 
Christum, id est regem ; revixisse (nam alioqui regnatunis non 
est) judicaturum mundum et remuneraturum corundum opera, 
aliter enim rex esse non potest ; item resurrecturos esse homines: 
nam absque hoc ad judicium venturi non sunt. Itaque unico 
hoc articulo totum continetur symbolum apostolorum; quod 
tamen sic contrahendum ideo existimavi, quod viderem propter 
hunc solum, sine cseteris, qui ex eo per consequentiam dedu- 
cuntur, permultos tum a Christo tum ab apostolis ejus in regnum 
Dei admissos fuisse : ut latro in cruce ; ut eunuchus a Philippo 
baptizatus ; ut duo millia hominum ad ecclesiam a sancto Petro 
simul aggregata. Si quibus autem hoc displicet, quod eos omnes, 
qui articulo qualicunque ab ecclesia definite assensum internum 
non prsebent (nee tamen contradicunt, sed, si jubeantur, con- 
cedunt) non damnatos in aeternum censeam, quid illis faciam, 
nescio. Nam ut sententiam mutem, Scripturse Sacrce, quae se- 
quuntur, testimonia apertissima impediunt. 



DE NECBSSARIIS AD SALUTBM. 433 

listamm, si observemus ipsam historiainu Sanctus sect. hi. 
Matthseus, incipiens a genealogia ejus, ostepdit; ^s- ^ 
(cap. i.) Jesum esse ex genere Davidis; natum ex unicnm articu- 
Virgine ; (cap. ii.) a Magis nt regem Judaeorum ado- Sws^ ^ 



neces- 



ratum ; ab Herode eadem de causa qusesitum ad *"f ""^ ^^^ *^ 

* salutem, proba- 

necem ; (cap. iii. iv.) regnum ejus Joanne Baptista ^^ ex scopo 

<,. ^ X . .. V <, 1 Evangelistarum 

et a seipso prsedicatum ; (cap. v. vi. vu.) leges do- 
cuisse, non ut scribse, sed ut qui haberet auctori- 
tatem ; (cap. viii. ix.) morbos miraculose sanasse ; 
(cap. X.) apostolos praecones regni in omnes Judaese 
partes ad predicationem regni dimisisse ; (cap. xi.) 
nunciis a Johanne quserentibus, an is esset Christus 
necne, respondisse, referrent quae vidissent, nempe 
miracula, quae in Christum solum competerent ; 
(cap. xii. et seqq. usque ad xxi.) regnum suum ar- 
gumentis, parabolis, et signis apud Pharisaeos et 
alios comprobasse, et declarasse ; (cap. xxi.) saluta- 
tum fuisse in regem, cum ingrederetur Jerosolymam ; 
(cap. xxii. xxiii. xxiv. xxv.) se Christum ilium esse, 
contra Pharisaeos sustinuisse ; alios de pseudo- 
Chris tis praemonuisse ; regnum suum quale esset 
parabolis ostendisse ; (cap. xxvi. xxvii.) captum 
et accusatum fuisse eo nomine, quod se regem esse 
dixerit; crucique titulum inscriptum, hic est 
Jesus rex Jud^eorum ; denique (cap. xxviii.) 
post resmrectionem dixisse apostolis^ datum sihi 
esse omnem potestatem in ccelo et in terra. Quae 
omnia eo pertinent, ut credamus Jesum esse ilium 
Christum. Talis erat ergo in describendo evangelio 
Scopus sancti Matthaei. Qualis autem erat hujus, 
talis erat caeterorum Evangelistarum ; id quod seor- 
sim sanctus Johannes in fine evangelii sui (xx. 31) 
expresse habet : H(BCy inquit, scripta sunt, ut sci- 
atisy quia Jesus est Christus Filius Dei viventis. 



424 RELIGIO. 

SECT. III. 7. Secando, probatur idem ex prsedicatione Apos- 

. \^- . tolomm ; erant enim regni praecones, nee Christus 

Ex priBdicatione eos uiisit (Luc. ix. 2, Act. XV. 6) ad prsedicandum 

pos onim . gjj^^^ quam regiium Dei. Quid autem post Christi 

ascensionem fecerint, intelligi potest ex eomm accu- 
satione (Act. xvii. 6, 7) : Trahehant, inquit sanctus 
Lucas, Jasonem et quosdam fr aires ad principes 
civitatisy clamantes : quod hi sunt^ qui urhem con- 
citanty et hue veneruntj quos suscepit Jason ; et hi 
omnes contra decreta Ciesaris faciunt^ regem 
alium dicentes esse Jesum. Etiam subjectum con- 
cionum apostolicarum quale fuerit, apparet ex his 
verbis (Act. xvii. 3) : De Scripturis (subaudi Ve- 
teris Testamenti) adaperiens et insinuans quia 
Christum oportuit pati, et resurgere a mortuisy et 
quia Hic est Jesus Christus. 
Ex facilitate g. TcFtio, cx iis locis quibus eorum, quae a Christo 
christiaiia: ad salutcm requiruntur, declaratur facilitas. Nam 
si ad salutem necessario requiratur assensus animi 
internus veritati omnium et singularum propositi- 
onum, quae circa fidem Christianam hodie vel eon- 
trovertuntur, vel a diversis ecclesiis diverse definitse 
sunt, nihil esset religione Christiana difficilius. 
Quomodo ergo verum esset, (Matth. xi. 30) Ju- 
gum meum suave est, et onus meum leve ; et (Matth. 
xviii. 6) Parvulos in eum credere; et (1 Cor. 
i. 21) placuisse Deo per stultitiam pnedica- 
tionis salvos facere credentes ? Vel quomodo 
satis ad salutem instructus fiiit latro pendens in 
cruce, cujus fidei confessio continebatur his verbis : 
Memento mei^ cum veneris in regnum tuum ? Vel 
ipse sanctus Paulus unde tam cito ex hoste doctor 
Christianorum fieri potuit ? 

9. Cluarto, ex eo quod articulus ille fidei fanda- 



DE NECESSARIIS AD SALUTEM. 425 

mentum sit, neque alii fiindamento ipse innitatur sect, hi. 
(Matth. xxiv. 23, 24) : Si quis vobis dixerit : ecce . ^f' . 
hie est Christus aut illic, nolite credere : surgent ex eo quod ait 
enim pseudo-Christie et pseudo-propheta, et da-Mei. 
bunt signa magna, etc. Ex quo sequitur propter 
fidem hujus articuli, negandam esse fidem signis et 
prodigiis (Gal. i. 8) : Licet nos, aut angelus de 
coeloj ait Apostolus, evangelizet vobis prceterquam 
quod evangeli%avimus vobis, anathema sit. Ergo 
propter hunc articulum neganda esset fides ipsis 
apostolis et angelis, puto ergo et ecclesiae, si con- 
trarium'docerent. Charissimi. nolite , inquit sanc- 
tus Johannes, (1 Joh. iv.) omni spiritui credere, 
sed probate spiritus si ex Deo sint ; quoniam 
multi pseudo-prophetcB exierunt in mundum: in 
hoc cognoscitur Spiritus Dei ; omnis spiritus qui 
confitetur Jesum Christum venisse in came, ex 
Deo est J etc. Est ergo articulus ille mensura 
spirituum, secundum quam auctoritas doctorum 
vel recipitur vel rejicitur. Negari quidem non po- 
test, quin a doctoribus didicerint omnes, qui hodie 
Christiani sunt, fiiisse Jesum, qui ea omnia fecit, 
quibus Christus. esse agnosceretur. Non tamen 
sequitur eosdem articulum ilium doctoribus credere 
vel ecclesiae, sed ipsi Jesu. Erat enim ille articulus 
ecclesia Christiana prior, etsi caeteri omnes poste- 
riores fiierint. Et (Matth. xvi. 18) ecclesia super 
ilium, non hie super ecclesiam fandatus est. 
Prseterea, ita est articulus ille, Jesv^ est Christus, 
fundamentalis, ut caeteri omnes dicantur a sancto 
Paulo (1 Cor. iii. 11, 12, etc.) illi superaedificari : 
Fundamentum aliud nemo potest ponere propter id, 
quod positum est, quod est Jesus Christus (hoc 
est, Jesus est Christus) ; si quis autem super cedi- 



426 BELIGIO. 

SECT. III. ficai super fundamentum hoc aurum, argentumy 
. \^' . lapides pretiosoSj ligna^foenuMy stipulam, unius- 
cujusque opus manifestum erit. Si cujtts opus 
manserit quod supercedificamt^mercedem accipiet; 
si cujus opus arserity deirimentum patietur^ ipse 
autem salvus erit. Ex quibus patet per fanda- 
mentum intelligi articulum hunc Jesum esse 
Christum : non enim superaedificatur super per- 
sonam Christi, aurum, argentum, foenum, stipula^ 
quibus significantur doctrinse : et posse falsas doc- 
trinas fundamento superstrui, nee tamen ut dam- 
nentur, qui eas docuerint. 
Ex diseiiissimis jQ. Postreuio, Quod articulus ille solus necessario 

Chnati et apos- * 

toiorum verbis, teueudus Sit fide inter ua, evidentissime ex plurimis 
Sacrse Scripturae loeis, quocunque interprete, pro- 
bari potest. Job. v. 39 : Scrutamini Scripturas, 
quia vosputatis in ipsis mtam ceternam habere: et 
illcB sunt J quce perhihent testimonium de me. In- 
telligit autem Christus Scripturas solius Testamenti 
Veteris : nondum enim scriptum erat Testamentum 
Novum. Jam vero testimonium de Cbristo in Ve- 
teri Testamento nullum aliud exstat, prseterquam 
quod venturus erat rex aeternus, tali loco, talibus 
parentibus nasciturus, talia docturus et facturus ; 
quibus rebus ut signis dignoscendus erat. Quae 
omnia hoc unum testantur^ Jesum, qui ita natus 
ea docuerit et fecerit, esse Christum. Alia igitur 
fides ad vitam aeternam praeter ilium articulum 
non requirebatur. Job. xi. 26 : OmniSy qui vivit et 
credit in me, non morietur in ceternum. Credere 
autem in Jesum, ut ibidem explicatur, idem est 
quod credere Jesum esse Christum. Qui ergo 
id credit, non morietur in aeternum ; et per con- 
sequens, articulus ille solus est ad salutem necessa- 



DE NECESSARIIS AD SALUTEM. 42/ 

rius. Joh. XX. 31 : Hcec scripta sunt, ut credo- sect. hi. 
tis, quia Jesus est Christus jilius Dei, et ut . \^- . 
credentes vitam haheatis in nomine ejus. Quare, 
qui sic credit, habebit vitam seternam ; neque ergo 
opus habet alia fide. 1 Joh. iv. 2 : Omnis spi- 
ritus, qui confitetur Jesum Christum venisse in 
came, ex Deo est. Et, 1 Joh. v. 1 : Omnis spi- 
ritus, qui credit, quoniam Jesus est Christus, 
ex Deo natus est. Et 1 Joh. v. 5 : Quis est, 
qui vincit mundum, nisi qui credit, quoniam Jesus 
EST Jilius Dei ? Si igitur non sit opus aliud cre- 
dere, ut quis sit ex Deo ; natus ex Deo ; et ut 
vincat mundum, quam Jesum esse Christum ; 
unicus ille articulus sufficit ad salutem. Act. viii. 
36, 37 : Ecce aqua, quid prohihet me baptizari 9 
Dixit autem Philippus : si credis ex toto corde, 
licet. Respondent, ait : credo filium Dei esse 
Jesum Christum. Si quidem ergo articulus ille 
ex toto corde, hoc est, fide interna creditus, sufl&cit 
ad baptismum, sufl&cit etiam ad salutem. Prseter 
hsec loca, alia innumera simt, quse idem clare et 
expresse afl&rmant. Imo, ubicunque legimus Ser- 
vatorem nostrum cujuspiam fidem laudasse, vel 
dixisse,j/?rf^5 tua te ^afowwiym^, vel sanasse quem- 
piam propter fidem, ibi propositio credita alia non 
erat quam hsec, Jesus est Christus, vel directe 
vel per consequens. 

1 1 . Quoniam autem credere Jesum esse Chris-- in «> articuio 

. . • • . g^-y . . contineri fidem 

tum nemo potest, qm, cum sciat per Cnnstum vetens Tesia- 
intelligi regem ilium, qui a Deo promissus est per ™®°*^* 
Mosen et prophetas in Regem et Servatorem mundi, 
non credat etiam Mosi et prophetis, neque credere 
his possit, qui non credit Deum et exsistere et mun- 
dum guhernare, contineri necesse est fidem illam 



salutem. 



428 RELIGIO. 

SECT, III. de Deo et de Veteri Testamento in fide hac Testa- 
. ^\ menti Novi. Cum ergo in regno Dei per naturam 
crimen Isesse majestatis divinse solus esset Atheist 
mus et negatio providentiae divinse ; in regno autem 
per pactum vetus, etiam idololatria ; jam in regno 
per pactum novum additur etiam apostasia, sive 
renunciatio hujus semel recepti articuli, Jesum esse 
Christum. Cseteris doctrinis, si modo a legitima 
ecclesia definitse fuerint, non est sane contradicen- 
dum : est enim peccatum inobedientise ; obedientia 
autem ad salutem necessaria est. Cseterum ut 
credantur fide interna, ostensum est ampliter in 
proxime antecedentibus necessarium non esse. 
Fidwietobedien. 12. Partcs iu salutc Christiani perficienda^cfe* 
cmicun^t ad ct ohedientiu diversas habent : hsec enim poten- 
tiam sive capacitatem contribuit ; ilia actum. At- 
que utraque suo modo justificare dicitur. Christus 
enim non omnibus, sed pcenitentibus, sive obedien- 
tihusy hoc est, justis (non dico insontihus, sed 
justis ; justitia enim est voluntas obediendi legi- 
bus, et convenire in peccatorem potest ; voluntas 
autem obediendi obedientia est apud Christum) 
peccata remittit. Non enim quilibet, sed Justus 
ex fide vivet. Justificat ergo obedientia, quia 
facit justum, eo modo, quo temperantia facit tern- 
peratum; prudentia prudentem ; castitas castum, 
nimirum essentialiter : constituitque hominem in 
eo statu, ut venise capax sit. Rursus, Christus non 
omnibus justis peccata condonare promisit, sed 
solis credent ibus ipsum esse Christum. Justificat 
ergo fides eo sensu, quo justificare dicitur judex, 
qui absolvit: nimirum per sententiam, quae actu 
salvum facit. Atque in hac acceptione justifica- 
tionis (est enim vox sequivoca) justificat^cfe* sola; 



D£ NECESSARIIS AD SALUTEM. 429 

in ilia aiitem, sola ohedientia ; sed neque justitia sect, hi. 

sola, neque fides sola salvificat, sed simul ambse. . ^J- . 

13. Ex iis, quae haetenns dicta simt, facile erit in civitate 

• • 1 "i. ai • • • /^i • ^» Christiana, nul- 

perspicere quid sit officium civium Cnnstianorum lam esse repug. 
erga summos imperantes. Qui, quamdiu Chris- ^^^f 
tianos esse se profitentur, subditis suis ut Christum «* civitaiis. 
negent vel contumelia afficiant imperare non pos- 
sunt ; nam si hoc imperarent, profiterentur se non 
esse Christianos. Cum enim ostensum sit, et ra- 
tione naturali et ex Scripturis Sacris, oportere cives 
principibus rectoribusque summis civitatis in omni- 
bus obedire, prseterquam in iis, quae sunt contra 
mandata Dei; et mandata Dei in civitate Chris- 
tiana, circa temporalia quidem, id est, ea quae 
ratione humana examinanda sunt, leges esse et 
sententias civitatis, prolatas ab iis, quibus legum 
ferendarum controversiarumque judicandarum auc- 
toritas a civitate commissa est; circa spiritualia 
vero, id est, ea quae per Scripturam Sacram defi- 
nienda sunt, leges esse et sententias civitatis, hoc 
est ecclesiae, (nam civitas Christiana et ecclesia, ut 
ostensum est capite praecedente, articulo vicesimo, 
€adem est res,) prolatas a pastoribus rite ordinatis,et 
qui a civitate in eam rem auctoritatem acceperunt ; 
sequiturmanifeste in civitate Christiana obedientiam 
deberi summis imperantibus in rebus omnibus, tam 
spiritualibus quam temporalihus . Imperantibus 
autem non Christianis, in temporalihus quidem 
omnibus eandem deberi obedientiam, etiam a cive 
Christiano, extra controversiam est ; in spirituali- 
hus vero, hoc est, in iis quae pertinent ad modum 
colendi Dei, sequenda est ecclesia aliqua Chris- 
tianorum. Etenim Deum non loqui in rebus super- 
naturalibus, nisi per Scripturae Sacrae interpretes 



430 RELIGIO. 

SECT, III. Christianos, fidei Christianse est hypothesis. Quid 
. ^^' . autem ? An principibus resistendum est, ubi obe- 
diendum non est ? Minime sane ; hoc enim contra 
pactiun est civile. Quid ergo agendum ? Eundum 
ad Christum per martyrium. Quod si cui dictu 
durum videatur, certissimum est eum non credere 
ex toto corde Jesum esse Christum j/?//m/» Dei 
viventis; cuperet enim dissolvi, et esse cum Christo; 
sed velle simulata fide Christiana pactam civitati 
obedientiam eludere. 

Doctrinas, 14, MirabitUT autem forte quispiam, si excepto 

qua hodie coiv •■!▼ r^ • 

trovertuntur de uuo articulo, Jesum ESSE Christum, qm uccessa- 

reliffione, spec- • ^ii^ t n t • a <• 

taiS^pierasque Tius cst ad salutcm dc fide interna, caeten omnes per- 
ad jus regnandi. j^ingant ad obedieutiam tantum, quae quidem prsestari 
potest, etsi quis non interne credat (mpdo cupiat 
credere, et externe profiteatur, quoties opus est) 
qusecunque ab ecclesia proponuntur ; mide factum 
sit ut tot sint hodie dogmata, quae dicuntur omnia 
ita de fide esse, ut nisi ea quis credat interne, in- 
trare in regnum coelorum non possit. Quod si 
idem consideret, in plerisque controversiis certa- 
men esse de regno humano, in aliquibus de qusestu, 
in aliquibus de gloria ingeniorum, minus mirabitur. 
Quaestio de ecclesice proprietatihus, qusestio est 
Aid jure imperii. Cognito enim, quid sit ecclesia j 
cognoscitur una, cujus sit imperium in Christianos. 
Nam si quselibet civitas Christiana ecclesia ilia sit, 
quam omnem Christianum illi civitati subjectum 
audire prsecepit ipse Christus, tum civis quilibet 
tenetur civitati suae, hoc est, ei vel iis obedire, quo- 
rum est imperium summum, non modo in tempo- 
ralibus, sed etiam in spiritualibus. Sin quselibet 
civitas Christiana non sit ecclesia ilia, tum est aliqua 
alia ecclesia universalior, cui oportet obedire. Om- 



D£ NECESSARIIS AD SALUTEM. 431 

nes igitur Christiani illi obedire debent, sicut obe- sect, hi, 
dirent Christo si veniret in terras. Imperabit ergo . ^^' . 
ilia vel per monarcham, vel per coetum aliquem. Doctrines, 

yv t* • A ^ t • • ••■ni A A QU8B hodie con- 

Uusestio itaque est Abjure imperii. Eodem speetat tooyertuntur de 
qusestio de infallihilitate. Quisquis enim vere et taH^e^Ji^ 
interne erederetur ab universe genere hnmano non adjusregnandi. 
posse errare, certus imperii, tarn temporalis quam 
spiritualis, esset, nisi ipse noUet, in universum genus 
humanum. Si dicat enim obediendum sibi esse in 
temporalibus^ eo quod putatur non errare, tale 
imperii jus ei conceditur. Eodem speetat privile- 
gium interpretandi Scripturas. Cujus enim est 
controversias, quae ex diversa Scripturarum inter- 
pretatione oriri possunt, determinare, ejus est om- 
nes simpliciter controversias determinare. Cujus 
autem est hoc, ejusdem est imperium in omnes, qui 
agnoscunt Scripturas esse verbum Dei. Eodem 
speetat disputatio de potestate remittendi et reti- 
nendipeccata^siye de auctoritate excommunicandi. 
Unusquisque enim, si mentis compos sit, obediet 
in omnibus simpliciter ei, cujus arbitrio credit se 
salvandum aut damnandum esse. Eodem speetat 
potestas instituendi societates ; ab eo enim depen- 
dent, per quem exsistunt, qui quot monachos, tot 
habet subditos, quamquam in civitate hostium. 
Eodem speetat qusestio de judice legitimi matrix 
monii. Cujus enim est judicatio ea, ejus quoque 
est cognitio causarum de hsereditate et successione 
in omnia bona et jura, non modo privatorum homi- 
num, sed etiam summorum principum. Eodem 
quodammodo speetat ccelibatus ecclesiasticorum. 
Coelibes enim minus quam cseteri cohaerent cum 
reliqua civitate. Et praeterea incommodum non 
contemnendum est, necessarium esse principibus 



432 RELIGIO. 

SECT. III. vel sacerdotium, quod magnum est vinculum civilis 

. ^f- . obedientiae, amittere, vel regnum hsereditarium 

Doctrinas, uou habcrc. Eodem quoque spectat canonhatio 

qtUB hodie con' . .i** mt • ii.. 

trovertuntur de sanctorum^ quam etnmci apotheostn appellarunt. 
J^K^ ^^ ^^^ subditos alienos tanto prsemio alUcere 
ad jus regnandL potest, talls glorfsB avidos ad quldlibct audendum 
et faciendum inducere potest. Quid enim nisi 
honorem apud posteros qusesiverunt Decii aliique 
Romani, qui se devoverunt, et mille alii, qui in 
pericula incredibilia se conjecerunt ? Controversiae 
de purgatorio et indulgentiis de qusestu sunt. 
Glusestiones de lihero arhitrio, de justificatione, de 
modo recipiendi Christum in sacramento, philoso- 
phicse sunt. Sunt et qusestiones de ritibus non 
introductis, sed relictis in ecclesia non satis pur- 
gata a Gentilismo ; sed non est opus plures enume- 
rare. Sciunt omnes, earn esse naturam hominum, 
ut dissentientes de qusestionibus, ubi agitur de 
potentia, vel lucro, vel prcestantia ingenii, alteri 
alteros convicientur et anathematizent. Non est 
ergo minim, si dogmata fere omnia, postquam in- 
caluerint homines disputando, dicantur ab his vel 
illis fiecessaria esse ad ingressum in regnum Dei, 
non modo ut contumacise nomine damnentur, qui 
ea non concedunt ; id quod post ecclesise senten- 
tiam verum est ; sed infidelitatis ; quod falsum esse 
ostendi supra ex pluribus evidentissimis Scripturae 
locis : quibus addo hunc sancti Pauli (Rom. xiv. 
3, 5) : Qui manducat, non manducantem non sper^ 
nat ; qui non manducat, manducantem nonjudicet: 
Deu^ enim ilium assumpsit. Alius judical diem 
inter diem ; alius autem judical omnem diem : 
unu^quisque ahundet in suo sensu. 

FINIS VOLUMINIS SECUNDI. 



LONDINI ; TYPIS C. RICUABDS, 100, ST. MARTIN'S LANE. 



> 

^ 



i 



A H 



K B 





Bi 



G 



H 



c; 



H 



FigA 



Fiq,^. 



D 



:M 



E T G' ^H 



Fiff.5. 




. - ■*»■»'■ ;"\ ■ 

^ - — — ■^— 



' J 









/ 

{fiff..',.\ \ 



Fill. 7. 



v v* 


' \ J 


V 1 


J 


I 




/ 


\ ^ 


K 


n 



w 




\ 




> I' .» 



■ J-K 






/^ 









D 



Kk 



> 




R |B 



I / ■.[\ 



I I 



. / 
/ ' / 



f tf B M 



€.^'L 




; ' I 



Hi 
' G 



1/ 



%.2 



"^ h-^ 



FUf.2 



t 




M ( 






M 



K 



Dv 



TV' 



B^ 



\ 



\ 



\ 



\ 



Fio. Z r- ^ cj 




i 











mm 



i:,JlA\ 





\-' 



I I \ 



N P ST IK 



fM 



Z / Z 



Q R 



Fir/- 




a. 



1 ■ 




Fi/y. I 0\ 



,y" 














Z62793 



iS&aev 



■nr