(navigation image)
Home American Libraries | Canadian Libraries | Universal Library | Community Texts | Project Gutenberg | Children's Library | Biodiversity Heritage Library | Additional Collections
Search: Advanced Search
Anonymous User (login or join us)
Upload
See other formats

Full text of "Titi Lucretii Cari De rerum natura libri sex"

Google 



This is a digital copy of a book that was prcscrvod for gcncrations on library shclvcs bcforc it was carcfully scanncd by Googlc as part of a projcct 

to make the world's books discoverablc onlinc. 

It has survived long enough for the copyright to cxpirc and thc book to cntcr thc public domain. A public domain book is one that was never subjcct 

to copyright or whose legal copyright term has expircd. Whcthcr a book is in thc public domain may vary country to country. Public domain books 

are our gateways to the past, representing a wealth of history, cultuie and knowledge that's often difficult to discovcr. 

Marks, notations and other maiginalia present in the original volume will appear in this flle - a reminder of this book's long journcy from thc 

publishcr to a library and fmally to you. 

Usage guidelines 

Googlc is proud to partncr with libraries to digitize public domain materials and make them widely accessible. Public domain books belong to thc 
public and wc arc mcrcly thcir custodians. Nevertheless, this work is expensive, so in order to keep providing tliis resource, we liave taken stcps to 
prcvcnt abusc by commcrcial partics, including placing lcchnical rcstrictions on automatcd qucrying. 
Wc also ask that you: 

+ Make non-commercial use ofthefiles Wc dcsigncd Googlc Book Scarch for usc by individuals, and wc rcqucst that you usc thcsc filcs for 
personal, non-commercial purposes. 

+ Refrainfivm automated querying Do nol send aulomatcd qucrics of any sort to Googlc's systcm: If you arc conducting rcscarch on machinc 
translation, optical character recognition or other areas where access to a laige amount of tcxt is hclpful, plcasc contact us. Wc cncouragc thc 
use of public domain materials for these purposes and may be able to help. 

+ Maintain attributionTht GoogXt "watermark" you see on each flle is essential for informingpcoplcabout thisprojcct and hclping thcm lind 
additional materials through Google Book Search. Please do not remove it. 

+ Keep it legal Whatcvcr your usc, rcmember that you are lesponsible for ensuring that what you are doing is legal. Do not assume that just 
bccausc wc bclicvc a book is in thc public domain for users in the United States, that the work is also in the public domain for users in other 
countrics. Whcthcr a book is still in copyright varies from country to country, and wc can'l offer guidance on whether any speciflc usc of 
any speciflc book is allowed. Please do not assume that a book's appearancc in Googlc Book Scarch mcans it can bc uscd in any manncr 
anywhere in the world. Copyright infringement liabili^ can be quite severe. 

About Google Book Search 

Googlc's mission is to organizc thc world's information and to makc it univcrsally acccssiblc and uscful. Googlc Book Scarch hclps rcadcrs 
discovcr thc world's books whilc hclping authors and publishcrs rcach ncw audicnccs. You can scarch through thc full icxi of ihis book on thc wcb 

at |http://books.qooqle.com/| 



TITI LUCItETII CARI 



DE RERUM NATURA 



LIBRI SEX. 








■»■ rf 



^\\-Yo\]l 



LONDINI 



IN -fiDIBUS RICARDI TAYLOR ET SOCII 



MDCCCXIII. 



T. LUCRETII CARI 



DE RERUM NATURA 



LIBER PRIMUS. 



.^xLxEADUM genetrix, hominum div6mque voluptas, 
Alma Yenus, coeli subter labentia signa 
Quae mare navigerum, quas terras frugiferenteis 
Concelebras ; per te quoniam genus omne animantum 
Concipitur, visitque exortum lumina solis: 
Te, dea, te fugiunt venti, te nubila coeli, 
Adventumque tuum ; tibi suaveis daedala tellus 
Submittit flores, tibi rident aequora ponti, 
Placatumque nitet diffuso lumine ccelum. 
Nam simul ac species patefacta est vema diei, 
Et reserata viget genitabilis aura Favoni, 
Aeriae primum volucres te, diva, tuumque 
Significant initum perculsae corda tua vi : 
Inde ferae pecudes persultant pabula laeta. 



B9 



4 T. LUCRETII CARI 

Et rapidos traiiant amneis ; ita capta lepore, 
Illecebrisque tuis omnis natura animantum 
Te sequitur cupide, quo quamque inducere pergia: 
Denique per maria, ac monteis, fluviosque rapaceis, 
Frundiferasque domos avium, camposque virenteis, 
Omnibus incutiens blandum per pectora amorem, 
Efficis ut cupide generatim saecla propagent. 

Quae quoniam rerum naturam sola gubernas, 
Nec sine te quicquam dias in luminis oras 
Exoritur, neque fit laetum, neque amabile quicquam ; 
Te sociam studeo scribundis versibus esse, 
Quos ego de rerum natura pangere conor 
Memmiadse nostro; quem tu, dea, tempore in omni 
Omnibus ornatum voluisti excellere rebus. 
Quo magis aeternum da dictis, diva, leporem : 
Effice ut interea fera moenera militiai' 
Per maria ac terras omneis sopita quiescant. 
Nam tu sola potes tranquilla pace juvare 
Mortaleis, quoniam belli fera moenera Mavors 
Armipotens regit, in gremium qui saepe tuum se 
Rejicit, aetemo devinctus volnere amoris; 
Atque ita suspiciens tereti cervice reposta 
Pascit amore avidos inhians in ie, dea, visus ; 
Eque tuo pendet resupini spiritus ore. 
Hunc tu, diva, tuo recubantem corpore sancto 
Circumfusa super, suaveis ex ore loquelas 



LIBER PRIMUS. 5 

Fimde, petens placidam Romanis, incluta, pacem. 
Nam neque nos agere hoc patriai tempore iniquo 
Possumus sequo animo ; neque Memmi clara propago 
Talibus in rebus communi deesse saluti. 
Quod superest, yacuas aureis mihi, Memmiada, et te 
Semotum a curis adhibe veram ad rationem ; 
Ne mea dona tibi studio disposta fideli, 
Intellecta prius quam sint, contempta relinquas. 
Nam tibi de summa coeli ratione, deilkmque, 
Disserere incipiam, et rerum primordia pandam ; 
Unde omneis natura creet res, auctet, alatque ; 
Quove eadem rursum natura perempta resolvat : 
Quae nos materiem, et genitalia corpora rebus 
Reddunda in ratione vocare, et semina rerum 
Appellare suemus, et haBC eadem usurpare 
Corpora prima, quod ex illis sunt omnia primis. 

Omnis enim per se div6m natura necesse est 
Immortali aevo summa cum pace fruatur, 
Semota ab nostris rebus, sejunctaquelonge; 
Nam privata dolore omni, privata periclis, 
Ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri, 
Nec bene prome^tis capitur, nec tangitur ira. 

Humana ante oculos foede quom vita jaceret 
In terris oppressa gravi sub Relligione, 
Quae caput a coeli regionibus ostendebat, 
Horribili super adspectu mortalibus instans; 



i 

4 



I 



I 
l 

1 I 



11 



6 T. LUCRETII CARI 

Primum Graius homo mortaleis tollere contra 
Est oculos ausus, primusque obsistere coDtra: 
Quem nec fama deiim, nec fulmina, nec minitanti 
Murmure compressit coelum, sed eo magis acrem 
Virtutem irrit&t animi, confringere ut arcta 
Naturae primus portarum claustra cupiret. 
Ergo vivida vis animi pervicit, et extra 
Processit longe flammantia moenia mundi ; 
Atque omne immensum peragravit mente animoque 
Unde refert nobis victor quid possit oriri, 
Quid nequeat ; finita potestas denique quoique 
Quanam sit ratione, atque alte terminus haerens. 
Quare Relligio pedibus subjecta vicissim 
Obteritur, nos exaequat victoria coelo. 

Illud in his rebus vereor, ne forte rearis 
Impia te rationis inire elementa, viamque 
Endogredi sceleris : quod contra, saepius illa 
Ilelligio peperit scelerosa atque impia facta : 
Aulide quo pacto Triviai virginis aram 
Iphianassai turp&runt sanguine foede 
Ductores Danaiim, delecti, prima virorum. 
Quoi simul infula virgineos circumdata comptus 
Ex utraque pari malarum parte profusa est, 
Et moestura simul ante aras adstare parentem 
Sensit, et hunc propter ferrum celare ministros, 
Adspectuque suo lacrymas effundere civeis. 



. X.IBER PRIMUS. 7 

Muta meta terram gembus submissa petebat : 
Nec miser» prodesse in tali tempwe quibat, 
Quod patrio princeps don^rat nomine regem : 
Nam sublata Tiri^ manibus tremebundaque ad aras 
Deducta est, non ut, solenni more sacrorum 

* 

Perfecto, posset claro oomitari hymenaeo, 
Sed casta inceste nubendi tempore in ipso 
Hostia concideret mactatu moesta parentis, 
Exitus ut classi felix fiEiustusque daretur. 
Tantum relligio potuit suadere malorum. 

Tutemet a nobis jam quovis tempore yatum 
Terriloquis victus dictis desciscere quaeres ? 
Quippe etenim quam multa tibi jam finger« possum 
Somnia, quae vitss rationes vertere possint, 
Fortunasque tuas omneis turbare timore ? 
£t merito : nam si certam finem esse viderent 
^rumnarum homines, aliqua ratione valerent 
Relligionibus, atque minis obsistere vatum : 
Nunc ratio nulla est restandi, nuUa facultas, 
^temas quoniam po&nas in morte timendum. 
Ignoratur enim quse sit natura animai, 
Nata sit, an, contra, nascendbus insinuetur, 
£t simul intereat nobiscum morte dirempta, 
An tenebras Orci visat, vastasque lacunas, 
An pecudes alias divinitus insinuet se; 
£nniu6 ut uoster cecinit, qui primus amosno 



8 T. LUCRETII CARI 

Petulit ex Helicone perenni frunde coronam, 
Per genteis Italas hominum quae clara clueret. 
Etsi praeterea tamen esse Acherusia templa 
Ennius aetemis exponit versibus, edens, 
Quo neque permanent animae neque corpora nostra, 
Sed quaedam simulacra modis pallentia miris ; 
Unde sibi exortam semper-florentis Homeri 
Commemorat speciem, lacrumas eflundere salsas 
Ccspisse, et rerum naturam expandere dictis. 

Quapropter bene, cum, superis de rebus habenda 
Nobis est ratio, solis lunaeque meatus 
Qua fiant ratione, et qua vi quaeque genantur 
In terris ; tum, cum primis, ratione sagaci 
Unde anima atque animi constet natura, videndum; 
Et quae res nobis vigilantibus obvia menteis 
Terrificet, morbo adfectis, somnoque sepultis, 
Cernere uti videamur eos, audireque coram, 
Morte obita quorum tellus amplectitur ossa. 

Nec me animi fallit, Graiorum obscura reperta 
Difficile inlustrare Latinis versibus esse, 
(M ulta novis verbis praesertim quom sit agendum) 
Propter egestatem linguae, et rerum novitatem : 
Sed tua me virtus tamen, et sperata voluptas 
Suavis amicitiae, quemvis eflerre laborem 
Suadet, et inducit nocteis vigilare serenas, 
Quaerentem dictis quibus, et quo carmine demum 



LIBER PRIMUS. 9 

Ciara taae po8siin praepandere lumina menti, 
Res quibus occultas penitus convisere possis. 

Hunc igitur terrorem animi,tenebrasquenecesse est 
Non radii solis, neque lucida tela diei 
Discutiant, sed naturse species, ratioque : 
Principium hinc cujus nobis exordia sumet ; 

NULLAM REM E NIHILO 6I6NI DIVINITUS UNQUAM, 

Quippe ita formido mortaleis continet omneis, 
Quod multa in terris fieri coeloque tuentur, 
Quorum operum causas nulla ratione videre 
Possunt, ac fieri divino «umine rentur. 
Quas ob res, ubi yiderimus nil posse creari 
De nihilo, tum, quod sequimur, jam rectius inde 
Perspiciemus, ut unde queat res quseque creari, 
Et quo quseque modo fiant opera sine div6m. 
Nam si de nihilo fierent, ex omnibus febus 
Omne genus nasci posset; nil semine egeret: 
E mare primum homines, e terra posset oriri 
Squammigerum genus et volucres ; eruinpere coelo 
Armenta atque aliae pecudes: genus omne feraruin 
Incerto partu culta, ac deserta teneret : 
Nec fructus iidem arboribus constare solerent, 
Sed mutarentur : ferre omnes omnia possent. 
Quippe, ubi non essent genitalia corpora quoique, 
Qui posset mater rebus consistere certa? 
At nunc seminibus quia certis quidque creatur, 



10 T. LUCRETll CARI 

Inde enascitur, atque oras in luminis exit, 
Materies ubi inest cujusque et corpora prima : 
Atque hac re nequeunt ex omnibus omnia gigni, 
Quod certis in rebus inest secreta facultas. 

Praeterea, cur vere rosam, frumenta calore, 
Viteis auctumno fundi sudante videmus : 
Si non, certa suo quia tempore semina rerum 
Cum confluxerunt, patefit quodcunque creatur, 
Dum tempestates adsunt, et vivida tellus 
Tuto res teneras effert in luminis oras T 
Quod si de nihilo fierent, subito exorerentur 
Incerto spatio, atque alienis partibus anni : 
Quippe ubi nulla Ibrent primordia, quae genitali 
Concilio possent arceri tempore iniquo. 

Nec porro augendis rebus spatio foret usus 
Seminis ad coitum^ e nihilo si crescere possent. 
Nam fierent juvenes subito ex infantibus parvis ; 
E terraque exorta repente arbusta salirent. 
Quorum nil fieri manifestum est, omnia quando 
Paullatim eresount (ut par est) semine certo, 
Crescendoque genus servant ; ut noscere possis 
Quaeque sua de materia grandescere,, alique. 
Huc accedit uti sine certis imbribus anni 
Laetificos nequeat foetus submittere tellus ; 
Nec porro secreta cibo natura animantum 
Propagare genus possit, vitamque tueri : 




LIBER PRIMUS. 11 

Ut polius multis communia corpora rebus 
Multa putes esse, ut verbis elementa videmus, 
Quam sine principiis uUam rem existere posse. 

Denique cur homines tantos natura parare 
Non potuit, pedibus qui pontum per vada possent 
Transire, et magnos manibus divellere monteis, 
Multaque vivendo vitalia vincere saecla : 
Si non materies quia rebus reddita certa est 
Gignundis, e qua constat quid possit oriri ? 
NiL igitur fieri de nilo posse fatendum est : 
Semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae 
Aeris in teneras possint proferrier auras. 

Postremo quoniam incultis praestare videmus 
Culta loca, et manibus melioreis reddere foetus ; 
Esse videlicet in terris primordia rerum, 
Quae nos, foecundas vertentes vomere glebas, 
Terraique solum subigentes, cimus ad ortus. 
Quod si nulla forent, nostro sine quaeque labore 
Sponte sua multo fieri meliora videres. 

Huc accedit, uti quidque in sua corpora rursum 
Dissolvat natura, neque ad nihilum interimat res. 

Nam, si quid mortale e cunctis partibus esset, 
Ex oculis res quaeque repente erepta periret ; 
Nulla vi foret usus enim, quae partibus ejus 
Discidium parere, et nexus exsolvere posset. 
Quod nunc, aetemo quia constant semine quaeque, 

C9 



12 T. LUCRETII CARI 

Donec vis obiit, qnae res diverberet ictu, 
Ant intns penetret per inania, dissolvatque, 
Nallins esitinm patitur natara Tideri. 

Praeterea, qaaecanqne vetnstate amovet aetas, 
Si penitas perimit consnmens materiem omnem, 
Unde animale genns generatim in Inmina vitae 
Redducit Venus? aut reddnctnm daedala tellns 
Unde alit, atque anget, generatim pabula prsebeDS? 
Unde mare ingenai fontes, extemaque longe 
Flnmina snppeditant ? unde aetber sidera pascit? 
Omnia enim debet, mortali corpore qnae sunt, 
Infinita aetas consumse, anteacta diesque. 
Quod, si in eo spatio, atqne anteacta aetate fuere, 
E quibns hasc remm consistit snmma refecta, 
Immortali sunt natura prsedita certe. 
Hand igitur possunt ad nilnm quaeque reverti. 

Denique res omneis eadem vis causaqne volgo 
Conficeret, nisi materies aetema teneret 
Inter se nexas minus ant magis endopedite ; 
Tactns enim letbi satis esset caasa profecto: 
Qaippe, ubi nnlla forent aeterno corpore, eorum 
Contextum vis deberet dissolvere quseque. 
At nunc, inter se quia nexus principiorum 
Dissimiles constant, aeternaque materies est, 
Incolumi remanent res corpore, dum satis acris 
Vis obeat pro textura cujnsque reperta. 



LIBER PRIMUS. 13 

Haud igitur redit ad Dihilum res ulla, sed omnes 
Discidio redeunt in corpora materiai. 

Postremo pereunt imbres, ubi eos pater ^Etber 
In gremium matris Terrai praecipitavit. 
At nitidae surgunt fruges, ramique virescunt 
. Arboribus; crescunt ipsae, foetuque gravantur: 
Hinc alitur porro nostrum genus, atque ferarum: 
Hinc laetas urbeis pueris florere videmus, 
Frundiferasque novis avibu» canere undique sylvas. 
Hinc fessae pecudes pingues per pabula laeta 
Corpora deponunt ; et candens lacteus humor 
Uberibu& manat distentis; hinc nova prolea 
Artubus infirmis teneras lasciva per herbas 
Ludit, lacte mero menteis percussa novellas. 
Haud igitur penitus pereunt quaecunque videntur : 
Quando alid ex alio reficit natura, nec ullam 
Rem gigni patitur, nisi morte adjutismi aliena. 

!N unc age» res quoniam docui non posse creari, 
De nihilo, neque item genitas ad nil revocari ; 
Ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis, 
Quod nequeunt oculi» rerum primordia cerni ;. 
Accipe praeterea,. quae corpora tule necesse est 
Confiteare esse in rebus, nec posse viderL 

Principio, venti vis verbera t incita pontum, 
Ingenteisque ruit naveis, et nubila difiert; 
Interdum rapido percurrens turbine campo» 



14 T. LUCRETII CARI 

Arborlbus inagnis steroit, mouteisque supremos 
Silvifragis vexat flabris : ita perfurit acri 
Cum fremitu, saevitque minaci murmure coortus. 
Sunt igitur venti nimirum corpora caeca, 
Quas mare, quas terras, quae denique nubila coeU 
Verrunt, ac subito vexantia turbine raptant. 
Nec ratione fluunt alia, stragemque propagant, 
Ac cum mollis aquae fertur natura repente 
Flumine abundanti, quod largis imbribus anget 
Montibus ex altis magnus decursus aquai, 
Fragmina conjiciens sylvamm, arbustaque tota; 
Nec validi possunt pontes venientis aquai 
Vim subitam tolerare : ita magno turbidus imbri 
IVlolibus incurrens validis cum viribus amnis, 
Dat sonitu magno stragem; volvitque sub undis 
Grandia saxa, ruit qua quidquid £uctibus obstat. 
Sic igitur debent venti quoque flamina ferri : 
Quae, veluti validum flumen, cum procubuere 
Quamlibet in partem, trudunt res ante, ruuntque 
Impelibus crebris ; interdum vertice torto 
Corripiunt, rapidoque rotanti turbine portant. 
Quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca : 
Quandoquidem factis ac moribus, aemula magnis 
Ainnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt. 

Tum porro varios rerum.sentimus odores, 
Nec tamen ad nareis venienteis cernimus unquam ; 



LIBER PRIMUS. 15 

Nec calidos aestus tuimur, nec frigora quimus 
Usurpare oculis, nec voces cernere suemus ; 
Quae tamen omnia corporea constare necesse est 
Natura : quoniam sensus impellere possunt. 
Tangere enim et tangi,. nisi corpus, nulla potest res. 

Denique, fluctifrago suspensae in littore vestes 
Uvescunt,. eaedem dispansae in sole serescunt ; 
At neque, quo pacto persederit humor aquai 
Visu est, nec rursum quo pacto fugerit aestu ; 
In parvas igitur parteis dispergitur humor, 
Qtias oculi n.ulla possunt ratione videre.. 

Quin etiam multis Solis redeuntibus annis 
Annulus in digito subtertenuatur habendo : 
Stillicidtcasus lapidem cavat : uncus aratri 
Ferreua occulte decrescit vomer in arvis : 
Strataque jam volgi pedibus detrita viarum 
Saxea conspicimus : tum portas propter ahena 
Signa manus dextras ostendunt attenuari 
Saepe salutantum tactu,. praeterque meantum i 
Haec igitur minui, cum sint detrita^ videmus ; 
Sed quae corpora decedant in tempore quoque,. 
Invida praeclusit speciem natura videndi. 

Postremo, quaecunque dies naturaque rebus 
Paullatim tribuit, moderatim crescere cogens, 
Nuila potest oculorum acies contenta tueri ; 
Nec porro quaecunque aevo macieque senescunt i 



16 T. LUCRETII CARI 

Nec mare quae impendeDt vesco sale saxa peresa, 
Quid quoque amittant iu tempore, cernere possis. 
Corporibus caecis igitur natura gerit res. 

Nec tamen undique corporea stipata tenentur 
Omnia natura, namque est in rebus inane: 
Quod tibi cognosse in multis erit utile rebus; 
Nec sinet errantem dubitare, et quaerere semper 
De summa rerum, et nostris difHdere dictis : 
Quapropter locus est intactus, Inane, vacansque. 

» 

Quod si Don esset, nulla ratibne moveri 
Res possent ; namque officium, quod corporis extat, 
Officere, atque obstare, id in omni tenipore adesset 
Omnibus : haud igitur quidquam procedere posset, 
Principium quoniam cedendi nulla daret res. 
At nunc per maria, ac terras, sublimaqiie coeli, 
Multa modis multis varia ratione moveri 
Cernimus ante oculos; quae, si non esset Inane, 
Non tam soUicito motu privata carerent ; 
Quam genita omnino nulla ratione fuissent : 
Undique materies quoniam stipata qui^sset. 

Praeterea, quamvis solidae res esse putentur, 
Hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas : 
In saxis, ac speluncis permanat aquarum 
Liquidus humor, et uberibus flent omnia guttis: 
Dissupat in corpus sese cihus omne animantum : 
Crescunt arbusta, et foetus in tempore fundunt. 



LIBER PRIMUS. 17 

Quod cibus in totas usque ab radicibus imis 
Per truncos, ac per ramos diffunditur omneis: 
Inter septa meant voces, et clausa domorum 
Transvolitant : rigidum permanat frigus ad ossa. 
Quod, nisi inania sint, qua possent corpora quaeque 
Transire, haud ulla fieri ratione videres. 

Denique, cur alias aliis praestare videmus 
Pondere res rebus, nihilo majore figura? 
Nam, si tantundem est in lanae glomere, quantum 
Corporis in plumbo est, tantundem pendere par est ; 
Corporis officium est quoniam premere omnia deorsum : 
Contra autem natura manet sihe pondere Inanis. 
Ergo quod magnum est aeque, leviusque videtur, 
Nimirum plus esse.sibi declarat Inanis : 
At contra gravius plus in se corporis esse 
Dedicat, et multo vacui minus intus habere. 
£st igitur nimirum id, quod ratione sagaci 
Quaerimus, admistum rebus quod Inane vocamus. 

Iliud in his rebus, ne te deducere vero 
Possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor: 
Cedere squammigeris latices nitentibus aiunt, 
£t liquidas aperire vias; quia post loca pisces 
Linquant, quo possint cedentes confluere undae: 
Sic alias quoque res inter se posse moveri, 
£tmutare locum, quamyis sint omniaplena: 
Scilicet id fa1sa.totum ratione receptum est. 



J8 T. LUCRETII GARI 

N am quo squammigeri poterunt procedere tand^n^ 
Ni spatium dederint latices 1 concedere porro 
Quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt ? 
Aut igitur motu privandum est corpora quaeque, 
Aut esse admistum dicendum est rebus Inane, 
Unde initium primum capiat res quaeque movendi. 

Postremo duo de concurso corpora lata 
Si cita dissiliant, nempe aer omne necesse est, 
Inter corpora quod fuvat, possidat Inane. 
Is porro, quamvis circum celerantibus auriii 
Confluat, haud poterit tamen uno tempore totum 
Compleri spatium : nam primum quemque necesse est 
Occupet ille locum, deinde omnia possidantur. 

Quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere, 
Tum putat id fieri, quia se condenseat aer, 

Errat; nam vacuum tum fit, quod non fuit ante, 

Et repletur item vacuum quod constitit ante ; 

Nec tali ratione potest denserier aer, 

Nec, si jam posset, sine Inani possetj opinor,. 

Se ipse in se. trahere, et parteis conducere in unum : 

Quapropter, quamvis causando multa moreris, 

Esse in rebus Inane tamen fateare necesse est. 

M ultaque prseterea tibi possum commemorando 
Argumenta, fidem dictis conradere nostris ; 
Verum animo satis haec vestigia parva sagaci 
Sunt, per quae possis cognoscere caetera tute : 



LIBER FRIMUS. 19 

Namque canes ut montivagae persaepe ferai 
Naribus inveniunt \ptectas frunde quietes, 
Cum semel institerunt vestigia certa viai' : 
Sic alid ex alio per te tute ipse videre 
Talibus in rebus poteris, caecasque latebras 
Insinuare omneis, et verum protrahere inde. 

Quod si pigraris, pauUumve abscesseris ab re«^ 
Hoc tibi de pla:no possum promittere, Memmi : 
Usque kdeo largos haustus, e fontibus amheis, 
Lingua meo suavis diti de pectore fundet, \ 
Ut verear, ne tarda prius per membra senectua 
Serpat, et in nobis vitai claustra r^solvat, 
Quam tibi de quavis una re versibus omnis 
Argumentorum sit copia missa per aureis. 
Sed nunc jam repetam coeptum pertexere dictis. - 

Omnis, ut est, igitur„ per se, natura, duabus 
Consistit rebus; nam corpora sunt, et inane; 
Haec in quo sita sunt, et qua di versa mbventur : 
Corpus enim per se communis dedicat esse 
Sensus; quo nisi primafides fundata valebit, 
Haud erit occultis de rebus quo referentes 
Confirmare animi quidquam ratione queamus. 
Tum porro locus, ac spatium, quod inane vocamus, 
Si nulium foret, haud usquam sita corpora possent 
Esse, neque omnino quaquam diversa meare; 
Id quod jam supera tibi pauUo ostendimus ante^ 



DS 



20 T. LUCRETII CARI 

Praeterea nihil est, quod possis dicere ab omni 
Corpore sejunctum, secretumque esse ab inani : 
Quod quasi tertia sit numero natura reperta. 
Nam quodcunque erit, esse aliquid debebit id ipsam 
Augmine vel grandi, vel parvo denique, dum sit ; 
Quoi si tactus erit quamvis levis, exiguusque, 
Corporum augebit numerum, summamque sequetur; 
Sin intactile erit, nulla de parte quod uUam 
Rem prohibere queat per se transire meantem, 
Scilicet Jioc id erit vacuum, quod inane vocamus. 

Praeterea, per se quodcunque erit, aut faciet quid, 
Aut aliis fungi debebit agentibus ipsum, 
Aut erit, ut possint in eo res esse, gerique : 
At facere et fungi sine corpore nulla potest res ; 
Nec praebere locum porro, nisi inane vacansque : 
Ergo praeter inane, et corpora, tertia per se 
Nulla potest rerum in numero natura relinqui; 
Nec quae sub sensus cadat ulio tempore nostros, 
Nec ratione animi quam quisquam possit apisci. 

Nam quaecunque cluent, aut his conjuncta duabus 
Rebus ea invenies ; aut horum eventa videbis. 
Conjunctum est id, quod nunquam sine perniciali 
Discidio potis est sejungi, seque gregari ; 
Pondus uti saxis, calor ignibus, liquor aquai', 
Tactus cofporibus cunctis, intactus inani. 
Servitium contra, libertas, divitiaeque. 



LIBER PRIMUS. 21 

Paupertas, bellum, coDcordia, caetera, quorum 
Adveutu mauet incolumis Datura, abituque, 
Haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare. 

Tempus item per se doo est, sed rebus ab ipsis 
Consequitur seosus, traosactum quid sit io aevo, 
Tum quae res iostet, quid porro deiode sequatyr: 
Nec per se quemquam tempus seotire fatendum est 
Semotum ab rerum motu, placidaque quiete. 

Deoique Tyodaridem raptam, belloque subactas 
Trojugeoas geoteis quum dicuot esse, video^um est, 
Ne forte haec per se cogaot oos esse fateri ; 
Quaodo ea saecla hominum, quorum haec eventa fuere» 
Irrevocabilis abstulerit jam praeterita aetas. 
Namque aliud rebus, aliud regiooibus ipsis 
Eveotum dici poterit, quodcuoque erit actum. 

Deoique, materies si rerum oulla fuisset, 
Nec locus, ac spatium, res io quo quaeque geruntur ; 
Nuoquam Tyodaridis formae cooflatus amore 
Ignis Alexaodri Phrygio sub pectore glisceos 
Clara accendisset saevi certamioa belii : 
Nec clam durateus Trojai Pergama partu 
loflammasset equus oocturoo Grajugeoarum : 
Perspicere ut possis res gestas fuoditus omoeis 
Noo ita, uti corpus, per se coostare, oec esse, 
Nec ratiooe cluere eadem, qua coostat ioaoe ; 



2S T. L.UCRETII CARI 

Sed magis nt meiito possis eTenta vocare 
Corporam, atque loci, res in quo quaeque gerantur. 

.Corpora sunt porro partim primordia rerum, 
Partim concilio quae constant principioram. 
Sed quae sunt reram primordia, nulla potest vis 
Stringere ; nam solido vincunt ea corpore demum : 
£t si difficile esse videtur credere quidquam 
In rebus solido reperiri corpore posse ; 
Transit enim fulmen coeli per septa domorum, 
Clamor ut, ac voces : ferram candescit in igne : 
Dissiliuntque fero ferventi saxa vapore: 
Conlabefactatus rigor auri solvitur aestu : 
Tum glacies aeris flamma devicta liquescit; 
Permanat calor argentum, penetraleque frigus, 
Quando utramque, manu retinentes pocula rite, 
Sensimus, infuso lympharam rore superne : 
Usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur. 
Sed quia vera tamen ratio naturaque rerum 
Cogit, ades, paucis dum versibus expediamus, 
Esse ea, quae solido atque aeterao corpore constent, 
Semina quae reram, primordiaque esse docemus ; 
Unde omnis reram nunc constet summa creata. 

Principio quoniam duplex natura duarum 
Dissimilis reram longe constare reperta est, 
Corporum atque loci, res in quo quaeque gerantur ; 



LIBER PltlMUS. 28' 

£sse utramque sibi per se, puramque necesise est : 
Namquacunquevacat spatium, quod inane Yocamus, 
Corpus «a non est: qua porro cunque tenet se 
Corpus, ea vacuum nequaquam constat iaane. 
Sunt igitur solida, ac sine inani corpora prima. 

Praeterea quoniam genitis in rebus inane est, 
Materiam circum solidam constare necesseest: 
Nec res ulla potest vera ratione probari 
Corpore inane suo celare, atque intus habere ; 
Si non, quod cobibet, solidum constare relinquas. 
Id porro nihil esse potest nisi materiai 
Concilium, quod inane queat rerum cohibere. 
Materies igitur solido quae corpore constat 
Esse aeterna potest, cum caetera dissolvantur. 

Tum porro si nil esset, quod inane vacaret, 
Omne foret solidum, nisi contra corpora caeca 
Essent, quae loca complerent quaecunque tenerent: 
Omne, quod est, spatium vacuum constaret inane. 
Alternis igitur nimirum corpus inani 
Distinctum est, quoniam nec plenum naviter extat, 
Nec porro vacuum : sunt ergo corpora caeca, 
Quae spatium pleno possint distinguere inane. 

Haec neque dissolvi plagis extrinsecus icta 
Possunt ; nec porro penitus penetrata retexi ; 
Nec ratione queunt alia tentata labare : 
Id quod jam supera tibi ppxillo ostendimus ante. 



24 T. LUCRETII CARI 

Nam neque conlidL sine inani posse videtur 
Quidquam, nec frangi, nec findi in bina secando; 
Nec capere humorem, neque item manabile frigus, 
Nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur. 
£t quam quaeque magis cohibet res intus inane, 
Tam magis his rebus penitus tentata labascit. 
Ergo, si solida, ac sine inani corpora prima 
Sunt, ita uti docui, sint haec aeterna necesse est. 

Praeterea, nisi materies aeterna fuisset, 
Antehac ad nihilum penitlis res quaeque redissent, 
De nihiloque renata forent quaecunque videmus. 
At quoniam supera docui nil posse creari 
De nihilo, neque quod genitum est ad nil revocari; 
Esse immortali primordia corpore debent, 
Dissolvi quo quaeque supremo tempore possint ; 
Materies ut suppeditet rebus reparandis. 
Sunt igitur solida primordia simplicitate, 
Nec ratione queunt alia servata per aevom 
Ex infinito jam tempore res reparare. 

Denique, si nullam finem natura parasset 
Frangendis rebus, jam corpora materiai 
Usque redacta forent, aevo frangente priore, 
Ut nihil ex illis a certo tempore posset 
Conceptum, summum aetatis pervadere florem : 
Nam quidvis citius dissolvi posse videmus, 
Quam rursus refici. Quapropter longa diei 



L.IBER PRIMUS. 95 

Infinita aetas anteacti temporis omnis 

Qaod fregisset adhuc, disturbans, dissolVensque, 

Nunquam reliqiio reparari tempore posset: 

At niinc nimirum frangendi reddita finis 

Certa manet; quoniam refici rem quamque videmus, 

£t finita siinul generatim tempora rebus 

Stare, quibus possint aevi contingere florem. 

Huc accedit, uti solidissima materiai 
Corpora cum constant, possint tamen omnia reddi 
Mollia, quse fiant, aer, aqua, terra, vapores, 
Quo pacto fiant, et qua vi cunque genantur, 
Admistum quoniam semel est in rebus inane. 
At contra, si mollia sint primordia reVum, 
Unde queant validi silices, ferrumquecreari, 
Non poterit ratio reddi : nam funditus omnis 
Principio fuudamenti natura carebit. 
Sunt igitur solida pollentia simplicitate, 
Quorum condenso magis omnia conciliatu 
Arctari possunt, validasque ostendere vireis. 

Denique jam quoniam generatim reddita finis 
Crescendi rebus constat, vitamque tuendi, 
£t quid quae»que queant per foedera naturai', 
Quidporrd nequeant, sancitum quandoquidem exstat; 
Nec commutatur quidquam, quin omnia constant 
Usque adeo, variae volucres lit in ordine cunctae 
Ostendant maculas generaleis corpori inesse; 



26 T. LUCRETII CARI 

Immutabile materiae quoque corpus habere 
Debent nimirum. Nam si primordia rerum 
Commutari aliqua possent ratione revicta, 
Incertum quoque jam constet, quid possit oriri, 
Quid nequeat; finita potestas denique quoique 
Quanam sit ratione, atque alte terminus ha&Feos ; 
N ec toties possent generatim ssecla referre 
Naturam, motus, victum, moresque parentum. 

Tura porro,quoniamextremum quojusquecacumen 
Corporisest aliquod, nostri quod cernere sensus 
Jam nequeunt; id nimirum sine partibus exstat, 
£t minima constat natura ; nec fuit unquam 
Per.se secreturt, neque posthac esse valebit'; 
Alterius quoniam est ipsum pars, primaque, et ima : 
Inde alise, atque aliae similes ex ordine partes 
Agmine condenso naturam corporis explent. 
Quae quoniam per se nequeunt constare, necesse est 
HaBrere, ut nequeant ulla ratione revelli. 
Sunt igitur solida primordia simplicitate, 
Qu8B minimis stipata cohaerent partibus arcte ; 
Non ex uUorum conventu conciliata, 
Sed magis aeterna pollentia simplicitate : 
Unde neque avelli quidquam, neque deminui jam 
Concedit natura, reservans semina rebus. 

Praeterea, nisi erit minimum, parvissima quaequQ 
Corpora constabunt ex partibus infinitis : 



LIBER PRIMUS. 27 

Quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit 
Dimidiam partem, nec res perfiuiet ulla. 
Ergo rerum ioter summam, miuimamque, quid escit ? 
NoD erit ut distent : nam, quamvis funditus omnis 
Summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt, 
£x infinitis constabunt partibus aeque. 
Quoi quoniam ratio reclamat vera, negatque 
Credere posse animum, victus fateare necesse est, 
Esse ea quae nuUis jam praedita partibus exstent, 
Et minima constent natura. Quae quoniam sunt, 
'Illa quoque esse tibi solida, atque aetema, fatendum. 

Denique, ni minimas in parteis cuncta resolvi 
Cogere .consu^sset rerum natura creatrix, 
Jam nihil ex illis eadem reparare valeret : 
Propterea quia, quae multis suUt partibus aucta, 
Non possunt ea, quae debet genitalis habere 
Materies, varios connexus, pondera, plagas, 
Concursus, motus, per quae res.quaeque geruntur. 

Porro, si nuUa est frangeiidis reddita finis 
Corporibus, tamen ex aeterno tempore quaedant 
Nunc etiam superare necesse est corpora rebus,. 
Quae nondum clueant ulla tentata periclo i 
At quoniam fragili natura praedita eonstant,. 
Discrepat aetemum tempu» potuisse manere 
Innumerabilibus plagis vexata per aevom.. 

ss 



28 T. LUCRETII CARI 

Quapropter, qui materiem rerum esse put^runt 
Iguem, atque ex igni summam consistere solo, 
Magnopere a vera lapsi ratione videntur. 
Heraclitus init quorum dux prselia primus, 
Clarus ob obscuram linguam magis inter inaneis, 
Quamde graveis inter Graios, qui vera requirunt. 
Omnia enim stolidi magis admirantur amantque 
Inversis quae sub verbis latitantia cernunt; 
Veraque constituunt, quae belle tangere possunt 
Aureis, et lepido quae sunt fucata sonore. 

Nam cur tam variae res possent esse, requiro, 
Ex Uno si suiit igui, puroque creatae. 
Nil prodesset enim calidum denserier ignem, 
Nec rarefieri, si partes ignis eandem 
Naturam, quam totus hablet super ignis, habere : - 
Acrior ardor enim conductis partibus esset ; 
Languidior porro disjectis, disque supatis. 
Amplius hoc fieri nihil est, quod posse rearis 
Talibus in causis ;' nedum variantia rerum 
Tanta queat densis rarisque ex ignibus esse. 
Atque hi si faciant, admistum rebus inane, 
Denseri poterunt ignes, rarique relinqui : 
Sed, quia multa sibi cernunt contraria, mussant, 
Et fugitant in rebus ittane relinqoere purum, et, 
Ardua dum metuunt, amittunt vera viai : 



LIBER PRIMUS. 29 

Nec rursum cernunt exempto rebus inani, 
Omnia denseri, fierique ex omnibus unum 
-Corpus, nil ab se quod possit mittere raptim, 
iEstifer ignis uti lumen jacit, atque vaporem : 
Ut videas non e stipatis partibus esse. 

Quod si forte ulla credunt ratione potesse 
Igneis in coetu stingui, mutareque corpus ; 
Scilicet ex uUa facere id si parte reparcent, 
Occidet ad nihilum nimirum funditus ardor 
Omnis, et ex nihilo fient quaecunque creantur. 
Nam quodcunque suis mutatum finibus exlt, 
Continuo hoc mors est illius, quod fuit ante : 
Proinde aliquid superare necesse est incolume oUi* - 
Ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes, 
D^ nihiloque renata virescat copia rerum. 

Nunc igitur, quoniam certissima corppra quaedam 
Sunt, quae conservant natmnam semper eandem, 
Quorum abitu, aut aditu, muta,toque ordine, . mutant 
Naturam res, et convertunt corpora sese ; 
Scire licet non esse haec ignea corpora rerum. 
Nil referret enim quaedam decedere, abire, 
Atque aUa attribui, mutarique ordine quaedam, 
Si tamen ardoris naturam cuncta tenerent : 
Ignis enim foret omnimodis, quodcunque crearent. 
Yerum, i»t opinor, ita est: sunt quaedam corpora, quorum 
Concursus, motus, ordo, positura, figurae. 



\ 



30 T. LUCRETII CARI 

Efficiunt ignes, mutatoque ordine mutant 
Naturam ; neque suut igni simulata, neque ullae 
Praeterea reii, quae corpora mittere possit 
Sensibus, et nostros adjectu tangere tactus. 

Dicere porro ignem res omneis esse, neque ullam 
Rem veram in numero rerum constare nisi igDem» 
Quod facit Hic idem, perdelirura esse videtur. 
Nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat, 
£t labefactat eos, unde omnia credita pendent ; 
Unde hic cognitus est ipsi, quem nominat ignem. 
Credit enim sensus ignem cognoscere vere, 
Caetera non credit, nihilo quae clara minus sunt : 
Quod mihi cum vanum, tum delirum esse videtur. 
Quo referemus enim? Quid nobis certius ipsis 
Sensibus esse potest, quo vera ac falsa notemus ? 

Praeterea, quare quisquam magis omnia tollat, 
Et velit ardoris naturam linquere solam, 
Quam neget esse igois, summam tamen esse relinquat? 
j£qua videtur enim dementia dicere utrumque. 

Quapropter qni materiem rerum esse put^runt 
Ignem, atque e:i^ igni summam consistere posse ; 
Et qui principium gignundis aera rebus 
Constituere ; aut humorem quicunque putl^nl 
Fingere res ipsum per se ; terramve creare 
Omnia, et in rerum naturas vertier omneis ; • 
Magnopere a vero longeque err^se videntur. 



LIBER PRIMUS. 51 

Adde etiam qui conduplicant primordia rerum* 
Aera jungentes igni, terramque liquori ; 
£t qui qnatuor ex rebus posse omnia rentiir, 
Ex igni, terra, atque anima procrescere, et imbri : 

Quorum Acragantinus cumprimis Empedocles est; 
Insula quem triquetris terrarum gessit in oris ; 
Quam fluitans circum magnis amfractibus aequor 
lonium glaucis adspergit virus ab undis ; 
Angustoque fretu rapidum mare dividit undis 
iEolise terrarum oras a finibus ejus : 
Hic est vasta Charybdis, et hic ^tnaea minantur 
Murmura flammarum rursum se conligere iras, 
Faucibus eruptos iterum ut vis evomat igneis, 
Ad coelumque ferat fiammaii fulgura rursum : 
Quae quom magna modis multis miranda videtur 
Gentibus humanis regio, yisendaque fertur, 
Rebus opima bonis, multa munita vir6m vi ; 
Nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se, 
Nec sanctum magis, et mirum, carumque videtur. 
Carmina quin etiam divini pectoris ejus 
Vociferantur, et exponunt praeclara reperta; 
Ut vix humana videatur stirpe creatus. 

Hic tamen, et supera quos diximus, inferiores 
Partibus egregie multis, multoque minores, 
Quanquam, multa bene ac divinitus invenientes, 
£x adyto tanquam cordis responsa dedere 



32 T. LUCRETII CARI 

SaDctius, et multo certa ratione magis, quam 
Pythia, quae tripode ex Phoebi lauroque profatur; 
Principiis tamen in rerum fecere ruinas, 
£t graviter magni magno cecidere ibi casu. 

Primum, quod motus, exempto rebus inani, 
Coustituunt, et res molleis rarasque relinquunt, 
Aera, solem, ignem, terras, animalia, frugeis ; 
Nec tamen admiscent in eorum corpus inane. 

Deinde, quod omnino finem non esse secandis 
Corporibus faciunt, neque pausam stare fragori ; 
Nec prorsum in rebus minimum consistere quidquam : 
Quom videamus id extremum quojusque cacumen 
Esse, quod ad sensus nostros minimum esse videtur: 
Conjicere ut possis ex hoc, quod cemere non quis, 
Extremum quod habent, minimum consistere rebus. 

Huc accedit item, quod jam primordia rerum 
Mollia constituunt, quae nos nativa videmus 
Esse, et mortali cum corpore funditus; atqui 
Debeat ad nihilum jam rerum summa reverti, 
De nihiloque renata virescere copia rerum : 
Quorum utrumque quid a vero jam distet, habebas. 

Deinde, inimica modis multis sunt, atque venena 
Ipsa sibi iuter se; quare aut congressa peribunt, 
Aut ita difiugient, ut tempestate coorta, 
Fulmina difFugere, atque imbreis ventosque videmus. 

Denique, quatuor ex rebus si cuncta ci<eahtur. 



LIBER PRIMUS, $$ 

Atque iD eas rursum res omnia dissolvuDtur^ 
Qu! magis illa queuut rerum primordia dici, 
Quam coDtra res illorum, retroque putari ? 
Alteniis giguuDtur euim, mutaotque colorem, 
Et totam ioter se Daturam, tempore ab omui. 
SiD ita forte putas iguis, terraeque coire 
Corpus, et aerias auras, roremque liquorum» 
Nil iu coDcilio Daturam ut mutet eorum; 
Nulla tibi ex illis poterit res esse creata, 
NoD auimaDS, dod exaDimo quid corpore, ut arbos : 
Quippe suam quidque iu coetu variaDtis acervi 
Naturam ostcDdet, mistusque videbitur aer 
Cum terra simul, atque ardor cum rore mauere : 
At primordia gigDUudis iu rebus oportet 
Naturam claudestiDam, caecamque adhibere, 
Emiueat ue quid, quod coutra pugDet, et obstet, 

f 

Quo miuus esse queat proprie quodcuuque creatur* 

Quiu etiam repetuut a coelo, atque iguibus ejus, 
£t primum faciuut igoem se vertere in auras 
Aeris ; hinc imbrem gigoi, terramque creari 
Ex imbri, retroque a terra cuDcta reverti, 
Humorem primum, post aera, deinde calorem : 
Nec cessare haec inter se mutare, meare 
De coelo ad terram, de terra ad sidera mundi : 
Quod facere haud ullo debent primordia pacto. 
Immutabile enim quiddam superare necesse est, 



/ 



34 T. LUGRETII CARI 

Ne res ad niiiilQm redigaDtur funditus pmues. 
Nam quodcunque suis mutatum finibus exit, 
Continuo hoc mors est illius, quod fuit aute. 
Quapropter, quoniam qujse pauUo diximus ante, 
In commutatum veuiunt, constare necesse est 
Ex aliis ea, quae nequeant convertier unquam ; 
Ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes. 
Quin potius tali natura praedita qusedam 
Corpora constituas ; ignem si forte cre^int, 
Posse eadem, demptis paucis, paucisque tributis, 
Ordine mutato, et motu, facere aeris auras : 
Sic alias aliis rebus mutarier omneis. 

At. manifesta palam res indicat, inquis, in auras 
Aeris e terra res omneis crescere, alique ; 
£t, nisi tempestas indulget tempore fausto 
Imbribus, et tabe nimborum arbusta vacillant, 
Solque sua pro parte fovet, tribuitque calorem, 
Crescere non possint fruges, arbusta, animantes. 
Scilicet ; et nisi nos cibus aridus, et tener humor ~ 
Adjuvat, amisso jam corpore, vita quoque omnis 
Omnibus e nervis atque ossibus exsolvatur ; 
Adjutamur enim dubio procul, atque alimur 
Certis ab rebus, certis aliae atque aliae res ; 
Nimirum quia multimodis communia multis 
Multarum rerum in rebus primordia mista 
Sunt, ideo variis variae rea rebus aluntur. 



IjIBER primus. -ss 

Atqiie eadetn magni refert primordia saepe 
Cum quibtis, et quali positura contitieantur ; 
Et quos inter se dent motns, accipiantque. 
Namqu6 eadem coelum, inare, terras, flumina, solem 
Constituunt ; eadem frugeis, arbtista, animanteis : 
Verum aliis, alioque modo commista moventur. 

Quin etiam passim nostris in versibus ipsis 
Multa elementa vides multis communia Vefbis ; 
Cum tamen inter se versus ac verba necesse est 
Confiteare, et re et sonitu distare sonanti : 
'Tantum elementa queunt permutato ordine solo. 
At rerum quae sunt primordia, plura adhibere 
Possunt, unde queant variae res quaeque creari. 

Nunc et Ahaxagorae scrutemur '6ftow/«ep««y, 
Quam Graii memorant, nec nostra dicere lingua 
Concedit uobis patrii sermonis egestais: 
Sed tamen ipsam rem facile est exponere verbis, 
Principium rerum quam dicit 'OjKO/opp»«y : 
Ossa videlicetde pauxillis atqne miuutis 
Ossibus ; sic et de pauxillis atque minutis 
Visceribus viscus gigni ; ^anguenque creari, 
Sanguinis inter se multis coeuntibus guttis : 
£x aurique putat micis consistere posse 
Aurum ; et deterris terram concrescere parvis ; 
Ignibus ex ignem ; humorem ex humoribus esse : 
Caetera consimili fingit ratione, putatqiie. 



»6 T. LUCRETII CARI 

Nec tamen esse uUa parte Idem in rebus inane 
Concedit, neque corporibus finem esse secandis : 
Quare in utraque mibi pariter ratione videtur 
Errare, atque illi, supera quos diximus ante. 

Adde quod imbecilla nimis primordia fingit^. 
Si primordia sunt, simili quae praedita constant 
Natura, atque ipsse res sunt, aequeque laboraut, * 
Et pereunt, neque ab exitio res uUa refraenat : 
Nam quid in oppressu valido durabit eorum, 
Ut mortem effugiat lethi sub dentibus ipsis? 
Ignis ? an humor ? an aura? quid horum ? sanguis? 

an ossa? 
Nil, ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis 
Tam mortalis erit, quam quae manifesta videmuff 
Ex oculis nostris aliqua vi victa perire. 
At neque recidere ad nihilum res posse, neque autera 
Crescere de nihilo, testor res ante probatas, 

Praeterea, quoniam cibus auget corpus, alitque ; 
Scire licet, nobis venas, et sanguen, et ossa, 
£t nervos alienigenis ex partibus esse : 
Sine cibos omneis commisto corpore dicent 
Esse, et habere in se nervorum corpora parva, 
Ossaque, et omnino venas, parteisque cruoris; 
Fiet, Hti cibus omnis, et aridus et liquor ipse^< 
Ex alienigenis rebus constare putetur, 
Ossibus, et nervis, venisque, et sanguine misto. 



XIBiTR PRIMUS. 87 

Prseterea, qusecunque e terra corpora crescunty 
Si sunt in terris, terras constare necesse est 
£x alienigenis quae terris exoriuntur. 
Transfer item, totidem verbis utare licebit : 
In lignis si flamma latet, fumusque, cinisque, 
£x alienigenis consistant ligna necesse est. 

Linquitur hic tenuis latitandi copia quaed^ ; 
Id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omneis 
Res putet immistas rebus latitare ; sed illud 
Apparere unum, cujus sint pluria mista, 
£t magis in promptu, primaque in fronte locata : 
Quod tamen a vera longe ratione repukum est. 
Conveniebat enim frugeis quoque saepe minutas, . 
Robore quom saxi franguntur, mittere signum 
Sanguinis, aut aliikm nostro quae corpore aluntur : ■ 
Cum lapidi lapidem terimus,. manare cruorem. 
Consimili ratione herbas quoque saepe decebat, 
£t laticis dulceis guttas, similique sapore 
Mittere, lanigerse quali sunt ubera lactis : 
Scilicet et glebis terrarum saepe friatis 
Herbarum genera, et frugeis frjindeisque videri 
Dispertita, atque in terris laUtare minute : 
Postremo, in lignis cinerem. f umumque videri^ 
Quom praefracta forent, igneisque latere minnto». . 
Quorum nil fieri quoniam manifesta docet res, 
Scire licet, non: esse in rebus res ita. mi8ta& ^ 



38 T* tUGRETII CARI 

VeTUJai Semina multimodis nnmista latere 
Multarum rerum iii rebus commxinia debent. 

At saepe in magnis fit montibus, inquis, ut altis 
Arboribus vicina cacumina summa terantur 
Inter ^, validis facere id cogentibus austris, 
Donec flammai fulserunt filore coorto : 
Scilicet; et non est lignis tamen insitus ignis, 
Verum semina sunt ardoris multa, terendo 
Quae quom confluxere, creant incendia sylvis. 
Quod si facta foret sylvis abscondita £amma, 
Non possent uUum tenipus celarier ignes : 
Conficerent volgo sylvas, arbusta cremarentl 

Jamne vides igitur, pauUo quod diximus ante, 
Permagni referre eadem primordia stepe 
Cum quibus, et quali positura contineantnr, 
£t quos inter se dent motus, accipiantque ; 
Atque eadem pauUo inter se mutata creare 
Igneis e lignis, quo pacto verba quoque ipsa 
Inter se paullo mutatis sunt elementis, 
Quom ligna, atque igneis distincta voce notemus ? 

Denique jam qusecunque in rebu^ cernis apertis, 
Si fieri non posse putas, quin materiai' 
Corpora consimili natura praedita fin^is, 
Hac ratione tibi pereunt primordia- rerum : 
Fiet uti risu tremulo concussa cachiitnent, 
Et lacrymis salsis humectent ora, genasque. 



LIBER: PRIMUS. 59 

Nunc age, quod superest cognosce, et clarius audi. 
Nec me animi fallit quam sint obscura, sed acri 
Percussit thyrso laudis spes magna meum cor, 
£t simul incussit suavem mi in pectus amorem 
Musarum ; quo nunc instinctus, mente vigenti 
Avia Pieridum peragro loca, nullius ante , 
Trita solo : juvat integros accedere fonteis, 
Atque haurire ; juvatque novos decerpere flores ; 
Insignemque meo capiti petere inde coronam, 
Unde prius nulli vel^rint tempora Musae. 
Primum quod magnis doceo de rebus, et arctis 
Relligionum animos nodis exsolvere pergo : 
Deinde quod obscura de re tam lucida pango 
Carmina, musaeo contingens cuncta lepore ; 
Id quoque enim non ab nulla ratione videtur : 
Sed veluti pueris absinthia tetra medentes . 
Quom dare conantur, prius oras pocula circum 
Contingunt mellis dulci flavoque liquore, 
Ut puerorum aetas improvida ludificetur 
Labrorum tenus, interea perpotet amarum 
Absinthi laticem, deceptaque non capiatur, 
Sed potius tali facto recreata valescat : 
Sic ego nunc, quoniam hsec ratio plerumque videtur^ 
Tristior esse, quibus non est tractata, retroque 
Volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti . 
Carmine Pierio rationem exponere nostram. 



40 T. LUCRETII CARI 

Et quasi musaeo dulci contingere melle, 
Si tibi forte animum tali ratione tenere 
Versibus in nostris possem, dum perspicis omnem 
Naturam rerum, qua constet compta figura. 

Sed quoniam docui, solidissima materiai 
Corpora perpetuo volitare invicta per aevom ; 
Nunc age, summai quaedam sit finis eorum, 
Necne sit, evolvamus : item quod inane repertum est, 
Seu locus, ac spatium, res in quo quaeque gerantur, 
Pervideamus utrum finitum funditus Omne 
Constet, an immensum pateat veladusque profundum. 

Omne quod est, igitur, nulla regione viarum 
Finitum est: nam qua extremum debebat habere? 
Extremum porro nullius posse videtur 
Esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur, 
Quo non longius haec sensus natura sequatur. 
Nunc extra summam quoniam nihilesse fatendum est, 
Non habet extremum : caret ergo fine, modoque : 
Nec refert quibus adsistas regionibus ejus, 
Usque adeo quem quisque locum possidit, in omneia 
Tantundem parteis infinitum Omne relinquit. 

Praeterea, sic jam finitum constituatur 
Omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras 
Ultimus extremas, jaciatque volatile telum, 
Id validis utrum contortum viribus ire 
Quo fuerit missum mavis, longeque volare. 



LIBER PRIMUS. 41 

An prohibere aliquid censes, obstareque posse? 
Alterutrum fatearis enim, snmasque necesse est, 
Quorum utrumque tibi efFugium praecludit, et omne 
Cogit ut exempta concedas fine patere. 
Nam sive est aliquid, quod prohibeat, ofBciatque 
Quo minus quo missum est veniat, finique locet se, > 
Sive foras fertur, non est ea finis profecto. 
Hoc pacto sequar, atque oras ubicunque loc^ris 
Extremas, quaeram quid telo denique fiat. 
Fiet uti nusquam possit consistere finis ; 
Effugiumque fugae prolatet copia semper. 
Praeterea, spatium summai totius omne 
Undique si inclusum certis consisteret oris, 
Finitumque foret, jam copia materiai' 
Undique ponderibus solidis confliixet ad imum ; 
Nec res ulla geri sub coeli tegmine posset ; 
Nec foret omninocoelum, neque Inmina solis: 
Quippe ubi materies omnis cumulatsl jaceret 
Ex infinito jam tempore subsidendb. 
At nunc nimirum requies data principiorum 
Corporibus nnWst est : quia nil est ftinditus imum, 
Quo quasi confluere, et sedes ubipdnere pbssint; 
Semper et adsiduo motu res qnseqae geruntur 
Partibus in cuitel^s^ aetemaque sappeditantui* 
Ex infinilja cita corpcxra materiai'. 



42 T. LUCRETII CARI 

V 

Poslremo ante oculos rem res finire videtur ; 
Aer dissepit colleis, atque aera monteis ; 
Terra mare, et contra mare terras terminat omneis : 
Omne quidem vero nihil est quod iiniat extra. . 
Est igitur natura loci, spatiumque profundi, 
Quod neque clara suo percurrere flumina cursu 
Perpetuo possint aevi labentia tractu, 
Nec prorsum facere, ut restet minus ire, meando : 
Usque adeo passim patet ingens copia rebus, 
Finibus exemptis in cunctas undique parteis. 

Ipsa modum porro sibi rerum summa parare 
Ne possit, natura tenet : quia corpiis inani, 
£t quod inane autem est, finiri corpore cogit ; 
Ut sic alternis infinita omnia reddat. 
Aut etiam, alterutrum nisi terminet alterum eorum, 
Simplice natura pateat tamen immoderatum, 
Nec mare, nec tellus, nec coeli lucida templa, 
Nec mortale genus, neque div6m corpora sancta 
Exiguum possent horai sistere tempus : 
Nam dispulsa sup de coetu materiai' 
Copia ferretur magnum per inane soluta; 
Sive adeo potius nunquam concreta crellsset 
Ullam rem, quoniam cogi disjecta necpiisset. 

Nam certe neque eonsilio primordia rerum 
Ordine se, sua quaeque sagaoi mente loc^runt ; 



LIBER PRIMUS. 43 

Nec quos quaeque darent motus pepigere profecto : 

Sed quia multimodis, multis, mutata, per Omne 

£x infinito vexantur percita plagis, 

Omne genus motus et coBtus experiundo, 

Tandem deveniunt in taleis disposituras, 

Qualibus haec rebus consistit summa creata : 

£t multos etiam magnos servata per annos, 

Ut semel in motus conjecta est convenienteis, 

£fEcit, ut largis avidum mare fluminis undis 

Integrent amnes, et solis terra vapore .' 

Fota novet foetus, summissaque gens animantum 

Floreatj et vivant labentes aetheris ignes. 

Quod nullo facerent pacto, nisi materiai' 

£x infinito suboriri copia posset, 

Unde amissa solent reparari in tempore quoque. 

Nam veluti privata cibo natura animantum 
Di£Q[uit amittens corpus, sic omnia debent 
Dissolvi, simul ac defecit suppeditare 
Materies recta regione aversa viai. . 

Nec plagae possent extrinsecus undique summam 
Conservare omnem, quaecunque est conciliata. 
Cudere enim crebro possunt, partemque morari, 
Dum veniant aliae, ac suppleri summa queatur : 
Interdum resilire tamen . coguntur, et una 
Principiis rerum spatium tempusque fugai • 
Largiri, ut possint a coetu libera ferri 

OS 



4i T. ,LUCRETII CARI 



Quareietiam atque etiam «uboriri multa necesse est. 
Et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae, 
Infinlta opus est yis undique materiai'. 

111 ud in his rebus longe fuge credere, Memmi, 
In medium summa^ (quod dicunt) omnia niti, 
Atque ideo mundi naturam stare sine uUis 
Ictibus eiEternis, neque quoquam posse resolvi 
Summa atque ima, quod in medium sintomnia nixa; 
(Ipsum si <quidquam posse in se sistere credis ; 
Et quae pondera sunt sub terris omnia sursum 
Nitier, in terraque retro requiescere p6sta ; 
Ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus :) 
Et simili ratione animalia suppa vagari 
Contendunt, neque posse e terris in loca coeli 
Recidere inferiora magis, quam corpora.nostra 
Sponte sua possiat in cgbU templa volare : 
Illi quom videant aolem, nos sidera noctis 
Cernere, et altemis nobiscum tempora cgbH 
DividerCi et nocteis parileis agitare, diesque. 

Sed vanus stolidis haec omnia iinxerit error, 
Amplexi quod habent perverse prima viai'. 
Nam xnedium.nihil esse.potest, ubi inane, locusque 
Infinita :. neque omnino, si jam medium sit, 
Possit ibi quidquam hac potius consistere causa, 
Quam quavi« alia longe regiooe manere. 
Omnis enim locua, ac spatium, qudd iBane vocamtis» 



LIBER PRIMUS. '45 

Per medium, per non mediam concedai 4>portet 
iEquis ponderibus, motus quacunque feruntur: 
Nec quisquam locus est, quooorpora quom venere, 
Ponderis amissa vi possint stare in inani : 
Nec quod inane.autem est, ulli subsistere debet, 
Quin, sua quod natura petit, concedere pergat. 
Haud igitur possunt tali ratione teneri 
Res in concilio, medii cuppedine victae. 
Praeterea quoque jam non omnia corpora fingunt 
In medium niti, sed terrarum, atque liqubrum, 
Humorem ponti, magnisque e montibus undas, 
Et quasi terreno quae corpore contineantur : 
At contra tenueis exponunt aeris auras, 
£t calidos simul a medio differrier igneis, 
Atque ideo totum circumtremere aethera signis, 
Et solis flammam per coeli caerula pasci, 
Quod calor a medio fugiens ibi conligat igneis ; 
(Quippe etiam vesci e terra mortalia saecla ; 
Nec prorsum arboribus summos frundescere ramos 
Posse, nisi a terris paullatim cuique cibatum 
Terra det) at supra circum tegere omnia coelam ; 
Ne volucri ritu flammarum, mcenia mundi 
DifFugiant subito magnum per inane soluta, 
Et ne caetera consimili ratione sequantur i 
Neve ruant coeli tonitralia templa supeme, 
Terraque se pedibus raptim subducat, et omneis 



46 T, LUCRETII CARI HB.I. 

Inter permistas terrae coelique ruinas 
Corpora solventes, abeant per inane profunduni, 
Temporis ut puncto nibil exstet relliquianun, 
Desertum praeter spatium, et primordia caeca. 
Nam quacunque prius de parti corpora c^sse 
Constitues, bsec rebus erit pars janua ietbi : 
Hac se turba foras dabit omnis materiai. 

Haec si pernosces, parva perfunctus opella, 
(Namque alid ex alio clarescet) nec tibi caeca 
Nox iter eripiet, quin ultima naturai 
Pervideas, ita res accendent lumina rebus. 



T. LUCRETII CARI 



DE RERUM NATURA 



LIBER SECUNDUS. 



buAYE, mari magno turbantibus aequora ventb^ 
£ terra magnum alterkis spectare laborem ; 
Non quia vexari quemquam est jucunda vohiptas, 
Sed, quibus ipse malis careasy quia cemere suave est. 
Suave etiam belli certamina magna tueri: 
Per campos instructa, tua sine parte pericli : 
Sed nil dulcius^ est, bene quam munita tenere 
Edita doctrina sapientum templa serena; 
Despicere unde queas alios» passimque videre 
Errare, atque viam paianteis quaerere vitse^ 
Certare ingenioy contendere nobilitate, 
Nocteis atque dies niti prsestante labore 
Ad summas emergere opes, rerumque potirL 




48 T. LUCRETII CARI 

O miseras bominum menteis ! o pectora caBca ! 
Qualibus in tenebris vitae, quantisque periclis 
Degitur hoc aevi, quodcunque est ! nonue videre 
Nil aliud sibi naturam latrare, nisi ut, quora 
Corpore sejunctus dolor absit, mente fruatur 
Jucundo senstL; cnrsL semota, metuque ? 

Ergo corpoream ad naturam pauca videmus 
Esse opus omn^no, quae demant eunque dolorem, 
Delicias quoque uti multas substernere possint, 
Gratius interdum neque natura ipsa requirit. 
Si non aurea sunt juvenum simulacra per aedeis 
Lampadas igniferas manibus retinentia dextris, 
Lumioa Aoctnrois epttlis «t suppectkentur, 
Nec domu9 afgeiilalulgetyaudro^e renidet;^ 
Nee citharis i*eboant laqiieata auvataque templa i 
Qiaiii tamen 'inter se proBtrati ifi graHi-ifle molli 
Propter aquae riTosn, sub ramris arboiri» altae, 
Non magw> opibufi jncuiide corpura) crarant: 
Praesertimi quoinf tempestas adridety et ahni 
Tempora conspergunf vindanteis Aoribas herbas; 
Nec calidae citiu» decediunt eorpore ieh^sea, 
Textilibus si in pieturis^ ostaK>que mibenti 
Jacteris, quam si piiebeja: ia veste ciiibaiidam est. 

Quapropter quoniaoi. nil nostro in corpore gazae 
Proficiunt, hequenobilitas, msque^oria regni; 



LIBER SECUNDUS. 



49 



Quod superestjaDimo quoque nil prodesseputandum : 
Si non forte tuas legiones per locacampi 
Fervere cum videas belli simulacra cienteis ; < 
Fervere cum videas classem, lateque vagari ; 
His tibi tum rebus timefactae relligiones 
EfFugiunt animo pavidse» mortisque timores ; 
Tum vacuum tempus linquunt, curaque solutum. 

Quod si ridicula haec, ludibriaque esse videmus^ 
Re veraque metu& hojoiinum, curaeqiie sequaces, i 
Nec metuunt sonitus armorum, mec fera tela ; 
Audacterque inter reges rerumque potenteis 
Versantur, neque fulgorem reverentur ab aufo, 
Nec clamm vestis splendorem purpureai* : 
Quid dubitas, quin omnis sit.haec rationis potestaSj 
Omnid quom in tenebrV^ prassertim vita laboretT 

Nam veluti pueri trepidant, atque omnia c8Doi9 ' 
In tenebris metuunt ; sic nos.in lace timemus . ^. 
Int^rdum nlhilo quae sunt metuenda.magis, qnam 
Quae pueri in tenebris pavitant, finguntque .iiitua^' 
Hunc igitur terrorem animi tenebrasque necesse. eit 
Non radii solis neque lucida.tela diei 
Discutiant, sed naturae specieSy ratioque. . 

Nunc age, quo motu genitalia materiai. . 'i 

Corpora res varias gignant) genitasqu^ resoL^ran^ 
Et qua vi facere id cogantur, quaeve sit olli* : 
Reddita mobilitas magnum per inane meandi. 




50 T. LUCRETII CARI 

Expediam : ta te dictis praebere memento. 

Nam certe non inter se stipata cohaeret 
Materies, quoniam minui rem quamque videmus, 
£t quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo, 
Ex oculisque vetustatem subducere nostris : 
Quom tamen incolumis videatur summa manere, 
Fropterea quia, quse deceduut corpora cunque, 
Unde abeunt, minuunt; quo venere, augmine donant: 
Illa senescere, at haec contra florescere cogunt : 
Nec remorantur ibi. Sic rerum summa novatur 
Semper, et inter se mortales mutua vivunt; 
Augescunt aliae gentes, aliae minuuntur : 
Inque brevi spatio mutantur saecla animantum, 
£t, quasi cursores, vitai lampada tradunt. 

Si cessare putas rerum primordia posse, 
Cessandoque novos rerum progignere motus ; 
Avius a vera longe ratione vagaris. 
Nam, quoniam per inane vagantur, cuncta necesse est 
Aut gravitate sua ferri primordia rerum, 
Ant ictu forte alterius : nam cita superne 
Obvia quom flixere, fit, ut diversa repente 
Dissiliant : neque enim mirum, durissima quae sint, 
Ponderibus solidis, neque quidquam a tergo ibus obstet. 

£t quo jactari magis omnia materiai 
Corpora pervideas, reminiscere totius imum 
N il esse in summa ; neque habere ubi corpora prima 



LIBER SECUNDUS. 51 

CoDsistant, quoniam spatium sine fine modoque est; 
Immensumque patere in cunctas undique parteis, 
Pluribus ostendi, et certa ratione probatum est. 

Quod quoniam constat, nimirum nulla quies est 
Reddita corporibus primis per inane profundum ; 
Sed magis adsiduo, varioque exercita motu, 
Partim intervallis magnis conflicta resultant : 
Pars etiam brevibus spatiis uexantur ab ictu. 
£t quaecunque magis condenso conciliatu 
Exiguis intervallis connexa resultant, 
Indupedita suis perplexis ipsa figuris ; 
Haec validas saxi radices, et fera ferri 
Corpora constituunt, et caetera de genere horum 
Paucula: quae porro magnum per inane vagantur, 
Et cita dissiliunt longe, longeque recursant 
In magnis intervallis ; haec aera rarum 
SufBciunt Dobis, et splendida lumina solis. 

Multaque praeterea magnum per inane vagantur^ 
Conciliis rerum qujse sunt rejecta, nec usquam 
Consociare etiam motus potuere recepta : 
Quojus, uti memoro, rei simulacrum et imago 
Ante oculos semper nobis versatur et instat. 
Contemplator enim, quom solis lumina cunque 
Inserti funduntTadii per opaca domorum; 
Multa minuta modis multis per inane videbis 
Cgrpora misceri radiorum lumine in ipso : 



■ s 



A 



H T. LUCRETII CARi 

£t velut aetenio certamine proDlia pugnasqlie 
Edere turmatiiQ eertantia; nec dare pausam, 
Concilii», et discidiis exereita crebris : 
Conjicere ut pos^is ex hoc, primordia rerum, 
Quale sit, in magno jactari semper inani ; 
Duntaxat rerum magnarum parva potest res 
Exemplare dare, etvestigia notitiai. 

Hoc etiam raagis haec animum te advertere par est 
Corpora quae in solis radiis turbare videntur : 
Quod tales turbae motus quoque materiai 
Significant clandestinos, caecosque subesse. 
Multa videbis enim plagis ibi percita caecis 
Commutare viam, retroque repulsa reverti 
N.unc huc, nunc illoc» in cunctas denique parteis : 
Scilicet hic a pnncipiis est omnibus error. 

Prima moventur enim p«r se primordia rerum ; 
Inde ea, quae parvo sunt corpora conciliatu, 
Bt qi&a^i proxima sunt ad Tireis principiorum, 
lctibus illorum caecis iwpidsa cientur : 
Ipsaque, quae porro paullo majoFa, lacessunt. 
Sic a piincipiis adseendit motus, et exit 
PauUatim nostros aid sensus, ut moveantur 
Illa quoque in solis quae lumine eemere quimus ; 
Nec quibus i)d £u;iant plagis adparet aperte. 

Nunc, quae mobilitas )»t reddita materiai 
Corporibus^ pfaucis licet Jkino cognoscere, Memmi. ' 



LIBER SECUNDUS. 53 

Primum Aurora novo quom spargit lumine terras, 
Et varise volucres nemora avia pervolitantes 
Aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent : 
Quam subito soleat sol ortus tempore tali 
CoDvestire sua pevfundens omnia luce» 
Omnibus in promptn, roanifestumque esse videmu9. 
At vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum» 
NoD per inane meat vacuum, quo tardius ire 
Cogitur, aerias quaisi quom diverberet undas : 
Nec siugillatim corpnscula quaeque vaporis^ 
Sed complexa meant inter se, conque globata : 
Quapropter simul inter se retrahuntur, et extra . 
Officiuntiir, uti cogantur tardius ire. 
At, quae sunt solkla primordia simplicitate,. 
Quom per inane meant vacuam, nec res reuioratiir 
Ulla foris, atque ipsa suis e partibus unnm^ 
Unum in quem ccepere locum connixa feruntnr ; i 
Debent nimimm praecellere mobditate^ 
Et multo citiu& ferri, quam lumina soiis : 
Multiplexque loci spatium trainscurrere eodem 
Tempore, quo solis pervolgant fulgura coeliim : 
Nara neqne consilio debent tardata morari,. 
Nec perscrutari primordia singula quaeque, 
Ut videant, qua quidque geratur cum ratione. 

At quidam contra haec, ignart, materiai' 
Natnram non posse deian sine numine reddi 



64 T. LUCRETII CARI 

Tantopere humanis rationibus admoderate, 
Tempora mutare annorum, frugesque creare ; 
Nec jam caetera, mortaleis quae suadet adire, 
Ipsaque deducit dux vitae dia voluptas, 
Ut res per Veneris blanditim ssecla propagent, 
Ne genus occidat humanum : quorum omnia causa 
Constituisse deos fingunt, sed in omnibus rebus 
Magnopere a vera lapsi ratione videntur. 
Nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint, 
Hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim 
Confirmare, aliisque ex rebus reddere multis, 
Nequaquam nobis divinitus esse creatam 
Naturam mundi, quae tanta est praedita culpa : 
Quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta ; , 
Nunc id quod superest de motibus expediemus. 

Nunc locus est (ut opinor) in his illud quoque rebus 
Confirmare tibi, nullam rem posse sua vi 
Corpoream sursum ferri, sursumque meare ; 
Ne tibi dent in eo flammarum corpora fraudem : 
Sursum enim vorsus gignuntur, et augmina sumunt ; 
Et sursum nitidae fruges, arbustaque crescunt, 
Pondera, quantum in se est, quom deorsum cuncta 

ferantur. 
Nec quom subsiliunt ignes ad tecta domorum, 
Et celeri flamma degustant tigna trabeisque, 
Sponte sua facere id, sine vi subigente, putandum est : 



LIBER SECUNDUS. 55 

Quod genuS) e nostro quom missus corpore sanguis 
Emicat exsuitans alte, spargitque crubrem. 
Nonne vides etiam, quanta vi tigna trabeisque 
Respuat humor aquae? nam quam magis^ursimus altum 
Directa, et magna vi multi pressimus aegre, 
Tam cupide sursum revomit magis, atque remittit, 
Plus ut parte foras emergant, exsiliantque : 
Nec tamen baec, quantum est in se, dubitamus, opinor» 
Quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur. 
Sic igitur debent flammse quoque posse per auras 
A^ris expressse sursum succedere ; quamquam 
Poudera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent : 
Nocturnasque faces coeli sublime volanteis 
Nonne vides longos flammarum ducere tractus, 
In quascunque dedit parteis natura meatum 1 
Non cadere in terram stellas» et sidera cernis ? 
Soi etiam summo de vertice dissupat omnei» 
Ardorem in parteis, et iumine conserit arva ; 
* In terraa igitur quoque solis vergitur ardor» 
Transversosque^ volare per imbres fulmina cemis ; 
Nunc hinc nunc iliinc abrupti nubibus igne» 
Concursant, cadit in terras vis flammea voigo» 

lilud in his quoque te rebus cognoscere avemus : 
Corpora quom deorsum rectum per inane feruntur» 
Ponderibus propriis incerta tempore ferme, 
Incertisque locis spatio se pellere paullum i 




56 T. LUCRETII CARI 

Tantum quod momen mutatum dicere possis., 

Quod nisi declinare solerent, omnia deorsum, 
Imbris uti guttse, caderent per iuane profundum ; 
Nec foret ofFensus natus, nec plaga creata 
Principiis : ita nil unquam natura cre^et. 

Quod si fortie aliquia credit graviora potesse 
Corpora, quo citius rectum per inane feruntur, 
Incidere e supero levioribus, atque ita plagas 
Gignere, quae possint genitaleis reddere motus ; 
Avius a vera longe ratione recedit. 
Nam per aquas qusecunque cadunt, atque aera raruiip, 
Hsec pro ponderibus^ casus celerare necesse est, 
Propterea, quia corpus aquae, naturaque tenuis 
Aeris haud possunt aeque rem quamque morari : 
Sed citius cedunt gravioribus exsuperata. 
At contra nulli de nulla parte, neque uUo 
Tempore inane potest vacuum subsistere reii, 
Quin, sua quod natura petit, concedere pergat : 
Omnia quapropter debeni per inane quietum 
i^que ponderibus non aequis concita^ferri. 
Haud igitnr poterunt Ifevioribus incidere unquam 
Kx supero graviora, neque ictus gignere per se, 
Qiii varient motus, per quos natura gerat res. 

Qaareetiam atque etiampauUum clinare necesse est 
Corpora, nec plas quam minimum, ne fingere motus 
Obliquos videamor, et id res vera refiitet. 




LIBER SECUND0S, 5? 

N amque hocio promptu, manifestumque esse videmus, 
PoDclera, quantum in se est, non posse obliqua meare, 
£x supero quom prseGipitant, quod cemere possift; 
Sed nibil omnino recta regi<me Tiai 
Declinare, quis est qui possit cemere, sese ? 

Denique si semper motus connectitur oninis, - 
Et vetere exorittir semper novus ordine certo, 
Nec dedinaiido faciunt primordia motus 
Principium quoddam, quod fati fcedera rampat, 
Ex infinito ne causam causa sequatur ; 
Libera per terrras unde haec animantibus exstat, 
Unde est baec (inquam) fatis avolsa voluntas, 
Per quam progredimur quo ducit quemque voluptas ; 
Declinamtts item motus, nec tempore certo, 
Nec regione loci certa, sed ubi ipsa tolit mens ? 
Nam dubio procul his rebus sua quoique voluntas 
Principium dat; et hinc motus per membra riganttir^ 
Nonne vides etiam patefactis tempore puncto 
Carceribus, non posse tamen prommpere equoram 
Vim cupidam tam desubito, quam mensavet ip^? 
Omnis enim totum per corpus materiai' 
Copia conquiri debet, concita per artu^s 
Omneis, ut studium mentis connexa sequatur : 
Ut videas initium motus a corde creari, 
£x animiique Voluiitate id procedere primum : 
Inde dari DorroT^er totum corouis* et artus. 




58 T. LUCRETII CARI 

Nec simile est, ut quom impulsi procedimus ictu, 
Viribus alterius magnis, magnoque coactu ; 
Nam tum materiam totius corporis omnem 
Perspicuum est, nobis invitis, ire, rapique, 
Donicum eam refrsenavit per membra voluntas. 
Jamne vides igitur, quamquam vis extera multos - 
Pellit, et invitos cogit procedere saepe, 
Prsecipiteisque rapit, tamen esse in pectore nostro 
Quiddam, quod contra pugnare, obstareque possit, 
Quojus ad arbitrium quoque copia materiiu 
Cogitur interdum flecti per membra, per artus, 
Et projecta refraenatur, retroque residit ? 

Quare in seminibus quoque idem fateare necesse est, 
Esse aliam prseter plagas et pondera causam 
Motibus, undehaec est nobis innata potestas : 
De nihilo quoniam fieri nil posse videmus. 
Pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant, 
Extema quasi vi ; sed ne mens ipsa necessum 
Intestinum habeat cunctis in rebus agendis, 
Et devicta quasi cogatur ferre, pMique ; 
Id facit exiguum clinamen principiorum 
Nec regione loci certa, nec tempore certo. 

Nec stipata magis fuit unquam materiai' 
Copia, nec porro majoribus intervallis : 
Nam nequeadaugescit quidquam, neque deperit inde. 
Quapropter quo nunc in motu principi^rum > 



X.IB£R SECUNDUa. 69 

Corpora sant, in eodem anteacta aetate fuere, 
£t posthac semper simili ratione ferentur ; 
£t quae consuenint gigni, gignentur eadem 
Conditione ; et erunt, et crescent, inque valebunt, - 
Quantum quoique datum est per foedera naturai' : 
Nec rerum summam cpmmutare uUa potest vis. 
Nam neque quo possit genus ullum materiai 
£ffugereexomni, quidquam e8t,neque rursus, inomne 
Unde coorta queat nova vis inrumpere, et omnem 
Naturam rerum mutare, et vertere motus. 

Illud in his rebus non est mirabile, quare f 

Omnia quom rerum primordia sint in luotu, 
Summa tamen summa videatur stare quiete, 
Praeterquam si quid proprio dat corpore motus, ' 
Omnis .enim longe nostris ab sensibus infra 
Primorum natura jacet : quapropter ubi illa 
Cernere jam nequeas, motus quoque surpere debent*: 
Praesertim quom, quse possimus cemere, celent 
Saepe tamen motus spatio diducta locorum. 
Nam saepe in ooUi tondentes pabula laeta 
Lanigerae: reptant pecudes, quo quamque vooantes 
Invitant herbae gemmantes rore recenti ; 
Et satiati agni ludunt, blandeque coniscant: 
Omnia quae nobis longe confusa videntur, 
£t veluti in viridi candor consistere colli. 
Praeterea magnse legiohes quom loca cursu 

19 



60 T, LUCRETII CARI 

Camporum complent, belli simulacra cientes ; 
Et circumvolitant equites, mediosque repente 
Tramittunt yalido quati^ntes impete campos : 
Fulgur ibi ad coelum se tollit, totaque circum 
iSre renidescdt tellus, subterque yir6m vi 
Excitur pedibus sonitus, clamoreque montes 
Icti rejectant yooes ad sidera mundi ; 
£t tamen est quidam locus altis montibus, unde 
Stare yidetur, et in campis consistere fulgur. 

Nunc age jam deinceps cunctamm exordia rerum, 
Qualia sint,^ et quam longe distantia formis, 
Percipe, multigenis quam sint yariata figuris : 
Non quod multa parum simili sint praedita forma, 
Sed quia non yolgo paria omnibus omnia eonstant» 
Nec mirum ; nam quom «it eorum copia taota, 
Ut neque finis (uti docui) neque summa sit nlla ; 
Debent nimirum noa omnibus omtiia prorsum 
Esse pari filo, similiqne adfecta figura. 

Prseterea genus humanum, mutaeque natantes 
Squammigerdm pecudes, et laeta armenta, ferseque, 
£^ variee volucres, laetantia quae loea aquarum 
Concelebrant circum ripas, fonteisque, lacusque, 
Et quae pervolgant nemora avia pervolitantes ; 
Horum unnm quodvis generatim sUmere perge, 
Invenies tamen ioter se distare figuiis. 
Nec rationealia proles cognosceare matrem. 



LIBER SECUNDUS. 61 

Nec TosJKft^sset prolem ; qucMl posse viclefnajEi, 

Nec mina» atque bomines inter se ncNta cluere* 

Nam saepe aate de^ vitulus delubra deoora 

Turicremas ppopter mactatus concidit aras^ 

Sanguinis exspirans calicium de peetore Eumen ; 

At mater virideis saltus -oHjata peragrans, 

Linquit humi pedibus vestigia pressa bisulcis^ 

Omnia «onvisens oculis loca, si queat u^uam 

Conspicere amissum fcetum ; completque q»efelis. 

Frundifennn nemus adsistens. ; et crebra revisit. 
Ad stabulum, desiderio perfixa juirenci : 

Nec tenerK salioes, atque berbae rore<vigent(»,. 
Fiaminaqae ulla queunt sununis labentia riiMs^ 
Oblectare animam, Bubitamqae avertere . oaxam ; 
Nec vitaknrum aliae species per pabuia.lasta 
Derivare queunt alio, curaque levlune : 
Usque adeo quiddam piopriam» notumque requirit. 
Praeterea teneri tremulis cum vocibus bmdi 
Cornigeras n6runt matres, agnique petulci 
Balantum pecudes : ita, quod natuca reposcit, 
Ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis. 

Postremo quodvis firumentum, non tamen omne 
Quodque suo in geaoere inter se simile esse vid^bis^ 
Quin intercurrat qoaedam distantia formis ; 
Concharumque genus pariii xatione videmus 
Pingere telluiis gremium, qua mDllibus undis 



} 




62 T. L.UCRETII CARI 

Littoris incurvi bibulam pavit aequor arenam. 
Quare etiam atque etiam simili ratione necesse est, 
Natura quoniam const-ant, neque facta manu sunt 
Unius ad certam formam primordia rerum, 
Dissimili inter se quaedam volitare figura. 

Perfacile est jam animi ratione exsolvere nobis, 
Quare fulmineus multo penetralior ignis, 
Quam noster iluat e tedis terrestribus ortus. 
Dicere enim possis ccelestem fulminis ignem 
Subtilem magis e parvis constare figuris ; 
Atque ideo transire foramina, quae nequit ignis 
Noster bic e lignis ortus, tedaque creatus. 

Prseterea lumen per comum transit ; at imber 
Respuitur : quare 1 nisi luminis illa minora 
Corpora sunt, quam de quibus est liquor almus aquarum. 

£t quamvis subito per colum vina videmus 
Perfluere, at contra tardum cunctatur olivom ; 
Aut quia nimirum majoribus est elementis, * 

Aut magis bamatis inter se, perque plicatis. 
Atque ideo fit uti non tam diducta repente 
Inter se possint primordia singula queeque 
Singula per cujusque foramina permanare. 

Huc accedit, uti meliis lactisque liquores 
Jucundo sensu linguae tractentur in ore ; 
At contra tetra absinthi natura, ferique 
Centauri fcedo pertorquent ora sapore : 



k 



LIBER SECUNDUS* 65 

Ut facile agnoscas e IsevibDS atque rotandis 
Esse ea quae sensus juounde tangere possunt : 
At contra quae amara atque aspera cunque videntur, 
Haec magis hamatis inter se nexa teneri ; 
Proptereaque solere vias rescindere nostris 
Sensibus, introituque suo perminpere corpus. 
Omnia postremo bona sensibus, et mala tactu, . * 

■ 

Dissimili inter se pugnant perfecta figura : 
Ne tu forte putes serrae stridentis acerbum 
Horrorem cbnstare elementis laevibus aeque 
Ac musaea mele, per chordas organici quae 
Mobilibus digitis expergefacta figurant. 

Neu simili penetrare putes primordia fi^rma 
In nareis hominum, quom tetra cadavera torrent, 
£t quom scena croco Cilici perfiisa recens est, 
Araque Panchaeos exhalat propter odores. 

Neve bonos rerum simili constare colores 
Semine constituas, oculos qui pascere possunt, 
Et qui compungunt aciem, lacrymareque cogunt : 
Aut foeda specie tetri, turpesque videntur. 
Omnis enim sensus quae mulcet causa, juvatque, 
Haud sine principiali aliquo laevore creata est : 
At contra, quaecunque molesta, atque aspera constat,, . 
Non aliquo sine materiae squalore reperta est. 

Sunt etiam quae jam nec laevia jure putantur 
Esse, neque omnino fiexis mucronibus unca : 




64 T. LUCRETII CARi 

Sed magis angululis paullum prostaotibus, et quae 
Titillare magi» sensua^ quam laedere po88unt ; 
Fsecula jam quo de genere est, inulaeque sapores. 
Denique jam calidos igneis, gelidamque pruinam, 
Dissimili dentata modo compungere sensus 
Corporis, indicio nobis est tactus uterque. 
. Tactus enim, tactus (pro divilkm numina sancta) 
Corporis est sensus, vel quom res extera sese 
Insinuat, vel qnom laidit quse in corpore natai est, 
Aut juvat ^grediens genitaleis per Veneris res ; 
Aut ex ofFensu quom turbant corpore in ipso 
Semina, confunduntqne inter se concita sensum ; 
Ut si forte manu qnamvis jam corporis ipse 
Tute tibi partem ferias, aeque experiare. 
Quapropter longe formas distare necesse est, 
Principiis, varios quae possint edere sensus. 

Denique, quae nobis durata ac spissa videntur, 
Haec magis hamatis inter sese esse necesse est, 
Et quasi ramosis alte compacta teneri : 
In quo jam genere in primis adainantina saxa, 
Prima acie constant, ictus contemnere sueta, 
Et validi silices, ac duri robora ferri, 
i^raique, quae clanstris restantia vociferantur. 

llla autem debent ex laevibus atque rotundift 
Esse magis, fluido quae corpore liquida constant: 
Nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque 



LIBER SECUNDUS. 65 

Et procursus item in proclive volubilis exstat. 

Omnia postremo quse puncto tempore cernis 
DifFugere, ut fumum, nebulas, flammasque, necesse est, 
Si minus omnia sunt e laevibus atque rotundis, 
At non esse tamen perplexis indupedita, 
Pungere uti possint corpus, penetrareque saxa ; 
Nec tamen haerere inter se, quod quisque videmus 
Sentibus esse datum : facile ut cognoscere possis 
Non e perplexis, sed acutis esse elementis. 

Sed quod amara vides eadem, quae fluvida constant, 
Sudor uti maris est, minime id mirabile habendum. 
Nam quo^ fluvidum est, e iaevibus atque rotundis 
Est, at laevibus atque rotundis mista doloris 
Corpora ; nec tamen haec retineri hamata necesse est : 
Scilicet esse globosa, tamen cum squalida constent^ 
Provolvi simul ut possint, et laedere sensus. 

Et quo mista putes magis aspera laevibus esse 
Principiis, unde est Neptuni corpu* acerbum ;. 
Est ratio secernundi, seorsumque videndi» 
Humor dulcit ubi per terras crebrius idem 
Percolatur, ut in foveam fluat, ac mansuescat : 
Linquit enim supra tetri primordia virt 
Aspera, quo magis in terris haerescere possunt. 

Quod quoniam docui^ pergam connectere rem,. qua^ 
Ex hoc apta £dem ducit : primordia rerum 
Finita variare figurarum ratione.. 




m T. LUCRETII CARI 

Quod si non ita sit, rursum jam semina qusedam 

£sse infinito debebunt corporis auctu. 

Namque in eadem una qUojusquojus brevitate 

Corporis, inter se multum variare 6gurae 

Non possunt : fac enim minimis e partibus esse 

Corpora prima tribus, vel pauUo pluribus auge; 

Nempe ubi eas parteis unius corporis omneis, 

Summa atque ima locans, transmutans dextera Isevis, 

Omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo 

Formai speciem totius corporis ejus : 

Quod superest,- si forte voles variare figuras, 

Addendum parteis alias erit ; inde sequetur 

Adsimili ratione alias, ut postulet, ordo, 

Si tu forte voles etiam variare figuras. 

Ergo formai novitatem corporis augmen 

Subsequitur : quare non est ut credere possis, 

£sse infinitis distautia semina formis, 

Ne quaedam cogas immani maximitate 

£sse, supra quod jam docui non posse probari. 

Jam tibi Barbaricae vestes, Meliboeaque fulgens 
Purpura Thessalico concbarum tincta colore, et 
Aurea pavonum ridenti imbuta lepore 
Saecla novo rerum superata colore jacerent : 
Et contemptus odor myrrhae, meilisque sapores, 
Et cycnea mele, PhoBbeaque daedala chordis 
Carmina consimili ratione oppressa silerent. 



LIBER SECUNDUS. 6T 

Namque aliis aliud praestaiitius exoreretur. 

Cedere item retro possent in deteriores 
Omnia sic parteis, ut diximus in meliores : 
N amque aliis aliud retro quoque tetrius esset 
Naribus, auribus, atque oculis, orisque sapori. 

Quae quoniam non sunt in rebus reddita, certa et 
Flnis utrimque tenet summam ; fateare necesse est 
Materiam quoque finitis difFerre figuris. 

Denique, ab ignibus ad gelidas hiemisque pruinas 
Finitum est, retroquepari ratione remensum est. 
Finit enim calor, ac frigus, mediique tepores 
Inter utrumque jacent, explentes ordine summam : 
£rgo finita distant ratione creata, 
Ancipiti quoniam mucrone utrimque notantor, 
Hinc filammis, illinc rigidis insessa pruinis. 

Quod quoniam docui, pergam connectere rem, quae 
Ex hoc apta fidem ducit : primordia rerum, 
Inter se simili quae suiit perfecta figura, 
Infinita cluere : etenim distantia quom sit 
Formarum finita, necesse est, quae simiies sint, 
Esse infinitas ; aut summam materiai 
Finitam constare : id quod non esse probavi. 

Quod quoniam docui, nunc suaviloquis, age, paucis 
Versibus ostendam, corpuscula materiai 
£x infinito summam rerum usque tenere, 
Undique protelo plagarum continuato. 



>s 



68 T. LUCRETII CARI 

Nam quod rara vides magis esse animalia qusedam, 
Foecundamque minus naturam cernis in illis ; 
At regione, locoque alio, terrisque remotis, 
Multa licet genere esse in eo, numerumque repleri. 
Sicut quadrupedum cum primis esse videmus 
In genere anguimanos elephantos, India quorum 
M illibus e multis vallo munitur eburno, 
Ut penitus nequeat penetrari ; tanta ferarum 
Vis est, quarum nos perpauca exempla videmus. 

Sed tamen id quoque uti concedam, quam Itbet, esto 
Unica res quaedam nativo corpore sola, 
Quoi similis toto terrarum non sit in orbe : 
Infinita tamen nisi erit vis materiai' 
Unde ea progigni possit concepta, creari 
Non poterit; neque, quod superest, procrescere, alique. 

Quippe etenim sumant oculi, finita per omne 
Corpora jactari unius genitalia reji ; 
Unde, ubi, qua vi, et quo pacto congressa coibunt 
Materiae tanto in pelago, turbaque aliena? 
Non (ut opinor) habent rationem conciliandi : 
Sed quasi naufragiis magnis multisque coortis, 
Disjectare solet magnum mare transtra, guberna, 
Antennas, proram, malos, tonsasque natanteis, 
Perterrarum omneis oras fiuitantia aplustra; 
Ut videantur, et indicium mortalibus edant, 
Infidi maris insidias, vireisque, dolumque 



LIBER SECUNDUS. 69 

Ut vitare velint, oeve ullo tempore credaDt, 
Subdola quom ridet placidi pellacia ponti : 
Sic tibi si finita semel primordia quaedam 
Constitues, aevom debebunt sparsa per omne 
Disjectare aestus diversi materiai' ; 
!N unquam in concilium ut possint compulsa coire» 
Nec remorari in concilio, nec crescere adaucta. 
Quorum utrumque palam fieri manifesta docet res, 
Et res progigni, et genitas procrescere posse : 
Esse igitur genere in quovis primordia rerum 
Infinita palam est, unde omnia suppeditantur. * 

Nec superare queunt motus utique exitiales 
Perpetuo, neque in aeternum sepelire salutem ; 
Nec porro rerum genitales auctificique 
Motus perpetuo possunt servare creata. 
Sic aequo geritur certamine principiorum 
Ex infinito contractum tempore biellum : 
Nunc bic, nunc illic *superant vitalia rerum, 
Et superantur item ; miscetur funere vagor 
Quem pueri tollunt visentes luminis oras : 
Nec nox ulla diem, neque noctem aurora secuta est, 
Quae non audierit mistos vagitibus aegris 
Ploratus, mortis comites, et funeris atri. 

Illud in hts obsignatum quoque rebus habere 
Convenit, et memori mandatum mente tenere : 
Nil esse in promptu, quorum natura tenetur. 



70 T. LUCRETII CARI 

Quod genere ex uno consistat principiorum ; 
Nec quidquam, quod non permisto semine constet. 
£t quam quidque magis multas vis possidet in se, 
Atque potestates, ita pluria principiorum 
In sese genera, ac varias docet esse figuraa. 

Principio, Tellus habet in se corpora prima, 
Unde mare immensum volventes flumina fontes 
Adsidue renovent : habet, ignes unde oriantur. 
Nam multis succensa locis ardent sola terrae ; 
Eximiis vero furit ignibus impetus Minse, 
Tum porro nitidas fruges, arbustaque Iseta 
Gentibus humanis habet unde extollere possit. 
Unde etiam fluidas frondeis, et pabula laeta 
Montivago generi possit praebere ferarum. 

Quare magna deibn mater, materque ferarum, 
£t nostri genetrix haec dicta est corporis una. 
Hanc veteres Grajiim docti cecinere poetae 
Sedibus in curru bijugos agitare leones : 
Aeris in spatio magnam pendere docentes 
Tellurem ; neque posse in terra sistere terram. 
Adjunxere feras, quia quamvis efl*era proles 
Ofiiciis debet molliri victa parentum. 
Muralique caput summum cinxere corona ; 
£ximiis munita locis quod sustinet urbeis : 
Quo nunc insigni per magnas praedita terras 
Horriflce fertur divinae matris imago. 



LIBER SECUNDUS. 71 

r 

Hanc variae gentes antiquo more sacrorum 
Idaeam vocitant matrem, Phrygiasque catervas 
Dant comites, quia primum ex illis finibus edunt 
Per terrarum orbem fruges coepisse creari. 
Gallos attribuunt, quia numen qui viol^rint 
M atris, et ingrati genitoribus inventi sint, 
Significare volunt indignos esse putandos, 
Vivam progeniem qui in oras luminis edant. 
Tympana tenta tonant palmis, et cymbala circum 
Concava, raucisonoque minantur cornua cantu, 
£t Phrygio stimulat numero cava tihia menteis ; 
Telaque praeportant violenti signa furoris, 
Ingratos animos, atque impia pectora volgi 
Conterrere metu quae possint numine divae. 

£rgo quom primum magnas invecta per urbeis 
M unificat tacita mortaleis muta salute ; 
iEre atque argento sternunt iter omne viarum 
Largifica stipe ditantes, ninguntque rosarum 
Floribus, umbrantes matrem, comitumque catervas. 
Hic armata manus (Curetas nomine Graji 
Quos memorant Phrygios) inter se forte catenas 
Ludunt, in numerumque exsultant sanguine fleti ; et 
Terrificas capitum quatientes numine cristas, 
Dictaeos referunt Curetas ; qui Jovis illum 
Vagitum in Creta quondam occult^se feruntur, 
Quoxi pueri circum puerum pemice chorea 




72 T. LUCRETII CARI 

Armati in numerum pulsarent seribus aera, 
Ne Saturnus eum malis mandaret adeptus, 
iEternumque daret matri sub pectore volnus ; 
Propterea magnam armati matrem comitantur : 
Aut quia significant divam praediqere, ut armis, 
Ac virtute velint patriam defendere terram ; 
Praesidioque parent, decorique parentibus esse. 

Quae bene, et eximie quamvis disposta ferantur, 
Longe sunt tamen a vera ratione repulsa. 

Omnis enim per se div6m natura necesse est 
Immortali aevo summa cum pace fruatur, 
Semota a nostris rebus, sejunctaque longe : 
Nam privata dolore omni, privata periclis, 
Ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri, 
Nec bene proroeritis capitur, nec tangitur ira. 

Terra quidem vero caret pmni tempore sensu : 
Sed quia multarum potitur primordia rerum, 
Multa nK)dis multis effert in lumina soiis. 
Htc si quis mare Ncptunum, Cereremque vocare 
Constituet frugeis, et Bacchi nomiue abuti 
Mavolt quam laticis proprium proferre vocamen : 
Concedamus ut hic terrarum dictitet orbem 
Esse de^ matrem, dum re non sit tamen apse. 

Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo 
Lanigera» pecudes et equorum duellica proles, 
Buceriaeque greges sub eodem tegmine cceli. 



LIBER SECUNDUS. 73 

Ex unoque sifioi sedantes flumine aquai', 
Dissimili vivunt specie, retinentque parentum 
Naturam, et mores generatim quseque imitantur : 
Tanta est in quovis genere herbse materiai* 
Dissimilis ratio : tanta est in flumine quoque. 

Jam vero quamvis animantem ex omnibus unam 
Ossa, cruor, venae, calor, humor, viscera, nervi 
Constituunt, qnae sunt porro distantia longe 
Dissimili perfecta figura principioru m. 

Tum porro qusecunque i^i fiammata cremantur, 
Si nil praeterea, tamen ex se ea corpora tradunt^ 
Unde ignem jacere, et Jumen submittere possint, 
Scintillasque agere, ac late diflSeire favillam. 
Caetera coBsimili mentis ratione peragrans, 
Invenies intus multarum semina rerum 
Corpore celare, et varias cohibere figuras. 

Denique multa vides, quibus et odor etsapor una 
Reddita sunt, quom adoles ; inprimis pleraque dona» 

lone animum turpi quom tangere parto. 
Haec igitur variis debent constare figurii» : 
Nidor enim penetrat, qua succus non it in artus ; 
Succus item secH^om, et seorsum sapor insinuatur 
Sensibus, ut noscas privis differte figuris. 
Dissimiles igrtur formae glomeramen in unum 
Conveniunt : et res permisto semine constant. 

Quin etiam passim nostris in versibus ipsi» 




/.» 



74 T. LUCRETII CARI 

Multa elementa vides niiiltis communia verbis ; 
Quom tamen inter se versus, ac verba necesse est 
Confiteare alia ex aliis constare elementis : 
Non quod multa parum communis littera currat, 
Aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem ; 
Sed quia non volgo paria omnibus omnia constant. 
Sic aliis in rebus item communia multa, 
Multarum rerum quom sint primordia, rerum 
Dissimili tamen inter se consistere summa 
Possunt :' ut merito ex aliis constare ferantur 
Humanum genus, ac fruges, arbustaque laBta. 

Nec tamen omnimodis connecti posse putandum est 
Omnia : nam volgo fieri portenta videres, 
Semiferas hominum species existere ; et altos 
Interdum ramos egigni corpore vivo ; 
M ultaque connecti terrestria membra marinis : 
Tum flammam tetro spiranteis ore chimseras 
Pascere naturam per terras omniparenteis. 
Quorum nil fieri manifestum est : omnia quando 
Seminibus certis certa genetrice creata 
Conservare genus crescentia posse videmus. 

Scilicet id certa fieri ratione necesse est : 
Nam sua quoique cibis ex omnibus intus in artus 
Corpora discedunt : connexaque convenienteis 
Efficiunt motus : at contra aliena videmus 
Rejicere in terras naturam ; multaque caecis 



LIBER SECUNDUS. 75 

Corporibus fugiunt e corpore. percita plagis, 

Quae neque connecti quoiquam potuere, neque intra 

Vitaleis motus consentire, atque animari. 

Sed ne forte putes animalia sola teneri 
Legibus his; eadem riatio res terminat omneis. 
Nam veluti tota natura dissimiles sunt 
Inter se genitae res quaeque, ita quamque necesse est ' 
Dissimili constare figura principiorum ; 
Non quod multa parum simili sint praedita fornia, 
Sed quia non volgo paria omnibus omnia constent. 

Semina quom porro disteut, differre necesse est 
Intervalla, vias, connexus, pondera, plagas, 
Concursus, motus ; quae non animalia solum 
Corpora sejungunt, sed terras, ac maire totum 
Secernunt, coelumqu^ ai terris omne retentant. 

Nunc age, dicta meo dulci qiiaesita labore 
Percipe ; ne forte haec albis ex alba rearis 
Principiis esse, ante oculos quae candida cemis : 
Aut ea quae nigrant, nigro de semine nata : 
Neve alium quemvis quae sunt induta colorem, 
Propterea gerere hunc credas, quod materiai 
Corpora consimili sint ejus tincta colore. 
Nullus enim color est omnino materiai 
Corporibus, neque par rebus, neque denique dispar. 

In quae corpora si nuUus tibi forte videtur 
Posse animi injectus fieri, procul avius erras : 



LS 



76 T. LUCRETII CARI 

Nam quom caecigeni, solis qui lumina nunquam 
Adspexere, tamen cognoscant corpora tactu, 
Ex ineunte sevo nullo contincta colore ; 
Scire licet menti quoque nostrse corpora posse 
Verti in notitiam nullo circumlita fuco. 
Denique nos ipsi caecis quaecunque tenebris 
Tangimus, haud uUo sentimus tincta colore. 

Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo. 
Omnis enim color omnino mutatur in omneis : 
Quod facere haud uUo debent primordia pacto ; 
Immutabile enim quiddam superare necesse est, 
Ne res ad nihilum redigantur funditus omnes. 
Nam quodcunque suis mutatum finibus exit, 
Continuo hoc mors est illius quod fuit ante. 
Proinde colore cave contingas semina rernm, 
Ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes. 
Praeterea, si nuUa coloris principiis est 
Reddita natura, at variis sunt praedita formis, 
£ quibus omnigenos gignunt variantque colores ; 
(Praeterea magni quod refert semina quaeque 
Cum quibus, et quaii positura contineantur, 
Et quos inter se dent motus accipiantque) 
Perfacile extempk> rationem reddere possis, 
Cur ea, quae nigro fuerint pauUo ante colore, 
Marmoreo fieri possint candore repente : 
Ut roare, quom magni ccMnm^nrnt «equora venti. 



\ 



LIBER SECUNDUS. 77 

Vertitur in canos candenti marinore ilnctas. 
Dicere enim possis nigrum, quod saepe videmus, 
Materies ubi permista est illius, et ordo 
Principiis mutatus, et addita, demptaque quaedam, 
Continuo id tieri ut candens videatur, et album : ' 
Quod si caeruleis constarent sequora ponti 
Seminibus, nuUo possent albescere pacto ; 
Nam quocunque mbdo perturbes, caerula quae sint 
Nunquam in marmoreum possunt migrare colorem. 
Sin alio, atque alio sunt semina tincta colore, 
Quae maris efficiunt unum purumque nitorem ; 
Ut saepe ex aliis formis, variisque figuris 
Efficitur quiddam quadratum, unaeque figurae ; 
Conveniebat, uti in quadrato cernimus esse 
Dissimileis formas, ita cernere in aequore ponti 
Aut alio in quovis uno purdque nitore, 
Dissimileis longe inter se, variosque colores. 

Praeterea, nihil officiunt, obstantque figurae 
Dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra : 
At varii rerum impediunt prohibentque colores, 
Quo minus esse uno possit res tota.nitore. 

Tum porro, quee ducit et inlicit, ut tribuamus 
Principiis rerum nonnunquam, causa, colores, 
Occidit, ex albis quoniam non alba creantur ; 
Nec quae nigra cluent, de nigris ; sed variis de. 
Quippe etenim multo proclivius exorientur 



78 T. LUCRETII CARI 

Candida de nullo, quam de nigrante colore, 
Aut alio quovisj.qui contra pugnet, et obstet. 

Prseterea, quoniam nequeunt sine luce colores 
Esse, neque in lucem existunt primordia rerum, 
Seire licet quam sint nullo velata colore. 
Qualis enim caecis poterit color esse tenebris, 
Lumine qui mutatur in ipso, propterea quod 
Recta aut obliqua percussus luce refulget ? 
Pluma columbarum quo pacto in sole videtur ; 
Quas sita cervices circum, coUumque coronat : 
Namque alias fit uti rubro sit clara pyropo; 
Interdum quodam sensu fit, uti videatur 
Inter caeruleum virideis miscere smaragdos. 
Caudaque pavonis, larga quom luce repleta est, 
Consimili mutat ratione obversa colores ; 
Qui, quoniam quodam gignuntur luminis ictu, 
Scilicet id sine eo fieri non posse putandum est. 

Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se 
Pupula, quom sentire colorem dicitur album, 
Atque aliud porro, nigrum quom, et caetera, sentit; 
Nec refert ea, quae tangas, quo forte colore 
Praedita sint, verum quali magis apta figura ; 
Scire licet, ni:l principiis opus esse colores ; 
Sed variis formis varianteis edere tactus. 

Praeterea, quoniam non certis certa figuris 
Est aatura coloris, et omnia prinoipiorum - 



tlBER SECUNDUS. 79 

Formamenta queunt in quovis esse nitore ; 
Cur ea, quae coustant ex illis, non pariter sunt 
Omnigenis perfusa coloribus in genere omni 1 
Gonveniebat enim corvos quoque saepe yolanteis 
£x albis album pennis jactare colorem, 
£t nigros fieri nigro de semine eycnos, 
Aut alio quovis uno, varioque colore. 

Quin etiam quanto in parteis res quaeque minuta» 
Distrahitur magis, hoc niagis est ut cernere possis 
£vanescere paullatim, stinguique colorem ; . 
Ut fit ubi in parvas parteis discerpitur aurum, 
Puipura, poeniceusque color clarissimus multo, 
Filatim quom distractus disperditur omnis : 
Noscere ut hinc pos&is, prius omnem efflare colorem' 
Particulas, quam discedant ad semina rerumi 

Postremo, quoniam non bmnia corpora vocem 
Mittere concedis, neque odorem ; propterea fit, 
Ut non omnibus attribuas sonitus, et odores : . 
Sic, oculis quoniam non omnia cernere quimus, 
Scire licet, quaedam tam constare orba colore, 
Quam sine odore uUo quaedam, sonituque remqta : 
Nec minus haec animum cognoscere posse sagacem, 
Quam quae sunt aliis rebus privata, notisque. 

Sed he forte putes solo spoliata colore 
Corpora prima manere ; etiam secreta teporis 
Sunt, ac frigoris omnino, calidique vaporis. 



/• 



80 T. LUCRETII CARI 

£t sonitu sterila, et succo jejuna feruntur; 
Nec jaciunt uUum proprium de corpore odorem. 
Sicut amaracini blandum, stactaeque liquorem 
Et nardi florem, nectar qui naribus halant, 
Quom facere instituas, cumprimis quaerere par est, 
Quoad licet, ac potis es reperire, inolentis olivi 
^Naturam, nullam quae mittat naribus auram : 
Quam minime ut possit mistos in corpore odores, 
Concoctosque, suo contactos perdere viro. 

Propterea demum debent primordia rerum 
Non adfaibere suum gignundis rebus odorem, 
Nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt ; 
Nec simili ratione saporem denique quemquam 
Nec frigus,neque item calidum, tepidumque vaporem, et 
Caetera, quee quom ita sunt tandem, ut mortalia constent, 
M olli lenta, fragosa putii, cava corpore raro, 
Omnia sint a principiis sejuncta necesse est» 
Immortalia si volumua subjangere rebus 
Fundamenta, quibus nitator summa salutis ; 
N^ tibi res redeant ad nilum funditus omnes. 

Nunc ea,. quae sentire videmus cunque, necesse est 
Ex insensilibus tamen omnia confiteare 
Principiis constare : neque id manifesta refutant, 
Nec contra pugnant, in promptu cognita qucB ivait ; 
Sed magis tpsa manu ducunt^ et credere cogunt» 
Ex insensilibvts, quod dico> animalia gigni. 



^ 



lilBER SECUNDUS. «1 

Quippe videre licet vivos exsistere venneis 
Stercore de tetro, putrorem quom sibi nacta est 
Intempestivis ex imbribus bumida tellus : 
Praeterea cunctas itidem res vertere sese. 
Vertuut se fluvii, frundes, et pabula leeta 
In pecudes : vertunt pecudes in corpora nostra 
N aturam, et nostro de corpore ssepe ferarum 
Augescunt vires, et corpora pennipotentum. 
Ergo omneis natura cibos in corpora viva 
Vertit, et binc sensu» animantum procreat omneis : 
Non alia longe ratione, atque arida ligna 
Explicat in flammas, et in igneis omnia versat. 

Jamne vides igitur, magni primordia rerum 
Referre in quali sint ordine qu«que locata, 
Et commista quibus dent motus, accipiantque ? 

Tum porro quid id est animum quod percutit ipsHm? 
Quod mpvet? et varios sensus expromere cogit, 
Ex insensilibus ne credas sensile gigni ? 
Nimirum, lapides, et ligna, et terra quod una 
Mista, tamen nequeunt vitalem reddere sensum. 

IUud in his igitur rebus meminisse decebit, 
Non ex omnibus onmino, qusecunque creant res, 
Sensilia extemplo et sensus me dicere gigni : 
Sedinagni referre, ea primum quantula eonstent, 
Sensile quse £!u;iunt, et qua sint praedita forma, 
Motibus, ordinibus, posituris denique quae sint ; 



82 T. LUCRETII CARI 

V 

I 

Quarum nil renim in lignis glebisque videmus. 
Et tamen haec quom suntquasi putrefacta per imbreis, 
Vermiculos pariunt, quia corpora materiai 
Antiquis ex ordinibus permota nova re, 
Conciliantur ita, ut debent animalia gigni. 

Deinde ex sensilibus quom sensile posse creari 
Constituunt, porro, ex aliis sentire sueti, 
Mollia tum faciunt : nam sensus jungitur omnis 
Visceribus, nervis, venis, quaecunque videmus 
MoUia mortali consistere corpore creta. 

Sed tamen esto jam posse haec aetema manere : 
Nempe tamen debent aut sensum partis habere, 
Aut similia totis animalibus esse putari : 
At nequeant per se partes sentire, nec esse. 
Namque aliiim sensus membrorum res petit omnis : 
Nec manus a nobis potis est secreta, neque uUa 
, Corporis omnino sensum pars sola tenere. 
Linquitur, ut totis animalibus adsimilentur, 
Vitali ut possint consentire undique sensu, 
Qut.poterunt igitur rerum primordia dici, 
£t lethi vitare vias, animalia quom sint, 
Atque animalibus sint mortalibus una eademque ? 

Quod tamen ut possint ; ab coetu concilioque, 
Nil facient, praeter volgiim turbamque animantum : 
Scilicet ut nequeant homines, armenta, ferseque, 
Intersese uUam rem gignere conveniundo 



I 



L.IBER SECUNDUS. ^ 

Per VeDeri& res, extra homines, armenta, ferasque. 

Quod si forte suum dimittunt cbrpore sensum, 
Atque alium capiunt, quid opus fuit attribui, quod 
Detrabitur ? Tum praeterea, (quod fugimus ante,) 
Quatenus in pullos animaleis vertier ova 
Cernimus alituum, vermeisque efiervere, terram 
Intempestivos quom putror cepit ob imbreis, 
Scire licet gigni posse ex non siensibus sensus» 

Quod siforte aliquis dicet, duntaxat oriri 
Posse ex non-sensu sensus, mutabilitate 
Ante, aliquo tanquam partu, quam proditur extrar 
Huic satisillud erit planum facere,. atque probare,^ 
Noh fieri partum, nisi concilio ante coacto f 
Nec commutari quidquam sine conciliatu 
Primorum, ut nequeunt ultius corporis esse 
Sensus ante ipsam genitam naturam animantis» 
Nimirum qnia materies dtsjecta 
Aere, fluminibus, terris, flammaque creatis : 
Nec congressa modo vitaleis convenienti 
Contulit inter se motus, quibus omnituentes- 
Accensi sensus animantem quamque tuentur.. 

Praeterea quamvis animantem grandior ictus, 
Quam patitur hatura, repente adfligit, et omneis 
Corporis, atque animi pergit confundere sensus.. 
Dissolvuntur enim positurae principiorum,. 
£t peoitus motus vitales impediuntur„ 



84 T. LUCRETII CARI 

Donec materies omnels concussa per artus 
Vitaleis animse nodos e corpore solvit, 
Dispersamque foras per caulas ejicit omneis. 
Nam quid praBterea facere ictum posse reamur 
Oblatum, nisi discutere, ac dissolvere quaeque ? 

Fit quoque, uti soleant minus oblato acriter ictu 
Relliquiae motus vitalis vincere saepe, 
Vincere et ingenteis plagae sedare tumultus, 
Inque suos quidquid rursus revocare meatus, 
Et quasi jam lethi dominantem in corpore motum 
Discutere, ac pcene amissos accendere sensus. 
Nam quare potius lethi jam limine ab ipso 
Ad vitam possiut conlecta mente reverti, 
Quam quo decursum prope jam siet, ire et abire 1 

Prseterea, quoniam dolor est, ubi materiai 
Corpora vi quadam per viscera viva, per artus 
SoUicitata suis trepidant in sedibus intus ; 
Inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas : 
Scire licet, nuUo primordia posse doLore 
Tentari ; nullamque voluptatem capere ex se : 
Quandoquldem non sunt ex uUis principiorum 
Corporibus, quorum motus novitate laborent, 
Aut aUquem fructum capiant dulcedinis almae. 
Haud igitur debent esse uUo praedita sensu. 

Denique, uti possint seutire animalia quaeque, 
Principiis si etiam est sensus tribueadus eorum : 



LIBER SECUNDUS. 85 

Quid? geDils humanum propritim e quibus aptum est ? 
Scilicet et risu tremulo coucussa cachinnant, 
Et lacrymis spargunt rorantibus ora genasque, 
Multaque de rerum mistura dicere callent, 
Et sibi proporro quae sint primordia quaerunt. 

Quandoquidem totis mortalibus adsimulata 
Ipsa quoque ex aliis debent constare elementis ; 
Inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis. 
Quippe sequar, quodcunque loqui, rider6que dices, 
Et sapere, ex aliis eadem haec facientibus, ut sit. 
Quod si delira haec foriosaque cemimus esse, 
Et ridere potest ex non ridentibns aptils, 
Et sapere, et doctis rationem reddere dictis, 
Non ex seminibus sapientibus atque disertis ; 
Qui minus esse queant ea, quae sentire videmus 
Seminibus permista carentibus undique sensu ? 

Denique ccelesti sumus omnes semine oriundi : 
Omnibus ille idem pater est, unde alma liquenteis 
Humorum guttas mater quomterra recepit, 
Foeta parit nitidas fruges, arbustaque laeta, 
Et genus humanum, parit omnia saecla ferarum, 
Pabula quom praebet, quibus omnes corpora pascuut, 
Et dulcem ducunt vitam, prolemque propagant» 
Quapropter merito maternum nomen adepta est. 
* Cedit item retro de terra quod fuit ante, 
In terras ; et quod missum est ex aetheris oris. 



86^ T. LUCRETII CARI 

Id rursum coeli rellatum templa receptant ; 
Nec sic iDterimit mors res, ut materiai 
Corpora couEciat, sed ccBtum dissupat ollis : 
Inde aliis aliud conjungit, et eificit, omnes 
Rea ut convertant formas, mutentque colores, 
Et capiant sensus, et puncto tempore reddant : 
Ut noscas referre, eadem primordia rerum 
Cum quibus, et quali positura contineantur, 
£t quos inter se dent motus, accipiantque : 
(Neve putes aBtema penes residere potesse 
Corpora prima, quod in summis fluitare videmus 
Rebus, etinterdum nasci, subitoque perire:) 
Quin etiam- refert nostris in versibus ipsis, 
Cum quibus, et quali sint ordine quaeque locata. 
Namque eadem coelum, mare, terras, flumina, solem 
Significant : eadem fruges, arbusta, animanteis : 
Si non omnia sint, at multo maxima pars est 
Consimilis : verum positura. discrepitant hsec. 
Sic ipsis in rebus item jani materiai' 
Intervalla, viae, connexus, pondera, plagae, 
Concursus, motus, ordo, positura, figurae 
Quom permutantur, mutari res quoque debent. 

Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem : 
Nam tibi vehementer nova res molitur ad aureis 
Accidere, et nova se species qstendere rerum. 
Sed neque tam facilis res uUa est, quin ea primum 



1.IBER SECUNDUS. 87 

Difficilis magis ad eredeDdum constet ; itemque 
Nil adeo magnum, nec tam mirabile quidquam 
Principio, quod Don minuant mirarier otnnes 
Paullatim ; ut coeli clarum purumque colorem, 
Quemque in- se cohibent palautia sidera passim/ 
Lunaeque et solis prseclara Juce nitorein : 
Omnia quae si nunc primum mortalibus adsint, 
Ex improviso ceu sintobjecta repente, 
Quid magis his rebus poterat mirabile dici, 
Aut minus ante quod auderent fore credere gentes l 
Nil, ut opinor ; ita haec species miranda fuisset ; 
Quom tibi jam nemo fessus satiate yidefndi 
Suspicere in cceli dignatur lucida templa : 
Desine quapropter novitate exterritus ipsa 
Exspuere ex animo rationem ; sed magis acri 
Judicio perpende, et, si tibi vera videtur, 
Dede manusj aut, si falsa est, accingere contra. 

Quaerit enim ratione animus, quom summa loci sit 
Infinita foris, hsec extra moenia mundi, 
Quid sit ibi porro/ quo prospicere usque velit mens, 
Atque animi jactus liber quo pervolet ipse. 

Principio, nobis in cunctas undique parteis, 
£t latere ex utroque, infra, superaque, per omne 
N uUa est finis, uti docui, rea ipsaque per se 
Vociferatur, et elucet Datura profundi. 
NuUo jam pacto verisimile esse putandum £8t. 



..' ' 



88 T, J.Ue|li}TJI CAW 

Undique qaptn vorsu^i spiE^ti^m vac«|t infiDitufp, 
Semiuaque iaqumero uuipe;ro, summaque pro^iod^ 
Multimodi^ volitent ^Bteroo. percita motu, ■> .< 

Hunc.uBum terrturum orb^^ cqplumque creatum; 

* 

Nil agere iUa foris tot corpora materiai : 

Quom praesertim hic fiit patura faotus, et ip^ , ; 

Sponte .sua forte oiPTensando aemina rerum ,. > 

Multimodis, temere» incassum, fr^straque, co^ta,. » 

Tandem cooluerint ea, qua^ coi^ecta repente .. ^ 

Magnarum rerum fiereut e^^otrdia semper, 

Terrai, mans, et coeli, generisque animantum. 

Quare etiam atque etiam taleis fateare necesse.est 

Esse alios alibi congressus ma,tejrifu, 

Qualis hio est, ayido complexu quem tenet aetber. . 

Praeterea, quom materies est multa parata > 
Quom locus est preasto; nec res neccausfi moratur,. 
Ulla ; geri debent nimirunj^ et confieri res. ^ 

Nunc.et seminibus si tanta est copi^, quanlam 
Enumerare setas animantum non queat omnis ; 
Visque eadem et natura mauet^ quae semina rerum 
Conjicerein loca.quaeque queat, simili r^itione» 
Atque huc sunt coi^ecta : necesse est confiteare 
Esse alios aliis terrarum in partihus orbeis, 
Et varias hominuai genteis, et saecla ferarum. 

Huc accedit, ut in summa res nulla sit una, 
Unica quaa gigimtur> et unica solaque crescat» 



LIBER SECUNDUS. 69 

Quin aliquojiis siet ssecli, peixaultaque eodem 
Sitit genere : ki primis animalibus, inclute Memmi, 
Invenies sic mohtiyagum genus esse forarum, 
Sic hominum geminam prolem^ sic denique mutas ' 
Squamigerum pecudes, et corpora cuncta volantuml 
Qaapropter cc^um similt ratione fatendum est, 
Terramque, et solem, lunam, mare, csBtera, quiB sunt, 
Non esse unica^ sed numero mi^s innumerali, 
Quandoquidem vita&.depactas.terminus alte 
Tam manet his, et tam nativo haec corpofe iconstant, 
Quam genusomne, quod his generatimrebus abundat. 

Quae behe cdgnita si teneas ; natura videtur 
Libera continuo dominis priyata superbis, 
Ipsa sua per se sjxmte omnia dis agere ezpiers. 
Nam (prol^ sancta deikm tranquilla pectora pace, 
Quae placidum degunt sevom, vttamque serenam !) 
Quis regere immensi summam, quis habere profundi 
Indu manu validas pods est moderanter habenas ? 
Quis pariter coeloa omneis convertere ? et omneis 
Ignibus «theriis terras suffire femceis ? 
Omnibus inque locis esse omni tempore prsesto ? 
Nubibiis ut tenebras faciat, coeliqiie serena 
Concutiat sonitu ? tum falmina mittat, et aedeis 
S»pe «u« dktwbet. et in de«,m reeeden» 
Saeviat exercens telum, quod saepe nocenteis 
Praeterit, exanimatqne indignos, inque merenteiftt 




90 T. LUCRETII CARI 

Multacpie post nHindi tempus genitftle, diemq«e' ' 
Primigenum maiis; et terrsBj soHsque! eoortum» ^* 
Addita oorpora sunt extrinsecus, addita cireum < .1 
Semina, qoaB magBiim jacnlando contaltt Omne^ * •'' 
Unde mare et terrse possent aagesoere ; et mide "• 
Adparferet spatinm coeli domus, altaipie fecta 
ToUeret a terris procul ; et oonsargeret aer^ : ' 

Nam 8ua quoicpie locis ex omnibosromnia pli^sc" ' 
Corpora distrihuuntor, et ad sua seBcla reeedunt r S^ 
Humor ad faumorem, terreno Gorpore term 
0«^it ; et ignem ignes pit>cudunti «tberacpiei,^: 
Donicum ad extremum erescendi perfiea fiaem ^ 
Omnia perduxit rerum natura creatrix ; 
Ut fit, ubi Dihilo jam pluB est, qnod datur intca 
Vitaiei»venas, quasn qnod fiait, atquefccedit: 
Omnibus kis setas debet oonsistetie rebos ; 
His natura Buis refrsenat^ wibos aoetum; 

Nam, quaecunqueTida» hilaro-graBdeBcere adauchi, 
PauUatimque gradas setatis scaDden adultaej 
Plura sibi adsumunt, quaon de se oorpora mittnnt, 
Dum faciie in venas cibas omnis diditnr ; et dam 
Non ita sont late dispersa, ot multa reniittant^ 
£t pltts disptodi fiteiaiit> quainTeScitnr aetaS;: < ' 
Nam certe floere, ac decedere coi^ora rebus - 
M ulta, manos dandam est; sed plumlioeedieiedebent, 
Donicum olescendi summnrtBt tetigere cacmBeil': 



. f HilBER SE^CUNDUS. 9^1 

iDde mtiiiitatim viFek^ et sobur adaltam 
FraDgit, etia partem. pejqrem liquitiir astas. 
Quippe eteDimqiiaiitoestresamplior,augminedeiBpto> 
Et quo latior est,. in cuiietaa undique paitei» 
Pluria eo dispergity et a se corpora mittit ; 
Nec facde. in Fenaa cibus omnis diditur eji ; 
N ec satis est,. proquam largos exeestuat asstus,- 
Unde queat tantnm suboriri, ac. suppeditare, 
Quaotum opus est, et quod. satis est natura novare. ' 
Jure igitur pereanty cpiom rarefsusta fluendo 
Sunt ;; et /qiiGm extemis succambunt omnia pls^s: ' 
Quandoquidem gnmdf eibus apvo denique 4efit ; 
Nec tuditantia rem ceasant cscbrii»eciis> lillam 
Corpora cenfieere, et pli^s infestai domare» 

Sic igitur.magni quoque.eirciim meenia mundi 
Expugnata dabunt labem,: pntDeisqoe ruina» : 
Omnia debet enim eibfns intcgrare novando ; 
Et fulcire cibns» cibas. omnia sustentare ; 
Nequidquam, quoniam nec venae perpetiuntur 
Quod satis est, neque quantum opus est, natura 

ministrat. 
Jamque adeo affecta est aetas, effo&taque tellus 
Vix animalia parva creat, quae cuucta creavit 
^aecla, deditque ferarum iugeDtia corpora partu. 
Haud (ut opiDor) eaim mortaUa s^la superDC 
Aurea de ccelo demtsit funis in arva ; 

M 9 



m T. LUCRETII CARI LrB.II. 

Nec mare, nec £iLctu8 plangente& saxa ciie4nint : 
Sed genuit tellus eadem, quas nuncalit ex se. 
Frseterea nitidas fruges, vinetaque l8eta< : 
Sponte sua primum mortalibus ipsa creavit : 
Ipsa dedit dulceis foetus «t pabula laeta ; > > 
Quae nunc vix nostro grandesonnt ancta labbre : 
Cpnterimusque b««res, et vires agricol«rum 
ConEcimus ; seris vix arvis suppeditati : 
Usque adeo pereunt foetus, augentque labores. 
Jamque caput ^[uassans grandis suspirat arator 
Crebrius incassum magnum cecidisse laborem ; 
£t quom tempora temporibus praesentia confert 
Praeteritis» laudat f<«tunas aaepe parentis ; 
Et crepat, antiquum genus ut pietate:repietum 
Perfacile asgustis toleravit finilMis aevom, 
Quom minor esset agzd nnilto modus ante viritim : 
Nec tenet, omnia pauUatim tidsescere^-et ire 
Ad capulum spatio aedatis defessa vetusto, i 



» ^j 



t ■ 



• ) 






• 



I 4 V • 



* f 



. \. 



,* "^ 



* % 1 • 



• 



^ ■ 



*. * 



T. L U C R E T 1 1 tJ A Bi i 



4?! B UM tiXJM NA.T UJBi^ 






« • 



LIBER TERTIUS. 



. i 






' t 



\ k *■-:*. . ! i 



.. 1 



■ * • 

1 \ . 



. .-.. ...^ 



• * .' 



> ;. . 



£j TBNBB|ii»rlahtis tam cliaram extoUere^loraeii 
Qui primu» pf^tui^ti^ inlustraiis .oi»mmoda./Yitae ; ^ 
Te sequor, o OcaifiQ gentis decusy.iuque tuis Dune 
Fixa pedum pqno preisaia vestigia dgnis, 
Non ita certandi cupidus,. quamfpsopter amorem, 
Quod te imitari. avea ; quid enim contendat hirundci 
Cycnis? aut quidnam tremulis faeere artubus hoedi 
Consimile in cursu possint ac fdrtis equi yis? 
Tu pater, et rerum inventor : tu patria nobis 
Suppeditas prsecepta; tuisque ex, indute, chartis, 
Floriferis. ut apes in sakibus ompia libant, 
Omnia ,nos itidem depascimixTi aurea dicta, 
Aurea^ ^rpetua sei;nper dignissima .vita. 
Nam siinul ac ratio tua coepit Vbci&rari ; 



94 T. LUCRETII CARI 

Naturam rerum haud divina mente coortam, 
DiffugiuDt animi terrores ; moenia mundi 
Di^codunt, tQtum yideo perinane geri res. 
Apparet div6m numen, 'sedesque quietse : 
Quas neque concutiunt venti, neque nubila.nimbis 
Adspergunt, neque nix aori concreta pruina 
Cana cadens violat ; semperque innubilus aether 
Integit, et large diffuso lumine ridet. 
Omnia suppeditat porro natura, neque uUa 
Res animi pacem delibat tempore in ulio. 
At contra nusquam apparent Acherusia templa : 
Nec tellus obstat quin omnia dispiciantur, 
Sub pedihus quaBcunqiie infira p^ insne gemntur. 
His tibi me cebua quaBdam divina vokipta» 
Percipit, atque horror/quod siiQ natura tua vi 
Tam manife^ta patet ex omni parte ret^ota» . < 
^t qufmiam docui, canctanun exordia rerum ' 
QualiaBint; et quamvariis distantiaformis 
Sponte Bua volitent aetema peroita motu,' 
Quoque modo postiDt.ex his res quaeque «reari : > > ^ 
Hasce secundaift res Animi natura ividetur, 
A tque; AniQias. idaranda. m^ jam versibps esse : 
£t metus ille foraa ipraecepa AcheriiQtis ageBdu» 
Funditus, hanmnam qui vitamtarbat abaino, 
Omnia suffundena mortis, mgmt», necpe ulla^ • 
£sse voluptatem liqiiidaiii piiiBmqae reMnqint. • • 



LIBER ir£HTIUS. ^ 

Nam, quod saepe hoilnfies morbos magit ■m»b 
timendofii 
In famem que ferunt Titiim, quam Tartara lethi', 
Et se scire a»imi natujam sanguinis ewe, 
Nec prorsum quidqdam HostrsB rstioni^ egere : 
Hinc licet advertas animum, magis bmnia labdis, 
Aut etiam venti, si fert ita forte vdlnntas, 
Jactari causa, quaiJi .qnod res ipsa probetur: 
Extorres iidem patria, longeque fugati 
Conspectu ex hominum, fmdati crimine tiirpi, 
Omnibus eerumnis adfecti denfique TiTunt I 
£t quocunque tamen miseri venere, parentant, 
Et nigras mactant peeudes, et manibu» divis 
Inferias mktiint : midtoque in rebus acerbis 
Acrius advertunt animos ad' relligionem. 

Quo magis in dubiis ho|ninem spectare periclis 
Convenit, adv^rsisque in rebns nosceie qni sit : 
Nam verae voces liim deuMun pectore ab imo 
Eliciuntur, et eripitor persbna ; manet res« 

Dmii^ne avarities, et honorum caeca cupido^. 
Quae miseros bomine» cogunt iransoendere fifteis 
Juria, et iniieMoiD -soeios seelerijati is^tqne: ministros 
Nocteis iUque dies niti praBStabte laboito 
Ad summas emeririBre opeis ! hsec volnera vit» 
No»n.i«™uapSemrorti.fo™ridin*d«nt.r; ' 
Turpi» eaiia &aia, et oontismutii^ «t «erig cgorta» . . 



96 



T. LUCRETII CARI 



Semota ab dalci vita stabilique videntiir, 
£t quasi jam lethi portas cunctarier ante : 
Unde bomines, dum se falso terrore coacti 
Refugisse yolunt longe, lengeqqe rem^sse, 
Sanguine civili rem conflanl:; divitiasque 
Conduplicant avidi, caedem csedi accttmulantes, 
Crudeles gaudent in tristi filiiere fratris : 
£t consanguineiim mensas odere, timentque. 

Consimili ratione ab eodem saepetimore 
Macerat invidia : ante oculos illam eDse potentem> 
IUum adspectari, claroque incedere honore ; 
Ipsi se in tenebris volti cdanocpie queruntur. 
Intereunt partim tatatnarum, et nominis ergto : 
£t saepe usqiie adeo, mortis formidine, vitae 
Percipit humanos odium, lucisque videndae, 
Ut sibi consciscant mcerentj pectore lethum^ 
Obliti fohtem curarum hunc esse timorem, 
Hunc vexare pudorem, hunc vincula amieitiai 
Rumpere, et in summa pietatem evertere fundo. 
Nam jam saepe homines patriam, carosque parenteis 
Prodiderunt, vitare Ach^rusia templa petentes. 

Nam veluti pueri trepidant, atque omnia caecis 
In tenebris metnunt : sic nos in luce timemus 
Interdum, nihilo quae sunt meltuenda magis quam 
Quae pu6ri in tenebris pavitant, finguntque fatura. 
Hunc.igitiir ttnorcm animi, tenebrasque tieeesseest 



.XflBER TBRTXUSv 97 

7 

Non radii solis, iieque laci^a.tela diei. 
Discutiant, »e^ naturae species, ratio<^ue. 

Primiim animum dico (mentem (mem saepe vdcamus) 
In quo coQsilium vit», regimenque IpjQatum est, . i 
Esse bominis partem nihilo minus, ac manus, et pes, 
Atque oc^li partes ^animantis totius exsl^tf ;, 
Quamvis multa quidem^sapientum tiurba put^runt 
Sensum ai\imi certa n^ esse io parte locatqm, 
Verum habitum quendam vitalem corporis esse, 
Harmoiuam Grraji ^{uAnik dicunt, quod faci^t nos - 
Vivere cum sensu, auUa quom in parte siet mens : 
Ut bona s^e^pe valetudo quom dicitur esse 
Corporisy ^et non est tamen b?^c pars ulla valentis ; 
Sic animi sensiim Bon cert^i parte repoaunt : 
Magnoperein quo ml diversi errare videntur. « * 

Saepe utique in prpmptu corpus, .quqd cernitur, 

Quom tamen ex alia laetamur parte latenti ; 
Et retro fit, uti contra sit saepe vicissim, 
, Quom miseir ex. animo, laetatur corpore toto : 
Non.alio paetQ» quam si pes quom dolet aegri^ 
In nullq.caput i^teres^.^.fprte dol<»re. ^ ' 

Pra&terea molli somnQ quom dedita membra^ 
Effusumq^e jacet sine sensu c<>rpus> onustum^ * 
]^t aliud tamiea iq nobisy quod tempore in illo > 
MultiiQodis^^ agiti^tuf^ et omneia accipH m,m 



98 T. LUCRETII CARI 

Laetitiae motus, et curas cordis inaneis. 

Nunc animam quoque ut in membris cognoscere 
possis 
Esse, neque harmoniam corpus /"etinere solere : 
Principio fit, uti detracto corpore multo, 
Saepe tamen n6bis in m%mbris vita moretur : 
Atque eadem rursus quom corpora pauca caloris 
DifFugere, forasque per os est editus aer, 
Deserit extemplo venas, atque ossa relinquit : 
Noscere ut hinc possis, non sSquas omnia parteis 
Corpora habere, neque ex aequo fiilcire salutem ; 
Sed magis haec, venti quae sunt, calidique vaporis 
Semina, curare in membris ut vita moretur. 
£st igitur calor, ac ventus vitalisin ipso 
* Corpore, qui nobis moribundos deserit artus, 

Quapropter, quoniam est animi natura reperta, 
Atque animae, quasi pars hominis : redde harmoniai 
Nqmen, ab organico saltu delatum, Heliconi, 
Sive aliunde ipsi porro traxere, et in illam 
Transtiilerunt, proprio quae tum res nomine egebat, 
Quidquid id est, habeant : tu caetera percipe dicta. 

Nuuc atiimum atque apimam dico conjuncta teneri 
Inter se, atque unam naturam conficere ex se; 
Sed caput esse quasi, et dominari in corpore toto 
Consilium, quod nos animum, menteiiique vocamus: 
Idque situm media regione in pectbris haeret. 



. LIBER TERTIUS. 99 

Hic exsultat enim pavor, ac metus : haec loca circum 
Lsetitiae mulceut : hic ergo mens animu^que est. 
• Csetera pafs animae per totum dissita corpus 
Paret ; et ad numen mentis, momenque mbvetur : 
Idque sibi solum per se sapit, et sibi gaudet ; 
Quomneque res ani^am,neque corpuscommovetiilla. 
Et quasi quom caput aut oculus, tentante dolore, 
Laeditur in nobis, non omni concruciamur 
Corpore : sic animus nonnunquam laeditur ipse, 
Laetitiaque viget, quom caetera pars animai 
Per membra atque artus nuila novitate cietur. 
y erum ubi vehementi magis est commota metu mens, 
Consentire animam totam per membra videmus ; 
Sudores^ itaque et pallorem exsistere toto 
Corpore, et infringi liuguam, vocemque aboriri^ 
Caligare oculos, sonere aureis, succidere artus. . 

Denique concidere ex animi terrore videmus 
Saepe homines,. facjle ut quivis hinc noscere possit^, 
•£sse animam cum animo conjunctam; quae quom 

animi vi 
Percussa est, exin corpus propelTit, et icit, 

H^c eadem ratio naturam animi, atque animai 
Corpoream docet esse : ubi enim propellere membra, 

« 

Conripere ex somno corpus, mutareque voltum, 
Atque hominem totum regere ac versare videtur,. 
(Quorum nil' fieri. sine tactu pbsse videmus. 



os 



100 T. LUCRETII CARI 

Nec taclum porro sine corpore) Donne fatendum est 
Corporea ngtura animum constare, animamque l 

Praeterea pariter fungi cum corpore, ef una 
Consentire animum nobis in corpore. cemis. 
Si minUs offendit vitam vis horrida teii 
O^sibus ac nervis disclusis intus adacta, 
Attamen inseqUitur languor, terraeque petitus 
Suavis, et in terra mentis qui giguitur aestus, 
Interdumque quasi exsurgendi incerta voluntas. 
£rgo corpoream naturam animi esse necesse est ; 
Corporeis quoniara telis, ictuque laborat. 

Is tibi nunc animus quali sit corpore, et unde 
Constiterit, pergam rationem reddere dictis. 
Principio esse ajo persubtiiem atque minutis 
Perquam corporibus factum constare : id ita esse, 
Hinc licet advertas animum, ut pernoscere possis; 
Nil adeo fieri celeri ratione videtur, 
Quam si mens fieri proponit, et inchoat ipsa : 
Ocius ergo animus, quam res se perciet uUa 
Ante ocuios quarum in promptu natura videtur: 
At quod mobile tantopere est, constare rotundis 
Perquam seminibus debet perquamque minutis, 
Momine uti parvo possint impulsa moveri. 
Namque moyetur aqua, ettantillo momine flutat, 
Quippe volubilibus parvisque creata figuris : 
At eontra meliis constantior est natura. 



LIBER TERTIUS. 101 

£t pigri latices magis, et cunctantior actus ; 
Haeret enim inter se magis omnis materiai 
Copia ; nimirum quia non tam laevibus exstat 
Corporibus, neque tam subtilibus atque rotundis : 
Namque papaverum, aura potest suspensa levisque 
Cogere, ut ab summo tibi diifluat altus acervus ; 
At contra lapidum conjectum spiclorumque 
Nenu potest : igitur parvissima corpora quanto 
Et laevissima sunt, ita mobilitata feruntur. 
At contra quo quseque magis cum pondere magno 
Asperaque inveniuntur, eo stabilita magis sunt. 

Nunc igitur, quoniam est animi natura reperta * 
Mobilis egregie, perquam constare necesse est 
Corporibus parvis et Isevibus atque rotundis. 
Quae tibi cognita res in multis, O bone, rebus 
Utilis invenietur, et opportuna cluebit. • 

Haec quoque res etiam naturam deliquat ejus, 
Quam tenui constet textura, quamque loco se 
Contineat parvo, si possit conglomerari : 
Quod simul atquS hominem lethi secura quies est 
Indepta, atque animi natura, animaeque recessit, 
Nil ibi libatum de toto corpore cernas 
Ad speciem, nil ad pondus ; mors omhia praestat, 
Vitalem praeter sensum, calidumque vaporem. 
•Ergo animam totam perparvis esse necesse est 
Seminibus neifam per venas, viscer», nervos ; 



102 T. LUCRETII CARI 

' Quatenus omnis nbi e toto jam corpore cessit, 
Extima membrorum circum-caesura tamen sfe 
Incolumenpraestat, nec defit ponderis hilum : 
Quod genus est Bacchi quoai flos evanuit, aut quom 
Spiritus unguenti suavis difFugit in auras, 
Aut aliquo quom jam succus de corpore cessit : 
Nil oculis tamen esse minor res ipsavidetur 
Propterea, neque detractum de pondere quidquam :, 
Nimirum, quia multa minutaque semina succos 
EfBciunt, et odorem in toto corpore rerum, 
Quare etiam atque etiam mentis naturam animaequ^ 
ocire licet perquam pauxillis lesse creatam 
Seminibus : quoniam fugiens nit ponderis aufert» 

Nec tamen haec simplex nobisuaturaputandaest: 
Tenuis enim quaedam moribundos deserit aura 
Mista«vapore, vapor porro trahit aera secum ; 
Nec calor est quisquam^ quoi non sit mistus et aer : 
Rara quod ejus enim constat natura, necesse e»t 
Aeris inter eum primordia multa cieri. 

Jam tripiex animi est igitur nafura reperta. 
Nec tamen haec sat sunt ad sensum cuncta creandum ; 
. Nil horum quoniam recipit mens posse creare 
Sensiferos motus, quaedani qui mente vokitent. 
Quarta qubque his igitur quaedam natura necesse eSt 
Attribuatur (ea est omnino nominis expers) : 
Qua neque mobilius quidquam^ neque tenuius exstai. 



LIBER TERTIUS. 103 

Nec magis e parvis aut laevibus ex elementis, 
Sensiferi^s motus quae didit prima per artus. ^ ' . 
Prima cietur enim parvis perfecta figuris, 
Inde calor motus, et venti caeca potestas 
Accipit'; inde aer; inde omnia mobilitantur : 
Tum quatitur sanguis, tum viscera persentiscunt 
Omnia ; postremo datur ossibus atque medullis 
Sive voluptas est, sive est contrariusTardor. 

Nec temere huc dolor usque potest penetrare, neque 
acre 
Permanare malum, quin omnia perturbentur ; 
Usque adeo ut vitae-desit locus, atque animai' 
DifFugiant partes per caulas corporis omneis. 
Se4 plerumque fit in summo quasi^corpore finis 
Motibus, hanc ob rem vitam retinere valemus. 

. Nunc, ea. quo pacto inter sese mista, quibusque 
C6pta modis vigeant, rationem reddere aventem 
Abstrahit invitum patrii sermoniiS( egestas : 
Sed tamen, ut poterb summatim attingere, tangam. 
Inter eiiim cursant primordia prihcipiorum 
• Motibns inter se, nihil ut secemier unum 
Possit, nec spatio fieri divisa pptestas : 
Sed quasi multae vis unius corporis exstant. 
Quod genus in quovis animantum visere volgo. 
Est odor, et quidam calor, et sapor : et tamen ex his 
Omnibus «s\ unum perfectum corporis augmen. 



104 T. LUCRETII CARI 

Sic calor, atque aer, et venti caeca potesta» 
Mista creant unatn naturam, et mobilts illa * 
Visy initium motus ab se quee dividit ollis, 
Sensifer unde oritur primum per viscera motus. 
Nam penitus prorsum latet haec natura,. subestque,, 
Nec magis hac in£ra qutdquam estin corpore nostro; 
Atque anima est anima& proporro totius ipsa : 
Quod genus in Dostris membris, et corpore toto 
Mista latens animi vis est, animaeque potestas ; 
Corporibus quia de parvis paueisque ereata est. 
Sic tibi nominis haec expers vis, facta minutis 
Corporibus latet ; atque animai «totius ipsa 
Proporro est anima, et dominatur corpore totow 
Con^mili ratione necesse est ventus, et aer,. 
Et calor inter se vigeant eommista per artus» 
Atque atiis aliud subsit magis,^ emineatque, 
Ut quiddam fievi videatur de omnibus unum : 
Ne calor, ac ventus seorsum, seorsumque potestas; 
Aeris interimant sensum.. diductaque solvant. 
£st etiam ealor ille animo, quem sumit in ira,. 
• Quom fervescit, et ex oeulis micat aeribus ardor. 
. Est et frigida multa ^mes formidinis aura, 
Quae ciet horrorem in membris, et eoncitat artus» 
Est etiam quoque pacati status aeris ille,. 
Pectore tranquillo qui fit, voltuque sereno. 
Sed calidi plus est illis,. quibus acria cofda» 



LIBER TERTIUS. 105 

Iracuiidaque mens facile effervescit in ira ; 
Quo genere in primis vis est violenta leonum, 
Pectora qui fremitu rumpunt plerumque gemeutes^ 
Nec capere irarum fiuctus in pectore possunt. 
At ventosa magis cervdrum frigida mens est, 
Et gelidas citius per viscera concitat auras; 
Quae tremulum faciunt membris exsistere motum. 
At natura boum placido magis aere vivit, 
Nec nimis irai' fax unquam subdita percit 
Fumida suffundens caecae caliginis umbras ; 
Nec gelidi torpet telis pertixa pavoris : 
Inter utrosque sita est, cervos, saevosque leones. 
. Sic hominum genus est, quamvis doctrina politos 
Constituat pariter quosdam, tamen illa relinquit 
Naturae quojusque animae vestigia prima, 
Nec radicitus evelli mala posse putandum est, 
Quin proclivius hic iras decurrat ad acreis, 
llle metu citius paullo tentetur, at ille 
Tertius accipiat quaedam clementius aequo. 
Inque aliis rebus multis differre necesse est 
Naturas hominum varias, moresque sequaceis; 
Quorum ego nunc nequeo caecas exponere causas, 
Nec reperire figurarum tot nomina, quot sunt 
Principiis unde haec oritur variantia rerum. 
IUud in his rebus video firmare potesse, 
Usque adeo naturarum vestigia linqui 



106 T. LUCRETII CARI 

Parrola. qnae neqneat ratio depeliere doctisy 
L t nihil impediat dignam dis degere Titam. 



Haec i^tnr natnra tenetar corpore ab oami^ 
Ipsaqoe carpons est ciisto»^ et caiLsa salatis ; 
Xam conmianibos inter $e radicibos haerent, 
Nec sine pemicie diTclii posc^e videntar. 
Qood 



^^«^ ^ «^-^ ^ 



Haad iacile est. cpiia intereat natnra cjaoqoe ejas : 
Sic animi atqne anims nataram corpore toto 
Extrabere haad facile est, qoin omnia dissolYantar 
Implexis ita principiis ab origine prima 
Inter se fiant cmisorti praedita vita ; 
Xec sine vi qaidqaam alterios ^bi posse videtar 
Corporis^ atque aninii seorsum sentire potestas : 
Sed commnnibas inter eos condatur utrimqae 
Motibas aecensas nobis per viscera sensns. 

iy corpas per se nec gignitur onc[aam« 
Nec crescit, nec post racNrtem durare videtar. 
Non enim nt hamor aquse diniittit saepe vaporem^ 
Qai datos est« neque ab hac causa convellitar ipse^ 
Sed manet incolamis ; non« inqnam^ sic animai 
Discidiam po$sant artas peiferre relicti ; 
Sed penitDS perennt cmivolsi, conqne patrescoBt. 

ae!To sic corporis atcpie animaj 
Mataa vitaleis diacont contagia motas ; 
^latemis etiam in membris^ alvoqoe reposto 




LIBER TERTIUS. 107 

Discidium ut nequeat fieri sine peste maloque : 
Ut videas, quoniam conjuncta est causa salutii^, 
Conjunctam quoque naturam consistere eorum. 

Quod superest, si quis corpus sentire renutat, 
Atque animam credit pefmistam corpore toto 
Suscipere hunc motujn quem sensum nominitamus, 
Vel manifestas res contra verasque repugnat. 
Quid sit enim corpus sentire quis adferet unquam, 
Si non ipsa palam quod res dedit ac docuit nos ? * 
•At dimissa anima corpus caret undique sensu, 
Perdit enim quod non proprium fuit eius aevo ; 
Multaque praeterea perdit cum expellitur aevo., 

Dicere porro oculos nullam rem cernere posse, 
Sed per eos animum ut forihus spectare reclusis, 
Desipere est, contra quom sensus dicat eorum : 
Sensus enim trahit, atque acies detrudit ad ipsas : 
Fulgida praesertim quom cernere saepe nequimus, 
Lumina luminibus quia nobis praepediuntur : 
Quod foribus non fit ; neque enim, qua cernimus ipsi, 
Ostia suscipiunt ullum reclusa laborem. 
• Praeterea, si pro foribus sunt lumina nostra, 
Jam magis exemptis oculis debere videtur 
Cernere res animus sublatis postibus ipsis. 

111 ud in his rebus nequaquam sumere possis, 
Democriti quod sancta viri sententia ponit, 
Corporis atque animi primordia «ingula primis 



P s 



108 T. LUCRETII CARI 

Adposita alternis variare, ac nectere membra. 
Nam quom multo sunt animai elementa minora 
Quam quibus e corpus nobis et viscera constant, 
Tum numero quoque concedunt, et rara per artus 
Dissita sunt, duntaxat ut hoc promittere possis, 
Quantula prima queant nobis injecta ciere 
Cdrpora sensiferos motus in corpore, tanta 
Intervalla tenere exordia prima animai. 
Nam neque pulveris interdum sentimus adhsesum 
Corpore, nec membris incussam sidere cretam, 
Nec nebulam noctu, nec aranei tenuia fila 
Obvia sentimus, quando obretimur euntes, 
Nec supra caput ejusdem cecidisse vietam 
Vestem, nec plumas aviuya, papposque volanteis, 
Qui nimia levitate cadunt plerumque gravatim ; 
Nec repentis itum quojusviscunque animantis 
Sentimus, nec priva pedum vestigia quaeque 
Corpore quae in nostro culices et caetera ponunt. 
Usque adeo prius est in nobis multa ciendum 
Semina, cor{)oribus nostris immista per artus, 
Quam primordia sentiscant concussa animai', « 

Et quam intervallis tantis tuditantia possint 
Concursare, coire, et dissultare vicissim. 

Et magis est animus vitai claustra coercens, 
Et dominantior ad vitam, quam vis animai. 
Nam sine mente animoque nequit residere per artus 



LIBER TERTIUS. 109 

Temporis exiguam partem pars ulla animai' ; 
Sed comes insequitur facile, et discedit in auras, 
Et gelidos artus in lethi frigore linquit. 
At manet in vita, quoi mens animusque remansit, 
Quamvis est circum-caesis lacer undique memhris : 
Truncus, ademta anima circum, membrisque remotis, 
Vivit, et aetherias vitaleis succipit auras : 
Si non omnimodis, at magna parte animai' 
Privatus, tamen in vita cunctatur et haeret. 
Ut lacerato oculo circum si pupula mansit 
Incolumis, stat cernendi vivata potestas ; 
Dummodo ne totum coruimpas luminis orbem, 
Sed circum-caedas aciem, solamque relinquas ; 
Id quoque enim sine pernicie confiet eorum : 
At si tantula pars oculi media illa peresa est, 
Incolumis quamvis alioqui splendidus orbis, 
Occidit extemplo lumen, tenebraeque sequuntur : 
Hoc anima atque animus vincti sunt foedere semper, 

Nunc age, nativos animantibus et mortaleis 
Esse animos animasque leveis ut noscere possis ; 
Conquisita diu, dulcique reperta labore 
Digna tua pergam disponere carmina vita. 
Tu fac utrumque uno subjungas nomen eorum, 
Atque animam, verbi causa, quoni dicere pergam, 
Mortalem esse docens, animum quoque dicere credas; 
Quatenus est unum inter se, conjunctaque res est. 



110 T. LUCRETII CARI 

Principio, quoniam tenuem constare minutis 
Corporibus docui, multoque minoribus esse 
Principiis factam quam liquidus humor aquai est, 
• Aut nebula, aut fumus : nam longe mobilitate 
Praestat, et a tenui causa magis icta movetur ; 
Quippe ubi imaginibus fumi nebulaeque movetur : 
Quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alta 
Exhalare vapore altaria, ferreque fumum ; 
Nam procul haec dubio nobis simulacra genuntur : 
Nunc igitur quoniam quassatis undique vasis 
DiflBuere humorem, et laticem discedere cernis ; 
Et nebula ac fumus quoniam discedit in auras, 
Crede animam quoque diffundi, multoque perire 
Ocius, et citius dissolvi corpora prima, 
Quom semel omnibus e membris ablata recessit. 
Quippe etenim corpus, quod vas quasi constitit ejus, 
Quom cohibere nequit conquassatum ex aliqua re, 
Ac rarefactum detracto sanguine venis, 
Aere qui credas posse hanc cohiberier ullo? • 
Corpore qui nostro rarus magis am cohibessit? 
Praeterea, gigni pariter cum corpore, et una 
Crescere sentimus, pariterque senescere mentem : 
Nam velut infirmo pueri teneroque vagantur 
Corpore, sic animi sequitur sententia tenuis. 
[nde ubi robustis adolevit viribus aetas, 
Consilium quoque majus, et auctior est animi vis : 



LIBER TERTIUS. Ul 

Post ubi jam validis quassatum est viribus aevi 
Corpus, et obtusis cecideruut viribus artus, 
Claudicat ingenium, delirat lingua, madet mens, 
Omnia deficiunt, atque uno tempore desunt. 
Ergo dissolvi quoque convenit omnem animai' 
Naturam, ceu fumus in altas aeris auras ; 
Quandoquidem gigni pariter, pariterque videmus 
Crescere, et (ut docui) simul aevo fessa fatisci. 
Huc accedit, uti videamus corpus ut ipsum 
Suscipere immaneis morbos, durumque dolorem, 
Sic animum curas acreis, luctumque, metumque : 
Quare participem lethi quoque convenit esse. 

Quinetiam morbis in corporis avius errat 
Ssepe animus ; dementit enim, deliraque fatur : 
Interdumque gravi lethargo fertur in altum • 

^ternumque soporem, oculis, nutuque cadenti ; 
Unde neque exaudit voces, neque noscere vultus 
lllorum potis est, ad vitam qui revocantes • 
Circumstant lacrymis rorantes ora genasque» 
Quare animum quoque dissolvi fateare necesse est, 
Quandoquidem penetrant in eum contagia morbi : 
Nam dolor ac morbus lethi fabricator utcrque est> 
Multorum exitio perdocti quod sumus ante. 
Denique cur, hominem quom vini vis penetravit 
Acris, et in venas discessit diditus ardor, 
Consequitur gravitas membrorum t praepediuntur 




112 T. LUCRETII CARI 

Cnira vacillanti ? tardescit lingua? madet mens ? 
Nant oculi? clamor, singultus, jurgia gliscunt ? 
Et jam caetera de genere hoc quaecunque sequuntur, 
' Curvascunt? nisi quod vehemens violeutia vini 
Conturbare animam consuevit corporie in ipso ? 
At quaecunque queunt conturbari, inque pediri, 
Significant, (paullo si durior insinuarit 
Causa) fore ut pereant, aevo privata futuro. 
. Quinetiam, -subita vi morbi saepe coactus 
Ante oculos aliquis nostros, ut fulmmis ictu, 
Concidit, et spumas agit, ingemit, et tremit artus, 
Desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat, 
Inconstanter et in jactando membra fatigat : 
Nimirum, quia vis morbi distracta per artus 
Turbat agens animum, spumans ut in aequore salso 
Ventorum validis fervescit viribus unda. 
Exprimitur porro gemitus, quia membra dolore 
Adficiuntur; et omnino quod semina vocis 
Eliciuntur, et ore foras glomerata feruntur, 
Qua quasi consuerunt, et sunt munita viai'. 
Desipientia fit, quia vis animi atque animai' 
Conturbatup, et (ut docui) divisa seorsum 
Disjectatur, eodem illo distracta veneno. 
Inde ubi jam morbi se flexit causa, reditque 
In latebras ater corrupti corporis humor, 
Tum quasi vaccillans primum consurgit, et omneis 



LIBER TERTIUS. 113 

PaullatiiD redit in sensus, animamque receptat. 
Haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso 
Jactetur, miserisque modis distracta laboret. 
Cur eandem credis sine corpore in aere aperto 
Oum validis ventis aetatem degere posse ? 

Et quoniam mentem sanari, corpus ut aegrum, 
Cernimus, et flecti medicina posse videmus ; 
Id quoque praesagit mortalem vivere mentem : 
Addere enim parteis, aut ordin^ trajicere aequom est, 
Aut aliud prorsum de summa detrahere illum, 
Commutare animum quicunque adoritur, et infit, 
Aut aliam quamvis naturam flectere quaerit ; 
At neque transferri sibi parteis, nec tribui volt, 
Immortale quod est quidquam, neque defluere hilum : 
Nam quodcunque suis mutatum flnibus exit, 
Continuo hoc mors est illius quod fuit ante. 
Ergo animus sive aegrescit, morts^lia sigDa 
Mittit (uti docui), seu flectitur a medicina : 
Usque adeo falsae rationi vera videtur 
Res occurrere, et eflugium praecludere eunti, 
Ancipitique refutatu 'convincere falsum. 

Denique saepe hominem paullatim cernimus ire, 
Et m^mbratim vitalem deperdere sensum : 
In pedibus primum digitos livescere, et ungueiF, 
Inde pedes, et crura mori; post inde per artus 
Ire alios tractim gelidi vestigia lethi : 



114 T. LUCRETII CARI 

SciDcIitur atqui animae quoniam natura, nec uno 

Tempore sinceraexsistit, mortalis babenda est. 

Quod si forte putas ipsam se posse per artus 

Introrsum trabere, et parteis conducere in unum, 

Atque ideo cunctis sensum deducere membris : .• 

Kx locus illetamen, quo copia tanta animaJi 

Cogitur, in sensu debet majore videri. 

Qui quoniam nusquam est, nimirum(ut diximus ante)r 

Dilaniata foras dispei;gitur ; interit ergo. 

Quin etiam, si jam libeat concedere falsum,. 

£t dare, posse animam glomerari in corpore eorum 

Lumina qui linquunt moribundi particulatim ; 

Mortalem tamen esse animam fateare necesse est. 

Nec refert, utrum pereat dispersaper auras^ 

An contractis in se partibus obbrutescat : 

Quando bominem totum magis ac magis undique 

sensus 
Deficit, et vitae minus et minus undique restat. 

£t quoniam mens est hominis pars una, locoque 
Fixa manet certo, velut aures, atque oculi sunt» 
Atque alii sensus qui vitam cudque gubernant ; 
£t veluti manus, atque oculus, naresve seorsum 
Secreta a nobis nequeant sentire, neque esse , 
(Secta etenim parvo liquuntur tempore tabi); 
Sic animus per se non quit sine corpore, et ipso 
£sse homine, illius quasi quod vas esse videtur» 



LIBER TERTIUS. 115 

Sive aliud quid vis potius conjunctius eji 
Fingere, quandoquidem connexu corpus adhaeret* 
Denique corporis atque animi vivata potestas . 
Inter se conjuncta vafent,, vitaque fruuntur. 
Nec sine corpore enim vitaleis edere motus 
Sola potest animi per se natura, nec aatem .'-. 
Cassum anima corpus durare, et sensibus uti {« 
Scilicet, avolsus radipitus ut nequit uliam 
Dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto, 
Sic anima atque animus per se nil posse videiitur : 
Nimirum, quia per venas et viscera mistim, 
Per nervos, atque ossa tehentur corpore ab omni. 
Nec inagnis intervallis primordia possunt 
Libera dissultare, ideo conclusa moventur ■ 
Sensiferos motus; quos extra coipus in aur^s 
Aeris haud possunt post mortem ejeicta moveri : 
Propterea quia non simili rdtione tenentur. 
Corpus enim atque animans erit aer, si cohibere 
Sese anima, atque in eos poterit concludere motus 
Quos ante in nervis et in ipso corpore agebat. 
Quare etiam atque etiam resoluto corporis omni 
Tegmine, et ejectis extra vitalibus auris, 
Dissolvi sensus animi fateare necesse est, 
Atque animam, quoniam conjuncta est causa duobas. 

* Denique quom corpus riequeat perferre animai 
Diiscidium, quin id tetro tabesca^ odore. 



116 T. LUCRETII CARl 

Quid diibitas, quin ex imo, penitusque coorta 
Bman&rit, uti fumus, difFusa animae vis ? 
Atque ideo tanta mutatum putre ruina 
Conciderit corpus penitus, quia mota loco sunt 
Fundamenta foras animae, manantque per artus, 
Perque viarum omnes flexus in corpore qui sunt 
Atque foramina? Multimodis ut noscere possis 
Dispertitam animae naturam e^isse per artus ; 
Et prius esse sibi distractam corpore in ipso, 
Quam prolapsa foras enaret in aeris auras 1 

Quinetiam, fineis dum vitae vertitur intra, 
Saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur 
Ire auima, et toto solvi de corpore membra ; 
£t quasi supremo languescere tempore voltus, 
Mollia^ue exangui cadere onmia corpore membra : 
Quod genus est; animo male factum quom perhibetur, 
Aut animam liquisse, ubi jam trepidatur, et omnea 
Extrepium cupiunt vitae reprendere vinclum. 
Conquassatur enim tum mens, animaeque potestas 
Omnis: et haec ipso cum corpore conlabefiunt; 
Ut gravior paullo possit dissolvere causa. 

Quid dubitas tandem, quin extra prodita corpus 
Imbecilia foras, in aperto, tegmine dempto, 
Non modo non omnem possit durare per aevom, 
Sed minimum quodvis nequeat consistere tempus ? 

Nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur 



LIBER TERTIUS. 117 

Ire foras animam incolamem de corpore toto, 

Nec p.rius ad jugulum, et superas succedere fauceis, 

Verum deficere in certa regione locatam ; 

Ut sensus alios in parti quedique sua scit 

Dissolvi : quod si immortalis nostra foret mens, 

Non jam se moriens dissolyi conquereretur ; 

Sed magis ire foras, vestemque relinquere, ut angais, 

Gauderet, praelonga senex aut cornua cervus. 

Denique cur animi nunquam mens consiliumque 
Gignitur ia capite, aut pedibus, manibusve ; sed unis 
Sedibus, et certis regionibus omnis inhaeret : 
Si non certa loca ad nasccindum reddita quoique 
Sunt, et ubi quidquid possit durare creatum ; 
Atque ita multimodis pro totis artubus esse, 
Membrorum ut nunquam exsistat prseposteros ordo 1 
Usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari in 
Fluminibus solita est, neque in igni gignier algor. 

Praeterea, si immortalis natura animai' est, 
Et sentire potest secreta a corpore nostro ; 
Quinque (ut opinor) eam faciundum est sensibus 

auctam : 
Nec ratione alia nosmet proponere nobis 
Possumus infemas animas Acherunte vagare. 
Pictores itaque, et scriptorum saecla priora 
Sic animas introduxerunt sensibus auctas. 
At neque seorsum oculi, neque nares» nec mainis ipsa 



118 T. LUCRETII CARI 

£sse potest anima, neque seorsum lingua, nec aures 
Absque anima per se possunt sentire, nec esse. 

Et quoniam toto sentimus corpore inesse 
Vitalem sensum, et totdm esse animale videmus, 
Si subito medium celeri praeciderit ictu 
Vis aliqua, ut seorsum partem secernat utramque ; 
Pispertita proculdubio quoque vis animai, 
Et discissa simul cum corpore disjicietur : 
At quod scinditur, et parteis discedit in ullas, 
Scilicet seternam sibi naturam abnuit ess^. 
Falciferos memorant currus abscindere membra 
Saepe ita desubito permista caede calenteis, 
Ut tremere in terra videatur ab artubus id quod 
Decidit abscissum; quommenstamen atquehominisvis 
Mobilitate mali non quit sentire dolorem : 
Et simul in pugnae studio quod dedita mens est, 
Corpore cum reliquo pugnam caedeisque petissit ; 
Nec tenet, amissam laevam cum tegmine saepe 
Inter equos abstraxe rotas falceisque rapaceis : 
Nec cecidisse alius dextram, quom scandit, et instat. 
Inde alius conatur adempto surgere crure, 
Quom digitos agitat propter moribundus humi pes : 
Et caput abscissum, calido viventeque trunco, 
Servat humi voltum vitalem oculosque patenteis 
Donec relliquias animai reddidit omneis. 
Quin etiam tibi si lingua vibrante minantis 



LIBER TERTIUS. 119 

Serpentis caudam proeero corpore, utrimque 
Sit libitum in multas partei» discindere ferro, 
Omnia j^ni Seorsum cernes amcisa recenti 
Volnere tortarr, et terram conspergere tabo, 
Ipsam seque retro partem petere ore priorem, 
Volneris ardenti ut morsu premat icta dolore. 
Omnibus esse igitur totas dicemus in illis 
Particulis animas ? at ea ratione sequetur, 
[Jnara animantem animas habuisse in corpore multas. 
Ergo divisa est ea, quae fuit una simul cum 
Corpore, quapropter mortale utrumqueputahdum est, 
In multas quoniam parteis discinditur aeque. 

Praeterea, si immortalis natura animai . 
Constat, et in corpus nascentibus insinuatur, 
Cur super anteactam aelatem meminisse nequimus, 
Nec vestigia gestarum rerum uUa.tenemus? 
Nam si tantopere est animi mutata potestas 
Omnis ut actarum exciderit retinentia rerumy 
Non (ut opinor) id ab letbo jam longiter errat. 
Quapropter fateare necesse est,. quae fuit ante 
Interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam. 

Praeterea, si jam perfeeto eorpore nobis 
Inferri solita est animi vivata potestas 
Tum quom gignimur et vitae quom limen inimus,. 
Haud ita conveniebat uti cum corpore et una 
Cum merabris videatur in ipso sanguine cr^sse ;^- •* 



120 T. LUCRETII CARI 

Sed velut in cavea, per se sibi vivere solam 
Convenit, ut sensu corpus tamen adfluat omne. 
Quare etiam atque etiam nec originis esse putandum 

esl 
Experteis animas, nec letbi lege solutas. 
Nam neque tantopere adnecti potuisse putandum est 
Corporibus nostris extrinsecus insinuatas : 
Quod fieri totum contra manifesta docet res. 
Namque ita connexa est per venas, viscera, nerws, 
Ossaque, uti dentes quoque sensu participentur ; 
Morbus ut indicat, et gelidai stringor aquai, 
Et lapis oppressus subitus e frugibus asper : 
Nec tam contextae quom sint, exire videntur 
Incolumes posse, et salvas exsolvere sese 
Omnibus e nervis, atque ossibus, articulisque. 
Quod si forte putas extrinsecus insinuatam 
Permanare animam nobis per membra solere, 
'lanto quoique magis cum corpore fusa peribit ; 
Quod permanat enim, dissolvitur : interit ergo. 
Dispertita ergo per caulas corporis omneis 
(Ut cibus in membra atque artus quom diditur omneis 
Disperit, atque aliam naturam sufficit ex se), 
Sic anima atque animus, quamvis integra recens in 
Corpus eunt, tamen in manando dissolvuntur, 
•Dum quasi per caulas bmneis diduntur in artus 
Particulae quibus baec animi natura creatur 



LIBER TERTIUJS, m 

Quae nunc in nostro dominatur corpore, nata 
Ex illa quae tunc peritat partita per artus^ 
Quapropter neque natali privata videtur 
Esse die natura animae, neque funeris expers. 

Semina praeterea linquuntur, necne, animax 
Corpore in exanimo? quod si linquuntur, et insunt,. 
Haud erit, ut merito immortalis possit haberi ; 
Partibus amissis quoniam libata recessit. 
Sin ita sinceris membris ablata profugit, 
Ut nullas parteis in corpore liquerit ex se, 
Unde cadavera rancenti jam viscere vermeis 
Exspirant? atque unde animantum copia tanta 
Exos et exsanguis tumidos perfluctuat artus ? 

Quod si forte animas extrinsecus insinuari 
Vermibus, el priva si in corpora posse venire 
Credis, nec reputas cur millia multa animarum 
Conveniant, unde una recesserit : hoc tamen est ut 
Quaerendum videatur, et in discrimen agendum ; 
Utrum tandem animae .venentur semina quaeque 
Vermiculorum, ipsaeque sibi fabricentur ubi sint, 
An jam corporibus perfectis insinuentur. 
At neque cur faciant ipsae, quareve laborent, 
Dicere suppeditat,neque enim^sinecorporequomsint, 
Sollicitae volitant morbis, alguque, fameque. 
Corpus enim magis his vitiis adfine laborat ; 
£t mala multa animus contagi fungitur ejus. 



IM T. LUCRETII CARI 

Sed tamen bi§ esto qaam^ifi facere utile oorpus, 
Quod gubeaot ; at qua pos&iut, via Dulla Tidetur : 
Haud igitur fkciuDt aDJmae §ibi oorpora et artus. 
Nec tameD ett ut jaDi perfectit» iDuoueDtur 
Corporibus : ueque eoim poteruot subtiliter esse 
CoDDexae ; Deque ooDseDSU coDtagfia fieDt. 

Deoique cur acris violeotia triste leoDum 
Semioium sequitur ; dolus volpibus, et fuga cervis 
A patribus datur, et patrius pavor iucitat artus? 
£t jam caetera de geuere hoc, cur omnia membris 
£x ioeunte aevo iogenerascuDt, ioque geouDtur, 
Si DOD certa suo quia semioe eemioioque 
Vi» animi pariter crescit cum corpore toto ? 
Quod si immortalis foret, et mutare' soleret 
Cor[K>ra, permistis animaotes moribus essent : 
EfTugeret caois Hyrcaoo de seDiioe saepe 
Comigeri incursum ceni, tremeretque per auras 
Aeri» accipiter fugieos veDieote columba : 
Desipereot homines, saperent fera saecla ferarum. 

111 ud enim falsa fertur'ratione, quod aiuot, 
Immortalem animam mutato corpore flecti. 
Quod mutatur enim, dissolvitur : interit ergo. 
Trajiciuntur enim partes, atque ordine migrant : 
Quare dissolvi quoque debent posse per artus, 
Denique ut iotereant una cum corpore cunctae. 
Sin animas hominum dicent in corpora semper 



; 



LIBER TERTIUS. 125 

Ire humana, tamen quseram cur e sapienti 
Stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus ; 
Nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis : 
Si non certa suo quia semine seminioque 
Vis animi pariter crescit cum corpore toto. 
Scilicet in tenero tenerascere corpore mentem 
Confugiant; qnod si jam fit, fateare necesse est 
Mortalem esse animam, quoniam mutata per artus 
Tantopere amittit vitam sensumque priorem. 

Quove modo poterit pariter cum corpore quoque 
Confirmata cupitum aetatis tangere florem 
Vis animi, nisi erit consors in origine priraa! 
Quidve foras sibi vult membris exire. senectis ? 
' An metuit conclilsa manere in corpore putri 1 
£t domus aetatis spatio ne fessa vetusto 
Obruat ? at non sunt immortali uUa pericla. 

Denique connubia ad Veneris, partusque ferarum 
Esse animas praesto, deridiculum esse videtur ; 
Et spectare immortaleis mortalia membra 
Innumero numero, certareque praeproperanter 
Inter se quae prima potissimaque insinuetur : 
Si non forte ita sunt animarum foedera pacta, 
Ut, quae prima volans advenerit, insinuetur 
Prima, neque inter se contendant viribus hilum. 

Denique in aethere non arbor, non aequore in alto 
Nubes esse queunt, nec pisces vivere in arvis, 

K3 



124 T. LUCRETII CARI 

Nec cruor in lignis, nec saxis succus inesse ; 
Certum ac dispositum est ubi quidquid crescat et insit : 
Sic animi natura nequit sine corpore oriri 
Sola, neque a nervis et sanguine longius esse. 
Hoc si posset enim, multo prius ipsa aniAii vis 
In capite, aut humeris, aut imis calcibus esse 
Posset, et innasci quavis in parte soleret : 
Tandem in eodem homine, atque in eodem vase 

maneret. 
Quod quoniam in nostroquoque constat corpore certum 
Dispositumque videtur ubi esse et crescere possit 
Seorsum anima, atque animus ; tauto magis inticiandum 
Totum posse extra corpus durare genique. 
Quare, corpus ubi interiit, periisse necesse est 
Confiteare animam distractam in corpore toto. 

Quippe etenim mortale aeterno jungere, et una 
Consentire putare, etfungi mutua posse, 
Desipei» est : quid enim diversius esse putandum est, 
Aut magis inter se disjunctum discrepitansque, 
Quam^ mortale quod est, immortali atque perenni 
Junctum, in concilio saevas tolerare procellas ?. 

Praeterea, quaecunque manent aeterna, necesse est, 
Aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus, 
Nec penetrare pati sibi quidquam, quod queat arctas 
Dissociare intus parteis ; ut materiai 
Corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante; 



LIBER TERTIUS, 125 

Aut ideo durare aetatem posse per omnem, 
Piagarum quia suDt expertia, sicut inane est ; 
Quod manet intactum, neque ab ictu fungitur hilum : 
Aut ideo, quia nulla loci sit copia circum, 
Quo quasi res possint discedere dissoluique ; 
8icut summarum summa est aeterna, neque extra 
Quis locus est quo diffugiat ; neque corpora sunt quas 
Possint incidere, et valida dissolvere plaga: 
At neque (uti docui) solido cum corpore mentis 
Natura est, quoniam admistum est in rebus inane : 
Nec tamen est ut inane : neque autem corpora desunt^ 
£x infinito quae possint forte coorta 
Proruere hanc mentis violento turbine molem, 
Aut aliam quamvis cladem importare pericli : 
Nec porro natura ioci, spatiumque. profundi 
Deficit, exspergi quo possit vis animai', 
Aut alia quavis possit vi puisa *perire : 
Haud igitur lethi praeclusa est janua menti. 

Quod si forte ideo magis immortaiis habenda est, 
Quod iethalibus ab rebus munita tenetur ; 
Aut quia nqn veniunt omnino aliena saiutis ; 
Aut quia quae veniunt, aliqua ratione recedunt 
Puisa prius, quam, quid noceant, sentire queamus : 
Scilicet a vera longe ratione remotum est. 
Praeter.enim quam quod morbis tum corporis aegrit. 



T. LrCRETII CARI 



Adyf^int i*i. qvod cam de rthus' sepe fstnri» 






eriti^iie admi^ea annk pcccala 



* I f 



Adde fojorem amnu prc^priGm. atqise cUhia 
Adde qood m nisnt^ ktcarsi mersitiir nndb^ 

Nil izTtur mof^ e^ ^mI dqi^ Deque potiDet kiiKm^ 
Qoandoqaidem aatcra aniiai iDortalt^ kabrtar : 
£t velirt aDtcaeto Dil tempore ^D^imDS sSTi* 
Ad oDoBiseDdam TeoieDtiba^ UDdiqoe Pcedi^; 
Oamia qoom belii trepido codcds^ tamaltD 
Horrida coDtremaere sob alti^ slbens aoris ; 
Id dabioqoe fait $ob atioram re^ru cadeDdDm 
Omniba^ bamaDi» e^et, terraqae Diariqae : 
Sic obi DOD eTimiL^. ipMKD corpori^ atcpie awiinfcai 
DL«cidiom foerit^ qoibos e somas imita* apti« 
Sciiicet haod Dobi^ qoidqoam. cpii iMm erimos 
AeadfrTe oomiDO poterit* sen^iimqoe moven? : 
Noo ^ teira mari miscebiton et mare coelo. 

Et «i jam Do<tro seotit de eorpoie pastqoam 
DL<raKla e^t aiiimi oatora animaeqoe pote^tas : 
N:l tkfLfen hoc ad do$. qoi cteto coDJosioque 
CcHpori^ atqoe aDio^ coosi^timo^ ooiter apti. 
Nec. lA oiateriam Do^tram cooleserit setas 
Po*t obitom. ror^mqoe redegerit ot sita Danc est^ 
Au^fi^ it^Tom Dobis foeriDt data lomiiia Titae, 



LIBER TERTIUS. \%7 

Pertlneat quidquam tamen ad nos id quod factum, 
Interrupta semel quom sit repetentia nostra. 
Et nunc nil ad nos de nobis attiuet, ante 
Qui fuimus, nec jam de illis nos adficit angor, 
Quos de materia nostra nova proferet aetas : 
Nam quon^ respicias immensi temporis omne 
Praeteritum spatium, tum motus materiai 
Multimodi quam sint ; facile hoc adcredere possis, 
Semina saepe in eodem, ut nunc suut, ordine posta : 
Nec memori tamen id quimus deprendere mente. 
Inter enim jecta est vitai pausa, vageque 
Deerr^runt passim motus ab sensibus omnes. 

Debet enim,misere quoi forte aegreque futurum est, 
Ipse quoque esse m eo tumtempore,quom mafe possit 
Accidere : at quoniam mors eximit im, prohibetque, 
IUum, quoi possint incommoda conciliari 
Haec eadem, in quibus et nunc nos sumus, ante fuisse ; 
Scire licet nobis nihil esse in morte timendum : 
Nec miserum fieri, qui non est, posse ; neque hilum 
DifFerre, an nullo fuerit jam tempore natus, 
Mortalem vitam mors quoi immortalis ademit. 

Proinde ubi se videas hominem indignarier ipsum, 
Post mortem fore, ut aut putrescat corpore posto, 
Aut flammis interfiat, malisve ferarum; 
Scire licet, non sincerum sonere, atque subesse 
Caecum aliquem cordi stimulum, quamvis neget ipse 



128 T. LUCRETII CARI 

Credere se quemquam sibi sensum in morte futurum. 
Non (ut opinor) enim dat quod promittit, et inde 
Nec radicitus e vita se toUit, et eicit ; 
Sed facit esse sui qujddam super inscius ipse. 
Vivus enim sibi quom proponit quisque, futurum 
Corpus uti volucres lacerent in morte feraeque, 
Ipse sui miseret : neque enim se dividit hilum,' 
Nec removet satis a projecto corpore ; et illud 
Se fingit, sensuque suo contaminat adstans. 
Hinc indignatur se mortalem esse creatum, 
Nec videt, in vera nullum fore morte alium se ; 
Qui possit vivus sibi se lugere peremptum, 
Stansque jacentem, nec lacerari, urive dolere. 
Nam si in morte njialum est malis morsuque ferarum 
Tractari, non invenio qul non sit acerbum 
Ignibus impositum calidis torrescere flammis ; 
Aut in melie situm sufFocari, atque rigere 
Frigore, quom in summo gelidi cubat aequore saxi ; 
Urgerive superne obtritum pondere terrae. 

At jam non domus accipiet tie laeta, neque uxor 
Optima, nec dulces occurrent oscula nati 
Praeripere, et tacita pectus dulcedine tangent; 
Non poteris factis tibi fortibus esse tuisque 
Praesidio : Miser ! o miser ! aiunt, omnia ademit 
Una dies infesta tibi tot praemia vitae. 
lUud in his rebus non addunt, Nec tibi earum 



LIBER TERTIUS. 129 

Jaui desiderium iusidet rerum iusuper una. 
Quod bene si videant animo, dictisque sequantur, 
Dissolvant animi magno se angore metuque. 
Tu quidem ut es letho sopitus, sic eris aevi 
Quod superest cunctis privatus doloribus aegris : 
At nos horrifico cinefactum te prope busto 
Insatiabiliter defiebimus, aetemumque 
NuUa dies nobis moerorem e pectore demel. 
lUud ab hoc igitur quaerendum est, quid sit amari 
Tantopere, ad somnum si res redit, atque quietem, 
Cur quisquam aeterno possit tabescere luctu 1 

Hoc etiam faciunt, ubi discubuere, tenentque 
Pocula saepe homines, et inumbrant ora coronis, 
£x animo ut dicant, brevis hic est fructus homullis : 
Jam fuerit, neque post unquam revocare licebit. 
Tanquam in morte mali cumprimis hoc sit eorum 
Quod sitis exurat miseros, atque arida torreat, 
Aut aliae cujus desiderium insideat rei. 
Nec sibi enim quisquam tum se, vitamque requirit, 
Quom pariter mens et corpus sopita quiescunt ; 
(Nam licet aetemum per nos sic esse soporem ;) 
Nec desiderium nostri nos adtigit ullum : 
Et tamen haudquaquam nostros tunc illa per artus 
Longe ab sensiferis primordia motibus errant ; 
Quin conreptus homo ex somno se conligit ipse. 
Multo igitur mortem minus ad nos esse putandum. 



130 T. LUCRETII CARI 

Si miDUS esse potest quam quod nihil esse videmu». 
Major enim tiirbae disjectus materiai' 
Consequitur lelho, nec quisquam expergitus exstat, 
Frigida quem semel est vitai' pausa secuta*. 

Denique si vocem rerum natura repente 
Mittat, et hoc aliquoi nostri^m sic increpet ipsa ; 
Quid tibi tantopere est, mortalis, quod nimis aegri» 
Luctibus indulges? quid mortem congemis, ac fles? 
Nam si grata fuit tibi vita anteacta, priorque, 
Et non omnia pertusum congesta quasi in vas 
Commoda perfluxere, atque ingrata interiere ; 
Cur non, ut plenus vitae conviva, recedis, 
^quo animoque capis securam, stulte, quietem T 
Sin ea quae fructus ^umque es periere profusa, 
Vitaque in oflensu est ; cur amplius addere quaeris 
Rursum quod pereat male et ingratum occidat omne : 
Nec potius vitae finem facis, atque laboris? 
Nam tibi praeterea quod machiner, inveniamque 
Quod placeat, irihil est: eadem sunt omnia semper. 
Si tibi non annis corpus jam mareet, et artus 
Confecti languent : eadem tamen omnia restant, 
Omnia si pergas vivendo vincere saecla; 
Atque etiam potius, si nunquam sis moriturus. 
Quid respondeamus, nisi justam intendere litem 
Naturam, et veram verbis exponere causam t 

At qui obitum lamentetur miser amplius aequo. 



LIBER TERTIUS. 131 

Non merito inclamet magis, et voce increpet acri ? 
Aufer ab hinc lacrymas, Barathre, et compesce que-^ 

relas. 
Grandior hic vero si jam, seniorque queratur : 
Orania perfructus vitai praemia, marces? 
Sed quia semper aves quod abest, praesentia temuis, 
Imperfecta tibi elapsa est ingrataque vita, 
Et nec-opinanti mors ad caput adstitit ante 
Quam satur ac plenus possis discedere rerum. 
Nunc aliena tua tamen aetate omnia mitte, 
^quo animoque, agedum, jam aliis concede : ne- 

cesse est. 
Jure (ut opinor) agat, jure increpet, inciletque ; 
Cedit enim rerum novitate extri^sa vetustas, 
Semper et ex aliis aliud reparare necesse est : 
Nec quidquam in barathrum, nec tartara decidit atra. 
Materies opus est, ut crescant postera saecla ; 
Quae tamen omnia te vita perfuncta sequentur : • 
Nec minus ergo ante haec, quam nunc, cecidere, 

cadentque. 
Sic alid ex ^lio nunquam desistet oriri, 
Vitaque mancupio nulli datur, omnibus usu. 

Respice item quam nil ad nos anteacta vetustas 
Temporis aeterni fuerit, quam nascimur ante. 
Hoc igitur speculum nobis natura futuri 
Temporis exponit post mortem denique nostram : 



88 



132 T. LUCRETII CARI 

Num quid ibi horribile apparet? num triste videtur 
Quidquam ? nonne omni somno securius exstat ? 
Atque ea nimirum, quaecunque Acherunte pro- 

fundo 
Prodita sunt esse, in vita sunt omnia nobis. 
Nec miser impendens magnum timet aere saxum 
Tantalus, ut fama est, cassa formidine torpens : 
Sed magis in vita div6m metus urget inanis 
Mortalejs, casumque tknent quemcunque ferat fors. 
Nec Tityon volucres ineunt Acherunte jacentem, 
Nec quod sub magno scrutentur pectore, quidquam 
Perpetuam aetatem poterunt reperire profecto, 
Quamlibet immani projectu corporis exstet, 
Qui non sola novem dispensis jugera membris 
Obtineat, sed qui terrai totius orbem : 
Non tamen seternum poterit perferre dolorem, 
N ec praebere cibum proprio de corpore semper : 
Sed Tityos nobis hic est, in amore jacentem 
Quem volucres lacerant, atque exest anxius angor; 
Aut alia quavis scindunt cuppedine curae. 

Sisyphus in vita quoque nobis ante oculos est, 
Qui petere a populo fasceis, saevasque secureis 
Imbibit ; et semper victus, tristisque ^ecedit : 
Nam petere imperium, quod inane est, nec datur 

unquam, 

Atque in eo semper durum sufFerre laborem. 



LIBER TERTIUS. l33 

Hoc est adverso Dixantem tnidere monte 
Saxum, quod tamen a snmmo jam vertice mrsum 
Volvitur, et plani raptim petit aequora campi. 

Deinde animi ingratam naturam pascere semper, 
Atque explere bonis rebus, satiareque nunquam, 
Quod faciunt nobis annorum tempora, circum 
Quom redeunt, foetusque ferunt, variosque lepores, 
Nec tamen explemur vitai fructibus unquam ; 
Hoc (ut opinor) id est, aevo flprente puellas 
Quod memorant, laticem pertusum congerere in vas ; 
Quod tamen expleri nulla ratione potestur. 

Cerberus et Furiae jam vero, et lucis egenus 
Tartarus, horriferos eructans faucibus aestus, 
Haec neque sunt usquam, neque possunt esse pro- 

fecto. 
Sed metus in vita poenarum pro malefactis 
£st insignibus insignis, scelerisque luela 
Carcer, et horribilis de saxo jactus deorsum, 
Verbera, carnifices, robur, pix, lamina, taedse : 
Quae tamen et si absunt, at mens sibi conscia facti 
Praemetuens, adhibet stimulos^ torretque flagellis ; 
Nec videt interea, qui terminus esse malorum 
Possit, nec quae sit poenarum denique finis ; 
Atque eadem metuit magis haec ne in morte gra'^ 

vescant : 
Hine Acherusia fit stultoram denique vita. 



134 T. LUCRETII CARI 

Hoc etiam tibi tute interdum dicere possis : 
LumiDa sis oculis etiam bonusAncus reliquit, 
Qui melior multis, quam tu, fuit, improbe, rebus. 
Inde alii multi reges, rerumque potentes 
Occiderunt, magnis qui gentibus imperit^runt. 

lUe quoque ipse, viam qui quondam per mare 
magnum 
Stravit, iterque dedit legionibus ire per altum, 
Ac pedibus salsas docuit super ire lacunas, 
Et contempsit, aquis insultans, murmura ponti, 
Lumine adempto, animam moribiindo corpore fudit. 

Scipiades, belli fulmen, Carthaginis horror, 
Ossa dedit terrae, proinde ac famul infimus esset. 

Adde repertores doctrinarum, atque leporum, 
Adde Heliconiadum comites ; quorum unus Homerus 
Sceptra potitus, eadem aliis sopitus quiete est. 

Denique Democritum postquam matura vetustas 
Admonuit memorem motus languescere mentis, 
Sponte sua letho caput obvius obtulit. Ipse 
Ipse Epicurus obit decurso lumine vitae, 
Qui genus humanum ingenio superavlt, et omneis 
Kestinxit, stellas exortus uti aetherius sol. 

. Tu vero dubitabis, et indignabere obire, 
Mortua quoi vita est prope jam vivo, atque videnti ? 
Qui somno partem majorem conteris aevi ? 
£t vigilans stertis, nec somnia cemere cessas. 



LIBER TERTIUS, 135 

Sollicitamque geris cassa formidine mentem ? 
Nec reperire potes, quid sit tibi saepe mali, quom 
Ebrius urgeris multis miser undique curis, 
Atque animi incerto fluitans errore vagaris? 

Si possent homines, proinde ac sentire videntur, 
Pondus inesse animo, quod se gravitate fatiget, 
Et quibus id fiat causis cognoscere, ,et unde 
Tanta mali tanquam moles in pectore constet ; 
Haud ita vitam agerent, ul nunc plerumque videmus, 
Quid sibi qutsque velit, nescire, et quaerere semper, 
Commutare locum, quasi onus deponere possit. 

Exit saepe foras magnis ex aedibus ille, 
Esse domi quem pertaesum est, subitoque revertit ; 
Quippe foris nihilo melius qui sentiat esse. 

Currit agens mannos ad villam hic praecipitanter, 
Auxilium tectis quasi ferre ardentibuS instans ; 
Oscitat extemplo, tetigit quom limina villae, 
Aut abit in somnum gravis, atque oblivia quaerit, 
Aut etiam properans urbem petit atque revisit. 
Hoc se quisque modo fugit : at, quem scilicet, ut fit, 
EfFugere haud potis est, ingratis haeret, et angit, 
Propterea, morbi quia causam non tenet. aeger ; 
Quam bene si videat, jam, rebus quisque reiictis 
Naturam primum studeat eognoscere rerum, 
Temporis aeterni quoniam, non unius horae, 
Ambigitur status, in quo sit mortalibus omnia 



136 T. LUCRETII CARI LIB.m. 

iEtas post mortem, quaB restat cumque, manenda. 

Denique tantopere in dubiis trepidare periclis 
Quse mala nos subigit vitai tanta cupido ? 
Certa quidem finis vitse mortalibus adstat, 
Nec devitari lethum pote, quin obeamus. 

Praeterea, versamur ibidem, atque iusumus usque: 
Nec nova vivendo procuditur ulla voluptas. 
Sed dum abest quod avemus, id exsuperare videtur 
Caetera: post aliud, quom contigit illud, avemus; 
£t sitis aequa tenet vitai semper hianteis : 
Posteraque in dubio est fortunam quam vehat aetas, 
Quidve ferat nobis casus, quive exitus instet. 

Nec prorsum, vitam ducendo, demimus hilum 
Tempore de mortis, nec delibrare valemus, 
Quo minus esse diu possimus morte peremti. 
Proinde licet quot vis vivendo condere saecla, 
Mors aetema tamen nihilo minus illa manebit : 
Nec minus ille diu jam non erit, ex hodiemo 
Lumine qui finem vitai fecit, et ille • 
Mensibus atque annis qui multis occidit ante, 



T. LUCRETII CARI 



J)E RERUM N ATU RA 



LIBER QUARTUS. 



AviA Pieridam peragro loca nuUius ante 
Trita solo : juvat integros accedere fonteis, 
Atque haurire ; juvatque novos decerpere flores, 
Insignemque meo capiti petere inde coronam 
Unde prius nulli vel&rint tempora Musae. 
Primum quod magnis doceo de rebus, et arctis 
Relligionum animos nodis exsolvere pergo : 
Deinde quod obscura de re tam lucida pango 
Carmina, musaeo contingens cuncta lepore : 
Id quoque enim non ab nulla ratione videtur : 
Nam veluti pueris absinthia tetra medentes 
Quum dare conantur, prius oras pocula circum 
Contingunt mellis dulci flavoque liquore, 
Ut puerorum setas improvida ludiflcetur 



138 T. LUCRETII CARI 

Labrorum tenus, interea perpotet amarum 

Absinthi laticem, deceptaque non capiatur, 

Sed potius tali tactu recreata valescat ; 

Sic ego nunc, quoniam basc ratio plerumque videtur 

Tristior esse quibus non est tractata, retroque 

Volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti 

Carmine Pierio rationem exponere nostram, 

Et quasi musaeo dulci contingere melle, 

Si tibi forte animum tali ratione tenere 

Versibus in nostris possem, dum perspicis omnem 

Naturam rerum, ac persentis utilitatem. 

Sed quouiam docui cunctarum exordia rerum 
Qualia sint, et quam variis distantia formis 
Sponte sua volitent aeterno percita motu, 
Quoque modo possint res ex his quseque creari ; 
Atque animi quoniam docui natura quid esset, 
Et quibus e rebus cum corpore c6pta vigeret, 
Quove modo distracta rediret in ordia prima : 
Nunc agere incipiam tibi, quod vehementer ad has reg 
Attinet, esse ea quae rerum Simulacra vocamus ; 
Quae quasi membranae summo de corpore rerum 
Dereptae volitant ultro citroque per auras ; 
Atque eadem nobis vigilantibus obvia menteis 
Terrificant, atque in somnis, quum saepe figuras 
Contuimur miras, simulacraque luce carentum, 
Quae nos horrifice languenteis saepe sopore 



LIBER QUARTUS. 139 

Excierunt : ne forte animas Acherunte reamur 
EfFugere, aut umbras inter vivos volitare ; 
Neve aliquid nostri post mortem posse relinqui, 
Cum corpus simul atque animi natura perempta • 
[n sua discessum dederunt primordia quaeque. 

Dico igitur, rerum effigias, tenueisque figuras 
Mittier ab rebus summo de corpore earum ; 
Quae quasi membrana, vel cortex nominitanda est/ 
Quod speciem ac formam similem gerit ejus imago^ 
Quoiuscunque cluet de corpore fusa vagari. 

Id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde : 
Principio, quoniam mittunt in rebus apertis 
Corpora res multse, partim difFusa solute, 
Robora seu fumum mittunt, ignesque vaporem ; 
Et partim contexta magis, condensaque, ut olim 
Cum veteres ponunt tunicas aestate cicadae, 
Et vituli cum membranas de corpore summo 
Nascentes mittunt, et item cum lubrica serpens 
Exuit in spinis vestem ; nam ssepe videmus 
Illorum spoliis vepreis volitantibus auctas. 
Haec quoniam fiunt, tenuis quoque debet imago 
Ab rebus mitti summo de corpore earum. 
N am cur illa cadant magis, ab rebusque recedaot, 
Quam quae tenuia sunt, hiscendi est nulla potestas. 
Praesertim quum sint in summis corpora rebus 
Multa minuta, jaci quae possint ordine epdem 



T2 



140 T. L U C R ET 1 1 C A K I 

Quo fuerint, veterem et formae servare figuram ; 
£t multo citius, quanto minus endopediri 
Pauca queunt, et sunt in prima fronte locata. 

•Nam cerle jaci, atque emergere multa videmus, 
Non solum ex alto, penitusque, ut diximus ante, 
Verum de summis ipsum quoque saepe colorem : 
Et volgo faciunt id lutea, russaque vela, 
£t ferrugina, cum magnis intenta theatris 
Per malos volgata, trabeisque trementia fluctant : 
Namque ibi consessum caveai subter, et omnem 
Scenai speciem, patrum, matrumque, deorumque, 
Inficiunt, coguntque suo fluitare colore ; 
Et quanto circum mage sunt inclusa theatri 
Moenia, tam magis hsec intus perfusa lepore 
Omnia conrident conrepta luce diei. 
Ergo lintea de summo quum corpore fucum 
Mittunt, effigias quoque debent mittere tenueis 
Res qnaeque, ex summo quoniam jaculantur utraeque. 
Sunt igitur jam formarum vestigia certa, 
Quae volgo volitant subtili praedita filo, 
Nec singillatim possunt secreta videri. 

Praeterea, omnis odos, fumus, vapor, atque aliae res 
Consimiies, ideo difl^usae rebus abundant, 
£x alto quia dum veniunt intrinsecus ortae, 
Scinduntur per iter flexum ; nec recta viarum 
Ostia sunt, qua contendunt exire coortae : 



XIB:ER OUARTUS. 141 

At cOritra, tenuis summi membrana cdloris 
Cum jacitur, nihil est, quod eam discerpere possit, 
In promptu, quoniam est in prima fronte locata. 
Postremo, in speculis, in aqua, splendoreque in omni 
Quaecunque apparent nobis simulacra, necesse est, 
Quandoquidem simili specie sunt praedita rerum, 
Esse in imaginibus missis consistere eorum : 
Nam cur illa cadant magis, ab rebusque recedant 
Corpora, res multae quae mittunt corpore aperto, 
Quam quae tenuia sunt, hiscendi est nulla potestas. ' 

Sunt igitur tenues fbrmarum, consimilesque 
EfBgiae, singillatim quas cernere nemo 
Cum possit, tamen adsiduo crebroque repulsu 
Reject«e, reddunt speculorum ex aequore visum : 
Nec ratione alia servari posse videntur 
Tantopere, ut similes reddantur quoique figurae. 

Nunc age, quam tenui natura constet imago, 
Percipe; et inprimis quoniam primordia tantum 
Sunt infra nostro8*8ensus, tantoque minora, 
Quam quae primum oculi coeptant non posse tueri. 

Nunctamenidquoqueuticonfirmem,exordiarerum 
Cunctarum quam sint subtilia, percipe paucis. 

Primum animalia sunt jam partrm tantuia, eorum 
Tertia psirs nulla ut possit ratione videri. 
Horum intestinum quodvis qualeesseputandumest? 
Quid? cordis globus aut oculi? quid? membra? 
quid? artus? 



142 T. LUCRETII CARI 

Quantula sunt? quid? praeterea primordia quaeque, 
Uixle aniraa, atqueanimi constet natura necessum est, 
Nonne vides, quam sint subtilia, quamque minuta? 

Praeterea, quaecunque suo de corpore odorem 
Exspirant acrem, panaces, absinthia tetra, 
Abrotonique graves, et tristia centaurea; 
Horum unumquodvis leviter si forte ciebis, 
Quamprimum noscas rerum simulacra vagare 
Multa modis multis, nulla vi, cassaque sensu : 
Quorum quantula pars sit imago, dicere nemo est 
Qui possit, neque eam rationem reddere dictis. 
Sed ne forte putes ea demum sola vagare, 
Quaecuuque ab rebus rerum simulacra recedunt ; 
Sunt etiam, quae sponte sua gignuntur, et ipsa 
Constituuntur in hoc coelo, qui dicitur aer; 
Quae multis formata modis sublime feruntur, 
Nec speciem mutare suam liquentia cessant, 
Et quoiusquemodi formarum vertere in ora. 
Ut nubeis facile interdum concrescere in alto 
Cernimus, et mundi speciem violare serenam, 
Aera mulcenteis motu : nam saepe gigantum 
Ora voiare videntur, et umbram ducere late : 
Interdum magni montes, avolsaque saxa 
Montibus, anteire et solem succedere praeter; 
Inde alios trahere, atque inducere bellua nimbos. 

Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur, 
Perpetiioque fluant ab rebus, lapsaque cedant. 



LIBER QUARTUS. 143 

Semper enim summum quidquid de rebus abundat 
Quod jaculentur : et hoc alias cum pervenit in res, 
Transit, ut in primis vestem : sed in aspera saxa, 
Aut in materiem ut ligni pervenit, ibi jam 
Scinditur, ut nuUutn simulacrum reddere possit. 
At cum splendida quae constant opposta fuerunf, 
Densaque,ut in primis^speculum est, nihil accidit horum; 
Nam neque uti vestem possit transire, neque ante 
Scindi, quam meminit laevor praestare salutem : 
Quapropter fit, ut hinc nobis simulacra genanlur; 
£t quamvis subito, quovis in tempore, quamque 
Rem contra speculum ponas, apparet imago : 
Perpetuo fluere ut noscas e corpore summo 
Texturas rerum tenueis, tenueisque figuras. 
Ergo multa brevi spatio simulacra genuntur, 
Ut merito celer his rebus dicatur origo. 

Et quasi multa brevi spatio submittere debet 
Lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena ; 
Sic a rebus iteni simiii ratione necesse est 
Tenjporis in puncto rerum simulacra ferantur 
Multa modis multis in cunctas undique paiteis : 
Quandoquidem speculum quocunqueobvertimus,oris 
Res ibi respondent simili forma atque cpiore. 

Praeterea, modo quom fuerit liquidissima coeli 
Tempestas, perquam subito fit turbida foede 
Undique, uti tenebras omneis Acherunta rearis 



144 T. LUCRETII CARI 

Liquisse, et magnas coeli corapl^sse cavernas : 
Usque adeo tetra nimborum nocte coorta, 
Impendent atrae formidinis ora superne ; 
Quorum quantula pars sit imago, dicere nemo est 
Qui possit, neque eam rationem reddere dictis. 

Nunc age, quam celeri motu sirnulacra ferantur, 
Et quae mofoilitas oUis tranantibus auras 
Reddita sit, longo ut spatio brevis hora teratur, 
In quemcunque locum diverso numine tendunt, 
Suavidicis potius quam multis versibus edam : 
Parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam 
Clamor, in aetheriis dispersus nubibus austri. 

Principio, persaepe leveis res, atque minutis 
Corporibus factas, celereis licet esse videre. 
In quo jam genere est solis lux, et vapor ejus, 
Propterea quia sunt e primis facta minutis ; 
Quae quasi truduntur, perque aeris intervallum 
Non dubitant transire, sequenti concita plaga: 
Suppeditatur enim confestim lumine lunien, 
Et quasi protelo stimulatur fulgure fulgur. 
Quapropter simulacra pari ratione necesse est 
Imraemorabile per spatium transcurrere posse 
Temporis in puncto : primum quod parvola causa 
Est procul a tergo quae provehat atque propellat ; 
Deinde quod usque adeo textura praedita rara 
Miltuntur, facile ut quasvis penetrare queant res. 



LIBER QUARTUS. 145 

£t quasi permanare per aeris iDtervallum. 

Prajterea, si, quae penitus corpuscula rerum 
Ex alto in terras mittuntur, solis uti lux 
Ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei 
Per totum coeii spatium difFundere sese; . 
Perque volare mare, ac terras, coelumque rigare 
Quod supera est; ubi tam volucrihaeclevitate feruntur: 
Quid ? quae sunt igitur jam prima in fronte parata 
Cum jaciuntur, et emissum res nuUa moratur, 
Nonne vides citius debere, et longius ire : 
Multiplexque loci spatium transcurrere eodem 
Tempore, quo solis pervolgant lumina coelum ? 

Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur, 
Quam celeri motu rerum simulacra ferantur, 
Quod simul ac primum sub divo splendor aquai' 
Ponitur, extemplo, coelo stellante, serena 
Sidera respondent in aqua radiantia mundi. 
Jamne vides igitur, quam puncto tempore imago 
^lheris ex oris ad terrarum accidat oras ? 

Quare etiam atque etiam mitti haec fateare necesse est 
Corpora, quae feriant oculos, visumque laeessant : 
Perpetuoque fluunt certis ab rebus odores ; 
Frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis 
^quoris, exesor moerorum litora circum : 
Nec variae cessant voces volitare per auras : 
Denique in os salsi venit humor saepe saporis. 



146 T. LUCRETII CARI 

Cum mare versamur propter ; dilutaque contra 
Cum tuimur misceri absintbia, tangit amaror. 
Usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter 
Fertur, et in cuuctas dimittitur undique parteis ; 
Nec mora, nec requies inter datur ulla fluendi : 
Perpetuo quoniam sentimus, et omnia semper 
Cernere, odorari licet, et sentire sonorem. 

Prseterea, quoniam manibus tractata flgura 
In tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae 
Cernitur in luce et claro candore, necesse est 
Consimili causa tactum visumque moveri. 
Nunc igitur, si quadratum tentamus, et id nos 
Commovet in tenebris ; in luci quae poterit res 
Accidere ad speciem, quadrata nisi ejus imago 1 

Esse in imaginibus quapropter causa videtur 
Cernendi, neque posse sine his res ulla videri, 
Nunc ea, quae dico, rerum simulacra, feruntur 
Undique, et in cunctas jaciuntur didita parteis ; 
Verum, nos oculis quia solis cernere quimus, 
Propterea fit, uti, speciem quo vertimus, omnes 
Res ibi eam contra feriant forma atque colore.- 
£t quantum quaeque a nobis res absit, imago 
Efficit ut videamus, et intemoscere curat. 
Nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque 
Aera, qiii inter se cumque est oculosque locatus ; 
Isque ita per nostras acies perlabitur omnis. 



LIBER QUARTUS, 147 

Et quasi perterget pupillas, atque ita transit. 
Propterea fit, uti videamus quam procul absit 
Res quaeque ; et quanto plus aeris ante agitatur, 
£t nostros oculos perterget longior aura, 
Tam procul esse magis res quaeque remota videtur : 
Scilicet haec summe celeri ratione geruntur, 
Quale sit ut videamus, et una quam procul absit. 

Illud in his rebus minime mirabile habendum est, 
Cur, ea quae feriant oculos simulacra videri 
Singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur : 
Ventus enim quoque paullatim cum verberat, et cum 
Acre feril frigus, non privam quamque solemus 
Particulam venti sentire, et frigoris ejus ; 
Sed magis unversum ; fierique perinde videmus 
Corpore tum plagas in nostro, tanquam aliquae res 
Verberet, atque sui det sensum corporis extra. ' 
Praeterea, lapidem digito cum tundimus, ipsum 
Tangimus extremum saxi, summumque colorem : 
Nec sientinms eum tactu, verum magis ipsam 
Duritiem penitus saxi sentimus in alto. 

Nunc age, cur ultra speculum videatur imago, 
Percipe ; nam certe penitus remota videtur. 
Quod genus illa, foris quae vere transpiciuntur, 
Janua cum per se transpectum praebet apertum, 
Multa facitque foris ex aedibus ut videantur. 
Is quoque enim duplici, geminoque fit aere visus : 



148 T. LUCRETII CARI 

Primus enim est, citra posteis qui cernitur aer ; 
Inde fores ipsae dextra laevaque sequuntur ; 
Post extraria lux oculos perterget, et aer 
Alter, et illa foris quae vere transpiciuntur. 
Sic ubi se primum speculi projecit imago, 
Dum venit ad nostras* acies, protrudit agitque 
Aera qui inler se cunque est oculosque locatus ; 
£t facit ut prius bunc omnem sentire queamus 
Quam speculum : sed ubi speculum quoque sensimus 

ipsum, 
Continuo a nobis in id haec, quae fertur, imago 
Pervenit, et nostros oculos rejecta revisit ; 
Atque alium prae se propellens aera volvit, 
Et facit ut prius hunc quam se videamus : eoqae 
Distare a speculo tantum remota videtur. 
Quare etiam atque etiam minime mirarier est par 
lllis, quae reddunt speculorum ex aequore visum, • 
Aeribus binis, quoniam res confit utroque. 

Nunc ea, quae nobis membrorum dextera pars est, 
In speciilis fit ut in laeva videatur, eo quod 
Planitiem ad speculi veniens cum oiFendit imago, 
Non convertitur incolumis ; sed recta retrorsum 
Sic eliditur, ut siquis prius arida quam sit 
Cretea persona, adlidat pilaeve trabive; 
Atque ea continuo rectam si fronte figuram 
Servet, et elisam retro sese exprimat ipsa ; 



LIBER QUARTUS. 149 

Fiet ut, ante oculus fuerit qui dexter, hic idem 
Nunc sit laevus, et e laevo sit mutua dexter. 

Fit quoque, de speculo in speculum ut tradatur 
imago ; 
Quinque etiam, sexve ut fieri simulacra suerint : 
Nam quaecunque retro parte interiore latebunt, 
Inde tamen, quamvis torte, penitusque remota, 
Omnia per fiexos aditus educta licebit 
Piuribus haec speculis videantur in aedibus esse. 
Usque adeo e speculo in speculum translucet imago, 
£t cum laeva data est, fit rursum ut dextera fiat : • 
Inde retrorsum redit, et convertit eodem. 

Quinetiam, quaecunque latuscula sunt specuionim 
Adsimiii iateris flexura praedita nostri, 
Dextera ea propter nobis simulacra remittunt ; 
Aut quia de specuio in specuium transfertur imago, 
Inde ad nos eiisa bis advoiat ; ai)t etiam quod 
Circumagitur, cum venit imago, propterea quod 
Fiexa figura docet speculi convertier ad nos. 

Indugredi porro pariter simuiacra, pedemque 
Ponere nobiscum credas, gestumque. imitari ; 
Propterea, quia de speculi qua parte recedas^ 
Continuo nequeunt iiiinc simuiacra reverti i 
Omnia quandoquidem cogit natura referri 
Ac resiiire ab rebus ad aequos reddita flexus. 

Splendida porro ocuii fugitant, yitantque .tueri : 



150 T. LUCRETII CARI 

Sol etiam caecat, contra si tendere pergas ; 
Propterea, quia vis magna est ipsius, et alte 
Aera per purum graviter simulacra feruntur, 
Et feriunt oculos turbantia composituras. 
Praeterea, splendor, quicunque est acer, adurit 
Saepe oculos, ideo qiiod semina possidet ignis 
Muita, dolorem oculis quae gignunt insinuando. 

Lurida praeterea fiunt quaecunque tuentur 
Arquati, quia luroris de corpore eorum 
Semina multa fluunt simulacris obvia rerum ; 
Multaque sunt oculis in eorum denique mista, 
Quae contage sua palloribus omnia pingunt. 

E tenebris autem quae sunt in luce tuemur, 
Propterea, qiiia cum propior caliginis aer 
Ater init oculos prior, et possedit apertos, 
Insequitur candens confestim lucidus aer, 
Qui quasi purgat eps, ac nigras discutit umbras 
Aeris illius ; nam multis partibus hic est 
Mobilior, multisque minutior, et mage pollens. 
Qui simul atque vias oculorum luce replevit, 
Atque patefecit, quas ante obsederat ater, 
Continuo rerum simulacra adaperta sequuntur 
Quae sita sunt in luce, lacessuntque, ut videamus. 
Quod contra facere in tenebris a luce nequimus, 
Propterea, quia posterior caliginis aer 
Crassior insequitur, qui cuncta foramina complet. 



LIBER QUARTUS. 151 

Obsiditque vias oculorum, ne simulacra 
* Possiht ullarum rerum coDJecta moveri. 

Quadratasque procul turreis cum cernimus urbis, 
Propterea fit uti videantur saepe rotundae, 
Angulus obtusus quia longe cernitur omnis, 
Sive etiam potius non cemitur ; ac perit ej us 
Plaga, nec ad nostras acies perlabitur ictus : 
Aera per multum quia dum simulacra feruntur, 
Cogit hebescere eum crebris offensibus aer. 
Hinc, ubi suflPugit sensum simul angulus omnis, 
Fit, quasi tornata ut saxorum structa tuantur ; 
Non tamen ut coram quae sunt, vereque rotunda, 
Sed quasi adumbratim pauUum simulata videntur. 

Umbra videtur item nobis in sole moveri, 
Et vestigia nostra sequi, gestumque imitari ; 
(Aera si credas privatum lumine posse 
Indugredi, motus hominum gestusque sequentem : 
Nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus 
Aer, id, quod nos umbram perhibere suemus ;) 
Nimirum, quia terra locis ex ordine certis 
Lumine privatur solis, quacunque* meantes 
Officimus : repletur item, quod liquimus ejus. 
Propterea fit, uti videatur, quae fuit umbra 
Corporis, e regione eadem nos usque secuta ; 
Semper enim nova se radiorum lumina fundunt, 
Primaque dispereunt^ quasi in ignem lana trahatur : 



152 T. LUCRETII CARI 

Propterea facile et spoliatur lumine terra, 
Et repletur item, uigrasque sibi abiuit umbras. * 
Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum : 
Nam, quocunque loco sit lux, atque umbra, tueri 
lllorum est : eadem vero sint lumina, necne, 
Umbraque, quae fuit hic, eadem num transeat illuc, 
An potius fiat, paullo quod diximus ante ; 
Hoc animi demum ratio discernere debet; 
Nec possunt oculi naturam noscere rerum. 
Proinde animi vitiumhoc oculis adfingere noli. 

Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur; 
Quse manet in statione, ea praeter creditur ire : 
Et fugere ad puppim colles, campique videntur, 
Quos agimus praeter navim, velisque volamus. 

Sidera cessare aetheriis adhxa cavernis 
Cuncta videntur ; at adsiduo in sunt omnia motu ; 
Quandoquidem longos obitus exorta revisunt, 
Quom permensa suo sunt ccelum corpore claro : 
Solque pari ratione manere, et luna videtur 
In statione, ea quae ferri res indicat ipsa. 

Exstantesque procul medip de gurgite montes, 
Classibus inter quos liber patet exitus, tdem 
Apparent ; et longe divolsi licet, ingens 
Insula conjunctis tamen ex his una videtur. 

Atria versari, et circumcursare columnae 
Usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi 



LIBER QUARTUS. 153 

Desierunt verti, vix ut jam credere possint, 
Non supra sese ruere omnia tecta minari. 

Jamque rubrum tremulis jubar iguibus erigere alle 
Quom cGeptat natura, supraque extollere monteis ; 
Quos tibi tum supra sol monteis esse videtur, 
Comminus ipse suo contingens fervidus igni, 
Vix absunt nobis missus bis mille sagittae; 
Vix etiam cursus quingentos saepe veruti : 
Inter eos solemque jacent immania ponti 
i^quora substrata aetheriis ingentibus oris ; 
Interjectaque sunt terrarum millia multa, 
Quae variae retinent gentes, et saecla ferarum. 

At conlectus aquae digitum non altior unum, 
Qui lapides inter sistit per strata viarum, 
Despectum praebet sub terras impete tanto, 
A terris quantum coeli patet-altus biatus : 
Nubila despicere, et coelum ut videare videre, et 
Corpora mirande sub terras abdita coelo. 

Denique, ubi in medio nobis equus acer obhaesit' 
Flumine, et iu rapidas amnis despeximus undas, 
Stantis equi corpus transversum ferre videtur 
Vis, et in adversum flumen contrudere raptim ; 
Et, quocunque oculos trajecimus, omnia ferri, 
£t fluere adsimili nobis ratione videntur. 

Porticus aequali quamvis est denique ductu, 
Stansque in perpetuum paribus sufiTulta columnis ; 



154 T, LUCRETII CARI 

Longa tamen parte ab summa cum tota videtur, 
Paullatim trahit anguSti fastigia coni, 
Tecta solo jungens, atque omnia dextera Isevis ; 
Donicum in obscurum coni conduxit acumen. 

In pelago nautis ex undis ortus, in uudis 
Sol fit uti videatur obire, et condere lumen, 
Quippe ubi nil aliud nisi aquam coeluuique tuentur; 
Ne leviter credas labefactari undique sensus. 

At maris ignaris in portu clauda videntur 
Navigia, aplustris fractis, obnitier undis. 
Nam qusecunque supra rorem salis edita pars est 
Remorum, recta est ; et recta supeme guberna : 
Quae demersa liquore obeunt, refracta videntur 
Omnia converti, sursumque supina reverti ; 
£t reflexa prope in summo fluitare liquore. 

Raraque per coelum quom venti nubila portant 
Tempore nocturno, tum splendida signa videntur 
Labier adversum nimbos, atque ire supeme 
Longe aliam in partem quam quo ratione feruntur. 

At si forte oculo manus uni subdita subter 
Pressit eum, quodam sensu fit, uti videantur 
Omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo ; 
Bina lucernaram fiorentia lumina flammis, 
Binaque per totas aedeis geminare supellex, 
£t duplices hominum facies, et corpora bina. 

Denique quom suavi devinxit membra sopore 



LIBER QUARTUS. 155 

Somnus, et in summa corpus jacet omne quiete ; 
Tum vigilare tamen nobis, et membra movere 
Nostra videmur, et in noctis caligine cseca 
Cemere censemus solem, lumenque diurnum : 
Concliisoque loco coelum, mare, flumina, monteis 
Mutare, et campos pedibus transire videmur : 
Et sonitus audire, severa silentia noctis 
Undique quom constent, et reddere dicta tacentes. 

Caetera de genere hoc mirande multa videmus, 
Quae violare fidem quasi sensibus omnia quderunt ; 
Neqiiidquam : quoniam pars horum maxima fallit 
Propter opinatus animi quos addimus ipsi, 
Pro visis ut sint, quae non sunt sensibus visa. 
Nam nihil egregius, quam res secernere apertas 
A dubiis, animus quas ab se protinus addit. 

Denique, nil sciri si quis putat, id quoque nescit 
An sciri possit, quoniam nil scire fatetur : 
Hunc igitur contra mittam contendere causam, 
Qui capite ipse suo in statuit vestigia sese. 
£t tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum 
Quaeram, (quom in rebus veri nil viderit ante,) 
Unde sciat, quid sit scire, et nescire vicissim : 
Notitiam veri quae res, falsique cre^rit; 
£t dubium certo quae res differre prob^rit ? 

Invenies primis ab sensibus esse creatam 
Notitiam veri, neque sensus posse refelli : 

X8 



156 T. LUCRETII CARI 

Nam majore fide debet reperirier illad, 
SpoDte sua veris quod possit vincere falsa. 
Quid majore fide porro, quam sensus haberi 
Debet? an ab sensu falso ratio orta valebit 
Dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est? 
Qui nisi sint veri, ratio quoque falsa fit omnis. 
An poterunt oculos aures reprebendere ? an aureis 
Tactus ? an hiinc porro tactum sapor arguet oris ? 
An confutabunt nares, oculive revincent? 
Non(ut opinor)ita est; nam seorsum quoique potestas 
Divisa est : sua vis quoique est ; ideoque necesse est^ 
Quod molle aut durnm est,gelidumfervensve, seorsum 
Id molle aut durum, gelidum fervensve videri ; 
Et seorsum varios rerum sentire colores, 
Et quaecunque coloribus sunt conjuncta, necesse est. 
Seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores 
Nascuntur, seorsum sonitus : ideoque necesse est,. 
Non possint alios alii convincere sensus. 
Nec porro poterunt ipsi reprendere sese ; 
iEqua fides quoniam debebit semper haberi. 
Proinde, quod in quoque est his visum tempore^ 
verum est. 
Et, si non poterit ratio dissolvere causam, 
Cur ea, quae fuerint juxtim quadrata, procul sint 
Visa rotunda ; tamen praestat rationis egentem 
Reddere mendose causas utriusque figurae. 



LIBER QUARTUS. 157 

Qnam manibus raanifesta suis emittere quaequam^ 

Et violare fidem primam, et convellere tota 

Fundamenta quibus nixatur vita salusque. 

Non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa 

Concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis, 

Praecipiteisque locos vitare, et caetera quae sint 

In genere hoc fugienda ; sequi, contraria quae sint. 

llla tibi est igitur verborum copia cassa 

Omnis, quae contra sensus instructa parata est. 

Denique ut in fabrica, si prava est regula prima, 
Normaque si fallax rectis regionibus exit, 
£t libella aliqua si ex parti claudicat hilum, 
Omnia mendose fieri, atque obstipa necessum est, 
Prava, cubantia, prona, supina, atque absona tecta; 
Jam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque, 
Prodita judiciis fallacibus omnia primis. 
Sic igitur ratio tibi rerum prava necesse est, 
Falsaque sit, falsis quaecunque ab sensibus orta est. 

Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem 
Sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est. 

Principio, auditur sonus, et vox omnis, in aureis 
Insinuata suo pepulere ubi corpore sensum : 
Corpoream quoque enim vocem constare fatendum est» 
£t sonitum, quoniam possunt impellere sensus. 
Praeterradit enim vox fauceis saepe, facitque 
Asperiora foras gradiens arteria clamor. 



158 T. LUCRETII CARI 

Quippe, per angustum turba majore coorta 

Ire foras ubi coeperunt prlmordia vocum, 

Scilicet explelis quoque janua raditur oris 

Raqca viis, et iter laedit qua vox it in auras. 

Haud igitur dubium est, quin voces verbaque constent 

Corporeis e principiis, ut laedere possint. 

!Nec te fallit item, quid corporis auferat, et quid 
Detrahat ex hominum nervis, ac viribus ipsis 
Perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram, 
Aurorae perductus ab exoriente nitore ; 
Praesertim si cum summo est clamore profusus: 
Ergo corpoream vocem constare necesse est, 
Multa loquens quoniam amittit de corpore partem. 

Asperitas autem vocis fit ab asperitate 
Principiorum, et item laevor laevore creatur : 
Nec simili penetrant aureis primordia forma, 
Quom luba depresso graviter sub murmure mugit, 
Et revocat raucum retrocita barbara bombum ; 
Valiibus et cycni gelidis orti ex Heliconis 
Quom liquidam toUunt lugnbri voce querelam. 

Hasce igitur penitus voces quom corpore nostro 
Exprimimus, rectoqae foras emittimus ore, 
Mobilis articulat verborum daedala lingua ; 
Formaturaque labrorum pro parte figurat. 

Atque ubi non longum spatium est, unde illa profecta 
Perveniat vox quaeque, necesse «st verba quoque ipsa 



LIBER QUARTUS. 159 

Plane exaudiri, discernique articulatim : 
Servat enim formaturam, servatque figuram. 
At si interpositum spatium sit longius aequo, 
Aera per multum confundi verba necesse est, 
Et conturbari vocem, dum transvolat auras. 
Ergo fit, sonitum ut possis audire, neque hilum 
Internoscere verborum sententia quae sit, 
Usque adeo confusa venit vox, inque pedita. 

Praeterea, edictum saepe unum perciet aureis 
Omnibus in populo emissum praeconis ab ore : 
In multas igitur voces vox una repente 
DifFugit, in privas quoniam se dividit aureis, 
Obsignans formam verbis, clarumque sonorem. 

At quae pars vocum non aureis accidit ipsas, 
Praeterlata perit frustra diffusa per auras : 
Pars solidis adlisa locis, rejecta sonorem 
Reddit, et interdum frustratur imagine verbi. 

Quae bene quom videas, rationem reddere possis 
Tute tibi atque aliis, quo pacto per loca sola 
Saxa pareis formas verborum ex ordine reddant, 
Palanteis comites quom monteis inter opacos 
Quaerimus, et.magna dispersos voce ciemus. 

Sex etiam, aut septem loca vidi reddere voces, 
Unam quom jaceres : ita colles collibus ipsis 
Verba repulsantes iterabant dicta referre. 
Haec loca capripedes Satyros, Nymphasque tenere 



160 T. LUCRETII CARI 

FiDitimi fingunt, et Faunos esse loquuntur ; 
Quorum noctivago strepitu, ludoque jocanti 
Adfirmant volgo taciturna silentia rumpi, 
Chordarumque sonos fieri, dulceisque querelas, 
Tibia quas fundit digitis pulsata canentum : 
Et genus agricolillm late sentiscere, quom Pan 
Pinea semiferi capitis velamina quassans, 
Unco saepe labro calamos percurrit hianteis, 
Fistula silvestrem ne cesset fundere musam. 
Caelera de genere hoc monstra ac portenta loquuntur, 
Ne loca deserta ab divis quoque forte putentur 
Sola tenere; ideo jactant miracula dictis : 
Aut aliqua ratione alia ducuntur, ut omne 
Humanum genus est avidum nimis auricularum. 

Quod superest, non est mirandum, qua ratione 
Quae ioca per nequeunt oculi res cemere apertas, 
Haec loca per voces veniant, aureisque iacessant : 
Quom loquimur clausis foribus, quod saepe videmus : 
Nimirum, quia vox per flexa foramina rerum 
Incolumis transire potest, simulacra renutant : 
Perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant; 
Qualia sunt vitri, species quae transvolat omnis. 

Praeterea, parteis in cunctas dividitur vox, 
£x aliis aliae quoniam gignuntur, ubi una 
Dissiluit semel in multas exorta, 'quasi ignis 
Saepe solet scintilla suos se spargere in igneis : 



LIBER QUARTUS. 161 

Ergo replentur loca vocibus, abdita rejro 

Omnia quae circum fuerint, sonituque cientur. 

At simuiacra viis directis omnia tendunt, 

Ut sunt missa semel, quapropter cernere nemo 

Se supra potis est ; at voces accipere extra. 

Et tamen ipsa quoque haec,dum transit clausa viarum, 

Vox obtunditur, atque aureis confusa penetrat; 

Et sonitum potius quam verba audire yidemur. 

Haec, queis sentimus succum, liugua atque palatum, 
Piusculum habent in se rationis, plusque operai". 

Principio, succum sentimus in ore, cibum quom 
Mandendo exprimimus ; ceu plenam spongiam aquai 
Si quis forte manu premere exsiccareque coepit: 
Inde, quod exprimimus per caulas omne palati 
Diditur, et rarae per plexa foramina linguae. 
Haec ubi laevia sunt manantis corpora succi, 
Suaviter attingunt, et suaviter omnia tractant 
Humida linguai circum sudantia templa : 
At contra pungunt sensum lacerantque coorta, 
Quanto quaeque magis sunt asperilate repleta. 

Deinde voluptas est e succo fine palati ; 
Quom vero deorsum per fauces praecipitavit, 
NuUa voluptas est, dum diditur omnis in artus : 
Nec refert quidquam quo victu corpus alatur, 
Dummodo quod capias concoctum didere possis 
Artubus, et stomachi humectum servare tenorem. 




162 T. LUCRETII CARI 

Nunc aliis alius cur sit cibus, ut videamus> 
Expediam ; quareve, aliis quod triste et amarum e»t, 
Hoc tamen esse aliis possit praedulce videri. 
Tantaque in his rebus distantia difFeritasque est, 
Ut quod alts cibus est aliis fuat acre venenum : 
Est itaque ut serpens hominis contacta salivis 
Disperit, ac sese mandeudo conficit ipsa. 

Praeterea, nobis veratrum est acre venenum, 
At capris adipes et coturnicibus auget. 
Ut quibus id fiat rebus cognoscere possis, 
Principio meminisse decet quae diximus ante, 
Semina multimodis in rebus mista teneri. 
Porro omnes quaecunque cibum capiunt animantes, 
Ut sunt dissimiles extrinsecus, et generatim 
Extima membrorum circumcaesura coercet ; 
Proinde et seminibus distant, variantque figura. 
Semina quom porro distent, differre necesse est 
Intervalia, yiasque, foramina quae perhibemus, 
Omnibus in membris, et in ore ipsoque palato. 
Esse minora igltur quaedam, majoraque debent, 
Esse triquetra aliis, aliis quadrata necesse est, 
Multa rotunda, modis multis multangula quaedam. 
Namque figurarum ut ratio motusque reposcunt, 
Proinde foraminibus debent differre figurae ; 

■ 

Et variare viae proinde ac textura coercet. 
Ergo ubi quod suave est aliis, aliis fit amarum. 



LIBER QUARTUS, 163 

Illis, queis suave est, laevissima cdrpora debent 
Contrectabiliter caulas intrare palati : 
At contra, quibus est eadem res intus acerba, 
Aspera nimirum penetrant hamataqtie fauceis. 

Nunc facile ex his est rebus cognoscere quaeque. 
Quippe, ubi quoi febris, bili superante, coorta est, 
Aut alia ratione aliqua est vis excita mo^bi ; 
Perturbatur ibi totum jam corpus, et omnes 
Commutantur ibi positurae principiorum : 
Fit, prius ad sensum ut quae corpora conveniebant 
Nunc non conveniant, et caetera sint magis apta, 
Quae pehetrata queunt sensum progignere acerbum ; 
Utraque 6nim sunt in mellis commista sapore, 
Id quod jam supera tibi saepe ostendimus ante. 

Nunc age, quo pacto nareis adjectus odoris 
Tangat, agam. Primum res multas esse necesse est 
Unde fluens volvat varius se fiuctus odorum ; 
Nam fluere, et mitti volgo, spargique putandum est : 
Verum aliis alius magi$ est animantibus aptus, 
Dissimileis propter formas, ideoque per auras 
Mellis apes quamvis longe ducuntur odore ; 
Volturiique cadaveribus : tum fissa ferarum 
Ungula quo tulerit gressum, permissa canum vis 
Ducit ; et humanum longe praesentit odorem 
Romulidarum arcis servaitor, candidus anser. 

Sic aliis alius nidor datus ad sua quemque 



164 T. LUCRETII CARI 

Pabula ducit, et a tetro resilire veneno 
Cogit ; eoque modo servantur saecla ferarum, 

Hic odor ipse igitur, nareis quicunque lacessit, 
Est alio ut possit permitti longius alter; 
Sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum 
Quam sonitus, quam vox, mitto jam dicere quam res 
Quae feriunt oculorum acies visumque lacessunt : 
Errabundus enim tarde venit, ac perit ante 
Paullatim facilis distractus in aeris auras ; 
Ex alto primum quia vix emittitur ex re. 
Nam penitus fluere atque recedere rebus odores 
Significat, quod fracta magis redoiere videntur 
Omnia, quod contrita, quod igni conlabefacta. 

Deinde videre licet majoribus esse creatum 
Principiis voci ; quoniam per saxea saepta 
Non penetrat, qua vox volgo sonitusque feruntur. 
Quare etiam quod olet, non tam facile esse videbis 
Investigare in qua sit regione locatum : 
Refrigescit enim cunctando plaga per auras, 
Nec calida ad sensum decurrit nuntia rerum ; 
Errant saepe canes itaque, et vestigia quaerunt. 

Nec tamen hoc solis in odoribus, atque saporum 
In genere est : sed item species rerum atque colores 
Non ita conveniunt ad sensus omnibus omnes, 
Ut non sint aliis quaedam m*agis acria visu. 

Quinetiam gallum, noctem explaudentibus alis. 



LIBER QUARTUS. 165 

Auroram clara consuetum voce vocare, > 
Nenu queunt rapidi contra constare leones 
Inque tueri ; ita continuo meminere fugai : 
Nimirum, quia sunt gallorum in corpore quaedam 
Semina, quae, quom sunt oculis immissa leonum, 
Pupillas interfodiunt, acremque dolorem 
Praebent, ut nequeant contra durare feroces : 
Cum tamen ha3c nostras acies nil laedere possint ; 
Aut quia non penetrant, aut quod penetrantibus illis 
Exitus ex oculis liber datur, in remeando 
Laedere ne possint ex ulla lumina parte. 

Nuncage,quae moveant animumres accipe, et unde, 
Quae veniunt, veniant in mentem, percipe paucis. 
Principio hoc dico, rerum simulacra vagari . 
Multa modis multis in cunctas undique parteis 
Tenuia, quae facile inter se junguntur in auris, 
Obvia cum veniunt, ut aranea, bracteaque auri. 
Quippe etenim multo magis haec sunt tenuia textu 
Quam quae percipiunt oculos, visumque lacessunt : 
Corporis haec quoniam penetrant per rara, cientque 
Tenuem animi naturain intus, sensumque lacessunt. 

Centauros itaque et Scyllarum membra videmus, 
Cerbereasque canum facies, simulacraque eorum 
Quorum morte obita tellus amplectitur ossa : 
Omne genus quoniam passim simulacra feruntur» 
Partim sponte sua quae fiunt aere in ipso, 



166 T. LUCRETII CARI 

Partim quae variis ab rebus cumque recedunt, 
Et quae consistunt ex horum facta figuris. 
Nam certe ex vivo Centauri non fit imago ; 
Nuila fuit quoniam talis natura animalis : 
Verum ubi equi, atque hominis casu convenit imago, 
Haerescit facile extemplo, quod diximus ante, 
Propter subtilem naturam et tenuia texta. 

Caetera de genere hoc eadem ratione creantur; 
Quae cum mobiliter summa levitate feruntur, 
Ut prius ostendi, facile uno commovet ictu 
Quaelibet una animum nobis subtilis imago : 
Tenuis enim mens est, et mire mobiiis ipsa. 

Haec fieri (ut memoro) facile hinc cognoscere possis, 
Quat^nus hoc simile est bculis, quod uieute videmus, 
Atque oculis simili fieri ratione necesse est : 
Nunc igitur quoniam docui me forte leones 
Ceruere per simulacra oculos quaecunque lacessunt ; 
Scire licet mentem simili ratione mbveri 
Per simulacra leonum caetera, quae videt aeque, 
Nec minus, atque oculi, nisi quod mage tenuia cernit. 

Nec ratione alia, quom somnus membra profudit, 
Mens animi vigilat, nisi quod simulacra lacessunt 
Haec eadem nostros animos, quse, quom vigilamus ; 
Usque adeo, certe ut videamur cernere eum, quemr 
Reddita vita jam mors et terra potita est. 
Hoc ideo fieri cogit natura, quod omnes 



LIBER QUARTUS. 167 

Corporis offecti sensus per meinbra quiescunt, 
Nec possunt falsum veris convincere rebus. 
Praeterea, meminisse jacet, languetque sopore, 
Nec dissentit, eum mortis lethique potitum 
Jampridem, quem mens vivum se cernere credit. 

Quod superest, non est mirum simulacra moveri, 
Brachiaque in numerum jactare, et caetera membra : 
Nam fit, ut in somnis facere hoc videatur imago. 
Quippe, ubi prima perit, alioque est altera nata 
£ndo statu, prior haec gestum mut^se videtur; 
Scilicet id fieri celeri ratione putandum est. 

Multaque in his rebus quaeruntur, multaque nobis 
Ciarandum est, plane si res exponere avemus. 

Quaeritur in primis, quare, quod quoique libido 
Venerit, extemplo mens cogitet ejus id ipsum. 
Anne voluntatem nostram simulacratuentur? 
£t simui ac volumus, nobis occurrit imago l 
Si mare, si terram cordi est, si denique ccelum, 
Conventus hominum, pompam, convivia, pugnas, 
Omnia sub verbone creat natura, paratque 1 
Quom praesertim aliis eadem in regione locoque 
Longe dissimileis animus res cogitet omnis ? 

Quid porro, in numerum procedere quom simulacra 
Cemimus in somnis, et mollia membra movere, 
Mollia mobiliter quom alternis brachia mittunt> 
£t repetunt oculis gestum pede convenienti ; 



168 T. LUCRETII CARI 

Scilicet arte madent simulacra, et docta vagantur, 
Nocturno facere ut possint in tempore ludos ? 
An magis illud erit verum, quia tempore in uno 
Quom sentimus id, ut quom vox emittitur una, 
Tempora multa latent, ratio quae comperit esse : 
Propterea fit, uti quovis in tempore quaeque 
Praesto sint simulacra locis in queisque parata? 
Tanta est mobilitas, et eorum copia tanta. 

Et quia tenuia sunt, nisi se contendit, acute 
Cernere non potisestanimus; proinde omnia,quae sunt 
Praelerea, pereunt, nisi quae ex se ipse paravit. 
Ipse parat sese porro, speratque futurum, 
Ut videat, quod consequitur rem quamque; fit ergo. 
Nonne vides, oculos etiam, quom tenuia quae sint 
Cernere coeperunt, contendere se atque parare, 
Nec sine eo fieri posse ut cernamus acute? 
Et tamen in rebus quoque apertis noscere possis, 
8i non advertas animum, proiude esse, quasi omni 
Tempore semotae fuerint, longeque remotae. 
Cur igitur mirnm est, animus si caetera perdit, 
Praster quam quibus est in rebus deditus ipse? 

Deinde adopinamur de signis maxima parvis^ 
Ac nos in fraudem induimus, frustramur et ipsi. 

Fit quoque ut interdum non suppeditetur imago 
Ejusdem generis, sed foemina quae fuit ante, 
% In manibus vir tum factus videatur adesse ; 



\-\ 



■^s. 



LIBER QUARTUS. 169 

Aut alia ex alia facies, astasque sequatur : 
Quod ne miremur, sopor, atque oblivia curant. 

Istud in his rebus vitium vehementer inesse : 
EfFugere errorem, vitareque praemetuenter, 
Lumina ne facias oculorum clara creata, 
Prospicere ut possimus ; et, ut proferre viai 
Proceros passus, ideo fastigia posse 
Surarum, ac feminum pedibus fundata plicari; 
Bracbia tum porro validis ex apta lacertis 
£sse, manusque datas utraque a parte ministras, 
Ut facere ad vitam possimus quae foret usus. 

Caetera de genere hoc inter quaecunque pretantur, 
Omnia perversa praepostera sunt ratione; 
Nil adeo quoniam natum est in corpore, ut uti. 
Possemus, sed quod natum est, id procreat usum : 
Nec fuit ante videre oculorum lumina nata; 
Nec dictis orare prius, quam lingua creata est : 
Sed potius longe linguae praecessit origo 
Sermonem ; multoque creatas sunt prius aures, 
Quam sonus est auditus : et omnia denique membra 
Ante fuere (ut opinor) eorum quam foret usus : 
Haud igitur potuere utendi crescere causa. 

At contra conferre manu certamina pugnae, 
Et lacerare artus, foedareque membra cruore, 
Ante fait multo, quam lucida tela volarent : 
Et volnus vitare prius natura coegit 



170 T. LUCRETII CARI 

Quam daret objectum parmai laeva per artem. 

Scilicet et fessum corpus mandare quieti 
Multo antiquius est, quam lecti mollia strata : 
Et sedare sitim prius est, quam pocula, natum. 
Haec igitur possent utendi cognita causa 
Credier, ex usu quae sunt vitaque reperta. 
Illa quidem seorsum sunt omnia, quae prius ipsa 
Nata, dedere suae post notitiam utilitatis : 
Quo genere in primis sensus et membra videmus. 
Quare etiam atque etiam procul est ut credere possis> 
Utilitatis ob ofiicium potuisse creari. 

Illud item non est mirandum, corporis ipsa 
Quod natura cibum quaerit quoiusque animantis ; 
Quippe etenim fluere atque recedere corpora rebus 
Multa modis multis docui, sed plurima debent 
£x animalibus iis quae sunt exercita motu ; 
Multaque per sudorem ex alto pressa feruntur, 
Multa per os exhalantur, quom languida anhelaut. 
His igitur rebus rarescit corpus ; et omnis 
Subruitur natura, dolor quam consequitur rem : 
Propterea capitur cibus, ut sufFulciat artus, 
Et recreet vireis interdatus, atque patentem 
Per membra ac venas ut amorem obturet edendi. 

Humor item discedit in omnia quae loca cunque 
Poscunt humorem, glomerataque multa vaporis 
Corpora, quae stomacho praebent incendia nostro. 



LIBER QUARTUS. l?! 

Dissupat adveniens liquor, ac restinguit, ut ignem ; 
Urere ne possit calor amplius aridus artus. 
Sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro 
Abluitur, sic expletur jejuna cupido. 

Nunc qut fiat, uti passus proferre queamus, 
Cum volumus, varieque datum sit membra movere ; 
Et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri 
Corporis insuerit, dicam : tu percipe dicta. 

Dico animo nostro primum simulacra meandi 
Accidere, atque animum pulsare, ut diximus ante : 
Inde voluntas fit ; neque enim facere incipit ullam 
Rem quisquam, quam mens providit, quid velit, aute. 
At, quod providet, illius rei constat imago. 
Ergo animus quom sese ita commovet, ut velit ire, 
Inque gredi, ferit extemplo, quae in corpore toto 
Per membra, atque artus, animai dissita vis est : 
Et facile est factu, quoniam conjuncta tenetur. 
Inde iea proporro corpus ferit, atque ita tota 
Paullatim moles protruditur atque movetur. 
Praeterea, tum rarescit quoque corpus, et aer, 
Scilicet ut debet qui semper mobilis exstat, 
Per patefacta venit, penetratque foramina largus ; 
Et dispergitur ad parteis ita quasque minutas 
Corporis : hinc igitur rebus fit utrimque duabus, 
Corpus uti, ut navis velis, ventoque, feratur. 

Nec tamen illud in his rebus mirabile constat. 



ZS 



<*;■ 

f 



172 T, LUCRETII CARI 

Tantula quod tantum corpus corpuscula possint 
Contorquere, et onus totum convertere nostrum. 
Quippe etenim ventus subtili corpore tenuis 
Trudit agens magnam magno molimine navim ; 
Et manus una regit quantovis impete euntem : 
jAtque gubernaclum contorquet quolibet unum. 
Multaque per trochleas et tympana pondere magno 
Commovet, atque levi sustoUit machina nisu. 

Nuncquibus ille modis somnusper membraquietem 
Inriget, atque animi curas e pectore solvat, 
Suavidicis potius quam multis versibys edam ; 
Parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam 
Clamor in aetheriis dispersus nubibus austri. 
Tu mihi da tenueis aureis, animumque sagacem» . 
Ne fieri negites quae dicam posse ; retroque 
Vera repulsanti discedas pectore dicta : 
Tutemet in culpa quom sis, ne oernere possis. 

Principio somnus fit, ubi est distracta per artus 
Vis animae, partimque foras ejecta recessit, 
Et partim contrusa magis concessit in altum : 
Dissolvuntur enim tum demum membra, fiuuntque. 
Nam dubium non est, animai' quin opera sit 
Sensus hic in nobis, quem quom sopor impedit esse, 
Tum nobis animam perturbatam esse putandum est» 
Ejectamque foras, non omnem ; namque jaceret 
iEtemo corpus perfusum frigore lethi : 



LIBER QUARTUS. 373 

Quippe ubi nuUa latens animai pars remaneret 
In membris, cinere ut multa latet obrutus ignis, 
Unde reconflari sensus per membra repente 
Possit, ut ex igni caeco consurgere flamma. 

Sed quibus haec rebus novitas cOnfletur, et unde 
Perturbari anima, et corpus languescere possit, 
Expediam : tu fac ne ventis verba prpfundam. 

Principio, externa corpus de parte necessum est, 
Aeriis quoniam vicinum tangitur auris, 
Tundier, atque ejus crebro. pulsarier ictu : 
Proptereaque fere res omnes aut corio sunt, 
Aut etiam conchis, aut callo, aut cortice tectae. 
Interiorem etiam partem spirantibus aer 
Verberat hic idem quom ducitur, atque reflatur. 
Quare utrimque secus quom corpus vapulet, et qupm 
Perveniant plagae per parva foramina nobis 
Corporis ad primas parteis, elementaque prima, 
Fit quasi paullatim nobis per membra ruina. 
Conturbantur enim positurae principiorum 
Corporis, atque animi, sic,. ut pars inde animai 
Ejiciatur, et introrsum pars abdita cedat ; 
Pars etiam distracta per artus, non queat esse 
Conjuncta inter se, nec motu mutua fungi ; 
Inter enim saepit aditus natura, viasque : 
Ergo sensus abit mutatis motibus alte. 
£t quoniam non est quasi quod suffulciat artus. 



174 T. LUCRETII CARI 

Debile fit corpus, languescunt omnia membra; 
Brachia, palpebraeque cadunt, poplitesque cubanti 
Saepe tama sabmittuntur, viresque resolvunt. 

Deinde cibum sequitur somnus, quia quae facit aer, 
Haec eadem cibus, nn venas dum diditur omneis, 
Efficit ; et multo sopor ille gravissimus exstat, 
Quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se 
Corpora conturbant magno contusa labore : 
Fit ratione eadem conjectus porro animai' 
Altior, atque foras ejectus largior ejus, 
Et divisior inter se, ac distractior intus. 

Et quoi quisque fere studio devinctus adhaeret, 
Aut quibus in rebus multum^sumus ante morati, 
Atque in qua ratione fuit contenta magis mens, 
In somnis eadem plerumque videmur obire : 
Causidici causas agere, et componere leges ; 
Induperatores pugnare, ac proelia obire; 
Nautae contractum cum ventis cernere bellum : 
Nos agere hoc autem, et naturam quaerere rerum 
Semper, et inventam patriis exponere chartis. 
Caetera sic studia, atque artes plerumque videntur 
In somnis animos hominum frustrata tenere. 

Et, quicunque dies multos ex ordine ludis 
Adsiduas dederunt operas, plerumque videmus, 
Quom jam destiterint ea sensibus usurpare, 
Reliqiias tamen esse vias in mente patenteis. 



LIBER QUARTUS. 175 

Qua possint eadem rerum simulacra venire : 
Permultos itaque illa dies eadem obversantur 
Ante oculos, etiam vigilantes ut videantur 
Cernere saltanteis, et moUia membra moventeis ; 
Et citharae liquidum carmen, chordasque loquenteis 
Auribus accipere, et consessum cernere eundem, 
Scenaique simul varios splendere decores. 
Usque adeo magni refert studium, atque voluntas, 
Et quibus in rebus consuerint esse operati 
Non homines solum, sed vero animalia cuncta. 
Quippe videbis equos forteis, quom membra jacebunt, 
In somnis sudare tamen, spirareque saepe, 
Et quasi de palma summas contendere vireis, 
Tunc quasi carceribus patefactis saepe quiete. 

Venantumque canes in moUi saepe quiete 
Jactant crura tamen subito, vocesque repente 
Mittunt, et crebras redducunt naribus auras, 
Ut vestigia si teneant inventa ferarum : 
Expergefactique sequuntur inania saepe 
Cervorum simulacra, fugae quasi dedita cemant ; 
Donec discussis redeant erroribus ad se. 
At consueta domi catuiorum blanda propago 
Degere, saepe levem ex oculis, voiucremque soporem 
Discutere, et corpus de terra conripere instant, 
Proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur. 
Et quam quaeque magis sunt aspera seminiorum, 



176 T. LUCRETII CARI 

Tam magis in somnis eadero seevire necessum est. 
At variae fugiunt volucres, pennisque repente 
Sollicitant diviim noctiimo tempore lucos, 
Accipitres somno in leni si proelia, pugnasque 
Edere sunt persectantes, visaeque volantes. 

Porro hominum mentes magnis quse motibus edunt, 
Magna itidem saepe in somnis faciuntque, geruntque. 
Reges expugnant, capiuntur, proelia miscent ; 
Tollunt clamores, quas» si jugulentur ibidem; 
Multi depugnant, gemitusque doloribus edunt; 
Et quasi pantberae morsu saevive leonis 
Mandantur, roagnis clamoribus omnia complent. 
Multi de magnis per somnum rebus loquuntur, 
Indicioque sui facti persaepe fuere : 
Multi roortem obeunt, roulti, de montibus altis 
Se quasi praecipitent ad terram corpore loto, 
. Exterrentur, et ex somno, quasi mentibus capti, 
Vix ad se redeunt permoti corporis aestu. 
Flumen item sitiens, aut fontero propter amoenum 
Adsidet, et toturo prope faucibus occupat amnem. 
Puri saepe lacum propter, se, ac dolia curta, 
Somno devincti credunt extollere vestero, 
Totius humorem saccaturo ut corporis fundant: 
Quoro Babylonica magnifico splendore rigantur. 

Turo, quibus aetatis freta priroitus insinuantur, 
Senien ubi ipsa dies roembris matura creavit. 



LIBER QUARTUS. 177 

Conveniunt simulacra foris e corpore quoque, 

N untia praeclari voltus pulchrique coloris : 

Qui ciet inritans loca turgida semine multo, 

Ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant 

Fluminis ingenteis fluctus, vestemque cruentent. 

SoUicitatur id in nobis, quod diximus ante, 
Semen, adulta aetas quom primum roborat artus : 
Namque alias aliud res commovet atque lacessit ; 
£x homine humanum semc^ ciet una hominis vis. 
Quod simulatque suis ejectum sedibus exit, 
Per membra atque artus decedit corpore toto 
In loca conveniens nervorum certa;, cietque 
Continuo parteis genitaleis corporis ipsas : 
Inritata tument loca semine, fitque voluntas 
Ejicere id, quo se contendit dira libido ; 
Idque petit corpus mens, unde est saucia amore : 
Namque omnes plerumque cadunt in volnus, et illam 
Emicat in partem sanguis, unde icimur ictu, 
£t si comminus est, hostem ruber occupat humor. 

Sic igitur, Veneris qui lelis accipit ictum, 
Sive puer membris muliebribus hunc jaculatur, 
Seu m«ulier toto jactans e corpore amorem, 
Unde feritur, eo tendit, gestitque coire, 
Et jacere humorem in corpus de corpore ductum : 
Namque voluptatem praesagit multa cupido. 
Haec Venus est nobis, hinc autem est nomen Amoris : 



SA 



178 T. LUCRETII CARI 

Hinc illae primum Veneris dulcedinis in cor 
Stillavit gutta, et successit fer\ ida cura : 
Nam si abest quod ames, praesto simulacra tamen sunt 
Ulius, et nomen dulce obversatur ad aureis. 

Sed fugitare decet simulacra, et pabula amoris 
Absterrere sibi, atque alio convertere mentem ; 
Et jacere humorem conlectum in cdrpora quaeque ; 
Nec retinere semel conversum unius amore, 
Et servare sibi curam, certumque doloretn. 
Ulcus enim vivescit, et inveterascit alendo, 
Inque dies gliscit furor, atque aerumna gravescit, 
Si non prima novis conturbes voluera plagis, 
Volgivagaque vagus Venere ante recetitia curfts, 
Aut alio possis animi traducere motus. 

Nec Veneris fructu caret is qui vitat amorem, 
Sed potius quae sunt sine poena commoda sumit: 
Nani certa et pura est sanis magis inde voluptas 
Quam miseris ; etehim potiiindi tempore in ipso 
Fluctuat incertis erroribus ardor amantum : 
Necconstatquid primum ociilis manibusque fruantur. 
Quod petiere, premunt art^, faciuntque dolorem' 
Corporis, et denteis inliduut saepe labellis, 
Osculaque adfigunt, quia non est pura voluptas : 
Et stimuli subsunt, qui instigant laedere idipsum, 
Quodcumque est, rabies unde iltae germina surgunt. 
Sed leviter poenas frangit Venus inter amorem. 



LIBER QUARTUS, 179 

» 

Blandaque refraenat morsus admista voluptas. 

Namque in eo spes est, unde est ardoris origo, 
Restingui quoque posse ab eodem* corpore flammam : 
Quod fieri contra totum natura repugnat : 
Unaque res haec est, quojus quam pluria habemus, 
Tam magls ardescit dira cuppedine pectus. 
Nam cibus atque humor membris adsumitur intus, 
Quae quoniam certas possunt obsidere parteis, • 
Hoc facile expletur laticum frugumque cupido ; 
Ex hominis yero facie, pulchroque colore, 
Nil datur in corpus praeter simuiacra fruendum 
Tenuia, quae vento spes raptat saepe misella. 
Ut bibere in somnis sitiens quom quaerit, et humor 
Non datur, ardorem in membris qui stinguere possit; 
Sed laticum simulacra petit, frustraque laborat, 
In medioque silit torrenti fiumiiie potans. 
Sic in amore Venus simulacris ludit amanteis, 
Nec satiare queunt spectando corpora coram : 
Nec manibus quidquam teneris abradere membris 
Ppssuqt, errantes jncerti corpore toto. 

Denique quom membris conlatis flore fruuntur 
i^tatis, quom jam praesagit gaudia corpus, 
Atque in eo est Venus, ut muliebria conserat arva ; 
Adfigunt avide corpus, jungnntque salivas 

m 

Oris, et inspirant pressantes dentibus ora ; 

i 

Nequidquam : quoniam nihil inde abrader^ possont» 

8 A2 



180 T. LUCRETII CARI 

Nec penetrare, et abire in corpus corpore toto ; 
Nam facere interdum velle, et certare videntur: 
Usque adeo cupide Veneris conipagibu» haerent, 
Membra voluptatis dum vi labefacta liquescunt. 
Tandem ubi se erupit nervis conleeta cupido, 
Parva fit ardoris violenti pausa parumper ; 
Inde redit rabies eadem, et furor ille revisit, 
Quom sibi quod cupiant ipsi, contingere quaenint : 
Nec reperire malum id possunt quae machina vincat ; 
Usque adeo incerti tabescunt volnere caeco. 

Adde quod absumunt vireis, pereuntque labore ; 
Adde quod alterius sub nutu degitur aetas : 
Labitur interea res, et vadimonia fiunt, 
Languent officia, atque aegrotat fama vacillans. 
Unguenta, et pulchra in pedibus Sicyonia rident ; 
Scilicet et grandes viridi cum luce smaragdi 
Auro includuntur, teriturque thalassina vestis 
Adsidue, et Veneris sudorem exercita potat : 
£t bene parta patrum fiunt anademata, mitrae; 
Interdum in pallam, ac Melitensia, Ceaque vertunt, 
Eximia veste et victu convivia, ludi, 
Pocula crebra, unguenta, coronae, serta parantur ; 
Nequidquam : quoniam medio de fonte leporum 
Surgit amari aliquid, quod in ipsis fioribus angat : 
Aut quom conscius ipse animus se forte remordet, 
Desidiose agere aetatem, lustrisque perire ; * 



LIBER QUARTUS. 181 

Aut quod in ambiguo verbum jaeulata reliquit, 
Quod. cupido adfixum eordi vivescit, ut ignis ; 
Aut nimium jactare oculos, aliumve tueri 
Quod putat, in voltuque videt vestigia risus. 

A tque in amore malahaec proprio, summeque secundb 
Inveniuntur; in adverso vero, atque inopi sunt, 
Prendere quae possis oculorum lumine aperto, 
Innumerabilia : ut melius vigilare sit ante, 
Qua docui ratione, eavereque, ne inlaqueeris. 
Nam vitare, plagas in amoris ne laciamur, 
Nott ita diificile est, quam captum retibu»ipsis 
Exire, et validos Veneris perrUmpere nodos. 

£t tamen implicitus quoque possis, inque peditus, 
EfFugere infestum, nisi tute tibi obvius obstes ; 
Et pra^termittas animi vitia omnia primum, 
Tum quaB corporis sunt ejus, quam perpetis, ac vis. 
Nam boc faciunt bominea plerumque cupidine caeci ; 
Et tribuunt ea quae non sunt his commoda vere. 
Multimodis igitur pravas turpeisque videmus^ 
Esse in deliciis, summoque in honore vigere» 
Atque alios alii inrident, Veneremque suadent 
Ut placent, quoniam foedo adflictantur amore,. 
Nec sua respiciunt miseri mala maxima saepe. 
Nigra, |i*sAfxfooc est : immunda et foetida, axoa-fAoc'- 
Caesia, zotXKoi^ior nervosa, et lignea, ^opxois' 
Parvola,. pumilio, y^ot^iTua Xa^ tota merum sal : 



189 T. LUCRETII CARI 

Magna, atque immanis, itoLroLnMhii plenaque honorisi : 
Baiba, loqui non quit, TpayX/Ce/* muta, pudens est. 
Ax flagrans, odiosa, loquacula, >^otiiMiov fit : 
*l(rxyov s^ufimov tum fit, quom vivere non quit 
Prae macie : ^oc^ivn vero est, jam mortua tussi : 
At gemina <et mammosa, Ceres est ipsa ab Jaccho : 
Simula, (riMvn, ac satyra est : labiosa, ^ixnftot. 
Caetera de genere hoc longum est si dicere coner. 

Sed tamen esto jam quantovis oris honore, 
Quoi Veneris membris vis omnibus exoriatur : 
N empe aliae quoque sunt, nempe hac sine viximus ante; 
Nempe eadem facit, et scimus facere omnia turpi : 
Et miseram tetris se suffit odoribus ipsa, 
Quam famulae longe fugitant, furtimque cachinnant. 

At lacrymans exclusus amator limina saepe 
Floribus et sertis operit, posteisque superbos 
Unguit amaracino, et foribus miser oscula figit : 
Quem si jam admissum, venientem ofienderit aura 
Una modo, causas abeundi quaerat honestas ; 
£t meditata diu cadat alte sumpta quereia ; 
Stultitiaeque ibi se damnet, tribuisse qubd illi 
PluS videat, quam mortali concedere par est. 
Nec Veneres nostras hoc fallit; quo magis ipsae 
Omnia summopere hos vitae postscenia celant, 
Quos retinere volunt, adstrictosque esse in amore ; 
Nequidquam : quoniam tu aniino tamen omnia possis 



LIBER QUARTUS. 183 

Protrahere in lucem, atque omneis anquirere nisus : 
Et si bello animo est, et non odiosa vicissim, 
Praetermittet te humanis concedere rebus. 
Nec mulier semper ficto suspirat amore, 
Quee complexa viri corpus cum corpore jungit ; 
Et tenet adsuctis bumectans oscula labris : 
Nam facit ex animo saepe, et communia quaerens » 
Gaudia, soilicitat spatium decurrere amoris. 
Nec ratione alia volucres, armenta, feraeque, 
Et pecudes, et equae maribus subsidere possent, 
Si non, ipsa quod illorum subat, ardet abundans 
Natura, et venerem salientum laeta retractat. 
Nonne vides etiam, quos mutua saepe voiuptas 
Vinxit, ut in vinclis communibus excrucientur ? 
In triviis non saepe canes discedere aventeis, 
Divorsi cupide summis ex viribus tendunt, 
Quom interea validis Veneris compagibus haerent? 
Quod facerent numquam, nisi mutua gaudia nossent, 
Quae lacere in fraudem possent, vinctpsque tenere. 

. m 

Quare etiam atque etiam (ut dico) est commnnis 
voluptas. 
Et oommiscendo quom semine, forte virile 
Foemina vi mulxit subita; vi conripuitque ; 
Tum similes matnim materno semine fiunt ; 
[Jt patribus patrio : sed quos utriusque figurae 
Esse vides juxtim, miscenteis volta parentum. 



184 T. LUCRETII CARI 

Corpore de patrio et materno sanguiue crescunt, 
Semina quom Veneris stimulis excita per artus 
Obvia conflixit conspirans mutuus ardor, 
Et neque utrum superavit eorum, nec superatum est. 
Fit quoque, ut interdum similes exsistere avorum 
Possint, et referant proavorum saepe figuras, 
Propterea, quia multa modis primordia multis 
Mista suo celant in corpore ssepe parentes, 
Quae patribus patres tradunt a stirpe profecta : 
Inde Venu« varia producit sorte figuras; 
Majorumqae refert voltus, vocesque, comasque ; 
Quandoquidem nihilo minus haec de semine certo 
Fiunt, quam facies, et corpora, membraque nobis. 
Et muliebre oritur patrio de semine saeclum ; 
Maternoque mares exsistunt corpore creti. 
Semper enim partus duplici de semine constat ; 
Atque, utri simile est magif$ id, quodcumque creatur, 
Ejus habet plus parte aequa, quod cernere possis, 
Sive virAm suboles, sive est muliebris origo. 
Nec divina satum genitalem numina quoiquam 
' Absterrent, pater a natis ne dulcibus unquam 
Adpelletur, et ut sterili Venere exigat ajvom ; 
Quod plerique putant ; et multo sanguine moesti 
Conspergunt aras, adolentque altaria donis, 
Ut gravidas reddant uxores semine largo. 
Nequidquam div6m numen, sorteisque fatigant : 



LIBER QUARTUS. 185 

Nam steriles Dimium crasso sunt semine partim ; 
Et liquido praeter justam, tenuique vicissim : 
Tenue, locis quia non potis est ad figere adhsesum, 
Liquitur extemplo, et revocatum cedit ab ortu : 
Crassius hoc porro, quoniam concretius aequo 
Mittitur, aut non tam prolixo provolat ictu ; 
Aut penetrare locos aeque nequit ; aut penetratnm, . 
i^gre admiscetur muliebri semine semen. 

Nam multum harmoniae Veneris differre videntur; 
Atque alias alii complent magis, ex aliisque 
Suscipiunt aliae pondus magis, inque gravescunt : 
£t multae steriles hymenaeis ante fuerunt 
Pluribus, et nactae post sunt tamen, unde puellos 
Suscipere, et partu possent ditescere dulci ; 
Et, quibus ante domi fcecundae saepe nequissent 
Uxores parere, inventa est illis quoque compar 
Natura, ut possent natis munirQ senectam. 
Usque adeo magni refert, ut semina possint 
Seminibus commisceri genitaliter apta, 
Crassaque conveniant liquidis, et liquida crassis, 
Quae quoi juncta viro sit foemina per Veneris res, 

Atque in eo refert, quo victu vita colatur ; 
Namque aliis rebus concrescunt semina membris, 
Atque aliis extenuantur, tabentque vicissim. 
£t (fuibus ipsa modis tractetur blanda voluptas, 
Id quoque permagni refert : nam more ferarum, 

9» 



186 T. LUCRETII CARI LIB. IV. 

Quadrupedumque magis ritu, plenimque putantur 
Concipere uxores, quia sic loca sumere possunt 
Pectoribus positis, sublatis semina lumbis. 
Nec molles opus sunt motus uxoribus hilum : 
Nam mulier prohibet se concipere, atque repugnat, 
Clunibus ipsa viri Venerem si laeta retractet ; 
Atque exossato ciet omni pectore fluctus : 
Eicit enim sulcnm recta regione viaque 
Vomeris, atque locis avertit seminis ictum. 
Idque sua causa consuerunt i^corta moveri, 
Ne complerentur crebro, gravidaeque jacerent, 
Et simul ipsa viris Venus ut concinnior esset : 
Conjugibus quod nil nostris opus esse videtur. 

Nec divinitus interdum, Venerisque sagittis 
Deteriore fit ut forma muliercula ametur : 
Nam facit ipsa suis interdum foemina factis, 
Morigerisque modis, et munde corpore culto, 
Ut facile insuescat secum vir degere yitam. 

Quod superest, consuetudo concinnat amorem ; 
Nam leviter quamvis, quod crebro lunditur ictu, 
Vincitur in longo spatio tamen, atque labascit : 
Nonne vides, etiam guttas in saxa cadeuteis 
{lumoris longo in spatio pertundere saxa? 



T. LUCRETII CARI 



DE RERUM N ATU RA 



LIBER QUINTUS. 



yois potis est dignum polleDti pectore carmen 
Condere, pro rerum majestate, hisque repertis ? 
Quisve valet verbis tantum, qui fingere laudes 
Pro meritis ejus possit, qui talia nobis 
Pectore parta suo, qusesitaque praemia liquit? 
Nemo (ut opinor) erit mortali corpore cretus. 
Nam si; ut ipsa petit majestas cognita rerum, 
Dicendum est ; Deus ille fuit, Deus, inclute Memmi, 
Qui princeps vitae. rationem invenit eam, quae 
Nunc adpellatur Sapientia ; quique per artem 
Fluctibus e tanjtis vitam, tantisque tenebris, 
In tam tranquillo, et tam clara luce locavit. ' 

Confer enim divina aliorum antiqua reperta. 
Namque Ceres fertur fruges, Liberque liquoris 



3B9 



188 T. LUCRETII CARI 

Vitigeni laticem mortalibus iDstituisse ; 
Quom tamen his posset sine rebus vita maoere : 
Ut fama est aliquas etiam nunc vivere genteis. 
At bene non poterat sine puro pectore vivi. 
Quo magis hic merito nobis Deus esse videtur ; 
£x quo nunc etiam per magnas didita genteis 
Dulcia permulcent animos solatia vitae. 

Herculis antistare autem si facta putabis, 
Longius a vera multo ratione ferere : 
Quid Nemeaeus enim nobis nunc magnus hiatus 
Ille leonis obesset, et horrens Arcadius sus ? 
Denique quid Cretae taurus, Lemaeaque pestis 
Hydra venenatis posset vallatacolubris? 
Quidve tripectora tergemini vis Geryonai', 
£t Diomedis equi spirautes naribus ignem 
Thracen, Bistoniasque plagas, atque Ismara propter, 
'iantopere ofBcerent nobis? uncisque timendae 
Unguibus Arcadiae volucres Stymphala colentes? 
Aureaque Hesperidum servans fulgentia malst 
Asper, acerba tuens, iramani corpore serpens, 
Arboris amplexus stirpem ; quid denique obesset, 
Propter Atlantaeum littus, pelageque severa, 

Quonequenosteraditquisquam,nequebarbaru8audet? 
Ciot<'ra d'e genere hoc quae sunt porlenta perempta, 
8i non victa forent, qnid tandem viva nocerent? 
Nii, ut opinor : ita ad satiatem terra ferarum 



LIBER QUINTUS. '189 

Niinc etiam scatit, et trepido terrore repleta est 
Per nemora ac monteis magnos, sylvasque profundas ; 
Quae loca vitandi plerumque est nostra potestas. 

At nisi purgatum est pectus, quae proelia nobis, 
Atque pericula tunc ingratis insinuandum? 
Quantae conscindunt hominem cuppedinis acres 
Sollicitum curae? quantique perinde timores? 
Quidve superbia, spurcities, petulantia, quantas 
Efficiunt cladeis? quid luxus, desidiesque? 

Haec igitur qui cuncta subegerit, ex animoque 
Expulerit dictis, non armis, nonne decebit 
Hunc hominem numero diviim dignarier esse ? 
Quom bene praesertim multa, ac diviuitus ipsis 
Immortalibus de divis dare dicta suerit, 
Atque omnem rerum naturam pandere dictis. 

Quoius ego ingressus vestigia, nunc rationes 
Persequor, ac doceo dictis, quo quaeque creata 
Fcedere sint, in eo quam sit durare necessum ; 
Nec validas aevi valeant rescindere leges. 
Quo genere in primis auimi natura reperta est 
Nativo primum cotisistere corpore creta ; 
Nec posse incolamis magnum durare per aevom : 
Sed simulacra solere in somnis fallere mentem, 
Cemere quom videamur eum quem vita reliquit. 

Quod superest, nunc me huc rationis detuUt ordo, 
Ut mihi, mortali consistere corpore mundum. 



190 T. LUCRETII CARI 

Nativomque simul, ratio reddunda sit, esse: 
£t quibus ille modis congressus materiai 
Fund^rit terram, coelum, mare, sidera, solem, 
Lunaique globum ; tnm quae tellure animantes 
Exstiterint, et quae nullo sint tempore natae ; 
Quove modo genus humanum variante loquela 
Coeperit inter se vesci per nomina rerupa : 
£t quibus ille modis div6m metus insinu^rit 
Pectora,, terrarum qui in orbi sancta tuetur 
Fana, lacus, lucos, aras, simulacraque div6m. 

Praeterea, solis cursus, lunaeque meatus 
Fxpediam, qua vi fiectat natura gubernans : 
Ne forte haec inter coelum terramque reampr 
Libera sponte sua cursus lustrare perenneis, 
Morigera ad fruges augendas, atque animanteis : 
Neve aliqua div6m volvi ratione putemus. 
Nam, bene qui 'didicere deos securum agere aevom, 
Si tamen interea miraotur qua ratione 
Quaeque geri possint, praesertim rebus in illis, 
Quae supera caput aetheriis cernuntur in oris ; 
Rursus in antiquas referuntur relligiones, 
£t dominos acreis adsiscunt, omnia posse 
Quos miseri credunt, ignari quid queat esse, 
Quid nequeal ; finita potestas denique quoique 
Quanam sit ratione, atque alte terminus haerens. 

Quod superest, ne te in promissis plura moremur ; 



LIBER QUINTUS. 191 

Principio, maria ac terras ccelumque tuere : 
Horum naturam triplicem, tria corpora, Memmi, ■ 
Treis species tam, dissimileis, tria talia texta, 
Una dies dabit exitio ; multosque per annos 
Sustentata ruet moles et machina mundi. 

Nec me animi fallit, quam res nova, miraque menti, 
Accidat, exitium coeli terraeque futurum ; 
Et quam difficile id mihi sit pervincere dictis ; 
Ut fit, ubi insolitam rem adportes auribus ante, 
Nec tamen hanc possis oculorum subdere visu, 
Nec jacere indu manus, via qua munita fidei 
Proxima fert humanum in pectus, templaque mentis : 
Sed tamen effabor ; dictis dabit ipsa fidem res 
Forsitan, et graviter terrarum motibus ortis 
Omnia conquassari in parvo tempore cernes : 
Quod procul a nobis flectat fortuna gubernans; 
Et ratio potius, quam res persuadeat ipsa, 
Succidere horrisono posse omnia victa fragore. 
• Qua prius adgrediar quam de re fundere fata, 
Sanctius et multo certa ratione magis quam 
Pythia, quae tripode e Phoebi lauroque profatur, 
Multa tibi expediam doctis solatia dictis : 
Relligione refraenatus ne forte rearis 
Terras, et solem, coelum, mare, sidera, lunam, 
Corpore divino debere aetema manere : 
Proptereaque putes ritu par esse gigantum. 



192 T. LUCRETII CARI 

Pendere eos poenas immaoi pro scelere omneis, 
Qui ratione sua disturbent moenia mundi, 
Praeclarumque velint coeli restinguere solem, 
Immortalia mortali sermone notantes. 

Quae procul usque adeo divino ab numioe distant, 
Inque de^^m numero sic sunt indigna videri, 
Notitiam potius praebere ut posse putentur, 
Quid sit vitali motu sensuque remotum. 
Quippe etenim noo est cum quovis corpore ut esse 
Posse aoimi oatura putetur, coosiliumque : 
Sicut io aethere ooo arbor, oec io aequore salso 
N ubes esse queunt, oeque pisces vivere io arvis ; 
Nec cruor io iigois, oec saxis succus inesse : 
Certum ac dispositum est,ubiquidquid crescat et iosit. 
Sic aoimi oatura oequit sine corpore oriri 
Sola, oeque a oervis, et saoguioe foogiter esse : 
IIoc si posset eoim, multo prius ipsa animi vis 
In capitb, aut humeris, aut imis calcibus esse 
Posset, et iooasci quavis io parte soleret : 
Tandeiu in eodem homine,atquein eodem vase maneret. 
Quod quoniam nostro quoqueconstatcorpore certum, 
Dispositumque videtur, ubi esse et crescere possit 
Seorsumanimaatqueaninms; taoto magis ioficianduiQ 
Totum posse extra corpus formamque aoimalem 
Putribus io glebis terrarum, aut soUs in igni, 
Aut in aqua durare, aut altis aetheris oris. 



LIBER QUINTUS. 193 

Haud igltur constant divino prsedita sensu, 
Quandoquidem nequeunt yitaliter esse animata. 

lllud item non est ut possis credere, sedes . 
Flsse de{im sanctas in mundi partibus uUis : 
Tehuis enim natura deiim, longeque remota 
Sensibus a nostris, animi vix raente videtur. 
Quse quoniam manuum tactum subfumt et ictum, 
lactile nil nobis quod sit, contingere debet; 
Tangere enim non quit, quod tangi non licet ipsum. 
Quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse 
Dissimiies debent, tenues de corpore eorum. 
Quae tibi posterius largo sermone probabo. 

Dicere porro, hominum causa voluisse parare 
Praeclaram mundi naturam, proptereaque 
Id laudabile opus div6m laudare decere, 
iEternumque putare, atque immortale futurum, 
Nec fas esse, deiftm quod sit ratione vetusta 
Gentibus humanis fundatum perpetuo aevoj 
Sollicitare suis uUa vi ex sedibus unquam, 
Nec verbis vexare, et ab imo ev^rtere summam ; 
Caetera de genere hoc adfingere, et addere, Memmi, 
Desipere est : quid enim immortalibus atque beatis 
Gratia nostra queat largirier emolumenti, 
Ut nostra quidquam causa gerere adgrediantur ? 
Quidve novi potuit tanto post ante quietos 
Inlicere, ut cuperent vitam mutare priorem 1 



194 T. LUCRETII CARI 

Nam gauclere novis rebus debere videtur, 

Quoi veteres obsunt ; sed, quoi nil accidit segri 

Tempore in anteacto, quom pulchre degeret aevom, 

Quid potuit novitatis amorem accendere tali ? 

An, credo, in tenebris vita ac moerore jacebat, 

Donec diluxit rerum genitalis origo? 

Quidve mali fuerat nobis non esse creatis ? 

Natus enim debet, quicunque est, velle manere 

In vita, donec retinebit blanda voluptas.; 

Qui nunquam vero vitae gustavit amorem, 

Nec fuit in numero, quid obest non esse creatum 1 

Exemplum porro gignundis rebus, et ipsa 
l^Jotilies hominum, divis unde insita primum, 
Quid vellent facere ut scirent, animoque viderent? 
Quove modo est unquam vis cognita principiorum, 
Quidnam inter sese permutato ordine possent, 
Si non ipsa dedit specimen natura creandi ? 
Namque ita multimodis multis primordia reruin 
Ex infinito jam tempore percita plagis, 
Ponderibusque suis consu^runt concita ferri, 
Omnimodisque coire, atque omnia pertentare, 
Quaecunque inter se possint congressa creare,* 
Ut non sit mirum si in taleis disposituras 
Deciderunt quoque, et in taleis venere meatus 
Qualibus haec rerum genitur nunc summa novando. 

Quod si jam rerum ignorem primordia quae sint. 



LIBER QUINTUS. 195 

Hoc tamen ex ipsis coeli rationibus ausim 
Confirmare, aliisque ex rebus reddere multis, 
Nequaquam nobis divinitus esse paratam 
Naturam rerum, tanta stat praedita culpa. 

Principio, quantum coeli tegit impetus ingens, 
Inde avidam partem montes, sylvaeque ferarum 
Possedere, tenent rupes, vastaeque paludes, 
£t mare, quod late terrarum distinet oras. 
Inde duas porro prope parteis fervidus ardor, 
Assiduusque geli casus mortalibus aufert. 

Quod superest arvi, tamen id natura sua vi 
Sentibus obducat, ni vis humana resistat, 
Vitai causa valido consueta bidenti 
Ingemere, et terram pressis proscindere aratris : 
Si non foecundas vertentes vomere glebas, 
Terraique solum subigentes, cimus ad ortus, 
Sponte sua nequeant liquidas existere in auras. 

Et tamen interdum magno quaesita labore, 
Quom jam per tepras frondent, atque omnia florent, 
Aut nimiis torret fervoribus aetherius sol, 
Aut subiti perimunt imbres, gelidaeque pruinae, 
Flabraque ventorum violento turbine vexant. 

Praeterea genus horriferum natura ferarum, 
Humanae genti infestum, terraque marique, 
Cur alit atque auget ? cur anni tempora morbos 
Adportant ? quare mors immatura vagatur 1 



«Cft 



196 T. LUCllETM CARI 

Tum porro puer, ut saevis projectus ab undis 
Navita, nudus humi jacet, infans, indigus omni 
Vitai auxilio, quom primum in luminis oras 
Nixibus ex alvo matris natura profudit; 
Vagituque locum lugubri complet, ut sequum est, 
Quoi tantum in vita restet transire malorum. 
At variae crescunt pecu.de8, armenta, feraeque; 
Nec crepitacula eis opus est, nec quoiquam adhibenda est 
Almae nutricis blanda atque infracta loquela: 
Nec varias quaerunt vesteis pro tempore coeli. 
Denique non armis opus est, non mcenibus altis, 
Queis sua tutentur, quando omnibus omnia large 
lellus ipsa parit, naturaque daedala rerum. 

Principio, quoniam terrai corpus, et humor, . 
Aurarumque leves. animae, calidique vapores, 
E quibus haec rerum consistere suuima videtur, 
Omnia nativo ac mortali corpore constaut : 
Debet tota eadem mundi natura putari. 
Quippe etenim quorum parteis efmembra videmus 
Corpore nativo et mortalibus esse figuris ; 
Haec eadem ferme mortalia cernimus esse, 
Et nativa simul. Quapropter maxima mundi 
Quom videam membra ac parteis consumpta regigni, 
Scire licet, coeli quoque idem terraeque fuisse 
Principiale aliquod tempus, clademque futuram. 

lilud in his rebus ne me arripuisse rearis. 



LIBER QUINTUS. 197 

Memmi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi 
Esse, oeque humorem dubitavi aurasque perire, 
Atque eadem gigni, rursusque augescere dixi. 

Principior, pars terrai nonnulla perusta 
Solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi 
Pulveris exhalat nebulam, nubeisque volanteis, 
Quas validi toto dispergunt aere venti : 
Pars etiam glebarum ad diluviem revocatur 
Imbribus, et ripas radentia flumina rodunt. 
Praeterea, pro parte sua quodcunque alit, auget, 
Roditur; et quoniam dubio procul esse videtur 
Omniparens, eadem rerum commune sepulcrum, 
Ergo terra tibi libatur, et aucta recrescit. 

Quod superest, humore novo mare, flumina, fonteis 
Semper abundare, et latices manare perenneis, 
Nil opus est verbis, magnus decursus aquarum 
Undique declarat : sed primum quidquid aquai 
Tollitur, in summaque fit, ut nihil humor abundet ; 
Partim quod validi verrentes sequora venti 
Deminuunt, radiisque retexens aetherius sol ; 
Partim quod subter per terras diditur omneis : 
Percolatur enim virus, retroque remanat 
Materies humoris, et ad caput amnibus omnis 
Convenit ; inde super terras fluit agmine dulci, 
Qua via secta semel liquido pede detulit undas. 

Aera nunc igitur dicaiT; qui corpore toto 



198 T, LUCRETII CARI 

Innumerabiliter privas mutatur in horas. 
Semper enim quodcunque fluit de rebus, id omne 
Aeris in magnum fertur mare ; qui nisi contra 
Corpora retribuat rebus, recreetque fluenteis, 
Omnia jam resoluta forent, et in aera versa : 
Haud igitur cessat gigni de rebus, et in res 
Recidere adsidue, quoniam fluere omnia constat. 

Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol 
Inrigat adsidue coelum candore recenti, 
Suppeditatque novo confestim lumine lumen; 
Nam primum quidquid fulgoris disperit eij, 
Quocunque accidit : id licet hinc cognoscere possis, 
Quod simul ac primum nubes succedere soli 
Coepere, et radios inter quasi rumpere lucis, 
Extemplo inferior pars horum disperit omnis, 
Terraque.inumbratur, qua nimbi cunque feruntur; 
Ut noscas splendore novo res semper egere, 
Et primum jactum fulgoris quemque perire ; 
Nec ratione alia res posse in sole videri, 
Perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum. 

Quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt, 
Lumina, pendentes lychni, claraeque coruscis 
Fulguribus, pingues multa caligine tedae, 
Consimili properant ratione, ardore ministro, 
Suppeditare novum lumen, tremere ignibus instant; 
Instant, nec loca-lux inter quasi rupta relinquit: 



LIBER QUINTUS. 199 

Usqueadeo properanter ab omnibus ignibus ejus 

Exitium celeri celeratur origine flammae. 

Sic igitui*, solem, lunam, stellasque putandum 

Ex alio atque alio lucem jactare subortu, 

Et primum quidquid flammai' perdere semper : 

Inviolabilia haec ne credas forte vigere. 

Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo ? 
Non altas turreis ruere, et putrescere saxa? 
Non delubra de{lm, simulacraque fessa fatisci 1 
Nec sanctum numen fati protpllere fineis 
Posse, neque adversus naturae foedera i^iti 1 
Denique non monumenta vii*i!^m dilapsa videmus 
Cedere proporro, subitoque sencscere casu ? 
Non ruere avolsos siiices a montibus altis, 
Nec validas aevi vireis perferre patique 
Finiti ? neque enim caderent avolsa repente, 
Ex infinito quae tempore pertoler^ent 
Omnia tormenta aetatis privata fragore. 

Denique jam tuere hoc circum, supraque, quod 
omnem 
Continet amplexu terram ; quod procreat ex se 
Omnia (quod quidam memorant) recipitque peremta : 
Totum nativom mortali corpore constat : 
Nam quodcunque alias ex se res auget alitque^ 
Deminui debet, recreari quom recipit res. 

Praeterea, si nulla fuit genitalis origo 



200 T. LUCRETII CARI 

Terrai et coeli, semperque aetema fuere, 

Cur supera bellum Thebanum, et funera Trojae, 

Non alias alii quoque res recinere poetae ? 

Quo tot facta virAm toties cecidere ? nec usquam 

iEternis famae monumentis insita florent! 

Verum (utopinor) habet novitatem summa,recen8que 
Natura est mundi, neque pridem exordia cepit. 
Quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur, 
Nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt 
Multa: modo organici melicos peperere sonores. 
Denique na^ura haec rerum ratioque reperta est 
Nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus 
Nunc ego sum, in patrias qui possim vertere voces. 
Quod si forte fuisse antehac eadem omuia credis, 
Sed periisse hominum torrenti saecla vapore, 
Aut cecidisse urbeis magno vexamine mundi, 
Aut ex imbribus adsiduis exlsse rapaceis 
Per terras amneis, atque oppida cooperuisse : 
Tanto quippe magis victus fateare necesse est, 
Exitiitm quoque terrai coelique futurum. 
Nam quom res tantis morbis tantisque periclis ' 
Tentarentur, ibi si tristior incubuisset 

« 

Causa, darent late cladem magnasque ruinas : 
Nec ratione alia mortales esse videmur 
Inter nos, nisi quod morbis aegriscimus isdem, 
Atque illi, quos a vita natura removit. 



LIBER QUINTUS. 201 

Praeterea, qusecuDque inanent seterna, necesse est, 
Aut quia sunt solido cum corpore, respuere iclus, 
Nec penetrare pati sibi quidquam, quod queat arctas 
Dissociare intus parteis, ut materiai 
Corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante : 
Aut ideo durare aetatem posse per omnem, 
Plagarum quia sunt experlia, sicut inane est, 
Quod manet intactum, neque ab ictu fungitur hilum : 
Aut etiam, quia nulla loci sit copia circum, 
Quo quasi res possint discedere, dissolvique; 
Sicut summarum suqima est aeterna, neque extra 
Quis locus est quo dissiliant; neque corpora sunt quae 
Possint incidere, et valida dissolvere plaga. • 
At neque (uti docui) solido cum corpore mundi 
Natura est, quoniam admistum est in rebus inane : 
Nec tamen est ut ihane : neque autem corpora desunt, 
Ex infinito quae possint forte coorta 
Proruere hanc rerum violento turbine summam, 
Aut aliam quamvis cladem importare perlcli : 
Nec porro natura loci, spatiumque profundi 
Deficit, exspargi quo possint mcenia mundi, 
Aut alia quavis possint vi pulsa perire. 
Haud igitur lethi praeclusa est janua coelo, 
Nec soli, terraeque, nec altis aequoris undis : 
Sed patet immani et vasto respectat hiatu. 

Quare etiam nativa necessum est confiteare 

to 



e02 T. LUCRETII CARI 

Haec eadem : neque enim, mortali corpore quae sunl, 
Ex infinito jam tempore adhuc potuissent 
Immensi validas aevi contemnere vireis. 
Denique tantopere inter se quom maxima mundi 
Pugnent membra, pio nequaquam concita bello ; 
Nonne vides aliquam longi certaminis ollis 
Posse dari finem ? vel quom sol et vapor omnis 
Omnibus epotis humoribus exsuper^rint, 
Quod facere intendunt,neque adhuc conata patrantur, 
Tantum suppeditant amnes, ultroque minantur 
Omnia diluviare ex alto gurgite ponti ; 
Nequidquam : quoniam verrentes aequora venti 
Deminuunt, radiisque retexens aetherius sol ; 
Ex siccare prius confidunt omnia posse, 
Quam liquor incaepti possit contingere finem. 
1 autum spirantes a^quo certamine bellum 
Magnis de rcbus inter se cernere certant : 
Quom semel iu terra fuerit superantior ignis, 
Et semel (^ut fama est) humor regnarit in arvis. 
Iguis enim superavit, et ambens multa perussit^ 
Avia quom Phaethonta rapax vis solis equorum 
uKlhoiv r.jptavit toto, terrasque per omneis. 
A\ pator ouuiipotens ira tum percitus acri 
Ma«'aauiuium Phaethouta repenti fulminis ictu 

^ m 

|)eturba\it equis in terram ; solque cadenti 
Ob\ius tvlermuu susct^pit himpada mundi; 



LIBER QUINTUS. 203 

Disjectosque redegit equos, junxitque trementeis ; 
Inde suum per iter recreavit cuncta gubernans. 
Scilicet, ut veteres GrajAm cecinere poetae»; 
Quod procul a vera est animi ratione repulsum. 
. Ignis enim superare potest, ubi materiai 
£x infinito sunt corpora plura coorta ; 
Inde cadunt vires aliqua ratione revictae, 
Aut pereunt res exustae torrentibus auris. 
Humor item quondam coepit superare coortus, 
Ut fama est hominum, multas quando obruit urbeis ; 
Inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit, 
Ex infinito fuerat quaecunque coorta, 
Constiterunt imbres, et flumina vim minuerunt. 

Sed quibus ille raodis conjectus materiai 
Fund^rit coelura ac terram, pontique profunda, 
Solis, lunai cursus, ex ordine ponam. 
Nam certe neque consilio primordia rerum 
Ordine se suo quaeque, sagaci mente loclirunt ; 
Nec quos quaeque darent motus pepigere profecto : 
Sed quia multimodis multis primordia rerum 
Ex infinito jam tempore percita plagis, 
Ponderibusque suis consu^runt concita ferri, 
Omnimodisque coire, atque omnia pertentare, 
Quaecunque inter se possent congressa creare ; 
Propterea fit, uti magnum volgata per aevom 
Omnigenos coetus et motus experiundo, 

9D3 



204 T. LUCRETII CARI 

Tandem conveniant ea, quae conventa repente 
Magnarum rerum fiant exordia saepe, 
Terrai, maris, et coeli, generisque animantum. 

Hic neque tum solis rota cerni lumine largo 
Altivolans poterat, neque raagni sidera mundi, 
Nec mare, nec coelum, nec denique terra, neque aer, 
Nec similis nbstris rebus res ulla videri : 
Sed nova tempestas quaedam, molesque coorta. 
DifFugere inde loci partes coepere, paresque 
Cum paribus jungi res, et discludere mundum, 
Membraque dividere, et magnas disponere parteis 
Omnigenis e principiis, discordia quorum 
Intervalla, vias, connexus, pondera, plagas, 
Concursus, motus turbabat, proelia miscens, 
Propter dissimileis formas variasque figuras ; 
Quod non omnia sic poterant conjuncta manere, 
Nec motus inter sese dare convenienteis : 
Hoc est a terris altum secernere coelum, 
Et seorsum mare uti secreto humore pateret, 
Seorsus item puri secretique aetheris ignes. 

Quippe etenim primum terrai corpora quaeque, 
Propterea quod erant gravia, et perplexa, coibant, 
In medioque imas capiebant omnia sedes : 
Quae quanto magis inter se perplexa coibant, 
'Yam magis expressere ea, quae mare, sidera, solem, 
L,unamque efficerent, et magni moenia mundi. 



LIBER QUINTUS. 205 

Omnia eiiim magis haec e laevibus atque rotundis 
Seminibus, multoque minoribus sunt elementis, 
Quam tellus : ideo per rara foramina terrae 
Partibus erumpens primus se sustulit aether 
Signifer, et multos secum levis abstulit igneis : 
Non alia longe ratione, ac saepe videmus, 
Aurea quom primum gemmanteis rore per herbas 
Matutina rubent radiati lumina solis, 
Exhalantque Jacus nebulam, fluviique perennes ; 
Ipsa quoque interdum tellus fumare videtur : 
Omnia quae sursum quom conciliantur in alto, 
Corpore concreto subtexunt nubila ccelum : 
Sic igitur tum se levis ac difiusilis aether 
Corpore concreto circumdatus undique sepsit, 
£t late difTusus in omneis undique parteis, 
Omnia sic avido complexu caetera sepsit. 
Hunc exordia sunt sdlis lunaeque secuta ; 
Inter utrosque globi quorum vertuntur in auris : 
Quae neque terra sibi adscivit, neque maximus aether; 
Quod nec tam fuerint gravia, ut depressa sederent, 
Nec levia, ut possent per summas labier oras : 
Et tamen inter utrosque ita sunt, ut corpora viva 
Versent, et partes ut mundi totius exstent. 
Quod genus in nobis quaedam licet in statione 
Membra manere, tamen cum sint ea, quae moveantur. 
•His igitur rebus retractis, terra repente. 



> . 



e06 T. LUCRETII CARt 

Maxima qua nunc se ponti plaga caerula tendit, 
Succidit, et salso subfodit gurgite fossas ; 
Inque dies quanto circum magis aetheris sestus, 
Et radii solis cogehant undique terram, 
Verberibus crebris extrema ad limina apertam, 
In medio ut propulsa suo condensa coiret ; 
Tam magis expressus salsus de corpore sudor 
Augebat mare manando, camposque natanteis; 
£t tanto magis illa foras elapsa volabaot 
Corpora multa vaporis, et aeris, altaque coeli 
Densebant procul a terris fulgentia templa : 
Sidebant campi, crescebant montibus allis 
Adscensus : neque enim poterant subsidere saxa, 
Nec pariter tantundem omnes succumbere partes. 
Sic igitur terrae concreto corpore pondus 
Constitit, atque omnis mundi quasi limus in imum 
Confluxit gravis, et subsedit fuYiditus, ut faex. 

Inde mare, inde aer, inde aether ignifer ipse. 
Corporibus liquidis sunt omnia pura relicta ; 
Et leviora aliis alia : et liquidissimus aether, 
Atque levissimua, aerias super influit auras ; 
Nec liquidum corpus turbantibus aeris auris 
Commiscet : sinit haec violentis omnia verti 
Turbinibus ; sinit incertis turbare procellis : 
Ipse suos igneis certo fert impete labens. 
Nam modice fluere, atque uno posse aethera nisu. 



LIBER QUINTUS. 207 

Significat ponti mare, certo quod fluit aestu, 
Unum labendi conservans usque tenorem. 

Motibus astrorum nunc quae sit causa, canamus. 
Principio, magnus coeli si vertitur orbis, 
Ex utraque polum parti premere aera nobis 
Dicendum est, extraque tenere, et claudere utrimque; 
Inde alium supera fluere, atque intendere eodem, 
Quo volvenda micant alterni sidera mundi : 
Ast alium subter, contra qui subvehat orbem ; 
Ut fluvios versare rotas atque haustra videmus. 

Est etiam quoque,uti possit coelum omne manere 
In statione, tamen quom lucida signa ferantur : 
Sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus, 
Quaerentesque viam circunaversantur, et ignes 
Passim per coeli volvunt se immania templa : 
Sive aliunde fluens alicunde extrinsecus aer 
Versat ageys igneis ; sive ipsi serpere possunt, 
Quo quoiusque cibus vocat, atque invitat eunteis, 
Flammea per coelum pascenteis cofpora passim. 
Nam quid in hoc mundo sit eorum, ponere certuto 
Diflicile est : sed quid possit, fiatque per omne 
In variis mundis varia ratione creatis, 
Id doceo ; plureisque sequor disponere causas 
Motibus astroTum, quae possint esse per omne, 
E quibusuna tamen sit ethaecquoquecausanecesseest, 
Quae vegeat motum signis : sed quae sit earum 



208 T. LUCRETII CARI 

Pra3cipere,baudquaquamestpedetentiniprogredienlis. 

Terraque ut in media mundi regione quiescat, 
Evanescere paullatim, et decrescere pondus 
Convenit : atque aliam naturam subter habere 
Ex ineunte aevo conjunctam, atque uniter aptam 
Partibus aeriis .muudi, quibus insita sidit. 
Propterea non est oneri, neque deprimit auras ; 
IJt suaquoique homini nullo sunt pondere membra: 
Nec caput est oneri collo, nec denique totum 
Corporis in pedibus pondus sentimus inesse. 
At quiECunque foris veniunt, impostaque nobis 
Pondera sunt, laedunt permuUo saepe minora : 
Usqueadeo magni refert, quoi quae adjaceat res. 
Sic igitur tellus non est aliena repente 
Adlata, atque auris aliunde objecta alienis : 
Sed pariter prima concepta ab origine mundi ; 
Certaque pars ejus, quasi nobis membra, yidetur. 

Praeterea grandi tonitru concussa repente 
Terra, supra se quae sunt, concutit omnia motu : 
Qubd facere haud ulla posset ratione, nisi esset 
Partibus aeriis mundi, coeloque revincta: 
Nam communibus inter se radicibus haerent 
Ex ineunte aevo^^conjuncta, atque uniter apta. 
Nonne vides etiam, quam magno pondere nobis 
Sustineat corpus tenuissima vis animai', 
^ Propterea quia tam conjuncta, atque uniter apta est ? 



LIBER QUINTUS. ^9 

Denique jam saltu pernici tollere corpus 
Quid potis est nobis, nisi vis quae membra gubernat? 
Jamue vides quantum tenuis natura valere 
Possit, ubi est conjuncta gravi cum corpore, ut aer 
Conjunctus terris, et nobis est animi vis ? 

Nec nimio solis major rota, dec minor ardor 
Esse potest, nostris quam sensibus esse videtur. 
Nam quibus e spatiis cunque ignes lumina possunt 
Adjicere, et calidum membris adflare vaporem, 
Illa ipsa intervalla nihii de corpore iibant 
Flammarum, nihilo ad speciem est contractior ignis. 
Proinde calor quoniam solis, lumeuque profusum 
Perveniunt nostros ad sensus, et loca tingunt, '^ 
Forma quoque hinc soUs debet fiiumqii6 vidpri, 
Nil adeo ut possis plus, aut minus addere vere. 

Lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans, 
Sive suanr proprio jactat de corpore lucem, 
Quidquid id est,' nihilo fertur majore figura, 
Quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur. 
Nam prius omnia, quae longe remota tuemur 
Aera per muitum, specie confusa videntur, 
Quam minimum filum : quapropter lunanecesse est, 
Quandoquidem claram speciem certamque figuram 
Praebet, ut est oris extremis cunque notata, 
Quanta quoque haec fuvat, tanta hinc videatur in alto. ^ 

Postremo, quoscunque vides hinc aetheris igneis^ 



210 T. LUCRETII CARI 

(Quandoquidem, quoscunquein terriscernimus igneis, 
Dum tremor est clarus, dum cernitur ardor eorum, 
Perparvum quiddam interdum mutare videntur 
Alterutram in-partem filum, quom longius absint,)^ 
Scire licet, perquam pauxillo posse minores 
Esse, vel exigua majdres parte, brevique. 

lilud item non est mirandum, qua ratione 
Tantulus ille queat tantum sol mittere lumen, 
Quod maria ac terras omneis cceiumque rigando 
Compleat, et calido perfundat cuncta vapore. 
Nam iicet hinc mundi patefactum totius unum 
Largifluum fontem scatere, atque erumpere lumen 
Ex omni mundo, quo sic elementa vaporis 
Undiqup coriveniunt, et sic conjectus eorum 
Confluit, ex uno capite Hic ut profluat ardor. 
Nonne vides etiam, quam late parvus aquai 
Prata riget fons interdum, campisque redundet? 
£st etiam quoque, uti non magno solis ab igni 
Aera percipiat calidis fervoribus ardor, 
Opportunus ita est si^forte, et idoneus aer, 
Ut queat accendi parvis ardoribus ictus ; 
Quod genus interdum segetes stipulamque videmus 
Accipere ex una scintilla incendia passim : 
Forsitan et rosea sol alte lampade lucens 
Possideat multum caecis fervoribus ignem 
Circum se, nullo qui sit fulgore notatus. 



LIBER QUINTUS. 211 

-^stiferum ut tantum racliorum exaugeat ictum. 

Nec ratio solis simplex, nec certa patescit, 
Quo pacto sestivis e partibus ^Egocerotis 
Brumaleis adeat fl^xus, atque inde revertens 
Canceris ut vertat metas ad solstitialeis : 
Lunaque mensibus id spatium*videatur obire, 
Annua sol in quo consumit tempora cursu : 
Non, inquam, simplex his rebus reddita causa est. 
Nam fieri vel cum primis id posse videtur, 
Democriti quod sancta viri sententia ponit ; 
Quanto quaeque magis sint terram sidera propter, 
Tanto posse minus cum coeli turbine ferri. 
Evanescere enim rapidas illius, et acreis 
Imminui «ubter vireis, ideoque telinqui 
Paullatim solem cum posterionbus signis, 
Inferior multo quod sit quam fervida signa : 
Et magis hoc lunam ; et quanto demissior ejus 
Cursus abest procul a coelo, terrisque propintjuat^ 
1 anto posse minus cum signis tendere cursum. 
Flaccidiore etiam quanto jam-turbine fertur 
Inferior quam sol, tanto magis omnia signa 
Hanc adipiscuntur, circum, praeterque feruntur : 
Propterea fit, ut haec ad signum quodque reverti , 
Mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt. 

Fit quoque ut e mundi transversis partibus aer 
Alternis certo fluere alter tempore possit. 



8F.9 



2i2 T. LUCRETII CARI 

Qui queat aestivis soleiu detrudere signis 
Bruinaleis usque ad flexus, gelidumfque rigorem : 
Et qui rejiciat gelidis a frigoris umbris 
iEstiferas usque in parteis, et feryida signa. 
Et ratione pari lunam, stellasque putandum est, 
Quae voivunt magnos in magnis orbibus .annos, 
Aeribus posse alternis a partibus ire. 
Nonne vides etiam diversis nubila ventis 
Diversas ire in parteis, inferna supernis? 
Qui minus illa queant per magnos aBtheris orbeis 
JEstibus inter se diversis sidera ferri ? 

* 

At nox obruit ingenti caligine terras, 
Aut ubi de longo cursu sbl extima coeli 
Impulit, atqne suos.efHavit languidus igneis 
Concussos itere, et labefactos aere multo : 
Aut quia sub terras cursum convertere cogit 
Vis eadem, supera terras quae pertulit orbem. 

Temfaore item certo roseam Matuta per oras 
iEthcris auroram defert, et lumina pandit, 
Aut quia sol idem sub terras ille revertens 
Anlicipat coelum radiis accendere tentans: 
Aut quia convcniunt ignes, et semina multa 
Confluerc ardoris consuerunt tempore certo, • 
Qmv faciunt solis nova semper lumina gigni. 
Quod gonus Idieis fama est e montibus altis 
Dispcrsos igneis orieuti lumine cerni ; 



LIBER QUINTUS. 213 

Inde coire globum quasi in unum, et conficere orbem. 

Nec tamen illud in his rebus mirabile debet 
Egse, quod haec ignis tam certo temporfe possint 
Semina confluere, et solis reparare nitorem. • 
Multa videmus enim, certo quae.tempore fiunt 
Omnibus in. rebus: florescunt tempore certo 
Arbusta, et certo dimittunt tempore florem. 
Nec minus in certo denteis cadere imperat aetas 
Tempore, et impubem moUi pubescere veste, 
£t pariter mollem malis demittere barbam. 
Fulmina postremo, nix, imbres, nubila, venti, 
Non nimis incertis fiunt in partibus anni. 
Namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima, 
Atque ita res mundi cecidere ab.origine prima, 
Consequq. natura est jam rerum ex ordine certo. 

Crescer^ itemque dies licet, et tabescere nocteis, 
Et minui tuces, quom sumant augmina noctes ; 
Aut quia sol idem sub terras, atque superne, 
Imparibus currens anfractibus aetheris oras 
Partit, et in parteis non sequas dividit orbem ; 
Et quod ab alterutra detraxit parte, reponit 
Ejus in adversa' tanto plus parte relatus, 
Donicum ad id signum coeli pervenit, ubi anni 
Nodus noctumas exsequat lucibus umbras. 
Nam medio cursu flatus aquilonb, et austri, 
Distinet aequato coelum discrimiDe metas^ 



214 T; LUCRETII CARI 

Propter signiferi posituram totius orbis ; 
i\nnua sol in quo contundit tempora serpens, 
Obliquo terras et coelum lumine lustrans : 
. Ut ratio declarat eorum, qui loca cceli 
Omnia dispositis signis ornata not&runt. 
Aut quia crassior est certis in partibus aer, 
Sub terris ideo tremulum jubar hsesitat ignis, 
Nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus-: 
Propterea noctes hiberno tempore longse 
Cessant, dum veniat radiatum insigne diei. 
Aut etiam, quia sic alternis partibus anni 
Tardius et citius consuerunt confluere ignes, 
Qui faciant solem certa de surgere parte. 

Luna potest solis radiis percnssa nitere, 
Inque dies majus lumen convertere nobis 
Ad speciem, quantum solis secedit ab orbe, 
Donicunf eum contra pleno bene lumine fulsit, 
Atque oriens obitus ejus super edita vidit : 
Inde minutatim retro quasi condere lumen 
Debet item, quanto propius jam solis ad ignem 
Labitur ex alia signorum parte per orbem : 
Ut faciunt, lunam qui tingunt esse pilai 
Consimiiein, cursusque viam sub sole tenere; 
Propterea fit uti videantur dicere verum. 

t.st etiam quoque uti proprio cum lumine possit 
Volvier, et varias splendoris reddere formas: 



LIBER QUINTUS. 215 

Corpus enim licet esse aliud, quod fertur, et una 
Labitur omuimodis occursans officiensque, 
Nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur. 
Versarique potest, globus ut, si forte, pilai 
Dimidia ex parti candenti lumine tinctus ; 
Versandoque globum varianteis edere formas. 
Donicum eam partem, quaecunque est ignibus aucta, 
Ad speciem vertit nobis, oculosque patenteis : 
Inde minutatim retro contorquet, et aufert 
Luciferam partem glomeraminis atque piiai : 
Ut Babylouica Chaldaeam doctrina refutans 
Astrologorum artem contra convincere tendit ; 
Proinde quasi fieri nequeat quod pugnat uterque, 
Aut minus hoc iilo sit cur amplectier ausis. 

Denique, cur uequeat semper nova iuna creari 
Ordine formarum certo certisque figuris, 
Inque dies privos abolescere quaeque creatla, 
Atque alia iliius reparar^in parte locoque, 
Difiicile est ratione docere, et viilcere verbis, 
Ordine quom videas tam certo multa creari. 
It Ver, et Venus, et Veneris praenuntius ante 
Pinnatus graditur Zephyrus ; vestigia propter 
Flora quibus mater praespargens ante viai 
Cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet. 
Inde loci sequitur Calor aridus, et comes una 
Pulverulenta Ceres, et Etesia fiabra Aquilonum. 



216 T. LUCRETII CARI 

■ 

Inde Autumnus adit ; graditur simul Euius £uan : 
Inde aliae tempestates ventique sequuntur, 
Altitonans Volturnus, et Ausj;er fulmine pollens : 
Tandem Bruma niveis adfert, pigrumque rigorem 
Reddit, Hyems sequitur, crepitans ac dentibusAlgu». 
Quo minus est mirum, si ceirto tempore luna 
Gignitur, et certo deletur tempore rursus, 
Quom fieri possint tam certo tempore multa. 

Solis item quoque defectus, lunaeque latebraa, 
Pjuribus e causis fieri tibi posse .putandum est. 
Nam cur luna queat terram secludere solis 
Lumine, et a terris altum caput obstruere eji, 
Objiciens caecum radiis ardentibus orbem : 
Tempore eodem aliud facere id non posse putetur 
Corpus, quod cassum labatur lumine semper? 
Solque suos etiam dimittere languidus igneis 
Tempore cur certo nequeat, recreareque lumen, 
Quom loca praeteriit flammjs infesta per auras, 
Quae faciunt igneis*interstingui atque perire ? 
Et cur terra queat lunam spoliare vicissim 
Lumine, et oppressum solem super ipsa tenere, 
Menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras : 
Tempore eodem aliud nequeat succurrere Innae 
(.^orpus, vel supera solis perlabier orbem, 
Quod radios interrumpat, iumenque profusum? 
Et tamen ipsa suo si fulgit iuna nitore. 



LIBf:R QUINTUS. 217 

Cur nequeat certa mundi languescere parte, 
Dum loca luminibus propriis inimica per exit? 

Quod superest, quoniam magni per caerula mundi 
Qua fieri quidquid posset ratione, resolvi : 
Solis uti varios cursus, lunaeque meatus 
Noscere possemus, quae vis et causa cieret : 
Quove modo soleant ofFecto lumine obire, 
£t nec opinanteis tenebris obducere terras, 
Quom quasi connivent ; et aperto lumine rursum 
Omnia convisunl clara loca candida luce : 

Nunc redeo ad mundi novitatem, et mollia terr» 
Arva, novo foetu qiiid primum in luminis oras 
ToUere, et incertis tent&rtt credere ventis. 

Principio, genus herbarum, viridemque nitorem 
Terra dedit circum colleis ; camposque per omneis 
Florida fulserunt viridanti prata colore : 
Arboribusque datum est variis exinde per auras 
Crescendi magnum immissis certamen habenis : 
Ut pluma atque pili primum setaeque creantur 
Quadrupedum in membris, et corporepennipotentum; 
Sic nova tum tellus herbas virgultaque primum 
Sustulit : inde loci mortalia saecla creavit 
Multa modis multis varia ratione coorta : 
Nam neque de ccbIo cecidisse animalia possunt, 
Nec terrestria de salsis exisse lacunis. 
Linquitur ut merito maternum nomen adepta 



218 T. LUCRETII QARI 

Terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata : 
Multaque nunc etiam existunt animalia terris, 
Imbribus et calido solis concreta vapore. 
Quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta, » 
Et majora, nova tellure atque aethere adulto. 

Principio, genus alituum, variaeque volucres 
Ova relinquebant exclusae tempore verno ; 
Folliculos ut nunc tereteis aestate cicadae 
Linquunt, sponte sua, victum vitamque petentes. 
Tum tibi terra dedit primum mortalia saecla : 
Multus enim calor atque humor superabat in arvis. 
Hinc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur, 
Crescebant uteri terrae radicibus apti ; 
Quos ubi tempore maturo patefecerat aetas 
Infantum fugiens humorem, aurasque petissens, 
Convertebat ibi natura foramina terrae, 
Et succum venis cogebat fundere apertis 
Consimilem lactis ; sicut nunc fcemina quaeque 
Quom peperit, dulci repletur lacte, quod omnis 
Impetus in mammas convertitur ille alimenti. 
Terra cibum#pueria, vestem vapor, herba cubile 
Praebebat multa et molli lanugine abundans. 

At novitas mundi nec frigora dura ciebat, 
Nec nimios aestus, nec magnis viribus auras : 
Omnia enim pariter crescunt, et robora sumunt. 
Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta 



LIEIER QUINTUS. 219 

Terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit 
Humanum, atque animal prope certo tempore fudit 
Omne, quod in magnis bacchatur montibus passim, 
Aeriasque simul volucreis variantibus formis. 

Sed quia finem aliquam pariendi debet babere, 
Destitit, ut mulier spatio defessa vetusto. 
Mutat enint mundi naturam totius setas, 
Ex alioque alius status excipere omnia dehet, 
Nec manet ulla sui similis res : omnia migrant, 
Omnia commutat natura, et vertere cogit. 
Namque aliud putrescit, et aevo debile lang^et : 
Porro aliud concrescit, et e contemptibus exit. 
Sic igitur mundi naturam totius aetas 
Mutat, et ex alio terram status excipit alter ; 
Quod potuit, nequeat : possit, quod non tulit ante. 

Multaque tum tellus etiam portenta creare 
Conata est, mira facie, membrisque coorta ; 
(Androgynum inter utrum,nec utrumque,et utrinque 

remotum) 
Orba pedum partim, manuum viduata vicissim, 
Muta, sine ore etiam, sine voltu caeca reperta, 
Vinctaque membrorum per totum corpus adhaesvi : 
Necfacereutpossent quidquam, nec cedere quoquam, 
Nec vitare malum, nec sumere quod foret usus. 
Csetera de genere hoc monstra ac portenta creabat : 
Nequidquam : quoniam natura absterruit auctum : 

* 90« 



220 T. LUCRETII CARI 

Nec potuere cupitum aetatis tangerc florem» 
Nec reperire cibum, nec jungi per Veneris res. 
Multa videmus enim rebus concurrere debere, 
Ut propagando possiut producere ssecla. 
Pabula primum ut sint, genitalia deinde per artua 
Semina qua possint membris manare remissis : 
Foeminaque ut maribus conjungi possit, babere 
Mutua queis nectant inter se gaudia, utrisque. 

Multaque tum interiisse animantum ssecla necesse est» 
Nec potuisse propagando procudere prolem. 
Nam quaecunque vides vesci vitalibus auris, 
Aut dolus, aut virtus, aut denique mobilitas est 
Ex ineunte aevo genos id tutata reservan» : 
Multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae 
Commendata manent tutelae tradita no&tra&. 
Principio, genus acre leonum, saevaque saecla 
Tutata est virtus, volpeis dolus, et fuga cervos. 
At levisomna canum fido cum pectore corda, 
Et genus omne quod est veterino semine partum» 
Lanigeraeque simul pecudes, et bucera saecla, 
Omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi. 
Nam cupide fugere feras, pacemque secutae * 

Sunt, et larga suo sine pabula parta labore : 
Quae damus utilitatis eorum praemia causa. 
At, queis nil horum tribuit natura^ nec ipsa 
Sponte sua possent ut vivere, nec dare nobia 



LIBER QUINTUS. 221 

UtiHtatem aliquam, quare pateremur eorum 
Praesidio nostro pasci genus, esseque tutum l 
Scilicet hsec aliis praedae lucroque jacebant 
Indupedita suia fatalibus omnia vinclis^ 
Donicum ad interitum genus id natura redegrt. 

Sed neque Centauri fuerunt^ neque lempore in ullo 
£sse queat duplici natura, et corpore bino 
!Ex alienigenis membris compacta potestas^ 
Hinc illinc par vis ut non sic esse potis sit : 
Id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde. 

Principio, circum tribus actis knpiger annis 
Floret equus, puer haudquaquam : quin saepe etianmum 
Ubera mammarum in somnb lactantia quaeret. 
Post ubi equom validae vires aetate senecta, 
Membraque defieiunt fugienti languida vLta ; 
Tum demum pueris aevo florente juventa» 
Occipit, et molK vestit lanugine malas i 
Ne forte ex homine et veterino semine equorum 
Confieri credas Centauros posse nec esse : 
Aut rapidis canibus succinctas semimarini» 
Cprporibus Scyllas, et caetera de genere horum,. 
Inter se quomm discordia membra videmus i 
Quae neque florescunt pariter, neque robora sumunt 
Corporibus, neque projiciunt aetate senecta ; 
Nec simili Venere ardescunt, nec moribus uni* • 
Conveniunt^ nec 8unt eadem jucunda per artus i 



222 T. LUCRETH CARI 

Quippe videre licet pinguescere saepe cicuta 
Barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum. 

Flamma quidem vero quom corpora fulva leonum 
Tam soleat torrere, atque urere, quam geuus omne 
Visceris, in terris quodcunque et sanguinis exstet : 
Qul fieri potuit, triplici cum corpore ut una 
Prima leo, postrema draco, media ipsa Chimaera 
Ore foras acrem e£Q[aret de corpore flammam ? 

Quare etiam tellure nova, cceloque recenti 
Talia qui fingit potuisse animalia gigni, 
Nixus in hoc uno novitatis nomine inani ; 
Multa licet simili ratione effutiat ore : 

V 

Aurea tum dicat per terras flumina volgo 

Fluxisse, et gemmis fiorere arbusta su^sse : 

Aut hominem tanto membrorum esse impete natum, 

Trans maria alta pedum nisus ut ponere posset, 

Et manibus totum circum se vertere ccelum. 

Nam quod multa fuere in terris semina rerum, 

Tempore quo primum tellus animalia fudit ; 

Nil tamen est signi, mistas potuisse creari 

Inter se pecudes, compactaque membra animantum: 

Propterea quia quse de terris nunc quoque abundant 

Herbarum genera, ac fruges, arbustaque laeta, 

Non tamen inter se possint complexa creari. 

Res sic quaeque suo ritu procedit ; et omnes 

Foedere naturae certo discrimina servant. 



LIBER QUINTUS. 223 

Et genus huinanum multo fuit illud in arvis 
Durius, ut decuit, tellus quod dura cre^set; 
Et majoribus et solidis magis ossibus intus 
Fundatum, et validis aptum per viscera nervis ; 
Nec facile ex aestu, nec frigore quod caperetur, 
Nec novitate cibi nec labi corporis ulla : 
Multaque per coelum solis volventia lustra 
Volgivago vitam tractabant more ferarum. 
Nec robustus erat curvi moderator aratrt 
Quisquam, nec scibat ferro molirier arva ; 
Nec nova defodere in terram virgulta, nec altis 
Arboribus veteres decidere falcibus ramos. 
Quod sol atque imbres dederant, quod terra cre&rat 
Sponte sua, satis id placabat pectora donum ; 
Glandiferas inter curabant corpora quercus 
Plerumque, et. quae nunc hiberno tempore cernis 
Arbuta poeniceo fieri matura colore, 
Pluriraa tum tellus etiam majora ferebat : 
Multaque praeterea novitas tum florida mundi! 
Pabula dia tulit, miseris mortalibus ampla. 
At sedare sitim fluvii fontesque vocabant : 
Ut nunc montibus e magnis decursus aquai' 
Claricitat late sitientia saecla ferarum. 
Denique noctivagi silvestria templa tenebant 
Nympharum, quibus exibant humore fluenta 
Lubrica, proluvie larga lavere humida saxa. 



224 T. LUCRETII CARI 

Huraida saxa super viridi stillantia musco : 

Et partim plano scatere atque erumpere campo. 

Necduin res igni scibant tractare, nec uti 
Pellibus, et spoliis corpus vestire ferarum : 
Sed nemora, atque cavos monteis, sylvasque colebant, 
Et frutices inter condebant squalida membra, 
Verbera ventorum vitare imbreisque coacti : 
Nec commune bonum poterant spectare, nec ullis 
Moribus inter se scibant, nec legibus uti : 
Quod quoique obtulerat praedae fortuna, ferebat, 
Sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus. 
Et Venus in sylvis jungebat corpora amantum. 
Conciliabat enim vel mutua quamque cupido, 
Vel violenta viri vis, atque impensa libido : 
Vel pretium, glandes, atque arbuta, vel pira lecta. 

Et manuum mira freti virtute pedufnque, 
Consectabantur silvestria saecla ferarum 
Missilibus saxis et magno pondere clavae, 
Multaque vincebant, vitabant pauca latebris : 
Setigerisque pares suibus silvestria membra» 
Nuda dabant terrae nocturno tempore capti, 
Circum se foliis ac frondibus involventes. 
Nec plangore diem magno, solemque per agros 
Quaerebant pavidi, palantes noctis in umbris : 
Sed taciti respectabant, somnoque sepulti, 
Dum rosea face sol inferret lumina coelo. 



. LIBER QUINTUS. 225 

A parvis quocl enim consuerant cernere semper 
Alterno tenebras^ et lucem tempore gigni, 
Non erat, ut fieri posset, mirarier unquam, 
Nec diffidere, ne terras aeterna teneret 
Nox, in perpetuum detracto lumine solis. 
Sed magis illud erat curse, quod saecla ferarum 
Infestam miseris faciebant saepe quietem : 
Ejectique domo fugiebant saxea tecta 
Setigeri suis adventu validique leonis, 
Atque*intempesta cedebant noicte paventes 
Hospitibus saevis instrata cubilia fronde. 

Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla 
Dulcia linquebant labentis lumina vitae. 
Unus enim tum quisque magis deprensus eorum 
Pabula viva feris praebebat dentibus haustua : 
Et nemora ac monteis gemitu sylvasque replebat, 
Viva videns vivo sepeliri viscera busto. 
At quos efFugium servkrat, corpore adeso, 
Posterius tremulas super ulcera tetra tenentes 
Palmas, horriferis accibant vocibus orcum, 
Donicum eos vita priv&,runt vermina saeva, 
Experteis opis, ignaros quid volnera vellent. 

At non multa vir{!lm sub signis millia ducta 
Una dies dabat exitio : nec turbida ponti 
j^quora iaedebant naves ad saxa, virosque. 
Sed temere, incassum, frustra mare saepe coortum 

SH 



226 T. LUCRETII CARI 

Saevibat,- leviterque minas ponebat inaneis ; 
Nec poterat quemquam placidi pellacia ponti 
Subdola pellicere in fraudem ridentibus undis : 
Improba navigii ratio tum caeca jacebat. 
Tum paenuria deinde cibi, languentia letbo 
Membra dabat : contra nunc rerum eopia mersat. 
Illi imprudentes ipsi sibi ssepe venenum 
Vergebant : nunc dant aliis sollertius ipsi. 

Inde casas postquam, ac pelleis,ignemque par^runt,^ 
Et mulier conjuncta viro coneessit in unum ; * 
Castaque privatae Veneris connubia laeta 
Cognita sunt, prolemque ex se videre creatam : 
Tum genus bumanum primum moUescere coepit» 
Ignis enim curavit, ut alsia corpora frigu* 
Non ita jam possent coeli sub tegmine ferre : 
Et Venus imminuit vireis, puerique parentui» 
Blanditiis facile ingenium fregere superbum. 
Tunc et amicitiam coeperunt jungere babentes 
Finitima inter se, nec laedere, nec violare ; 
Et pueros commendkrunt, muliebreque saeclam,. 
Vocibus et gestu quom balbe stgnificarent 
Imbecillorum esse aequum misererier omnium. 
Non tamen omnimodis poterat concordia gigni; 
Sed bona magnaque pars servabant foedera casti r 
Aut genus bumanum jam tum foret omne peremptum, 
Nec potuisset adhuc perducere saecla propago» 



LIBER QUINTUS, 2^7 

^t varios linguae sonitas natura subegit 
Mittere, et utilitas expressit nomina rerum : 
Non alia longe ratione, atque ipsa videtur 
Protrahere ajd gestum pueros infantia linguae, 
Quom facit, ut digito, quaesintpraesentia, monstrent. 
Sentit enim vim quisque suam, quam possit abuti. 
Cornua nata prius vitulo quam frontibus exstent, 
Illis iratus petit, atque infensus inurget. 
At catuli pantherarum scymnique leonum 
Unguibus, ac pedibus jam tum, morsuque repugnant, 
Vix etiam quom sunt dentes unguesque creati. 
Alituum porro genus alis omne videmus 
Fidere, et a pennis tremulum petere auxiliatum. 

Proinde putare aliquem tum nomina distribuisse 
Rebus, et inde faomines didicisse vbcabula prima, 
Desipere est : nam cur hic posset cuncta notare 
Vocibus, et varios sonitus emittere linguse, 
Tempore eodem alii facere id non quisse putentur ? 

Praeterea, si non alii quoque vocibus usi 
Inter se fuerant ; unde insita notities est 
Utilitatis, et unde data est huic prima potestasj 
Quid vellet, facere, ut scirent, animoque viderent ? 
Cogere item plureis unus, victosque domare 
Non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent : 
Nec ratione docere ulla, suadereque surdis, 
Quid facto esset opus; faciles neque enim paterentur» 



228 T. LUCRETII CARI 

Nec ratione ulla sibi ferrent amplius aureis 
Vocis inauditos sonitus obtundere frustra. 

Postremo, quid in hac mirabile tantopere est re, 
Si genus humanum, cui vox et lingua vigeret, 
Pro vario sensu varias res voce notaret, 
Quom pecudes mutae, quom denique saecla ferarum 
Dissimileis soleant voces variasque ciere, 
Qu om met u s aut dolor est,et q uom j am ga ud ia gl iscu n t? 
Quippe etenim id licet e rebus coguoscere apertis. 

Inritata canum quom primum magna Moloss^rn 
Mollia ricta fremunt duros nudantia denteis, 
Longe alio sonitu rabie districta minantur ; 
Et quom jam latrant, et vocibus omnia complent. 
At catulos blande quom lingua lambere tentant, 
Aut ubi eos jactant pedibus, morsuque petentes, 
Suspensis teneros imitantur dentibus haustus, 
Longe alio pacto gannitu vocis adulant ; 
Et quom deserti baubantur in aedibus, aut quom 
Plorantes fugiunt submisso corppre plagas. 

Denique non hinnitus item differre videtur, 
Inter equas ubi equus florenti aetate juvencus 
Pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris; 
£t fremitum patulis sub naribus edit ad arma : 
Ac quora sis alias concussis artubus hinnit ? 

Postreoai), genus alituum, variaeque volucres, 
Accipitres, atque ossifragae, mergique marinis 



LIBER QUINTUS. 229 

Fluctibus in salsis victum vitamque petentes, 
Longe alias alio jaciunt iri tempore voces ; 
Et quom de victu certant, prsedaque repugnant. 
Et partim mutant cum tempestatibus una 
Raucisonos cantus, cornicum ut ssecla vetusta, 
Corvorumque greges, ubi aquam dicuntur et imbreis 
Poscere, et interdum ventos aurasque vocare. 

Ergo, si varii sensus animalia cogunt, 
Muta tamen quom sint, varias emittere voces : 
Quanto mortaieis magis aequum est tum potuisse 
Dissimileis aHa atque alia res voce notare ? 

Illud in his rebus tacitus ne forte requiras : 
Fulmen detulit in terras mortalibus ignem 
Primitus : inde omnis flammarum diditur ardor. 
Muita videmus enim ccelestibus incita flammis 
Fulgere, quom cceli donavit plaga vapores. 
Et raniosa tamen quom ventis pulsa vacillans 
iEstuat in ramos incumbens arboris arbor, 
Exprimitur validis e;ttritus viribus ignis ; 
Emicat interdum iOlammai' fervidus ardor, 
Mutua dum inter se rami stirpesque teruntur: 
Quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem. 

Inde cibum coquere, ac flammae mollire vapojre 
Sol docuit, quoniam mitescere multa videbant 
Verberibus radiorum, atque aestu victa per agros. 
Inque dies magis in victum vitamque priorem 



230 T. LUCRETII CARI 

Commutare Dovis monstrabant rebus, et igni, 
Ingenio qui prasstabant, et corde vigebant. 

Condere coeperunt urbeis, arcemque locare 
Praesidium reges ipsi sibi, perfugiumque : 
Et pecudes, el agros divisere, atque dedere b> 

Pro facie cujusque, et viribus, ingenioque : 
Nam facies multum valuit, viresque vigebant. 
Posterius res inventa est, aurumque repertum, 
Quod facile et validis et pulchris dempsit honorem. 
Divitioris enim sectam plerumque sequuntur 
Quamlubet et fortes, et pulchro corpore creti, 

Quod siquis vera vitam ratione gubemet, 
Divitias grandes homini sunt, vivere parce 
^quo animo ; neque enim est unquam paenuria parvi : 
At claros se faomines voluere esse, atque potenieis, 
[]i fundamento stabili fortuna maneret, 
£t placidam possent opulenti degere vitam : 
Nequidquam; quoniam adsummumsuccederehonorem 
Certantes, iter infestum fecere vjiai. 
£t tamen e summo quasi fulmen dejicit ictos 
Invidia interdum contemptim in Tartara tetra : 
Ut satius multo jam sit parere quietum, 
Quam regere imperio res velle, et regna tenere. 
Proinde, sine, incassum defessi sanguine sudent ' 
Angustum per iter luctantes ambitionis ; 
Invidia quoniam seu fulmine summa vaporant 



LIBER OUINTUS. 231 

Plemmque, et quae sunt aliis magis edita cunque : 
Quandoquidem sapiunt alieno ex ore ; petuntque 
Res ex auditis potius quam sensibus ipsi» : 
Nec magis id nunc est, nec erit mox, quam fuit ante. 

£rgo regibus occisis subversa jacebat 
Pristina majestas aoliorum, et sceptra superba ; 
Et capitis summi praeelarum insigne cruentum 
Sab pedibus yolgi magnum lugebat honorem : 
Nam cupide conculcatur nimis ante metutum. 

Res itaque ad summam faecem turbasque redibat, 
Zmperium sibi quom, ac summatum quisque petebat. 
Inde magistratum partim d<ocuere creare, 
Juraque constituere, ut veHent legrbus uti r 
Nam genus bum£mu>m defessum vi colere aevomv 
£x inimieitiis languebat : quo' magis ipsum 
Sponte sua cecidit sub leges arctaque jura : 
Acrius ex ira quod enim se quisque parabat 
Ulcisci^ quam nunc- concessum est legibus aequis ; 
Hanc ob rem est bomines pertaesum vi colere aevom ; 
Unde metus maculat- poenarum- praemia vitae» 
Circumretit enim vis atque injuria quemque,. 
Atque, unde exorta est/ad eum plerumque revertit: 
Nec facile est placidam ac pacatam d6gere vitam^ 
Qui violat factis eommunia fcedera pacis. 
Etsi fallit enim div6m genus humanumque, 
Perpetuo taraeQ id fore clam diffidere debet : 



232 T. LUCRETII CARI 

Quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes, 
Aut morbo delirantes procr^xe ferantur, 
£t celata diu in medium peccata dedisse. 

Nunc quae causa deiim per magnas numina genteis 
Pervolg^rit, et ararum compleverit urbeis, 
Suscipiendaque cur^rit solemnia sacra, 
Quae nunc in magnis florent sacra rebus, locisque : 
Unde etiam nunc est mortalibus insitus horror, 
Qui delubra deiim nova toto suscitat orbi 
Terrarum, et festis cogit celebrare diebus : 
Non ita difficile est rationem reddere verbis. 

Quippe etenim jam tum div6m mortalia saecla 
Egregias animo facies vigilante yidebimt, 
£t magis in'8omnis mirando corporis auctu. 
His igitur sensum tribuebant, propterea quod 
Membra movere videbantur, vocesque superbas 
Mittere pro facie praeclara et viribus amplis. 
iSternamque dabant vitam, quia semper eorum 
Suppeditabatur facies, et forma manebat, 
(Et nianet omnino) et quod tantis viribus auctos 
Non temere ulla vi convinci posse putabant. 
Fortunisque ideo longe praestare putabant, 
Quod mortis timor baud quemquam vexaref eorum, 
Kl simul in somnis quia multa ^t mira videbant 
l'*(VuH»re, ct nullum capere ipsos inde laborem. 

Pnolerea, cceli ratioues ordine certo. 



LIBER QUINTUS. 235 

Et varia annorum cernebant tempora verti ; 
Nec poterant qtiibus id fieret cognoscere causis : 
Ergo perfugium sibi habebant omnia divis 
Tradere, et illorum nutu facere oinnia flecti. 

In coeloque deiim sedes et templa loc^unt, 
Per coelum volvi quia sol et luna videntur : 
Luna, dies, et nox, et noctis signa severa, 
Noctivagaeque faces coeli, flammaeque volantes, 
Nubila, ros, imbres, nix, venti, fulmina, grando, 
Et rapidi fremitus et murmura magna minarum. 

O genus infelix humanum ! talia divis 
Quom tribuit facta, atque iras adjunxit acerbas : 
Quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis 
Volnera, quas lacrymas peperere minoribus riostris! 

Nec pietas ulla est velatum saepe videri 
Vertier ad lapidem, atque omneis accedere ad aras;' 
Nec procumbere humi prostratum, et pandere palmas 
Ante deiim delubra, nec aras sanguine multo 
Spargere quadrupedum, nec votis nectere vota : 
Sed mage pacata posse omnia mente tueri. 
Nam quom suspicimus magni coelestia ihundi 
Templa super, stellisque micantibus aethera fixum^ 
Et venit in mentem solis lunaeque viarum, 
Tunc aliis oppressa malis in pectore cura 
IUa quoque expergefactum caput erigere infit, 
Ecquae forte deiim nobis immensa potestas 

91 



S34 T. LUCRETII CARI 

Sit, varjo motu quae candtda sidera verset. 
Tentat enim dubiam mentem rationis egestas, 
Kcqusenam fuerit mundi genitalis origo : 
Et simul, ecquae sit finis, quoad moenia mundi, 
Et tanti motus hunc possint ferre laborem : 
An divinitus aeterna. donata salute, 
Perpetuo possint aevi labentia tractu, 
Immensi validas aevi contemnere vireis. 

Praeterea, quoi non animus formidine div6m 
Contrahitur? quoi non conrepunt membra pavore, 
Fulminis horribili quom plaga torrida tellus 
Contremit, et magnum percurrunt murmura coelum? 
Non populi gentesque tremunt? regesque superbi 
Conripiunt 'div6m perculsi membra timore, 
Ne quod ob admissum foede, dictumve superbe 
Poenarum grave sit solvendi tempus adactum ? 
Summa etiam quom vis violenti per mare venti 
Induperalorem classis super aequora verrit, 
Cum validis pariter legionibus atque elephantis : 
Non div6m pacem votis adit? ac prece quaesit 
Ventorum pavidus paces animasque secundas? 
Nequidquam : quouiam violento turbine saepe 
Conreptus nihilo fertur minus ad vada lethi : 
Usqueadeo res humanas vis abdita quaedam 
Obterit, et pulchros fasceis, saevasque secureis 
Proculcare, ac ludibrio sibi habere videtur. 



LIBER QUINTUS. 235 

Deiiique sub pedibus tellus quom tota vacillat, 
Concussaeque cadunt urbes, dubiaeque miuantur : 
Quid mirum si se temnunt mortalia saecla, 
Atque potestates magnas mirasque relinquunt 
In rebus vireis div6m, quae cuncta gubernent? 

Quod superest, aes, atque aurum, ferrumque re- 
pertum est, 
Et simul argenti pondus, plumbique potestas : 
Ignis ubi ingenteis sylvas ardore crem^rat 
Montibus in magnis, seu cceli fulmine misso, 
Sive quod inter se bellum sylvestre gerentes, 
Hostibus intulerant ignem formidinis ergo ; 
Sive quod inducli terrae bonitate, volebant 
Pandere agros pinguets, et pascua reddere rura : 
Sive feras interficere, et ditescere praeda : 
Nam fovea atque igni prius est venarier ortum, 
Quam sepire plagis saltum, canibusque ciere. 
Quidquid id est, quacunque e causa flammeus ardor 
Horribili sonitu sylvas exederat altis 
Ab radicibus, et terram percoxerat .igni ; 
Manabat venis ferventibus in loca terrae 
Concava conveniens argenti rivus et auri, 
iEris item et plumbi ; quae quom concreta videbant 
Posterius claro in terris splendere colore, 
Tollebant nitido capti laevique lepore : 
£t simili formata videbant esse figura, 



236 T. LUCRETII CARI 

Atque lacunarum fuerant vestigia quoique : 
Tum penetrabat eos, posse haec liquefacta calore, 
Quamlibet in formam et faciem decurrere rerum, 
Et prorsum quamvis in acuta ac tenuia posse 
Mucronum duci fastigia procudendo ; 
Ut sibi tela parent, sylvasque excidere possint, 
Materiem laevare, dolare, ac radere tigna, 
Et terebrare etiam, a,c pertundere, perque forare. 
Nec minus argento facere haec auroque parabant, 
Quam validi primum vioientis viribus a&ris: 
Nequidquam ; quoniam cedebat victa potestas, 
Nec poterat pariter durum sufferre laborem. 
Nam fuil in pretio magis aes, aurumque jacebat 
Propter inutilitatem hebeti mucrone retusum; 
Nunc jacet aes, aurum in summum successit honoremi 
Sic volvenda aetas commutat tempora rerum : 
Quod fuit in pretio tit nullo denique honore ; 
Porro aliud succedit, et e cont^mptibus exit, 
Inque dies magis appetitur, floretque repertum 
Laudibus, et miro est mortaleis inter honore. 

Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta 
Sit, facile est ipsum per te cognoscere, Memmi. 
Arma antiqua, manus, jungues, dentesque fuerunt, 
£t lapides, et item sylvarum fitagmina rami, 
Etflammae,atqueignes,postquamsuntcognitaprimumi 
Posterius ferri vis eet aerisque reperta : 



XiIBER Q.UINTUS. W 

Et prior aeris erat quam ferri cognitus usus ; 
Quo facilis magis est natura, et copia major. 
JEre solum terrae tractabant, aereque belli 
Miscebant fluctus, et volnera vasta serebant, 
Et pecus atque agro& adimebant : nam facile oUis 
Omnia cedebant armatis nuda et inerma. 
Inde minutatim processit ferreus ensis, 
Versaque in opprobrium species est falcis ahenae, 
Et ferro ccBpere solum proscindere terrae ; 
Exaequataque sunt creperi certamina belli. 

Et prius est armatum in equi conscendere costas, 
Et moderarier hunc fraenis, dextraque vigere ; 
Quam bijugo Curru belli tentare pericla : 
Et bijugo prius est quam bis conjungere binos, 
Et quam falciferos inventum adscendere currus.. 
Inde boves Lucas turrito corpore tetros 
Anguimanos belli docuerunt volnera Poeni 
SufFerre, et magnas Martis turbare catervas. 
Sic alid ex alio peperit discordia tristis, 
Horribile humanis quod gentibus esset in armis : 
Inque dies belli terroribus addidit. augmen. 
Tent^runt etiam tauros in mcenere belli, 
Expertique sues saevos sunt mittere in hosteis;; 
Et validos Parthi prae se misere leones 
Cum ductoribus armatis saevisque magistris,, 
Qui moderarier hos possent,, vinclisque- tenere ;. 



238 T. LUCRETII CARI 

Nequidquam : quoniam permista caede calentes 
Turbabant saevi nullo discrimine turmas, 

• Terrificas capitum quatientes undique cristas ; 
Nec poterant equites fremitu perterrita equorum 
Pectora mulcere, et fraenis convertere in hosteis. 
Inritata leae jaciebant corpora saltu 
Undique, et advorsum venientibus ora petebant : 
Et nec opiuanteis a tergo deripiebant, 
Deplexaeque dabant in terram volnere vinctos, 

' Morsibus adfixae validis atque unguibus uncis: 
Jactabantque suos tauri, pedibusque terebant ; 
Et latera ac ventres hauribant subter equorum 
Cornibus, ad terramque minanti mente ruebant. 
At validis socios caedebant dentibus apri, 
" 1 ela infracta suo tinguentes sanguine saevi : 
** In se fracta suo tinguentes sanguine tela : 
Permistasque dabant equitum peditumque ruinas. 
Nam transversa feros exibant dentis adactus 
Jumenta, aut pedibus ventos erecta petebant : 
Nequidquam : quoniam a nervis succisa videres 
Concidere, atque gravi terram consternere casu. 
Sic, qnos ante domi domitos satis esse putabant, 
Effervescere cernebant in rebus agundis, 
Volneribus, clamore, fuga, terrore, tumultu : 
Nec poterant ullam partem reducere eorum. 
DifFugiebat enim varium genus omne ferarum : 



LIBER QUINTUS. 239 

Ut nunc saepe boves Lucae ferro male mactae 
Diffugiunt, fera facta suis quom mult^ dedere : 
Si fuit, ut facerent. Sed vix adducor, ut ante 
Non quierint animo praesentire, atque videre, 
Quam commune malum fuerat foedumqQe fulurum; 
Et magis id possis factum contendere in Omni, 
In variis mundis varia ratione creatis, 
Quam certo atque uno terrarum quolibet orbi. 
Sed facere id non tam vincendi spe voluerunt, 
Quam dare quod gemerent bostes, ipsique perire, 
Qui numero diffidebant, armisque vacabant. 

Nexilis ante fuit vestis, quam textile tegmen : 
Textile post ferrum est ; quia ferro tela parantur : 
Nec ratione alia possunt tam laevia gigni 
Insilia, ac fusi, et radii, scapique sonantes. 

Et facere ante viros lanam natura coegit, 
Quam muliebre genus ; nam longe praestat in arte, 
Et sollertius est multo genus omne virile : 
Agricolae donec vitio vertere severi, 
Ut muliebribus id manibus concedere vellent, 
Atque ipsi potius durum sufferre laborem ; 
Atque opere in duro durarent membra manusque. 

At specimen sationis, et insitionis origo 
Ipsa fuit rerum primum natura creatrix. 
Arboribus quoniam baccae, glandesque caducae 
Tempestiva dabant pullorum examina subter. 



240 T. LUCRETII CARI 

Unde etiam libitum est stirpeis commitlere ramis ; 
Et nova defodere in terram virgulta per agros : 
Inde aliam alque aliam culturaim dulcis agelli 
Tentabant, fructusque feros mansuescere terra 
Cernebant indulgendo, blandeque colendo. 
Inque dies magis in montem succedere sylvas 
Cogebant, infraque locum concedere cultis : 
Prata, lacus, rivos, sogetes, vinetaque laeta 
Collibus et campis ut haberent, atque olearum 
Caerula distinguens inter plaga currere posset 
Per tumulos, et convalleis, camposque profusa: 
Ut nunc esse vides vario distincta lepore 
Omnia, quae pomis intersita dulcibus ornant ; 
Arbustisque tenent felicibus obsita circum. 

At liquidas avium voces imitarier ore 
Ante fuit multo, quam laevia carmina cantu 
Concelebrare homines possent, aureisque juvare. 
Et zephyri cava per calamorum sibila primum 
Agresteis docuere cavas inflare cicutas : 
Inde minutatim dulceis didicere querelas, 
Tibia quasfundit digitis pulsata canentum, . 
Avia per. nemora, ac sylvas saltusque reperta, 
Per loca pastorum deserta, atque otia dia : 
Sic unum quidquid paullatim protrahit aetas 
In medium, ratioque in luminis eruit oras. 
Haec animos oUis mulcebant atque juvabant 



LIBER QUINTUS. 241 

Cum satiate cibi : nam tum sunt otia cordi. 
Saepe itaque inter se prostrati in gramine moUi 
Propter aquae rivum, sub ramis arboris altae, 
Non magnis opibus jucunde corpora habebant : 
Praesertim quom tempestas ridebat, et anni 
Tempora pingebant viridanteis floribus herbas ; 
Tum joca, tum sermo, tum dulces esse cachinni 
Consu^rant ; agrestis enim tum musa tigebat : 
Tum caput atque bumeros plexis redimire coronis, 
Fioribus, et foliis lascivia laeta monebat ; 
Atque extra numerum procedere membra moventeis 
Duriter, et duro terram pede pellere matrem : 
Unde oriebantur risus, dulcesque cachinni, 
Omnia quod nova tum magis haec, et mira vigebant. 
£t vigilantibus hinc aderant solatia somni, 
Ducere multimodis voces, et flectere cantus; 
Et supera calamos unco percurrere labro : 
Unde etiam vigiles nunc haec accepta tuentur, 
Et numerAm servare genus didicere"; neque hilo 
IVJajorem interea capiunt dulcedinis fructum, 
Quam sylvestre genus capiebat terrigenarum. 

Nam quod" adest praesto, nisi quid cognovimus ante 
Suavius, in primis placet, et pollere videtur ; 
Posteriorque fere melior res illa reperta 
Perdit, et immutat sensus ad pristina quaeque. 
Sic odium coepit giandis : sic illa relicta 

SK 



242 T. LUCRETII CARI 

I 

Strata cubilia sunt herbis, et frondibus aucta. 
Pellis item cecidit, vestis contempta ferina est, 
Quam reor invidia tali tunc esse repertam, 
Ut lethum insidiis, qui gessit primus, obiret; 
Et tandem inter eos distractum, sanguine multo 
Dispersisse, neque in fructum convertere quisse. 

Tunc igitur pelles, nunc aurum, et purpura curis 
Exercent honiinum vitam, belloque fatigant : 
Quo magis in nobis (ut opinor) culpa residit. 
Frigus enim nudos sine pellibus excruciabat 
Terrigenas ; at nos nil laedit veste carere 
Purpurea, atque auro, signisque ingentibus apta; 
Dum plebeia tamen sit, quse defendere possit : 
Ergo hominum genus incassum frustraque laborat, 
Semper et in curis consumit inanibus aevom ; 
Nimirum, quia non cognovit, quae sit habendi 
Finis, et omnino quoad crescat vera voluptas : 
Idque minutatim vitam provexit in altum, 
Et belli magnos commovit funditus sestus. 

At vigiles mundi magnum et versatile templum 
Sol et luna suo lustrantes lumine circum 
Perdocuere homines annorum tempora Verti : 
Et certa ratione geri rem, atque ordine certo. 

Jam validis septi degebant turribus aevomt 
Et divisa colebatur, discretaque tellus : 
Tum mare velivolum florebat navibus pandis ; 



LIBER QUINTUS. 243 

Auxilia et socios jam pacto foedere habebant : 
Carminibus quom res gestas coepere poetae 
Tradere ; nec multo prius sunt elementa reperta. 
Propterea quid sit prius actum respicere aetas 
Nostra nequit, nisi qua ratio vestigia monstrat. 

Navigia, atque agri culturas, moenia, leges, 
Arma, vias, vesteis, et caetera de genere horum, 
Praemia, delicias quoque vitae funditus omneis, 
Carmina, picturas, et daedala signa polire, 
Usus, et impigrae simul experientia mentis 
Paullatim docuit pedetentim progredienteis. 
Sic unum quidquid pauilatim protrahit aetas 
In medium, ratioque in luminis eruit oras : 
Namque alid ex alio clarescere corde videmus 
Artibus, ad summum donec venere cacumen. 



9K9 



T. LUCRETII CARI 



DE RERUM NATURA 



LIBER SEXTUS. 



"rimje frugiferos faetus mortalibus aegris 
DidideruDt quondam prseclaro nomine Athenae : 
Et recreaverunt vitam, legesque rog^runt : 
Et primae dederunt solatia dulcia vitae, 
Quom genuere Virum tali cum corde repertum, 
Omnia veridico qui quondam ex ore profudit ; 
Quojus et exstincti propter divina reperta 
Divolgata vetus, jam ad coelum gloria fertur. 

Nam quom vidit hic, ad victum quae fiagitat usus, 
" Et, per quae possent vitam consistere tutam, 
Omnia jam ferme mortalibus esse parata ; 
Divitiis homines, et honore, et laude potenteis 
Adfluere, atque bona natorum excellere fama: 
Nec minus esse domi quoiquam tamen an^da corda. 



246 T. LUCRETII CARI 

Atque animum infestis cogi servire querelis : 
Intellexit, ibi vitium vas efficere ipsum, 
Omniaque illius vitio corrumpier intus, 
Quae coulata foris, et commoda cunque venirent ; 
Partim quocl fluxum, pertusumque esse videbat, 
Ut nulla posset ratione explerier unquam : 
Partim quod tetro quasi conspurcare sapore 
Omnia cernebat, quaecunque receperat intus. 
Veridicis igitur purgavit pectora dictis, 
!Et finem statuit cuppedinis atque timoris, , 
Exposuitque Bonum Summum, quo tendimus omnes, 
Quid foret, atque viam monstravit tramite prono, 
Qua possemus ad id recto contendere cursu : 
Quidve mali foret in rebus mortalibus passim, 
Quod flueret fortunai varieque volaret, 
Seu casu, seu vi, quod sic natura par^set; 
Et quibus e portis occurri quoique deceret : 
At genus humanum frustra plerumque probavit 
Volvere curarum tristeis in pectore fluctus. 

Naui veluti pueri trepidant, atque omnia csBcis 
In tcnebris metuunt ; sic nos in luce timemus 
Interdum, nibilo quae sunt metuenda magis, quam 
Qnas pueri in tenebris pavitant, finguntque futura. 
Hunc igitur terrorem animi, tenebrasque necesseest 
Noii radii solis, nec lucida tela diei 
Di»cuUaut, sed naturae species, jatioque: 



LIBER SEXTUS. 247 

Quo magis inceptum pergam pertexere dictis. 

Et quoniam docui, mundi mortalia templa 
Esse, et nativo consistere corpore coelum ; 
Et qusecunque in eo fiunt, fientque, necesse 
Esse ea dissolvi : quae restant percipe porro : 
Quandoquidem semel insignem conscendere currum 
Vincendi spes hortata est, atque obvia cursu 
Quse fuerant, sunt placato conversa furore. 

Caetera, quae fieri in terris coeloque tuentur 
Mortales, pavidis quom pendent mentibus saepe, 
Efficiunt animos humileis formidine div6m, 
Depressosque premunt ad terram, propterea quod 
Ignorantia causarum conferre deorum 
Cogit ad imperium res, et concedere regnum : et 
Quorum operum causas nulla ratione videre 
Possunt, haec fieri divino numine rentur. 
Nam bene qui didicere deos isecurum agere aevom« 
Si tamen interea mirantur, qua ratione 
Quaeque geri possint, praeSertim rebus in illis 
Quae supera caput aetheriis cernuntur in oris, 
Rursus in antiquas referuntur relligiones, 
Et dominos acreis adsciscunt, omnia posse 
Quos miseri credunt, ignari quid queat esse, 
Quid nequeat ; finita potestas denique quoique 
Quanam sit ratione, atque alte terminus haerens : 
Quo magis errantes tota regione feruntur. 



248 T. LUCRETII CARI 

Quae Disi respuis ex animo, loDgeque remittis, 
Diis indigDa putaado, alieDaque pacis eorum, 
Delibata deiim per te tibi Dumiaa saDcta 
Ssepe aderuDt ; dod quod violari summa deiim vis 
Possit, ut ex ira poeDas petere imbibat acreis : 
Sed quia tute tibi placida cum pace quietos 
CoDStitues magDos irarum volvere fluctus : 
Nec delubra detim placido cum pectore adibis : 
Nec, de corpore quae saDcto simulacra feruDtur, 
Id mcDteis homiDum diviuae DUDtia formae, 
Suscipere haec aDimi traDquilla pace valebis : 
Inde videre licet, qualis jam vita sequatur. 
Quam quidem ut a Dobis ratio verissima loDge 
Rejiciat, quamquam suDt a me multa profata, 
Multa tameD restaDt, et suDt orDaDda politis 
Versibus, et ratio coeli, speciesque teDCDda. 
SuDt tempestates, et fulmiua clara caueDda, 
Quid faciaDt, et qua de causa quaeque ferautur : 
Ne trepides coeli divisis partibus ameus, 
UDde volaDS igDis perveDerit, aut io utram se 
Verterit hiuc partem ; quo pacto per loca septa 
InsiDu^rit, et hiDC domiDatus ut extulerit se : 
Quorum operum causas DuUa ratioDe videre 
PossuDt, ac fieri divJDO Dumioe rcDtur. 

Tu Diihi supremae praescripta ad caodida calci& 
CurreDti spatium praemoostra, callida Musa, 



! LIBER SEXTUfe. «49 

Calliope, requies horainum, div6mque voluptas : 
Te duce tit insignem capiam cum laude coronam. 

Principio, tonitru quatiuntur caerula coeli, 
Propterea quia concurrunt sublime volantes 
i^theriae nubes contra pugnantibus ventis : 
Nec fit enim sonitus coeli de parte serena, 
Verum ubicunque magis denso sunt agmine nubes, 
Tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe. 

Praeterea, neque tam condenso «orpore nubes 
Esse queunt, quam suntlapides ac tigna; neque autem 
Tam tenues, quam sunt nebulae, fumique volantes ; 
Nam cadere aut bruto deberent pondere pressae, 
Ut lapides ; aut, ut fumus, constare nequirent, 
Nec cohibere niveis^gelidas^ et grandinis imbreis. 

Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi, 
Carbasus ut quondam magnis intenta theatris 
Dat crepitum malos inter jactata, trabeisque ; 
Interdum perscissa funt petulantibus Euris, 
Et fragileis V)nitus chartarum commeditatur : 
Id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis, 
Aut ubi suspensam yestem, chartasve volanteis 
Verberibus venti versant, planguntque per auras. 
Fit quoque eniminterdum, utnon tam concurrerenubes 
Frontibus adversis possint, qUam de latere ire 
Diverso motu radentes corporis tractum : 
Aridus unde iErareis terget somia ille, diuqu^ 



*& 



S50 T. LITCRETII CARI 

Ducitur, exierit donec regionibus arctis. 

Hoc etiam pacto tonitm concussa videntur 
Omnia seepe gravi tremere, et divolsa repente 
Maxima dissiluisse ca][^cis mcenia mjindi, 
Quom subito validi venti conlecta procella 
Nubibus inton»it sese, conclusaque ibidem 
Turbine versanti magis ac magis undique nubem 
Cogit, uti fiat spisso cava oorpore circum. 
Post ubi eomn^ovit vis ejus, et impetus acer, 
Tum perterricrepo sonitu dat missa fragorem : 
Neo mirum, quom pleha animae vesicurla parva 
Ssepe ita dat pariter isonitum displosa repente. 

Est etiam ratio, quom venti nubila perflaht, 
Cur sonitos faciant : etenim ramosa videmus 
Nubila saepe modis multis, atque aspera ferri : 
Scilicet ut crebram sylvam quom flamina Cauri 
Perflant, dant sonitum frondes, ramique fragorem. • 
Fit quoque, ut interdum validi vis ihcita venti 
Perscindat nubem perfringens impete re^to : 
Nam quid possit ibi flatus, manifesta docet res ; 
Hic, ubi ienior est, in terra quom tamen alta 
Arbusta evolvens radicibus baurit ab imis. 

Snnt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur 
Dant infringendo graviter r' quod item fit in altis 
Fluminibus, magnoque mari^ quom frangitur SBStu. 

Fit quoqne, ubi e nube in mibem vis incidit ardena 



LIBER SEXTUS. . 251 

Fulminls ; haec multo si forte humore recepit 
Ignem, continuo 'ut magno clamore trucidet : 
Ut calidis caiidens ferrum e fornacibus olim 
Stridit, ubi in gelidum propere demersimus imbrem. 

Aridior porro si nubes accipit ignem, 
Uritur ingenti sonitu succensa Vepente : 
Lauricomos ut si per monteis flamma vagetur, 
Turbine ventorum comburens impete magno ; 
Nec res ulla magis quam Phoebi Delphica lauf us 
Terribili sonitu flamma crepitante cremator. 

Denique saepe geli multus fragor, atque ruiua 
Grandinis, in magnis sonitum dat nubibus alte. 
Ventus enim quom confercit, franguntur in arctum 
Concreti montes nimborum, et grandine raisti. 

Fulgit item, nubes ignis quom semina multa 
Excussere suo concursu, seu.lapidem si 
Percutiat lapis, aut ferrum, nam tum quoque lumea 
Exsilit, et claras scintiUas dissupat ignis. 

Sed tonitirum fit uti post auribus accipiamus 
Fulgere quam cemant oculi, quia semper ad aureis 
Tardius adveniunt, quam yisum quas moyeant res.^ 
Id licet hinc etiam cogDOscece ; caedere si quem 
Ancipiti videas ferro procul arboris auctum, 
Ante fit ut cemas ictum, quam plaga per aureis 
Det sonitum t sic fulgorem quoque oemimus. ante 
Quam.tonitmm aocipimusi paiiter qui i^ittitur igni,' 



1 1. 1 



$5% 



T. L.UCRBTII CARI 



£ simili cansa, et coDcursu natus eodem. 

Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt 
Nubes, et tremulo tempestas impete fulgit ; 
Yentus nbi invasit nubem, et versatus ibidem 
Fecit, ut ante, cavam, docui, spissescere nubem, 
Mobilitate sua fervescit ; ut omnia mota 
Percalefacta vides ardescere : plumbea vero 
Glans etiam longo cursu volvenda Hquescit. 
Ergo fervidus bic nubem quom perscidit atram, 
Dissupat ardoris quasi per vim expressa repente 
Semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae : 
Inde sonus sequitur, qui tardius adiicit aureis, 
Quam qu8& perveniunt oculos ^ad lumina nostros. 
Scilicet faoc denus fit nubibus, et siniui aite 
Exstructis aiiis aiias super impete miro. 

Nec tibi sit fraudi, quod nos infeme videnras 
Qnamsintlata magia quamsursumexstructaquidexstent; 
Contempiator enim quom montibus adsimiiiata 
N ubiia portabnnt venti transversa per auras ; 
Aut ubi per magnos monteis cumuiata videbis 
Insuper esse aliis aiia, atque urgere superna 
In statione iocata sepuitis undique ventis : 
Tum poteris magnas moleis cognoscere eorum, 
Speluncasque veiut saxis pendentibus stmctas 
Cemere, quas venti quom, tempestate coortaj 
Compierunt, magno indignantur murmuie dana 



. J^IBEfR SEXTUS^. $5$ 

Kubibus, in cnveisque feraram more minaDtur: 
Nunc binC) nunc illinc fremitu» per nubila mittunt; 
Quaerentesque Yiam circttmyersantur, et ignis 
Semina convolvunt e nubibus ; atque ita cogunt > 
Multa, rotantque cavi« flammam fomacibus intus» 
Donec divolsa fulserunt nube corusci. t 

U ac etiam fit uti de causa mobilis ille 
Devolet in terram liquidi color aureus ignis, 
Semina quod nubeis ipsas permulta necesse e9t 
Ignis habere ; etenim quom sunt humore sine ullo» 
Flammeus esti plerumque oolos ef splendidus oUis z 
Quippe etenim soU^. de lumine multa neoesse .est '■ . 
Concipere, ut ^ierito rubeant, igneisque profundantv 
Hasce igitur quom yentiis agen^ contmsit in unum 
Compressitque loc^m eo^m, expi^ssa {HN>funduDt i 
Semina, quse faciunt fiajnmae fulgere oolores. , . 

Fulgit item, quom rarescunt quoqne nubila cmh.i 
Nam quom ventiis eiui leviter diducit eunteis^ . ;> « 
Dissolvitque,. cadant ingratis.illa.peoesse est 
Semina quae faciunt fulgorem : tumisine te|at|:r«. : ^ 
Terrore et sooitu fulgit, nulloque.tumultu. ;> 

Quod supere»t,.quali natiin^ pneditii oonatent. , . 
Fulmina, declarant ictus, et inusta vapore . : , . 
Signa, notflBque gravj^is halantes sulfuris auras.^' ./ i 
Ignis enim sunt hae»c, qou yenti sigoa, neque inibri». 

Fraetereai per «e.ajpcendMO^UQq^ teota domorum» 



. f » 



854 T. LUCRETri CA^I 

£t celeri flamma dominantur in sedibus ipsis. 
Hunc tibi snbtilem cum primis ignibus ignem 
Constituit natnra minutis mobilibusc^ue 
Corporibus, quoi nil omniho obsistere possit : 
Transit enim valide fulmen per septa domorum, 
Clamor uti, ac Yoces ; transit per saxa, per aera ; 
£t liquidum puncto facit aes in tempore, et aurum. 
Curat item ut vasis integris vina repente 
Diffugiant ; quia nimirum facile omnia circum . 
Conlaxat, -rareque facit lateramina vasis, 
Adveniens calor ejus at insinuatur in ipsum ; et 
Mobititer solvens differt primordia vini : 
Quod solis vappr aetatem non posse videtur 
£fficere, usque adeo pollens fervore corusco : ' 

Tanto mobilior vis, et dominantior hsec est. 

Nunc ea quo pactio gignanturj «t impete tanto 
Fiant, ut possint ictu discludere turreis, 
Disturbare domos, avellere tignli trabeisque,. 
£t monumenta virdm demoHri, atque cier«, ' 

Bxanimare homines, pecudes prostemere passim : 
Caetera de genere boc qtia vi fiEioere omnia possidt, >' 
£xpediam, neque te in prdmissis plura morabor.. 

Fulmina gignier e crassis, alteque putanduro est i 
Nubibus exstruotis; nam coelo nulla sereno, 
Nec leviter densis mittuntur nubibus unquam. 
Nam dubio'procttl4ioc fieri fiaanifesta docet res. 



LIBER SEXTUS* 955 

• j 

Quod tuDc per totum concrescuot aera nubes 
Undique, uti tenebras omneis Acherunta reamur t 
Liquisse, et magnas coeli cbmpl^se cavemas : ; 

Usque adeo tetra nimbonim nocte coorta 
Impendent atrae formidinis ora supeme/ 
Quom commolin tempestas fulmina coeptat. \ 

Praeterea, persaepe niger quoqite per mare nimbus^ 
Ut picis e codIo demissum fliimen, in undas 
Sic cadit, et fertus tenebris procul/ attrahit atram 
Fulminibus gravidam tempestatem, atque procelUs, 
Ignibus, ac ventis cumprimis ipse repletns : 
In terra quoque ut horrescant, ac tecla requirant. 
Sic igitnr supera nostrum caput esse putandnm est 
Tempestaun. altam : neque enim caHgine tanU 
Obruerent terras, nisi ineedificata supeme 
Multa forent multis exemto nubila sble : 
Nec tanto possent haec terf a» opprim^re imbri, 
Flumina abundare ut facerent, ^samposque natare, 
Si non exstmctis foret alte nubibus sether. 

His igitur ventis atque ignibus omnia plena 
Sunt ; ideo passim fremitus et fiilgura fiunt : 
Quippe etenim supera docui, permulta vaporis 
Semina habere cavas nubeis ; et multa necesse est 
Concipere ex solis radiis, ardoreque eomm. 
Hlc ubi ventus eas idem qui cogit in unum 
Forte locum quemvis, e^^Nressit multa vaporis 



«56 T. LUCRETII CARI 

« 

Seuiina, seque simdl cum eo commiscuit ignt ; - 

Insinuatus ibi vortex versatur in alto, 
£t calidis acuit fulmen fornacibus intus : . 
Nam duplici ratione accenditur, ipse sua nam 
IVIobilitate calescit, et e contagibus ignis. 
Inde ubi percaluit vis venti, vel gravis ignis 
Impetuft incessit ; maturum tum quasi fulmeu 
Perscindit subito nubem, ferturque coruscis 
Omnia luminibus lustrans loca percitus ardor : 
QQem gravis insequitur sonitus, dispiosa repente 
Opprimere ut coeli videantur templa superne. 
Indfe tremor terras graviter pertentat, et altum 
M^rmura percurruntcoelum ; nam tota fere tum 
Tempebtas concussa tremit, fremitusque moventur : 
Quo de concussu sequitur gravis imber, et uber, • ^ 
Omnis uti videatur in imbrem vertier aether,. 
Atque ita praecipitans ad diluviem revocare. 
Tantus discidio nubis, ventique procella, 
Mittitur ardenti sonitus quom prbvolat ictu. 

£st eliam quom vis extrinsecus incita venti 
Incidit in validam maturo fulmine niibem ; 
Quam;quom peiscidit, extemplo cadit igneus ille ' 
Vortex, quod patrio vocitamiis nomine fulmen : 
Hoc fit idem in parteis alias, quocunque tulit vis. 

Fit quoque ut interdum venti vis missa sine igni, ' 
Ignescat tamen ih spatio, iongoque meatu» 



LIBER SEXTUS. 257 

Dum venit, amitteDS in cursu corpora quaedam 
Grandia^ quae nequeunt pariter penetrare per auras; 
Atque alia ex ipso conradens aere portat 
Parvola, quae faciunt ignerh commistavolando: 
Non alia longe ratione, ac plumbea saepe 
Fervida fit glans in cursu, quom multa rigoris 
Corpora dimittens ignem coucepit in auris. 

Fit quoque, ut ipsius plagae vis excitet ignem, 
Frigida quom venti pepulit vis missa sine igni : 
Nimirum quia quom vebementi perculit ictu, 
Confluere ex ipso possunt elementa .vaporis, 
£t simul ex illa, quae tum res excipit ictum ; 
Ut lapidem ferro quom caedimus, evolat ignis : 
Nec quod frigida vis sit ferri, hoc secius illa 
Semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum : 
Sic igitur quoque res accendi fulmine debetj 
Opportuna fuit si forte, et idonea flammis. 
Nec temere omnino plane vis frigida venti 
Esse potest, ex quo tanta vi immissa superne est : 
Quin prius in cursu si nOn accenditur igni, 
At tepefacta tamen veniat commista calore. 

Mobilitas autem fit fulminis, et gravis ictus, 
£t celeri ferme pergunt sic fulmina lapsu, 
Nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis 
Conligit, et magnum conamen sHmit eundi : 
Inde, ubi non potuit nubes capere impetis auctum. 



»u 



«58 T. LUCRETII CARI 

Exprimitur vis, atque ideo volat impete miro, 
Ut validis quae de tormentis missa feruntur. 

Adde quod e parvis ac laBvibus est elementis : 
Nec facile est tali naturae obsistere quidquam ; 
Inter enim fugit, ac penetrat per rara viarum. 
Non igitur multis offensibus in remorando 
Haesitat : hanc ob rem celeri volat impete labens. 

Deinde, quod omnino natura pondera deorsum 
Omnia nituntur : quom plaga sit addita vero, 
Mobiiitas duplicatur, et impetus ille gravescit: 
Ut vehementius, et citius^ qusecunque morantur 
Obvia discutiat plagis, itinerque sequatur. 

Denique, quod longo venit impete, sumere debet 
Mobilitatem, etiam atque etiam quae crescit eundo, 
Et vaiidas auget vireis, et roborat ictum : 
Nam facit, ut, quae sint illius semina cumque, 
E regione locum quasi in unum cuncta ferantur, 
Omnia conjiciens in eum volventia cursum. 

Forsan et ex ipso veniens trahit aere quaedam 
Corpora, quae plagis intendunt mobilitatem. 

Incolameisque venit per res, atque integra transit 
Multa, foraminibus liquidis quia travolat ignis : 
Multaque perfringit, quom corpora fulminis ipsa 
Corporibus rerum inciderint, qua texta tenentur. 

Dissolvit porro facile aes, aurumque repente 
(^onfervefacit ; e parvis quia facta minute 



LIBER SEXTUS. t5d 

Corporibus vis est, et laevibus ex elementis, 
Quse facile iosinuantur, et iusiDuata repente 
Dissolvunt nodos omneis, et vincla relaxant. 

Auctumnoque magis stellis fulgentibus alta 
Concutitur ccbH domus undi^ue, totaque tellus ; 
£t quom tempora se veris florentia pandunt : 
Frigore enim desunt ignes, ventique calore 
Deficiunt, neque sunt tam denso corpore nubes* 
Inter utrumque igitur quom cgeli tempora constant, 
Tum variae causae concurrunt fulminis omnes. 
Nam fretus ipse annl permiscet frigus et aestum : 
Quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina 

nobis, 
Ut discordia sit rerum, magnoque tumultu 
Ignibus et ventis furibundus fluctuet aer. 
Prima caloris enim pars, et postrema rigoris, 
Tempus id est vernumj quare pugnare necesse est 
Dissimiles inter se res, turbareque mistas. 
£t calpr extremus primo cum frigore mistus 
Volvitur, auctumni quod fertur nomine tempus : 
Hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres» 
Propterea sunt baec bella anni nominitanda : 
Nec mirum est in eo si tetnpore plurima fiunt 
Fulmina, tempestasque cietur turbida coelo, 
Ancipiti quoniam bello turbatur utrinque, 
Hinc jQaimnis, illinc ventis, hqmoreque misto. 

* 9ui 



«^ T. LUCRiETII CARI 

Hoc est igniferi naturam falminis ipsam 
Perspicere, et qoa vi faciat rem quamqae videre : 
Non Tyrrhena retro volventem carmina frustra 
Indicia occultae div6ra perquirere mentis, 
Unde volans ignis perv^nerit, aut in utram se 
Yerterit hic partem, quo pacto per loca septa 
Insinu^rit, et hinc dominatus ut extulerit se, 
Quidve nocere queat de cgbIo fnlminis ictus. 

Quod si Jupiter atque alii fulgentia divi 
Terrifico quatiunt sonitu coelestia templa, 
£t jaciunt igneis, quo quoique est cumque volaptas, 
Cur, quibus incautum scelus aversabile comque est, 
Non faciunt, icti flammas ut fulguris halent 
Pectore perfiso, documen mortalibus acre! 
£t potius nullae sibi turpis conscius rei 
Volvitur in flammis innoxius, inque peditur, 
Turbine coelesti subito conreptus et igni ? 

Cur etiam loca tola petunt, irustraque laborant? 
An cou brachia suefaciunt, firmantque lacertos ? 
In terraque Patriscur telum perpetiantar 
Obtundi? cur ipse sinit, neque parcit in hosteis? 

Denique, cur nunqaam coelo jacit andique paro 
Jupiter in terras fulmen, sonitusqae prc^fundit! 
An simul ac nubes saccessere, ipse in eas tam 
Descendil, prope ut hinc teli determinet ictas? 
lu mare qua porro mittit ratione ! quid ondas 



LIBER SEXTUS. «61 

Arguit, et liquidam molem, camposque natantes 1 

Praeterea, si vult caveamus fulminis ictum, 
Cur dubitat facere ut possimus cernere missum? 
Si nec-opinanteis autem vult opprimere igni, 
Cur tonat ex illa parte, ut viCare queamus ? 
Cur tenebras ante, et fremitus, et murmura concit? 

£t simul in multas parteis qui credere possis 
Mittere ? An boc ausis nunquam contendere factam, 
Ut fierent ictus uno sub tempore plures ? 
At saepe est numero factum, fierique necesse est, 
Ut pluere in multis regionibus, et cadere imbreis, 
Fulmina sic uno fieri sub tempore multa. 

Postremo, cur sancta dei!^m delubra, suasque 
Discutit infesto praeclaras fulmine sedes ;. 
£t beue facta deilUn frangit simulacra? suisque 
Demit imaginibus violento volnere bonorem ? 
Altaque cur pleromque petit loca? plurimaque hujus 
Montibus in summis vestigia cernimus ignis? 

Quod superest, facile est ex his cognoscere rebus^ 
n^)}OT^pac Graii quos ab re nominit^runt, 
Itt mare qua missi veniant ratione superne. 
Nam fit, ut interdum tanquam demissa columna 
In mare de coelo descendat, quam freta circum 
Fervescunt graviter spirantibus incita flabris : 
£t quaecunque in eo tum sunt deprensa tumultu 
Kavigia^ in summum veniunt vexata periclum. 



36« T. LUCRETH CARI 

Hdc frt, ubi interdum non qilit vis incita venti 
Rumpere, quam coepit, nubem ; sed deprimit, ut sit 
In mare de coelo tanquam demissa columna 
PauUatim, quasi quid pugno, brachiique superne 
Conjectu trudatur, et extendatur in undas : 
Quam quom discidit, hinc prorumpitur in mare venti 
ViS; et fervorem mirum concinnat in undis ; 
Versabundus enim turbo descendit, et illam 
Deducit pariter lento cum corpore nubem. 
Quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti, 
Ilie in aquam subito totum se immittit, et omne 
Excitat ingenti sonitu mare fervere cogens. 

Fit quoque, ut involvat venti se nubibns ipse 
Vortex, conradens ex aere semina nubis, 
£t qaasi demissum coelo Prestera imitetur. 
Hic ubi se in terras demisit, dissolvitque, 
Turbinis immanem vim provomit, atque procellae : 
Sed quia fit raro omnino, monteisque necesse est 
Officere in terris ; apparet crebrius idem 
Prospectu maris ii» magno, coeloque patenti. 

Nubila concrescunt, ubi cdrpora multa volando 
Hoc super in coeli spatio coi^re repente 
Asperiora, modis quae possint indupedita 
Exiguis, tamen inter se comprensa teneri. 
Haec faciunt primum parvas cpnsistere nubeis; 
Inde ea comprendunt intei* se^ conque gregantur, 



LIBER SEXTUS. 2(53 

Et coDJUDgendo crescunt, ventisque feruntur 
Usque adeo, donec tempestas saeva coorta est. 

Fit quoque uti montis vieiua cacumina coelo 
Quam sint quseque magis, tanto magis edita fument 
Assidue fulvae nubis caligine crassa ; 
Propterea, quia quom consistunt nubila primum, 
Ante videre oculi quam possint tenuia, venti 
Portantes cogunt ad summa cacumina montis : 
Hlc demum fit, uti turba majore ooorta, 
Condensa ac stipata simul cernantur, et udo 
Vertice de montis videantur surgere in aethram. 
Nam loca declarat sursum ventosa patere 
Res ipsa ad sensum, monteis quom adscendimus altos. 

Praeterea, permulta mari quoque toUere toto 
Corpora naluram, declarant littore vestes 
Suspensae, quom concipiunt humoris adhaesum. 
Quo magis ad nubeis augendas multa videntur 
Posse quoque e salso consurgere momine ponti. 
Nam ratio consanguinea est humoribus omnis.* 

Praeterea, fluviis ex omnibus, et simul ipsa 
Surgere de terra nebulas aestumque videmus ; 
Quae velut halitus, hinc ita sursum expressa feruntur, 
SuiFunduntque sua coelum caligine, et altas 
Sufficiunt nubeis paullatim conveniundo. 

Urget enim quoque signiferi super aetheris aestus, 
£t quasi densendo subtexit caerula nimbis. 



/ 



im T. LUCRETII CARI 

Fit quoque, ut hunc veniant in ccetum extrinsecus 
illa 
Corpora, quae faciunt nubeis, nimbosque volanteis. 
Innumerabilem enim numerum, summamque profundi 
Esse infinitam docui : quantaque volarent 
Corpora mobilitate, ostendi, quamque repente 
Immemorabile per spatium transire solerent. 
Haud igitur mirum est, si parvo tempore saepe 
Tam magnos monteis tempestas, atque tenebrae 
Cooperiant maria, ac terras, impensa superne : 
Undique quandoquidem per caulas aetheris omneis, 
£t quasi per magni circum spiracula mundi 
Exitus introitusque elementis redditus exstat. 

Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis 
Nubibus humor, et in terras demissus ut imber 
Decidat, expediam. Primum jam semina aquai 
Multa simul vincam consurgere nubibus ipsis 
Omnibus ex rebus, pariterque ita crescere utrasque, 
Et nubeis, et aquam quaecunque in nubibus exstat ; 
Ut pariter nobis corpus quom sanguine crescit, 
Sudor item atque humor quicunque est denique 

membris. 
Concipiunt etiam multum quoque saepe marinum 
Humorem, veluti pendentia vellera lanae, 
Quom supera magnum venti mare nubila portant. 
Consimili ratione ex omnibus amnibus humor 



L.IBER SEXTUS. ^65 

Tollitur Id nubeis: quo quom bene semina aquarum 
Multa modis multis convenere undique adaucta, 
Confertae nubes vi venti mittere certant 
Dupliciter ; nam vis venti contrudit, et ipsa 
Copia nimborum, turba liiajore coorta, 
Urget, et e supero premit, ac facit effluere imbreis. 

Praeterea, quom rarescunt quoque nubila ventis, 
Aut dissolvuntur solis super icta calore, 
Mittunt humorem pluvium, stillantque, quasi igni 
Cera super calido tabescens multa liquesqat. 

Sed vehemens imber fit, ubi vehementer utroque 
Kubila vi cumulata premuntur, et impete venti. 

At retinere diu pluviae, longumque morari 
Consuerunt, ubi multa fuerunt semina aquarum ; 
Atque aliis aliae nubes, nimbique rigantes 
Insuper, atque omni volgo de parte feruntur : 
Terraque quom fumans humorem tota rehalat. 

Hinc ubi sol radiis tempestatem inter opacam 
Adversa fulsit nimborum adspergine contra ; 
Tum color in nigris exsistit nubibus arqui. 

Caetera quae sursum crescunt, sursumque creantur, 
£t quae concrescunt in nubibus omnia, prorsum 
Omnia, nix, venti, grando, gelidaeque pruinae, 
Et vis magna geli, magnum duramen aquarum, 
Et mora ; quae fiuvios passim refraenat eunteis 
Perfacile est tamen haec reperire, aniinoque videre. 



SK 



^66 T. LUCRETII CARI 

Omnia quo pacto fiant, quareve creentur, 
Quom bene cogn6ris, elementis reddita quae sint. 

Nunc age, quae ratio terrai motibus exstet, 
Percipe : et in primis terram fac ut esse rearis 
Subter item, ut supera est, ventis, atque undique 
plenam 

Speluncis, multosque lacus multasque lacunas 
In gremio gerere, et rupeis, deruptaque saxa : 
Multaque sub tergo terrai flumina tecta 
Volvere vi fluctus, submerso capite putandum est ; 
Undique enim similem esse sui, res postulat ipsa. 

His igitur rebus subjunctis, suppositisque : 
Terra supeme tremit magnis concussa ruinis 
Subter, ubi ingenteis speluncas subruit aetas : 
Quippe cadunt toti montes, magnoque repente 
Concussu, late disserpunt inde tremores ; 
£t merito, quoniam plauatris concussa tremiscunt 
Tecta viam propter non magno pondere tota : 
Nec minus exsultant, ubi currus fortis equ6m vis 
Ferratos utrinque rotarum succutit orbeis. 

Fit quoque, ubi magnas in aquae vastasque lacunas 
Gleba vetustate e terra provolvitur ingens, 
Ut jactetur aqua, et fluctu quoque terra vacillet : 
Ut vas in terra non quit constare, nisi humor 
Destitit in dubio fluctu jactarier intus. 

Praelerea, ventus quom per loca subcava terrae 



LIBER SEXTUS. 267 

Conlectus parti ex una procumbi t, et urget 
Obnixus magnis speluncas viribus altas, 
Incumbit tellus, quo venti prona premit vis : 
Tum, supera terram quae sunt exstructa domorum, 
Ad co&lumque magis quanto sunt edita quaeque, 
Inclinata minent in eandem prodita partem.; 
Protractaeque trabes impendent ire paratae : 
£t metuunt magni naturam credere mundi 
Exitiale aliquod tempus, clademque manere, 
Quom videant tantam terrarum incumbere molem ! 
Quod nisi respirent venti, non uUa refraenet 
Res, neque ab exitio possit reprendere euntem : 
Nunc quia respirant aitemis, inque gravescunt, 
Et quasi conlecti redeunt, ceduntque repulsi; 
Saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas, 
Quam facit : inclinatur enim, retroque recellit, 
£t recipit prolapsa suas se in pondere sedeis, 
Hac igitur ratione vacillant omnia tecta, 
Summa magis mediis, media imis, ima perhilum* 

Est haec ejusdem quoque magni causa tremoris, 
Yentus ubi, atque animae subito vis maxima quaedam^ 
Aut exlrinsecus, aut ipsa a tellure coorta 
In loca se cava terrai conjecit, ibique 
Speluncas inter magnas fremit ante tumultu, 
Versabundaque portatur ; post incita quom vi» 
Exagitata foras erumpitur, et simul artam 



968 T. LUCRETir CARI 

Diffindens terram magnum concinnat hiatum : 
In Tyria Sidone quod accidit, et fuit ^Egis 
In Peloponneso : quas exitus hic animai' 
Disturb^t urbeis, et terrae motus obortus ! 
Multaque praeterea ceciderunt moenia magnis * 

Motibus in terris, et multae per mare pessum 
Subsedere suis pariter cum civibus urbes. 
Quod uisi prorumpit, taraen impetus ipse animai' 
Et fera vis venti per crebra foramina terrae 
Dispertitur, ut horror ; et incutit inde tremorem : 
Frigus uti nostros penitus quom venit in artus, 
Concutit, invitos cogens tremere atque moveri. 
Ancipiti trepidant igitur terrore per urbeis : 
Tecta superne timent, metuunt inferne cavernas 
Terrai ne dissolvat natura repente ; 
Neu distracta suum late dispandat hiatum, 
Idque suis confusa velit complere ruinis. 

Proinde licet, quamvis coelum terramque reantur 
Incorrupta fore aeternae mandata saluti : 
Attamen interdum praesens vis ipsa pericli 
Subditat hunc stimulum quadam de parte timori«, 
Ne pedibus raptim tellus substracta feratur 
In barathrum, rerumque sequatur prodita summa 
Funditus, et fiat mundi confusa ruina. 

Nunc ratio reddunda, augmen cur nesciat aequor. 
Principio, mare mirantur non reddere majus 



LIBER SEXTUS. 269 

• ■ 

Naturam, quo tantus fuat decursus aquarum, 
Omnia quo veoiant ex omni flumina parte : 
Adde vagos imbreis, tempestatesque volanteis ; 
Omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque. 
Adde suos fonteis : tamen ad maris omnia summam 
Guttai vix instar eriint unius ad augmen : 
Quo minus est mirum, mare non augescere magnum. 

Praeterea, magnam sol partem detrabit aestu : 
Quippe videmus enim vesteis bumore madenteis 
Exsiccare suis radiis ardentibus solem : 
At pelage multa, et late substrata videmus. 
Proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol 
Humoris parvam deiibet ab aequore partem: 
Largiter in tanto spatio tamen auferet undis. 

Tum porro venti magnam quoque tollere partem 
Humoris possunt verrentes aequora ponti : 
Una nocte vias quoniam persaepe videmus 
Siccari, mollisque luti concrescere crustas. 

Praeterea, docui multum quoque toUere nubeis 
Humorem magno conceptum ex aequore ponti : 
Et passim toto terrarum spargere in orbe, 
Quom pluit in terris, et venti nubila portant. 

Postremo, quoniam raro cum corpore tellus 
Est et conjuncta est, oras maris undique cingens : 
Debet, ut in mare de terris venit bumor aquai, 
In terras itidem manare ex aequore salso ; 



270 T. LUCRETII CARI 

Percolatur enim virus, retroque remanat 
Materies humoris, et ad caput amnibus omnis 
Confluit : inde super lerras redit agmine dulci, 
Qua via secta semel liquido pede detulit undas. 

Nunc ratio quae sit, per fauceis montis ut iStnse 
Exspirent ignes interdum turbine tanto, 
Expediam : neque enim dia de clade coorta 
Flammse tempestas Sicul6m dominata per agros 
Finitimis ad se convertit gentibus ora, 
Fumida quom cceli scintillare omnia templa 
Cernentes pavida complebant pectora cura, 
Quid moliretur rerum natura novarum. 

Hisce tibi rebus late est alteque videndum^ 
£t longe cunctas in parteis dispiciendum, 
Ut reminiscaris, summam rerum esse profundam, 
£t videas, coelum summai' totius unum 
Quam sit parvola pars, et quam multesima constet : 
Nec tota pars, homo terrai quota totius unus. 
Quod bene propositum si plane contueare, 
Ac videas plane ; mirari multa relinquas. 

Num quis enim nostr^im miratur, siquis in aii:us 
Accepit calido febrim fer^^ore coortam, 
Aut alium quemvis morbi per membra dolorem I 
Obturgescit enim subito pes, arripit acer 
Saepe dolor denteis, oculos invadit in ipsos: 
Exsistit sacer ignis, et urit corpore serpens 



LIBER SEXTUS. 271 

Quamcunque arripuit partem, repitque per artus. 
Nimirum, quia sunt multarum semina rerum : 
Et satis haec tellus nobis coelumque mali fert, 
Unde queat vis immensi procrescere morbi. 
Sic igitur toti coelo, terraeque putandum est 
£x infinito satis omnia suppeditare, 
Unde repente queat tellus concussa moveri, 
Perque mare et terras rapidus percurrere turbo, 
Ignis abundare iEtnaens, flammescere ccBlum. 
Id quoque enim fit, et ardescunt coelestia templa, 
Ut tempestates pluviae graviore coortu 
Sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum. 

At nimis est iugens incendi turbidus ardor. 
Scilicet, et fluvius, qui visus, maximus eji, 
Qui non ante aliquem majorem vidit : et ingens 
Arbor, homoque videtur; et omnia de genere omni 
Maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit : 
Quom tamen omnia cum coelo, terraque, marique 
Nil sint ad summam summai' totius omnem. 

Nunc tamen, illa modis quibus inritata repente 
Flamma foras vastis jfEtnae fornacibus ejBBlet, 
Expediam. Primum totius subcava montis 
Est natura, fere silicum suflulta cavernis : 
Omnibus est porro in speluncis ventiis et aer : 
Ventus enim fit, ubi est agitando percitus aer. 
Hic ubi percaluit, calefecitque omnia circum 



272 T. LUCRETII CARI 

Saxa furens, qua contingit, terramque, et ab ollis 
Excusait calidum flammis velocibus ignem ; 
ToUit se, ac rectis ita faucibus ejicit alte, 
Funditque ardorem longe, longeque favillam 
Difiert, et crassa volvit caligine fumum ; 
Extruditque simul mirando pondere saxa : 
Ne dubites, quin haec animai' turbida sit vis. 

Praeterea, magna ex parti mare montis ad ejus 
Radices frangit fluctus, aestumque resorbet : 
Ex hoc usque mari speluncae montis ad altas 
Perveniunt subter fauceis ; hac ire fatendum est, 
" Et penetrare mari penitus res cogit aperto : 
Atque efflare foras, ideoque extollere flammas, 
Saxaque subjectare, et arenae tollere nimbos. 
In summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi 
Nominitant, nos quas fauceis perhibemus, et ora. 

Sunt aliquot quoque res, quarum unam dicere 
causam 
Non satis est, verum plureis, unde una tamen sit. 
Corpus ut exanimum si quod procul ipse jacere 
Conspicias hominis ; fit ut omneis dicere causas 
Conveniat lethi, dicatur ut illius una. 
Nam neque eum ferro, nec frigore vincere possis 
Interiisse, neque a morbo, neque forte veneno ; 
Verum aliquid genere esse ex hoc, quod contigit eji, 
Scimus : item iu multis hoc rebus dicere habemus. 



LIBER SEXTUS. 273 

Nilus m sestatem crescit, campisque redundat 
Unicus in terris iEgypti totius amnis. 
Is rigat iEgyptum medium per saepe calorem, 
Aut quia sunt aestate aquilones ostia contra 
Anni tempore eo, quo Etesia flabra feruntur : 
Et contra fluvium flantes remorantur, et undas 
Cogentes sursus replent, coguntque manere. 
Nam dubio procul haec adverso flabra feruntur 
Flumine, quae gelidis a stellis axis aguntur : 
Ule ex aestifera parti venit amnis ab austro 
Inter nigra viriim, percoctaque saecla calore, 
Exoriens penitus media ab regione diei. 

£st quoque, uti possit magnus congestus arenae 
Fluctibus adversis oppilare ostia contra, 
Quom mare permotum ventis ruit intus arenam. 
Quo fit uti pacto liber minus exitus amni, 
£t proclivus item fiat minus impetus undis. 

Fit quoque, uti pluviae forsan magis ad caput ejus 
Tempore eo fiant, quo Etesia flabra aquilonum 
Nubila conjiciunt in eas tunc oinnia parteis : 
Scilicet ad mediam regionem ejecta diei 
Quom convenerunt, ibi ad altos denique monteis 
Contrusae nubes coguntur, vique premuntur. 

Forsit et iEthiopum penitus de montibus altis 
Crescat, ubi in campos albas descendere ningueis 
Tabificis subigit radiis sol omnia lustrans. 



So 



«74 T. LUCRETII CARI 

NoDC age, AverDa tibi quae sintlocacnmqiielaciisqoe, 
Expediam, qnali natura praedita constent. 

Principio, quod Avema vocantur, nomen id ab re 
Impositum est, quia sunt avibus contraria cunctis, 
E regione ea quod loca quom advenere volantes, 
Remigii oblitae pennarom vela remittunt, 
Praecipitesque cadunt molli cervice profiisae 
In terram, si forte ita fert natura locorum ; 
Aut in aquam, si forte lacus substratus Avemo est. 

Qualis apud Cumas locus est montemque VesevonH 
Oppleti calidis ubi fumant fontibus auctus. 

£st et Atbenaeis in moenibus, arcis in ipso 
Vertice, Palladis ad templum Tritonidos almae, 
Quo nunquam pennis adpellunt corpora raucae 
Cornices, non quom fumant altaria donis : 
Usqueadeo fugitant non iras Palladis acreis 
Pervigill causa, Graj{tm ut cecinere poetae ; 
Sed natura loCi hoc opus efficit ipsa suapte. 

In Syria qooque fcrtur item locus esse, videri, 
Quadrupedes quoque quo simul acvestigia primum 
Intulerint, graviter vi» cogat concidere ipsa, 
JVJanibus ot si sint divis mactata repente. 
Omnia qoae natorali ratione geruntur, 
£t quibus e caosis fiant, apparet origo : 
Janna ne hi» Orci potius regionibus esse 
Credatur p^sta, binc animas Acbemntis in oras 



LIBER SEXTUS. 275 

Ducere forte deos maneis infeme reamur; 
Naribus alipedes ut cervi saepe putantur 
Ducere de latebris serpentia saecla ferarum : 
Quod procul a vera quam sit ratione repulsum, 
Percipe ; namque ipsa de re nunc dicere conor. 

Principio boc dico, quod dixi ssepe quoque ante, 
In terra quojusque modi rerum esse.figuras; 
Multa, cibo aeque vitalia ; multaque morbos 
Incutere, et mortem quae possint accelerare : 
£t magis esse aliis alias animantibus aptas 
Res ad vitai rationem, ostendimus ante, 
Propter dissimilem naturam, dissimileisque 
Texturas inter sese, primasque figuras : 
Multa meant inimica per aureis, multa per ipsas 
Insinuant nareis infesta atque aspera odore ; 
!Nec sunt multa parum tactu vitanda, nec autem 
Adspectu fugienda, saporeque tristia quae sint. 
Deinde videre licet quam multae sint homini res 
Acriter infesto sensu, spurcaeque, gravesque. 

Arboribus primum certis gravis umbra tributa est, 
Usqueadeo, capitis faciant ut saepe dolores, 
Si quis eas subter jacuit prostratus in herbis. 

£st etiam in magnis Heliconis montibus arbos 
Fioris odore hominem tetro consueta necare. 
Scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt 
Multa modis multis multarum semina rerum, 

SoS 



276 T. LUCRETII CARI 

Quod permista gerit tellus, discretaque tradit. 

Nocturnumque recens exstinctum lumen, ubi acri 
Nidore ofFendit nareis, consopit ibidem, 
Dejicere ut pronos qui morbus saepe suevit, 

Castoreoque gravi mulier sopita recumbit, 
£t manibus nitidum teneris opus effluit eji, 
Tempore eo si odorata est quo menstrua solvit, 

Multaque praeterea languentia membra per artus 
Solvunt, atque animam labefactant sedibus intus. 

Denique, si in calidis etiam cunctere lavacris, 
Plenior et solio in fueris ferventis aquaif, 
. Quam facile in medio fit uti des saepe ruinas ! 

Carbonumque gravis vis atque odor insinuatur 
Quamfacile incerebrum,nisi aquam prsecepimus ante! 

At quom membra hominis percepit fervida febris, 
Tum fit odor vini plagae mactabilis instar, 

Nonne vides etiiam terra quoque sulfur in ipsa 
Gignier, et tetro concrescere odore bitumen ? 

Denique ubi argenti venas aurique sequuntur, 
Terrai penitus scrutantes abdita ferro, 
Qualeis exspirat scaptesula subter odores ? 
Quidve mali fit ut exhalent aurata metalla? 
Quas hominum reddunt facies, qualeisque colores ? 
Nonne vides, audisve perire in tempore parvo 
Quam soleant, et quam vitai copia desit, 
Quos opere in tali cohibet vis magna ? necesse est 




LIBER SEXTUS. 277 

Hos igitur tellus omneis exaestuet aestus ; 
Exspiretque foras in aperta promptaque coeli. 

Sic et Averna loca alitibus submittere debent 
Mortiferam vim, de terra quae surgit in auras, 
Ut spatium coeli quadam de parte venenet ; 
Quo simul ac primum pennis delata sit ales, 
Impediatur ibi caeco conrepta veneno, 
Ut cadat e regione loci, qua. dirigit aestus ; 
Quo quom conruit, haec eadem vis iilius aestus 
Relliquias vitae membris ex omnibus aufert. 
Quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum : 
Posterius fit, uti quom jam cecidere veneni 
In fonteis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda, 
Propterea quod magna mali sit copia circum. 

Fit quoque ut interdum vis baec, atque aestus 
Averni, 
Aera, qui inter aveis cumque est terramque locatus,, 
Discutiat, prope uti locus hinc linquatur inanis : 
Quojus ubi e regione loci venere volantes, 
Claudicat extemplo pennarum nisus inanis, 
Et conamen utrimque alarum proditur omne : 
Hic ubi nixari nequeunt, insistereque alis, 
Scilicet in terram delabi pondere cogit 
Natura ; et vacuum prope jam per inane jacentes 
Dispergunt animas per caulas corporis omneis. 

Frigidior porro in puteis aestate fit humor. 



278 T, LUCRETII CARI 

Rarescit quia terra calore, et semina siqua 
Forte vaporis habet, propere dimittit in auras. 
Quo magis est igitur tellus adfecta calore, 
Hoc fit frigidior, qui in terra est abditus, humor. 
Frigore quom premitur porro omnis terra, coitque, 
Et quasi concrescit; fit scilicet, ut coeundo 
Exprimat in puteos, si quem gerit ipsa, calorem. 

Esse apud Ammonis fanum fons luce diurna 
Frigidus, at calidus nocturno tempore fertur : 
Hunc homines fontem nimis admirantur, et acri 
Sole putant subter terras fervescere raptim, 
Nox ubi terribili terras caligine texit; 
Quod nimis a vera est longe ratione remotum : 
Quippe ubi sol nudum contrectans corpus aquai', 
Non quierit calidum supera de reddere parte, 
Quom superum lumen tanto fervore fruatur : 
Qui queat hic, subter tam crasso corpore terram, 
Percoquere humorem, et calido sociare vapori ? 
Praesertim quom vix possit per septa domorum 
Insinuare suum radiis ardentibus aestum ? 

Quae ratio est igitur? nimirum terra magis quod 
Rara tenet circum hunc fontem quam caetera* tellus ; 
Multaque sunt ignis prope semina corpus aquajf. 
Hinc ubi roriferis terram nox obruit umbris, 
Extemplo subtus frigescit terra, coitque. 
Hac ratione fit, ul, tanquam compressa manu sit. 



LIDER SEXTUS. 279 

Exprimat in fontem quae semina cumque habet 

ignis, 
Quae calidum faciunt laticis tactum atque saporem. 
Inde ubi sol radiis terram dimovit obortis, 
Et rarefecit calido miscente vapore, 
Rursus in antiquas redeunt primordia sedeis 
Ignis, et in terram cedit calor omnis aquai' : 
Frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna. 

Praeterea, solis radiis jactatur aquai' 
Humor, et in lucem tremulo rarescit ab aestu : , 
Propterea fit uti quae semina cunque habet ignis, 
Dimittat } quasi saepe gelum, quod continet in se, 
Mittit, et exsolvit glaciem, nodosque relaxat. 

Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe 
Stupa jacit flammas concepto protinus igni ; 
Tedaque consimili ratione accensa per undas 
Conlucet, quocunque natans impellitur auris : 
Nimirum quia sunt in aqua permulta vaporis 
Semina, de terraque necesse est funditus ipsa 
Ignis corpora per totum consurgere fontem, 
Et simul exspirare foras, exireque in auras, 
Non tam viva tamen, calidus queat ut fieri fons. 

Praeterea, dispersa foras erumpere cogit 
Vis per aquam subito, sursumque ea conciliari : 
Quod genus endo mari Aradio fons, dulcis aqusu 
Qui scatit, et salsas circum se dimovet undas. 



280 T. LUCRETII CARI 

Et multis aliis praebet regioDibus aequor 
Utilitatem opportunam sitientibus nautis, 
Quod dulceis inter salsas intervomit undas. 
.Sic igitur per eum possunt erumpere fontem 
Et scatere illa foras in stupam semina : quo quom 
Conveniunt, aut quom tedai corpori adhaerent, 
Ardescunt facile extemplo ; quia multa quoque in se 
Semina babent ignis stupae tedaeque tenentes. 

Nonne vides etiam, nocturna ad lumiua lychnum 
Nuper ubi exstinctum admoveas, accendier ante 
Quam tetigit flammam ? tedamque pari ratione ? 
Multaque praeterea, prius ipso tacta vapore 
Eminus ardescunt, quam cominus imbuat ignis. 
Hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandum est. 

Quod superest, agere incipiam quo foedere fiat 
Naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit, 
Quem Magneta vocant patrio de nomine Graji, 
Magnetum quia sit patriis in finibus ortus. 

Hunc homines lapidem mirantur, quippe catenam 
Saepe ex annellis reddit pendentibus ex se : 
Quinque etenim licet interdum, plureisque videre 
Ordine demissos levibus jactarier auris, 
Unus ubi ex uno dependet subter adhaerens ; 
Ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit : 
Usqueadeo permananter vis pervalet ejus. 

Hoc genus in rebus firmandamestmulta prius quai 



LI3ER SEXTUS. 281 

Ipsius reji ratioaem reddere possis : 

Et nimium longis ambagibus est adeundum; 

Quo magis attentas aureis, animumque reposco. 

Principio, omnibus a rebus, quascunque videmus, 
Perpetuo fluere, ac mitti, spargique necesse est 
Corpora, quae feriant oculos, visumque lacessant ; 
Perpetuoque fluunt certis ab rebus odores, 
Frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis 
^quoris exesor moerorum littora propter ; 
Nec varii cessant sonitus manare per aures : 
Denique in os salsi venit humor saepe saporis, 
Quom mare versamur propter ; dilutaque contra 
Quom tuimur misceri absinthia, tangit amaror. 
Usqueadeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter 
Fertur, et in cunctas dimittitur undique parteis : 
Nec mora, nec requies inter datur ulla fluendi, 
Perpetuo quoniam sentimus, et omnia semper 
Cernere, odorari licet, et sentire sonorem. 

Nunc omnes repetam quam raro corpore sint res, 
Commemorare, quod in primo quoque carmine claret: 
Quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res 
Noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam, 
Qua de disserere adgredior, firmare necesse est, 
Nil esse in promptu, nisi mistum corpus inani. 

Principio fit, ut in speluncis saxa superna 
Sudent humore, et guttis manantibus stillent : 

SP 



282 T. LUCRETII CARI 

Manat item nobis e toto corpore sudor, 
Crescit barba, pilique per omnia membra, per artus : 
Diditur in venas cibus omneis, auget alitque 
Corporis extreraas quoque parteis, unguiculosque. 
Frigus item transire per aes, calidumque vaporem 
Sentimus: sentimus item transire per aurum» 
Atque per argentum, quom pocula plena tenemus. 
Denique per dissepta domorum saxea voces 
Pervolitant, permanat odos, frigusque, vaposque 
Ignis : quin ferri quoque vim penetrare suevit, 
Undique qua circum corpus lorica coercet, 
Morbida vis quaecunque extrinsecus insinuatur* 
Et tempestates terra coeloque coortae 
£ coelo emotae terraque repente facessunt, . 
Quandoquidem nihil est, non raro corpore nexum. 

Huc accedit, uti non omnia quae jaciuntur 
Corpora cunque ab rebus, eodem praedita sensu 
Atque eodem pacto rebus sint omnibus apta. 
Principio, terram sol excoquit, et facit are : 
At glaciem dissolvit, et altis montibus alte 
Exstructas ningueis radiis tabescere cogit ; 
Denique cera liquescit in ejus p6sta vapore ; 
Ignis item liquidum facit aes, aurumque resolvit : 
At coria et carnem trahit et conducit in unum. 
Humor aquae porro ferrum condurat ab igni, 
At coria et carnem mollit durata calore : 



LIBER SEXTUS. 283 

Barbigeras oleaster eo juvat usque capellas, 
Diffluat ambrosia quasi vero et nectare tinctus : 
At uihil est homini frunde hac quod amarius exstet. 
Denique amaracinum fugitat sus, et timet omne 
Unguentum ; nam, setigeris subus acre venenum est, 
Quod nos interdum tanquam recreare videlur. 
At contra nobis coenum teterrima quom sit 
Spurcities, eadem subus haec res munda videtur, 
Insatiabiliter toti ut volvantur ibidem. 

Hoc etiam superest, ipsa quam dicere de re 
Adgredior, quod dicendum prius esse videtur. 
Multa foramina quom variis sint reddita rebus, 
Dissimili inter se natura praedita debent 
Esse, et habere suam naturam quaeque, viasque. 
Quippe etenim varii sensus animantibus insunt, 
Quorum quisque suam proprie rem percipit in se : 
Nam penetrare alia sonitus, aliaque saporem 
Cemimus e succis, alia nidoris odores, 
Propter dissimilem naturam, textaque rerum. 
Praeterea manare aliud per saxa videtur, 
AtqUe aliud per ligna, aliud transire per aurum, 
Argentoque foras aliud, vitroque meare. 
Nam fluere hac species, illac calor ire videtur ; 
Atque aliis aliud citius transmittere eadem : 
Scilicet id fieri cogit natura viarum, 
Multimodis varians, ut pauUo ostendimus ante. ' 



»r» 



284 T. LUCRETII CARI 

Quapropter bene ubi haec confirmata atque locata 
Onmia constiterint nobis praep6sta, parata : 
Quod superest, facile hinc ratio reddetur, et omnis 
Causa patefiet, quae ferri pelliciat vim. 

Principio, fluere e lapide hoc permulta necesse est 
Semina, sive aestum, qui discutit aera plagis, 
Inter qui lapidem, ferrumque est cunque locatus. 
Hoc ubi inauitur spatium, multusque vacuefit 
In medio locus, extemplo primordia ferri 
In vacuum prolapsa cadunt conjuncta, fit utque 
Annuius ipse sequatur, eatque ita corpore toto. 
Nec res ulla magis primoribus ex elementis 
Indupedita suis arcte connexa cohaeret, 
Quam validi ferri naturae frigidus horror. 
Quo minus est mirum, quod pauUo diximus ante, 
Corpora si nequeunt de ferro plura coorta 
In vacuum ferri, quin annulus ipse sequatur : 
Quod facit, et sequitur, donec pervenit ad ipsum 
Jam iapidem, caecisque in eo compagibus haesit. 
Hoc fit item cunctas in parteis unde vacuefit 
Cunque locus, sive ex transverso, sive superne ; 
Corpora continuo in vacuum vicina feruntur : 
Quippe agitantur enim plagis aliunde, nec ipsa 
Sponte sua sursum possunt consurgere in auras. 

Huc accedit item, quare queat id magis esse : 
" Haec quoque res adjumento, motuque juvatur : 



LIBER SEXTUS. 285 

Quod simul a fronte est annelli rarior aer 
Factus, inanitusque locus magis ac vacuatus, 
Continuo fit, uti qui post est cunque locatus 
Aer, a tergo quasi provehat atque propellat ; 
Semper enim circum positus res verberat aer. 
Sed tali fit uti propellat tempore ferrum, 
Parte quod ex una spatium vacat, et capit in se. 
Hic, tibi, quem memoro, per crebra foramina ferri 
Parvas ad parteis subtiliter insinuatus, 
Trudit et impellit, quasi navim velaque ventus. 

Denique res omnes debent in corpore habere 
Aera, quandoquidem raro sunt corpore, et aer 
Omnibus est rebus circumdatus adpositusque. 
Hic igitur penitus qui in ferro est abditus aer, 
SoUicito motu semper jactatur, eoque 
Verberat annellum dubio procul ; et ciet intus 
Scilicet : atque eodem fertur, quo praecipitavit 
Jam semel, et quamquam in partem conamina sumsit. 

Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat 
Interdum, fugere atque sequi consueta vicissim. 
Exsultare etiam Samothracia ferrea vidi ; 
Et ramenta simul ferri furere intus ahenis 
In scaphiis, lapis hic magnes quom subditus esset : 
Uaqueadeo fugere a saxo gestire videtur 
^re interposito; discordia tanta creatur; 
Propterea, quia nimirum prius aestus ubi seris 



28^ T. LUCRETII CARI 

PraBcepit, ferrique vias posdedit apertas, 
Posterior lapidis venit aestus, et omnia plena 
Ifivenit in ferro, neque habet qua tranet, ut ante. 
Cogitur ofFensare igitur, pulsareque fluctu 
Ferrea texta suo ; quo pacto respuit ab se, 
^tque per aes agitat, sine eo quae saepe resorbet. 

lllud in his rebus mirari mitte, quod aestus 
Non valet e lapide hoc alias impellere item res : 
Pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum : 
Ac partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus 
Pervolet intactus, nequeunt impellier usquam ; 
Lignea materies in quo genere esse videtur. 
Inter utrasque igitur ferri natura locata, 
^ris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit, 
Impellant ut eam Magnesi semina saxi. 

Nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena, 
Ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur, 
Quae memorare queam inter se singulariter apta. 
Saxa vides primum sola coolescere calce : 
Glutine materies taurino ita jungitur una, 
Ut vitio venae tabul^rum saepius hiscant, 
Quam laxare queant compages taurea vincla. 
Vitigeni latices in aquai fontibus audent 
Misceri, quom pix nequeat gravis, et leve olivom : 
Purpureusque colos conchyli mergitur una 
Corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam : 



LIBER SEXTUS. 287 

Non si Neptuni fluctu renovare operam des ; 
Non, mare si totum velit eluere omnibus undis. 
Denique res auro argentum concopulat una, 
^rique aes plumbo fit uti jungatur ab albo. 
Caetera jam quam multa licet reperire 1 quid ergo 1 
Nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam,. 
Nec me tam multam hic operam consumere par est : 
Sed breviter paucis praestat comprendere multa. 

Quorum ita texturae ceciderunt mutua contra, 
Ut cava conveniant plenis haec illius, illa 
Hujusque : inter se junctura horum optima constat. 
Est etiam, quasi ut anneliis, hamisque plicata 
Inter se quaedam possint copl^ta teneri : 
Quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur. 

Nunc, ratio quae sit morbis, aut unde repente 
Mortiferam possit cladem conflare coorta 
Morbida vis hominum generi, pecudumque catervis, 
Expediam. Primum multarum semina rerum 
Esse supra docui, quae sint vitalia nobis : 
Et contra, quae sint morbo, mortique, necesse est 
Multa volare ; ea quom casu sunt forte coorta, 
Et perturb^runt coelum, fit morbidus aer. 
Atque ea vis omnis morborum, pestilitasque, 
Aut extrinsecus, ut nubes nebulaeque superne 
Per coelum veniunt, aut ipsa saepe coorta 
De terra surgunt, ubi putrorem humida nacta est. 



i 



288 T. LUCRETII CARI 

Intempestivis plaviisque, et solibus icta. 
Nonne vides etiam coeii novitate, et aquarum 
Tentari, procul a patria quicunque domoque 
Adveniunt ? ideo quia longe discrepat aer. 
Nam quid Brittanidis coelum difFerre putamus, 
£t quod iu JEgypto est, qua mundi claudicat axis? 
Quidve quod in Ponto est difFerre a Gadibus, atque 
Usque ad nigra virAm, percoctaque saecla calore ? 
Quae quom quatuor inter se diversa videmus, 
Quatuor a ventis, et coeli partibus esse, 
Tum color et facies hominum distare videntur 
Largiter, et morbi generatim saecla tenere. 

Est elephas morbus, qui propter flumina Nili 
Gignitur ^gypto in media, neque praeterea usquam. 

Atthide tentantur gressus, oculique in Achaeis 
Finibus, inde aliis alius locus est inimicus 
Partibus, ac membris : varius concinnat id aer. 

Proinde ubi se coelum, quod nobis forte venenun^, 
Commovet, atque aer inimicus serpere coepit : 
Ut nebula ac nubes paullatim repit, et omne 
Qua graditur conturbat, et immutare coactat. 
Fit quoque, ut in nostrum quom venit denique 

coelum, 
Corrumpat, reddatque sui simile, atque alienum. 

Haec igitur subito clades nova, pestilitasque, 
Aut in aquas cadit, aut fruges persidit in ipsas. 



LIBER SEXTUS, 289 

Aut alios hominutn pastus, pecudumque cibatus : 
Aut etiam suspeusa manet vis aere in ipso ; 
Et quom spiranteis mistas hinc ducimus auras, 
Illa quoque iu corpus pariter sorbere necesse est. 
Consimili ratione venit bubus quoque saepe 
Pestilitas, etiam pecubus balantibus aegror. 
Nec refert utrum nos in loca deveniamus 
Nobis adversa, et cceli mutemus amictum ; 
An coelum nobis ultro natura cruentum 
Deferat, aut aliquid quo non consuevimus uti, 
Quod nos adventu possit tentare recenti. 

Haec ratio quondam morborum, et mortifer aer 
Finibus Cecropiis funestos reddidit agros, 
Vastavitque vias, exhausit civibus urbem. 
Nam penitus veniens ^gypti e finibus ortus, 
Aera permensus multum, camposque natanteis, 
Incubuit tandem populo Pandionis : omnes 
Inde catervatim morbo mortique dabantur. 

Principio, caput incensum fervore gerebant, 
Et dupliceis oculos sufFusa luce rubenteis. 
Sudabant etiam fauces intrinsecus atro 
Sanguine, et ulceribus vocis via septa coibat ; 
Atque animiinterpres manabat lingua cruore, 
Debilitata malis, motu gravis, aspera tactu : 
Inde, ubi per fauceis pectus complerat, et ipsum 
Morbida vis in cor moestum confluxerat aegris. 



«4 



290 T. LUCRETII €ARI 

Omnia tum vero vitai claustra lababant : 
Spiritus ore foras tetrum volvebat odorem, 
RaDcida quo perolent projecta cadavera ritu. 
Atque animi prorsum vires totius, et omne 
Languebat corpus, lethi jam limine in ipso. 
Intolerabilibusque malis erat anxius angor 
Adsidue comes, et gemitu commista querela ; 
Singultusque frequens noctem persaepe, diemque, 
Conripere adsidue nervos et membra coactans, 
Dissolvebat eos, defessos ante, fatigans. 
Nec nimio qvioiquam posses ardore tueri >- 

Corporis in summo summam fervescere partem; 
Sed potius tepidum jnanibus proponere tactum: 
Et simul ulceribus quasi inustis omne rubere 
Corpus, ut est, per membra sacer quom diditur ignis. 
Intima pars homini vero flagrabat ad ossa. : 
** Fiagrabat stomacho flamma, ut fornacibus intus ; 
Nil adeo posset quoiquam leve, tenueque membris 
Vertere in utilitatem : ad ventum et fri^ora semper 
In fluvios partim gelidos ardentia morbo 
Membra dabant, nudum jacientes corpvis in undas. 
Multi praecipites lymphis putealibus alte 
Incid.erunt, ipso venientes ore patente : 
Insedabilitersitis arida corpora mersans 
iEquabat multum parvis humoribus imbrem. 
Nec requies erat uUa mali, defessa jacebant 



LIBER SEXTUS. ^l 

Corpora, mussabat tacito Medicina timore ; 
Quippe patentia qudm totas ardentia nocteis 
Lumina versarent oculorum expertia somno. 
Multaque praeterea mortis tum signa dabantur: 
Perturbata animi mens in moerore, metuque, 
Triste supercilium, furiosiis voltus, et acer ; 
Sollicitae porro plenaeque sonoribus aures, 
Creber spiritus, aut ingens, raroque coortus, 
Sudorisque madens per collum splendidus humos ; 
Tenuia sputa, minuta, croci contincta colore, 
Salsaque, per fauceis raucas vix edita, tussis. 
In manibus vero nervi trahier, tremere artus : 
A pedibusque minutatim succedere frigus 
Non dubitabat ; item ad supremum denique tempus 
Compressae nares, nasi primoris acumen 
Tenue, cavati oculi, cava tempora, frigida pellis, 
Duraque ; in ore patens rictum, frons tenta minebat; 
Nec nimio rigida post strati morte jacebant : 
Octavoque fere candenti lumine solis, 
Aut etiam nona reddebant lampade vitam. 

Quorum siquis (ut est) vit^rat funera lethi, 
Ulceribus tetris, et nigra proluvie alvi ; 
Posterius tamen hunc tabes lethumque manebat : 
Aut etiam multus capitis cum saepe dolore 
Conruptus sanguis plenis ex naribus ibat : 
Huc hominis totae vires corpusque fluebat. 

sqs 



292 T. LUCRETII CARI 

Profluvium porro qui tetri sanguinis acre 
Exierat, tamen in nervos huic morbus et artus 
Ibat, et in parteis genitaleis corporis ipsas ; 
£t graviter partim metuentes limina lethi 
Vivebant ferro privati parte virili : 
Et manibus sine nonnulli pedibusque manebant 
In vita tamen, et perdebant lumina partim : 
Usque adeo mortis metus his incusserat acer. 
Atque etiam quosdam cepere oblivia rerum 
Cunctarum, neque se possent cognoscere ut ipsi. 
Multaque humi quom inhumata jacerent corpora 
supra 
Corporibus, tamen alituum genus atque ferarum 
Aut procul absiliebat, ut acrem exiret odorem ; 
Aut, ubi gust^rat, languebat morte propinqua. 
Nec tamen omnino temere illis solibus ulla 
Comparebat avis, nec noctibus saecla ferarum 
Exibant sylvis ; languebant pleraque morbo 
Et moriebantur : quom primis fida canum vis 
Strata viis animam ponebat in omnibus aegram ; 
Extorquebat enim vitam vis morbida membris. 
Incomitata rapi certabant funera vasta : 
Nec ratio remedi communis certa dabatur. 
Nam quod alts dederat vitaleis aeris auras 
Volvere in ore licere, et coeli templa tueri, 
Hoc aliis erat exitio, lethumque parabat. 



LIBER SEXTUS. 293 

IUud in his rebus miserandum et magnopere 
unum 
i^rumnabile erat, quod, ubi se quisque videbat 
Implicitum morbo, morti damnatus ut esset, 
Deficiens animo, moesto cum corde jacebat 
Funera respectans, animam et mittebat ibidera. 
Quippe etenim nullo cessabant tempore apisci 
£x aliis alios avidi contagia morbi : 
Idque vel iu primis cumulabat funere funus : 
Nam quicunque suos fugitabant visere ad aegros, 
Vitai nimium cupidi, mortisque timentes, 
Poenibat paullo post turpi morte malaque 
Desertos, opis experteis, incuria, mactans 
Lanigeras tanquam pecudes, et bucera saecla. 

Qui fuerant autem praesto, contagibus ibant, 
Atque labore, pudor quem tum cogebat obire, 
Blandaque lassorum vox mista voce querelae. 
Optimus hoc lethi genus ergo quisque subibat : 
Inque aliis alium popuium sepelire suorum 
Certantes, lacrymis lassi luctuque redibant. 
Inde bonam partem in lectum moerore dabantur : 
Nec poterat quisquam reperiri, quem neque morbus 
Nec mors, nec luctus tentaret tempore tali. . 

Praeterea, jam pastor, et armentarius omnis, 
Et robustus item curvi moderator aratri, 
Languebant, penitusque casis contrusa jacebant 



/ 



294 T. LUCRETII CARI 

Corpora, paupertate et morbo dedita morti. 
Cxanimis pueris super exaniniata parentum 
Corpora nonnunquam posses, retroque Tidere 
Matribus, et patribus natos super edere Titam. 

Xec minimum partim ex agjis aB^roris in nrbem 
Cooduxit. languens quem contulit agricolarum 
Copia. conveniens ex omni morbida parti. 
Omnia complebant loca tectaque, quo magis aestn 
CoDtectcks ita acervatim mors adcumulabat. 



Moita siti prostrata viam per, proque voluta 
Corpora silanos ad aquarum strata jaeebant, 
Interclusa anima nimia ab dulcedine aquai. 
Multaque per populi passim loca prompta viasqne 
Langnida semianimo tum corpore membra videres, 
Horrida paedore, et pannis cooperta perire 
Corporis inluvie: pellis super ossibus una, 
L Iceribus tetris prope jam, sordique sepulta. 

Omnia denique sancta deum delubra replerat 
Corporibus mors exanimis, onerataque passim 
Cuncta cadaveribus ctielestum templa mauebant : 
Hospitibus loca quae complerant sedituentes. 
^ec jam relligio diWim, nec numina magni 
Penclebantur : enim praesens dolor exsuperabat. 

Nec mos ille sepulturae remanebat in urbe, 
L t prius hic populus semper consuerat humari: 
Perlurbatus enim totus trepidabat, et unus 



LIBER SEXTUS. 295 

Quisque suum pro re consortem moestus humabat. 
Multaque vis subita, et paupertas horrida suasit. 
Namque suos consanguineos aiiena rogorum 
Insuper exstructa ingenti clamore locabant, 
Subdebantque faceis, multo cum sanguine ssepe 
Rixantes potius, quam corpora desererentur. 



I 

I 
I 



1 



\ 

I 

F I N I S. i 



L O N D I N I 
TYPIS RICARDI TAYLOR ET SOCII 



M D CCC XIII. 



CURA RICARDI TAYLOR. 



n^MMAM.