(navigation image)
Home American Libraries | Canadian Libraries | Universal Library | Community Texts | Project Gutenberg | Children's Library | Biodiversity Heritage Library | Additional Collections
Search: Advanced Search
Anonymous User (login or join us)
Upload
See other formats

Full text of "Whole works; with life, and an account of his writings"

su? cumstat 'te^/cux'rt^ tne-Aozte csi/t.t*'/ ry 






t 



w 



5 



THE 



WHOLE WORKS 



MOST REV. JAMES USSHER, D. D., 

LORD ARCHBISHOP OK ARMAGH, 

AND 

PH1.MATF. OF ALL IRELAND. 



VOLUME VIII. 



-ID 

ANNALES 

JETERIS TESTAMENTI, 

A 

PRIMA MUNDI ORIGINE 

DBBUCTI, 

UNA CUM 

RERUM ASIATICARUM ET jEGYPTIACARUM 
CHRONICO, 

A 

TEMPORI3 HISTORIC! PRINCIPIO OSO.UE AD MACCABAICORUM I.NITIA 
FRODUCTO. 

(_ JACOBO USSERIO ARMACHANO 

- 

DICE3TORE. 

LONDINI. 

1650. ) 



CONTENTS 



THE EIGHTH VOLUME. 



PAG. 

Praefatio • 1 

JEtaa mundi prima 13 

JEtAS mundi secunda ] 9 

iEtas mundi tertia 23 

JEtas mundi quarta 49 

JEtas mundi quinta 108 

JEtas mundi sexta 201 



LEC T O R I 



Censorinus in libello quern ail Q. Caerellium sciipsit tie 
natali die, intervalla temporum expositions ; banc sibi 
praefatiunculam praemittendam putavit. " Si a origo mundi 
in bominum notitiam venisset, inde exordium sumeremus." 
Et paulo post, de hoc tempore verba faciens : " sive b ha- 
buit initium," inquit, " sive semper fuit, certe quot an- 
norum sit, non potest comprebendi." Itaque banc mundi 
epocham, ut ab hominum notitia quam maxime alienam, 
ab astronomicis suis supputationibus ita ablegat Ptole- 
ma?us : " Tag c irtnl o\ov tov alwvoc: 1} k<u tov n<tKp<j> tivl 
iroXkairkaoiov tov koto, rac rtjpi'iaetg \povov, SitififfiaiioaEKj, 
aAAorpiaf <f>t\.ofjLaOi i'ac re kui <fn\a\t)Otiag riywfitOa. Totius 
mundi, aut alius multiplicis temporis observationes consi- 
derare, putamus alienum esse ab iis qui discendi et veri 
cognoscendi studio ducuntur." Et a genetbliaca sua ma- 
thesi, genituram illam mundi ab iEsculapio et Anubio. 
acceptam, Julius Firmicus Maternus, " Non d fuit ista 
genitura mundi," inquit. " Nee enim mundus certunv 
diem babuit ortus sui ; nee aliquid interfuit eo tempore. 



■ Censorin. cap. 20. '' Ibid. cap. 21. 

r Ptolem. fifydX. ouvrdZ. lib. 3. 
ll .Jul. Finnic. Matlies. lib. 3. cap. 2. 

VOL. VIII. 



2 LECTORI. 

quo mundus divinae mentis ac providi numinis ratione for- 
matus est : nee eousque se intentio potuit humanae fragili- 
tatis extendere, ut originem mundi facili posset ratione 
concipere, aut explicare." 

Neque vero mirandum, homines ethnicos, sacrarum lite- 
rarum inscjos, de mundi primordiis assequendis ita despe- 
rasse : quum inter ipsos Christianos, chronographus ille 
celebratissimus Dionysius Petavius, suam de conditu mundi 
et annorum inde ad nos numero, sententiam explicaturus, 
" hanc c primum disceptationi summam" fecerit. " An- 
norum ab orbe condito ad haec tempora numerum, neque 
certa ratione compertum esse, neque citra divinam signi- 
ficationem posse comperiri." A cujus sententia longissime 
profecto abfuit Philastrius Brixiensis ; haeresem f esse no- 
tans, " quae dicit incertum numerum esse annorum a 
mundi origine, et ignorare homines curricula temporum :" 
et Lactantius Firmianus ; cujus, in divinis institutionibus, 
paulo audacius effatum est illud : " Nos g , quos divinae 
literae ad scientiam veritatis erudiunt, principium mundi, 
finemque cognovimus." Quicquid enim fiat de praateritis, 
futurorum temporum notitiam Patrem 11 in sua ipsius po- 
testate constituisse, edocti sumus: neque ullum omnium 
existere mortalium, cui totius seculi tempora sint com- 
perta. Quo et illud Siracidae' spectare putatur : " "A/ifiov 
OaXacrawv, Ktu arayovac vetov, kuX 17/ilpac alaJvoc tic iKa- 
piOfii'iati ; Arenam maris, et guttas pluviae, et dies seculi, 
quis enumeret ?" quod Lyranus de praeteritis temporibus 
dictum fuisse existimans, (quum de diebus aeternitatis, hie 
et in capite decimo octavo, id interpretentur alii) haud ita 
recte conclusit annos a principio mundi non fuisse a quo- 



• Petav. de doctrlna tempor. lib. 9. cap. 2. 

' Philastr. de haresib. cap. 63. s Lactant. lib. 7. cap. 1 4. 

11 Act. cap. 1. ver. 7. Matth. cap. 24. ver. 36. 

' Ecclesiastic, cap. 1. ver. 2. et ibi Nicol. Lyranus. 



LECTORT. 3 

quam numeratos " certitudinaliter (ut ille loquitur) et prae- 
cise." 

Qui inter Christianos, quorum ad nos pervenerunt 
scripta, primus ex sacris Uteris aetatem mundi eruere 
aggressus est, Theophilus episcopus Antiochenus, de tota 
hac ratione generatim quidem ita pronuntiat : " 'O k wag 
\p6voc koX ra trt) SfiKvvrtu rote (5ov\o[i£voi£ wttOtaQat tij 
aXrtOda. Universum tempus et anni indicantur volentibus 
obtemperare veritati :" de exquisita tamen calculi aicpt- 
ftiia postea subjicit : " 'H/i£«e to aKpi/3te 'iawg ayvoovfitv 
awavTwv toiv ItCov tov apiQ/XOV, Sta to jifj avayiypa<j>Oai iv 
Talc Upaic |3(j3Xotc roue t7nrp£^ovrac ^vvac; koi rtfiipag. 
Nec nos forsitan exacte omnium annorum numerum tene- 
mus; propterea quod in sacris libris non annotati sunt 
excurrentes menses atque dies." 

Nempe quum integros annos Scriptura commemorare 
soleat, omissis diebus et mensibus, qui vel explendo anno 
desunt, vel supersunt expleto : dubitatio oriri posset de 
accurata summa, quae ex ejusmodi annis inter se additis 
elicitur. Verum, hoc concesso quod rationi maxime est 
consentaneum, scriptores sacros annorum numeros tanta 
diligentia suis in locis consignantes, id sibi habuisse pro- 
positum, ut annorum mundi seriem, quae aliunde disci non 
poterat, nobis patefacerent : hoc, inquam, concesso, du- 
bitationi propositae Spiritum sanctum quantum necesse 
fuit providisse dicimus, quum ad singularum periodorum, 
a quibus series annorum seculi dependet, singulos nexus 
atque terminos, turn mensis, turn diei, notam apposuit. Ut 
quum Israelitae, verbi gratia, mensis 1 pram, die decimo 
quinto, ex /Egypto dicantur exiisse, et anno" 1 post exitum 
quadringentesimo et octogesimo, mensis" secundi, die se- 



k Theopliil. ad Autolyc. lib. 3. cap. 25. 

1 Num. cap. 33. ver. 3. m 3 Reg. cap. 6. ver. 1. 

■ 2 Chron. cap. 3. ver. 2 

b2 



4 LECTORI. 

cundo, Salomon templum extruere ccepisse: menses et 
dies, quibus uterque periodi illius terminus est cireum- 
septus, ex integro illo annorum numero menses undecim, 
ct dies quatuordecim, demendos esse ostendunt ; et non 
integros quadringentos et octoginta, sed annos tantum 
quadringentos septuaginta novem, cum diebus sexdecim 
pro dicta? periodi spatio esse assumendos. 

"" Tempus astronomicum a primo creationis puncto ad 
principium aerae Christianas exaetum, qui se dare nobis 
posse promittunt, favore mibi digni videntur magis quam 
laude; quia majus quid ingenio humano moliuntur:" ait, 
qui inter nostrorum novissimos tempus ab orbe condito 
usque ad Christum ex Scripturis sacris numerare aggres- 
sus est, David Paraeus. Itaque relicto tempore astrono- 
mico, ad politicum Hebrseorum, .(Egyptiorum et Persarum 
tempus, velut ad Stxirtpov ttXovv, hie recepisse se dicit. 
Verum si quid ego hie video, ad rei summam nihil omnino 
interest, qua mensura in seculi curriculo dimetiendo quis 
utatur ; modo nota ea sit, et certo dierum numero termi- 
nata. Et si " per aequabilem aliquam annorum mensu- 
ram," distantiam inter mundi primordia et Christi tempora 
interpositam, cum D. Paraeo definire quis poterit : absque 
ullarum astronomicarum tabularum adminiculo, quot nu- 
mero aequinoctia in eo intervallo contigerint, eidem facilli- 
mum quoque fuerit statuere. Temporis autem ab asqui- 
noctio ad idem aequinoctium in anno quocunque politico 
notata revolutio, quid aliud est quam annus naturalis et 
vere astronomicus ? 

Quod si quis ad ista studia, non modo sacraa et exotica? 
historiae cognitione, sed etiam aliquanta astronomici cal- 
culi et veteris Kalendarii Hebraici notitia instructus ac- 
cesserit: ut is non annorum tantum, sed etiam dierum 
numerum ab orbe condito jam transactum possit assequi, 
ego quidem inter x"^" 1 ""* se d non inter aSvvara ponen- 
dum censeo. Per retrogradam certe supputationem ad 



LECTORI. O 

ipsum primum mundi diem posse perveniri, ita nos magnus 
docuit Basilius : *• 'A0'° ov \povov fip^aro r\ tov koct/iov 
tovtov eruoracrie Svvarov trot /laduv. lav ye ek tov napovrog 
tig to Karoiriv avairo§lZ,wv <j>i\ov£iKi]ottG liptiv rrjv Trpwrt)v 
Vfjitpav ri/e tov KOdfiov yeviueuig' tvpj'jtxeic yap ovtwg novzv 
t$ \p6vq 7 » i"p^ r »? Kivtjmg. Discere utique possis quo 
primum tempore constiterit mundi origo : si ex hodierno 
die ad superiores retrogressus aetates, primum mundi con- 
diti diem invenire studiose contenderis. Hoc enim pacto 
invenies, unde prima motio accesserit tempori." 

Cum autem variis seculis, et apud varias gentes, varias 
extiterint temporum epochae atque variae annorum formae : 
communis aliqua et nota mensura necessario hie est assu- 
menda, ad quam reliquarum omnium ilia diversitas com- 
modissime reduci possit. Nobis vero nulla mensura riotior, 
neque ad communem temporum collationem accommoda- 
tior est, quam annorum et mensium Julianorum formula, a 
media nocte, Kalendas Januarias anni primi vulgaris aerae 
Christianae inchoante, deducta : cum tribus illis cyclis ; 
quibus conjunctis annus unusquisque ab aliis quicumque 
fuerunt omnibus distinguitur ; Romana nimirum indictione 
annorum quindecim, cyclo lunari sive aureo numero 
annorum novendecim, et cyclo solari (diei solis sive Do- 
minica? indice) annorum viginti octo periodum complec- 
tente. Neque enim aut certius quicquam nobis est, aut 
notius, quam numerari hodie annum (non dico, veri 
natalis Christi, qui inter doctos controversus est, sed) 
vulgaris aerae Christianae MDCL. Romanae indictionis 
tertio, lunaris cycli decimo septimo, et cycli Solaris septimo, 
characteribus insignitum. 

Quandoquidem vero Christiana haec nostra epocha pri- 
mordio mundi multis seculis est posterior; et retrograda 
annorum ante earn numeratio turn molestior est, turn er- 

" Basil, in Hexacmer. homil. 1. 



6 LECTOHI. 

rori etiam (nisi major attentio adhibeatur) admodum 
obnoxia : receptissimae illi hypothesi, quae annos Julianos 
cum tribus suis cyclis npoXlixpti quadam mathematica ad 
ipsa mundi initia decurrisse ponit, artificialem quoque 
cpocbam, ex tribus istis cyclis in se multiplicatis confla- 
tam, recentioribus nostris chronographis placuit adjicere. 
Solari enim cyclo in lunarem ducto, sive numero 28. 
per 19. multiplicato, magnus cyclus paschalis prodit an- 
norum 532. eoque rursus per 15. indictionis numerum 
multiplicato, emergit annorum 7980. periodus ; a Roberto 
Lotbaringo Herefordensi in Britannia nostra episcopo pri- 
mum (ni fallor) notata, et post 500. annos a Josepho Sca- 
ligero chronologicis usibus adaptata, et periodi Julianae 
nomine, quod totidem Julianorum annorum cyclum conti- 
neret, nuncupata. Quod si retrorsum a praesenti anno 
trium minorum cyclorum series in tempora anteriora ex- 
tendatur; 4713. ante initium aerae nostras Christianae 
annus, ille esse deprehendetur, in quern et indictionis 
primi, et cycli lunaris primi, et cycli Solaris primi, con- 
cursus recidet. In Kalendis igitur Januariis proleptici 
illius anni capite hujus periodi constituto ; annus vulgaris 
aerae Christianas primus, periodi Julianae 4714. erit nume- 
randus: qui per 15, 19, et 28. divisus, indictionem Roma- 
nam 4. cyclum lunarem 2. et solarem 10. notissimos illius 
anni characteres exhibet. 

Primorum patrum, veterumque iEgyptiorum et Hebrse- 
orum annus, ejusdem cum Juliano quantitatis fuisse repe- 
ritur, sed ex mensibus duodecim aequalibus dierum tri- 
ginta constans (Hebraeos enim ante Babylonicam captivi- 
tatem lunaribus mensibus fuisse usos, probari non potest) 
dierum iirayo/xivoov quinque, et quarto quoque anno sex, 
ad duodecimi mensis finem adjecta appendicula. Ex hu_ 
jusmodi annorum continua serie in sacris literis tradita, in 
annum mundi 3442. ex Chaldaicae vero historiae et astro- 
nomici canonis collatione, in annum Nabonasari 186. 



LECTORI. / 

et cum eo cohaerentem nexu certissimo annum ante asram 
Christianam 562. Julianas periodi 4152. magni Nebu- 
chadnesaris exitum et regni Evilmerodachi fllii ejus milium 
incurrisse, animadverti : indeque sub finem anni periodi Ju- 
lianae 710. mundum conditum fuisse collegi; posito ni- 
mirum in autumno creationis rerum exordio. Quandoqui- 
dem vero cum vespera primi diei septimanae primus seculi 
dies est inchoatus : feriam primam, quae in annoillo 710. 
ad autumnale aequinoctium accessit proxime, ex astronomi- 
cis tabulis (non p obstante solis vel statione in diebus Josuae, 
vel retrocessione in diebus Ezechiae) in vigesimum tertium 
Octobris Juliani diem incurrisse, observavi ; indeque a 
vespera ilium Juliani anni diem antecedente, et irpwroKi-frr- 
Triv vfiipav, et primum temporis motum deducendum fu- 
isse, conclusi. 

Basiliana igitur ilia <f>i\ovuid<} perplexis chronologorum 
difficultatibus tandem superatis, in hanc concessi senten- 
tiam : a vespera primum mundi diem aperiente ad mediam 
noctem primum Christianae aerae diem inchoantem, annos 
fluxisse 4003. dies septuaginta et horas temporarias 
sex, verumque Christi Domini natalem, quadriennio toto 
(quod mortis Herodis tempus demonstrat) vulgaris aerae 
Christianas principio anteriorem extitisse. Juxta rationes 
enim nostras, et Salomonici templi structura 3000. mun- 
di anno est absoluta ; et 4000. mundi anno, impletis q 
diebus quibus virgo Ocotokos erat paritura, Christus in 
perfecta came, cujus templum fuerat r typus, hominibus 
primum apparuit et manifestatus est. Unde ad annos 
aerae Christianae quatuor additis, et ab annis ante eandem 
totidem detractis; pro communi et vulgata, vera et ger- 
mana obtinebitur nativitatis Christi epocha. 

i' Vide annalej nostros ; anno mundi 2653. d. ct 3291. c. 

i Luc. cap. 2. ver. «. ' 3 ohm. cap. 2. ver. 2 1. 



8 LECtOUt. 

Ista, ad quae nunc digitum intendo tantum, plenius 
deinceps, volente Deo, confirmabuntur in sacra chrono- 
logia ; quam, simul cum tractatu de anno primitivo et 
veterum Hebraeorum Kalendario, edere mihi in animo est. 
Interim veteris testamenti annales, fundamentia ibi positis 
superstructos, in lucem edere visum fuit ; cum rerum ex- 
terarum in Asia et yEgypto ab Olympiadum initio gestarum 
chronico; ad specialem Graecorum et Romanorum histo- 
riam eis potissimum sepositis, quae in Graecia (ad quam et 
Rhodum et insulas inter Europam et Asiam positas re- 
fero) atque occidentis partibus actae memorantur. 

In sacris historiis repraesentandis, Tremellii et Junii 
Latinam versionem (cum suis quoque Hebraismis) et ca- 
pitum summaria, sum secutus: in exteris exprimendis, 
ipsorum authorum veterum vel optimorum eorundem ex 
Graeco interpretum verbis sum usus ; et nominatim Jacobi 
Dalecbampii in Athenaeo, licet in capitulorum notatione ad 
Natalis Comitis editionem hie respexerim. Ex hisce vero 
historias aut contraxi ipse, aut a Codomano, Cappello, 
Emmio, Pezelio, Ebero, Saliano, vel alio quocunque qui 
ad manum aderat chronographo, contractas desumpsi : sic 
tamen, ut ipsi primorum autborum fontes (quorum a me 
loca studiose sunt annotata) semper mihi observarentur 
ante oculos. Temporum enim rectae dispositioni unice 
intentus, de verbis aliorum mutandis (quod praestare fu- 
isset facillimum, si tanti res esse videretur) parum fui 
sollicitus. 

Cumque ex magna historicorum turba qui Julii Caesaris 
aetatem antecesserunt, quatuor tantum aevi injuria reliquos 
nobis fecerit, Herodotum, Thucydidem, Xenophontem, 
Polybium (eumque maxima sui parte mutilum ;) horum, 
ut antiquissimorum, potissimam rationem habui; eorumque 
authoritate fretus, crebros Diodori Siculi anachronismos 
emendavi : in rebus vero Alexandri magni, quas illi non 
attigerunt, non Diodoro solum sed Curtio etiam et Ar- 



LECTORI. 9 

riano novam aliunde temporum lucem mutuari conatus 
sum. Prima? quatuor alphabeti literae, ad annos mundi 
appositae, annorum ineuntium, currentium, et desinentium 
sunt indices : autumnali seu primo anni quadrante per a, 
brumali per b, verno per c, aestivo per d designato. Re- 
liqua prudens lector ipse per se intelliget : quem hisce 
frui cupioj et valere. 

Lond. 13. Kal. Julias, Julianas; anno vulgaris aerae Christiana; 1650. 
a vero Domini natali, 1054. 



DE 

PHILIPPO 

PRINCIPE PALATINO AD RHENUM, 

PHILIPPI MELANCHTHONIS 

NARRATIO, ANNALIUM USUM DECLARANS. 



S^pe audivi narrare Capnioneni, cum apud"PHiLippuM, 
principem palatinum electorem, essent Dalburgius epis- 
copus Vangionum, Rudolphus Agricola et ipse, et non 
solum in familiaribus colloquiis, sed etiam in deliberatio- 
nibus de republica, saepe narrarent insignia exempla vel 
Persica, vel Graaca, vel Romana ; mirifice accensum esse 
principem studio cognoscendae historiae, sed dixisse, se 
animadvertere, distinctione temporum, gentium et impe- 
riorum opus esse : eamque ob causam petivisse, ut sibi ex 
tota antiquitate, quantum nota esset, ex Hebraeis fontibus, 
et ex Graecis ac Latinis scriptoribus, ordine contexerent mo- 
narchias ; ut mente complecti tempora mundi, et seriem max- 
imarum mutationum posset. Nulli" tunc extabant scripti 
lingua Germanica libri de veteribus imperiis. Nee Latina, 
praeter Justini confusaneam epitomen, qua? tamen dis- 
tinctione temporum caret, habebantur. Erat otium tunc 

* Circa annum Christi 1180. 



10 

Mis doctis viris, et hoc labore delectabantur. Ordine 
igitur, ex Hebraeis, Graecis et Latinis monumentis, monar- 
chias recensent, et maxime digna memoria suo loco, ad- 
hibita temporum et gentinm distinctione, inserunt. Legit 
avidissime id scriptum princeps ingeniosus, seque laetari 
dicebat, divinitus conservatam esse temporum seriem, et 
rerum praecipuarum memoriam. Ostenderant enim ei 
continuatam esse mundi historiam, ita, ut Herodotus in- 
choet suas narrationes paulo ante finem propheticae his- 
toriae. Nam et ante regnum Persicum, de quo narrati- 
ones luculentae extant in Daniele, Esdra et Nehemia, 
regum Assyriorum et ^Egyptiorum aliquot nomina sunt 
eadem in prophetis et Herodoto. Apryi praedicit exitium 
Jeremias, quod describit Herodotus. Postquam Jere- 
miam interfecit Apryes, postea Amasis captum regem su- 
perbum strangulat. Agnoscere etiam se princeps pala- 
tums dicebat testimonia praesentiae Dei in constitutione 
monarchiarum, quia solis humanis viribus constitui et re- 
tineri non potuerint, et eo divinitus constitutae sint, ut 
essent custodes humanae societatis, conjungerent multas 
gentes, restituerent leges, judicia, pacem, ut docere ho- 
mines de Deo possent. Saepe igitur repetebat Danielis 
verba: " Deus b imperia transfert et stabilit." Mutatio- 
nibus etiam et tyrannorum pcenis dicebat conspici judi- 
cium Dei, et moneri totum genus humanum illustribus 
exemplis, ut agnoscat Deum, sciat ordinasse eum et velle 
justa, et vere irasci violantibus ipsius ordinem. Tales 
erant ejus principis sermones considerantis ordine impe- 
riorum incrementa et ruinas. 

b Dan. cap. 2. ver. 21. 



ANNALES 

VETERIS TESTAMENTI, 

A PRIMA MUNDI ORIGINE DEDUCTI. 



1. a. In principio creavit Deus ccelum et terrain 1 , quod 
temporis principium, juxta nostram chronologiam, incidit 
in noctis illius initiuni, quae vigesimum tertium diem Oc- 
tobris praecessit, in anno periodi Juliana? 710. 

Primo igitur sasculi die, Octobris vigesima tertia, feria 
prima, cum supremo coelo creavit Deus angelos : deinde 
summo operis fastigio primum perfecto, ad iina mundana? 
hujus fabricae fundamenta progressus mirandus artifex, 
infimum hunc globum ex abysso et terra conflatum con- 
stituit; concinentibus et collaudantibus eum simul om- 
nibus ipsius angelis 1 '. Cumque terra esset inanis et vacua, 
et tenebrae essent in superficie abyssi: in ipso primi diei 
medio creata est lux ; quam a tenebris distinguens Deus, 
illam appellavit diem, lias noctem. 

Secuntlo die, Octobris vigesimo quarto, feria secunda, 
creato expanso, quod ccelum est appellatum, distinctio 
est facta inter aquas superiores, et inferiores terrae cir- 
cumfusas. 

Tertio die, Octobris vigesimo quinto, feria tertia, aquis 
inferioribus in locum unum confluentibus, emersit terra 

* Genes, cap. 1. ver. 1. b Job, cap. 38. ver. 7. 



14- ANNALES 

arida. Aquas in mare congregavit Creator : emissis in- 
terim fluviis, qui in mare refluerent c . Terram, omne ge- 
nus herbae et plantae, cum seminibus et fructibus, ger- 
minare fecit. Pras aliis autem locis, Paradisum in Edene 
plantis ornavit : in quibus, arbor vita; et arbor scientiae 
boni ac mali d . 

Quarto die, Octobris vigesimo sexto, feria quarta, sol, 
luna, et reliqua sidera creata sunt. 

Quinto die, Octobris vigesimo septimo, feria quinta, 
aquatilia et volatilia animantia producta sunt ; et fcecundi- 
tate donata. 

Sexto die, Octobris vigesimo octavo, feria sexta, terres- 
tria animalia creata sunt ; turn gradientia, turn repentia. 
Demum vero homo, ad imaginem Dei in divina mentis 
scientia e et genuina voluntatis sanctitate' praecipue consis- 
tentem, conditus est. Ille statim reliquis animalibus, di- 
vinitus ad se adductis, ut dominus eorum designatus, 
nomina imposuit. In quibus cum adjutricem sibi similem 
non inveniret ; ne socia necessaria careret, Deus, costa ex 
dormientis latere desumpta, mulierem formavit, atque in 
uxorem illi tradidit, conjugii lege instituta. Turn conju- 
gibus benedicens, fcecunditatem eis tribuit, et dominium in 
animantia : eisque omnibus de cibo liberaliter providit. 
Denique, peccato in mundum hucusque non ingresso, 
" inspexit Deus quicquid fecerat, ecce autem bonum erat 
valde. Sic fuit vespera et fuit mane diei sexti 8 ." 

Septimo die, Octobris vigesimo nono, feria septima, cum 
perfecisset Deus opus suum quod fecerat, quievit ab omni 
opere ; et diei septimo benedicens, Sabbatum instituit et 
consecravit h . Quippe in quo " l-espiravit' (ut humano more 
ipse de se loquitur,) et recreavit se :" nee dum (ut vide- 
tur) peccato admisso, aut poena sontibus, vel angelis, vel 
hominibus, a Deo inflicta. Unde dies hie postea consti- 
tutus est signum turn sanctificationis nostras in hoc sae- 
culo k , turn asterni illius sabbatismi, quo in futuro ab om- 

c Eccles. cap. 1. ver. 7. * Gen. cap. 2. vcr. 8, 9. 

• Coloss. cap. 3. vcr. 10. ' Ephes. cap. 4. ver. 24. 

k Gen. cap. 1. vcr. 31. <• Ibid. cap. 2. ver. 2, 3. 

| Exod. cap. 31. ver. 17. * Ibid. ver. 13. 



VETERIS TESTAMENTI. 15 

nibus peccati et reliquiis et pcenis plenam liberationem 
expectamus 1 . 

Post primam mundi septimanam, videtur Deus conjuges 
in hortum Edenis introduxisse, atque esu arboris scientiae 
boni ac mali eis interdixisse ; feliquarum omnium arborum 
usu libere concesso. 

Diabolus, Deo gloriam, homini felicitatem invidens, 
mulierem per serpentem ad peccandum sollicitat : unde et 
ipse serpentis antiqui nomen obtinuit" 1 . Mulier per ser- 
pentem, vir per mulierem seductus, Dei praeceptum de 
abstinentia a fructu vetito transgreditur. Citatis et con- 
victis pcenae imponuntur: addita tamen promissione de 
semine mulieris caput serpentis contrituro, id est, Christo 
Diaboli opera dissoluturo". Unde tunc primum mulieri 
Evae nomen a marito est impositum : quod mater futura 
esset omnium viventium non naturalem tantum vitam, sed 
illam quoque, quas est per fidem in semen ipsius, Messiam 
promissum, quomodo et post earn Sara fidelium mater est 
habita p . 

Primi parentes, vestibus pelliceis a Deo amicti, ex horto 
Edenis pelluntur: flammeo gladio posito ad custodiendam 
viam quae ferebat ad arborem vitas; ne de fructu ejus, 
quem hactenus non attigerant, deinceps vescerentur q . 
Unde plus quam verisimile fit, eodem ejectum Adamum 
fuisse die, quo inductus in Paradisum fuerat. Qui quidem 
dies mundi decimus fuisse videatur (Kalendis Novem- 
bribus anni Juliani proleptici respondens) quo deinceps, 
ad memorabilis bujus casus memoriam conservandam (ut 
rationi consentaneum est) instituta est expiationis solen- 
nitas, et statum jejunium (vtiartiag nomine', kot i%o\riv 
denotatum) in quo universi, tarn inquilini quam peregrini, 
animas suas affligere jubebantur ; adjuncta sanctione se- 
verissima. " Omnis anima, quas non fuerit afllicta eo 
ipso die, omnino exscindetur e populis suis s ." 

1 Heb. cap. 4. ver. 4. 9. 10. 

m Apocal. cap. 12. ver. 9. et cap. 20. ver. 2. 

» 1 Joh. cap. 3. ver. 8. Rom. cap. 16. ver. 20. 

Gen. cap. 3. ver. 20. 

P 1 Pet. cap. 3. ver. 6. Galar, cap. 4. ver. 31. 

i Gen. cap. 3. ver. 21, 22, &c. ' Act. cap. 27. ver. 9. 

* Levit. cap. 16. ver. 29. et cap. 23. ver. 29. 



1G ANNALES 

d. Post lapsum, Cain primus mortalium omnium e mu- 
liere nascitur'. 

130. d. Abele occiso a fratre Caino, omnium hominum 
primogenito, Deus alium pro illo filium Evae reposuit : 
unde et Sethi nomen illi inditum" ; postquam pater Ada- 
mus 130. vixisset annos*. Inter caedem vero Abelis et 
conceptionem Sethi nullum alium filium Evae obtigisse, 
(ille enim alias dicendus fuisset pro Abele datus, potius 
quam Sethus) ideoque non longum inter utrumque tempus 
intercessisse, hinc colligitur. Unde, quum annos ad 128. 
propagatum turn fuerit humanum genus : ita crevisse intra 
id spatium mortalium numerum vero fuerit consentaneum, 
ut non sine causa conscius sceleris metuerit Cain, ne cae- 
deret eum quilibet qui erat inventurus eum y . 

235. d. Sethus, annos 105. natus, filium genuit, cui 
Enoshi nomen imposuit : quod conditionis humanae deplo- 
randam denotat miseriam. Tunc enim a Cainitis cultus 
divinus misere corruptus fuit. Unde ea inter homines 
distinctio facta ; ut qui in vero Dei cultu permanserunt, 
filii Dei ; qui autem ab eo desciverunt, filii hominum sint 
appellate. 

325. d. Cainan natus est; quum Enosh ejus pater 90. 
annos vixisset\ 

395. d. Mahalaleel natus est ; quum pater Cainan 70. 
vixisset annos b . 

460. d. Jared natus est : quum pater Mahalaleel 95. 
vixisset annos . 

622. d. Enoch natus est; quum pater Jared 1G2. vix- 
isset annos d . 

687- d. Mathusala natus est; quum pater Enoch 65. 
vixisset annos e . 

874. d. Lamech natus est ; quum pater Mathusala 187. 
vixisset annos f . 



' Gen. cap. 4. ver. I. u Ibid. ver. 25. 

1 Gen. cap. 5. ver. 3. y Ibid. cap. 4. ver. 14, 15. 

7 - Gen. cap. 4. ver. 26. cum cap. 6. ver. 1, 2. 

a Gen. cap. 5. ver. 9. b Ibid. ver. 12. 

« Gen. cap. 5. ver. 15. '■ Ibid. ver. 18. 

■ Gen. cap. 5. ver. 21. ' Ibid. ver. 25. 



VETERIS TESTAMENTI. 17 

9S0. d. Adamus primus generis humani parens, mor- 
tuus est; cum 930. vixisset annos g . 

987. d. Enochum, ab Adamo septimum, Deus inconti- 
nenter cum ipso ambulantem transtulit, ne videret mortem ; 
postquam 365. vixisset annos 11 . 

1042. d. Sethus, Adami filius, mortuus est; cum 912. 
vixisset annos'. 

1056. d. Noachus, ab Adamo decimus, natus est ; quum 
pater Lamech 182. vixisset annos k . 

1 140. d. Enosh, tertius ab Adamo, mortuus est ; cum 
905. vixisset annos'. 

1235. d. Cainan, quartus ab Adamo, mortuus est ; cum 
910. vixisset annos™. 

1290. d. Mahalaleel, quintus ab Adamo, mortuus est ; 
cum 895. vixisset annos". 

1422. d. Jared, sextus ab Adamo, mortuus est, cum 
962. vixisset annos . 

1536. a. Deus, priusquam diluvium in mundum impio- 
rum induceret, Noachum justitias suae praeconem ad illos 
misit : 120. annorum termino ad resipiscendum eis con- 
stituto p . 

1 556. d. Noacho, nunc primum liberis operam dare in- 
cipienti, quum 500. esset annorum, natus est primogenitus 
Japhetus q . 

1558. d. Noacho natus est secundo-genitus Semus : 
quippe qui biennio post diluvium 100. annorum fuisse di- 
citur r . 

1551. d. Lamechus, nonus ab Adamo, mortuus est; 
cum 777. vixisset annos". 

1656. «. Mathusala, octavus ab Adamo, 969. aetatis 
anno mortuus est ; omnium maxime longaevus*. 



f Genes, cap. 5. ver. 5. 

h Gen. cap. 5. ver. 23, 24. Hebr. cap. 11. ver. 5. 

1 Gen. cap. 5. ver. 8. * Ibid. ver. 29. 

1 Gen. cap. 5. ver. 11. m Ibid. ver. 14. 

" Gen. cap. 5. ver. 17. ° Ibid. ver. 20. 

p 1 Pet. cap. 3. ver. 20. 2 Pet. cap. 2. ver. 5. Genes, cap. 6. ver. 3. 

i Gen. cap. 5. ver. 32. cum cap. 10. ver. 21. 

' Gen. cap. 11. ver. 10. » Ibid. cap. 5. ver. 31. 

1 Gen. cap. 5. ver. 27. 

VOL. VIII. C 



18 ANNALES 

Mense hujus anni secundo, die decimo, Novembris tri- 
cesimo, feria prima, Deus edicit Noacho, ut septimana ilia 
pararet se ad ingressum in arcam : dum securus mundus 
edebat, bibebat, uxores ducebat, et nuptum dabat. 

Anno sexcentesimo vita? Noacbi, mensis secundi die 
decimo septimo, Decembris septimo, feria prima, eo 
cum suis et animalibus omnibus in arcam ingresso ; plu- 
viam demisit Deus super terram quadraginta dies et quadra- 
ginta noctes : et praevaluerunt aquae super terram centum 
et quinquaginta diebus y . 

Aquis deficientibus, mensis septimi die decimo septimo, 
Maii sexto, feria quarta, area requievit in uno montium 
Ararati 3 . 

Pergentibus vero adhuc aquis deficere, mensis decimi 
die primo, Julii decimo nono, feria prima, conspecti sunt 
vertices montium". 

Post quadraginta dies, hoc est, undecimo die mensis 
undecimi, Augusti vigesimo octavo, feria sexta, Noachus, 
aperta fenestra area?, emisit corvum c . 

Post septem dies (ut videtur colligi posse ex septem 
diebus aliis, in decimo versu nominatis) emisit Noach 
columbam : et reversam iterum, post alteros septem dies 
emisit ; qua? circa tempus vespertinum rediit, folium oliva? 
decerptum in ore gerens. Deinde expectatis et aliis 
septem diebus, eandem emisit ; qua? non est reversa ultra 
ad eum d . 

x Gen. cap. 7. ver. 1. 4. 10. Matth. cap. 24. ver. 38. 

» Gen. cap. 7. ver. 4. 6. J I, 12, 13. 17. 24. 

* Gen. cap. 8. ver. 3, 4. *> Ibid. cap. 8. ver. 5. 

? Gen. cap. 8. ver. C, 7. d Ibid. cap. 8. ver. 8.— 12. 



VETERIS TESTAMENT!. 19 



.ETAS MUNDI H. 






1657. a. Anno sexcentesimo primo vitae Noachi, mensis 
primi die primo, (Octobris vigesimo tertio, feria sexta, ut 
novi anni ita et novi mundi die primo) cum siccata esset 
superficies terra?, removit Noachus operculum areas*. 

Mensis secundi, die vigesimo septimo, Decembris deci- 
mo octavo, feria sexta, cum exaruisset terra, Dei mandato 
exivit Noachus, cum omnibus qui cum ipso fuerant in area 1 '. 

Noachus egressus soteria Deo immolavit. Deus rerum 
naturam, diluvio corruptam, restauravit : carnis esum ho- 
minibus concessit ; atque Iridem dedit signum foederis . 

Anni vitae humans quasi dimidio breviores fiunt. 

1658. d. Arphaxad natus est Semo centenario, biennio 
post diluvium 11 finitum scilicet. 

1693. d. Salah natus est ; quum Arphaxad pater ejus 
35. vixisset annos e . 

1723. d. Heberus natus est ; quum Salah pater ejus 30. 
vixisset annos f . 

1757. d. Quum Heberus 34. vixisset annos, natus est ei 
filius, cui noraen dedit Phaleg g , " quia in diebus ejus divisa 
fuit terra 1 '." Urbis enim et turris' extructione per lingua- 
rum confusionem (quae Babeli, capitis undecimi versu nono, 
nomen dedit) turn interrupta ; gentium dispersio est secuta, 

I Genes, cap. 8. ver. 13. b Ibid. cap. 8. ver. 14. — 19. 
c Gen. cap. 8. et 9. * Ibid. cap. 11. ver. 10. 

« Gen. cap. 11. ver. 12. ' Ibid. cap. 11. ver. 14. 

» Gen. cap. 1 1 ver. 1 6. 

II Gen. cap. 10. ver. 25. et 1 Chron. cap. 1. ver. 19. 

' De quibus vide chronologice nostra; sacra? partem 1. cap. .5. 

r 



20 ANNALES 

in varias orbis partes secundum linguas suas variis de- 
ductis coloniis. 

Anni vita: humarue iterum quasi dimidio breviores cfficiuntur. 

1771. a. Hinc ad captam ab Alexandro Babylonem 
anni 1903. intercesserunt : quot annorum observationes 
coelestes inde in Graeciam Aristotele procurante, a Calis- 
thene fuisse missas, testis est Porphyrius 1 . Unde apparet, 
siderum contemplationi vacare ccepisse Babylonios ipsius 
Nimrodi temporibus : a quo tota eorum regio terra? Nim- 
rodi accepit cognomentum™. Quum et illius suasu condi 
primum Babylon ccepta", ibidemque prima regni ipsius se- 
des collocata, (quemadmodum in Geneseos capite decimo, 
versu decimo, confirmat Moses) indeque gens ipsa Baby- 
lonica antiquitatis nomine celebrata imprimis fuerit . 

1787. d, Rehu sive Ragau natus est; quum Phaleg 
pater 30. vixisset annos p . 

1816. jEgyptiorum in subjectos potestatem ac regium 
imperium usque ad integros 1663. annos duravisse, refert 
in annalibus suis Constantinus Manasses. Qui a tempore 
quo ^Egyptus a Cambyse rege Persarum subjugata est 
retro numerati, ad hoc nos perducunt : circa quod, Mis- 
raim Chami filius colonias in yEgyptum duxit ; quae iide 
Misraimi et terrae Chami nomen adepta est q . Unde pos- 
teriores Pharaones, filios regum antiquorum se fuisse jac- 
titabanf. 

1819. d. Serug sive Saruch natus est; quum Ragavus 
pater 32. vixisset annos 8 . 

1849. d. Nachor natus est, quum Saruchus pater 30. 
vixisset annos*. 

1878. d. Terach sive Thara natus est, quum Nachor 
pater 29. vixisset annos". 

1 Apud Simplicium, in lib. 2. de ccelo. 

m Mic. cap. 5. ver. 6. 

" Ut in lib. 1. antiqu. cap. 5. babet Josephus. 

° Jerem. cap. 5. ver. 15. P Gen. cap. 11. ver. 18. 

i Psal. 105. ver. 23. 27. Psal. 106. ver. 21, 22. 

r Esai. cap. 19. ver. 11. » Gen. cap. 11. ver. 20. 

' Gen, cap. 11. ver. 22. J Ibid. cap. U. ver. 24. 



VETERIS TESTAMLNTI. 21 

1915. c. ^Egialeus Sicyoniorum in Peloponeso regnum 
incepit, 1313. annis ante primam Olympiadein*. 

1920. c. Ex vicina Arabia irrumpens gens eorum quos 
Hyc-sos, id est, reges pastores yEgyptii vocabant, Mera- 
phim ceperunt ; et tota ^Egypto inferiori (quae mari Me- 
diterraneo est exposita) potiti sunt : quam primus eorum 
rex Salatis per annos 19. obtinuit y . 

1939. d. Bason, secundus rex, ann. 4-1*. 

1948. d. Postquam Thara 70. vixisset annos, natus est 
setate primus trium ipsius filiorum a . Non Abram quidem 
(quem post 60. demum annos natum infra videbimus) sed 
Haran, tertii fratris Nachoris socer. Hie enim, prius 
quam pater Thara Ure Chaldasorum discederet, vita ibidem 
functus, filiam reliquit Milcam, patruo Nachori nuptam b . 

1983. c. Apachnas in iEgypto regnat, annos 36. menses 
7 C . 

1996. d. Phaleg sextus a Noacho, mortuus est ; 209. 
post natum Ragavum annis d . 

1997. d. Nachor, nonus a Noacho, mortuus est; 119. 
post natum filium Tharam annis e . 

2006. d. Noachus mortuus est, quum vixisset 950. an- 
nos ; post finitum diluvium, 350. annis f . 

2008. c. Abram natus est: quippe 75. annorum exist- 
ens, quum pater Thara moreretur, annum agens aetatis 
205*. 

2018. c. Sarai, quas et Iscah, Haranis fratris Abrami 
filia h , nata est: utpote decennio, marito suo Abranio 
ajtate minor'. 

2020. b. Apophis in iEgypto regnat annos 61 k . 

2026. d. Rehu sive Ragau, septimus a Noacho, mor- 
tuus est : 207. post natum Saruchum annis 1 . 

T Euseb. chron. 

» Manetho, in jEgyptiaticorum lib. 2. apud Joscphum, lib. 1. contra Apio- 
nem. 

• Manetho. ■ Gen. cap. 11. ver. 26. 
b Gen. cap. 11. ver. 28, 29. c Manetho. 

A Gen. cap. 11. ver. 19. e Ibid. cap. 11. ver. 25. 

' Gen. cap. 9. ver. 28, 29. 

* Gen. cap. 11. ver. 32. et cap. 12. ver. 1. i. cum Act. cap. 7. ver. 4. 
h Gen. cap. 1 1, ver. 29, 39. ' Ibid. cap. 17. ver. 17. 

k Manetho. ■ Gen. cap. 11. ver. 21. 



22 ANN ALES 

2049. d. Serug sive Saruch, octavus a Noacho, mortuus 
est ; 200. post nut urn Nachorem annis" 1 . 

2079. Hoc fevc tempore, Chedorlaomer rex Elami sive 
Elymaidis (inter Persiam et Babyloniam positae) subegit 
reges Pentapoleos, Sodomau videlicet, Gomorrhae, Ad- 
mae, Seboim, et Bela? sive Zoaris : qui duodecim annis 
illi serviverunt". 

2081. b. Janias in iEgypto regnat", annos 50. mensem 1. 

2083. a. Deus Abramum vocat Ure Chaldaeorum, ad 
proficiscendum in earn regionem, quam ostensurus esset 
illi 1 '. Ur vero ista, quam in Mesopotamia cum Stepbano 
protomartyre q etiam Abarbinel r colloeat, a sacerdotibus et 
matbematicis ex artis vocabulo ChaldaBorum appellationem 
sortitis (quo nomine, in ipsa etiam Chaldaea, Genethliaci 
a reliquis magis distincti reperiuntur s ,) habitata fuit. Ex 
quorum consortio et Teracb et filii ejus idolorum cultum 
didicerunt'. Sed a filio demum Abramo de divina voca- 
tione certior factus, ab idololatria resipiscens, assumpsit 
ut familias pater Abramum. 

Assumpsit igitur Terach Abramum filium suum, et 
Lotum filium Haranis nepotem suum, et Sarai nurum suam 
uxorem Abrami filii sui : et egressi una Ure Chaldseorum, 
ad proficiscendum in regionem Cananis, pervenerunt Cha- 
ranem, (in eadem cum Ure Mesopotamia sitam ;) et con- 
sederunt illic, gravi Teracbi imbecillitate detenti. | 

c. Quumque fuissent dies Teracbi 205. annorum, mor- 
tuus est Terach Charane". 



m Gen. cap. ll.ver. 23. » Ibid. cap. 14- ver. 1, 2. 4. 
" Manetho. 

i' Gen. cap. 15. ver. 7. Josu. cap. 24. ver. 2, 3. Neliem, cap. 9. ver. 7. 
Act. cap. 7. ver. 2, 3, 4. 

i Act. cap. 7. ver. 2. ' In Gen. cap. 1 1. 

■ Daniel, cap. 2. ver. 2. 10. Ibid. cap. 4. ver. 7. et cap. 5. ver. 1 1. 

1 Josu. cap. 24. ver. 2. " Gen. cap. 1 1. ver. 31, 32. 



VETERIS TESTAMENTI. 23 



MTAS MUINDI III. 



Abramum, quum mortuus esset pater ejus, denuo vo- 
cavit Deus a terra sua, et a cognatione sua, atque a donio 
paterna sua : addita foederis evangelici promissione, de bene- 
dicendis in ipso (id est, in semine ipsius benedicto, Domino 
nostro Jesu Christo) omnibus familiis terrae*. A qua pro- 
missione, et migratione Abrami earn incunctanter subsecuta, 
deducendi sunt 430. anni peregrinationis Abrami et poste- 
rorum ipsius in terra non sua b . Et initio et fine eorum in 
decimo quinto die mensis Abib constituto ; qui boc anno in 
Maii Juliani diem quartum et feriam quartam bebdomadi- 
cam (juxta nostras rationes) incidet. 

Hoc igitur die Abram, quum Charanem attigit, et esset 
annorum septuaginta quinque, Deum vocantem secutus, 
assumsit Saram uxorem suam et Lotum filium Haranis 
fratris sui, cum universis facultatibus suis quas compara- 
verant et animabus quas acquisivcrant Cbarane ; et pro- 
fecti, ut abirent in regionem Canaanis, tandem pervene- 
runt in earn. Et transivit Abram per regionem illam ad 
locum usque Shecemi, ad quercum Morae c ; de qua etiam d 
postea occurrit mentio. 

Apparens Dominus Abramo, promisit se semini ipsius 
daturum regionem illam ; qui ibidem altare extruxit Do- 
mino qui apparuerat ipsi. Postea refigens tentorium, inde 
ad montana profectus est, versus orientalem tractum Luzi, 

» Gen. cap. 12. ver. 1, 2, 3. cum Act. cap. 7. vcr. 1. 

b Exod. cap. 12. ver. 40, 41. cum Galat. cap. 9. ver. 17. 

c Gen.'cap. 1 2. ver. 4, 5, 6. 

d Gen. cap. 35. ver. 4. Josu. cap. 24. ver. 25, 26. et Jud. cap. 9. ver. 6. 



21 ANNALES 

postea Betbelis dicti e ; ubi asdificato altari, invocavit no- 
men Domini. Deinde profectus est, indesinenter per- 
gendo, in meridianum regionis tractum; qui jEgyptum 
spectat f . 

2081. a. Abram, fame cogente, in iEgyptum descendit, 
ut peregrinaretur illic : ubi Sarai uxor, quam periculi vi- 
tandi causa soro-ris nomine compellaverat, regi Pharaoni 
(Apophi) tradita, postea cum muneribus intacta restitui- 
tur: et fide publica incolumes ex iEgypto dimittuntui*. 
Abramum vero eodem anno, quo ex Charane est egressus, 
in yEgyptum concessisse, ibique tres menses exegisse, tra- 
dunt Hebra?i h . 

Abram et Lot una in Cananasam revertuntur : ubi quum 
eadem regio pecori utriusque alendo non sufficeret, sepa- 
rantur alter ab altero ; Loto ad Sodomitas migrante. Post 
quam secessionem, Abramo terrae et posteritatis numerosae 
promissio a Deo renovatur ; qui a loco inter Bethelem et 
Haium, ubi prius altare fecerat, tentoria movens ; habitavit 
in planitie Mamrae, quae est ad Hebronem, ibique extruxit 
altare Domino 1 . 

2091. Bera rex Sodomee, cum reliquis Pentapoleos re- 
gulis, adversus Chedorlaomerem regem Elami rebellarunt ; 
anno decimo tertio, ex quo illi servire coeperant k . 

2092. c. Anno decimo quarto Chedorlaomer cum con- 
foederatis principibus, Amraphelo Shinaris, Arjoco Ella- 
saris et Tidale Gentium, junctis copiis adversus rebelles 
regulos expeditione suscepta, Rapbaeos, Zuzaaos, Emaeos, 
Chorasos, incolas regionis quae postea fui-t Amalekitarum, 
et Emorasos primum percusserunt ; deinde regulis Penta- 
politanis in valle Siddimorum profligatis, Lotum captivum, 
simul cum omnibus facultatibus Sodomae et Gomorrbae, 
secum abduxerunt. Quod audiens Abram, armatis servis 
suis 318. una cum Hanere, Eshcole et Mamre fcederatis 
suis, victores ad Danem assecutus, cecidit eos ; et perse- 
cutus est Hobam usque, quae ad laevam est Damasci. Ita 

e Gen. cap. 28. ver. 19. r Ibid. cap. 12. ver. 7, 8, 9. 

I Gen. cap. 12. ver, 10 — 20. 

h In Seder Olam rabba cap. 1. 

1 Gen. cap. 13. k Ibid. cap. 14. ver. 4. 



VETERIS TESTAMENTI. 25 

Lotum et reliquum captivum populum liberavit: eosque 
cum omnibus facultatibus illis reduxit. Redeunti autem 
Abramo a caede Chedorlaomeris et regum qui cum eo fue- 
runt, benedixit Melchisedeck rex Salemi, summi Dei sa- 
cerdos : cui ille vicissim decimas spoliorum obtulit. Sibi 
vero nihil de praeda retinuit, sed unicuique res suas resti- 
tuit; sociis belli quod ex jure erat relinquens 1 . 

Deus Abramo, quod careret liberis mcerenti, posterita- 
tem numero comparandam stellis cceli promittit : quam, 
post 400. annorum peregrinationem et afflictionem in terra 
non sua, se in promissa? terra? possessionem missurum pol- 
licetur, et pacto fcedere confirmat™. 

2093. c. Sarai, desiderio seminis benedicti, Abramo 
viro suo exactis decern annis, ex quo habitavit in terra 
Canaanis, ancillam suam Hagaram /Egyptiam pro uxore 
tradidit. Quae ex hero gravida, et ab hera, quod erga 
illam insolentius se gessisset, repressa fugit: sed pro- 
missionibus Dei per angelum revocata, ad officium rediit". 

2091. b. Hagar Abramo, 86. annos nato, filium Is- 
maelem peperit". 

209G. d. Arphaxad, tertius a Noacho, mortuus est; 
403. post natum Salem annis p . 

2107. c. Deus cum Abramo, 99. annos nato, fcedus in 
semine Isaaki (hac ipsa sequentis anni tempestate ex Sarai 
nascituri) iniens, signum circumcisionis instituit, utriusque 
conjugis nomen (Abram in Abraham, et Sarai in Sarah) ad 
promissionis monimentum mutat, et Ismaeli priori filio in 
gratiam patris se fauturum pollicetur. Quod fcedus Abra- 
hamus fide et obedientia amplexus, eodem ipso die se 99. 
et filium Ismaelem 13. annos natum, et domesticos suos 
omnes, circumcidendos curavif. 

Abraham angelos humana forma iter facientes ad se 
invitat, et convivio excipit ; qui promissione de nascituro 
Isaako in gratiam Sarae repetita, consilium Dei de Penta- 



1 Gen. cap. 14. m Ibid. cap. 15. 

" Gen. cap. 16. vcr. 1.3 — 14. 

° Ibid. cap. 16. vcr. 15, 16. et cap. 17. ver. 24, 25. 

P Ibid. cap. 11. ver. 13. 

i Ibid. cap. 17. ver. 1. 21. 23, 24, 25, 26. 



2G ANNALES 

poleos eversione retegunt. Abraham, de salute Loti et 
familial ejus sollicitus, pro servanda Sodoma Deum inter- 
pellat r . 

Sodoma, Gomorrha, Adama et Seboim, ob horrenda 
scelera, igne et sulphure ccelitus demisso conflagrarunt 8 : 
ut essent exemplar impie victuris poena; ignis Eeterni eis 
infligendas in stagno ignis et sulphuris ; qua? est mors se- 
cunda'. Ejusque durans adhuc monimentum superest 
mare mortuum; valle Siddimorum, harum civitatum an- 
tiqua sede, quae prius puteis bituminis et salis re- 
ferta fuerat, in immensum lacum conversa ; qui a bitu- 
mine, lacus Asphaltitis ; a sale, maris salsi nomen obti- 
nuit u . De quo et Solinus x : " Longo ab Hierosolymis 
recessu tristis sinus panditur, quern de ccelo tactum tes- 
tatur humus nigra et in cinerem soluta. Duo ibi oppida, 
Sodomum nominatum alterum, alterum Gomorrum : apud 
quae pomum quod gignitur, habeat licet specimen maturi- 
tatis, mandi tamen non potest ; nam fuliginem intrinsecus 
favillaceam ambitio tantum extimae cutis cohibet : qua; vel 
levi pressa tactu fumum exhalat, et fatiscit in vagum |pul- 
verem." 

Lot ab angelis Sodoma eductus, excidium evasit ; ad 
exiguam Belae civitatem fuga se recipiens, quae inde Zoar 
postea est dicta. Uxor ejus in statuam salis conversa est. 
Ipse, metuens Zoare commorari, e planitie in montem, quo 
jussus fuerat fugere, duabus filiabus suis comitatus mi- 
gravit y . 

Abrahamus ex planitie Mamrae ad regionem meridianam 
profectus, ut habitaret in loco qui postea Beer-sheba 
dictus ; apud Abimelecum regem Philista'orum Gerari 
hospitatus est. Ubi, uxore (sororis nomine iterum velata) 
ei adempta, rex divinitus objurgatus et punitus, earn 



r Gen. cap. 18. cum cap. 19. ver. 29. 

• Ibid. cap. 19. 

1 2 Pet cap. 2. ver. 6. Judse, ver. 7. Apocal. cap. 19. ver. 20. cap. 20. ver. 
10. cap. 21. ver. 8. 

" Gen. cap. 14. ver. 3. 10. Deuter. cap. 3. ver. 17. et cap. 29. ver. 23. 
Seplian. cap. 2. ver. 9. Sapient, cap. 10. ver. 6, 7. 

* Folyhistor. cap. 35. 1 Gen. cap. 1 9. 



VETERIS TESTAMENTI. 27 

inviolatam marito cum amplis muneribus restituit : cujus 
precibus ipse cum suis sanitatem recuperat 2 . 

2108. c. Abrahamo centenario, et Sara? nonagenaria?, 
Beer-shebae natus est filius promissionis Isaak a . Neque 
diu post nati sunt Moab et Ammon ex eodem patre et avo 
suo Loto b . 

2113. c. Ablactato Isaako, fecit Abraham convivium 
magnum. Et videns Sarah filium Hagarae JEgyptiae lu- 
dentem, vel potius deludentem et contumeliose tractantem, 
(sicut Gen. cap. XXXIX. ver. 14. vox ea accipitur) imo 
persequentem (ut Gal. cap. IV. ver. 29. explicat apostolus) 
Isaakum ; ut qui sibi, primogeniture ratione, haereditatem 
deberi jactitaret ; dixit Abrahamo : " Ejice ancillam istam 
et filium ejus : non enim futurus est haeres filius ancilla? 
istius cum filio meo, cum Isaako." Quod licet asgerrime 
primum ille ferret: perfecit tamen, accedente jussu Dei, 
illi edicentis, " In Isaako vocabitur tibi semen ." " Inter 
Hebrasos autem varia opinio est, asserentibus aliis quinto 
anno ablactationis tempus statutum, aliis duodecimum an- 
num vendicantibus. Nos igitur, ut breviorem eligamus 
aetatem, post decern et octo annos Ismael supputavimus 
ejectum esse cum matre :" inquit Hieronymus, traditioni- 
bus Hebraicis in Genesim. Unde ab hac electi seminis 
designatione, et persecutione (ut appellat apostolus) quam 
a filio /Egyptian sustinuit, 4-00. annorum initium cora- 
plures deducunt ; quibus Abrahami semen peregrinum 
futurum in terra non sua et affligendum Deus praedixerat d . 
In exitu enim Israelitarum ex iEgypto eos terminandos 
ex esse, Gen. cap. XV. ver. 14. et Exod. cap. XII. ver. 
35, 36. inter se collatis liquet. Quanquam glossa ordi- 
naria, ex Augustino, initium horum annorum ad ipsam na- 
tivitatem Isaaki referat ; ac si 405. annos, summa solida et 
numero rotundo 400. Scriptura dixerit. 



1 Gen. cap. 20. 

* Gen. cap. 17. ver. 17. 21. cap. 21. ver. 1 — 7. Rom. cap. 4. ver. 19. 
b Gen. cap. 19. ver. 36, 37. 38. 

c Gen. cap. 21. ver. 8 — 12. cum Rom. cap. 9. ver. 7, 8. et Heb. cap. 11. ver. 
17, 18. ubi observa Isaakum hac ratione unigenitum illius filium appellatum. 
'' Gen. cap. 15. ver. 13. Act. cap. 7. ver. C. 



28 ANNALES 

2126. d. Salah, quartus a Noacho, mortuus est: 403. 
post natum Heberum annis". 

2131. b. Assis in iEgypto regnat f , annos 49. menses 2. 

2133. Per fidem Abrahamus, quum tentaretur, obtulit 
Isaakum; ratiocinatus Deum potentia prasditum esse sus- 
citandi eum ex mortuis ; unde etiam in typo ilium recepit 8 . 
Isaakum vero vigesimum quintum annum tunc egisse, 
tradit Josephus 1 ', et adultiorem fuisse, ex eo colligitur ; 
quod tantam struem lignorum tulerit, quanta requirebatur 
ad eum quasi boloeaustum comburendum 1 . 

2145. c. Sarah, 127. annos nata, Hebrone mortua est : 
ad cujus sepulturam Abrahamus speluncam agri Macpelae, 
primam in terra Cananaea possessionem, ab Ephrone Hit- 
taeo pretio acquisivit k ; ut vero Abrahamus pro fidelium 
patre 1 , ita et Sarah pro piarum mulierum matre™, nobis 
commendatur: eaque fceminei sexus unica est, cujus inte- 
gra a;tas in sacris literis habetur commemorata. 

2148. b. Abrahamus filio Isaako de uxore prospiciens, 
famulum suum primarium, Eliezerem Damascenum", jure- 
jurando obstrictum ad earn quaerendam amandat: qui in 
Mesopotamiam Deo duce profectus, Rebekkam filiam 
Bethuelis et sororem Labanis Syri ei uxorem obtinet. 
Quum Isaak in uxorem accipiens, introduxit in tentorium 
Sara? matris sua? ; ejusque amore dolorem quern ex morte 
matris, ante triennium defunctae, conceperat necdum depo- 
suerat, temperavit . Erat autem ille 40. annorum, quum 
uxorem Rebekkam acciperef. 

Argivorum eo tempore regnum in Peloponeso cceptum 
est, annis 1080. ante primam Olympiadem; ut ex Castore 
in suo chronico refert Eusebius. Primus apud eos reg- 
navit Inachus, annos quinquaginta, de quo videndus Eras- 
mus in proverbio ; Inacho antiquior. Atque hue omnino 



e Gen. cap. 11. ver. 15. f Manetho. 

K Gen. cap. 22. Hebr. cap. 11. ver. 17. 19. 

h Lib. 1. antiquitat. cap. 14. (al. 22.) 

' Gen. cap. 22. ver. 6. k Ibid. cap. 23. ver. 1, 2. 19, 20. 

1 Rom. cap. 4. ver. 11, 12. m 1 Pet. cap. 3. ver. 6. 

n Gen. cap. 15. ver. 2. ° Ibid. cap. 24. ver. 1 — 07. 

r Gen. cap. 25. ver. 20. 



VETERIS TESTAMENTI. 29 

doctissimi Varronis, in decimo septimo Rerum humana- 
rum libro, verba illa q refero : " Ad Romuli initium plus 
mille et centum annorum est." Ab Inachi enim initio juxta 
Castoris rationes hie constitute-, usque ad Palilia Varro- 
niana, anni 1 102. numerantur. 

2158. d. Semus, Noachi filius, mortuus est ; 500. annis 
post natum Arphaxad r . 

2167. d. Quum undeviginti post nuptias annis Rebekka 
permansisset sterilis, supplex pro ea oravit Dominum 
Isaakus : cujus precibus exauditis, gemellos ilia concepit 8 . 

2168. c. Colluctantibus in utero puerulis, affecta mater 
Deum consuluit: a quo responsum accepit, duarum dissi- 
dentium gentium auctores ex ea prodituros ; quarum una 
robustior futura esset altera, et major serviturus minori. 
Tempore vero partus, prodiit prior rufus totus similis togae 
villosae, vocatumque est nomen ejus Esau: deinde prodiit 
alter, manu calcaneum fratris tenens ; cujus idcirco nomen 
vocarunt Jacob. Eratque pater eorum Isaak sexagenarius, 
quum nascerentur illi 1 . 

2179. Thethmosin Thebaidis, sive .ZEgypti superioris 
regem, Hycsos vel pastores, a patre intra Avarim (locum 
habentem mensuram jugerum decern millium) inclusos, 
cum 480. armatorum millibus obsedisse, refert Manetho : 
de expugnatione vero desperantem, pacta cum eis fecisse, 
ut iEgyptum relinquentes, quo vellent innoxii omnes abi- 
rent. Illos autem, cum omni domo et possessionibus, non 
minus 240000. numero, ex iEgypto per desertum in Sy- 
riam iter egisse; et metuentes Assyriorum potentiam (qui 
tunc Asiam obtinebant) in terra qua? nunc Judaea voci- 
tatur, civitatem aedificasse, quae tot millibus hominum suf- 
ficere posset, et Hierosolymam appellavisse. Ita Mane- 
tho; apud Josephum, libro primo, contra Apionem gram- 
maticum, qui idem Apion, in quarto historiarum iEgyptia- 
carum libro, Amosin regem hunc appellat, et ex Ptolemaei 



i Ab A. Gellio, lib. 1. noct. Attic, cap. 10. et Macrobio, lib. 1. Saturnal. ci- 
tata. 
r Gen. cap. 11. ver. 11. • Ibid. cap. 25. ver.21. 

' Gen. cap. 25. ver. 22— 2C. Hose. cap. 12. ver. 3. 



30 ANNALES 

Mendcsii, sacerdotis /Egyptiaci, annalibus fuisse tempo- 
ribus Argivorum regis Inachi confirmat : Tatiano Assyrio 
(in oratione contra Graecos) Justino martyre (in Parajne- 
tico ad eosdem) Clemente Alexandrino (libro primo Stro- 
matum) et aliis, referentibus. Qui omnes, post Josephum 
et Justum Tiberier.sem, de Israelitis vitam pastoritiam 
exercentibus", et ex ^Egypto in Cananaeam migrantibus, 
ista accipientes ; ducem eorum Mosem Inacho aequalem 
fuisse crediderunt, quum ad Phoenices potius ea spectare 
videantur, quos a mari rubro profectos, in Palaestina sedes 
fixisse, turn in ipso historiae suas initio, turn in libri septimi 
capite octogesimo nono testatur Herodotus, cum Stepbano 
Byzantino in "A^wroc. Sed dc Philistaeis ista Herodoti 
potius accipienda ex Gen. cap. X. ver. 13, 14. nisi ex 
Deut. cap. II. ver. 23. hunc locum de Caphtorasis intelligas, 
exemplo Philistaeorum jam a mari rubro proficiscentibus. 
Nam Israelitarum exodum Inacbi regno longe posteriorem 
fuisse recta temporum ratio dubitare nos non patitur. 

2180. c. Thethmosis, sive Amosis, pastoribus expulsis, 
in iEgypto inferiore regnavit x annis 25. et mensibus 4. 

2183. c. Abraham 175. annos natus, post adventum in 
Cananasam 100. mortuus est ; et a filiis Isaako et Ismaele 
in spelunca Macpelae, cimi Sara uxore sua, sepultus z . 
Vixit annis 1 5. post natum Jacobum : cum quo habitavisse 
etiam dicitur in tentoriis". 

2187. d. Heberus, quintus a Noacho, mortuus est; 430. 
post natum Pbaleg annis b . Hie omnium post diluvium 
natorum diutissime vixit, ipsi Abrahamo superstes : a quo 
Hebraoi cognomentum accepitille primum c , deinde nepotis 
ipsius Jacobi posteri omnes' 1 , ubi observa, Cananaeam 
dictam fuisse terram Hebrajorum, etiam quum adhuc Ca- 
nanaeus esse t in terra. 

2200. Circa hoc tempus, promissiones Abrahamo prius 
factae, filio ejus Isaako data? a Deo fuisse videntur. " Mul- 
tiplicabo semen tuum sicut Stellas ; daboque posteris tuis 

" Gen. cap. 46. ver. 33, 34. et cap. 47. ver. 3. 
« Manetho. « Gen. cap. 25. ver. 7 — 10. 

a Heb. cap. 11. ver. 9. b Gen. cap. 11. ver. 17. 

c Gen. cap. 14. ver. 13. d Ibid. cap. 40. ver. 15. 



VETERIS TESTAMENTI. 31 

universas regiones has : et benedicentur in semine tuo om- 
nes gentes terraeV 

2205. d. Chebron in JEgypto regnat annis 13 f . 

2208. c. Esau 40. annos natus, duas uxores Hittaeas 
duxit ; Juditham filiam Beeri, et Basematham filiam 
Elonis : qua? Isaako et Rebekkae molestissimae erant et 
acerbissimae*. 

Ogygium in Attica factum est diluvium, annis 1020. 
ante primam Olympiadem : ut ex Hellanico, Castore, 
Thallo, Diodoro Siculo, et Alexandro Polyhistore confir- 
mat, in tertio chronographiae sua? libro, Julius Africanus h ; 
quod Varronis tamen rationes 300. fere annis faciunt an- 
tiquius. 

2218. d. Amenophis in vEgypto regnat 1 , annos 20. men- 
ses 7. 

2231. b. Ismael Abrahami Alius, quum 137. vixisset 
annos, mortuus est k . 

2239. b. Am-essis, soror Amenophis, in ^Egypto regnat 1 , 
annos 21. menses 9. 

2242. Euechous apud Chaldaeos imperare ccepit, 224. 
annis ante Arabes m . Qui videtur esse Belus Babylonius, 
sive Jupiter Belus ; a Chaldaeis postea Deus habitus". 
Et ex Chesedi filii Nachoris (fratris Abrahami) posteris 
fuisse ; a quo Chashdim sive Chaldaeos nomen accepisse 
tradunt Hebraei ; ut in Hieronymi quaestionibus Hebraicis 
in Genesin videre licet. 

2245. a. Isaakus 6enex et oculis captus, quadragesimo 
quarto ante obitum anno, seniorem filium Esavum venatum 
mittit, benedicturus ei post allatam prsedam : sed Jacob 
filius junior, astu matris cum vestitu fratris et edulio sup- 
positus, benedictionem imprudente patre surripit, et Deo 
auctore obtinet. Quern cum earn ob causam Esavus odio 
capitali prosequeretur : turn ut insidias illius declinaret, 

e Gen. cap. 26. ver. 4. ' Manetlio. 

* Gen. cap. 26. ver. 34, 35. cum cap. 27. ver. 46. et cap. 28. ver. 8. 
h Apud Eusebium, lib. 10. praeparat. evangel. 

1 Manetho. * Gen. cap. 25. ver. 17. 

1 Manetho. m j u ]. African. 

° Esai. cap. 46. ver. 1. Jerem. cap. 50. ver. 2. et cap. 51. ver. 44. 

• Gen. cap. 22. ver. 22. 



32 ANNALES 

turn ut ex sua cognatione uxorem duceret ; benedictione 
patris accepta, Jacob in Mesopotamiam ad avunculum 
suura Labanem proficiscitur. In itinere vero, scalae vi- 
sione illi exhibita, Deus paternas benedictiones ipsi con- 
firmat, favoremque suum promittit : ad cujus testimonium 
erecto lapide Jacob loci nomen a Luzo in Bethelem mutat, 
et votum Deo nuncupat. 

c. Tandemque Charanem perveniens, et cum Labane 
per mensis spatium commoratus, Racbelis filiae ipsius 
amore correptus, septennii servitutem pro ea paciscitur 1 '. 
Haec autem ad annum astatis Jacobi 77. pertinere, consta- 
bit ex iis quae ad annum mundi 2259. erunt dicenda. 

Esau, videns Isaakum benedixisse Jacobo, et dimisisse 
eum in Mesopotamiam ad accipiendum inde sibi uxorem, 
et filias Cananasorum ipsi displicuisse ; patris animum pri- 
oribus nuptiis ipsi infensum reconciliaturus, Mahalatbam 
filiam Ismaelis filii Abrahami prioribus uxoribus superin- 
duxif. 

Per annos jam 37. maritus ille fuerat, et vita? 77. exe- 
gerat ; quo toto tempore cum frater Jacob, astate ipsi 
aequalis, vixisset ccelebs: paterni mandati memor, Ra- 
cbelem uxorem sibi dandam eo nunc argumento postulat ; 
quod " completi essent dies" ipsius r ; id est, " uxori ma- 
turus esset plus satis ;" ut interpretatur Tremellius ; quod 
tamen de mense illo intelligendum Lidyatus mavult, " quo 
Laban voluit experiri Jacobi diligentiam ac strenuitatem 
ac peritiam in rebus agendis ; antequam filiam suam, qua 
de (cum ea potissima esset causa adventus ejus) statim ha- 
bitus erat sermo, ei collocaret." 

Verum pro Rachele in nuptiis senior illius soror Lea, 
fraude patris supponitur : cum qua, completa nuptialis 
convivii septimana s , traditur ei uxor quoque Rachel ; pacto 
pro ea altero servitutis septennio. Deditque Laban Leae 
Zilpam, Racheli Bilham ancillam. Et quum minus a 
marito amata esset Lea quam Rachel ; haec sterilis divi- 



P Gen. cap. 27. ver. 1. ad cap. 29. ver. 20. cum Hose. cap. 12. ver. 12. 
i Gen. cap. 28. ver. 6—9. r Ibid. cap. 29. ver. 21. 

" Ut in Judic. cap. 14. ver. 12. 17. 



VETERIS TESTAMENTI. 33 

nitus, ilia quatuor filiorum mater, continua per suos annos 
serie, reddita est 1 . Indeque Jacobo, ex Lea. 

2246. Reuben, primogenitus filius natus est u : qui, ob 
incestum cum Bilha patris concubina commissum, primo- 
genitures jure postea excidit 1 . 

2547. Simeon natus est. 

2248. Levi natus est 3 '. 

2249. Judah natus est 1 : a quo Judasi denominationem 
acceperunt. 

2250. Rachel ancillam suam Bilham Jacobo tradidit: 
ex qua Dan natus est\ 

2251. Ex eadem natus est Naphtali b . 

2252. Lea ancillam suam Zilpam Jacobo tradidit : ex 
qua natus est Gad c . 

2253. Ex eadem natus est Asher". 

2254. c. Lea consuetudinem viri redimit a sorore datis 
mandragoris, quas filius Reuben ex agro attulerat tempore 
messis triticeal. 

2255. b. Lea Issacharem peperit f . 

2256. Zabulon ex Lea natus est*. 

2257. Lea Dinam filiam Jacobo peperit h . 

2259. c. Rachel, sterilitate Dei beneficio sublata, Jo- 
sephum Jacobo peperit, finito decimo quarto anno servi- 
tutis suae. Unde dimissione in patriam a Labane petita, 
nova pactione detentus est ; sex aliis annis pro certa gregis 
parte socero serviens 1 . Jacobum autem fuisse 91. anno- 
rum quum nasceretur Joseph, (ac proinde 77. quum pri- 
mum Labani servire ccepit) ex eo constat: quod Jacobo 
130. annos nato, quum stetisset coram Pharaone, exactis 
septem annis copiae et duobus famis k , Joseph 39. annos 

' Gen. cap. 29. ver. 21, 22. &c. 
■ Ibid. cap. 29. ver. 32. 

* Ibid. cap. 35. ver. 22. etcap. 49. ver. 3, 4. cum 1 Chron. cap. 5. ver. 1. 
i Gen. cap. 29. ver. 34. ■ Ibid. ver. 35. 

" Gen. cap. 30. ver. 5, 6. b Ibid. ver. 7, 8. 

* Gen. cap. 30. ver. 9, 10, 1 1. d Ibid. ver. 12, 13. 
' Gen. cap. 30. ver. 14, IS. ' Ibid. ver. 17, 18. 
k Gen. cap. 30. ver. 19, 20. h Ibid. ver. 21. 

' Gen. cap. 30. ver. 22. 25. 31. cum cap. 31. ver. 41. 
k Gen. cap. 45. ver. 6. cum cap. 47. ver, 9. 

VOL. VIII. D 



34 AXNALES 

natus fuerit ; utpote 30. annorum, quum ipse stetit coram 
Pharaone, statim ante copiae annos septem 1 . 

2261. a. Mephres in .^Egypto regnat™, annis 12. mensi- 
bus 9. 

2265. c. Jacob, animadversa Labanis et filiorum invidia 
anxius, divinitus in patriam redire jubetur. Unde re tota 
cum uxoribus communicata, dum oves suas tonderet La- 
ban, (sub - veris extremum : ut infra, ad annum mundi 2974.) 
postquam 20. annis illi servivisset, clam eo cum facultatibus 
suis omnibus et tota familia discedens, Eupbratem trajecit". 
Quum vero duodecim filii nati illi fuisse dicuntur in Mesopo- 
tamia : ex eo numero Benjamin est excipiendus ; quern in 
Cananaea, non procul Bethlehemo, postea natum constat": 
quomodo et duodecim apostolos appellatos invenimus, 
quum numero tamen complendo deesset Judas q . 

Laban, die tertio (quot dierum itinere greges ipsius a 
generi statione aberant) Jacobum fugisse audiens, cog- 
natis suis secum assumptis, persecutus est eum itinere 
septem dierum, tandemque assecutus est in monte Gileadis, 
ab hujuscongressus eventu nomen illud adepto. Post multas 
enim ultro citroque expostulationes, foedere pacis inito, in 
ejus testimonium cumulus lapidum aggestus est : quern 
Laban Syrus suo sermone Jegar-sahadutho, Jacob Ue- 
braeus suo lybi Galaadem, id est, cumulum testimonii 
appellavif. 

A Labane dimissus Jacob, novo fratris Esavi cum copiis 
adventantis nuncio territus, suos in duas acies distribuit, 
Dei auxilium implorat, firatri munera praemittit, fortique 
cum angelo lucta et novi Israelis nominis impositione de 
divino praesidio confirmatur 8 . 

Esau, Jacobo fratre benigne excepto, munera precibus 
victus accipit, se cum suis itineris comitem offert, eoque 
renuente discedit. Jacob profectus est Succothas; ita 

' Gen. cap. 41. vcr. 32. 4G. m Manetho. 

"Gen. cap. 31. ver. 3. 19. 21. 38. 41. 
» Ibid. cap. 3, r ).ver. 22. 20. P Ibid. ver. IS, 19. 

1 Johan. cap. 20. ver. 24. et 1 Corinth, cap. 15. ver. 1. de quo videndus Au- 
gustinus, in Genes, quaest. 117. 
r Gen. cap. 31. ver. 22. ad fin. 
• Gen. cap. 32. cum Hose. cap. 12. ver. 3, 4. 



VENERIS TESTAMENTI. 35 

turn ab eo appellatas. Ibi enim, extructa sibi domo, pe- 
cori suo fecit tuguria ; a quibus loco 1111 Succoth nomen 
imposult. Jacob, superato Jordane, Cananaeam repetiit : 
et tentoria sua fixit juxta Salemum urbem Sicbemitanam, 
in portione agri quam emit a filiis Hamoris patris Sichem, 
centum nummis : ubi et altare statuit, quod appellavit El- 
Elohe-Israel, sive, Dei fortis, Dei Israelis' ; eodem vide- 
licet loco, in quo Abraham primum suum altare extrux- 
erat u : et fons Jacobi erat, in conspectu montis Garisim : 
de quo mulier Samaritana ad Christum, " Patres nostri 
adorarunt in monte hoc"." Eum enim in agro Sichemitano 
positum fuisse, liquet*. 

2266. a. Judah Adullamum descendens filiam Shua? 
Cananaei uxorem duxit z . 

d. Et primogenitus Judae natus est*. 

2267. c. Onan secundus Judas Alius natus est h . 

2268. c. Sela tertius Alius natus est ; cum esset ille 
Chezibi . 

2270. Circa hoc tempus, Jacobo Sichemi commorante, 
filia ejus Dina a Sichemo filio Hamori principis regionis 
illius rapta et vitiata est. Quod flagitium Simeon et Levi, 
puellae fratres, sasvissime sunt ulti in miseros Sichemitas 
dolo circumventos, irruentes et mares eorum omnes, simul 
cum Hamoro ipso et filio raptore, occidione delentes d . 

2271. Jacobus a Deo monitus ut Bethelem proficis- 
ceretur, familia ab idolis prius purgata, eo contendit ; ibi- 
que altare Domino extruxit. Debora Rebeccas nutrix 
defuncta sub quercu Allon-bachuth deinceps dicta sepulta 
est. Deus nova apparitione Jacobo priores promissiones 
confirmat, et fcecunditatis benedictionem soboli ejus im- 
pertif. 



1 Gen. cap. 33. « Gen. cap. 12. ver. 6, 7. 

" Jon. cap. 4. ver. 5, 6. 12. 20. 

y Judic. cap. 9. ver. 7. 

'■ Gen. cap. 38. ver. 12. vid. chronolog. part. 1. cap. 10. fin. 

» Gen. cap. 38. ver. 3. b Ibid. ver. 4. 

f Gen. cap. 38, ver. 5. 

A Gen. cap. 34. Vid. chronolog. part. 1. cap. 10. 

e Gen. cap. 35. 

d2 



36 ANNAI.ES 

Jacobo Bethele profecto, dilecta ejus uxor Rachel in 
itinere Benjaminem enixa ex partu moritur, et juxta Ephra- 
tham sive Bethlehemum sepelitur. Inde pergens Jacobus, 
tetendit tentorium suum ultra turrim Ederis. Cum ejus 
uxore Bilha filius Reuben incestam consuetudinem habuit. 
Tandem pervenit Jacobus ad Isaacum patrem suum, 
Mamrem, in urbem Hebronem f . 

2273. d. Mephramuthosis in ^Egypto regnat g , annis 25. 
mensibus 10. 

2276. c. Josephus 17. annos natus, fratrum vitia patri 
retegens, divinitus paterna; familiae princeps futurus prae- 
monstratur : sed fratrum odium invidiamque tantam sus- 
cipit, ut occasione oblata, primum in necem, deinde in 
venditionem ejus conspirent. Unde ex puteo, in quern 
eum conjecerant, extractus Ismaelitis et Midianitis merca- 
toribus (utrisque proavi sui Abrahami posteris) 20. argen- 
teis venditur : a quibus in /Egyptum abductus Potipheris 
praefecti satellitum Pharaonis mancipium efficitur h . Ejus 
" excellens ingenium veritos fratres, clam interceptum 
peregrinis mercatoribus vendidisse," et ab iis " depor- 
tatum in TEgyptum fuisse," etiam ex Trogo Pompeio re- 
fert Justinus'. 

2280. d. Judah filio suo primogenito Eri uxorem dedit 
Thamaram k . 

2281. c. Post occisum a Deo Erem, Judah filium se- 
cundum suum Onanem Thamara? tradidit, ut exsuscitaret 
semen fratri suo. Quo item ob infandum scelus a Deo 
interempto, veritus Judah similem tertii sui filii casum, 
nurui suae persuasit ut vidua tantisper in patris domo ha- 
bitaret, donee Sela filius adolesceret 1 . 

2282. c. Uxor Judas filia Shuae Cananaei mortua est. 
Judah sese consolaturus, Thimnam ad tondendum gregem 
suum, sub veris exitum, cum amico suo Hira Adullamita 
proficiscitur. Thamar, animadvertens Judae non fuisse in 
animo filium suum Selam (puberem jam factum) ipsi mari- 
tum tradere, sumpto habitu meretricio, in via Thimnam 

f Gen. cap. 35. e Manetho. 

11 Gen. cap. 37. ver. 2 — 36. ' Lib. 36. cap. 2. 

k Gen. cap. 38. ver. 6. ' Gen. cap. 38. 



VETERIS TESTAMENTI. 37 

versus cum socero scortum earn fuisse existimante con- 
gressa, ex eo concepit ; d. Cumque mense quasi tertio gra- 
vida deprehensa, et a Juda mortis rea adjudicata, pro- 
duces signis ex ipso Juda gravidam fuisse ostendit" 1 . 

2283. b. Thamar, sub hyemis exitum, gemellos est 
enixa, Phares et Zaram". 

2287. c. Josephus, carcere conclusus, duobus aulicis 
Pharaonis somnia ipsorum, convenienter eventui interpre- 
tatus est; justo biennio antequam accerseretur ad Pha- 
raonem . 

2288. c. Isaak moritur, 180. annos natus ; et a filiis,Esavo* 
et Jacobo, sepelitur p . 

2289. b. Pharao somniorum suorum interpretationem a 
suis sapientibus minime consequutus, Josephum audita 
peritia ejus accersit ; annos 30. turn natum. Qui somniis 
ipsius, de septem annis saturitatis primum,' ac totidem de- 
inde famis, expositis ; consilium suum de procuranda an- 
nona contra famem venturam insuper adjicit. Indeque 
Pharao, ex omnium procerum consensu, in summam regni 
praefecturam ilium evexit : data ei in uxorem Asenatha 
filia Potipheris Oniorum (sive Heliopolitanorum) pra3sidis q . 
Justinus quoque ex Trogo, Josephum ^Egypti regi per- 
charum fuisse narrat. " Nam et prodigiorum," inquit, 
" sagacissimus erat, et somniorum primus intelligentiam 
condidit ; nihilque divini juris humanique ei incognitum 
videbatur ; Adeo, ut etiam sterilitatem agrorum ante 
multos annos providerit ; periissetque omnis ^Egyptus 
fame, nisi monitu ejus rex edicto servari per multos annos 
fruges jussisset: tantaque experimenta ejus fuerunt, ut 
non ab homine sed a Deo responsa dari viderentur." Ha?c 
ille r . 

c. Ab hujus anni messe septem ubertatis anni nume- 
rantur : quibus Josephus ingentem annonae copiam com- 
paravit; et ex Asenatha duos filios, Manassem et Ephrai- 
mum, suscepit 8 . 

m Gen. cap. 38. 

" Gen. cap. 38. cum 1 Chron. cap. 2. ver. 4. et Matth. cap. 1. ver, 3. 

° Gen. cap. 40. cum cap. 41. ver. 1. 

P Ibid. cap. 35. ver. 28, 29. 1 Ibid. cap. 4 1. ver. 1 — 40. 

' Lib. 36. cap. 2. • Gen. cap. 41. ver. 47— 53. 



38 ANNALES 

2296. c. Anni septem famis cceperunt : quibus Josephi 
procidentia non totam iEgyptum solum sublevavit, sed 
etiam aliis regionibus alimentum suppeditavit 1 . 

2297. b. Phareso Judae filio decimum quintum aetatis 
annum ingresso natus est Hesron. 

</. Jacobus decern filios suos pro annona in .ZEgyp- 
tum mittit : qui a fratre Josepho dissimulante agniti, 
callide explorationis insimulantur ; et in carcerem conjecti, 
non prius dimittuntur quam vincto Simeone (maximo natu 
ex iis qui in ipsius venditionem consenserant) et ut obside 
relicto, Benjaminem fratrem suum minimum, ex Josephi 
matre Rachela natum, adducturos se promitterent. Di- 
missi, una cum annona illius pretium manticis ipsorum 
jussu Josephi inditum domum referunt; patri quicquid 
acciderat narrant, et minimi fratris sistendi necessitatem 
persuadere conantur frustra". 

2298. b. Jacobus, fame coactus, Benjaminem et reli- 
quos filios, priore pecunia et duplice altera muneribusque 
instructos, ad Josephum pro annona remittit : a quo hu- 
maniter lauto convivio, restituto obside, excipiuntur*. 

Josephus poculum mandato suo in mantica Benjaminis 
clam fratribus abditum, ut sublatum furto ab ipsis abeun- 
tibus repetit : qui furti crimen ex anteactis diluentes se 
inquisitioni submittunt, mortemque in se et servitutem 
decernunt, si comperiantur. Itaque invento penes Ben- 
jaminem poculo, ad Josephum reducti se in servitutem 
dedunt : quod recusante illo, et solius deprehensi servitute 
contento, Judas se in illius vicem mancipari supplex petit y . 

Josephus oratione Judae permotus, se fratribus pate- 
facit ; eosque sceleris in se recordatione consternatos, 
proposita divina providentia, erigit. Deinde jussu regis 
eos curribus, commeatu, muneribusque instructos remittit 
ad patrem familiamque celeriter adducendam : quibus nun- 
cium hunc referentibus pater, non nisi multis verbis et visis 
curribus, fidem habet z . 

c. Jacobus oblatis victimis divinitus confirmatus, cum 

' Gen. cap. 41. ver. 51 — 57. " Ibid. cap. 42. 

* Gen. cap. 43. 1 Idid. cap. 41. 

1 Gen. cap. 45. 



VETERIS TESTAMENTS 39 

tota familia hominum sexaginta sex ex ipso ortorum, ine- 
unte tertio anno famis in iEgyptum descendit : a annos natus 
130. 

Josephus, suorum adventu regi significato, patrem cum 
quinque e fratribus in conspectum illius adducit : qui ser- 
mone cum illis habito terram commodam in regione Go- 
shenis concedit ; ubi quiete a Josepho sustentantur b . 

2299. d. Mephramuthosi mortuo, Thmosis in iEgypto 
regnat , annis 9. mensibus 8. 

2300. Josephus totain pecuniam quae inveniebatur in 
terra .Egypti et in regione Canaanis pro annona illis ven- 
dita collegit; et in aerarium Pharaonis earn intulit d . 

2301. Pecunia utriusque regionis absumpta, .ZEgyptii 
greges et armenta sua Josepho vendiderunt ; ut cibo sus- 
tentarentur anno illo c . 

2302. Quum absolutus esset annus ille, pecunia et pos- 
sesso pecore jam deficientibus, et agros et libertatem suam 
Josepho .^Egyptii vendiderunt : qui cibum illis suppedi- 
tavit, et sementem quo agros, septimo et postremo hoc 
famis anno, sererent in sequentem annum fertilitatis redi- 
turae. Et ut proprietatis jus omne ab illis Pharaoni plene 
acquireretur ; transtulit eos Josephus, pro arbitrio suo, ab 
una extremitate jEgypti ad alteram : agrosque illis co- 
lendos ea conditione assignavit, ut quintam proventuum 
partem regi, lege perpetua, quotannis solverent. Tan- 
tummodo prapsidum et sacerdotum agri Pharaoni non cesse- 
runt : quia regis sumptibus sustentati, terras suas vendere 
non cogebantur f . 

2309. b. Amenophis in iEgypto regnat 8 , annis 30. mensi- 
bus 10. 

2315. c. Jacobus moriturus Manassem et Ephraimum, 
Josephi filios, adoptat : eisque benedicens, minorem raa- 
jori divino instinctu praeponit h . Convocatis deinde omni- 
bus filiis benedicit, singulis eventura prasdicit, de adventu 

* Gen. cap. 45. ver. 6. cap. 46. ver. 1 — 27. cap. 47. ver. 9. Deut. cap. 26. ver. 5. 

'' Gen. cap. 47. ver. 1 — 12. c Manetho. 

" Gen. cap. 47. ver. 14. e Ibid. cap. 47. ver. 15, 16, 17. 

' Gen. cap. 4 7. ver. 18 — 26. f Manetho. 

h Gen. cap. 48. Hcbr. cap. 11. ver. 21.^ 



40 ANNALES 

Messiae insigne vaticinium edit ; et de loco sepulturae man- 
date eis dato, moritur, annos natus 147. postquam in terra 
iEgypti 17. vixisset annis'. 

d. Jacobi cadaver, Josephi jussu, aromatibus conditum 
quadraginta diebus asservatur : ab iEgyptiis septuaginta 
diebus defletur et regis permissu a Josepbo et fratribus, 
aulicorum Pharaonis et primorum iEgypti magna caterva 
comitante, in Canana;am defertur ; ubi septem diebus plan- 
gitur, et in spelunca Macpelas (uti ipse edixerat) simul 
cum suis sepelitur k . 

Joseph in .<Egyptum reversus, fratres de commisso in se 
facinore sollicitos benigne consolatur, eisque necessaria 
omnia promittit 1 . 

2340. b. Orus in iEgypto regnat m , annis 36. mensibus 
5. 

2357. b. Hesron, Judae patriarchae ex filio Phareso 
nepos, annos 60. natus, uxorem duxit Abiam filiam Ma- 
ciris filii Manassis, quae Segubum illi peperit". 

2369. c. Per fidem Josephus moriturus de egressione 
filiorum Israelis meminit, et de transferendis suis ossibus 
praecepit : ac deinde annos 1 10. natus, obiit ; visis nepo- 
tibus suis ad tertiam generationem . Shutelacho nimi- 
rum et Tachane Ephraimi filiis, et Hadane, sive Harane p , 
Shutelachi filio : itemque Macire Manassis filio, et Gi- 
leade nepote. Unde Graeci interpretes familiae Jacobi et 
Josephi, quae septuaginta capitibus constare dicebatur q , 
bos quinque post adventum Jacobi in ^Egyptum natos, in 
1 Chronicor. cap. VII. adjicientes ; 75. animarum numerum 
efFecerunt. 

Ex dictis patet, sub pluribus regibus, Josephum jEgypti 
praefecturam ipsis annis 80. gessisse : ut recte annorum 
seriem in chronico suo ita digesserit Eusebius : " Joseph 
dux IEgypti fit, anno aetatis 30. Jacobi patris 120, quem 



' Gen. cap. 49. cum cap. 47. ver. 28. 

k Gen. cap. 50. ver. 1—13. ' Ibid. cap. 50. ver. 15—21. 

■ Manetho. " 1 Chronic, cap. 2. ver. 21. 24. 

° Gen. cap. 50. ver. 22 — 26. Hebr. cap. 11. ver._22. 

P Num. cap. 26. ver. 36. 

"i Gen. cap. 46. ver. 27. et Deuter. cap. 10. ver. 22. 



VETERIS TESTAMENTI. 41 

principatum tenuit annis octoginta. Post cujus interitum 
Hebraei ^Egyptiis servierunt annis 144. Fiunt autem 
omnes anni, quos Hebraei in /Egyptiis fecerunt, 225. 
qui ab eodem tempore computantur, quo Jacob cum filiis 
suis descendit in .<Egyptum." 

In morte vero Josephi desinit liber Geneseos, 2369. 
annorum res gestas continens. Eum temporis ordine liber 
Jobi consequi videtur : quern etiam a Mose conscriptum 
fuisse, Talmudicorum' et communis Hebraeorum est sen- 
tentia. Ejus summa a Severo Sulpicio in bistorias sacras 
libro primo ita proponitur : " Hoc tractu temporum Job 
fuit, legem naturae et agnitionem Dei et omnem justitiam 
complexus: praedives opibus; atque eo illustrior, quod 
his neque integris corruptus, neque amissis depravatus 
est. Nam cum per Diabolum exutus bonis,|filiis etiam esset 
orbatus, ad extremum diris ulceribus afFectus ; non' potuit 
vinci, ut prae doloris impatientia aliqua in parte peccaret. 
Mercedem denique divini testimonii consecutus, sanitati 
redditus, omnia quae amiserat in duplum recepit." 

2379. c. Acenchres, Ori filia, in ^Egypto regnat s annis 
12. mense 1. 

2385. Levi in ^Egypto mortuus est, annos 137. natus': 
Mosis et Aaronis maternus quidem avus, sed proavus pa- 
ternus. Cum enim Levi in Cananaea filium genuisset Ko- 
bathum (qui 133. annorum existens mortuus est) et filiam 
in ^Egypto Jocebedam : Kohathi filius Amram, ducta in 
uxorem amita sua Jocebeda filia Levi, ex eo (Levit. cap. 
XVIII. ver. 12. et cap. XX. ver. 19. expresse postea 
vetito) conjugio Aaronem et Mosem et sororem illorum 
Miriam suscepit ; et ad aetatem avi, ejusdemque soceri 
sui, annorum 137. vita producta, paulo ante exitum Israel- 
itarum ex /Egypto eandem finiit". Quanquam alii Joce- 
bedam immediatam Levi filiam fuisse negent ; et Amrami 
non amitam, sed patruelem (sive fratris patris sui filiam, ut 



' In Bababatra, cap. 1. ' Manetho. 

' Exod. cap. 6. ver. 16. 

■ Exod. cap. 2. ver. 1. cap. 6. ver. 18. 26. Num. cap. 26. ver. 59. 



42 ANNALES 

Graeci" interpretes expresserunt) fuisse affirment y . Ve- 
rum ab expresso textu non est recedendum, qui a Levi in 
.Egypto Jocebedam susceptam fuisse 2 indicat. 

2388. d. Rathotis, Acenchris frater, regnat a annis 9. 

2389. ^Ethiopes, ab Indo flumine consurgentes, juxta 
^Egyptum consedemnt b . Quo spectat locus ille panegyristae : 
" Dent veniam trophaea Niliaca, sub quibus ^Ethiops et 
Indus intremuit," et quod ^Ethiopiam, qua? sub jEgypto 
est, nunc majorem Indiam appellari scribit Johannes Pot- 
ken, in psalterio iEthiopico Romoa anno MDXIII. a se 
edito. 

2397. d. Acencheres, Rathotis Alius, in iEgypto regnat c 
annis 12. mensibus 5. 

2410. a. Acencheres alius, post eum regnat d annis 12. 
mensibus 3. 

2422. b. Armais, regnat e annis 4. mense 1. 

2426. c. Ramesses, regnat f anno 1 . mensibus 4. 

2427. d. Ramesses Miamun, regnat R annis 66. mensibus 
2. - Ejus cognomenti pars posterior a priore nominis 
Amen-ophis, (quo et Alius et e majoribus duo gavisi sunt) 
prior a Moy vocabulo desumpta videri posset ; quod aquam 
yEgyptiis denotare, Josephus libro primo contra Apionem, 
Clemens Alexandrinus libro primo Stromatum, et Suidas 
in Mwv affirmant ; unde et Neptuni, aquarum Deastri, 
nomen a mythologis illi fuisse impositum ; infra, ad annum 
mundi 2533. indicabitur. Hie est rex ille novus, qui non 
agnoscebat Josephum : post mortem illius natus, et memo- 
riam beneficiorum ejus libenter abjiciens. Hujusque con- 
silio ^Egyptii sibi ab Israelitis numero et viribus auctis 
metuentes, dura eos servitute opprimebant : praeter do- 
mesticas et rusticas operas, etiam regiorum armamenta- 
riorum extructione illis imposita, urbium nempe Pithomi 
et Raamsis vel Ramessis' 1 , quarum unam regis conditoris 

1 Exod. cap. 6. ver. 20. 

* Vid. Perer. in cap. 2. Exod. disput. 1. 

z Num. cap. 26. ver. 59. a Manetho. 

b Euseb. chronic. c Manetho. 

1 Manetho. c Ibid. 

1 Ibid. * Ibid. 

h Exod. cap. 1. ver. 8. 14. Act. cap. 7. ver. 18, 19. 



VETERIS TESTAMENT'. 43 

nomen praetulisse Mercator existimat, alteram forte re- 
ginae. 

2430. b. Aaron natus est, triennio ante fratrem Mosem, 
83. annis ante exitum Israelitarum ex iEgypto 1 . 

243 1 . Impius Rex, quum Sbiphrae et Puae Hebraearum 
obstetricibus de masculis infantibus clam tollendis frustra 
praecepisset ; immane de pueris Israeliticis submergendis 
edictum promulgavit k , tempore inter Aaronis et Mosis na- 
tivitatem interjecto. 

2433. b. Jocebeda, annis 48. post mortem patris sui 
Levi, Amramo nepoti et marito suo Mosem peperit. Erat 
enim 80. annorum Moses, quum alloqueretur Pharaonem 
de dimittendis Israelitis ex iEgypto 1 : et 40. post exitum 
eorum annis, quum mense duodecimo moreretur, annorum 
erat 120 m . 

Quum Mosem formse pulchritudo commendaret, (quam 
etiam ex Trogo libro trigesimo sexto, capite secundo, 
Justinus commemorat) utpote divinitus venustum; pa- 
rentes ejus occultaverunt cum domi mensibus tribus, et 
non metuerunt edictum regis". 

c. Cum propter diligentem inquisitionem a rege insti- 
tutam, et vicinos ^Egyptios, celari amplius puerulus non 
posset; in area scirpea, bitumine et pice oblita, eum po- 
situm mater in carecto ripe fluminis exposuit : stante pro- 
cul sorore ejus, Miriama sive Maria ; et considerante 
eventum rei. Ibi eum repertum filia Pharaonis, (quam 
Thermutin Josephus p , Epipbanius in Panario, et alii no- 
minant) matri Jocebedae lactandum tradidit: posteaque 
adoptatum filii loco habuit, et omni sapientia iEgyptiorum 
erudiendum curavit*. 

2448. Cecrops ^Egyptius, Saitarum colonia in Atticam 

1 Exod. cap. 7. ver. 7. 

k Ibid. cap. 1. ver. 15 — 22. Act. cap. 7. ver. 19, 20. 

1 Exod. cap. 7. ver. 7. 

m Deut. cap. 31. ver. 2. et cap. 34. ver. 7. 

n Exod. cap. 2. ver. 2. Act. cap. 7. ver. 20. Hebr. cap. 11. ver. 23. 

• Num. cap. 26. ver. 59. 1 Chron. cap. 6. ver. 3. 

P Lib. 2. antiquit. cap. 5. al. cap. 9. 

i Exod. cap. 2. ver. 5 — 10. cum Act. cap. 7. ver. 21, 22. 



44 ANNALES 

traducta, (ut ex Diodori Siculi Bibliothecae libro primo 
intelligimus) Atheniensium regnum condidit ; ante primam 
Olympiadem annis 780. ut ex Castore habet, in cbronico 
suo, Eusebius. Ab ejus temporibus Graecorum anti- 
quitates deducit chronograpbus Parius, a doctissimo 
Seldeno nostro inter Arundelliana raarmora editus : utpote 
post quern, et parem illi aetate Mosem, " quae apud Graecos 
mirabilia narrantur, contigerunt; Deucalionis diluvium, 
Phaetontis incendium, ortus Erichthonii, Proserpina? rap- 
tus, Cereris mysteria, Eleusiniorum institutio, Triptolemi 
agricultura, Europae ab Jove raptus, Apollinis nativitas, 
Cadmi ad Tbebanos adventus ; atque iis juniores, Bac- 
chus, Minos, Perseus, ^Esculapius, Dioscuri, Hercules ;" 
quemadmodum in Praeparationis evangelicae libro decimo, 
capite nono, ab Eusebio est observatum. 

2465. Anno Cecropis 18. Chaldaei contra Phcenices di- 
micarunt r . 

2466. Victis Chaldasis, Arabes in Babylonia regnave- 
runt ; annis 216. ante Belum Assyrium. Eorum primus 
Mardocentes, per annos 45. regnum obtinuit'. Qui vide- 
tur esse Merodach ; a Babyloniis postea Deus habitus' : 
a quo et reges eorum, Merodach-Baladan et Evil-Mero- 
dach nomina sua mutuati sunt. 

2473. b. Moses, vitas annis 40. completis, invisens fra- 
tres suos Israelitas, et aspiciens onera eorum ; quum vi- 
deret quendam ^Egyptium percutientem virum Hebraeum, 
occidit ilium et abscondit in arena. Quod quum innotu- 
isse videret Moses, non fratribus suis solum, sed ipsi etiam 
Pharaoni, qui earn ob rem ultimo supplicio ipsum plec- 
tendum quaeritabat, in terram Madianitidem fugit; ubi 
ducta in uxorem Zippora, Hobabi sive Jethronis filia, 
alios vitae suae annos 40. exegit u ; quot annis pavisse ilium 
gregem Jethronis, etiam in Pirke Eliezer capite quadra- 
gesimo legimus. 

2474. d. Caleb filius Jephunnae natus est; 40. annis 

r Euseb. chronic. s Jul. African. 

' Jcrem. cap. 50. ver. 2. 

11 Act. cap. 7. ver. 23—30. Exod. cap. 2. ver. 11—22. cum cap. 3. ver. 1. 
cap. 18. ver. 1, 2. Num. cap. 1.0. ver. 29. et Jud. cap. 4. ver. 11. 



VETERIS TESTAMENT!. 45 

antequam a Mose mitteretur ad explorandum terram Ca- 
nanaeam x . 

2494. a. Ramesses Miamun mortuus est, anno regni 
sui 67. cujus tyrannidis diuturnitas notata etiam fuisse 
videtur verbis illis y , " Post multum vero temporis mor- 
tuus est rex j^Egypti : et ingemiscentes filii Israel, propter 
opera vociferati sunt;" propter servitutem scilicet, quae 
etiam illo rege mortuo durabat. Sub filio enim et succes- 
sore illius Amenophi continuata ea est, annorum noven- 
decim et mensium sex spatio : quod regni tempus a Mane- 
thone tributum ipsi legitur. Ex cujus tota narratione, 
utcunque anilibus figmentis contaminata, (quae fuse a Jo- 
sepho, libro primo contra Apionem, habentur refutata) 
duae veritates historical clarissime colliguntur. I. Sub 
hoc Amenopbe, patre Sethosis sive Ramessis, (sequentis 
dynastiae, quae Manethoni decima nona est, regis primi) 
non sub Amenophe altero (tertio hujus decimae octavae 
dynastiae rege) uti Josephus hariolatus est, Israelitas du- 
cente Mose, juxta Manethonis quidem sententiam, ex 
jfligypto decessisse. II. Quern j^Egyptii Amenophim, pa- 
trem Sethosis (sive Ramessis) et Armais, appellant ; eun- 
dem a Graecis Belum, iEgypti et Danai genitorem, nun- 
cupari. Et Beli certe tempus a Thallo chronographo as- 
signatum, 322. annis ante Trojanam cladem, Theophilo 
Antiocheno et Lactantio referentibus, cum Amenophis 
nostri aetate exacte congruit. Licet mythologi, Belum 
^Egyptium et Belum Assyrium Nini patrem confundentes, 
a Belo hoc, qui in Erythraeo mari submersus est, colonias 
ex ^Egypto in Babyloniam traductas fuisse fabulentur. 

2513. b. Mosi, pascenti gregem Jethronis soceri sui ad 
montem Horebum, in rubo ardente et incombusto Deus 
apparet ; et ad populum suum a servitute iEgyptica libe- 
randum vocat. Ille, munus sibi impositum diversis sub- 
terfugiis detrectans, tandem miraculis, opis divinas pro- 
missione, adjunctione fratris Aaronis, illud suscipit z . 

Moses, impetrata a Jethero sive Jethrone socero suo 



* J08U. cap. 14. ver. 7. 10. ' Exod. cap. 2. ver. 23. 

1 Act. cap. 7. ver. 30 — 35. Exod. cap. 3. et cap. 4. ver. 1 — 18. 



46 ANNALES 

venia, cum familia sua in iEgyptum pergit : sed in itinerc, 
propter neglectam Eliezeris circumcisionem, a Deo sis- 
titur ; nee nisi illo circumciso dimittitur. Unde, remissis 
ad socerum Zippora uxore et duobus filiis Gershomo et 
Eliezere, jam liber Horebum usque regressus, fratri Aa- 
roni ibidem occurrit : eoque comite, legationem prodigiis 
apud Israelites confirmatam obiit 3 . 

Moses et Aaron, legatione sua regi exposita, ut sedi- 
tionis capita, cum objurgatione repelluntur : graviores 
labores Israelitis, praeter diurnum pensum, imponuntur. 
Cujus causa operum curatores cajsi, quum frustra apud 
Pharaonem questi essent, cum Mose et Aarone expostu- 
lant, et Moses cum Deo : a quo placide exauditur et con- 
firmatur Moses b . 

Moses cum amplioribus mandatis ad Isaelitas remissus, 
duriore servitute pressos, nihil efficit : quamobrem Phara- 
onem iterum convenire jussus, metu ejusdem eventus 
detrectat . 

Moses 80. et Aaron 83. annos natus, Deo urgente, cum 
Pharaone congreditur ; ubi miraculum virgas in colubrum 
converses prasstigiis suis imitati magi, obstinatiorem regis 
animum efFecerunt d . Magorum istorum qui Mosi restite- 
runt, principes fuerunt Jannes et Jambres, sive Mambres, 
ab apostolo nominati e , celebres non solum apud Hebraeos, 
in tractatu Talmudico mnJD de oblationibus, capite nono, 
(ubi N-iODl 'Jm> Jochanne et Mamre vocantur) et Chal- 
daica paraphrasi quae Jonathani tribuitur', sed etiam apud 
ethnicos. Sic enim Numenius Apamseus, philosophus Py- 
thagoricus, in tertio libro rrepl Taya6oi> (ab Eusebio, libro 
nono Praeparationis evangelica?, capite octavo, citatus) 
historiam banc refert : " Jannes et Jambres, scribae re- 
rum sacrarum ^Egyptii, quo tempore iEgypti finibus ejecti 
Judasi sunt, claruere; viri omnium judicio rerum magi- 
carum scientia nemini concedentes. Quippe ambo qui- 
dem communi yEgyptiorum consensu delecti sunt, qui 

a Exod. cap. 4. ver. 18 — 31. cum cap. 18. ver. 1 — 6. 

b Exod. cap. 5. • c H|4 cap . 6 . 

d Exod. cap. 7. ver. 1—13. " 2 Tim. cap. 3. ver. 8. 

' Exod. cap. 1. ver. 15. et cap. 7. ver. 11, 



VETERIS TESTAMENTI. 47 

Musaeo duci Judaeorum, cujus apud Deum potcntissimae 
preces erant, sese opponerent ; adeoque gravissimas quas- 
que calamitates a Musaeo in ^Egyptum invectas omnium 
in oculis dissolvere ac dissipare potuerunt." Quo et illud 
Plinii referendum 8 , " Est et alia magices factio a Moyse 
et Janne et Jotape Judaeis pendens ;" qui falsus est tamen, 
turn Mosem inter magos, turn Jannem et Jotapem inter 
Judaeos recensens. 

Magis Pharaonis frustra sese opponentibus, Deus Mosis 
ministerio decern plagas iEgyptiis inflixit: quarum me- 
moria in Psalmo septuagesimo octavo et centesimo quinto 11 
celebratur. Eas duodecim mensium spatio, per intervalla, 
fuisse inductas Hebraoi autumant : quum intra unicum 
mensem, hac fere temporum serie, peractas fuerint. 

Circa mensis sexti (qui anno sequente, et deinceps, duode- 
cimus numeratus est) diem 18. prima plaga contigit; aqua- 
rum in sanguinem versarum. Completo deinde septiduo', 
circa 25. diem, secunda plaga, ranarum, secuta est : quas die 
proximo ablata est. Circa diem 27. tertia plaga, ciniphum 
vel pediculorum, est inducta. Circa 28. diem Moses mi- 
natus quartam plagam, muscarum et aliorum insectorum 
colluviei: quas circa 29. immissa, et 30. amota est. 

e. Circa mensis septimi (qui, paulo post, primi nomen 
accepit) diem primum, plagam quintam minatus Moses, 
sequente die earn induxit: pestis videlicet et interitus 
pecorum. Circa diem 3. plaga sexta earn excepit ; ulce- 
rum et pustularum, erumpentium in hominibus et jumentis : 
qua et ipsi magi affecti sunt, non minus quam reliqui 
7Egyptii k . Unde natum illud Justini, ex Trogo, libro 
trigesimo sexto : " ./Egyptii, quum scabiem et vitiliginem 
paterentur, responso moniti, Mosem cum aegris, ne pestis 
ad plures serperet, terminis iEgypti pellunt." Confer 
excerpta ex Diodori Siculi libro quadragesimo in Photii 
bibliotheca. 

Circa quartum diem, plagam denuncians Moses, circa 
quintum induxit, et sexto earn amovit. Erat autem haec, 

8 Lib. 30. cap. 1. '■ Secund. Hebr. 

' Exod. cap. 7. ver. 25. k Ibid. cap. 9. ver. 11. 



48 ANNALES 

tonitruum et pluviarum et gravis grandinis cum igni com- 
mixtae: quibus " linum et hordeum laesum est, quia hordeo 
jam spica erat et lino culmus ; triticum vero et zea non 
sunt laesa, eo quod latentia erant" sub terra. Unde recte 
colligit Nicolaus Fullerus 1 , mense Abib, banc plagam con- 
tigisse. 

Circa septimum diem, plagam octavam denunciavit Mo- 
ses, et sequente die immisit ; locustarum videlicet omnia 
depascentium : quam circa nonum diem removit™. 

Mensis Abib, qui hactenus septimus, deinceps primus 
mensis totius anni est constitutus" : in memoriam exitus 
Israelitarum ex iEgypto ; a cujus initio illius epocha id- 
circo deducitur , licet ipse exitus in medium mensem in- 
cident. 

Hujus primi mensis die decimo, (qui fuit Aprilis Juliani 
30. feria hebdomadica 5.) Pascbatis et azymorum ritu in- 
stitute ; agnus paschalis seligitur, mactandus post quatuor 
dies p . 

Moses nonam plagam, triduanarum tenebrarum, in 
iEgyptuin inducit : quae tantae fuerunt, ut i'Egyptiorum 
nullus toto eo tempore moverit se de loco in quo erat ; licet 
Israelitis omnibus lux esset in habitationibus ipsorum q . 

Die decimo quarto, Maii quarto, feria secunda, Moses 
cum Pharaone postremo locutus, decimam plagam casdis 
primogenitorum, medio noctis sequentis infligendam, de- 
nunciat; et vehementi ira commotus, ab eo discedif. 

Vesperi hujus diei, primum Pascha celebratum est 8 . 



I Libro 3. miscellan. pag. 389. 
■ Exod. cap. 10. ver. 4. 13. 19. 

II Exod. cap. 12. ver. 2. cum cap. 13. ver. 4. 

° Num. cap. 9. ver. 1, 2. cum Exod. cap. 40. ver. 17. 

P Exod. cap. 13. ver. 3. 6. 1 Ibid. cap. 10. ver. 22, 23 

» Exod. cap. 10. 24 — 29. cap. 11. ver. 1. 4 — 8. 

» Exod. cap, 12. ver. 11, 12, 



VETEIUS TESTAMENTS 49 



^ETAS MUNDI IV. 






Primi mensis die decimo quinto, Maii quinto, feria 
tertia, sub mediam noctem primogenitis in iEgypto caesis, 
Pharao et servi ejus Israelitas omnes, cum suis facultatibus 
et ipsorum spoliis, quam citissime dimittunt : qui, eodem 
die, quo absoluti sunt 430. anni a prima peregrinatione 
majorum suorum, Abrahamo Charane discedente ; pos- 
tridie Paschatis, ad sexcenta millia peditum, virorum 
praster parvulos, ordine militari Ramesse profecti sunt*. 

Hinc stationes eorum a Mose describuntur ; Numerorum 
capite trigesimo tertio, quas, ex Hebraicis nominum signi- 
ficationibus, mystice explicat Hieronymus in tractatu de 
42. mansionibus ad Fabiolam, a quo ne in numeris statio- 
num designandis deinceps dissentiremus, Ramessem pri- 
mam appellare libuit : licet itineris statio nulla ea fuerit, 
sed terminus a quo profectionum initium erat deducendum. 
Sit igitur. 

I. Ramesses : ubi Israelita; a Josepho collocati fuerant b ; 
et simul convenerunt omnes, qui vel cum jEgyptiis mixti 
habitabant c , vel qui ad conquirendum stipulam dispersi 
fuerant per totam terram' 1 . 

II. Succoth, ubi Moses mandata Dei de annuo Pas- 
chatis ritu, et primogenitorum consecratione, populo pro- 
posuit". 

III. Etham, in extremitate deserti: quo perducti sunt, 



* Exod. cap. 12. ver. 29, 30, 31. 37. 41. 51. Num. cap. 33. ver. 3. 
b Gen. cap. 47. ver. 11. c Exod. cap. 3. ver. 22. 

d Exod. cap. 5. ver. 12. • Ibid. cap. 13. 

VOL. VIII. E 



50 ANNALES 

Domino antecedente eos intcfdiu in colunma nubis, et 
noctu in columna ignis f . 

IV. Pi-hahirotli, inter Migdolum et mare, e regione 
Baal-zephonis. 

Hie Pharao cum exercitu suo Hebraeos assecutus est. 
Mose sua virga aquas dividente, per medium maris rubri 
sive Erythraei in desertum Etami pervenerunt : quos 
Pharao et iEgyptii insecuti, ab aquis recurrentibus primo 
diluculo obruti sunt. Unde Israelitae. eo die prorsus libe- 
rati e maim iEgyptiorum, quorum cadavera fluitantia vi- 
derunt in litore maris g , Deum victoriae auctorem cantico 
celebrarunt 1 " ; quod Apocalipsis capite quinto decimo, 
" Canticum Mosis servi Dei appellator," omniumque, 
quorum uspiam memoria extat, primum est et antiquissi- 
mum. Factum vero hoc esse mensis primi die vigesimo 
primo, postremo videlicet azymorum, quo convocatio sancta 
ex Dei instituto' erat habenda; constans Hcbraeorum, 
eaque veritati maxime consentanea, est sententia. 

Hinc continuo tridui itinere (die videlicet 22, 23, 24'. 
feria 3, 4>, et 5.) Israelitae per desertum Ethami processe- 
runt, aquam non invenientes k . 

V. Marah ; ab aquarum amaritudine nomen sortita, ob 
quam, quum populus, qui aquarum defectum jam totum 
triduum sustinuerat, murmurare ccepisset; Moses, ligno 
in aquas amaras injecto, eas dulces effecit, populumque in 
futurum erudiit 1 . 

VI. Elim ; ubi erant duodecim fontes aquarum et sep- 
tuaginta palma; ; et castrametati sunt ibi ad aquas illas m . 

VII. Mare rubrum". 
Secundi mensis, 

Die decimo quinto, Junii 4. feria quinta, pervenerunt Is- 
raelitae ad stationem. 

VIII. Sinis desertum ; quod est inter Elima et Sinai. 

' Exod. cap. 13. ver. 20, 21. e Ibid. cap. 14. ver. 30. 

11 Exod. cap. 15. ver. 1 — 21. ' Ibid. cap. 12. ver. 16. 

k Exod. cap. 15. ver. 2!. Num. cap. 33. ver. 8. 

1 Exod. cap. 15. ver. 23 — 26. 

■ Exod. cap. 15. ver. 27. Num. cap. 33. ver. 9. 

Num. cap. 33. ver. 10. 



VETERIS TESTAMENTI. 51 

Ubi quum ob victus penuriam murmurassent in Deum ct 
duces ; circa vesperam misit ad eos Deus coturniccs, et 
tempore matutino manna de ccelo pluit" : quo pane dein- 
ceps quadraginta annis vescebantur, donee pervenissent ad 
extremitatem terrae promissae p . 

IX. Dopbka. 

X. Alush. 

XI. Rephidim, ubi populo, ob defectum aquae murmu- 
ranti, unde loco Meribae et Massaa nomen inditum, Moses 
percussa petra aquam suppeditaf : quaj et populum per 
desertum secuta est r . 

Amalekitae, lasso et fatigato Israelitarum exercitui in 
itinere occurrentes, in postremo agmine debilitate affectos 
caeciderunt : contra quos Moses pugnare jussit Jebosuam 
sive Josuam, filium Nunis, ministrum suum 8 ; cujus no- 
men Hoseam mutavit ille in Jehosuam' ; sive Jesum". Ille 
Rephidimis cum Amalekitis dimicans, Mose in vertice 
collis orante, victoriam consecutus est. De ea gente per- 
denda Israelitae mandatum accipiunt ; et altare in perpe- 
tuam bujus rei memoriam extruunt*. 
Tertio mense. 

XII. Sinai desertum ; ubi castrametati sunt Israelite 
e regione montis Horebi : in eo deserto per integrum fere 
annum postea commorati. Anno enim ab exitu secundo, 
mensis secundi die vigesimo inde moverunt y : anni vero pri- 
mi " mense tertio, in die hac," eo pervenerunt* : die nimi- 
rum eadem, sive ejusdem numeri cum mense tertio, (ut in 
libro quinto de Templo, capite septimo, pluribus confirmat 
Franciscus Ribera) h. e. mensis tertii die tertio, Junii 
22. feria secunda. 

Mose in montem ascendente, Deus" significat se fcedus 

» Exod. 16. ver. 1—35. 

p Exod. ibid, compar. cum Deut. cap. 8. ver. 2, 3. ct Josh. cap. 5. ver. 12. 
i Exod. cap. 17. ver. 1 — 7. 

' Psalm. 78. ver. 1C.20. Ibid. 105. ver. 41. 1 Cor. cap. 10. ver. 4. et Deut. 
cap. 9. ver. 21. 

• Exod. cap. 33. ver. 11. ' Num. cap.' 13. ver. 16. 

" Nehem. cap. 8. ver. 17. Act. cap. 7. ver. 45. et Heb. cap. 4. ver. 8. 
» Deut. cap. 25. ver. 17, 18, 19. Exod. cap. 17. ver. 8 — 16. 
i Num. cap. 10. ver. 11, 12. « Exod. cap. 19. ver. 1. 

E 2 



52 ANNALES 

cum Israelitis renovare, eos sibi legibus obstringerc, ob- 
servantesque amorc prosequi velle. Quibus annuentibus 
biduum, quo ad legem Dei reverenter excipiendam pns- 
pararentur, indicit ; omnibus, excepto Mose et Aarone, 
inontis accessu interdicit: posteaque summa cum majes- 
tate in montem, cernentibus omnibus ac trepidantibus, 
descendit a . 

Legem, decalogo comprcbensam, Deus terribili voce 
promulgavit b : quae tamen promissionem gratiae, Abra- 
hamo ab eodem ante 430. annos factam, irritam non 
faeit . 

Territo populo Deus per Mosem varias leges tradidit' 1 : 
<juas ille in libro Foederis scriptas populo proposuit. De- 
inde mane consurgens, exstruxit altare sub monte, et 
duodecim statuas pro duodecim tribubus Israelis : misit- 
que juvenes Israelitarum (primogenitos, ut habet Chaldaeus 
parapbrastes ; quos sibi Dominus consecraverat e , sacro- 
l'um administros f , ante Leviticum sacerdotium institutum) 
qui sacrificia, primum expiatoria, deinde eucharistica, Do- 
mino obtulerunt. Quumque librum ilium Foederis (man- 
data, quae Exodi capite vigesimo, et tribus sequentibus 
capitibus habentur, continentem) audiente populo Moses 
legisset ; accipiens sanguinem oblatorum illorum vitulorum 
et hircorum, cum aqua et lana eoccinea et hyssopo ipsum 
quoque librum et totum populum (sive duodecim illas sta- 
tuas, duodecim tribus Israelis repraesentantes) aspersit : at- 
que ita foedus inter Deum populuinque solenniter sanxit". 

Moses et Aaron, Nadab et Abihu, et septuaginta e seniori 
bus Israelis, ascenderunt in montem ; ibique gloriam Deias- 
pexerunt. Quibus inde descendentibus, Moses cum Josua 
ministro suo propius accedens, expectavit diebus sex, 
donee septimo die eura Deus alloqueretur : fuitque in 

» Exod. cap. 19. 

b Exod. cap. 20. Dcut. cap. 5. 

c Galat. cap. 3. ver. 17. 

'' Exod. cap. 20, 21, 22, et 23. cum Deut. cap. 4. ver. 13, 14. 

• Exod. cap. 13. ver. 2 Num. cap. 3. ver. 13. cap. 8. ver. 10, 17. 

' Exod. cap. 19. ver. 22. 



■ lixotl. cap. 13. ver. 2 Mum. cap. 3. ver. 13. cap. b. ver. 

' Exod. cap. 19. ver. 22. 

* Exod. cap. 21. ver. 3 — 8. cum Ileb. <»p. 9. ver. 19, 20. 



VETERIS TESTAMENT!. 53 

raonte quadraginta dies et quadraginta noctes h , sex iltis 
expectationis diebus eo in numero comprehensis ; cibum 
non comedens, nee aquam bibens'. Ubi de structura ta- 
bernaculi, sacerdotum ornamentis, consecratione, sacri- 
ficiis, &c. mandata accepit k . 
Quarto mensc. 

d. Finitis quadraginta -illis diebus et quadraginta noc- 
tibus, dedit Deus Mosi duas legis tabulas lapideas, 
sua manu fabrefactas et suo digito scriptas 1 : celeriter 
ilium descendere jubens, quod populus vitulum aureum 
sibi conflasset, et adoraret eum. Moses oratione sua Dei 
iram mitigat, e monte descendit, vidensque populum vi- 
tuli festum in castris celebrantem, tabulas legis confringit 
sub ipso monte™. Ob quarum confractionem annuum 
adhuc a Judaeis observatur jejunium, mensisquarti die 17. 
quod nonnullos in eum induxit errorem, ut a die promul- 
gationem decalogi proxime sequente 40. dies mora? Mosis 
in monte numerandos existimaverint ; tempore interiuedio, 
ad scribendum et recitandum librum foederis, ipsumque 
focdus inter Deum et populum ritibus solennibus pangen- 
dum requisito", penitus neglecto. 

Moses, combusto et comminuto vitulo, tria idololatrarum 
millia, Levitarum ministerio, e medio sustulit". 

Postridie Moses iterum in montem ascendens, Deum 
iterato pro populo deprecatur p . Jubet eos ornatum dc- 
ponere, tentorium conventus (quod turn supplebat locum 
tabernaculi a Bezaleele postea extructi) extra castra ten- 
dit : populoque irae divinas sensu ad resipiscentiam per- 
moto, precibus suis tandem impetrat, ut non angelus, sed 
Deus ipse sit viae dux q . 

Deus Mosem novas tabulas, prioribus similes, dolarc ct 
sequente die in montem ad se afferre jubet. Cui mane 



h Exod. cap. 24. ver. 9 — 18. ' Deut. cap. 9. vcr. 9. 

k Exod. cap. 25. ct 6. capitib. scquentibus proposita. 
Exod. cap. 31. v»r. 18. Deut. cap. 9. vcr. 10, 11. 
m Exod. cap. 32. ver. 1 — 19. " Exod. cap. 24. 

" Exod. cap. 32. ver. 20 — 29. Deut. cap. 9. vcr. 21. cap. 33. ver. 9. 
P Exod. cap. 32. vcr. 30, 31, 32. 
1 Ibid. cap. 33. 



54 ANNALE5 

cum eis ascendenti, in rupe posito Deus, quasi per tran- 
situ™, glorias suae imaginem aliquam manifestat r . 

Moses in monte denuo quadraginta dies et quadraginta 
noctes sine cibo ac potu commoratus, pro populo interce- 
dit s . Deus placatus, fcedus cum populo certis conditioni- 
bus renoviit, leges suas iterat et a Mose scripto mandari 
jubet: tabulisque a Mose allatis decalogum ipse inscribit'. 
Sexto mense. 

Moses post quadraginta dies cum tabulis de monte re- 
dit : et faciei splendescenti velamine imposito, populo 
mandata Dei proponit, Sabbati observationem urget, et 
oblationem a Deo imperatam ad opus tabernaculi indicit". 

Ut contributio rectius procederet; numerati omnes a 
nato viginti annos et deinceps, 603550. sunt inventi : quo- 
rum unoquoque, juxta legem a Deo praescriptam v , dimi- 
dium sicli pendente; summa ad 100. argenti talenta, et 
1775. siclos pervenit w . Unde colligitur, Hebraicum ta- 
lentum argenti continuisse tria siclorum millia ; sive minas 
50. unaquaque mina habente siclos 60 x . 

Prajter capitationem hanc, ex spontaneis donariis con- 
flata est summa auri talentorum 29. et siclorum 730. serfs 
talentorum 70. et siclorum 3400 y . Ex alia vero materia 
ad opus tabernaculi requisita, oblatum est plus satis : ut 
vetare populum esset opus, ne quid amplius offerret z . 

Bezaleel et Aholiab artifices tabernaculi a Deo de- 
signati*. 

2514. a. Primo bujus anni semestri tabernaculum, area 
foederis, altare, mensa propositionis, vestes sacerdotales, 
sacra unguenta, candelabrum, et reliqua instrumenta et 
vasa qua? sacrificia spectabant, in deserto ad montem Sinai 
fabricantur ; b. et ad Mosem adducuntur". 

' Exod. cap. 34. 

" Deut. cap. 9. ver. 18. cap. 10. ver. 10. 

1 Exod. cap. 34. ver. 10 — 28. 

■ Ibid, et cap. 35. • Exod. cap. 30. ver. 12, 

w Exod. cap. 38. ver. 25, 20. « Ezek. cap. 45. ver. 12. 

y Exod. cap. 38. ver. 24. 29. ' Ibid. cap. 36. ver. 5, 6, 7. 

a Exod. cap. 31. ver. 2 — fi. et cap. 35. ver. 30 — 35. 

b Exod. cap. 36. cum tribus capitibus scqucntibus. 



13. 



VETERIS TESTAMENT!. ,55 

Mandatum a Deo Moses accipit : I. Ut mensis secundi 
die primo tabemaculum et omnia ad illud spectantia eri- 
gat c . II. Ut oleo sacro eadem ungeret, et Aaronem cum filiis 
suis ad sacerdotium consecraret d . Quod et Moses fecisse 
dieitur' : sed non eodem utrumque tempore. Nam die 
quidem praescripto tabemaculum, cum omnibus ad ipsum 
pertinentibus, erexit f : alteram vero mandati partem, tem- 
pore a Deo postea constituto, peregit 8 ; in qua exequenda, 
sacerdotum et altaris consecrationi non unus sufficiebat 
dies, sed integrum septiduum requirebatur h . Itaque. 

c. Anno secundo exodi, 
Primi mensis 

Die primo Aprilis, Juliani 21. feria quarta, tabemaculum 
foederis erigitur, et gloria Dei impletur 1 : e quo leges illas 
Deus Mosi per intervalla tradidit, qua? in septem primis 
Levitici capitibus continentur. 

Eodem anno secundo et mense primo Israelita;, a Deo 
moniti, secundum Pascha celebraverunt ad vesperam diei 
dechni quarti, Maii 4. feria tertia, quo die, Mosi et Aaroni 
conquerentibus quibusdam, qui ex cadavere bominis im- 
munditiam contraxerant, quod eum fratribus suis statuto 
tempore Pascba observare non poterant ; lex a Deo lata 
est de Paschate die decimo quarto mensis secundi ab iis 
celebrando, qui vel immunditia vel profectione aliqua ne- 
cessaria impediti, stata tempestate illud celebrare non po- 
terant 11 . 

Secundi mensis 

Die primo, Maii Juliani 2 1 . feria sexta, Deus jubet Mosem 
Israelitarum omnium, exceptis Levitis, mares a 20. anno 
ad GO. per suas tribus recensere : Levitas vero ministerio 
tabcrnaculi praeficere et circa illud collocare, ut ipsum, 
quum opus esset, deponant, portent, et erigant". 

Summa numeratorum erat, 603550™. eadem qua; ante 

c Exod. cap. 40. ver. 2 — 8 ■> Ibid. vcr. — 15. 

' Exod. cap. 40. ver. 16 ' Ibid. cap. 40. vcr. 17 — 33. 

* Levit. cap. 8. ver. 1—13. ' Exod. cap. 20. ver. 35, 30, 37. 

1 Exod. cap. 40. ver. 2. 17.31. k Num. cap. 9. vcr. 1—11. 

1 Num. cap. 1. ver. 1. cap. 26. vcr. 61. 

m Num. cap. 1. vcr. Hi. 



56 ANNALES 

menses septem in capitatione ad tabernaculi extructionem 
imperata, inventa fuerat". 

Moses, prout Deus mandaverat , oleo sacro taberna- 
culutn et altare, cum omnibus ad ea pertinentibus, unxit 
et consecravit. Aaronem quoque et quatuor filios ejus, 
eodem oleo unctos, praescriptis ritibus et sacrifices ad 
munus sacerdotale obeundum consecravit : et, tit per 
septem dies a porta tabernaculi non discederent, prae- 
scripsitP. Tot enim diebus, turn ipsorum, turn altaris, 
durabat consecratio q . 

Ordo a tribubus in castrametationibus et profectionibus 
suis servandus praescribitur*. 

Levitarum, mensem unum egressorum, 22300. numerus 
invenitur 8 , vel, demptis eorum primogenitis, (atqui ita 
inter 73. circiter quosque mares unus tantum fuisset pri- 
mogenitus,) qui 300. erant, 22000; qui loco primogenito- 
rum ex reliquis tribubus ad Dei ministerium assumuntur. 
Et quia supra numerum 22000. Levitarum primogeniti 
Israelitarum 273. sunt reperti ; quini in singulos redemp- 
tions sicli statuuntur'. 

Levitae, ita selecti, solenni ritu Deo ejusque cultui con- 
secrantur : incipientis et desinentis illorum ministerii tem- 
pore definito". 

Levitae ab anno 30. ad 50. inveniuntur 8580. et pro 
familiarum ratione sua eis munera et onera distribuuntur*. 

Leprosi et immundi omnes e castris ejiciuntur. Leges 
de restitutione damni et zelotypia feruntur y . 

Votum, consecratio, et ritus Nazaraeorum describitur. 
Formula benedicendi populo sacerdotibus praescribitur 2 . 

Die octavo, a finita vero consecratione primo, Aaron 
primum pro se, deinde pro toto populo sacrificia et munera 



" Exod. cap. 38. ver. 26. 

• Exod. cap. 29. ver. 1—37. cap. 30. ver. 22—30. et cap. 40. ver. 9—15. 

f Levit. cap. 8. 

i Exod. cap. 29. ver. 35, 30, 37. Levit. cap. 8. ver. 33. 

r Num. cap. 2. • Ibid. cap. 3. ver. 1 5 — 35. 

' Num. cap. 3. ver. 39 — 51. " Ibid. cap. 8. ver. 5 — 26. 

x Num. cap. 4. I Ibid. cap. 5. 

1 Num. cap. 6. 



VETERIS TESTAMENTI. 57 

offert: quibus igne e cnelo absumptis, ministerium sacer- 
dotum populo divinitus comprobatur a . 

Quum plene jam erectum esset tabemaculum, ct cum 
instrumentis suis omnibus sacro oleo unctum ; atque altare 
toto septiduo consecratum, et primis ab Aarone victimis 
in eo oblatis dedicatum (septem cnim praecedentes dies 
expiatorii erant, ad illud sanctificandum ordinati b :) prin- 
cipes numeratarum tribuum sex plaustra camerata et duo- 
decim boves ante tabemaculum simul obtulerunt : quas 
Levitis filiis Gershoni et Merari, pro ratione ministerii 
eorum, sunt tradita. Deinde seorsim singuli singulis 
diebus sacrificia sua, cum instrumentis sacro ministerio 
dicatis, ad altaris dedicationem obtulerunt : qua; idcirco 
ad duodecim dies continuata est . 

Itaque primo hoc die Naasson, a quo David et secun- 
dum carnem D. N. Jesus Christus ortus est, pro tribu 
Judas munus obtulit : deinde reliqua, pro sua quisque 
tribu, eo ordine qui in castrametationibus, capite secundo, 
institutus fuerat d . 

Nadab et Abihu, primogeniti Aaronis filii, (qui una cum 
patre in montem Sinai ascendentes, gloriam Dei viderant e ; 
cum igne alieno (non illo ccelitus demisso f , qui in altari 
ad res sacras semper alendus erat g ;) sanctuarium ingres- 
suri, igne divinitus immisso pereunt 1 '. Luctu eorum 
sacerdotibus vetito, occasione neglecti ab aliis officii, vino 
et sicera tabemaculum ingressuris interdicitur : de reli- 
quiis sacrificii a sacerdotibus comedendis lex fertur, et 
Aaronis ea in re excusatio a Mose approbatur'. 

Ea occasione lex lata est, circa decimum, ut videtur, 
mensis hujus diem, de ingressu summi sacerdotis solius 
semel tantum quotannis in sanctuarium ; die videlicet 
expiationis et universalis jejunii, decimo die mensis sep- 
timi celebrando k . 

» Levil. cap. 9. '' Exod. cap. 29. ver. 36, 37. 

■ Num. cap. 7. ver. 1—10, 11.81.8S. 
rt Ibid. ver. 11, 12—83. 

■ Exod. cap. 24. ver. 1. 9, 10. 

' Levit. cap. 9. ver. 24. I Ibid. cap. 6. ver. 12, 13. 

h Levit. cap. 10. ver. 1, 2. Num. cap. 3. ver. 2, 3, 4. cap. 26. ver. 60, 61. 

' Levit. cap. 10. ver. 6 — 20. * Ibid. cap. 16. ver. 1 — 34. 



58 ANNALES 

Die hujus mensis 14. Junii 3. feria quinta, ad vespe- 
ram, Pascha ab iis celebratum est, qui superiori niense 
immundi fuerant k . 

Blasphemus extra castra eductus, jussu Dei, lapidibus 
obruitur 1 . 

Leges, quae 17. postremis Levitici capitibus continentur, 
hoc mense lata; fuisse videntur. 

Duas argenteas tubas fieri Deus imperat ; quibus coetus 
convocetur, signa profectionum expeditionuuique dentur, 
et sacrificiorum tempore clangatur" 1 . 

Jethro, qui et Hobabus, Zipporam cum duobus liberis 
Gershomo et Eliezere apud se relictam ad generum suuin 
Mosem reducit : ipsique et populo Israelitico liberationem 
a servitute yEgyptiaca gratulatus, suam in Deum fidem et 
pietatem verbis factisque protestatur. Ejus monitu Moses, 
cum aliis regimen populi partitus, magistratus qui res mi- 
uores dijudicarent instituit". 

Dies hujus mensis 19. postremus fuisse videtur obla- 
tionum duodecim principum in dedicatione altaris : Ahira 
pro tribu Naphthali munus ofFerente . 

Die 20. mensis 2. Junii Juliani 9. feria quarta, Deus 
Israelitas castra movere jubet, et tenant promissam haere- 
ditario possidendam adire 1 ' ; quo invitatus a Mose Jethro, 
in regionem suam reversus est* 1 . 

Nube, quae tabernaculo imminebat, elevata ; in quatuor 
exercitus distributi, a deserto Sinai (ubi per integrum fere 
annum haeserant) continuo tridui itinere pervenerunt in 
desertum Paranis r ; ubi die 23. hujus mensis consederunt 
in statione. Vide Seder Olam Rabbah. 

XIII. Kibroth-Hattaavah 5 , ubi murmurantes divino igne 
percussi (unde et loco nomen Taberae inditum) precibus 
Mosis liberantur : sed rursus carnis desiderio et fastidio 
mannae Deum provocant 1 . 

k Num. cap. 9. ' Levit. cap. 24. ver. 10, 11, 12, 23. 

111 Num. cap. 10. ver. 1 — 18. 

11 Exod. cap. 18. cum Deutcr. cap. 1. ver. 9 — 18. ct Num. cap. 10. ver. 29. 

° Num. cap. 7. ver. 78. 88. 

p Ibid. cap. 10. ver. 11, 12. Deut. cap. 1. ver. 0,7. 

i Num. cap. 10. ver. 29, 30. cum Exod. cap. 18. ver. 27. 

i Num. cap. 10. ver. 12. 33. " Num. cap. 33. ver. 10. 

• Num. cap. 11. ver. 1—10. Tsal. 78. ver. 19, 20, 21. 



VETER1S TESTAMENTI. 59 

Mosi apud Deum conquerenti, et excusationem a mu- 
nere petenti, synedrium septuaginta seniorum adjungitur ; 
e quibus Eldad et Medad in castris manentes prophe- 
tarunt". 

Deus populo coturnices (non, ut praecedente anno, ad 
unum diem* ; sed) ad integrum mensem suppeditat : gra- 
vissima plaga adjuncta : unde a sepulchris concupiscen- 
tium loco datum est nomen Kibroth-Hattaavah y . 

XIV. Hazeroth*. 

Miriam et Aaron contra fratrem Mosem obloquuti, prop- 
ter uxorem /Ethiopissam, (Zipporam videlicet Midiani- 
tidem ; ex /Ethiopia orientali, sive Arabia, ab eo ductam) 
illi se aequabant. Sed a Deo praefertur Moses : et Miriam 
lepra percussa, e castris ejicitur. Verurn orante pro ea 
Mose, post septem dies sanatur". 

XV. Rithmae, in deserto Paranis b ; juxta Kadeshum 
Barnea3 c . 

Quinto mense. 
A deserto Paranis 11 vel Kadesho Barneaj petente po- 
pulo, et approbante Mose 1 , Deo vero jubente 8 , quando 
erat tempus primarum uvarum' 1 , duodecim exploratores, 
vir unus pro unaquaque tribu (in quibus, pro tribu Judaj fuit 
Caleb filius Jephunnae, annos quadraginta turn natus' ; pro 
Ephraim, Hoshea filius Nunis, quern Moses Jehosuam ap- 
pellaverat) ad terram Canaanis perlustrandam praemissi sunt : 
qui earn ingressi a deserto Sinis et parte meridiana, ad aqui- 
lonares ejusdem terminos Rechobum usque processerunt k . 

Sexto inense. 
Exactis quadraginta diebus, ab exploratione terrae re- 

1 Num. cap. 11. ver. 10 — 17. et 24—30. 
• Exod. cap. 16. ver. 12, 13. 

y Num. cap. II. ver. 31—34. Psal. 78. ver. 26 — 31. ct cap. 106. ver. 15. 

2 Num. cap. 11. ver. 35. cap. 33. ver. 17. 

a Num. cap. 12. ver. 1 — 15. Deut. cap. 24. ver. 9. 
6 Num. cap. 12. ver. 16. cap. 33. ver. 18. 
c Num. cap. 13. ver. 26. d Num. cap. 13. ver. 3. 

■ Num. cap. 32. ver. 8. Deut. cap. 1. ver. 19. 22. cap. 9. ver. 23. et Josu. 
cap. 14. ver. 7. 

I Deut. cap. 1. ver. 22, 23. « Num. cap. 13. ver. 1, 2. 

h Num. cap. 13. ver. 20. ' Josu. cap. 14. ver. 7. 

k Num. cap. 13. ver. 2 — 20, 21, 22. Deut. cap. 1. ver. 23. 



GO ANNALES 

versi sunt Kadeshum in deserto Paranis: ingentem pal-* 
miteiii cum botro uvarum, ex valle Eshcolis (inde nomen 
adepta) excisum, cum malogranatis et ficubus terra?, secum 
deferentes'. Ex qua fructuum maturitate apparet, pro- 
pinquum fuisse mensem septimum: quandoquidem paulo 
ante tabernaculorum festum, quod 15. illius mensis die 
celebrabatur, fructus ex area et torculari colligebantur m . 

Decern ex eorum numero qui ad explorandam Canan- 
xam missi fuerant, famam malam de terra ilia inducentes, 
urbiumque et incolarum robur praedicantes, populum ab 
aditu illius absterrent ; Calebo frustra renitente". 

Populus territus reditum in iEgyptum molitur ; Josuam 
et Calebum dissuadentes lapidibus obtrucre paratus. Deus 
subitum exitium eis minatus, deprecatione Mosis flectitur : 
ita tamen ut omnibus, prseter Josuam et Calebum, a nato 
viginti annos et deinceps ab ingressu promissa? terras ex- 
clusis mortem in deserto decernat ; ubi 40. annis eos erra- 
turos esse denunciat", numero videlicet rotundo : quum 
anno 39. filios eorum in terram promissam ingressos esse 
constef. 

Decern exploratores, qui seditionem banc excitaverunt, 
a Deo subita morte sublati sunt' 1 ; cujus rei memoriam, ad 
hunc usque diem, Judaei jejunio septimi diei mensis sexti 
(Elul) celebrant. 

Deus Israelitas castra movere jubet, et in desertum re- 
trocedere mare rubrum versus. Hi tamen contra jussum 
Domini conscendentes in montem, ab Amalekitis et Ca- 
nanaeis percussi sunt Hormam usque. Reversi itaque fle- 
verunt coram Domino : sed non exauditi sunf. 

IIujus calamitatis, atque earn insecuta? continuas Israeli- 
tarum mortis quotidie cadentium in deserto, compositus 

1 Num. cap. 13. ver. 23—27. Deut. cap. 1. ver. 24, 25. 

■ Exod. eap. 23. ver. 23—27. Deut. cap. 1. ver. 24, 25. 

" Num. cap. 13. ver. 28 — 33. cap. 32. ver. 9. 

» Ibid, cap. 14. ver. 1. 35. cap. 26. ver. 64, 65. cap. 32. ver. 10 — 13. Deut. 
cap. 1. ver. 26 — 36. cap. 9. ver. 23. Josu. cap. 5. ver. 6. Psal. 95. ver. 8 — 11. 
ct 106. ver. 24, 25, 26. 

i> Confer Num. cap. 32. ver. 13. cum Deut. cap. 2. ver. 11. 

i Num. cap. 14. ver. 36, 37. 

• Num. cap. 14. ver. 40 — 45. Deut. cap. 1. ver. 40 — 45. 



VETERIS TESTAMENTI. Gl 

est a Mose Psalmus nonagesimus, " Domine refugium, 
factus es nobis ;" in quo et dies hominum ordinarios ad 
septuaginta vel octoginta annos redactos esse significat. 
Itaque : 

jEtaa vite humanse tertio jam quasi dimidiata parte brevior efficitur. 

2515. a. Israelita? Kadeshi consederunt dies multos; 
secundum dies, quibus ibi consederant 3 . Quot enim dies 
ante reditum exploratorum ibi transegerant, totidem etiam 
mora? dies indulsisse videtur illis ibi Deus, ut accepta cu- 
rarent vulnera. Quibus diebus exactis, relinquentes Ka- 
deshum, profecti sunt rursus in desertum, mare rubrum 
versus, sicut praeceperat Dominus : et circumiverunt mon- 
tana Seiris diebus multis'. A discessu enim ex Kadesho 
Barnea? usque ad transmissum torrentem sive vallem Ze- 
redi (circa medium anni 40. exodi) anni intercesserunt 38 : 
intra quos tota ilia rebellium bellatorum multitudo est ex- 
tincta" ; quamvis alioqui spatium inter duo ilia loca inter- 
jectum quinque dierum iter non excesserit : quemadmo- 
dum ex propria experientia confirmat Georgius Syncellus, 
in chronico*. Neque toto eo 38. annorum tempore plures 
quam 1 7. stationes in Numerorum XXXIII. capite babentur 
enumeratas. Unde apparet in earum aliquibus per aliquot 
annos Israelitas consedisse : sive enim biduo, sive mense, 
sive anno, prout continuabat nubes residere super taber- 
naculo, castra habebant in eodem loco, et non proficisce- 
bantur y . Ex 17. vero illis stationibus fuit ordine, 

XVI. Rimmon-Parei. XVII. Libna. XVIII. Rissa. XIX. Kehelatha. 
XX. Mons Shepheris. XXI. Harada. XXII. Makhelolh. XXIII. 
Thahath. XXIV. Thara. XXV. Mithka. XXVI. Hashmona. XXVII. 
Moseroth. XXVIII. Bene-Jaakan, sive Beeroth bene Jaakan, Putei fili- 
orum Jaakanis. [Deut. cap. 10. ver. 6.] XXIX. Hor-liagidgad, sive Gud- 
goda. [Deut. cap. JO. ver. 7.] XXX. Jotbatha : regio fluminibus aqua- 
rum irrigua. [Deut. cap. 10. ver. 7.] XXXI. Hebrona. XXXII. Ezion- 
gaber. (quae est prope Elothas, ad litus maris rubri, in terra Edomcro- 
rumj 1 Reg. cap. 9. ver. 28.) 



' Deut. cap. 1. ver. 46. 

' Deut. cap. 2. ver. 1. Judic. cap. 11. ver. 16. 

" Deuteron. cap. 2. ver. 14, 15, 16. 

» Pag. 142. > Num. cap. 9. ver. 22. 



G2 ANNALES 

Praeter stationum hunc catalogum in Numcrorum etiam 
capite XV. et quatuor scquentibus, alia habentur tradita ; 
turn ad leges turn ad historiam spectantia ; quomodo colli- 
gens ligna in Sabbato (quod in deserto, licet sacrifices in- 
termissis, studiose servatum est) a toto ccetu, jussu Dei, la- 
pidibus obrutus est 2 . Kora, Dathan et Abiram, seditionem 
contra Mosem et Aaronem moventes, hiatu terra; ; 250. 
vero conjurationis socii suffitum ofFerentes, igne divinitus 
immisso, perierunt. Deus seditiosorum thuribula ad te- 
gendum altare adbiberijussit, in monimentum filiis Israelis. 
Populo ob superiorem cladem in Mosem et Aaronem mur- 
murante, 14700. aDeopercussi interierunt a . Duodecim vir- 
gis a 12. principibus tribuum acceptis, et in sanctuario posi- 
tis ; sola virga Aaronis floruit et amygdala protulit, atque 
ante arcam, in signum contra deditos rebellioni, servata est 1 '. 
Quae omnia posteriore semestri anni secundi ab egressu 
exiEgypto contigisse existimantur : licet anno 40. exodi, 
filiae Zelopbeadi seditionis Korali ut rei non ita longe ante 
acta; meminisse videantur . 

Annis vero novem primis, quibus in deserto versabantur 
Israelita;, regnum ^Egyptiorum administravit Armais, ori- 
entem vero invasit Sethosis : quos Amenophis, in mari 
rubro submersi, filios fuisse, supra, ad annum mundi 2494. 
annotavimus. De quibus, in /Egyptiacis suis, Manetbon 11 
ita scribit : " Sethosis equestres et navales copias habens, 
fratrem quidem Armain procuratorem .fligypti constituit, 
et omnem ei aliam regalem contulit potestatem : tantum- 
modo autem diademate uti prohibuit, et ne reginam ma- 
trem liberorum opprimeret imperavit, et ut abstineret 
etiam ab aliis regalibus concubinis. Ipse vero ad Cyprum 
et Phceniciam, et rursus contra Assyrios atque Medos 
castrametatus ; universos quidem, alios ferro, alios sine 
bello virium suarum terrore sibimet subjugavit: eoque 
successu elatus, confidentius incedebat, orientales pro- 
vincias ac urbes subvertendo. Aliquanto vero tempore 
procedente Armais, qui in i*Egypto fuerat derelictus, om- 

1 Num. cap. 15. > Ibid. cap. 16. 

b Num. cap. 17. c jjum. cap. 27. ver. 3. 

d Apucl Josephum, libro I, contra Apionem. 



VETERIS TESTAMENT!. G3 

nia contra quam frater agere monuerat, sine timore faci- 
ebat. Nam et reginam violenter tractavit, ct aliis concu- 
binis jugitcr miscebatur ; persuasusque ab amicis, et dia- 
demate utebatur, et fratri rebellabat." Ita Manetho 
/Egyptius : simul etiam addens, Armain quidem Danaum, 
Sethosim vero, et /Egyptum (unde et regioni nomen datum 
fuisse ait) et Ramessem avi nomine fuisse nuncupatum. 
Ex qua appellationum et rerum gestarum similitudine, eum 
Taciti Rhamsen et Herodoti Sesostrim fuisse apparet. 
Regem enim " Rhamsen Libya, /Ethiopia, Medisque et 
Persis, et Bactriano, ac Scythia potitum, quasque terras 
Syri Armeniique et contigui Cappadoces colunt, inde 
Bithynum, hinc Lycium ad mare imperio tenuisse;" in 
libro secundo annalium refert Cornelius Tacitus, et de 
Sesostri, libro secundo Herodotus. " Istum dicebant sa- 
cerdotes primum omnium regum longis navibus Arabicum 
sinum praetervectum, et populos rubri maris accolas in 
potestatem suam redegisse ; indeque retro iisdem vestigiis 
reversum, et coactis ingentibus copiis transgressum in con- 
tinentem, infesto exercitu obvias ubique gentes subegisse; 
deinde ex Asia in Europam transgressum, Scythas subju- 
gasse et Thraces : ad quos usque," inquit ille, " et non 
ulterius mihi videtur /Egyptius exercitus pervenisse ; quo- 
niam in istorum terra tituli, non ultra, positi apparent ;" 
ex quibus " titulis a Sesostri erectis, quosdam se in Pa- 
laestina Syria vidisse," ipse asserit ; " circa Ioniam item 
duos, unum qua ex Epheso in Phocaeam itur, alterum qua 
e Sardibus Smyrnam versus." Eadem de Sesoosi refert 
Diodorus Siculus, libro secundo, sed ad longe anteriora 
tempora refert : quum ad Mosis tempora (uti a Manethone 
factum) esse eum retrahendum, fratris Danai aetas evin- 
cat ; a qua nee multum ipse Diodorus aberravit, in libro 
quadragesimo referens : " expulsis ex iEgypto alieni- 
genis, Danaum et Cadmum eorum duces in Graeciam, 
Mosem in Judaeam concessisse," ut in Photii eclogis vi- 
dere licet. Quod ut rectius intelligatur, simulque tem- 
poris inter 2. et 39. exodi annum (a Mose praetermissi) 
hiatus aliquo modo suppleatur ; exoticarum istarum rerum 
tempora, ex Eusebianis tabulis descripta, hie exhibere, 
abs re fortasse non fuerit. 



64 ANNALES 

2520. " /Egyptus, quae prius Aeria dicebatur, ab JEgyy>- 
to tunc ibi regnante nomen accepit ; cui datum est regnum, 
ejecto Danao." Ubi nostra; rationes ab Eusebianis bien- 
nio tantum discrepant. Nam 

2522. yEgyptus, qui et Ramesses et Sesostris et Se- 
soosis, post annos novem in exteris expeditionibus insump- 
tos, testante Diodoro Siculo, libro primo, Pelusium rediit : 
unde " Armais, qui et Danaus, quum ^Egyptiorum 
regno novem annis prasfuisset, fratrem suum Ramessem 
sive iEgyptum fugiens, /Egyptiaco suo regno excidit, et in 
Gra3ciam devenit :" ut habet Georgius Syncellus, in Grascis 
Eusebianis Scaligeri e ; quum prius fratrem, Pelusii convivio 
exceptum, insidiis frustra appetivisset : ut et Herodotus 
libro secundo*, et in libro primo 8 , refert Diodorus Siculus. 
2530. " Argos sibi Danaus vindicavit, expulsus .^gyp- 
to, et eandem aquis abundare fecit, Danaus per filias quin- 
quaginta filios iEgypti jinterfecit ; evadente solo Lynceo, 
qui post eum regnavit," apud Argivos scilicet. 

2533. " Busiris Neptuni et Libya?, Epaphi filia?, fllius 
apud vicina Nilo loca tyrannidem exercet, transeuntes 
bospites crudeli scelere interficiens." Unde illud Ovidii 1 ', 
" Sasvior es tristi Busiride." Et Virgilii', "Quis aut Eurys- 
thea durum, Aut illaudati nescit Busiridis aras ?" hoc est, 
indigni qui a quoquam laudaretur, ut ab Isocrate est fac- 
tum, cujus adhuc superest Busiridis Encomium : in quo 
eum etiam, ut Eusebius, filiae Epaphi Libya;, et Neptuni, 
filium facit. Ubi observa, Neptunum a mythologis dictum 
fuisse Ramessem ilium (de quo, ad annum mundi 2427. 
dictum) Miamun cognominatum, qui Hebrasorum infantes 
aquis submergendos imperavit ; filiosque, Amenophim 
(sive Belum, iEgypti et Danai patrem) Qt6fxa\ov ilium 
aquis maris rubri obrutum, et Busiridem propter £evok- 
rovlav ita infamem, tali patre dignam prolem, post se reli- 
quit : et adde, si libet, ex Aulo Gellio k , " Poetas, ferocis- 
simos et immanes et alienos ab omni humanitate, tan- 
quam e mari genitos, Neptuni filios dixisse." 

2543. " His temporibus Tat, Alius Hermetis Trisme- 

' Pag. 26, 27. ' Cap. 107. 

e Pag. 53. edit. Graco-Lat. h Lib. 3. Trist. 

' Lib. 3. Georgkon; et apud A. Gellium, lib. 2. cap. C. 
k Lib. 15. cap. 21. 



VETERIS TESTAMENTS G5 

gisti, fuisse dignoscitur :" inquit Eusebius. Cum quo 
convenit, quod dicunt ^Egyptii, Sesostridem ab Hermete 
solertiam et consilia didicisse 1 . 

2o49. Phoenix et Cadmus, de Thebis iEgyptiorum in 
Syriam profecti, apud Tyrum et Sidonem regnaverunt" 1 ." 

2552. b. Postquam Israelita? circumivissent montana 
Seiris et Idumasam per annos 37. a Kades-barnea usque 
ad Ezion-gaber, ab aquilone ad meridiem et ipsum maris 
Rubri litus profecti ; regredi eos inde aquilonem versus 
Deus jubet, et in terram promissam recta contendere. Et 
quia imminebat transitus per fines Idumasaj, mandat ut 
cum Edomaeis fratribus suis bellum non misceant; com- 
memorata insigni sua providentia, qua illorum curam in 
deserto per 40. annos habuerat" ; integro numero, pro 39. 
imperfecto, posito. c. Ineunte enim 

Anno quadragesimo exodi, mense primo, 

Venientes Israelite in desertum Tzinis, consederunt in 
statione 

XXXIII. Kadeshi . Kadeshi videlicet Tzinis, in ex- 
tremis Idumaaas finibus p versus Ezion-gaber et mare Ru- 
brum q : non Kadeshi Barnea;; quae decima quinta fuit 
statio, in confinio australi Cananasae posita r ; et ab Abu- 
lensi cum Kadesho Tzinis perperam confunditur. 

Hie mortua est Miriam, sive Maria 8 ; quatuor mensibus 
ante fratrem Aaronem, et undecim ante fratrem Mosem. 
Utroque vero seniorem fuisse, et 130. aetatis annum atti- 
gisse, ex Exod. cap. II, ver. 4. 7. colligitur ; unde, quum 
nasceretur Moses, puellam grandiusculam earn fuisse ap- 
paret. supra, ad annum mundi 2433. Die primi hujus 
mensis decimo obitus illius memoriam Judaei adhuc ce- 
lebrant. 

Populus, deficiente aqua, cum Mose et Aarone conten- 

1 /Elian, lib. 12. var. histor. cap. 4. 

■ Euseb. chronic. n Rent. cap. 2. ver. 1—7. 

• Num. cap. 20. ver. I. collaU cum cap. 33. ver. 38, 37, 38. et Jud. cap. 11. 
ver. 17. 

P Num. cap. 20. ver. 14, 15. 

1 Num. cap. 33. ver. 3fi. Deut. cap. 2. ver. 8. 

■ Num. cap. 34. ver. 4. Josu. cap. 15. ver. 3. 

• Num. cap. 20. ver. I. 

VOL. VIII. F 



6G ANNALES 

tlit : quibus quum mandasset Deus, ut petram tantum 
alloquentes aquam elicerent ; irritatus Moses, impatientiae 
et diffidentiae vocibus quibusdam editis, petram florente 
Aaronis virga bis percussit, et aquas inde eduxit : quae, ut 
altera; iliac ex petra alia ante annos 39. similiter eductae 1 , 
Meribae sive contentionis, a re appellatae sunt". In prac- 
cedente enim statione, aquam comitem, ut earn appellat 
Tertullianus, (de qua ad undecimam stationem est dictum) 
mari Rubro immersam fuisse, verisimillimum est. Ut jam 
in novo aquarum defectu, eadem ipsa in filiis denuo eru- 
perit pervicacia, quag in parentibus tarn diu antea sese 
prodiderat. 

Moses et Aaron, ob diffidentiam in mandato Dei exe- 
quendo bic expressam, ab ingressu in terram promissam 
sunt exclusi w . 

d. Israelitae, missis nunciis ad reges Idumaeorum et 
Moabitarum, ut per terras ipsorum transirent, rogarunt : 
qui per medias ipsorum regiones transitum negarunt x , sed 
per extrema ditionis sua; concesserunt y . Idumasorum rex 
eo tempore Hadar sive Hadad fuit : quo hoc eodem anno 
vita functo, reipublicae forma apud eos mutata est ; pro 
uno rege, multis simul ducibus, in suis quisque provinciis, 
summam rerum obtinentibus. Quorum undecim primos, 
ex Esavi stirpe ortos, Moses in libro Geneseos, quern hoc 
ipso anno, vitae suae ultimo, vel scripsit vel saltern interpo- 
lavit, nominatim recensuit 2 . Israelitae Kadeshi aliquandiu 
morati", progressi sunt ad stationem. 

XXXIV. Horem montem, juxta fines terrae Edomac- 
orum b : sive Moseram c , ubi Israelitae ex Beeroth bene 
Jaakan, sive puteis filiorum Jaakanis (statione XXVIII.) 
hue pervenisse dicuntur ; s^ed prius peragrata Gudgoda 

' Exod. cap. 17. ver. 7. ■ Num. cap. 20. ver. 2 — 13. 

» Num. cap. 20. ver. 23, 24. cap. 27. ver. 14. et Psalm. 106. cap. 32, 33. 
x Num. cap. 20. ver. 14 — 21. Judic. cap. 11. ver. 17. 
v Deut. cap. 2. ver. 4. fi. 29. 

1 Gen. cap. 36. ver. 39 — 43. cum 1 Chrpn. cap. 1, ver. 51 — 54. vid. chrono- 
log. nostr. sacr. cap. 11. 
» Jud. cap. 11. ver. 17. 

•> Num. cap. 20. ver. 22, 23. et cap. 33. ver. 37. 
c Dcut. cap. 10. ver. 6. 



VETERIS TESTAMENT?. 67 

she Hor-hagidgad, Jotbatha, et reliquis interjectis sta- 
tionibus. Nam quod versu septimo " inde" Gudgodam, et 
Gudgoda Jotbatham venisse dicuntur ; to inde, non ad 
Moseram sed ad Beerotb referendum est : ut a viris doctis 
jam pridem hie est annotatum. 
Quinti mensis 

Die primo, Augusti 18. feria tertia, anno quadragesimo 
ab exitu Israelitarum e terra ^Egypti ; Aaron Moserae in 
vertice montis Horis moritur, anno aetatis 123. filio Elea- 
zare in summo sacerdotio successore relicto d . 

Aaronis mortem defleverunt Israelite triginta diebus* : 
toto videlicet quinto illo mense, 
Sexto mense. 

Audiens rex Aradi, australem partem Cananaeae inha- 
bitans, adventare Israelitas, pugnavit contra eos, multos- 
que captivos abduxit. Unde Israelitae votum Deo nuncu- 
parunt : et victoriam consecuti, Cananaeos devotos effece- 
runt et civitates eorum, ex quo et ipsi loco Hormae, id est, 
devotionis vel anathematis nomen datum f . 

Deinde profecti ex monte Hore, et deflectentes a via 
campestrium, quae ab Elatha et Ezion-gaber ex mari 
Rubro recta ad Idumaeam ducit ; ad latus orientale circumi- 
verunt terram Edomaeorum^ : castrametati primum in sta- 
tione 

XXXV. Tsalmona h : a 0*Dbv sive imagine nomen 
adepta. Cum enim populus murmurans a serpentibus 
igneis (non dracunculis in ipso corpore natis, ut in libro 
tertio, de spontaneo viventium ortu cap. 51. Fortunius 
Licetus autumat, sed presteribus extra a Deo immissis) 
interimeretur ; intuitu imaginis serpentis aenei, jussu Dei 
super perticam erecti, sanatus est'. 

XXXVI. Punon k . 

XXXVII. Oboth'. 

d Num. cap. 20. ver. 23 — 28. cap. 33. ver. 38, 39. Deut. cap. 10. ver. C. 
' Num. rap. 20. ver. 29. 
' Ibid. cap. 21. ver. 1, 2, 3. cap. 33. ver. 40. 
s Num. cap. 21. ver. 4. Deut. cap. 2. ver. 8. 
h Num. cap. 33. ver. 41. 

1 Num. cap. 21. ver. 5 — 9. Julian, cap. 3. ver. 14. 1 Cor. cap. 10. ver. 9. 
k Num. cap. 33. ver. 42. ' Ibid. cap. 21. ver. 10. cap. 33. ver. 43. 

F2 



G8 ANNALES 

XXXVIII. Ije-Abarim, ad terminum Moabitarum 1 ": 
in illo videlicet deserto, quod est ante conspectum Moab- 
itarum ab ortu solis" ; et desertum Moab appellatur". Per- 
gentes enim in deserto illo, versus ortum solis terra? Moab- 
itarum iter fecerunt p . 

2553. a. Inde discedentibus, ut transirent vallem vel 
torrentem Zeredi, vetat Deus ne bellum cum Moabitis 
lnisceanf. 

Zeredum vero transierunt, annis 88. postquam explo- 
ratores Kadesho Barneas missi fuerant; extincta jam tota 
ffitate ilia, a natis 20. annos et deinceps, quae contra Deum 
turn rebellaveraf. 

XXXIX. Dibon-Gad 9 . 

XL. Almon-Diblatbaim' : qua? et Beth-Diblathaim ; in 
Moabi deserto". 

Israelitis transituris terminum Moabitarum Arem, et 
appropinquaturis e regione Ammonitarum, vetuit Deus ne 
cum Ammonitis hostiliter agerent x . Deinde jussit, ut 
transirent fluvium Arnonis, qui eo tempore Moabitas et 
Amoraeos disterminabat y . Unde castrametati illi sunt 
trans Arnonem; terminum tamen Moabitarum non sunt 
ingressi z . 

Inde enim profecti Beerum (ubi puteus quern foderunt 
principes et ingenui e populo, cum legislatore Mose, sci- 
pionibus suis) Matthanam, Nabalielem, Bamothas et val- 
lem illam, qua? est in agro Moabitarum, ad initium collium 
quod respicit versus solitudinem a , Kedemotharum b , ibi 
tandem consederunt, in statione. 

XXiI. Montibus videlicet Abarimorum ante Nebuntem c . 



m Num. cap. 33. ver. 44. " Ibid. cap. 21. ver. 1 J. 

° Deut. cap. 2. ver. 8. P Jud. cap. 11. ver. 18. 

1 Num. cap. 21. ver. 12. Deut. cap. 2. ver. 8 — 13. 

' Deut. cap. 2. ver. 13 — 16. * Num. cap. 33. ver. 5. 

' Num. cap. 33. ver. 46. 

u Jer. cap. 48. ver. 22. Ezek. cap. 6. ver. 14. 

* Deut. cap. 2. ver. 18, 19. 37. 

y Ibid. ver. 24. Num. cap. 21. ver. 13. 

■ Ibid.et Judie. cap. 11. ver. 18. 

» Num. cap. 21. ver. 16—20. ■> Deut. cap. 2. ver. 26. 

; Num. cap. 33. ver. 47. 



VETK1US TESTAMENTI. G9 

Priores enim illas noa stationes Israelitarum fuisse ait 
Tremellius d , sed loca per quae transiverunt, antequam 
Moses legatos ad Amoraeum mitteret. Quanquam Chal- 
daei paraphrastae, non ut nomina propria, sed ut appella- 
tiva accipientes, de aquis putei (ut petrae, 1 Cor. cap. X. 
ver. 4.) Israelitas ad torrentes sequentibus interpretentur, 
et a torrentibus ad montes, et a montibus ad vallem Mo- 
abitarum. 

E deserto Kedemotharum miserunt Israelitae nuncios 
ad Sihonem Emoraeum, regem Hesbonis, ut pacifice eos 
transire permitteret per extrema regionis suae (quemad- 
modum Edomaei et Moabitae fecerunt) quae brevi itinere 
ad vada Jordanis eos deducebant. Illo vero renuente, et 
praelio cum eis ad Jabasam congrediente ; Israelitae, eo 
percusso, occupaverunt omnes civitates illius et in eis ba- 
bitaverunf. 

Deinde misit Moses ad explorandum Jazerem : quam 
ceperunt cum oppidis ejus, Amoraeo inde expulso f . Atque 
ita universum Sihonis regnum Israelitas occupaverunt ; ab 
Arnone fluvio, Moabitarum termino g , usque ad torrentem 
Jabboki, Ammonitarum limitem h : toto tamen tractu ipsius 
Jabboki, omnibusque ad Ammonitas et Moabitas eo tem- 
pore spectantibus, prout Deus jusserat, intactis relictis 1 . 
Unde quum post annos 2G4-. conquererentur Ammonitae, 
Israelitas cepisse terram suam, ab Arnone ad Jabbokum 
et Jordanem usque : a Jephthaco recte illis est responsum, 
non attigisse eos terram vel Moabitarum vel Ammonita- 
rum ; sed Sihone devicto, totum terminum Amoraeorum, 
ab Arnone usque ad Jabbokum, haereditario jure posse- 
disse* ; quanquam verum etiam fuerit, Sihonem Amoraeum 
prius, ut a Vahebo rege Moabitarum Hesbonem et totam 



A Num. cap. 21. ver. 12. 

' Deut. cap. 2. ver. 24 — 36. Num. cap. 21. ver. 21 — 31. .Indie, cap. 11. 
ver. 19—22. 

f Num. cap. 21. ver. 32. 

c Ibid. cap. 21. ver. 13. cap. 22. ver. 36. 

■' Deut. cap. 3. ver. 16. Josu. cap. 12. ver. 2. et cap. 13. ver. 10. 

1 Deut. cap. 2. ver. 9. 19. 37. 

k JuJic. cap. 11. ver. 13. 15. 22, 23. 



70 ANNALES 

regionem ejus Arnonem usque', ita etiam ab Animonitis 
dimidiam eorum terrain ademisse Aroerem usque, quae est 
ante conspectum Rabbae (Ammonitarum m .) Earn enim 
Ammonitarum primum fuisse, deinde ab Amoraeis ablatam 
tribui Gadis fuisse assignatam, ex Josu. cap. XIII. ver. 25. 
intelligimus. 

Ascendentibus Israelitis via ad Basanem, Og rex Ba- 
sanis, ex residuo gigantum, praelio cum eis congressus ad 
Edrein, simul cum toto suo populo deletus est : Israelitis 
regionem rllius occupantibus, 60. nimirum civitates cum 
toto tractu Argobi". Totum vero tractum ilium Argobi 
usque ad terminum Geshuritarum et Maharathitarum ce- 
pisse dicitur Jair filius Manassis, et vocavisse villas Basa- 
nis a se captas, de nomine suo, Havoth Jair". Qui qui- 
dem Segubi e tribu Juda filius fuit ; sed Manassitis ac- 
census, turn haereditatis ratione, turn etiam aviae. Filia 
enim Machiris Manassitae, patris Gileadis, Hezroni e tribu 
Judas Segubum peperit, patrem Jairis hujus : ut in 1 
Cliron. cap. II. ver. 21, 22. legimus, ubi porro etiam ad- 
ditur; Jairem possedisse viginti tres civitates in terra 
Gileadis, cepisseque Geshurem et Aramum (secundum 
meliores interpretes) cum villis Jairis, Kenatham quoque 
cum villis ejus, sexaginta civitates. Licet sub eo Kena- 
tham cum villis ejus Nobachus ceperit, et de nomine suo 
Nobachum appellaverit p . 

Post has victorias profecti Israelitae a montibus Abari- 
morum, castrametati sunt in campestribus Moabitarum cis 
vadum Jerichuntinum Jordanis, a Beth-jeshimoth usque 
ad Abel-shittim q . Unde statio eorum 

XLII. Shittim 1 , vel Abel-Shittim s ; ubi permanserunt, 
donee sub Josua inde profecti, ad Jordanem pervenerunt'. 



1 Num. cap. 21. ver. 14. 20. 28. 
m Deut. cap. 3. ver. 2. 

n Deut. cap. 3. ver. 1 — 11. Num. cap. 21. ver. 33, 34, 35. Amos, cap. 2. 
ver. 9. 
° Num. cap. 32. ver. 41. Deut. cap. 3. ver. 14. 
i> Num. cap. 32. ver. 42. 
i Ibid. cap. 22. ver. 1. ct cap. 33. ver. 48, 49. 
r Ibid. cap. 25. ver. 1. • Ibid. cap. 33. ver. 49. 

1 Josu. cap. 3. ver. 1. 



VETERIS TESTAMENT!. 71 

Balak filius Zipporse, rex Moabitarum, omnia quae 
Emorasis fecerant Israelitae considerans, ne specie transi- 
tus regnum ejus occuparent vereri ccepit. Itaque consilio 
cum vicinorum Midianitarum senatoribus eommunicato, 
Balaamum filium Beoris hariolum, ut Israelites maledice- 
ret, magna mercede proposita, ex Mesopotamia accersit : 
de re bello cum eis experiunda postea cogitans". 

Balaamus venire primum recusat, de voluntate Dei ad- 
monitus : iterum vocatus, veniam abeundi extorquet ; et 
cum animo maledicendi Israelitis proficiscitur. Unde of- 
fensus Deus, ut subjugis asina muta, humana voce locuta, 
inhiberet propheta? dementiam efFecit". 

Balaamus, praemissis sacrificiis, bis conatur Israelitis 
maledicere, morem Balako gerens : sed spiritu Dei adac- 
tus, eisdem benedicit ; et felicia eis, infelicia vero eorum 
bostibus coram Balako praenunciat*. 

Balaami consilio subornatae Moabiticse et Midianitica? 
fbeminae, Israelitas in idololatriam et scortationem indux- 
erunt y . Quamobrem edixit primum Deus Mosi, ut duces 
omnes maleficiorum coram sole suspenderentur : deinde 
Moses judicibus, ut reliquos occiderent qui copularunt se 
iddlo Peoris. Et irrumpente in illos plaga Dei, cecide- 
runt ex eis uno die 2300 2 ; quibus addito suspensorum et 
gladio confossorum numero, summa fit 24000 a . 

Phineas, Eleazari filius, occidens Zimri filium Salu prin- 
cipem paternae familia? ex Simeonitis et Cozbi filiam Suris 
principis Midianitarum, iram Dei avertit, et plagam illam 
coercuit h . Deus, Phineaso propter zelum suum sacerdotio 
perpetuo adjudicato, bellum in Midianitas imperat c . Moses 
et Eleazarus, Deo jubente, in campestribus Moabitarum 
secundum Jordanem ex adverso Jerichuntis, populum a 
nato 20. annos et deinceps numerantes, 601730. invene- 

11 Num. cap. 21. vcr. 1 — C. Deut. cap. 23. ver. 1. Josu. cap. 24. ver. 9. 
» Num. cap. 22. ver. 7 — 35. 2 Pet. cap. 2. ver. 15, lfi. 
" Num. cap. 23. et cap. 21. Deut. cap. 23. ver. 5. Josu. cap. 21. ver. 10. 
I Num. cap. 25. ver. 1, 2, 3. cap. 31. vcr. 16. Deut. cap. J. ver. 3. Psal. 
106. ver. 28. Apoc. cap. 2. ver. 14. 

» 1 Cor. cap. 10. vcr. S. » Num. cap. 25. vcr. 4, 5. 9. 

b Num. cap. 25. l's.il. 100. vcr. 30. 
'■ Num. cap. 2). ver. 12, 13. 17, 18. 



72 ANNALES 

runt : praeter Levitas ; quorum census a nato uno mense 
et deinceps erat 23000. Terrse promissae inter eos clis- 
tribuendae Moses mandatum accepit d . 

Filiabus Zelopheadi haereditas paterna, niascula prole 
deficiente, decernitur: eaque occasione, de jure successi- 
onum lex fertur e . 

Mosi mors denunciatur, et successor Josua designatur : 
cui manus ille imponit, mandatisque eum instruit f . Varia; 
leges feruntui*. 

Duodecim Israelitarum millia, cum Pliineaso, bello con- 
tra Midianitas gesto oranes eorum mares occiderunt : simul 
cum quinque eorum principibus (et inter eos Sure patre 
Cozbi) qui Siboni regi Amoraeorum, dum viveret, subjecti 
fuerant ; et Balaamo divino, qui in patriam suam redi- 
turus h apud Midianitas substiterat 1 . Ex fceminis, solas 
virgines servantur. Praeda inter milites qui conflixerant 
et reliquum populum dividitur. Deus ex illorum pro sa- 
cerdotibus, ex hujus praeda pro Levitis portionem assumit : 
pragter res a ducibus oblatas, quae in tabernaculo ad moni- 
mentum asservatae sunt k . 

b. Terras, qua? fuerant Sihonis et Ogi, trans Jordanem 
duabus tribubus Reubenis et Gadis ac dimidiae Manassis 
a Mose distribuuntur 1 : ab Arnone fluvio usque ad montem 
Hermonem (qui et Shenir et Sirion et Sion est dictus) Anti- 
Libano contiguum" 1 . 

Deus Israelitis terram ingressuris mandata dat ; de Ca- 
nanaeis eorumque idolis exterminandis" ; de terrae cis Jor- 
danem terminis, ej usque inter tribus novem et dimidiatam 
Manassis distribuendi ratione ; 48. civitatibus Levitarum, 
et 6. refugii 1 ' ; quarum tres trans Jordanem ab ipso Mose 

a Num. 26. ver. 1—63. e Ibid. cap. 27. ver. 1—11. 

' Num. cap. 27. ver. 12—23. Dcut.cap. 3. ver. 26, 27, 28. 

e Num. cap. 28, 29, 30. h Ibid. cap. 24. ver. 25. 

' Num. cap. 31. ver. 1 — 8. Josu. cap. 13. ver. 21, 22. 

k Num. cap. 31. ver. 9 — 54. 

1 Ibid. cap. 32. Deut. cap. 3. ver. 12 — 20. cap. 29. ver. 8. Josu. cap. 13. 
ver. 8 — 12. cap. 22. ver. 4. 

■" Deut. cap. 3. ver. 8, 9. cap. 4. ver. 43. Josu. cap. 12. ver. 1. cap. 13. ver. 
9. 11. 

■ Num. cap. 33. ver. 50 — 56. " Ibid. cap. 34. 

i* Num. cap. 35. 



VETERIS TESTAMENT!. 73 

designatae sunf ; de filia denique hicrede intra paternam 
tribum nubere jussa, occasione baereditatis filiarum Zelo- 
pheadi : qua?, juxta hujus legis praescriptum, filiis patru- 
orum suorum nupserunt'. 
Undecimi mensis 
Die primo, Februarii 20. die Sabbati, ab exitu ex 
^Egypto anno quadragesimo in campestribus Moabitarum, 
Moses concionem ad populum Israeliticum habuit, quae ab 
initio Deuteronomii 3 usque ad capitis quarti versum qua- 
dragesimum continetur : eamque postea, usque ad caput 
vigesimum septimum continuavit. 

Moses cum senioribus Israelis proecipit populo, ut tra- 
jecto Jordane lapides oblitos calce inscripto decalogo eri- 
gant : ritumque benedictionis in monte Garizim et male- 
dictionis in monte Ebal praescribit 1 ; deinde ipse, propo- 
sitis praemiis ad legis Dei observationem hortatur, et com- 
minationibus ab ejus violatione absterret". 

Moses, jussu Dei, fcedus in Horebo pactum cum Israel- 
itis Jordanem trajecturis et eorum posteris renovat : ejus- 
que observationem, partim beneficiis et promissis, partim 
terroribus et minis, urget w . Veniam tamen et liberatio- 
nem proponit ex animo resipiscentibus : et divinam volun- 
tatem populo ita patefactam fuisse docet, ut nullus sit fu- 
turus in posterum praetextui ignorationis locus". 

Moses scriptam banc legem sacerdotibus filiis Levi et 
omnibus senioribus Israelis tradit: eamque septimo quo- 
que anno in festo tabernaculorum, publice legi jubet. 
Scripsit quoque canticum suum die illo, et Israelitas illud 
docuit. Quumque absolvisset scribere verba legis hujus 
in libro : a latere area? foederis eum reponendum curavit y . 
Canticum vero illud cxcellentissimum in trigesimo secundo 
Deuteronomii capite habetur. 

Moses, paulo post moriturus, singulis tribubus (Sime- 
onis excepta) prophetice benedicit : quod extremum ipsius 

i Deut. cap. 4. ver. 41, 42, 43. 

' Num. cap. 36. ■ Ibid. cap. 1. ver. 3. 6. 

1 Deut. cap. 27. ■ Ibid. cap. 28. 

■ Deut cap. 29. " Ibid. cap. 30. 

' Deut. cap. 31. 



74 ANNALES 

testamentum in trigesimo tertio Deuteronomii capitc 
continetur. 

Duodecimo mense 

Ascendens Moses a campestribus Moabitarum in mon- 
tem Nebuntis, quae pars fuit Abarimorum, e vertice illius 
collis, qui est in conspectu Jerichuntis totam terram cir- 
cumquaque prospexit ; atque deinde mortem obiit z : annos 
120. natus 3 ; cujus temporis tertiam partem in imperio 
eum exegisse, uno mense minus, non male in fine quarti libri 
antiquitatum scripsit Josepbus : quippe mortuum ultimo 
anni mense ; prima videlicet mensis illius die, qui a Mace- 
donibus Dystrus, ab Hebraeis Adar appellatur ; quod cum 
sequentium historiarum serie magis convenit, quam poste- 
riorum Hebraeorum traditio ; qui ad septimum diem mensis 
Adar obitum illius referunt: ut in Seder Olam Rabba 
capite decimo, libro m'ltfD sive excessus Mosis, prooemio 
Maimonidae in librum Misnaioth, et hodiernorum Judas- 
orum Kalendariis videre licet ; qui memoriam mortis ejus 
hoc die solenni jejunio adhuc celebrant. 

A monte in vallem translatum Mosis corpus, in terram 
Moabitarum e regione Beth-Peoris, sepelivit Dominus : 
neque novit quisquam sepulchrum ejus usque in diem 
hunc b . Hanc vero vallem in terra Sihonis regis Amorae- 
orum, ab Israelitis acquisita, positam fuisse , et Beth- 
Peorem ipsam tribui Reubenis assignatam fuisse d , ap- 
paret. Unde, quum hie in terra Moabitarum sepultus 
fuisse dicatur Moses (sicut et Deut. cap. XXIX. ver. 1. in 
eadem fcedus fuisse renovatum :) terra quae Moabitarum 
fuerat, sed cum aliis (ut ex Num. cap. XXI. ver. 26. os- 
tensum est) a Sihone illis fuit erepta, et nunc ab Israelitis 
possessa, intelligenda est. 

Michaelis archangelus (ut in Judae cpistola legitur) ad- 
versus Diabolum de Mosis corpore disceptavit : quod Dia- 
bolus patefacere voluit, ut Judaeis occasionem idololatriac 

z Num. cap. 27. ver. 12, 13. Deut. cap. 3. ver. 23—29. cap. 32. ver. -10, 50. 
cap. 34. ver. 1 — 5. 

a Deut. cap. 31. ver. 2. cap. 34. ver. 7. 

b Deut. cap. 34. ver. 6. J Ibid. cap. 4. ver. 46. 

'' Josh. cap. 13. cap. 20. 



VETER1S TESTAMENTI. 10 

ministraret ; quemadmodum Chrysostomus 1 ', Theodoretus f , 
Procopius Ga?aeus ? et alii opinantur: licet Judaeos hujus- 
modi \ti\pavo\arpttq deditos unquam fuisse, nuspiam re- 
periamus. Hujusmodi Michaelis cum Diabolo disceptatio, 
in libro apoci'ypho 'AvaXi'iipewg Mwvoiu>£ olim ferebatur : 
ut apud Originem 11 , et Gelasium Cyzicenum', videre licet. 
Defleverunt Israelitas Mosem in campis Moabitarum 30. 
diebus k : toto videlicet mense duodecimo. 

Atque hie finitur Pentateuchus, historiam annorum 
2552. cum dimidio, ab initio mundi complectens : et liber 
Josuae, cum anno 41. exitus ex /Egypto incipit. 
Primo mense 
c. Josua in vocatione sua a Deo confirmatus 1 , Shittimis 
duos exploratores ad urbem Jerichuntinam pra?misit : 
qui a Rahaba in diversorio excepti, et clam dimissi, triduo 
in montibus se abscondentes, demum ad Josuam reversi 
sunt™. 

Jubetur populus ut viaticum (si quod praster manna, 
quod nondum cessaverat, esset necessarium) sibi pararent : 
quandoquidem post tres dies trajecturi essent Jordanem". 
Mane profecti Shittimis, pervenerunt usque ad Jorda- 
nem, et pernoctarunt ibi". 

Tertio die (a mandato illo, ut videtur, de parando via- 
tico) jussus est populus sanctificai - e se ad transitum Jor- 
danis in sequentem diem p . 

Die 10. mensis primi, April. 30. feria sexta, eodem vi- 
delicet die quo agnus paschalis erat seligendus ; Israelitac, 
duce Josua typo Jesu Christi, ex Jordane ascenderunt in 
promissam terrain Cananaeam, ccelestis patriae typum, pe- 
dibus emensi fluvium, divisis ejus undis qua tempestate 
omnes suas ripas superare solitus est. In cujus miracu- 
losi transitus memoriam, duodecim lapides in medio 



e Homil. I. in Matth. ' In Deuteronom. qUast. 43. 

* In Deuteron. h Iljpi apx&v, lib. 3. cap. 2. 

' In act. runcil. Nica;n. part. 2. cap. 20. 

k Deut. cap. 34. ver. 8. ' Jos. cap. 1. ver. I — 9. 

m Jos. cap. 2. n Ibid. cap. 1. ver. 10, 11. 

° Jos. cap. 3. ver. 1. P Ibid. cap. 3. ver. 2 — 5. 



76 ANNALES 

Jordane erexit Josua ; totidemque e medio Jordane sub- 
latos in proxima Gilgalis statione collocavif. 

Die [ut videtur] sequente, Josua circumcisionis usum, 
per quadraginta annus interruptum, restauravit Gilgale : 
ubi circumcisi consederunt, donee sanitatem recepissenf. 

Die 14. mensis 1. Mail 4. feria tertia, vespere, Israelitae 
Pascha primum in terra Cananaea celebrarunt*. 

Postridie Paschatis, Maii 5. feria quarta, comederunt ex 
annona ipsius terras, panes azymos et tostum igne frumen- 
tum. Cessavitque manna postridie quam comederent de 
annona terrae : neque fuit deinceps filiis Israelis manna, 
sed comederunt de proventu terra? Cananaeae anno illo'. 

Jesus Dominus noster, princeps militias patris sui, Jesu 
typico ad Jerichuntem stricto gladio apparens, promittit 
se populum defensurum". 

Jericho, circa ipsam area Domini circumducta, septimo 
die, mcenibus sacerdotalium tubarum clangore sponte col- 
lapsis, expugnata, internecioni devota est ; sola Rachaba, 
cum suis, servata*; qua? Salmoni e tribu Juda postea nupta, 
Boazum peperit y . 

Israelitas oppugnantes Aium, propter sacrilegium Acha- 
nis ope Dei destituti, caeduntur. Sceleris auctor sorte de- 
prebensus, lapidibus obruitur, et una cum liberis ac pecu- 
dibus comburitur*. Deo ita reconciliato, Ai per insidias 
capta et funditus e versa est; caesis hostium 12. millibus a . 

Altare, ex legis praescripto, in monte Ebalis ad sacrifi- 
candum erigitur, decalogus lapidibus insculpitur, bene- 
dictiones et maledictiones in montibus Ebalis et Garizi- 
morum recitantur, liber legis coram universo populo le- 
gitur b . 

d. Fama successus Israelitarum commoti, Cananaei re- 
ges in eos conspirant : Gibeonitae contra astu vitam ab eis 



i Jos. cap. 3. et cap. 4. ' Ibid. cap. 5. ver. 2 — 9. 

B Jos. cap. 5. ver. 10. ' Ibid. cap. 5. ver. H, 12. 

11 Jos. cap. 5. ver. 13, 14, 15. * Ibid. cap. 6. 

t Matth. cap. 1. ver. 5. » Jos. cap. 7. 

» Jos. cap. 8. ver. 1 — 29. b Ibid. cap. 8. ver. 30—35. 



VETERIS TESTAMENTI. 77 

foedere obtinent ; sed ad servilia officia pro domo Dei obe- 
unda deputantur*. 

Adoni-sedek rex Hierosolymorum, cum regibus He- 
bronis, Jarmuthi, Lacishi et Eglonis, audita defectione 
Gibeonitarum, civitatem eorum conjunctis viribus oppug- 
naverunt. Josua, soluta obsidione, quinque illos reges 
persequutus, percussit eos Azekam et Makkedam usque. 
Quo tempore, sol supra Gibeonem et luna supra conval- 
lem Ajalonis in medio coelo quasi diem integrum substi- 
tit ; donee vindictam sumpsisset Israel de hostibus suis d ; 
Ubi, duo Laurentius Codomanus observat. I. " Cum 
Ajalon vix uno milliari Germanico distet a Gibeone versus 
occasum ; verisimile esse, lunam turn fuisse decrescentem 
et falcatam. II. Cum ambo luminaria simul stare ccepe- 
rint ac desierint; moram illam calculum astronomicum 
non impedire ; quemadmodum in concentibus musicis salva 
manet harmonia nee soni discrepant, si voces in signo con- 
venientiae conquiescant, et postea simul, juxta suas cujus- 
que notas, cantum pergunt absolvere." 

Josua victoriam persequente, quinque reges fugientes 
absconderunt se in quadam spelunca Makkedae : cujus ori 
lapidibus magnis obvolutis, jussu Josua?, custodia est 
apposita ; donee, bostibus Israelis maxima caede percussis, 
qui ex eis supererant in civitates munitas essent ingressi. 
Turn vero, toto populo incolumi in castra ad Josuam Mak- 
kedam reverso, e spelunca educti, et a ducibus exercitus 
calcati, et e quinque lignis usque ad vesperam suspensi, 
in eadem spelunca magnis lapidibus denuo obstructa se- 
pulti sunt e . 

Cepit deinde Josua Makkedam eodem, quo earn oppug- 
navit, die, et Libnam similiter : regibus et incolis utriusque 
internecioni devotis f . 

Inde cum exercitu progressus Josua, Lacisbum die ab 
obsidione secundo cepit, et percussit acie gladii. Cum- 
que ascenderet Horamus rex Gezeris ad suppetias illi fe- 
rendas; percussit eum Josua et populum ejus, adeo ut 



c Jos. cap. 9. d Ibid. cap. 10. ver. 1 — 14. 

• Jos. cap. 10. ver. 16 — 27. ' Ibid. cap. 10. ver. 28, 29, 30. 



78 ANNALES 

non facerent ei reliquum superstitem. Atque inde Eglo- 
nem pergcns, eodem (quo obsedit) die earn cepit, et simi- 
liter percussit acie gladii g . 

Ascendens deinde Josua et totns Israel cum eo, Eglone 
Hebronem, expugnaverunt earn : novumque ejusdem re- 
gem (illius qui suspensus fuerat successorem) et omnes 
civitates ejus percusserunt gladio' 1 . 

Deinde, meridiana parte relicta, Gilgalem versus ten- 
dens Josua cum Israelitico exercitu, Debirum oppugnavit 1 , 
cujus nomen an tea fuerat Kiriath-sepher. Capta vero 
urbe, novum illius regem (in suspensi alterius locum, ur- 
gente praesente rerum necessitate, statim suffectum) et 
omnes civitates ejus percusserunt Israelite acie gladii k . 

Denique percussit Josua totam regionem, montanam, 
et australem, et planam, et decursibus irriguam, et omnes 
reges earum ; inde a Kadesho Barneaj, Gazam usque : 
totamque terram Goshenis (in sorte tribus Judae 1 ) Gibe- 
onem usque. Omnesque istos reges et terram eorum 
cepit Josua vice una, hoc est, una expeditione et uno quasi 
impetu : Deo pugnante pro Israele. Atque turn demum, 
cum toto Israelitico exercitu, ad castra Gilgalem reversus 
est m . 

Atque ita negotiosissimus annus ille mundi 2553. finem 
accipit : in cujus priore semestri per Mosem tota terra 
trans, in posteriore per Josuam magna pars terra? cis Jor- 
danem est occupata ; in ipso vero anni medio, cessante 
manna, de proventu Cananaeae populus Israeliticus ccepit 
vivere. 

2554. a. Ab autumno hujus anni, quo post cessationem 
manna? terram primum serere Israelitis contigit, numeran- 
dus est primus annus rJje yewpyiag, et radix annorum sab- 
baticorum hie Agenda". 

Devictis quinque regibus, omnes reliqui conjunctis co- 
piis sese Israelitis opposuerunt ; contra quos diebus multis 



s Jos. cap. 10. ver. 31—35. h Ibid. ver. 30, 37. 

' Jos. cap. 10. ver. 38. k Ibid. ver. 39. 

1 Jos. cap. 15. ver. 51. ■ Ibid. cap. 10. ver. 40 — 43. 

" Exod. cap. 23. ver. 10, 11. Levit. cap. 25. ver. 2 — 7. Deut. cap. 15. 
ver. 1 — 9. et cap. 31. ver. 10. 



VETERIS TESTAMENTI. 79 

Josua helium gessit ; toto videlicet sexennio ; ut mox vi- 
debimus. 

2559. c. Terra quiescente a bello p et reliquos hostes 
qui nontlum subacti fuerant suo tempore se expulsurum 
Deo promittente q Josua, jam senex, terram cis Jordanem 
novem tribubus et dimidiatae Manassis dividere jubetur r . 
Unde is, Gilgale primum (ubi Dei tabernaculum et Israeli- 
tarum castra eo tempore commorabantur) tribubus Judae 
et Epbraimi et dimidiae illi Manassis haereditates distri- 
buit s . (/. Quo tempore Caleb Jephunnas filius, annis 45. 
postquam ad explorandam terram a Mose missus fuerat, 
Hebronem, cum montanis Judasae, pro haereditate petiit; 
ad Anakaeos gigantes inde expellendos operam suam of- 
ferens 1 . Pars enim illorum, quae Josuas manus evaserat, 
et ad vicinas Philistaaorum urbes Gazam, Gath, et Azo- 
tum se receperant u denuo majorum suorum sedes occu- 
passe videntur, donee tandem a Calebo, post Josuaa obi- 
tum, inde sunt exterminati™, quemadmodum, in commenta- 
riis ad Josuae caput undecimum admonuit Andreas Masius, 
et ad caput decimum quartum Jacobus Bonfrerius. 

Hebronem vero (agros nimirum et villas illius : urbe 
ipsa una cum suburbiis, pro civitate refugii seposita, et 
sacerdotibus assignata") Calebo haereditario jure possi- 
dendam Josua tradidit ; ut y constat. Ubi quae in pos- 
teriori loco de expulsis a Calebo Anakaeis, et filia ejus 
Acsha Othonieli data subjiciuntur, ob historiae cognatio- 
nem eodem modo sunt addita, quo in Daniticae tribus 
sortitione z , urbis Lesbemi sive Laishi ab ea occupata; et 
Danis nomine appellatae, facta est mentio; quod postea 



° Jos. cap. 11. ver. 1 — 18. 
*' Ibid. ver. 23. et cap. 14. ver. 15. 

i Ibid. cap. 13. ver. 2 — 6. ' Ibid. cap. 13. ver. 1 — 7. 

» Ibid. cap. 14. ver. 0. cap. 15, 16, 17. 

1 Ibid. cap. 14. ver. 6. 10. 13. « Ibid. cap. 11. ver. 21,22. 

w Judic. cap. 1. ver. 10. collat. cum Numer. cap. 13. ver. 22. 33. et Jos. 
cap. 1 5. ver. 14. 

1 Jos. cap. 21. ver. 11, 12, 13. 1 Chron. cap. C. ver. 55, 56, 57. 
J Jos. cap. 14. ver. 13, 14. et cap. 15. ver. 13. 
* Jos. cap. 19. ver. 47. 



80 ANNALES 

tamen contigisse constat, quum rex, sive magistrates, non 
esset in Israele 8 . 

25G0. a. Annus Septimus a terra primum ab Israelitis 
coli ccepta, idemque primus Sabbaticus in ea ab illis actus : 
quum a Jesu typico in requiem fuissent adducti, qua; 
sabbatismi populo Dei per verum Jesum acquirendi umbra 
erat et figura b . Atque bine annorum jubila;orum, sive 
quinquagesimorum, epocha est deducenda c . 

Mensis septimi die lS.Novemb. 5. die Sabbati, Israelitae 
festum tabernaculorum, in tabernaculis ex ramis arborum 
confectis, juxta legem' 1 , majore celebrasse videntur studio, 
quam temporibus judicum et regum postea est factum c . 

Quum Dominus Israelitis esset daturus quietem ab om- 
nibus inimicis suis circumquaque, ita ut habitarent secure ; 
statuendus erat locus quern ipse eligeret ad collocandum 
nomen suum ibi f . Congregati igitur universi Sbiluntem, 
tabernaculum conventus ibi collocaverunt ; postquam 
" terra domita fuisset coram eis g . Sbilo vero (ubi taber- 
naculum deinceps, simul cum area foederis, per annos 328. 
quievit) turn ex nominis significatione, turn ex loci situ, 
eadem videtur esse et Salem. Ut enim Qbjy pacificum 
denotat et tranquillum h , ita et nbVf' : unde et Messias 
Shilob k appellatus existimatur ; quod non ipse modo pa- 
cificus esset et tranquillus, sed etiam asternae pacis et tran- 
quillitatis nobis auctor: cum typo ipsius Melchisedeko, 
existens rex Salem, quod est, rex pacis 1 , cujus quidem 
Melchisedeki palatium suo tempore ostensum fuisse in 
urbe Salem, prope quam Johannes baptizabat" 1 , in epis- 
tola ad Evagrium refert Hieronymus : quas", juxta 
ipsius et Septuaginta interpretationem urbs Sichimorum 



3 Judic. cap. 18. ver. 1. 29. b Hebr. cap. 4. ver. 8, 9. 

c Levit. cap. 25. ver. 8 — 13. <> Ibid. cap. 23. ver. 39, 40. 

e Neliem. cap. 8. ver. 17. r Deut. cap. 12. ver. 10, 11. 

s Jos. cap. 18. ver. 1. 

h Gen. cap. 34. ver. 21. Naliura. cap. 1. ver. 12. 

' Dan. cap. 4. ver. 1 . k Gen. cap. 49. ver. 10. 

1 Hebr. cap. 7. ver. 2. » Joh. cap. 3. ver. 23. 

■ Gen. cap. 33. ver. 1 8. 



VETERIS TESTAMENT!. 81 

appellatur ; quod in agro Sichemitano, ut Shilo , esset 
posita. 

Reliquis septem tribubus, terrae quas supererat descrip- 
tione in libro facta, haereditates assignatae sunt p : atque 
ita, post deletas septem gentes in terra Canaan, distribu- 
tion! terrae finis est impositus ; annis post electionem pa- 
trum circiter 450' 1 . A nato enim semine promisso Isaako 
hucusque anni 452. a rejecto Ismaele 447. effluxerunt : 
utrobique, circiter 450. 

d. Ex universa terra, tarn ultra quam citra Jordanem, 
urbes 48. a Levitis habitandae secernuntur : asylis, ad qua? 
caedis minus voluntariae rei confugerent, in sex earum 
constitutis r . Atque ita terrain promissam possederunt 
Israelitae : dante illis Deo requiem circumquaque, secun- 
dum omnia quae patribus eorum juramento promiserat 8 . 
Unde copia? auxiliares, e Reubenitica, Gaditica, et dimi- 
dia Manassis tribu accitae, requie hac fratribus a Deo jam 
praestita, cum benedictione Josuae, ad possessiones suas, 
quas a Mose trans Jordanem acceperant, redierunt'. 

Quum ill i vero, ad suos in Peraeam revertentes, ad tran- 
situm Jordanis in Cananaeae terminis magnum altare ex- 
truxissent: reliquae tribus, a Deo defecturos suspicatae, 
de bello eis inferendo cogitabant. Verum, misso ad eos 
Pbineaso Eleazari summi sacerdotis filio, cum decern aliis 
principibus, ubi non ad sacrificandi usum, sed ad testan- 
dam suam cum reliquo populo Israelitico communionem, 
erectum fuisse altare rescivissent ; mutatis animis, a pro- 
posito destiterunt". 

2561. Sheera Ephraimi patriarcha? filia, annos circiter 
quadraginta nata, aedificavit Beth-horonem inferiorem et 
superiorem et Uzzen-Sheram* ; Josua quoque ejusdem con- 
tribulis civitatem Timnatb-Serae, in monte Ephraimi, aedi- 
ficavit : in qua et longo post quietem Israeli a Deo datam 



" Jos. cap. 24. ver. 25, 26. cum cap. 18. ver. 1. Gen. cap. 35. ver. 4. Jud. 
cap. 9. ver. 6. et cap. 21. ver. 19. collat. 

P Jos. cap. 18. cl 19. i Act. cap. 13. ver. 17. 19, 20. 

' Jo». cap. 20, 21. * Ibid. cap. 21. ver. 43, 44. 

1 Jos. cap. 22. ver. 1. cum cap. 1. ver. 13. 15. et Num. cap. 32. ver. 2), 22, 
■ Jos. cap. 22. ■ 1 Chron. cap. 7. ver. 24. 

VOL. VIII. G 



82 ANN ALES 

tempore, habitavit: et 110. annorum senex (quae eadem 
et Josephi, in fine Geneseos, aetas fuerat) demum moriens, 
sepultus est y . 

2591. d. Quum tempore avapxiag, Josuae et supersti- 
tum illi seniorum (qui, jam adulti cum exirent ex yEgypto, 
observare poterant mirabilia quae Deus fecerat Israeli) 
mortem insecutae, faciente unoquoque quod rectum vide- 
batur in oculis suis, ea contigissent quae in quinque pos- 
tremis capitibus libri Judicum, de Mi'chae et Danitarum 
idololatria, belloque Benjaminitico et ejus causis, comme- 
morantur; et successisset aetas Dei immemor, quae cum 
Canaaniticis gentibus conjugia misceret, et idola earum 
coleret : irritatus Deus, in manus Cushanis Risathaim 
Mesopotamiae regis Israelitas tradidit. Quae prima op- 
pressio, octo tantum annorum fuit z . 

2599. d. Otboniel Kenasi Alius, Calebi gener 3 , e tribu 
Judae, judex, et vindex a Deo suscitatus, Cushane debel- 
lato, libertatem Israelitis restituit. " Et quievit terra anno 
quadragesimo ;" post quietem a Josua in ea primuin con- 
stitutam b . 

2609. a. Jubilaeus primus in terra actus. 

2658. a. Jubilaeus secundus. 

2661. d. Post mortem Othonielis iterum peccantes Is- 
raelitae, traditi sunt in manus Eglonis regis Moabitarum : 
qui adjunctis sibi Ammonitis et Amalekitis, Israelem per- 
cussit, et civitatem Jerichuntis occupavit. Fuitque haec 
secunda oppressio, annorum octodecim c . 

2679. d. Ehud Gerae filius, e tribu Benjaminitica (non 
diu ante ad internecionem pene deleta) vindex populi a 
Deo suscitatus, simulata legatione, Eglonem, pugione in 
ventrem adacto, in ccenaculo interemit; deinde prudenti 
fuga elapsus, Israelitarum copiis in monte Ephraimi co- 
actis, decern robustiorum Moabitarum millia percussit. 

y Jos. cap. 23. ver. 1. cap. 24. ver. 29, 30. 

• Judic. cap. 2. ver. 7. 10. et cap. 3. ver. 6, 7, 8. 

a Jos. cap. 15. ver. 17. Jud. cap. 1. ver. 31. 

b Judic. cap. 3. ver. 9, 10, 11. c Ibid. ver. 12, 13, 14. 



VETERIS TESTAMENTS. HS 

" Et quievit terra anno octogesimo ;" post quietem priorem, 
ab Othoniele restitutam d . 

2682. Belus Assyrius in Babylonia, post Arabas, reg- 
navit e annis 55. 

2699. d. Ehude mortuo, ad peccata Israelitae redierunt f , 
quos variis modis ad officium revocare tentavit Deus. 
1. Philistaaorum in eos immissione. 2. Samgaris vindicis 
excitatione; qui eorum sexcentos occidit stimulo bovis E . 
3. Praedonum latrociniis ; qua? iter facientes a via regia ad 
diverticula et privatas semitas deflectere coegere : Sam- 
gare eorum grassationes reprimere non valente h . 4. De- 
cennali fame ; qua? Elimelechum Bethlehemitam cum ux- 
ore et duobus filiis in terram Moabitidem (quam Israelitis 
co tempore subjectam fuisse, ex Judic. cap. III. ver. 30. 
nonnulli colligunt) secedere compulit'. 5. Vicennali sub 
Chananaeis servitute. Nam Jabin rex Chanaanis, qui reg- 
navit Hazore, et babuit 900. currus ferreos, Israelitas in 
potestatem suam redactos saevissime tractavit. Duravitque 
haec tertia oppressio annos viginti k . 

2707. a. Jubilaeus tertius. 

2719. d. Debora Lapidothana prophetissa, quae eo tem- 
pore Israelem judicabat in monte Ephraimi, et Barak 
Nephthalita Abinoami filius, Israeliticarum copiarum dux 
constitutus, conflictu ad aquas Megidduntinas inito, Sise- 
ram principem militia? regis Jabinis profligavit : eoque a 
Jaele, uxore Heberi Kenitae, paxillo in tentorio occiso ; 
Debora carmine epinicio victoriam celebravit. Et " qui- 
evit terra anno quadragesimo ;" post quietem priorem, ab 
Ehude restitutam 1 . 

2737. Ninus Beli filius, Assyriorum fundavit imperium : 
qui 520. annis superiorem Asiam obtinuerunt, ut Hero- 
dotus™ author est ; quern et in operis sui initio Appianus 
Alexandrinus est secutus. Exiguam quandam Asia? par- 
tem sub illorum ditione fuisse, in primo Romanarum anti- 



d Jud. cap. 3. ver. 15 — 30. ' Jul. African. 

' Jud. cap. 4. ver. 1. * Ibid. cap. 3. ver. 31. 

h Jud. cap. 5. ver. 6. ' Ruth. cap. 1. ver. 1 — G. 

k Jud. cap. 4. ver. 1, 2, 3. ' Ibid. cap. 4. et 5. ver. 31. 
■ Lib. I. cap. 95. 

g2 



84 ANNALES 

quitatum libro, confirmat diligentissimus hujusmodi rerura 
investigator Dionysius Halicarnassensis : Ninum tamen, 
cum Arieeo Arabum rege societate inita, annis septem- 
decim Asiam totam, praeter Indos ac Bactrianos, in potes- 
tatem suam redegisse, et Bactrianos demum cum rege suo 
Zoroastre superavisse, in secundo bibliothecae suae libro, 
ex Ctesia Cnidio refert Diodorus Siculus, de quo Justinus 
quoque, ex Trogi Pompeii historiarum libro primo : 
" Domitis proximis, cum accessione virium fortior ad alios 
transiret, et proxima quseque victoria instrumentum se- 
quentis esset; totius orientis populos subegit. Postremum 
illi bellum cum Zoroastre rege Bactrianorum fuit; qui 
primus dicitur artes magicas invenisse, et mundi principia 
siderumque motus diligentissime spectasse. Hoc occiso 
et ipse decessit." Annos regni 52. illi tribuunt Julius Afri- 
canus et Eusebius. 

2752. d. Israelitae, denuo peccantes, in manus Midiani- 
tarum deduntur. Quae quarta oppressio, annorum septem 
fuit". 

2756. a. Jubilaeus quartus. 

2759. d. Oppressi Israelitas, ad Dominum clamantes, a 
propheta redarguuntur. Gideon Manassites, Joasbi Abi- 
ezritae filius, ab angelo Domini ad eos liberandos exci- 
tatur. Idem, Dei jussu, Baalis altare dh'uit, et lucum 
succendit : unde popularium suorum contentione adversus 
ipsum orta, nomen Jerub-baal (et) Jerub-besheth , adep- 
tus est. Ex 32. millibus, ita Deo volente, selectis tantum 
trecentis viris ; tubis, hydriis et facibus Midianitas terri- 
tans, exercitum eorum fudit ; quos insecuti deinde Epbrai- 
mitae, principes eorum Orebum et Zeebum interemerunt. 
Gideon vero, placatis Ephraiinitis, quod ad expeditionem 
primum vocati non fuissent asgre ferentibus, Jordanem 
transiens, reliquas Midianitarum copias profligavit ; Suc- 
cothanos et Penuelitas, qui commeatum illi denegarant, 
castigavit ; duosque reges Midianiticos, Zebam et Zalmun- 
nam, inter fecit. Parta demum victoria tam insigni, regnum 
sibi et posteris suis ab Israelitis oblatum respuit : sed ex 

» Jud. cap. C, ver. 1. ° 2 Sam. .cap. 11. vcr. 21. 



VETERIS TESTAMENT!. 85 

inauribus eorum aureis Ephodemconflavit,qua3 idololatria; 
illis postea causa extitit. Atque ita, subjugatis Midian- 
itis, " quievit terra anno quadragesimo ;" post quietem 
priorem, a Debora et Barako restitutam p . 

2768. d. Quamprimum vita excessit Gideon, Israelitas 
ad idololatriam conversi, Baal-berith pro Deo coluerunf. 
Abimelech, Gideonis e concubina Shecemitana filius, reg- 
num quod pater recusaverat affectans ; septuaginta fratres 
suos super unum lapidem interemit r . 

2769. a. Abimelecho, Sbecemitarum opera, rege con- 
stitute ; Jothanus, filiorum Gideonis natu minimus, qui 
solus fratris manus evaserat, e vertice montis Garizimi de 
injuria domui paternae illata cum eis expostulat, et para- 
bola proposita ruinam eorum prasdicit : deinde oratione 
peracta, fuga se proripiens, Beeri tutus habitat 8 . 

2771. d. Quum triennio super Israelem regnasset Abi- 
melech, Gaal cum Sichemitis conjurationem adversus eum 
iniit : qua per Zebulem detecta, diruta est urbs Sichemi- 
tana et sale seminata, incolae omnes deleti, et domus Dei 
ipsorum Berith succensa igni. Inde vero ad obsidionem 
Thebezi progressus Abimelech, fragmento lapidis molaris 
a muliere projecto primum vulneratus, deinde ab armigero 
suo confossus, interiit'. 

2772. a. Post Abimelechum, Tolah Puas filius Issacha- 
rita judicavit Israelem annos u 13. 

2781. Argon Nini filius, post Atyadas primus Sardibus 
regnavit: cujus posteri per 505. annos,, 22. virorum 
aetates, Lydorum imperium tenuerunt, filius patri dein- 
ceps succedens ; usque ad Candaulem Myrsi filium x . 

2789. Semiramis, Dercetidis filia, Menonis primum, 
deinde Nini uxor, universal Asia? praster Indos imperita- 
vit: vixitque annos 62. cum 42. regnasset: ut ex Ctesia 
Cnidio, refert in libro secundo bibliotheca; sua? Diodorus 
Siculus ; ubi fusius res ab ea gestas, maxime cum Stabro- 



p Jud. cap. 6, 7, et 8. ver. 28. 

n Jud. cap. 8. ver. 33. r Ibid. cap. 0. vcr. 5. 18. 21. 56. 

• Jud. cap. 9. 

1 Jud. ver. 22. ad fincm, cum 2 Sam. cap. 11. ver. 21. 

Jud. cap. 10. ver. 1, 2. * Hcrodot. lib. 1. cap. 7. 



86 



ANNALES 



bate Indorum rege, ex eodem explicat ; quanquam rerum 
Indicarum scriptor Megasthenes* mortuam Semiramidem 
fuisse dicat, priusquam Indiam fuerit aggressa. Aggeres 
circa Babylonem extruxisse earn spectatu dignos, narrat 
Herodotus*, quum antea flumen planitiem earn omnem 
restagnare solitum esset. De eadem etiam, ex Trogo 
Pompejo in libro primo, capite secundo, Justinus : " Haec 
Babyloniam condidit, murumque urbi cocto latere circum- 
dedit, arena? vice, bitumine interstrato : qua? materia in 
illis locis passim e terra exaestuat. Multa alia praeclara 
hujus regina? fuere. Siquidem non contenta acquisitos a 
viro regni terminos tueri, iEthiopiam quoque imperio ad- 
jecit. Sed et India? bellum intulit ; quo, praeter illam et 
Alexandrum magnum, nemo intravit." Ubi his, quos In- 
diam intravisse dicit, Dionysius etiam sive Bacchus ab 
aliis omnibus additur ; de Babylonico muro fabella illi cum 
aliis multis est communis, Semiramidi opus illud tribuen- 
tibus, quod a Nebucadnesare et nuru ejus Nitocride longo 
post illam tempore est peractum. De Babylonia autem 
ab ilia primum condita commentum, a Diodoro simul et 
Trogo, uti et a Strabone a , venditatum, non solum ex sacra 
historia b refellitur, sed etiam ex Eupolemo, qui, in libro 
7Tfpt 'lovSaiuiv 'A(T<mpiae c , ab his conditam primum fuisse 
retulit, qui a diluvio evaserunt : et Erranio d qui Babylo- 
nem annis 1002. Semiramide antiquiorem fuisse innuit. 
Qui si 1022. scripsisset (sicut fortasse, et scripsit) ab 
epocha Calisthenis Babylonica ; quam supra, ad annum 
mundi 1770. ex Porphyrio proposuimus, non multum 
discessisset. Idem quoque Porphyrius, in quarto contra 
Christianos libro", de Sanchuniathone Berutio, originum 
Phceniciacarum antiquissimo scriptore, verba faciens ; ab 
Hierombalo (cujus nomen ab illo Jerubbaalis, de quo paulo 



> Apud Strabonem, lib. 15. et Arrianum in Indicis. 
1 Lib. 1. cap. 184. 
1 Lib. 2. et 1 6. Geographic sua?. 
b Genes, cap. 1 1. 

c Apud Eusebium lib. 9. prscparat. Evangel. 

(1 Apud Stephanum Byzantinum de urbibus in Ha/3t.'\wi> ct Eustathium in 
Dionys. Perieg. pag. 126. 
* Ab Eusebio, lib. 1. ct 10. praeparat. evangelic, citato. 



VETERIS TESTAMENT!. 87 

superius, ad 2759. mundi annum, non multum abludit) 
sacerdote Dei 'Itvoi (sive Jehovah, Judaeorum Dei) sua 
ilium hausisse narrat ; qui Abibalo Berutiorum regi histo- 
rian! suam inscripsit, deinde Sanchuniathonem hunc re- 
ginae Assyriorum Semiramidis temporibus fuisse subjicit ; 
" >} irpo twv iXiaKwv, rj Kar avrovg yt \p6vovc; ytviadai 
avayiypaTrrai, quae ante Iliaca vel circa ea tempora fuisse 
scribitur," quod cum nostris rationibus probe convenit; 
quae undecim annis Uio Semiramidem superstitem fuisse 
statuentes, et ante bellum illud et sub eo floruisse illam 
indicant. 

2790. a. Eli sacerdos nascitur. Cum vixisset enim 
annos 98. mortuus est f anno mundi 2888. 

2795. a. Tolae defuncto, et Shamire, ubi habitaverat, 
in monte Ephraimi sepulto, successit Jair Gileadita, e 
tribu Manassis ultra Jordanem, qui Israelem judicavit 22. 
annos". E posteris Jairis illius hie fuit, qui villas Argobi 
a se captas de suo nomine Havoth-Jair appellavit 11 : quo 
exemplo et filii 30. junioris hujus Jairis, 30. illas quas ipsi 
obtinebant urbes Havoth-Jair pariter determinabant'. 

2799. a. Israelitaejam inde a Gideonis morte k variarum 
gentium idola colentes, in manus Philistaeorum ab occi- 
dente, et Ammonitarum ab oriente incursantium traditi 
sunt 1 . Quorum quidem violentia ipsius Jairis opera re- 
pressa fuisse videtur: si quidem Bedan ille fuerit qui 1 ", 
inter Jerubbaalem (sive Gideonem) et Jephtham medius 
(eodem quo Jair loco) collocatus, eripuisse dicitur Israel- 
itas e manu hostium circuitu ut habitarent secure. Unde 
et sub eo 

2805. a. Jubilaeus quintus celebratus est. 

2816. d. Hoc anno nempe quintal hujus oppressions 
decimo octavo et ultimo, morbo (ut videtur) lethali Jaire 
laborante, hostes animos resumentes confregerunt omnes 
Israelitas qui erant ultra Jordanem : et trajecerunt etiam 
Ammonitae, ut pugnarent contra Judam, Benjaminem et 

1 1 Sam. cap. 4. ver. 15. * Jud. cap. 10. ver. 1, 2, 3. 

k Num. cap. 32. ver. 41. Deutcron. cap. 3. ver. 14. 

1 Jud. cap. 10. ver. 4. k Ibid. cap. 8. ver. 33. 

1 Jud. cap. 10. ver. 6, 7. m 1 Samuel, cap. 12. ver. 11. 



B8 anSales 

Ephraimum (quos et Philistaei prius oppresserant :) Is- 
raelitas Deum inclamantes, primum graviter increpantur ; 
deinde resipiscentes, et idola rejicientes, gratiam impe- 
trant". 

2817. a. Mortuus Jair, Camone sepultus est . 

Ammonitis in Gileade, Israelitis Mizpae in Gileade 
quoque castrametantibus p , Jephtha Gileadita a seni- 
oribus Gileadis accersitus, populi et exercitus Israelitici 
dux constitutus est. Is Ammonitas, rationibus prius frus- 
tra tentatos, annis subjugavit. Rediens a praelio, Deo 
filiam devovit ; et 42000. Ephraimitas, adversus ipsum 
insolentius se gerentes, trucidavit ; atque Israelem sex 
annos judicavif. 

2820. c. Troja a Graecis expugnata est: annis 408. 
ante primam Olympiadem. 

2823. a. Mortuo Jephtba, et in Gileade sepulto ; Ibzan 
Bethlehemita judicavit Israelem septem annos r . 

2830. a. Ibzani defuncto, et Bethlehemi sepulto, suc- 
cessit Elon Zabulonita: qui judicavit Israelem decern 
annos 3 . 

2831. Semiramis, cum concubitum filii petiisset, ab eo- 
dem interfecta est, duos et quadraginta annos post Ninum 
regno potita* ; et quanquam 62. annorum anum de ejus- 
modi incestu cogitavisse, vix videatur esse credibile : apud 
B. Augustinum tamen u , fidem invenisse videtur. Verum 
de Semiramidis exitu, videnda qua? in secundo bibliothecae 
suae libro retulit Diodorus Siculus. 

Ejus filius et successor, Ninus sive Nynias dictus, con- 
tentus elaborato a parentibus imperio, belli studia depo- 
suit ; et veluti sexum cum matre mutasset, raro a viris 
visus, in fceminarum et eunucborum turba consenuit w . 

2840. a. Eloni defuncto, et Ajalone in terra Zabulonis 



" Jud. cap. 10. ver. 8. 17. ° Ibid. cap. 10. ver. 5. 

P Jud. cap. 10. ver. 17. cap. 11. ver. 11. 
i Jud. cap. 11. et cap. 12. ver. 6, 7. 

r Jud. cap. 12. ver. 7, 8, 9. • Ibid. ver. 10, II. 

1 Justinus, histor. lib. 1. cap. 2. " Lib. 18. de civit. Dei, cap. 2. 
» Justin, lib. 1. cap. 2. ex Trogo. Diodor. Sic. lib. 2. ct Athenaus, lib. 12. ex 
Ctcsia; Pcrsicorum lib. 3. 



VETEIUS TESTAMENTI. 89 

sepulto, successit Abdon Ephraimita, Hillelis Pirathonitae 
filius : qui octo annis Israelem judicavit x . 

2848, a. Mortuus est Abdon, et Pirathone in monte 
Ephraimi sepultus 5 '. Post eum, Eli summus sacerdos (in 
quo, ab Eleazari ad Ithamaris familiam translatum est 
summum sacerdotium) judicavit Israelem annos quadra- 
ginta z . Peccantes vero iterum Israelitae, in manus Phi- 
listaeorum a Deo traditi sunt. Quae sexta oppressio, 
annorum itidem quadraginta fuit a ; quos, sicut cum re- 
ducta area mensibus post mortem Eli septem terminamus, 
ita, pari ratione, totidem post initium principatus ipsius 
mensibus inchoamus; circa tertii videlicet mensis exor- 
dium, qui Sivan postea dictus est. 

Uxori Manoae Danitae Zorae apparens angelus, earn, 
licet hucusque sterilem, filium parituram edocet ; qui per- 
petuus Nazaraeus esset futurus, et Israelem e PhilistaDO- 
rum manu liberare ccepturus b . 

2849. c. Samson, Nazaraeus, uti angelus praedixerat, 
Zorae natus est . Cum enim post cceptos annos 40. op- 
pressionis Philistaeorum d conceptum ilium fuisse constet; 
et ipsum viginti annis vindicasse Israelem in diebus Phi- 
listaeorum , expresse doceamur : ultra hoc tempus nativi- 
tatem ejus non esse differendam apparet ; nisi ante deci- 
mum octavum aetatis suas annum, vindicis eum officium 
suscepisse statuerimus. 
2854. a. Jubila?us sextus. 

2867. d. Eli Sacerdote summo judicis officium in rebus 
forensibus, sub Philistaeorum dominatu, exequente ; e nup- 
tiis cum foemina Timnathana contractis quaesita occasione, 
vindicis quoque partes agere Samson ccepit, quasi duode- 
viginti annorum tunc existens f . Cum enim die sponsalium 
leonem inermis occidisset, indeque aenigmatis argumentum 
arripuisset ; in nuptiali convivio invitatis illud proposuit, 
sponsione interposita. Cujus mentem cum ab uxore re- 



• Jud. cap. 12. ver. 12, 13, 14. J Ibid. cap. 12. vet. 15. 

■ 1 Sam. cap. 4. ver. 18. * Jud. cap. 13. ver. 1. 

' Jud. cap. 13. ver. 5. c Ibid. ver. 24. 

d Jud. cap. 5. ver. 1. et 5. e Ibid. cap. 15. ver. 20. 
' Jud. cap. 14. ver.- 4. 



90 ANNALES 

tectani videret ; ira accensus, triginta Ascalonitis interemp- 
tis, spolia eorum expositoribus aenigmatis tradidit, et ad 
domum patris rediit. 

2868. c. Samson, tempore messis tritice-B, cum hasdo 
visitaturus uxorem ad domum soceri venit: sed earn sibi 
ademptam, et alteii traditam comperit. Unde vindictae 
occasione arrepta, trecentas cepit vulpes : et tirionibus ad 
caudas earum alligatis, Philistaeorum segetes, vineas et 
oliveta succendit. Quo irritati Philistaei, uxorem ipsius, 
simul cum socero, combusserunt. Quos ultus Samson, 
inimicos magna affecit caede : et in Etami petra consedit. 
Unde a tribus Judaeorum millibus abductus, et Philistaeis 
traditus, eorum mille maxilla asini percussos e medio sus- 
tulit. In quo loco, a maxilla ilia Lecbi nomen adepto, a 
Samsone invocatus Deus, fisso cavo quodam terras, fon- 
tem produxit, (Enhakkore, sive fontem invocantis, appel- 
latum) qui e labore sitientem et fatiscentem refocillaret*. 

2887. c. Samson a Dalila concubina proditus, abraso 
Nazaraeatus sui capillitio, Philistaeis deditur : qui, erutis 
oculis, Gazam eum abduxerunt, et carceri compedibus 
aenaeis vinctum manciparunt. Crescentibus deinde capillis, 
et viribus recuperatis, Dagonis aedem, in qua Philistaeorum 
primores omnes et maxima populi turba convenerant, 
dejecit : pluribus eo casu secum oppressis, quam in tota 
vita prius interemerat. Sepultusque est cum patre inter 
Zoram et Eshtaolem : quum Israelem vindicasset 20. 
annis h . 

2888. a. Tanta inimicorum clade animati (ut videtur) 
Israelitae, ad bellum cum Philistasis gerendum progressi, 
juxta Eben-Ezer (ita postea a Samuele nominatam ; quan- 
do anno abhinc 2 1 . Philistaei eodem ipso in loco ab eo 
devicti sunt',) castra posuerunt k : ubi infeliciter pugnantes, 
quatuor suorum millia amiserunt. Shilunte deinde area 
foederis Dei accersita, tanquam de summa rerum jam de- 
certaturi Philistaei, se invicem ut viriliter agerent sunt 
cohortati ; " ne servi Hebraeis fiamus," inquientes, " sicut 



s Jud. cap. 15. h Ibid. cap. 16. ver. 30, 31. 

1 1 Sam. cap. 7. ver. 12. k 1 Sam. cap. 4. ver. 1. 



VETERIS TESTAMENTI. 91 

nobis fuerant illi 1 ." Unde in praelio illo altero, ex parte 
Israelitarum 30. peditum millia ceciderunt, area Dei capta 
est, Hophni et Phineas sacerdotes filii Eli sunt occisi. 
Quarum rerum nuntio perculsus Eli, fracta cervice, mor- 
tuus est : nurus quoque ejus, uxor Phineasi, Ichabodem 
enixa expiravit 1 ". Philistaei vero arcam captivam abdu- 
centes, Azoti in templo Dagonis collocarunt. Sed bis 
coram ea idolo eorum concidente, et civibus partim morte, 
partim pudendo haemorrhoidum morbo percussis"; hire 
ad Gittaeos, atque inde ad Ekronitas earn transtulerunt. 
Verum et illis eodem modo afflictis ; post septem tandem 
mensium moram, ex sacerdotum suorum consilio, cum 
munere honorario arcam in terram Israelitarum remise- 
runt. Ubi Bethshemesbitis, tempore messis triticeae (in- 
gruente videlicet Pentecoste, circa initium mensis tertii,) 
in arcam Dei curiosius introspicientibus, 50070. e populo 
morte mulctati sunt . Inde vero deducta area, collocata 
est in domo Abinadabi in Gibea sive colle urbis Kiriath- 
jearim p , quae in tribu Judae posita, Baalas etiam et Kiriath- 
baal nomen obtinuif. Adhuc tamen domus Dei, id est 
tabernaculum, cum cultu in eo peragi solito, Shilunte in 
tribu Epraimitica permansit r . 

2894. c. Barzillai Gileadita hatus est : quippe octoge- 
narius, tempore conjurationis Absalomicae 8 . 

2903. a. Jubilaeus Septimus. 

2908. c. Annis viginti postquam area foederis Kiriath- 
jearimis collocata est 1 , Israelitae a Philistaeis graviter op- 
pressi, et Samuelis opera ad Dominum conversi, abjectis 
omnibus idolis suis, Mizpae convenerunt : ubi aquam hau- 
sisse, id est, lachrymarum rivos ex intimo fonte cordis 
eduxisse, et Domino dicuntur effudisse u ; adhibito etiam 
fortasse, huic resipiscentiae significandae, externo effusi- 



' 1 Sam. cap. 4. ver. 9. ra 1 Sam. cap. 4. 

n Psal. 78. ver. 66. 

" 1 Sam. cap. 5. et cap. 6. ver. 1. 13. 19. 

i" 1 Sam. cap. 7. ver. 1. 2 Sam. cap. C. ver. 3, 4. 

1 1 Chron. cap. 13. ver. 6. Josu. cap. 15. ver. 9. 60. 

r Jud. cap. 18. ver. 31. cum 1 Sam. cap. 14. ver. 3. 

' 2 Sam. cap. 19. ver. 35. ' 1 Sam. cap. 7. ver. 2. 

" 1 Sam. cap. 7. ver. .6. 



y# ANNALES 

onis aquas symbolo, ex 2 Sam. cap. XIV. ver. 14. ex- 
ponendo: quod de ipsorum tamen resipiscentium bap- 
tismo, ex Genes, cap. XXXV. ver. 2. et Exod. cap. 
XIX. ver. 14. alii malunt accipere. Hinc Deus ipse, e 
ccelo tonitru edito, Israelitas ab invadentibus Philistaeis 
immediate servavit*. Quo divino terrore perculsi Phi- 
listaei, deseruerunt civitates Israelitarum prius occupatas y : 
quibusdam stationariis militibus alicubi tantum relictis z : 
neque perrexerunt deinceps invadere terminum Israelita- 
rum : quandoquidem manus Domini contra eos erat omni- 
bus diebus Samuelis 3 , antequam regnum obtineret Saul, 
scilicet : sub quo Israelitas denuo (ut videbimus) miser- 
rima servitute oppresserunt. Interim vero Samuel, jam 
senex, ad pacis et quietis studia conversus, in partem sol- 
licitudinis duos Alios ascivit; ut populum Beersbebae judi- 
carent : qui tamen non ambularunt in viis patris sui, sed 
munera accipientes, perverterunt judicium b . Sed inte- 
grum officii onus in filios suos nequaquam Samuelem re- 
jecisse , manifestum est : ubi mos judicandi populum ab eo, 
ad mortis usque tempus, observatus, declaratur : postquam 
regimini admoti fuissent non filii solum illius, sed etiam rex 
ipse Saul. 

2909. c. Israelitae, sanctissimi senis labore insuper ha- 
bito, (quod male et ilium, et Deum ipsum habuit d ;) occa- 
sione ex pravis moribus filiorum ipsius (qui in prasfecturaa 
ipso exordio, quo maxima a magistratibus etiam minime 
bonis praestari solet moderatio, mature eruperunt) avide 
arrepta, novum et reliquis gentibus conforme regimen 
expetierunt 6 . Cujus rei altera, et verior, causa fuit ; quod 
cum nondum a stationariis Philistaaorum militibus regio 
eorum plene fuisset liberata, nova accessit fama apparatus 
bellici Nahashi Ammonitarum regis adversus eos facti : 
qua territi, neque Samuelis prudentia?, neque Dei virtuti, 
per se regis et vindicis illis officium praestantis (cujus 



1 1 Sam. cap. 7. ver. 10. 12. collat. cum Josu. cap. 10. ver. 10, 11. 
i 1 Sam. cap. 7. ver. 14. ■ Ibid. cap. 10. ver. 5. 

a 1 Sam. cap. 7. ver. 12. b Ibid. cap. 8. ver. 1, 2, 3. 

c 1 Sam. cap. 7. ver. 15, 16, 17. 
•' 1 Sam. cap. 8. ver. 6. 8. ' Ibid. cap. 8. ver. 4, 5. 



VETERIS TESTAMENTI. 93 

recens in debellatis Philistaeis jam habuerant experimen- 
tum) confisi ; utrumque rejecerunt, regem novum postu- 
lantes f . Unde Deus regem illis in ira sua dedit 8 : Saulem 
filium Kis, e tribu Benjamin, per spatinm annorum qua- 
draginta h ; quot annorum quum filius quoque ipsius Isbo- 
seth fuisse dicatur, in regno illi succedens' : eodem tem- 
pore et ilium in lucem fuisse editum intelligimus. Saul 
vero a Samuele (qui a morte Eli hucusque annos 21. cum 
dimidio judicaverat) privatim primum unctus, deinde pub- 
lice coram toto populo Mizpae rex declaratus est k . Nee 
longo post tempore (ut ex cap. XII. ver. 12. apparet) 
quasi post mensem scilicet (ut expresse habetur apud Sep- 
tuaginta interpretes, et Josephum 1 ) Jabesh Gilead a Na- 
hasho obsessa est ; et a Saule, profligatis Ammonitis, libe- 
rata. Unde totius populi conventu Gilgale habito, regnum 
Sauli renovatum est™ : Samuele integritatem suam in mu- 
nere suo exequendo confirmante ; de injuria sibi illata 
conquerente/pluvia et tonitru messis triticeae tempore po- 
pulum terrente, atque Dei misericordia deinde proposita 
eundem consolante" ; unde apparet, circa festum Pente- 
costes et initium tertii mensis gesta haec fuisse: annis 21. 
post arcam a Philistasis, ejusdem messis tempestate, re- 
ductam , e quibus ut 20. inter reductam arcam et sub- 
actos Philistaeos effluxisse, ex capitis VII. vers. 2. 13. ita 
et unum inter terram a Philistaeis liberatam et Saulem 
regem declaratum intercessisse, ex verbis illis colligimus : 
" Filius p anni erat Saul cum regnaret ipse ; et duobus 
annis regnavit super Israelem :" quorum commodior sen- 
sus reddi non potest, quam iste : post Philistaeos a Sa- 
muele subactos, unum actum esse annum, quum Saul 
regnare inciperet ; et duobus deinde annis regnavisse 
ilium, a jugo Philistaeorum liberum. Temporibus enim 
insecutis, 



' 1 Sam. cap. 12. ver. 12. 17. 19. 

b Hos. cap. 13. ver. 10, 11. h Act. cap. 13. ver. 21. 

' 2 Sam. cap. 2. ver. 10. k 1 Sam. cap. 10. ver. 1. 24, 25. 

1 Lib. 6. antiqu. cap. 5. m 1 Sam. cap. 11. ver. 14, 15. 

u 1 Sam. cap. 12. ver. 17. ° Ibid. cap. (i. ver. 13. 

t 1 Sam. cap. 13. ver. 1. 



94 ANNALES 

2911. c. Saul imperio suo a Philistasis est exutus : po- 
pulo Israelitico gravi et diuturna servitute ab eis oppresso. 
Qua tandem amota, Saul regnum super Israelem acce- 
pisse, id est, denuo recuperasse dicitur q . Per multos 
vero annos duravisse oppressionem illam, argumento est, 
quod cum octo ante natum Davidem annis ea cceperit ; 
ante illam tamen finitam, de eodem in regno Sauli succes- 
suro pronunciaverit Samuel. " Quaesivif sibi Dominus 
virum juxta cor suum : et proecepit ei Dominus, ut esset 
princeps super populum suum." Ut enim libertatis re- 
cuperandas Israelitis spem omnem prasciderent, ne arma 
illis suppeterent, fabros omnes ferrarios Philistasi illis ab- 
stulerunt: adeo ut, quum ad praflium esset perventum, 
soli ex toto populo Saul et Alius Jonathan ense et hasta 
armati deprehenderentur 8 . 

2919. c. Jessaeo Ephrathitae, in senectute sua', minimus 
filiorum David Bethlehemi Judaeae, quae inde civitas Da- 
vidis dicta est", nascitur : annis triginta antequam Sauli 
in regno succederet*. 

2941. c, Rejecto Saule, et familia ejus a regni succes- 
sione exclusa, Samuel post diutinum luctum, Bethlehe- 
mum a Deo mittitur ut Davidem post eum regnaturum 
ungei'et: annis quadraginta ante conjurationem Absalomi- 
cam y . Qui quidem, 

Formosi pecoris custos formosior ipse, 

a pascendo grege vocatus 2 , septem senioribus fratribus 
praslatus, et in medio eorum unctus a , invidiam eorum b , 
ut suorum Joseph, sustinuit : et demum eadem aetate qua 
Joseph iEgypto , ipse tribui Juda3 praefectus est. Interim 



I 1 Sam. cap. 14. ver. 47. r Ibid. cap. 13. ver. 14. 
■ 1 Sam. cap. 13. ver. 19. 22. ' Ibid. cap. 17. ver. 12. 

II 1 Sam. cap. 20. ver. 6. et Luc. cap. 2. ver. 4. 

* 2 Sam. cap. 5. ver. 4. cum 1 Sam. cap. 16. ver. 1. 
y 1 Sam. cap. 16. ver. 1. cum 2 Sam. cap. 15. ver. 7. 

z 1 Sam. cap. 16. ver. 11, 12, 18. cum 2 Sam. cap. 7. ver. 3. et Psal. 78. 
ver. 70. 71. 

a 1 Sam. cap. 16. ver. 13. b Ibid. cap. 17. ver. 28. 

c Gen, cap. 41. ver. 46. 



VETERIS TESTAMENTI. 95 

vero, ab ipso unctionis die, spiritus Domini super eum 
venit : spiritus nimirum et fortitudinis, et sapiential ; cujus 
utriusque respectu, etiam regnantis Saulis temporibus, to- 
tius Israelis dux est constitutus e . Unde et fortissimus 
bellator evasit, qui Domini pugnaret praelia f ; idemque 
propheta et suavissimus psaltes Israelis, qui divinis suis 
bymnis populum Dei ad finem usque seculi erudiret 8 . 

Mepbibosheth' 1 Jonathanis filius, quinquennio ante pa- 
tris mortem nascitur'. 

2944. c. David, ne in Saulis manus tandem aliquando 
incideret metuens, Gathum (quo et antea confugerat k ,) ad 
Achishum regem, sexcentis viris comitatus, recurrit : a quo 
Ziclago oppido ad babitandum impetrato, anno uno et 
mensibus quatuor in terra Pbilistaeorum permansit. 

2948. a. Unde irruptione in Geshuritas, Gerzitas, et 
Amalekitas facta, ad unum omnes tarn fceminas quam mares 
interfecit, ne quis cladis nuncius ad regem Achishum 
perveniret 1 . 

c. Ad Davidem Ziclagi agentem secesserunt ex agnatis 
Saulis bellatores robustissimi Benjaminitas ; nee non ex 
Gaditis viri militares praestantissimi, qui trajecerunt Jor- 
danem mense primo, quum exundaret supra omnes ripas 
suas : cum ducibus aliis e tribu Benjaminis et Judae m . 

2949. c. Rex Achish cum Philistaeis suis Israelitas in- 
vasurus, Davidem ad praelium secum adduxit" ; cui cum 
sexcentis suis eo proficiscenti adjunxerunt se Manassi- 
tarum nonnulli : et castrametati sunt Philistaei Shunemi, 
Israelites vero Gilboae p . 

Saul conspecto Philistaeorum exercitu territus, consuluit 
Dominum. Cum vero is illi non responderet, neque per 



"> 1 Sam. cap. 16. ver. 13. 18. cap. 18. ver. 13, 14.30. 

e 1 Sam. cap. 18. ver. 5. 13. et 2 Sam. cap. 5. ver. 2. 

' 1 Sain. cap. 25. ver. 28. 

8 Act cap. 2. ver. 30. 2 Sam. cap. 23. ver. 1, 2. 

h Qui et Meribbaal, 1 Chron. cap. 8. ver. 34. et cap. 9. ver. 40. 

' 2 Sam. cap. 4. ver. 4. k 1 Sam. cap. 21. ver. 10. 

1 1 Sam. cap. 27. ver. 1, 2. 6, 7, 8, &c. 

m 1 Chron. cap. 12. ver. 1. 15. 18. 

■ 1 Sam. cap. 28. ver. 1,2. "1 Chron. cap. 12. ver. 19. 

i' 1 Sam. cap. 28. ver. 4. 



96 ANNALES 

somnia, neque per Urim, neque per prophetas ; relicto 
Deo, Endorem ad consulendam Pythonissam noctu con- 
cessit : ubi a spectro Samuelis evocato tristem illam acce- 
pit sententiam. " Traditurus est Dominus Israelem te- 
cum in manum Philistagorum : et eras tu atque filii tui 
eritis mecumV 

Davide absente, Amalekitae Ziklagum diripuerunt et 
combusserunt : abductis secum turn reliquorum conjugibus 
et liberis, turn Davidis etiam uxoribus duabus, Aliinoama 
Jezreelitide et Abigaile Nabalis vidua 1 . 

Reverso eadem nocte Saule a Pytbonissa, Israelitae 
castra ad fontem Jezreelis moverunt : PhilistaBorum copiis 
omnibus Apbekum congregatis. Ubi, PhilistaBorum prin- 
cipibus Davidem suspectum habentibus, ille sequente mane 
cum suis, castris eorum relictis, Ziclagum versus itet suum 
coepit : Philistaeis Jezreelem, ut cum Israelitis manus con- 
sererent, ascendentibus 8 . Unde apparet, non proximo post 
habitum cum Samuelis spectro colloquium die, quo Da- 
vid adhuc in castris Philistaeorum fuerat, sed aliquanto 
post discessum illius tempore, Saulem cum filiis occu- 
buisse. 

Davidi Ziclagum redeunti adjunxerunt se septem Ma- 
nassitarum chiliarchi'. Quum eo tertio advenisset die, 
atque urbem spoliatam et combustam reperisset ; ducentis 
suorum, qui defecti erant viribus, ad torrentem Besoris 
relictis, cum aliis quadringentis Amalekitas assecutus, 
percussit eos a crepusculo usque ad sequentis diei vespe- 
ram : prajdaque omni recuperata, ovans domum rediit". 

Fugato Israelitarum exercitu, tres Saulis filii, Jonathan, 
Abinadab et Malchisua occubuerunt. Saul, et armiger 
ipsius in monte Gilboa propriis se interemerunt gladiis. 
Sequente die, Philistaei capite Saulis amputato, arma 
ejus in sede idoli sui Ashtaroth deposuerunt, ipsiusque 
et filiorum cadavera mcenibus Bethshanis affixerunt. Ja- 
beshi Gileadis cives, memores beneficii a Saule in regni 

i 1 Sam. cap. 28. ver. 5, C. 19. &c. 1 Chron. cap. 10. ver. 13, H. 

r 1 Sam. cap. 30. 

' 1 Sam. cap. 28. ver. 25. cap. 29. ver. 1. 3. 10, 11. / 

' 1 Chron. cap. 12. ver. 20, 21. » 1 Sam. cap. 30. 



VETERIS TESTAMENT!. 97 

initio ipsis prasstiti, cadavera noctu surrepta combusse- 
runt, et ossa sub nemore ad Jabeshum sepeliverunt ; jeju- 
nantes septem diebus*. 

Mephibosheth, Jonathanis occisi filius, cladis nuncio 
Jezreele perlato, e nutricis territae et fugam festinantis sinu 
lapsus, claudus efficitur 1 '. 

Quum ab Amalekitarum caede reversus David biduo 
Ziclagi consedisset, die demum tertio de exercitus Israeli- 
tici interitu primum audiit: puero quodam Amalekita, qui 
praelio interfuit, coronam capiti et armillam brachio Saulis 
detractam ad ilium deferente z . Ex quo tarn sero per fes- 
tinantem e praelio ad Davidem perlato nuncio colligitur, 
aliquot etiara post Davidis e castris Philistaeorum disces- 
sum diebus, Gilboitanam illam cladem contigisse : quum 
non sit credibile, sex elapsos fuisse dies, priusquam David 
factam cladem rescivisset. Neque est quod quisquam mi- 
retur, tam diu dilatam fuisse pugnam : quum ad Aphekum 
quoque Syros postea castra e regione Israelitarum per 
septem dies habuisse, et septimo demum die acies conflix- 
isse legamus*. 

David, Amalekita illo, qui se Saulis interfectorem pro- 
fcssus est, occiso, Saulis et Jonathanis et populi Dei cla- 
dem funebri carmine deplorat 1 '. Confluentibus deinde ad 
eum quotidie Israelitarum copiis auxiliaribus , Deo pri- 
mum consulto, Hebronem cum sociis suis et eorum fami- 
liis commigravit: ubi a tribulibus suis, quum 30. esset an- 
norum, rex unctus, super domum Juda? per annos septem 
et menses sex regnavit d . 

Abner, princeps militiae Saulis, Isbosethum illius filium 
Mahanaima traductum, reliquo Israeli praefecit : qui filius 
40. annorum, biennio super Israelem regnavisse dicitur , 
pacifice scilicet, et a domo Davidis bello non petitus, quo- 
modo et patris ejus biennium, de regno ipsius libero et 



■ 1 Sara. cap. 31. 1 Chron. cap. 10. 

y 2 Sam. cap. 4. ver. 4. * Ibid. cap. 1. ver. 1. 

* 1 Reg. cap. 20. ver. 26. 29. b 2 Sam. cap. 1. 
c 1 Chron. cap. 12. ver. 22. 

d 2 Sam. cap. 2. ver. 1. 3. 4. 1 1. et cap. 5. ver. 4, 5. 

• 2 Sam. cap. 2. ver. 8, 9, 10. 

VOL. VIII. 



98 ANNALLS 

a Philistoeis minime interturbato, intellectum fuisse vi- 
dimus'. 

David, legatis ad cives Jabeshi Gileadis missis, de hu- 
manitate domino suo Sauli praestita gratias illis agit, et 
regnum Juda? sib' delatum esse significat*. In quo ut 
magis se corroboraret, affinitate cum Talmaio rege Ge- 
sburis inita, iiliam ejus Maacham in uxorem duxit: qua? 
Absalomum et sororem ipsius Thamaram illi peperit h . 

2951. c. Exacto biennio, quo pacifice regno Israelitico 
potiebatur Isbosetbus, diutinum inter ipsius et Davidis 
partes bellum est exortum : pro his a Joabo, Zerviaa so- 
roris Davidis filio, pro illis ab Abnero, continuo iteratis 
praeliis ; ita tamen ut hae quotidie invalescerent, attenua- 
rentur ilia?'. 

2952. a. Jubilaeus octavus. 

2956. d. Abner, contumelia ab Isbosetho afFectus, ad 
Davidem defecit : de transferendo ad eum regno seniores 
Israelis sollicitans, Benjaminitis audientibus k . 

Michal uxor Davidis, quam post illius fugam pater Saul 
Phaltieli dederat, earn requirenti Davidi ab Isbosetho 
transmittitur 1 . 

Abner cum viginti virorum comitatu ad Davidem veni- 
ens, convivio ab eo excipitur : et pacifice recedens, per do- 
lum a Joabo perfide occiditur, atque a lugente Davide He- 
brone sepelitur m . 

Conturbatis Israelitis ob cjcdem Abneris, Bahana et 
Recab Benjaminita? dominum suum Isbosethum, aestu tliei 
in cubiculo suo dormientem, obtruncant : caput vero oc- 
cisi ad Davidem deferentes, morte mulctantur". 

Duces et seniores omnium tribuuin Hebronem venientes 
Davidem, tertio inunctum, super totum Israelem regem 
constituunt . 



' 1 Sam. cap. 13. ver. I. * 2 Sam. cap. 2. vcr. 5, 6, 7. 

'■ 2 Sam. cap. 3. ver. 3. et cap. 13. ver. 1. 
' Ibid. cap. 2. ver. 2fi. cap. 3. ver. 1. 
k 2 Sam. cap. 3. 

1 1 Sam. cap. 25. ver. 41. 2 Sam. cap. 3. ver. 14, 15. 
m 2 Sam. cap. 3. D Ibid. cap. 4. 

° 1 Chron. cap. 12. a vcrsu 23. ad fin. cum cap. 11, ver. 1, 2,3. et 2 Sam. 
cap, 5. ver. 1, 2, 3. 



YETEKIS TESTAMENT!. 99 

2957. a. David cum toto Israele Hierosolymam ad- 
versus Jebusaoos profectus, arccm Sionis (qua? hide urbs 
Davidis non minus quam Bethlehem, in qua natus ille 
fuerat, est appellata) Joabi prsecipue opera, occupavit : 
regnique sede in Hierosolymitana civitate constituta, annos 
ibi 33. universo Israeli imperavif. 

c. Philistaei, audientes Davidem communi tribuum con- 
sensu unctum fuisse regem super Israelem, adversus cum 
bis ascenderunt in convallem Rapha3orum : et duplici clade 
ab eo affecti sunt q . Ubi, messis tempore, Davide aquam 
e cisterna Bethlehemi desiderante ; quum tres potentissimi 
ipsius duces, per Philistasorum castra perrumpentes, earn 
attulissent, bibere recusaviF. ' 

2958. b. David asdificavit civitatem Sionis circumqua- 
que, tarn munitionem, quam circuitum ejus : Joab vero in- 
stauravit reliquum eivitatis 8 . 

Hiramus legatos ad Davidem misit, lignaque cedrina, 
et fabros lignarios et latomos ; qui regiam ipsius extrux- 
erunt'. 

2959. Area Foederis, qua; primo anno sabbatico Gilgale 
indueta est Shiluntem, hoc etiam anno sabbatico Kiriath- 
jearimis (quo Shilunte ante annos 70. translata fuerat) e 
domo Abinadabi, comitantibus illam 80000. delectis ex Is- 
raele, cum Psalmi sexagesimi octavi cantu, (ut ex ejus 
principio probabiliter colligitur, quod ex formula preca- 
tionis a Mose usurpata, cum profectura esset arca u , est 
desumptum) domum Obedis-edomi primum, deinde post 
tres menses in urbem Davidis, sive arcem Sionis, deducta 
fuisse videtur ; exultante Davide, et illud Psalmi CXXXII. 
ver. 8. (a filio Salomone, arcam inde proximo sequente 
jubilaeo in templi adytum inferente, repetitum) accinente : 
" Surge, Domine, in requiem tuam; tu et area roboris 
tui ;" cum illis qua? de eadem area in eodem habentur 



p 2 Sara. cap. 5. ver. 5, 6, 7. 9. I Chron. cap. U. ver. 4, 5, 6, 7. 

i 2 Sam. cap. 5. et 1 Chron. cap. 14. 

' 2 Sam. cap. 23. ver. 13. 1 Chron. cap. 11. ver. 15. 

* 2 Sam. cap. 5. ver. 9. 1 Chron. cap. 11. ver. 8. 

1 2 Sam. cap. 5. ver. 11. 1 Chron. cap. 14. ver. 1. 

" Num. cap. 10. ver. 35. 

II 2 



100 



ANNALES 



Psalmo ; versiculo sexto. " Ecce nos (vicini Bethlehe- 
mitae) audivimus de ea in Ephrata, patria nostra : inveni- 
mus earn in campis Jaaris sive sylva," hoc est, in colle Kir- 
iath-Jearimorum (illud enim nomen urbem in confinio 
sylvarum positam denotat). Et vers. 13, 14. " Elegit Do- 
minus Sionem, expetiit pro habitatione sua," dicens : 
" Haec est requies mea usque in sempiternum ; hie habi- 
taturus sum, quia hoc expetiveram." Unde tunc quievisse 
area dicitur*, intra novum tentorium recepta, quod David 
ei tetenderat Hierosolymis y : nam tabernaculum conven- 
tus Mosaicum, cum altari aeneo in quo juge ofFerebatur 
sacrificium, Gibeone (in tribu item Judae, non amplius in 
Ephraimitica Shilunte) remansit, usque ad conditum tem- 
plum Salomonicum 2 . Atque ita ab Ephraimitica Josephi 
tribu ad tribum Judae domoDei translata, Shiloh deinceps 
neglecta jacuit*. 

2960. d. David in nova sua domo cedrina residens, et 
alta jam pace fruens, Nathani prophetae consilium suum de 
aede Deo construenda aperuit. Verum a Deo responsum 
accepit ; non ab ipso, bellis jamdiu assueto, sed a filio 
pacifico Salomone, ipsi nascituro, hoc perficiendum esse b . 
Quod vero hinc usque ad natum Salomonem intercessit 
temporis spatium, expeditionibus bellicis est impensum ; 
quibus Philistasi, Idumaei, Amalekitae, Moabitae, Ammo- 
nitae, et Syri domiti sunt c : et Israelitici imperii termini, 
non solum a Shichore /Egypti usque ad Hamatham d , sed 
etiam inde usque ad Euphratem, Syriae Zobaea? limitem, 
propagati e ; qui extremi erant terrae, semini Abrahami a 
Deo promissae, termini', et a solo Davide, et filio ejus Sa- 
lomone R , possessi. 

x 1 Chron. cap. 6. ver. 31. 

y 2 Sam. cap. 6. ver. 17. 1 Chron. cap. 1 6. ver. 1. 2 Chron. cap. 1. vcr. 4. 

* 1 Chron. cap. 6. ver. 32. 48, 49. cap. 1C. ver. 39, 40. cap. 21. ver. 29. 
2 Chron. cap. 1. ver. 3. 5, 6. 1 Reg. cap. 3. ver. 2. 4. 

a Psal. 78. ver. 67, 68. Jerem. cap. 7. ver. 12. 14. cap. 26. ver. C. 
b 2 Sam. cap. 7. ver. 1, 2. 11. 13. 1 Chron. cap. 17. et cap. 22. ver. 8, 9, 10. 
etcap. 28. ver. 3. 6. 2 Chron. cap. 6. ver. 8, 9. 1 Reg. cap. 8. ver. 18, 19. 

• 2 Sam. cap. 8. 1 Chron. cap. 18. 

d 1 Chron. cap. 13. ver. 5. e 2 Sam. cap. 8. ver. 3. 

f Gen. cap. 15. ver. 18. cum Deut. cap. 1 1. ver. 24. et Josu. cap. 1. ver. 3, 4. 

i 1 Reg. cap. 4. ver. 21. 24. 2 Chron. cap. 9. ver. 28. 



VETER1S TESTAMENT!. 101 

Syriffi vero Zobaeae rex Iladad-ezer sive Hadur-ezer (1 
enim et T apud Hebraeos facile inter se commutantur) turn 
Fuit, Rehobi filius : cui versus Euphratem contra Davideni 
pugnaturo Rezon filius Elioda?, cum auxiliaribus e Syria 
Damascena copiis, seadjunxit. Verum, Hadadezeris exer- 
citu profligate-, David viginti duo Syrorum Damasceno- 
rum millia interemit, et stationarios regionl corum impo- 
suit. Quum autem victoriam in partem Davidis inclinare 
videret Rezon, ab Hadad-ezero domino suo fugit, et con- 
gregatis ad se bominibus principem turma: se efFecit : et 
Damascum cum eis profectus, regnum ibi pro se et pos- 
teris constituit ; quod Salomoni et regibus Israeliticis pos- 
tea tam infestum fuisse legimus h . Pugnas hujus cum Da- 
vide ad Euphratem commissa? meminit Nicolaus Damas- 
cenus', ubi Rezonem bunc non solum Adadum appellat, 
sed etiam posteris regibus omnibus ad decimam usque ge- 
nerationem nomen hoc, sicut Ptolomaei yEgyptiacis, com- 
mune fuisse subjicit. 

2961. a. Nahasho Ammonitarum regi defuncto succes- 
sit filius Hanun : qui legatos ad ipsum de patris morte 
consolandum humaniter a Davide missos indignis excepit 
modis. c. Adversus quern missus Joabus, Ammonitarum 
et Syrorum ab eis conductorum numerosissimo fugato ex- 
ercitu, Hierosolymam rediit k . 

2968. b. David cum copiis suis Jordanem trajiciens, 
Syrorum exercitum sub Shobaclio, principe militias Hadar- 
ezeris Syria? Zobaea; regis, coactum ingenti clade perculit. 
Unde pacem cum Davide ineuntes Syrorum reguli, servi- 
erunt ei ; Ammonitis auxilio amplius esse metuentes k . 

2969. b. Vertente anno, quo tempore reges ad bellan- 
dum prodeunt, Joab copias militares in regionem Ammo- 
nitarum ducens, R>bbam illius metropolim obsedit : desi- 
dente interim Davide Hierosolymis 1 . qui absentis in exer- 



h 2 Sam. cap. 8. ver. 5, C. 1 Chron. cap. 18. vcr. 5, C. 1 Reg. cap. 
ver.23, 24,25. 

' Apud Josephum lib. 7. antiqu. cap. 6. (al. 5.) 

k 2 Sam. cap. 10. 1 Chron. cap. 19. 

1 2 Sam. cap. 11. vcr. 1 Chron. cap. 20. vcr. 1. 



102 • ANNALES 

citu Uriac Hittaei conjugem Bathshebam adulterio polluit, 
ipsumque maritum ab Ammonitis interficiendum procura- 
vit m . 

2970. b. Post natuni filium in adulterio conceptum, 
David a Nathane propheta peccati sui convictus resipuit, 
et Psalmum quinquagesimum primum pcenitentiae sua? tes- 
tem edidit. Infans nihilominus, recens natus, morte sub- 
latus est". 

2971. a. Bathsbeba Davidi, jam marito suo, filium pe- 
perit : cui Deus, ut pacifico futuro, Salomonis , et, ut a se 
dilecto, Jedidiae nomen imposuif. 

2972. c. Amnon, primogenitus Davidis filius, Thama- 
rem sororem vitiavif. 

2974. c. Amnon, biennio post nefarium suum incestum, 
fratris Absalomi jussu interficitur, quo oves tondebantur 
tempore 1 , sub veris videlicet extremum ; regerminante 
gramine, quod demetebatur ante messem frugum paulo 
post medium primi mensis factam: ut ex Amos, cap. 7. 
ver. 1. collat. cum Josu. cap. 3. ver. 15. cap. 4. ver. 19. 
et cap. 5. ver. 10, 11, 12. Codomanus hie annotat. Ab- 
salomus vero, fratricidio peracto, Geshurem fugit in Sy- 
ria : ubi cum rege Talmaio, avo suo materno, per trien- 
nium mansit 8 . 

2977. c. Absalom, post triennale exilium, rediit Hiero- 
solymam ; patre oratione Tekoitanae vidua?, Joabo procu- 
rante, placato'. 

2979. b. Absalom, succensa Joabi segete hordeacea, 
paulo ante messem hujus anni, (sequente enim, utpote 
sabbatico, nulla in Judaea messis fuerat) ejus opera in 
conspectum [patris admittitur ; quo post reditum ab exilio 
caruerat biennium u . 

2980. Annus sabbaticus, inter suvcensionem segetis 
Joabi et conjurationem Absalomi interpositus : in quo re- 
bellis filius, comparatis sibi curribus, equis et satellitibus, 

■ 2 Sam. cap. 1 1. " Ibid. cap. 12. 

° 1 Chron. cap. 22. ver. 9. P 2 Sam. cap. 12. ver. 25. 

i 2 Sam. cap. 13. r Ibid. cap. 13. ver. 23. 

" 2 Sam. cap. 13. ver. 37, 38. cap. 15. ver. 8. 
' 2 Sam. cap. 13. ver. 3S. cap. 14. ver. 1. 23. 

■ 2 Sam. cap. 1 1. ver. 28. 30. 33. 



VETERIS TESTAMENT!. 103 

auram captare popularem et civium animos a patre Davide 
ccEpit abalienare*. 

2981. c. Exactis post unctum a Samuele Davidem an- 
nis 40. Absalomus, consiliario usus Achitophele, regnum 
paternum invasit y ; inter Paschatis et Pentecostes festum : 
ut ex novis frugibus et spicis tostis, quas Barzillai Davidi 
fugienti praebuit 2 , Codomanus colligit. 

Contra Absalomi et Acbitopbelis molitiones, David 
Psalmum tcrtium et quinquagesimum quintum oravit. Si- 
mei Benjaminita fugientem Davidem conviciis prosequi- 
tur 3 . 

Acbitophel, neglectum videns suum consilium, suspcn- 
dio vitam finivit b . 

Cassis viginti rebellium millibus, fugit Absalom ; et per- 
plexa; quercui hasrente capite, inter caelum et terrain pen- 
dulus, telis a Joabo confossus interiif. 

Post victoriam, David a tribulibus suis et dimidio po- 
pulo Israelitico domum reducitur. Tumultuantibus Is- 
raelitis, quod in rege reducendo priores non fuissent eo- 
rum partes, nova exorta est seditio, qua?, abscisso a civi- 
bus Abelis capite Sbebae filii Bicri, conjurationis primarii 
autboris, sedata est d . 

2983. c. Messe hujus anni deficiente, coepit fames, qua 
tribus annis continuis afflicti sunt Israelitae, ob Gibeonita- 
rum sanguinem a Saule et domo ejus effusum . 

2986. c. Fame adbuc durante, in principio messis hdr- 
deaceae Gibeonitae duos filios et quinque nepotes Saulis 
suspenderunt : quos Rizpa Saulis concubina a volucrium 
et bestiarum injuriis immunes conservavit, donee effunde- 
retur aqua super eos e ccelis f . 

David ossa Saulis et Jonatbanis filii ejus Jabesbo Gile- 
adis translata, simul cum septem suspensorum ossibus, 
Zela3 in sepulcbro Kisbi patris Saulis condenda curavit*. 

Varia cum Philistaeis et eorum gigantibus praelia sunt 



* 2 Sam. cap. 15. ver. I. » Ibid. ver. 7. 

■ 2 Sam. cap. 17. ver. 28. ' Ibid. cap. 10. 

h 2 Sam. cap. 17. c Ibid. cap. 18. 

1 2 Sam. cap. 19, 20. c Ibid. cap. 21. ver. 1, 2. 

' 2 Sam. cap. 21. ver. 8, 9, 10. s Ibid. vci. 12, 13, 1 1. 



104 ANN ALES 

inita : in quorum uno fatiscens David jam senex, mortis 
periculum ab Ishi-benob gigante illi intentatum aegre eva- 
sit. Qua; pugna omnium ultima fuit, cui ipse praesens in- 
terfuit h . 

2987. d. David, tentatione Satanae et ambitione sua in- 
citatus, universi populi censu instituto, iram Dei in Israeli- 
tas accendit. Unde ex omnibus tribubus, Levitica et 
Benjaminitica excepta', virorum omnium annum aetatis 20. 
excedentium k , spatio mensium 9. et dierum 20. numera- 
tione peracta 1 ; famis, vel gladii, vel pestis optio per Ga- 
dem prophetam illi est proposita : et quidem famis, vel 
trium annorum, deinceps futurorum"', vel septem", conti- 
nuatis videlicet annis tribus prions famis, et quarto, prae- 
sente hoc sabbatico qui, nova messe destitutus, priora 
damna resarcire non poterat, ac si dictum fuisset. Tres 
jam anni famis propter Gibeonitas elapsi sunt : quos mes- 
sis quidem excepit, sed propter sementis penuriam tenuis, 
et ad duorum annorum annonam .(quam sabbatici anni in- 
terventus postulat) suppeditandam impar ; ut adbuc etiam 
inediae miserias sustineat, pauperiorum saltern turba longe 
maximas. Ad hosce praeteritos annos adjiciendum nunc 
proponit tibi Deus triennium famis alteram. Atque haec 
reconciliandi ista ratio, ut ad annum hunc sabbaticum 
Davidici census bistoriam referremus, potissimum nos 
permovit. 

Peste, quam e tribus propositis David elegerat, Israeli- 
tarum una die 70. millia perierunt. Angelus Hierosoly- 
mam perdere aggressus, desistere jubetur, Deo miserente ; 
et Davide ejus jussu, holocausta et eucharistica in area 
Araunas sive Ornanis Jebusaei ofFerente . 

2988. a. David, cognoscens Dei domum in area ilia 
Ornanis fore aedificandam 1 ', materiam oranem ad structu- 
ram illius necessariam praeparavit : Salomonem f ilium et 



<• 2 Sam. cap. 21. ver. 1. 1 Chron. cap. 20. 

' 1 Chron. cap. 21. ver. 6. cum cap. 27. ver. 24. 

k 1 Chron. cap. 27. ver. 23. ' 2 Sam. cap. 24. ver. 8. 

■ 1 Chron. cap. 21. ver. 12. n 2 Sam. cap. 24. ver. 13. 

2 Sam. cap. 21. 1 Chron. cap. 21. 

P 1 Chron. c.ip. 22. ver. 1. cum 2 Chron. cap. 3. ver. 1. 



VETERIS TESTAMENTI. 105 

omnes principes Israelis cohortatus, tit opcri pcrficiendo 
strenue incumberentf 1 . 

c. Idem, numeratis Levitis, primum quidem a nato tri- 
ginta, postea vero a nato viginti annos et supra, distribu- 
tionem eorum fecit, et quibusque officia sua assignavit : 
ordine turn ecclesiastical turn civilis politiae constituto, 
anno regni sui quadragesimo r , ineunte scilicet, ante mor- 
tem anno uno et dimidio. 

Reboboam Salomoni ex Naama Ammonitissa nascitur : 
utpote 41. annorum existens, quum regnare inciperet'. 
Licet enim ipse Salomon puerum parvum se appellet*, et 
David pater puerum et tenellum fuisse agnoscat" : virum 
sapientem tamen idem pater eum nominat 1 , etiam ante- 
quam superadditae illius sapientiae cumulo a Deo donare- 
tur. Qua? tria (astas tenera, Alius genitus, et sapientia 
perspecta) de Salomone duodevicenario dici potuisse nemo 
mirabitur, qui eadem postea in Josia, annum aetatis deci- 
mum sextum agente, simul concurrisse consideraverit y . 

2989. b. David septuagenarius, belli et fugae continua- 
tis laboribus attritus, adeo effceto fuit corpore, ut panno- 
rum adjectione baudquaquam calefieret. Unde ad eum 
fovendum, Abissaga puella Sunamitis est delecta. c. Ado- 
nias, occasione ex patris infirmitate arrepta, Joabi et Abi- 
atbaris consilio atque auxilio usus, regnum occupat. De 
eo David per Bathsebam et Nathanem certior factus Sa- 
lomonem, a Zadoko sacerdote, Nathane propheta, et Be- 
naja filio Jehojada?, Gihonem perductum, regem ungi cu- 
rat. Quod audiens Adonias, ad asylum confugit : et, pre- 
bensis cornibus altaris, benignitate Salomonis liber dimis- 
sus est 2 . 

David, congregatis omnibus praefectis, cbiliarcbis, et 
centurionibus Israelis, una cum filiis et aulicis suis, turn 

'I 1 Chron. cap. 22. ver. 1, 2, 3—17, 18, 19. 

' 1 Chron. cap. 23. ver. 3. 27. cap. 24, 25, 26. ver. 31. 

1 1 Reg. cap. 14. ver. 31. 1 Chron. cap. 12. ver. 13. 

1 1 Reg. cap. 3. ver. 7. 

" 1 Chron. cap. 22. ver. 5. et cap. 29. ver. I. 

* 1 Reg. cap. 2. ver. 9. 

J 2 Chron. cap. 34. ver. 1, 2, 3. cum cap. 36. ver. 5. 

* 1 Reg. cap. 1. 



JOG ANNALES 

illos ad timendum Deum, turn Salomonem ad extrucndum 
templum cohortatus est : cujusque partis structural forma, 
atque distributionibus sacerdotum ct Levitarum ad unum- 
quodque ministerium, scripto ; auroque et argento, ad 
singula instrumenta cujusque ministerii, certo pondere, 
Salomoni traditis a . Deinde suo exemplo, et hortatu, ut 
reliqui etiam onines aurum et argentum et ass et ferrum et 
lapides ad opus domus Dei liberalissime conferrent, effe- 
cit. Tunc, gratiis Deo actis, postridie diei illius, sacrifi- 
caverunt illi juvencos mille, arietes mille, et agnos mille, 
cum libaminibus corum : denique regem secundo institue- 
runt Salomonem ; ungentes cum in summum principem, et 
Zadokum in summum sacerdotem b . 

2990. a. David, Salomonem filium prajceptis instruens, 
moritur : postquam Hebrone super Judam annis 7. et men- 
sibus G. atque Hierosolymis 33. annis super totum Israelem 
et Judam regnavisset d ; ex quibus 40. annos, quos Scriptura 
illi tribuere solet, ante constitutum regem Salomonem ex- 
egisse eum, existimare par est ; sex vero amplius menses, 
regnante Salomone supcrstitem fuisse : ita ut anni Salo- 
monis, in Scriptura commemorati, a mense primo dedu- 
cendi sint, semestri ante mortem Davidis integro. 

b. Adonias, intercedente Bathseba, Abisagam Suna- 
mitidem in uxorem a Salomone expetit : indeque, ut affec- 
tati regni reus, illius jussu occiditur. Abiathar, e poste- 
ris Eli, sacerdotio amovetur, substituto Zadoko, ex Phi- 
neasi posteris : uti prasdictum a Deo fuerat , atque ita 
summum sacerdotium a familialtbamaris ad familiam Elea- 
zari rediit, atque in ea deinceps confirmatum est. Joab, 
sibi metuens, ad Dei tentorium confugit : ubi, prehensis 
cornibus altaris, a Benaja filio Jeliojadaj interficitur ; qui 
illi, in praafectura militias, a rege sufFectus est. Simei vero, 
qui conviciis Davidem laceraverat, a Salomone ilomuin 
aedificare jussus est ; unde, ultra torrentem Kidronis, ca- 
pitis periculo egredi illi non liceret f . 



• 1 Chron. cap. 28. •> 1 Chron. cap. 20. vcr. 1—22. 

c 1 Reg. cap. 2. ver. 1 — 10. <' 2 Sam. cap. 5. vcr. 5. 

c 1 Sam. cap. 2. ver. 33. 35. < 1 Reg. cap. 2. 



VETERIS TESTAMENTI. 107 

Hadad Idumacus, audita Joabi morte, ex .^Egypto in 
patriam reversus est: quern Salomoni postea ad vanitates 
converse-, adversarium suscitavit Deus g . 

2991. a. Pharaoh rex /Egypti filiam suam Salomoni 
matrimonio conjunxit: et Gezerum, tribus Ephraimiticae 
civitatem h , quam, incolis Cananasis caosis ceperat, filias suds 
donavit 1 . Earn vero Salomon Sionem, in regiam Davidis, 
deduxit k . 

c. Salomon Gibeone, ubi tabernacuhun turn fuerat, 
mille holocausta obtulit. Ibi optione ei in somnis a Deo 
data petendi quod vellet, sapientiam elegit. Unde sapi- 
entia divinitus donatus est, aliis donis supra quam petierat 
cumulata: quae, in judicio litigantium inter se mulierum 
apparere incipiens, auctoritatem ei et reverentiam magnam 
apud subditos conciliavit 1 . 

2992. a. Salomon ab Hiramo rege Tyri per nuncios 
salutatus, juvari ab ipso petit, in materia pro structura 
templi suppeditanda : quod Hiramus certis conditionibus 
mercedis accipiens, cum eo paciscitur, et praestat. Salo- 
mon vero operarios suppeditat, adjunctis praefectis et cu- 
ratoribus™. 

s 1 Reg. cap. 11. ver. 14. 21. h Josu. cap. 21. ver. 21. 

1 1 Reg. cap. 9. ver. 10. 

* 1 Reg. cap. 3. ver. 1. 2 Chron. cap. 8. ver. II. 

1 1 Reg. cap. 3. m 1 Reg. cap. 5. 



108 ANN ALES 



JETAS MUNDI V. 



c. Anno CCCCLXXX. ab egr.essu Israelitarum ex 
/Egypto, anno quarto regni Salomonis, mensis secundi, 
qui Ziv tunc dictus est, die secundo, Maii 21. feria se- 
cunda, templi fundamenta a Salomone jacta sunt*. 

2993. b. Simei, exactis tribus annis postquam ut sedem 
Hierosolymis figeret mandatum acceperat, redieris Gatho, 
(unde duos fugitivos servos reduxerat) jussu Salomonis 
occisus est b . 

3000. a. Anno undecimo regni Salomonis, mense oc- 
tavo, qui Bui dictus est, templi structura absoluta est, 
cum omnibus rebus ejus: spatio annorum septem, ac di- 
midii". Ejus vero dedicatio in sequentem annum est di- 
lata, propter celebritatem jubilaei. 

3001. a. Jubilaeus nonus, millenarium vel chiliadem 
quartam mundi aperiens ; in quo, templi encaenia magni- 
fice a Salomone celebrata sunt. Congregatis enim ad eum 
omnibus Israelitis, mense septimo, qui Etbanim dictus est, 
area Sion in adytum, tabernaculum ac vasa sacra Gibeone 
in tbesaurum templi deducta sunt. Ubi, quum Deus prae- 
sentiae suae signum aspectabile edidisset ; Salomon in sug- 
gesto aeneo flexis genibus conceptas ad Deum preces 
effudit. Populo deinde benedicens, bourn 22. millia, 
ovium 120. sacrificavit. Atque ita festo dedicationis altaris 
septem diebus, et festo tabernaculorum aliis diebus sep- 
tem, et octavo tabernaculorum die celebrato : die demum 
mensis septimi 23. populus in tentoria sua dimissus est d . 

a 1 Reg. cap. 6. ver. 1. 37. 2 Chron. cap. 3. ver. 2. 
b 1 Reg. cap. 2. ver. 39. c Ibid. cap. 6. ver. 38. 

d 1 Reg. cap. 8. ver. 1, 2 — 65, 66. 2 Chron. cap. 5. ver. 3, 4, 5. cap. 6. 1. 
ver. 8, 9, 10. 



VETERIS TESTAMENTI. 109 

Mensis septimi dies octavus, Octobris 30. feria sex- 
ta, septcm dierum dedicationis primus fuit. Dies de- 
cimus, Novembris 1. feria prima, jejunium expiationis: 
in quo, juxta legem, clangore tubae jubilaeus erat in- 
dicendus. Dies 15. Novembris 6. feria sexta, festi ta- 
bernaculorum primus. Dies 22. Novembris 13. feria item 
sexta, tabernaculorum octavus; cujus magna erat obser- 
vatio e . Sub finem vero sequentis diei, Novembris 24. feria 
septima, peracto Sabbato, concessit populus ad tentoria 
sua. 

3012. c. Salomon, decimo tertio post extructum tem- 
plum anno, totius suae regiae structuram absolvit : viginti 
annis in utrumque opus impensis ; 7. cum dimidio in Dei, 
13. (vel 12. cum dimidio) in suae domus aedificatione per- 
actis f . 

Exactis annis illis 20. quibus asdificatae sunt domus Dei 
et regia, Salomon viginti civitates Cabulis regionis (tribui 
Asheris conterminae) a se acquisitae Hiramo regi Tyri, in 
compensationem officiorum quibus adjutus ab eo fuerat, 
obtulit : quas ab eo repudiatas ille aedificavit, et Israeli- 
tarum colonias eo deduxit^. 

Cum absolvisset Salomon utramque domum, et murum 
Hierosolymorum circumquaque ; filiam Pharaonis uxorem 
suam, ex civitate et domo Davidis in domum deduxit quam 
illi aedificaverat' 1 : aedificato etiam Gezero, quam Pbarao 
pater Cananaeis ereptam illi donaverat in tribu Ephraim- 
itica'. 

3026. c. Sesak, aliis Sesonchis dictus, in iEgypto (juxta 
chronologiam nostram ^Egyptiacam) regnum iniit : ad quern 
Jeroboam Nebati Alius fugit ; usque ad mortem Salomonis 
cum eo commoratus k . 

d Levit.. cap. 25. ver. 9. 

' 2 Chron. cap. 7. ver. 9. cum Levit. cap. 23. ver. 3C. et Joan. cap. 7. ver. 
37. 

' 1 Reg. cap. 7. ver. 1. cap. 9. ver. 10. et 2 Chron. cap. 8. ver. 1. 

B 1 Reg. cap. 9. ver. 10—13. 2 Chron. cap. 8. ver. I, 2. 

h 1 Reg. cap. 3. ver. 1. cap. 7. ver. 8. cap. 9. ver. 24. 2 Chron. cap. 8. 
ver. 11. 

1 1 Reg. cap. 9. ver. 15, 16, 17. 

k 1 Reg. cap. 11. ver. 10. cap. 12, ver. 2. 



110 ANNALES 

3029. c. Salomon, postquam relictis vanitatibus, quibus 
in senectute sua indulserat, ad saniorem mentem rediisset 
testata in libro Ecclesiastae toti Ecclesiae resipiscentia sua, 
reconciliatus Deo 1 , mortem demum obiit, quum 40. regnas- 
set annos™. 

Rehoboam, Salomonis filius, Sichemum conveniente 
toto Israele ad constituendum eum regem, duro responso 
decern tribus a se alienat : quae, accersitum ex ^Egypto, 
Jeroboam Ephraimitam Nebati filium regem sibi praefi- 
ciunt; eoque duce, et a domo Davidis (Adoramo Reho- 
boami legato interfecto) et a vero Dei cultu pariter defi- 
ciunt". In cujus casus tristem memoriam, Judaei postea 
die 23. tertii mensis, sive Sivan, anniversarium jejunium 
instituerunt. 

Hinc, regno ita distracto, Rehoboam tribui Judae et 
Benjaminis, annis 17. Jeroboam Israeli, id est, reliquis 
decern tribubus, usque ad annum 22. prasfuit p . 

Rehoboam, Hierosolymam reversus, ex tribu Judae et 
Benjaminis 180000. militibus delectis, bellum adversus eas 
gerere instituit ; sed a Deo per Semaiam prophetam mo- 
nitus, a ccepto destitif : licet continuum bellum inter 
utrumque regem fuerit, omnibus diebus eorum r . 

Jeroboam in regni sui principio Sichemum, ubi rex 
electus fuerat, a rege Abimelecho ante annos 258. diru- 
tam s , in monte Ephraimi aedificavit, ibique habitavit, do- 
nee inde procedens trans Jordanem Penuelem aedificavit', 
et Tirzaa demum regiam suam collocavit u . Ne novi vero 
subditi ab ipso deficerent, nova religionis specie eos ab 
Hierosolymis adeundis avertit : duobus aureis vitulis Be- 
thele et Dane, ut a stulto populo colerentur, propositis*. 

1 2 Chron. cap. 11. ver. 17. 

m 1 Reg. cap. 11. ver. 42. 2 Chron. cap. 9. ver. 30. 

" 1 Reg. cap. 12. 

° 1 Reg. cap. 14. ver. 21. 2 Chron. cap. 12. ver. 1, 2. 

P 1 Reg. cap. 14. ver. 20. 1 Ibid. cap. 12. 

r 1 Reg. cap. 14. ver. 30. ■ Jud. cap. 9. ver. 45. 

1 1 Reg. cap. 12. ver. 25. u Ibid. cap. 14. ver. 17. 

* 1 Reg. cap. 12. 



VETERIS TESTAMENTI. 



Ill 



REHOBOAMI. 

3030. a. 



b. Sacerdotes et Levitoc, et alii 
Israelite qui timebant Deum, a 
Jeroboamo idololatra ad Reho- 
boamum transeuntes, regnum Ju- 
dae confirmarunt per triennium : 
tot enim annis in via Davidis et 
Salomonis ambulaverunt*. 



■ 2 Chron. cap. 11. ver. 17. 



JEROBOAM. 

Jeroboam die 5. mensis 8. De- 
cemb. 6. feria secunda, festo quod 
ipse commentus erat, simile festo 
tabernaculorum Judaico, in altari 
idololatrico, Bethele extructo, vi- 
tulo suo sacrificavit*. Quo tem- 
pore, propheta quidam, ex Judaea 
a Deo missus, judicium quod olim 
executurus esset unus e posteris 
Davidis, Josias nomine, in altare 
illud et sacerdotes ejus denuncia- 
vit ; quod et prcesentibus prodi - 
giis in altare atque regem ipsum 
confirmavit b . A quo idololatrice 
hujus primo exercitio, et divini in 
earn judicii denunciatione publica, 
arcessendum est initium 390. an • 
norum iniquitatis Israelis . 

Propheta ille, ab alio propheta 
Bethelita oraculi praetextu decep- 
tus, contra Dei mandatum cibum 
Bethele sumpsit : eamque ob rem 
in itinere a leone interfectus est ; 
quo cognito, Bethelita honorifice 
eum sepeliit, et filios dc vaticinii 
illius fide informavitf 1 . 

Jeroboam in defectione persis- 
tens, rcjectis sacerdotibus filiis 
Aaronis et Levitis, fecit e populo 
sacerdotes excelsorum''. UndeDei 
sacerdotes et Levitas, praediis sub- 
urbans et possessionibus suis de- 
relictis, in Judacam abierunt : quos 
et secuti ex omnibus tribubus Is- 



a 1 Reg. cap. 12. ver. 32, 33. 

b Ibid. cap. 13. cum 2 Reg. 
cap. 23. ver. 16, 17. 

c Ezek. cap. 4. ver. 5. 

d 1 Reg. cap. 13. cum 2 Reg. 
cap. 23. ver 17, 18. 

,! 1 Reg. cap. 13. ver. 33, 34. 
2 Chron. cap. 11. ver. 14, 15. et 
cap. 13. ver. 9. 



112 



ANNALES 



3032. d. Rehoboam in regno 
confirniatus, reliquit legem Domi- 
ni, et totus Israel cum eo b . Judoei 
enim, qui lapsos Israelitas exem- 
plo suo ad pcenitentiam provocare 
debuissent, provocarunt Deum 
peccatis suis, quibus peccarunt su- 
pra quam omnia quae fecerant 
majores eorum. Nam extruxe- 
runt etiam sibi excelsa, et statuas, 
ac lucos, super omnem collem 
altum, et sub omni arbore virente : 
facientes secundum omnes abomi- 
nationes gentium, quas ejecerat 
Dominus a facie eorum c . 

3033. c. Anno quinto Reho- 
boami, Sesak rex iEgypti (a Jero- 
boamo fortasse invitatus, qui cum 
illo vixerat ; ut ad annum mundi 
3026. est annotatum) 1200. cur- 
rus, 60000. equites, innumerum- 
que populum ex jEgypto, Luboeis, 
Succaeis, et Cusitis, in Judaeam 
eduxit ; et munitis ejusdem civi- 
tatibus captis, Hierosolymam us- 
que pervenit. Ubi rex et principes 
praedicatione Semajae prophetae ad 
resipiscentiam perducti, liberati- 
onis quidem promissionem a Deo 
acceperunt, sed ejusmodi quae 
magno ab ipsis pretio esset redi- 
mcnda. Thesauros enim domus 
Dei accepit jEgyptius, et thesau- 
ros domus regis, et omnia scuta 
aurea quae fecerat Salomon ; pro 
quibus aenea Rehoboam substi- 
tuit" 1 . 

b 2 Chron. cap. 12. ver. 1. 

c 1 Reg. cap. 14. ver. 22, 23, 
24. 

d Ibid. cap. 14. ver. 25. 2 Chron. 
cap. 12. ver. 2—12. 



raelis, qui dedebant animum suum 
ad requirendum Deum Israelis, 
Hierosolymam venerunt ad sacri- 
ficandum Deo majorum suorum 1 . 



f 2 Chron. cap. 11. ver. 13, 
14. 16. 



VETERIS TESTAMENTS 



113 



3046. c. Abiah, anno Jerobo- 
ami 18. ineunte, patri Rehoboa- 
mo defuncto in regno succedit : et 
regnat triennio e . 

3047. c. Abia cum suorum 400. 
et Jeroboamo cum suorum 800. 
millibus, pugnam ineuntibus ; Ab- 
iah Deo confisus, insignem repor- 
tavit victoriam, ceesis 500. Israeli- 
tarum millibus : quanta hominum 
cades uno in praelio nunquam 
facta fuisse legitur. Deinde vic- 
toriam persecutus, Bethelem ce- 
pit, ubi alter vitulorum erat, et 
Jesanam et Hephravin, cum villis 
earum f . 

3049. e. Asa, anno Jeroboami, 
vigesimo completo, patri A bias de- 
functo in regno succedit: quod 
annis 41. tenuits. 

3050. a. Jubilaeus decimus 
d. 



3051. d. 



' 1 Reg. cap. 15. ver. 1, 2. 2 
Chron. cap. 13. ver. 1 2. 
' 2 Chron. cap. 13. 
8 1 Reg. cap. 15. ver. 8,9, 10. 
VOL. VIII. 



I!) 



2 22. 



1.2 



Nadab, anno secundo Asa:, pa- 
tri Jeroboamo defuncto in regno 
succedit : quod ad secundum tan- 
tum annum produxite. 

Nadab, Gibbethonem. Philistas- 
orum obsidens, a Baasa.'lssacarita 
occiditur, anno tertio Asa?: eo- 
demque anno Baasa illi in regno 
succedens, totam Jeroboami stir- 



* 1 Reg. cap. 15. ver. 25. 



114 



ANNALES 



3053. c. Decennium pacis con- 
tinuum terra largitus est Deus' 1 ; 
usque ad annum regni Asae 15. 
sive 35. regni ipsius ab Israelitico 
divisi* ; quo tempore pius rex Asa 
publicam idololatriam sustulit, et, 
regno reformato, civitates Judae 
contra hostes munivit k . 

3055. d. Asae natus est Jeho- 
saphatus, ex matre Azuba, qui 
postea annorum 35. ipsi in regno 



3063. c. Anno decimo quinto 
Asae ineunte, Zerach TEthiops 
cum innumero exercitu Cushae- 
orum suorum (Arabiam Petraeam 
et Desertam, ut videtur, inco- 
lentium) atque Lubaeorum nu- 
mero 1000000. praeter eos qui e 
curribus pugnabant, Judaeam in- 
vadit. Quibus occurrens Asa, cum 
300000. e Juda et 280000. e Ben- 
j amine; Dei nomine invocato, 
eos fusos caesosque spoliat. De - 
inde ab Azaria propheta incitatus, 
subditos suos et Israelitarum qui 
ad eum defecerant plurimos Hie 
rosolymam congregavit mense ter- 
tio, in quern festum Pentecostes 
incidit: ubi sacrilicarunt Domino 
de praeda, boves 700. et pecudum 
septem millia, fcedusque cum Deo 
solenniter renovarunt. Asa quo- 

h 2 Chron. cap. 14. ver. 1. 6. 
i Ibid. cap. 15. ver. 10. 19. 
k Ibid. cap. 14. 

1 1 Reg. cap. 22. ver. 42. 2 
Chxon. cap. 20. ver. 31. 



8 


8 


9 


7 


11) 


8 


11 


9 


12 


10 


13 


11 


14 


12 


1,5 


13 



pern perdidit ; et ad annum usque 
24. regnum tenuit b . 



" 1 Reg. cap. 15. ver. 27, 28, 
29. 33. 



VT.TERIS TESTAMENTS 



115 



que inceptam regni reformationem 
persecutus, Mahacam aviam suam 
idololatriae patronam amovit ne 
esset Augusta : et res a se et pa- 
tre suo consecratas in domum Dei 
intulit™. 
3064. c. 



d. Asa mercede conduxit Ben- 
hadadum regem Syriae ad impedi- 
endum Baasam : atque ex lapidi- 
bus et lignis ab eo Ramam com- 
portatis Gebam et Mizpam aedifi- 
cavit. Idem Hananem prophe- 
tam, ob imploratum regis Syriae 
auxilium ipsum reprehendentem, 
in earcerem conjecit : et quosdam 
etiam e populo oppressit tempore 
illo". 



•" 2 Chron. cap. 14. ver. 9. cap. 
15. ver. 1. 10, 11, 12. 16. cap. 16. 
ver. 8. 

" Ibid. cap. 16. 



ia 



M 



Baasa, cum videret Asam reli- 
gionem instaurasse, et multos in 
regno suo ad eum defecisse, ut in 
fcedus Dei convenirent' : bellum 
cum eo habuit omnibus diebus 
suis k : indeque hoc anno, qui 36. 
regni Asae (id est, regni Judas ab 
Israele divisi, quod turn obtinebat 
Asa) numeratur, ascendens contra 
Judam, aedificavit Ramam : ne si- 
neret egredi aut regredi quem- 
quamadAsam regem Judas'. 

Ben-hadad rex Syriae, missis 
copiis suis contra civitates Israelis, 
percussit Ijonem Asheritarum, 
Danem Danitarum, Abel-bethma- 
acam Manassitarum, et tractum 
Cinnereth cum tota terra Naph- 
thali. Unde destitit Baasa ab 
sedificanda Rama, et Thirzse re- 
sedit™. Fuit autem Benhadad 
iste filius Tabrimmonis, filii He- 
zionis", sive Rczonis, primi Syro- 
rum Damascenorum regis ; a quo 
Hadadi nomen ad posteros tra- 
ductum fuisse scripsit Nicolaus 
Damascenus , ubi quod Nicolaus 
ait, eorum tertium, cladem avi 
temporibus acceptam redimere vo- 
lentem, expeditione contra Judaeos 
facta Samariam vastavisse ;" de 
invasa a Benhadado, Achabi tem- 



1 2 Chron. cap. 15. ver. 9. 

k 1 Reg. cap. 15. ver. 16. 32. 

1 2 Chron. cap. 16. ver. 1. 

m 1 Reg. cap. 16. ver. 20, 21. 
2 Chron. cap. 16. ver. 4, 5. cum 
Esai. cap. 9. ver. 1. 

n 1 Reg. cap. 15. ver. 18. 

• Apud Josephum lib. 7. Anti- 
quit, cap. 6. (al. 5.) 
li 



UG 



ANNALES 



3»74. d. 



3075. d. 



3077. d. 



3079. d. 



27 



17 


15 


18 


16 


19 


17 


20 


18 


21 


19 


22 


20 


23 


21 


24 


22 


25 


23 


26 


24.1 



poribus, Samaria Josephus inter- 
pretaturP. 



Baasae defuncto, et Tirzse se- 
pulto, filius Ela successit anno 
26. Asa*. 

Anno secundo Else, vigesimo 
septimo Asa?, Ela cum tota fami- 
lia Baasae, e medio tollitur a Zim- 
ri : qui Tirzae diebus septem reg- 
num occupavit. Sed populus cas- 
tra habens contra Gibbethonem 
Philistaeorum, regem constituit 
Omrin principem militia? : quo 
Tirzam obsidente, Zimri se cum 
domo regia combussit 1 ". 

Schismate in populo Israelitico 
orto ; pars una Thibnin Ginathi 
filium constituit regem, pars al- 
tera secuta est Omrin : sed fir- 
mior erat populus qui sequebatur 
Omrin 8 . 

Achabo filio Omri nata fuisse 
videtur Atbalia ; annis 42. ante- 
quam regnaret in Juda filius ip- 
sius Ahaziah*. 

Omri, mortuo oemulo Thibni, 
solus regnare incipit, anno 31. 

Asa?". 



P Vid. sup. ann. iiumdi 2960. et 
infra, ann. 3103. 

1 1 Reg. cap. 16. ver. 8, 9, 10. 

r 1 Reg. cap. 16. ver. 15, 16, 
17, 18. 

■ 1 Reg. cap. 16. ver. 21, 22. 

' 2 Chron. cap. 22. ver. 2. cum 
cap. 21. ver. 6. 

u 1 Reg. cap. 16. ver. 23. 



VETER1S TESTAMENTI. 



117 



3080. d. Jehosaphato filius Je- 
horamus nascitur ; annis 32. ante- 
quam ilium regni consortem face- 
ret . 



3086. d. 



3087. d. Asa anno regni 39. 
ex pedum doloribus cegrotans, ad 
medicos, non ad Deum recur- 
riXP. 



3090. c. Asa anno regni 41. 
desinente, mortuus, in cubili spe- 
ciebus aromaticis impleto, quod 
sibi in civitate Davidis paraverat, 
sepultus esfi. Bono patri melior 
successit filius Jehosaphat : qui 
anno Achabi quarto, desinente 
regnum suscipiens, annis 25. illud 
tenuit r . 

3092. c. Jehosaphat, regno con - 
firmato, atque excelsis et lucis 
amotis, anno regni sui 3. Levitas 
cum principibus ad populum in- 
stituendum per civitates mitten- 
dos curat : dum Deus hostium 
alios cohibet, alios ei subjicit". 



'* 2 Reg. cap. 8. ver. 17. 2 
Chron. cap. 21. ver. 20. 

P 2 Chron. cap. 16. ver. 12. 

i 2 Chron. cap. 16. ver. 13, 14. 

' 1 Reg. cap. 22. ver 41, 42. 2 
Chron. cap. 20. ver. 31. 

' 2 Chron. cap. 17. ver. 7. 



32 



33 


7 


34 


8 


33 


9 


36 


10 


37 


11 


38 


12. 1 



3 'J 



4 


8 


5 


9 


6 


10 


7 


11 



Quum Tirzae sex annis regnasset 
Omri, regni sedem inde transtulit 
Samariam, in monte Samronis a 
se aedificatam, quern a Semero 
quodam emerat 1 . 



Omri moritur, et Samariae se- 
pelitur. Malo patri successit pejor 
filius Achab : qui ad annum us- 
que 22. regno prjefuit'. 



1 1 Reg. cap. 16. ver. 23, 24. 
r Ibid. cap. 16. ver. 28, 29. 



118 



ANNALES 



3097. d. Athalia filia Achabi 
regis Israelis, nupta Jehoramo 
filio Jehosaphati regis Judre, (qua? 
.iffinitas ilia est, qua Jehosapha- 
tum Achabo se junxisse, Scriptura 
memorat' :) Ahaziam i'U peperit ; 
qui annos 22. natus, illi in regno 
postea successit". 

3099. a. Jubilaeus undecimus. 



3103. c. 



3104. d. 



3105. 



3106. d. Jchosaphatus, Achabi 
excmplo, Jehoramum filium suum 
proregem instituit. Unde Jeho- 



1 2 Chron. cap. 18. ver. 1. 

" 2 Reg. cap. 8. ver. 18. 26, 27. 
2 Chron. cap. 22. ver. 2. cum cap. 
21. ver. 6. 



8 12 



23 



16 



9 


13 


10 


14 


11 


15 


12 


16 


13 


17 


11 


18 



lil 



17 



20 



21. 1 



Ben-hadad rex Syrise, congre- 
gatis omnibus copiis suis, et 32. 
regulis secum, Samariam obsidet : 
unde magna accepta plaga, fuga- 
tus recessit 1 . 

Vertente anno, ascendit iterum 
Ben-hadad Aphekum in bellum 
contra Israelitas: ubi, maxima 
clade affectus, Achabo se dedidit. 
Quern Achab honorifice accepit, 
et fcedere icto dimisit : ob quod 
poena illi a Deo per prophetam est 
denunciata a . Unde per triennium 
inter Syriam et Israelem belli ces- 
satio fuit b . 

Achab, recusata sibi a Nabotho 
vinea, Eeger decumbit. Jezebel, 
ejus uxor, Nabothum falsis testi- 
bus oppressum lapidari curat; et 
Achabum in vinese possessionem 
mittit. Quam ob rem Elias pro- 
pheta Achabo cum tota ejus pos- 
teritate et ipsi Jezebelae excidium 
denunciat. Achab exterrefactus, 
temporaria pcenitentia sententia; 
executionem prorogat**-. 

Achab, anno decimo septimo Je- 
hosaphati, filium suum Achaziam 
regem, vel potius proregem, con- 
stituit" 1 . 

" 1 Reg. cap. 20. 

» Ibid. 

b 1 Reg. cap. 22. ver. 1. 

c 1 Reg. cap. 21. 

d 1 Reg. cap. 51. 



VETERIS TESTAMENTS 



119 



ram Achabi filius, qui fratri Acha- 
zia; in regno Israelitico anno 18. 
Jehosapbati successit", anno se- 
cundo Jehoram filii Jehosaphati 
regnare coepisse dicitury. 

3107. d. Jehosaphatus ad in- 
visendum Achabum, anno tertio 
post pacem ab eo cum Syris ini- 
tam exacto, descendens; ad op- 
pugnationem Ramotharum Gil- 
eadis ab eo invitatur: cui obse- 
cundans, non sine magno vitae dis- 
crimine inde elabitur*. 

Domum reversus, quod regi im- 
probo auxiliatus fuisset, a propheta 
Jehu filio Hanani reprehenditur a . 

3108. a. Cum pararet classem 
Jehosaphatus quae Ophirum pro- 
ficisceretur auri causa, et Achazia 
impius Achabi filius expeditionis 
vellet esse socius : primum qui- 
dem non acquievit b ; sed tandem 
persuasus est Ideo Deus, per 
prophetam Eliezer, filium Doda- 
va;, ilium reprehendit, et naves 
ejus confregit c . 



* 2 Reg. cap. 3. ver. 1. 

* 2 Reg. cap. 1. ver. 17. 

1 1 Reg. cap. 22. ver. 2. 2 
Chron. cap. 18. 

a 1 Chron. cap. 19. ver. 1, 2. 

b 1 Reg. cap. 22. ver. 49. 

r 2 Chron. cap. 20. ver. 35, 36, 
37. 



1 I 



22.2 



Achab, adjuncto sibi Jehosa- 
phato, ad oppugnationem Ramo- 
tharum Gileadis profecturus, et 
400. suos pseudo-prophetas et Mi- 
chaiam verum Dei prophetam de 
eventu consulit : illis omnia faus- 
ta, hoc certam illi cladem praedi- 
cente. Juxta cujus verbum, is 
in pra-lio, licet dissimulato habitu 
pugnans, occiditur, et Samariae 
sepelitui*. 

Eo mortuo, Moab ab Israele 
defecit f : quae inde a Davidis tem- 
poribus eidem subjecta fuerat?. 



Achazia, rex Israelis, per quen- 
dam clathrum in ccenaculo suo 
Samariae cadens, aegrotavit : et de 
sanitate recuperanda Baal-zebu- 
bum Deum Ekronitarum consu- 
luit. Elias propheta duos piacfcc- 
tos quinquagenis, cum quinqua- 
genis eorum, ab Achazia ad ip- 
sum adducendum missos, igne 
ccelesti consumpsit. Deinde 'cum 
tertio ad Achaziam profectus, 
mortem illi denunciavit 1 '. Quam 
ille obiit ; postquam biennium, 

e 1 Reg. cap. 22. 2 Chron. cap. 
18. 

' 2 Reg. cap. 1. ver. 1. et cap. 
3. ver. 5. 

s 2 Sam. cap. 8. ver. 2. 

•' 2 Reg. cap. 1. 



120 



AN N ALES 



3109. c. 



IS 



20 



3112. c. Jehosapbat, jam se- 
nior, regni et familiae suae rebus 
componendis intentus, reliquis 
quidem filiis dona multa, cum ci- 
vitatibus munitis in Juda, distri- 
buit : maximum vero natu Jeho- 
ramum, cui antca vicariam potes- 
tatem communicaverat, regni se- 
rum conslituit consortem, Jeho- 
rami Israelitici regis anno quinto, 
quo per octo annos ille potitus 
est' 1 . 



<> 2 Chron. cap. 21. ver. 2, 3. 5. 
20. 2 Reg. cap. 8. ver. 16, 17. 



21 

22 
23. 1 



24.2 
25.3 



partim cu:n patre, partim solus, 
in regni administratione exegis- 
set 1 . 

Achazias defuncto successit in 
regno frater ipsius Jehoramus 
Achabi Alius, anno Jehosaphati 
decimo octavo desinente : et reg- 
navit 12. annis k . 

Elias curru igneo in coelum sub- 
latus est : in munere prophetico 
successore Elisaso relicto 1 . 

Tres reges, Israelis, Judse at- 
que Edomi, adhuc regi Judae sub- 
ject!, conjunctis copiis rebelles Mo- 
abitas oppugnant : Elisaeo prophe- 
ta exercitui aquam miraculose 
subministrante, et victoriam pro- 
mittente. Me6ah rex Moabita- 
rum, Kir-haresethae ^se cum suo- 
rum reliquiis includere coactus, 
eruptione inde facta tilium regis 
Edomaeorum primogenitum, qui 
regnaturus erat pro eo, eaque de 
causa, Amosis capite secundo, ver- 
su primo rex Edomaeorum appel- 
latur, cepit, et eum in holocaus- 
tum super murum obtulit™. 



1 1 Reg. cap. 22. ver. 51. 
k 2 Reg. cap. 3. ver. 1 . 
1 2 Reg. cap. 2. 
■ 2 Reg. cap. 3. 



VETERIS TESTAMENTI. 



121 



3115. c. Jehosaphato mortuo, 
et in civitate Davidis sepulto e , op- 
timi regis pessimus filius Jehora- 
mus, solus per quadriennium reg- 
navit : qui in regno ita confirma- 
tus, omnes fratres suos, et aliquos 
etiam e principibus Israelis inter- 
fecit'. Edomaei, qui a diebus Da- 
vidis? Judae suberant, jam defece- 
runt : et, licet a Jehoramo per- 
cussi, a jugo tamen ipsius, juxta 
Isaaci vaticinium h , deinceps peni- 
tus sese liberarunt. Libna quo- 
que sacerdotum in tribu Judae ci- 
vitas 1 , eodem tempore defecit k . 

3116. a. Jehoramus, improbae 
uxoris suae Athalise consilia secu- 
tus, in Juda ipsisque Hierosolymis 
Baaliticam familiae soceri sui Acha- 
bi idololatriam statuit ; et ad earn 
subditos suos compulit. Inde 
scripto ab Elia propheta, ante- 
quam assumeretur, relicto, objur- 
gatu3 est : pcenarum, quae insecu- 
tae sunt, denunciatione addita. 

c. Primum enim excitavit ad- 
versus eura Philistaeorum et Ara- 
bum turmas : qui in Judaeam ir- 
rumpentes, abduxerunt omnes fa- 
cultates quae inventae sunt in domo 
regis, una cum filiis et uxoribus 
ejus ; ita ut reliquis omnibus filiis 
interfectis solus illi relictus fuerit 
eorum minimus, Jehoacbaz 1 , qui 
et Achazia et Azaria, ipsius in 
regno successor™. 

3117. c. Post haec percussit Je- 



e 1 Reg. cap. 22. ver. 50. 2 
Chron. cap. 21. ver. 1. 

• 2 Chron. cap. 21. 

* 2 Sam. cap. 8. ver. 14. 

11 Genes, cap. 27. ver. 40. 
1 Josu. cap. 21. ver. 13. 
k 2 Reg. cap. 8. ver. 20,21,22. 
2 Chron. cap. 21. ver. 8, 9, 10. 
' 2 Chron. cap. 21. 
m 2 Chron. cap 22. ver. 1. C. 



10 



122 



ANNALES 



horamum Dens intestinorum mor- 
bo incurabili : quo per biennium 
cruciatus est". 

3118. d. A patre morbo gravi- 
ter laborante prorex constitutus est 
Achazia, anno II. Jorar.ii filii 
Achabi . 

3119. c. Jehoram, exeuntibus 
intestinis, misere moritur ; et in 
civitate Davidis, sea non in sepul- 
chris regum, inglorie sepeliturP. 
Successit Achaziah, Alius ejus, an- 
no duodecimo Jorami fiii Acha- 
bi j et anno uno regnavit Hiero- 
solymis. Hie etiam consiliis im- 
proba: matris Athaliffi et doraus 
Achabi, post mortem patris, aus- 
cultans, cultus Baalitici patronus 
cxtitifi. 

Achaziae natus est, ex matre 
Zibia e Beersheba, filiorum mini- 
mus Joash ; qui septem annorum 
puer rex postea declaratus esf. 

3120. b. 



« 2 Chron.cap. 21. ver. 15. 18, 

19. 

° 2 Reg. cap. 9. ver. 29. 

P 2 Chron/cap. 21. ver. 19, 20. 

'i 2 Reg. cap. 8. ver. 25. 27. 
2 Chron. cap. 22. ver. 1, 2, 3, 4. 

r 2 Reg. cap. 11. ver. 21. 2 
Chron. cap. 24. ver. 1. 



11 



12 



Adversus Hasaelem, Benhada- 
clo, uti prsedixerat Elisaeus, in reg- 
no Syrise nuper succedentem, Je- 
horamus rex Israelis et Achazia 
Judse conjunctas copias Ramothas 
Gileadis eduxerunt : ubi a Syris 
percussus Jehoramus, ad curanda 
vulnera Jezreelem se subduxit". 
Unus e filiis prophetarum ab Eli- 
saeo Ramothas missus, Jehu fili- 
um Jehosaphati filii Nimshi in re 
gem Israelitarum unxit : et Dei 
mandatum d? exscindenda domo 
Achabi illi aperit. Qui in castris 
rex [a ducibus confirmatus, Jez- 
reelem properavit: ibique Jeho- 
ramum et Jezebelam occidit . In- 

" 2 Reg. cap. 8. 
2 Reg. cap. 9. 



VETERIS TESTAMENTI. 



123 



c. Achazia, ab expeditione ad- 
versns Hazaelem Ramothis Gile- 
adis reversus, ad invisendum Je- 
horamum Israeliticum, ex accep- 
tis vulneribus male se habentem, 
Jezreelem descendit. Ubi Jehu 
filios cognatorum ipsius rainis- 
trantes ei et principes Judse inve- 
niens, interfecit eos : deinde ip- 
sum Achaziam quserens, qui Me- 
gidduntem fugerat, in ascensu 
Guns qui est ad Jiblehamum, in 
tribu Manassis, deprehensum, in 
curru percuti mandavit. Qui inde 
a servis suis sepultus est in civi- 
tate Davtdis 3 . Samariam quoque 
pergens Jehu, et 42. agnatis Acha- 
ziae occurrens, qui Jezreelem des- 
censuri erant ad salutandum filios 
regis, eos ad unum omnes jugu- 
landos curavit t . 

Athalia, filia Achabi, videns 
mortuum esse filium suum Acha- 
ziam, occupato regno, totum se- 
men regium domus Judae perdi- 
dit. Verum Jehosheba Jorami 
regis filia, et Jehoiadse sacerdotis 
primarii uxor, Joashum infantem, 
Achaziae fratris sui filium, cadi 
cum nutrice sua subductum, per 
sex annos quibus Athalia dominata 
est in domo Dei abscondit". 



3126. c. Jehoiada sacerdos Jo- 
asum septennem populo producit, 
regem ungit, Athaliam occidit, et 
cultum Dei instaurat : aede Baalis 
cversa, et Matthane sacerdote il- 



* 2 Reg. cap. 9. 2 Chron. cap. 
22. 

1 2 Reg. cap. 10. ver. 13, 14. 

" 2 Reg. cap. 11. ver. 1, 2,3. 
2 Chron. cap. 22. ver. 10, II, 12. 



2 


2 


1 


3 


1 


4 


.". 


5 


fi 


6 


1 


7 



de Uteris Samariam missis, Achabi 
septuaginta filios jugulandos cu- 
ravit : factum suum populo ex 
Eliae prophetia probans. Turn, 
assumpto secum Jehonadabo filio 
Rechabi, Samariam ipse veniens, 
reliquum totum genus Achabi et 
omnes sacerdotes Baalis e medio 
sustulit. Cultu tamen Baalis 
abolito, a Jeroboami vitulis aureis 
nonrecessit: sed illius jam inve- 
teraUe apud Israelitas idololatriae, 
annis quibus regnavit octo et vi- 
ginti, patronus extitiU'. 



t> 2 Reg. cap. 
39. 



10. ver. 28, 29. 



124 



ANNALES 



lius ante ipsa altaria trucidato*. 








Joas vero, anno septimo Jehu in- 








cipiens, annis 40. regnavit Hiero- 








solymisy : quadragesimi tamen 








anni diebus tantum paucis deli- 








batis. 










2 


S 






3 


9 






4 


10 






5 


11 






6 


12 






7 


13 






8 


14 






9 


15 






10 


16 






11 


17 






12 


18 






13 


19 






14 


20 




3140. c. Amasias, ex Joaso re- 


15 


21 




ge et Jehoadana Hierosolymitana 








nascitur. Erat enim 25. annorum, 








cum regnare inciperet 1 . 










16 


22 






17 


23 






18 


24 






19 


25 






20 


26 






21 


27 




3147. d. Joas sacerdotes, ex 


22 


28 




collecta viritim pecunia, templum 








Dei resarcire jubet a . 








3148. a. Jubihsus duodecimus. 








c. Joas, lente in temp'.o restau- 


23 


1 


Jehoachaz patri Jehu defunc- 


rando procedentibus sacerdotibus, 






to succedit, anno vigesimo ter- 


anno regni vigesimo tertio a Je- 






tio Joasi tilii Achazia? ; et an- 


hoiada sacerdote primario, et aliis 






nis 1 7. regnaf. Ciijus diebus om- 


opus perficiendum curat b . 






nibus Hazael rex Syria? Israelitas 


* 2 Reg. cap. 11. ver. 4 — 21. 






i 2 Reg. cap. 13. ver. 1. 


2 Chron. cap. 23. ver. 1 — 21. 








t 2 Reg. cap. 12. ver. 1. 2 








Chron. cap. 24. ver. 1. 








z 2Reg.cap. H.ver. 2. 2Chron. 








cap. 25. ver. 1. 








a 2 Reg. cap. 12. 2 Chron. cap. 








24. 








b 2 Reg. cap. 12. ver. 6, 7. 2 








Chron. cap. 24. ver. 5, 6. 









VETERIS TESTAMENTI. 



125 



3163. c. 



3164. c. Zacharias sacerdos, fi- 
lius Jehoiadae, Israelitas ad idolo 
latriam postmortem patris sui lap- 
sos reprehendens, lapidibus ex 
praecepto regis obrutus ab eis est 
in atrio domus Domini"'. 

3165. c, Vertente anno, copiae 
Hazaelis regis Syria 1 , quamlibet 
exiguae, Judam et Hierosolymam 
invadentes, perdiderunt omnes 
principes populi, et omnem prae- 
dam eorum ad regem suum mise- 
runt. Cum autem discessissent 
illae a Joaso, quern morbis gravis- 
simis laborantem reliquerunt ; 
conjuratione facta servi ipsius, 
Zachariae caedem ulti, in lecto de- 
cumbentem trucidarunt, ineunte 
regni sui anno quad rage si mo d . 
Cui succedens filius Amasias an- 
no Joasi Israelitici 2. desinente, 
regnavit 29. annos e . qui in regno 

r 2 Chron. cap. 24. 

d 2 Chron. ver. 1. 23, indeque 
ad fin. cum 2 Reg. cap. 12. ver. 1. 
17. ad fin. 

p 2 Reg. cap. 14. ver. 1, 2. 



M 



40. 1 



24 
25 


2 
3 


26 


4 


27 


5 


28 


6 


29 


7 


30 


8 


31 


9 


32 


10 


33 


11 


34 


12 


35 


13 


36 


14 


37 


15 


n 


16.1 



17.2 



oppressit r : crudelitatem in illos 
exercens, quam Elisaeus propheta 
pnedixerat 8 . 



Joas filius Jehoachazi a patre 
regni particepsfactus est, anno 37. 
desinente, Joasi regis Judae : et 
16. regnavit annis 1 . 



Jehoachaz filius Jehu mortuus 
est, Samarise sepultus ; quum annis 
17. regnasset". Joas vero rex, non 
longe post patris exequias, Elisse- 
um prophetam jamjam moriturum 
invisisse videtur: quern lachryma- 
bundus de misero regni statu con- 
sulens, tribus vicibus percutiendos 
abipso fuisse Syros, rcsponsum ac- 
cepit w . 



r 2 Reg. cap. 13. ver. 3. 7. 22. 
• 2 Reg. cap. 8. ver. 12. 
1 2 Reg. cap. 13. ver. 10. 
■ 2 Reg. ver. 1. 9. 
w 2 Reg. a vers. 14. ad 20. 



126 



ANNALES 



confirmatus, servos suos interfecit, 
qui percusserant regem patrem 
suum : parcens tamen ipsorum li- 
beris, juxta legem a Deo per Mo 
sem praescriptam f . 



3168. 



3178. c. Amasiae regi uxor Je- 
cholia Hierosolymitana filium Uz- 
ziam sive Azariam peperit: utpote 
sexdecim setatis annos agentem, 
quum post patrem regnare incine- 
rate. 

Amasias, victoria adversus Edo- 
maeos nuper parta insolescens, an- 
no hoc regni sui decimo quarto 
(ut est apud Josephum, libro nono 
antiquitatum capite decimo) Joa- 
sum regem Israeliticum provo- 
cans inito apud Bethshemeshum 
proslio, superatur et capitur : sed 



f 2 Reg. cap. 14. ver. 5, 6. 
2 Chron. cap. 25. ver. 3, 4. 

8 2 Reg. cap. 15. ver. 2. 2 
Chron. cap. 26. ver. 2. 



5 


7 


6 


8 


7 


9 


8 


10 


9 


11 


10 


12 


11 


13 


12 


14 


13 


15 


M 


16 



Jeroboamus II. a patre Joaso, 
ad bellum Syriacum profecturo, 
(in quo gerendo Benhadadum, 
qui patri Hazaeli in regno Syria; 
successerat, tribus prseliis vicit ; 
et civitates, a patre Jehoachazo a- 
missas, e manu illius recuperavif.) 
in regni consortium assumptus fu- 
isse videtur : ut ea ratione, Jerobo- 
ami hujus anno vigesimo septimo 
Azarias rex regnare ccephse in- 
telligatur!'. 



Joas rex, victo et capto Amasia 
rege Judre, perrupit in muro Hie- 
rosolymorum,a porta Ephraimi us- 
que ad portam angularem, qua- 
dringentos cubitos : deinde, ac- 
ceptis domus Domini et regiae 
(hesauris omnibus, Samariam re- 
versus est z . 



» 2 Reg. cap. 13. ver. 25. 
y 2 Reg. cap. 15. ver. 1. 
2 2 Reg. cap. 14. ver. 13, 14. 
2 Chron. cap. 25. ver. 23, 24. 



VETERIS TESTAMENTI, 



127 






gravi mulcta affectus, datis obsidi- 








bus, dimittitur h . 








3179. c. 


15 


1 


Annis vero 15. ante mortem 
Amasise defuncto Joaso, succedens 
fiiius Jeroboamus, ab anno ejus- 
dem decimo quinto per annus 41. 
regnum Samaritanum obtinuit a . 

Per hunc servavit Dens Is- 
raelem : recuperata illi Damasco 
et Hamatha, qua; jure ad tribum 
Judse pertinuerant b ; etantiquo il- 
lius termino c ab aditu Hamatha' us- 
que ad mare campestrium : secun- 
dum verbum Domini, quod locu- 
tus fuerat per Jonam filium Am- 
mitthai prophetam' 1 . 




16 


2 






17 


3 






18 


4 






19 


5 






20 


6 






21 


7 






22 


8 






23 


9 






24 


10 






25 


11 






26 


12 






27 


13 






28 


14 




3194. e. Amasias, facta Hiero- 


29 


15 




solymis adversus eum conjura- 








tione, Lacishum fugit : ubi inter- 








fectus est, et inde deportatus ad 








sepulturam in civitatem Davidis 1 . 








Cui succedens filius Uzzias sive 








Azarias anno 27. Jeroboami Is- 


1 


16 




raelitici (ex quo regni paterni 








particeps ille factus est ; lit supra, 








annomundi 3168.) annis 52. reg- 








navit Hierosolymis*. 








Sub hoc non minus floruit reg- 








num Judae, quam sub tequali ejus 








Jeroboamo II. regnum Israelis. 








Quamdiu enim Zacharise consilia 








h 2 Reg. cap. 14. 2 Chron. 






a 2 Reg. cap. 14. ver. 23. 


cap. 25. 






b 2 Sam. cap. 8. ver. 6. 2 


1 2 Reg. cap. 14. ver. 19, 20. 






Chron. cap. 8. ver. 3. 


2 Chron. cap. 25. ver. 27, 28. 






c Num. cap. 13. ver. 21. 


k 2 Reg. cap. 15. ver. I, 2. 






d 2 Reg. cap. 14. ver. 25. 27, 28. 



128 



ANNALES 



secutus, pietati studuit ; Dei prse- 
sidio fultus, Philistaeos et alios 
vicinos hostes subjecit et regnum 
confirmavit ; ut fusius in libro se- 
cundo Chronicorum, capite vige- 
simo sexto, a versu secundo ad 
decimum sextura exponitur. 



3197. a. Jubilasus decimus ter- 
tius, duorum Aorentissimorum re- 
gum tempore actus ; sub quibus 
etiam insignes propheta; in utro- 
que regno claruerunt, ut in Juda, 
evangelicus ille propheta Esaias 
Alius Amotzi 1 : et Joel filius Pe- 
thuelis ; quern ante Amosum do- 
cuisse ex eo colligit Codomanus, 
quod in fine primi capitis prsedicat 
siccitatem, quam in quarto capite 
Amos frustra evenisse conqueri- 
tur. Amosus autem, qui in Judsea 
inter pecuarios Tekoanos fuit, ad 
propheticum munus in regno Is- 
raelitico obeundum missus est, 
biennio ante terroe motum, qui 
horum ipsorum regum, Uzziee et 
Jeroboami, diebus contigit m . 



1 Esai. cap. 1. ver. 1. 
m Amos, cap. 1. ver. 1. Zachar. 
cap. 1 1. ver. 5. 



In regno Israelis prophetarunt, 
Jonas filius Ammitthai, et Hosea 
filius Beeri. 

Jonas e Gatho-Chepheris fuit e , 
oppido tribus Zabulonis*, in Gali- 
laea Gentium?, quod obiter notan- 
dum, adversus Pharisaeorum illud 
ad Nicodemum h , " Scrutare, et 
scito, ex Galilaea prophetam non 
fuisse suscitatum." Hie vero reg- 
nante, ut videtur, Joaso, quando 
Syrorum oppressione " Israel jac- 
tatus erat valde, et nihil erat con- 
clusum nihilque derelictum, et ne- 
mo erat adjutor Israeli ;" a filio 
ejus Jeroboamo regnum ex eorum 
potestate vindicandum praedixe- 
rat', et ad Assyriorum metropolim 
Niniven postea missus, praadica- 
tione sua et regem et populum ad 
pcenitentiam adduxit k . 

Hoseas regnante Jeroboamo, 
sub quo regnum Israeliticum max- 
ime floruit, ruinam ejus prasdixit : 
quam ut et ipse videret, ministe- 
rium ejus ad Ezekise usque tempo- 
ra productum effecit 1 ; cujus anno 
sexto regnum illud finem sortitum 
est" 1 . 



■ 2 Reg. cap. 14. ver. 25. 
1 Jos. cap. 19. ver. 13. 
* Esai. cap. 9. ver. 1. 
h Job. cap. 7. ver. 52. 
1 2 Reg. cap. 14. ver. 2a, 2(i. 
k Jon. cap. 3. Matth. cap. 12. 
ver. 41. 

1 Hos. cap. 1. ver. 1. 
■ 2 Reg. cap. 18. ver. 10. 



VETERIS TESTAMENTI. 



129 



3207. 



3210. 



3213. c. Eclipsis solis facta est, 
digitorum circiter decern, annope- 
riodi Julianae 3923. Junii 24. in 
festivitate Pentecostes ; altera, di- 
gitorum duodecim fere, vicesimo 
post anno, periodi Julianae 3943. 
Novembris 8. indiebus festi Taher- 
naculorum : et tertia, plus quam 
undecim digitorum, anno sequen- 
te, periodi Julianae 3944. Maii 5. 
in festo Azymorum. Quo viden- 



5 


20 


6 


21 


7 


22 


8 


23 


9 


24 


10 


25 


11 


2G 


12 


27 


13 


28 


14 


29 


15 


30 


16 


31 


17 


32 


18 


33 


19 


34 


20 


35 



His et tertius accessit Amos, e 
Judsea, a sequendo grege, ad pro- 
phetandum apud populum Israeli- 
ticum vocatus". Quam ob causam 
ab Amasia sacerdote Bethelis apud 
Jeroboamum regem Israelis accu- 
satus, et in Judseam redire jussus, 
Dei sententiam hanc adversus eum 
pronunciavit : " Uxor tua in ipsa 
civitate scortabitur, et filii tui fili- 
aque tuae gladio cadent, et terra 
tua funiculo dividetur ; tu vero in 
terra immunda (Assyria scilicet) 
morieris, cum Israel omnino mi- 
grabit a terra sua"." 



In Lydia, ex Heraclidarum ge- 
nere, Ardysus regnavit, annis 36i>. 



Regnum Macedonicum, a Cara- 
no Heraclida coeptum est. 



" Amos, cap. 1. ver. 1. cap. 7. 
ver. 14, 15. 

° Ibid. cap. 7. ver. 10. 12, 13. 
17. 
P Euseb. chron. 



VOL. VIII. 



130 



ANMALES 



dum an non spectet prophetia ilia 
Amosi": " Erit die illo, dictum 
Domini Jehovac, efficiam ut sol oc- 
cidat in meridie ; et obtenebrabo 
terram die lucido : et commutabo 
dies festos vestros in luctum, om- 
niaque cantica vestra in lamenta- 
tionem." Quam ut sensu allegori- 
co ad tenebras, quae in festo Pas- 
chatis tempore passionis Domini- 
can contigerunt, Christiani patres 
accommodarunt : ita et in tribus 
hisce ingentibus eclipsibus trium 
festivitatum, in quibus omnes mas- 
culi Hierosolymis comparere tene- 
bantur coram Domino, dies obscu- 
rantibus, sensu literali completam 
fuisse nihil vetat. Ut quemad- 
modum apud Graecos primus Tha- 
les ex scientia astronomica , ita 
apud Hebraeos primus Amos, ex 
revelatione Spiritus sancti, solares 
eclipses praedixisse videatur. 



3220. f . 



' Cap. 8. ver. 8, 9, 10. 
Infra, ad ami. M. 3403. 



'27 



21 


3C 


22 


37 


23 


38 


21 


39 


25 


40 


26 


41 



Mortuo Jeroboamo, sub quo ad 
summum culmen perductum est 
regnum Israeliticum, in praecipi- 
tium cceperunt ruere omnia : mo- 
tibus illis exortis, qui ruinae, do- 
mus Jeroboami primum, deinde 
regni totius, fuerunt praevii ; prout 
in septimo et octavo Amosi capite 
praedictum fuerat. Quo turbu- 
Iento rerum statu, ad avapx'tav 
res est perducta; undecim anno- 
rum et dimidii continuatam spa- 
tio. Ejusmodi enim interreg- 
num Synchronismus regum hie 
postulat : ut Zacharise filii Jero- 
boami menses sex trigesimo oc- 
tavo, et interfectoris ipsius Shal- 
lumi mensis unicus trigesimo no- 



VETERIS TESTAMENTI. 



131 



3221. c. Uzziae regi uxor Je- 
rusha, Zadoki filia, Jothamum 
peperit. Qui, patre lepra per- 
cusso et abs hominum consor- 
tio excluso, praserat domui regis 
et judieavit populum terrae: atque 
ei defuncto in regno successit, an- 
nos 25. tan turn aetatis agensP. 
Unde colligi poterit ; Menachemo 
demum Israeliticum regnum obti- 
nente, Uzziam senem in Judaea 
sacerdotium invadentem plaga ilia 
affectum fuisse : contra Judseos, et 
eos secutum Procopium Gazaeum^, 
qui circa vigesimum quintum an- 
num regis Uzziae factum hoc exis- 
timant ; ipso tempore terrae mot us, 
•qui diebus Uzziae et Jeroboami 
contigit r , quum Jeroboamo viven- 
te Jothamum nondum natum fu- 
isse appareat. 



3228. c. Abaestate hujus anni, 
prima Graecorum chronologorum 
numeratur Olympias, qua Corce- 
bus Eleus vicit stadio; Iphitea 
vero vigesima octava, ut ex Aris- 
todemi Elei et Polybii scriptis 
ostendit Julius Africanus*. Atque 
hie apud Ethnicos temporis illud 
intervallum desinit, quod a doc- 
tissimo Varrone, in Censorini de 



9 2 Reg. cap. 15. ver. 5. 33. 
2 Chron. cap. 26. ver. 21. et cap. 
27. ver. I. 8. 

i In Esai. cap. 7. 

r Amos, cap. 1. ver. 1. Zachar. 
cap. 11. ver. 5. 

* In Graecis Eusebianis Scali- 
geri, pag. 37. et 114 



28 



29 


3 


30 


4 


31 


5 


32 


6 


33 


7 


34 


S 


35 


9 



no Azariae sive Uzziae regis Judae 
anno respondeanfi. 



1 2 Reg. cap. 15. ver. 8. 13. 



k2 



132 



ANNALES 



die natali libello, " quia in eo 
multa fabulosa referunlur," fxvQi- 
k6v nominatur : incipit illud, 
quod dicitur 'urropucbv, u quia 
res in eo gestae veris historiis con- 
tinentur." 



3232. a. 



3233. c. Bocchoris Saites 
^gypto regnat annos 1 44. 



1 African. 



39 



10 

11 

12. 1 



10 



Zacharias, filius Jeroboami, 
quartus et postremus ex stirpe 
Jehu, prout a Deo praedictum fu 
erat, regnavit anno trigesimo oc- 
tavo Azariae sive Uzziae regis 
Judas, sex mensium spatio'. 

Post tempus vero illud semes- 
tre, a Shallumo filio Jabeshi in- 
terfectus est coram populo 8 : cuju3 
mortem dirae illae calamitates sub- 
secutae sunt, Amosi capite septimo 
praenunciatae : " Desolabuntur ex- 
celsa Isaaci, et sanctuaria Israelis 
in solitudinem redigentur; quum 
insurrexero contra domum Jero- 
boami gladio." 

Shallum Jabeshi filius, anno 
trigesimo nono Uzziae, regnavit 
meuse unico 1 . 

Menachem filius Gadi, e Thirza 
Samariam profectus, Shallumum 
occidit, Tiphsachum cum finibus 
suis percussit, et omnes praegnan- 
tes ejus diffidit". A Severo Sulpi- 
cio, libro primo historian sacra 1 , 
Manes hie appellatur ; eodem quo 
Manes vel Manichasus haeresiarcha 
nomine. Utriusque vero nomen 
paracletum sive consolatorem sig- 
nificat. 

Dum autem per undecim fere 
menses, turbato rerum statu, de 
regni possessione Menachemus 
contendisset : suscitavit Deus spi- 
ritum Pulis regis Assyriae ad in- 

r 2 Reg. cap. 15. ver. 8. 12. 
cum cap. 10. ver. 30. 
s Ibid. cap. 15. ver. 10. 
1 Ibid. ver. 13. 
u Ibid. ver. 14. 10. 



VETERIS TESTAMENT!. 



133 



vadendam terram Israelis". Hie 
Sardanapali videtur fuisse pater 
(ab eo Sardan-pul dicti ; ut Me- 
rodach Babylonius a Baladane 
patre cognomentum Merodach- 
Baladan accepisse legitur*,) Julio 
Africano Acracarnes, Eusebio 
Ocrazapes, Stephano Byzantino 
Cyndaraxes, Straboni, Arriano et 
Suidx Anacyndaraxes, ab aliis 1 
vero Anabaxares appellants ; con- 
sideratisque annis ab Africano et 
Eusebio hujus et filii imperio as- 
signatis, atque ab initio Nabona- 
sari (et quem cum eo conjunctum 
fuisse existimamus) Sardanapali 
exitu eisdem retro numeratis ; hie 
ille ipse quoque fuisse videri pos- 
set, qui prsedicatione Jonae pro- 
phet* ad resipiscentiam perductus 
fuerat. Ut hie etiam viri Nini- 
vitae surrexerint in judicio cum 
gente ista : et pcenitentem ethni- 
cum excitaverit Justus Deus, ad 
pcenam de impoenitente Israele 
reposcendam. 

Dedit autem ei Menachem mille 
talenta argenti ; ut esset adju- 
mento sibi ad confirmandum reg- 
num in manu ipsius ; quo a non- 
nullis refertur illud h , " Cum vide- 
ret Ephraim morbum suum, et 
Juda ulcus suum ; abiit Ephraim 
ad Assyrium, misitque ad regem 
Jareb," sive regem, qui eum esset 
propugnaturus. 

Menachemus in regno quod oc- 
cupaverat ita confirmatus, reg- 
nare pacificc ccepit anno trigesi- 
mo nouo desinente Azariae sive 



1 1 Chron. cap. 5. ver. 26. 2 
Reg. cap. 15. ver. 19. 

1 Esai. cap. 39. ver. 1. 

* Apud Athena;um,lib. 12. Dip- 
nosophist. 

a 2 Reg. cap. 15. ver. 19, 20. 

b Hos. cap. 5. ver. 13. 



134 



ANNALES 



3242. c. Achaz Jothami filius 
nascitur : siquidem 20. annorum 
fuit quum regnare inciperet". Quia 
vero 10. tantum annis regnavit, 
et ipso moriente filius Ezechias 
dicitur fuisse 25. annorum ; unile 
sequeretur iilium habuisse Acha- 
zum, cum undecim tantum annos 
esset natus : ideo Tremellius Acha- 
zum 20. annos natum fuisse in- 
terpretatur, non cum ipse, sed cum 
pater Jotham regnare inciperet. 

3243. c. 



Halyattes senior, in Lydia reg- 
navit annos 14\ 
3245. c. 



324G. c. Jubilarus decimusquar 
tus : quo vidit Esaias gloriam Do- 

« 2 Reg. cap. 10. ver. 2. 2 
Chron. cap. 28. ver. I. 
x Euseb. chronic. 



30 



51 



5 -J 



fzzi.-c regis Judae; et per 10. 
nos regnum obtinuif . 



an- 



Sardanapalus Assyriorum iro- 
perium annis 20. obtinet d , qui in 
epitaphio, quod ex Clitarcho apud 
Athenaeum e , Strabonem f et Arria- 
numf legitur, duas Ciliciae urbes, 
Anchialum et Tarsum, uno die 
condidisse dicitur. 



Pekahja patri Menachemo de- 
functo succedit, anno quinquage- 
simo Azarise siveUzzia? regis Ju- 
dse : et regnavit biennio' 1 . 



Pekah Remaliae filius, inter - 
empto Samariae Pekahja in pala- 
tio regio, regnavit pro eo annis 20. 
ab anno quinquagesimo secundo 
Azarias regis Judae 1 . 



c 2 Reg. cap. 15. ver. 17. 

d Jul. African, et Euseb. 

c Lib. 12. 

i Lib. 14. 

P De reb. Alexand. lib. 2. 

11 2 Reg. cap. 15. ver. 23. 

1 2 Reg. cap. 15. ver. 25. 27. 



VETEKIS TESTAMENT!. 



135 



mini, sedentis in solio" et stipati 
satellitio angelorum Tpioayiov 
accinentium ; obdurato deinceps 
et occaecato magis ac magis populo 
Judaico, ne intelligeret verba pro- 
phetarum et converteretur et sani- 
tas obveniret ei*. 

Contigit hasc visio anno quo 
mortuus est rex Uzzia 1 : cui in 
civitate Davidis et agro sepul- 
chrali regum condito (sed seorsim 
ab aliis, quia leprosus erat) succes- 
sit Alius Jothamus anno secundo 
Pekoe regis Israelis ; et 1 0. annis 
regnavit Hierosolymis*. 

Hie pugnans contra regem Am- 
monitarum praevaluit : ita ut per 
triennium tributum illi pende- 
rent*>. 

Sub eo, et duobus ejus succes- 
soribus, Mica Morasthites, simul 
cum Esaia et Hosea, propheticum 
suum munus obiit . Sub eo eti- 
am a Nahumo propheta subver- 
sionem Assyriorum et Ninives 
praedictam, et post 115. annos 
completam fuisse, Josephus d af- 
firmatr quum et complemento 
tempus assignatum minime res- 
pondeat, et postj decern tribuum 
deportationem Nahumum prophe- 
tavisse rectius sentiant alii ; give 
sub Hezekia, ut Hieronymo, sive 
sub finem regni Josise, ut Tremel ■ 
lio visum est. 



» Esai. cap. 6. Joh. cap. 12. 
ver. 40, 41. 

1 Esai. cap. 6. ver. 1. 

* 2 Reg. cap. 15. ver. 7. 32, 33. 
2 Chron. cap. 26. ver. 23. et cap. 
27. ver. 1. 8. 

b 2 Chron. cap. 27. ver. 5. 
c Mich. cap. 1. ver. 1. 

* Lib. 9. antiquit.;cap. 1 1 . al. 1 2. 



136 



ANNALES 



3252. c. Ezechias Achazi Alius 
nascitur, ex matre Abia Zachariae 
nlia: siquidem 25. annorum fuit, 
quum regnare inciperef. 

3254. 



3256. c. Roma.juxtaFabii Pic- 
toris, Romanorum scriptorum an- 
quissimi, et ludorum secularium 
a veteribus Romanis observatorum 
rationes, paulo anteinitiumOlym- 
piadis 8. in festo Palilitio, XII. 
Kalendas Maii, a Romulo condi 
coepta est : licet Palilia Varronia- 
na toto quinquennio Fabianis an- 
teriora sint. 

Urbs f oritur (quis tunc lioc ulli 
credere posset ?) 

e 2Reg. cap,18.ver.2. 2 Chron. 
cap. 29. ver. 1. 

1 Ovid. Fast. lib. 4. 



Aradus (quae in Phoenicia par- 
va insula est, ut notat Mela, et 
" quantum patet, tota oppidum") 
etC'yzicus in Propontidis insula, 
condi tae k . 

Arbaces Mediae praefectus, mu- 
liebrem Sardanapali mollitiem in- 
dignissime ferens, conjuratione 
cum Beleso Babylonio inita, Me- 
dorum, Persarum, Babyloniorum 
et Arabum quadringenta millia 
adversus euro eduxit. Qui tribus 
praeliis victus,in quarto, Bactriano- 
rurr. copiis ad eum deficientibus, 
hostes noctu ex improviso oppres- 
sit, et castris exuit ; cumque Sarda- 
napalus uxoris fratri Salaemeni 
imperium castrense tradidisset ; is 
a conjuratis bis praelio victus, cum 
toto pene exercitu deletus est. Ni- 
nive obsidione cincta, Sardanapa- 
lus filios tres et filias duas magna 
cum gaza in Paphlagoniam ad 
Cottam praefectum mittit: et ta- 
bcllariis per omnes regni provin- 
cias dimissis, militum delectus 
agit, et ad tolerandam obsidionem 
necessaria comparat 1 . 



k Euseb. chron. 

1 Diodor. Sicul. lib. 2. 



VETERIS TESTAMENTI. 



137 



Victorem terris impositura pe- 
dem. 

3257. 



12 



Mcles in Lydia regnavit annos 
12S. de quo videndus Herodotus, 

* Euseb. chron. 



II 



Anno obsidionis tertio, fluvius 
continuis imbribus excrescens Ni- 
nives partem inundavit, et mu- 
rum ad stadia viginti dejecit. Sar- 
danapalus, rogo in regia ingenti 
extructo, et se et regiam, cum 
concubinis, eunuchis et divitiis 
omnibus, incendioabsumpsit. Con- 
jurati per collapsam muri partem 
ingressi, urbem ceperunt, et Ar- 
bacem regem appellarunt m . Atque 
ita Assyriorum imperium de- 
structum est: postquam a Nini 
initio superiorem Asiam annis 
520. ut docet Herodotus", obtinu- 
issent. Diviso igitur imperio : 

Arbaces, Straboni Orbacus, Vel- 
leio Paterculo Pharnaces dictus, 
Medis suis ab Assyriorum jugo 
liberatis aiirovofiiav reddidit : ut, 
in libro jam citato, confirmat He- 
rodotus. 

Belesis, in sacris Uteris Bala- 
dan, AgathiajP Belessus vel Be- 
leussus, Nicolao Damasceno, in 
eclogis ab Henrico Valesio editis, 
Nanybrus, Hipparcho, Ptolemaeo 
et Censorino Nabonasarus dictus, 
regnum Babylonia per annos 14. 
obtinuit. A meridie vero primi 
diei Thoth mensis jEgyptiaci, die 
videlicet Februarii vigesimo sexto, 
feria quarta, labente ante vulga- 
rem nostram jeram Christianam 
anno 747. Nabonasari epocham 
summo consensu deducunt omnes 
astronomi. 

Ninus junior Assyriorum reg- 
num, ad proprios terminos reduc- 

m Diodor. lib. 2. et Athenscus 
lib. 12. ex Ctesia. 

n In libro 1. cap. 95. 

° Esai. cap. 39. ver. 1. et 2 
Reg. cap. 20. ver. 12. 

p Lib. 2. hist, ex Bione et Alex- 
andra Polyhistore. 



138 



ANNALES 



libro primo, capite octogesimo 
quarto. 



3262. c. Achaz patri Jothamo 
succedens anno decimo septimo 
desinente Pekae filii Remaliae, 
16. annis regnavit Hierosolymis h . 

Quum sub finem regni Jothami 
ccepisset Deus immittere in Judam 
Rezinem regem Syriae et Pekam 
Remaliae filium 1 : audito jam ad- 
ventus eorum rumore, domus Da- 
vid cum populo contremuit ; prae- 
sentissimum sibi excidium immi- 
nere metuens. Regi Achazo con- 
sternato Deus, per Esaiam pro- 
phetam, ipsius liberationem et 
hostium interitum denunciat. Li- 
berationis signum (optionem illud 
eligendi sibi ultro oblatam rege 
incredulo repudiante) promissi- 
onem dat de virgine Immanu- 
elem paritura : qui et persona; ra- 
tione futurus esset 0tav6pw!rog, 
Deus nobiscum, sive in came nostra 
habitans ; et officii quoque, quo, ut 
unicus mediator Dei et hominum k , 
effecturus erat ut esset nobiscum 
Deus 1 placatus et propitius, adeo- 
que auxilium in angustiis praesen- 

11 2 Reg. cap. 16. ver. 1, 2. 
2 Chron. cap. 28. ver. 1. 
' 2 Reg. cap. 15. ver. 37. 
k 1 Tim. cap. 2. ver. 5. 
1 Esai. cap. 8. ver. 10. 



13 


14 


14 


15 


15 


16 


16 


17 


1 


18 



turn, monarchia in Sardanapalo 
jam extincta, annis 19. obtinuit: 
ut ex Castore Rhodio (qui amplis 
voluminibus rd xpoviicd ayvor)- 
fiara enarravit) in Graeco suo 
chronico refert Eusebius. Qui 
melioris auspicii causa primi As- 
syriaci imperii conditoris nomen 
assumpsisse sibi videtur : propria 
appellatione in ^Elianol Thilga- 
mus, in sacris Uteris Thilgath- 
Pilneeser r et Tiglath-Pileser nun- 
cupatus 8 . 



1 Lib. 12. hist, animal, cap. 21. 

r ] Chron. cap. 5. ver. 6. 26. 
2 Chron. cap. 28. ver. 20. 

s 2 Reg. cap. 15. ver. 29. cap. 
16. ver. 7. 10. 



VETERIS TESTAMENTI. 



139 



tissiraum m . Quod quidem docu- 
mentum praesenti negotio erat ac- 
commodatissimum : turn quia in 
Christo omnes promissiones Dei 
sunt Etiani et Amen", in ipso et 
propter ipsum communiter im- 
plendae ; turn quod Judaea speciali 
quodam privilegio terra esset Im- 
manuelis" ; in qua, quod ad carnem 
attinet, non solum ex Judaeis esset 
ille oriturusP, sed etiam ex domo 
Davidis, et quidem, juxta Jacobi 
vaticiniumi, prius quam sceptrum 
recederet a Juda, id est, Judaea res- 
publica esse desineret regioguber- 
nataimperio. Undemetuendusnon 
esset hoc tempore vel domus Davi- 
dicac vel gentis Judaicae interitus ; 
qualem post annos 65. gentem 
Ephraimiticam passuram fuisse 
paulo ante propheta praedixeraf. 
Adversariorum vero regum jam- 
jam imminentem occasum pra- 
monstrare jussus est propheta, 
producto in medium Shear-jashu- 
bo filio ; quern (post prolatum de 
virgine QtoroKip grande illud ora- 
culum, digito vel gestu aliquo alio 
demonstratum) butyro et melle in 
tenella sua aetate nutriendum fore 
diceret, donee ad earn adolesceret 
qua discrimen posset dignoscere 
inter bonum et malum : ante illud 
enim tempus, utrumque regem tol- 
lendum esse e terra sua". Cum- 
que eodem tempore accideret, ut 
Esaiae alium filiolum pareret uxor 
prophetissa ; mandato Dei, nomen 
illi est impositum, Maher-shalal- 
hagh-baz : quod accelerando prse- 

m Psalm. 46. ver. 1, 2. 7. cum 
Rom. cap. 8. ver. 31, 32. 
n 2 Cor. cap. 1. ver. 20. 
■■ Esai. cap. 8. ver. 8. 
p Rom. cap. 9. ver. 5. 
1 Genes, cap. 49. ver. 10. 
' Esai. cap. 7. ver. 8. 
» Ibid. ver. 3. 15, 16. 



140 



ANNALES 



dam festinaret diripiens Assyrius ; 
Syros et Israelitas depraedaturus, 
antequam proferre nosceret puer 
ille, Pater mi aut Mater mea. At- 
que ita prophetae quoque filii in 
signa et ostenta apud Israelitas a 
Deo constituti sunt'. 

Post editas has prophetias, Re- 
zin et Peka junctis viribus ascen- 
derunt ad oppugnanda Hieroso- 
lyma : ubi obsederunt Achazum, 
sed, uti praedictum fuerat, non po- 
tuerunt debellare". 

Impius Achaz, a praesenti erep- 
tus periculo, Deum liberatorem 
deseruit. Ambulavit enim in viis 
regum Israelis, Baaliticam idolo- 
latriam amplexatus est, adolevit in 
valle filii Hinnomi et filium suum 
transmisit per ignem ; sacrifica- 
vitque in excelsis, et in collibus, 
et sub omni arbore virente". 

3263. c. Deserens Deum Acha- 
zus, a Deo desertus est. Unde 
reversi ad eum Rezin et Peka, se- 
paratis copiis eum debellarunt, 
quod conjunctis prius efficere non 
valuerunt. Tradidit enim Deus 
in manum turn regis Syrorum, 
qui percutientes eum captivam in 
Damascum abduxerunt ab eo mul- 
titudinem magnam; turn regis 
Israelis, qui percussit eum per- 
cussione magna*. 

Eodem tempore Rezin Elatham 
(quam Judae recuperaverat et aedi- 
ficaverat rex Azarias sive Uzzias z , 
avertit ad Syros : qui ibi deinceps 
habitaverunt*. 

1 Esai. cap. 8. ver. 3, 4. 18. 

■ Esai. cap. 7. ver. 1. 7. 2 Reg. 
cap. 16. ver. 5. 

« 2 Chron. cap. 28. ver. 2, 3, 4. 
2 Reg. cap. 16. ver. 3, 4. 

* 2 Chron. cap. 28. ver. 5. 

1 2 Reg. cap. 14. ver. 22. 2 
Chron. cap. 26. ver. 2. 

» 2 Reg. cap. 16. ver. 6. 



1!) 



Interfecit Peka ex Judaeis 120. 
millia die uno, omnes robustos. 
Interfecit quoque Zicri potens 
Ephraimita Maaseiam regis filium, 
et Azrikamum antecessorem do- 
mus ejus, atque Elkanam secun- 
dum a rege. Et captivos ducebant 
Israelites ex Juda et Hierosolymis 
ducenta millia mulierum, puero- 
rum et puellarum, multamque 
pracdam diripiebant ex eis ; dedu- 
cebantque ista spolia in Samariam. 
Verum, interponente se Dei pro- 
pheta Odedo, derelinquerunt mul- 
titudinem illam captivam et prae- 
dam suam ante principes et totam 
congregationem : qui captivos il- 



VETERIS TESTAMENTI. 



141 



3264. c. Edomaei percusserunt 
Judam, et abduxerunt captivos : 
Pbilistaei quoque, quos, Dei aux- 
ilio fretus, rex Uzzias prius domu- 
erat b , irruerunt in civitates de- 
pressi agri et meridianas Judae, 
et habitaverunt in eis. Deprime- 
bat enim Dominus Judam prop- 
ter Achazum : quia abstraxerat 
Judam, ut omnino praevaricare- 
tur contra Dominum c . 

Accipiens Achaz aurum et ar- 
gentum, quod inveniebatur in do- 
mo Domini et in thesauris domus 
regiae, misit ad Tiglath-pileserum 
regena Assyria? munus : orans, ut 
e manu regis Syriae et Israelis ip- 
sum servaret. Cui ille auscultans, 
Damascum cepit et incolas ejus in 
Kirum deportavit, Syriae vero re- 
gem Rezinem morte affecitf 1 : com- 
pleta prophetia, turn Esaiae e , turn 
Amosi ; qui Damasceni regni exci- 
dium hoclonge anteita praedixerat: 
"Immittam f ignem in domum Ha- 
zaelis, qui consumet palatia Ben- 
hadadi : et confringam vectem 
Damasci, exscindamque habitato- 
rem e convalle Avenis, et tenen- 
tem sceptrum e domo Edenis ; mi- 
grabuntque populus Syriae in Ki- 
rum, ait Dominus." Atque ita 
regnum Damascenum, et cum 
eo Hamathae (cujus ut turn maxime 

b 2 Chron. cap. 26. ver. 6, 7. 
c Ibid. cap. 28. ver. 17, 18, 19. 
d 2 Reg. cap. 16. ver. 7, 8, 9. 
e Ibid. cap. 7. ver. 16. etcap. 8. 
ver. 4. et cap. 9. ver. 11. 
f Amos. cap. 1. ver. 4, 5. 



20 



los, humanissime tractatos, dedux- 
erunt Jerichuntem ad fratres ip- 
sorum*. 



Achazo implorante auxilium 
regum ' Assyria?, adversus Pekam 
ascendens Tiglath-pileser, popu- 
lum Gileadis sive Peraeae, Reu- 
benitas videlicet, Gaditas et dimi- 
diatam tribum Manassis, abduxit 
in Chalacum, Chaborem, Haram 
et Nehar-gozanem : deinde, trans- 
misso Jordane, Galilaeam occupa- 
vit; ejusque incolas, cum Naph- 
thalitis omnibus (quos clades a 
Benhadado prius accepta reliquos 
fecerat) deportavit in Assyriam ,, . 



1 2 Chron. cap. 28. 

* Sic enim in 1 Chron. cap. 28. 
ver. 16. pluraliter nominantur ; 
numeri enallageusitata, Psal. 105. 
ver. 30. Jerem. cap. 19. ver. 3. 
cap. 25. ver. 22. 3 Esd. cap. I. 
ver. 52. 

u 1 Chron. cap. 5. ver. 26. et 
2 Reg. cap. 15. ver. 29. ex quo cum 
1 Reg. cap. 15. ver. 20. compa- 
rato, exponendus videtur locus 
Esai. cap. 9. ver. 1. 



142 



ANNALES 



ftorentis, mentio fit Amosi capite 
sexto, versu secundo) et Arpadis, in 
Rezone cceptum h , in Rezine fini- 
tum est : quod per decern genera- 
tiones continuatum fuisse, Nico- 
laus Damascenus' affirmat. Vide 
supra ad annum mundi 2960. 

Profectus vero Achaz obviam 
Tiglath-pilesero Damascum, ut 
congratularetur ei de victoria; 
formam magni altaris, quod ibi 
viderat, ad Uriam sacerdotem 
misit, ut illi consimile extrueret 
sibi Hierosolymis. In quo, domum 
reversus, sacrificavit ipse ; omnia- 
que holocausta populi offerri man- 
davit : altari aeneo longius amoto 
ab anteriore parte domus, ne esset 
inter suum altare et domum Do- 
mi ni k . 

3205. c. Postquam Achaz ser- 
vum se effecisset regis Assyrii 1 , et 
regnum suum tributarium illi red- 
didisset : plus tamen detriment! 
quam adjumenti ab eo accepit™; 
id quod allegoria ilia propheta 
Achazo paulo ante significaverat : 
u Abradet Dominus novacula mer- 
cenaria, transfluviali, rege Assy- 
ria, pilum capitis et pedum ; eti- 
amque barbam ipsam consumet"." 
Quare et accessum extimum, quo 
a domo regis ad templum Domi- 
ni ibatur, amovit Achaz, " metu 
regis Assyria? :" a vi nimirum il- 
lius (ut interpretatur Tremellius) 
sibi metuens ; ne forte per ilium 

s Jerem. cap. 49. ver. 23. Esai. 
cap. 10. ver. 9. cap. 36. ver. 19. 
et cap. 37. ver. 12, 13. 

h 1 Reg. cap. 11. ver. 23, 24. 

* Apud Josephum, lib. 7. anti- 
quit, cap. 6. 

k 2 Reg. cap. 16. 

1 2 Reg. cap. 16. ver. 7. cum 
cap. 18. ver. 7. 

m 2 Chron. cap. 28. ver. 20, 21. 

■ Esai. cap. 7- ver. 20. 

2 Reg. cap. 16. ver. 18. 



Ilosea filius Else, interfecto 
Peka Remaliac filio, regnum inva- 
sit, anno vigesimo ex quo Jotham 
in Juda regnare ccepit w , id est, 
quarto regni Achazi. Turbis ta- 
men et seditionibus intervenienti- 
bus regno statim potiri non pote- 
rat. Republica ad anarchiam 
quandam, per novem annorum 
spatium recidente. 



• 2 Reg. cap. 15. ver. 30. 



VETERIS TESTAMENTI. 



143 



accessum in regiam irrumperet. 
Et tamen augustiae sua tempore, 
magis ac magis pergebat ille prae- 
varicari adversus DominumP. 



3269. Candaules, Graecis, teste 
Herodoto, Myrsilus dictus ; Myrsi 
nlius, Heraclidarum postremus, 
in Lydia regnavit annos*i 17. 

3271. Nadius, sive Nabius, n'3J, 
apud Babylonios regnat, annos 
duos r . 

3273. Chinzirus et Porus, apud 
Babylonios regnant, annos quin- 
que\ 

3274. c. 



3276. b. 



3277. c. Achaz, postremo regni 
sui anno filiuin Ezekiam princi- 
patus fecit consortem : qui inde, a 
tertio anno desinente Hoseae regis 
Israelis, 29. annis regnavit Hiero- 
solymis'. 

P 2 Chron. cap. 28. ver. 22. 

1 Euseb. chron. 

' Ptolem. in reg. canone. 

■ Id. ibid. 

1 2 Reg. cap. 18. ver. 1, 2. 



13 



II 



It 



1. 16 



Hosea, turbis domesticis com- 
positis, regno tandem potius est, 
anno desinente duodecimo Acha- 
zi regis Judae". 

Tiglath-piiesero, sive Nino ju- 
niori, postquam 19. annis, ut ex 
Castore notatum est, regnavisset, 
successit in regno Assyriaco Sal- 
manasar ; Enemassarus in Graeco 
Tobia dictus ; Shalman is esse vi- 
detur, qui Hosese capite decimo, 
versu decimo quarto, domum Ar- 
beli (Darii clade postea nobilis) 
vastavisse dicitur die belli ; Arbe- 
litida videlicet, regionem Assyriae 
infra Arpadum. Contra Hoseam 
quoque regem Israelis ascendit 
Salmanasar ; fecitque eum servum 
aibi et tributarium?. 

Sabacon jEthiops captum in 
bello Bocchorim vivum cremavit, 
ejusque loco in jEgypto regnavit 
annos octo z . 



» 2 Reg. cap. 17. ver. 1. 
r 2 Reg. cap. 17. ver. 3. 
■ African. 



144 



ANNALES 



3278. a. Jugaeus, sive Ilulaeus, 
apud Babylonios regnat, annos 
quinque". 

6. Quo anno mortuus est rex 
Achaz, Esaias Philistaiis, partem 
Judaeae inique possidentibus, (ut 
supra, ad annum mundi 3264. 
dictum) excidium denunciavit w ; 
similemque calamitatem Moabitis 
intra tres annos obventuram prae- 
dixit x ; de quorum vaticiniorum 
complemento, videnda quae ad 
annum mundi 3280. et 3284. dein- 
ceps annotabuntur, 

Mortuus Achaz, sepultus est in 
civitate DavidisJ: sed non in se- 
pulchris regum z . 

c. Patre mortuo, Ezekias jam 
liber, anno primo regni sui, ad 
finem vergente, mense primo 
(Abib scilicet) aperuit fores Do- 
mini, quas impius pater occluse- 
rat a : et sacerdotibus ac Levitis 
ipsorum sanctificationem, templi- 
que purgationem imperavit b . 

I Hi, hoc mandato animati, men- 
sis primi die primo, Aprilis 21. in 
ipso Sabbato, sanctificaverunt se, 
veneruntque secundum praeceptum 
regis ad purgandum domum Do- 
mini ; et die octavo ejusdem mensis, 
Aprilis 28. die item Sabbati, in- 
gressi porticum templi, sanctifica- 
verunt domum Domini diebusocto: 
ita ut die sextodecimo mensis pri- 
mi, Maii sexto, feria prima, absol- 
verint . 

Mane igitur surgens rex Eze- 
kias, Maii septimo, feria secunda, 
congregavit praefectos civitati, et 

■ Ptol. reg. canon. 

" Esai. cap. 14. a vers. 28. ad fin. 

* Esai. cap. 15. ver. 1. ad cap. 
1 6. ver. 1 4. 

J 2 Reg. cap. 16. ver. 20. 

* 2 Chron. cap. 28. ver. 27. 
» 2 Chron. cap. 28. ver. 24. 
b 2 Chron. cap. 29. ver. 3, 4. 
« 2 Chron. ver. 15. 17. 



VETERIS TESTAMENTI. 



145 



ascendit in domum Domini : in 
qua, cum populo, per sacerdotes 
ft Levitas multa sacrificia in altari 
Domini magna cum lanitia ob- 
tulit' 1 . 

Quia vero Pascha celebrari non 
poterat tempore eodem quo con- 
ventus fuerat habitus et purgatio 
instituta; quum sacerdotes non 
sanctificassent se ad sufficientem 
numerum, et populus non congre- 
gasset se Hierosolymam, ex lege 
Numerorum capite nono,versu de- 
cimo, indictum est Pascha in men- 
sem secundum. Edicto igitur 
promulgato per totum Israelem a 
Beersheba Danem usque, non Ju- 
daei solum sed etiam ex tribubus 
Asheris, Manassis et Zebulunis 
nonnulli (reliquis Israelitis invita- 
tionem deridentibus) Hierosoly- 
mam congregati sunt. Ubi, ido- 
lolatricis altaribus et aris thura- 
riis prius amotis atque in Kidro- 
nis torrentem projectis, jugularunt 
Pascha 14. die mensis secundi, Ju- 
nii tertio, feria prima, deinde fes- 
tum azymorum celebrabantseptem 
diebus, offerentes sacrificia eucha- 
ristica et confitentes Deo majorum 
siuirum : quibus, ad testandum 
gratum erga Deum animum, et 
alios septem diesaddixerunt; quos 
celebrarunt cum latitia''. 

Quum autem absolvissent om- 
nia ista, egressi sunt omnes Is- 
raelite qui prsesentes fuerant sub 
finem mensis secundi, per civi- 
tates Juda? : et fregerunt statuas, 
et succiderunt lucos, destruxerunt- 
que excelsa ac altaria e toto Juda 
et Benjamine, etiam per Ephrai- 
mum et Manassem, usque dum ab- 
solvissent. Deinde rever.si sunt 
omnes Israelite, quisque in pos- 
sessionem suam per civitatessuas f . 

* 2 Chron. cap. 29. ver. 20—36. 

• 2 Chron. cap. 30. ver. 23. 
' 2 Chron. cap. 31. ver. 1. 

VOL. VIII. 



14G 



ANNAI.ES 



Ezekias vero contudit etiam 
serpentem aeneum quern fecerat 
Moses?, eo quod usque ad dies 
illos Israelitae adolerent ei ; et per 
diminutionem ac contemptum Ne- 
chushtan, quasi aenulum, vocavit' 1 . 
Idemque sacerdotes ac Levitas in 
suis muneribus et distributionibus 
restituens, de cibario eorum pros- 
pexit ; revocata primitiarum deci- 
marumque lege'. Unde 

Mense tertio primitioe et deci- 
mal deferri, et apud sacerdotes 
acervatim deponi, ccepte sunt k . 

3279. a. Mense septimo, quo 
collecta fructuum totius anni ab- 
solvitor 1 ; oblatio primitiarum et 
decimarum absoluta est m , iisque 
distribuendis curatores ab Ezekia 
praefecti sunt". 

b. 



3280. b. 



e Num. cap. 21.ver. 9. 

h 2 Reg. cap. 1 8. ver. i. 

• 2 Chron. cap. 31. 

k 2 Chron. cap. 31. ver. 5, 6, 7. 

1 Exod. cap. 23. ver. 16. 

m Exod. cap. 23. v«r. 16. 

■ 2 Chron. cap. 31. 



Hosea, communicato cum Soo re- 
ge jEgypti consilio, annuum quod 
mittere solebat tributum Salma- 
nasaro recusavit% qui Sous vel Sua, 
ut eum appellat Hieronymus, non 
alius esse videtur quam Sabacon 
jEthiops, 25.jEgyptiorum dynas- 
tiae, quern jEthiopum fuisse retulit 
Manetho, primus (de quo supra, 
ad annum mundi 3277.). Unde, 
jEthiopibus confoederatum Ho- 
seam Chrysostomus b , et " regem 
^ithiopum, qui turn jEgyptum ob- 
tinebat, in auxilium eum accersi- 
visse," libro primo sacrae historiae 
narrat Severus Sulpicius. 

Salmanasar, comperta Hoseae 
conspi»tione, primum quidem 
Moabitarum agrum occupavit, ne 
quid a tergo relinqueret quod sibi 
damnosum esset aut copiis suis : 
duabus summis illius civitatibus, 

1 2 Reg. cap. 17. ver. 4. 
b In Johann. homil. 30. 



VETERIS TESTAMENTI. 



147 



0283. Mardocempadus in Ba- 
bylonia regnare ccepit, post initi- 
um Nabonasari annis 26. post 
exitum 12 ; ut ex Ptolemaei re- 
gum jranone intelligimus. Ab 
Esaia propheta Merodac Baladan 
filius Baladan nominatur : utpote 
Belesis, sive Nabonasari, vel fili- 
us vel (notissimo Hebraismo) ne- 
pos. Anno ejus primo lunam Ba- 
bylone defecisse notat idem Pto- 
1i.-iii.-ii:- anno 27. Nabonasari, die 
29. Thoth mensis jEgyptiaci ; sub 
finem videlicet diei 19. nostri Mar- 
tii, horis duabus cum dimidio ante 
median) noctem. 



° Esai. cap. 39. ver. 1. 

P Syntaxeos mag. lib. 4. cap. 6. 



Are et Kir-hareseth, excisis; juxta 
Esaiae vaticinium, anno ante even- 
tum tertio praedictum r . Deinde 
totum regnum Israeliticum perva- 
sit: et ascendens contra Sama- 
riam, anno quarto Ezekiae et sep- 
timo Hoseae,utroque ineunte,obse- 
dit earn tribus annis d . 

Sub finem anni tertii obsidionis, 
regniqueEzekiaesextiet Hoseaeno- 
ni, Samariam cepit Salmanasar : et 
deportavit Israelitas in ditionem su- 
am ; collocavitque in Chalaco, Cha- 
bore, Nehar-gozane, (quo Peruse 
incolas, sive duas tribus et dimi- 
diam trans Jordanem, prius trans- 
tulerat Tiglath-pilesei* ;) et in ci- 
vitatibus Mediae'. 'Ai/apx<a eniir., 
quae ante regiam potestatem De- 
joci traditam apud Medos obtinuit, 
opportunitatem Assyrio ministra- 
verat ad civitates eorum occupan- 
das. Unde Tobit, sive Tobias se- 
nior, qui se hoc tempore, cum 
Anna uxore et Tobia filio et con- 
tribulibus suis Naphthalitis in re- 
gionem Assyriorum abductum, et 
Salmanasaris obsonatorem sive 
annonae curatorem constitutum ibi 
fuisse dicit, in Mediam profectum 
se fuisse addit, et in primaria ejus 
civitate Rages apud Gabelum, ag- 
natum suum, et e deportatis unum, 
decern argenti talenta deposuisse". 
Atque hie finis fuit regni Israeli- 
tici; postquam 254. annis stetis- 
set, a regno Judae sejunctum. 



" Esai. cap. 16. ver. 1. et ult. 
cum notis Tremellii. 

* 2 Reg. cap. 17. ver. 4, 5. et 
cap. 18. ver. 9. 

* 1 Chron. cap. 5. ver. 26. 

' 2 Reg. cap. 17. ver. 6. et cap. 
18. ver. 10, 11. 
f Tob, cap. 1. 

1,2 



148 ANN ALES 

3284. (/. Anno secundo Mardocempadi, sive Merodaci, 
altera lunaris eclipsis Babylone conspecta est anno Nabo- 
nasari 28. mensis Thoth die 18. media r.octe; ineunte 
videlicet Martii Juliani die nono, feria septima, et post 
dies 176. cum horis 20. et dimidia, eclipsis lunae tertia; 
15. die mensis Phamenoth, sub finem primi diei Septem- 
bris, feriae primae, tribus horis et dimidia ante mediam 
noctem\ 

3285. Sevechus iEthiops, Sabaconis filius, in iEgypto 
regnat annos quatuordecim 1 '. Videtur Sethos esse Vul- 
cani sacerdos : de quo Herodotus, libro secundo, ca- 
pite 141. 

328G. Candaules, uxorem satelliti suo Gygi Dascyli 
Alio immodeste spectandam exhibens, ab eo, ipsa uxore 
ad id incitante, obtruncatus est: qui ejus non uxore so- 
lum, sed simul etiam cum ea regno Lydiaco deinde po- 
titus est. Cujus rei meminit Archilochus Parius, qui per 
idem tempus fuit, in Iambo trimetro. Ita ab Heraclidis 
Lydorum regnuin ad Mermnadas est translatum : in quo- 
rum familia per annos 170. mansit; ex quibus 38. in regno 
exegit ipse Gyges". Servilis eum conditionis fuisse, ilia 
Crcesi abnepotis ipsius verba apud Xenophontem d argu- 
Ullt: " Tiov tfiwv vpoyoviDv aKOiHVTovirptoTOvfiamXtvaavTa 
1'ifia te fiamXia km. iXtvdtpov ytvtoQai. Ex majoribus meis 
eum qui primus regno potitus est, audio simul et regnum 
et libertatem esse consecutum." Et regiarum pecudum 
pastorem fuisse, in libro secundo de republica, affirmat 
Plato. Ejus nomen in orientalium dialecto J>J, Gug vel 
Gog, dictum fuisse videtur. 

3287. Gyges, regnum adeptus, Delphos donaria non 
pauca misit, arma Mileto et Smyrnas intulit, urbemque 
Colopbonem vi cepit e . 

Elulaeus Tyriorum rex deficientes Gitta?os, cum classe 
eo profectus, sub imperium suum retraxit. Contra bos 
misso exercitu, Salmanasar Assyriorum rex Phcenicen 



a Ptoletn. lib. i. ir.agnae syntax, cap. 6. et 7. 

11 African. 

« Herodot. lib. 1. cap. 2. d Institut. Cyri, lib. 7. 

• Herodot. lib. J. cap. 14. 



VETERIS TESTAMENTI. 149 

totam invasit : facta deinde pace, cum copiis domum re- 
versus est. Paulo post, Sidon et Ace, Ptolemais postea 
appellata, et Palagtyrus, cum multis urbibus aliis, a Tyriis 
ad Assyriorum regem defecerunt. Et cum soli Tyrii 
facere ejus imperata detrectarent, reversus est contra eos; 
Phcenicibus naves 60. (vel 70. ut apud Rufinum legitur) 
illi exbibentibus et remiges octingentos. Quibus occur- 
rentes Tyrii cum duodecim navibus, disjecta hostili classe, 
quingentos ex ea captivos abduxerunt r quo facinore non 
mediocrem rei navalis gloriam sibi com para verunt. lle- 
vertens autem rex Assyrius, custodes ad fluvium et aqua? 
ductus disposuit, qui aquari Tyrios probiberent : quod 
cum per continuos quinque annos fieret, coacti sunt ef- 
fossis puteis inde se sustentare. Hsec Menander Ephesius. 
in suis chronicis, ex Tyriorum annalibus in Grascam lin- 
guam translatis, a Josepho f citatus ; ubi, pro Elukeo, in 
Rufino vetere Latino interprete Hylyseus legitur: unde 
Scaligero rex ille Tyriorum Elisaeus dictus fuisse videtur ; 
cui tamen in eo non assentior, quod Cyprios a Menandro 
KiTTalov? hie vocari asserit ; cum Tlttukov nomine Gitta; 
sive Gathi incolas, ille potius intellexerit ; ea appellatione 
in sacris Uteris satis notos*. Quos etiam, ipsius hujus 
Elula;i sive Elisaei tempore, ab Ezekia rege Judas sub- 
actos postea fuisse, ex Josepho colligi posse videtur: qui 
eum Pakestinae bellum intulisse, et parta victoria omnes 
eorum urbes a Gitta usque Gazam sua? ditioni adjecisse 
scribit, libri antiquitatum noni capite penultimo. Sicut 
percussos ab eo fuisse Philistaeos, usque Gazam et ter- 
minos ejus h , extra omnem positum est controversial!). 
Adversus Tyrios vero, opibus et successibus suis hoc 
tempore insolescentes, edita est prophetia Esaia? capite 
vigesimo tertio, versu primo. 

Postquam vero mortuus est Salmanasar, regnavit filius 
ejus Senacheribus pro eo', quem Herodotus, libro secundo, 
et Arabum et Assyriorum regem appellat: forte quod 

' Lib. 9. antiqu. cap. ult. 

* 2 Sam. cap. 15. ver. 18. et cap. 21. ver. 19. collat cum 1 Sam. cap. 17. 
ver. 4. 

h 2 Reg. cap. 18. ver. 8. ' Tobi. cap. 1. ver. 18. 



ISO ANN ALES 

Assyrii, cum Perea sive terra Gileadis, et Hamatha sive 
Iturea, contiguam etiani Arabiam vel Petraeam vel De- 
sertam tunc possiderent. Ivvam certe sive Avam, quam 
vela se vel a majoribus suis subactam fuisse Senacheribus 
jactitat k , regionem Arabia? Deserta? fuisse, Franciscus 
Junius asserit 1 . Et Esaias propheta, calamitatem quam 
sub Salmanasare Moabitas passuri essent (de qua supra, 
ad-annum mundi 3278. et S280.) praedicens, quaecunquc 
illi recondidissent, ea in vallem Arabum Assyrios exporta- 
turos fuisse denunciat. Berosus in Chaldaica sua historia™ 
etapud Assyrios regnavisse Senacheribum scripsit, et totam 
Asiam atque iEgyptum bello infestavisse. 

3291. c. Toto vero triennio gestum ab eo fuisse bellum 
/Egyptiacum, et cum eo conjunctum Palasstinum, ex Esaias 
capite vigesimo colligimus: in quo propbeta, deposito cili- 
cio (id est, vestimento suo prophetico villoso, ut Zachariae 
capite decimo tertio, versu quarto) a lumbis suis, et calcea- 
mento de pede suo, ita nudatus et discalceatus triennio in- 
cedere jussus est; in "signum et ostentum contra /Egyp- 
tios et contra jEthiopas :" quod eo temporis spatio confec- 
to, similem in modum superiore vestimento nudati et discal- 
ceati in captivitatem abducerentur a rege Assyriae ; quod 
quidem mandatum Esaias accepisse dicitur, " Anno" quo 
Tartban, mittente eum Sargone rege Assyrias, oppugnavit 
Ashdodum et cepit earn." Ubi per Sargonem intelligendus 
est ipse Senacheribus ; inter cujus etiam duces, Tartanem 
numeratum legimus : per Ashdodum Celebris ilia Azotus, 
urbs PhilistaEorum ; quos ab Ezekia subjugatos fuisse ex 
2 Reg. cap. XVIII. ver. 8. et Josepho supra audivimus. 

Quum autem jugum regis Assyriae excussisset Ezekias, 
quod pater Achaz receperat, et servire illi recusasset 1 ' ; 
anno ejusdem decimo quarto ad finem vergente, Sena- 
cheribus regnum Judae invadens, contra civitates ejus mu- 
nitas castra posuit, et earum non paucas occupavif. Et 
cum de Ilierosolyma quoque oppugnanda cogitare eum 

k 2 Reg. cap. 18. ver. 34. cap. 19. ver. 13. et Esai. cap. 37. ver. 13. 

' In 2 Keg. cap. 17. ver" 24. m Apud Josephum, lib. 10. cap. 1. 

" Esai. cap. 20. ver. 1. ° 2 Reg. cap. IS. ver. 17. 

i' 2 Reg. cap. 17. ver. 7. 

'i Esai. cop. 38. ver. 1. 2 Reg. cap. 18. vet. 13. 2 C'hron. cap. 32. ver. 1. 



VETERIS TESTAMENTI. 151 

Ezekias animadverteret, inito cum dynastis suis consilio, 
obturandos curavit omnes fontes qui erant extra civitatem, 
et alveum aquae Gichonis superiorem inundantem per me- 
dium regionis : deinde totum murum ilium sub Amasia a 
Joaso rege Israelis perruptum, et foris murum alterum 
extruxit, et confirmavit munitionem domus Davidis, para- 
vitqne missilia copiose et scuta. Et imposuit praefectos 
militares populo : congregatisque eis ad se in plateam 
porta? civitatis, gravissima oratione, adversus metum regis 
Assyria? et exercitus ejus illos confirmavit 8 . 

Diebus illis, Ezekias ex lethali ulcere decumbens, post 
mortem prius per Esaiam prophetam illi denunciatam, 
fusis ad Deum precibus sanitatem et prorogationem regni 
in quindecim annos obtinuit'. Unde seriptam a se oden 
ille edidit : in qua primum aegritudinem et perturbationem 
animi sui in morbo orationemque ad Deum exponit ; de- 
inde beneficium acceptum narrat, postremo fidem in Deum 
profitetur et gratias ei immortales spondet". In sacra 
quidem Scriptura post Senacheribi caedem historia haec 
proponitur: sed generali tantum temporis notatione ad- 
jecta : In illis diebus ; nam ante mortem illius earn conti- 
gisse, verba ilia evincunt : " Addam diebus tuis quinde- 
cim annos ; et e manu regis Assyria? eripiam te et civi- 
tatem banc, protegamque civitatem hancV Quod si ex 
29. annis, quibus regnavit Ezekias, subducamus istos 15: 
in fine anni regni ejus 14. factum hoc fuisse comperi- 
emus. 

Signum vero salutis recuperanda? Ezekiae postulanti a 
Deo indultum, fuit mirabilis ilia umbrae Solaris in gradibus 
Achazi reductio : de qua legimus : " Ecce x ego reverti 
faciam umbram linearum, per quam descenderat in horo- 
lojrio Achaz in sole, retrorsum decern lineis. Et reversus 
est sol decern lineis per gradus quos descenderat." Ita 

• 2 Chron. cap. 32. ver. 2—8. 30. 

• Esai. cap. 38. ver. 1 — 5. 21. 2 Reg. cap. 20. ver. 1 — 7. 2 Chron. cap. 
32. ver. 24. 

■ Esai. cap. 38. ver. 9 — 20. 

" Esai. cap. 38. ver. S, 6. 2 Reg. cap. 20. ver. 6. 

" Esai. cap. 38. ver. 8. 



152 ANN ALES 

cnim vertit Hieronymus : Hebraeam vocem D)b)!0, quam 
Jonathan Chaldaeus paraphrastas Niyi£>"DN lapidem ho- 
rarum interpretatus est, per lineas et horologium reddens. 
In commentario tamen ad hunc locum, Hebraice gradus 
haberi notat : quod etiam in 2 Reg. cap. XX. ver. 9. sic 
expressit: " Vis ut ascendat umbra decern lineis, an ut 
revertatur totidem gradibus ?" Neque negligenda est, 
hisce longe antiquior, interpretatio Grasca, quae (iadixwv 
et avafdadfiiov vocibus hie usurpatis, non alios quam scala- 
rum ab Achazo extructarum gradus in historia hac acci- 
piendos esse innuit ; quum ante captivitatem Babylonicam 
horarum usum apud Hebrasos receptum fuisse, ostendi non 
possit : et Gnomonis horarii inventionem posterioribus 
Graecis, Anaximandro vel Anaximeni, (ut ad annum mun- 
di 3457. postea videbitur) attribuant alii ; quod tamen a 
Babyloniis illos accepisse, confirmat Herodoti ille locus 2 : 
" IloXov, Kai yvwfiova, koi to. SvwSeica /xepsa rijc VUiQVG> ira- 
pa Ba/3i>A.ajviW ifiadov "EAXrjwc. Polum, et gnomonem, 
et duodecim diei partes, a Babyloniis Graeci didicerunt." 

Ad solis autem regressum quod attinet 3 : quemadmodum 
ad preces Josuae sole stante, simul etiam luna stetisse 
dicitur b ; ita hie et lunam et reliquam ccelestem machinam 
una cum sole retroactam esse apparet, tantumque nocti 
detractum, quantum diei fuit additum. Licet enim in 
partibus tov w\0r]fi£pov sive diei civilis anomalia extiterit 
admiranda : ita tamen divina providentia earn fuisse tem- 
peratam, ut constans et sibi perpetuo similis ccelestium 
corporum motus nullum inde detrimentum caperet, tres 
illaa lunares eclipses ex Ptolemaeo a nobis paulo superius 
propositae fidem faciunt ; quarum calculus, a nostris tem- 
poribus retro supputatus, idem nobis tempus exhibet 
quod a Chaldaeis fuerat annotatum, perinde ac si nullus 
ejusmodi retrogradus solis motus omnino intervenisset. 

Ineunte Ezekias anno regni (jam cum vita redintegrati) 
decimo quinto, Merodac sive Berodac Baladan, Alius Ba- 
ladanis, rex Babylonia; legatos ad eum cum muneribus 

1 Libro2. cap. 109. 

a Esai. cap. 38. ver. 8. Ecclesiastic, cap. 48. ver. 26. 

k Josu. cap. 10. ver. 12, 13. 



VETERIS TESTAMENTI. 153 

misit, ut de prodigio illo, solis regressu, inquirerent, quod 
fuerat in terra. Quibus cum superbe thesauros suos os- 
tentaret Ezekias : de futura deportatione Babylonica ita 
eum Deus per Esaiam praemonuit : " Ecce dies venturi 
sunt, quibus deportabitur quicquid est domi tuae, et quod 
recondiderunt majores tui usque in diem hunc, in Baby- 
loniam: non relinquetur quicquam, ait Dominus." De 
filiorum quoque, quum nondum filium natum ille haberet, 
captivitate similiter adjiciens : " De c filiis etiam tuis qui 
prodibunt ex te, quos geniturus es, assument; ut sint 
eunuchi (vel aulici) in palatio regis Babyloniae." Sed quum 
se depressisset Ezekias pro elatione animi sui, ipse et ha- 
bitatores Hierosolymorum ; non obvenit eis fervens ira 
Domini diebus Ezekias 4 . 

Mica quoque Morasthites temporibus Ezekiae populo 
prophetabat; " Sionem ut agrum arandam, et Hieroso- 
lyma in acervos abitura, et montem ipsius domus Domini 
in excelsa silvosa." Sed rex Ezechias et totus populus 
Judae, reveritus Dominum, faciem ejus deprecatus est: 
pcenituitque Dominum illius mali quod elocutus fuerat 
contra eos e . 

3292. Astacum in Bythinia a Megarensibus fuisse con- 
ditam, ineunte Olympiade XVII. refert Memnon f . 

Senacheribum cum magnis copiis invasisse iEgyptuni, 
et cum rege Sethone Vulcani sacerdote (homine ignavis- 
simo, et ob pietatem vel impiam superstitionem potius 
erga Deastrum suum tantum celebri) bellum ibi gessisse B 
narrat Herodotus: ubi et imaginem illius lapideam in 
templo Vulcani suo adhuc tempore conspectam fuisse 
addit, manu murem tenentem, atque haec per literas di- 
centem ; " In me quis intuens, pius esto." Quod hiero- 
glyphicum in gentis et in ordinis quoque sui honorem 
/Egyptii hierophantae ita sunt interpretati : ac si pietate 
sua et precibus ad Deum suum fusis Setho, rex idem et 



c ' Esai. cap. 39. 2 Reg. cap. 20. ver. 12 — 19. 

A 2 Chron. cap. 32. vcr. 25, 2(i. 31. 

e Mica. cap. 3. ver. 12. Jer. cap. 26. ver. 18, 19. 

' In bihliotheca l'hotii, pag. 374. 

5 Hist. lib. 2. cap. 141. 



154 ANNALES 

sacerdos, hoc consecutus fuisset ; ut Pelusii, in ipso /Egyp- 
ti ingressu, habenas et scutorum lora inimici exercitus 
muribus nocte cxedentibus, postera die arrnis exuti fugere 
omnes coacti fuerint, pluribus suorum amissis. Quicquid 
vero Pelusii contigerit ; ad partes ^Egypti interiores per- 
rexisse Assyrios, et captivam inde multitudinem secum 
abduxisse, firmior sermo propheticus nos edocet. 

In hac expeditione peractum fuisse existimamus, quod 
de No, potentissima et munitissima iEgypti civitate, Na- 
humi capite tertio, versu decimo, legimus : " Etiam haec 
deportationi fuit, abivit in captivitatem, etiam parvuli ejus 
allisi sunt in capite omnium vicorum : et super honoratos 
ejus projecerunt sortem ; denique omnes magnates ejus 
vincti fuerunt compedibus." 

3294. c. In reliqua quoque /Egypto similiter comple- 
tum est, quod signo ante triennium dato Esaias capite vi- 
gesimo denunciatum fuerat : " Abducet rex Assyria? cap- 
tivam multitudinem iEgyptiorum, et deportandam turbam 
vEthiopum puerorum et senum, nudam et discalceatam." 
Neque videmus, quare ad Judaeos non sit referendum, 
quod in duobus sequentibus versibus subjicitur : " Et 
pcrterrefacti erubescent, ab iEtbiopibus expectatione sua, 
et ab iEgyptiis gloriatione sua. Et dicet incola regionis 
hujus tempore illo : Ecce, ita habet expectatio nostra quo 
confugiebamus ad auxilium, ut eriperemur a conspectu 
regis Assyria? ; et quomodo evaderemus nos ?" Neque 
enim omnino sine causa ea de re ita eos commone- 
faciendos fuisse putavit legatus Assyrius. " Nunc", 
ecce fiduciam tuam habueris in scipione arundinis istius 
quassatae, in iEgypto ; quo si quis innixus fuerit, intrans 
volam ejus perforabit earn: ita est Pharao rex yEgypti 
omnibus fiduciam habentibus in ipso." Nam et eandem 
similitudinem de ^Egyptiis et domo Israelis ab ipso Deo 
usurpatam, in Ezechiele 1 ; et multa adversus vanam Judae- 
orum in /Egyptiacis auxiliis confidentiam, in Esaia k pro- 
lata legimus ; atque inter alia, hoc quoque ; " Erit 1 vobis 

h 2 Reg. cap. 18. ver. 21. ' Ezech. cap. 2D. ver. 6, 7. 

■■ 2 Reg. cap. 30. et 31. ' Esai. cap. 30. ver. 3. 7. 



VETERIS TESTAMENTI. 155 

robur Pharaonis pudori, et rcceptus iste in urn brain 
iEgypti ignominia?. Nam iEgyptii in vanum et inaniter ad- 
juvabunt: idcirco proclamo de hoc: Robur eorum est, ut 
maneant domi." 

Senacheribus, ex iEgypto in Palasstinam reversus, La- 
cishum obsedit, et totus dominatus ejus cum ipso™. Eze- 
chias Lacishum ad eum mittens, redimendas pacis gratia, 
pretio cum illo paciscitur. Unde, excussis thesauris turn 
suis (quibus prius tantopere se extulerat) turn domus Do- 
mini, 300. talenta argenti et 30. auri pendit regi Assyria;. 
Qui, accepta pecunia, non stans promissis, Tartanem, qui 
Azotum cepit, Rabsarisum et Rabshakem, cum numerosis 
copiis, Lacisho misit Hierosolymam". 

Venientes illi Hierosolymam, substiterunt ad aquasduc- 
tum piscina? superioris, qui est in aggere agri fullonis : 
quumque inclamassent regem, egressus est ad eos 
Eliakim filius Hilkiae, qui praeerat domui, et Shebna scri- 
ba, et Joach filius Asaphi a memoria. Quibus urbem 
tradere renuentibus, Rabshakes, Ezekiam frustra Deo 
confidere, se vero non sine Dei nutu arma sumpsisse, cla- 
mitat : multisque Deum Israelis et Ezekiam servum ejus 
contumeliis afliciens, populum ad defectionem sollicitat. 
Quae et proclamabant voce magna Judaice populo Hiero- 
solymitano qui erat super murum, ad metum incutiendum 
eis et ad turbandum eos ; ut caperent civitatem . 

Ezekias, haec resciscens, laceratis vestimentis et induto 
cilicio domum Dei ingreditur : simulque cum Eliakimo et 
Shebna seniores sacerdotum tectos ciliciis ad Esaiam 
mittit, ut Deum hac de re consuleret et precibus sollici- 
taret. Qui ilium consolatus Assyria; regem, audito ru- 
more, reversurum in terram suam prasdixit, ibique gladio 
occubiturum. Quod et rei eventus mox comprobavit p . 

Rabshakes, re infecta, ad Senacheribum reversus, eum 
relicta Lacisho Libnum oppugnantem invenit' 1 . 

m 2 Chron. cap. 32. ver. 9. 
■ 2 Reg. cap. 18. ver. 14—17. 

° Esai. cap. 36. 2 Reg. cap. 18. a vers. 17. ad fin. 2 Chron. cap. 32. ver. 9 — 
18. 
p Esai. cap. 37. ver. 1 — 7. 2 Reg. cap. 19. ver. 1 — 7. 
i Esai. cap. 37. ver. 8. 2 Reg. cap. 19. ver. 8. 



luG ANNALES 

Tirhaka rex /Ethiopia?, non quidem /Egyptum et Sy- 
riam infestavit, ut sine omni fundamento Scaliger pronun- 
tiavit r ; sed /Egyptiis potius et Judasis auxiliares copias 
misit. Processisse enim eum, ut pugnaret contra Sena- 
cheribum, Scriptura indicat 5 . Hunc Strabo' Tearkonem 
jEthiopem vocat : atque in Europam progressum, ad co- 
lumnas Herculis accessisse, ex Megasthene rerum Indi- 
carum scriptore, refert. 

Senacheribus, rumore de adventu Tirhakse audito, Lib- 
na moturus, minatorias et blasphemas literas ad Ezekiam 
mittit : de Deo Hierosolymorum locutus, ut de diis popu- 
lorum terras, opere manuum hominis. Quas in templo 
coram Domino explicans Ezekias, auxilium ejus contra 
Assyrium fusis precibus implorat. Responsum deinde per 
Esaiam accipit : Deum civitatem esse protecturum, neque 
obsessurum earn esse regem Assyria;, sed via qua venerat, 
eadem reversurum". 

Eadem vero nocte sub quam haec Hierosolymis acta 
sunt (paucis vero Jiebus post partam contra iEthiopes 
victoriam ; quam nunc contigisse ex Esaise decimo octavo 
et vigesimo capite nonnulli colligunt :) mittens Deus ange- 
lum, exscidit omnem valentem robore et antecessorem ac 
principem in castris regis Assyria;: et quum surrexissent 
mane, inventa sunt centies octogies quinquies mille cada- 
vera mortuorum. Unde, cum pudore vultus, reversus 
Senacheribus in terram suam, consedit Nineves. Ubi fuit, 
ipso se incurvante in aede Nisroci Dei sui, ut Adramelech 
et Sharezer percuterent eum gladio. Ipsi vero proripue- 
runt se in terram Ararati vel Armenia; : et regnavit Esar- 
chaddon fdius ejus pro eo x . Quae ab Esaia praenunciata 
fuerunt omnia y , ut quibusdam placet. 

In primo capite libri Tobiae, ad hanc historiae partem 

r In notis Eusebianis, pag. 72. et canonib. Isagogicis, pag. 311. 

■ Esai. cap. 37.ver. 9. 2 Reg. cap. 19. ver. 9. 
» Lib. 1. cap. 1. et 15. 

■ Esai. cap. 37. ver. 3—35. 2 Reg. cap. 19. ver. 9—34. 2 Chron. cap. 32. 
ver. 17. 19, 20. 

* Esai. cap. 37. ver. 36, 37, 38. 2 Reg. cap. 19. ver. 35, 36, 37. 2 Chron. 
cap. 32. ver. 21. 
i Esai. cap. 37. et cap. 31. ver. 8, 9. 



VETERIS TESTAMENTI. 157 

pertinentia leguntur ista. Senacheribum, cum reversus 
fuisset fugiens ex Judasa, odio habentem Israelitas, multos 
eorum occidisse. Tobitum, sive Tobiam seniorem, cor- 
pora cassorum furtim abrepta sepelivisse : et ob boc a 
Ninevitarum quodam regi delatum, alio se recepisse et 
abditum aliquandiu latuisse. Raptas interim omnes illius 
facultates fuisse : nihil illi relicto, praeter Annam uxorem 
et Tobiam filium suum. Post dies 45. (vel, ante dies 55. 
ut habetur in Grasco) occisum fuisse Senacheribum a filiis 
suis : iisque in montes Ararati fugientibus, in regno suc- 
cessisse filium ejus Esarchaddonem ; perperam ibi in ex- 
emplaribus Achirdon vel Sarchedon nominatum. Novum 
denique regem omnibus rationibus patris sui, et toti pro- 
curation!, Achiacharum praefecisse, filium Hananeelis fra- 
tris Tobiti : ita ut non procurator solum ille esset et ra- 
tionarius, sed etiam a poculis, et ab annulo, et secundus a 
rege. 

Ezechias ex Hephziba filium Manassem suscepit ; post 
vitam prorogatam tribus, ante mortem duodecim an- 
nis*. 

Quum Medi hucusque sine rege fuissent, et, Dejoce 
litigantium controversias judicare amplius recusante, ra- 
pinae et scelera passim invaluissent ; dvapx/ac incommoda 
tandem sentientes (inter quae non minimum illud fuit, 
quod hac occasione arrepta non paucas ipsorum urbes re- 
cuperavissent Assyrii ; ut ad annum mundi 3283. jam 
monuimus) Dejocis imperio se subjecerunt; annis ante 
Cyri initium 150. ut in libro primo author est Herodotus: 
quern, relicto Ctesia, secuti etiam hie sunt Dionysius Hali- 
carnassasus et Appianus Alexandrinus, in Romanarum 
suarum historiarum exordio. Apud Diodorum Siculum 
in libro bibliothecae secundo lapsu vel juvrjjuowi«j> vel ypa- 
<piK*j> Cyaxaris pro Dejocis nomine posito ; a Medis electus 
rex ille fuisse dicitur " circa annum secundum Olym- 
piadis XVII. juxta Herodotum." A Cyri nimirum exor- 
dio, quod ex illius sententia in Olympiadis LV. initium, 
indeque in anni periodi Julianae 4154. medium, incidit, 

• 2 Reg. cap. 21. ver. 1. 2 Chron. rap. 33. ver. 1. 



158 ANNALES 

subductis annis 150. primus primi Medorum regis annus 
ab anni tertii Olympiadis XVII. initio, et anni periodi 
Julianas 4004. medio, deducendus relinquitur ; delibera- 
tione tota, eamque subsecuta electione, sub finem anni 
secundi ejusdem Olympiadis peracta. Quam Medici im- 
perii epocham recte esse constitutam, singulorum regum 
tempora, ab Herodoto assignata, cum solari eclipsi quae 
Cyaxaris tempore contigit (ad annum mundi 3403. deinceps 
commemoranda) comparata, demon strabunt. 

3295. a. Jubilaeus decimus quintus: reliquorum om- 
nium medius, et eorum qui post acta Salomonici templi 
encaenia celebrati sunt laetissimus; turn ob tantae libera- 
tions tarn recentem memoriam, turn ob omnimodam et 
regis et populi prosperitatem, quae earn statim est subse- 
cuta ; adeo ut multi afferrent munera Domino Hierosoly- 
mam, et res pretiosas Ezekias regi Judae : nam elatus erat 
ante oculos omnium gentium postea, et secundatus in toto 
opere suo a . Populum denique Judae liberatum ita agebat 
et moderabatur Deus undequaque ; ut (secundum ipsius 
promissionem) " rursus b radicaretur inferne, et fructum 
proferret superne." Estque hujus Jubilaei consideratio ne- 
cessaria ad intellectum signi misericordiae divinae superiori 
anno Ezekiae dati. " Comedetis hoc anno n'DD sponte 
natum, et anno secundo J^'ilD sponte renatum : anno vero 
tertio serite et metite, ac plantate vineas et comedite 
fructum earum c ." Superioris enim anni messe ab hostibus 
in regione grassantibus vel occupata d , vel conculeata et 
devastata : e sponte germinantibus victum sibi comparare 
populum erat necesse. Hoc deinde anno, Jubilaei lege 
impediente, neque serere illi permissum erat neque me- 
tere : cum alias, nullo interveniente anno Sabbatico, quo 
minus hoc fieret nihil obstaret ; quum, Assyriorum 
strage per angelum edita, bellum jam finitum esset. Anno 



=■ 2 Chron. cap. 32. ver. 23. 27. 30. 
b 2 Chron. cap. 32. ver. 22. Esai. cap. 37. ver. 31, 32. 
c Esai. cap. 37. ver. 30. 2 Reg. cap. 19. ver. 29. 

d Juxta comrninationem Levit. cap. 26. ver. 16. Deuterou. cap. 28. ver. 33. 
Jerem. cap. 5. ver. 17. 



VETERIS TESTAMENTI. 159 

vero sequcnte, et ab hostibus metu omni liberatis et s 
Jubilaei religione solutis, secure et impune agriculturam 
exercere licuit. 

b. Mardocempado, sive Merodaco Baladani, postquam 
duodecim annos in Babylonia regnasset, succedens Ar- 
kianus, anno Nabonasari 39. regnavit annis quinque e . 

Parion, in ora Hellesponti juxta Lampsacum, conditur f ; 
vel potius colonia eo deducta, a Milesiis et Erythraeis, 
instauratur. 

3296. Dejoces rex Medorum, anno primo Olympiadis 
XVIII. (qua? hoc anno acta est) Ecbatana condidit : ut in 
Graeco Eusebii chronico legimus. Ea, Ezras, cap. VI. 
ver. 2. Achmetha, a Ctesia in Persicis Stephano Byzanti- 
no referente, Agbatana appellatur. Hujus structural ple- 
nior descriptio in capite primo libri Judithas habetur : ubi 
ab Arphaxado Medorum rege condita fuisse dicitur ; sicut 
a Dejoce, in Herodoto et scriptoribus aliis. Quod argu- 
mento est, utroque illo nomine unum et eundem regem de- 
signari ; de quo plura, ad annum mundi 3448. eruntdicenda. 

3299. Taracus /Ethiops (supra ad annum mundi 3294. 
Tirhaka dictus) in jEgypto regnat annis' 1 18. 

3300. Post Arkianum, apud Babylonios biennii inter- 
regnum fuit'. 

3302. Belibus [al. Belithus, et Belelus] Babyloniorum 
regnum obtinuit, annis tribus k . 

3305. Apronadius apud eosdem regnat, annis sex. 

3306. c. Ezekiam sepelientes in superiore parte sepul- 
chrorum posterorum Davidis, honore affecerunt eum in 
morte ejus totus Juda et habitatores Hierosolymorum ,n . 
Cui succedens filius Manasses, 55. annis regnavit". Hie 
rursus aedificavit excelsa qua; demolitus fuerat Ezekias 
pater ipsius, extruxit altaria toti exercitui ccelorum in 
duobus atriis domus Domini, traduxit filium suum per 
ignem in valle filii Hinnomi, divinationibus et conjectati- 



* Ptolem. in regum canone. ' Euseb. chron. 

h African. ' Ptol. reg. canon. 

k Ptoi. reg. canon. ' Ibid. 

m 2 Cbron. cap. 32. vcr. 33. 

» 2 Reg. cap. 21. ver. 1. 2 Chron. cap. 33. vcr. I. 



160 ANNALE9 

onibus et praestigiis usus est, collocavit sculptile simula- 
crum in templo Dei: fecitque ut aberrarent Juda et habi- 
tatores Hierosolymorum, faciendo malum amplius quam 
gentes quas perdiderat Dominus a conspectu Israelita- 
rum°. Insuper etiam sanguinem innoxium fudit quamplu- 
rimum, usque adeo ut impleret Hierosolyma confertim : 
praeter peccatum suum quo ad peccandum induxit Judam, 
ut facerel quod malum videtur in oculis Domini p . In qua 
sanguinis innoxii effusione, ilia prophet® Esaiae praecipue 
memoratur: quern serra lignea medium ab eo fuisse dis- 
sectum, Talmud Babylonicum in tractatu niD3>, Justinus 
Martyr in dialogo cum Tryphone, Hieronymus in Esaiae 
capite vigesimo et quinquagesimo septimo, et nostro- 
rum alii, illud iirpfoOriarav apostoli q ad Esaiae martyrium 
accommodantes. Propter quae omnia comminatus est Deus, 
" se extensurum super Hierosolyma regulam Samariae et 
perpendiculum domus Achabi ; atque abstersurum se Hie- 
rosolyma ut qui abstergere solet gabatam, abstergit, de- 
inde subvertit earn in os r ." 

3311. Rigebelus apud Babylonios regnat, anno uno\ 

3312. Mesessimordakus apud eosdem regnat, annis 
quatuor*. 

3316. Interregnum apud Babylonios fuit, annorum 
octo". 

Dejoces Medorum imperium usque ad Halym fluvium 
propagavit, annis ante finem Astyagis 128. ut ex Herodoto 
colligitur v . 

Olympiade XXIII. Herostratus Naucratites ex jEgypto 
mercator, ad Paphon Cypri nave appulsa, Veneris imagun- 
culam, magnitudine palmi, operis vetusti, emisse dici- 
tur ; ejusque virtute a subita tempestate magno miraculo 
liberatus, Naucratin devectam in aede Veneris apparatu 
solenni eandem consecravisse : ut apud Athenaeum, et 



2 Reg. cap. 21. ver. 2 — 1 1. 2 Chron. cap. 33. ver. 2—9. 

P 2 Reg. cap. 21. ver. 16. et cap. 24. ver. 4. 

i Heb. cap. 11. ver. 37. ' 2 Reg. cap. 21. ver. 13. 

■ Ptol. reg. canon. ' Ibid. 

" Ptol. reg. canon. * Lib. 1. cap. 130. 



VETERIS TESTAMENTI. 161 

ipsum Naucratitem, in libro decimo quinto Deipnosophis- 
twn legitur. Verum, si Strabonem in libro decimo septimo 
audimus, nulla eo tempore in iEgypto erat Naucratis : 
quippe non ante Cyaxaris Medi et ejus aequalis Psammi- 
tichi iEgyptii regis tempora a Milesiis constructa. 

3317. Rebus turbatis, duorum annorum in iEgypto 
avap\la fuit w . 

3319. AwSticapxla, post earn, in /Egyptum est introducta, 
siveduodecimvirorum principatus,communiconsilio regnum 
administrantium : de quo Herodotus" et Diodorus y qui 15. 
annis aristocratiam hanc duravisse notat. Ad earn vero 
spectare existimat Tremellius prophetiam onerosam iEgy p- 
ti, in Esaiae capite decimo nono propositam : in cujus versi- 
culo quinto et sexto, de Nilo exsiccando haec etiam legitur 
praedictio : " Deperdent aquas ne influant in mare, adeo 
ut fluvius siccetur et arescat : et retro abjicientes flumina, 
exhaurient et siccabunt rivos ductos aggeribus," quod, 
ex Herodoto, sic exponit Tremellius. Duodecim isti re- 
guli " omnia opera naturae, miseri sui populi opera, op- 
pugnabunt, et aquas Nili avertent vel ad siccitatem us- 
que; ut stagnum Moerios cum suis pyramidibus et laby- 
rintho perficiant, adducti sola libidine animi sui." Sca- 
liger vero 2 de siccitate intelligit " tanta futura, ut Nilus 
diebus asstivis nulla incrementa caperet, neque /Egyptum 
irrigaret:" et ad superiora Soi sive Sabaconis tempora 
prophetiam refert. 

3323. c. Deficiente Babyloniorum stirpe regia, post 
octo annorum interregnum, Esarchaddon rex Assyria; sub 
antiquum eos jugum reduxit; et occupato Babyloniae reg- 
no, per tredecim annos illud obtinuit ; quemadmodum ex 
canone regum Ptolemaico didicimus. Illius enim Assara- 
dinum nostrum esse Esarchaddonem, non ipsum nomen 
modo, sed etiam sacrae historiae demonstrat consensus ; quae 
eum Assyriae simul et Babylonia; regem fuisse, non ob- 
scure indicat ; ut paulo post, ad annum mundi 3327. vide- 
bimus. 



w Diodor. Sicul. lib. 1. cap. 66. * Lib. 2. cap. 147. 

1 Lib. 1 . cap. 66. 

1 In canonib. Isagogic. pag. 311. 

VOL. VIII. M 



162 ANNALES 

S324-. Ardys, Gygis filius, apud Lydos regnavit annos 
49. Hie Prienenses expugnavit, et Miletum invasit*. 

3327. In Sicilia Gela, in Pamphylia Phaselis conditae b , 
a duobus fratribus, Antiphemo et Lacio : quibus de habi- 
tations loco Delphicum oraculum consulentibus respon- 
sum fuisse, ut hie orientem, ille occidentem versus navi- 
garet, ex Aristasneti commentario primo de Phaselide 
refertStephanus Byzantinus, in ViXa. Heropythus in libro 
de Colophoniorum finibus, de Phaselidis aedificatione 
agens, tradit Lacium, qui eo coloniam deduxit, Cylabrae 
pastori ad pabula turn illic oves agenti, soli in quo urbem 
aedificavit pretium dedisse salsamenta, quae ille popos- 
cerat. Plenius vero Philostephanus in libro primo de 
civitatibus Asia? narrat, Lacium Argivum, unum ex iis qui 
cum Mopso, Colophonis conditore, profecti fuerant, et 
quem Lindium fuisse quidam aiunt, fratrem Antiphemi 
Gelae conditoris (quem etiam Lindium e Rhodo fuisse, 
libro septimo Herodotus, et in libro sexto Thucydides con- 
firmant) a Mopso cum viris quibusdam missum, oraculo et 
jussu Mantus, Mopsi matris, quia navium ipsius puppes 
ad Chelidonias insulas diffractae collisu fuissent, cum so- 
ciis retardatum serius noctu appulisse ; emisseque terram 
ubi extructum oppidum est, ut Manto praedixerat, a Cy- 
labra quodam, dato salsamento, quod ex omni commeatu 
nautico is habere maluit . 

Completa est prophetia, initio regni Achazi, ab Esaia 
promulgata: " Intra sexaginta quinque annos atteretur 
Ephraim, ut non sit populus d ." Etsi enim a Salmanasare 
maxima pars populi ante annos 44. deportata fuerat, et 
regnum plane abolitum: inter reliquias tamen, quae in 
terra sua remanserant, reipublicae aliqua facies adhuc 
retenta est. Turn vero desiit esse populus, quum tenues 
ilia? Ephraimitarum reliquiae peregrinorum adventantium 
multitudine pene sunt obrutae: (ex avitis enim sedibus 



a Herodot. lib. 1. cap. 15. b Euseb. chron. 

c Athenae. Dipnosophist. lib. 7. 
6 Esai. cap. 7. ver. 8. 



VETERIS T1.STAMENTI. 163 

ejectas plane non fuisse, ex Josiae historia liquet e ,) novis 
colonis e Babele, Cutha, Hava, Hamatha et Sepharvaimis, 
in Samaria collocatis; qui ex hereditario deinceps jure 
possidentes Samariam, habitabant in civitatibusejus f ; quod 
ab Esarchaddone rege Assyrian, qui et Asnappar magnus 
et gloriosus dictus est, jam factum, exipsorum Cuthaeorum 
confessione g , intelligimus. 

Eodem, ut videtur, tempore et eadem opera qua in 
terra Israelitica ista sunt gesta, ex Samaria in vicinam 
Judaeam progressi principes exercitus regis Assyria?, Ma- 
nassem regem in vepretis quibusdam latitantem ceperunt ; 
et chalybeis compedibus vinctum Babylonem deduxerunt h . 
Quam Juda?a? etiam illatam cladem, ex eadem ilia ipsa 
Esaiae prophetia nonnulli ita eliciunt : " Intra sexagesi- 
mum quintan annum conteretur Ephraim, ne sit amplius 
populus. Et caput Ephraimi Samaria, et caput Samaria? 
filius Remaliae : et vos ipsi, nisi credideritis, non confirmabi- 
mini," id est, conteremini vos quoque ; ut Jacobus Cappel- 
lus notavit in suo chronico. Ubi Hebraeos etiam addit, in 
Seder Olam Rabba, et Thalmudicos doctores, (a D. Kim- 
chi in Ezecbielis capite quarto citatos) similiter tradere ; 
Manassem anno regni vigesimo secundo abductum esse 
captivum Babylonem, et triginta tribus annis ante suum 
obitum egisse pcenitentiam ; qua acta, Deum in libertatem 
atque regnum ipsum restituisse Scriptura confirmat 1 . Bre- 
vem enim fuisse captivitatem illam, ex eo colligitur, quod, 
nulla illius ratione habita, 55. nihilominus annis regnavisse 
legatur Hierosolymis k . 

Novi coloni Samaritani, quum in babitationis suae prin- 
cipio Deum Israelis non colerent, a leonibus infestati sunt. 
Quod resciscens rex Assyria?, unum ex deportatis e Sa- 
maria sacerdotibus ad illos remittendum curavit : qui, 
Bethele residens, docebat eos quomodo Deum colerent ; 



• 2 Chron. cap. 34. ver. 6, 7. 33. etcap. 35. ver. 18. cum 2 Reg. cap. 23. ver. 
19, 20. 

' 2 Reg. cap. 17. ver. 24. s Ezraecap. 4. ver. 2. 10. 

h 2 Chron. cap. 33. ver. 11. 

' 2 Chron. cap. 33. ver. \2, 13. 

k 2 Rep;, cap. 21. ver. 1. 2 Chron. cap. 33. ver. 1. 

M 2 



164 



ANNALES 



secundum Jeroboami ritum scilicet. Illi vero, cum novo 
suo vitulo, Vetera etiam idola sua adorantes, et reveriti 
fuisse Dominum dicuntur et non reveriti : quum inter tto- 
XvOeorriTa et adtorrfra non multum admodum interesse de- 
prehendatur 1 . Atque haac perpetuarum illarum litium 
inter Judaeos et Samaritanos prima origo fuit™. 

3329. Chalcedon (sive Calchedon, ut in antiquis num- 
mis nominatur) condita est" ; a Megarensibus, in ostio 
Ponti, inter Bitbynos Thracas Asiam incolentes . 

3334. Psammitichus Saites, Neconis a Sabbaco iEthi- 
ope interempti filius; duodecim illorum ^Egypti tyranno- 
rum unus, regnum tandem solus adeptus, per annos 54. 
illud obtinuit 1 '. Quo spectare putatur vaticinium illud q : 
" Concludam iEgyptios in manum dominorum dure do- 
minantium; donee rex rigidus dominetur in eos." Psam- 
mitichus enim ab undecim reliquis in paludes mari vicinas 
relegatus, conductis ex Arabia militibus, atque Ionum ac 
Carum piratis, qui mare infestum habuerant, iEgyptiis 
illis qui secum sentiebant adjunctis ; collata apud urbem 
Momemphim acie, adversae partis reges superavit : aliis 
eorum in pugna cassis, in Libyam fuga dilapsis aliis. Aux- 
iliares Iones et Cares locum, a castris suis SrparoTreSa 
dictum, aliquantulum supra urbem Bubastim et ostium 
Nili Pehisiacum, incolendum acceperunt : Graecisque dein- 
ceps, et aliis peregrinis, in /Egyptum aditus est patefac- 
tus r . Psammitichum etiam magnam urbem Syriae Azotum, 
post 29. annorum obsidionem, tandem expugnavisse, idem 
narrat Herodotus 11 : Asbdodum nimirum illam, quam intra 
unius anni spatium a Tarthane regis Assyria? satrapa cap- 
tain fuisse, superius ad annum mundi 3291. dictum est; 
quaeque a Psammiticho tantopere est imminuta, ut resi- 
duum Ashdodi tantum suo tempore superfuisse Jeremias 
innuat'. In expeditione vero Syriaca, cum externos in 

1 2 Reg. eap. 17. ver. 25. 33. 41. 

'" Ezra cap. 4. ver. 1. Nehem. cap. 4. ver. 2. Johan. cap. 4. ver. 9. 

" Euseb. chron. ° Thucyd. lib. 4. Strabo, lib. 12. 

I' Herodot. lib. 2. cap. 152. et 157. 

i Esaiae.cap. 19. ver. 4. 

' Herodot. lib. 2. Diodor. lib. 1. 

s Herod, lib. 2. cap. 157. ' Jerem. cap. 25. ver. 20. 



VETERIS TESTAMENT!. 165 

acie praeferens Psammitichus in dextra collocaret parte, 
popularibus autem neglectius habitis sinistrum attribueret 
locum: iEgyptii hac indignitate permoti plures quam 
200000. ab eo deficientes, in optimo ^Ethiopia3 tractu 
novas ad incolendum sedes sibi vendicarunt u . Multos 
quoque Judaeos auxiliarios missos esse ad Psammitichum, 
bellum cum jEthiopum rege gerentem ; apud Aristeam 
in libello de Septuaginta interpretibus legimus. 

3336. Post Assaradinum sive Esarchaddonem, impe- 
rium Assyriacum simul et Babylonicum administravit Sa- 
osducbinus, annis v 20. Hie in libro Judithae (a Babylo- 
niensi aliquo Judaso Chaldaice scripto) quasi communi 
regum Babyloniorum nomine, Nabuchadonosor appella- 
tur : qui tamen et rex Assyriorum ibi dicitur, et in civi- 
tate magna Ninives regnavisse traditur w . Ubi vir claris- 
simus Franciscus Junius ilium potius intelligendum existi- 
mat, " quem Scriptura vocat Merodac Baladanem, avum 
Nebucadnetzaris illius qui fuit magni Nebucadnetzaris 
pater ; per quem Manasses rex Judasas captus, in Baby- 
loniam deportatus, ac postremo vinculis solutus est. Is 
enim," inquit, " rex Babylonia? primum, postea vero As- 
syria; quoque effectus est; succedens in regnum Esar- 
chaddoni magno, quum fratres illius parricidae regno in- 
digni haberentur: unde tota Asia mutuis bellis exarsit 
diutissime." Ex Anniano nimirum Pseudo-Metasthene 
primum hausta est ilia Asar-Adonis, Merodachi, Ben- 
Merodachi, Nabuchodonosori primi et alterius, continuata 
successio. Revera enim Merodachus, neque Nebucad- 
netzaris (sive Nabopollassari potius) patris Nebucadnet- 
zaris magni avus fuit, neque Manassem in captivitatem 
abduxit, neque prius fiduciarius Assyrii (ut ad 2 Reg. cap. 
XX. ver 12. annotat Junius) tandem Assyriorum et Baby- 
loniorum monarcha effectus ; neque in ullo omnino regno 
Esarchaddoni magno successit; quum Mardocempadum 
sive Merodachum bunc ante initium Manassis annis un- 
decim regnare desiisse, et anno demum post exitum illius 



" Diodor. lib. 1. cap. (!7. ' Ptolem. can. rcguui. 

w Judith, cap. 1. ver. 1, 



I6G ANN ALES 

42. Assaradinum sive Esarchaddonem in regno Assyriaco 
aeque ac Babylonico, Saosduchinum successorem reliquis- 
se ; ex canone regum Ptolemaico jam docuerimus. Quem 
si vidisset vir ut eruditionis ita etiam et modestiae singu- 
laris ; sententiara suam mutaturum ilium fuisse, non est 
quod dubitemus. Monendum de hoc nihilominus lecto- 
rem censuimus : ne, ex re nunquam gesta, prophetiae Eze- 
kielis" interpretationem illam adaptari potuisse putaret. 
" Esarchaddon Assyrius per Berodacbaladanem Babylo- 
nium oppressus est et ejectus: quamobrem defecerunt 
ab eo omnes, plurimique ad Babylonium transfugerunt," 
sequenti versu : " adeo ut jam regio Assyria? ignominio- 
sissime tereretur pedibus omnium, et in contemptum ve- 
nisset." 

3339. c. Meshullemeth, filia Haruzi e Jotba, Manassi 
peperit Amonem filium : qui 22. annorum fuit, quum reg- 
nare inciperet y . 

3344. a. Jubilseus decimus sextus. 

3347. c. Nabuchodonosor rex Assyriorum, anno regni 
sui duodecimo, Arphaxadum Medorum regem, Ecbata- 
norum conditorem, praelio superavisse dicitur, in magno 
campo Ragau, circa Euphratem, et Tigrim et Jadason in 
campo Erioch regis Eliciorum. Sic enim in capite primo 
libri Judith legitur : quem Paula? et Eustochii rogatu ex 
Chaldaso in Latinum transtulit Hieronymus. Qui vero 
Grace, multis mutatis et additis, librum ilium nobis dedit, 
primum quidem Nabuchodonosorem anno regni sui duode- 
cimo contra regem Arphaxadum bellum gessisse narrat in 
planitie magna, qua? est in finibus Ragau : convenientibus 
ad praslium omnibus qui incolebant montana, et omnibus 
accolentibus Euphratem, et Tigrim et Hydaspen, et pla- 
nitiem Arioch regis Elymaeorum. Sed postea quasi sui 
oblitus, aciem eum copiarum suarum contra Arphaxadum 
instruxisse tradit anno decimo septimo : et in praelio su- 
periorem factum, spoliatis Ecbatanis, ipsum Arphaxadum 
in montanis Ragau captum confixisse jaculis suis : ac de- 



* Cap. 31. ver. 11. vel 18. ut ille distinguit. 
1 2 Reg. cap. 21. ver. 19. 



VETERIS TESTAMENTI. 167 

mum, rebus omnibus ex animi sententia confectis, Niniven 
rediisse, ibique cum copiis suis per 120. dies convivatum 
fuisse scribit. Ubi notandum, Dejocis exitum juxta He- 
rodotum, circa initium quoque duodecimi Saosduchini anni 
contigisse ; quod magno argumento est, non alios esse 
Saosduchinum et Dejocem, quam Nabuchodonosorem et 
Arphaxadum libri Juditha?. Nullo enim fundamento Fran- 
cisci Junii nititur sententia : qui, Medicorum regum suc- 
cessionem commentitiam Ctesia? fabulatoris et larvati Me- 
tasthenis cum germana Herodoti historia? patris frustra 
conciliare conatus, Media divisa, unam partem Dejocem 
obtinuisse affirmat, Arjocum hie dictum 2 ; alteram Arte- 
carmin [Ctesia? Artycam] hie Arphaxadum appellatum, 
quem regnum suum Ecbatanis confirmavisse dicit, ut eo 
propugnaculo fretus, turn Dejoci regi, turn irrumpentibus 
aliis hostibus obsisteret; quum, si talis divisio instituta 
fuisset (qua? nunquam fuit :) non Arjoco vel Artecarmi sed 
Dejoci, etnomen Arphaxadi, et regnum Ecbatanorum fuis- 
set tribuendum. Ecbatanorum enim Arphaxadum liber 
Juditha?, Dejocem Herodotus et alii, Arjocum vel Artecar- 
min conditorem fuisse nullus omnino prodidit. 

Post Dejocem, Phraortes ejus filius annis '22. regnavit a . 

3348. c. Nabuchodonosorus (sive Saosduchinus) Assy- 
riorum rex, proximo post Arphaxadi sive Dejocis cladem 
anno (qui Juditha? capite secundo, versu primo in Chaldai- 
co quidem regni illius 13. in Grasco 18. numeratur) die 
vigesimo secundo mensis primi, de gentibus debellandis 
et imperio suo subjiciendis consilium iniisse dicitur, Ho- 
lopherne magni sui exercitus duce constituto ; qui Bethu- 
liam (sive Bethhoglam) urbem Judaeae arcta obsidione 
cingens, a Juditha Simeonitide, post mortem Manassis viri 
sui (tempore messis hordeacea? defuncti) annis tribus et 
mensibus sex (vel quatuor, ut Graeca habet editio) in vi- 
duitate ibidem vitam peragente, capite truncatus occu- 
buit b . 



1 Notat. in Judith, cap. 1. ver. C. et Jerem. cap. IK. vcr. 3<i. 
» Herodot. lib. 1. cap. 102. 
'' Judith, cap. 2. 8. ct Hi. 



168 ANNALES 

3349. Istrus et Borysthenes in Ponto, Lampsacus in 
Hellespont*), et Abdera in Thracia conditae c . Ex Ionia 
nempe, Milesii Borysthenem, Phocaeenses Lampsacum, 
(Jlazomenii Abderam condiderunt. Solinus capite decimo 
Abderam primum a Diomedis sorore conditam fuisse re- 
fert, deinde "senio collapsam, Olympiade LI. (quae praece- 
dente anno est acta) a Clazomeniis ad majorem faciem re- 
stitutam ;" cujus coloniae ductorem Timesium Clazomeni- 
um, ex Herodoto d fuisse discimus : qui addit tamen, eum a 
Thracibus expulsum, opus perficere non potuisse. 

3355. c. Amoni, ex Fedida filia Hadaiae Boscathaea, 
natus est filius Josias ; qui octo annorum fuit, quum reg- 
nare inciperet 6 . 

3356. c. Saosduchino, in regno Babylonico simul et 
Assyrio, succedens Chynaladanus, annis 22. imperat f . 
Alexander Polyhistor Saracum eum appellat : quod no- 
men, ut et Saracenicae gentis, latronem denotat. 

Grinus .ZEsanii filius, Therae insulae rex, oraculo Del- 
phico urbem in Libya condere jussus est. Quo neglecto, 
(quod ubi terrarum Lybia esset ignoraretur) per septem 
annos in Thera non pluisse dicitur, omnesque arbores, 
praeter unam, exaruisse*. 

3361. c. Manasses, ex captivitate redux, cultu Dei, 
quem labefaetaverat, ex parte instaurato, mortuus est ; et 
in horto domus suae sepultus h , ex testamento (ut credibile 
est) aut voluntate ultima ipsius : tanquam si resipiscens 
turn demum agnovisset ac professus esset indignum esse 
se, qui cum majoribus in sepulchro regum reponeretur 1 . 

Post eum, filius Amon biennio regnavit : qui, derelicto 
Deo majorum suorum, omnibus sculptilibus, quae fecerat 
pater ipsius, sacrificabat et colebat ea. Verum non de- 
pressit se coram Domino, sicut pater ipsius : sed auxit 
reatum k . 



c Euseb. chron. '' Lib. 1. cap. 168. 

• 2 Reg. cap. 22. ver. 1. ' Canon, reg. Ptolem. 
t Herodot. lib. 4. cap. 150, 151. 

h 2 Chron. cap. 33. 2 Reg. cap. 21. ver. IS. 
' Tremell. 

* 2 Reg. cap. 21. ver. 19, 20, 21. 2 Chron. cap. 33. ver. 21, 22, 23. 



VETERIS TESTAMENTI. 169 

3363. c. Impius Amon, proditione domesticorum suo- 
rum, in domo sua occisus est: et in horto Uzzae, cum 
patre Manasse sepultus est. Percussitque populus omnes 
qui conspiraverant contra eum 1 . 

Post eum filius Josias, puer octo annorum, rex constitu- 
te, annos 31. regnavit™. 

Thasrei, septennali siccitate fatigati, Corobium purpu- 
rarium quendam, qui ad Plataeam insulam Libyae ventis 
aliquando abreptus fuerat, ex Itano et urbe Cretae mer- 
cede conductum, cum suorum aliquibus ad earn insulam 
explorandam iterum miserunt : qui, eo cum aliquot men- 
sium cibariis ibi relicto, quam celerrime redierunt, ut suis 
quod invenerant renunciarent. Sed his ultra praestitutum 
tempus redire differentibus, appulsa eo ex jEgypto veni- 
ens navis Samia (cujus gubernator erat Colaeus) cibaria in 
annum Corobio reliquit: quae deinde vento abrepta et 
Herculeas columnas transvecta, Tartessum pervenit". 

3364. Theraei, e septem suis oppidis colonis sorte de- 
lectis, cum duabus eos biremibus, duce Batto, (alio nomine 
Aristotele vel Aristea nominato) in Plataeam miserunt". 

Thales, Examii filius, Mileti in Ionia nascitur, Olympia- 
dis XXXV. anno primo ut ex Apollodori chronico re- 
fer t in ejus vita Laertius. 

Cimmerii, a Scythis Nomadibus ejecti e sedibus suis, 
ex Europa in Asiam transierunt, iter semper secundum 
mare tenentes : Sardesque Lydia?, prater arcem cepe- 
runt ; Ardye Gygis filio ibidem turn regnante p . 

3366. Therasi, quum per biennium Plataeam incoluis- 
sent, uno e suis ibi relicto, Delphos navigaverunt, oracu- 
lum sciscitaturi, quid ita secum in Lybiam profectis nihilo 
tamen melius ageretur. Acceptoque responso, ad urbem 
Lybiae (sicut eis injunctum fuerat) nondum illos conces- 
sisse : in Plataeam reversi, recepto quern ibi reliquerant, 
incoluerunt locum in Libya e regione insulae, nomine Azi- 
ristum ; amcenissimis collibus utrinque conclusum, et utrin- 

1 2 Reg. cap. 21. ver. 23, 24, 26. 2 Chron. cap. 33. vcr. 24, 25. 

m 2 Reg. cap. 22. ver. 1. 2 Chron. cap. 34. ver. 1. 

■ Herodot. lib. 4. cap. 151, 152. 

• Idem. ibid. cap. 153. ct 156. 

P Herodot. lib. 1. cap. 15, et 103. et lib. 1. cap. 1. et 12. 



170 



ANNALES 



que flumine praeterlabente 1 . Ibi, circa Hesperidum hortos 
Syrtimque majorem, imbre piceo madefacta tellure, silphii 
sive laseris plantam repente natam Cyrenaei referunt, sep- 
temante urbem suam conditam annis s . 

3369. Phraortes Medorum rex, in obsidione Ninives, 
cum magna exercitus parte periit. Cui Cyaxares films 
succedens, annis 40. regnum obtinuit : in cujus initio, ne- 
cem paternam ulturus, tota supra Halyn fluvium Asia sibi 
conciliata, bellum contra Assyrios instauravit'. 

3370. a. Josias anno aetatis 16. ex Zebudda Pedaiae e 
Ruma, filium suscepit Eliakimum : qui 25. annorum fuit, 
quum regnare inciperet". 

c. Idem octavo regni sui anno, quum esset adhuc puer, 
(et pater tamen) ccepit quaerere Deum Davidis patris sui x . 

Cyaxares praelio superavit Assyrios. Cui Niniven de- 
inde obsidenti ingruit ingens Scytharum exercitus ; qui 
Cimmerios ex Europa ejectos prosecuti, a Maeotide pa- 
lude profecti, Caucaso monte ad dextram relicto, in Me- 
diam penetrarunt: rege Madye, Protothyae filio, duce y . 
Qui Indathyrsus ille Scytha est ; quem, ex Scythia erump- 
entem, Asiam adiEgyptum usque invasisse, ex Megasthene 
Strabo, sub initium libri Geographiae suae decimi quinti, 
et Arrianus, in rerum Indicarum libro, referunt : Inda- 
thyrso illi Scytharum regi cognominis, adversus quem 
Darium Hystaspis'filium expeditionem infeliciter postea in- 
stituisse legimus 2 . Hie vero Medi, cum Scythis congressi 
praelioque fusi, superioris Asia? imperium amiserunt : quod 
deinde Scythae 28. annis obtinuerunt a . Quo prophetiam 
illam referunt Tremellius et Junius b : " Recensebit [Cyax- 
ares, Niniven obsidens] magnificos suos ; sed illi corruent 
in ambulatione illorum ;" Scytharum scilicet quorum expe- 
ditio, ambulatio potius et velitaris cursus, quam domina- 

r Herodot. lib. 4. cap. 157. 

8 Tbeophrast. Plantar, histor. lib. 6. Plin. natur. histor. lib. 19. cap. 3. 

« Herodot lib. 1. "2 Reg. cap. 23. ver. 36. 

* 2 Chron. cap. 34. ver. 3. 

i Herodot. lib. 1. cap. 104. lib. 2. cap. 1. et lib. 7. cap. 20. 

» Herodot. lib. 4. cap. 76. 126, 127. 

a Herodot. lib. 1. cap. 104. et lib. 4. cap. 1. 

b Nahumi cap. 2. ver. 5. 



VETERIS TESTAMENTI. 171 

tio et administrate dicenda erat : quippe qui Mediam, As- 
syriam, Asiamque spatio annorum 28. percurrerunt, occu- 
parunt atque amiserunt : " festinabunt ad murum illius, 
quasi paratus fuisset protector ;" id est, festinanter vola- 
bunt in oppidum, quasi ipsum a Cyaxaris violentia liberas- 
sent et porro protecturi essent. 

3371. c. Shalluni, sive Jehoaehaz, patrem habens Jo- 
siam, matrem Hamitalem filiam Jeremiae e Libna, natus 
est. Eum enim 23. annos natum, senioribus fatribus 
posthabitis, populus regem patris loco constituit . Shal- 
lumi nomine, ut videtur, melioris ominis causa, in aliud 
mutato : quod commune illud ei fuisset cum Sballumo Ja- 
beshi filio ; qui unico tantum mense regno potitus, a 
Manahemo est occisus d . Ex quatuor vero Josiae filiis, 
1 Chron. cap. III. ver. 15. commemoratis, Sballumum 
hunc esse, postremo loco nominatum, ex Jeremiae cap. 
XXII. ver. 11, 12. cum 2 Reg. cap. XXIII. ver. 33, 34. 
et 2 Chron. cap. XXXVI. ver. 3, 4. collato, apparet ; non 
Johananem primogenitum, ut nonnulli existimant. Nam 
primogenitum non fuisse Jehoachazum, turn ex eo colli- 
gitur, quod a populo unctus fuisse dicatur f , quum ungi non 
solerent filii regum primogeniti, ad quos jure ordinario 
regni haereditas spectabat : turn ex aetate ilia 23. annorum, 
quam unctionis suae tempore egisse dicitur; quum post 
trimestre spatium substitutus illi frater Eliakim, 25. anno- 
rum fuisse legatur. Unde eum Jehoachazo seniorem fu- 
isse liquet : quod et Josephus 8 confirmat. 

3373. Sadyartes, Ardyis filius, apud Lydos annis 12. 
regnavit 1 '. 

Scythae universa Asia superiore potiti, hinc recta in 
-Egyptum contendunt. Quibus jam Syriam Palaastinam 
ingressis Psammitichus iEgypti rex occurrens, muneribus 
precibusque effecit ne ulterius progrederentur. Scytha? 
vero regredientes, quum in urbem Syriae Ascalonem per- 
venissent, plerisque nullo illato damno praetergressis, pauci 



c 2 Reg. cap. 23. ver. 30, 31. d Ibid. cap. 15. ver. 13, H. 

' 2 Reg. cap. 23. ver. 30. > Libro 10. antiquit. cap. 6. al. 7. 

h Hirodot. lib. 1. cap. lfi. 



172 ANNALES 

aliquot relicti Veneris Urania? fanum spoliarunt : qui, si- 
mul cum posteris, haemorrhoidibus percussi sunt'. Hoc 
vero anno, qui secundus Olympiadis XXXVII. fuit, Scy- 
thas Palaestinam pervasisse, in Eusebii chronico notatum 
est : uti et Sinopen fuisse conditam, quam Ponti urbem 
nobilissimam a Milesiis Strabo, libro duodecimo, a Ma- 
critio Coo conditam refert Phlegon apud Stephanum, in 
Sivo»7r»}. Constat autem Cimmerios in Asiam venientes, 
quum fugerent Scythas, Chersonesum condidisse, ubi nunc 
Sinope Graeca urbs sita est : inquit Herodotus k . 

Thaerei septimo postquam Aziristum incolere cceperunt 
anno, admonitu Lybium, ad locum Irasa dictum inde com- 
migrarunt ; et ad fontem, qui Apollinis esse ferebatur, 
consederunt 1 . Ibi Battus, Cyrene condita, anno secundo 
Olympiadis XXXVII. (ut in Eusebii chronico legitur) 
regnavit 40. annis, et post eum filius ejus Arcesilaus 16. 
cum primis hi see colonis : ad quos sub tertio rege, Batto 
Arcesilai filio, magna Graecorum multitudo, Appollinis 
Delphici oraculo invitata, postea accessit; Apria apud 
iEgyptios imperante™. Qui regis iEgyptii synchronis- 
mus jam positum conditae Cyrenes tempus verius esse 
confirmat, quam quod ab aliis varie habetur assignatum. 

3374. c. Josias, anno regni sui duodecimo ccepit mun- 
dare Judam et Hierosolyma ab idololatriae sordibus : ex- 
celsis, et lucis, et altaribus Bahalimorum, cum subdialibus 
statuis quae impositae erant eis, sculptilibusque et fusili- 
bus destructis; et ossibus sacerdotum combustis super 
altaria illorum. Deinde progressus ad civitates Manassis, 
et Ephraimi, ac Simeonis, usque ad Naphthali, altaria, 
et lucos, et sculptilia, omnesque subdiales statuas, similiter 
demolitus est per totam terram Israelis". 

3375. c. Jeremias, anno decimo tertio regis Josiae, ad 
propheticum munus a Deo vocatus, se excusat : sed re- 
petito Dei mandato, cum promissionibus et signis ad pro- 
phetiae argumentum pertinentibus, confirmatus ; de cala- 
mitate a Babylonio Judasis superventura habitatores illius 

■ Herodot. lib. Leap. 105. k Lib. 4. cap. 12. 

I Herodot. lib. 4. cap. 158. ™ Herodot. ibid. cap. 159. 

II 2 Chron. cap. 34. ver. 3 — 7. 



VETERIS TESTAMENTI. 173 

terras praemonere jubetur . Cui adjunctus Zephanias, et 
alii prophetae, populum rebellem ad pcenitentiam revocare 
frustra conantur p . 

Prusias (vel Prusa, in Bithynia) condita q . 

3378. Nabopollasarus Babylonius a Saraco (sive Chy- 
naladano) Assyriorum et Chaldaeorum rege, qui r eum ex- 
ercitui suo praefecerat, deficiens, Niniven copias adversus 
eum eduxit. Cujus impetum ille formidans, se ipsum 
cum regiis concremavit : et Chaldaeorum suorum princi- 
patum Nabopollasarus obtinuit. Quibus per annos 21. 
ilium praefuisse, et in tertio rerum Chaldaicarum libro 
tradit Berosus, et regum canone Ptolemaeus. 

Quis vero Saraco in regno Assyriaco successerit, igno- 
ratur. Nondum enim illud dissolutum fuisse quod Jose- 
phus' et Hieronymus' sensisse videntur, turn ex sacra his- 
toria constat", turn ex Herodoto, qui non ante expulsos ex 
Asia Scythas Niniven expugnatam, et Assyriam a Medis 
subactam fuisse confirmat. Vide infra ad annum mundi 
3398. et 3403. 

3379. Sadyattes Lydorum rex cum exercitu terram Mi- 
lesiorum invasit : et per sex annos bellum illud gessit w . 

3380. d. Josias anno regni decimo octavo, Hilkiae sum- 
mo sacerdoti mandat, ut ex collectis pecuniis domus Dei 
restauraretur. Ille operi intentus, librum legis (authenti- 
cum, a latere arcae foederis repositum* ; qui ab initio regni 
Manassis amUsus fuisse videtur) reperiens, per Shapha- 
nem scribam ad regem mittit. Josias, libri lectione per- 
culsus, Huldam prophetissam consulit ; a qua, de regni 
excidio, sententiam accipit ; ejus executione tamen, dum 
ipse viveret, dilata y . Hinc rex, congregatis ad se omni- 
bus senioribus Judae et Hierosolymorum, cum sacerdoti- 
bus et prophetis, librum ilium legis coram toto populo le- 

Jerem. cap. 1. ver. 2 — 17. cum cap. 25. ver. 3. 

P Zephan. cap. I. ver. 1. Jerem. cap. 25. ver. 8, 4, 5. 

1 Euseb. chronic. 

r Alexander Polyhistor. in Gratis Eusebianis Scaligeri, pag. 38, et 39. 

* Lib. 9. antiqu. cap. 11. et lib. 10. cap. 6. 

1 Prafat. in Jonam, cap. 7. " 2 Reg. cap. 23. ver. 29. 

" Herodot. lib. 1. cap. 18. « Deut. cap. 31. ver. 26. 

' 2 Reg. cap. 22. ver. 3—20. 2 Chron. cap. 34. ver. 8—28. 



174 ANN ALES 

gendum curat; fcedus inter Deum et populum redinte- 
grat, templum et regnum ab idololatria repurgat, et Dei 
cultum fidelissime restituit 2 . Altare etiam et excelsum, 
quod Jeroboamus filius Nebati extruxerat, diruit ; com- 
bustis prius super eodem altari mortuorum ossibus : sicut 
ante annos 350. de eo nominatim prasdictum fuerat". Cum- 
que similiter omnes domos excelsorum, quas fecerant re- 
ges Israelis, in civitatibus Samariae amovisset ; et macta- 
visset omnes sacerdotes super ipsa altaria, combussisset- 
que ossa hominum in eis : demum reversus est Hieroso- 
lyma b . Atque ab hac solenni foederis renovatione et re- 
formatione publica, cum desolationis tamen propter pec- 
cata populi inducendas sententia inevitabili conjuncta ; 
turn tricesimi anni in ipso initio prophetiae Ezechielis, 
turn quadraginta annorum peccati Judae, in ejusdem ca- 
pite quarto, versu sexto, epocha deducitur. 

3381. c. Josias, eodem anno regni sui decimo octavo 
ad finem tendente, mensis primi die decimo quarto, Maii 
quarto, feria secunda, toto Juda et Israele prassente et ha- 
bitatoribus Hierosolymorum, festum Paschatis observavit 
majori celebritate, quam quisquam regum Israeliticorum 
aut Judaicorum ante ipsum c . Denique pythones, et ario- 
los, et imagines, ac stercoreos deos, et omnes abominatio- 
nes qua? conspiciebantur in terra Judas et Hierosolymis, 
sustulit : ut praestaret verba legis scripta in libro quern in- 
venerat Hilkia sacerdos in domo Domini d . 

3383. c. Anno Nabopollasari quinto desinente, qui est 
127. a Nabonasaro, Athyr secundum iEgyptios die 27. 
(etc tjjv ki)) ccepit luna in Babylone deficere ; post mediam 
noctem 5. horis temporalibus e . Aprilis videlicet Juliani 
die 22. feria septima incipiente a media nocte : vel Athyr 
/Egyptiaci die 27. feria sexta desinente : hoc enim Ptole- 
maei illud indicat, k£ «e «»i» kjj. quia post mediam noctem 



7 2 Reg. cap. 23. ver. 1 — 14. 2 Chron. cap. 34. ver. 29. 33. 

a 1 Reg. cap. 13. ver. 2. b 2 Reg. cap. 23. ver.. J 5— 20. 

c 2 Reg. cap. 23. ver. 21,22, 23. 2 Chron. cap. 35. ver. 1—19. 

d 2 Reg. cap. 23. ver. 24. cum Deut. cap. 18. ver. 9, 10, 11. 

* Ptolem. Syntax, lib. 5. pag. 125. edit. Grace. 



VETERIS TESTAMENTI. 175 

sex horis temporalibus exactis, sole exoriente, dies 28. 
erat initurus. 

3384. d. Hamutala peperit Josiae, post Shallumum sive 
Jehoachazum, etiam Mattaniam, qui Sedekias postea dic- 
tus est. Erat enim is annorum 21 . quum regnare incipe- 
ret f . 

Xenophanes Colophonius, Eleatica3 disciplinae princeps, 
lyiviTo (ut apud Sextum Empiricum legitur, libro primo 
adversus mathematicos, capite duedecimo,) ve\iytvv{)Orj (ut 
ex Apollodoro rectius habetur, apud Clementem Alexan- 
drinum, libro primo Stromatum) natus est Olympiade 
XL. 

3385. Post Sadiattem in Lydia regnavit filius ejus Ha- 
lyattes junior annis 57. quorum quinque prioribus bellum 
contra Milesios a patre susceptum continuavit g . 

3387. c. Jehojakimus Josiae filius, ex Nehushta filia 
Elnathanis Hierosolymitana, filium sustulit Jehojacinem 
sive Jechoniam : qui 18. annos natus erat, quum regnare 
inciperet\ 

3388. Necos, Psammitichi filius, in ^Egypto regnat an- 
nis' 16. qui in Scriptura Neco et Pharaoh Neco appella- 
tur k . Hie a Nilo ad Arabicum sinum fossam ducere ag- 
gressus est : in qua fodienda 120. millia ^Egyptiorum pe- 
rierunt. Sed postquam in medio opere destitisset, Phoe- 
nices quosdam ad Africam circumnavigandam misit : qui 
cum navibus e sinu Arabico sive mari Erythraeo solventes, 
in mare australe abierunt, ac tandem per columnas Her- 
culis transvecti, tertio anno in /Egyptum redierunt'. 

3390. Anno duodecimo belli inter Lydos et Milesios 
gesti, quum Halyattis exercitus Milesiorum segetes (ut 
singulis annis facere solebat) incendisset : frammaa vi venti 
adactae templum Minerva? apud Assesum incendio ab- 
sumpserunt. Et quum post exercitus reditum Sardibus 
Halyattes decubuisset, diuturniusque aegrotaret : consulta 

' Jerem. cap. 52. ver. 1. 2 Reg. cap. 24. ver. 17, 18. 

? Herodot. lib. 1. cap. 17, 18. 25. 

h 2 Reg. cap. 24. ver. 8. ' Herodot. lib. 2. cap. 159. 

k 2 Chron. cap. 35. ver. 20. 2 Reg. cap. 23. ver. 29. Jerem. cap. 4fi. ver. 2. 

1 Herodot. lib. I. cap. 158. et lib. 4. cap. 42. 



170 ANNALES 

ea de re apud Delphos Pythia, priusquam repararetur 
templum illud, se reddituram responsum negavit. Thra- 
sybulus oraculi sententia per Periandrum Cypseli filium 
Corynthiorum tyrannum, cui admodum familiaris fuerat, 
intellecta, caduceatorem ab Halyatte hac de causa missum 
ita excipiendum curavit, ut Milesios commessationibus et 
oblectationibus vacantes inveniret. Unde eos rebus om- 
nibus Halyattes abundare arbitratus, societatem cum iis 
iniit : atque pro uno duo delubra apud Assesum Minerva? 
a?dificavit ; et valetudine recuperata, Delphos misit dona- 
ria m . 

3393. a. Jubilaeus decimus septimus. 

c. Anaximander Milesius, Praxidami Alius, in Ionia na- 
tus est. Vide infra ad annum mundi 3457. 

3394. c. Neco rex iEgypti, Deo jubente, ascendit con- 
tra regem Assyria?, qui adversus ipsum belligerabat : ut 
Carcemishum ad flumen Euphratis oppugnaret". 

Josias, bello contra Neconem temere suscepto, in con- 
valle Megidduntis (ad Manassis tribum spectante ,) illi oc- 
currens, occisus est p . Quo spectat et ilia Herodoti nar- 
ratio, libro secundo : " Supowt irejp 6 Nekwc ovfjifiakwv iv 
MayooA(j> ev/kj)(T£' fiira St rfiv /j.a\rjv, KaBvriv ttoXiv rrjc Su- 
p(i)C lovaav fit-y6Xt)v tlXe. Necos, pedestri acie congressus 
cum Syris in Magdalo, victoria potitus est. Post pugnam 
vero, Kadytin urbem Syria? magnam cepit :" ubi doctissi- 
mus Scaliger Kadytin illam Kadesh fuisse notat, cujus 
Numerorum capite vigesimo, versu decimo sexto, et Mag- 
dolum urbem in finibus iEgypti, cujus Jeremia? capite 
quadragesimo sexto, versu decimo quarto fit mentio : cre- 
ditque vicina fuisse, Magdolum et Mageddo ; sed quia 
Magdolum celebrius, ob id pugnam ibi commissam dici, 
ut ea, qua? ad Gaugamela pugnata est, refertur ad Arbela, 
propter obscuritatem Gaugamelorum. Quid vero si sy- 
nonima ea fuisse dicamus, ut locum ilium denotare, a quo 



m Herodot. lib. 1. cap. 19.21, 22. 35. cum Polyaeno, Stratagem, lib. 6. 

" 2 Reg. cap. 23. ver. 29. 2 Chron. cap. 35. ver. 20, 21, 22. 

" Josu. cap. 17. ver. 11. Jud. cap. 1. ver. 27. 

P 2 Reg. cap. 23. ver. 29, 30. 2 Chron. cap. 35. ver. 22, 23. 



VETERIS TESTAMENT!. 177 

Maria Magdalenae accepit cognomentum ? Matthaei certe 
capite tlecimo quinto, ubi nos Magdalam legimus, Syrus 
Magedu, et vetus Latinus interpres Magedan reddidit ; 
vocabulo a Magedduntis nomine non multum discedente. 

Mortuo principe optimo, cujus vita tutum reddebat po~ 
pulum a captivitate Babylonica q , malorum Iliade jam in- 
gruente, superioris annijubilum versumest in threnodiam : 
ita ut pene in proverbium abierit " planctus Hadadrim- 
monis in convalle Megidduntis r ." Neque enim universus 
solum qui turn praesens fuit Judaeae populus insigni lamen- 
tatione Josiae mortem prosecutus est ; sed etiam in futu- 
rum luctus publicus, quasi pro statuto in Israele receptus 
est : deflente eum quoque Jeremia propheta in Lamenta- 
tionibus suis". Nova quoque lainentatio de flebili regni 
Judaeorum statu, inde a morte Josiae, ab Ezekicle profe- 
renda postea praescribitur'. 

Post caedem Josiae, populus, ne rex .^Egypti regnuni 
rege vacuum occuparet, Shallumum sive Jehoacbazum ju- 
niorem Josiae filium regem unxit : qui fecit quod malum 
videtur in oculis Domini, omnino prout fecerant majores 
ejus". Vide supra, ad annum mundi 3371. 

d. Ab Assyriaca expeditione reversus Neco, Jehoacba- 
zum, quum tribus tantum mensibus regnavisset, amovit ; 
et seniorem ejus fratrem Eliakimum regem constituit pro 
Josia patre ejus, immutans nomen ejus Jehojakimum* ; 
ut Jehovae vero Israelitarum Deo victoriam de Assyrio 
partam acceptam se referre eo modo testaretur : a quo ad 
bellum hoc gerendum se incitatum professus fuerat y . De- 
inde, tributo centum talentorum argenti et talenti auri ter- 
rae Judaeae imposito, Jehoacbazum sive Shallumum, Iliblae 
in regione Hamathae conjectum in vincula, secum ab- 
duxit in jEgyptum : ubi et mortuus est z . 

1 2 Reg. cap. 22. ver. 20. ' Zachar. cap. 12. ver. II. 

' 2 Chron. cap. 35. ver. 24, 25. 
1 Ezek. cap. 19. ver. 1. 14. 

« 2 Reg. cap. 23. ver. 30, 31, 32. 2 Chron. cap. 36. ver. 1. 
* 2 Reg. cap. 23. ver. 31, 32, 34. 2 Chron. cap. 36. ver. 2, 3, 4. 
I 2 Chron. cap. 35. ver. 21, 22. 

■ 2 Reg. cap. 23. ver. 33, 34, 35. 2 Chron. cap. 36. ver. 3, 4. Ezekiel. 
cap. 19. ver. 3, 4. 

VOL. VIII. N 



178 ANNALES 

Jeremias, Dei mandato, in domum novi regis descen- 
dens, turn ipsum, turn servos et populumejus promissioni- 
bus et minis ad resipiscentiam hortatus est : " Ne a fleatis 
pro mortuo (Josia) neque condoleatis ei : omnino flete pro 
abeunte (Shallurao) quia non revertetur arnplius ut videat 
solum natale suum" &c. 

8395. a. In principio regni Jebojakimi Jeremias, Deo 
jubente, stans in templi atrio, populum venientem ex om- 
nibus civitatibus Judas ad incurvandum se in domo Do- 
mini, in festo tabernaculorum, quando omnes mares ex 
omnibus civitatibus tenebantur comparere Hierosolymis b , 
ad resipiscentiam hortatus est : recusantibus judicium 
Dei denuncians, " domum illam similem futuram Shilunti, 
et civitatem tradendam maledictioni apud omnes gentes 
terra?." Unde comprehensus a sacerdotibus et prophetis, 
totoque populo qui turn in atrio erat, capitalis criminis ac- 
cusatur: sed publico principum et seniorum populi judi- 
cio absolvitur . 

Uria quoque films Shemaiae ex Kiriath-jearimis pro- 
phetavit contra civitatem Hierosolymorum et terrain Judae, 
omnino secundum verba Jeremia?. Et quum Jehojakimus 
rex morte eum afficere quaesivisset, fugiens ille venit in 
iEgyptum. Sed misit rex Elnathanen filium Achoris et 
alios cum eo in iEgyptum, qui reduxerunt eum ad Jeho- 
jakimum. Is vero prophetam percussit gladio, abjecitque 
cadaver ejus in populi sepulchra contemptissima. Verun- 
tamen manus Abikami filii Shaphanis, qui apud regis pa- 
trem Josiam authoritate valuit d , adfuit Jeremiae ; ut non 
traderent eum in man um populi, ad morte afficiendum 
ipsum e . 

His adjungi poterit, etHabbakuk propheta: cuide Judaj- 
orum improbitate et contumacia conquerenti, responsum 
Deus dedit, se iis ipsis diebus Chaldaeos in Judaeam immis- 
surum ; consilium ea de re suum rebelli populo ita pate- 



1 Jerem. cap. 22. ver. 1, 2. 10, 11, 12. 

b Dent. cap. 16. ver. 16. 

<• Jerem. cap. 26. ver. 1, 2 — 19. 

d 2 Reg. cap. 22. ver. 12. 2 Chron. cap. 34. ver. 20. 

e Jerem. cap. 26. ver. 20—24. 



VETERIS Tr.STAMF.NTI. 179 

faciens : " Opus f opcror diebus vestris, quod non credituri 
estis cum narrabitur. Nam ecce ego excitaturus sum 
Chaldaeos, gentem acerbissimam et festinam ; ambulaturam 
per latitudinem terrae, ad possidendum habitacula non sua 
jure haereditario" &c. 

In principio etiam regni Jebojakimi, Jeremias praedix- 
isse dicitur, Sedekiam regem Judas futurum, et Nebuchad- 
nesarem regem Babylonias, eumque gentes finitimas domi- 
natui suo subjecturum". 

3397. d. Quum ad jEgyptium, Carcemishum possiden- 
tem, Coelosyriae et Phoeniciae Satrapa a Nabopollasaro 
rege Babylonia; defecisset, hie adversus illos filium suum 
Nebuchadnesarem, in societatem regni assumptum, cum 
magno misit exercitu. Quod desinente tertio, et ineunte 
quarto Jebojakimi anno factum ; ex Danielis capite primo, 
versu primo, collato cum Jeremiae capite vigesimo quinto, 
versu primo, intelligimus. 

Nebuchadnesare regnum capessente, prophetiae rerum 
ab illo gerendarum Jeremiae statim revelata? sunt : quarum 
prima de /Egyptiorum clade fuit; turn ilia ad Eupbratem, 
turn ilia quam domi postea essent percepturi, ipsa iEgypto 
a Nebuchadnesare occupata h . Earum prior, nulla pene 
mora interposita, effectum est sortita : Pharaonis Neconis 
copiis, quae ad Carcemishum fuerunt, a Nebuchadnesare 
rege Babyloniae, anno Jebojakimi quarto percussis'. Pos- 
terior, post captam Tyrum anno captivitatis Jechonias 27. 
eventu comprobata est k . 

Eodem anno quarto Jebojakimi, qui primus fuit Nebu- 
chadnesaris regis Babyloniae, Jeremias Judaeos contesta- 
tus, quod non auscultaverint verbo Domini quod conti- 
nenter elocutus fuerat illis a decimo tertio anno Josias 
usque ad hunc Jehojakimi quartum, (" hie vicesimus tertius 
annus est," inquit) et reliquorum omnium prophetarum, a 
Deo ad ipsos missorum, cohortationibus immorigeros se 
praebuerint : de adventante Nebuchadnesare eos com- 



' Habbak. cap. 1. ver. 5, 6. t Jerem. cap. 27. ver. 1 — 11. 

h Jerem. cap. 4G. ' Jerem. cap. 46. ver. 2. 



k Ezech. cap. 29. ver. 17, 18, 19. 



n2 



ISO ANNALES 

monet, et servitute Babylonica annorum septuaginta ab eis 
subeunda; intra quod spatium, Judaeam quidem primum, 
deinde et reliquas quas commemorat gentes (suo quamque 
ordine) regi Babylonia? servituras; ipsumque demum Ba- 
bylonium excindendum, et terram Cbaldaeorum desolationi 
exponendam, praedicit 1 ; quorum septuaginta annoruin ab 
Esaia quoque in prophetia de Tyriis, obscurior longe antea 
facta fuit mentio™. 

3398. a. Anno quarto Jehojakimi, Baruc filius Neriae 
scripsit ex ore Jeremiae in volumine libri omnia verba 
Domini, quae locutus illi fuerat, de Israele et Juda ac de 
omnibus gentibus, a diebus Josiae usque in diem bunc : 
legitque ea in domo Domini, audiente populo Ilierosoly- 
mitano et omnibus Judaeis qui venerunt ex civitatibus suis, 
in die jejunii", solennis videlicet illius, mensis septimi die 
decimo, quotannis celebrati : quinque diebus ante festum 
tabernaculorum, in quo omnes mares ex omnibus civita- 
tibus Judae comparebant Hierosolymis, ut supra ad annum 
mundi 3395. Ipsum vero Barucum, severissimis istis minis 
quas scripserat consternatum et frustra lavrbv Ti/juopov/is- 
vov, verbo Dei de clade a Babylonio superventura omni 
carni et vita ipsius inter medias basce turbas conservanda, 
Jeremias confirmat p , quo fortasse referenda fuerint et ca- 
pita ilia duo consolatoria, Jeremiae trigesimum et trige- 
simum primum, promissiones de instauranda Ecclesia con- 
ti»entia. 

Rechabitae, e posteris Jonadabi filii Rechabi q , Nebu- 
cbadnesare rege Babylonia? in Judaeam adveniente, metu 
copiarum Cbaldaeorum et Syrorum, relictis tentoriis suis 
(in quibus, ex praescripto Jonadabi progenitoris sui, habi- 
tare solebant) ingressi sunt Hierosolyma r ubi, quum de 
tempore praesente dicant ; " Ita considemus Hierosolymis :" 
colligimus capitis hujus historiam, de vino a Rechabitis 



1 Jerem. cap. 25. ver. 1. 3. 11, 12. 

» Esai. cap. 23. ver. 15. 17. n Jcrcm. cap. 36. ver. 1— S. 

° Levit. cap. 10. ver. 29. cap. 23. ver. 27. Num. cap. 29. ver. 7. 

P Jerem. cap. 45. ver. 1 — 5. 

i 2 Reg. cap. 10. ver. 15. r Jerem. cap. 35. ver. 11. 



VETEIMS TESTAMENT!. 181 

recusato, eo tempore fuisse gestam, quo urbs a Nebuchad- 
nesare fuit obsessa 5 . 

In manum Nebuchadnesaris tradidit Dominus Jehoja- 
kimum regem Judas, cum parte instrumentorum domus 
Dei', mense videlicet nono sive Cisleu : ut colligitur ex 
anniversario jejunio, quod in memoriam, ut videtur, bujus 
calamitatis, more apud Judasos recepto", eo mense obser- 
vatum est. Ilium locum Chronicorum referendum potius 
putant ad finem Jehojakimi, anno mundi .'5405. c. Sed 
versus proximus (septimus) de vasis templi turn asportatis 
(quod hie praetereundum non fuerat) cum Danielis capite 
primo, versu secundo, collatus, ad hunc annum referen- 
dum esse docet. 

Jehojakimum catenis vincivit Nebucbadnesar, ut abdu- 
ceret eum Babyloniam": sed pactis postea conditionibus 
servitutis, domi eum reliquit ; ubi servus illi permansit 
tribus annis*. A qua prima omnium regis et populi Ju- 
daici sub Nebuchadnesare facta servitute, numerandi sunt 
anni septuaginta captivitatis Babylonicas, a Jeremia pro- 
pheta prsedicti 5 '. 

Nebucbadnesar Ashpenazo praefecto eunucborum sive 
aulicorum suorum prascepit, ut exportaret e filiis Israelis, 
turn ex semine regio, (ut Ezekiae ab Esaia praedictum 
fuerat 2 ;) turn ex proceribus, pueros forma? elegantia et 
intelligentiae facultate pra;stantes ; qui in literis et lingua 
Chaldaeorum per triennium ab eo instituti, regi postea in 
palatio essent ministraturi. Inter quos, e filiis Judas, prae- 
cipui fuerunt ; Daniel qui Beltshar, Hananiah qui Sha- 
drach, Misbael qui Meshach, et Azariah qui Abednego, 
mutato nomine, a praefecto est appellatus a . 

Postquam 28. annis superioris Asiae imperium Scythae 
jam obtinuissent; eorum potiorem parteni Cyaxarcs atquc- 
Medi hospitio acceptam inebriatamque interenierunt''. 
Praeter istos, et alii aliquot Scytbarum Nomadum, per se~ 

• Dan. cap. 1. ver. 1. ' Ibid. cap. I. ver. 2. 

" Zachar. cap. 7. ver. 3. 5. ct cap. 8. ver. 19. 

■ 2 Cliron. cap. 36. ver. fi. * 2 Reg. cap. 24. ver. 1. 

y Jerem. cap. 25. ver. 11. etcap. 29. ver. 10. 

' Bad op. ?M. ver. 7. « Dan. cap. 1. ver. 3 — Ti 

b Herodot. lib. Leap. 10S. 



182 ANNAI.IiS 

ditionem finibus suis pulsi, a Cyaxare suscepti fuerant : 
turn venationibus faciendis, turn pueris instituendis ab co 
deputati. Qui aspere admodum et indigne ab eo tractati 
(simul etiam, ut videtur, recentis in gentiles suos injuria? 
memores) uno puerorum quos docebant trucidato, et pro 
ferina apparato, atque Cyaxari convivisque suis apposito ; 
Sardes et Halyattem regem supplices confugerunt. Quos 
reposcenti Cyaxari quum ille reddere abnuisset : bellum 
inter Lydos Medosque quinquennale conflatum est . Cim- 
merios vero, de quibus supra ad annum mundi 3368. ipse 
Halyattes ex Asia exegit' 1 . 

3399. a. Anno quinto Jehojakimi, mense nono, indic- 
tum est jejunium coram Domino toti populo Hierosolymis : 
in memoriam, ut videtur, urbis eodem superioris anni 
mense a Chalda?is eaptae. Lbi Baruc, ad ostium porta: 
domus Domini, legit e libro omnia verba Domini quas ex 
ore dictantis Jeremiad scripta exceperat ; audiente toto po- 
pulo, qui Hierosolyma ex civitatibus Judas venerat. De 
quo principes per Micam Gemariae filium certiores facti, 
Barucum advocant, legentem audiunt, et metu regis, ut 
Jeremias et ipse delitescant, admonent. Jehojakim rex, 
audita parte voluminis, illud scalpello prius laceratum in 
ignem projecit, qui erat in foco e , in cujus horrendi facti 
detestationem, Judaei ad hanc usque diem jejunium die 
septimo (vel. 28. potius : ut in suo kalendario habet Sca- 
liger:) mensis hujus noni, sive Cisleu, observant. 

Jehojakimus rex, divino volumine combusto, prascepit 
Jerachmeeli filio suo, et Seraias filio Azrielis, et Shele- 
mias filio Abdielis, ut caperent Barucum scribam et Jere- 
miam propbetam. Sed abscondens eos Dominus, in impi- 
um regem et regnum ipsius sententiam hanc denunciavit : 
b. " Tu exussisti volumen illud, dicens : Quare scripsisti in 
eo, dicendo : omnino venturus est rex Babyloniae, et per- 
diturus terrain hanc, facturusque ut cessent ex ea homi- 
nes et jumenta? Idcirco sic ait Dominus de Jehojakimo 
rege Judae : Non erit ei sedens in solio Davidis ; et cada- 



■ Herod, lib. 1. cap. 73, 74. d Id. ibid. cap. 1C. 

' Jercm. cap. .10. ver. 9 — 23. 



VETERIS TESTAMENT!. 183 

ver ejus erit projectum aestui diurno et gelu nocturno. Et 
animadvertam in eum, et in semen ejus, et in servos ejus, 
iniquitatem ipsorum : et adducam contra eos, et contra 
habitatores Hierosolymorum, ac contra viros Judse, totum 
illud malum quod proloquebar eis;" in eo volumine scili- 
cet quod ab illis exustum est. Deinde, Domino prasci- 
piente, Baruc in altero volumine scripsit ex ore Jeremiac 
omnia verba quae erant in volumine illo priore, quod Je- 
hojakimus combusserat; multis etiam consimilibus adbuc 
additis f . 

Nebuchadnesar, victorias suas prosecutus, a fluminc 
/Egypti usque ad fluvium Euphratis cepit quicquid fuerat 
regis jEgypti : ita ut deinceps Neco concluderetur intra ter- 
minos regionis sua?". Interea vero pater illius Nabopol- 
lasarus, morbo laborans, in civitate Babylonia vitam ter- 
minavit ; quum per annos 21. regno fuisset potitus. Cujus 
mortem is non multo post cognoscens, demandata amicis 
cura captivorum Judaeorum, Syrorum, Phcenicum et 
^Egyptiorum traducendorum in Babyloniam cum exercitu 
et impediments ; ipse cum paucis, breviori itinere, per 
desertum Babylonem properavit. Ubi factus totius pa- 
terni imperii dominus, captivos advenientes per opportuna 
Babylonia; loca in colonias distribuit 11 . 

Ex instrumentis etiam domus Dei quascunque visum est 
deportavit Nebucbadnesar Babylonem : ubi ea reposuit in 
templo et tbesauro Dei sui', Beli nimirum: quern ipse 
Trpoyovov sive progenitorem suum appellat, in Abydeni 
Assyi'iacis ; et cujus templum ex belli hujus manubiis 
magnifice ilium exornavisse, Berosus author est. 

Scytharum reliquiae, quae Medorum gladios evaserunt, 
domum reverse, non exiguum exercitum juventutis, quam 
ex servis suis uxores, ipsis absentibus, pepererunt, sibi 
occurrentem offenderunt. Cum quibus saepe pugna com- 
missa, quum nihil Scythae proficerent: tandem sumptis 
flagellis servos fugaverunt k . 

' Jerem. cap. SG. vcr. 2G — 32. » 2 Reg. cap. 24. ver. 7. 

h Berosus, rerum Chaldaicarum libro 3. 

1 Dan. cap. 1. vcr. 2. 2 C'hron. cap. 36. ver. 7. 

k Ilerodot. initio lib. \. 



184 



ANN ALES 



3401. a. Jehojakimus, postquani triennio in fide quam 
Nebuchadnesari dederat permansisset, aversus rebellavit 
contra eum 1 . 

Daniel et tres socii ejus, quum recusato cibo et vino 
regio leguminibus tantum vescerentur et aquam biberent, 
vultu tamen magis vivido et came magis vegeta inventi 
sunt, quam reliqui omnes pueri qui regis cibario pasceban- 
tur. Quumque triennio institutionis jam completo, mi- 
nisterio aulico essent admoti: in omnibus rebus ad peri- 
tiam intelligendi pertinentibus, quas requirebat ab eis rex, 
inveniebat eos decuplo superiores omnibus magis et as- 
trologis qui in toto regno ipsius erant™. 

Anno secundo regni, sive monarchia? Babylonica? a 
morte patris incepta? ; Nebuchadnesar somnium de statua 
ex diversis metallis conflata somniavit. Cujus ille oblitus, 
a Chaldaeis somnium suum cum interpretatione sibi pro- 
ferri ; et quum illi non possent, eos trucidari jubet. Da- 
niel vero, quum judicatum ccepisset fieri, causam rei cog- 
noscens, dilationem a rege imperat : Deumque cum sociis 
orans, somnium interpretationemque cognoscit. Is deinde 
somnium regi aperit, et quatuor imperia ordine sibi suc- 
cedentia eo significata fuisse declarat. Quibus auditis, 
rex Danielem, amplissimis muneribus donatum, domina- 
torem constituit in tota provincia Babylonia?, et praefectum 
antistitum super omnes sapientes Babylonia? : eoque pe- 
tente, tres etiam illius socios pra?fecit negotio provincia? 
Babylonia?". 

3403. d. Sexto anno belli inter Medos et Lydos gesti 
ineunte, quum utrinque aequo Marte certaretur, eclipsis 
solis facta est, quam futuram Thales Milesius Ionibus 
praedixerat. Uterque exercitus, diem noctescere videns, 
a pugnando destitit : indeque Syennesis Cilicis et Laby- 
niti (id est, Nebuchadnesaris) Babylonii interventu, pax 
conclusa est; Halyatte Arienam filiam Astyagi Cyaxaris 
filio nuptum dante". Hanc eandem eclipsin, a Thalete 
praedictam, eo quoque tempore contigisse quo rex Me- 

1 2 Reg. cap. 24. vet. I. >" Dan. cap. 1. vcr. 5—20. 

" Dan. cap. 2. vcr. 1—49. • Hcrodot. lib. 1. cap. 74. 



VETERIS TESTAMENTI. 185 

dorum Cyaxares pater Astyagis et Lydorum Halyattes 
Crcesi pater, signis collatis inter se prasliarentur, in astro- 
nomica sua historia Eudemus confirmat : de qua et Pli- 
nius, libro primo, capite duodecimo, defectus utriusque 
sideris rationem exponens. " Apud Graecos investigavit 
primus omnium Thales Milesius, Olympiadis XLVIII. 
anno quarto praedicto solis defectu, qui Alyatte rege (ita 
enim habet vetus lectio; non, ut vulgata, sub Astyage 
rege) factus est, urbis conditae anno CLXX." Clemens 
Alexandrinus, libro primo Stromatum, circa quinquagesi- 
mam Olympiadem, Cyaxaris pugnam, et solis defectionem 
banc factam fuisse retulit ; ab Eudemi, quem citat, multum 
aberrans sententia. Nam et tempus, turn ab eo, turn a Pli- 
nio designatum, non Cyaxaris, sed Astyagis regno conve- 
nit : etex tabulis lunae-solaribus Ptolemaei (quae easdem sunt 
et Hypparchi) Cyaxare regnante, anno quarto Olympiadis 
XLIV. solem defecisse apparet ; anno videlicet Nabo- 
nasari 147. mensis ./Egyptiaci Pacbon die quarto sive 
Septembris Juliani 20. feria prima, horis 3. minutis 25. ante 
meridiem. Fuitque eclipsis haec digitorum novem, et dua- 
bus fere boris duravit. 

Pace inter Medos et Lydos facta, Astyages Mediae sa- 
trapes a patre Cyaxare constitutus, et Labynitus sive Ne- 
buchadnesar illius gener (duxisse enim hunc Amyitem 
filiam Astyagis Mediae satrapa:, docet Alexander Poly- 
histor p ,) adversus Assyrios copias suas inde traduxisse 
videntur, et Niniven expugnasse. Ut enim in Herodoto q , 
post 28. imperii Scytbarum annos, Cyaxare regnante, 
captam Nini urbem et subactam a Medis Assyriam; ita 
in fine Grasci Tobiti legimus, cepisse Niniven Nebu- 
chodonosorum et Assuerum (quo nomine Danielis cap. IX. 
ver. 1. Astyagem appellatum invenimus) superstite adhuc 
Tobia juniore qui, capta Samaria, a Salmanasare in Assy- 
riam puer cum patre dcportatus, annos 127. vixerit, quum 
120. ab Israelitica captivitate bucusque decurrerint. 

3404. c. Psammis, Neconis filius, annis 6. in /Egypto 
rejjnat r . 



i" In Graccis Eusebianii Scaligcri, pag. 3S. 

i Lib. 1. cap. 106. « Hcrodot. lib. 2. cap. 161. 



18G ANNALES 

Phocaeeuses, ex Ionia navigantes, Massiliam in man 
Ligustico condidcrunt, ante pugnam Salaminiam annis 
120. ut ex Timaeo refert Marcianus in Periegesi sua : 
Olympiadis videlicet XLV. anno primo, ut et in chronico 
tradit Eusebius, et in Polyhistore Solinus ; licet hie pri- 
orem banc Phocaeensium coloniam sub Tarquinio Prisco, 
cum posteriore eorum profectione sub Servio Tullio facta, 
de qua infra ad annum mundi3461. confundat. Nuptia- 
rum vero bistoria, qua? urbi condendae viam fecerunt, 
apud Athenaeum libro decimo tertio ex Aristotele iv rij 
MaatraXiwriovTroXiTeLa, et Justinum libro quadragesimo ter- 
tio ex Trogo Pompeio, in eandem fere sententiam sed vari- 
antibus personarum nominibus, plenius habetur exposita. 

Nebuchadnesaris exercitus, ex turmis Chaldaeorum, 
Syrorum, Moabitarum et Ammonitarum constans, contra 
rebellem Jehojakimum missus, Judasam vastavit s : depor- 
tatis in captivitatem 3023. Judaeis anno septimo Nebu- 
chadnesaris'. 

Astyagi sive Ahasuero" ex Ariena, quam superiore anno 
in uxorem duxerat, natus est filius Cyaxares, qui et Da- 
rius Medus : annorum 62. circiter existens, quum Belsha- 
sari interfecto in regno Chaldaaorum succederet x . Asty- 
ages vero, patre adhuc superstite, Mandanem filiam, ex 
priore uxore natam, matrimonio locavit Cambysae Achas- 
menis filio, Persarum regi, (ut Xenophonti placet, libro 
primo Kupou 7ratSa'ae) qui a Perseo generis sui duxit ori- 
ginem: ex quibus, sequente anno, Cyrus natus est, ut 
nullo modo Ctesias sit audiendus : qui, contra et Hero- 
dotum et Xenophontem et reliquos autbores cum illis con- 
senticntes, Astyigan (sic enim eum appellat) genere Cyro 
junctum fuisse negat. 

3405. c. Jehojakimus, a Chaldaeis captus, abjectus fuit 
insepultus : nempe sepultura asini sepultus, tractus et pro- 
jeetus ultra portas Hierosolymorum ; juxta prophetiam 
Jeremiad, licet, ad communem naturae legem respectu ha- 
bito, dormivisse dicatur ille cum patribus suis z . 

* 2 Reg. cap. 24. ver. 2. « Jerem. cap. 52. ver. 28. 

« Dan. cap. 9. ver. I. x Ibid. cap. 5. ver. 30, 31. 

y Cap. 22. ver. 18, 19. et cap. 3fi. ver. 30. 

2 2 Reg. cap. 24. ver. 6. 



VETEKIS TESTAMENT!. 187 

Succedens illi filius Jehojachin (qui ct Conias et Jecho- 
nias dictus est) tribus mensibus et decern diebus regnavit 
Hierosolymis : et fecit quod malum videtur in oculis Do- 
mini, omnino prout fecerat pater ejus". Contra hunc se- 
verissimum Dei judicium denunciatum extat in fine capitis 
XXII. Jeremia? ; sententia hac, quasi in acta referenda, 
demum conclusum. " Scribite b virum istum liberis caren- 
tem, virum non prosperaturum in diebus suis : nam non 
prosperabitur de semine ejus quisquam sessurus in solio 
Davidis, et dominaturus amplius in Juda," de quo con- 
sulendus Christophorus Helvicus, in libro de genealogia 
Christi. Hoc tempore sequentis quoque capitis, vigesimi 
tertii Jeremia? prophetia edita fuisse videtur. 

Vertente anno, (ex quo prior missus fuerat exerci- 
tus) ascenderunt servi Nebuchadnezaris regis Babylonia; 
Hierosolyma ; ut veniret civitas in obsidionem. Quumque 
venisset Nebuchadnesar ad ipsam civitatem, servis ejus 
obsidentibus earn : prodiit Jebojacliin rex Judae ad regem 
Babylonia?, ipse cum matre sua (Nehushta Hierosolymi- 
tana,) servi quoque ejus, et praefecti ejus cum aulicis ejus ; 
quern cepit rex Babylonia? anno octavo regni sui prope 
completo. Et depromptis inde omnibus turn templi turn re- 
gia? thesauris, confregit omnia instrumenta aurea qua? fece- 
rat Salomon pro templo Domini : quemadmodum Dominus 
prasdixerat. Et deportavit rex in Babyloniam Jehojacbinem 
regem, cum matre et uxoribus (vel fceminis) et aulicis ejus, 
et e totis Hierosolymis turn omnes praefectos, turn omnes va- 
lentes robore, decies mille captivos ; omnesque fabros ligna- 
rios ac ferrarios : nihil Hierosolymis relicto prater tenuem 
populum terra?. Ex reliqua vero regione viros strenuos 
7000. et fabros lignarios ac ferrarios 1000. omnes robustos 
bellatores deduxit rex Babylonia? captivos in Babyloniam d . 
Inter quos captivos erat et Mordecaius Benjaminita, Jairis 



■ 2 Reg. cap. 21. ver. 8, 9. 2 Chron. cap. 36. ver. 8, 9. 
h Jerem. cap. 22. ver. 30. 
c Btlfar cap. 39. ver. 6. 

11 2 Keg. cap. 24. ver. 8 — 16. 2 Chron. cap. 36. ver. 10. Jcrem. cap. 24. 
ver. 1. cap. 29. ver. 1, 2. Ezek. cap. 17. ver. 12. 



188 ANNALES 

films', et Ezekiel sacerdos, Alius Buzi : qui idcirco in pro- 
phetiis suis ab hac deportatione epocham suam deducit' ; 
quam et deportationem suam nominat 5 . 

Jeremiae inscripta ad deportandos fertur epistola ; ad- 
versus idololatriam Babylonicam eos confirmans h . 

Dum Babylonius ita in Judaeam grassaretur, vermem 
paravit Deus qui luxuriantem istam arborem suo tempore 
esset perditurus: oppressi sui populi clamore illo exau- 
dito. " Filia' Babylonia vastanda; beatus sit qui rependet 
tibi maleficium tuum quo affecisti nos : beatus, qui pre- 
hendet et dissipabit parvulos tuos, allidens ad petram'.' 
Hoc enim anno in lucem editus est Cyrus Perso-medes, 
patre Persa, matre Meda (ut ad superiorem annum est 
notatum) genitus : de quo hie ipse Nebuchadnesar, jam 
jam moriturus, apud Abydenum, ad suos vaticinatus fuisse 
legitur : " Veniet Perses mulus, vestris daemonibus ut com- 
militonibus usurus, et servitutem inducet:" quomodo et 
oraculum illud Crceso datum, 

'AW 'irav Jifiiovoc (iaoiXtvg MriSoiai yivtirat, 

de Cyro, ex duobus diversarum gentium parentibus orto, 
Pythia k interpretata est. Sed omnium et certissime et 
clarissime, noster Esaias, servitutem servituros Babylo- 
nios 1 , et parvulos illorum allidendos ante oculos eorum™, 
et vindiciis secundum libertatem captivos hosce Judasos 
tandem potituros, praedixit : ipso vindice, ante tot annos, 
etiam sua propria Cyri appellatione compellato": Deo 
quoque tarn inusitatae revelationis' rationem ita reddente: 
" Propter servum meum Jacobum, et Israelem electum 
meum, vocavi te de nomine tuo : cognominavi te, quamvis 
ignores me ." 

iEtatis autem Cyri annos nobis conservavit Cicero, 
libro primo de Divinatione, ex Dionysio, Persicaa gentis 

e Esther, cap. 2. ver. 5, 6. ' Ezek. cap. 1. ver. 2, 3. 

K Cap. 40. ver. 1. >' Baruc. cap. 6. 

i Psal. 137. ver. 8, 9. 

k Herodot. lib.* 1. cap. 55. et 91. 

1 Cap. 47. ver. 1, 2. "> Cap. 13. ver. 16. 

" Cap. 44. ver. 28. cap. 45. ver. 1. • Cap. 45. ver. 4. 



VETERIS TESTAMENTI. 189 

scriptore, ista referens. Quum " dormienti Cyro sol ad 
pedes visus esset ; ter eum scribit Dionysius frustra ap- 
petivisse manibus, cum se convolvens sol elaberetur et 
abiret : ei magos dixisse (quod genus sapientum et doc- 
torum habebatur in Persis) ex triplici appetitione solis 
triginta annos Cyrum regnaturum esse portendi ; quod ita 
contigit, nam ad septuagesimum pervenit; quum quadra- 
ginta annos natus regnare ccepisset." x\ quo fortasse 
somnio, sic a magis exposito, Cyrus nomen accepit : quod 
solem signiricare, recte scripsit Ctesias, et eum secutus 
Plutarchus in Artaxerxe ; quum Chur et Chursaid apud 
Persicos poetas, etiam ad hunc usque diem idem denotare 
dicatur. Atque ex hoc Ciceronis loco, cum altero Dani- 
elis cap. V. ver. 31. comparato, ante Cyrum, avunculum 
ipsius Darium IJVIedum, sive Cyaxarem Astyagis fili- 
um, natum fuisse apparet: qui idcirco apud Xeno- 
phontem, libro sexto Cyri iraiSua^, ita loquens introduci- 
tur: " 'ETraSr) irapwv rvj\avu), Kal TrpzafivTipot; tlfii Kvpov, 
tiKog fie ap\uv \6yov. Quum ipse praesens adsim, et Cyro 
senior existam ; aequum est, ut sermonem ego incipiam ;" 
et in libro quarto, ipse Cyrus, ad eum scribens: " Su/*- 
fiovXivw St aoi, Kaiirin viwnpog wv. Consilium autem tibi 
do, quanquam ipse junior." 

Nebuchadnesar, Jechoniae loco, regem substituit pa- 
truum ipsius Mattaniam, Josiae filium ; nomine ejus in 
Tsidki-jah sive Sedekiam immutato p : quod justitiam Do- 
mini significat. Cum enim pepigisset cum eo foedus ; et 
Dei nomine interposito fidelitatis juramentum ab eo exe- 
gisset' 1 : hujus nominis impositione, de justa Dei vindicta, 
si pactum violaret, commonefaciendum eum fuisse cen- 
suit. 

Sedekias undecim (plenis) annis regnavit Hierosolymis ; 
et fecit quod malum videbatur in oculis Domini Dei sui ; 
neque depressit se a facie Jeremiae prophetae loquentis 
ill i ex ore Domini, sed obdurans cervicem suam, obfirma- 
vit cor suum, ne converteretur ad Dominum Deum Israe- 



P Jerem. cap. 37. ver. I. 2 Ileg. cap. 24. ver. 17. 

i 2 Chron. cap. 36. ver. 13. Ezek. cap. 17. ver. 13, 14. IS. 



190, ANN ALES 

Iis r . Etiam omnes principes sacerdotum et populus terra? 
multiplied transgressione prasvaricati sunt, polluentes do- 
mum Domini quam sanctificaverat Hierosolymis, neque 
auscultarunt verbis Domini qua? loquebatur per Jeremiam 
et reliquos prophetas, sed spreverunt ea, et subsannave- 
runt nuncios Dei : donee accensus est aestus ira? Domini 
in populum suum, adeo ut non esset curatio s . 

Postquam deportatus esset Jechonias, Deus, ostensa 
Jeremiaa visione duorum calathorum ficuum, novi regis 
populique deportationem futuram prasnunciat'. 

In principio regni Sedekiae, prophetia de Elamitis turn 
subigendis turn restaurandis a Jeremia prolata est 11 . Ely- 
maidem enim provinciam, cum Susane ejus metropoli ad 
Ulaium sive Eulaeum fluvium posita, Astyagi Nebuchad- 
nesar ademit, et Chaldaeorum imperio adjecit*. Elamitis 
vero postea simul cum Medis copias suas adversus Baby- 
lonios conjungentibus y , sublato rege eorum Belshasare, 
sub Cyro uncto suo Deus in Elamo solium suum reposuit ; 
ej usque metropolis Susan ab eodem Cyro Persarum facta 
est regia ; ut in libro decimo quinto nos docet Strabo. 

Regum Edomasorum, Moabitarum, Ammonitarum, Tyri 
et Sidonis legatis Hierosolyma ad visitandum novum re- 
gem Sedekiam venientibus, Deus Jeremiam vincula et lora 
tradere jubet, ad dominos suos perferenda: mandato ad- 
dito, ut Nebuchadnesaris dominatui se subjiciant, neque 
prophetis et planetariis suis aliud suadentibus aurem pra?- 
beant. Sedekiam quoque similiter admonet, ut se dedat 
Babylonio, et a pseudo-prophetis caveat : et omnes or- 
dines ad Babylonii obsequium minis et promissionibus pro- 
vocate 

Post abductum Jechoniam et captivos reliquos, Sede- 
kias ad Nebuchadnesarem in Babyloniam misit Elhasam 



r Jerem. cap. 1. ver. 3. cap. 32. ver. 1, 2. 2 Reg. cap. 24. ver. 18, 19. 
2 Chron. cap. 36. ver. 11, 12, 13. 

s Jerem. cap. 37. ver. 2. 2 Chron. cap. 36. ver. 14, 15, 16. 

' Jerem. cap. 24. ver. 1, 2. 8, 9. 

" Jerem. cap. 49. ver. 34. 39. 

x Jerem. cap. 25. ver. 25. cum Daniel, cap. 8. ver. 1, 2. 

> Esai. cap. 21. ver. 2. • Jerem. cap. 27. 



VETERIS TESTAMENT!. 191 

filium Shapanis et Gemariam filium Hilkiae : per quos et Je- 
remias epistolam ad seniores, sacerdotes, prophetas, atque 
ad totum populum a Nebuchadnesare deportatum, Hiero- 
solymis deferendam curavit. In ea Judaeos de officio in cap- 
tivitate admonet, gratiosag liberationis, completo pragstituto 
septuaginta annorum termino, promissione consolatur ; et 
calamitates reliquorum, qui in Judaea post deportationein 
relicti fuerant, simulque Ahabi filii Kolaias, et Sedekias 
filii Maaseliae pseudo-prophetarum funestum exitium, prae- 
nunciat*. 

340G. Shemaja, cum Sedekiae legatis, ut videtur, Baby- 
lone redeuntibus, ad Zephaniam, secundanum sacerdo- 
tem b , et reliquos sacerdotes Hierosolymitanos literas in- 
crepatorias adversus superiorem Jeremiae epistolam scrip- 
sit : quibus, audiente Jeremia, perlectis, severam contra 
eum Dei sententiam propheta pronunciat . Quo etiam 
tempore videntur editae duorum sequentium capitum XXX. 
et XXXI. de regno Christi et restauratione ecclesiae in- 
signes prophetiae. 

3407. Halyatti Lydorum regi, ex uxore Carica, natus 
est Croesus Alius : quippe qui 35. annorum fuit, quum reg- 
nare inciperet d . 

3408. d. Anno Sedekiae quarto, mense quinto Hananias 
pseudo-propbeta post biennium et omnia instrumenta do- 
mus Domini, et Jechoniam et omnes deportatos e Baby- 
lonia reducendos praedixit. Cui opponente se Jeremia, 
lorum collo ejus detractum ille fregit : addens, ita fractu- 
rum esse Deum jugum Nebuchadnesaris, intra biennium 
justum, e collo omnium gentium. Unde Jeremias, loco 
ligneorum lororum, jugum ferreum impositurum esse Deum 
collo omnium gentium istarum pronunciat, ut serviant regi 
Babyloniae e . 

3409. a. Hanania pseudo-propbeta, mense septimo, 
mortem obiit a Jeremia praedictam f . 

Astyages, post patrem Cyaxarem, annis 35. Medis im- 

a Jerem. cap. 29. ver. 1, 2 — 23. 

b 2 Reg. cap. 25. ver. 18. c Jerem. cap. 29. vcr.24— 32. 

d Herodot. lib. 1. cap. 20. et 92. 

' Jerem. cap. 28. ver. 1 — 14. ' Jerem. cap. 28. ver. 16, 17. 



192 ANNALES 

perat*. Danielis cap. IX. ver. 1. etTobit. cap. XIV. ver, 
17. Ahasuerus vel Assuerus dictus. 

c. Deus per Jeremiam, Babylonem et terram Chaldas- 
orum a Medis et Persis vastandam praedicit : populumque 
suum recuperar.dae liberationis promissionibus confirmat h . 

Sedekias, anno regni sui quarto, vel ipse profectus est, 
vel ipsius potius loco in Babyloniam misit Seraiam filium 
Neriae filii Maaseiae, principem Menuchas: cui Jeremias 
praecedentia vaticinia de excidio Babylonico in libro de- 
scripta tradidit, praslegenda primum et in Euphratem 
deinde projicienda'. Cum quo et frater ejus Baruc, filius 
item Neriae filii Maaseiae k , scriba Jeremiae, Babylonem si- 
mul profectus fuisse putatur. 

d. Baruc verba libri sui coram Jechonia filio Jeboja- 
kimi, et captivis omnibus qui habitabant in Babylonia, 
legisse dicitur, " anno 1 quinto (a deportatione Jechonia? 
scilicet) septimo die mensis, eo tempore quo ceperant 
Chaldaei Hierosolyma, eaque incenderant igne" eodem, 
ut existimatur, mense quo, dedente se Jechonia, capta 
fuerant Hierosolyma, et a Chaldaeis fortasse incendi ccep- 
ta: nam Severo Sulpicio assentiri non possumus, qui, 
hujus ipsius fortasse loci authoritate fretus, Nebuchadne- 
sarem hoc tempore " Hierosolymam cum exercitu ingres- 
sum, urbem murosque ad templum solo stravisse," in 
primo sacrae suas historic libro retulit. Prior tamen doc- 
tissimi Junii de restincto igne et oppido conservato con- 
jectura, Anglo-Duacensium expositione aliquanto est tole- 
rabilior ; " qui totum tempus captionis Hierosolymorum 
undecini annis duravisse priusquam ea essent combusta, 
(a tempore videlicet quo sub Jechonia, usque ad tempus 
quo sub Sedekia capta sunt,) et in quinto spatii illius anno 
librum hunc conscriptum fuisse," asserunt. Grotius vero, 
primum quidem scriptorem annum quintum post depor- 
tatum Jechoniam, hie intellexisse putat ; sed illud de 
Hierosolyma succensa igni, ab alio aliquo fuisse additum 

t Herodot lib. 1. cap. 130. h Jerem. cap. 50. et 51. 

* Jerem. cap. 51. ver. 59 — 64. 

k Jerem. cap. 32. ver. 12. Baruc. cap. 1. ver. 1. 

1 Baruc. cap. 1. ver. 2, 3, 4. 



VETERIS TESTAMENTI. 193 

qui existimavit Baruchum nunquam ivisse in Babyloniam 
ante deportationem quae Sedekia regnante contigit. 

Anno tricesimo ineunte, (a solenni scilicet foederis re- 
dintegratione et cultus Dei instauratione, celeberrimo illo 
anno decimo octavo regis Josias facta) qui fuit a deporta- 
tione Joiachinis sive Jechoniae annus quintus, item iniens ; 
quarti mensis quinto die, Julii 24. feria sexta, Ezekieli 
inter deportatam multitudinem ad fluvium Chebaris (Stra- 
boni et Ptolemaeo Chaborrae dicti) versanti, prima visio a 
Deo est oblata m . Hinc, ad propheticum munus inter Ju- 
daeos deportatos exsequendum missus est : ad quos Thel- 
abibijuxta fluvium Chebaris habitantes, ille perveniens, 
quasi in stuporem abreptus septem dies desedit. Quibus 
exactis, Deus ilium iterum de vocatione admonet, offici- 
umque explicat, adhibitis promissionibus et minis : deinde 
repetito signo eum confirmans, verbo suo metum ipsius 
amovet, et mandato novo ejus vocationem sancit". 

Propheta tabulae Iateritiae figuram obsidionis Hieroso- 
lymorum insculpere jubetur, et diebus 390. lateri suo in- 
cumbere: qui et totidem dierum quibus arctissima urbis 
obsidio esset duratura, et totidem annorum iniquitatis do- 
mus Israelis, typum essent exhibituri . 

3410. Psammis /Egypti rex, facta in iEthiopiam expe- 
ditione, mox vita defunctus est. Cui succedens filius 
Apries 25. regnavit annos p : in Scriptura Pharaoh Ho- 
phra nominatus''. Hie cum instructissimis terra marique 
copiis in Cyprum et Phoenician! impressione facta, Sido- 
nem vi cepit, aliasque Phceniciae urbes terrore subegit. Et 
ingenti pugna navali Phoenicibus et Cypriis devictis, cum 
magna spoliorum vi in ^Egyptum reversus est r . Fertur- 
que ea fuisse persuasione, ut ne Deum quidem ullum sibi 
putaret posse regnum adimere : adeo videbatur sibi illud 
stabilivisse", quod Ezekielis cap. XXIX. ver. 3. (ut ad 
eum locum Tremellius annotat) allegorica ilia prosopopoeia 



m Ezek. cap. I. ver. 1, 2 — 28. n Ezek. cap. 2. et 3. 

• Ezek. cap. 4. p Herodot lib. 2. cap. 161. 
i Jerem. cap. 44. ver. 30. • Diodor. Sicul. lib. 1. 

* Herodot. lib. 2. cap. 169. 

VOL. VIII. O 



194 ANNALES 

elegantissime exprimitur: " Mihi est rivus meus, nam 
ego feci mihi." Nemo est qui rivum meum mihi possit adi- 
mere, et vindicare sibi. 

e. Ezekiel, postquam lateri sinistro per dies 350. incu- 
buisset, ad latus dextrum conversus per dies 40. illi incu- 
huit, totidem annorum iniquitatis domus Judae typum 
gerentes'. Quo referendum et caput quintum ejusdem 
prophetiae, cum duobus sequentibus. 

d. Anno deportati Jechonia? sexto, die quinto, Septem- 
bris 22. feria quarta, Deus Ezekieli, per spiritum Hiero- 
solymam abducto, visione indicat confertissimam Judae- 
orum idololatriam, et supplicia propter illam eventura". 

Eo prophetante, Pelatia filius Benaiae moritur. Deus 
pios in Babyloniam deportatos praesentiae sua? sanctifica- 
tione, et evangelicis in futurum promissionibus consolatur. 
Visione disparente, propheta per spiritum ad suos in Chal- 
dffiam reductus, enarravit illis omnia qua Dominus ipsi 
ostenderat w . 

3411. a. Deus, typis et verbis, Sedekiae regis noctur- 
nam fugam, excaecationem, captivitatem, et mortem in Ba- 
bylonia ; itemque Judaaorum deportationem, et calami- 
tates ante earn ipsis eventuras, prajdicif. Ad quern annum 
etiam septem sequentia capita sunt referenda : ex quibus 
intelligimus, eo tempore et Danielis, ob preces pro sa- 
lute aliorum effusas, nomen fuisse celebre y , et Sedekiam 
foederis et juramenti religione contempta, contra Nebu- 
chadnesarem rebellavisse z . 

d. Anno deportati Jechonias septimo, mensis quinti die 
decimo, Augusti 27. feria prima, Ezekiel seniores ad Deum 
consulendum accedentes redarguit hypocriseos: deinde 
calamitates eventuras omnibus, minas contra idololatras, 
et promissiones erga bonos pronunciat". Quo et tria se- 
quentia capita videntur referenda. 

3413. Batto Cyrenensis regni conditori, quum 40. reg- 



* Ezek. cap. 4. ver. 6. 

u Ezek. cap. 8. ver. 1. cap. 9, 10, 11. 

" Ezek. cap. 11. ver. 13—25. * Ibid. cap. 12. 

y Ezek. cap. 14. ver. 14. 20. • Ibid. cap. 17. ver. 15. 17. 

J Ezek. cap. 20. ver. 1. 



VETERIS TESTAMENTI. 195 

navisset annos, succedens filius Arcesilaus, 16. annis reg- 
navit b . 

3414. a. Annus sabbatarius: in quo Hierosolymitani, 
adventante adversus eos cum copiis Nebuchadnesare, ser- 
vorum libertatem promulgarunt d . Nam Babylonius ad- 
versus rebellem Sedekiam ducens exercitum, vastata re- 
gione et occupatis arcibus, ad ipsam Hierosolymam op- 
pugnandam demum accessit". Omnes enim civitates Judae 
jam occupaverat, Hierosolyma, Lacisho et Azeka excep- 
tis ; quas oppugnavit ille, cum omnibus copiis suis, om- 
nibusque regnis terrae in dominio suo f . 

b. Ante mediam vero byemem non est ccepta obsidio 
Hierosolymitana. Anno enim regni Sedekia? nono, mense 
decimo, die decimo, Januarii 30. feria quinta, Nebuchad- 
nesar et omnes ejus copiae castra juxta Hierosolymam 
posuerunt ; extruentes contra earn propugnacula circum- 
quaque". In cujus memoriam, non solum captivitatis 
tempore 11 , sed etiam ad hodiernum usque diem jejunium 
annuum a Judaeis est observatum. 

Eodem ipso die, obsidio urbis Ezekieli in Chaldaea a 
Deo revelatur : ejusque determinatum excidium per bul- 
lientis ollae typum significatur. Uxor prophetae vespere 
moritur, quam ille luctu prosequi vetatur : gravissimae Ju- 
daeorum calamitatis ea in re typum exhibens, quae planc- 
tum omnem sit superatura'. 

d. Jeremias, Deo jubente, Sedekiae regi praenunciat: 
Hierosolymam a rege Babyloniae capiendam et comburen- 
dam, regem vero ipsum in Babyloniam abducendum, ibi- 
denique morientem honorifice esse sepeliendum k . 

Propheta, ob hoc vaticinium, a Sedekia inclusus est 
atrio custodias quae erat in domo regia; ubi, anno ejusdem 



b Herodot. lib. 4. cap. 159. 

c Juxta legem, ExocL.cap. 21. ver. 2. et Deuter. cap. 15. ver. 1, 2, 12. 

d Jerem. cap. 34. ver. 8, 9, 10. 

' Joseph, antiquit. lib. 10. cap. 10. 

f Jerem. cap. 34. ver. 1.7. 

* 2 Reg. cap. 25. ver. 1. Jerem. cap. 39. ver. 1. et cap. 52. ver. 4. 

h Zachar. cap. 8. ver. 19. ' Ezek. cap. 24. ver. 1, 2, &c. 

k Jeretc. cap. 34. ver. 1 — 7. 

o2 



196 ANNALES 

Sedekiaj decimo, Nebuchadnesaris vero decimo octavo 
ineunte, promissiane restitutionis a Deo accepta, Hana- 
meelis filii patrui sui agrum jure redempturae sibi compa- 
ravit 1 , caeteraque contigerunt, quae in Jeremiae capitibus 
XXXII. et XXXIII. continentur. 

Pharaonis Hophrae, sive Vaphris, copiis ex iEgypto 
egressis, ut Sedekiae ferrent suppetias ; Chaldaei, eis oc- 
cm - suri, Hierosolymis discesserunt. Sedekias ad Jere- 
miam prophetam, (soluta obsidione jam liberum, et in 
arctam et tetram, quae postea secuta est, custodiam non- 
dum datum) legatos misit ; qui preces ipsius pro salute 
populi expeterent. Propheta auxiliares illas Pharaonis 
copias in iEgyptum reversuras, atque Chaldaeos iterum 
civitatem oppugnaturos captamque combusturos, pro- 
nunciat™. 

Hierosolymitani, praesenti obsidionis metu liberati, ser- 
vos et ancillas, quos ex legis praescripto manumiserant, 
contra foedus suum in servitutem retraxerunt: quos impii 
et inhumani facti Jeremias reprehendens, vicissim contra 
ipsos libertatem gladio, pesti et fami promulgavit ; Baby- 
lonios intermissam obsidionem redintegraturos, et civita- 
tem captam combusturos, praenuncians 11 . 
. Interea, dum abessent copias Chaldasorum Hierosolymis 
propter exercitum Pharaonis, Jeremias fugam meditans, a 
principibus caesus in foveam carceris qui erat in domo 
Jonathanis conjicitur; multisque diebus ibi detinetur . 

Nebuchadnesar, iEgyptiaco exercitui occursurus, anno 
regni sui decimo octavo ex iis qui, ante solutam obsidio- 
nem, Hierosolymis ad ipsum defecerant, 832. Babylonem 
deportandos curavif. 

Pittacus Mitylenaeus, septem sapientum unus, cum classe 
missus a suis est in Troadem adversus Atheniensium du- 
cem Phrynonem Pancratiastem et Olympionicem ; qui Si- 
geum et Achilleum pagum Lesbiis ibi eripuerat. In praelio 
victores effecti Athenienses, Alcasi Mitylenaei poetae, qui 



1 Jerem. cap. 32. -ver. 1 — 16. ■ Ibid. cap. 37. ver. 3 — 10. 

■ Jcrein. cap. 31. ver. 11—2::. ° Ibid. cap. 37. ver. 11 — 16. 



i' Jerem. 



i;o w 



VETERIS TESTAMENTI. 197 

abjectis armis fugerat, clypeum apud templum Minervae 
in Sigeo suspenderunt. Phrynoni deinde ad singulare 
certamen provocanti siquis congredi vellet, occurrit Pitta- 
cus ; et retejaculo, quod sub clypeo occultaverat, invo- 
lutum tridente ac pugione confodit. Unde, ob agrum ita 
servatum, Mitylenaeis magna ei dona offerentibus, conjecta 
basta id duntaxat agri petiit, quo cuspis pertigisset : qui 
locus, ab illo sacratus, Pittacii nomen postea obtinuit. 
Historiam mutilatam tradidit Herodotus q , cujus defectum 
supplevit Plutarcbus libro de malignitate Herodoti; cum 
Strabone r , Polyaeno 9 , Festo in Itetiario, et Diogene La- 
ertio', qui Pittaco tunc principatum a Mitylenaeis ultro 
delatum esse indicat, viginti annis ante mortem; quam 
anno tertio Olympiadis LII. obiisse ilium narrat. Unde ra- 
tionibus subductis, ad annum tertium Olympiadis XLVII. 
referre maluimus, quam cum Eusebio ad XLIII. Olym- 
piadis secundum, licet illud magis ei faveat, quod in sta- 
dionicarum catalogo, Olympiade XXXVI. Phrynon victor 
fuisse annotatur. 

Neque tamen per duellum hoc plane finitum- est bellum. 
Arbiter vero ab utraque parte delectus Periander Corin- 
thius, et ipse e septem sapientum numero unus, ita litem 
diremit, ut utrique ea colerent qua; haberent; Atheni- 
ensibus Sigeo, Mitylenaeis Achilleo pago relicto" ; quern 
ipsum Periandrum sexto abbinc anno, ante Olympiadem 
XLIX. decessisse, ex Sosicrate ostendit in ejus vita La- 
ertius. Quod Herodoti detegit anachronismum ; qui pa- 
cem hanc inter Athenienses et Mitylenaeos a Periandro 
factam ad posteriora Pisistratidarum tempora retulit. 

3415. b* Anno deportati Jechoniae decimo, mense de- 
cimo, die duodecimo, Februarii 1. feria prima, Ezekiel 
vaticinatur contra Pharaonem et /Egyptum; quod esset 
baculus arundineus domui Israelis (frustra enim suppetias 
obsessis Ilierosolymitanis jam tulerat :) primum Pharaoni, 
Hopbra', sive A prise, cladem in Libycis solitudinibus a 



1 Lib. 5. cap, 95. » Lib. 13. 

* Lib. 1. ' Lib. 1. 

u Herodot. lib. 5. cap. 94, 95. et Strabo, lib. 13. 



198 ANNALES 

Cyrenaeis (ut ad annum mundi 3430. videbimus) deinde de- 
solationem totius yEgypti, a Babylonio inferendam, et 40. 
annorum spatio continuandam, praedicit x . 

c. Fugato Pharaonis exercitu, Hierosolymitanam obsi- 
dionem redintegravit Nebuchadnesar circa 15. diem tertii 
mensis ; diebus videlicet 390. ante captam urbem : ut ex 
typo Ezekielis cap. IV. ver. 5. 8. colligimus. Turn vero 
Jeremias, a Sedekia consultus, de eo in manum Nebu- 
chadnesaris tradendo responsum dat : qui et ejus precibus 
motus, ex fovea carceris qui erat in domo Jonathanis ad 
atrium custodian transferri eum jubet ; tracta panis in diem 
ex vico pistorum illi concessa, donee consumptus est omnis 
panis ex civitate y . 

d. Continuata obsidione, Jeremias iterum a Sedekia per 
legatos consultus, simile reddit responsum : et regem et cives 
in manum Nebuchadnesaris tradendos ; eos qui in civitate 
mansuri sunt, gladio, aut fame, aut peste morituros, eos 
autem qui ad Chaldaeos egressuri sunt, vita sua loco spolii 
potituros 21 . 

Ob hoc responsum Jeremias a principibus in foveam 
Malchiaj, qua? erat in atrio carceris, conjicitur. Unde 
opera Ebed-melechi eunuchi eductus, a rege denuo con- 
sulitur : et repetito judicio contra Judaeam, in atrio carce- 
ris usque ad urbem captam servatur a , ubi Ebed-melecho, 
Dei nomine, liberationem ab omnibus periculis pro- 
nunciat b . 

3416. c. Anno deportati Jechonia? undecimo, mensis 
primi, ut videtur, (non, ut Tremellio et Prado placuit, 
quinti : is enim in annum duodecimum incidit) die primo, 
Deus per Ezekielem Tyro, de miserando jamjam a Ne- 
buchadnezare capiendae Hierosolymae statu exsultanti, 
ab eodem Nebuchadnesare excidium venturum pronun- 
ciat, tarn admirabile, ut omnes exteri aspicientes et re- 
cordantes praeteritam illius gloriam subitumque casum 
perhorrescant. Idemque finitimis Sidoniis eventurum 
propheta vaticinatur, ad gloriam Dei et Ecclesiae bo- 

* Ezek.cap. 29. ver. 1 — 16. i Jerem. cap. 37. ver. 17 — 21. 

% Jerem. cap. 21. * Ibid. cap. 38. 

b Jerem. cap. 39. ver. 15—18. 



VETERIS TESTAMENTI. 199 

num : cujus promissione prophetia hasc terminatur . In 
qua et illud notandum ; tantam eo tempore apud exteros 
omnes sapientias Danielis fuisse famam, ut in proverbium 
abierit. Inde enim Deus Tyriorum regi, Ithobalo, inso- 
lentiam animi exprobrans ; " Ecce," inquit, " sapientior 
es Daniele, quicquam occultum non absconditur tibi d ." 

Eodem anno, mense primo, die septimo, Aprilis 26. 
feria tertia, Deus Ezekieli revelat, se regem Babylonia; 
contra Pharaonem armaturum, et iEgyptios subversu- 
rum e . 

Eodemque anno, mensis tertii die primo, Junii 19. 
feria prima, ostendit Deus, iEgyptium non magis posse 
judicium ipsius effugere, quam Assyrius ante eum poterat'. 

d. Anno Sedekia; undecimo desinente g , mense quarto, 
die nono, Julii 27. feria quarta, quum invaluisset fames 
Hierosolymis, perrupta est civitas, et a Chaldaeis oc- 
cupata h . 

Capta urbe, Sedekias rex et omnes bellatores noctu 
aufugerunt. Verum Sedekiam assecutae copias Chalda;- 
orum in campestribus Jerichuntis, Riblam eum ad Nebu- 
chadnesarem deduxerunt: ubi, occisis prius ejus liberis in 
conspectu ipsius, occa?catus ac deinde numellis chalybeis 
vinctus in Babyloniam deportatus est 1 , completis eo modo 
prophetarum vaticiniis ; quod oculis suis oculos regis Ba- 
bylonia; videret k , sed Babyloniam non videret, quamvis ibi 
moriturus esset 1 . 

Mense quinto, die septimo, Augusti 24. feria quarta, 
Nebuzaradan prajfectus satellitum, a Nebuchadnesare 
missus, Hierosolymam ingressus est" 1 : et, comparatis per 
biduum rebus, decimo die, Augusti 27. ipso Sabbati die, 
(in quern fortasse mandati exsequutionem is consulto dis- 
tulerat) templum Dei, ac palatium regis, cum reliquis sedi- 

c Ezek. cap. 26. ver. 1. ad finem capitis 28. 

d Ezek. cap. 28. ver. 3. ' Ibid. cap. 30. yer. 20—26. 

' Ezek. cap. 31. * Jerem. cap. 1. ver. 3. 

h 2 Reg. cap. 25. ver. 2, 3, 4. Jerem. cap. 39. ver. 2, 3. et cap. 52. ver. 5, 
6,7. 

1 2 Reg. cap. 25. ver. 4 — 7. Jerem. cap. 39. ver. 4 — 7. ct cap. 52. ver. 7 — 11. 

k Jerem. cap. 32. ver. 4. et cap. 34. ver. 3. 

1 Ezek. cap. 12. ver. 13. In 2 Reg. cap. 25. ver. 8. 



200 ANNALES 

ficiis Hierosolymorum, concremavit". Die septimo ignem 
iis subjectum fuisse, die autem decimo eadem deflagrasse, 
Lidyatus noster existimat. In cujus calamitatis memo- 
riam, mensis quinti jejunium est institutum : quod et ad 
hunc usque diem a Judaeis retinetur ; sed nono, non de- 
cimo die mensis quinti, Ab, observatum. Destructum 
vero est templum, anno p Nebuchadnesaris 19. desinente : 
Olympiadis XLVIII. anno primo ineunte, Nabonasari 
160. currente; postquam a Salomone condi coeptum est, 
annis 424. mensibus tribus, et diebus octo. 

Eodem mense quinto q , omnibus muris Hierosolymorum 
circumquaque dejectis, eos qui relicti fuerant in civitate, 
et eos qui defecerant ad regem Babylonia?, et reliquum 
vulgi, una cum thesauris regis atque principum, et instru- 
ments domus Dei, deportavit Nebuzaradan in Babylo- 
niam 1 . Sic migravit Juda e terra sua 8 : ab initio regni 
Davidis anno 468. a decern tribuum distractione 388. ab 
Israelitici regni excidio 134. 

n Jerem. cap. 52. ver. 13. cum cap. 39. ver. 8. 

Zachar. cap. 7. ver. 3. 5. cap. 8. ver. 19. 

P Jerem. cap. 52. ver. 12. 2 Reg. cap. 25. ver. 8. 

1 Jerem. cap. 1 ver. 3. 

r Jerem. cap. 39. ver. 8, 9. cap. 52. ver. 14—23. 2 Reg. cap. 25. ver. 10— 
17. 2 Chron. cap. 36. ver. 18, 19, 20. 
* Jerem. cap. 52. ver. 27. 2 Reg. cap. 25. ver. 21. 



VETERIS TESTAMENTI. 201 



.ETAS MUNDI VI. 



De populo tenuissimos, quibus nihil erat quicquam, re- 
liquit Nebuzaradan in terra Juda? ; ut essent vinitores et 
agricolae : quibus rex Babylonia? Gedaliam Ahikami fili- 
um, ejusdem gentis pra?posuit a , sed absque ullo insigni 
regio, aut imperii nomine ; quia pra?esse paucis et calami- 
tosis, nulla dignitas erat : inquit, in fine libri primi sacra? 
sua? historiae, Severus Sulpicius. 

Seraja primarius et Sephania secundanus sacerdos, ac 
tres custodes liminis, primoresque alii a Nebuzaradane 
Riblam ad Nebuchadnesarem adducti, occisi ibi sunt b . 
Seraja? vero filius, et post eum summus sacerdos, Jehosa- 
dakus captivus est abductus . 

Jeremias vinctus catenis cum deportanda multitudine 
Ramam usque perductus, ibi a Nebuzaradane liberatur : 
optione ei data, ut vel in Babyloniam honorifice tractandus 
cum eo proficisceretur, vel cum reliquiis populi in deserta 
patria remaneret. Quam posteriorem conditionem ille 
eligens, ad Gedaliam pra?fectum, qui Mispa? Benjamini- 
tarum sedem suam fixerat, cum muneribus missus est d . 

Duces et milites, qui cum Sedekia Hierosolymis noctu 
aufugerant e , in agris passim palantes, omnesque Juda?i 
qui ad Moabitas, Ammonitas, et gentes finitimas se rece- 
perant, ad Gedaliam in patriam suam sunt reversi : ubi vini 



1 Jerem. cap. 39. ver. 10. cap. 40. ver. 5. 7. cap. 52. ver. 1C. 2 Reg. cap. 
25. ver. 11. 22,23. 

k Jerem. cap. 52. ver. 2-1 — 27. 2 Reg. cap. 25. ver. 18 — 21. 

c 1 Chron. cap. 6. ver. 15. 

d Jerem. cap. 39. ver. 11 — 14. cap. 40. ver. 1 — 6. 

• 2 Reg. cap. 25. ver. 1. Jerem. cap. 52. ver. 7. 



202 ANNALES 

et olei et aestivorum fructuum copiosum proventum colle- 
gerunt f . 

Ismael Netbaniae filius, Judaeus e semine regio, a Baa- 
liso Ammonitarum rege ad occidendum Gedaliam sub- 
missus, cum decern viris primariis, Mispae familiariter ab 
eo sunt excepti ; proditionis hujus detectoribus, malo suo, 
nullam fidem adhibente 8 . 

3417. a. Mense septimo Ismael, cum decern suis sociis, 
Gedaliam, et Chaldaeos, et viros militares Mispae repertos, 
nefarie trucidavit h . In cujus caedis memoriam annuum Judaei 
observant jejunium mensis hujus septimi, Tisri, die tertio. 

Altero post clam occisum Gedaliam die, octoginta ex 
illis, qui lugubri habitu Shecemo, Shilunte et Samaria 
munera et suffitum ad domum Dei in ruinis suis jam ja- 
centem ferebant, Mispam per dolum ductos in urbis medio 
interemit Ismael ; eorumque cadavera in Asae regis pute- 
um conjecit'. 

Ismaeli regis filias et reliquum populum Mispae relic- 
tum in captivitatem ad Ammonitas abducenti, ad aquas 
Gibeonis cum exercitu occurrens Johanan filius Kareae, 
captivos omnes liberavit : Ismaele, non amplius quam octo 
comitantibus, ad Ammonitas confugiente k . 

Johanan, et omnes copiarum praefecti, totusque populus 
juxta Bethlehemum considentes, Chaldaeorum metu fugam 
in iEgyptum meditantur 1 . Sed prius Jeremiam frequentes 
adeunt, sciscitantes divinum responsum: quod ille post 
decern dies retulit ; verbis Dei universos hortatus, in solo 
patrio manerent. Si id fecissent, Dei praesidio tuendos 
nullumque a Babyloniis periculum fore : sin ^Egyptum 
peterent, omnes ibi ferro ac fame diversoque mortis genere 
perituros. Sed plebs assueto malo insolens parendi salu- 
bribus consiliis, et divino imperio, profecta est in iEgyp- 
tum : ipso etiam Jeremia et Baruco filio Neriae concomi- 
tante. Quibus Tahpanhesum usque pervenientibus, typo 

1 Jerem. cap. 40. ver. 7 — 12. 2 Reg. cap. 25. ver. 23, 24. 

8 Jerem. cap. 40. ver. 13 — 16. 

h Ibid. cap. 41. ver. 1, 2, 3. 2 Reg. cap. 25. ver. 25. 

' Jerem. cap. 41. ver 4 — 9. * Ibid. cap. 41. ver. 10—15. 

1 Ibid. cap. 41. ver. 16, 17, 18. 



VETERIS TESTAMENTI. 203 

proposito, Jeremias excidium iEgypto a Nebuchadnesare, 
quem fugerant, inferendum praenunciat m . 

b. Anno deportationis Jechoniae duodecimo, mensis 
decimi die quinto, Januarii 25. feria quarta, nuncio ad 
Ezekielem perlato de percussis Hierosolymis ; extremam 
desolationem ultimis Israelitarum reliquiis (post profec- 
tionem illam jEgyptiacam) in vastitatibus patriae commo- 
rantibus eventuram propheta prasdicit". 

Anno eodem duodecimo, mense item duodecimo, die 
primo, Martii 22. feria quarta, contra Pharaonem, et de 
gravissima plaga per Nebuchadnesarem .ZEgyptiis infli- 
genda, prophetat EzekieK 

Die mensis decimo quinto de Pharaone et universa 
ejus multitudine ad inferos, inter gentes omnes incir- 
cumcisas, deducenda prophetat idem* 1 . 

De clade Israelitis Migdoli, non procul a mari rubro q ; 
Taphanhesi, (sive Daphnis Pelusiis) Nophi, (sive Mem- 
phide) et in Pathrosi provincia apud ^Egyptios habitanti- 
bus superventura vaticinatur Jeremias : ipsius iEgypti re- 
gis Pharaonis Hophrae (sive Apriae) casu pro signo dato r . 

Obadias propheta contra Idumaeos, qui Judasorum ca- 
lamitati eversis Hierosolymis insolentissime insultaverant, 
vaticinatur : quod et Jeremias 8 , Ezechiel', et Psalmorum 
LXXIX. et CXXXVII. scriptores eodem fere tempore 
fecerunt. 

3418. Cyrus, quum per annos duodecim, aut paulo am- 
plius, in Persia cum patre vixisset, cum matre Mandane ab 
avo Astyage accersitus, in Mediam venit". 

3419. b. Tyrus, Ithobalo ibi regnante, per annos tre- 
decim a Nebuchadnesare est obsessa : quemadmodum, ex 
Philostrato et aliis rerum Phceniciarum scriptoribus, refert 
Josephus x ; intra quod temporis spatium finitimi quoque Si- 
doniorum, Moabitarum, Ammonitarum, et Edomaeorum po- 
puli a Babylonio videntur esse subacti ; juxta prophetias 

m Jerem. cap. 42. et 43. cum Sever. Sulpic. histor. sacr. lib. 2. 

" Ezek. cap. 33. ver. 21—29. ° Ibid. cap. 32. ver. 1 — 16. 

P Ibid. cap. 32. ver. 17 — 32. 1 Exod. cap. 14. ver. 2. 

r Jerem. cap. 44. ver. 1 — 30. 8 Ibid. cap. 49. ver. 7. 

1 Ibid. cap. 25. ver. 12. " Xcnoph. institut. Cyri, lib. 1. 

x Antiqu. lib. 10. cap. 11. ct lib. 1. contra Apion. 



204 ANNALES 

Jeremia: cap. XXVII. XLVIII. XLIX. et Ezecbielis 
cap. XXV. 

3420. a. Nebuchadnesare Tyrum obsidente, in termino 
terra; Israeliticae positam b , anno regni 23. Nebuzaradan, 
satellitio ipsius praefectus, Judaeorum et Israelitarum cum 
eis mixtorum reliquias deportavit ; ad capita bominum 
745 c . In qua extrema desolatione, quas terram penitus 
incultam reliquit, iniquitatis Israelis (a Juda sejuncti) 390. 
et Judae 40. terminantur anni ab Ezekiele d prasmonstrati. 

3421. Quum Cyrus sexdecim fere esset annorum, regis 
Assyriorum filius, Evilmerodachus, uxorem ducturus Ni- 
tocrim, venandi et praedandi causa, cum magno equitum 
et peditum numero, in fines Media? excurrit. Quibus 
Astyages Medorum rex, cum Alio Cyaxare et nepote Cyro 
(qui tunc primum arma induit) occurrit : et equestri potitus 
victoria, Assyrios repulit e . 

Cyrus deinde a patre Cambyse domum revocatus est ; 
cum annus adhuc illi unus in puerili institutione peragen- 
dus superesset f . Quo referendum, quod ex Dione narrat 
Atbenasus g , Cyrum, quum primum Astyagis ^aj5do<j>6pwv 
ac deinde 6n\o(j>6pu)v unus fuisset, in Persiam rediisse : 
eoque tempore Angarem musicum, Astyage cum amicis 
convivante, cecinisse ; in palustria dimissam esse belluam 
immanem, apro truculentiorem, imperaturam illis provin- 
ciis, et prospere cum paucis adversus multos prasliaturam ; 
indeque Astyagem revocare Cyrum, sed frustra, tentavisse. 
3422. Cyrus, cum annos fere septemdecim inter pu- 
eros egisset, decern annos inter ephebos exegit' 1 . 

3424. Olympiade quinquagesima, qua Epitelides Lace- 
daemonius stadium vicit, Cnidiorum et Rhodiorum non- 
nulli, asperitate regum Asiaticorum offensi, colonise dedu- 
cendae consilia inierunt. Creato igitur ad boc duce Pen- 
tathlo Cnidio (qui generis ortum ad Hippotam Herculis 
filium referebat) in Siciliam appulerunt, tempore quo 
iEgestani ac Selinuntii bellum inter se gerebant. Ubi 
Pentathlo, opem Selinuntiis ferente, occiso ; reliqui, Gorgo 

b Josu. cap. 19. ver. 29. c Jerem. cap. 52. ver. 30. 

•' Ezek. cap. 4. ver. 5, 6. 

' Xenoph. instit. Cyri, lib. 1. f Id. ibid. 

£ Deipnosophist. lib. 14. ^ Xenoph. Institut. Cyri, lib. 1. 



VETERIS TESTAMENTI. 205 

ac Tliestore et Epithersitle ex illius familia ducibus delec- 
tis, in Lipara deinde insula consederunt 1 . 

3429. Arcesilao, quum per annos sexdecim regno Cyre- 
naico praefuisset, successit filius Battus, Eudaemon cogno- 
minatus. Ad quem ingens Graecorum multitudo, Del- 
phici oraculi monitu, confluens finitimorum Libyum agros 
vastabat, atque inter se partiebatur : quum prius Cyrenaica 
colonia per annos 56. ex Theraeis solis constaret, qui cum 
primo Batto illuc missi fuerant k . 

3430. c. Anno captivitatis Jechoniae vigesimo quinto, 
principio anni, (id est, mense primo ; ut Jonathan para- 
phrastes Chaldaeus exponit) decimo die mensis, Aprilis 
30. feria tertia, anno decimo quarto postquam urbs per- 
cussa est, de templi, urbis, et regni Israelitarum eonstitu- 
tione visio Ezekieli est exhibita : instaurationem Ecclesiae 
per Christum, ejusque amplitudinem, dignitatem et praes- 
tantiam significans 1 . 

Libyci, cum rege eorum Adricano, agris a Cyrenaeis 
exuti, Apriae .^Egyptiorum regi sese dediderunt. Ille 
comparatum grandem ^Egyptorum exercitum adversus 
Cyrenas misit. Cyrenaei, instructa apud Irasa et ad fontem 
Thestin acie, hostes ita profligarunt, ut pauci ex eis in 
TEgyptum redirent. Qua de re ^Egyptii succensentes 
Apriae, ab eo desciverunt, opinati se ab illo in apertam 
pemiciem fuisse dimissos ; ut his internecione deletis, 
ipse caeteris iEgyptiis imperitaret securius™. 

3431. Amasis (Saites ille, a Platone in Tima?o cele- 
bratus) ab Aprie ad pacandos rebelles missus, rex ab eis 
efficitur. Patarbemi viro spectabili, ad Amasim revocan- 
dum misso, quod eum secum non adduxisset, Apriae jussu 
aures et nasus praeciduntur. Cujus facti indignitate moti 
alii, ad Amasis partes transierunt". 

3432. b. Tyrus se in Nebuchadnesaris potestatem tra- 
didit. Non enim vi fuisse aChaldaeis captam, etpraedaeex- 
positam, ex Ezekielis cap. XXIX. vers. 18, 19. colligitur ; 

1 Diodor. Sicul. lib. 5. k Herodot. lib. 4. cap. 159. 

1 Ezek. cap. 40. ver. 1. usque ad libri finem. 
m Herodot. lib. 4. cap. 159. et lib. 2. cap. 161. Diodor. Sic. lib. 1. 
■ Herodot. lib. 2. cap. 162. 



206 ANNALES 

sed certis potius conditionibus interpositis deditione re- 
ceptam. Unde pro rege Ithobalo, byi'DH, ex eadem sua 
gente Baal, ^3, rcgulus constitutus, per decern annos 
Tyriis praefuit : ut ex Phcenicum annalibus, in libro primo 
contra Apionem, Josephus confirmat. 

c. Anno deportati Jechoniae vigesimo septimo, mensis 
primi die primo, Aprilis 20. feria tertia, Deus Nebuchad- 
nesari, ob diuturnam in Tyriis debellandis navatam sibi 
operam, jEgyptum mercedis loco se daturum pollicetur . 

Cyrus, quum 27. fere annorum esset, ex ephebis exce- 
dens, juxta Persarum instituta, virorum censui adscriptus 
est?. 

Nebucbadnesar, ./Egyptiacae seditionis occasione cap- 
tata, et ab Amasi etiam fortasse ad subigendum Apriem 
invitatus, in i£gyptum cum exercitu invasit. 

3433. Nebuchadnesar /Egypto potitus, a Syene usque 
in terminum, turn iEgyptiorum turn Judaeorum inter illos 
habitantium, alios gladio cecidit, alios abduxit captivos : 
juxta prophetias Jeremiae cap. XLIII. XLIV. XLVI. et 
Ezekielis cap. XXIX. XXX. XXXI. 

In Thebaidem pulso Pharaone Hophra sive Apria, re- 
liquae iEgypto Amasim Nebuchadnesar proregem praefe- 
cisse videtur : licet Herodotus ista ignoraverit. " Sacer- 
dotes enim iEgyptii, qui ei sciscitanti de rebus iEgypti- 
acis respondebant, ea, qua? ad laudem gentis faciebant, 
tantum docuerunt ; caetera, quae ad illorum ignaviam, servi- 
tutem, et tributa, quae Chaldaeis pendebant, tacuerunt :" ut, 
in notis ad fragmenta recte observavit Josephus Scaliger. 

3434. Nebuchadnesar, finitis expeditionibus bellicis, 
Babylonem reversus : dum quietus esset in domo et florens 
in palatio suo, somnium illud de arbore mirabili excindenda 
habuit; cujus interpretationem, a Chaldaeis suis frustra 
quaesitam, Daniel illi aperuit 1 . 

Babylonem magnifice instauravit Nebuchadnesar ; extra 
urbem veterem, novam aliam construens, triplicique muro 
lateritio et hanc et illam circumdans : addito quoque, in 
gratiam Medicae suae conjugis, Amyitis filiae Astyagis ; (de 

" Ezek. cap. 29. ver. 17—20. 1' Xenoph. institut. Cyri, lib. 1. 

r Dan. cap. 4. 



VETERIS TESTAMENTI. 207 

qua ad annum mundi 3404.) pensili illo horto celebratis- 
simo ; de quo Berosus : Karsaictvaoe rbv KaXovfitvov Kpt- 
ftaorbv Trapaceiaov, Sia to rrjv yvvtuKa avrov Imdvfiiiv 
opciag BiaOiarEWQ, wc Ti8pafifiivr]v Iv rote Kara ttjv MjjSj'av to- 
ttoiq' et Quintus Curtius: " Syriae regem Babylone regnan- 
tem hoc opus esse molitum memorize proditum est, amore 
conjugis victum ; quae desiderio nemorum silvarumque in 
campestribus locis, virum compulit naturae genium amce- 
nitate hujus operis imitari." Sed de hisce magnificentis- 
simis structuris, Berosi et Abydeni fragmenta consulenda 
sunt : quorum prior Graecos quoque, miranda ista Nebu- 
chadnesaris opera Semiramidi tribuentes, coarguit, (Jo- 
sepho, libro primo contra Apionem, referente ;) posterior 
mcenia ilia, qua? ad Macedonum imperium duraverunt, 
portis aeneis instructa, et inter orbis miracula connume- 
rata, Nebuchadnesaris opus fuisse asserit*. Clitarchus 
vero, et qui cum Alexandro in Asiam trajecerunt, mce- 
nium ambitum 365. stadiorum, juxta dierum anni nu- 
merum, fuisse scripserunt', singulorumque stadiorum 
structuram singulis diebus perfectam fuisse, memoriae pro- 
ditum est", quanquam quindecim dierum spatio tantum 
opus confectum fuisse, Berosus et Abydenus tradiderint. 

3435. Exactis a viso somnio mensibus duodecim Nebu- 
chadnesar, structurarum suarum magnificentiam jactitans, 
mente alienatus et a suis depulsus, per septennium feri- 
nam cum bestiis vitam egit x . 

Apries, qui et Pharao Hophra, conductis auxiliariorum 
ex Ionibus et Caribus triginta millibus, ad urbem Mem- 
phim cum Amasi congressus est. Sed pradio fugatus et 
captus, asservatusque in urbe Saitana, demum strangu- 
latus est y ; juxta prophetiam Jeremiae cap. XLIV. ver. 30. 

Post ejus mortem 44. annos regnavit Amasis ; ut refert 
Herodotus 2 : sed, quod sacerdotes ^Egyptii ilium celarunt, 
Babylonio vectigalis. 



* Euseb. lib. 9. prxparat. evangel, cap. tilt. 

« Diodor. Sic. lib. 1. u Q. Curt. lib. 5. cap. t. 

" Daniel, cap. 4. ver. 32, 33. 

> Herodot lib. 2. cap. 163. et 169. Diodor. Sicul. lib. 1. 

1 Lib. 3. cap. 10. 



208 ANNALES 

3442. a. Jubilaeus decimus octavus. 
Nebuchadnesar post septem annos, agnita demum Dei 

potentia, sanitati et regno suo restitutus, beneficium erga, 
se et gloriam Dei apud omnes gentes, edito programmate, 
promulgate 

b. Idem, de clade Babyloniis a Cyro inferenda vatici- 
natus, ut ex Chaldaeorum relatione narrat Abydenus b , sta- 
tim obiit : postquam annis 43. solus, et ad vicesimum cir- 
citer mensem simul cum patre regnavisset. 

Successit illi Evilmerodachus filius, anno a deportatione 
Jehojacinis, sive Jechoniae, regis Judae trigesimo septimo, 
circa mensis duodecimi diem 25. Aprilis 15. feriam tertiam, 
quo de eodem Jechonia e carcere liberando mandatum 
dedit c . Unde, post biduum, ejusdem videlicet mensis die 
27. Aprilis 17. mutatis vestimentis carceris sui, caeteris 
principibus in aula Babylonica degentibus praelatus, et in 
amicis imperatoris habitus, coram illo jugiter esitabat, om- 
nibus diebus vitas suae d . 

In Lydia Croesus, mortuo patre Halyatte, regnavit e 
annis 14. 

Post regem Baalem, Tyro a Babylonio prasfecti sunt 
judices : quorum primus, Ecnibalus Baslachi filius, 
n^VD D b]H~'liy Scaligero, mensibus tribus, deinde Chel- 
bes Abdaei filius, >13N ID Wzbu, decern prasfuit mensibus : 
ut, ex Phcenicum annalibus, in primo contra Apionem 
libro, prodit Josephus. 

3443. Abbarus, 12"3N, summus pontifex Tyrios men- 
sibus tribus judicavit; atque post eum Mytgonus et Ge- 
restratus Abdelini filii, Ea^icny »J3 mint&y 1J1, JlNr/lID 
annis sex f . 

Ad Crcesum turn caeteri omnes e Graecia si ipbistae Sar- 
des confluxerunt, turn Atheniensium legislator Solon ; qui 
celebre illud de vitae hujus incertitudine et hominis felici- 
tate cum eo colloquium habuit^. Fertur ad Crcesum epis- 



a Dan. cap. 4. 

b Apud Euseb. lib. 9. Prapar. evangel, cap. ult. 

<■- Jerem.cap. 52. ver.31. '' 2 Reg. cap. 25. ver. 27, 28, 29. 

c Herodot. lib. 1. cap. 86. ' Ibid. 

e Herodot. lib. 1. a cap. 28. ad 33. 



VETEIUS TESTAMENT!. 209 

tolium Solonis (in fine vita? illius, apud Diogenem Laer- 
tium) in quo accersitum ab illo se significat, Athenis jam 
rerum potito Pisistrato. 

iEsopus Phryx, nominatissimus ille fabularum conditor, 
quern eodem tempore Sardes accitum Croesus in honore 
habebat, Solonis illiberaliter ab illo propter ira/ujojjeriav 
dimissi vieem dolens, et cum regibus agendum monens 
" o»c r\Ki<rra 7) d»c vSttrra, aut nequaquam aut quam ju- 
cundissime; wg tjictcn-a rj wg apierra,, aut nequaquam aut 
quam optime" cum eis agendum, a Solone responsum 
accipit 11 . 

jEsopus Sardibus Delphos profectus, injuste ibi dam- 
natus e rupe Phoedriade praecipitatur, circa Olympiadem 
LIV. ut apud Suidam legitur : sub finem videlicet Olym- 
pics illius Tetraeteridis ; si superiora recte constituta sunt 
tempora. Cujus caedis pcenas, ab oraculo Delpbico sae- 
pius indictas Iadmon postea sumpsit ; Iadmonis illius 
Samii ex filio nepos, cui ^Esopus, una cum Rhodope 
Thracia meretrice ilia famosissima, prius servierat'. 

Solon a Crceso in Ciliciam profectus, urbem condidit, 
atque ex suo nomine Solos appellavit : in qua Athenien- 
sium aliquot statuit, qui tractu temporis, quum patriam 
linguam corrupissent, aokoiKiZ,uv dicti sunt. Ha?c, in 
Solonis vita, Diogenes Laertius : quae tamen ad Solios 
Cypri, non ad Solenses Cilicia? spectare, ex ipsius Solonis 
ad Philocyprum regem elegis apparet, a Plutarcho in 
ejusdem vita recitatis; ubi et ille docet, Cyprium hunc 
regulum, Solonis ope et consilio hie usum, exiguum oppi- 
dum /Epeam prius dictum, in subjectum campum habita- 
tion! longe commodiorem transtulisse, et in Solonis hono- 
rem Solos denominasse. 

Post abitum Solonis Croesus, qui seipsum omnium ho- 
minum beatissimum arbitratus fuerat, quae de rerum hu- 
manarum incertitudine moleste atque iracunde ab illo au- 
dierat, nimis vera fuisse, propria edoctus experientia, di- 
dicit. Statim enim ei quiescenti somnium est oblatum, 
Atym filium, ferrea trajectum cuspide, interimendum fore 

k Plutarch, in Solone. | Herodot. lib. 2. cap. 134. 

VOL. VIII. P 



210 . ANN'ALES 

significans. Quem casum dum ille omni cura praevertere 
conaretur, et nuptias filii in manibus haberet : Phryx 
regii generis Adrastus, ob fratrem a se imprudenter in- 
terfectum, a patre Mida Gordii filio (qui alius fuit ab 
antiquo illo Mida Gordii filio, Phrygum rege ; cujus tu- 
mulo ab Homero inscriptum carmen Herodotus in poetae 
vita recitat) ejectus, ut a Crceso expiaretur, Sardes venit. 
Cui expiato filii ille tutelam commisit, a Mysis ad oppri- 
mendum ingentis magnitudinis aprum acciti, qui Olympi 
montis culta, crebra cum agrestium strage, pervastabat. 
Adrastus, vibrata in feram lancea, cuspide illius Atym 
imprudens percussit : et fortuity caedis venia a patre ob- 
tenta, super interempti tumulum se transfodit. Croesus, 
filio orbatus, ingenti in luctu duos annos egit : quem de 
Cyri (qui ipsum regnum illi postea eripuit) oriente poten- 
tia sollicitudo demum terminavit k . De quo videnda etiam 
excerpta ex Diodoro Siculo, ab Henrico Valesio edita 1 , et 
Valerius Maximus" 1 . 

3444. c. Evilmerodachus rex Babyloniae, propter ini- 
quitates et libidines passus insidias, a marito sororis suae 
Neriglissoro peremptus est ; quum plus quam duobus reg- 
nasset annis : ut docet Berosus, in tertio rerum Chaldai- 
carum libro, a Josepho citatus". Cumque ab eo stipen- 
dium diarium accepisse legatur Jechonias rex Judas, 
" usque ad diem mortis suae, omnibus diebus vitas suae :" 
circa hoc idem tempus Jechoniam quoque 57. annos natum, 
vita fuisse functum, verisimili admodum conjectura colli- 
gitur. 

Evilmerodacho suecedens interfector ejus Neriglissorus, 
*1^"^>J"l3, quatuor regnavit annis p . 

In regno quoque Mediae, defuncto Astyagi, (Tobit. cap. 
XIV. ver. 17. Assuero dicto,) filius ejus Cyaxares suc- 
cessit, matris Cyri frater : ut in libro primo institutionum 
Cyri habet Xenophon, sub initium videlicet anni primi 

k Herodot. lib. 1. a cap. 34. ad 46. 

I l'a^. 238. ■ Lib. 1. cap. 7. 

II Lib. 1. contra Apion. 

° Jerem. cap. 52. ver. 34. 2 Reg. cap. 25. ver. 30. 
t Beros. ibid. 



VETERIS TESTAMENT'. 211 

Olympiadis LV. ; ante mortem Cyri annis 81. Danieli 
Darius Medus, Assueri filius, dictus. 

3445. Rex Babylonius, non subditos solum suos, sed 
etiam Croesum Lydorum regem ; una cum Cappadocibus, 
Phrygibus utrisque, Caribus, Paphlagonibus, Cilicibus, 
atque Indis, ad societatem belli contra Medos et Persas 
ineundam sollicitat : magnas eos gentes esse dictitans, et 
adfinitatibus mutuis devinctos ; ac, nisi mature illis occur- 
reretur, ordine singulas nationes oppressuros. Qua occa- 
sione, Cyrus a patre Cambyse et regni senatoribus exer- 
citus Persici imperator constitutus, cum 30000. militibus 
et ofioTifwis ducibus mille, in Mediam mittitur : ut in primo 
institutionis Cyri libro refert Xenopbon. Ibi ab avunculo 
Cyaxare, qui eum accersiverat, Medicarum etiam copia- 
rum praefectura, et belli adversus Babylonium gerendi ad- 
ministratio illi committitur. A quo tempore, anni 30. 
principatus Cyri dinumerantur : ad finem tendente anno 
primo Olympiadis LV. ad quern, ex Diodori, Thalli, Cas- 
toris, Polybii, Phlegontis et caeterorum cbronograpborum 
consensu, in tertio annalium suorum libro, refert initium 
illius Julius Africanus, ab Eusebio in evangelical praepa- 
rationis libro decimo laudatus. 

Eodem tempore (vere nimirum, eundem ejusdem Olym- 
piadis annum claudente) Solon Philocypro et Soliis suis 
valedicens, reditum in patriam meditabatur: ut ex illius 
elegis, a Plutarcho productis, intelligitur. Verum morbo 
correptus, in Cypro octogenarius mortem obiit : ut scribit 
Laertius. Athenis turn archonte Hegestrato, secundo 
Pisistrati dominationis anno ; ut ex Phania Ephesio Plu- 
tarchus refert. 

3 146. b. Anno a diruta urbe Hierosolymitana tricesimo, 
quarti libri Esdrae scriptor apocryphus colloquia cum an- 
gelo Uriele a se habita fuisse fingitf 1 , quum dux populi 
esset Salatbiel r , utpote Jechonia rege jam defuncto. 

Croesus adversus Cyrum sese comparans, magnis missis 



1 4 Esdr. cap. 3. ver. 1. cap. 4. ver. 1. 
T 4 Esdr. cap. 5. ver. 1C. 



t2 



212 ANNALES 

donariis, de eventu Delphicum consulit oraculum; ante 
Sardium expugnationem tribus annis 8 . 

3447. Annenius, postquam sensit hostes in Cyaxarem 
parare, neque auxilium illi misit, neque tributum solvit : 
contra pacta conventa qua?, ab Astyage bello superatus, 
cum Medis hac de re ille inierat. Hinc Cyrus, simulata 
venatione, Armenium invasit : eurnque cum filio Tigrane 
superans, sub Medorum potestatem iterum redegit. Mon- 
tes quoque inter Armenios et Chaldacos interjeetos cepit ; 
ibique arce extructa, certis conditionibus pacem inter 
utramque gentem constituit'. 

3448. c. Cyaxares et Cyrus adversus Babylonium, 
Croesum et reliquos fcederatos, exercitum ducunt; eosque 
prosternunt. In praelio rex Babylonius occiditur : Croesus, 
cum reliquis, desertis castris, noctu fugiunt. Cyrus cum 
Hyrcaniis, qui a Babylonio ad eum defecerant, fcedere 
inito, eis ductoribus et adjutoribus usus, hostes persequi- 
tur et denuo vincit. Crcesus mulieribus, quod aestas esset, 
noctu prasmissis, ut in frigore facilius iter facerent, cum 
equitatu e castris se subducit. Cappadocum regem, et 
Arabum, Hyrcanii trucidant. Cyrus dedititiis et captivis 
parcens, praedam dividit". 

Neriglissoro in imperio Babylonico Alius ejus Laboro- 
soarchodus, nD"~im"uV, improbitate quam aetate longe 
maturior, succedens, mensibus novem regnavit w . 

Balatorus, "llD'^yn Tyri, inter judices, regnavit anno 
uno x . 

Gobrias, cujus unicum filium novus ille Babyloniorum 
rex, tempore regnantis patris, inter venandum nefarie 
interemerat, ad Cyrum cum suis deficit?. 

Cyrus Babyloniorum fines invadit : et ad ipsam ur- 
bem Babyloniam progressus, novo regi duellum ofFert. 
Gadatas vir primarius, quern rex iste zelotypia motus cas- 
traverat, ad Cyrum deficit. Babylonii, Gadatae agrum 
invadentes, a Cyro profligantur. Cadusii vero, quibus 
extremi agminis custodia a Cyro fuerat commissa, eo in- 

* llcrodot. lib. 1. cap. 53, 54,55. 91. ' Xenoph. institut. Cyri, lib. 3. 

■ Xenoph. institut. Cyri, lib. 3. et 4. w Beros. 

1 Phcemc. annal. » Xenoph. lib. 4. 



VETERIS TESTAMENT*. 



scio in regionem versus Babylonem sitam temcrc excur- 
rentes, a rege Babylonio, ex urbe sua quo confugerat 
egresso, caeduntur. Eorum ca^dem ultus Cyrus, ut ex 
utraque parte deinceps cum agricolis pax esset ; cum ar- 
matis bellum, pactum cum rege init. Deinde Babylonem 
praetervectus, et tribus hostium castellis receptis, ad As- 
syriorum Medorumque confinia, unde initium expeditionis 
fecerat, exercitum reduxit. Quo accersitus ab eo avun- 
culus Cyaxares, in tabernaculo regis Assyrii (Neriglissori 
occisi) honorifice excipitur: et, hyeme jam adventante, 
de rebus ad continuandum bellum comparandis communi 
deliberatur consilio 2 . 

3449. b. Laborosoarchodum, Nebuchadnesaris ex filia 
nepotem, ab amicis, eo quod morum ipsius improbitas 
nimis sese exsereret, interemptum excepit ejusdem Nebu- 
ebadnesaris ex filio Evilmerodacbo nepos ; Beroso Nabo^- 
nidus D»a"»34, Herodoto Labynitus D»r>3^, Abydeno 
Nabannidochus, Danieli prophetae Belshasar sive Baltasar 
dictus : cui 1 7. imperii annos tribuit in libro tertio Chal- 
daicae historiae Berosus, et in regum canone Ptolemaeus. 

Hujus anno primo, de quatuor bestiis totidem regna sig- 
nificantibus, et Deo imperium omne filio homtnis tradente, 
Danieli somnium est oblatum*. 

Mortuo Tyri regulo Balatoro, Babylone accitus Merba- 
lus, byyvi, regnavit annos b 4. 

8461. Belshasaris anno tertio, Arietis et Ilirci visum, 
cladem imperio Persico ab Alexandro et populo Dei ab 
Antiocbo inferendam praesignificans, Danieli, quum esset 
Shushane in provincii Elami ad fluentum Ulaii, est exhi- 
bitnm c . Circuit autem amnis Eulasus arcem Susorum, et 
Susianamab Elymaide (id est, Shushanchaeos ab Elamitis, 
ut Ezrae cap. LV. ver. 9. utriusque provineiae incolac di^s- 
tinguuntur) disterminat : quemadmodum nos docet Pli- 
nius d . Unde liquet, hoc tempore Susianam, non Medis aut 
Persis sed Babyloniis (sub quibus turn vixit Daniel) sub- 



« Xenoph. lib. ■>. ct G. initio. * Dan. cap. 7. ver. 1. 

' Phcenic. annal, c Dan. cap. 8. v«r. 1, 2. 

* Lib. 6. cap. 27. 



214 ANN ALES 

ditam fuisse : ut supra ad annum mundi 3405. est anno- 
tatum. 

Sub postremo vero hoe Babyloniorum rege, muros circa 
fluvium Babyloniae civitatis, a Nabuchadnesare tantum 
inchoatos, ex latere cocto et bitumine fuisse constructos, 
in libro tertio Chaldaica? sua? historian narrat Berosus e . 
Hujus enim mater Nitocris, mulier solertissima, Medorum 
Babyloniae jam imminentium potentiam et insidias verita, 
ut per anfractus fluvii remora fieret navigantibus, Euphra- 
tem qui rectus et celer erat depressis fossis flexuosum 
lentumque effecit. Aggerem deinde miras magnitudinis 
ad utramque fluminis ripam excitavit; et supra urbem 
paludem ingentem effodit, in quam averso flumine siccatus 
est ejus alveus. Turn vero ripas intra urbem, ac descensus 
qui ex portulis ad flumen ferebant muris lateritiis munivit, 
juxta moenium quae urbem ambiebant rationem. Extruxit 
item circa mediam fere urbem pontem lapideo opere ; at- 
que his omnibus demum perfectis, Euphratem ex palude 
in pristinum alveum revocavit f . Pontis hujus, qui domos 
regias in utraque fluminis ripa positas junxit, mirandam 
fabricam describens Philostratus 8 , a regina ex Medorum 
gente nata extructum ilium fuisse asserit. Unde, ut Ne- 
buchadnesarem Amyitim, ita et filium ejus Evilmeroda- 
chum Nitocridem, Medici generis uxorem habuisse col- 
ligimus. 

3453. Merbalo mortuo, Tyriis a Babylonio prajfectus 
est Hiromus QlTfT frater ejus : qui 20. regnavit annis\ 

3455. Darius Hystaspis Alius natus est: paulo ante 
mortem Cyri annum fere 20. aetatis agens ; testante He- 
rodoto 1 . 

3456. e. Crcesus, Babylonii et confoederatorum exer- 
citus imperator delectus, Halym fluvium qui Medorum et 
Lydorum ditionem disterminabat, Thaletis Milesii indus- 
tria, sine ponte trajiciens, in Cappadociam pervenit : ibi- 
que urbem Pteriam expugnavit, cunctasque circa urbes 

• Apud Joscphum, lib. 1. contra Apicn. 

' Herodot. lib. 1. cap. 185, 186. 188. 

s In vita Apollonii, lib. 1. cap. 18. 

'' l'hcenic. annul. ' Lib. 1. cap. 209. 



VETERIS TESTAMENTI. 21.> 

cepit, Syros nihil commeritos extenninans. Cappadoces 
enim a Graecis Syros nominatos, confirmat Herodotus*. 
Cyrus, caduceatoribus prius ad Iones tentandos ut ad se a 
Croeso deficerent frustra missis, aequo marte cum Crcesi 
copiis conflixit. Postero die Croesus, quum Cyrus ipsum 
supersederet invadere, Sardes regressus est : ubi per hye- 
mem quiescere decreverat, et initio statim veris tendere 
adversus Persas. Auxiliarios igitur qui aderant dimisit, 
et ad absentes socios, inter quos erant et Lacedaemonii, 
caduceatores ablegavit : utrisque edicens, uti ad quintum 
mensem Sardibusconvenirent. Ita dissipato Crcesi exercitu, 
subito supervenit Cyrus cum suis. Quorum inopinato ad- 
ventu territus Croesus, Lydos tamen educit in praelium, 
equitatu maxime confisus. Ejus ut vim Cyrus eluderet, 
camelos equis ejus objecit : quorum odorem cum equi ferre 
non possent, aversi equites abducebant a praelio. At Lydi 
ex equis desiliunt, et pedites cum Persis confligunt ; mul- 
tisque aliquandiu utrinque cadentibus, tandem vertuntur 
in fugam : quos insecuti Persas Sardes, post quatuordecim 
dierum obsidionem, expugnarunt. Croesus incendio dam- 
natus, Solonis nomine ter inclamato, (cujus de rerum hu- 
manarum inconstantia sermonem prius contempserat) a 
Cyro liberatus est, et a consiliis deinceps habitus. Cyrus 
Abradatae Susorum regis, qui a Babylonio ad ipsum defi- 
ciens in pugna interemptus est, et Pantheae quas super 
mariti cadaver se jugulavit, funus curat, et ingenti appo- 
sito monumento decorat 1 . 

Croesus, vinculis suis Delphos missis, per oracula se 
delusum frustra conqueritur" 1 . 

Ionas et yEolas, volentes iisdem conditionibus stare 
quibus Croeso fuerant subjecti, Cyrus repulit : solis J\Ii— 
lesiis hoc concesso, qui sibi metuentes prius cum eo fcedus 



k Lib. 1. cap. 72. 

1 Herodot. lib. 1. a cap. 75. ad 90. cum Xenopli. institut. lib. 7. Diodori ex- 
cerptis ab Hen. Valesio edit. pag. 241. Plutarch, in Solone, Polyaen. stratagem. 
lib. 7. in Cyro et Crceso, et Soiino in Polyhistor. cap. 1. ubi, Olympiade octava 
et quinquagesima victorcm Cyrum intrasse Sardes, scribit ; anno nimirum illius 
primo ut babet etiam Eusehius in chronico. 

■ Herodot. lib. 1. cap. 90, 91. 



21G ANNALES 

pepigerant". Reliqui, mcenibus suis communitis, Pyther- 
monem Phocensem cum aliis legatis ad Lacedaemonios mit- 
tunt, ut auxilium ab illis rogarent. Quod licet illi recu- 
sassent, per Lacrinem tamen Cyro denunciarunt, ne ulli 
Graeciae civitati damnum inferret; utpote se id minime 
toleraturis. Qui se deinceps operam daturum respondit, 
ut Grsecis, non Ionum, sed propria sua incommoda essent 
deploranda . 

Thales Milesius Ionibus consulit, ut unam commu- 
nem curiam in Teo haberent ; quae in media erat Ionia p . 

3457. Cyro Sardibu.? manente, machinasque fabricante 
et arietes, ut eorum qui parere nollent moenia solo asqua- 
ret ; ejus opem Cares implorant, ut civile inter eos bellum 
ortum componeret. Is Adusium Persam cum exercitu ad 
eos mittit; perlibenter in ea expeditione Cilicibus et Cy- 
prus ejus signa sequentibus. Adusius Carum controver- 
siam ita componit; ut in utriusque tamen partis arcibus 
milites praesidiarios relinqueref. 

Olympiade LVIII. ad finem primo illius anno tendente, 
Thales Milesius defunctus est; quemadmodum ex Sosi- 
crate refert Laertius: et Anaximander Milesius obliqui- 
tatem Signiferi primus observavit, ut ex aliis a Plinio habe- 
tur traditum, libro primo, capite octavo ; licet praeceptori ip- 
sius Thaleti earn non fuisse incognitam, rectius Plutarchus 
nos docuerit, libro secundo de placitis Philosophorum, ca- 
pite duodecimo. Ipsumvero Anaximandrum, ejusdemhujus 
Olympiadis anno secundo, aetatis annum 64. egisse, ac 
paulo post obiisse diem, ex Apollodori Atheniensis chro- 
nicis refert Laertius : de inventis ejus mathematicis, ex 
Phavorini historia, praeterea addens : " Eupt 8c koi jvili- 
fiova TrpMTOg, Kai tonjfftv irri tHiv CTKioflvjpwv tv AaKtoalfiovt, 
KU.96. (j>r}ai $aj3oipivoc iv TravToSairtj laropicf. rpoTrdg tz Kai 
larifitpiaQ ar}fiaivovra Kai topoaKoiria. KaTtcncevacn. Primus 
gnomonem invenit, eumque Lacedaemone in loco captanda? 
umbrae idoneo constituit ; quemadmodum Phavorinus ait 
in varia historia. Horoscopia quoque fabricatus est, quae 

■ Herodot lib. Leap. HI. 143. 169. 

• Herod. lib. I. cap. 141. 152, 153. » Ibid. cap. 170. 

i Xenoph. iustitut. lib. 7. 



VETERIS TESTAMENTI. 217 

solstitia et asquinoctia ostenderent." Ita enim distingu- 
endus videtur gnomon, sive umbilicus horarius, ab horo- 
scopiis quibus aaquinoctia et tropae indicabantur. Quan- 
quam gnomonis et borologii inventionem non illi, sed 
Anaximeni ejus discipulo et municipi attribuit Plinius. 
" Umbrarum r hanc rationem, et quam vocant gnomonicen, 
invenit Anaximenes Milesius, Anaximandvi discipulus : 
primusque horologium quod appellant sciothericum Lace- 
daemone ostendit." Vide supra ad annum mundi 3291. 

Anaximandro igitur in schola successit Anaximenes Mi- 
lesius, Eurystrati filius: ut in primo Stromatum libro 
docet Alexandrinus Clemens. Pythagoras vero, praecep- 
toribus suis, Thalete et Anaximandro, jam defunctis, in 
jEgyptum, uti Thales illi suaserat, commigravit : per epis- 
tolam (ut refert in vita illius Laertius) a Polyerate Sami- 
orum tyranno commendatus Amasidi, quem Semneser- 
teum appellasse videntur iEgyptii : eo enim regnante, Py- 
thagoram in iEgypto fuisse notat Plinius s . Ibi vero annos 
omnino duos et viginti cum sacerdotibus versatus, astro- 
nomiae et geometries operam dedit, cunctisque eorum sa- 
cris initiatus est'. Ea enim de causa et circumcisus est, ut 
ad adyta admissus, mysticam /Egyptiorum addisceret philo- 
sophiam : in quo studio Sonchedis /Egyptii archiprophetas 
opera praecipue usus est" : Sonchidis Saitae, ni fallor, 
cujus et Solonem consuetudine prius fuisse usum, narrat 
in ejus vita Plutarchus. Ab iEgyptiis quoque niTtfi\pv- 
\tt)aiv, sive animarum in quodvis animal transmigrationem, 
ilium didicisse, sub libri primi finem Siculus refert Dio- 
dorus. Et " Uteris gentis ejus assuefactus, prasteriti aevi 
sacerdotum commentarios scrutatus, innumerabilium se- 
culorum observationes cognovit :" inquit Valerius Max- 
imus x . 

3458. Hystaspes et Adusius, conjunctis exercitibus, 
Phrygiam Hellesponto finitimam, capto illius rege, in Cyri 
potestatem redigunt y . 

' Plin. lib. 2. cap. 76. • Lib. 36. cap. 9. 

1 Jamblich. vit. Pithagor. cap. 3, ct i. 
" Clem. Alex. lib. 1. Strom. * Lib. 8. cap. 7. 

' Xenoph. institut. lib. 7. 



218 ANNALES 

Cyrus, Sardes Tabalo Persas committens, et Crcesi ca> 
terorumque Lydorum thesaurum Pactyse Lydo deferen- 
dum tradens, versus Ecbatana contendit, Croesum una 
secum ducens : Ionum interim non magna ratione habita. 
Verum simulatque Cyrus Sardibus est profectus, Pactyas 
Lydos ad desciscendum a Tabalo et Cyro impulit ; et the- 
sauro quern habebat auxiliariis conductis, Tabalum in arce 
undique conclusum obsedit. Cyrus haec ex itinere intel- 
ligens, consilio cum Crceso habito, Mazarem Medum cum 
parte exercitus remisit: qui Lydis arma ademit, et ad 
molliorem vitas rationem traduxit 2 . Et sic gens industria 
quondam potens,' et manu strenua ; effeminata mollitie 
luxuriaque, virtutem pristinam perdidit 3 . 

3459. Mazares Pactyam a Cumaeis, ad quos ille territus 
confugerat, reposcit. Hi, ex oraculo apud Branchidas 
responsum acceperunt, supplicem esse dedendum. Sed 
quum neque Persis ilium tradere vellent interimendum, 
(constanter id dissuadente Aristodico Heraclidis filio, viro 
inter illos clarissimo) neque eundem penes se detinendo 
Cyrum ad civitatis suae expugnationem excitare ; bominem 
in Mitylenam ablegant. Mitylenaeis deinde eum tradere 
volentibus, Cumaei misso ad Lesbum navigio deportan- 
dum in Chium curarunt. Inde vero ex Minervae templo 
violenter raptus, a Chiis redditur : Atarneo, Mysiae loco e 
regione Lesbi sito, pro mercede accepto b , quanquam Mi- 
tylenaeos et Chios eo argumento excusare conetur Plu- 
tarchus, in libro de malignitate Herodoti, quod eo anti- 
quior historicus Charo Lampsacenus, simpliciter ita rem 
factam narret. " Pactyes, audito exercitum Persicum ap- 
propinquare, profugit primo Mitylenam, deinde in Chium : 
eumque cepit Cyrus." 

Recepto Pactya, Mazares mox in illos castra promovit, 
qui una cum Pactya Tabalum oppugnassent : et partim 
Prienenses subegit, partim Maeandri campum incursavit, 



1 Hcrodot. lib. 1. a cap. 153. ad 157. 
* Justin, ex Trogo, lib. 1. cap. 7. 
b Herodot. lib. 1. a cap. 157. ad ICO. 



VETERIS TESTAMENTI. 219 

eumque cum Magnesia in praedam suis militibus expo- 
suit . 

3461. Harpagus, qui apud Cyrum primi loci habebatur, 
adversus Ioniam dimicat : ut in Eusebii chronico, ad an- 
num secundum Olympiadis LIX. notatum habetur. Ma- 
zare enim ex morbo vita functo, Harpagus Medus (quern 
Harpalum alii per errorem nominant) dux a Cyro consti- 
tutus est : qui simul atque in Ioniam venit, urbes, ductis 
circa mcenia aggeribus, expugnavit; sicque Phocaea prima 
Ionum civitate potitus est d . 

Phocaaenses urbe sua Persis relicta, cum conjugibus et 
liberis in Chium trajecerunt: unde Phocaeam iterum di- 
vertentes, praesidiis Persarum qua? Harpagus ibi relique- 
rat trucidatis, ex Oenusis insulis in Cyrnum sive Corsi- 
cam, ubi ante annos 20. civitatem Alaliam condiderant, 
navigarunt. Hie per quinquennium commorati, cum om- 
nem viciniam armis infestarent, Tyrrheni et Carthagini- 
enses 60. navibus instructi contra totidem Phocasensium 
depugnarunt. Ibi Phocaeenses cruenta potiti victoria, 40. 
navibus amissis, Rhegium demigrarunt, et civitatem Hy- 
elam sive Veliam in agro Oenotriae condiderunt e . Pho- 
caeenses, qui Massiliam condiderunt, mari Carthagini- 
enses devicisse, in libro primo historiae suae confirmat 
Thucydides. Partem enim eorum Veliam, partem Massi- 
liam condidisse, Romae regnante Servio Tullio, post an- 
num amplius sexcentesimum quam /Eneas in Italiam venit, 
Hyginus testatur, ab A. Gellio citatus f ; ejusdemque Mas- 
siliensis coloniae meminit Isocrates in Archidamo. Vide 
supra ad annum mundi 3404. 

Similiter et Teii, simulatque aggerum beneficio cos 
cepisset Harpagus, omnes conscensis navibus trajecerunt 
in Thraciam: ibidemque urbem condiderunt Abderam, 
cujus fundamenta prius Timesius Clazomenius jecerat: ut 
supra ad annum mundi 3349. est notatum. Reliqui vero 
Iones omnes, praeter Milesios qui jam Cyro fcedere astric- 
ti fuerant, superati tandem accesserunt Harpago; et in 

c Herodot. lib. 1. cap. 161. ' Ibid. cap. 162. 

■ Herodot. lib. 1. cap. 164 — 167. 
' Lib. 10. Noct. Attic, cap. 0. 



220 ANNALES 

patria remanentes, ea quae imperabantur subibant 8 . Iis- 
dem tamen, etiamsi afflictis, nihilominus sese ad Panio- 
nium recipientibus Bias Prienaeus, inter septem sapientes 
praecipuus, consuluisse dicitur, sed frustra; ut communi 
classe solventes, Sardinian! peterent, et ibi unam civitatem 
omnium Ionum construerent. Hoc enim pacto eos ser- 
vitute liberates feliciter esse h victuros 1 . 

3464. a. Cyrus, quum continentem universam subegis- 
set, Assyriis bellum intulit; adversus Labynitum, sivc 
Nabonidum, eorum regem ducens exercitum k , rumore ea 
de re ad Babylonios perveniente, altero ante obsessam 
urbem anno 1 . Cyrus enim Babylonem jam tendens ubi 
venit ad Gyndem amnem, qui influit in Tigrim, navigiis 
destitutus, trajicere eum non poterat. Interim equorum 
candidorum unus, qui sacri illis erant, fluvium ingressus, 
vorticibus ejus absorptus est. Quod asgerrime ferens 
Cyrus, expeditione in Babylonem intermissa, fluvium in 
360. alveos diduxit: ut vel a mulieribus (quod commi- 
natus fuerat) transiri posset, ne genua quidem tingentibus. 
Atque in eo opere perficiendo, tota aestas est absumpta" 1 . 

3465. b. Sequente vere Cyrus, conjunctis Medorum et 
Persarum gentiumque fcederatarum copiis, Babylonem 
perrexit: ubi praslio inter duos dominatores, Cyrum et 
Belshazarem sive Nabonidum, commisso, Chaldasi praelio 
fusi <id urbem confugerunt, et obsidionem passi sunt", 
quam illi tamen contempserunt : turn quod eis comme- 
atus esset copiosior quam in annos viginti, turn quod de 
Cyri exercitu plurimos animis erga se magis esse bene- 
volis arbitrarentur quam erga Persas . 

Cyrus a suis fossam latissimam profundissimamque circa 
urbis murum undique agendam curavit, terra versus seip- 

s Herodot. lib. 1. cap. 168, 169. 
h Herod, lib. 1. cap. 170. 

' De Xanthiis vero Lyciae, Harpago dedere se recusantibus ; tid. Appian. 
lib. 4. bell, civil, pag. 635. c. cum Plutarcho, in M. Bruto, pag. 999. init. 
" Herodot. lib. 1. cap. 178. et 188. 
1 Jerem. cap. 51. ver. 46. 

■ Herodot. lib. 1. cap. 189, 190. et 202. cum lib. 5. cap. 52. 
n Herodot. lib. 1. cap. 190. cum Jerem. cap. 51. ver. 27, 28. 30. 
• Herodot. lib. Leap. 190. Xcnoph. institut. lib. 7. 



VETERIS TESTAMENTI. 

sos adgesta ; et multas turres exstruendas, ut quamplu- 
rima essent excubiarum loca : divisoque in partes duode- 
cim exercitu, ut pars quaslibet unum anni mensem in excu- 
biis esset, mandavif. 

3466. b. Cyrus quum jam longo tempore nihil admo- 
dum res ipsius proficerent, a flumine ad ingentem illam 
paludem, quam, latitudine quoquo-versus 320. vel 420. 
stadiorum, regis hujus Babylonii mater Nitocris nuper de- 
foderat, fossam duxit : deinde et hujus et alterius circa 
urbis murum ab eo ductae fossae ostia aperiens, aqua flu- 
minis eo derivata, pristinum ejus alveum (duorum stadi- 
orum latitudine per urbem tendentem) hominibus pervium 
reddidit" 1 . 

Per fluvium jam vadosum Cyrus cum exercitu transiens, 
obseratis omnibus qua? ad flumen ferebant portulis con- 
scensisque septis, urbem invasit, quum die festo agitaren- 
tur convivia r . Tantaque urbis erat magnitudo, ut (quem- 
admodum narrabant accola?) quum capti jam essent qui 
extremas urbis partes incolebant, ii qui mediam habitabant 
urbem id non animadverterent 8 . Quo spectant et ilia pro- 
phetae' : " Cursor obviam cursori curret, et nuncius ob- 
viam cursori curret, et nuncius obviam nuncio ; ad indi- 
candum regi Babylonia?, captam esse civitatem ejus ab 
extremitate." 

Eo tempore Belshasar (qui et Nabonidus et Labynitus) 
epulo magnificentissimo proceres excepturus, vasa domus 
Dei, quae Nebuchadnesar ipsius pater (sive avus : fuisse 
enim filium filii ejus, ex Jeremias cap. XXVII. ver. 7. 
colligitur) Hierosolymis exportaverat, ad idolorum suorum 
gloriam verique Dei contumeliam, producit. Deus, im- 
missa manu, de annorum imperio Babylonico praefinito- 
rum numeratione ejusdemque appensi et justo longe levi- 
oris inventi ad Medos ac Persas translatione, impendens 
judicium in tectorio parietis ante oculos omnium describit. 



>' Xenoph. institut. lib. 7. 

1 Herodot. lib. I. cap. 190, 191. Xenoph. instit. lib. 7. cum Jerem. cap. 50. 
ver. 38. et cap. 51. ver. 32. 36. 

r Id. ibid, cum Jcrem. cap. 51. ver. 39. 57. 

• Herodot. lib. Leap. 191. ' Jerem. cap. 51. ver. 31. 



222 ANNALES 

Chaldaeis scriptionem legere nescientibus, reginas monitu 
accersitus Daniel earn legit et interpretatur : qui proposi- 
tum a rege praemium accipiens, tertius in regno futurus 
proclamatur". Cum autem uxores Belshasaris convivio 
adfuisse*, regina vero postea supervenisse y dicatur, re- 
gina mater haec fuisse intelligitur, ilia videlicet Nitocris ; 
quam postremi hujus Assyriorum sive Chaldaeorum regis 
matrem fuisse, ex Herodoto jam audivimus. 

Eadem qua convivium celebratum est nocte, interfectus 
est Belshazar rex Chaldaeorum 2 : a Gobryae et Gadatae 
multibus*. Atque ita Babylonicum imperium est destruc- 
tum (prout ab Esaia, cap. XIII. XIV. XXI. XLIII. 
XLVI. XLVIL Habbakuko, cap. II. et Jeremia, cap. 
XXV. L. LI. fuerat prasdictum) atque ad victores Medos 
et Persas translatum b . 

Darius Medus Assueri, sive Cyaxares Astyagis filius, 
Chaldasorum imperium a victore Cyro Persa sibi traditum 
accepit . Cui et domum, et palatia Babylone Cyrus sepo- 
suerat ; ut si eo veniret, tanquam in sua posset divertere d . 
Eumque, primo hoc imperii sui anno, angelus confirmasse 
et roborasse dicitur e ; iraperavit autem annis duobus. 

Cyrus, rebus Babylone compositis, per Medorum regi- 
onem in Persidem ad patrem Cambysem et matrem, adhuc 
viventes, profectus est : indeque in Mediam reversus, 
unicam filiam et haeredem Cyaxaris in matrimonium duxit, 
dotis nomine universal Medias hasreditate accepta ; nup- 
tiisque celebratis, mox cum ea discessit. Quumque esset 
Babylone, ad nationes in ditionem redactas misit satrapas : 
in Arabiam, Megabyzum; in Phrygiam majorem, Atraca- 
man ; in Lydiam et Ioniam, Chrysantam ; in Cariam, Adu- 
sium ; in Phrygiam Hellespontiacam et jEolidem, Phar- 
nuchum. Cilicias vero, et Cypro, et Paphlagonibus sa- 
trapas Persicos nullos misit; quod ultro visi essent ad- 



« Dan. cap. 5. x Ibid. ver. 2, et 3. 

y Dan. cap. 5. ver. 10. 

» Dan. cap. 5. ver. 30. a Xenoph. instit. lib. 7. 

b Dan. cap. 5. ver. 21. cum cap. 6. ver. 8. 12. 15. 

c Dan. cap. 5. ver. 31. et cap. 9. ver. 1. 

d Xenoph. institut. lib. S. ' Dan. cap. 11. ver. 1. 



VETERIS TESTAMENT!. i>%3 

versus Babylonem illius 6igna sequuti. Sed tamen his 
etiam tributa indixit adferenda f . 

Regiones, Medicarum quibus praefectus fuerat copia- 
rum opera subactas, ad Cyaxaris ditionem se adjecisse, 
professus est Cyrus 8 : ideoque ejus consilio in superiori 
illo congressu adhibito, satrapiarum earn distributio- 
nem, ilium instituisse, ut credamus par est. Ut enim de 
Cyro Xenophon h ; " 'ESokej avrdp aarpaTrag rjSrj Trinireiv 
tm ra KarsaTpafifitva Wvr\, Visum est ei satrapas jam mit- 
tere ad subactas nationes ;" ita propheta Daniel (Baby- 
lone, ut videtur, hoc tempore cum Cyro in Mediam pro- 
fectus) de Cyaxare : " Visum est Dario praeficere regno 
satrapas centum viginti, qui essent in toto regno'." Super 
istos autem satrapas eparchos tres constituit, quorum 
summus erat ipse Daniel. Unde stimulati invidia casteri, 
edictum a rege obtinuerunt, ut illi soli per dies triginta 
supplicaretur. Cui quum non paruisset Daniel, in foveam 
leonum conjectus incolumis inde eductus est. Darius 
vero accusatores leonibus objiciens, decretum de reveren- 
tia Deo Danielis praestanda in universo regno suo pro- 
mulgavit k . 

3467. a. Sub finem prinii anni imperii Darii Medi (ab 
eversa Babylonica monarchia deducti) iniit annus septua- 
gesimus servitutis Babylonicae, sub Jehojakimo, anno primo 
Nebuchadnesaris cceptas: illorum postremus, qui calami- 
tati huic praefiniti fuerant, in prophetia ilia 1 : " Sic dicit 
Dominus : Cum cceperint impleri in Babylone septua- 
ginta anni, visitabo vos et prasstabo erga vos verbum illud 
meum optimum, reducendo vos in locum hunc, &c. Quum 
invocaveritis me ut abeatis, et oraveritis me ; turn exau- 
diam vos." Qua temporis jam imminentis consideratione 
incitatus Daniel, remissionem peccatorum, et suorum et 
popularium, promissamque captivitatis solutionem arden- 
tissimis precibus a Deo flagitat. Cni angelus Gabriel non 
de hoc solum responsum affert, sed etiam de spirituali 



' Xenoph. institut. lib. 8. 5 Apud Xenoph. lib. 5. 

h Institut. lib. 8. * Daniel, cap. 6. ver. I. 

k Dan. cap. 6. . ' Jeremke cap. 29. ver. 10. 



224 ANN ALES 

Ecclesiae liberatione, Messiae morte demum prociiranda ; 
nobilissimo illo septuaginta septimanarum edito vaticinio™. 

Cyrus, anno postquam Babylonem cum conjuge venit 
exacto, exercitum Babylonem coegit : in quo, ad centum 
viginti equitum millia, currus falcatos bis mille, peditum 
millia sexcenta, habuisse proditur. Quo adparatu facto, 
expeditionem illam suscepit, qua nationes universas sibi 
subjecisse dicitur, quae a Syria ad mare rubrum usque 
sedes suas babent". 

3468. a. Cyrus, Cambyse patre in Persia et Cyaxare 
socero in Media vita functis, orientis monarchia potitus 
est: a qua et apxnQ illius annos septem in libro octavo 
iratStiac ipsius dinumerat Xenophon; et primum illius 
annum, ex ipsis Medorum et Persarum archivis, sacra de- 
ducit Scriptura. Hoc enim anno promulgatum esse docet 
edictum illud celebre, cujus initium : " Sic ait Cyrus rex 
Persidis : Omnia regna terra? tradidit mibi Jehova Deus 
cceli :" quo, exactis jam septuaginta annis servitutis Ba- 
bylonicae a Jeremia praedictis, juxta vaticinium ab Esaia 
de eo nominatim editum , Judaeis in universo regno suo 
versantibus in patriam revertendi potestatem concessit, et 
reduces templum Deo Hierosolymis reaedificare jussit; 
structurae etiam modulo praescripto, vel concesso potius, 
(si enim observatus ille fuisset, longe amplior futura fuisset 
haec domus, quam prior ilia Salomonis ; contra Hagg. cap. 
II. ver. 3. nisi cubiti in Cyri edicto minoris mensurae fue- 
rint quam priores illi Salomonici ;) impensis e domo regia 
subministratis, et instrumentis domus Dei quae Nebuchad- 
nesar abstulerat restitutis p . 

Judaeorum reducum principem, sive legatum regium, 
Cyrus constituit Sesbasarem : cui et ejus jussu Mithri- 
dates praefectus aerario vasa sacra tradidit ; Hierosolymam 
perferenda, et in templo collocanda q . Chaldaico vero sive 



m Dan. cap. 9. ver. 1, 2. &c. 
• Xenoph. institut. lib. 8. 
° Esai. cap. 44. ver. 28. et cap. 45. ver. 13. 

p 2 Chron. cap. 3G. ver. 22, 23. Ezr. cap. 1. ver. 1, 2. 7. cap. 5. ver. 13, 14. 
et cap. 6. ver. 2—5. 

i Ezr. cap. 1. ver. 7 — 11. et cap. 5. ver. 14, 15. 



VETERIS TESTAMENTI. 22.) 

aulico nomine Sesbasar dictus fuisse putatur, qui Hebraico 
Zerubbabel r . 

c. Judaei in patriam rediluminstituunt. Pauperiores im- 
peratis subsidiis juvantur s . Numerus filiorum provincial (si- 
ve extorrium Hebraeorum, in Chaldaea genitorum) cum prae- 
side Zerubbabele Shealticlis sive Salatbielis filio, et summo 
sacerdote Jesu sive Josua Josadaki filio, redeuntium fuit 
42360. praster proselytos servos et ancillas, numero 7837'. 
Numeri quidem singulares, in Ezras catalogo summam tan- 
tum conficiunt 29818. in Nehemiae, 31031. quarum utraque 
minor est summa ilia universali 42360. quae in utroque 
pariter catalogo universal congregationis fuisse dicitur". 
Eos vero qui ad complendam illam summam desiderantur, 
quaerendos esse " in iis qui ascenderunt de reliquis tribu- 
bus," in chronici sui majoris capite vigesimo nono Hebraei 
significant. Superfuerunt enim usque ad extremum rei- 
publicae Judaicaa excidium, casterarum etiam decern tri- 
buum reliquiae" ; non solum in Siaawopa", et Hierosolymis 2 
et reliquis civitatibus Judae a , sed in propriis etiam sedi- 
bus. Neque enim integras regni Israelitici tribus Salma- 
nasar abduxerat, ut ad annum mundi 3327. ex Josiae his- 
toria ostendimus : sed aliquantam earum partem in terra 
sua reliquit, a Nebuchadnesare postea simul cum Judasis, 
Benjaminitis et Levitis in Babyloniam deportatam, et a 
Cyro inde dimissam. Indeque captivitate soluta, ut primo 
anno Cyri omnes Israelita? habitavisse dicuntur in civitati- 
bus suis" : ita et sexto Darii iidem templi encaenia cele- 
bravisse memorantur, oblatis " pro peccato totius Israelis 
hircis duodecim, juxta numerum tribuum Israelis ;" et 
Christo evangelium in Galilaea praedicante d , impleta fuisse 

' Ezr. cap. 3. ver. 8. 10. collat. cum cap. 5. ver. 16. 

* Ezr. cap. 1. ver. 5, 6. 

' Ezr. cap. 2. ver. 1 — 65. Nehem. cap. 7. ver. 6 — 67. et cap. 12. ver. 
1—9. 
u Ezr. cap. 2. ver. 64. Nehem. cap. 7. ver. 66. 
1 Act. cap. 26. ver. 7. 1 Jacob, cap. 1. ver. 1. 

1 1 Chron. cap. 9. ver. 3. Luc. cap. 2. ver. 36. 

* 2 Chron. cap. 11. ver. 16. cum cap. 31. ver. 6. 

b Ezr. cap. 2. ver. 70. l Ibid. cap. 6. ver. 16, 17. 

* Matth. cap. 4. ver. 14. i 

VOL. VIII. « 



52G ANNALES 

dicitur Esaiae prophetia, de populo teme Zabulonis et 
Nephthali vidente lucem magnam. 

Primores paternarum familiarum Hierosolymam perve- 
nientes, pro facultate sua, ad templi instaurationem obtu- 
lerunt auri drachmas 61000., argenti pondo 5000., et tu- 
nicas sacerdotum 100. Habitaveruntque sacerdotes ac 
Levitae, similiterque omnes Israelitae, in civitatibus suis c . 

3469. a. Mensis septimi die primo, in Tubarum festo, 
Israelita; ex civitatibus suis Hierosolymam unanimiter per- 
venientes, extructo altari, sacrificia ordinaria unoquoque 
mane et vespere Deo obtulerunt: ejusdemque mensis die 
decimo quinto festum Tabernaculorum celebrarunt. Ma- 
teriam quoque et opifices ad templum extruendum para- 
runt ; secundum facultatem a Cyro ipsis datam f . 

c. Anno ab adventu eorum secundo, mense secundo, 
sive Ijar, Levitas operi domus Dei praefecerunt : et templi 
secundi fundamenta, cum seniorum qui prius illud, ante 
annos53., viderant planctu, et juniorum laetitia, posuerunt B . 

Hostes Judaeorum Cuthasi, ab Esar-haddone in Sama- 
riam traducti, operam suam ad templi structuram fraudu- 
lenter ofFerunt : sed repulsam ferentes, opus interturbant, 
et manus aedificantium debilitant 11 . 

3470. a. Primus annus sabbaticus, post reditum a cap- 
tivitate Babylonica, a Judaeis actus est. 

c. Samaritani per Cyri aulicos, largitione sibi concilia- 
tes, cceptum a Judaeis opus impediunt'. Unde Danieli 
trium septimanarum luctus obortus fuisse videtur : in qui- 
bus jejunium circa tertium mensis primi diem, anno imperii 
Cyri tertio coeptum, ipsis etiam festi paschalis diebus conti- 
nuatum est k . Quo iinito, die vigesimo quarto mensis 
primi ilia de regum Persicorum, Alexandri magni et suc- 
cessorum ejus imperiis visio Danieli, ad Hiddekel sive 
Tigrim fluvium consistenti, est exhibita, quae tribus ultimis 
prophetiae capitibus continetur : quam et omnium postre- 
mam ilium habuisse, paulo ante vita: terminum, ex ejus- 
dem epilogo colligitur. 

• F.zr. cap. 2. ver. 68, 69, 70. ' Ibid. cap. 3. ver. 1—7. 

r Ezr. cup. 3. ver. 8—13. '' Ibid. cap. 4. ver. 1 — 4. 

' Ezr. cap. 4. ver. 5. k Dan. cap. 10. ver. 1 — 4. 



VETERIS TESTAMENTI. 227 

3473. Amasis a Cyro defecisse videtur, et captiva mul- 
titudo ^gyptiorum in terram suam rediisse, exactis qua- 
draginta annis post eorum dispersionem sub Nebuchad- 
nesare factam : vetere quidem regno, sed prae reliquis 
humili parumque diuturno, postremis Amasis diebus eis- 
dem restituto 1 . Cyrum enim /Egyptum sub imperio suo 
habuisse, turn in octavo institutionis Cyri libro, turn in 
totius operis prologo, confirmat Xenophon : et a Cambyse 
ejus filio postea fuisse subactam agnoscunt omnes. Unde 
tempore intermedio in libertatem se vindicavisse colligimus. 

Hujus defectionis occasione, fortasse etiamapud Tyrios, 
Hiromi (in quo ipsorum judicum et proregum catalogus 
apud Josephum terminatur) viginti annis jam completis, 
pro indigenis (cujusmodi apud eos, ut Amasim apud JEgyp- 
tios, hactenus fuisse collocatos, vel ipsa Punica eorum no- 
mina fidem fecerint) alienas gentis presides sunt substituti. 

347o. b. Cyrus septuagenarius vita functus est ; post- 
quam Persici et Medici exercitus imperator declaratus est 
30. annis, post captam Babylonem 9. post initam monar- 
chiam 7. cum mense uno aut altero. De mortis genere, 
magna inter authores est dissensio. Herodotus™, Justinus 
ex Trogo", et Valerius Maximus in praelio contra Mas- 
sagetas vel Scythas occisum ; cassique caput amputatum a 
Tomyri regina, insatiabilem cruoris sitim illi exprobrante, 
in utrem humano sanguine repletum conjectum fuisse nar- 
rant. Diodorus Siculus p earn Cyrum in acie captum cruci 
affixisse affirmat. Ctesias q in praelio contra Derbicas, 
populum Hyrcanis vicinum, Cyrum jaculo ab Indo quo- 
dam sub coxa in femore vulneratum, Derbicum regem 
Amoraeum cum duobus filiis interfectum, et tertio a vul- 
nere accepto die Cyrum mortem obiisse, scribit. Johannes 
Malela Antiochenus, ex commentitio quodam scripto Py- 
thagoras Samii, in pugna navali a Samiis interemptum esse 
Cyrum refert. Sed Xenophon r in Perside inter suos pla- 
cida morte defunctum fuisse memorat : quum, inter alia 
multa, filiis praecepisset ut cadaver suum nee in auro nee 

1 Ezek. cap. 29. ver. 1 1 — 16. Jcrcm. cap. 40. ver. 26. 
"> Lib. 1. cap. 214. » Lib. l.cap.S. 

• Lib. 9. cap. 10. p Lib. 2. 

* Lib. 11. ■■ Instit lib. 8. 



228 ANNALES 

in argento nee ulla in re alia sed in terra quamprimnm 
conderent ; Persas tamen omnes ac socios ad monumen- 
tum ejus evocarent; atque illis exhibitis quaecumque in 
hominis fortunati funere solenne est exhibere dimitterent. 
Conditorium vero illius Pasargadis in Perside positum, 
rerum Alexandri magni scriptores memoriae commenda- 
runt, Curtius, Plutarchus, Arrianus, et qui praesens Alex- 
andri jussu illud inspexerat Aristobulus, a Strabone in 
libro decimo quinto Geographias productus ; ubi ex eo et 
inscriptionem banc monumenti refert : " O homo, Cyrus 
ego sum, qui Persis imperium constitui, et rex Asiae fui. 
Ne igitur monumentum mihi invideas." Nam Graeca 
ilia, (sed Persicis, si credere libeat, literis exarata) qua? 
apud geographum ex Onesicrito subjicitur, 

'EvBdS' iyu> Kiifiat KSpoj (iaaiKevs paaiKi)iov. 
Cyrus ego, rex olim regum, conditus hie sum, 

ejusdem est fidei, cujus commentum illud quod ex eodem 
repetit Lucianus, in libro de Longasvis, alterum ; Cyrum, 
quum desideraret amicos, a Cambyse filio sublatos, cen- 
tesimum aetatis|annum agentem, pras mcerore vitam finivisse. 

Cyrus seniori filio Cambysas imperium ; juniori vero 
Tanaoxaras vel Tanyoxarcae (quem Herodotus Smerdim, 
Justinus ex Trogo Mergim appellat) ut Ctesiae quidem 
placet, Bactriorum, Choramnasorum, Parthorum et Car- 
maniorum, ut vero Xenophonti s Medorum, Armeniorum, 
et Cadusiorum, satrapias reliquit. 

In principio regni Ahasueri (sic enim Scriptura Cam- 
bysem nominat) Samaritani, qui vivente Cyro cuniculis 
hactenus egerant, accusationem scriptis comprehensam 
contra habitatores Judas et Hierosolymorum ad bunc de- 
ferre non 'sunt veriti', quam immane inter patris et filii 
mores discrimen esset, non ignari ; quippe quum Cyrus 
esset 7rpoe tovq vTroTirayfiivovq evyvw/niov ical (j>i\dvOpii>Trog, 
Cambyses vero <j>vaii juawicoe teat TrapaicEiavriKioc: to'iq Xo- 
yifiaoli; : ut a Diodoro Siculo recte est observatum". 

" Lib. 8. institut. ' Ezr. cap. 4. ver. 6. 

" In excerptis ab Henr. Valesio editis, pag. 238. et 219. cum Herodoto, lib. 3. 
eap. S3. 



VETERIS TESTAMENTI. 229 

3477. a. Secundus annus sabbaticus a reducibus Ju- 
dasis actus est. 

3478. Cambapheus eunuchus, qui plurimum apwd 
jEgyptiorum regem poterat, patruelis sui Izabatis eunu- 
chi, qui non minus apud Cambysem autboritate valebat, 
interventu, pontes et alias iEgyptiorum res Persae pro- 
didit : pactione interposita, ut ipse ^Egypti praefecturam 
consequeretur*. 

Inde exercitum sibi Cambyses, terrestrem quidem turn 
ex aliis quibus imperabat, turn ex Graecis Ionibus /Eoli- 
busque, navalem vero ex Phoenicibus prascipue et Cypriis 
(qui seipsos Persis dediderant) comparavit. Polycrates 
quoque Samiorum tyrannus quadraginta triremes, impo- 
sitis in eas suspectis sibi civibus, auxilio misit ; rogans 
Cambysem, ne eos domum remitteref. 

Phanes genere Halicarnasseus, inter auxiliaries iEgypti 
non minimus, et rerum rEgypti satis gnarus, Amasi infen- 
sus, ad Cambysem molientem adversus ^Egyptum expedi- 
tionem transfugit : eique cum alias Amasis res exposuit, 
et quo pacto carentia aquis loca transmitteret ambigen- 
tem, ut missis ad regem Arabum nunciis tutum transitum 
obtineret, eum edocuit 2 . Eo enim invito, aditus illi in 
jEgyptum patere non poterat*. 

3479. b. Arabs, fcedere cum nunciis inito, camelos 
omnes utribus aqua completis oneratos egit ad loca hu- 
more carentia, ibique Cambysis exercitum pra;stolabatur b . 

Cambyses cum exercitu in /Egyptum progressus ; Ama- 
sim non vivum nactus est, sed defunctum, quum 44. annos 
regnasset c . Vitam ilium cum morte commutasse, quando 
Cambyses /Egyptum bello adortus est, Olympiadis LXIII. 
anno tertio, desinente scilicet, in libro primo bibliothecac 
refert Diodorus Siculus. Post eum Alius Psammenitus, 
Ctesia; Amyrta?us dictus, mensibus (5. regnavit d . Sub quo, 
apud Thebas /Egyptias pluit : quod in superiori yEgyptw 
magnum babitum est portentum e . 

* Ctes. Persicor. lib. 12. 1 Herodot. lib. 3. cap. 1. 19. et 14i. 

* Herod, lib. 3. cap. 4. et 7. ■ Ibid. cap. 88. 

>' Herod, lib. 3. cap. 9. < Id. ibid. cap. 9, el 10. 

* Herodot. lib. 3. cap. 14. • Ibid. cap. 10. 



230 ANNALES 

Persae, ubi siccanea peragraverunt, subsedere vicini 
./£gyptiis f . Cambyses vero Pelusium oppugnans, canes, 
oves, feles, ibides, et quotquot animalia iEgyptii deorum 
honore colunt, ante suum exercitum collocavit : quo territi 
obsessi i^Egyptii, jaculari destiterunt; metuentes ne sa- 
crum aliquod animal laederent. Atque ita Cambyses, Pe- 
lusio capto, aditum in jEgyptum sibi fecit g . 

jEgyptiorum auxiliarii Graeci et Cares, Phani, quod 
externum exercitum in .^Egyptum adduxisset, infensi filios 
ab eo in iEgypto relictos in ejus conspectu obtruncave- 
runt ; epotoque eorum sanguine, conflixerunt h . 

Acri prselio commisso, plurimisque utrinque cadentibus, 
in fugam vertuntur y^Egyptii'. 

Ad /Egyptios, qui nullo ordine servato Mempbim con- 
fugerant, Cambyses adverso flumine navim Mitylenaeam 
mittit cum caduceatore viro Persa, qui illos ad deditionem 
bortaretur. Illi frequentes urbe efFusi, navim corrum- 
punt, virosque frustatim dilaniatos in oppidum afferunt. 
Deinde obsidionem aliquamdiu tolerant k . 

Arcesilaus, Batti claudi et Pheretimae filius, Cyrenen 
Cambysi tradidit, et tributariam fecit 1 . Cyrenaei enim et 
JJarcosi, et Libyes iEgypto contermini, vicinorum casu 
territi, sese citra pugnam dediderunt; tributumque inter 
se partiti, dona miserunt. Cambyses munera quas a Li- 
bybus venere, perbenigne accepit ; qua? a Cyrenaeis, quod 
exigua essent, aspernatus ; quingentas enim argenti minas 
miserant : quas sua manu prebensas, dispersit in milites™. 

Decimo die quam muros Memphis cepisset Cambyses, 
regis Psammeniti in suburbana custodia cum aliis yEgyp- 
tiis ignominiae gratia positi patientiam expertus est: in 
conspectu ejus filia, cum aliis primae nobilitatis virginibus, 
servili habitu, ad aquam in hydria comportandam missa ; 
et filio, una cum duobus iEgyptiorum millibus, aequalis 
aetatis, vinctas fune cervices et frenata ora habentibus, ad 



' Herod, lib. 3. cap. 11. * Polyaen. stratagem, lib. 7. 

>' Herod, lib. ii. cap. 11. ■ Id. ibid. 

k Herod, lib. 3. cap. 13. ' Id. lib. 4. cap. 163. 
■ Herod, lib. 3. cap. 13. et 91. 



VETERIS TESTAMENTI. 



231 



mortem rapto. Luebant autem hi pcenas Mitylenasis, qui 
cum navi missi fuerant ad Memphim obtruncati: regiis 
judicibus statuentibus, pro singulis suorum interemptis 
denos primariorum ^Egyptiorum interficiendos. Atque 
inter hos primo loco sublatus est Psammeniti filius : cui 
sero nimis Cambyses parcendum voluerat. Ipse vero 
pater apud Cambysem vixit, nihil violentum passus : donee 
/Egyptios ad defectionem sollicitasse convictus, epoto 
cruore taurino vitam finiit" ; quanquam in Susa ilium rele- 
gatum affirmet Ctesias. 

Memphi profectus Cambyses, Sain abiit : ubi in aedes 
Amasis ingressus, cadaver ejus e conditorio afferri, ver- 
beribusque prius atque omni contumelia affectum tandem 
cremari jussit . 

Ita /Egypto potitus Cambyses anno imperii sui quinto 
per triennium in ea regnavit 1 '. /Egyptiorum quinqua- 
ginta millibus in pugna csesis, et sex millibus Susam trans- 
latisi. 

Pythagoram quoque ab ipsius militibus captum, Baby- 
lonem fuisse abductum, ibique cum Magis conversatum, 
narrat in illius vita Iamblichus. Addit alius vita? Pitha- 
gorae scriptor, Malchus sive Porphyrius ; eum Babylone 
et cum aliis Chaldaeis versatum fuisse, et Zabratum etiam 
atliisse, ab eoque pristina? vita? sordibus fuisse expurgatum. 
Is Nazaratus ille Assyrius fuisse putatur, quern Alexander 
(Polyhistor, ni fallor) tv ti[> rrtoi IlvdayopiKwv (rvfifiokwv, 
Pythagorae fecit magistrum, aliique nonnulli Ezeckielem 
fuisse perperam sunt opinati : ut in primo Stromatum 
libro Clemens Alexandrinus retulit. Cum Babyloniensibus 
tamen Judaeis eum conversatum fuisse, illud argumento 
fuerit; quod eorum dogmata complura in suam philoso- 
phiam traduxerit : ut Hermippus tv «5 Trpwry tmv irtol 
llvtiayopov fiifiXlujv a Josepho r et iv ti$ frowny Trtpl vo/xo- 



n Herodot lib. 3. cap. 14, 15. 

Herodot. lib. 3. cap. 16. et Diodor. Heal, in exeerptis Henr. Valesii, pag. 
249. 

P Jul. Afric. ct Euseb. chronic. Grace, pag. 17. 

1 Ctes. 

' Lib. 1. contra Apioncru. 



232 ANNALES 

Osrijv ab Origene s citatus, indicat. Quod ipsum etiam 
Aristobulus Judasus, disciplines Peripateticae philosophus, 
ei> ra> irptoTty tu>v irpoc tov <Pt\o[iiiTopa confirmat 1 ; ea, ut 
videtur, ratione etiam inductus, ut ante Persarum impe- 
rium libros Mosaicos Graece conversos fuisse crederet : 
quum ex consuetudine, quam cum Hebraeis habuit, earn 
sapientiae suae partem adeptum fuisse Pytbagoram, multo 
fuerit credibilius. Nam et cum illis quoque congressum 
fuisse Pytbagoram, in illius vita, ex Diogene, iv rote virip 
BovXriv inriaToiQ, nos docet Porphyrius. 

3480. Cambyses navales copias adversus Cartbagini- 
enses frustra parat : Pbcenicibus, ex quibus nauticus pras- 
cipue constabat exercitus, adversus colonos suos militare 
recusantibus. Interea ab urbe Elephantina accersit ex 
Ichtbyopbagis ^Ethiopicae lingua? maxime gnaros, eosque 
ad /Ethiopes Macrobios (sive longaevos,) qui Africam ad 
australe mare incolunt, exploratores mittit, per speciem 
dona ferendi illorum regi, et mensam solis spectandi. Rex 
iEthiopum, tenso coram exploratoribus arcu, eum laxa- 
tum Cambysi per eos misit : monens, ut quum Persae tarn 
facile tantae magnitudinis arcus tenderent, tunc copiis su- 
pramodum magnis instructus Macrobiis iEthiopibus bellum 
inferret 11 . 

Smerdis sive Tanyoxarces, Cambysis ex eisdem paren- 
tibus frater, arcum hunc ad duos digitos intendit: quod 
nemo alius e Persis poterat. Unde invidia commotus Cam- 
byses, in Persidem eum remisit*. 

Cambyses ira percitus, adversus ^Etbiopes exiit in ex- 
peditionem, neque rei frumentariae apparatu indicto, ne- 
cjue secum ipso ratione inita quod in extrema terrarum 
faceret expeditionem : sed veluti vesanus, nee mentis 
compos, simul atque Ichthyopbagos audiit, profectus est 
cum omni peditatu; Graecis, qui aderant, manere impe- 
ratis y . 



* Lib. 1. contra Cclsum. 

1 Apud Clcmentem lib. 1. Stromat. et Eusebium lib. 13. pracparat. evange- 
lic. 

" Herod, lib. ;i. a cap. 1". ad 25. 

1 Herod, lib. 3. cap. 30. » Id. ibid. cap. 24. 



VETERIS TESTAMENTI. 233 

Ubi Thebas pervenit Cambyses, delegit de exercitu 50. 
circiter millia ; quorum praefectis mandavit, ut oraculum 
Jovis Ammonis spoliatum incenderent, et universos accolas 
in servitutem redigerent : ipse cum reliquis copiis adversus 
/Etbiopes contendit z . 

In ea expeditione, iEthiopas Cambyses subegit iEgypto 
conterminos, qui Nisam incolunt et Baccho dies festos 
agunt a . Ibique Sabas .Ethiopum regia?, atque insula? in 
qua ea sita erat, in honorem sororis sua? germanae, ejus- 
demque et uxoris, Meroes nomen dedit b . Hanc enim, in 
^Egyptum eum comitatam, ibidemque postea vita functam, 
in uxorem, novo apud Persas exemplo, uuxit : aliquanto- 
que post et seniorem alteram , Atossam scilicet, quae deinde 
et Mago et Dario Hystaspis filio nupta fuit d . 

Copiae adversus Ammonios missae, Thebis moventes, 
septem dierum per arenas itinere confecto, ad urbem 
Oasin (quam incolebant Samii ii qui ferebantur e tribu 
iEschrionia esse) et regionem quaa Beatorum insula voca- 
batur, pervenerunt. Quumque inde per arenam iter face- 
rent, jamque medio fere spatio inter Oasin et Ammonios 
pranderent ; magnum ac validum austrum ingruisse ferunt, 
et ingestis arenas cumulis eos obruisse . Plutarchus, in 
vita Alexandri, quinquaginta hominum millia arenis op- 
pressa fuisse notat, id est, universum exercitum. 

Exercitum adversus yEthiopes profectum, antequam 
quintam itineris partem confecisset, commeatus omnis de- 
fecit, mox et jumenta ad vescendum defecerunt : cumque 
ulterius etiam progrederentur et ad arenas devenissent, 
ex seipsis sortiti, decimum quemque comederunt. Id au- 
diens Cambyses, retro rediit, Thebasque pervenit, multis 
de exercitu amissis f . De quo Lucianus, libro decimo : 

Vesanus in ortus 

Cambyses longi populos devenit ad aevi ; 

7 Herod, lib. 3. cap. 24. Diodor. Sicul. in exccrptis ab Hen. Valesio edit. pag. 
219. 

■ Herodot. lib. 3. cap. 97. 

'• Strabo, Geograph. lib. 17. Joseph, antiquit. lib. 2. Kt$. i. al. cap. 10. 

' Herodot. lib. 3.cap. 31. << Ibid. cap. 68. et 88. 

« Herodot. lib. 3. cap. 26. Justin, lib. 1. cap. 9. 

' Herodot. lib. 3. cap. 23. Sencc. natural, quaest. lib. 2. cap. 30. 



234 



ANNALES 

Defectiisque epulis, et pastus cade suorum, 
Ignoto te, Nile, redit. 



Cambyses regressus Memphim, Graecos missos fecit, Ut 
illinc enavigarent g . Ibi cum reperisset YEgyptios diem 
festum agere, quod Apis eis apparuisset; ipse contra 
ratus laetari eos de clade sui exercitus, addictum ad se 
Apim mucrone percussit: imperavitque suis, ut sacer- 
dotes quidem flagris casderent, caeteros autem iEgyptios, 
ut quemque feriantem adipiscerentur, occiderent. Apis 
vero sauciatus in templo jacens extabuit : quem e vulnere 
extinctum tumulavere sacerdotes clam Cambyse h . 

Ob hoc, insania correptum fuisse Cambysem dicunt 
YEgyptii, quum ne antea quidem mentis compos ille fu- 
isset. Post hoc vero, primum furoris indicium in caede 
fratris procuranda erupit. Eo enim in Persidem profecto, 
Cambysae per quietem videbatur nuncius quidam inde 
adveniens significare, Smerdim in regio sedentem solio 
coelum capite contingere. Quo somnio exterritus, ad fra- 
trem interimendum misit Prexaspem, sibi ex omnibus 
Persis virum fidelissimum. Hie ubi Susa conscendit, 
Smerdim necandum curavit, ut quidam aiunt, quum eum 
eduxisset venatum : dicunt vero alii, quum ad mare ru- 
brum produxisset, ibi eum demersisse'. Justinus ex Tro- 
go k , Cometas mago id negotii datum, neque ante Cam- 
bysae mortem Mergim (sic enim Smerdim vocat) ab eo 
interfectum fuisse, refert. Ctesias, dedita (ut illi mos est) 
opera, ab Herodoto dissentiens, longe aliam historiam hie 
nobis exhibet. Sphendadatem magum a Tanyoxarce (sive 
Smerdi) flagris caesum, in suspicionem regni appetendi 
eum apud Cambysem vocavisse: et de ejusdem magi con- 
silio, Tanyoxarcem, e Bactriana in iEgyptum accersitum, 
magi loco, qui illi simillimus erat, taurini sanguinis haustu 
sublatum fuisse ; ipsum vero magum ad Bactrios remis- 
sum, omnia, non secus ac si verus Tanyoxarces esset, 
administravisse. 

3481. Oroetes Persa, post Harpagum, Sardibus, totius- 
que Lydias, Ioniae et Phrygia 1 provinciis, a Cyro praefec- 

B Herodot. lib. 3. cap. 25. h Ibid. cap. 27, 28, 29. 

1 Herodot. lib. i. cap. 30. et 05. k Lib. 1. cap. 9. 






VETERIS TESTAMENTS 235 

tus, caduceatorem in Samura ad Polycratem, cujusdam 
rei rogandae causa, misisse fertur : Polycrates vero tunc 
forte in conclavi Cubans, assistente ei Anacreonte Teio, 
(insigni illo, ex Ionia, poeta Lyrico ; quem amatoriorum 
carminum inventorem facit, in primo Stromatum libro, 
Clemens) nee aspectu nee responso praeconem dignatus 
fuisse dicitur. Quem contemptum ulcisci statuens Orce- 
tes, misso ad eum Myrto quodam Lydo Gygis filio, fingit 
se Cambysis metu cum thesauris suis ad illius domum 
velle perfugere. Polycrates nimis credulus, cum alios 
secum ducens turn Democedem Callipbontis filium Cro- 
toniensem medicum, Magnesiam ad Meandrum pervenit : 
ubi captum Oroetes cruci suffixit ; Samiis qui ilium comi- 
tati fuerant dimissis, peregrinis vero, et in his Democede, 
atque servis jure captivitatis sibi vindicatis 1 . Valerius 
Maximus, libro sexto, capite ultimo, " ab Oronte Darii 
regis praefecto (ita enim cum Cicerone, libro tertio de 
finibus, eum appellat) in excelsissimo Mycalensis montis 
vertice cruci affixum" fuisse Polycratem narrat : in eo 
videlicet Ionia? promontorio, quod Samum spectat ; quum 
Darius tamen eo tempore non rex, sed Cambysis satelles 
et nullius adhuc admodum magna? authoritatis fuerit : ut 
ex Herodoto™ liquet, ubi in expeditione Cambysis ^Egyp- 
tiaca amiculum a Polycratis fratre Sylosonte in foro Mem- 
pheos ei donatum fuisse narrat ; a quo ortum proverbium, 
Tj SvXocrwvroc \\a/ivg. Eo vero tempore quo in ^Egypto 
dubia; sanitatis fuit Cambyses, suspensum esse Polycra- 
tem, docet idem" : a quo non dissentit Plinius", hoc fac- 
tum referens sub annum Roma; conditae 230. quojuxta 
Varronianas, quas ille sequi solet, rationes, LXIV. acta 
est Olympias. 

Cambyses sororem, de qua dictum est, Meroen, ean- 
demque et conjugem, fratris casdem aegre ferentem, e 
medio sustulit 1 '. 

Anno septimo Cambysis, Nabonasari 225. mensis Pha- 



' llcrodot. lib. 3. a cap. 120. ad 127. 

■ Lib. 3. cap. J3U, et 140. » Ibid. cap. 120. 

• Lib. 33. cap. 1. P Hcrodot-lib. 3. cap. 31, 32. 



236 ANNALES 

menoth secundum iEgyptios die 17. Julii 16. ante me- 
diam noctem hora prima Babylone eclipsis lunae observata 
esf. 

Cambyses Prexaspis filium, qui illi a poculis erat, ad- 
acta per cor ejus sagitta transfixit. Altero die duodecim 
primarios Persas, nullo crimine mortem commeritos, vivos 
in caput defodit. Croesum, Lydorum quondam regem, de 
rebus hisce amice ilium monentem, occidi jussit. Sed pos- 
tea poenitens, servatum quidem ilium fuisse gavisus est, con- 
servatores vero illius interfecit. Multa quoque hujusmodi 
alia tam in Persas quam in socios, dum Memphi moraretur, 
per insaniam faciebat. Vetusta recludens sepulchra, mor- 
tuos inspiciebat. Vulcani templum adiens, multo derisu 
simulacrum illius cavillatus est. In templum etiam Caby- 
rorum, inaccessum alteri quam sacerdoti, ingressus ; quas 
illic erant simulacra, multis in ea jocatus verbis, concre- 
mavit r . Templa partim igni, partim ferro devastavit, mu- 
tilans, exscindens, comburens ; quemadmodum et obe- 
liscos 5 . 

3482. Patizithes magus, quern Cambyses rerum suarum 
familiarium curatorem domi reliquerat, cognita Smerdis 
nece, quaj occultabatur paucisque Persarum erat cognita, 
fratrem suum magum, Smerdi et cognominem, et corporis 
specie simillimum, in regio solio collocavit: caduceato- 
ribus cum alia in loca, turn vero iEgyptum ad exercitum 
dimissis ; qui edicerent, ut Smerdi Cyri filio deinceps obe- 
dirent, non Cambysi. Ita Herodotus' ; ex Trogo enim 
Justinus", statim post mortem Cambysis Cometem magum, 
prostrato Mergide, sive Smerdi, cui regnum debebatur, 
fratrem suum Oropasten subjecisse refert, et oris et cor- 
poris lineamentis illi persimilem. Ctesias vero Bagabatem 
eunucbum, et Artasyram Hyrcanium (qui in yEgypto cum 
Cambyse erant, et plurimum autboritate apud eum vale- 
bant) Sphendadati mago, qui occiso Cyri filio erat sifnil- 
limus, regni tradendi consilium, antequam Cambyses mo- 



n Ptolem. magn. syntax, lib. 5. cap. 14. 

' Herodot. lib. 3. a cap. 34. ad 38. 

» Strabo, lib. 17. ' Lib. 3. cap. 61. 

u Lib. 3. cap. 9. 



VETERIS TESTAMENT7. 237 

reretur, iniisse, et post illius mortem ei detulisse regnum 
narrat. 

Cambysi ex urbe Buti redditum fuerat oraculum, eum 
in Ecbatanis decessurum : quod ille de Ecbatanis Media?, 
ubi res ejus omnis erat, intellexerat. In Ecbatanis vero 
Syria? cum exercitu agenti caduceator pracepta Magi ex- 
posuit. Qui, conjuratione intellecta, in equum insiliit, ha- 
bens in animo quamprimum Susa versus exercitum ducere 
in Magum. Insilienti in equum gladius vagina excidit; 
a quo in femore vulnus accepit. Vicesimo dehinc die, 
accitis Persarum primoribus, et fratris sui caedem et ma- 
gorum fraudem detexit: utque iis pulsis, imperium ad 
Medos (Magus enim erat Medus ; ut ex Herodoto* col- 
ligere licet) rursus redire non sinerent obtestatus ; femore 
celerrime contabescente interiit, cum regnasset septem 
omnino annos et menses quinque y . Revertentem ab expe- 
ditione ^Egyptiaca, apud Damascum esse mortuum, narrat 
Josephus 2 , pro Ecbatanis Herodoti Damascum substitu- 
ens. Ctesias Babylonem usque pervenisse ait, ibique vul- 
neratum occubuisse : de morte ejus, et portentis qua? earn 
antecesserunt, ita scribens. 

Sacrificante Cambyse, quum victimas jugularentur, san- 
guis non effluxit: qua ex re animo concidere ccepit. Et 
Roxane puerum capite carentem ei peperit : et magis de- 
jecto erat animo. Magique renunciarunt, hanc prodigi- 
orum esse significationem ; nullum regni successorem ab 
eo relictum iri. Mater etiam noctu illi in somnis ap- 
parens, ob fraternam casdem interminari illi est visa : 
ideoque magis etiam angebatur. Quumque Babylonem 
accessisset, et ibi parvum lignum cultro poliens, tempus ut 
falleret, femoris musculum feriisset ; undecimo die mor- 
tem obiit 3 . Ex jEgypto vero discedens, prasfectum ibi 
Aryandem reliquerat b . 

Cambyse mortuo, nequaquam persuasum est Persis 



1 Lib. 3. cap. 73. et 126. 

' Herodot. lib. 3. a cap. 62. ad 66. 

' Lib. 11. antiqu. cap. 3. 

• Ctes. k Herodot. lib. 4. cap. 166. 



238 



ANN ALES 



rerum potiri Magum, sed revera fratrem illius regnare : 
Prexaspe praesertim pernegante eum a se fuisse interfec- 
tum ; quum illi tutum jam non esset, ipsius manu filium 
Cyri inreremptum fuisse confiteri . Quas res eo occultior 
etiam fuit, quod apud Persas persona regis sub specie 
majestatis occulitur' 1 . Indeque Magus, simulando se Smer- 
din esse Cyri filium, qui ipsi fuerat cognominis et specie 
simillimus, securus regnavit menses 7. qui reliqui erant ad 
implendum octavum annum regni Cambysis: per quos 
menses omne genus liberalitatis in subditos munificenti- 
aeque exhibuit ; adeo ut ejus defuncti magnum ceperit 
desiderium omnes Asiam incolentes, ipsis Persis exceptis. 
Nam missis ad singulas quibus imperabat nationes edictis, 
immunitatem tributorum ac vacationem militias in trien- 
nium tribuit, atque hoc statim adeptus imperium edixit". 
Atossam quoque Cyri filiam, et reliquas omnes Cambysis 
uxores, sibi accepit f . 

Ex septem magis (tot enim fuisse, in libro nono, capite 
secundo, Valerius Maximus indicat,) principes duo fue- 
runt ; ab Herodoto^ memorati : Patizites (Trogo Cometes 
dictus) et ejus frater,'qui solus, filii Cyri persona assumpta, 
regium nomen obtinebat; Herodoto Smerdis, iEschylo 
Mardus, Ctesiae Sphendadates, Trogo Oropastes, in sacra 
Scriptura Artachshashta nominatus. 

Ad Artachshashtam hunc Samaritanorum perlatas sunt 
literas, de prohibenda asdificatione Hierosolymas ; utpote 
civitatis (ut illi criminabantur) rebellis ac pessimal, et qua?, 
ubi oadificata foret, tributa Persico imperio negatura 
esset'. 

3483. a. Artachshashta rescripto suo Hierosolymam 
a-dificari vetat, donee a se aliter constitueretur. Cujus 
interdicti authoritate fulti Samaritani, Hierosolymam ad- 
volantes, armata manu Judasos ab aadificando prohibent. 
Unde illi, non ab urbis tantum, sed etiam a templi a?difi- 
catione (quae Cyri edicto expresse mandata fuerat) cessa- 



e Herodot. lib. 3. cap. 66. •' Justin, lib. 1. cap. 9. 

c Herodot. lib. 3. cap. 67. ' Ibid. cap. 68. et 88. 

K Lib. 3. cap. 61. et 78. ' Ezr. cap. 4. ver. 7— 16 



VETERIS TESTAMENTI. 239 

runt; cujus opus, hactenus interturbatum, deinceps plane 
intermissum est usque ad annum secundum regni Darii k . 

Dum Magus imperium obtineret, Oroetes Persa Sardi- 
bus agens, Mitrobatem Dascylii satrapam (qui illi, dum 
viveret adhuc Polycrates, quod insulam Samum provincial 
sua? adjacentem regi non acquireret, exprobraverat) et 
filiumejus Cranapem, spectatos in Persis viros, interemit: 
et cum alia quoque omnifaria flagitia commisit, turn quen- 
dam e nunciis qui ad ipsum a Dario venerat, quod parum 
jucunda nunciasset, trucidandum curavit 1 . 

b. Izabatem eunuchum, qui Cambysis corpus in Persi- 
dem sepeliendum portaverat, Magi fraudem universo ex- 
ercitu patefecisse, confugientique ad templum caput esse 
abscissum, narrat Ctesias. Herodotus, octavo post mor- 
tem Cambysis mense, Otanis filii Pharnaspis sagacitate 
rem primum compertam, deinde a Prexaspe palam con- 
testatam fuisse, dicit. Hunc enim ad convocatos Persas 
e turri oratione habita, se a Cambyse adactum Smerdim 
Cyri occidisse professum, et magos esse qui tunc regna- 
rent; sese inde in caput praecipitem dedisse, refert™. 
Otanis vero industriam, et magorum casum, ex Herodoto 
et Trogo Pompeio, Justinus sic exponit. 

Ostanes (sive Otanes ille) per internuncios quasrit de 
filia, nomine Phaedyma, quae inter regias pellices erat, an 
Cyri regis filius rex esset. Ilia nee seipsam scire ait, nee 
ex alia posse cognoscere ; quia singula? separatim reclu- 
dantur. Turn pertrectare dormienti caput jubet; nam 
Mago Cambyses (vel Cyrus, ut vult Herodotus) aures 
utrasque prasciderat. Factus deinde per filiam certior, 
sine auribus esse regem, optimatibus Persarum rem indi- 
cat ; et in caedem falsi regis impulsos, sacramenti religione 
obstringit. Septem tantum conscii fuere hujus conjura- 
tionis, qui ex continenti (ne, dato in pcenitentiam spatio, 
res per quenquam narraretur) occultato sub veste ferro, 
ad regiam pergunt. Ibi obviis interfectis, ad magos per- 
veniunt : quibus ne ipsis quidem animus ad auxilium sui 



k Ezr. cap. 4. ver. 17—24. ' Hcrodot. lib. 3. cap. 126. 

" Herodot. lib. 3. cap. 68. et 73. 



240 ANN ALES 

defuit; siquidem strieto ferro duos de conjuratis interfi- 
ciunt (vel sauciant potius ; ut ab Herodoto est traditum). 
Ipsi tamen corripiuntur a pluribus : quorum alteram Go- 
bryas medium amplexus, cunctantibus sociis ne ipsum pro 
Mago transfoderent, quia res obscuro loco gerebatur, vel 
per suum corpus adigi Mago ferrum jussit ; fortuna tamen 
ita regente, illo incolumi Magus interficitur". 

Horum septem Persarum, apud Ctesiam, nomina sunt, 
Onophas, Idernes, Norodobates, Mardonius, Barises, 
Artaphernes, et Darius Hystaspis filius ; apud Herodo- 
tum : Otanes, Hydarnes, Megabyzus, Gobryas, Aspa- 
thines, Intaphernes, et Darius ; qui Susis (quibus pater 
ipsius Hystaspes praeerat) tunc advenerat. Uterque vero, 
in liberationis ab his partaa perpetuam memoriam, annuum 
Magophoniae festum a Persis celebratum fuisse indicat. 

Sexto post caedem magorum die, septem Persae de for- 
ma reipublicae constituenda deliberant : Otane democrati- 
cum, Megabyzo oligarchicum, et Dario monarchicum 
statum commendante. Quae postrema sententia, de prin- 
cipatu uni deferendo, cum vicisset, Otanes caeteris sex 
hac lege jus suum imperii cessit, ut nulli ipsorum aut ipse 
aut ullus unquam posterorum illius subesset. Unde fac- 
tum, ut deinceps sola haec familia inter Persas libertatem 
retineret : nee regis imperio, nisi quantum ei visum fuerit, 
pareret, leges Persarum non transgrediens. Et quia pri- 
mus Otanes fuit, qui rem agitaverat, et reliquos in ccetum 
coegerat : ipsum cum posteris suis, turn omni alio magni- 
ficentiae genere apud Persas honorificentissimo, turn Me- 
dica quotannis veste, donandum censuerunt. De regni 
autem negotio ita inter eos convenit, ut sub ortum solis 
conscensis equis, cujus equus hinnitum primus edidisset, 
is regnum Cambysis obtineret. Quod auspicium quum 
Dario Hystaspis filio, Oebaris equisonis sui arte, obti- 
gisset : caeteri ex equis desilientes, Darium adoraverunt 
et regem salutaverunt . 

Neque privilegiorum suorum tamen, magis quam Otanes, 



" Justin, lib. 1. cap. 9. 

» Hcrodot. lib. 3. a cap. 80. ad 88. 



VETERIS TESTAMENTI. 241 

interim sunt obliti. Hoc enim in commune obtinuerunt, 
ut et illi et caeterorum unicuique in regiam aditus pateret ; 
et ad regem sine internuncio introire liceret, nisi forte cum 
uxore cubantem p . Deinde, ut tiarae suae situ a reliquis om- 
nibus Persis distinguerentur. Cum enim regi soli et regni 
haeredi designato datum esset, ut rectam capite tiaram 
gestarent ; (ut apud Senecam, libro sexto de benefices 
capite trigesimo primo, et Plutarchum, in Themistocle et 
Artaxerxe videre licet ;) magnatum vero alii in posteriorem 
capitis partem earn obverterent : his et posteris eorum est 
concessum, ut in anteriorem partem prominentem earn fer- 
rent ; quod, cum magorum aggrederentur caedem, hac usi 
fuissent tessera q . Hoc enim pro signo, ut in tenebris mu- 
tuo se possent agnoscere, turn Darius dederat : ut vincu- 
lum, quod a posteriore capitis parte tiaram connectebat, 
in frontem reducerenf. 

Darium, quum unus ex septem illis esset, principatum 
adeptum, in septem partes totum regnum divisisse, ejus- 
que partitionis ad sua usque tempora parva quaedam quasi 
semina superfuisse, in libro tertio de legibus refert Plato. 
Et quum septem magorum nomine a B. Hieronymo s nun- 
cupati isti reperiantur : videndum et an non ad eos quo- 
que Ammiani Marcellini illud spectet, in libro vigesimo 
tertio scribentis ; " Ex hoc magorum semine septem post 
mortem Cambysis regnum inisse Persidos, antiqui memo- 
rant libri; docentes Darii factione oppressos, imperitandi 
initium equino hinnitu sortiti." Ante eos enim oppressos, 
licet Darius dictatura quasi perpetua potiretur ; ipsi tamen 
per vices annis singulis veluti tribunitiae cujusdam potes- 
tatis consortes adsciti fuisse videntur. 

Cujus quidem rei triplex ha;c consideratio suspicionem 
mihi injecit. Primum, quod conjurati isti, onerosos (qua 
vero ratione magis quam ista ?) Dario futuros se praevi- 
dentes, " sanctissimo Persis jurejurando ilium obstrinxe- 
rint," ne quern eorum, " aut veneno, aut ferro, aut ulla 



P Herodot. lib. 3. cap. 84. et 118. 
i Plutarch, in pneceptis gerendae reipubl. 

' Polyam. stratagem, lib. 7. * In Daniel, cap. 11. ver. 2. 

VOL. VIII. R 



242 ANN ALES 

vi, aut inopia alimentorum necaret :" quemadmodum con- 
firmat Valerius Maximus'. Deinde, quod iEschylus, qui 
adversus Darii copias in pugna Marathonia dimicavit, 
inter Magi caedem et Darii imperium duos ordine reges 
nominet, Maraphim et Artaphrenem : quorum alter Mar- 
donius, alter Artaphernes Ctesias omnino esse videtur. 
Denique, quod in sacris Uteris edicto, anno secundo Darii 
de aedificando templo promulgato, etiam Artachshashtam, 
regem Persiae dictum, ex Ezra; cap. VI. ver. 14. consensum 
praebuisse appareat : per quern, alium quam Artaphernem 
ilium, difficiliter possumus statuere". 

Principio regni, Darius Cyri filiam Atossam, qua? fratri 
Cambysae primum, deinde Mago, nupserat, in matrimo- 
nium recepit, regalibus nuptiis regnum firmaturus : ut non 
tam in extraneum translatum, quam in familiam Cyri re- 
versum videretur x . Et ut ipse, prius Ochus (ut ex Va- 
lerio Maximo, libro nono, capite secundo, liquet) id est, 
wm appellatus, regio Will postea recepto additamento, 
cum Cambysae regno, ejusdem etiam cognomentum obti- 
nuisse videtur ; ita et Achash-verosh sive Assuerus ille 
fuisse, qui in historiae Estheras initio regnum dicitur ob- 
tinuisse, " ab India usque ad /Ethiopian], centum viginti 
septem provinciarum ;" et hanc primariam illius uxorem 
non aliam quam Vashtin esse habendam opinamur, cujus 
eodem in loco Celebris habetur memoria. 

Darius Orcetem Sardium praefectum, mille Persarum 
satellitibus stipatum, missis ad eos per Bagaeum Artontis 
filium regiis Uteris, interimendum curavit. Cum cujus 
bonis Susa deinde traductis, etiam Democedes Crotoniensis 
medicus est deportatus y . 

Contigit non diu post, ut in venatu ferarum Darius, dum 
ab equo desilit, pedem intorserit vehementerque luxaverit. 
Quern retorquendo ac violenter tractando, quum /Egyptii 
medici per integrum septiduum Dario somnum abstulis- 



1 Lib. 9. cap. 2. 

u Refer baec ad annum, in quo Darii fiovapxovfikvov initinm in Marmore 
Arundelliano collocatur. 

x Ileiodot. lib. 3. cap. 88. et lib. 7. cap. 2. Justin, ex Trogo, lib. 1. cap. 10. 
v Herodot lib. 3. cap. 127, 128, 129. 



VETERIS TESTAMENTI. 243 

sent, octavo die adductus est ad eum Democedes, sicut 
erat, pannosus ac compedes trahens. Qui Graecis medica- 
mentis usus, compotem eum somni fecit, et brevi tempore 
incolumem reddidit. Ita Susis sanato Dario, Democedes 
multo auro ab eo et uxoribus ejus donatus maximas aedes 
obtinebat, et cum rege ad mensam sedebat ; omnibus rebus 
affluens, praeter banc unam quod ad Graecos redire non 
poterat. Quinetiam iEgyptios medicos, quum essent pa- 
tibulis suffigendi, quod a Gneco medico superati forent, 
impetrata ab rege venia liberavit. Vaticinum quoque 
quendam Eleum, qui Polycratem cum eo Magnesiam fu- 
erat secutus, et Susis inter captivos pro neglecto habitus, 
relaxavit 2 . 

Interjecto brevi tempore, contigit ut Atossac Cyri Alias 
et Darii uxori in mamilla ulcus exoriretur, deinde rescis- 
sum porro grassaretur. Earn quum curasset Democedes, 
ab ea obtinuit, ut maritum ad subigendam Gi - a?ciam solli- 
citaret. A qua persuasus Darius, accitis quindecim viris 
Persarum spectatis, praecepit ut sequentes Democedem 
omnia Grascias maritima loca collustrarent, et rursus eum 
secum reducerent. Isti, quum in Phcenicem descendis- 
sent, et ex Phcenice in urbem Sidonem : comparatis om- 
nibus, in Graeciam trajiciebant, atque maritima ejus loca 
intuebantur et describebant ; primi Persarum qui explo- 
randi gratia in Graeciam advenerunt. Turn pleraque ac 
celeberrima Grasciae loca contemplati, in Italiam Tarentum 
transmiserunt : unde Crotonem ad domum suam profectus 
Democedes, ibique Milonis Crotoniensis nobilis illius ath- 
leta? filia in uxorem ducta, ad Darium redire recusavit". 

3484. a. Tertius annus sabbaticus a reducibus Judasis 
actus est. 

c. Somnium Mardochaeus Judaeus habuisse dicitur, in 
Grascis Estherae additionibus b regni Artaxerxis magni (sic 
enim ibi appellatur Assuerus, sive Darius Hystaspides) 
anno secundo, mensis Nisanis die primo, de fluvio Esthe- 



1 Herodot. lib. 3. cap. 129, 130. 132. 

* Ibid, a cap. 133. ad 138. cum Athenaji Dcipnosopbist. lib. 12. etiEliani var. 
histor. lib. 8. cap. 17. 
"• Cap. 11. 

R 2 



244 



ANNALES 



ram, et duobus draconibus seipsum et Hamanem signifi- 
cantibus c . 

d. Anno secundo Darii regis, quo Olympias LXV. acta 
est, mensis sexti die primo, Haggaeus propheta negligen- 
tiam Judaeorum in extruendo templo reprehendit : con- 
tinuam agrorum sterilitatem casterasque quas hucusque 
perpessi fuerant plagas, ob opus Dei neglectum (inter pri- 
mum et tertium annum sabbaticum) accidisse declarans, 
et erroris emendationem serio urgens. Unde excitati Zo- 
robabel Judaeorum praeses, Josua summus sacerdos, po- 
pulusque reliquus, intermissum opus repetunt, et rerum ad 
aedificationem necessariarum apparatum faciunt, mensis 
ejusdem sexti die vigesimo quarto d . 

3485. a. Mensis sequentis septimi die 21. Deus per 
Haggaeum promissione praesentiae suas Judaeos in opere 
confirmat : et licet, in oculis eorum qui prius templum 
(anno ante hunc 69.) conspexerant, initia ista admodum 
despicabilia viderentur ; desideratissimi tamen Messias 
post breve tempus (anno post hunc 516.) hie primum sis- 
tendi, pacisque hinc ab eo in omnes gentes propagandas 
ratione habita, hujus templi gloriam prioris illius longe 
excellentiorem futuram prasnunciat"-'. 

Mense octavo, anno eodem Darii secundo, Zacharias 
propheta, Barachiae filius, populum ad resipiscentiam hor- 
tatur f . 

Mensis noni, die 24. anno eodem secundo, tempore inter 
sementem (qui peractum annum sabbaticum statim secutus 
est) et messem quasi medio, a Zorobabele et Josua sacer- 
dote, cum Haggasi et Zachariae prophetantium auxilio, 
tsmplum super jactis pridem fundamentis extrui cceptum 
est*\ 

Eodem die 24. duae postremas Haggaso revelatae sunt 
prophetiag : de plagarum hucusque maledicto populo inflic- 



c Esth. cap. 10. d Hagg. cap. 1. vcr. ! — 15. 

c Hagg. cap. 2. vcr. 1 — 9. 

1 Zachar. cap. 1. ver. 1 — 6. 

£ Ezr. cap. 5. vcr. 1, 2. Hagg. cap. 2. ver. 10. 18, 19. 



VETERIS TESTAMENTI. Si4o 

tarum cessatione, una ; de regnorum eversione et Zoroba- 
belis exaltatione, altera 11 . 

b. Tatnaius praefectus regionis cis flumen, Setharbez- 
naius et socii ejus Apharsakitae, Hierosolymam adveni- 
entes, templi structuram impedire conantur: cujusnam 
mandato fuissent opus hoc aggressi, a Judaeorum senio- 
ribus inquirentes. Qui Cyri edicto fretos hoc se fecisse 
respondentes, in aedificando strenue perrexerunt'. Quum 
enim, ex Medorum et Persarum lege, regum edicta essent 
perpetua, nee mutari possent k , sine novas alicujus autho- 
ritatis expectatione, licitum fuerat Judaeis cceptum opus 
perficere. 

Judaeorum responsum hostes Dario per epistolam indi- 
cant ; num ejusmodi Cyri edictum in archivis Babylonicis 
extaret inquiri petunt, et quid hac in re fieri regi placeat 
significari sibi postulant'. 

Opere eum in modum ab inimicis interturbato, et fame ad- 
huc (frugibus ad messem nondum maturis,) in Judaea invales- 
cente ; mensis undecimi Sedat die 24. anno Darii secundo, 
equitum totum terrarum orbem quietum jamet tranquillum 
obeuntium visio Zachariae est exhibita. Unde, propheta 
audiente, respondit Dominus verba bona et consolatoria 
angelo deprecanti iram ejus atque indignationem, quae ef- 
ferbuerat contra populum Judaicum atque urbem Hiero- 
solymorum et civitates Judae jam 70. annis m , quorum initium 
a coepta extrema Hierosolymorum obsidione (de qua supra 
ad annum mundi 3415.) est deducendum". Eodem quo- 
que referenda, quae in posteriore parte capitis primi Za- 
chariae, et tribus proximis, subsequuntur ; ubi, quae capite 
secundo, vers. 6, 7. ad Judaeos in Babylonia commorantes 
legitur hortatio, ut inde fuga propere se subducant, ad 
calamitatem illam referenda videtur, quae paulo post a 
Dario Babylone capta contigit. 

1 Hagg. cap. 2. ver. 10 — 23. 

' Ezr. cap. 3. ver. 3, 4, 5. 13. 16. 

k Dan. cap. 6. ver. 8. 12. Esther, cap. 1. ver. 19. etcap. 8. ver. 8. 

' Ezr. cap. 5. ver. 5 — 17. 

■ Zachar. cap. 1. ver. 7 — 12, 13. 

" Jerem. cap. 34. ver. 1, cum Ezek. cap. 5. ver. 12, 13. 



246 ANNALES 

Edictum Cyri, de templo reasdificando, Achmethas sive 
Ecbatanis in provincia Medorum repertum, cum novo pro 
Judaeis rescripto a Dario ad Tatnaium et socios missum 
est : quo mandatum illis est, ut opus domus Dei cceptum 
non modo non impedirent, sed etiam collatis ex tributo 
regio expensis pi'omoverent ; sumptibus quoque ad quoti- 
diana sacrificia a sacerdotibus Hierosolymitanis offerenda 
necessariis in diem suppeditandis. Quibus decretum im- 
peratorium sine mora exequentibus ; Judaei, Haggaei et 
Zachariae prophetiis confirmati, in a?dificio perficiendo 
prospere processerunt". 

Artachshashtam vero , cum Dario hie conjunctum, con- 
sortem cum eo imperii hoc tempore fuisse opinati sumus : 
e septem videlicet Persis qui Magum oppresserunt unum ; 
/Eschylo in Persis Artaphrenem, Hellanico (ut habet illius 
scholiastes) Daphernem, Ctesiae Artaphernem, Herodoto 
Intaphernem appellatum. Hie, ex privilegio principibus 
illis concesso, ad Darium sine internuncio introire volens 
a janitore et ab admissionali est prohibitus : quod regem 
rei uxoriae operam dare dicerent. Is vero, mentiri eos 
ratus, educto acinace, aures utrique naresque praecidit ; 
et freni equini loris ad cervices ipsorum alligatis, dimisit. 
Qui quum sese regi exhibuissent, et cur id passi fuerant 
exposuissent : Darius sigillatim quemque Persarum accer- 
sivit, veritus ne id communi sex illorum consilio factum 
esset. Cumque comperisset, sine horum consensu id actum 
fuisse : Intaphernem, cum filiis suis, maximo tantum natu 
matri donato, interimendum curavit. Ita Herodotus rem 
narrat p , velut statim post magorum interitum peractam. 
Verum alios secutus authores Valerius Maximus, libro 
nono, capite secundo, non hunc solum, sed et casteros om- 
nes, " onerosos sibi" jam factos, noxo excogitato mortis 
genere, a Dario sublatos fuisse refert. " Septum enim 
altis parietibus locum (inquit ille) cinere complevit, sup- 
positoque tiguo prominente, benigne cibo et potione ex- 
ceptos iu eo collocabat : e quo, somno sopiti, in illam in- 

" liar. cap. 0. ver. 1 — 14. ° Ibid. vcr. 14. 

f Lib. 3. cap. 11&, et 119. 



VETERIS TESTAMENT!. 



2*7 



sidiosam congeriem decidebant." Qua crudeli mortis ra- 
tione licet eos peremptos fuisse non sit verisimile : adempto 
tamen illis deinceps regni omni consortio, onere illo Dariuni 
se levasse maxime est credibile. 

c. Indeque solus absoluta jam monarchia potitus Darius, 
qui nobis Assuerus est, a primo principatus sui initio anno 
tertio, cum sederet in solio regni sui Susis ; ad ostentan- 
dam gloriam regni sui et decorem magnitudinis suae, sa- 
trapis et magnatibus provinciarum suarum per dies 180. 
magnificum exhibuit convivium q . Urbem vero Susanam 
ab ipso Dario conditam affirmat Plinius r , vel potius regia- 
rum sedium magnificentia amplificatam ; ut ^lianus 8 ex- 
plicat : ibique et domicilium, et pecuniarum suarum the- 
sauros eum habuisse, docet Herodotus'. 

3486. a. Semestre magnatum convivium excepit septi- 
duanum aliud, toti populo qui praesto erant Susis, a maximo 
usque ad minimum, praeparatum : viris in atrio horti palatii 
regii cum Assuero, fceminis intus in domo regia cum Vashti 
Augusta, quae nobis Atossa est Cyri filia, accumben- 
tibus". 

Postremo hujus convivii die rex, vino aliquantulum in- 
calescens, ut uxoris pulchritudinem viris ostentaret, Vash- 
tin evocat; et venire recusantem, consilio Memucanis, 
unius e septem Persidis et Medias priinariis jus et judicia 
noscentibus, (regii enim erant hi judices, qui apud Persas 
jus dicebant, et legum patriarum erant interpretes ; quorum 
apud Herodotum, libro tertio capitibus 14. et 31. ac 
Plutarchum, in Artaxerxe, fit mentio) repudiatam regno 
abdicat : promulgata lege, ut esset quisque vir dominator 
domi suae w . 

Delectus puellarum forma praestantium ex omnibus pro- 
vinces regni Assueri instituitur, ut ei apta inveniatur uxor, 
quae regnet loco Vashti repudiatae : in quarum numerum 
Hadassa Hebra?a, quae et Esther, Abichajilis Benjaminita? 
filia, adscita est". 

i Esther, cap. 1. vcr. 2, 3, 4. ' Lib. (i. cap. 27. 

* Lib. 13. dcanimalib. cap. 59. 

• Lib. 5. cap. 49. » Esther, cap. 1. vcr. .>. 9. 
w Esther, cap. 1. ver. 10—22. x Esth. cap. 2. ver. 1—8. 



248 



ANNALES 



3487. a. Anno quarto Darii, mensis noni Chisleu die 
quarto, Judaeis per Shareserem et Ilegem-melechum de jeju- 
nio quinti mensis, ob urbis et templi excidium instituto, 
sacerdotes ac prophetas consulentibus ; Deus jejunia ilia 
quinti et septimi mensis, per septuaginta annos ab illis ob- 
servata, sibi minus grata fuisse respondet, et de obstina- 
tione in peccatis, quae desolationem terrae induxit, eos ad- 
monet y . A dicto vero excidio, et caede Gedaliae, quae sep- 
timi mensis jejunio occasionem praebuit, post bimestre spa- 
tium illud subsecuta, usque ad praesens tempus, 70. annos 
chronologia nostra exhibet. 

Restauraturum deinde se Hierosolymam, finem prioribus 
aerumnis impositurum, jejunia mensis quarti, cujus die 
nono urbs capta fuit, quinti, (cujus die decimo templum 
combustum fuit) septimi, (quo populi reliquiae, caeso Geda- 
lia, dispersae sunt) et decimi, (cujus die decimo urbs sub 
Sedekia a Nebuchadnesare primum obsideri ccepta est) 
in hilaria commutaturum, et gaudium atque dilatationem 
populo suo concessurum, promittit Deus z . 

8489. b. Anno Darii sexto desinente, mensis duode- 
cimi Adar die tertio, structura templi finita est. Cujus 
dedicationem Israelitae, ex captivitate reduces, cum gaudio 
et amplissima sacrificiorum oblatione celebrarunt : sacer- 
dotibus et Levitis in ministerio templi secundum ordines 
suos constitutis". 

Iidem die decimo quarto mensis primi, Pascha primum in 
secundo templo celebrarunt : festum deinde Azimorum sep- 
tem diebus cum laetitia peragentes ; quod cor regis Assy- 
riorum convertisset ad eos Dominus" ; Darii videlicet : qui 
Babylone, quae ab eo defecerat, Zopyri opera mense a 
ccepta obsidione vigesimo recuperata, non minus Assyrii 
quam Persici imperatoris titulum jam jure obtinebat . 

3490. a. Cum pervenisset terminus Esthers, ut suo 
ordine ingrederetur ad regem Assuerum; ab Hegaio eu- 
nucho e gynaeceo in regium cubiculum est perducta' 1 . " 'Ev 

y Zachar. cap. 7. ver. 1 — 14. * Ibid. cap. 8. 

a Ezr. cap. 6. ver. 15—18. •> Ezr. cap. 0. ver. 19—22. 

c Herodot. fin. lib. 3. ct Justin, fin. lib. 1. 

11 Esth. cap. 2. ver. 12—15. 



VETERIS TESTAMENTI. 249 

7rtp(rpo7rp yap Si) yuvatwc (poiTiovai toiq Wigcn^ai. Persa- 
rum enim foeminae per vices in orbem ad illos pergunt :" ut 
notat etiam Herodotus*. 

Anno vero regni Assueri septimo, mense decimo Tebeth, 
assumpta ad eum Esthera, obtinuit benignitatem et gra- 
tiam coram eo, prae omnibus aliis virginibus : adeo ut im- 
poneret coronam regiam capiti ejus, et reginam constitu- 
eret loco Vashti 6 . Unde, ut Vashtim esse Atossam, ita 
Estheram Artystonam virginem esse arbitramur ; quam 
" Darium ex uxoribus maxime adamasse, ejusque imagi- 
nem ex auro solido compactam habuisse," narrat Herodo- 
tus'. Utcunque Hadassae alterum Estherse nomen ad 
Atossae appellationem multo propius accedere, et Artysto- 
nam sororem Atossaa ac Cyri filiam ab Herodoto statui, 
non ignoremus : sive Persicas genealogias minus ilium 
percepisse putandum fuerit, sive ipsos Persas per invidiam 
genus Estherae dissimulavisse. 

b. In novarum nuptiarum bonorem, Assuerus convivium 
magnificum, Estherae dictum, omnibus principibus et servis 
suis exhibuit ; levamenta onerum provinciis concessit, ac 
dona largitus est secundum facultatem regiam g . 

3491. a. Jubilaeus decimus nonus. 

Hippias Atheniensium tyrannus, quarto ante exilium 
suum anno, sibi metuens, externa ccepit circumspicere 
praesidia. Indeque ^Eantidas filio Hippoclis Lampsaceni 
tyranni filiam suam Archedicen in matrimonium dedit; 
quod eos in magna apud regem Darium authoritate esse 
videret h . 

3494. b. Haman Amedathae filius Agagasus, ex regia 
Amalekitarum stirpe ortus, Mordecaio Judaeo adorare eum 
nolenti infensus, de tota gente illius, genti originis suae 
inimicissima 1 perdenda cogitat. Cui proposito exequendo 
tempus prosperum indagaturus, ad KXrioo/uivrdav con- 
\ersus, mense primoNisan, anno duodecimo regis Assueri, 
pur, id est sortem, coram se conjici jussit ; ut quo die et 
mense tollendi c medio essent Judaei cognosceret: ceci- 

d Lib. 3. cap. 69. e Esth. cap. 2. ver. 16, 17. 

' Lib. 3. cap. 88. cum lib. 7. cap. 69. « Esth. cap. 2. ver. 18. 

11 Thucydid. lib. 6. ' Deutcron. cap. 25. ver. 19. 



250 . ANNALES 

ditque sors in mensem duodecimum Adar, totius anni ex- 
tremum 1 . 

Deinde speciosas quasdam rationes immani suo coepto 
praetendens, oblatis Assuero decern talentorum argenti 
millibus (quae ill' a rege sunt remissa) mandatum de toto 
Judasorum genere delendo ab eo impetravit k . 

Mensis primi die decimo tertio Susis proposita, et in 
provincias omnes regi Assuero subjectas per cursores 
missa sunt edicta, ut omnes Judasi, nulla aut ffitatis aut sexus 
ratione habita, die decimo tertio mensis duodecimi Adar 
occiderentur 1 . Quo intellecto, Mardochaeus, Esther, et 
universi Judaei, pro salute sua cumfletibus et jejuniisDeo 
summisse supplicaverunt" 1 . In cujus rei memoriam hodie- 
que eorum posteri decimo tertio die mensis Adar solenne 
observant jejunium, quod Estherae jejunium nominant. 

Esther regem adit magnifico apparatu, ab eo benigne 
accipitur, regem et Hamanem invitat ad convivium semel 
iterumque. Haman Mardocha;o crucem parat". 

Assuerus fugiente per noctem somno annales recogno- 
scens, insidias a Bigthane et Teresho, aulicis duobus ex 
custodibus liminis, in necem ipsius paratas, per Morde- 
caium patefactas fuisse invenit : eumque, ob acceptum hoc 
ab eo beneficium, publice regiis honoribus affici jubet, 
idque per Hamanem capitalem illius hostem . 

Haman ab Esthera regina accusatus, in crucem Mar- 
dochaeo prasparatam agitur p . Hamanis domus reginae tra- 
ditur : et Mardochasus, illius patruelis et nutritius, novis 
dignitatibus honoratur q . 

Mensis tertii Sivan die 23. Susis proposita, et in pro- 
vincias 127. per cursores missa sunt edicta regis Assueri ; 
ut Judasis die decimo tertio mensis Adar, ad caedem eorum 
ab Hamane prius constituto, ubique liceret armis se de- 
fendere, omnesque inimicos vim tentantes occidere, et 
spolia eorum diripere. Unde Susis et in omnibus provin- 

j Estlier. cap. 3. ver. 1 — 7. 

k Esther, ver. 3. ver. 7—11. ' Ibid. ver. 12 — 15. 

■ Esther, cap. 4. n Ibid. cap. 5. 

" Esther, cap. 6. P Ibid. cap. 7. 

i Esther, cap. 8. ver. 1, 2. lt>. 



VETERIS TESTAMENTI. 251 

ciis ingens oborta est laetitia : multique ex populis terras 
eis se ad jungentes, proselyti facti sunt 7 . 

d. Hippias, ante pugnam Marathoniam, in qua ipse 
senex cum Medorum copiis militavit, annis 20. Athenis a 
Lacedaemoniis et Alcmaeonidis exulibus pulsus, Sigeum 
primo, fide ab Atheniensibus accepta, inde Lampsacum ad 
_<Eantidem generum suum, atque ab eo ad regem Darium 
profectus est 8 . Sigeum vero, in Troade, Pisistratus Hip- 
pias pater, Hegesistrato filio suo notho gubernandum tra- 
diderat : quae Hippias postea, et Pisistratidarum eo confu- 
gientium, postea sedes fuit'. 

3495. b. Mensis duodecimi Adar die 13. adveniente, 
Judaei eos impune sustulerunt, qui in ipsos ex Hamanis 
decreto eodem die fuerant insurrecturi ; in Susano palatio 
hominibus 500. cum decern filiis Hamanis, in provinces 
vero hominibus 75000. interemptis : sed consulto sibi a 
prasda temperarunt u . 

Die decimo quarto, provinciales Judaei, ab hostium casde 
desistentes, epulis et hilaritatibus sese dediderunt : qui 
vero Susis commorabantur, alio vindictas die a rege con- 
cesso, 300. homines trucidarunt, et decern filiorum Hama- 
nis cadavera e patibulo suspenderunt w . 

Die decimo quinto Judaei Susis habitantes, ad epulas 
ac convivia conversi sunt". 

A Mordecaio instituta est consuetudo celebrandi festum 
Purim sive sortium quotannis die 14. et 15. mensis Adar, 
et ab Esthera regina confirmata y . Suntque hasc hodie 
Judseoruin Bacchanalia: in quibus historiam Esthera? le- 
gentes, quoties mentio fit Hamanis, pugnis et malleis pul- 
sant scamna in synagogis. 

3500. Ex Naxo insula quidam locupletes a plebe in ex- 
ilium missi, ad Aristagoram confugiunt Molpagorae filium, 
eundemque generum ac consobrinum Histiaei Mileti ty- 
rant! ; quern loco suo civitatis gubernatorem ille reliquerat, 
quum cum Darius per honoris speciem Susa secum abdu- 

r Esther, cap. 8. vcr. 9—17. • Thucyd. lib. 6. 

' Hcrodot. lib. 5. cap. 65. 91. ct Oi. 

» Esllicr. cap. 9. ver. I — lfi. • Ibid. cap. 9. vcr. 13 — 19. 

* Esther, cap. 9. vcr. 18. > Ibid. cap. 9. ver. 20—32. 



252 ANNALES 

ceret. Aristagoras re cum Artapherne, Hystaspis filio, 
Darii fratre, Ionia? praefecto, Sardibus communicata, suadet 
illi, utNaxum et quae ex ea penderent, Parum et Andrum, 
casterasque Cycladas insulas regi acquireret. Quo con- 
silio a Dario Susis approbato ; ad expeditionem sequente 
vere suscipiendam, ducentas naves instruxit z . 

3501. c. Artaphernes Megabatem Achasmenidem, suum 
ac Darii consanguineum, Persici exercitus ducem consti- 
tutum, cum 200. navibus Miletum mittit : qui assumpto 
ibi Aristagora cum Ionico exercitu Chium pervenit. Ubi 
rixa inter Megabatem et Aristagoram orta, in obsidione 
Naxi frustra quatuor consumptis mensibus, uterque re in- 
fecta domum rediit a . 

3502. b. Anni 70. a capta per Nebuchadnesarem Tyro 
hie terminantur : quot depresses urbis illius conditioni ab 
Esaia propheta assignati leguntur b ; in quem scribens Hie- 
ronymus libro sexto in Esaia? cap. XXIII. "Haec omnia," 
inquit, " juxta historiam expleta esse, consonis Grascorum 
et Phcenicum literis indicatur : quod post septuaginta an- 
nos instaurata, ad potentiam pristinam sit reversa :" unde 
ea nunc sui juris facta, usque ad Alexandri magni tem- 
pora, ab externo dominio libera permansisse videtur. 

Aristagoras Milesius sibi metuens, quia quod Arta- 
pherni de subigenda Naxo receperat praestare non poterat, 
nee exercitui stipendium exigenti dare; de defectione 
cogitare ccepit. Interim commode contigit, ut Susis ab 
Histiaeo servus quidam veniret compuncto notis capite, 
quibus Aristagoras monebatur, ut et ipse a Dario defice- 
ret, et Ioniam ad parem defectionem sollicitaret . 

Aristagoras, re cum sua? factionis hominibus communi- 
cata, eos in sententiam suam perduxit ; Hecataeo historico 
bellum adversus regem Persarum sumendum frustra dis- 
suadente. Inde Iatrogaras Myuntem ab eis missus ad 
exercitum qui e Naxo reversus agebat, pra?cipuos classiari- 
orum duces dolo cepit. Aristagoras, palam a Dario defi- 



* Herodot. lib. 5. cap. 30, 31, 32. 

» Herodot. lib. 5. cap. 32, 33, 34. •> Esai. cap. 23. ver. 15. 17. 

c Herodot. lib. 5. cap. 35. Polyam. stratagem, lib. 1. 



VETERA TESTAMENTI. 253 

ciens, Alilesiis libertatis quandam speciem restituit, et ex 
reliquis civitatibus Ionise tyrannos sustulit: deinde Lace- 
dasmonem ad opem implorandam profectus, a Cleomene 
Spartanorutn rege repulsam passus est d . 

3503. a. Anno Darii 20. Nabonasari 240. mensis Epi- 
phi secundum iEgyptios die 28. Novembris 19. desi- 
nente, circa mediam noctem eclypsis lunse Babylone obser- 
vata est e . 

Hippias Pisistrati filius, Sigeo in Gracciam falsa restitu- 
tionis spe a Spartanis revocatus, Lacedasmone in Asiarn 
rediit: atque accusatis apud Artaphernem Atheniensibus, 
ut Athenas in Darii potestatem venirent, omnem operam 
dedit?. 

Athenienses, audientes se ab Hippia apud Artapher- 
nem esse insimulatos, mittunt Sardes nuncios ad dissua- 
dendum Persis fidem habere exulibus Atheniensium. Sed 
jubet eos Artaphernes, si salvi esse vellent, rursus Hip- 
piam recipere. Dum vero illi earn conditionem recusa- 
rent, e Sparta Athenas veniens Milesius Aristagoras ab 
eis 20. naves, Ionibus auxilio mittendas obtinuit; Melan- 
thio illis praefecto, viro inter Athenienses spectatissimo h . 
Quas naves initium malorum Graecis pariter et Barbaris 
extitisse, recte notavit Herodotus'. Haec etenim om- 
nium deinceps inter Persas et Graecos bellorum, in Per- 
sici imperii excidio tandem terminatorum, origo prima fuit. 

Aristagoras, Miletum revectus, Paeonibus, quos a flu- 
mine Strymone Megabazus Thraciae praefectus in Phry- 
giam Darii jussu transtulerat, reditum ad patriam persua- 
sit. Qui sumptis liberis atque uxoribus, ad mare fuga se 
proripuerunt : nonnullis eorum prae metu illic remanen- 
tibus. Reliqui in Chium transmittentes, a Chiis in Les- 
bum, a Lesbiis in Dotiscum sunt transportati ; unde ter- 
restri itinere se in Paeoniam receperunt k . 

3504. Classis Atheniensium Miletum appulit : cui et in 

d Herodot. lib. 3. cap. 30, 37, 38. 49, 50, 51. 

e Ptolem. magn. syntax, lib. 4. cap. 9. 

e Herodot. lib. 5. cap. 91. 96. 

h Herodot. lib. 3. cap. 9fi, 97. ' Ibid. cap. 98. 

k Herodot. lib. 5. cap. 98. 



'254 ANNALES 

Milesiorum gratiam quinque triremes Eretriorum se ad- 
junxerunt. Aristagoras, ipse Mileti remanens, Milesi- 
orum Charopino fratre suo et aliorum Ionum Hermo- 
phanto duce constituto, adversus Sardes expeditionem 
fecit. Iones, cum Atheniensibus et Eretriis, classe Ephe- 
sum advecti, relictis navibus apud Coresum (quod est agri 
Ephesii) Sardes advenerunt: omniaque ejus urbis loca, 
praeter arcem, quam Artaphernos ipse tutabatur, ceperunt 
et incenderunt ; templo quoque Cybeles simul deflagrante. 
Lydis et Persis ex urbe in forum (cujus medium amnis 
Pactolus interfluebant)confluentibus,et sese defendentibus; 
Iones metu perculsi, ad Tmolum montem, atque illinc noctu 
ad naves se receperunt. Persa; qui intra Halyn domicilia 
habebant, Ephesi eos assecuti, infugam verterunt : cum 
aliis multis occisis, turn Eualcide Eretriorum duce, qui 
donatus laurea in certaminibus fuerat, et a Simonide Ceo 
majorem in modum celebratus. Ex ea pugna qui eva- 
sere, per urbes fuere dissipati. Athenienses vero desertis 
prorsus Ionibus, etsi per nuncios Aristagorae magnopere 
rogati, negaverunt se auxilio deinceps futuros 1 . 

Onesilus, seniore fratre suo Gorgo Salaminiorum rege 
urbe excluso et ad Medos fugere coacto, Cypriis omnibus 
ut a Medis deficerent persuasit ; solis exceptis Amathu- 
siis. Quos dum ille obsideret, de captis incensisque Sar- 
dibus ad Darium perlatus est nuncius : quo audito, in 
Athenienses excandescens, cuidam famulorum prascepit, 
ut sibi semper apposita ccena ter diceret: " Here, me- 
mento Atheniensium." Deinde, admodum improvide, 
Histiaeum e Susis Miletum remisit ; Ionici deinceps belli 
ducem contra se futurum™. 

Iones Hellespontum invecti, Byzantium ac caeteras circa 
urbes in suam potestatem redegerunt. Inde evecti, mag- 
nam Carias partem in belli societatem adsciverunt ; nam 
Caunus, qua? prius societatem facere recusaverat, ubi 
Sardes conflagrarunt, et ipsa Ionibus accessit". 

Clazomenis (qua; primum insula, ut in libro primo 

1 Herodot. lib. 5. a cap. 99. ad 103. <" Ibid. cap. 104, 105, 100. 
" Herodot. lib. 5. cap. 103. 



VETERIS TESTAMENTI. 255 

docet Strabo, deinde per Isthmum Ionise continenti juncta 
est) Anaxagoras philosophus Hegesibuli filius Olympiade 
LXX. natus est : ut, ex Apollodori chronicis, notavit in 
vita ejus Diogenes Laertius. 

Onesilo Salaminio Amathusios obsidenti nuncius aflfer- 
tur, Artybium Persam cum numeroso exercitu Cyprum 
petere. Ille Iones in auxilium advocat: qui cum magna 
statim classe ad eum se contulerunt. Persae vero navibus 
e Cilicia trajicientes, terrestri itinere Salaminem conten- 
derunt, Phcenicibus classe circumeuntibus promontorium 
qua? claves Cypri vocantur. Mox exercitus conflixere 
terrestres navalesque ; et classe quidem Iones eo die stre- 
nue pugnantes superavere Phcenices ; Samiorum tamen 
prascipua virtus extitit. In terra autem, caeteris pugnando 
occupatis, Stesenor Curii tyrannus socios Curienses pro- 
didit : statimque Salaminii, qui curribus vehebantur, idem 
fecerunt. Unde Cypriorum acie in fugam versa, cum alii 
multi occubuere, turn vero Onesilus qui Cyprios ad defec- 
tionem induxerat, et Soliorum rex Aristocyprus illius Phi- 
locypri filius quern Solon Cyprum profectus inter tyrannos 
maxime versibus celebravit. Iones, ubi didicere res One- 
sili perditas, et caeteras Cypriorum urbes obsessas praeter 
Salaminem, earn autem Gorgo pristino regi Salaminios 
restituisse, in Ioniam redire maturaverunt. Civitatum 
autem Cypriarum diutissime obsidionem Soli pertulit: 
quam Persae, quinto mense quam obsidere cceperunt, cir- 
cum suffbsso muro expugnaverunt. Atque ita Cyprii, 
quum annum liberi fuissent, denuo in servitutem sunt 
redacti". 

3505. Persarum satrapae, qui Darii filias in uxores dux- 
erunt, Daurises, Hymees et Otanes, persecuti eos Iones 
qui adversus Sardes expeditionem fecerant, postquam in 
naves repulerunt praelio victos, dehinc inter se partiti 
sunt urbes quas expugnarenf. Daurises quidem ad ur- 
bes in Hellesponto sitas conversus, cepit Dardanum, Aby- 
dum, Percotrem, Lampsacum et Paeson, singulas diebus 
singulis. Cui a Paeso ad urbem Parion contendenti nun- 

° Herodot. lib. 5. a cap. 103. ad 116. P Ibid. cap. 116. 



25G ANNALES 

cius adfertur, Cares cum Ionibus sentientes, a Persis de- 
fecisse : indeque converso itinere ex Hellesponto adversus 
Cariam copias duxif. Hymees ad Propontidem conversus, 
cepit Cion Mysias. Qua expugnata audiens Daurisem re- 
licto Hellesponto tendere adversus Cariam, omissa Propon- 
tide, in Hellespontum duxit exercitum'. Artaphernes 
autem Sardium prasfectus, et Otanes tertius dux, adversus 
Ioniam confinemque ^Eolidem delecti imperatores, ce- 
pere ex Ionia quidem Clazomenas, ex ^Eolia vero Cumam 8 . 
Quibus captis, Aristagoras Milesius cum sua? factionis 
hominibus de fugiendo deliberavit: Hecataeo historico 
consulente, moenia in Lero insula axlificanda, atque illic 
quiescendum, deinde illinc Miletum esse remeandum. 
Sed Aristagorae erat sententia Myrcinum, urbem inter 
Edones, ad Strymonem fluvium, ab Histiaeo prius condi- 
tam, esse abeundum. Mileti igitur procuratione Pytha- 
gorae, viro inter populares probato, demandata; ipse 
sumptis secum omnibus voluntariis in Thraciam naviga- 
vit, regionemque obtinuit ad quam concesserat'. 

Histiaeus Mileti tyrannus, a Dario dimissus, Sardes 
venit : ubi ab Artapherne prasfecto excitatae Ionicae rebel- 
lionis insimulatus, prima statim nocte fuga se ad mare 
proripuit, et in Chium transmisit. Ubi a Chiis, existiman- 
tibus ilium a Dario ad res novandas fuisse missum, in vin- 
cula conjectus, et cognoscentibus deinde hostem fuisse 
Darii liberatus ; literas Sardes per Hermippum Atarni- 
teum de defectione procuranda ad Persas misit. Sed 
negotio per nuncium Artapherni patefacto, de Persis illis 
sumptum est supplicium. Histiaeus itaque hac spe lapsus, 
exoratis Chiis, Miletum reductus est. Sed Milesii, liben- 
ter etiam Aristagora liberati, nullo pacto animum induce- 
bant ad alium tyrannum illuc recipiendum, libertate jam 
gustata. Atque adeo Histiaeus sub noctem conatus in- 
troire Miletum, a quodam Milesio in femore vulneratus 
est. Unde, rejectus a patria, rursus se recepit in Chium". 



i Herod, lib. 5. cap. 117. ' Ibid. cap. 122. 

s Herod, lib. 5. cap. 12.S. ' Ibid. cap. 124, 125, 12G. 

11 Herodot. lib. 6. initio. 



VETERIS TESTAMENTI. 257 

3505. Daurise Persa adversus Cares exercitum ducen- 
te, convenerunt illi ad columnas qua? Alba? dicitur, juxta 
amnem Marsyam. Ubi Pixodarus Mausoli filius, vir Cin- 
dyensis, qui Syenesis Cilicum regis filiam in matrimonio 
habebat, illis consuluit, ut transmisso Maeandro flumen 
a tergo habentes, ita demum cum hoste congrederentur. 
Sed vicit altera sententia, quae suasit, ut Persis potius a 
tergo Masander esset; ut si Persas fugerent, tamen in 
flumen incidentes, abire non possent. Ad amnem igitur 
Marsyam Cares praelium conseruere cum Persis acre et 
diuturnum : in quo Persarum duo, Carum decern cecide- 
runt millia. Caribus vero ad Labranda in Jovis militaris 
templum fuga se recipientibus, et utrum sese Persis de- 
derent an Asiam penitus relinquerent consultantibus, sub- 
sidio venere Milesii cum sociis. Unde animati, cum in- 
vadentibus Persis concurrerunt : et quum diutius quam 
prius dimicatum esset, fugati sunt ; multis cassis, Milesi- 
orum praecipue. Post acceptam calamitatem hanc Cares 
copiis reparatis denuo pugnaverunt. Audientes enim ur- 
bes suas invasum iri a Persis, insidias illis in via quae in 
Mylassa fert collocaverunt ; authore Heraclide Ibanolio, 
viro Mylassensi. In eas insidias Persae noctu incidentes, 
obtruncati sunt cum ducibus suis Daurise et Amorge et 
Sisamace, nee non Myrse Gygis Alio*. 

Hymees Persa, in Hellespontum ducto exercitu, cepit 
/Eoles omnes qui oram Iliadem incolunt, et Gergithas qui 
ex priscis Teucris remanserant. Et quum has gentes ce- 
pisset, morbo decessit Troade y . 

Histiaeus Milesius, quum Chios ad tradendas sibi naves 
inducere non posset, trajecit Mitylenen : ubi Lesbii, ab 
eo persuasi, octo triremes armarunt ; quibus cum illo By- 
zantium navigarunt. Ibique subsidentes, Ionum onerarias 
naves, quae e Ponto cursum tenebant, intercipiebant ; 
praeterquam eorum qui se Histiaeo paratos obsequi dice- 
bant 2 . 

Aristagora MilesioMyrcinum Edonum urbem obsidente 

* Herodot. lib. 5. acap. 118. ad 121. 

I Herodot/ lib. 5. cap. 122. ■ Id. lib. 6. cap. 5. et 20. 

VOL. VIII. S 



258 ANNALES 

tarn ipse quam ejus exercitus a Thracibus, tametsi illinc 
accepta fide excedere volentibus, interemptus est: ut in 
ipso fine libri quinti tradit Herodotus. Thucydides vero 
libro quarto hinc annos 61. numerat, ad Atheniensium 
coloniam cum A gnone Niciae filio Amphipolim deductam : 
quam anno quarto Olympiadis LXXXV. factam, in duo- 
decimo bibliothecae suae libro docet Diodorus Siculus. 
Ad quam temporis normam sexennii defectionis Ionicae 
historia, in anno sequente terminata, a nobis bic digesta 
est. 

3507. Adversus Miletum ingens hostium exercitus terra 
marique imminebat. Duces enim Persarum coactis in 
unum copiis cuncti in earn contendebant ; minoris caetera 
oppida facientes. Inter classiarios promptissimi erant 
Phoenices : cum quibus militabant et Cyprii recens sub- 
acti, et Cilices, et yEgyptii a . Hujus impendentis discri- 
minis mentio videtur facta in literis qua? tribuuntur Anaxi- 
meni Milesio, apud Diogenem Laertium in ejus vita, ad 
Pythagoram, Crotona tunc agentem ; ubi is, " cum annos 
viginti egisset, Metapontum migravit, ibique decessit :" ut 
ex Trogo, refert Justinus b : Olympiadis videlicet LXX. 
anno quarto (ut in Eusebii legitur chronico) qui partem 
hujus, partem sequentis anni, occupat. 

Ionum classis 363. navium fuit, Barbarorum 600. ^Eaces 
filius Sylosontis Sami tyrannus, aliique similiter Ionia? ty- 
ranni, qui ab Aristagora Milesio exuti principatu ad 
Medos perfugerant, suos quique populares a reliquis so- 
ciis abducere conati sunt. Navali pugna ad Ladam (quae 
parva est insula urbi Milesiorum objacens) inter Phoenices 
et Iones inita, ex 60. Samiorum navibus, 50. ex acie exce- 
dentes domum redierunt ; quod idem et 70. Lesbiorum 
naves, et Ionum plerasque alia? fecerunt. Chii 100. na- 
vibus instructi, fortiter dimicaverunt ; donee compluribus 
captis hostium navibus, pluribus suarum amissis, cum cae- 
teris in terrain suam perfugerunt. Quidam vero eorum 
insequente hoste ad Mycalem fugientes, impactis terra? 
navibus, pedestri itinere noctu Ephesum pervenerunt, 

a Herodot. lib. 6. cap. 6. b Lib. 20. cap. 4. 



VETERIS TESTAMENTI. 259 

quum illic a mulieribus Thesmophoria agerentur. Unde 
accurrentes Ephesii Chios, fures fuisse suspicati, ex im- 
proviso occiderunt. Trium vero Phocensium navium dux 
Dionysius, captis tribus hostium navibus, abiit non in 
agrum Phocensem (probe sciens eum cum castera Ionia 
direptum iri) sed ut erat, recta contendit in Phoenicem : 
ubi navibus onerariis spoliatis raptaque ingenti pecunia, 
in Siciliam navigavit c . 

Persae, victis pugna navali Ionibus, Miletum a terra 
atque mari obsederunt : suffossisque muris, et omni tor- 
mentorum genere admoto, funditus everterunt ; sexto quam 
rebellaverat Aristagoras anno d . Milesiorum a cagde con- 
servatorum quidam, una cum Samiis, in Siciliam coloniam 
duxerunt e : reliqui Susa perducti sunt; quos rex Darius 
nulla alia poena afficiens, collocavit in urbe Ampa ad mare 
quod rubrum vocatur sita, ubi fluvius Tigris earn praeter, 
fluens exit in mare. Agrum Milesium urbi circumjectum 
atque planitiem ipsi Persas obtinuere, montana Caribus 
Pedasensibus possidenda dederunt f . 

Statim expugnata Mileto Persae Cariam cepere ; civita- 
tibus partim se ultro dedentibus, partim vi adactis 8 . 

Histiaeus Milesius, audita urbis suae clade, cum Lesbiis 
quos habebat, Chium navigavit ; et Chios, superioris pug- 
nae navalis damno jam confectos, facile subegit. Illinc 
cum multa Ionum et iEolum copia adversus Thasum con- 
tendit. Cui Thasum obsidenti quum esset nunciatum 
Phoenices a Mileto in reliquam Ioniam profectos esse, 
Thasum inexpugnatam relinquens, cum omnibus copiis in 
Lesbum transmisit. Inde vero, quod ejus copias sibi me- 
tuerent, in provinciam Atarnis trajecit, tanquam frumen- 
tandi gratia tarn illinc quam ex agro Caico qui erat My- 
sorum. Erat turn in illis locis Harpagus Persa, non parvi 
exercitus dux : qui cum Histiaeo egresso in terram pugna 
apud Malenam commissa, et ipsum vivum cepit, et majo- 
rem exercitus ejus partem delevit. Histiaeum Sardes per- 
ductum Artaphernes in crucem sustulit ; capite Susa ad 

c Herodot. lib. 6. a cap. 7. ad 17. 

•' Herodot. lib. C. cap. 18. • Ibid. cap. 22. 

' Herod, lib. 6. cap. 20. t Ibid. cap. 25. 

s2 



260 ANNALES 

regem Darium delato. Darius objurgatis qui id fecerant 
quod hominem vivum in conspectum suum non adduxissent, 
illius caput sepeliri jussit tanquam viri de ipso ac de Persis 
bene meriti h . 

3508. Persarum nauticae copias, circa Miletum hyber- 
nantes, altero a profectione anno insulas continenti adja- 
centes ceperunt; Chium, Lesbum, Tenedum 1 . In Lesbo 
etiam natus hoc tempore est Hellanicus Mitylenaeus his- 
toricus ; utpote 65. annos natus initio belli Pelopon- 
nesiaci ; quemadmodum ex Pamphyla refert Aulus Gel- 
lius k . 

Post insulas, etiam urbes Ioniae in continente Persarum 
duces ceperunt : iisque potiti, formosissimos quosque pu- 
erorum eunuchos factos, virginesque forma praestantis- 
simas ad Darium transmiserunt ; urbes, cum ipsis templis 
incendentes. Atque ita tertio Iones sunt in servitutem 
redacti ; primum a Lydis, bis deinceps a Persis 1 . 

Byzantii, et qui in opposito illis litore sunt Chalcedo- 
nenses, ante adventum Phoenicia? classis, relictis suis ur- 
bibus, in interiora Euxini ponti recesserunt: ubi urbem 
Mesambriam condiderunt 01 . 

3509. Profectus ab Ionia navalis Phcenicum exercitus, 
omnia quae ad laevam sunt in Hellespontum navigantibus, 
subegit ; nam qua? sunt ad dexteram, jam subacta erant a 
Persis per continentem. Chersonesi deinde urbes, praeter 
Cardiam, Phcenices subegerunt: quarum usque ad id 
tempus tyrannus erat Miltiades Cimonis filius". Miltia- 
dem vero Cardia solventem, et cum quinque triremibus 
Athenas navigantem, Phcenices insecuti, navem earn ce- 
perunt cui praeerat filiorum ejus natu maximus Metiochus. 
Quem Darius ad se missum donavit domo, facultatibus, et 
uxore Perside, ex qua liberos suscepit . 

Artaphernes Sardium praeses, accitis hostium nunciis, 
adegit Iones ad pactiones inter se faciendas, ut injurias 



h Herodot. lib. 6. cap. 26. 28, 29. 

i Herodot. lib. 6. cap. 31. k Noct. Att. lib. 15. cap. 23. 

1 Herodot. lib. 6. cap. 3 1 , 32. ln Ibid. cap. 33. 

" Herodot. lib. 6. cap. 33, 34. ° Ibid. cap. 41. 



VETERIS TESTAMENTI. 261 

mutuo persequi ex jure possent, utque a mutuis direpti- 
onibus abstinerent p . 

Ad hoc adactis Ionibus, per parasangas (ita enim Persae 
triginta stadia appellant) regiones Artaphernes divisit; 
regionatimque vectigal instituit quod regi penderent, ea- 
dem pene qua prius conditione institutum : inquit Hero- 
dotusi, ad earn tributorum ordinationem respiciens, quam 
initio principatus sui in toto imperio Persico Darium con- 
stituisse scripseraf, ante subactas ab eoinsulas s . In cujus 
narratione, illud observare liceat : utcunque, ad commo- 
diorem tributorum exactionem, 127. imperii Persici pro- 
vincias, in Estherae historia commemoratas, ad 20. satra- 
pias Darius reduxisse dicatur, utrobique tamen eosdem 
retineri totius imperii terminos, Indiam et yEthiopiam ; 
hanc a Cambyse, illam ab ipso Dario acquisitam ; de cujus 
censu, Herodotus : ". lndi, ut sunt multitudine multo nu- 
merosissimi inter oinnes quos novimus mortales, ita tribu- 
tum super caeteros omnes afferebant 360. talenta aureo- 
rum ramentorum. Vicesima portio, (sive satrapia,) base 
est." Cum vero in regni principio Darium India nequa- 
quam fuisse potitum, vel ex iis quae in libro quarto, ca- 
pite quadragesimo quarto, ipse narrat Herodotus, satis 
appareat: eodem potius tempore quo ab Artapheme in 
Ionia, in reliquis quoque provinciis ab aliis praefectis simi- 
liter tributorum descriptionem fuisse factam, multo videri 
posset esse credibilius. 

Videndum itaque an non ad hoc tempus, quo Darius, 
ab Atheniensibus irritatus, vires suas omnes indebellanda 
Graecia experiri statuerat, referendum fuerit, quod in 
principio decimi capitis Esthera? legitur: " Postea impo- 
suit rex Assuerus tributum terrae, et insulis maris ;" vel, 
ut in editione vulgata Latina habetur : " Rex vero Assu- 
erus omnem terram, et cunctas maris insulas fecit tribu- 
tarias." Ut enim Darium insulas, in iEgaeo mari positas, 
Phoenicum classe subegisse, in primo historiae libro jThu- 
cydides, atque insulis dominatum esse, in Menexeno suo 



Herodot. lib. 6. cap. 42. i Lib. f>. cap. 42. 

Lib. 3. cap. 89, 90. ■ Ibid. cap. H. 



ANNALES 

confirmat Plato : ita a filio ejus Xerxe, (cui insulas, qua? 
intra Cyaneas sunt et Triopium Cnidia? Suniumque At- 
tica? terra? promontorium, triremes subministrasse, in un- 
decimo bibliotheca? sua? libro testatur Diodorus Siculus) 
statim post bellum Graecanicum, et ante annum regni duo- 
decimum (post quern tributum hoc insulis ab Assuero im- 
positum Scriptura significat) amissas fuisse constat; neque 
pra?ter Clazomenas (quam eo tempore parvam insulam 
fuisse, in libro octavo nos docet Thucidides) et Cyprum, 
sub successorum illius potestate alias fuisse, ex Antalcidea? 
pacis formula, apud Xenophontem, libro quinto Hellenic wn, 
intelligimus. Quod magno sane argumento fuerit, non ali- 
um esse habendum Assuerum quam Darium hunc ; quem 
ob tributi ordinationem, et huic alia consimilia, Kwirrikov, 
id est, cauponem, vel institorem, a Persis dictum fuisse 
notat Herodotus : quum sub Cyro et Cambyse nihil dum 
fuisset circa tributa institutum, sed munera tantum afferri 
solerent' ; de quo et in epitome libri decimi quinti Stia- 
bonis legimus : " Primus Darius Longimanus (Artaxerxis 
cognomento avo Dario per errorem dato) tributa ferre 
statuit. Ante ilium enim, ex iis qua? regio unaquseque 
ferebat, solvebatur : veluti frumentum, equi," &c. et in 
Polya?ni stratagematum libro septimo, " Darius primus 
tributa gentibus imposuit. Verum ne moleste ferrent, 
non ipse exegit, sed satrapas constituere jussit. Quibus 
ingentia tributa describentibus, ipse dimidiam partem sub- 
ditis remisit. Qui libentibus animis dimidium pepende- 
runt ; quasi magno jam beneficio a rege afFecti." Quam 
historiam attingit etiam Plutarchius in apophthegmatibus 
regum et imperatorum. 

3510. Ineunte vere, aliis ducibus a rege abdicatis, 
Mardonius Gobria? filius adhuc adolescens, recens in ma- 
trimonium accepta Darii filia Artozostra, ad mare descen- 
dit, permagnas ducens peditum et classiariorum copias. 
Quo cum exercitu postquam pervenit in Ciliciam, aliis 
ducibus pedestres copias in Hellespontum ducentibus, ipse 
classe in Ioniam pervenit: et Ionum tyrannis abrogato 

1 Herodot. lib. 3. cap. 89. 



VETE1US TESTA MENU. 2G3 

imperio, statum popularem in civitatibus constituit. Classe 
deinde Thasios, peditatu Macedones subegit. Classis e 
Thaso Acanthum usque procedens, indeque solvens, dum 
montem Athon circumvertit, tempestate jactata, ad tre- 
centas naves et hominum supra viginti millia amisit. Mar- 
donium autem cum pedestribus copiis in Macedonia sta- 
tiva habentem Thraces Brygi sub noctem invaserunt, et 
cum alios multos ex eis occiderunt, turn ipsum Mardo- 
nium vulnerarunt. Qui, hisce demum subactis, reduxit 
exercitum et in Asiam rediit". 

3511. Insequenti anno Darius Thasios, a vicinis insi- 
mulatos tanquam defectionem molientes, muros suos di- 
ruere et naves omnes in Abdera transportare coegit. 
Deinde quid in animo Grasci haberent, pugnarene secum 
an sese dedere tentandum ratus, legatos per Graeciam 
misit, regi terram et aquam petere jussos : tributariis sibi 
maritimis civitatibus interim imperans, ut naves longas, 
et hippagogas quibus equi ferrentur, praepararent. Ter- 
ram et aquam multi, turn in continente turn in insulis, 
Persa? dediderunt : et inter primos ./Eginetae*. 

3512. yEginetae, ut Graecia? proditores, a Cleomene 
Lacedasmoniorum rege bello petuntur. Orta inter eum 
et collegam Demaratum contentione, Demaratus regno 
exutus, in Asiam ad Darium profugit : a quo magnifice 
exceptus, territorioque ac urbibus donatus est y . 

3513. Anno Darii 31. Nabonasari 257. mensis Tybi 
die tertio, nostri Aprilis 25. dimidia ante mediam noctem 
bora, lunare deliquium Babylone est observatum 2 . 

Darius Mardonium, qui male rem navalem gesserat, 
praefectura amovit, aliosque designatos duces adversus 
Eretriam et Athenas misit ; Datin genere Medum, et Ar- 
taphernem (Artabazum Equitum Aristophanis scholiastes 
eum nominat) Artaphernis fratris sui filium. His in mari- 
tima Cilicise planitie castra ponentibus, advenerunt nau- 
ticaj copias omnes, cum hippagogis navibus quas tributarii 
praaparaverant : in quas introduces equis atque terrestri 

u Herodot. lib. 6. cap. 43, 44, 45. 

• Herodot. lib. 6. cap. 46. 48, 49. J Ibid. cap. 49, .50. (i). G7. 70. 

' Ptolem. magn. synlax. lib. 4. cap. 9. 



264 



AXNALES 



peditatu, sexcentis cum triremibus in Ioniam contende- 
runt a . Plato in Menexeno trecentas tantum naves, homi- 
num quingenta millia memorat : quem militum numerum 
etiam Lysias retinet in Corinthiacorum auxiliariorum epi- 
taphio. Emilias Probus in Miltiade, classem quingenta- 
rum navium, peditum ducenta millia, equitum decern fuisse 
scribit. 

3514. c. Persae, ex Samo solventes, ad Naxum appule- 
runt ; urbemque et delubra incenderunt. Delo vero par- 
centes, ad alias insulas inde profecti, sumebant illic turn 
copias turn liberos insulanorum obsides. Quod cum fa- 
cere renuerent Carystii ; tamdiu obsessi sunt, donee in de- 
ditionem Persarum venerunt b . 

d. Persae Eretria septimo obsidionis die potiti, et ali- 
quot illic dies morati, in Atticam navigaverunt, ejusque 
magnam partem vastaverunt; ab Hippia Pisistrati filio 
demum deducti in campos Marathonios : ubi ab Atheni- 
ensibus et Platasensibus, Miltiadis, qui in Thracia Cher- 
soneso dominatum obtinuerat, auspiciis profligati sunt ; ex 
eorum parte tantum centum nonaginta duo, ex Persa- 
rum vero circiter sex millia et quadringenti occum- 
bentibus c . Victi Persaa in naves confugerunt: ex qui- 
bus multae suppressae, multae captae sunt. Ducenta mil- 
lia Persae eo praelio, sive naufragio amisere. Cecidit et 
Hippias, tyrannus Atheniensis, auctor et concitor ejus 
belli . Universum vero Persarum exercitum trecentorum 
millium fuisse, Valerius Maximus libro quinto, capite ter- 
tio, et sub initium Parallelorum suorum Plutarchus signi- 
ficat ; sexcentorum millium Justinus et eum secutus Oro- 
sius ; peditum centum, equitum decern millium, ^Emilius 
Probus in Miltiade. Atheniensium decern fuisse millia, 
et Plataeensium auxiliarium mille, ait Justinus, cum Oro- 
sio: mille Plataeensium adventu, decern totius exercitus 
millia completa fuisse, Probus affirmat. Parta autem est 
celeberrima hagc victoria, Boedromionis, tertii a solstitio 
aestivo mensis Attici, die sexto, ut in Camillo refert Plu- 



a Hcrodot. lib. 6. cap. 94, 95. b Ibid. cap. 9j, 96. 99. 

c Herod, lib. 6. cap. 101, 102. 112. 117. d Justinus ex Trogo lib. 2. cap. 9. 



VETERIS TESTAMENTI. 265 

tarchus ; Phanippo Athenis archonte, ut in Aristide habet 
idem ; LXXII. videlicet Olympiadis anno tertio, quadri- 
ennio ante mortem Darii, ut in libro secundo sacrae histo- 
ric Severus Sulpicius indicat ; anno ante Xerxis in Grae- 
ciam transitum decimo, ut in primo historias suae habet 
Thucydides, et in Corinthiacorum auxiliariorum epitapbio 
Lysias ; et ante pugnam Salaminiam, eodem mense Boe- 
dromione factam, decern annis completis, ut apud Plato- 
nem libro tertio de legibus invenimus. 

Datis et Artaphernes in Asiam redeuntes, captivos Ere- 
trienses Susa perduxerunt e . Quanquam a Ctesia sit pro- 
ditum, in praelio Marathonio Datim occubuisse, ejusque 
cadaver petentibus Persis denegatum fuisse. 

3515. Darius Eretrienses in conspectum suum adductos in 
Cissiae regionis stathmo collocavit, cui nomen est Anderica; 
210. stadiis procul a Susis f . De quibus videndus Philos- 
tratus in vita Apollonii 8 . 

3517. d. Cum per triennium majorem contra Graecos 
apparatum Darius in Asia instruxisset ; quarto anno jEgyp- 
tii a Persis defecerunt h . 

3519. Darium expeditionem in ^Egyptios et Atheni- 
enses suscepturum, ex instituto Persarum, prius regni 
successorem declarare oportebat. Artobaxanes (Arte- 
menes vel Ariamenes aliis dictus) quern ex Gobria? filia 
ante principatum Darius susceperat, primogenitures jure 
sibi deferri regnum asserebat. Sed Xerxes, a patre reg- 
num jam obtinente, ex Atossa filia Cyri, Persici imperii 
conditoris, genitus, rex declaratus est'. De qua arnica 
fratrum concertatione videndus Justinus k , ex Trogo, et 
Plutarchus in Artaxerxe, et apophthegmatibus et libro iri(n 

c. Darius, declarato Xerxe rege, quum conaretur rebus 
apparatis exire in expeditionem, (jam jam scilicet inGrae- 
ciam transiturus, ut sub initium libri undecimi bibliothecae 
suae refert Diodorus Siculus) proximo a defectione yEgyp- 



' Hcrodot. lib. fi. cap. 119. ' Ibid. 

• Lib. 1. cap. 17. h Herodot. lib. 7. cap. 1. 

1 Hcrodot. lib. 7. cap. 2, 3. k Lib. 2. cap. 10. 



266 ANNALES 

tiorum anno, ad finem tendente, supremum diem obiit, 36. 
annis regni expletis 1 . 

Ei successit Xerxes, post Cyrum quartus rex Persidis : 
qui, maximis suis divitiis confisus, subditos sociosque 
omnes concitavit adversus regnum Graeciao ; secundum 
prophetiam, Danielis cap. XI. vers. 2. Quanquam non 
sua voluntate, sed Mardonii consobrini sui, Gobriae et 
Darii sororis filii, Aleuadarum Thessalias regum, Pisistra- 
tidarum et Onomacriti Atheniensis sortilegi suasionibus, 
initio ad hoc bellum inductus est m . 

3520. Xerxes, secundo post mortem Darii anno ineunte, 
adversus rebelles iEgypios expeditionem fecit : quos sub- 
actos, et in arctiorem quam sub Dario fuerant servitutem 
redactos, Achaemeni fratri suo, Darii filio, gubernandos 
tradidit". 

Halicarnassi in Caria Herodotus historicus, Lyxi et 
Dryonis Alius, in lucem est editu,s. Initio enim belli Pe- 
loponnesiaci, annos 53. natum ilium fuisse, ex Pamphila 
confirmat Aulus Gellius . Eo vero tempore, Artemisia 
Lygdamis Halicarnassaei filiaj defuncto viro, pupilli filii 
(quern Pisindelim dictum fuisse, ex Suida colligitur in 
'HpoSoroe) tyrannidem obtinens, Halicarnasseis, Cois, Ni- 
syriis et Calydniis imperabat : qua? cum quinque navibus 
Xerxem paulo post in Graeciam est sequuta 1 ". 

352o. Xerxes, cum triennii spatio per omnes ubique oras 
imperio suo subditas, iEgyptum, Phceniciam, Cyprum, Cili- 
ciam, Pamphyliam, Pisidiam, Licyam, Cariam, Mysiam, Tro- 
adem, Hellespontum, Bithyniamque et Pontum, naveslongas 
supra 1200. comparasset : dato mandato, ut ad Cumam et 
Phocasam eas cogerentur, ipse, ex omnibus undique provin- 
ciis peditatu et equitatu contracto, e Susis tandem movit ; 
sub initium videlicet anni quarti Olympiadis LXXIV. licet 
Diodorus Siculus in libri undecimi initio, duorum annorum 
res gestas in unum compingens, sub sequentis Olympiadis 
anno primo ista referat. Herodotus' 1 apparatum hunc su- 
periori triennio factum esse confirmat : sed in prascedente 

1 Herodot. lib. 7. cap. 4. ■ Ibid. cap. 5, 6. 

■ Herodot. lib. 7. cap. 7. ° Lib. 15. cap. 23. 

i' Herodot. lib. 7. cap. 99. i Lib. 7. cap. 21. 



VETERIS TESTAMENTI. 267 

capite prasmissa notatione alia, quas cum exacta temporis 
ratione non potest consistere. " 'Awo yap Aiyvirrov aXw- 
atwq, £7rt fiiv riaaapa irea nXi'ipta. irapapTttro arpaTn'tv re 
Kai to. wpoatyopa r>p arpariy' TrifiTTTut St 'irii avofiivty, (vel ut 
rectius cum Valla interprete legendum,) ap\ofiivw torpori)- 
Xaru x ££ P' fMtyaXy wXifttog. Si quidem a debellata JEgyp- 
to per totum quadriennium Xerxes comparaverat exerci- 
tum, atque ejus apparatum ; quinto autem anno ineunte, 
movit cum ingenti copiarum manu." Ilevera enim, ineunte 
quinto non debellatae ^Egypti sed imperii sui anno, Susis 
exercitum ille ccepit ducere : ut minus accurate Trogi epi- 
tomator Justinus r , eumque secutus Orosius 9 quinquennium, 
imprudentissime vero Julianus, oratione priori de laudibus 
Constantii, non minus quam decennium, in belli Grascanici 
apparatum insumpsisse Xerxem dixerit. Multo quidem 
verecundius, sed non exquisite tamen, junctis Darii et 
Xerxis operis decennale hoc spatium in BaaiXactji tribuit 
Libanius : cum a pugna Marathonia ad Salaminiam, quae 
primo Olympiadis LXXV. anno fere integro post Xerxis 
discessum e Susis pugnata est, decern tantum decurrisse, 
ex Platone supra docuerimus. 

Critalis in Cappadocia coactas sunt omnes terrestres 
Xerxis copiae. Cum quibus ille inde profectus, transmisso 
Haly flumine, Celamas Phrygiae urbem pervenit ; ubi Py- 
tbius Lydus (qui Plinio' Bithynus est) Atyis filius eum to- 
tumque ejus exercitum magnificentissimo excepit hospitio. 
Hinc, Anava Phrygiam urbem prsetergressus, et stagnum 
ex quo conficitur sal, Colossas Phrygiae oppidum pervenit, 
ubi Lycus amnis hiatum terras subiens occulitur : indeque 
ad oppidum Cydra, quod est in Phrygum ac Lydorum con- 
finio. Dein Marandrum fluvium transiens, urbemque Cal- 
latebum praeteriens, Sardes demum ingressus est ; unde 
prajcones in Graeciam dimisit, qui terram et aquam in sig- 
num deditionis exposcerent". 

Ad Eleuntem Chersonesi classis habebat stationem : un- 
de omnes copiae sub verberibus ad perfodiendum isthmum 
montis Athos, qui duodecim stadiorum erat, adigebantur, 

r Lib. 2. rap. !0. « Lib. 2. cap. 9. 

1 Lib. 33. cap. 10. » Herodot. Jib. 7. a cap. 26. ad 32. 



268 ANNALES 

adjuvantibus etiam in effodiendo accolis ; praepositis operi, 
Bubare Megabyzi, et Artachaeo Artasi filio, viris Persis. 
Quorum opera intercisus est isthmus, ad mare recipiendum 
in fossam tantae latitudinis ut duae triremes pariter iliac 
agitari possent v '. Alia vero exercitus pars in jungendo 
pontibus Hellesponto occupata est. Est autem ex Abydo 
ad ulteriorem continentem septem stadiorum trajectus : 
quern pontibus junctum ingens adorta tempestas ea omnia 
dirupit atque dissolvit. Quod indigne ferens Xerxes, tre- 
centa Hellesponto verbera infligi, et in ejus pelagus par 
compedum demitti, atque eis qui praspositi operi erant ca- 
pita praecidi jussit. Deinde ab aliis architects firmiores 
pontes perfici curavit". 

3524. b. Primo vere, Xerxes Sardibus, ubi hibernaverat, 
instructo cum exercitu profectus est Abydum versus. Cui 
moventi sol in ccelo apparere desiit, quum nulla? nubes, 
verum serenissimus aer esset, et pro die nox extitit. Quo 
stupendo portento (naturale enim solis deliquium hoc tem- 
pore tabulae astronomica; nullum nobis exhibent) Pythius 
Lydus perterritus, rogavit regem, ut ex quinque suis li- 
beris copiis ipsius adscriptis unum sibi natu maximum so- 
latium senectutis relinqueret. Is vero indignatus, ilium 
ipsum medium discindi jussit, mediasque inter partes tra- 
duci exercitum y . 

Hermotimus, qui ex Pedasensibus super Halicarnassum 
genus ducebat, et apud Xerxem ex omnibus eunuchis 
plurimum poterat, in Artaneum Mysiae agrum veniens, Pa- 
nionium Chium mangonem, qui ipsum execuerat, cum ux- 
ore et liberis ad se accersiit : patreque ut quatuor filiorum, 
et filiis ut patris sui genitalia abscinderent adactis, mutilati 
corporis injuriam ultus est 2 . 

Xerxis exercitus e Lydia ad flumen Caicum et regionem 
Mysiam pergens ; inde ad terram lliensem pervenit : ubi 
sub Ida noctem agenti tonitrua et fulgura ingruerunt, et 
complures ex eo exercitu occiderunt. Deinde ad Sca- 
mandrum fluvium est ventum : quern aqua sua destituit, 



> v Herodot. lib. 7. cap. 22, 23, 24. " Herodot. lib. 7. cap. 33. ad 36. 

y Herodot. lib. 7. cap. 37, 38, 39. z Herodot. lib. 8. cap. 105, 10(>. 



VETERIS TESTAMENT!. 2G9 

nec hominibus jumentisquc potantibus sufFecit. Eo Xer- 
xes postquam pervenit, Priami Pergamum ascendit, loci 
visendi cupidus : ubi Minervae Iliadi mille boves immolavit, 
et libamine magi heroibus parentaverunt. His actis terror 
per noctem exercitum invasit : qui simul atque illuxit illinc 
movens, Abydon tandem pervenit a . 

Hie Xerxem incessit cupido omnem exercitum oculis 
subjiciendi ; itaque in pra?torio quodam, quod ei Abydeni 
prius ab eo jussi e candido lapide in tumulo pro dignitate 
extruxerant, residens prospiciebat litus, et illic terrestres 
copias atque classem. Quam dum intuetur, subiit eum 
cupiditas spectandi navale certamen. Id postquam est 
commissum, in quo Sidonii vicere, voluptatem Xerxes ce- 
pit, cum certaminis turn copiarum spectaculo. Et quum 
intueretur omnem Hellespontum navibus obductum, omnia 
litora atque Abydenorum plana hominibus referta ; huma- 
nae vitao brevitatem reputans, quod ex tanta multitudine ad 
centesimum annum nullus esset superfuturus, lacrymas 
profudit b . 

Xerxes, Artabano patruo suo ad tutandam domum et reg- 
num Susa prorege dimisso, ad transitum in Europam se pa- 
ravit. Ubi exortus igitur sol est, ex aurea phiala libans in 
mare, apud solem vota concepit, ne quid sibi adversi con- 
tingeret, quo prius desisteret Europam subigere quam ad 
illius terminos pervenisset. Haec precatus phialam in Hel- 
lespontum abjecit, aureumque craterem, et Persicum aci- 
nacem. His actis, per alterum pontium, qui vergebat in 
pontum, peditatus omnis equitatusque transivit ; per alte- 
rum, qui vergebat in iEgeum, jumenta atque servitia : 
continuo septem dierum totidemque noctium spatio in 
transitu consumpto. Classis deinde extra Hellespontum 
occidentem versus ad promontorium Sarpedonis navigavit. 
Terrestres copias per Chersonesum Agoram profectae, ad 
sinum Melana deflexerunt : ubi fluvius illis cui idem est 
nomen non sufFecit, sed alveum suum deseruit. Hoc Sil- 
vio transmisso, occidentem versus iter facientes, ad Doris- 



1 Herodot. lib. 7. cap. 42, 43. 

b Herodot. lib. 7. cap. 44, 45. cum Valer. Maxim, lib. 9. cap. 13. 



270 ANNALES 

cum Thraciae litus pariter et campum ingentem, quern 
grande flumen Ilebrus interfluit, castra posuerunt c . 

c. In hoc litus appulsa classe ac subducta, terrestrem 
primum, deinde nauticum Xerxes lustravit exercitum. In 
priore, peditum Herodotus d 170. myriades, sive 1700000. 
equitum, praeter camelos et currus, 8. myriades, sive 800000. 
fuisse refert e : inter pedestrium copiarum duces, duos 
etiam Darii filios ex Artystona, quam nos Estheram fuisse 
opinati sumus, susceptos commemorans; Arsamem Ara- 
bum et iEthiopum qui trans ^gyptum incolunt f , et Go- 
bryam Maryandenorum et Ligyum et Syrorum ductorem 8 . 
Diodorus Siculus pedestris exercitus supra 80. myriades, 
sive 800000. recenset : numeri ab Herodoto positi ne di- 
midiam quidem partem exprimens. Eum vero numerum 
quern pedestribus copiis Diodorus, universo Persico exer- 
citui assignat Ctesias ; 80. videlicet myriadum, praster cur- 
rus. Isocrates in Panathenaico, in pedestri exercitu 70. 
militum myriades, sive 700000. fuisse ait: quem totius 
similiter exercitus numerum fuisse, affirmat iElianus 1 '. 
Plinius 1 788000. numerat ; ubi tamen pro Xerxis, Darii 
nominatus reperitur exercitus. Trogi abbreviator Jus- 
tinus, et eum secutus Orosius k , Xerxem septingenta millia 
de regno armavisse, et trecenta millia de auxiliis. ^Emi- 
lius Probus in Themistocle, terrestres ejus exercitus 
septingentorum millium peditum, equitum quadringento- 
rum millium fuisse scribit. 

Triremes inito numero 1207. fuerunt: quarum 300. 
Phcenices praebuerunt, cum Syris qui Pahestinam incolunt ; 
ut ait Herodotus 1 , Palasstinae nomine, maritimum Syria? 
tractum, et quicquid TEgypto tenus est, se intelligere sub- 
jiciens ; quam et Syriam Palaestinam vocatam esse alibi"' 
dicit : et incolas habere circumcisos". Inter reliquas enim 
gentes Persico imperio subditas, erant et Judaei: quos 

c Herod, lib. 7. a fin. cap. 52. ad ini*. 59. 

* Herod, lib. 7. cap. 60. " Ibid. cap. 87. 

f Herod, lib. 7. cap. 69. 3 Ibid. cap. 72. 

h Var. histor. lib. 13. cap. 3. 

i Lib. 33. cap. 10. k Lib. 1. cap. 10. 

1 Lib. 7. cap. 89. m Lib. 3. cap. 91. 

" Herod, lib. 2. cap. 104. 



VETERIS TESTAMENTI. 



271 






cum Xerxe contra Grascos militavisse, etiam ex illis Chce- 
rili poetas confirmare conatur Josephus, libro primo contra 
Apionem, 

T(f o' oirt9fv Siijiatvc ysvof Bav/xaarbv tliaOai, 
rXtoatrav fikv $oivi(JGav airb crrojuarwv (Kjnivrt-Q. 
"Qkovv t iv SoXu^ott; bptat TrXarsy irapa m X«/*i'y, 
AvxfiaXiot KopvQag TpoxoKOvpi^iQ' avrap virtpQtv 
"litirtitv Sapra irpoaw' a<f>opovv tfficXijKora Kanvip. 

Hujus miranda specie gens castra secuta, 
Phcenissam ignoto linguam mittebat ab ore. 
Sedes huic Solymi montes, stagnum prope vastum. 
Tonsa caput circum, squalenti vertice, equini 
Exuvias capitis duratas igne gerebat. 

Quse de Juda?is intelligenda, sentit etiam clarissimus Sal- 
masius, in linguae Hellenisticas Ossilegio : licet Scaliger", 
Cunaeus , et eruditissimus Bochartus p , de Pisidiae Solymis 
accipienda esse contendant. 

Praeter triremes vero istas 1207. lembos 30. aut 50. re- 
morum, et actuaria navigia, et alia minuta, atque hippa- 
gogas equis vehendis accommodatas, ad trium millium nu- 
merum pervenisse, addit Herodotus'. Diodorus Siculus, 
triremes plures quam 1200. fuisse ait, hippagogas 850. et 
onerarias triginta remis instructas 3000. Apud ^Iscliy- 
lum in Persis, navium numerum nuncius ita enarrat : 

E*o£p ck (jcat yap olta) xt-Xiag \iiv ijv 
*Qv r fiyt 7rX»j0o(," al o' viripKOnirot rax 11 
'Eparbv c'iq ijaav, lirra ff' wo" ixti Xoyog. 

Xerxi, scio, naves erant certo quidem mille ; 
Verum ducentae et septem erant celeres 
Supra modum : sic obtinet rumor volans. 

Sive naves universas mille tantum fuisse voluerit ; ex qui- 
bus 207. ut celeritate praestantes, praecipue celebrarentur: 
sive, utroque numero conjuncto, 1207. omnino fuisse; quod 

"■ tvi. " In notis suis ad fragmenta. 

° Lib. 2. de republ. Hebraeor. cap. 18. 

P In Geographic sua; sacra; parte 2. lib. 1. cap. (i. 

i Lib. 7. cap. 97. 

' VltCiv rb TrX. apud Plutarch, in Themistocl. 



272 ANN A LKS ~ . _T]D 

et cum singulari navium ab unaquaque gente suppeditata- 
rum enumeratione ab Herodoto facta, et cum generali 
summa ab eodem proposita, exacte convenit. Ad prio- 
rem sententiam accedit Ctesias et in prima Verrina Cicero: 
ad posteriorem Isocrates in Panegyrico et Panathenaico, 
et Lysias in Epitaphio, numero rotundo, 1200. naves 
fuisse referentes. Orosius praeter rostratas naves 1200. 
onerarias etiam 3000. fuisse narrat. Nam navium decies 
centum millium numerum, qui in libris Justini legitur, vi- 
tiosum esse, non est quod quisquam dubitet. 

In navibus 1207. ex Asia profectis, viros fuisse 241 400. con- 
jecturam facit Herodotus, 200. viros singulis navibus assig- 
nans: praeter 30. in unaquaque Persarum Medorumque ac 
Sacarum epibatas ; qui 36210. numerum efficiunt. Reliquis 
vero illis 3000. navigiis viros ascribit 240000. singulis 80. 
sic attribuens, ut in quibus plures erant compensarent ea 
in quibus erant pauciores. Ita classis universa hominibus 
constaret 517610. Quibus addito terrestrium copiarum 
numero, peditum 1700000. equitum 80000. Arabumque 
qui camelos et Libyum qui currus agitabant quasi 20000. 
universus nauticus simul et terrestris ex Asia contractus 
exercitus numerum efficeret 2317610. praeter servitia quae 
sequebantur, et eos qui in frumentariis vebebantur s . 

Xerxes e Dorisco in Graeciam tendens, ut quosque po- 
pulos adibat, secum militare cogebat'. Unde ad classem 
illius navium 120. facta est accessio : in quibus virorum 
(singulis 200. ut superius, tribuendo) 24000. numerus fuisse 
existimatur. Terrestris exercitus incrementum triginta 
myriadum, sive 300000. fuisse opinatur Herodotus, licet 
Diodorus Siculus paulo minus 20. myriadibus fuisse dicat : 
indeque Europaearum simul et Asiaticarum Xerxis copia- 
rum summam ad 2641610. militum numerum pervenisse. 
Quo etiam non minorem sed majorem fuisse existimat fa- 
mulitii numerum, eorumque qui frumentariis in navigiis 
erant, et qui in aliis navibus una cum militibus vebeban- 
tur : ut si vel duplicaretur prior ilia summa, fieret numerus 
eorum, quos per mare ad Sepiadem et per terrain ad 

* Herodot. lib. 7. cap. 184. I Id. ibid. cap. 108. 



VETERIS TESTAMENTI. 273 

Thermopylas Xerxes duxit, 5283220. Nam mulierum 
pinsentium et concubinarum et eunuchorum numcrum 
nemo pro comperto queat dicere : ac ne impedimentorum 
quidem, aliorumque jumentorum sarcinariorum, neque 
canum Indicorum exercitum comitantium, pra? multitudine 
quisquam inire numerum possit. Ut mirum non videatur, 
quorundam amnium fluenta tot hominum myriades defe- 
cisse" : juxta Juvenalis illud, Satyra decima. 



Credimus altos 



Defecisse amnes, epotaque flumina Medo 
Prandente. 

Neque etiam mirum, Isocratem in Panathenaico et Plutar- 
chum in Parallelis, 5000000. Xerxem in Graaciam secutos 
tradidisse. 

Neque vero in tanto numero ullus erat, qui aut specie 
aut magnitudine corporis cum ipso Xerxe posset conten- 
dere, tanquam dignior qui illud imperium obtineret : si 
Herodoto w credimus ; ut quemadmodum Saul in populo 
Israelitico x , ita et hie tTSoc a£iov TvpavviSo? habuisse visus 
fuerit. Et tamen " si regem spectes, (inquit ex Trogo 
Justinus) divitias, (Danielis cap. XI. ver. 2. praedictas) non 
ducem laudes : quarum tanta copia in regno ejus fuit, ut 
cum flumina multitudine consumerentur, opes tamen regiae 
superessent. Ipse autem primus in fuga, postremus in 
praelio visus est : in periculis timidus, sicubi metus abes- 
set, inflatus." 

Leonides Lacedaemoniorum rex, cum quatuor Graeco- 
rum millibus, in angustis Thessaliae faucibus qua? ab aquis 
calidis Thermopylae sunt dicta?, 300. Xerxianorum myria- 
dibus se opposuit : ut ex epitaphio eorum liquet, quod ab 
Herodoto y memoria? habetur traditum. 

yivpiatjiv irori TySe TpiijKoGiaic tftd)(ovT» 
'Ek ni\oTrovvii<7ov %l\ldctQ ThTOptQ. 



■ Ilerodot. lib. 7. cap. 185, 186, 187. 

• Lib. 7. cap. 187. » 1 Sam. cap. 10. ver. 23, 24. 

i Lib. 7. cap. 228. 

VOL. VIII. T 



274 ANNALES 

Myriades quondam repulere hie Marte trecentas 
Mille quater Pelopis de rcgione viri. 

Myriades 300. efficiunt 3000000. quot universo Xerxis 
exercitui in tlecimo $£ s oa7r£i>r<Kjjc Theodoretus attribuit. 
Apud Diodorum Siculum libro undecimo in hoc epigram- 
mate 2 , pro TQitiKoaiaig, leguntur SianooiaiQ, id est, 2000000. 
quum idem tamen a in toto exercitu paulo minus 100. my- 
riadibus sive 1000000. fuisse prius dixerit; et de hac ipsa 
pugna Thermopolytana speciatim agens b , quingentos viros 
in centum myriadas impetum fecisse significaverit. Ean- 
dem tamen historiam ex Trogo narrans Justinus , "sexcen- 
tos viros castra quingentorum (vel, ut apud Orosium legi- 
tur, sexcentorum) millium irrupisse ;" et Isocrates in Archi- 
damo, illorum mille barbarorum septingentis millibus obvi- 
amiisse scripsit. Quos vero 1000. Isocrates, in Arcbidamo 
et Panegyrico, 600. Justinus et Orosius, 500. Diodorus nu- 
merat, illi Graecorum sunt intelligendi quos, caeteris sociis 
dimissis, ad extremum conflictum secum retinuit : in quo 
et omnes simul cum eo fortiter occubuerunt ; ex Spartanis 
quidem 300. ex Thespiensibus et Tbebanis reliqui d . 
Quorum vicem rependerunt viginti hostium millia hie oc- 
cisa e . 

Per eosdem dies quibus terrestria ad Thermopylas, 
etiam navalia praelia ad Artemisium Eubceae promontorium 
sunt gesta f . Eurybiades Lacedaemonius communi Graeco- 
rum classi hie praefuit, ex navibus 27 1 . (praster 9. quin- 
quagenum remorum navigia) constanti; quarum 127. ab 
Atheniensibus et Plataeensibus suppeditatas refert Hero- 
dotus' 5 , quum ipsorum Atheniensium proprias 60. tantum 
fuisse, dicat Isocrates in Panegyrico et Areopagitico. 
Communem tamen classem 300. navium, et earum 200. 
Atheniensium fuisse, narrat /Emilius Probus in Themisto- 
cle. Ancipiti marte utrinque decertatum fuisse, produnt 



1 Tom. 1. pag. 430. ■ Lib. 11. cap. 13. 

b Lib. 11. cap. 9. r Lib. 2. cap. 11. 

d Herodot. lib. 7. cap. 222. 224. 

« Herodot. lib. 8. cap. 24. f Id. ibid. cap. 15. 

& Herodot. lib. 8. cap. 1. 



VETEIUS TESTAMENTI. 275 

Herodotus, Diodorus et Probus : licet Persas clade hie 
uffectos, et Isocrates in Panegyrico et /Elianus in Y arias 
historias libro secundo capite 25.retulerit. Tempus tamen, 
diei sexti Thargelionis, secundi vernalis mensis Athenien- 
rinm, rei gestae ab yEliano hie assignatum, cum narratione 
Herodoti non satis convenit : qui media aestate, a vere vi- 
delicet inchoata, haec acta fuisse docet h ; quo Olympiacus 
agon inter medios bellorum strepitus, a Graecis actus est'. 
Olympias nimirum LXXV. qua bellum Graeciae Xerxem 
intulisse, praeter alios, etiam in libri noni Romanarum anti- 
quitatum initio testis est Dionysius Halicarnasseus. 

d. Quatuor post trajectum Hellespont mensibus, Xer- 
xis exercitus in Atticam perveniens, Athenas desertas 
cepit, Calliade turn archonte k ; quo etiam magistratum 
ilium gerente, Anaxagoram Clazomenium, Anaximenis 
Milesii auditorem, quum annos tantum viginti natus fuis- 
set, Athenis philosophari ccepisse, ex Demetrii Phalerei 
archontum descriptione, refert in illius vita Laertius : ex 
Ionia, ut in libro primo Stromatum notat Clemens Alex- 
andrinus, philosophia Athenas translata ; eo videlicet tem- 
pore, quo a Pisistrato et Atheniensibus congestam " li- 
brorum copiam Xerxes, Athenarum potitus, urbe ipsa 
praeter arcem incensa, abstulisse, asportavisseque in Per- 
sas ;" refert Aulus Gellius 1 ; cui arcem tamen ab incendio 
hie excipienti non facile assentiendum : quum totam illam 
acropolim incensam Herodotus™, et Ctesias ; atque quod 
in ea fuerat templum Minerva? dirutum fuisse Diodorus 
confirmet. Delo vero ob religionem parcunt Persae". 

Quo magis penetrabat in Graeciam Xerxes, eo plures 
eum nationes sequebantur: Melienses, Dorienses, Locri, 
Bceoti, Carystii, Andrii, Tenii, &c. Quibus supplementis 
priores jacturas ita resarcitae fuisse existimantur : ut non 
minori numero vel pedestres copiae vel nauticaj ad Sala- 
minem et Athenas promotae fuerint, quam ad Sepiadem 
atque Thermopylas". Quo spectant et superius citati ver- 

h Lib. 8. cap. 12. ' Ibid. cap. 26. 

k Herodot. lib. 8. cap. 51. ' Lib. G. noct. Attic, cap. 17. 

ra Lib. 8. cap. 53. » Cicero, lib. 1. in Verrem. 

• Herodot. lib. 8. cap. 6(i. 

T 2 



27G ANNALES 

sus illi /Eschyli, in pugna Salaminia, naves 1000. vel 1207. 
Xerxi tribuentes : et quod refert Ctesias, Persas plus- 
quam mille naves in ea habuisse, ut Plutarchi, in libello de 
gloria Atheniensium, locum taceam, de Salaminia The- 
mistoclis victoria, mille navigiorum naufragiis constante. 
A Gracis vero multo plures ad Salaminem contractae 
sunt naves, quam ad Artemisium : triremes videlicet 
380. quarum 16. tantum Lacedaemonii, 180. Athenienses 
praebuerunt p . De Atticarum navium numero convenit 
Plutarchus, in Themistocle : ut locum ex Herodoti libro 
octavo, Diodori Siculi libro decimo quinto hue non ad- 
vocem, de Atheniensibus in bello Xerxico 200. naves 
TrtirXrtptofiivag possidentibus : iEschylus universum Grae- 
carum navium numerum in pugna Salaminia 300. fuisse 
ait, cum decern eximiae nota? aliis : licet 700. Ctesias illis 
tribuat. Ex horum navibus, inter dimicandum quadra- 
ginta ; Xerxianorum vero supra 200. periisse, praeter 
naves una cum viris captas, scribit : quum Persicas naves 
500. amissas affirmet Ctesias q . Artemisia autem regina 
Halicarnassi, quae in auxilium Xerxi venerat, inter primos 
duces bellum acerrime ciebat : quippe ut in viro mulie- 
brem timorem, ita in muliere virilem audaciam cerneres r ; 
adeo quidem, ut et ipse Xerxes hac occasione dixisse fe- 
ratur : viros extitisse sibi fceminas, fceminas autem viros 8 . 

Ita, ductu quidem Eurybiadis Lacedaemonii sed The- 
mistoclis Atheniensis consilio et prudentia, parta est 
ipsa Marathonia non inferior victoria Salaminia. In cujus 
tempore designando, admodum inconstans Plutarchus de- 
prehenditur: quippe quam in vita Lysandri et in libello de 
gloria Atheniensium, ad Munychionis, primi mensis ver- 
nalis Attici, diem decimum sextum ; in vita vero Camilli, ad 
Boedromionis, tertii mensis aestivi, diem vigesimum ille 
retulerit. Nempe in sinu Saronico, quern Salaminiacum 
ab aliis dictum in libro octavo testatur Strabo, inter /Egi- 
nam et Salaminem insulam, Artaxerxe Memore apud Per- 



P Hcrodot lib. 8. cap. 42, 43, 44. 48. 82. 

'i Diodor. Sic. lib. 11. r Justin, lib. 2. cap. 12. 

• Herodot. lib. 8. cap. 88. 



VETERIS TESTAMENTI. 277 

sas regnante, inter decern Lacedaemoniorum triremes qui- 
bus Gorgopas, et tredechn Atheniensium quibus Eunomus 
prsefuit, ad Zosterem Atticae isthmi promontorium noc- 
tumam pugnam factam fuisse legimus : " Nau^a^/ac Se 
irpbg rijv (ftXiivriv ytvofitvris, rtTrapac; rpri)p£<c Xafifiavtt 6 
ropywirag Kai ava^tjcrajUEvoc $\ito aywv Etc Piiyivav' at Se 
uAAcu vijsc at TMV 'Adt)vatu>v ec tiiv risipaia Karttyvyov' 
Commisso navali ad lunarn praelio, quatuor triremes Gor- 
gopas capit, iisque religatis ad suas, in iEginam revertitur. 
Caeteras naves Atheniensium fuga se in Piraeeum recepe- 
runt:" ut in quinto Gra:carum historiarum libro refertXe- 
nophon. Quum vero decimo sexto mensis illius lunaris At- 
tici die, quo ex improviso classiculam Atticam adortus est 
Gorgopas, plenilunium factum fuerit ; cujus beneficio ex 
imminente periculo, cum quatuor tantumnavium jactura, 
ilia evaserit : eum diem deinceps lunae, quam Artcmidis sive 
Dianae nomine colebant, Athenienses consecravisse viden- 
tur; indeque Plutarchus, posteriorem banc naumacbiam 
ISalaminiam cum Xerxiana confundens, in libro illo de 
gloria Atheniensium per errorem ita scripsisse: " Tijv £e 
Icrqv £7ri Se'ko roil Movvv\tH>vog 'Aprs'/itSt KaQtipwaav, iv y 
ro7c "EAA»i(Tt 7T£pi "ZaXa/uva vikOxtiv iiriXafitptv i) 9soc trav- 
cte'X»)i/oc. Decimam sextam Munychionis Dianae conse- 
craverunt, quod ea die vincentibus ad Salamina Grae- 
cis Dea pleno orbe afFulsit." Circa vigesimum enim 
Boedromionis diem Salaminiam victoriam a Xerxe fuisse 
rcportatam, et ab ipso Plutarcho, iv r<f> irtpl ij/i£pwv, in 
tractatu de diebus, ab ipso in Camillo citato, demonstra- 
tum est : et ex Herodoti historia manifeste apparet. Eo 
enim tempore Eleusinia mysteria ab Atheniensibus cele- 
brata fuisse, ille' clare indicat: quorum diem maxime so- 
lennem vigesimum Boedromionis, quo mystica Iacchi 
pompa educebatur, ex eodem Plutarchi Camillo, fuisse 
constat. Unde, quum ab insequendo fugientem hostem 
Athenienses suos avertere vellet Themistocles, bac ora- 
tione ad eos usum idem narrat Herodotus": " Nunc qui- 
dem in Graecia inanentes, et nostri ipsorum et domesti- 

' Lib. S. tap. 0.3. ■ Lib. 8. cap. 109, 



278 ANNALLS 

corum nostrorum curam geramus ; et unusquisque domum 
suam reficiat, et sementi sedulo det operam, Barbaro pror- 
sus ejecto : quum autem ver appetet, in Hellespontum et 
Ioniam navigemus." Quod sane argumento est, non in 
veris principio ; sed in aestatis fine, Persas ad Salaminem 
fuisse debellatos. 

Post pugnam Xerxes Phcenicum, qui primi fugerant, 
maxime sontes vita mulctat ; caeterisque dignam meritis 
pcenam interminatur. Quarum minarum metu perterriti 
Phoenices, turn quidem in Atticam contendunt, sed nocte 
postera in Asiam transmittunt y , pluresque naves, non 
minus sasvitiam regis quam hostem timentes, domum dila- 
buntur 2 . 

Xerxes, clade Salaminia territus, filios suos cum cus- 
tode eorum Hermotimo Ephesum ducendos Artemisiae 
Halicarnassi reginas committif. 

Cleombrotus Lacedasmonius, Leonidae, qui Thermopylis 
occubuit, frater, ut Persis aditum in Peloponnesum inter- 
cluderet, Isthmum muro muniendum curavit b . Sacrifi- 
canti vero adversus Persam quum sol in ccelo obscuratus 
esset, copias quae murum extruebant reduxit, non diu post 
vita functus. Cui successit filius ejus Pausanias, Plistarcbi 
pueri Leonida geniti patruelis et tutor . Solarem vero 
eclipsim digitorum 8. et minutorum 32. Octobris Juliani 
die secundo, liora prima, minutis 39. post meridiem, calculus 
Prutenicus exhibet. 

Themistocles, ut Xerxem quamprimum ex Graecia amo- 
liretur, ex Salamine fictum illi nuntium misit, decrevisse 
Graecos Hellespontum classe petere, et pontes ejus inter- 
scindere. Quo accepto, perculsus ille, quamprimum ex 
Europa in Asiam trajicere statuit d . 

Xerxes e Graecia fugiturus, classem suam e Phalero 
Hellespontum versus praemittit, ad custodiendas rates 



J Diodor. Sicul. lib. 11. ad aim. 1. Olymp. 75. 
' Justin, lib. 2. cap. 12. 
» Herodot. lib. 8. cap. 103. 107. 

b Herodot. lib. 8. cap. 71. c Idem, lib. fl. cap. 10. 

<■ Herodot. lib. 8. cap. 110. Diodor. Sic. lib. 11. ad ami. 1. Olymp. 75. riu- 
taich. in Thcmistocle. 



VETERIS TESTA.MENTI. 279 

quibus pertransiret ; et Mardonio cum terrestribus copiis 
eum comitante in Tliessaliam ipse properat e . 

Mardonius cum Xerxe in Tliessaliam veniens, ex uni- 
versis copiis peditum et equitum 30. myriadas, sive 
300000. delegit, quos ad subigendam Gra?ciam secum re- 
tinuit; cum quibus, quia intempestivum anni tempus erat 
belligerari, in Thessalia hyemavit f . Eundem numerum 
militum cum Mardonio relictorum ex Trogo etiam habet 
Justinus s , et Plutarchus in Aristide : licet eum Diodorus 
non minorem 40. myriadibus fuisse scribat. 

Hoc interim tempore Lacedaemonii, jubente Delphico 
oraculo, caduceatorem ad Xerxem mittunt, qui eorum 
nomine poenas necis regis sui Leonidae ab eo reposceret. 
Quibus ille dedit responsum ; Mardonium tales eis poenas 
redditurum, quales illos decerent. Deinde, Mardonio in 
Thessalia relicto, ipse ad Hellespontum ire maturavit : nul- 
lam propemodum copiarum partem secum ducens, sed Hy- 
darni ad Hellespontum post se deducendam committens h . 

Pedestres vero illas copias fames primum, deinde et 
pestis excepit : tantaque fceditas morientium fuit, ut via? 
cadaveribus implerentur ; alitesque et bestiac, illecebris 
solicitatas, exercitum sequerentur'. 

In Asia, Bosphori Cimmerii regnum per annos 42. 
Archasanactida;, qui vocantur, obtinuerunt k ; ab Archa?- 
anacte Mitylenaeo originem ducentes ; quern ex veteris Ilii 
lapidibus Sigaeum substruxisse ferunt 1 . 

3525. a. Intra 45. dies ad Hellesponti trajectum Xerxes 
pervenit : ut refert Herodotus'". Tertiam temporis illius 
partem demit /Emilius Probus, in vita Themistoclis : " qua 
sex mensibus iter fecerat, (tantam enim moram in Europa 
Xerxes fecerat) eadem minus diebus triginta in Asiam 
reversum" fuisse scribens. 

Xerxes, solutum pontem hybernis tempestatibus offen- 
dens, piscatoria scapha trepidus trajecit. Erat res spec- 

• Herodot. lib. 8. cap. 107. 113. 115. 

' Herodot. lib. 8. cap. 113, 114. 

s Lib. 2. cap. 13. >> Herodot lib. 8. cap. 114, 115. 118. 

1 Herodot. lib. 8. cap. 15. Justin, lib. 2. cap. 13. 

k Diodor. Sic. lib. 12. ad aim. 3. Olymp. 85. 

1 Strabo, lib. 13. ™ Lib. 8. cap. 115. 



280 ANNALES 

taculo digna, et aestimatione sortis lmmana3, rerum varie- 
tate miranda, in exiguo latentem videre navigio, quern 
paulo ante vix aequor omne capiebat ; carentem etiam omni 
servorum ministerio, cujus exercitus propter multitudinem 
terris graves erant". 

Pedestres copiae, Xerxem secutae, pontem similiter tem- 
pestate dissolutum invenientes, Hellespontum navibus tra- 
jeceread Abydum. Ibi copiosiorem quam in itinerecom- 
meatum adepti, nulla moderatione sese reficientes, ac 
mutatis aquis, permulti interierunt ex iis qui de exercitu 
superfuerant : casteri cum Xerxe Sardes pervenerunt . 

Xerxes, quum Sardes proficisceretur, misit Megabyzum 
ut templum Delphicum diriperet: illoque id recusante, 
Matacas eunuchus mittitur ; qui, re confecta, ad Xerxem 
reversus est p . 

Nuncius per angaros Susa perlatus Xerxem Athenis 
potitum esse, tanta Persas voluptate affecit; ut omnes 
vias myrto consternerent, et per eas odores incenderent, 
et ipsi in sacrificiis ac gaudiis versarentur. Secundus 
autem de clade Salaminia ita eos consternavit ; ut universi 
vestes dilaniarent, vociferationeque et ejulatu irrequieto 
uterentur 4 . Quem luctum graphice in Persis suis expressit 
iEschylus. 

Classiarius Xerxis exercitus qui superfuerat, ubi a Sa- 
lamine fugiens attigit Asiam, rege cum aliis copiis e 
(Jhersoneso Abydum traducto, apud Cumas iEolias hye- 
mavit r . 

Artabazus Pharnabazi filius, cum 60. militum millibus a 
Mardonio acceptis Xerxem ad Hellespont trajectum co- 
mitatus, quum jam ille in Asia esset, regressus circa Pal- 
lenen agebat ; utpote Mardonio per Thessaliam Macedo- 
niamque hybernante, nee alias copias obire curante. Cum- 
que Potidaeatas, cum Pallenensium aliis, a Xerxe defecisse 
comperisset, et Olyntbios mox defecturos suspicaretur : 
et Potidaeam et Olynthon obsedit. Capta vero Olyntho, 



" Justin, ex Trogo, lib. 2. cap. 13. 

8 Herodot. lib. 8. cap. 117. r Ctesias. 

i Herodot. lib. 8. cap. 99. r Ibid. lib. 8. cap. 130. 



VETERIS TESTAMENTI. 281 

Bottiaeisque habitatoribus trucidatis, urbem Critobulo To- 
ronaeo origine Chalcidensi regendam tradidit s . 

Persas tres jam menses Potidaeam obsidentes ingens 
aestus maris excepit ; qui in Pallenen coegit eos recedere : 
plurimis tamen eluvie ilia absorptis, multis etiam nando 
servare se conantibus per Potidaeatas adnavigantes inter- 
emptis. Eos autem qui superstates fuerant Artabazus in 
Thessaliam ad Mardonium duxit'. 

b. Primo vere, Xerxianae classis reliquiae, quae Cumis 
in hybernis fuerant, ad Samum transierunt, ubi nonnullae 
naves hyemaverant. Ejus classis plerique epibatae erant 
ex Persis et Medis ; ducesque supervenerant, Mardontes 
Bargaei, et Artayntes Artachaei filius : qui ibi subsistentes, 
Ioniam a defectione cohibebant, trecentas naves cum Ioniis 
habentesV Diodorus vero naves, quae e Samo Ioniam ob- 
servabant, plures quam 400. fuisse affirmat; ad annum 
secundum Olympiadis LXXV. 

Graecorum classis, navium 110. Leotychide rege Spar- 
tano et Xanthippo Atheniense ducibus, ^Eginam profecta 
est. Quo advenientes Ionum nuncii, oraturi Graecos ut 
ad ipsos liberandos in Ioniam navigarent, aegre exoratos 
Delon usque perduxerunt*. Idem vero Diodorus eos, in 
iEgina dies aliquot commoratus, in Delum inde cum 250. 
triremibus navigavisse scribit. 

c. Xerxes Celaenis in Phrygia regiam et arcem extrux- 
isse dicitur y . 

Mardonius Athenas adhuc desertas petiit, decimo mense 
postquam fuerant a Xerxe captae : iisque incensis, et aedi- 
liciis quae supererant dirutis, ad regionem Megarensem 
exercitum duxit ; occidentalissimum Europae terminum ; 
ad quern Persica haec processit expeditio 2 . 

dL Ad Graecorum classem in Delopermanentem venerunt 
e Samo legati, orantes, uti Graeci et ipsos et Graecos Asiae 
incolas a Persarum servitute liberarent. Leotychidcs 
Spartae rex, liabito super hoc ducum consessu cum illis de- 

' Herodot. lib. 8. cap. 126, 127. ' Ibid. cap. 129. 

Herodot. lib. 8. cap. 130. « Ibid. cap. 131, 132. 

* Xenophon. Ki'ipou ava(ia£. lib. I. 
» Herodot. lib. 9. cap. 3. 13, H. 



ANNALES 

cernit, urbes Graecorum liberandas esse : et inita cum Sa- 
miis societate, Samum applicantes, classem ad templum Ju- 
nonis locavere, sese ad praelium navale apparantes 3 . 

Persicae classis duces in Samo haerentes, audita Graeco- 
rum in se expeditione, cum se ad pugnam navalem impares 
esse viderent, Phcenissas quidem naves abire permiserunt, 
cum caeteris vero ad Mycalen Ionia? promontorium navi- 
garunt : ubi peditatus agebat, praecepto Xerxis ad tutan- 
dam Ioniam relictus, numero 60000. duce Tigrane, om- 
nium Persarum et specie et statura eminentissimo. Ibi 
juxta Cereris Eleusiniae templum subductas naves muni- 
mento circumdederunt : et saxis stipitibusque et circum 
munitiones depactis sudibus se instruxerunt b . Nihiloque 
segnius interim ex Sardibus et locis finitimis copias ter- 
restres accersiverunt : ita ut ad 100000. cogerentur. Res 
quoque alias, quas belli usus efflagitat, ut in promptu es- 
sent, providerunt ; Iones etiam ad hostem defecturos sus- 
picati c . 

Equestri pugna ad Erythras Boeotiae inter Grascos et 
Persas commissa, occubuit Persarum dux Masistius, a 
Graacis Macisius dictus, summo cum suorum luctu' 1 . 

Grasci, duce Pausania Lacedasmonio Cleombroti filio, 
ad Plateas in Boeotia Persarum copias dissiparunt. Eas 
12. myriadum, sive 120000. fuisse scribit Ctesias; 22. my- 
riadum, id est, ducentorum millium peditum et viginti mil- 
lium equitum, iEmilius Probus in Pausania ; 30. myriadum 
circiter, sive 300000. Plutarchus in Aristide. Quibus 30. 
myriadibus, et Graecos Mardonii auxiliarios addit Herodo- 
tus : quos ad quinque myriadas fuisse, ille e conjectat. Dio- 
dorus Siculus ad annum secundum Olympiadis LXXV. 
Mardonium ait, praeter eos quos aXerxe acceperat, exThra- 
cia et Macedonia et sociis urbibus supra viginti myriadas 
contraxisse, et in universo exercitu quasi 50. myriadas, 
sive 500000. numeravisse. In Graecorum castris 7300. 
tantum Ctesias nominat: quum solorum Atheniensium 

• Herodot. lib. 9. cap. 89. 91. 95. cum Diodor. Sic. lib. 1 1. 

b Herodot. lib. 9. cap. 95, 96. • Diodor. lib. 11. 

J Herodot. lib. 9. cap. 20. 22. 24. et Plutarch, in Aristide. 

e Lib. 9. cap. 31. 



VETERIS TESTAMENTI. 283 

octo in eo fuissc millia Herodotus et Plutarchus confir- 
ment : et universus Graecorum exercitus vel decern myri- 
adum sive centum millium fuerit, ut Diodorus Siculus, 
Trogus Pompeius et Orosius, vel undecim myriadum sive 
110000. ut Herodotus' tradidit. Ex his vero 1360. tan- 
turn in pugna caesos fuisse refert, in Aristide, Plutarchus : 
licet plures quam 10000. Diodorus numeret. 

Persicarum copiarum summus praefectus Mardonius, 
regis (non Xerxis, ut in Pausania innuit ^Emilius Probus, 
sed patris ipsius Darii, ut ad annum mundi 3510. supra 
est ostensum) gener, in praelio cecidit ; ab Aimnesto vel 
Arimnesto nobilii Spartano lapide percussus g . Neque 
enim audiendus Ctesias, qui eum vulneratum aufugisse, et 
quum a Xerxe ad diripiendam Apollinis asdem missus 
esset, ingruente ingenti grandine oppressum interiisse 
narrat: quanquam et ex Trogo Justinus, et ex Justino 
Orosius, victum Mardonium veluti ex naufragio cum pau- 
cis profugisse referat. 

Sublato duce, Persas caeteraque multitudo ad ligneum 
castrorum suorum murum efFugiunt: eoque demum ex- 
pugnato, plusquam decern eorum myriades, sive centena 
millia, frustra hostium implorata misericordia, trucidan- 
tur h . Unde, ex 30. eorum myriadibus, exceptis quatuor 
cum quibus Artabazus aufugit, ne tria quidem hominum 
millia caedem evaserunt'. 

Leotychides Graecorum dux ad Mycalen perveniens 
Ionibus qui in exercitu Persarum erant ad defectionem 
sollicitatis, et illorum et suorum opera memorabilem obti- 
nuit victoriam ; simul cum Mardonte classiarii et Tigrane 
pedestris exercitus duce, plus 30. Persarum millibus in- 
teremptis. Duo vero alii classiarii exercitus duces, Ar- 
tayntes et Itliramites, effugerunt : qui evaserant aliis ad 
cacumina Mycales se recipientibus k . 

Et juxta Cereris Eleusiniae templa, et eodem ejusdem 
mensis die, pugna ad Plataeas in Europa diluculo diei 

' Lib. 9. cap. 29. 

s Merodot. lib. 1. cap. C3. Plutarch, in Aristide. Pausan. lib. I. 
1 Diodor. Sic. lib. 11. ' Herodot. lib. 9. cap. 69. 

v Herodot. lib. 9. a cap. 97. ad 104. cum Diodoro, lib. II. 



284 ANNALES 

gesta est, et vesperi apud Mycalem in Asia. Tantamque 
famae velocitatem fuisse ferunt, ut per tantum spatii, tarn 
brevi horarum momento, de Plataeensi victoria rumor ad 
Graecos in Mycale pugnaturos accesserit 1 ; quanquam Dio- 
dorus rectius Leotychidem nihil turn de Plataeensi victoria 
audivisse, sed ex industria commentum hoc ad animan- 
dos suos milites, stratagematis loco, adhibuisse censuerit. 
Diem vero ilium sextum fuisse Thargelionis, secundi men- 
sis vernalis Attici, refert iElianus™ : quern melius Plutar- 
chus, Boedromionis tertii aestivi mensis, diem vel tertium, 
ut in Camillo, et libro de gloria Atheniensium, vel quar- 
tum, ut in Aristide, fuisse tradidit. Ita anno a Xerxis 
transitu secundo, pugna ad Mycalen gesta est". 

Ionia a Persis defecit ; una cum iEolensibus et In- 
sulanis p . 

Graeci, Persarum navibus etcastris ad Mycalen crematis, 
in Samum reversi, de gente Ionica (et iEolica etiam, ut 
Diodorus addit) ex Asia, in qua Persarum violentiae nimis 
videbantur futuri obnoxii, in Graeciam transferenda con- 
sultarunt. Athenienses autem veriti, ne Iones sui coloni 
ad universos Graecos jus coloniae transferrent, ut in Asia 
manerent persuaserunt : promittentes se, ut jure cog- 
nationis devinctos, ipsorum auxilio nunquam defuturos q . 

Graeci cum Samiis, Chiis, Lesbiis ac caeteris insulanis qui 
secum militabant societatis foedere initio, dataque et accepta 
fide cum jurejurando, se permansuros in societate nee ab ea 
descituros ; e Samo Hellespontum versus navigantes, pri- 
mum circa Lectum promontorium stationem habuerunt, a 
ventis intercepti. Inde solventes, Abydum tenuerunt : et 
quum pontes, quorum praecipue causa illuc ierant, credentes 
se adhuc eos intentos esse inventuros, reperissent solutos, 
Leotychides Lacedaemonius cum sociis suis Peloponne- 
siis domum rediit ; Athenienses vero et dux eorum Xan- 
thippus (cum sociis, ut addit Thucydides, ex Ionia et 
Hellesponto qui jam a rege desciverant) in Chersonesum 
trajicientes, Sestum obsidebant. Praefuit autem illi pro- 

1 Herodot. lib. 9. cap. 99. 130. cum Justino, lib. 2. cap. 14. 

m Var. histor. lib. 2. cap. 25. ° Herodot lib. 7. cap. 80. 

° Herodot. lib. 9. cap. 103. P Diodor. Sic. lib. 11. 

i Herodot. lib. 9. cap. 105. Diodor. Sic. lib. 11. ad aim. 2. Olymp. 75. 



VETERIS TESTAMENTI. 2%5 

vincias Xerxis prasfectus Artayctes Persa, homo nefarius : 
et in urbem, validissimo muro munitam, contulerunt se 
cum alii ex aliis circa oppidis, turn ex Cardia Oebazus, 
vir Persa, qui arma e pontibus illuc comportaverat r . 

Artabazus Pharnacis filius, qui cum militum quibus 
praefuit quatuor myriadibus (40000.) e pugna Plataeensi se 
subduxerat, per Phocidem, Thessaliam et Macedoniam, 
properavit ad Thraciam : ac regionem mediterraneam 
praecidens, pervenit Byzantium ; multis sociorum in itinere 
relictis, qui vel a Thracibus obtruncati, vel fame atque 
labore fuerant enecti. Ex Byzantio vero navigiis trans- 
misit in Asiam s . 

Pauci vero illi qui ad Mycales montis cacumina profu- 
gerant, Sardes se receperunt, ubi Xerxes adhuc agebat. 
In eo itinere, cum Masistes Darii Hystaspis filius Artayn- 
tem, (classiarii exercitus ducem, superius commemoratum) 
inter alia probra, muliere ignaviorem in bello illo gerendo 
se exhibuisse dixisset : stricto acinace ob id ab illo petitus, 
interponente se Xenagora Halicarnassaeo, a praesente pe- 
riculo liberatus est ; Xenagora a Xerxe, ob fratrem ser- 
vatum, totius Ciliciae praefectura donato'. 

Sardibus autem tunc agens Xerxes, uxorem fratris Ma- 
sistis, quae illic erat, deperibat: quam cum de adulterio 
frustra sollicitasset, hujus et fratris sui filiam Artayntam 
Dario filio suo despondit ; sperans hac ratione commodius 
se ilia potiturum. Contractoque matrimonio, aliisque ex 
consuetudine celebratis, domum reversus est u : parte 
exercitus ad bellum cum Grascis continuandum Sardibus 
relicta*. 

3526. Xerxes in fuga sua oraculum Didymei Apollinis 
in Branchidis (ut et alia templa Asiae omnia, praeter Ephe- 
sium) incendit. Branchidae, quod Dei sui thesauros tra- 
didissent, una abiverunt; ne sacrilegii et proditionis poenas 
dare cogerentur y . 



Herodot. lib. 9. cap. 105. 113, 114, 115. 

Herodot. lib. 9. cap. 65. 69. 76. 88. 
' Herodot. lib. 9. cap. 106. ■ Ibid. cap. 107. 

* Diodor. Sicul. ann. 2. Olymp. 75. 
» Strabo, lib. 14. cum Curtio lib. 7. cap. 5. et Solino, cap. 40. 



28G ANNALES 

Xerxem Susa profectum esse Herodotus, Ecbatana 
concessisse Diodorus significat. Ex Babylone ad Persas 
abiisse scribit Ctesias. In urbe Babylone templum Beli 
et caetera Babyloniorum loca sacra eum e Graecia rever- 
sum subvertisse, in libro septimo expeditionis Alexandri 
Arrianus author est. Beli quoque ibi sepulcrum ab eo 
fuisse eversum, apud Strabonem 2 et statuam ex auro solido 
duodecim cubitorum ex illius templo ab eo fuisse sub- 
latam, sacerdote qui earn loco dimovendam prohibuerat in- 
terempto, apud HerodotumMegimus. 

Atheniensibus Sestum obsidentibus, quum advenisset 
autumnus, et murus expugnari non posset ; de obsidione 
solvenda consultatum est. 

Verum obsessis tanta fame laborantibus, ut funibus 
lectorum elixis vescerentur ; sub noctem, cum alii Persae, 
turn Artayctes et Oebazus, a muris delapsi fugam capes- 
serunt. Postquam illuxit, Chersonitani e turribus rem 
Atheniensibus indicaverunt, portasque patefecerunt' 1 . 

Quum magnum numerum Barbarorum, qui capti Sesti 
et Byzantii fuerant, socii Cimoni Atheniensi dividendum 
commisissent : ille unam partem nuda corpora constituit, 
alteram quae illi gerebant corporibus ornamenta posuit; 
quam socii reliquissent, ea Athenienses fore contentos 
dictitans. Socii, Herophyto Samio suadente, ornamenta 
ut longe majoris pretii delegerunt; Atheniensibus capti- 
vorum reliquerunt corpora, male ad laborem comparata. 
Verum brevi post amici et propinqui eorum qui capti 
erant, ex Phrygia et Lydia venientes, singulos grandi pre- 
tio redemerunt. Unde classem quatuor menses Cimon 
aluit : insuperque non parum reipublica; ex redemptione 
illorum auri superfuit. Ibi turn Cimonis solertia admira- 
tioni ccepit esse : Athenienses autem] longe pluribus ac- 
ceptis pecuniis, socios quibus ipsi prius ridiculi visi fuerant 
deriserunt . 

Oebazum in Thraciam fuga elapsum Thraces Absinthii 
Plestoro Deo suo immolaverunt ; comitibus ejus aliter in- 

z Lib. 16. a Lib. 1. cap. 183. 

b Herodot. lib. 9. cap. 110, 117. 

c Plutarch, in Cimonc. Polyam. stratagem, lib. 1. 



VETERIS TESTAMENTI. 287 

terfectis. Artayctem cum suis ad /Egos fluenta captum 
duxerunt Sestum: et in litore in quo Xerxes trajectum 
junxerat, (vel, ut alii aiunt, in tumulo urbi Madyto immi- 
nente) depactis humi asseribus suspenderunt : filio ejus 
ante patris oculos lapidibus obruto. His actis, Athenien- 
ses in Graeciam remeaverunt, portantes turn alias pecunias, 
turn vero arma pontium, tanquam apud templa reposituri. 
Nee aliud praeterea quippiam gestura est per eum annum 11 . 
Xanthippus, praesidio urbi imposito, socios dimisit et cum 
civibus ipse Athenas rediit. Atque ita bellum Medicum, 
quod vocatur, cum per biennium durasset, hoc eventu ter- 
minatum est e . 

Bagapates eunuchus, cum septem annos sepulchro Darii 
assedisset, mortuus est f . 

Megabyzus uxorem suam Amytin, Xerxis et Amestris 
filiam, adulterii insimulat : quae idcirco acriter a patre 
reprehenditur 6 ; quum ipse interim pater in incesto adul- 
terio volutabundus totus jaceret. Ab uxore enim fratris 
sui Masistis ad eorum filiam, eandemque nurum suam, 
Artayntam amore converso ; nefaria illius consuetudine 
Susis quotidie fruebatur h . 

3527. Pausanias, Cleombroti filius, dux Graecis a La- 
cedaemone missus ut Graecas urbes barbaricis adhuc prae- 
sidiis occupatas liberaret, navibus 20. (50. habet Diodo- 
rus) e Peloponneso ductis, et sociorum Atheniensium 30. 
aliis, quae Aristidis imperio regebantur, adjunctis, in Cy- 
prum expeditionem fecit; multasque ibi civitates, quae 
a Persicis adhuc praesidiis tenebantur, servitute exemit'. 

Xerxes natalis regni sui festum celebrans, fratris sui 
Masistis uxorem petenti Amestri conjugi sua? donavit: 
quas earn mamillis, naribus, auribus, labris, lingua muti- 
latam remisit domum. Unde Masistes, confestim inito 
cum liberis consilio, ad Bactrianam provinciam, cujus ipse 
erat praeses, profecturus, eamque cum Sacis ad defecti- 

* Hcrodot. lib. 9. tap. 118, 110, 120. 

e Diodor. Sic. lib. 11. ad ann. 2. Olymp. 75. 

' Ctesias. f Idem. 

h Herodot. lib. 9. cap. 107, 108. 

' Thucidid. lib. 1. Diodor. Sicul. ad ann. Olymp. 75. 



288 ANNALES 

onem inducturus, in itinere a copiis Xerxis cum liberis et 
toto comitatu trucidatus fuit k . Bactrianam vero illam sa- 
trapiam Hystaspi filio suo Xerxes concessit 1 . 

3528. Pausanias, capto post discessum ex Cypro By- 
zantio, Persas urbem tenentes, et inter eos Xerxis quos- 
dam necessarios et propinquos ibi captos (profugisse eos 
sparso rumore) omnes regi sine aliorum sociorum consci- 
entia remisit. Haec omnia per Gongylum quendam Ere- 
triensem agebat : quem etiam cum literis ad Xerxem mi- 
sit, in quibus ipsius filiam sibi conjugem dari petiit, et 
vicissim se Spartam et reliquam Grasciam ipsi subjecturum 
esse pollicitus est. Laetus ad eum confestim rescripsit 
Xerxes per Artabazum Pharnacis filium : quem in mari- 
timam regionem idcirco misit, ut consilia sua cum eo 
commodius posset communicare Pausanias. Atque eum 
in finem Dascylitidis provinciae praefecturam illi deman- 
davit ; Megabate, qui prasfuerat, revocato. Cumque hinc 
insolentior factus Pausanias, more Persico vitam institu- 
eret, et sociis acerbe ac tyrannice imperaret: major eorum 
pars, maxime Iones et quicunque regia nuper servitute 
liberati erant, ad Atheniensium ductum se receperunt™. 

Pausanias a sociis accusatus, Byzantio a LacedaBmoniis 
Spartam revocatus est : ubi de privatis quibusdam crimi- 
nibus condemnatus, a crimine proditionis absolutus est. 
Hellesponti vero praefectura exutus, ipse privatim accepta 
trireme Hermionica, injussu Lacedaemoniorum, eo profec- 
tus est ; ut sub specie Grasci belli sua cum Xerxe consilia 
agitaret. Ab Atheniensibus vero Byzantio vi ejectus 
Spartam non rediit. Colonis autem in Troade subsistens, 
iterum ad eos delatus est ; quod et cum Barbaris consilia 
agitaret, et non optima de causa moram faceret. Quare 
secundo Spartam ab ephoris revocatus, in carcerem con- 
jicitur. Sed cum sejuri sisteret, rursum dimissus est". 

3530. Translato a Lacedsemoniis, ob odium Pausanias, 
ad Athenienses, voluntate sociorum, principatu Graeciae ; 
sub titulo ulciscendarum regionum statuerunt illi, quas 

k Herodot. lib. 9. a cap. 108. ad 112. 

1 Diodor. Sicul. ad ann. 4. Olymp. 78. 

m Thucyd. lib. 1. "Id. ibid. 



VETERIS TESTAMENT!. 289 

civitates pecunias conferre adversus Persam, quas naves, 
oporteret : Graeciae et Asia? civitatibus tributum cupide ad 
presidium salutis sua? conferentibus. Pecuniarum vero 
summa primum constituta fuit 460. (non, ut apud Diodo- 
rum legitur, 560.) talentorum ; in Delo insula, ut communi 
asrario, quotannis deponenda". 

Pausanias, proditus ab Argilio amasio suo, cui literas 
ad Xerxem ultimas Artabazo deferendas tradiderat, fame 
necatus est p . 

3531. Artabanus, natione Hyrcanus, satellitum regio- 
rum princeps, (qui apud Xerxem maximam obtinebat au- 
thoritatem, quemadmodum ejus pater Artasyras apud 
Darium obtinuerat) communicato consilio cum regis cubi- 
culario Mithridate eunucho (Spamitrem vel Aspamitrem 
appellat Ctesias) amicitiae et cognationis necessitudine sibi 
obstricto, in regis cubiculum cum septem robustissimis 
filiis ab eo introductus, Xerxem noctu jacentem in lecto 
jugulavit. Deinde profunda adhuc nocte ad Artaxerxem 
properans, a Dario, qui trium Xerxis filiorum natu erat 
maximus, quo maturius regno potiretur, patrem occisum 
fuisse finxit, (quod et yElianus q credidisse videtur :) im- 
pulitque ilium ut fratrem regiis satellitibus obtruncandum 
traderet r . 

Ita Artabani opera regno potitus est Artaxerxes'; qui 
lenitate atque animi celsitudine praecelluit ; MaKp6\up sive 
Longimanus nominatus, quod manum dexteram haberet 
altera longiorem'. Septem vero primi imperii illius menses 
in Eusebii chronico, ipsi Artabano attribuuntur : quod 
tanto tempore procuratoris, ut videtur, nomine sub Artax- 
erxe regnum ille administrasset. Etsi enim mox post Xer- 
xis et Darii filii caedem Artabanum interfectum Diodorus 
innuat : aliquantum tamen temporis intercessisse, et Ctesiae 



' Thucyd. lib. !. Diodor. lib. 11. Justin, lib. 16. cap. 3. Plutarch, et 
jEmil. Prob. in vita Aristidis. 

P Thucyd. lib. 1. Diodor. lib. 11. JEmW. Prob. in Pausania. 
1 Lib. 13. cap. 3. 

' Ctesias. Diodor. Sic. Justin, lib. 3. cap. 1. 

' Ctes. ' Plutarch, initio Artaxerxis sui. 

VOL. VIII. U 



290 ANNALES 

et Justini pleniores hujus historiae narrationes atis in- 
dicant. 

Themistocles Atheniensis, ut consiliorum Pausaniaa de 
prodenda Persis Grascia ad necem quassitus, et ob id e 
Graecia fugere coactus, Pydnae, in Thermaico Macedoniae 
sinu, navem onerariam in Ioniam iter facientem conscendit : 
quae tempestate in Atheniensium exercitum Naxum obsi- 
dentem delata est. Nauclero igitur pecuniarum pollicita- 
tione Themistocli conciliato, nocte ac die supra exercitum 
in salo ad anchoras navis constitit ; indeque Ephesum 
salva appulit'. Plutarchus refert, Themistoclem Cumam 
delatum, multos sensisse rei maritimaa praefectos insidias 
ad se capiendum tendere, prascipue Ergotelem et Theodo- 
rum, quod prasmium rex in caput ejus ducenta talenta pro- 
nunciasset: ideoque iEgas iEolicum oppidulum confu- 
gisse, ibique paucos dies apud Nicogenem delituisse ; qui 
^Eolum erat locupletissimus, et principibus qui circa re- 
gem erant familiaris. Lysitbeiden hunc Diodorus no- 
minat ; tantarumque opum fuisse addit, ut omnem in tran- 
situ Xerxis exercitum convivio exceptum laute tractaverit. 
Hospitis vero hujus opera, Themistoclem, in curru undique 
obtecto, (ut pellices regis et magnatum vehendi apud 
Persas mos erat) tutum in Persiam iter habuisse, uterque 
narrat : licet cum Persa quodam ex maritima regione eum 
ascendisse tantum dicat Thucydides. Ex Epheso vero 
Sardes trium dierum, ex Sardibus Susa trium mensium iter 
esse, ostendit Herodotus". 

Artabanus vitas Artaxerxis insidias struens, consilium 
suum cum Megabyzo (qui jam ob suspectam adulterii uxo- 
rem suam Amytin, Artaxerxis sororem, mcerore affectus 
erat) communicat : fidemque mutuo datam jurejurando fir- 
mant. Sed re tota Megabyzi indicio prodita, Artabanus ea 
morte qua Artaxerxes erat afficiendus afficitur : atque adeo 
quaecunque in Xerxem Dariumque perpetrata fuerant pa- 
tefiunt. Aspamitres quoque (vel Spamitres eunuchus) qui 
caedis Xerxis ac Darii conscius fuerat, acerbissimo genere 



• Thucyd. lib. 1. JEmW. Prol). in Themistocle. Polyaen. stratagem, lib. 1. 
■ Lib. 5. cap. 50. 53, 54. 



VETERIS TESTAMENTI 291 

mortis, adhibitis videlicet per scapham tormentis (quae a 
Plutarcho in Artaxerxis vita describuntur) plectitur*. 
Pro Megabyzo Justinus Bacabasum, in societatem consilii 
assumptum hie nominat : et modum casdis Artabani ita 
enarrat : " Artaxerxes, verens Artabani numerum filio- 
rum, in posterum diem paratum esse armatum exercitum 
jubet, recogniturus et numerum militum, et in armis in- 
dustriam singulorum. Itaque cum inter caeteros ipse Ar- 
tabanus armatus assisteret, rex simulat se breviorem lori- 
cam habere : jubet Artabanum secum commutare : exuen- 
tem se, ac nudatum, gladio trajecit." Ex quo loricae 
modulo obiter notandum, Artaxerxem, non modo adoles- 
centem sed etiam puerum admodum a Justino dictum, ita 
adulta tumfuisse aetate, ut deinde septimo imperii annofili- 
orum pater esse potuerit : quod Scriptura sacra confirmat y . 
Post Artabani mortem, eorum qui cum illo conjurarunt, 
et Persarum aliorum pugna oritur; in qua cadunt tres 
Artabani filii, et graviter Megabyzus vulneratur. Quern 
casum Artaxerxes, ej usque sorores Amytis, Megabyzi 
uxor, et Rhodogune, ac mater Amestris ingenti luctu pro- 
secuti sunt : atque adeo vix tandem haec Apollonidis me- 
dici Coi opera, summam adhibentis diligentiam, mortis 
periculo liberatur. Desciscunt ab Artaxerxe Bactra, ali- 
usque item praefectus Artabanus : et aequo marte pugnatur. 
Ita Ctesias : cujus illud, k<u 6 aaTQ<nrr\q aXAoe ' Aprcnravoc 
vel 'Ap7-a/3avoc, ambigue scriptum est. Vel enim quod ex 
Henrici Stephani interpretatione a nobis hie est positum 
significare potest; alium a Bactrianorum satrapa fuisse 
praefectum Artabanum hunc : vel Bactrianum satrapam 
fuisse ipsum Artabanum, sed alium ab Artabano illo, cujus 
mortis proxime facta fuerat mentio. Si posterior admit- 
tatur sensus, ad posteriora tempora referenda fuerit haec 
de Bactrorum defectione historia : si prior, ad prassentia. 
Hac enim tempestate Hystaspem Xerxis filium Bactriano- 
rum satrapiam administrasse, ex Diodoro Siculo ; eumque 
medium inter Darium et Artaxerxem fuisse genitum, ex 
Ctesia didicimus. Et quum juniorem fratrem in imperio 

* Ctesias. J Ezra cap. 7. ver. 23. 

u2 



292 ANNALES 

sibi praelatum ille cerneret; ut Bactrianorum et aliorum 
socioruin auxiliares copias ad suum jus recuperandum ille 
cogeret, rationi nemini videbitur non esse consentaneum. 

Olympiadis LXXVI. anno quarto (eodem de quo nunc 
agimus) Theuiistoclem in Persas fugisse, in chronico suo 
notat Eusebius : traditioni Thucydidis satis convenienter, 
qui inter Naxiorum obsidionem et nobilem illam Cimonis 
de Persis ad Eurymedontem partam victoriam Themisto- 
clis ad Artaxerxem adventum statuit; siinulque ipsius 
Artaxerxis imperii initium intra eosdem terminos collocat. 
Ait enim Themistoclem literas turn dedisse ad Artaxerxem 
vihxrri fiamXivovra, nuper regnare incipientem ; quibus et 
amicitiam illius expetierit, et operam suam adversus Grae- 
cos obtulerit. Unde verum initium imperii Artaxerxis 
eruitur; eo quod vulgo est receptum toto fere novennio 
anterius. Plutarchus refert ex Phania, Themistoclem ab 
Artabano chiliarcho ad regem introductum fuisse ; et ex 
Eratosthene, chiliarchi gratiam pellicis ipsius opera, quae 
mulier erat Eretrica, obtinuisse. Sed quis Artabanus ille 
fuerit, non explicat : utrum is qui imperium affectans ab 
Artaxerxe est occisus, an alter ille ejusdem nominis sa- 
trapa ex Ctesia jam commemoratus, an vero Artabanus, 
cui regni tutelam a Xerxe in Europam transituro commis- 
sam fuisse ante septennium annotavimus. Si enim primus 
ille accipiendus, intra septem primos Artaxerxis menses 
Themistoclis adventus, juxta Eusebianas rationes, esset 
includendus : si vero alius, ad aliquam aliam anni primi 
imperii ipsius partem ille referri posset; quod etiam Thu- 
cydidis loco, de Artaxerxis regno nuper incepto, abunde 
satisfecerit. Chiliarchi vero, qui secundum gradum im- 
perii tenebat, munus fuisse, admittendos ad regem intro- 
duces ; ex iEmilio Probo in Conone, et iEliano 2 notum est. 

Themistocli a rege humaniter accepto novum a Mandane 
Darii Hystaspidis filia creatum fuisse dicitur periculum. 
Haec liberis suis in pugna Salaminia orbata, rege primum 
frustra sollicitato, optimos quosque Persarum multis pre- 



1 Lib. 1. var. histor. cap. 21. 



VETER1S TESTAMENTI. 293 

cibus ambit, et multitudinem tandem ad irrogandum 
Themistocli supplicium concitat. Inde, concursu in regiam 
facto, rex sententiae senatus se rem totam permissurum 
promittit : et tempore sat longo ad praeparationem judicii 
concesso, Themistoclem a praesente discrimine liberat 3 . 

3532. Secunda inter Persas et Bactrianos commissa 
pugna, quum in Bactrianorum faciem ventus spiraret, vin- 
cit Artaxerxes, et in ejus ditionem universa Bactria con- 
cedit b . 

Themistocles, cum per anni spatium linguam Persicam, 
quantum fieri poterat, predidicisset, (" unum intra annum 
optime locutum esse Persice, constare" dicit Quintilianus ) 
et instituta moresque regionis percepisset: non solum ob- 
jecta crimina diluit, sed etiam tantam apud regem gratiam 
consecutus est, quantam non alius unquam Grascorum. 
Adhibuit enim eum etiam venationibus et domesticis oblec- 
tationibus : ita ut ad matrem quoque regis Amestrin ad- 
mitteretur, eaque uteretur familiariter. Uxorem quoque 
Persicam ei dedit, nobilitate, forma et morum honestate 
praeditam : servorum praeterea numerum ad ministeria, et 
poculorum omnis generis copiam, caeteraque ad usus quo- 
tidianos, imo ad voluptates etiam et delicias accommoda, 
largitus est d . 

Quum Demaratus Lacedaemonius (qui cum Xerxe e 
Graecia reversus est) magna in offensa apud regem fuisset ; 
quod ut more regum, directam capite tiaram gestans, 
curru vectus Sardes intraret, stulte postulasset: Themis- 
tocle intercedente, reconciliatus illi est e . 

Magnesias provinciae prasfectus Themistocles, in mino- 
rem Asiam rediit f . Insidias in itinere ab Epixye Persa 
superioris Phrygia? satrapa et Pisidis ipsi positas, monente 
Dindymena Deorum matre (ut ipse per meridiem dormiens 
somniavit) effugit : cui idcirco Magnesiae templum condi- 
dit, ejusque fdiam suam Mnesiptolemam creavit sacerdo- 



1 Diodor. Sic. lib. 11. b Ctesias. 

c Lib. 2. cap. 2. 

* Thucyd. lib. I. Diodor. Sic. lib. 11. Plutarch, in Themistoclc. 

• Plutarch, in Themist cum Seneca, lib. 6. de Bencfic. cap. 31. 
'Thucyd. lib. 1. 






294 ANNALES 

tem g ; vel uxorem suam, ut alii volunt h . Ut splendidius 
vero Themistocles in Asia viveret, donavit illi rex Magne- 
siam ad Maeandrum, quinquaginta quotannis talenta pen- 
dentem, ad panes ipsi suggerendos ; Lampsacum ad Hel- 
lespontum, unde vinum sumeret: et Myuntem juxta Mae- 
andri ostia positam, ex qua obsonium haberet. Duas 
adjiciunt ex Troade alias Neanthes Cyzicenus, Phanias et 
Athenaeus', Percoten et Palasscepsin, ad ^strata et vesti- 
menta suppeditanda k . 

3533. Cimon, Miltiadis (quo duce apud Marathonem 
pugnatum est) Alius, Graecorum contra Persas dux ab 
Atbeniensibus constitutus, cum 200. triremium classe e 
Pirseeo egreditur. Postea Ionum et quotquot erant soci- 
orum navibus adscitis, trecentarum numerum explevit. 
Cum tota igitur classe Cariam petit : ubi quicquid mariti- 
marum erat urbium, a Graecis illuc deductarum, a Persis 
subito defecit ; caeteras ab indigenis possessas, et praesidiis 
adhuc Persicis obnoxias, vi summa Cimon oppugnavit. 
Subactis urbibus Cariae, qusecunque in Lycia erant eodem 
victorias cursu in fidem recepit. Cumque subinde illis, qui 
ad societatem Atheniensium se adjunxerant, naves impe- 
raret ; factum est, ut magno classis numero augeretur 1 . 

Persae copias terrestres ex gentibus suis conscribebant : 
nauticarum vero e Phoenicia, Cypro et Cilicia, delectus 
agebant. Summus Persici exercitus imperator erat Ti- 
thraustes, Xerxis filius nothus m . Eum classi regiae prae- 
fuisse tradit Ephorus, terrestribus vero copiis Pherenda- 
tem. Sed Callisthenes Ariomandis Gobryas filii summum 
in exercitu imperium fuisse scribit". 

3534. Post subactos ab Atheniensibus Naxios, ut in 
libro primo docet Thucydides, Athenienses sociique 
Cimone duce, eadem die Persas et navali praslio juxta 
litus Cypri et terrestri ad Eurymedontem fluvium in ora 
Pamphyliae profligaverunt : Olympiadis LXXVII. anno 

« Plutarch, in Themist. h Apud Strabonem, lib. 1 4. 

* Lib. 1. cap. 22. 

k Thucyd.lib. 1. Diodor. lib. 11. Plutarch, et JEnal. Prob. in Themistocle. 

' Diodor. lib. 11. «■ Id. ibid. 

" Plutarch, in Cimone. 



VETERIS TESTAMENT'. 29.5 

tertio, ut in libro undecimo narrat Diodorus Srculus ; qui 
tamen (ut in fine libri secundi Justinus) Xerxem adhuc 
regnavisse sensit; contra mentem Thucydidis, qui rei 
gestae tempore proximus fuit. Rectius Eusebius ad an- 
num Artaxerxis quartum victoriam banc retulit : hanc ad 
eum notationem apponens : " Cimon juxta Eurymedontem 
Persas navali pedestrique certamine superat : et Medicum 
bellum conquiescit." Ab Artaxerxis enim initio, juxta 
Thucydidis rationes a nobis constituto, quartus illius an- 
nus in tertium Olympiadis LXXVII. a Diodoro hie posi- 
tum, incidit: licet Eusebio, primum illius annum cum 
primo Olympiadis LXXIX. vitiose comparante, quartus 
illius in quartum ejusdem Olympiadis necessario conji- 
ciendus fuerit. Sed totam rei gestae seriem ex Diodoro et 
Plutarcho, prasstat hie repetere. 

Quum audiisset Cimon regios duces cum magno exer- 
citu et ingenti classe circa Pamphyliam stativa habere; 
quo iis mare, quod inter insulas Chelidonias est, redderet 
inaccessum, a Cnido et Triopio cum 200. triremibus pro- 
vectus, ad Phaselitarum (qui Graeci erant) urbem decurrit : 
et quia classem ipsius non recipiebant, neque desciscere 
volebant a rege, agrum eorum ussit et muros oppugnavit. 
Sed Chiis qui simul cum eo navigabant intercedentibus, 
pax inter eos conciliata est; ea lege, ut talenta decern 
numerarent, Cimonem sequerentur, unaque arma ferrent 
in barbaros . 

Inde Cimon, exploratum habens Persarum classem juxta 
Cyprum versari, directo illuc cursu cum 250. navibus ad- 
versus 340. progreditur p . Persarum naves 350. fuisse 
scribit Ephorus, 600. Phanodemus. Verum nihil hi pro 
tanta classe ediderunt memorabile : sed qui terra? proximi 
erant, relictis navibus, ad exercitum pedestrem, qui erat 
in propinquo instructus, refugere ; caeteri oppressi una 
cum navibus periere. Athenienses vero ducentas naves 
captivas abduxere q . Thucydides triremes Phoenicum ce- 
pisse eos ait, et demersisse omnes numero ad ducentas. 



° Plutarch, in Cimonc. P Diodor. lib. 11. 

i Plutarch, in Cimonc. 



296 ANNALES 

iEmilius Probus in Cimone, eum " Cypriorum et Phoe- 
nician ducentarum navium classem devictam cepisse" scri- 
bit. Diodorus Athenienses, multis hostium navibus ex- 
tinctis, plures quam centum cum ipsis classiariis in potes- 
tatem suam redegisse ; reliquas vero, a militibus fuga ad 
Cyprum dilapsis desertas, vacuas in eorum manus venisse 
narrat. Quas militibus refertas naves ex Phoenicum 
classe fuisse, versus illi donario quod a populo Athe- 
niensi Deo est oblatum inscripti, (apud eundem Dio- 
dorum et Aristidem in oratione Platonica secunda) in- 
dicant : 

O'ice yap tv yaiy r Mr/o\>vc ttoWovq ok'ioavTiQ, 

Qolvikuv tKarbv vavQ t\ov tv irikdytt 
'Avcpwv irXjjdovffag. ■ 

Namque hi per terram Medorum examine fuso, 

Centum Phoenicum rostra tulere mari 
Plena viris. • 

Plutarchus quoque in commentariolo de gloria Athenien- 
sium, Cimonem ab Eurymedonte centum triremes Phce- 
nissas tulisse, memorat. Diodorus vero, non modo tri- 
remes plures quam centum, sed etiam ipsas 340. (id est, 
integram Persarum classem) et supra 20. virorum millia, 
eum cepisse affirmat. 

Navali victoria non contentus Cimon, continuo totam 
classem ad exercitum pedestrem Persarum appulit, ad 
Eurymedontem fluvium in Pamphylia turn stativa haben- 
tem. In naves autem barbaricas quas ceperat suos milites 
imposuit, tiaris et caetero ornatu Persico amictos. Unde 
illi, suas triremes esse existimantes, eas ut arnicas recepe- 
runt. Cimon igitur nocte jam oborta, quae illunis erat 
densissimisque tenebris involuta, milites suos exposuit : 
qui in hostium castra irrumpentes, omnes qui occurrebant 
occiderunt, et alterum barbarorum ducem Pherendatem, 
regis fratris filium, in tabernaculo oppressum trucidarunt ; 
omnesque tandem, non opinata irruptione consternatos, 



' Diodor. Kixpv 



VETERIS TESTAMENTI. 297 

terga dare coegerunt 5 . Hujus etiam stratagematis me- 
minit Polyaenus, libro primo, (qui, pro Pamphilia, ad Cy- 
prum milites suos Cimonem eduxisse male tradidit) et 
Julium Frontinum, libra quarto extremo: apud quem 
Cononis, pro Cimonis, nomen perperam legitur. 

Cimon naves Phcenissas 80. qua? prselio non interfuerant 
nee adhuc rem gestam certo intellexerant, ad Hydrum 
stantes cepit'. 

3535. Cimon, cum quatuor triremibus Athenis solvens, 
13. Persarum naves in Chersoneso Thraciae cepit; ejectis- 
que Persis et Thracibus domitis, totam Chersonesum in 
ditionem Atheniensium redegit : effecitque ut in Asia, ab 
Ionia usque ad Pamphyliam, nusquam Persica arma ap- 
parerent". Indeque factum, ut Pericles (qui hoc anno 
principatum apud Athenienses obtinere coepit) cum 50. 
navibus et Ephialtes cum 30. Chelidonias insulas, in Pam- 
phylio mari, supervectus, nihil classis barbaricae viderit ; 
(ut ex Callisthene Plutarchus ibidem retulit :) et Persas 
nee longis navibus intra Phaselidem navigare ausos fuisse, 
nee intra Halym fluvium pedestres copias ducere, in Areo- 
pagitico de Panathenaico dixerit Isocrates. Eos tamen, 
augescentem Atheniensium potentiam veritos, triremibus 
ampliori numero construendis operam dedisse, Diodorus 
scribit. 

3537. b. Ezra sacerdos, scriba (sive legis-peritus) 
promptus in lege Mosis, ab Artaxerxe rege et septem 
consiliariis ejus ad rempublicam Judaicam constituendam 
et ecclesiam reformandam Hierosolymam missus, amplis- 
simum diploma obtinuit : quo, Judaeis in patriam rede- 
undi iterum fit potestas, eoque aurum omne et argentum 
deferendi, tarn quod rex cum suis, quam quod ipsi Judaei 
Deo ofFerre vellent ; instrumenta in ministerium domus 
Dei donantur, et quicquid praeterea esset necessarium e 
fisco regio suppeditandum quaestoribus trans flumen prae- 
scribitur: templi quoque ministris omnibus immunitas a 



' Diodor. lib. 11. cap. 61. ' Plutarch, in Ciraone. 

" Plutarch, in Cinione. 



298 



ANNALES 



tributis, totique populo avrovofxia et suarum legum exer- 
cendarum jus conceditur x . 

c. Anno Artaxerxis septimo, mensis primi die primo, 
Ezra cum magna Judaeorum multitudine e Babylonia pro- 
fectus est y . 

Ezra et itineris socii ad flumen Ahavae triduo in tento- 
riis manserunt; dum Levitae, qui deerant, congregaren- 
tur. Omnibus congregatis indixit Ezra jejunium et 
preces, ad propitiandum numen pro itinere prospero : 
omnisque auri et argenti Deo dicati curam duode- 
cim delectis sacerdotibus totidemque Levitis commisit*. 

d. Mensis primi die duodecimo, a flumine Ahavae pro- 
fecti, mensis quinti die primo, Artaxerxis anno septimo, 
Hierosolymam pervenerunt; ibique triduo quieti conse- 
derunt\ 

Mensis quinti die quarto appensum est aurum et argen- 
tum, et cum instrumentis sacris in domo Dei repositum. 
Sacrificia quoque a reducibus Deo sunt oblata: iisque 
peractis, edicta regis tradita sunt satrapis et principibus 
trans flumen ; qui et populum et domum Dei favore pro- 
secuti sunt b . 

3538. a. Ezra de affinitate Israelitarum cum exteris 
certior factus, luget, jejunat, et Dei iram sedulo pro om- 
nibus publice deprecatur . Magna quoque quae ad eum 
confluxerat populi multitudine in fletus soluta, Sheca- 
nias author fuit Ezras, ut populus voto se obligaret Deo, 
ad alienigenas uxores una cum ipsarum liberis dimittendas. 
Quod et factum est d . 

Omnibus reducibus deportationis denunciatum est, ut 
intra triduum sisterent se Hierosolymis ; gravi poena ab- 
sentibus proposita. Unde convenientibus in templi atrio 
hominibus omnibus Judae et Benjaminis mensis noni die 
vigesimo et trementibus turn propter hanc rem turn ob 

• Ezr. cap. 7. ver. 11 — 26. 

v Ezr. cap. 7. ver. 6, 7. 9. cap. 8. ver. 1 — 14. 

* Ezr. cap. 8. ver. 15—30. 

a Ezr. cap. 7. ver. 8, 9. et cap. 8. ver. 31, 32. 

b Ezr. cap. 8. ver. 33— 30. c Ibid. cap. 0. 

•' Cap. 10. ver. I. 






VETERIS TESTAMENTI. 299 

pluvias, edixit Ezra, ut separarent se ab uxoribus alienige- 
nis. Quibus consentientibus, et ut judices expediendo 
negotio constituerentur rogantibus : ex sacerdotum ordine 
duo cognitioni huic praefecti fuerunt ; Levitis, qui eos 
adjuvarent, duobus etiam adjunctis e . 

b. Quasstio liujus rei, a mensis decimi die primo, usque 
ad diem primum mensis primi, est habita ; atque ita tri- 
mestri spatio totum negotium uxorum alienigenarum est 
absolutum f . 

d. Themistocles Magnesia? morbo extinctus est ; aut, 
ut alii volunt, venenum sua sponte ipse sumpsit, cum se 
quae regi de Graecia opprimenda pollicitus esset, praestare 
posse desperaret 8 . Viginti post excessum Coriolani annis 
eum mortem sibi conscivisse, in Laelio suo Cicero signi- 
ficat: qui, juxta Dionysii Halycarnassei rationes, cum 
initio anni tertii Olympiadis LXXVIII. terminantur ; ad 
quern in Eusebiano chronico annotatum legitur: " The- 
mistocles hausto tauri sanguine moritur," quod plenius et 
elegantius a Valerio Maximo h ita habetur expressum : 
" Themistocles, quem virtus sua victorem, injuria patriae 
imperatorem Persarum fecerat ; ut se ab ea oppugnanda 
abstineret, instituto sacrificio, exceptum patera tauri san- 
guinem hausit : et ante ipsam aram, quasi quaedam pietatis 
clara victima, concidit. Quo quidem tam memorabili ejus 
excessu, ne Graecise altero Themistocle opus esset, effec- 
tum est :" de quo tamen mortis genere sic contra disse- 
rentem Cicero in Bruto inducit Atticum : " Ut enim tu 
nunc de Coriolano, sic Clitarchus, sic Stratocles, de The- 
mistocle finxit. Nam quem Thucydides, qui et Atheni- 
ensis erat, et summo loco natus, summusque vir, et paulo 
astate posterior, tantum mortuum scripsit, et in Attica 
clam humatum, addidit fuisse suspicionem veneno sibi 
conscivisse mortem : hunc isti aiunt, cum taurum immo- 
lavisset, excepisse sanguinem patera, et eo epoto mortuum 
concidisse :" quanquam ante scriptam a Thucydide histo- 
riam, ipsi Athenienses ab Aristophane in Equitibus (quam 
die comoediam anno septimo belli Peloponnesiaci Athenis 

« Ezr. cap. 10. ver. 7—15. ' Ibid. ver. 16, 17. 

* Thucyd. lib. 1. >> Lib. 5. cap. G. 



300 ANNALES 

Stratocle archonte docuit) poto sanguine taurino mortuum 
fuisse Themistoclem audiverint. 
3540. Jubilaeus vigesimus. 

3544. Inaros Psammetichi filius, rex Libyae, (non Ly- 
dius, ut apud Clesiam legitur) a Marea urbe super Pha- 
rum sita egressus, majorem /Egypti partem a rege Artax- 
erxe abalienavit : et princeps ab eis creatus, Athenienses, 
qui turn forte in Cypro 200. partim suis, partim sociorum 
navibus bellum gerebant, accersiit'. 

Artaxerxes audita /Egyptiorum defectione, confestim ex 
omnibus regni praefecturis militum delectus egit, classem- 
que adornavit ; nullius apparatus curam praetermittens k . 

Ipsemet Artaxerxes exercitum in iEgyptum educere 
cogitat : sed, non ita consulentibus amicis, Achaemenidem 
fratrem cum 400. millibus peditum et 80. navibus misit 1 . 
Diodorus /Egyptiaci belli ducem Acbaemenem constituisse 
eum narrat, Darii filium magnumque siram patruum ; tra- 
ditis ei plusquam 300. equitum peditumque millibus : 
Acbaemenem intelligens Darii Histaspidae et Atossae fili- 
um ; cui antea Xerxes iEgyptum a se subactam guber- 
nandam tradiderat m . 

3545. Achaemenes sive Achaemenides in iEgyptum pro- 
fectus, prope Nilum castra posuit ; et refectis ab itineris 
labore militibus, ad pugnam sese comparavit. /Egyptii 
vero copiis ex Libya et /Egypto accitis, subsidia Atheni- 
ensium expectabant". 

Athenienses e mari adverso Nilo subvecti, flumine po- 
tiuntur . Inaros cum Charitimide, qui 40. navium Athenis 
missarum navarchus erat, mari victor evadit. Ex 50. 
Persarum navibus, 20. cum ipsis hominibus captae, 30. 
submersae sunt p . Diodorus vero totam Cypriam Athe- 
niensium classem, quae 200. navium fuit, in /Egyptum 
adductam fuisse narrat ; non 40. tantum naves, ut Ctesias. 



' Thucyd. lib. 1. 

k Diodor. Sic. ad ann. 2. Olymp. 79. biennii irpoxpovur^v accuratiorem 
ThucydiiEEe nanationis seriem antevertens. 
1 Ctesias. m Hcrodot. lib. 7. cap. 7. et 97. 

■ Diodor. Sic. lib. 11. cap. 74. • Thucyd. lib. 1. 

i' Ctesias. 



VETERIS TESTAMENT'. 301 

Inaros cum ^Egyptiis et Atheniensibus, terrestrem pug- 
nam adversus Persas init. Et ad tempus quidem Persae 
multitudine sua praepollebant. At cum strenue in illos 
Athenienses inferrentur, et adversum sibi cornu pellerent; 
plurimis in acie trucidatis, reliqua etiam Barbarorum mul- 
titudo fugam arripit. Magna turn strages inter fugiendum 
editur q . Ex 400. quae duxerat Achaemenides millibus, 
100. hominum millia una cum ipso cassa sunt. Ille enim, 
vulnere ab Inaro accepto, interiit ; ejusque cadaver ad 
Artaxerxem missum est r . Achaemenis filii Darii et Persa- 
rum cum eo in Papremi ab Inaro Libye Psammetichi filio 
interemptorum, meminit Herodotus s . 

Athenienses Persas fugientes insecuti, duabus Memphi- 
dis partibus potiti sunt ; et tertiam, Album murum dictam, 
in quam Persaa et Medi confugerant, oppugnarunt'. 

3546. Artaxerxes rex, suorum clade intellecta, Mega- 
bazum Persam cum multis pecuniis Lacedaemonem mittit ; 
ut Peloponnesios ad bellum Atheniensibus inferendum 
sollicitaret : reversuros hoc pacto ex iEgypto, ad succur- 
rendum patria;, Athenienses victores ratus. At Lacedae- 
monii neque pecunias accipiunt, neque alias postulatis 
Persarum aures praebent. Nihil igitur succedente, pecu- 
niis etiam frustra effusis, Megabazum cum reliqua pecunia 
rex evocat : et Megabyzum Zopyri novam in ^Egyptios 
expeditionemparare jubet u . Megabyzum videlicet, quern 
in Xerxis exercitu imperatoris munere functum fuisse He- 
rodotus 1 , et Xerxis filiam Amytin uxorem duxisse refert 
Ctesias : Zopyri illius filium, qui Babylonem Dario Hy- 
staspidae recuperavit ; ut in ipso libri tertii fine idem con- 
firmat Herodotus. 

3547. Artabazus et Megabyzus, ad bellum iEgyptia- 
cum imperatores designati, ex patria equestres et pedes- 
tres copias, ultra 300. hominum millia educunt y . Sed 200. 
tantum millia habet Ctesias. 



1 Diodor. lib. 1 1 . cap. 74. r Ctesiaa. 

" Lib. 3. cap. 12. et lib. 7. cap. 7. 

• Thucyd. Diodor. u Ibid. 

■ Lib. 7. cap. 82. i Diodor. lib. 1 1. cap. 75. 



302 ANNALES 

Ubi in Ciliciam et Phceniciam ventum est, ab itineris 
molestia exercitum duces recreant: atque Cyprios, Phce- 
nices et Cilices classem instruere jubent. Trecentis ergo 
triremibus aedificatis classiarios imponunt fortissimos, ar- 
mis telisque et cunctis rebus ad certamen navale idoneis 
instructed ; quibus Oriscus praefuit\ 

In hoc belli apparatu, dum assidue milites exercent, et 
ad rei militaris industriam et artes unumquemque adsue- 
faciunt; totum prope annum consumunt. Athenienses 
interea obsidionem illorum, qui in album murum refuge- 
rant, urgent. Sed cum Persae fortiter se tutarentur, nee 
capi locus ille posset ; obsidio per totum hunc annum con- 
tinuatur b . 

3548. Persarum in Asia duces, cum terrestri exercitu 
per Syriam et Phceniciam iter fecerunt ; praeternavigante 
ad latus 300. navium classe in Cilicia comparata : et Mem- 
phim tandem pervenerunt c ; ubi 200000. illis quos secum 
adduxerant, adjunxerunt se 300000. quos in jEgypto reli- 
querat Achaemenides. Ab his cum iEgyptiis eorumque 
sociis acriter pugnatum est : utrinque multis, sed pluribus 
ex iEgyptiis, cadentibus. Tandem Megabyzus Inarum in 
femore vulnerat, fugatque : et Persae victores evadunt. 
Inarus vero fugiens, ad munitissimam Bybli urbem, in 
ProsopitidenNili insula positam, se recepit; etcum eo Grae- 
ci, et quicunque in praelio et cum Charitimide caesi non fue- 
rant. iEgyptus, praeter Byblum, partes Megabyzi sequitur d . 

Megabyzus iEgyptios et Graecos, acie devictos, Mem- 
phide ejectos, et in Prosopitidem insulam compulsos, an- 
num et sex menses ibi obsedit". 

3550. a. Anno Artaxerxis vigesimo mense nono, Cislevo, 
Nehemias Susae (ubi reges Persarum hyemare solitos, 
libro duodecimo Deipnosophistwn Athenaeus confirmat) ac- 
cepto nuncio de adversis rebus in Judaea (quod " murus 
Hierosolymae dissipatus esset, et portae combustae igne") 



• Diodor. lib. 11. cap. 75. * Ctesias. 

b Diodor. lib. 11. cap. 75. c Diodor. lib. 11. cap. 77. 

* Ctesias. • Thucyd. lib. 1. 



VETERIS TESTAMENT'. 308 

luget, et adhibito jejunio Deum orat, ut populo ignoscat 
et regem sibi propitium reddat f . 

c. Anno eodem vigesimo, mense Nisane, quum tempus 
advenisset ut suo ordine in aula Nehemias regi (cui erat a 
poculis) ministraret ; ille, tristitiae suae causa Artaxerxi et 
conjugi assidenti (quam Ctesiaa Damaspiam fuisse puta- 
mus) exposita, una cum praefectura Judaeas, aedificandae 
Hierosolymae potestatem obtinet g . Indeque septimana- 
rum Danielis arcessitur initium' 1 . 

Nehemias Uteris et comitatu a rege instructus, Sanbal- 
lato Horonita Moabitidis et Tobia Ammonitidis Toparcha 
fremente, Hierosolymam pervenit, opus aggreditur, et 
inimicis illis cceptum irridentibus responded. 

Persarum duces in iEgypto, fluvii qui Prosopitidem 
insulam cingebat alveo exsiccato, et aqua per fossas 
alio aversa, naves Atheniensium qua? ibi stationem ha- 
bebant in arido statuerunt, et insula? majorem partem 
continentem reddiderunt. Quamprimum ergo classis in 
sicca terra subsedit, iEgyptii timore perculsi, postha- 
bitis Atheniensibus, cum Persis in gratiam redierunt. 
Athenienses vero a sociis destituti, ubi naves deinceps ad 
usum incommodas viderunt, subjecto igne omnes concre- 
marunt : ne in hostium potestatem venirent. Persae inde 
transgressi, insulam terrestri prselio ceperunt : sed Grae- 
corum egregia audacia conspecta, et praeteritis suorum 
cladibus aestimatis, cum illis, quorum erant sex millia et 
amplius, data fide sunt pacti, ut absque periculo incolumes 
.^Egypto excederent, et domum quum liberet redirent k . 

Hoc modo res Graecorum in iEgypto, cum in sextum 
annum extraxissent bellum, eversae sunt : et in potestatem 
Artaxerxis tota jEgyptus rediit, praeter Amyrtaeum, regem 
eorum qui in paludibus degunt. Hunc enim, et propter 
magnitudinem paludis, et quia gens ilia bellicosissima est 
iEgyptiorum, expugnare non potuerunt 1 . 

d. Eliashibus, filius Joiakimi, filii Jesu sive Jehoshuae, 



1 Nehem. cap. 1. ver. 1— H. * Ibid. cap. 2. ver. 1 — 6. 

h Dan. cap. 9. ver. 24, 25. ' Nehem. cap. 2. ver. 7 — 20. 

k Thucyd. Diodor. Ctesias. ' Thucyd. lib. 1. 



304 ANNALES 

summus sacerdos, et reliqui Judaei suo ordine, moenibus 
Hierosolymitanis construendis strenue incumbunt 1 a mensis 
quinti Ab die quarto incipientes; ut ex Nehemias cap. VI. 
ver. 15. colligitur. 

Sanballatus et Tobias, una cum Samaritis et aliis hosti- 
bus vicinis, cceptam urbis instaurationem primum ludifi- 
cantur : deinde, quum dimidiam muri partem extructam 
esse intelligunt, conspirant et in aedificatores insidias 
moliuntur. Quibus auditis, Nehemias Deum precatus 
disciplinam militarem instituit, et inimicorum conatus 
eludit m . 

Nehemias expostulantem populum, servitutis, aeris alieni, 
et bonorum oppignerationis onere liberari curat : et ipse 
exemplo suo praeiens de suo remittit, populum publicis 
oneribus sublevat, et sua cum ipsis communicat". 

Nehemias non solum a Sanballato et aliis vicinis hosti- 
bus insidiis appetitur, sed etiam a pseudoprophetis et 
falsis fratribus objecta impedimenta sustinet. Quibus 
omnibus superatis, 52. dierum spatio murus tandem per- 
fectus est, mensis sexti, Elulis, die 25. adversariis turn 
exteris turn domesticis frustra sese opponentibus . 

Muri dedicatio, maxima cum celebritate et la;titia, pe- 
ragitur p . 

Nehemias officia domus dei recognoscit, urbi praesides 
instituit custodiasque ordinat ; et conventu habito, Israe- 
litas reduces recenset, ad urbem incolis muniendam : qui 
omnes pro suis facultatibus Deo offerunt 1 *. 

Quum Graecorum quinquaginta triremes, in priorum 
sociorum vicem successurae, in yEgyptum navigassent; 
ignaras omnium qua? acta essent, ad Mendesium Nili osti- 
um stationem habuerunt. Hos adorti ab terra Persarum 
pedites, et in mari classis Phcenicum, majorem navium 
partem submerserunt : paucae fuga elapsae sunt. Ex prio- 
rum etiam illorum magno numero pauci per Libyam Cy- 
renem profugientes, incolumes, majore parte amissa, 



1 Nehem. cap. 3. m Ibid. cap. 4. 

" Nehem. cap. 5. " Ibid. cap. fi. 

i' Nehem. cap. 12. ver. 27—43. i Ibid. cap. 7. 



VETERIS TESTAMENTI. 



305 



cvaserunt. Hunc exitum habuit magna Atheniensium 
sociorumque in /Egyptum expeditio r . 

3551. a. In festo tubarum, mensis septimi die primo, 
universo Judaeorum populo Hierosolymis congregato lex 
Dei ab Ezra sacerdote legitur et exponitur. Qua audita, 
universi perculsi et in lachrymas soluti e Nehemia, Ezra, 
et Levitis qui eos docebant, eriguntur et ad festivam hila- 
ritatem invitantur 5 . 

Die secundo, de dubiorum quorundam in lectione legis 
occurrentium intellectu, a primoribus paternarum fami- 
liarum, sacerdotibus ac Levitis, Ezra consulitur. Festum 
tabernaculorum in tuguriis et scenis frondeis sub dio, jux- 
ta legem' observandum indicitur". 

Die decimo quinto et sex sequentibus, festum taberna- 
culorum summo studio et religione celebratur ; et quoti- 
diana libri legis lectio per septem dies habetur: octavo 
quoque interdicti die, pro ritu Levitic. cap. XXIII. ver. 
36. observato. " Neque fecerant a diebus Josuae filii Nun 
tarn celebriter filii Israel usque ad diem ilium : et fuit lae- 
titia magna valde* ;" de quo Hebraei, in majoris sui chro- 
nici capite trigesimo " dici potest, quod comparat ingres- 
sum Israelitarum in terram diebus Ezra?, cum eorundem 
in eandem ingressu diebus Josua?. Quemadmodum die- 
bus Josuae obligati sunt ad decimas, annos Shemitae sive 
remissionis et jubilaeos, et sanctificarunt muratas urbes: 
sic in suo ingressu Ezra? tempore, astricti fuerunt legibus 
de decimis, de annis Shemitae, de jubilaeis ; sanctificarunt 
urbes mcenibus cinctas, et vehementer lastati sunt coram 
Domino." 

Die vigesimo quarto Israelitae reduces, separantes se ab 
omnibus alienigenis, resipiscentiam suam publice proflten- 
tur y : fcedereque cum Deo renovato, ad legis et cultus ip- 
sius observationem se obstringunt 2 ; atque illius praecepti 

r Thucyd. lib. I. » Nehem. cap. 8. ver. 1, 2—12. 

1 Levitic. cap. 23. ver. 40. ™ Nehem. cap. 8. ver. 13, 14, 15. 

» Nehem. cap. 28. ver. 17, 18. i Ibid. cap. 9. 
1 Nehem. cap. 10. 

VOL. VIII. f X 



30G ANNALES 

speciatim a , de agrorum cultura et debitorum exactione 
anno quoque septimo intermittenda b . 

Principes populi consederunt Hierosolymis : plebs vero 
reliqua sortes conjecit, ut decima pars urbem sanctam in- 
coleret ; prater eos, qui sponte se obtulerunt ad habitan- 
dum in ea c . 

c. Megabyzus, Sartama /Egypti praefecto constitute, 
una cum Inaro et Graecorum nonnullis ad Artaxerxem 
proficiscitur : post datam fidem, nibil eos ab illo detrimenti 
passuros. Quod etiam a rege, licet Inaro ob Achaemeni- 
dem interemptum vebementer irato, ita obtinuit : ut mater 
illius Amestris (pro qua Amytis nomen in Ctesiam hie 
irrepsit) Inarum et Graecos, ipsumque Megabyzum gene- 
rum suum, ad pcenas exposcens, repulsam pateretur d . 

3554. Athenienses Cimonem imperatorem cum ducentis 
suis sociorumque navibus in Cyprum miserunt. Ex his 
sexaginta naves in iEgyptum, accersitae ab Amyrtaeo rege 
in paludibus degentium, navigarunt : reliqua; Citium in 
Cypro oppugnarunt e . Persicis turn copiis praeerant Arta- 
bazus et Megabyzus : quorum prior, classis praetor cum 
300. triremibus ad Cyprum stationem habebat : posterior 
terrestribus copiis (quag ad 300. hominum millia erant) 
pracfectus, in Cilicia stativa habebat f . 

Cimon legatos ad templum Ammonis misit, de re quadam 
occulta oraculum considturos g . 

3555. In Citii obsidione, ut author est Thucydides, de- 
cessit Cimon ; vel ex morbo, ut /Emilius Probus, vel (ut 
alii volunt) ex vulnere quod confligens cum barbaris ac- 
cepit. Moriens monuit suos ut extemplo discederent ; et 
mortem suam tegerent. Contigitque ut, nemine sentiente 
neque hostium neque sociorum, illi reverterentur inco- 
lumes ductu auspiciisque Cimonis (ut Phanedemus ait) 
dies jam triginta defuncti. Qui vero ad consulendum 



a Levit. cap. 25. ver. 4. Deut. cap. 15. ver. 1, 2. 

b Nelieni. cap. 10. ver. 31. 

'' Ncheni. cap. 11. cum 1 Chronic, cap. 9. 

11 Ctesias. « Thucyd. lib. I. 

' Dioilor. Sic. lib. 12. ad ann. 3. Olymp. 82. 

I Plutarch, in Cimone. 



VETERIS TESTAMENTI. 307 

oraculum missi fuerant, accepto ab Ammone responso, 
quod jam ipse Cimon apud se esset ; ad socios in /Egypto 
reversi, ab eis didicerunt, eodem tempore Cimonem mor- 
tem obiisse' 1 . 

Ex /Egypto redeunte Graecorum exercitu, qui Citium 
oppugnabant fame pressi, obsidione soluta, ad Salaminem 
Cypriam cursum tenuerunt: ubi cum Phcenicibus, Cypriis- 
que et Cilicibus, terra et mari congressi sunt. In navali 
pugna, plurimas triremium demerserunt, centum cum ipsis 
militibus ceperunt, caeteras ad Phoenician! usque insecuti 
sunt. Persas vero cum parte navium adhuc reliqua in 
Ciliciam, ubi Megabyzus in castris exercitum continebat, 
refugerunt. Sed Athenienses citato illuc itinere profecti, 
exposito in littus milite, praelio hostes adorti sunt : in quo 
Anaxicrates classis praefectus egregie deeertans, heroico 
mortis genere occubuit. Caeteri praelio victores, magna 
strage edita, in naves se receperunt : et simul cum iis qua; 
in iEgyptum ierant navibus, domum sunt reversi'. Athe- 
nienses vero in iEgypto triremes 200. una cum supple- 
ments, in Cypro 150. amisisse, scribit /Elianus k . 

Rex Artaxerxes suorum in Cypro clade audita, de bello 
consilium cum amicis init. Ibi pax ut ineatur cum Graecis 
ex usu reipublicae esse decernitur. Per literas ergo du- 
cibus et satrapis bello Cyprico prajfectis edicit, ut quibus- 
cunque possint conditionibus bellum cum Graecis compo- 
nant. Artabazus itaque et Megabyzus legatos Athenas 
de pace verba facturos mittunt: in quorum conditiones 
cum consentirent Athenienses ; legatos et ipsi plena cum 
potestate mittunt, quorum princeps erat Callias Hipponici 
lilius 1 . Quo etiam tempore Argivi legatos Susa miserunt, 
qui Artaxerxem interrogarent, an amicitiam quam cum 
patre ejus Xerxe contraxissent putaret adhuc durare, an 
ab illo pro hostibus haberentur. Quibus Artaxerxes, imo 
vero maxime perdurare respondit; nullamque sibi civita- 
tem amiciorem putare quam Argos 1 ". 

h Plutarch, in Cimone. 

1 Diodor. Sic. ad ann. 3, et 4. Olymp. 82. ex Thticydide correctus. 
k Var. histor. lib. 5. cap. 10. ' Diodor. ami. 4. Olymp. 82. 

m Herodot. lib. 7. cap. 151. 

x2 



308 ANNALES 

Pacis feed us inter Athenienses horumque socios et Per- 
sas his legibus est sancitum. Ut Graecis per Asiam civita- 
tibus universis libertate ac suo jure uti permittatur. Ne 
satrapae Persarum trium dierum itinere inferius ad mare 
descendant. Ne longa navi intra Phaselidem et Cyaneas 
excurratur ; vel (ut apud Plutarchum habetur expressum) 
ne intra insulas Cyaneas et Chelidonias longam navem vel 
rostratam rex haberet. Haac ubi rex e't militia; praefecti 
rata habuerunt; Athenienses contra juraruntse in provin- 
cias Artaxerxis arma non expedituros". Aram quoque 
pacis hac de causa perhibentur erexisse, ac Calliam qui 
earn legationem obierat summis honoribus decorasse . 

3556. Artaxerxes, importunae matris precibus per quin- 
quennium fatigatus, Inarum et Grascos tandem illi tradidit. 
Et Inari quidem corpus tranversum tribus crucibus suffixit 
Amestris : Grascis vero quinquaginta (nam plures capere 
non potuerat) capita amputavit p . Inarum Libyae regem, 
proditione captum, in crucem actum fuisse, refert Thucy- 
dides. Filium tamen alius Thannyram, Persarum bene- 
ficio, recepisse quem pater obtinuerat principatum, docet 
I lerodotus*. 

Megabyzus, magno dolore ob Inari et Graecorum casdem 
afi'ectus, ut sibi in Syriam provinciam suam proficisci lice- 
ret petiit. Hue etiam clam praemisit Graecos alios ; ipse- 
que eo profectus a rege descivit : maximasque copias 
eoegit, ex centum et quinquaginta millibus constantes r . 

3557. Adversus Megabyzum Osiris cum ducentis milli- 
bus mittitur. Pugna conserta Osiris jaculo Megabyzum 
in femore percutit, et vulnus duos digitos altum infligit : 
ille vero similiter jaculo Osirin in femore, deinde et in hu- 
mero vulnerat. Unde Osirin ex equo cadere contigit : sed 
eum complexus Megabyzus, sublatum servari jussit. Multi 
autcm Persaa ceciderunt, Zopyro Artiphyoque Megabyzi 
iiliis fortiter pugnantibus. Itaque tandem viribus Ionge 
superior evadit Megabyzus : et victoria potitus, magnam 



" Diodor. ant). 4. Olyinp. 82. ° Plutarch, in Cimone. 

v Ctesias. q Lib. 3. cap. 15. 

' Ctes':;l- 






VETERIS TESTAMENTI. 309 

Osiris curam gerit ; eumque ad Artaxerxcm mittit, ipsum 
repetentem s . 

3558. Adversus Megabyzum alter mittitur exercitus : 
duce Menostane (vel Menostate) filio Artarii satrapa? Ba- 
bylonis et regis Artaxerxis fratris. Quibus inter se con- 
fligentibus, Menostanes in humero a Megabyzo percutitur, 
ct praeterea in capite, sed non letbali vulnere, feritur. Fu- 
gam deinde una cum omnibus suis capit : et Megabyzus 
splendida potitur victoria'. 

Artarius primum per legatos, deinde Artoxares Papb- 
Iagon eunuebus et Amestris Megabyzo studiose consilium 
dant, ut cum rege paciscatur. Missique ad cum, et ipso 
Artarius, et Amytis uxor, et Artoxares jam viginti anno.s 
natus, et Osiris filius Petisas, vix ut ad regem proficiscatur 
persuadent. Cui tandem reverso rex per nuncios veniam 
se illi eorum qua; admisisset dare significavit. Sed quum 
egresso ad venationem rege, et eum adorto leone, Mega- 
byzus belluam in pedes se erigentem jaculo percutiens in- 
terfecisset ; succensens ei rex quod earn percussisset ante- 
quam ipse earn ullo ictu attigisset, caput abscindi impera- 
vit. Verum Amestris et Amytis aliorumque precibus re- 
missa ei mortis poena, ad urbem Cyrtaa circa mare rubrmn 
relegatur. Artoxares quoque eunuebus in Armeniam re- 
legatur, quod sajpe pro Megabyzo liberius apud regem 
loquutus esset". 

3559. Herodotus, quum Atbenis libros suos in concilio 
legisset, bonoratus est : ut in Eusebii chronico legitur. 
Ubi annotat Scaliger, scripsisse libros suos Herodotuni 
ante profectionem in magnam Graeciam, non in magna 
Graecia, ut quidam putant, Plinium hie secuti; ut in 
anno sequente videbimus. Verum nos belli Peloponne- 
siaci in hisce libris mentionem lactam animadvertimus ; 
torn in libri septimi cap. 137. turn in libri noni cap. 72. in 
quorum priore res gesta anno belli illius secundo, in pos- 
teriorc quod anno decimo nono Decelcaj est factum (post 
tempus in Eusebiano chronico consignatum 33.) habetur 



• Ctcsias. ' Idem. 

" Ctesias. 



310 ANN ALES 

commemorata. Vide infra ad annum mundi 3596. ct 
3597. 

3560. Olympiadis LXXXIV. anno primo, Praxitele 
Athenis archonte, annis 12. ante bellum Peloponnesiacuni, 
Atheniensibus colonos in magnam Graeciam ad urbem 
Thurium instaurandam mittentibus, cum eis profectus est 
Lysias, annum decimum quintum aetatis turn agens* : et 
Herodotus quadragesimum primum, qui licet Halicarnassi 
in Caria natus fuerit, Thurii tamen obtinuit postea cogno- 
mentum, " Sia to KOivii)vr\aai Tr\g tig Oovpiovg inroiKiar, 
quod socium se deducendae in Thurios colonias praebuis- 
set :" ut in libro decimo quarto habet Strabo. Acta vero 
est jam dicta Olympias LXXXIV. anno Romas condita?, 
juxta Varronis rationes, 310. quo, Herodotum " Thurii 
in Italia condidisse historiam" scripsit Plinius y ut superiore 
anno notatum est. 

3562. Per Asiam, Graeciam, Siciliam, Italiam, Galliam, 
Hispaniam, et totum fere terrarum orbem, alta pax 
erat E . 

Nehemias, quum 12. annis Judaeae praefuisset, ab anno 
20. usque ad 32. Artaxerxis, rediit ad regem a . 

Eo absente, Eliashib sacerdos praepositus cubiculo do- 
mus Dei, affinitate cum Tobia contracta, paravit ei in 
atriis templi cubiculum magnum, in quo recondi solebant 
sacra munera atque decimae. Filius quoque Joiadae, filii 
Eliashibi sacerdotis summi (qui a jam dicto Eliashibo fuit 
diversus) Sanballati Horonitae gener est factus. Qua? 
cum aliis corruptelis, quae occasione absentiae illius irrep- 
serant, Nehemias cum nova potestate Hierosolymam re- 
versus postea severe correxit b . 

3563. Megabyzus, quum in exilio quinque annos esset 
commoratus, aufugit, se pisagan esse simulando (pisagas 
autem a Persis dicitur leprosus, ad quern nemini accedere 



x Plutarch, et Dionys. Halicarnass. in vita Lysia: oratoris. 

> Lib. 12. cap. 4. 

' Diodor. Sic. ami. 3. Olymp. 84. 

* Nehcm. cap. 5. ver. 14. etcap. 13. ver. 6. 

b Nehem. cap. 13. 



VETERIS TESTAMENTI. 811 

licet) et ad uxorem Amytin domumque proficiscitur ; et 
vix agnitus, per Amestrin et Amytin cum lege reconcilia- 
tur: qui eum, quemadmodum antea, sua? mensae partici- 
pem facit. Et quum 76. vixisset annos, mortuus est : 
propter quod magno rex est mcerore affectus . 

3564. Bellum inter Samios et Milesios, ob Prienen, 01- 
tum est : anno post tricennalia Atheniensium et Lacedas- 
moniorum foedera, ut ait Thucydides sexto, (ineunte scilicet) 
Olympiadis vero LX XXI V. ut notat Diodorus, anno quarto, 
quasi medio. Priene urbs Cariaeest: quametSamii etMile- 
sii sibi vindicabant. Milesii, bello inferiores, assumptis ex 
ipsis Samiis privatis quibusdam qui novari statum reipublicas 
cupiebant, Atbenas profecti, de Samiorum injuriis conque- 
runtur. Quibus mandarunt illi, ut a bello quiescerent, et 
apud se de controversia disceptarent. Quod cum Samii 
facere recusarent : bellum adversus eos pro Milesiis decer- 
nendum procuravit Pericles, in gratiam amasias sua; As- 
pasia?, nobilis illius meretricis, quam non tarn ob summam 
forma? prasstantiam quam ob singulares animi dotes mire 
ille diligebat, qua; patre Axiocho quodam Mileti nata fue- 
rat. Athenienses igitur in Samum quadraginta missis na- 
vibus, duce Pericle, non magno negotio urbem in potesta- 
tem suam redegerunt, et optimatum gubernationem in 
popularem ibi converterunt. 

Station vero post Periclis discessum, gravis in Samo se- 
ditio orta est : aliis popularem statum tuentibus, aliis opti- 
matum administrationem magis probantibus. Qui ergo 
democratiae noviter inducts adversabantur, consilio cum 
primoribus civitatis inito, in Asiam ad Pissuthnem Hys- 
taspis filium regis Persarum satrapam, qui Sardibus turn 
imperitabat, profecti ; societate cum eo contracta, et 700. 
circiter militum manu ab co accepta, cum eis furtim noctu 
in Samum trajiciunt. Ubi a complicum suorum factione 
adjuti, urbe potitisunt: etapertos sese hostes Athenien- 
sium professi, presidium corum et prosfectos Pissuthni 
donarunt. Quibus peractis, extemplo adversus MilcUmi, 



c Ctcsias. 



312 ANNALES 

liyzantiis quoquc ad defectionem pertractis, expeditionem 
adornarunt. 

Athenienses, cognita Samiorum dcfectione, naves in 
Samum GO. trajiciunt : quarum 16. partim in Cariam Phce- 
nicum navibus obviam sunt missae, partim in Chium ac 
Lesbum, ut auxilia inde evocarent ; reliquae 44. cum Pe- 
ricle militia? duce et novem collegis manserunt. Samii, 
revocatis 20. navibus militem portantibus, quas ad Mile- 
tum oppugnandam miserant, et 50. aliis adjunctis, cum 
44. Atheniensium navibus ad Tragiam insulam congressi, 
superati sunt. Inde, quum Athenis 40. naves et Chiorum 
Lesbiorumque 25. auxilio venissent, Atbenienses egressi 
in terram, et ibi quoque superiores facti, portum occupa- 
runt, triplicique urbem muro cingentes, a mari navibus 
clauserunt. 

Paucis interjectis diebus, Pericles, acceptis ab Cauno 
Cariaque nunciis, quod Phcenicum contra se naves veni- 
rent, quas Persas auxilio Samiis mittebant, parte copia- 
rum ad obsidionem relicta, 60. ex statione naves assump- 
sit, maturatoque illuc itinere contendit. Stesagoras quoque 
ex Samo cum quinque navibus, et alii in Phcenicum occur- 
sum tendebant. 

Samii, discessum Periclis idoneum sibi tempus attulisse 
considerantes, quo reliquas ejus naves invaderent, hortatu 
et ductu Melissi Ithogenis filii, summi philosophi, erup- 
tione subito facta, castra Atheniensium intuta neglectaque 
invadunt ; praesidiariisque navibus demersis, cum reliquis 
acie congressi, eas superant. Hinc mari vicino quatuor- 
decim dies potiti, exportabant et importabant quascunque 
volebant. 

Pericles, suorum clade audita, sine mora regressus, 
classem numerosam ac validam contrahit. Cumque subito 
40. naves Thucydides Agnonque et Phormio, 20. Tlepo- 
lemus et Anticles ab Athenis adduxissent, 30. quoque 
Chii et Mitylenaei misissent ; jam magnis instructus copiis, 
Melisso acie fuso, obsidionem terra marique intentat, assi- 
duisque urbem oppugnationibus fatigat. Obsidionalcs 
machinae, arietes videlicet et testudines, ab Artemone 



VETER1S TESTAMENTI. 313 

Clazomenio primum ibi inventa? fuisse dicuntur: quern 
.Artemonem mechanician cum Artemone Periphoreto, cu- 
jus in versibus suis d meminit Anacreon, perperam confudit 
Ephorus Historicus e . 

3565. Nono mense Samii sese dediderunt; dejectis 
muris, datis obsidibus, traditis navibus, impensas belli 
praefinito temporis spatio soluturi. Convenerunt et By- 
zantini, ut, sicut prius, Atheniensibus subjecti essent f . 

3566. Archasanactidis in regno Bospbori Cimmerii suc- 
cessit Spartacns^. 

3571. Spartacus mortem obiit: quem regnasse annos 
septemdecim apud Diodorum Siculum ad annum quar- 
tum Olympiadis LXXXVI. septem vero, apud eundem, 
ad annum tertium Olympiadis LXXXV. legimus ; quum 
interstitium inter utrumque annum Olympiacum, initio et 
fini ejus assignatum, quinque vel (utroque incluso ter- 
mino) ad summum sex regni annos nobis exhibeat. Spar- 
taco vero in regno Bosphori successit Seleucus. 

3572. Athenis, anno prasturae Apseudis et quarto Olym- 
piadis LXXXVI. prope completo, Meton solstitium a;sti- 
vum observavit die vigesimo primo iEgyptii mensis Pha- 
menoth, sive Junii Juliani 27. tempore matutino h . Deinde 
Enneadecaeteridem suam, sive cyclum lunarem novemdecim 
annorum instituit': a novilunio solstitium illud proxime 
secuto, sive Julii Juliani die decimo quinto, initium illius 
deducens. 

3573. A Cyrenasis occisus est Arcesilaus, octavus eorum 
rex: ille qui 31. Pytbiadem (anno tertio Olympiadis 
LXXIX.) curru vicit; a Pindaro in Oda 4. et 5. cele- 
bratus. Cui succedere conatus iilius, a Cyrena?is repulsus 
est : et in Hesperidas insulas se conferens, ibi defunctus 
est. Atque ita Cyrenaicum regnum, quod 200. annis du- 
raverat, quatuor Battis ac totidem Arcesilais (juxta Del- 



'' Apud Athenaeum, libro 12. 

" Thucyd. lib. 1. Diodor. aim. 4. Olymp. 84. ct Plutarch, in Periclc. 

' Thucyd. lib. 1. « Diodor. aim. 3. Olymp. 85. 

h Ptolem. magn. syntax, lib. 3. cap. 2. 

' Diodor. Sic. ann. 4. Olymp. 86. 



314 ANNALES 

phicum oraculum, ab Herodoto k commemoratum, alterna- 
tim sibi succcdentibus, finitum est 1 . 

Ad finem decurrente anno primo Olympiadis LXXXVII. 
cum duo tantum menses magistratus Pythodori Atheniensis 
archontis supere.°sent ; ineunte vere, cceptum est geri inter 
Lacedaemonios et Atbenienses bellum Peloponnesiacum : in 
quo, Atheniensium partibus se adjunxerunt Asiatici maris 
accolae, Cares, Dorienses, Iones, Hellespontii et omnes 
Insulani, exceptis qui Melum et Theram inhabitabant. 
Legationes vero utrique ad Artaxerxem regem Persian 
destinabant, subsidium ab eo expetentes 1 ". 

Initio hujus belli, tres nobiles bistorici vixerunt ; Hella- 
nicus 65. Herodotus 53. et Thucydides 40. annos natus : ut 
ex Pamphilas libro undecimo refert Aulus Gellius" ; quo- 
rum postremus belli hujus historiam, usque ad annum 21. 
per aestates et hyemes diligenter pertexuit ; ab initio ve- 
ris sestatem, ab initio autumni hyemem inchoans. 

Prima hujus belli aestate, tanta post meridiem solis 
eclipsis contigit, ut stellae conspectae fuerint . Unde ter- 
ror, ut prodigio oblato magno, incessit omnes. Pericles 1 * 
vero navis suae gubernatorem trepidum et stupentem cer- 
nens, chlamydem objecit oculis ejus ; rectumque interro- 
gavit nunquid horrendi id esset, aut portenderet gravius ? 
Abnuente eo: Quid autem, infit, inter hoc et illud inter- 
est, nisi quatenus illud quod caliginem invexit, chlamyde 
est grandius ? et quae a praeceptore suo Anaxagora perti- 
nentia ad solis et lunae cursum acceperat, disseruit : nee 
ulterius trepidare cives suos vano metu passus est q . Hoc 
autem anno, tertio die Augusti, hora post meridiem quinta , 
ad decern circiter digitos solem Athenis fuisse obscuratum, 
astronomicus etiam calculus demonstrat. 

3574. Pestis horrenda, in Ethiopia primum orta, inde 
iEgyptum Libyamque et maxime regis Persarum regiones 
pervagata, Athenas secunda belli aestate gravissime af- 



k Lib. 4. cap. 163. 

1 Scholiast. Pitidari, in od. 4. Pythion. 

■ Thucyd. lib. 2. " Lib. 15. cap. 23. 

° Thucyd. lib. 2. I' Plutarch, in Periclc. 

i Valer. Maxim, lib. 8, cap. 11. 



VETERIS TESTAMENTI. 315 

flixif. Genus morbi historice dcscripsit, qui et ipse eo 
morbo laboravit et alios laborantes vidit, Thucydides ; 
medice, qui ei curando turn prassens operam praestitit, ex- 
plicavit Hippocrates 5 , poetice vero, qui longo post tem- 
pore vixit, depinxit Lucretius. 

In Colophoniorum oppido Notio domestica seditione 
orta, Itamanes et Medi ab altera factione accersiti superi- 
orem partem urbis occuparunt'. 

Extrema asstate, Aristeas Adimanti filius Corinthius, et 
Lacedajmoniorum legati, Aneristus, et Nicolaus, et Pra- 
todemus, ac Tegeates Timagoras, suoque nomine Polis Ar- 
givus, in Asiam ad Artaxerxem euntes, ut ab eo pecuniam 
ad bellum auxiliaque compararent ; in Thraciam prius ad 
Sitalcem regemTerei filium pervenerunt. Sed cum inde tra- 
jicere Hellespontum cogitarent ad Pliarnacem Pbarnataci 
filium, per quern ad Artaxerxem deducerentur : a Sadoco 
Sitalcis regis et Nymphodoro Abderita Pytliei filio pro- 
diti, Atbenas deportati sunt. Quo postquam venerunt, 
indemnatos et dicere etiam quaedam conantes, Athenienses 
eadem die omnes necaverunt, et necatos in fossas conje- 
cerunt". 

3575. a. Sequente hyeme, Athenienses sex naves in 
Cariam, duce Melesandre, ablegarunt : ut et pecunias in 
illis regionibus exigerent, et praedones tollerent, qui ex 
Peloponneso exeuntes infestare solebant naves onerarias, 
ex Phaselide Phceniceque et ilia continente navigantes. 
Melesander vero cum Atheniensium navalibus copiis et 
sociis egressus in Lyciam, acie victus, ipse cum parte ex- 
ercitus interfectus est". 

Seleucus in Bosphoro Cimmerio regnare desiit ; quuin 
annis quatuor principatum ilium obtinuisset y . Post quern 
regnasse videtur Spartacus II. annis 22. 

3576. Pericles mortuus est, anno quarto Olympiadis 



' Thucyd. lib. '.». • Lib. 3. epidcm. sect. 3. 

1 Thucyd. lib. 3. 

■ Thucyd. lib. 2. cum Uerodoto, lib. 7. cap. 137. 

" Thucyd. lib. 2. 

I Diodor. ad ann. 4. Olymp. 86. 



316 . ANNALES 

LXXXV1P. post inchoatum bellum Peloponnesiacum 
(cujus ipse prascipuus author fuerat) annis duobus et men- 
sibus sex a ; quum 40. annis reipublica; Atheniensium pra> 
fuisset b . 

Anaxagoras Clazomenius, Periclis prasceptor, mortem 
obiit: cum annos 72. vixisset: Olympiade LXX. natus, 
et anno primo Olympiadis LXXVIII. (lege, LXXXVI11.) 
mortuus; ut ex Apollodori chronicis refert, in illius vita, 
Laertius ; ubi etiam addit, Lampsacenos eum honorifice 
sepelivisse, hoc enim (quod apud yElianum quoque legi- 
tur c ) apposito epitaphio : 

'EvBdS' o TrXiiarov dXj)0tiae. tTTi ripp-a TTfpijffac 
Ovpaviov Kooftov KEirat 'AvaZayopat;. 

Hie jacet ille, cui rerum patuere recessus 
Atque arcana poll, magnus Anaxagoras. 

3577. Hyeme quarti anni belli Peloponnesiaci, Atheni- 
enses naves duodecim, qua? ab sociis tributum exigerent, 
ablegarunt, duce Lysicle cum quatuor collegis. Is cum 
bine inde obeundo pecunias exigcret, dum Cariam ex 
Myunte per Mseandrium campum usque ad Sandium col- 
lem transgreditur ; Cares Anasitaaque ex insidiis coorti, 
eum cum magna parte exercitus deleverunt d . 

Alcidas classis Lacedasmoniorum prajfectus, ad Myone- 
sum Teiorum promontorium appellens, Graecorum Asiati- 
corum captivos plerosque quos in navigando interceperat, 
peremit. Quum vero Ephesum attigisset, Samiorum qui 
ex Anasis erant legati supervenientes, non rite eum Gra;- 
ciam liberare dixerunt, si eos interficiat, qui neque arma 
contra ipsum tulissent, neque hostes essent, sed tantuni 
Atheniensium necessai'io socii fuissent. Quibus ille per- 
suasus, reliquos dimisif 5 . 

Seditione iterum inter veteres cives, qui in inferiore 
parte urbis Notii habitabant, et eos qui illuc fugerant, 

2 Diodor. lib. 12. 

• Thucyd. lib. 2. Aristid. orat. Platon. 2. 

Cicero, lib. 3. de oratore ; et Plutarch, in Itericle. 

r Lib. 8. var. histor. cap. ult. 

•' Thucyd. lib. 3. « Id. ibid. 



VETERIS TESTAMENTI. 317 

orta : alteri a Pissuthne, Lydia; satrapa, auxiliis Arcadum 
et barbarorum acciti, muro se intersepserunt ; atque iis 
qui Colophoniorum superiorem urbem tenentes Medorura 
partis erant sese adjungentes, unam rempublicam fece- 
runt. Alteri vero, cum se clam istis subduxissent, et 
exularent, Pachetem Atheniensium ducem accersierunt. 
Is vocato ad colloquium Hippia, Arcadum qui in muniti- 
one erant duce a Pissuthne constituto, dataque fide ut, 
si inter eos non conveniret, salvum et incolumem intra 
muros restitueret : postquam exivit, extemplo in custo- 
diam eum, sine vinculis tamen, tradidit. Inde munitionem 
repente capit, et ex inopinato Arcadas barbarosque qui 
intus erant interimit: ipsumque postremo Hippiam, ut 
spoponderat, introducit, introductum vero comprehendit, 
sagittisque configit. Notium Colophoniis, praeterquam 
qui Medorum partis fuerant, restituit. Postea colonos 
illuc Athenienses miserunt, et suis legibus urbem admi- 
nistrarunt ; undique per omnes civitates Colophoniis civi- 
bus conquisitis f . 

3579. c. Artaxerxes Artaphernem Persam ad Lacedae- 
monios legatum misit, cum epistola literis Assyriis scripta : 
in qua, inter alia multa, quaenam ipsorum voluntas, quive 
animus esset, non potuisse se assequi significavit. Nam et 
legatos venire multos, et nullius tamen cum caeteris verba 
consentire : quod si suam aperire mentem velint, cum hoc 
Persa mitterent aliquos g . 

d. Artaxerxes vita excessit : eique filius Xerxes in 
imperio ad unum duntaxat annum successit 11 . Cujus mater 
Damaspia, eodem ipso die quo Xerxes, (vel Artaxerxes 
maritus potius; ut sequentia indicant) e vita discessit. 
Bagorazus vero eunuchus cadaver patris et matris in Per- 
siam tulit'. 

3580. «. Hyeme anni septimi belli Peloj)onnesiaci, Aris- 
tides, Archippi filius, unus ex praefectis navium qua; 



' Thucyd. lib. 3. Polyaen. stratagem, lib. 3. 

« Thucyd. lib. 4. 

h Diodor. Sicul. ann. i. Olymp. 88. 

1 Ctesias. 



318 ANNALES 

tributi ab sociis colligendi causa Athenis missae fuerant, 
Artaphernem Persam legatum ab Artaxerxe ad Lacedae- 
monios euntem, Eione ad Strymonem fluvium comprehen- 
sum, Athenas advexit. Athenienses vero Artaphernem 
triremi miserunt Ephesum, et suos una legatos. Qui cum 
illic audissent Artaxerxem mortem nuper obiisse, domum 
redierunt k . 

b. Principio insequentis aestatis, solem ex parte defecis- 
se, libro quarto narrat Thucydides ; a veris principio, ut 
solet, asstatem inchoans. Martii enim Juliani die 21. ad 
finem tendente anno quarto Olympiadis LXXXVIII. ante 
meridiem solem ultra dimidiam diametri partem obscura- 
tum fuisse, calculus Prutenicus ostendit. 

Exules Mitylenaeorum, post captam ab Atheniensibus 
Mytilenen, aliorumque Lesbiorum magno numero coacti, 
et auxiliis ex Peloponneso mercede conductis, Rhcetium 
ceperunt: acceptisque duobus millibus staterum Phocai- 
corum, urbem inviolatam suis restituerunt. Inde Antan- 
drum motis copiis, urbem proditione occuparunt. Consti- 
tuerant enim cum rcliquas, quae Actajas appellantur, urbes 
(quas Mitylenaai prius coluerant, tunc vero Athenienses 
tenebant) turn maxime Antandrum, liberare : qua firmata, 
cum naves ibi aedificare, ob lignorum copiam et Idam pro- 
pinquam, possent : his alioque apparatu, se Lesbum inde 
propinquam infestare, inde iEolica quae in continente es- 
sent oppida, in potestatem redigere posse sperabant 1 . 

c. Erant tunc in Hellesponto Aristides et Demodocus 
(Symmachum appellat Diodorus) praefecti navium Atheni- 
ensium stipendium ab sociis exigentium; Lamacho, qui 
tertius erat, in Pontum navibus decern provecto. Illi, ubi 
Mitylenaeos Antandrum communire velle accepissent ; ex 
sociis exercitu coacto, illo navigant, hostes ab Antandro 
egressos acie fundunt, et oppido iterum potiuntur. La- 
machus vero qui in Pontum ierat, quum in Heracleotide 
fluvium Calecem (Cachetem Diodoro dictum) subiisset; 
relictis in ea statione navibus, agros Heracliensium, qui, 
ob amicitiam regis Persici, collationem tributi abnuerant, 

k Thucyd. lib. 4. cap. 50. ' Thucyd. lib. 4. cap. 52. 



VETERIS TESTAMENTI. 319 

populatus est. Setl cum magna vis imbrium effusa esset, 
et amnis violerito aquarum impetu se praecipitaret ; navi- 
bus ad confragosa litorum loca illisis classem cum majore 
parte exercitus amisit. Itaque cum neque mari posset 
amissis navibus, neque terra auderet cum parva manu 
inter tot ferocissimas gentes reverti ; Heraclienses hones- 
tiorem beneficii quam ultionis occasionem rati, instructos 
commeatibus auxiliisque dimiserunt : bene agrorum suo- 
rum populationem impensam existimantes, si quos hostes 
habuerant, amicos reddidissent. Lamachus autem, cum 
reliquis quos habebat militibus, terra per vicinos Thraces, 
qui trans mare in Asia sunt, Chalcedonem pervenit 1 ". 

d. Quum Xerxes in quodam festo ebrius esset, atque 
in regia sua dormiret; frater ejus Secundianus, ex Aloguna 
Babylonia susceptus, et Pharnacyas eunuchus ingressi, 
eum interfecerunt". 

Secundianus, Sogdianus aliis dictus, imperio potitus est 
mensibus septem, ut habet Diodorus, ad annum primum 
Olympiadis LXXXIX. vel mensibus sex, et diebus quin- 
decim, ut Ctesias. 

Secundianus jampridem cum Bagorazo eunucho simul- 
tatem exercens, ex eo quod circa patris cadaver absque 
consilio suo egerat criminis prastextu arrepto, lapidibus 
obrui imperavit. Quod factum aegerrime exercitus tulit: 
qui quamvis ab eo muneribus donaretur, eum nihilomi- 
nus ob Bagorazi et fratris Xerxis ca;dem odio proseque- 
batur . 

3581. a. Ochus (quem pater Artaxerxes Hyrcanorum 
praefectum constituerat) a fratre suo Secundiano accersitus, 
venturum se promittit ; sed minime venit : et hoc ab eo 
sa?pius fit. Tandem Ochus multo se munit exercitu, ct 
regnum occupaturus speratur. Arbarius equitum Se- 
cundiani praefectus ab eo ad Ochum defecit, deinde Arxa- 
nes ./Egypti satrapa, Artoxares quoque ex Armenia ad 
eum venit ; ipsique invito cidarim imposuerunf. 



"> Thucyd. lib. 4. Diodor. lib. 12. Justin, lib. 18. cap. 8. 
" Ctesias. ° Ibid, 

i' Ctesias. 



ANNALES 

b. Regnat Ochus, et nomine mutato Dariacus appella- 
tor : qui dolis juramentisque, monitu Parysatidis, sororis 
suae simul et uxoris, Secundianum tentat. Secundianum 
vero Menostanes, qui prascipuum inter eunuchos apud 
eura locum tenebat, diligenter hortabatur ne crederet ejus 
juramentis, neque cum fallacious hominibus pacisceretur : 
sed nihilominus Secundianus persuadetur et capitur, et in 
cinerem conjectus moritur q . De quo supplicii genere, 
vide supra ad annum mundi 3485. b. et 2 Maccab. cap. 
XIII. ver. 5, 6. 

Interfecto Secundiano sive Sogdiano, solus regnat 
Ochus, Darius Nothus appellatus : ad finem decurrente 
anno primo Olympiadis LXXXIX. ut ex Thucydidis libro 
octavo, et Diodori Siculi duodecimo, intelligitur. 

3582. Deliis ab Atheniensibus patrio solo expulsis, 
Pharnaces Adramyttium in Asia incolendam dedit r . 

3583. Athenienses, Delphico oraculo moniti, Deliis in- 
sulam suam restituerunt 9 . 

3588. Byzantini et Chalcedonii, adjunctis etiam Thra- 
cibus, magno cum exercitu in Bithyniam trajiciunt : agris- 
que pervastatis, multisque oppidulis per vim expugnatis, 
facinora supra modum crudelia perpetrarunt. Magno 
enim captivorum agmine ex viris, mulieribus et pueris col- 
lecto ; ad unum omnes promiscue jugularunt'. 

3589. a. Jubilaeus vigesimus primus quem postremum 
veteris Testamenti prophetae viderunt. Neque enim locus 
Nehemiae cap. XII. ver. 22. de Dario ultimo accipiendus 
est, sed de Dario Notho : cujus tempore summum ponti- 
ficatum post patrem Joiadam (Judam Josepho dictum) 
obtinuisse Johananem, (qui et Johannes et Jonathan ap- 
pellatus est) et Jadduam ejusdem filium pontificatus haere- 
dem fuisse natum; Nehemias u innuit. Verum istorum 
obiter tantum ille meminit: cum justam historiam intra 
imperii Artaxerxis Longimani, patris hujus Darii, termi- 



i Ctesias. 

r Thucyd. init. lib. 5. Diodor. aim. 3. Olymp. 89.' 

3 Thucyd. lib. 5. ' Diodor. arm. 1. Olymp. 91. 

u Cap. 12. ver, 22, 23. 



VETERIS TESTAMENTI. 821 

nos contineat: tie quo Josephus, libro primo contra 
Apion : " A morte Mosis usque ad Artaxerxem Persarum 
regem, qui fuit post Xerxem, prophetae suorum temporum 
res gestas in tredecim libris conscripserunt. Ab Artax- 
erxe vero usque ad nostrum tempus, singula quidem con- 
scripta, non tamen prioribus simili fide sunt habita, eo 
quod non fuerit certa successio prophetarum." Et Euse- 
bius in chronico, ad annum Artaxerxis hujus trigesimum 
secundum in quo Nehemia? continua historia desinit : " Huc- 
usque Hebraeorum divinae Scripturae annales temporum 
continent. Ea vero, quae post base apud eos gesta sunt, 
exhibemus de libro Maccabaeorum, et Josepbi et Africani 
scriptis; qui deinceps universam historiam usque ad Ro- 
mana tempora prosecuti sunt." 

Ultimum vero prophetarum Malachiam Nehemiae fuisse 
avyxpovov, ex eo colligunt : quod non hortetur populum 
ad aedificationem templi, ut Haggaeus et Zacharias fece- 
runt ; sed extructo jam templo, eas reprehendat corrup- 
telas, quas tempore secundae suae praefecturae apud Judaeos 
se reprehendisse, in postremo libri sui capitulo Nehemias 
indicat; conjugia nimirum cum alienigenis inita x , deci- 
marum detentionem y , et divini cultus depravationem 2 . 
Et quia deinceps solita prophetarum successio non erat 
expectanda, extremis prophetiae suae verbis populum Ma- 
lachias hortatur, ut legi Mosis constanter adhaereat, us- 
que dum exhiberetur summus Ecclesiae propheta Christus ; 
cujus pra?cursor Johannes Baptista venturus esset " in a 
spiritu et virtute Eliae, ut converteret corda patrum in 
filios, et rebelles ad prudentiam justorum." Quo spectat 
et ilia Ecclesiae vox, apud Hieronymum' 1 : " Post Aggaeum 
et Zachariam et Malachiam, nullos alios prophetas us- 
que ad Johannem Baptistam videram." Vide 1 Mac- 
cab, cap. IV. ver. 46. et cap. IX. ver. 27. et Augustinum 
de Civitate Dei, lib. 17. cap. 24. 

Prophetis successisse viros synagogae magnae, initio libri 

• Nehem. cap. 2. ver. 11. y Ibid. cap. 3. ver. 8. 

■ Nehem. cap. 1. ver. 13. cap. 2. ver. 8. 

1 Malach. cap. 4. ver. 4. collat. cum Luc. cap. 1. ver. 17. Matth. cap. 11. 
ver. 14. et cap. 17. ver. 12. 

b Lib. 13. commentar. in Esai. cap. 49. 

VOL. VIII. Y 



322 ANNALES 

Pirke Aboth legimus : licet Judau posteriores in horum 
numerum ipsos etiam prophetas, HaggaEum, Zachariam 
et Malachiam referant; et Ezram caput synedrii hujus 
constituant. 

3590. Pissuthnes Lydias satrapa a Dario rege defecit ; 
et adversus eum Tissaphernes, Spitradates et Parmises 
missi sunt. Pissuthnes vero adversus eos tendit ; secum 
habens Lyconem Atheniensem, cum Grascis quorum ille 
dux erat. Sed regis duces pecuniis Lyconem Graecosque 
captarunt ; et ut a Pissuthne desciscerent, persuaserunt. 
Deinde Pissuthni fide data, et ab eo accepta, eum ad 
regem duxerunt: qui eum in cinerem conjecit, ejusque 
satrapiam Tissapherni tradidit. Lycon autem et urbes et 
regiones mercedem proditionis accepit c . 

jEgyptum a Persis recessisse, et regnavisse ibi Amyr- 
taeum Saitem annis sex, notat Eusebius in chronico : qui 
Amyrtaeus ille fuisse videtur, cujus meminit Herodotus 
libri secundi capite 140. et libri tertii capite 15. ubi plu- 
rimis malis Persas eum aflfecisse significat. 

3591. ^Estate undevicesima belli Peloponnesiaei, cum 
Nicias noctu Atheniensium exercitum Syracusis clam esset 
abducturus ; lunaa defectio in medio mensis Metagitnionis, 
Augusti Juliani die 27. hora post meridiem circiter decima 
oborta est : cujus conspectu ille territus, dilato abnaviga- 
tionis tempore, et se et exercitum perdidit d . 

Insequente hyeme, duo Darii in ora maritima minoris 
Asia? prajfecti, Tissaphernes Lydiae et Pharnabazus Phar- 
nabaci Alius Hellesponti satrapa, quo ex Graecis provin- 
ciarum suarum urbibus tributum regi pendi solitum, quod 
Athenienses solvi prohibuerant, recuperarent ; ut ab Athe- 
niensibus deficerent, eas solicitarunt : simulque Peloponne- 
sios ab helium contra eos gerendum instigantes, ut socie- 
tatem cum rege quamprimum Lacedaemonii inirent labora- 
runt. Debilitatis etiam hoc modo in Asia viribus Athe- 
niensium, quorum auxilio fretus Pissuthnes a rege defe- 



c Ctesias. 

d Thucyd. lib. 7. Tolyb. lib. 9. Diodor. Sic. ami. 4. Olymp. 91. Plin. lib. 2. 
cap. 12. Plutarch, in Nicia, et in lib. de superstitione. 



VETERIS TESTAMEN"TI. 323 

eerat, Amorgen filium illius spurium, qui circa Cariam 
arma ceperat, sperabat Tissaphernes, ut ei ab rege prae- 
ceptum erat, aut vivum adducturum aut interfecturum. 
Cum Chios igitur et Erythraeos paratos ad rebellandum 
cerneret, una cum illorum legatis suum etiam, ad ne- 
gotium communi consilio promovendum Lacedaemonem 
misit e . 

Sub idem tempus Colligetus Laophontis et Timagoras 
Athenagorae filius, Megarensis ille, hie Cyzicenus, sua 
uterque patria extorris, Cyzicenorum nomine aPharnabazo, 
cujus hospites erant, Lacedaemonem venerunt ; ut naves ab 
eis, quas in Hellespontum deducerent, impetrarent. Haec 
seorsim utrisque, Pharnabazi et Tissaphernis legatis, agen- 
tibus, magnum inter Lacedasmonios studiorum certamen 
exarsit : his ut in Ioniam et Chium, illis ut in Hellespontum 
classis prius mitteretur, persuadere nitentibus. Sed tandem 
Chiorumet Tissaphernis apud Lacedaemonios maxime va- 
luit petitio. Alcibiade quoque Cliniae filio causam eorum ad- 
juvante ; qui, capitis ab Atheniensibus suis damnatus, apud 
Endium ephorum paternum hospitem turn degebat. Ery- 
thraeis igitur et Chiis in societatem receptis ; quadraginta, 
quae eis mitterentur, naves decretae sunt. Calligetus autem 
et Timagoras, Pharnabazi et Cyzicenorum nomine, ad clas- 
sem quae in Chium mitteretur instruendam nihil contulerunt ; 
25. talenta, quae secum ad naves conducendas attulerant, 
dare nolentes, quia propria postea classe navigare ipsis in 
animo erat f . 

3592. b. ^Estate vigesima belli Peloponnesiaci, ab 
Endio caeterisque ephoris Alcibiades Atheniensis et Chal- 
cideus Lacedaemonius cum quinque navibus in Ioniam 
missi, ut urbes ibi Graecas ab Atheniensium societate 
averterent, Corycum approperato itinere attigerunt. Eo- 
rumque suasu, Chii primum, deinde et Erythraei, ab Atheni- 
ensibus aperte defecerunt. Exin tribus navibus Clazomenas 
provecti, eas quoque ad defectionem pertraxerunt. Cla- 
zomenii protinus in continentem triinsgressi, castellum 
condiderunt ; quo perfugium sibi esset, si qua ex parva 
insula, quam tenebant, cedere cogerentur. Sic omnes 

« Thucj-d. lib. 8. f Ibid. 

y2 



324 ANNALES 

quicunque defectionis participes erant, summo studio se 
communire bellumque apparare cceperunt g . 

Strombichides Atheniensium dux Samum cum octo na- 
vibus adveniens, illinc sumpta una Sainia, Teum trajecit ; 
ejusque incolis ne quid moliri vellent persuasit. Eodem et 
Chalcideus cum 23. navibus advenit : aderatque ei Clazo- 
meniorum atque Erythraeorum peditatus. Teii peditatum 
ilium quum a principio excipere noluissent, post Atheni- 
ensium fugam introduxerunt : qui expectato aliquandiu 
Chalcideo ab insecutione Atheniensium necdum reverten- 
te, murum quern mediterranea versus ad urbem Atheni- 
enses extruxerant demolitus est, adjuvantibus eum aliquot 
qui supervenere barbaris, duce Tage Tissaphernis pro- 
prastore. Chalcideus Alcibiadesque ad Samum usque 
Strombichidem persecuti, assumptis navibus Chiis viginti 
Miletum navigarunt : eamque Alcibiadis praecipue opera, 
quod ei familiaritas cum primoribus Milesiorum interce- 
deret, ad defectionem induxerunt. Eos insecuti cum oc- 
todecim navibus Athenienses, quum a Milesiis non recipe- 
rentur, in Ladam insulam e regione sitam appulerunt h . 

Statim post Milesiorum defectionem, prima Lacedaemo- 
niorum cum rege Persarum societas per Tissaphernem 
et Chalcideum facta est: ea conditione, ut quascunque 
regiones aut urbes rex jam possideret, ejusque majores 
possederunt, in regis ditione manerent'. 

Confestim inde Chii cum decern navibus, ut quid Mileti 
ageretur cognoscerent et simul ad defectionem civitates 
solicitarent, Anaeam in Caria vela dederunt. A Chalcideo 
autem nuntio ut redirent accepto, quoniam Amorges, Pis- 
suthnis filius, terra militem adduceret, ad Dioshieron, 
Ioniae oppidulum, navigarunt. Ibi conspectis sexdecim 
navibus, quibus post Thrasyclem Diomedon ab Athenis 
exierat ; Chii cum una navi Ephesum, cum reliquis Teum 
difFugerunt. Sed earum quatuor ab Atheniensibus inter- 
cepts sunt, vacua? tamen, hominibus prius in terram elap- 
sis : reliquas urbem Teiam tenuerunt. Posthaec cum in 
Samum Athenienses abiissent, Chii cum reliquis navibus 

S Thucyd. lib. 8. h Ibid. 

' Thucyd. lib. 8. 



VETERIS TESTAMENTI. 325 

et pedestribus simul copiis digressi, Lebedum et Eras in 
Ionia ad defectionem pertraxerunt k . 

Posteaquam ab Teo pedestres Chiorum copiae abscesse- 
runt, Tissaphernes cum exercitu adveniens, diruto Tei, si 
quid reliquum erat, muro, abiit. Digresso eo, paulo post 
Diomedon cum decern navibus Atheniensium advenit ; 
cumque Teiis, ut se quoque reciperent, paciscitur. Et 
illinc profectus Eras, quum urbem adortus expugnare 
non posset, abscessit 1 . 

Athenienses, capto Clazomeniorum in continente cas- 
tello, ipsos in urbem suam, qua; in insida erat, remigrare 
coegerunt ; praster defectionis authores, qui Daphnuntem 
concesserant. Sic in fklem Atheniensium Clazomenae re- 
verterunt m . 

c. Eadem aestate naves viginti Atheniensium, qua; in 
Lada insula adversus Miletum in statione fuerant, ad Pa- 
normum Milesii agri excensione facta, Chalcideum Lace- 
daemonium praefectum cum paucis occurrentem obtrunca- 
runt. Hinc tertia discedentes die trophaeum erexerunt : 
quod Milesii, tanquam ab iis positum qui regione baud 
quaquam potiti fuissent, dejecerunt". 

Extrema aestate, 1500. Athenienses gravis armatura?, et 
1000. Argivi, totidemque ex sociis, navibus 48. Phrynicho 
et Onomacle et Scironida ducibus, Athenis transmiserunt 
in Samum ; indeque ad Miletum transgressi, castra posu- 
erunt. Adversus eos egressi, Milesiorum 800. gravis ar- 
matura; milites, Alcibiades cum iis quos Chalcideus ad- 
duxerat Peloponnesiis, auxilia item Tissaphernis pere- 
grina quaedam, ipseque Tissaphernes cum suo equitatu, 
praslium cum Atheniensibus et eorum sociis committunt. 
Argivi qui primam aciem in suo cornu tenebant, nimium 
viribus suis fisi, a Milesiis (quos ut Ionas, contempserant) 
fugati, paulo minus trecentos ex suis desiderarunt. Sed 
victoria prascipua penes Athenienses fuit : qui trophaeo 
posito, Miletum in peninsula sitam obsidere parabant. 



Thucyd. lib. 8. ' Ibid. 

1 Thucyd. lib. 8. ° Ibid. 



32G ANNALES 

Sed adventantis classis Siculae et Peloponnesias nuncio 
turbati, suasore Phrynicho, in Samum se receperunt". 

Classis adveniens, aucta navibus Chiis quae prius cum 
Chalcideo ab hostibus pulsae fuerant, petente Tissapherne, 
Iasum invasit : ubi Amorges Pissuthnae filius spurius, 
qui a Dario defecerat, se tenebat. Peloponnesii, sub 
Astyocbo, rei maritimae praefecto, ad quern Theramenes 
Lacedaemonius classem illam adduxerat, et Syracusani 
(quorum in boc negotio, sub duce Hermocrate, praa caste- 
ris maxime virtus enituit) Iasios, non hostiles sed Atticas 
illas naves fuisse opinantes, improviso adorti oppresse- 
runt. Amorgen vivum captum Peloponnesii Tissapherni 
tradiderunt ; ut eum ad regem (sicut ille imperaverat) si 
ei liberet, perduceret. Iasum ipsam, antiqua fortuna di- 
vitiisque opulentum oppidum, milites diripuerunt, ingen- 
tem inde praedam consecuti. Auxiliarios quos Amorges 
babuerat, inviolatos ad se Peloponnesii receperunt ; 
interque milites suos, quod plerique eorum essent ex Pe- 
loponneso, conscripserunt. Oppidum Tissapherni tradi- 
derunt, cum omnibus captivis tarn liberis quam servis : 
pro singulis staterem Daricum pacti. Inde Miletum re- 
versi, Paedaritum Leontis filium praefectum a Lacedaemo- 
niis in Chium missum, terrestri itinere cum Amorgae aux- 
iliaribus Erythras usque deduxerunt ; et Mileto Philip- 
pum praefecerunt p . 

d. Hyeme insequente, Tissaphernes, cum praesidium 
Iaso imposuisset, Miletum veniens, pecuniam (ut erat La- 
cedaemone promissum) Spartanis et sociis solvit, drach- 
mam Atticam menstruam in singula capita : et in futurum 
tempus de certo stipendii modo convenif. 

Astyochus Lacedaemonius navarchus, cum decern Pelo- 
ponnesiis navibus, et totidem Chiis, Pteleum nequicquam 
expugnare adortus transmisit Clazomenas, ibique eos qui 
Atheniensium partis essent deditionem facere, et in 
Daphnuntem migrare jussit : quod idem jubebat et Ta- 
mos Ioniae propraetor. Illis facere imperata recusantibus, 



• Tlmryd. lib. S. >' Ibid. 

'i Thucyd. lib. 8. 



VETEBIS TESTAMENTf. 



327 



adortus urbem muris carentem, tamen expugnare quum 
non posset, abiit. Acri autem coorto vento, ipse quidem 
Phocasam et Cumam tenuit : caeterae naves in insulas Cla- 
zomenis objacentes, Marathusam, Pelam et Drimyssam, 
ejectae sunt. Ibi per octo dies tempestatibus retenti, om- 
nibus rebus, quas a Clazomeniis eo metu belli occulte ex- 
portatse fuerant, partim direptis et absumptis, partim in 
naves congestis, Phocasam Cumamque ad Astyochum na- 
vigarunt r . 

Eadem hyeme Hippocrates Lacedaemonius a Pelopon- 
neso profectus cum Thurinis decern navibus (quarum 
prasfectus Dorieus Diagoraj filius cum aliis duobus erat) 
et una Laconica unaque Syracusana, in Cnidum trajecit, 
qua; jam a Tissapherne desciverat. Horum adventu cog- 
nito, qui Mileti erant eis negotium dant, ut parte dimidia 
navium in prsesidio Cnidi relicta, caeteris juxta Triopium, 
Cnidiee promontorium, onerarias ab iEgypto transmitten- 
tes comprehendant. Ea re audita, Athenienses a Samo 
profecti, sex naves ad Triopium praesidiarias intercepe- 
runt ; classiariis in terram elapsis. Inde Cnidum provecti, 
urbem mcenibus nudatam adorti, parum abfuit quin cape- 
rent. Sequenti die iterum aggressi, cum ipsi per noctem se 
communissent, et qui a Triopio ex navibus profugerant 
urbem intrassent, difficilior jam expugnatio erat. Itaque 
agris vastatis, in Samum redierunt 3 . 

3593. a. Quum a Peloponnesiis fcedus inter Chalci- 
deum et Tissaphernem ictum, non omnino integrum, et 
sibi parum aequum, visum esset : aliud inter Lacedaemo- 
nios sociosque, et regem Darium ejusque filios et Tissa- 
phernem, percussum est scriptumque clarius, Theramene 
Spartano praesente. Post quod Theramenes, classe As- 
tyocho tradita, in celoce abnavigans e conspectu abiit'. 

Cum Pharnabazo altero Persico praefecto, qui circa 
Hellespontum regis sui res curabat, et legatos Calligetum 
Megarensem atque Timagoram Cyzicenum Spartam mise- 
rat, negotium ob quod illi venerant confcctum est : naves- 



• Thucyd. lib. S. • Iliid. 

1 Thucyd. lib. S. 



328 



ANNALES 



que 27. quas illi a Lacedaemoniis Pharnabazo procurave- 
rant, duce Antisthene Spartano, circa brumale solstitium 
ex Peloponneso in Ioniam moverunt. Miserunt una La- 
cedaemonii undecim legatos Spartanos (quorum unus fuit 
Lichas Arcesilai filius) ut eorum consilio Astyochus 
uteretur. Eis imperatum, ut ubi Miletum pervenissent, 
turn caetera quam rectissime administrarent, turn naves is- 
tas, aut omnes aut plures paucioresve, in Hellespontum, si 
ipsis videretur, ad Pharnabazum mitterent ; Clearcho 
Ramphii, qui simul navigabat, praefecto constituto : utque 
Astyocho (quem Paedariti literae suspectum fecerant) a 
classis praefectura, si ipsis sic videretur, amoto Antisthe- 
nem surrogarent. Hi vero a Malea, in sinu Laconico, 
solventes, Melum insulam primo tenuerunt : deinde lon- 
giore circuitu,quo ab hostibus tutiores essent, adCaunum 
in Asia appulerunt". 

Astyochus Cnidum appellens, inde festinavit ad occur- 
rendum navibus Atticis, quae Peloponnesias Caunum 
appulsas observabant. Ad quas cum pervenisset : Athe- 
nienses illata primum, non magna, deinde accepta majore 
clade, Halicarnassum se receperunt ; victores Peloponnesii 
Cnidum redierunt. Athenienses deinde in Symam insu- 
lam (ad quam victi fuerant) ab Samo cum universis navi- 
bus contenderunt ; nee tamen adversus classem ad Cnidum 
stantem quidquam tentarunt : sed receptis ex Syma na- 
vium armamentis, et Lorymis in continente oppugnatis, 
Samum redierunt". 

Coacta ad Cnidum universa Peloponnesiorum classe 
(quas 94. navium erat) undecim legati Lacedasmoniorum 
cum Tissapherne, qui hue advenerat, de rebus jam trans- 
acts agitabant, si qua illarum eis displiceret ; deque bello 
futuro, quemadmodum id quam rectissime e re utriusque 
partis gereretur. Et ante omnes Lichas, quae transacta 
essent considerans, utrumque fcedus, etiam quod cum 
Theramene ictum erat, recte factum fuisse negavit. Nullo 
enim modo tolerandum, ut rex omnes eas teneret regiones, 
quibus aliquando ipse majorcsve ipsius imperitassent. Ita 

» Thucyd. lib. 8. * Ibid- 



VETERIS TESTAMENTI. 339 

enim oporteve rursus et insulas omnes, et Thessaliam, et 
Locros et deinceps Boeotia tenus, in servitutem redigere ; 
ac Lacedaemonios, pro libertate, imperio Medorum Grae- 
cos subigere : quare aliud de integro foedus faciendum, aut 
hocce non utendum, nee ex eo stipendium petendum. Hac 
de re stomachatus Tissaphernes, infecto negotio, inde ab- 
scessit y . 

Cum a Peloponnesiis literaa Astyocho venissent, ut Al- 
cibiadem, qui et illis suspectus, et regi Lacedaemoniorum 
Agidi erat inimicus, interficeret ; ille clam ad Tissapher- 
nem se subduxit : eique persuasit, ne stipendia tanta classi 
Peloponnesiorum praeberet ; sed hoc potius ageret, ut 
neque hi Athenienses evertere omnino possent, et bello 
eo utrique attriti et confecti, tandem regi obtemperare co- 
gerentur 2 . 

Pisander et decern alii Atheniensium legati, decreto po- 
puli, missi sunt, ut cum Tissapherne et Alcibiade agerent, 
prout e republica esse putarent. A quibus Alcibiades, 
Tissaphernis nomine, adeo ingentia postulavit ; ut quamvis 
multa concedentes, tamen ad ultimum pactionem asperna- 
rentur. Postulabat enim, ut Athenienses Ioniam trade- 
rent universam cum insulis circumjacentibus. Quod cum 
illi non negarent ; tandem in tertio congressu petiit, ut 
regi liceret naves facere, et ipsorum praeternavigare ter- 
rain, quacunque et quanta cum classe vellet. Turn vero 
non amplius toleranda ista rati Athenienses, et se deceptos 
ab Alcibiade credentes ; ira succensi abierunt inde, et in 
Samum se receperunt a . 

b. Secundum haec, nondum confecta hyeme, Tissapher- 
nes protinus Caunum se contulit, animo Peloponnesios 
iterum revocandi Miletum, initisque aliis quibuscunque 
posset pactionibus, stipendium solvendi ; ne prorsus sibi 
hostes redderet. Convocatis igitur Peloponnesiis, stipen- 
dium eis numeravit, fcedusque cum eis tertium iniit ; cujus 
hoc erat principium : " Tertiodecimo anno regni Darii, epho- 
ro Lacedaemone Alexippida, pactiones initae sunt in campo 
Maeandri inter Lacedaemonios sociosque, ac Tissaphernem 

J Thucyd. lib. 8. » Ibid. 

» Thucyd. lib. 8. 



330 ANNALES 

et Hieramenem et Pharnaci liberos, de regis deque Laee- 
daemoniorum et socioruin rebus. Quaecunque regio in 
Asia regis est, rex teneto ; et de regionibus suis, ut volet, 
statuito." &c. De stipendii vero solutione pactum est; 
ut prassenti classi Tissaphernes illud praebeat, donee naves 
regiae venerint : post quarum adventum, Lacedaemonii et 
socii suam classem ipsi alant, si velint ; sin a Tissapherne 
stipendium accipere malint, ipsum praebiturum esse, sed 
ea lege, ut finito bello pecuniam ei reddant quam accepe- 
rint b . Unde petenda explicatio illius, quod apud Justi- 
num c brevius habetur propositum. " Darius rex Persa- 
rum, facta cum Lacedasmoniis per Tissaphernem pras- 
fectum Lydiae societate, omnem sumptum belli pollicetur." 

Ineunte statim proximaa aestatis vere, quod anno belli 
Peloponnesiaci vigesimo primo initium dedit, Dercyllidas 
Spartanus Mileto cum parva manu in Hellespontum ter- 
restri itinere, ut Abydum Milesiorum coloniam ad rebel- 
lionem sollicitaret, mittitur : quae ad eum et Pharnabazum, 
ut et biduo post Lampsacus, ab Atheniensibus deficit. 
Quo audito, Strombichides cum 24. Atheniensium navibus 
ex Chio propere accurrens, Lampsacenos obviam egressos 
acie vincit, urbemque mcenibus carentem primo impetu 
capit: rebusque ibi constitutis, Abydum aggressus, sed 
ab Abydenis fortiter se tuentibus repulsus, Sestum e re- 
gione sitam in Europa trajecit, ibique presidium ad tute- 
lam totius Hellesponti collocavit d . 

Universa Atheniensium classis ad Samum coacta, pacto 
cum Samiis inito, ad restituendum popularem Athenis et 
tollendum quadringentorum noviter ibi erectum domina- 
tum, communi juramento se obstringunt : Thrasybulo et 
Thrasyllo ducibus constitutis. De Alcibiade ab exilio 
reducendo deliberant : ejus opera ad se Tissaphernem a 
Peloponnesiis avertendum, et regis amicitiam sibi concili- 
andam, sperantes e . 

Inter classicos Peloponnesiorum milites qui Mileti erant, 
contra Astyochum et Tissaphernem murmur ortum. Ilium 



'• Thucyd. lib. 8. c Lib. 5. cap. 1. 

* Thucyd. lib. 8. ' Id. ibid. 



VETERIS TESTAMENTI. 331 

namque prius, quando ipsorum vires validae et Athenien- 
sium classis exigua fuisset, dimicare noluisse : nee adhuc 
velle, eum et seditiones inter ipsos esse audiret, et naves 
nunquam in uno loco congregatas haberet. Ab hoc vero, 
Phcenicum naves (uti promiserat) non accersente, et sti- 
pendium militibus neque continenter neque integrum praa- 
bente, magno classem incommodo affici. Quum igituv 
quamprimum praelio rem committendam flagitarent : Asty- 
ochus sociique Milesios cum terrestribus copiis Mycalen 
procedere jubent ; ipsi cum universa classe, quae 112. na- 
vium erat, eodem circumvehuntur. Atheniensium naves 
82. qua? in Glauca Mycales stationem habebant, horum 
classe conspecta, se in Samum recipiunt : Strombichide 
vero cum navibus ab Hellesponto ad eorum auxilium ad- 
ventante, Peloponnesii Miletum revertuntur. Quos secuti 
Athenienses, armatas naves 108. jam habentes, acie ad 
Miletum explicata, quum hostem prodire non cernerent, 
in Samum sine pugna redeunt. Post qua? Peloponnesii 
animadvertentes, ne cum universa quidem classe sustinere 
se robur classis Atticas posse, nee habere se unde tot clas- 
siariis stipendia solverent ; praesertim Tissapherne maligne 
promissa prasstante ; Clearchum Ramphii filium cum na- 
vibus quadraginta ad Pharnabazum in Hellespontum, ultro 
invitantem et stipendia prompta pollicentem aliaque studia 
offerentem, mittunt f . 

c. Thrasybulus, ad Tissaphernem profectus, Alcibia- 
dem in Samum secum perduxit : ubi ab exercitu in impe- 
ratorum numerum allectus est, omniumque rerum summa 
ei permissa. Ille, Atheniensis exercitus imperator crea- 
tus, ad Tissaphernem protinus navigavit, ut omnia con- 
silia cum ipso communia habere videretur: ita in rem suam 
callide tractato negotio, ut et Athenienses per Tissapher- 
nem, et Tissaphernem per Athenienses posset terrefa- 
cere ? . 

Hoc prasterea astu illud quoque apud Peloponnesios 
qui Mileti erant obtinuit ; ut ad prius erga Tissaphernem 
odium magnus hinc cumulus accesserit : ita ut non contra 

' Thucyd. lib. 8. s Ibid. 



332 ANNALES 

ilium solum tumultuarentur, sed etiam contra Astyochum ; 
quem privati emolument! gratia cum Tissapherne collu- 
dere criminabantur. Inter haee vero accidit, ut Syracusa- 
norum Thurinorumque nautica turba stipendium ab Asty- 
ocho procacius flagitarent. Cumque ille tan to protervius 
responderet minareturque, et Dorieo, Thurinarum navium 
praefecto (quanquam r$ yt Awptet, de Syracusanarum 
navium duce Hermocrate, Graecus accipiat Thucydidis 
scholiastes) nautis suis astipulanti fustem intentaret ; 
nautae cum clamore in eum irruerunt : periissetque om- 
nino, nisi ad aram quandam repente confugisset. Milesii 
quoque facto clam impetu, castellum a Tissapherne in 
sua urbe aedificatum, ejectis qui custodiae causa inerant 
militibus, occuparunt. Quae res a reliquis etiam sociis 
probata est, maxime a Syracusanis : solo improbante 
Licha Lacedasmonio, qui Milesios, aliosque qui in regis 
ditione essent, Tissapherni moderate imperanti obtem- 
perare debere aiebat, donee bello felix finis imponeretur' 1 . 

Hac contentione illis occupatis, Pindarus successor 
Astyocho in praefectura maritima ab Lacedaemone venit, 
et imperium ab ipso traditum accepit. Cum Astyocho 
inde Lacedaemonem discedente, Tissaphernes legatum e 
suis Gauletem quendam Carem misit, linguae utriusque, 
Persicae et Graecae, gnarum : qui et Milesios de castello 
accusaret, et simul pro ipso Milesiorum et Hermocratis 
Syracusani delationibus responderet; quos eo simul pro- 
fecturos noverat, ipsumque, quod cum Alcibiade rebus Pe- 
loponnesiis noceret fideique ambiguae esset, criminaturos 1 . 

Tissaphernes, infensis ei turn ob alia turn ob Alcibi- 
adis reditum Peloponnesiis, ut qui jam aperte Athe- 
niensium rebus faveret ; sui, ut visus est, purgandi cau- 
sa Aspendum, quo Phcenicum naves 147. pervenerant, 
profectus est, Licha Lacedaemonio una ire jusso : Tamo 
legato suo relicto, qui absente se stipendium Peloponne- 
siis militibus exsolveret ; quod ab illo tamen satis indili- 
genter fuit praestitum. Philippum quoque Laceda?monium 
cum duabus triremibus ad Phcenicum naves visendas, Tis- 
sapherne jubente, Peloponnesii miserunt. Sed et Alci- 

11 Thucyd. lib. 8. '< Ibid. 



VETERIS TESTAMENTI. 

biades, quum Aspendi Tissaphernem fuisse cognovisset, 
cum 13. navibus Caunum Phaselidemque navigavit, ingen- 
tia omnia certissimaque auxilia suis pollicitus : quibus et 
in Samum demum reversus nunciavit, se ne Phoenician 
naves Peloponnesiis mitterentur confecisse, et Tissapher- 
nem amiciorem quam antea Atheniensibus reddidisse. 
Nam ille quidem Aspendi cum Phcenicibus congressus 
est, sed nullas eorum naves Peloponnesiis tradidit ; illud 
nugatorie praetexens, quod pauciores quam jussisset rex 
essent contracts : quum illi constitutum fuisset, suspensos 
tenere Graecorum animos, et neutris accedendo, utrosque 
paribus viribus inter se commissos atterere k . 

Quadringentorum dominatus Athenis abrogatus est, 
quinque millibus eorum loco substitutis: qui de Alcibi- 
adis, et aliorum qui cum ipso erant in patriam reditu 
legem tulerunt 1 : parique ille absens imperio prasficitur 
simul cum Trasybulo et Theramene : quorum virtute 
magna statim in melius Atheniensium rerum facta est 
commutatio m . 

Dum Peloponnesii cum classe Mileti haerent, nemo 
eorum quibus id a Tissapherne Aspendum eunte manda- 
tum fuerat stipendium classiariis solvebat; nee promissa 
classis, nee ipse Tissaphernes illuc veniebat : scripsitque 
Mindaro maritime rei praefecto Philippus qui cum Tissa- 
pherne missus fuerat, et Hippocrates Spartanus Phase- 
lide tunc agens, neque venturam classem Phoenician!, 
neque justi quicquam a Tissapherne esse expectandum. 
Contra vero Pharnabazus, qui ad Hellespontum res Per- 
sicas curabat, omnem benevolentiam iisdem ostentabat. 
Nam ultro eas sollicitabat, et accepta ab iis classe cupi- 
dum se declarabat reliquas praefecturas suag civitates ab 
Atheniensibus avertere (quod ipsum quoque Tissaphernes 
pra3 se ferebat) sperans hoc modo res suas sese aucturum. 
Hisce commotus Mindarus, summa cura instructis navibus 
73. proposito subitaneo edicto, ut magis hostem in Samo 
lateret, cum iis Mileto solvens in Hellespontum cursum 



k Thucyd. lib. 8. ' Ibid. 

"' JEmil. Prob. in Alcibiade. 



834 ANNALES 

direxit : quern Thrasyllus dux Atheniensimn e Samo cum 
navibus 55. est insecutus". 

Mindari et Syracusanorum classis cum Thrasylli et 
Thrasybuli classe ad Cynos-sema, promontorium Hecubaa 
tumulo notum, confligit : ubi post ancipitem pugnam Athe- 
nienses victoriam obtinuerunt; amissis navibus 15. hos- 
tium vero captis 21. Quod praelium navale a Thucydide 
plenius descriptum habetur in libro octavo, et Diodoro 
Siculo anno secundo Olympiadis XCII. 

Quarta post pugnam die, refectis magno studio Sesti 
navibus, Athenienses Cyzicum quae ab ipsis defecerat na- 
vigarunt; conspicatique ad Harpagium et Priapum octo 
naves profectas e Byzantio, aggressi sunt ; ac superatis 
praelio qui in terra erant, eas in potestatem redegerunt. 
Mox Cyzicum progressi, earn quoque mcenibus turn caren- 
tem receperunt, illincque pecunias exegerunt". 

d. Alcibiades cum navibus 22. e Samo profectus, ab 
Halicarnassensibus vim magnam pecunias exegit : deinde 
Meropidem populatus, Con muro munivit ; et jam autum- 
no propinquo, magna cum praeda in Samum rediif. 

Astacus Persa Tissaphernis legatus, concepto contra 
Delios, qui patria sua ab Atheniensibus pulsi Atramyttium 
incolebant, occulto odio ; sub amicitiae ac societatis specie 
optimos eorum quosque in expeditionem evocatos, cum 
prandentes observasset, militibus suis circumdedit etja- 
culis confixif. 

Antandrii, in /Eolide, ne in se simili scelere sasviret 
Astacus veriti, et onerum impatientes ab eodem sibi impo- 
sitorum, Peloponnesiorum milites, qui in Hellesponto turn 
versabantur, ex Abydo per montem Idam in urbem suam 
deductos acceperunt, et Astaci prassidium ex arce eje- 
cerunf. 

Tissaphernes ab Aspendo in Ioniam reversus, et hac re, 
et aliis qua? Mileti Cnidique (nam et illinc praasidia ejus 
pulsa fuerant) acciderunt commotus, magna se a Pelopon- 
nesiis contumelia affectum fuisse existimavit. Plura igitur 

« Thucyd. lib. 8. ° Ibid. 

P Thucyd. lib. 8. Diodor. ann. 2. Olymp. 92. 
•I Thucyd. lib. 8. r Id. ibid. 



VETERIS TESTAMENTI. 



335 



ab iisdem mala sibi metuens, simulque anxius, ne Pharna- 
bazus qui minore tempore sumptuque eos aluisset, felicius 
res contra Athenienses gereret: ipse ad eos in Helles- 
pontum ire constituit; ut et de Antandrio facto eos ar- 
gueret, et de Phoenician navibus aliisque objectis crimi- 
nibus sese quam posset commodissime purgaret. Cumque 
Ephesum primum venisset, sacrificium Diana? fecit 8 . 

Hie Thucydidis terminatur historia : quam deinceps per 
annos 17. Theopompus, per annos vero 48. continuavit 
Xenophon'. Prioris opus historicum interiit : posterioris 
extat; sed aictyaXov. Praeter procemium enim, duorum 
in eo annorum historia desideratur : a fine aestatis anni 
vigesimi primi belli Peloponnesiaci, in quo Thucydides 
desiit, usque ad exitum aestatis anni vigesimi tertii. 

3594. De 300. navibus in Phoenicians remissis, Tissa- 
phernes ea ratione Lacedaemoniis se purgavit ; id fuisse 
factum, quod et ab Arabum et ab iEgyptiorum rege Amyr- 
taeo Phoenicia? insidias parari cognovisset: ut ad annum 
tertium Olympiadis XCIII. habet Diodorus Siculus ; quum 
147. tantum Phcenicum naves Aspendum pervenisse et a 
Tissapherne, contra promissi fidem, dimissas fuisse, Thu- 
cydides docuerit. 

3595. c. Alterum ad Cynos-sema inter Lacedaemonios 
et Athenienses navale praelium est factum, in quo Atheni- 
ensibus erat victoria, quod a Theopompo est descriptum ; 
ut refert vitas Thucydidis Graecus scriptor anonymus. 

d. Thymochare Athenis cum paucis navibus veniente, 
statim Lacedaemonii et Athenienses praslio navali rursum 
congressi sunt ; in quo Lacedaemonii ductu Hegesandridae 
victores evaserunt". 

Paulo post Dorieus Rhodius Diagora? Alius, triremium 
Thurinarum ex Italia praefectus, hyemis initio cum qua- 
tuordecim navibus Rhodo profectus, ad Hellespontum 
transmisit ; ut cum Mindaro se conjungeret, qui ad Aby- 
dum subsistens, naves Peloponnesiaci nominis socias un- 
dique cogebat. Jamque ad Sigeum Troadis provectus 



Thucyd. lib. 8. fin. ' Diodor. ann. 2. Olymp. 92. 

Xenophon, initio lib. 1. Hellenicun. 



336 ANNALES 

erat Dorieus, quum Athenienses juxta Sestum commoran- 
tes, explorato ejus cursu, cum viginti navibus in eum fe- 
runtur. Dorieus, accepta fuga, in litus Rhceteum triremes 
suas subduxit : expositisque militibus, et urbis Dardanias 
praesidio adsumpto, e terra pariter ac navibus pugnam 
contra Athenienses sustinuit ; donee illi tandem nihil se 
proficere cernentes, Madytum rediere ad reliquum exer- 
citum. Hac pugna conspecta Mindarus, qui apud Ili- 
um Minervae sacrificabat, ut subsidium suis ferret na- 
vesque Doriei reciperet, ad Dardanium promontorium 
cum navibus 84. contendit : quibus et terrestres Pharna- 
bazi copia? aderant, ad classem Lacedaemoniorum suble- 
vandam. Quibus obviam procedens Atheniensis navium 
74. classis, ad litus juxta Abydum cum eis praelium iniit. 
Mindarus 97. suas et Doriei naves sub imperio habens, in 
hevo cornu Syracusanos statuit ; dextrum ipse rexit. Dex- 
trum Atheniensium cornu Thrasybulus, sinistrum Thra- 
syllus duxit. A matutino tempore ad vesperam anceps 
trahebatur pugna : quum repente Alcibiades, cum 18. 
navibus ex Samo in Hellespontum navigans, se conspici- 
endum praebuit. Ex eo Peloponnesii versus Abydum fu- 
gerunt: quos ocyus Athenienses insecuti, decern eorum 
navibus confestim sunt potiti. Exorta dehinc magna ven- 
torum procella, indeque multis circa persecutionem ob- 
jectisimpedimentis; Peloponnesii ad litus incolumes elapsi 
ad terrestres Pharnabazi copias se receperunt. Qui qui- 
dem ipse ingressus equo mare, quousque poterat, dimi- 
cabat : idemque ut facerent, equites peditesque suos hor- 
tabatur. Peloponnesii quoque navibus constipatis, et oppo- 
sita hostibus acie, non procul a litore pugnabant. Nocte 
igitur jam appetente, Athenienses cum 30. vacuis hostium 
navibus quas ceperant, ac suis in praelio corruptis, Sestum 
discesserunt : et quam primum illuxit, collectis naufragi- 
orum reliquiis, trophasum excitaverunt. Deinde 40. na- 
vibus ibi relictis, cum caateris alii alio extra Hellespontum 
ad exigenda tributa sunt profecti. Unus e ducibus Thrasyl- 
lus Athenas navigavit, ea quae acciderant nunciaturus, mi- 
litemque et naves in supplementum classis petiturus w . 

» Xenoph. Hellen, lib. 1. Diodor. lib. 13. Plutarch, in Alcibiade. 



VETERIS TESTAMENTI. 337 

Mindarus circa primam noctis vigiliam Abydum revec- 
tus, naves pra;lio concussas resarcit, et ad Lacedasmonios 
tarn pedestres copias quam supplementa nautica postula- 
tuni mittit. Dumque ad instruendam classem necessaria 
pararentur, terrestribus suis copiis cum Pharnabazo socias 
Atbeniensium in Asia urbes oppugnare constituit x . 

359G. a. Interea venit in Hellespontum Tissaphernes : 
cui quum Alcibiades, tarn nobili potitus victoria, osten- 
tare se affectaret ; cum muneribus donisquc hospitalibus, 
et comitatu imperatorio, triremi ad eum profectus est. 
Verum Tissaphernes, apud Lacedaemonios jampridem 
male audiens et ne apud Darium crimen sibi pararetur 
metuens, comprehensum eum Sardibus conjecit in vin- 
cula : pra? se ferens, mandatum sibi fuisse a regc, ut Athe- 
nienses hostium loco haberentur. Post dies vero triginta 
Alcibiades, cum Mantitheo quodam in Caria capto, equos 
nactus nocturna fuga Clazomenas se contulit ; Tissapher- 
nem insuper caluraniatus, dimissum se ab illo fuisse 5 . 

b. Mindarus, hyeme jam exeunte, cum sexaginta na- 
vibus Cyzicum petiit, castrisque suis cum Pharnabazi ex- 
ercitu conjunctis, oppugnatam urbem vi cepit. Contra 
eum, cum octoginta sex navium classe profecti Alcibiades, 
Thrasybulus et Theramenes, navali eum primum, deinde 
terrestri praelio (in quo heroice pugnans ipse cecidit) supe- 
raverunt. Syracusani, cum effugere non possent, suas ipsi 
naves cremarunt: reliqua classe universa potiti Athenienses, 
ad Proeconnesum captivas naves abduxerunt. Rem gestam 
plenius descripserunt, Xenophon libro primo Helleni- 
corum, Diodorus libro decimo tertio, Plutarchus in Alci- 
biade, et in primo stratagematum libro Polya?nus. 

Postridie Athenienses e Prceconneso Cyzicum navigant : 
ubi in urbem, a Peloponnesiis et Pharnabazo descrtam, a 
Cyzicenis recepti sunt 2 . Duoque ex utraque victoria tro- 
pha?a excitarunt : unum pugna; navalis, in Polydori insula ; 
alterum pedestris conflictus, ubi primum hostes in fngam 
conjecerunt". 

1 Diodor. lib. 13. 

i Xenoph. Hellen. lib. 1. Plutarch, in Alcibiade. 

1 Xcuoph. a Diudor. 

VOL. VIII. Z 



338 ANNALES 

Cyzici per viginti dies commoratus Alcibiades, grandi a 
Cyzicenis accepta pecunia, nullo praeterea damno eis illato, 
in Prasconnesum revertitur''. 

Ductores Atheniensium qui ad Cyzicum haerebant, Chal- 
cedonem devecti, Chrysopolim muris cingunt; locumquc 
in eo ad colligendas decinias, de venientibus e Ponto na- 
vibus, constituting. Relictum hie triginta navium presi- 
dium cum duobus ducibus, Theramene ac Eubulo ; qui et 
oppidum et naves e Ponto venientes observarent, aliisquc 
damnis hostes quibuscunque possent afficerent d . 

Interceptae sunt ab Atheniensibus et ista; Laconice scrip- 
tas literal, ab Hippocrate Mindari legato Lacedaemonem ad 
ephorosde clade Cyzicenamissa;: ""Epptf to. KtiXa' Miv- 
capbg $' tnrtaovTai' irtivwvri t wvSjoff enroptoptg ri ^pif 
Spyv. Effluxerunt res prajclarae ; Mindarus interiit : esu- 
riunt milites ; quid facto opus sit, nescimus." 

His malis fracti Lacedaemonii, pacem petierunt : quam 
ne acciperent, opera eorum effectum est, quibus ea res 
quaestum praestabat'. Etsi enim Atheniensium modestis- 
simi ad pacem animis inclinabant: qui tamen bellis se- 
rendis et ducendis adsueti erant, et ex publicis tumultibus 
compendium faciebant, bellum praetulerunt. Quam sen- 
tentiam promovit Cleophon, demagogorum illius temporis 
maximus : qui cum multa ad rem propositam accommo- 
date dixisset; IpsTtiLpiaE rbv Sijjuov, to utyiOoQ twv evjj- 
pyfuiTwv itpotyipopivoq, S)cnrep T/jc Tv\r\g ovk IvaWaZ 
iiOiapivqr fipafitvuv ra Kara TroXipov TTportpijpaTa, Ut 
eleganter rem expressit Diodorus Siculus. Cleophon Brit* 
tern iste, qui turbulentis suis concionibus populum ad suam 
perniciem (ut rerum mox secuta vicissitudo declaravit) a 
pace avertit, lyrarum faber fuit, quem multi compedibus 
vinctum meminerant; per fraudem tamen ac turpiter in 
civium album inscriptus, populo largitionibus corrupto, se 
gladio collum ei prascisurum minitabatur, qui pacis menti- 

" Xenoph. 

c Xenoph. Hellcn. lib. 1. Polyb. lib. 4. pag. 312. et Diodor. ann. 4. Olyinp. 
92. 
d Xenoph. e Xenoph. et Plutarch. 

' Justin, lib. 5. cap. 4. 



VETERIS TESTAMENT!. 339 

onem fccisset : ut in oratione de falsa legatione habet 
yEschines. 

Pcloponnesii et socii corum Syracusani, quotquot ad 
urbis Cyzicenae presidium relicti ct e praslio fuga servati 
fuerant, ad Pharnabazi castra se receperunt". Eos con- 
solatus Pbarnabazus, non esse ob naves ligneas amissas 
animos abjiciendos dixit, cum lignorum abundans copia sit 
in ditione regis, dummodo salvi sint bomines : simul ves- 
tem singulis et bimestre stipendium dedit. Ad haec ar- 
matis nautis, praesidia constituit per universam oram mari- 
timam curas suas commissam: et civitatum triremiumquc 
praefectis convocatis naves novas apud Antandrum extru- 
ere jussit totidem quot erant amissas: largitusque est in 
bunc usum pecunias, materiamque ex Ida monte, quanta 
esset opus, sumere permisit. Iisque ita constitutis, Chal- 
cedoni suppetias tulit h . 

c. Dum classis asdificatur, Syracusani cum ipsis Antan- 
driis muro Antandrum circumdederunt, locumque ilium 
munitissimum reddiderunt : cujus beneficii gratia Syracu- 
sani ab Antandriis civitate sunt donati'. 

Ducibus Syracusanis domi a populo exilio damnatis, 
eorum primarius Hermocrates quum Tissapbernem Lace- 
daemone accusasset, ac non solum Astyochi testimonio sub- 
levaretur, sed etiam ipse verum dicere visus esset; ad 
Pharnabazum se conferens, priusquam quicquam peteret, 
magnam pecunias summam ab eo accepit: peregrinisque 
militibus et triremibus comparatis, in patriam reversus 
est k . 

Parisippida Spartae exilio mulctato quod, conjuncta cum 
Tissapherne opera, ut omnes qui a Lacedaemoniorum par- 
tibus stabant ex Thaso insula per seditionem ejicerentur, 
procurasse crederetur; ejus loco missus Cratesippidas, 
navales illius copias in Chio accepit'. Hie cum viginti 
quinque navibus, nihil memorabile gerens, tempus aliquod 
circa Ioniam contrivit. Postea vero, ejectorum e Chio 

* Diodor. lil». 13. I Xcnoph. IIcllcu. lib. I. 

1 Xenoph. Hcllen. lib. 1. 

k Xenoph. Hellen. lib. 1. cum Uioloro, anil. 4. Olymp. 92. 
1 Xenoph. Hellen. lib. 1. 



340 ANNALES 

pecunia instructus, illos ilomum reduxit, et exilii auctores 
numero 600. urbe expulit : qui Atarneum, locum in oppo- 
sita continente natura munitissimum, occupantes, assiduis 
eos excursionibus inde infestabant 1 . 

d. Olympiade XCIII. qua stadio Euboras Cyrenaeus 
vicit, Euarchippo apud Spartanos ephoro, Euctemone 
Athenis archonte, bigarum mularium cursus, £uvu.pie sive 
ffuwopie dictus, ludis Olympiacis adjectus est : ut in libro 
primo Hellenicorum Xenophon indicat. Cujus instituti, 
praeter Diodorum Siculum libro decimo tertio et Pausa- 
niam libro Eliacorum priore, meminit etiam in stadioni- 
carum catalogo Julius Africanus : addens etiam, eadem 
Olympiade pancratio vicisse Polydamantem Scotussasum ; 
ilium videlicet, quern Darius Notbus per legatos donis et 
promissis invitatum Susa ad se evocavit; ubi tres de co- 
borte regia qua; immortalium est dicta (de qua Herodotus 
videndus"',) simul in se irruentes occidit : ut in posteriore 
Eliacorum libro refert Pausanias, qui etiam, in eodem 
libro, de Eubota stadionica narrat; cum ei Ammonis in 
Libya oraculum victoriam e cursu praedixisset, statuam 
ante faciendam sibi curavisse, eodemque die et victo- 
rem renuntiatum fuisse et victorias testem statuam dedi- 
cavisse. 

Hoc anno Medos, qui a Dario Persarum rege defece- 
rant, rursus ei se dedidisse, in primo Hellenicorum suo- 
rum testatur Xenophon. Medos quoque aDario defecisse, 
et praelio victos iterum subactos fuisse, in libro primo his- 
torian sua?, capite 130. refert Herodotus. Qui cum et De- 
celeani belli, libri noni capite 72. ante quinquennium gesti 
meminerit, et libri tertii capite 15. filii Amyrtaei postpatrem 
in .^Egypto regnantis (de quo, ad annum sequentem erit 
dicendum :) extremis belli Peloponnesiaci temporibus bis- 
toriain ilium suam vel scripsisse vel saltern recognovissc 
colligimus. 

Anni hujus aestate ineunte, Athenis Thrasyllus acceptis 
navibus sibi decretis, et nautis 5000. cetratorum instar 
armatis, quos caeteris cetratis adjungeret, ad Samum tra- 

1 Diodor. arm. 4. Olymp. 92. m Lib. 7. cap. S3. 



VETERIS TESTAMENT!. 341 

jicit. Ubi triduum moratus, ad Pygelenscm in Ionia 
oram navigat; evastatoque illo agro, ad oppidi nvurum 
copias admovet. Cumque e Mileto quidam subsidio Py- 
gelensibus venissent, et palantes Atheniensium leviter ar- 
matos premerent ; reliqui Athenienses suis succurrentes, 
Milesios omnes (paueis exceptis) occidnnt, ducentisque 
scutis csesorum potiti trophasum statuunt. Postridie No- 
tium navigant: indeque paratis ad iter rebus omnibus, 
Colophonem pergunt ; qua? statim iis cessit. Nocte prox- 
ima Lydiam ingrediuntur, adulto jam frumento, multosque 
vicos exurunt : pecuniam, mancipia, praedam aliam ingen- 
tem capiunt. Cumque hinc inde sparsi, ac praedae sepa- 
ratim intend essent; Stages Persa (Tages ille, ut videtur, 
cujus ad annum mundi 3592. ex Thucydide facta est men- 
tio) equitum suorum opera vivum unum capit, et septem 
interficit n . 

Tissaphernes Thrasyllum ad Ephesum oppugnandam 
navigaturum animadvertens, magnas cogit copias; equi- 
tibusque dimissis, imperat omnibus ut Dianas latum opem 
Ephesum accurrerent. Thrasyllus, decimo septimo post- 
quam Lydiam invasisset die, Ephesum navigat : gravem 
armaturam ad Coressum exponit, equites, cetratos, epi- 
batas, caeteros omnes propter paludem ex oppidi parte 
altera : quumque jam illuxisset, bipertitum exercitum ad- 
movet. Contra oppidani et auxiliares a Tissapherne ad- 
ducti, gravis primum armaturae pediles, qui erant Coressi, 
aggrediuntur. Quos posteaquam in fugam vertissent ; et 
interfectis plus minus 100. reliquos usque ad mare per- 
secuti fuissent; ad eos, qui propter paludem erant, se 
convertunt. Ubi et Atheniensibus in fugam conversis, et 
300. eorum interfectis, statuerunt hoc loco trophacum, et 
altcrum apud Coressum. Ex auxiliaribus vero Syracusani 
praecipue et Selinuntii ob strenuam hie navatam operam, 
praemiis ab Ephesiis sunt affecti: concessa et immunitate 
perpetua, si quia esse civis cuperet". iErei trophasi ab 
Ephesiis in opprobrium Atheniensium erecti, meminit 
ctiam Plutarchus in Alcibiade. 

" Xcnoph. Hcllcn. lib. 1. " Ibid. 



342 



ANNALES 



Athenienscs, receptis per inducias caesorum suorum 
corporibus, et Notii sepultis, Lesbum versus et Helles- 
pontum navigant. Cumque in portu Methymnae urbis 
Lesbiae hserentes, 25. naves Syracusanorum, qui ad Ephe- 
sum cum ipsis conflixerant, praetervehi conspexissent : 
impetu in eas facto, quatuor earum cum vectoribus in po- 
testatem redegerunt; caeteras in fugam datas Ephesum 
usque sunt persecuti. Captivos omnes Tbrasyllus Athe- 
nas misit; prater Alcibiadem Atheniensem, Alcibiadis 
consobrinum et exilii socium, quern interemit. Inde Ses- 
tum ad exercitum navigat, et e Sesto copia? universal 
Lampsacum trajiciunt: simulque hyems (ab autumno 
ccepta) aderat. Lampsaci vero quum vellet Alcibiades 
universas copias in eosdem ordines redigere, milites il- 
lius cum Thrasyllianis commisceri recusabant; invicti 
scilicet hactenus, cum iis qui victi fugatique venirenf. 

3597. a. Quum Lampsacum (Labdacum vitiose hie ha- 
bent Diodori codices) Alcibiadis et Thrasylli ibidem hye- 
mantes copiae militari communivissent opere, adversus 
Abydenos expeditionem susceperunt : quibus cum magna 
manu suppetias veniens Pharnabazus, praelio superatus et 
fugatus est. Eum Alcibiades cum cquitatu suo et 120. 
gravis armaturae peditibus, quibus Menander praserat, in 
multam noctem usque persequi non destitit. Hac victoria 
parta milites inter se conciliati et sponte permisti, simul 
ovantes in castra rediere q . 

Postero die trophaeum excitavit Alcibiades, et Phar- 
nabazi provinciam, nemine ire contra auso, ferro et igni 
vastavit. Sacerdotes vero ibi captos sine pretio dimisif. 

Lacedaemonii, Tissaphernis tergiversatione ofFensi, Pac- 
otium, et alios legatos ad Darium miscrunt : qui a rege 
omnia, quae petebant, iinpetrarunt". 

Eadem hyeme, Alcibiadis et Thrasylli milites, diversis 
cxpeditionibus in Asia; continentem factis, ditionem regis 
populationibus vexabant'. 



P Xcnupli. Hellen. lib. 1. '' Id. ibid, et Plutarch, in Alcibiadc. 

r Plutarcli. in Alubiade. s Xcnoph. HellSD. lib. 1. 7. 



' Xcnoph. Ilcllcn. lib. 1. 7. 



VETERIS TESTAMENTI. 



313 



b. Darius filium suum Cyrum juniorem, annum deci- 
mum scxtum aetatis non exceclentem ; (utpote a patre jam 
regnante susceptum, ut narrat Ctesias, et Plutarchus in 
Artaxerxe) oras maritime, cum satrapae titulo, prasfecit ; 
eorumque omnium qui ad Castoli planitiem congregari 
solebant summum ducem constituit : dato mandate), ut in 
bello contra Athenienses gerendo LacedaBmoniis se adjun- 
geret u . Justinus, libri quinti capite quinto, ex Trogo, 
" in locum Tissaphernis Darium regem Persarum filium 
suum Cyrum Ionian Lydiaaque praeposuisse ; eumque La- 
cedaemonios auxiliis opibusque ad spem fortunes prioris 
erexisse," narrat. Eum enim in finem, Cyrum a patre 
fuisse missum, ut in bello contra Athenienses persequendo 
Lacedacmonios adjuvaret, refert Diodorus, ad annum pri- 
mum Olympiadis XCIII. a quo etiam Cyrus apx<>» J *?" 
0«XaTrj|c aaTpcmwv, ad annum secundum Olympiadis 
XCIV. et tuv tiri BaXarrrig aarpaTTtiwv i)yov [itvoc;, ad 
annum quartum ejusdem Olympiadis, satraparum sive sa- 
trapiarum oras maritimas princeps constitutus fuisse, recte 
dicitur. Sub ejus enim ducatu et Pharnabazum et Tis- 
saphernem etiam satrapiis suis illic praafuisse certum 
est. 

Amyrtaso Saitae in regno /Egyptiaco successisse Nephe- 
ritem, novae dynastiae regem, in chronico Eusebiano legi- 
mus : quum ante Nephereum sive Nepheritem ilium prox- 
ime regnavisse Psammitichum, a veteris Psammitichi (qui 
in 96. Manethonis dynastia, quae Saitarum etiam fuit) pos- 
teris oriundum, ex Diodoro Siculo, ad Olympiadis XCV. 
annum primum, didicerimus. Ut quseri etiam merito hie 
possit, an non Pausiris iste fuerit Amyrtasi filius; quern, 
Persarum beneficio, paternum recuperavisse imperium, 
Herodotus" author est. De hujus autem et subsequen- 
tium regum annis, in iEgyptiaca nostra egimus chro- 
nologia. 

c. Anno quo Spartac ephorus erat Pantacles, archon 
Athenis Antigenes, ineunte vere (quod illorum magistra- 



» Xeiionli. llcllcn. lib. 1. 7. ct in expedit. Cyri, lib. 1. initio. 
A Lib. 3. cap. 1 j. 



344 ANNALES 

turn proximo antccessit) Athenienses cum universis copiis 
Proeconnesum navigarunt, indeque profecti, castra Chal- 
cedoni admovGrunt y . Ad Theramenem, qui tunc Chalce- 
donem oppugnabat, 70. naves et 5000. milites sub imperio 
habens, eos navigasse scribit Diodorus, ad annum quartum 
Olympiadis XCII. 

Chalcedonenses, cognito Atbeniensis exercitus adventu, 
bona sua omnia apud Thraces Bithynos, oppido ipsorum 
finitimos, deposuere. Alcibiades autem assumpta militum 
parte cum equitatu istuc profectus, et navibus eodem quo- 
que sequi jussis, res omnes eorum deposcens, et arma mi- 
nitans nisi pareretur, a Bithynis recepit : atque ita con- 
stituta cum illis pace, jam spoliis auctus, ad castra reversus 
est; et Chalcedonem, universi exercitus opera, a mari ad 
mare muro ligneo cinxit. Turn praefectus Lacedaemonius 
Hippocrates, eductis ex oppido copiis suis, cum parte 
Atheniensium quos ducebat Thrasyllus conflixit, fortuna 
diu ambigua, donee tandem Alcibiade cum peditum equi- 
tumque subsidiis accurrente cassus est Hippocrates, copia> 
que vieta? in oppidum refugere sunt coactae. Pugna vero 
bac durante Pharnabazus parte alia extra munitionem At- 
ticam cum pedestribus et equestribus copiis validis se in- 
ferens, perrumpere ad opem ferendam Hippocrati cum 
frustra conatus fuisset ; in Heracleum (sive fanum Her- 
culis) quod erat in agro Chalcedonensium, ubi castra mu- 
nita babebat, se recepit 2 . 

d. Post haec Alcibiades in Hellespontum et Cherrone- 
sum ad conficiendam pecuniam contendit: reliqui vero 
copiarum duces (Tberamenem solum Diodorus memorat) 
de Chalcedone convenere cum Phamabazo, ut daret Athe~ 
niensibus talenta viginti et legatos Atticos ad regeni de- 
duceret. Mutuoque juramento se obstrinxere duces et 
Pbarnabazus in banc sententiain; ut Cbalcedonenses tri- 
butum non minus quam solebant Atbeniensibus penderent, 
quasque jam debebant, ea quoque solverent: interea Athe- 
nienses arma non inferrent Chalccdonensibus, donee lc- 



y Xcnoph. Hellenic, lib. 1. 

1 Xenoph. Hellenic, lib. 1. riutaich. in Alcibiade. 



VETERIS TESTAMENTI. 345 

gati a rege rcdiissciit. Iteversus quoque Alcibiades duo- 
bus a Pharnabazo missis Cbrysopoli, Pharnabazus totidem 
ab Alcibiade deputatis Chalcedone, non solum jusjuran- 
dum publicum praestiterunt, sed privatim etiam ipsi fcede- 
ribus se devinxerunt a . 

His ita factis, statim Pharnabazus discessit, ac legatos 
ad regem proficiscentes occurrere sibi ad Cyzicum jussit. 
Missi vero ad banc legationem ab Atheniensibus fuere, 
Dorotheus, Philodices, Theogenes, Euryptolemus, Man- 
titheus ; et his adjuncti ab Argivis Cleostratus et Pyrrho- 
lochus. Etiam Lacedaemoniorum legati, Pasippidas et 
alii, ad regem perrexere : quibus se conjunxit Hermo- 
crates, qui jam Syracusis exulabat, ejusque frater Proxenus b . 

Dum horum deducendorum cura Pharnabazum teneret, 
ex opposito litore trajecit ad eum Clearchus Lacedaemo- 
nius praefectus, partim ut ab eo stipendium pro milite 
sumeret, partim ut naves, quae in Hellesponto et apud 
Antandrum et alibi erant, in unum cogerent. Ea enim 
classe sperabat se Atheniensium socios clade aliqua affec- 
turum; eaque ratione a Byzantii obsidione copias ipso- 
rum abstracturum. Verum dum abesset ille, Byzantium 
Atheniensibus proditum est c . 

Pergentibus ad regem legatis Atheniensium occurrerunt 
Baeotius et caeteri Lacedaemoniorum legati a rege rede- 
untes, ipseque Cyrus maritimis omnibus cum imperio 
praefuturus: quo viso, maxime quidem illi cupiebant ad 
regem proficisci ; sin id non liceret, domum reverti. Cyrus 
vero Pharnabazo praecepit, ut aut sibi legatos traderet, 
aut domum eos remitteret : nolens scilicet scire Atheni- 
enses, quae agebantur. Verum Pharnabazus detinens in- 
terea legatos, jam ad regem se eos deducturum, jam do- 
mum dimissurum profitebatur : atque ita suspensos per 
tres annos (an menses potius ?) secum detinuit ; tandemque 
venia a Cyro impetrata, ad suos remisit' 1 . 

Alcibiades, sumptis e Samo viginti navibus, in Cerami- 
lum sinum Cariae navigat ; et collectis illic talentis cen- 



a Xenoph. Ileilen. lib. 1. b Ibid. 

c Xenoph. Hellcn. lib. I. * Ibid. 



346 ANNALES 

turn, captivarum et oppressarum a se navium non minus 
ducentarum spolia secum ducens, Athenas venit : ubi ge- 
neralis dux belli cum summa potestate creatus, plusquam 
ducentis talentis (ut in oratione contra filium ejus Alcibi- 
adem Lysias indicat) a civitate acceptis, exercitum 1500. 
gravis armaturaj peditum et 150. equitum, cum 100. na- 
vium classe, ibi conscripsit e . 

Satyrus Spartaci filius Bospbori Cimmerii regnum per 
annos quatuordecim obtinet f . 

Lacedajmonii, quum Cratesippidas navarcho magistratus 
sui tempus exiisset, Lysandrum ejus loco mittunt. Is 
cum ad Rhodum appulisset, coactis navibus, in Con insu- 
lam Miletumque navigat: inde Ephesum; ubi cum sep- 
tuaginta navibus substitit, dum Sardes Cyrus accederet 8 . 
Et quum Ephesum offendisset sui cupidam et enixe faci- 
entem cum Lacedasmoniis, afflictam autem et moribus Per- 
sicis et Persarum commerciis (ob Lydia; viciniam et cre- 
bram praefectorum regiorum hie praesentiam) prope bar- 
baram factam : communivit ibidem castra, naves oncrarias 
imperavit illuc omnes decurrere, ac navalia asdificandarum 
triremium extruxit. Ita portus eorum frequentavit mer- 
catoribus, negotiationibus forum, quasstu asdes atque offi- 
cinas complevit h . 

Certior factus Lysander Cyrum applicuisse Sardes, cum 
legatis Laconicis illuc ad eum profectus est: incusato 
multum Tissapherne ; cui quum imperatum esset Lacedas- 
moniis opem ferre et mari exigere Athenienses, videbatur 
factus per Alcibiadem remissior pigrescere, ac prasbendo 
maligne stipendia navalem manum perdere. Cupiebat 
autem deferri et male audire Cyrus quoque Tissaphernem : 
improbum hominem et privatim sibi infensum. Lysandro 
vero adolescentem ad bellum acrius capessendum incitanti, 
ille amplissima qua3que promptissime promisit ; affirmans 
sic sibi a patre fuisse mandatum : nee studium, nee pecu- 
niam defore ostendit. Stipendium diurnum classiarii ex. 

c Xcnoph. Hellen. lib. 1. Diodor. lib. 13. Justin, lib. 5. cap. 4, 5. Plutarch. 
ct j^Emil. Prob. in Alcibiade. 

f Diodor. ad ann. 4. Olymp. 96. 

E Xcnoph. Hellenic, lib. 1. h Plutarch, in Lysandro. 



VETERIS TESTAMENTI. ill 

ercitus ex tribus obolis quatuor obolorum reddidit, quod 
jam ante debebatur id totum militi exsolvit, et stipendium 
menstruum ante tempus dependit, decern Daricorum mil- 
libus Lysandro numeratis : atque ita exercitum universum 
multo quam ante erat alacriorem reddidit ; hostium vero 
classem brevi exinanivit. Complures enim ad eos, ubi 
stipendium esset uberius, transibant: qui vero remane- 
bant, segnes redditi sunt et seditiosi, ac negotia ducibus 
quotidie exhibuerunt'. 

JLec quum Atbenienses magno cum animi mcerore au- 
diissent, Tissaphernis opera legatos ad Cyrum mittunt. 
Eos ille non admittebat ; quanquam rogaret Cyrum Tissa- 
phernes, ac se diceret Alcibiadis consilio facere, quae fa- 
ceret : quod is esset auctor, ut hoc unura spectaret, ne 
ulli Gra3corum potentes essent ; sed imbecilli potius omnes, 
suis ipsi dissidiis attriti k . Ires tamen adhuc annos resti- 
terunt Atbenienses ; cum a Cyro pecuniis ad classem Pe- 
loponnesii juvarentur 1 . Et quis miretur, tarn florentes 
Atheniensium opes ruisse ; cum ad opprimendam unam 
urbem, totius orientis vires concurrerent™ ? 

Lysander Ephesum reversus, ibique quietem agens, 
naves 90. quas illic habebat in siccum subductas refecit". 
Ex urbibus quoque vicinis potentissimos accersiit ; inito- 
que cum illis fcedere societatis, re bene gesta, sua? quem- 
que urbis principem se efFecturum pollicebatur. Hinc 
evenit, ut illi studiis inter se certantes plura imperatis 
subministrarent : et opinione celerius Lysander omnibus 
ad bellum conducentibus abundaret". 

Quum accepisset Alcibiades, Thrasybulum extra Hel- 
lespontum progressum munire Phocaeam ; ad eum navigat, 
relicto apud classem gubernatore suo Antiocho ; cum man- 
datis, ne adversus Lysandri classem proveheretur. Anti- 
ochus vero cum navi sua, et alia Notiana, (ut apud Xeno- 
phontem hal)etur et Plutarchum : Diodorus enim decern 
naves lectissimas ilium eduxisse refert) in portum Ephe- 

1 Xcnoph. llellcn. lib. 1. Diodor. lib. 13. et Plutarch, in Lysandro. 

k Xcnopli. llellcn. lib. 1. Diodor. lib. 13. et Plutarch, in Lysandro. 
1 Thucyd. lib. 2. ■ Justin, lib. 5. cap. 1. 

Xenoph. llellcn. lib. 1. ° Diodor. lib. 13. 



348 ANNALES 

siorum invectus ad ipsas Lysandri navium proras praeter- 
vehi ausus est. Turn Lysander, primo paucis navibus 
deductis, eum insequitur. Sed quum Antiocho pluribus 
cum navibus socii opem ferrent, universa classe instructa 
in eos pergit. Itaque et Athenienses reliquis triremibus 
e Notio deductis in hostes provecti sunt. Verum quum 
naves eorum, nullo servato ordine, sparsae vagarentur, 
amissis 15. triremibus, terga tandem dederunt: ipso etiam 
duce Antiocho interfecto. His navibus Lysander secum 
sumptis, et erecto ad Notium trophaeo, Ephesum, Athe- 
nienses vero Samum trajecerunt. Quo cum Alcibiades re- 
diisset, universa cum classe ad Ephesiorum portum pro- 
vectus, aciem ante ostium ejus instruxit. At quum Ly- 
sander classem suam non educeret, quod navium numero 
longe inferior esset, Samum reversus est p . 

Alcibiades ex Samo cum universa classe Cumam navi- 
gans, falsis in oppidanos objectis criminibus, multos eorum 
captivos in naves abduxit. At ubi conjunctis totius civi- 
tatis viribus Cumaei ex improviso ad defensionem suorum 
hostem invaderent ; eorum impetum aliquamdiu Alcibia- 
des sustinuit : cum vero subinde plures ex oppido et agro 
accurrerent, relictis captivis, ad naves confugere coactus 
est. Victum igitur se acgre ferens, armatorum cohortes 
ex Mitylene accersit, et instructa ante urbem acie Cumaeos 
ad conflictum provocat. Sed nemine prodeunte, vastatis 
illorum agris, Mitylenen repetiit. Cumasi vero legatis 
Athenas missis, actionem contra eum instituunt; quod 
socii nominis urbem, qua; ipsos nulla injuria affecerit, 
populando vexasset. Multag quoque alias de improbitate 
hominis querelas turn afferebantur. Nonnulli enim prassi- 
diariorum in Samo, illi infensi, Athenas trajecerant ; et in 
publica ilium concione criminabantur, quod cum Lacedae- 
moniis colluderet, et familiarem cum Pharnabazo amiciti- 
am contraxisset, in earn maxime spem ut, hello confecto, 
civibus ipse dominaretur" 1 . 



v Xenopli. Hellenic, lib. 1. Diodor. lib. 13. Plutarch, in Alcibiade et Lysan- 
rtio. 

'i Diodor. lib. 13. 



VETERIS TESTAMENTI. 

3598. a. Cumaeis igitur suo, et Thrasybulo Thrasonis 
filio exercitus nomine, Athenis Alcibiadem ob imperium 
male administratum accusantibus : ejus loco Conon et alii 
novem duces substituuntur. Id ille ut audivit, relicto 
exercitu, in Thraciae Chersonesum una triremi ad castella 
sua se recepit r . 

b. Lysander, Ephesum ex urbibus accersens eos quos 
maxime praastare caeteris audacia et prudentia videbat, ut 
coitiones facerent arripiendisque rebus publicis adjicerent 
animum eos incitavit : fiducia illis injecta, simul atque op- 
pressi Athenienses essent, solutos ipsos fore populari im- 
perio et principatum in patriis suis habituros*. 

c. Luna vespere defecit', Aprilis Juliani die 15. circa 
tertiam post occasum solis horam : ut astronomicus osten- 
dit calculus. 

Pitya apud Lacedaemonios ephoro, Callia Athenis ar- 
chonte, quum Lysandri praefectura? annus exiissent, suc- 
cessor illi a Lacedaemoniis ad classem missus est Callicra- 
tidas. Cui infensus Lysander, naves quidem Ephesi illi 
tradidit, sed datae sibi a Cyro pecuniae ad stipendium nau- 
ticum remisit residuum Sardes : jubens Callicratidam pe- 
tere, si ei visum esset, et videre qua ratione sustentaret 
milites. Unde necessitate ille compulsus, ad Cyrum in 
Lydiam perrexit, et nautis stipendium ab eo poposcit. 
Ubi homo minime aulicus, dilationem graviter ferens, et 
Graecos mortalium miserrimos esse affirmans, qui pecuniae 
causa barbaris adularentur ; re infecta, rediit". 

Callicratidas Miletum navigans, pecuniam a Milesiis 
impetrat ; indeque Chium petens, Delphinium ibi castel- 
lum, quod Atheniensium praesidiarii circiter 500. tenebant, 
traditum sibi diruit. E Chio deinde quinque drachma- 
rum viatico in nautas singulos coacto, adversus Teios per- 
gens, et noctu mcenibus illapsus, urbem diripit. Inde ad 
Lesbum profectus, Methymnam expugnat. Ad ejus aux- 
ilium Cononem Atheniensium ducem, cum 70. navibus, 



Diodor. lib. 13. Xenoph. Hellenic, lib. 1. Plutarch, in Alcibiade. 
Plutarch, in Lysandro. ' Xenoph. Hellen. lib. 1. 

Xenoph. Hellen. lib. 1. Plutarch, in Lysandro. 



350 ANNALES 

sero advenientem, cum 170. navibus persequens, pugna 
navali vincit ; et 30. navibus amissis, cum reliquis 40. in 
portum Mitylenes fugere coactum, terra marique obsidet. 
Quo tempore, a Cyro etiam pecunia illi est allata x . 

Atheniensium classis, qua3 universa plurium quam 150. 
navium fuit, ad Mitilynagam obsidionem solvendam pro- 
diit. Callicratidas, Eteonico cum 50. navibus ad continu- 
andam obsidionem relicto, cum caeteris 120. provectus, ad 
Arginusas insulas, inter Maleam Lesbi et Catanidem Asiae 
promontorium positas, fortiter pugnans occubuit. Vic- 
tores Athenienses naves 25. amiserunt, una cum homini- 
bus; paucis exceptis, qui ad litus evaserunt. Pelopon- 
nesii, 77. suorum navibus desideratis, fuga in Chium, 
maximaque ex parte in Cumasorum et Phocasensium regi- 
onem, se receperunt y . Callia vero Athenis archonte, boc 
est, anno tertio Olympiadis XCIII. navale hoc ad Argi- 
nusas praelium commissum fuisse, cum Xenophonte et 
Diodoro Athenaeus etiam in libro quinto Deipnosophistdin 
confirmat. 

3599. Cyrus consobrinos suos Autobcesacem et Mitras- 
um, sororis patris sui Darii filios, interemit ; quod quum 
occurrissent ei, manus intra manicam non continuissent 
obvolutas; qui honor soli regi deferri erat solitus. Id 
quum Hieramenes et uxor ejus (occisorum, ut videtur, 
parentes) rescivissent : Darium monuerunt, iniquissimum 
esse, ad tantam filii injuriam ipsum connivere. Quaprop- 
ter eum Darius missis nuntiis ad se arcessit, acgritudinem 
practexens: quum apud Thamneria Medorum in castris 
ageret, contra finitimos Cadusios, qui ab eo defecerant, 
expeditione suscepta 2 . 

Lacedasmonii in /Eolide, et Ionia, insulisque hie illic 
dispersi, conventu Ephesi habito, legatos Lacedaimonem 
miserunt, qui pnesentem rerum statum exponerent, et 
Lysandrum remitti ad castra cum impcrio peterent, pri- 
oribus experimentis probe ipsis cognitum. Misit cum 
iisdem postulatis et Cyrus. Sed quia bis eundem classi 



Xenoph. Hellcn. lib. 1. Die-dor. lib. 13. J Id. ibid. 
Xenoph. Hellenic, lib. 2. 



VETERIS TESTAMENTI. 351 

vetabat lex pra?fici, nee horum voluntati deesse Lacedas- 
monii volebant, nomen praifecturae accommodaverunt 
Araco cuidam ; Lysandrum verbo legatum, re cum sum- 
ma potestate miserunt. Lysander igitur Ephesum veniens, 
Eteonicum e Cbio cum navibus arcessit : coactis etiam e 
Peloponneso et aliunde navibus universis, ubicumque 
essent. Atque non has solum reficiebat, sed etiam alias 
apud Antandrum asdificabat 3 . 

Lysander ad Cyrum profectus, pecuniam ab eo petit. 
Qua a?gre ab eo impetrata (demonstrabat enim Cyrus pri- 
oribus pensionibus liberalibus se exhaustum) trierarchos 
constituit, et nautis stipendium debitum persolvit b . 

Carthaginienses, capta Gela in Sicilia, Apollinis extra 
urbem mira; magnitudinis ameam statuam inde abreptam 
Tyrum transmiserunt c . 

Cyrus, nuncio a patre accepto, Lysandrum Sardes ad se 
accersens, ne cum Atheniensibus praslio navali decerneret, 
vetuit; nisi multo majorem navium numerum haberet: 
magnam se in reditu ex Phoenicia et Cilicia adducturum 
classem promittens. Suae deinde prajfecturas urbes fidei 
Lysandri commendavit, et qua? ex illis tributa ipsi pecu- 
liariter pendebantur adsignavit ei omnia ; et quod pecu- 
niarum reliquum erat ei donavit d . 

Ad patrem deinde ascendit Cyrus, Tissapherne tanquam 
amico sibi adjuncto, cum trecentis gravis armaturaj militi- 
bus Grajcis, quibus Xenias Parrhasius praeerat c . 

Cyro ad patrem profecto, Lysander, soluto militibus 
stipendio, in Cerameum Carias sinum cum classe pergit : 
et castris ad Cedreas Atheniensibus confeederatum oppi- 
dum admotis, postridie expugnatas diripit, et habitatores, 
qui erant semibarbari, servituti mancipat. Ita in secundo 
Hellenicorumrem narrat Xenophon. Diodorus vero, ad an- 
num quartum Olympiadis XCIII. ita. Lysander cum magno 



• Xenoph. Hellen. lib. 2. Diodor. ann. 3, et 4. Olyinp. Q3. Plutareh. in Ly- 
sandro. 

' Xenoph. Hellenic, lib. 2. 

c Diodor. Sicul. ann. 4. Olymp. 93. 

■' Xenoph. Hellen. lib. 2. Diodor. ann. 4. Olymp. 93. Plutarch, in Lysandro. 

• Xenoph. expedit. Cyri, lib. 1. pag. 243. et 254. 



352 ANNALES 

triremium numero, Thasum Caria? urbem Atheniensibus 
societatis jure obnoxiam adortus, vi expugnat ; pubemque 
omnem ad 800. jugulat, puerisque ac mulieribus sub hasta 
venditis, urbem solo aequat. Ubi pro Cedrenensibus, no- 
men Thasiorum perperam habetur positum : qui non Caria? 
sed Thasi insula?, longe ab ea disjuncta?, erant incolac ; et 
post victoriam ad .ZEgos-potamos, everso Atheniensium 
statu, a Lysandro non vi sed dolo sunt oppressi ; ut ex 
mutilata apud iEmilium Probum in Lysandro, et integra 
rei gestae historia apud Polyaenum in primo stratagema- 
tum libro, intelligitur. 

d. Mileti quidam paucorum dominatus studiosi populare 
imperium, Laceda?moniorum auxilio, sustulerunt. Ac 
initio quum Dionysia celebrarentur, factioni sua? maxime 
adversantes in a?dibus suis comprehensos, ad 40. trucida- 
runt. Post observato tempore, quo forum bominibus 
refertum erat, delectos e populo 300. omnium locupletis- 
simos capite mulctant. Interim cives aliquot ornatissimi, 
qui populi causa? favebant, mille numero non minores, 
metu circumstantis periculi, ad Pharnabazum satrapam 
confugiunt. Is perquam humaniter illos excepit, aure- 
oque statere singulis donato Clauda, quod Claudia? [an 
Clauda? insula?? Act. cap. XXVII. ver. 16.] castellum 
est, inhabitanda profugis concessit^ 

Atbenienses, Samo profecti et regis fines depopulati, 
Chium et Ephesum versus navigabant, ad navale pra?lium 
sese parantes. Interim Lysander Rhodo solvens, relicta 
a dextris Ionia, in Hellespontum cum classe contendit ; 
probibiturus illic navium exitus, et civitates qua? defecc- 
rant invasurus 8 . 

Lysander, Abydo profectus, cum classe Lampsacum 
petiit Atheniensium sociam : simul pedestri itinere Aby- 
denis et aliis eo se conferentibus, quibus Thorax Laceda?- 
monius pra?fuit. Adorti civitatem, vi earn capiunt ; divi- 
temque et frumento, vino, rebus aliis plenam diripiunt. 
Atticum in ea pra?sidium fide data Lysander incolume 



Diodor. ann. i. Olymp. 93. » Xenoph. Hellenic, lib. 2. 



VETERIS TESTAMENTI. 353 

dimisit, ingenuis omnibus hominibus libertatem donavit, 
direptamque a militibus urbem Lampsacenis restituit 1 '. 

Atheniensium classis, quae 180. navium fuit, ad ^Egos- 
potamos (sive Caprae fluenta) in angustiis Hellesponti, a 
Lysandro capta est, ex toto numero vix decern triremi- 
bus evadentibus; simulque cum ducibus, tria hominum 
millia'. 

Conon, perditas jam res esse Atheniensium animadver- 
tens, et crudelitatem civium metuens, cum navibus novem 
ad Abarindem Lampsaci promontorium appulit : ablatis- 
que inde majoribus navium Lysandri malis, cum octo na- 
vibus ad regem Cyprium Euagoram, cum quo amicitia ipsi 
intercesserat, navigavit ; Paralo, sive triremi publica, Athe- 
nas remissa, ut ea quae accidissent renunciaret k . 

Lysander, castris direptis, naves, captivos et spolia, ad 
tibias et cantus triumphales ducens, Lampsacum se rece- 
pit : eodemque die Tbeopompum Milesium praedonem 
victorias nuncium Lacedaemonem misit, cum lectissima tri- 
remi, armis caeterisque spoliis magnificentissime exornata; 
qui triduo iter illud confecit. Philocles dux et captivi 
Athenienses omnes (3000. numero; ut habet Plutarchus 
in Alcibiade et Lysandro) duce Adimanto solo excepto 
trucidati sunt 1 . 

Rebus Lampsaci constitutis, Lysander Byzantium et 
Chalcedonem navigans ab utraque civitate receptus est : 
Atheniensium praesidiariis fide data dimissis. Qui Byzan- 
tium Alcibiadi prodiderant, in Pontum tunc fuga elapsi, 
dein Athenas profecti, ibi civitati adscripti sunt. Lysan- 
der vero, Byzantii et Chalcedone relicto Sthenelao Lace- 
daemonio praefecto, Lampsacum ad reficiendas naves 
rediit m . 



'' Xenoph. Hellenic, lib. 2. Diodor. ann. 4. Olymp. S3, et Plutarch, in Ly- 
sandro. 

1 Xenoph. Hellen. lib. 2. Diodor. ann. 4. Olymp. 93. et Plutarch, in Lysan- 
dro. 

k Xenoph. Hellen. lib. 2. Diodor. ann. 4. Olymp. 93. et Plutarch, in Lysan- 
dro ; cum Isocrate in Euagora et ad Philippum, Aristotele lib. 2. rhetoric. Jus- 
tino lib. 5. cap. 6. et Aristide in orat. Rhodiaca. 

1 Xenoph. Diodor. Plutarch. "» Xenoph. Hellen. lib. 2. 

VOL. VIII. A A 



354 ANNALES 

Lysantler ex omnibus urbibus qui Atheniensium rebus 
studebant ejectis, deletoque passim populi jure et aliis 
reipublicae formis, Harmostas Lacedaemonios singulis reli- 
quit : denis ex conflatis ab se per oppida sodalitiis recto- 
ribus delectis, quibus summum imperium potestatemque 
omnium rerum commisit. In horum enim numerum nemo 
admittebatur, nisi qui aut ejus hospitio contineretur, aut 
se illius fore proprium fide confirmarat. Atque ita Sttca- 
Sapxh s * ve decemvirali potestate in omnibus urbibus con- 
stituta, ipsius nutu omnia gerebantur". 

Haud longo in his consumpto spatio, Lysander, prae- 
missis Lacedaemonem nuntiis adesse se cum ducentis na- 
vibus, una cum Agide et Pausania regibus Spartanis Athe- 
nas obsedit: brevi sperans urbem se capturum. Sed, 
quum defenderent se fortiter Athenienses, rediit in Asiam : 
ubi civitatum respublicas demolitus est aeque omnium, et 
SeicaSapxiaQ sive decemviratus constituit ; multis in una- 
quaque occisis, multis fugientibus. Et quum Mileti amici 
et hospites ejus, quibus operam suam ad opprimendum 
populum et adversarios pellendos fuerat pollicitus, mutato 
consilio rediissent cum aemulis suis in gratiam : mira simu- 
latione et insigni usus perfidia, eorum qui partes populi 
tuebantur numero non minus 800. Oligarchicis necandos 
tradidit . 

3600. c. Athenienses, terra marique a Lacedaemoniis 
obsessi, pacem certis conditionibus consequuntur. Die 
decimo sexto Munychionis Attici, Aprilis Juliani 24. 
Atheniensibus a Lysandro conditiones pacis violatas ob- 
jectum esse narrat in ejus vita Plutarchus : quod decern 
dies elapsi essent intra quos, juxta pacta conventa, urbis 
mcenia diruere tenebantur. Unde circa Munychionis diem 
sextum, Aprilis 14. pacem illam factam esse colligitur, 
quae hello Peloponnesiaco, post annos 27. ut in libro quinto 
docet Thucydides, finem dedit. 

Brevi post banc pacem, Darius Asia? rex, cum per an- 
nos 19. imperium tenuisset, mortem obiit. Cui succedens 



" Plutarch, et jEmil. Prob. in Lysandro. 
° Plutarch, et jEmil. Prob. in Lysandro. 



VETERIS TESTAMENTI. 355 

filiorum natu maximus Artaxerxes, 43. annos regnavif. 
Ocho Dariaso Babylone mortuo successisse Arsicam sive 
Arsacem, ex Parysatide antequam regnum adipisceretur 
genitum, et mutato nomine Artaxerxem fuisse appellatum ; 
scribit hujus ipsius Artaxerxis, qui a memorise felicitate 
Mnemonis cognomentum obtinuit, medicus Ctesias Cni- 
dius. Neque alio referendam existimaverim historian! 
illam, apud Athenajum libro duodecimo Deipnosophistun, 
Ochum jam moriturum, a filio natu maximo interrogatum, 
qua industria regnum per tot annos conservasset, id edoc- 
tus ut imitaretur ; justa erga Deos omnesque homines fa- 
ciendo illud se consecutum, respondisse. Etsi enim Ochus 
Darius ab uxore Parysatide, juniorem filium Cyrum ma- 
jore affectu complexa, Darii Hystaspidis exemplo urge- 
retur, ut juniorem sibi regnanti natum seniori ante reg- 
num genito anteponendum statueret : id tamen ille facere 
noluit, sed regnum Artaxerxi, Cyro civitates quarum 
prasfectus erat, testamento legavif. 

Artaxerxe regnum adepto, uxoris suae Statira? Idernis 
filiae impulsu, Udiastae (qui Terituchmem satrapam Statirae 
fratrem et Amistris sororis Artaxerxis maritum, interfe- 
cerat) extracta retro per cervicem lingua exsecatur : et 
ejus mortui loco, filius Mitradates vel Mithridates, qui 
urbem Zarim filio Terituchmis conservaverat, satrapa con- 
stituitur r . 

Quum Pasargadas profectus esset Artaxerxes ut, pro 
more, stola sua posita earn indueret quam Cyrus priscus, 
priusquam regno potiretur, gesserat, sacrisque regiis a 
sacerdotibus Persicis inauguraretur : adducit ad eum Tis- 
saphernes sacerdotem ilium, qui in pueritia Cyri magister 
patriae institutionis fuerat, atque artem magicam eum do- 
cuerat. Cui idcirco fides est habita, Cyrum deferenti; 
quod in templo circumvenire insidiis regem, atque cum 
vestem exueret adoriri et obtruncare statuisset 5 . 

Artaxerxes fratrem Cyrum, interficiendi consilio, com- 
prehendit ; et compedibus aureis (regias familiae honore 

P Diodor. Sicul. ann. 4. Olymp. 93. 
1 Plutarch, in Artoxerxe. Justin, lib. 5. cap. II: 
' Ctesias. ■ Plutarch, in Artoxerxe. 

A A 2 



356 



ANNALES 



liabito) vinxit. Sed moriturum jam mater ulnis complexa, 
ac capillo suo circumjiciens colligansque illius collum cum 
suo, multis lamentis et obsecrationibus obtinuit ei veniam : 
efFecitque ut ad suam in Lydia et maritimis civitatibus 
praefecturam remitteretur'. 

Alcibiades, formidine imperantium terra jam marique 
Lacedaemoniorum, in earn Bithyniae partem quae a Thra- 
cibus incolebatur secessit : eoque magnam vim pecuniae 
tulit secum, majorem etiam in qua degebat arce relin- 
quens. Sed Thraces illi Bithyni, postquam eum cum 
magna pecunia venisse senserunt, insidias ei fecerunt, et 
ea quae apportavit abstulerunt : ipsum tamen capere non 
potuerunt. Inde igitur in Phrygiam ad Pharnabazum 
transiit : quern adeo sua cepit humanitate, ut eum nemo 
in amicitia antecederet. Unde ei Grynium dedit in Phry- 
gia castrum, ex quo quinquaginta talenta vectigalis ha- 
bebat". 

Lysandria, in honorem Lysandri, sunt instituta : in qui- 
bus quum Antimachus Colophonius et Niceratus Hera- 
cleotes carminibus certarent, Niceratum Lysander corona 
donavit. Antimachum, id moleste ferentem et poema 
suum abolentem, turn juvenis Plato consolatus est: igno- 
rantiam dicens iis quibus inesset tantum nocere, sicut cae- 
citatem iis solum qui ipsi capti luminibus essent x . 

d. Proxima post i - eceptas a Lysandro Athenas Olym- 
piade, qua stadium vicit Crocinas Thessalus, quae XCIV. 
est numerata, solis esse factum deliquium, in Hellenicorum 
libro secundo testatur Xenophon. Quod quidem hoc 
anno, tertio Septembris die, tempore matutino contigisse, 
calculus astronomicus demonstrat. 

3601. a. Cyrus in Lydiam reversus, vinculorum memor, 
consilia init, quo pacto se deinceps e potestate fratris 
eximeret, atque etiam, si fieri posset, ejus loco regno poti- 
retur. Itaque Graecas copias quam poterat occultissime 



1 Plutarch, in Artoxerxe ; cum Xcnoph. expedit. Cyri, lib. 1. Justin, lib. 5. 
cap. ult. et Ctesia. 

" Plutarch, et /Emil. Prob. in Alcibiaile. 

* Plutarch, in Lysandro, cum Diodoro, ann. 4. Olymp. 93. ex Apollodoro. 



VETERIS TESTAMENTI. 357 

cogebat, et prastextibus variis externum militem undique 
conquirebat, ut regem imparatissimum offenderet y . Ly- 
sandro quoque triremem bicubitalem ex auro et ebore 
factam, victoria? causa gratulatoriam misit: quam ille in 
Brasidae et Acanthiorum thesauro reposuit*. Et quum ad 
eum Lysander a sociis dona gerens venisset ; (inter quae 
monile fortasse illud fuerit, quod ex Thessalia a Scopa 
juniore illi missum ^Elianus memorat a ,) bortum Sardibus 
a se dispositum et consitum Cyrus illi ostendit, eosque de 
rusticae rei exercitiis sermones cum eo babuit, quos recen- 
set Socrates in Xenopbontis Oeconomico. 

Apud Persas Satibarzanes Orontem criminatur : cum 
Parysatide Artaxerxis matre consuetudinem eum habere 
dicens; quum alioqui caste ilia viveret. Morte igitur 
mulctatur Orontes : et mater regi indignatur, venenoque 
Terititchmis filium, Mithradatem, necat h . 

Alcibiades, quum Cyrum fratri belluni clam parare, 
Lacedaemoniis adjuvantibus, intellexisset, ad Artaxerxem 
ire statuit, ut primus ipse de insidiosis hisce molitionibus 
eum edoceret ; hac ratione et suis se rebus, Themistoclis 
exemplo, consulere potuisse sperans, et patriam regis aux- 
ilio, a Lacedasmoniorum servitute liberare. Interim Cri- 
tias, et triginta tyrannorum Athenis a Lacedaemoniis impo- 
sitorum alii, certos homines ad Lysandrum in Asiam 
miserunt, qui eum certiorem facerent, nisi Alcibiadem sus- 
tulisset, nihil earum rerum fore ratum, quas ipse Athenis 
constituisset. Neque prius tamen haec Lysandrum move- 
runt, quam a magistratibus urbanis est scytala allata, qua; 
juberet ut Alcibiadem tolleret. Pharnabazo igitur satra- 
pae renunciat, societatem quae regi cum Lacedaemoniis 
esset stare non posse, fcederaque irrita futura, nisi Alcibi- 
adem vivum aut mortuum tradidisset. Itaque Pharnaba- 
zus Susamithren patruum et Magaeum (Bagoam, iEmilio 
Probo) fratrem ad Alcibiadem interficiendum misit; cum 
ille esset in quodam Phrygia? pago Melissa dicto, et in 
monte Elaphoente posito, iterque ad regem compararet. 



y Xi-noph. expedit. Cyri, lib. 1. Plutarch, in Artoxerxo. 

' Plutarch, in Lysaudro. * Var. histor. lib. 12. cap. I. 

b Ctesias. 



358 ANNALES 

Barbari ad ilium opprimendum ab eis submissi, cum ferro 
eum aggredi non auderent, noctu ligna contulerunt circa 
domum in qua quiescebat, eamque succenderunt : deinde 
ex incendio evadentem Alcibiadem telis et sagittis eminus 
missis interemerunt, caputque ejus ad Pharnabazum retu- 
lerunt. Reliquum corpus arnica, quae cum eo vivere con- 
sueverat, muliebri sua veste, qua paulo ante interitum 
amictum se fuisse somniaverat, contectum, aedificii incendio 
cremavit ; pro ea quae suppetebat copia, funus ei faciens 
splendidum atque honorificunv". 

b. Clearcbus Lacedasmonius, Byzantii tyrannidem ex- 
ercens, et a suis duce Pantbceda profligatus, fuga per 
noctem arrepta, in Ioniam trajecit. Ubi familiaritate cum 
Cyro, bellum adversus fratrem Artaxerxem moliente, con- 
tracta, dux copiarum factus est. Videns enim in eo robur 
animi esse et confidentiam ad quidvis promptam, decern 
millia Daricorum nummorum ei dedit : quibus ille instruc- 
tus, copias coegit, ac progressus e Chersoneso, Thracibus 
iis quibus supra Hellespontum sedes sunt bellum intulit. 
Quae res quia Graecis commodo erat, etiam sponte sua 
civitates Hellesponticae pecunias ad alendum hunc mi- 
litem conferebant. Quapropter et has copias Cyro clam 
alebantur d . 

c. Quum Pharnabazi provinciam Lysander vastaret, 
misit ille Spartam qui eum ob hoc accusarent. A Lace- 
dasmoniis autem Pharnabazus, quod inter regios praefectos 
in bello gerendo promptissimum se illis approbasset, dili- 
gebatur. Unde infensi ephori, unum ex amicis et collegis 
Lysandri Thoracem, quod habere eum domi argentum 
comperissent, necaverunt : ipsum vero Lysandrum missa 
scytala domum ab Asia revocaverunt. Pharnabazum 
igitur Lysander oravit, ut alias scriberet literas, quibus 
priores querelas tollerentur. Ille pollicitus, aperte quidem 
ejusmodi scripsit quales Lysander petebat; alias vero 

c Ephorus, lib. 17. apud Diodor. Sic. ami. 1. Olymp. 94. Aristotcl. hist, ani- 
mal, lib. 6. cap. 29. Cicer. lib. 2. de Divinat. Valer. Maxim, lib. 1. cap. 7. Jus- 
tin, lib. 5. cap. 8. Athen. Deipnosophist. lib. 13. Plutarch, et /Emil. Prob. in 
Alcibiade. 

cl Xenoph. expcdit. Cyri, lib. 1. Diodor. aim. 2. Olymp. 94. 



VETERIS TESTAMENTI. 



559 



scriptas clam habebat, quas inter signandum prioribus 
illis substituit. Eas Lysander Lacedaemonem reversus 
ephoris tradens, imprudens suus ipse accusator factus 
est'. 

Paucis diebus interpositis, aegre et non sine labore, ab 
ephoris peregrinationis ad Jovis Hammonis delubrum 
Lysander veniam impetravit : sacrificia quas ante praelia 
voverat solvenda prastendens, sed nihil aliud interim 
agens, quam ut oraculi istius antistites largitione corrum- 
peret. Eum in finem magna pecuniae vi secum trans- 
vecta, in Libyam ille perrexit: cum circa ilia loca rex 
Libys paternus ipsius hospes esset ; ad quam amicitiam 
testificandam, fratri Lysandri nomen Libyis fuerat indi- 
tum. Verum praesides oraculi non solum corrumpi non 
potuerunt, sed etiam legatos Lacedaemona miserunt, qui 
Lysandrum accusarent, quod sacerdotes fani corrum- 
])ere conatus esset. Hie ergo Lacedaemonem reversus, 
ad causam dicendam arcessitus, judicum est absolutus 
sententiis f . 

3602. Urbes Ionicae, quae prius Tissapherni a rege fue- 
rant traditae, hoc tempore omnes, excepta Mileto, ad 
Cyrum defecerunt. Cum enim Tissaphernes Mileti prae- 
sensisset, Milesios eandem ad Cyrum defectionem moliri ; 
partim eos occiderat, partim ejecerat. Hos Cyrus in exi- 
lium actos quum excepisset ; exercitu , comparato, terra 
marique Miletum obsidebat, et ejectos reducere conaba- 
tui*. In terrestri exercitu, ex Graecis, Socrates Achasus 
fuit cum gravis armaturas circiter quingentis; et Pasio 
Megarensis cum septingentis fere h . Mari vero Tamos 
yEgyptius, Cyri navarchus, 25. navibus instructus urbem 
obsidebat'. 

Cyrus ad Artaxerxem mittens, eum orabat, ut fratri 
potius quam Tissapherni concedere in eas u urbes imperium 
vellet : qua in re matris etiam studio adjuvabatur. Itaque 
accidit, ut rex insidias sibi strui non animadverteret ; sed 

* Plutarch, et vEmil. Prob. in Lysandro. Polyaen. stratagem, lib. 7. 
' Diodor. ann. 2. CMymp. 94. Plutarch, et jEmil. Prob. in Lysandro. 
s Xenoph. exped. Cyri, lib. I. b Ibid. 

' Xenoph. exped. Cyri, lib. I. 



3G0 ANN ALES 

existimaret Cyrum idcirco copias alere, quia Tissapherni 
bellum faceret : adeoque moleste non ferret, bellum inter 
ipsos geri. Nam mittebat Cyrus tributum Artaxerxi de- 
bitum iis ex urbibus quas Tissaphernes habuerat k . 

Hunc Cyrum, qui neque Persico neque Babylonico un- 
quam potitus est imperio, ilium fuisse suaviter somniavit 
Georgius Hervartus, qui soluta captivitate Babylonica Ju- 
daeis, cum praeside Zorobabele et Josua sive Jesu Joza- 
daki filio summo sacerdote, in patriam redeundi potesta- 
tem dedit : quum Artaxerxes Mnemon hisce temporibus 
imperator fuerit, summus sacerdos Johannes (Nehemiae 
cap. XII. ver. 11. 22, 23. Johanan et Jonathan dictus) 
populi vero praeses Persicus satrapa a Josepho 1 nomi- 
natus " Bayw<7t)c 6 cn-par»)yoe rov aAXou (Xaou inepte le- 
gunt vulgata exemplaria) 'ApraUpZov, Vagoses dux alte- 
rius Artaxerxis," ut Rufinus quoque vertit: alterius ni- 
mirum a Longimano Artaxerxe, de quo in praecedente 
capite Josephus egerat. Historia vero quam de hisce ille 
narrat, est ejusmodi. 

Johanni summo pontifici frater erat Jesus : cui Vagoses 
amicum existens, pontificatum se daturum est pollicitus. 
Hac fiducia Jesus quum liberius cum fratre in templo 
altercaretur, re ad rixam usque progressa, tantam fratri 
bilem movit, ut ab eo per iram interficeretur. Quo cog- 
nito, Vagoses superveniens templum ingressus polluit; 
illud jam ante a sacerdote summo fratris sanguine pro- 
phanatum dictitans : ac per septennium ejus caedis pcenas 
a Judaeis exegit, gravi mulcta imposita ; ut priusquam quo- 
tidianas hostias offerrent, pro unoquoque (non anno, ut 
habent editae Josephi versiones easque secutus Salianus, 
sed) agno, ex publico quinquaginta drachmas penderent. 
Ea vero poena terminata videtur fuisse cum ejus, a quo 
facinus perpetratum est, pontificis Johannis obitu : quern 
ad hujus Artaxerxis (non Ochi) principatum et quidem 
illius annos primos, idciiTO referimus; quod Johananis 
sive Johannis hujus (nondum tamen pontificis) mentionem 



k Xenoph. cxpcd. Cyri, lib. 1. ' Anliquital. lib. H. cap. 



VETERIS TESTAMENTI. 3G1 

in Ezras libro factam invenerimus m . Inter septimum enim 
annum Artaxerxis Longimani, ad quern ilia Ezrac historia 
pertinet, et finem septimi anni Artaxerxis Mnemonis (ante 
quern vita non excessisse Johannem supponimus) septua- 
ginta annorum intervallum rationes nostras constituunt. 
Ita Johanni post nonagesimum astatis annum defuncto, 
successisset Jaddus Alius : qui ad Alexandri usque impe- 
rium pontificatum obtinuit ; et circa octogesimum tertium 
astatis annum (si sub finem regni Darii Notbi natum ilium 
fuisse ponamus) ex hominum vita demigravit. Sed base 
extra callem. Ad institutam cbronici seriem, et mino- 
ris Cyri (intra 22. annum aetatis) interitum, jam recur- 
rimus. 

3603. b. Cyrus Lacedacmonem legatos misit, rogans, ut 
quemadmodum ipse Lacedaemoniis contra Athenienses 
opem tulisset, ita et illi auxilia et milites sibi mittant : in 
literis suis jactitans, se largiturum; si pedestres venissent, 
equos, si equestres, bigas ; si praedia haberent, vicos, si 
vicos, urbes; stipendiumque militibus non annumeratu- 
rum, sed admensurum. Lacedaemonii, justa eum postu- 
lare censentes et ex re sua bellum istud fore arbitrati, 
velut ignorantes contra quem bellum pararetur, decernunt 
auxilia Cyro mittenda : quaerentes apud Cyrum gratiam ; 
et apud Artaxerxem, si vicisset, veniae patrocinia, cum 
nihil adversus eum aperte decrevissent. Ephori igitur 
confestim ad Samium suum navarchum miserunt, ut quic- 
quid Cyrus imperaret exsequeretur". 

Lacedaemoniorum navarchus cum triremibus suis Ephe- 
sum ad Tamon yEgyptium Cyri navarchum trajiciens, ad 
omnia promptam illi operam exhibuit. Classem enim suam 
cum illius conjungens, et simul cum illo ex Ionia in Cili- 
ciam circumvectus, efFecit ut Syennesis qui ibi rerum po- 
titus est Cyrum adversus fratrem pergentem terra impe- 
dire non posset". Diodorus Samio Lacedasmoniorum na- 



m Ezr. cap. 10. ver. G. cum Nehem. cap. 12. ver. 23. 

■ Xenophon, lib. 3. Hellenic, init. Diodor. Olymp. 94. ann. 4. Justin, lib. 5. 
cap. ult. Plutarch, in Artoxerxe. 

° Xenoph. et Diodor. Olymp. 91. ann. 4. cum Cyri expedit. lib. 1. pag. 218. 
et 252. 



362 ANNALES 

varcho, cui Sami nomen fuisse putat, 25. triremes assig- 
nat, et Tamo 50. quum ex certiore expeditionis Cyri 
historia appareat, Tamo 25. fuisse naves, Pythagoras 
vero Lacedasmonio (sic enim alterum nominat navarchum) 
35. 

Cyrus, quum in superiorem Asiam movere statuisset, 
causam belli earn prse se ferebat, quasi vellet adversus 
Pisidas, regionem ipsius infestantes, exercitum ducere: 
indeque Clearchum Lacedremonium, Aristippum Thessa- 
lum, Xeniam Arcadem, exules Milesios cum iis qui Mile- 
tum obsidebant, Proxenum Bceotium, copiasque quas ha- 
bebat omnes, turn Graecas turn Barbaricas, Sardes ac- 
cersivif. 

Tissaphernes, cum animadverteret apparatum belli ma- 
jorem esse, quam ut adversus Pisidas comparari videretur 
cum quingentorum equitum comitatu ad Artaxerxem 
quam potuit maximis itineribus contendit : qui re ex eo 
cognita, omnia ad bellum necessaria comparare ccepit q . 

Cyrus, quum curatores Lydiae Persas constituisset sibi 
propinquos, Ioniae autem et ./Eolidi vicinisque locis Ta- 
mon, navarchum, fidum sibi amicum, natione vero Mem- 
phitem, praeesse jussisset: mox ipse cum exercitu Cili- 
ciam et Pisidiam versus movit; rumore passim dissemi- 
nato, quod nonnulli gentium istarum ab officio reces- 
sissent r . 

Quo pacto autem Cyrus, " orpaTW/na T£ avvtX^i, ko.1 

TOVT l)((0V dv£j3r) £7Tl TOV aSiX^OV, KO.1 WQ 7\ fia\Tl IJiVtTO, 

Kal wg airtOavt, ko.1 we ek tovtov awtawOriaav ol "EXXijmc 
E7U daXarrav, QtfuoToyivu rw 2upaKou<Ttw yiypaTrrat. Quo- 
modo et copias collegerit, et cum eis adversus fratrcm 
ascenderit; turn qui pugna commissa fuerit, perierit ipse ; 
Graeci deinde salvi ad mare pervenerint : Themistogenes 
Syracusanus memorias prodidit :" in tertii Hellenicorum 
initio, inquit Xenophon. Cum quo conferendus locus ille 
Plutarchi, in libro de gloria Atheniensium, de Xeno- 
phonte. " Stvo^wv avrbtj iavrov ytyovtv itxropia, ypaipag 



f Xenoph. cxpedit. Cyri, lib. 1. i Ibid. 

' Diorlor. 



VETERIS TESTAMENTI. 363 

u iirrpaTiifi\ai Kai KaTwpOuiat, kcu QtfiiaTOyivr] inp\ tovtwv 
auvTiT&xOat tov Svpcucovoiov' 'iva TTiarorepog y Sirfjovfitvog 
tavrbv wg iiWov, iTtpq rrjv ruiv Xoytov ho%av \apiZ,6fitvog. 
Ipse Xenophon suae sibi historiae fuit argumentum ; scri- 
bens quomodo exercitum duxerit, et quid prasclare gesse- 
rit rei, ac de iis compositam historiam esse a Themistogene 
Syracusano : gloriam hanc alii deferens scriptionis, ut de 
seipso tanquam alio scribens facilius fidem inveniret." Et 
Suidas alius de Themistogene illo Syracusano historico: 
quo, " Kvpov avafiaotv i'Jt'C iv roig Ssvo(j>uvTOg IAXjjvi- 
koic <piptrat, km. aXXa riva Trspi rrje lavroii Trarpidog, Cyri 
expeditionem, quae extat in Xenophontis Hellenicis, et 
alia quaedam de sua patria," eum scripsisse signiflcat. 
Cum Grascanica nimirum Xenophontis historia conjungi 
solebant hujus 'Avaj3a<r£we libri, in quorum fine toti huic 
expeditioni scriptor ipse interfuisse se indicat : indeque 
Xenophonti, cujus res in ea gestae utramque operis pagi- 
nam implent, non a Plutarcho solum sunt tributi, sed 
etiam a Cicerone, Dionysio Halicamassaso, Hermogene, 
Diogene Laertio, Atheneeo, iEliano s et (ut ex nostris 
Eusebium et Hieronymum non commemorem) Arriano Ni- 
comediensi ; cui et Novi Xenophontis cognomentum attri- 
butum fuisse, apud Photium et Suidam legitur : turn quod 
libris quatuor prasceptoris sui Epicteti, sicut libris quatuor 
Xenophon magistri sui Socratis, sermones fuerit com- 
plexus ; turn quod ad exemplum septem librorum 'Avaj3a- 
ctewc Kunou, Xenophonti et ab aliis et ab ipso adscripto- 
rum, totidem ' Avajidattiig 'A\t%avSpov libros et ille scrip- 
serit. Quanquam nee ipse prioris 'Avaficunws authorem 
in eo est imitatus ; quod illius "koto fii(3\iov piv iiroir\nt 
irpoot/xiov, 6X»je St oi), (quemadmodum a Laertio est obser- 
vatum) in singulis libris procemium fecit, totius autem 
operis nullum." In singulorum enim librorum (praeter 
sextum) initiis transitiones habentur, quae brevem praece- 
dentium complectuntur epilogum. Qui cum Xenophontis 
mos non fuerit, aliaque nonnulla in his libris occurrant, 
quae alibi a Xenophonte traditis minus sunt consentanca : 



• Var. histor. lib. 7. cap. 14. 



364 ANNALES 

eo inclinat animus, ut a Themistogene commentaries hosce 
scriptos fuisse arbitremur ; utcumque ob veterum illorum 
authoritatem, Xenophontis eos titulo citare haudquaquani 
nobis displicuerit. 

Ex quinque vero capitibus Themistogenicae historian a 
Xenopbonte supra propositis, quatuor priores in primo 
'Avaj3a<rswe libro habentur explicatae. I. Copiarum Cyri 
collectio. II. Earundem in superiorem Asiam et locum pug- 
nae deductio. III. Pugnae commissio. IV. Cyri interitus. 

Sardibus enim movens Cyrus (ubi occurrisse ei Xeno- 
phontem, a Proxeno Boeotio Athenis accersitum, et mili- 
tiae huic nomen dedisse, in libro tertio legimus) Celaanas 
in Phrygia pervenit, ibique 30. dies moratus est : intra 
quos Clearchus Lacedaemonius exul et alii Graecorum 
duces ad eum diversis itineribus accesserunt ; censuque 
Gra3Corum ibi instituto, inventa sunt armaturae gravis 
militum undecim millia, cetratorum circiter duo. 

c. Celaenis Cyrus ad Caystri campum processit, ubi 
accepta ab Epyaxa, Syennesis Cilicum regis uxore, (qua 
nimis familiariter usus fuisse Cyrus dicebatur) pecunia, 
exercitui non solutum trimestre stipendium asgre ferenti 
salarium quatuor mensium persolvit. Epyaxa quinque 
ante Cyrum diebus Tarsum in Cilicia venit : ejusque sua- 
su maritus Syennesis eo perductus, Cyro magnam pecu- 
nia; vim ad alendum exercitum donavit. Syennesem vero 
vafri ingenii virum, ad incertum fortuna; eventum sese 
praeparantem, ambos et Cyrum et Artaxerxem in hoc bello 
adjuvisse, addunt Ctesias et Diodorus. Alteram enim ex 
filiis, mediocri commilitantiuui manu instructum, Cyro ad- 
junxit : alterum clam ad Artaxerxem prasmisit ; qui tot in 
eum copias duci, seque invitum ad arma cum Cyro soci- 
anda pertractum, sincera tamen interim fide regi addic- 
tum, redire ad vexilla ipsius velle, renunciaret. Dies 20. 
Cyrus cum exercitu Tarsi substitit : Graecis militibus ne- 
gantibus se ulterius perrecturos. Sed eo motu prudentia 
Clearchi sedato, ad extremam Cilicia; urbem Issum tie- 
mum perductus est : quo et Cyri classis appulit, cum 700. 
(800. habet Diodorus) gravis armatura; militibus, quos ad 
eum Lacedaemonii sub Chirosophi ductu miserant. Quo 



VETEKIS TESTAMENTI. 365 

etiam loco stipendiarii Graeci 400. gravis armatura?, qui 
Artaxerxi sub Abrocoma militaverant, castris Cyri se ad- 
junxerunt. Ipse vero Abrocomas, relicta Phoenicia, cum 
trecentis hominum millibus ad regem perrexit : licet non 
ante quintum a pugna diem ad eum pervenerit. Unde 
per Syriae portas, ab eo desertas, traducto exercitu Cyrus 
ad locum pugna? tandem devenit : ab Epbeso eousque 
stathmis 93. parasangis autem 535. (sive stadiis 16050.) 
confectis. 

Locum pugnae Cunaxa appellatum fuisse, refert Plu- 
tarchus ; a Babylone stadiis 500. distantem. Unde, quum 
in secundo 'Avafiaatwg libro stadiorum 3060. commemo- 
ratur distantia ; pro, tig Baj3uXwva, Jacobus Cappellus 
tig Soucra legendum esse putat. In Cyri exercitu censa 
sunt Graecorum 13. fere millia ; (licet 10. tantum millia 
Justinus habeat, libro quinto, capite ultimo) e quibus 10400. 
scutati erant, 2400. vel 2500. cetrati : Barbarorum 10. 
myriades (100000.) et currus falcati fere 20. Ex partibus 
Artaxerxis, 90. myriades (900000.) praelio interfuisse dicun- 
tur, et currus falcati 150. Sed apud Plutarchum, Ctesias 
Cnidius, qui praslio interfuit, et apud Diodorum Ephorus, 
40. myriades (400000.) tantum commemorant. In pugna, 
ex hujus copiis interfectos fuisse supra 15000. refert 
Diodorus, ex Cyri vero 3000. Apud Plutarchum Ctesias 
9000. cassorum numerum ad Artaxerxem relatum fuisse 
perhibet ; sibi vero non minus 20000. visos qui ceciderant. 
Commissa vero pugna est, sub initium anni quarti Olym- 
piadis XCIV. archonte Athenis Xenaeneto, ante mortem 
Socratis anno uno : ut in vita Xenophontis indicat Dio- 
genes Laertius. 

Hie utroque fratre in praelio concurrente, prior Artax- 
erxes a Cyro per ipsam loricam in pectore vulneratus est : 
quod vulnus Ctesias se curasse commemorat. Cyrus vero 
dum pugnaL' successu elatus incautius in hostes fertur, a 
quodam percussus occubuit. Victor Artaxerxes contu- 
meliosis modis in fratris cadaver saeviit : caput et dex- 
tram qua percussus ab eo fuerat abscindens, et quasi 
per triumphum circumferens. Quae tristis mater Pary- 
satis, Babylonem profecta, vix tandem recuperavit, Susa 



366 ANNALES 

misit, ibique sepeliit. Hunc amborum fratrum conflictum, 
ex'Dinone et Ctesia, plenius Plutarchus explicat. 

Rex castra diripiens, Phocaicam Cyri concubinam, sa- 
piential et elegantiae nomine celebratam cepit 1 . Phocaeensis 
genere ex Ionia hasc fuit, Hermotimi filia, a suis primum 
Mitto vocata, postea a Cyro, quod Aspasise Milesiae Axi- 
ochi filiae et Periclis arnicas (de qua supra ad annum mundi 
3564.) forma et prudentia non impar videretur, Aspasia 
est appellata. Hanc singulari studio rex Artaxerxes re- 
quisivit : quumque ad ipsum vinctam earn ducerent, ex- 
canduit, et qui hoc fecerant in vincula conjecit. Aspa- 
siam vero inter omnes pellices (quas 360. alebat forma 
prasstantissimas) primam habuit, et praecipue adamavit". 

Graeci cladis hujus et Cyri interitus ignari, fortiter ex 
alia parte pugnarunt, et Tissaphernem ejusque copias 
vicerunt. Sex tantum millia Graecorum hie fuisse, affir- 
mat Isocrates in panegyrico : quos neque ex optimis de- 
lectos fuisse addit, sed homines ita perditos, ut in suis 
civitatibus vivere non possent ; ignaros regionis, destitutos 
a sociis, a comitibus proditos, duce quem secuti fuerant 
amisso. Castra vero ipsorum rex cum suis, qui Tissa- 
pherni in auxilium venerat, diripuit : ad quae, copiis regiis 
iterum fugatis, Graeci reversi, maxima ex parte inccenati 
pernoctarunt ; cum omnes etiam impransi essent. Atque 
hie primus 'Avafiaaiwg Cyri liber terminatur. 

Secundus liber narrat, quo modo Graeci, duce Clearcho 
Lacedaemonio, in patriam redire constituerint : et ut Tis- 
saphernes, comitem se cum copiis suis et ducem itineris 
fore promittens, Clearchum cum tribus ducibus, Proxeno 
Bceotio, Agia Arcade et Socrate Achaeo, 20. praefectis 
cohortium, et 200. circiter militibus; foedere ac jureju- 
rando violato, tollendos e medio procuraverit. Narrave- 
rat et antea in Persica sua historia (quam author hujus 
libri legerat) Ctesias Cnidius: quo pacto Tissaphernes per 
Menonem Thessalum dolo juramentisque Clearchum du- 



' 'AvajSdatuc lib. 1. 

u Plutarch. inPericle ct Artoxerxc. jElian. Var. histor. lib, 12. cap. I. Jus- 
tin, lib. 10. cap. 2. 



VETERIS TESTAMENTI. 3G7 

cesque casteros in potestatem suam redegerit, eosque com- 
pedibus vinctos Babylonem ad regem miserit; et quomodo 
Ctesias ipse, quum medicus esset Parysatidis, Clearcho 
dum in carcere esset multa humanitatis officia per earn 
praestiterit ; ut rex Parysatidi matri deprecanti pro Cle- 
archi incolumitate jurejurando annuerit, verum impulsu 
Statirae uxoris cunctos duces, praster Menonem, deinde 
trucidaverit ; ut caeterorum ducum cadavera a canibus et 
alitibus laniata fuerint, terras vero cumulus magna: alti- 
tudinis, venti procella excitatus, Clearchi corpus con- 
texerit*. 

d. Libro tertio, et quatuor sequentibus, reliquorum 
Graecorum, qui Tissaphernis insidias evaserant, reditus 
in patriam explicatur; ut milites a Xenophonte persuasi 
alios sibi duces elegerint, (quorum unus Xenophon ipse 
fuit, in Proxeni locum suffectus) et per medias hostium 
regiones, longaj hyemis inclementiam et infinita passi dis- 
crimina, domum reversi fuerint. Eorum summa apud 
Diodorum Siculum habetur, in anni quarti Olympiadis 
XCIV. historia: cui adjungi et ea possunt, quae hac de re 
habet Isocrates in panegyrico. 

Tissapherni Artaxerxes, ob operam ipsi in bello contra 
fratrem strenue navatam, non solum ejus quam ipse prius 
obtinuerat, sed etiam satrapiarum, quibus Cyrus prasfue- 
rat, imperium concessit*'. Magnificis etiam muneribus do- 
nato, suam ipsi filiam matrimonio adjunxit : et de reliquo 
fidissimum eum amicum fuit expertus 2 . 

Carem, a quo in poplite Cyrus vulneratus occubuit, post 
decern dierum tormenta, effossis oculis et aere fervente in 
aures infuso, Parysatis necandum curavit. Mithridates 
qui primus Cyrum sauciaverat, atque eum interfecisse in 
mensa gloriatus fuerat, binis scaphis septemdecim dies 
inclusus, a vermibus absumptus est. Bagabatem sive 
Mesabatem Artaxerxis eunuchum, qui illius jussu caput 
et manum Cyri a cadavere absciderat, Parysatis, victo in 



1 Ctes. in Photii excerptis, et Plutarchi Artoxerxe. 

F Xenoph. Hellenic, lib. 3. Diodor. ann. 4, Olymp. 94. 

J Diodor. ann. 4. Olymp. 94. 



368 ANNALES 

talorum lusu rege filio, obtinuit : quem vivum excoriari 
jussit, deinde corpus transversum in tres sustolli cruces et 
pellem seorsum palo suffigi. Quo tempore Parysatis, 
propter multam Artaxerxis obsecrationem, Here Cyrum 
cessavit*. 

Parysatis Statiram reginam nurum suam veneno hunc 
in modum sustulit. Ancillam habebat fidam, quae pluri- 
mum apud ipsam poterat, Gingen vel Gigin dictam : quam 
administram veneni Dinon tradit fuisse, consciam modo 
invitam Ctesias. Ilium qui venenum dedit, hie Belitaram 
appellatj Dinon Melantam. Nascitur apud Persas exigua 
avis, rhyntaces (vel rhyndaces) dicta, quae omni caret ex- 
cremento, habetque intestina omnia adipe differta. Hanc 
autumat Ctesias cultello, quem altero latere illeverat toxi- 
co, dissecuisse Parysatidem; partemque sinceram man- 
disse ipsam, Statirae vero dedisse veneno infe.ctam alteram. 
Dinon non Parysatidem, sed Melantam, medicatas carnes 
secuisse cultro et Statirae apposuisse. Quum animam 
igitur ea magnis cum cruciatibus ageret, suspicionem regi 
adversus matrem attulit, feritatem illius et animum impla- 
cabilem cognoscenti. Unde quasstioni extemplo intentus, 
ministros matris et structores corripuit ac tormentis lace- 
ravit. At Gigin diu Parysatis in cubiculo suo tenuit, de- 
poscentique denegavit regi. Verum postea orante ilia ut 
domum nocte dimitteretur, certior factus locatis insidiis 
comprehendit Gigin, et veneficii reis debito affecit sup- 
plicio. Parysatidem vero Artaxerxes nullo nee verbo nee 
facto laesit, nisi quod petentem relegaverit Babylonem; 
adjiciens, quoad superesset ilia, non visurum se Baby- 
lonem 1 ". 

Aristo cum quibusdam aliis Cyrenen occupavit ; a qui- 
bus 500. civium omnium potentissimi subito incursu truci- 
dati sunt: de caeteris ornatissimus quisque profugit. 
Exsules itaque Cyrenaei, assumpta Messeniorum circiter 
3000. (ex Graecia a Lacedaemoniis hoc tempore expulso- 
rum) manu in aciem contra urbis occupatores descendunt : 

a Ctesias : et Plutarch, in Artoxerxe. 
b Plutarch, in Artoxerxe. 



VETERIS TESTAMENTI. 369 

praelioque commisso, utrinque magna Cyrenaeorum strages 
editur, et Messenii prope omnes ibi cadunt. A pugna 
vero missis ultro citroque legatis, Cyrenaei rem compo- 
nunt; et sub fide, per juramentum data et accepta, inju- 
riarum memores se nunquam fore, communi deinceps jure 
civitatem administrarunt . 

3604. a. Tissaphernes (pro quo, Phamabazi nomen 
apud Diodorum per errorem hie irrepsit) ad omnes oras 
maritimae satrapias in fidem accipiendas ab Artaxerxe mis- 
sus, mox civitates Ionicas omnes imperio suo parere vo- 
lebat d . 

Cum praefecti et urbes, qui Cyro adhseserant, in anxio 
pavore essent, ne poenas luerent eorum quae in regem de- 
liquissent: caeteri quidem satrapas per legatos Tissa- 
phernis gratiam reconciliare sibi studuerunt. At qui 
plurimum inter eos poterat Tamos (Memphites; de quo 
supra, ad annum mundi 3593, c. et 3603. b.) Ionias prae- 
fectus, opes filiosque omnes, praeter unum Gaum qui regi- 
arum postea copiarum dux fuit, triremibus imponens ; in 
./Egyptum ad Psammitichum regem, quern benefices sibi 
devinctum habuerat, cum classe discessit. Psammitichus 
vero, turn benefactorum necessitudinem turn jus suppli- 
cum pro niliilo habens, supplicem et amicum una cum 
liberis jugulavit, ut pecuniis et classe potiretur e . 

Graeci Trapezunte (quas prima urbs Graeca fuit ad quam 
venerant, in litore ponti Euxini et regione Colchorum 
posita) profecti, tridui pedestri itinere Cerasuntem (aliud 
Graecum oppidum, in Colchide quoque ad mare situm) 
pervenerunt: ibique decern dies substitere, quibus in- 
stituta lustratione, censi sunt milites 8600. qui ex 10000. 
circiter salvi evaserant ; quum reliqui partim per hos- 
tiles incursiones, partim a nivibus, partim etiam mor- 
bo consumpti periissent. Inde per Mosynaecorum, Cha- 
lybum et Tibarenorum regiones progressi, Graecorum 
ad oppidum Cotyora venerunt, Sinopensium coloniam : 
octo videlicet (vel quinque potius, ut series historiae pos- 

' Diodor. ann. 4. Olymp. 94. 

* Xenoph. Hellenic, lib. 3. Diodor. ad ann. I. Olymp. 95. 

• Diodor. ad aim. 1. Olymp. 95. 

VOL. VIII. B B 



370 ANNALES 

tulare videtur) post pugnam in regione Babylonica com- 
missam mensibus; stathmis 122. parasangis vero 620. 
sive stadiis 18600. confectis. Hie vero 45. dierum stativa 
habuerunt f . 

Dum istic hsereretur, partim ex Cotyorensium foro, par- 
tim ex praeda, quain ex Paplilagonum finibus agebant, 
Graeci sibi victum quaesiverunt. Paphlagones vicissim 
Grascos aut dissipatos spoliabant, aut paulo longius a cas- 
tris tabernacula habentes noctu oppugnabant : donee inter 
eos pax Corylae, qui turn Paphlagonibus cum imperio 
praeerat, interventu constituta est. Naves deinde Graeci 
ab Heracleensibus et Sinopensibus nacti, ad Harmenen 
Sinopas portum navigarunt ; ibique dies quinque sunt com- 
morati. Inde Heracleam, Megarensium coloniam in Ma- 
ryandenorum finibus sitam, navigarunt ; et ad Acherusiam 
peninsulam appulerunt. In tres deinde partes diviso ex- 
ercitu, Arcades et Achaei qui supra 4500. erant omnes 
gravis armaturae pedites, navibus ab Heracleensibus im- 
petratis primi navigarunt ; ut subito Bithynos adorti, 
quamplurima auferrent : et ad portum Calpae, qui in media 
fere Bithynica est Thracia, noctu descendentes, ad vicos 
proximos stadiis plus minus 50. a mari perrexerunt. La- 
cessiti vero ab eis Thraces, maxima eos clade affecerunt. 
Una enim cohors, cum duce Smicrete, in conflictu tota 
deleta est; ex alia, occo tantum cum duce Hegesandro 
servati sunt : reliqui autem duces et milites omnes, in colle 
quo convenerant, arcta obsidione a Thracibus sunt cir- 
cumsessi. Chirosoplms, cum gravis armaturae 1400. et 
cetratis 700. (qui Thraces erant, et Clearchum secuti 
fuerant) inde ab Heraclea per regionem pedibus iter fecit ; 
deinde cum Bithynicam Thraciam attigisset, ac jam vale- 
tudine infirmiore uteretur, navem conscendit, et ad Calpae 
portum tuto pervenit. Xenophon, cum gravis armaturae 
peditibus 1700. cetratis 700. et 40. plus minus equitibus, 
maritime- itinere in eos fines venit, qui Bithynica? Thraciae 
et Heracleotidis agros terminant : deinde per mediter- 
ranea progressus, socios suos a Thracum obsidione libe- 
ravit. Simulque tandem ad Calpae portum omnes coierunt*. 

' Expedit. Cyri, lib. 5. e Expedit. Cyri, lib. 6. 



VETERIS TESTAMENTI. 371 

Mortuo ibi Chirosopho, in ejus locum Neo Asinensis 
est surrogatus : qui, quum exercitum misere premi com- 
meatus inopia videret, coactis plus minus duobus homi- 
num millibus ad praedam faciendam per Bithynorum vicos 
discurrit. Eos primi Pharnabazi equites invadunt : qui 
Bithynis opem laturi advenerant, et eorundem vicissim 
adjuti copiis, avertere volebant Graecos, ne Phrygiam in- 
grederentur. Trucidant hi equites ex Graecis non pau- 
ciores 500. Caeteri quemdam in montem fuga se recipi- 
entes, suppetias illis Xenophonte veniente, salvi ad castra 
ante solis occasum sunt reducti. Spithridate deinde et 
Rhathine cum novis copiis ad auxilium Bithynis ferendum 
adventantibus, Graeci insigni adversus eos potiti victoria, 
erecto trophaeo ubi primum conflixerant, ad castra sua 
juxta mare plus minus 60. stadiis ab eo loco posita re- 
dierunt. Post earn pugnam hostes, suis rebus providen- 
tes, domesticos et facultates suas quo poterant longissime 
abduxerunt. Graeci vero postea, cum recta incedentes 
per Bithynos via nihil usquam offenderent, unius diei ac 
noctis itinere in Bithyniam reversi, amplam et mancipio- 
rum et ovium copiam secum abduxerunt. Indeque sexto 
die Chrysopolim Chalcedoniae urbem pervenerunt : ubi 
dies septem commorati, praedam vendiderunt h . 

3604. Pharnabazus, metuens ne Grajcorum istae copiae 
ditionem suam bello peterent, Anaxibii Lacedaemonii na- 
varchi opera, qui turn forte Byzantii erat, effecit ut milites 
universi ex Asia Byzantium traducerentur. Anaxibius 
cum Xenophonte in Asiam reversus, Cyzici exAristarcho 
novo Byzantii praefecto intellexit, successorem sibi datum 
ad Hellespontum adventare Polum : indeque Parium na- 
vigans, ad Pharnabazum misit, qui eum moneret, ut quae 
ob Graecorum traductionem promiserat ipsi praestaret. 
A quo spe sua frustratus, Xenophonti negotium dat, ut 
Graecorum copias in Asiam summa celeritate iterum redu- 
ceret. Verum a Pharnabazo persuasus Aristarchus co- 
natum ilium impediit. Unde sub Seuthe Thracia? rege 
militare coactus est Xenophon : saeviente adhuc hyeme, 



h Expedit. Cyri, lib. 6. 

BB2 



372 ANNALES 

et vi frigoris ita intensa, ut nares et aures ab eo adustas 
multi Graecorum amiserint'. Partem quidem Graecorum 
in patriam rcdiisse, partem vero maximam, ad 5000. fere, 
ducem Xenophontem secutam in Thraciam fuisse, refert 
Diodorus ad annum primum Olympiadis XCV. Unde 
liquet, vitiatum apud eum esse numerum, ubi Chrysopolim 
.3800. tantum superstites pervenisse legimus k . 

c. Ionicse et aliae Graecae per Asiam urbes, quod partim 
in libertatem se vindicare cuperent, partim Tissaphernem 
metuerent, (quia Cyrum, dum is adhuc esset in vivis, 
Tissapherni praetulerant) recipere eum recusabant : mis- 
sisque ad Lacedaemonios legatis petebant ut, quando totius 
ipsi Grasciae praesides ac duces essent, se natione Graecos 
habitantes in Asia non negligerent : sed darent operam, 
ut ipsorum ager a populationibus immunis esset, atque 
ipsi libertate fruerentur 1 . Hanc legationem libenter La- 
cedaemonii audierunt : qui, more ingenii bumani, quo 
plura habent eo ampliora cupientes, non contenti acces- 
sione Atheniensium opum vires sibi duplicatas, totius Asiae 
imperium affectare cceperunt™. 

Lacedacmonii igitur, promissis statim auxiliis, per lega- 
tionem a Tissapberne contendunt, ne hostica Graecis op- 
pidis anna inferre velit. At ille Cumaeorum urbem cum 
exercitu primum adortus, omnem circumquaque regionem 
vastat, magnoque captivorum numero potitur. Post ur- 
bem ipsam obsidione cingit : sed cum propter hyemis in- 
terventum capere illam nequiret, captivis pro magna pe- 
cuniae summa redditis, ab obsidione discessit". 

Thimbron a Lacedaemoniis in Asiam missus est cum 
exercitu : in quo erant mille novitiorum civium Laconico- 
rum, 4000. Peloponnesii, equitesque Atbeniensium 300. 
quibus triginta tyranni fuerant usi ; quos civitas Attica 
peregre perire, quam domi cum periculo manere volebat. 
Atque his Thimbron, cum in Asiam venisset, ex Graecis 
istius regionis urbibus plures addidit . Ephesi enim, turn 



1 Expedit. Cyri, lib. 7. k Diod. ad ann. 4. Olymp. 94. 

1 Xcnoph. Hcllen. lib. 3. Diodor. ad ann. 1. Olymp. 95. 
111 Justin, lib. 6. cap. 1. n Diodor. ad ann. 1. Olymp. 95. 

° Xcnoph. 



CETERIS TESTAMENTI. 373 

ex urbibus confcederatis turn aliunde, 2000. conscripsit, 
Inde vero, sub signis suis plures 7000. habens, 120. 
stadia progressus, Magnesiam Tissaphernis ditioni sub- 
jectam primo statim impetu cepit. Mox etiam Tralles 
Ionias oppidum adortus, oppugnationem ejus instituit: 
verum ubi nihil per loci firmitatem proficere licuit, Mag- 
nesiam retro flexit. Haec nullo turn muro cincta fuit. 
Idcirco veritus ne denuo post discessum suum Tissapher- 
nes illam subigeret ; ad proximum montem, nomine Tho- 
racem, earn transtulit. Hostium deinde agros incursans, 
varia militem praeda locupletavit. Verum ubi magno cum 
equitatu Tissaphernem imminere accepit, Ephesum se re- 
cepit p . Illius enim equitatui sustinendo impar, in plani- 
tiem descendere noluit : satis esse sibi ducens, si popula- 
tions iis in regionibus prohibere posset, in quibus ipse 
degeref. 

Quum duobus jam prope mensibus Graeci sub Seuthe 
in Thracia Europa?a militassent, Charminus Laco et Po- 
lynicus a Thimbrone missi in castra venientes, eum hujus 
exercitus opera in bello contra Tissaphernem egere de- 
clararunt : pollicitumque esse, se cuivis militi singulos in 
menses Daricum nummum daturum in stipendium, pra> 
fectis cohortium binos, ducibus quaternos. Xenophonte 
vero ad iter in patriam se comparante, orarunt eum homi- 
nes e toto exercitu lectissimi, ne prius discederet, quam 
copias abduxisset ac Thimbroni tradidisset. Inde igitur 
Lampsacum cum eis navigio trajecit : ubi cum Euclide 
Phliasio vate congressus est. Hinc perTroadem profecti, 
Pergamum pervenerunt : ubi ab Hellade Gongyli Eretri- 
ensis uxore, et ejus filiis Gorgione et Gongylo, Xenophon 
hospitio est exceptus. Horum consilio et opera, cum ille 
Asidaten Persam capere frustra (et non sine suo et socio- 
rum magno periculo) fuisset conatus : casu demum in eum 
Xenophontis milites incidentes, ipsum cum uxore, liberis, 
equis, et fortunis omnibus (qua; magnae erant) ceperunt. 
His ita gestis Thimbron supervenit : acceptumque a Xeno- 

P DioUor. 1 Xenoph. 



374 ANNALES 

phonte exercitum cum reliquo agmine Graeco commiscens, 
bellum Tissapherni et Pharnabazo intulit r . 

Atque hie terminantur septem libri 'Avafiaathtg : quos 
scriptor, qui toti expeditioni ipse interfuit, hoc concludit 
epilogo : " Pra?er?nt hi ditioni regis, quam nos ingressi 
peragravimus : Lydia?, Artimag ; Phrygiae, Artacamas ; 
Lycaonia? et Cappadociae, Mithradates ; Ciliciae, Syenne- 
sis ; Phoenicia? et Arabia?, Dernes : Syriae et Assyria?, 
Belesis ; Babyloni, Rhoparas ; Media?, Arbacas ; Phasia- 
nis et Hesperitis, Teribazus. Carduchi, Chalybes, Ma- 
crones, Colchi, Mosynceci, Cceti, Tibareni, sui juris erant. 
Paphlagonia? cum imperio praeerat Corylas ; Bithyniae, 
Pharnabazus; Thracibus, qui in Europa sedes habent, 
Seuthes. Totum iter, turn ascensus rum descensus, (rije 
avafiaarswc; koi Kara/3acreo)e) stathmis 215. confectum est, 
parasangis 1150. stadiis vero 34255. (vel 34500. potius ; 
singulis parasangis 30. tribuendo stadia.) Temporis as- 
census et descensus spatium, annus unus, ac tres men- 
ses." 

d. Novis Xenophontis copiis auctus Thimbron, in cam- 
pis contra Tissaphernem castra locare ausus est : et Per- 
gamum sponte deditam in suam potestatem accepit, item- 
que Teuthraniam et Halisarniam ; quibus Eurysthenes 
ac Procles, orti a Demarato Laceda?monio, cum potestate 
praeerant. Gorgio etiam et Gongylus, jam dicti fratres, 
ad ipsius partes transierunt : quorum alter Gambrium et 
Pala?gambrium, alter Myrinam et Grinium possidebat. 
Urbes quoque aliquas non satis munitas vi Thimbron ce- 
pit s . 

3605. Thimbron Larissam, ^Egyptiam vocatam, impe- 
rata facere detrectantem, castris circum earn locatis, ob- 
sedit. Quam cum per vim frustra aliquandiu oppugnas- 
set, ab Ephoris mandatum accepit, ut relicta Larissa in 
Cariam militem transferret. Et erat jam Ephesi, profec- 
turus in Cariam, quum Dercyllidas (vir machinarum peri- 
tia clarus, et ob ingenii solertiam Sisyphi cognomentum 
adeptus) ad exercitum venit, in imperio successor illi datus. 

' Exnedit. Cyri, lib. 7. * Xenopli. Hellenic, lib. 3. 



VETERIS TESTAMENTI. 375 

Thimbron vero domum reversus, atque a sociis accusatus, 
quod exercitui Iicentiam spoliandi foederatos concessisset, 
exilio mulctatus est 4 . 

Mania Dardanensis, virilis animi mulier, quag post ma- 
riti sui Zenis Dardanensis obitum yEolidis satrapiam sub 
Pharnabazo feliciter administraverat, et maritimas urbes 
Larissam, Hamaxitum et Colonas imperio suo adjecerat, 
a genero suo Midia, quum annos jam 40. excessisset, una 
cum filio 17. plus minus annos nato, perfi.de interimitur. 
Caede perpetrata Scepsim et Gergithem munita oppida, in 
quibus imprimis opes suas Mania recondiderat, Midias 
occupat : reliqua oppida pragsidiariis militibus Pharna- 
bazo integra servantibus. Ille missis ad Pharnabazum 
muneribus, ut regionem earn legibus illis quibus habue- 
rat Mania sibi obtinere liceret, frustra postulat : vitam 
sibi acerbam fore, non vindicata Mania? morte, Pharnabazo 
respondente". 

Dercyllidas, cum videret sibi adversus duos prasfeetos 
Artaxerxis regis, Pharnabazum et Tissaphernem, maxi- 
marum gentium viribus instructos, dimicandum ; atque 
illos invicem sibi suspectos esse non ignoraret : ne cum 
utroque simul decertare necessum haberet, cum Tissa- 
pherne, statutis conditionibus,'pacem fecit w . 

Post habitum cum Tissapherne colloquium, Dercylhdas 
in iEolidem Pharnabazo (cui ob ignominiam ab eo dudum, 
cum Abydo sub Lysandro navarcho praefuit, acceptam, 
infensior erat) parentem, exercitum suum, nullo sociorum 
in itinere la;so, abduxit : ac statim uno die Larissam, (pro 
qua Arisbam ponit Diodorus) Hamaxitum et Colonas, 
oppida maritima, per deditionem spontaneam cepit. Paulo 
post eodem modo Neandrenses, Ilienses et Cocylitas sine 
vi admota in potestatem suam redegit : Cebrenen etiam 
munitissimam urbem, ostentata oppugnatione territam, ad 
deditionem compulit. Cui cum praesidium imposuisset ; 

' Xenoph. Hellenic, lib. 3. Diodor. ad ann. 2. Olymp. 95. 

" Xenoph. Hellenic, lib. 3. cum Polyaeno, lib. 8. in Tania vel Phania : ita 
enim ibi Mania; nomen perperam habetur cxaratum. 

■ Xenoph. Hellenic, lib. 3. cum Justine, lib. 6. cap. 1. Hcrcyllida pro Dcrcyl- 
lida nominato. 



376 ANNALES 

recta Scepsim ac Gergithen versus contendit; ubi Mi- 
diam, qui et Pharnabazum et cives metuebat, colloquii 
causa acceptis obsidibus sibi occurrentem, ac de societate 
verba facientem, secum retinuit ; eique ostendit nullam 
aliam esse rationem societatis ineundae, quam si cives 
liberos suis legibus vivere permitteret. Simulque cum eo 
Scepsim ingressus x , facto ibi Minervae sacrificio, et Midiae 
praesidio educto, cives ad restitutam libertatem conservan- 
dam est cohortatus. Deinde Gergithen cum exercitu 
profectus, nequicquam petente Midia sibi earn relinqui, 
jussu ejusdem Midiae portis apertis urbem illam quoque 
intravit ; et repertis ibi Mania? thesauris, qui octo militum 
millibus in integrum prope annum stipendio sufficerent, 
Midiam exutum male partis Scepsim ad privatim vitam ibi 
degendam habitatum dimisit. Atque ita spatio dierum octo, 
novem urbibus eum potitum esse refert Xenophon ; om- 
nesque Troadis urbes, partim dolo eum occupavisse, 
partim etiam vi subegisse, scribit Diodorus ad annum 
secundum Olympiadis XCV. 

Inter Artaxerxem et Evagoram regem Salaminis (qui 
urbis illius dynastam regis Persici amicum, ut ad annum 
secundum Olympiadis XCVII. idem Diodorus memorat, 
Abdemonem Thyrsium vel, ut Theopompus in excerptis 
Photii num. 176. appellat, Abdymonem Citieum inde 
ejecerat) dissentio orta. Cononis Atheniensis qui apud 
hunc in Cypro et Ctesia? Cnidii qui apud ilium in aula 
Persica agebat interventu, sopita est : ab Evagora tributo 
Artaxerxi dato, et muneribus ad Satibarzanem missis. Ad 
Euagoram quoque, de reconciliatione cum Anaxagora 
Cypriorum rege, a Ctesia datae sunt literas: quas, una cum 
aliis ejusdem generis Evagorae et Cononis epistolis, Per- 
sicae suae historiae inseruit ipse Ctesias. 

Dercyllida ad Pharnabazum mittente percunctatum, 
utrum pacem an bellum mallet ; is Phrygian (in qua sedem 
domicilii habebat) metuens, jEolidi, quam Dercyllidas ob- 
tinebat, finitimae, inducias delegit y . 

x Dc quo Icgcndus Polyasnus, in stratagem, lib. 2. 
> Xenoph. Hellenic, lib. 3. 



VETERIS TESTAMENTI. 377 

3606. a. Factis induciis, Dercyllidas Bithynicam in 
Thraciam profectus, ibidem hybernavit, non admodum hoc 
graviter ferente Pharnabazo; quod Bithyni sagpius illi 
bellum facerent. Dercyllidas vero res Bithynorum secure 
rapiens, commeatus copia abundabat 2 . 

b. Odrysse equites plus minus 200. et cetrati plus minus 
300. e Thracia a Seuthe auxilio Dercyllidae missi, prasda- 
tum exeuntes, magna clade a Bithynis affecti sunt : poste- 
aque castra sua cum Grascorum castris conjungentes, 
Bithynorum agros populationibus ac flammis vastave- 
runt a . 

Ineunte vere Dercyllidas e Bithynorum finibus exce- 
dens, Lampsacum venit : ubi ex tribus patriae legatis in- 
telligit, imperium sibi in annum proximum esse proroga- 
tum. Iisdem legatis ephororum mandato milites quod 
antehac sociis injurii fuissent redarguentibus, et quod hoc 
anno neminem laesissent collaudantibus, a praefecto copia- 
rum quae Cyrum secutae fuerant est responsum; milites 
quidem unos eosdemque esse, sed diversos duces diver- 
sos militum mores fecisse. Legatos deinde Dercyllidas 
Epheso per Graeci nominis civitates dimisit; quod eas 
tranquillo in statu visuri essent, sibi gratulatus b . 

c. Dimissis ex Asia legatis, Dercyllidas rursum per 
nuncios Pharnabazum percunctatus est, induciasne quae 
per hyemem fuerant continuatae, an bellum habere mallet. 
Quo inducias bello rursum praeferente, statim trans- 
misso Hellesponto, isthmum Chersonesi Thracia?, qui 37. 
stadiis porrigebatur, muro interclusit : quem verno tem- 
pore inchoatum, ante autumnum absolvit . 

Conon Atheniensis e Cypro ad Artaxerxem de rebus 
suis misit epistolam : quam communicari illi voluit, vel per 
Zenonem Cretensem saltatorem, vel per Polycritum Men- 
daeum medicum, vel, si illi abessent, per Ctesiam medi- 
cum. Fama est Ctesiam, accepta Cononis epistola, de 
suo illi apposuisse, ut ipsum quoque ad se rex mitteret ; 

■ Xenoph. Hellenic, lib. 3. » Ibid. 

b Xenoph. Hellenic, lib. 3. 

r Xenoph. Hellenic, lib. 3. cum Diodoro, ann. 2. Olymp. 95. ubi duoruni an- 
norum res gestas in unum compingit. 



378 ANNALES 

lit ad negotia maritima tractanda perutilem. Ipse autera 
Ctesias ait, regem sua sponte hoc sibi muneris injunxisse d . 
Cononis vero literas, turn ad regem turn ad seipsum, ut et 
orationem quam ad regem de Conone ipse habuit, historian 
suae Ctesias inseruit : ubi et de nunciis, quos Lacedaemonii 
hoc tempore ad regem miserunt, adhibita custodia retentis, 
narrationem exponit. 

Pharnabazus, post inducias cum Dercyllida factas, ad 
regem adscendens, Tissaphernem apud eum criminatus 
est, ut Lacedaemonios Asiam ingressos non repulerit armis, 
sed impensis regiis aluerit: indignum esse dicens, bella 
non perfici sed redimi, hostem pretio non armis summo- 
veri. Hortatusque regem est, ut adornata classe, Cono- 
nem Atheniensium navarchum ei prasficiat. A quo et 
Cyprio rege Euagora persuasus ille, 500. talentis ad appa- 
randam classem Pharnabazo numeratis, Phcenissas trire- 
mes Cononi tradere, eumque navalis belli ducem consti- 
tuere jussit". 

Pharnabazus ex aula Persica reversus Cononem, post 
habitum de praetura navali colloquium, imperio maris 
prapficit ; multa regis nomine praeclara illi pollicitus. Co- 
non, munere illo suscepto sed classe nondum satis in- 
structa, cum quadraginta quas paratas turn habebat navi- 
bus in Ciliciam devehitur ; et ad bellum ibi gerendum sese 
accingit f . 

d. Ctesias ab Artaxerxe ad mare missus, in patriam 
suam Cnidum primum, deinde Lacedasmonem profectus 
est : ut sub Persicaa suae historiae finem ipse narrat ; quam 
cum hoc Olympiadis XCV. anno tertio ilium terminasse, 
Diodorus author est. 

Dercyllidas ex Chersoneso in Asiam regressus, visitatis 
urbibus, Chiorum exules Atarna occupasse comperit ; in- 
deque excursionibus in Ioniam factis, ex vicinorum pras- 
dis victum sibi comparasse. Et quamvis munitum esset 



d Plutarch, in Artoxerxe. 

c Diodor. ad arm 2. Olymp. 95. cum Isocrate in Evagora et orat. ad Pliilip- 
pum, Pausania in Atticis, et Justin, lib. 6. cap. 1. 
' Diodor. ad ann. 2. Olymp, 95. 



VETERIS TESTAMENTI. 379 

oppidum, et magna turn frumenti copia instructum ; cas- 
tris tamen circumdatum, per octo mensium spatium obsi- 
dere non cessavit?. 

3607. Compulsis tandem ad deditionem faciendam ob- 
sessis, DercyUidas loci curam Draconti Pellenensi com- 
mittit : ipse largissima commeatus copia in eum con- 
vecta, ut illuc veniens diversorium haberet, Ephesum 
adiit". 

Cum Ionicarum civitatum legati Lacedaemonem profecti 
significassent ; si Caria, in qua Tissaphernis sedes erat, 
infestaretur, existimare se, statim ipsum avrovofiiav eis 
concessurum, et ut arbitratu suo rempublicam administra- 
rent permissurum : Dercyllidae mandarunt Ephori, ut cum 
terrestribus copiis in Cariam se transferret ; et Pharaci 
classis suae praefecto, ut in oram Caria? naves suas du- 
ceret'. 

Eodem tempore Pharnabazus etiam ad Tissaphernem 
venit : partim quod is imperator omnium designatus esset ; 
partim ut ad bellum in Graecos communi opera gerendum 
se paratum testaretur. Atque bunc primum Tissaphernes 
secum in Cariam ad rem ibi constituendam duxit ; deinde 
impositis ibi in munitiones praesidiis, cum eodem in Ioniam 
rediit. DercyUidas autem, ubi rursus eos Maeandrum 
transmisisse accepisset ; habito cum Pbarace colloquio, quo 
vereri se ostendebat, ne Tissaphernes ac Pharnabazus 
Ioniam a praesidiis nudam percurrendo popularentur : et 
ipse Maeandrum transiit k . 

In Persarum exercitu 20000. pedites, et 10000. equites 
erant : DercyUidas non plures 7000. sub signis suis ha- 
buit 1 . Et quotquot quidem erant e Peloponneso milites, 
tranquilli subsistentes ad praelium se parabant : quotquot 
vero e Priene et Achillio, itemque et insulis et oppidis 
Ionicis, Dercyllidae ee adjunxerant, partim, armis in se- 
gete (quae tunc densa in Maeandri planitie erat) relictis, 
fuga sibi consulebant ; partim, cum ad pugnam venicndum 



* Xenoph. Hellenic, lib. 3. * Ibid. 

' Xenoph. Hellenic, lib. 3. * Ibid. 

1 Diodor. ad ann. 2. Olymp. 95. 



380 ANNALES 

esset, minime mansuros se esse satis declarabant. Tissa- 
phernes tamen, cum secum cogitaret, quo pacto Cyri mi- 
lites cum ipsis pugnavissent, eisque Graecos omnes similes 
esse arbitraretur ; ut praelium (quod Pharnabazus suade- 
bat) iniret, adduci non poterat : sed missis ad Dercyllidam 
nunciis, cupere se cum ipso in colloquium venire signifi- 
cabat. Datis igitur prius acceptisque utrinque obsidi- 
bus, de pacis conditionibus actum est : postulante Dercyl- 
lida, utrexurbes Graecas liberas et sui juris esse sineret; 
Tissapherne vero et Pharnabazo, ut Graecao copiae regis e 
finibus, et Lacedaemoniorum praefecti ex civitatibus abi- 
rent. Placuitque inducias esse tantisper, donee de his 
Dercyllidas ad Lacedsemonios, Tissaphernes ad regem 
retulisset. Utroque vero dimisso exercitu ; Persarum co- 
piae Tralles, Graecorum Leucophryn discessere m . 

3608. Herodas quidam Syracusanus, cum nauclero quo- 
dam in Phoenicia turn vivens, cum triremes Phoenissas partim 
aliunde istuc adpellere, partim ibidem instrui, partim adhuc 
asdificari videret, audiretque trecentas numero futuras : pri- 
ma nave quae in Graeciam tenderet conscensa, Lacedaamoniis 
indicat, hanc classem turn a Tissapherne turn a rege parari ; 
sed quo ea mittenda esset, dicens se ignorare. Eo nuncio 
commotis Lacedaemoniis, ex regibus eorum alter Agesi- 
laus, a Lysandro persuasus, ad Asiaticam contra Persas 
expeditionem sese obtulit: adjunctis sibi triginta Spar- 
tanis, quorum consilio uteretur. Eorum primus ipse 
Lysander fuit: qui decemviratus abs se in urbibus Asia- 
ticis institutes (quos Ephori sustulerant, jussis omnibus 
more patrio rempublicam gerere) Agesilai opera restitu- 
turum se iterum sperabat. Ita Agesilaus, acceptis copiis 
bis millium e novis Spartae civibus conscriptorum ac sex 
millibus sociorum, cum annonae tanto quantum in sex 
menses sufficeret, Geraasto, Eubceae portu, cum amplis- 
simis quas ibi coegerat copiis solvens, Ephesum navigavit : 
tanta celeritate hie usus, ut prius in Asiam cum copiis 
pervenerit, quam regii satrapae eum scirent profectum ; 



' Xenoph. Hellenic, lib. 3. et Diodor. ad ann. 2. Olymp. 95. 



VETERIS TESTAMENTI. 381 

quo factum est, ut omnes imperatores imparatos offen- 
deret". 

Novo delectu Ephesi quatuor militum millibus con- 
scriptis, exercitum 10000. peditum et 400. (vel 4000. ut in 
Latina versione legitur) equitum in campum eduxit. Quos 
circumforanea quaedam colluvies praedae gratia sequebatur, 
numero non inferior . 

Per internuncios vero a Tissapherne interrogatus, quam 
veniendi causam haberet ; respondit, ut Graecas in Asia 
civitates in libertatem vindicaret. Petiit deinde Tissa- 
phernes, ut tantisper Agesilaus a rebus gerendis abstine- 
ret, quoad ipse ad regem mitteret; spem faciens omnia 
illi ex sententia se confecturum. Hinc, tribus mensibus 
ad earn rem conficiendam definitis, Tissaphernes Herip- 
pida?, Dercyllidae et Migialio missis ad se sacramentum 
prasstitit, omnino sine dolo malo se pacem procuraturum : 
illis Agesilai nomine jurantibus, si hoc Tissaphernes face- 
ret, se sine fraude servaturos inducias. Verum Tissa- 
phernes, jurejurando mox violato, magnas a rege copias 
accersebat, quas cum iis quibus jam ante utebatur con- 
jungeret. Et quanquam haec Agesilaus animadverteret, 
nihilominus in servandis induciis perstitit 1 '. 

Quum in hoc otio apud Ephesum Agesilaus commora- 
retur, quod rerumpublicarum status in urbibus perturbati 
essent, neque populariter amplius eae administrarentur (ut 
sub Atheniensium dominatu factum fuerat) neque decem- 
viratus in eis essent, qui Lysandro rerum potito instituti 
erant : urgebant Lysandrum omnes, hominem sibi notum, 
uti quae cuperent ipsi ab Agesilao impetraret. Earn ob 
causam factum, ut magna hominum turba eum semper 
sectaretur; ita ut privatus quidam Agesilaus, Lysander 
rex esse videretur. Quod Agesilaus aegre ferens, autho- 
ritatem illius primum minuebat et sensim labefactabat ; 

" Xenoph. Hellenic, lib. 3. et orat. de Agesilao ; cum Plutarcho, et /Etnil. 
Probo, in vita ejusd. Agesilai, et Pausania in Laconicis ; qui tamen Sardes pri- 
mum appulis.se Agesilaum scribit. 

° Diodor. ann. 4. Olymp. 95. 

p Xenoph. Hellenic, lib. 3. et in Agesilao : cum Plutarcho et /Emil. Probo, in 
Agesilao. 



382 ANNALES 

deinde legatum in Hellespontum mittebat. Ibi cum com- 
perisset Lysander, Spithridatem Persam (Mithridatem 
Plutarchus appellat) a Pharnabazo nonnihil opprimi, ad 
colloquium invitato persuasit, ut cum liberis, pecuniis, et 
200. equitibus defioeret ; statimque rebus ejus caeteris 
apud Cyzicum relictis, cum filio ad Agesilaum eum ad- 
duxit : id quod gratum Agesilao fuit, studiose ex illo de 
Pharnabazi rebus percunctanti q . 

Tissaphernes ob missas sibi a rege copias animo elatus, 
Agesilao bellum denunciavit, ni statim Asia excederet. 
Quam denunciationem hilari animo ille accipiens, ut ad 
expeditionem se pararent, militibus praecepit; simulque 
Ionibus, ^Eolibus et Hellespontiis significant, ut copias 
suas auxiliares Ephesum ad se mitterent. Cumque Ca- 
riam eum petiturum existimaret Tissaphernes, Phrygiam 
ille petiit : subactisque inopina irruptione civitatibus, 
magnam opum vim cepit ; tutusque ac sine periculo ad 
vicina Dascylii pervenit. Ibi equites ejus reliquum agmen 
praecedentes ab equitibus Pharnabazi excepti et in fugam 
compulsi, homines duodecim et equos duos amiserunt: 
sed opem cum peditatu ferente Agesilao, barbari uno ex 
suis amisso cesserunt r . 

Agesilaus, maxima aestatis parte in populatione Phrygian 
finitimaeque regionis consumpta, locupletatum commodis 
exercitum sub autumnum Ephesum reduxit 8 . Ibique 
hyemavit'. 

3609. Nephereus, sive Nepherites in iEgypto regnat 
annis sex. 

Lacedaemonii per legatos Nephereum iEgypti regem 
de societate armorum solicitant : qui auxiliorum loco Spar- 
tanis ad centum triremes apparatum, et quingenta tritici 
millia donat". Hercinionem hunc appellat Justinus et 
eum secutus Orosius ; ita rem narrans : " Lacedaemonii 
a rege ^Egypti Hercinione auxilia navalis belli per legatos 



i Xenoph. Hellen. lib. 3. Plutarch, in Lysandro et Agesilao. 
r Xenoph. Hellenic, lib. 3. et in Agesilao ; cum Plutarcho et jEmil, Probo, 
in Agesilao. 
• Diodoi. ann. I. Olymp. 96. * jEmil. Prob. in Agesilao. 

u Diodor. ann. 1. Olymp. 96. 



VETERIS TESTAMENTI. 383 

petunt : a quo centum instructas triremes, et sexcenta mil- 
lia modiorum frumenti missa acceperunt 1 ." 

Pharax Lacedaemoniorum navarchus, cum 120. navium 
classe ex Rhodo provectus, Sasanda Cariaa castellum, 150. 
stadiis a Cauno distans appellit. Hinc solvens, Caunum 
et Cononem regiae classis imperatorem, cum navibus 40. 
stativa ibi habentem, oppugnat. At cum Artaphernes et 
Pharnabazus ingenti exercitu Cauniis subvenirent, Pha- 
rax obsidionem solvit, totamque classem in Rhodum ab- 
ducit. Posthaec Conon triremes 80. cogit, et cum his in 
Chersonesum transmittit. Rhodii interea, classe Pelo- 
ponnesiorum ejecta, Lacedaemoniorum societatem dese- 
runt ; et Cononem cum tota classe in urbem suam recipi- 
unt. Turn qui donatum ex yEgypto frumentum advehe- 
bant, quod Rhodios descivisse ignorarent, confidenter 
insula? naves advertunt : Conon vero cum Rhodiis onera- 
rias in portum deducens annona urbem replevit. Ad Co- 
nonem prasterea alia? 90. triremes turn advenere : e Cilicia 
nimirum 10. et ex Phoenicia 80. quarum Sidoniorum re- 
gulus praeturam gessit*. Sed Cononem seditio militum 
invasit, quos praefecti regis stipendio fraudabant ; eo in- 
stantius debita poscentes, quo graviorem sub magno duce 
militiam praesumebant 2 . 

Agesilaus cognoscens sine equitatu sufficiente locis 
planis bellum se recte gerere non posse, huic conficiendo 
se dedit : permissa divitibus in singulis civitatibus potes- 
tate, ut qui militare ipsi nollent, suo loco equum atque 
equitem substituerent. Deinde appetente jam vere, exer- 
citum univcrsum apud Ephesum coegit : ibique turn equi- 
tes turn pedites omnis generis armaturas exercuit diligenter 
et ad munera militaria paratiores reddidit ; fecitque ut 
durante hoc exercitio urbs Ephesina supra modum solitum 
spectatu digna videretur, velut belli quasdam officina. Ad- 
jecit et alia, ad animos militum spe bona erigendos et 
alacriores reddendos comparata\ 

1 Justin, lib. 6. cap. 2. Oros. lib. 3. cap. 1. 
y Diodor. ann. 1. Olymp. 96. l Justin, lib. 6. cap. 2. 

* Xenoph. Hellen. lib. 3. ct in Agesilao : cum Plutarch, et jEmilio Probo in 
Agesilao. 



384 ANNALES 

Jamque annus exierat, a discessu Agesilai e patria, 
regressique domum sunt triginta viri, quorum princeps 
erat Lysander; et alii totidem in decedentium locum, 
principe Herippida, submissi. Ex his Agesilaus Xeno- 
clem, cum quodam alio, copiis equestribus praefecit ; novis 
civibus, qui armatura gravi utebantur, Scythen ; Cyri 
militibus, Herippidam ; Migdonem, missis ab oppidis mi- 
litibus. Denuntiavit etiam, confestim se ducturum rec- 
tissima via in munitissima regionis ; ut turn corpora, turn 
animi militum ad pugnam praepararentur. Tissaphernes 
autem haec ab Agesilao jactari ad se rursum fallendum 
arbitratus, in Cariam, quo revera ipsum irrupturum cre- 
debat, iterum cum peditatu ivit ; equitatumque in Maean- 
dri campo subsistere jussit. Sed non aliter fecit quam 
dixerat Agesilaus ; rectaque Sardianam in regionem im- 
petum fecit. Quumque triduum hoste nullo conspecto, 
progrederetur ; magnam rerum necessariarum copiam pro 
exercitu habebat. Die quarto equites hostium aderant : 
qui Graecos hinc inde palatos praedam agere conspicati, 
complures ex eis trucidarunt. Quibus auxilium ferens 
Agesilaus, cum considerasset, necdum hostibus peditatum 
adesse, sibi vero nihil eorum quae ad bellum paraverat 
deesse; prope Pactolum fluvium pugna commissa, insig- 
nem victoriam consecutus est. Turn castris Persarum 
potitus, atque universa turn arnica turn hostilia copiis suis 
circumplexus, inter alias opes, quas talenta 70. excedere 
comperit, camelos etiam cepit, quos postea secum in Grac- 
ciam abduxit. Tissaphernes vero pugnae hujus tempore 
Sardibus erat : eamque ob causam a Persis est insimulatus, 
quasi ab eo deserti proditique fuissent. 

Ita rem gestam narrat Xenophon. Sed Diodorus Tis- 
saphernem cum equitum decern et peditum quinquaginta 
millibus adfuisse refert. Agesilaum, declives ad Sipylum 
tractus capessentem, ac totam Sardes usque provinciam 
incursantem, hortos ipsumque Tissaphernis paradisum 
(sive viridarium, arboribus et aliis ad oblectationem faci- 
entibus magno sumptu et artificio excultum) pervastasse. 
Inde sese convertentem, Xenoclem Spartanum cum 1400. 
militibus, medio inter Sardes et Thybarnas spatio, ad in- 



VETERIS TESTAMENT!. 385 

sidiis hostes excipiendum collocasse : posteaque pugna 
conserta, Persas fugasse, ultra sex eorum millia occidisse, 
captivorum multitudinem magnam collegisse, et castra 
multis emolumentis referta diripuisse. His autem peractis 
Tissaphernem Sardes se recepisse, Agesilaum ad mare 
exercitum reduxisse. Pausanias in Laconicis, Agesilaum 
ait congressum cum Tissapherne in Hermi campis, vicisse 
Persarum non modo equitatum, sed etiam peditatum ; qui 
tanto tunc numero erat collectus, ut post eum exercitum 
quern Xerxes adversus Athenas duxit, et ante ilium Da- 
rius contra Scythas, esset maximus. Verum Xenophonti 
magis hie fidendum: qui non Agesilaum solum instituit 
(ut in tertio de Oratore habet Cicero) vel eo saltern usus 
est familiarissime (ut in vita Agesilai ^milius Probus et 
in vita Xenophontis refert Diogenes Laertius) sed etiam 
hoc tempore in Asia cum Agesilao praesens adfuit, et 
sequente anno cum eodem in Gra?ciam inde rediit. 

Conon, Persicae classis praefectus, ob militaris stipendii 
solutionem diu rege per epistolas frustra fatigato, ad pos- 
tremum ad eum pergere statuit : Pharnabazo quoque ip- 
sum mittente, ut Tissaphernem apud regem proditionis 
accusaret. Hieronymo igitur et Nicodemo Atheniensibus 
navale imperium committens, in Ciliciam navigat, atque 
inde Thapsacum Syria; delatus, secundo Euphratis amne 
Babylonem delabitur. Ibi primum ex more Persarum ad 
chiliarchum, qui secundum gradum imperii tenebat, Tith- 
raustem accessit ; seque ostendit cum rege colloqui velle. 
Sed cum ad aspectum et colloquium, nisi rege prius ado- 
rato, admitti non posset : per literas et internuntios res 
est acta. Rex vero tantum auctoritate ejus motus est, ut 
Tissaphernem hostem judicarit, et Lacedaemonios bello 
prosequi jusserit, et ei permiserit, quern vellet, eligere ad 
dispensandam pecuniam. Hinc magnis muneribus dona- 
tus ad mare est missus, ut Cypriis et Phcenicibus caeteris- 
que civitatibus maritimis naves longas imperaret, classem- 
que qua proxima asstate mare tueri posset; dato adjutore 
Pharnabazo, sicut ipse voluerat b . 

b Diodor. ad Olymp. 90. ann. 1. Justin, lib. 6. cap. 2. jEmil. Prob. in Co- 
none. 

VOL. VIIJ. C C 



386 ANNALES 

Ad Cyprios vero quod attinet : ex Isocratis Evagora est 
observandum, Artaxerxem etiam inter accipiendum bene- 
ficia, bellum adversus eos molitum fuisse, decern ante 
illud finitum annis ; quorum fere octo in apparatum fuisse 
insumptos, ex iis qua? de belli Cyprii exitu ad annum quar- 
tum OlympiadisXCVIII. habet Diodorus, infra videbimus. 
Ex octo vero illis annis, sex effluxisse significare videtur 
Isocrates, quum habitus ab eo fuit Panegyricus : in quo 
de irritis hac in re Artaxerxis conatibus ita ille scribit : 
" 'Eir' Evayopav arpaTsvaag, og ap\et fxtv /iiag iroXtwg riov 
iv Kv7rpt[», iv Se ralg <rvv$lriKaig tuSorog iariv' oikwv cs ri)v 
viiaov, Kara fiiv SraXaacrav TrpoStSvarvxnKEv, vwip Se rije 
\wpag Tpia\i\iovg i-Y^t fwvov TrLXraarag' aXX' ofiiog ovrw 
rairuvrig Swa/xeiog ov Sivarai TrcpiytvlaSai fiaaiXtiig no\t- 
/xwv, aXX tjSjj /iiv t£ «■!) SiarirpKpi. Bello contra Evago- 
ram moto, unius urbis Cypria? dominum, et in foedere de- 
ditum: qui cum insulam incolat, et mari prius cladem 
acceperit, et pro sua? regionis defensione tria millia cetra- 
torum duntaxat habeat; tamen copias adeo tenues rex 
bello superare nequit, sed et jam in eo sex annos con- 
trivit." 

Delatas adversus Tissaphernem criminationes exacu- 
ente Parysatide, ob Cyri filii mortem illi infensissima, 
Tithraustem, cum mandato ilium interimendi, summum 
belli ducem facit ; et datis hue illuc ad civitates et satra- 
pas literis, ut omnes dicto audientes ipsi sint, edicif. 

Proficiscenti Tithraustae duas alias epistolas Artaxerxes 
tradidit : unam ad ipsum Tissaphernem de bello contra 
Gragcos, summam omnium rerum ei permittens ; alteram 
ad Ariaaum satrapam Larissaeum ut in illo comprehen- 
dendo Tithrausta? operam tribueret. Eas reddidit Tith- 
raustes, quamprimum Colossas Phrygia? devenit. Eo Tis- 
saphernem Ai'iaeus, lectis suis literis, vocavit ad communi- 
canda consilia, cum de rebus aliis, turn imprimis de 
Graecis. Ille nihil suspicatus mali, copias Sardibus reli- 
quit : ipse vero cum trecentis delectis Arcadibus et Milesiis 
profectus, apud Ariaeum divertit; jamque balneis operam 

e Diodor. ami. 1. Olymp. 96. 



VETER1S TESTAMENTI. 387 

dans, acinacem deposuerat. Ariaeus cum famulis eum 
in balneo comprehendit, conclusumque in vehiculo Ti- 
thraustae tradidit. Qui Celaenas usque eum ducens, resec- 
tum ejus caput inde ad Artaxerxem perferendum curavit. 
Rex matri Parysatidi illud misit : quae ob filii Cyri mortem 
illius supplicio maxime est laetata ; ut et Graecorum omnium 
matres et uxores, qui Cyrum secuti Tissaphernis fraude 
circumventi fuerant*. 

Tithraustes legatos ad Agesilaum nunciatum mittit, 
belli hujus authorem Tissaphernem meritas jam luisse 
poenas : regem vero aequum censere, ut ille domum repe- 
tat, et Asias civitates, suis utendi legibus impetrata facul- 
tate, pristinum regi tributum pendant. Negante vero 
Agesilao se id absque magistratuum in patria consensu 
facturum : tandem conventum est ut, acceptis in commea- 
tum exercitus sui triginta talentis, in Pharnabazi ditionem 
ille discederet, donee voluntatem suorum de tota re cog- 
nosceret. Ita, in tertio Hellenicorum, Xenophon. Dio- 
dorus tantum scribit, Tithraustem, Agesilao in colloquium 
pellecto, semestres cum eo fecisse inducias. Addit, in 
oratione de laudibus Agesilai, Xenophon; Tithraustae 
dona ei complura offerenti, si suis finibus excederet, 
Agesilaum respondisse : " Existimatur apud nos honestius 
imperatori esse, Tithrausta, exercitum suum ditare quam 
seipsum; et ab hostibus spolia potius quam dona re- 
ferre." 

Dum Phrygiam versus, quae Pharnabazo parebat, Age- 
silaus pergeret ; accepit a magistratibus urbanis scytalam, 
quaclassis non minus quam terrestris exercitus illi delatum 
est imperium, potestate etiam ei concessa, ut classi navar- 
chum daret quem vellet. Ille celeriter, turn publico civi- 
tatum turn privato eorum qui gratificari ipsi volebant 
studio, classem 120. navium confecit; eique Pisandrum 
uxoris sua? fratrem prasposuit ; virum quidem laudis cupi- 
dum, et prompts audaciae, sed agendarum rerum minus 
peritum''. 

d Diodor. ann. 1. Olymp. 96. Polysen. stratagem, lib. 7. Xenoph. Hellen. 
lib. ft. et in Agesilao. Plutarch, in Artoxerxe et Agesilao. 
• Xenoph. Hellenic, lib. 3. Plutarch, in Agesilao. Pausan. in I.aconicis. 

cc2 



388 ANNALES 

Pisandro ad classem digresso, et Agesilao in Phrygiani 
porro eunte ; Tithraustes animadvertens Agesilao nequa- 
quam esse in animo Asia excedere, sed potius magnas 
ipsum de rege superando spes concepisse, Rhodium Ti- 
mocratem (quomodo et a Plutarcho in Apophthegmatibus 
Laconicis appellator, licet apud eundem in Artoxerxe 
nomen Hermocratis irrepserit) cum auro, quod ar- 
genti talenta quinquaginta sequaret, in Graeciam misit. 
Quo corrupti civitatuin principes hoc efFecerunt, ut 
maxima? civitatum inter se conspirarent, et cum Athe- 
niensibus commune contra Lacedaemonios bellum gere- 
rent f . 

3610. a. Agesilaus sub autumnum Pharnabazi Phry- 
giam ingressus, regionem incendiis ac populationibus in- 
festavit, urbes vero partim vi, partim spontanea deditione 
cepit. Deinde a Spithridate monitus Paphlagoniam pe- 
tiit, ut earn ad defectionem a Persis alienaret. Rex illius 
Cotys, qui a rege Persico accersitus ad eum profectus 
non fuerat, cum Agesilao foedus iniit; et Spithridatis 
suasu mille equites et cetratorum duo millia illi reliquit. 
Atque ut gratiam Spithridati referret, ut illius filiam Cotys 
in uxorem acciperet, Agesilaus antequam Paphlagonia 
discederet effecit 8 . Erat enim amicis gratificandi valde 
studiosus: cujus affectus testis etiam profertur Laconica 
ista ad Idricum Carem illi adscripta epistola : " N(Kiae h d 
fiiv firj aSiKEi, a^E?' ti 8t oSikei, vfiiv a(f>te. iravrwg Si a<pt£. 
Niciam, si nihil admisit, absolve ; sin quid admisit, nobis 
absolve : omnino vero absolve." 

Relicta Paphlagonia, Dascylium profectus est Agesi- 
laus : quo in loco regia Pharnabazi erat, et circum earn 
vici frequentes, ampli, copia commeatus abundantes. 
Atque hie in hybernis mansit; et partim indidem, partim 
aliunde praedas agendo, commeatum exercitui paravit'. 



f Xenoph. Hellenic, lib. 3. Plutarch, in Artoxerxe. Pausan. in Laconicis ct 
Messenicis. 

s Xenoph. Hellenic, lib. 4. Plutarch, in Artoxerxe. Pausan. in Laconicis et 
Messenicis ; et Plutarch, in Agesilao. 

h Plutarch, in Agesilao, et Apophthegm. Laconicis. 

' Xenoph. Hellenic, lib. 4. 



VETERIS TESTAMENT!. 389 

h. Quum milites aliquando, contemptis hostibus, in- 
caute commeatum quaererent, quod ante id temporis ad- 
versi nihil eis accidisset ; forte Pharnabazus in eos per 
planitiem palatos, cum duobus falcatis curribus et 400. 
equitibus, incidit. Eum Graeci adequitantem conspicati, 
ad septingentos celeriter in unum globum coeunt. Ille 
nihil cunctatus, constitutis in fronte curribus, quos ipse 
a tergo cum equitatu subsequehatur, agi eos in hostem 
jubet. Posteaquam immissi currus globum Grascorum 
disjecissent, mox equites ad 100. homines prosternunt : 
caeteris fuga se ad Agesilaum l'ecipientibus, qui cum gravi 
armatura non procul aberat k . 

Secundum haec tertio vel quarto die Spithridates castra 
Pharnabazum habentem amplo in vico, cui nomen Caue, 
plus minus 160. stadiis abesse comperit: ac mox ea de re 
certiorem Herippidam facit, triginta consiliariorum pri- 
marium. Ille gravis armaturae pedites 2000. totidemque 
cetratos, et equitum quotquot suadendo permovere po- 
terat, ab Agesilao petiit et impetravit : licet ne dimidia 
quidem singulorum pars eum secuta fuerit. Cum illis 
vero quos habebat sub primas tenebras iter ingressus, 
oriente jam die castra Pharnabazi invasit ; Mysis, qui ante 
ea custodes collocati fuerant, magna ex parte trucidatis. 
Fugientibus deinde Persis, castra diripiens, divite praeda 
cum pretiosa Pharnabazi supellectile potitus est. Ille 
enim obsidionem Gr&'corum metuens, Nomadum instar 
castra identidem hue illuc transferebat, eaque quam maxi- 
me occulta habere cupiebat. Hie vero acerbus interversie 
prajdae Herippidas scrutator, dispositis militaribus pra 1 - 
fectis, Spithridatae ac Paphlagonibus omnia quae avehe- 
bant ademit. Qua contumelia illi adfecti, rebus suis noctu 
collectis, Sardes abiure ad Ariamm : qui et ipse aliquando 
defecerat, ac bellum cum rcge gesserat. Hac abitionc 
Spithridatis et Megabatis filii ejus (cujus amore mirifice 
flagrabat Agesilaus) et copiarum Paphlagonicarum, nihil 
in tota hac Asiatica expeditione Agesilao accidit moles- 
tius 1 . 

k Xenoph. Hellenic, lih. 4. 

' Xenoph. Hellenic, lib. 4. et Plutarch, in Agesilao. 



390 ANN ALES 

Colloquio inter Agesilaum et Pharnabazum de ineunda 
amicitia, Apollophanis Cyziceni, qui hospes utriusque erat, 
opera conciliato, Pharnabazus (ut in oratione de Agesilao 
habet Xenophon) aperte professus est, se, ni totius exer- 
citus fieret imperator, defecturum a rege ; sin imperator 
crearetur, fortissime bellum adversus Agesilaum gestu- 
rum, quam quidem diu posset. Agesilaus vero pollicitus 
est, se, quanta celeritate posset, e Pharnabazi finibus exi- 
turum ; ac deinceps, quamdiu superesset alius quern bello 
peteret, ab illo rebusque illius abstenturum. Et jam con- 
scenso equo Pharnabazus abibat, quum ejus ex Parapita 
Alius ad Agesilaum accurrens, hospitiijus datis etacceptis 
muneribus cum eo sanciit m . 

Et jam ver appropinquabat, cum Agesilaus in campes- 
tria Thebes deveniens castra illic ad fanum Dianae Asty- 
rina; posuit; ibidemque, prater eas quas habebat, per- 
magnas copias undequaque collegit. Parabat enim sese 
ad iter in regiones superiores ; confidens gentes omnes, 
quas esset a tergo relicturus, a rege se aversurum". Et 
eo ingens de Agesilao fama pervenerat ; circumacto jam 
altero imperii ipsius anno . 

c. Lacedaemonii, cum jam certo cognovissent pecuniam 
Persicam in Grasciam esse missam, maximasque civitates 
in bellum contra se conspirasse ; Epicydidam ad Agesilaum 
miserunt, qui eum ad opem patriae ferendam domum re- 
vocaret. Hoc mandato accepto Agesilaus, quanquam 
animo turbatus quod magna spe rei bene gerendas dejice- 
retur, tamen parendum censuif. Et hanc, quam Apoph- 
thegmatibus suis Laconicis Plutarchus inseruit, ad Ephoros 
rescripsit epistolam : " 'A^tjcrtXaoc roig i<popotg \aipuv. Tav 
TroWav rag 'Acrtac KaTtcrTptipafitda, k-ai raic /3apf3apa»c fAa- 
aafisg, Kal ev rif. 'Ia>i«'a oirka iTTOii'iaafxeg iroXXa.. 'E7T61 St k(- 
Ae<t06 fit Kara rav TtpoBeafiiav Trapayiviadai, tTTOfjiai rq. liriaTO- 
ArJ, a\i&ov Si avrav Kal (pOaaw. ap\fe> yap otnc Iuuvti^ ap\av, 
aXXti t<j ttoXei koi toi'c <rvfind\oig. Kal tots ap\h>v ap\a 
dXaOtwg Kara. Sikuv, orav Kal dp\i)rai vtto ts vo/jiwv, koi 

m Xenoph. Hellenic, lib. 4. et Plutarch, in Agesilao. 

" Xenoph. Hellenic, lib. 4. ° Plutarch, in Agesilao. 

p Xenoph, Hellenic, lib. 4. 



VETERIS TESTAMENTI. 391 

ifopwv 5 dioi av aXkoi iv irokti apx ovTi £ w<hw. Agesilaus 
Ephoris salutem. Magnam Asiae partem subegimus ; barba- 
ros profligavimus, et in Ionia multum armorum paravimus, 
Sed quoniam me ad definitum venire diem jubetis, sequor 
epistolam; fere autem et antevertam. Imperium enim 
gero non mihi, sed civitati et soeiis ; ac turn imperator 
vere justeque imperat, quando regitur a legibus et epho- 
ris, aut si qui sunt alii in civitate magistratus." Ferunt 
etiam ad amicos eum dixisse, triginta sagittariorum milli- 
bus ex Asia se a rege expulsum: quot tot aureis Daricis, 
Sagittarii nota signatis, a Timocrate inter populi doctores 
distributis, Grsecorum civitates ad bellum Lacedaenioniis 
inferendum inducta? fuerint q . 

Agesilaus Euxenum prajfectum post se in Asia consti- 
tuit; praesidiariis non paucioribus 4000. cum eo relictis, 
ut civitatibus re ita exigente succurreret. Et ut quam 
maxime validas copias in patriam secum adduceret, pro- 
positis prasmiis et honoribus civitates et militum prasfectos, 
de optimis peditum equitumque cohortibus instruendis, in 
aemulationem concitavit r . 

Xenophon, cum Agesilao ex Asia in Bceotiam ad bellum 
contra Thebanos profecturus, dimidium auri quod in re- 
ditu ab expeditione Cyri secum tulerat, Ephesi apud Me- 
gabyzum asdituum Dianae reliquit. Videbatur enim illo 
itinere aleam pradii cum Agesilao apud Coroneam subi- 
turus. Itaque mandatum dedit, si salvus ipse evasissct e 
praelio, restituendam sibi esse pecuniam sacram ; sin ali- 
(juid humanitus ei accideret, a Megabyzo illam Dianaa esse 
dedicandam. Ex dimidio reliquo Apollini donaria Del- 
phos misit'. Agesilaus vero ex manubiis in Asia intra 
biennium receptis, decumam Delphico Apollini consecra- 
vit, 100. talentis ampliorem'. 

Agesilaus, trajecto Hellesponto, apud Amphipolim de 
Lacedajmoniorum circa Corinthum parta victoria nuncium 
accepit : atque ab eo in Asiam quam celerrime Dercylli- 



1 Plutarch, in Apophthegm. Lacon. et Artoxerxe. 

' Xenoph. Hellen. lib. 4. 

• Expedit. Cyri, lib. 5. Diogen. Lacrt. in Xenophontc. 

1 Xtnoph. et Plutarch, in Agesilao. 



392 ANNALES 

das missus est, ut socias civitates hac de re certiores 
reddens, majorem hinc animis fiduciam illae concipe- 
rent u . 

d. Celebris ilia navalis pugna ad Cnidum (et Dorium 
montem, ut in libro secundo Eliacorum habet Pausanias) 
commissa est, archonte Athenis Eubolo (vel Eubulide, 
cujus praetura cum tertio Olympiadis XCVI. anno cce- 
pit) ut in oratione de rebus Aristophanis testis locuple- 
tissimus est Lysias. Circa Doryma Chersonesi classis 
regiae praetores cum pluribus quam '90. triremibus age- 
bant: Phcenissis Pharnabazo, Graecis navibus Conone 
Atbeniensi imperante. Pisander autem (pro quo Periar- 
chus apud Diodorum perperam legitur) Lacedasmoniorum 
navarchus cum 80. triremibus e Cnido profectus ad Phys- 
cum Chersonesi appulit: atque inde vela tendens, in clas- 
sem regiam incidit, primisque navibus congressus supe- 
rior fuit. At ubi Persica? triremes ad ferendam suis opem 
confertim imminerent, sociique fuga ad terram sibi cave- 
rent ; Pisander navem suam in hostes convertens, midtis 
eorum occisis, in conflictu fortiter occubuit. Turn Cono- 
niani Laceda?monios ad continentem persecuti, 50. trire- 
mibus potiuntur. At virorum major pars natando ad ter- 
ram evaserat, quingentis circiter captis : triremes reliquas 
Cnidum incolumes effugerunt". 

Ad Agesilaum, in Bceotorum fines jam irrumpentem, 
de Lacedasmoniorum clade ista et Pisandri, fratris uxoris 
suae, morte tristis allatus est nuncius : quo tempore sol 
deficiens instar lunae falcatus conspiciebatur y . Earn eclip- 
sim die decimo quarto Augusti, anno ante aaram Christia- 
nara 394. contigisse, calculus ostendit astronomicus. 

Pharnabazus et Conon, post navalem ad Cnidum victo- 
riam circumnavigantes, praesidia et prasfectos Lacedae- 
moniorum ex insulis et urbibus maritimis ejecerunt : spe 
eis facta, nullas se in eis arces exstructuros, ac proprii 



" Xenoph. Hellen. lib. 4. Plutarch, in Agesilao. 

* Xenoph. Hellen. lib. 4. Diodor. ad ann. 2. Olymp. 9C. Justin, lib. 6. cap> 
3. jEmil. Prob. in Conone. 

1 Xenoph. Hellen. lib. 4. Plutarch, in Agesilao. 



VETERIS TESTAMENTI. 393 

juris se eas esse permissuros*. Hinc Coi primuni, deinde 
Nisiaei, Tii et Chii a Lacedaemoniis defecerunt ; quorum 
exemplum Mitylenasi, Ephesii et Erythraei secuti sunt: 
simileque defectionis studium reliquas civitates repente 
invasit; quarum alias prassidiis Laeedasmoniorum ejectis 
libertatem retinuerunt, alio; Cononi adhaeserunt. Atque 
ex hoc tempore maris imperium Lacedaemonii amise- 
runt a . 

Dercyllidas Lacedaemonius, Pharnabazo jam olim in- 
festus, navalis ad Cnidum praelii tempore Abydi existens, 
nequaquam casterorum prasfectorum exemplo civitate ex- 
cessit, sed gravi oratione ad Abydenos habita, eos in fide 
Lacedaemoniorum continuit. Qui simul etiam venientes 
ad se praefectos amanter in urbem admittebant, et qui 
sponte non veniebant ultro accersebant. Et quum com- 
plures Abydum confluxissent, Dercyllidas inde Sestum e 
regione sitam trajecit : ibique eos qui urbibus Europae 
exciderant suscepit, et ad similem constantiam excitavit ; 
cogitandum eis proponens, ipsa in Asia, quae ab initio 
regis fuerat, et Temnum, oppidum baud amplum, et 
iEgienses, et alia quaedam oppida rempublicam suam ad- 
ministrare, regis imperio minime subjecta b . 

3611. a. Pharnabazus Ephesum descensurus, triremi- 
bus quadraginta Cononi traditis, ut ad Sestum sibi accur- 
reretjussit. Sesto vero et Abydo minaciter denunciavit, 
ni Lacedaemonios ejicerent, se bellum adversus ipsos mo- 
turum. Quibus non obtemperantibus, Cononi mandavit, 
ut ab usu maris eos arceret ; ipse vero Abydenorum agrum 
vastavit. Ea re quum nihil efficere se in subjiciendis eis 
videret, domum profectus est : Cononi vero in mandatis 
dedit, ageret cum civitatibus Hellesponto proximis de 
classe quam posset fieri maxima ad ver proximum confici- 
enda. Et his agendis rebus hyems exacta est . 

b. Ineunte vere, magno navium numero instructo, prae- 
tereaque conducto externo milite, Pharnabazus et cum eo 
Conon per medias insulas in Melum navigavit, ut Laconi- 



Xenoph. Hcllcn. lib. 4. » Diodor. ad ann.2. Olymp. i)S. 

Xcnoph. Hellen. lib. i. ' Ibid. 



391 



ANNALES 



cam oram inde invaderet. c. Post populationem locorum 
maritimorum Pharnabazo in Asiam redituro persuasit Co- 
non, ut classem sibi attribueret. Se enim Athenas pro- 
fecturum, ac longos muros instauraturum, et Piraeeum 
muniturum : quo nihil gravius Lacedaemoniis accidere 
posse affirmabat. Perlibenter eo a Pharnabazo dimissus 
Conon, datis etiam pecuniis ad murorum instaurationem, 
cum octoginta triremibus Piraeeum appulit, muros utros- 
que et Pirasei et Athenarum reficiendos curavit, peeunia?- 
que quinquaginta talenta, quae a Pharnabazo acceperat, 
civibus suis donavit d . 

d. Lacedasmonii haec audientes, Antalcidam Spartiatam 
Leontis filium ad Tiribazum ducem regis alterum, Sardi- 
bus praefectum, mittunt, ut eum, si posset, in partes suas 
traduceret, pacemque inter eos ac regem faceret. Quibus 
intellectis, Athenienses quoque Cononem cum aliis pluri- 
bus in Asiam ad eundem mittunt: suos etiam legatos 
Boeotis, Corinthiis et Argivis simul mittentibus. Postea- 
quam ad Tiribazum perventum esset, Antalcidas adesse se 
dixit, ut a rege pacem reipublicae suae peteret ; eamque 
talem, cujusmodi rex cuperet. Nam Lacedaemonios nee 
de sitis in Asia Graeci nominis urbibus adversus regem 
contendere ; et satis esse ducere, si omnes insulae ac re- 
liquae extra Asiam civitates libertate legibusque suis fru- 
antur. Cui quum reliqui legati nullo modo assentirentur : 
pace hac non admissa, domum singuli redierunt. Tiri- 
bazus autem, quanquam absque regis auctoritate se Lace- 
daemoniis adjungere non tutum existimabat ; nihilominus 
clam pecunias Antalcidas dedit, ut classe a Lacedaemoniis 
instaurata, Athenienses et eorum socii ad pacem propen- 
siores redderentur. Cononem etiam velut injuriosum in 
regem, ac vere reum eorum quae de ipso Lacedaemonii de- 
tulerant, (quasi copiis regiis urbes Atbeniensibus compa- 
raret, atque ut Ioniam et yEoliam eis restitueret, clam 
operam daret) Sardibus vinctum in custodia detinuit. Turn 
statim ad regem profectus est ; expositurus ei a Lacedae- 

d Xenoph. Hcllen. lib. 4. Diodor. ad ann. 2. et 3. Olyrap. 96. Flutaicli. in 
Agesilao et Laconicis Apophthegmatib. Justin, lib. 6. cap. 5. jEmil. Piob. in 
Conone. 



VETERIS TESTAMENTI. 395 

moniis proposita, et quid ac quare de Conone a se sit 
actum, deque his omnibus sententiam regis quaesiturus e . 

Mortuo Satyro successit in Bosphori Cimmerii regno 
Leuco filius, per annos quadraginta f . 

Ex palmis, quas Parysatis per inservientes sibi eunu- 
chos in Clearchi Lacedaemonii aggere sepulchrali clam 
defoderat, post octo annos mirandum nemus excrevisse et 
locum eum inumbrasse, in Persicis suis retulit Ctesias : 
addens, magna inde pcenitentia ductum fuisse regem Ar- 
taxerxem, quod virum diis charum peremisset g . 

Cononem Atheniensem ad regem abductum et mortis 
supplicio fuisse affectum, nonnulli scripserunt : inter quos 
et Isocrates est, in Panegyrico. Dinon autem historicus, 
cui in Persicis rebus multum tribuitur, effugisse eum nar- 
rat : illud addubitans, utrum Tiribazo sciente an impru- 
dente fuerit factum 11 . 

3612. Rex, dum Tiribazus apud eum esset, Strutham 
in Asiam minorem misit, rem maritimam curaturum. Quern 
cum Lacedaemonii, propter memoriam eorum malorum 
qua; provincial regiae ab Agesilao perpessae fuerant, sibi 
inimicum comperissent, Atheniensibus vero et eorum so- 
ciis amicissimum; Thimbronem ad bellum ei faciendum 
miserunt. Is trajecto mari, ex urbe Epheso et caeteris 
urbibus in campestribus Maeandri sitis, itemque ex Priene, 
Leucophrye, Achilleo excurrens, regis agrum populando 
vexabat'. Ionda enim et Coressum (praealti verticis mon- 
tem, quadraginta stadiis ab Epheso distantem) occupans, 
et octo militum habens millia, quibus in Asia adscripti ac- 
cesserunt ; regis provincias populabundus invadebat k . 

Progressu temporis Struthas, cum magna equitatus 
barbarici copia, gravis armaturae quinque millibus et levis 
supra viginti non procul a Lacedaemoniis castrametatus, et 
Thimbronem nullo ordine aut cura suos educere animad- 
vertens ; mittit in planitiem equites, quos excursione facta 

* Xenoph. Hellen. lib. 4. cum Plutarcho in Apophthegmatibus Laconicis et 
Agesilao, Diodoro ad ann. 3. Olymp. 96. et £mil. Probo, in Conone. 

' Diodor. ann. 4. Olymp. 96. 

* Ctes. in Photii excerptis, et Plutarchi Artoxerxe. 

1 /Emil. Prob. in Conone. ' Xenoph. Hellen. lib. 4. 

" Diodor. ad aim. 3. Olymp. 97. 



'396 ANNALES 

quidquid facere prasdao poterant abigerc jubet. Deinde 
ubi primos nee multos numero, et incondite suis opem 
ferentes vidit; cum magnis equitum instructisque copiis 
ipse in eos irruit. Ceciderunt inter primos Thimbron et 
Thersander ipsi cbarus ; qui non solum tibicen egregius, 
sed et belli peritus erat. Graeci reliqui bis cadentibus in 
f'ugam versi sunt : quos Persa? insecuti, partim intereme- 
runt, partim vivos ceperunt. Pauci tamen in castellum 
Cnidum et arnica oppida delati sospites evaserunt'. 

3613. Ecdicus cum octo navibus ad opem exulibus 
Ilbodiis ferendam a Lacedamioniis missus, Cnidum appu- 
lit : ubi cum populum Rhodium terra niarique rerum po- 
tiri et classem duplo sua majorem habere cognovisset; 
quiete Cnidi se continuit™. 

Iisdem in navibus miserunt et Diphridam cum mandato, 
ut in Asiam trajiceret, et urbes qua? Thimbronem recepe- 
rant tueretur ; utque collectis copiis e clade incolumibus, 
atque aliis quantas posset conscriptis, bellum contra 
Strutham gereret. Paruit hie, et inter alia a se prospere 
gesta, Tigranem Struthae generum cum uxore Sardes 
euntem in itinere intercepit, magnaque pecuniae vi accepta 
dimisit ; ea occasione statim nactus, unde militi stipendiuni 
numeraret". 

Evagoras rex Salaminius, Protagoras filii sui opera 
usus, totam fere Cyprum in suam ditionem redegit". Et 
CfEteras quidem civitates partim vi, partim verborum ille- 
cebris statim imperio suo subjecit: sed Amathusii cum 
Soliis et Citiensibus bellum armis depulsuri, per legatos 
Artaxerxem de missitandis auxiliis sollicitant. Evacoraj 
praeterea interfecti Agyris, qui confeederatus Persis fu- 
isset, crimen impingunt ; seque in occupatione insula? pro- 
bam regi operam navaturos pollicentur. Rex igitur turn 
quod majus Evagorae incrementum accedere nollet, turn 
quod Cyprum ad suppeditandum navales copias, quibus 
Asia defendi posset, situm peridoneum habere conside- 



1 Diodor. ad ann. 3. Olymp. 97. 

m Xenoph. Hellcn. lil). A. cum Diodor. ami. 2. Olymp. 97. 

n Xenoph. Hellcn. lib. 4. » Isocrat. in Evagora. 



VETERTS TESTAMENTI. 397 

raret, auxilia decrevit. Dimissisque Cypriorum legatis, 
omnibus maritimis urbibus ut triremes compingerent, et 
ad classis usum pertinentia sedulo ac mature appararent, 
edixit : ipse vero per superiorum provinciarum urbes 
transiens, magnas terrestres copias coegit p . Imperatore 
creato Antophradate Lydiae satrapa, navarcho vero He- 
catomno Cariae dynasta q ; quorum posterior tamen, contra 
Evagoram bellum gerere jussus, clam illi pecunias in pe- 
regrini militis stipendia subministrabaf. 

3614. c. Quum intellexissent Lacedasmonii Ecdicum 
non satis habere virium ad commodandum amicorum re- 
bus ; Teleutiam cum navibus duodecim e sinu Corinthiaco 
evocatum ad ilium se conferre, eoque dimisso imperium 
sibi sumere, et Rhodiis partium Laconicarum studiosis 
auxilio esse ac inimicos premere prasceperunt. Qui cum 
in Samum venisset, aliquot ibi navibus auctus Cnidum 
pervenit : dimissoque domum Ecdico ipse Rhodum con- 
tendit, navibus instructus viginti sex 8 . 

In Rhodum navigans Teleutias, incidit in Philocratem 
Ephialtas filium, qui Athenis cum navibus decern in Cy- 
prum, ad ferendum Evagorae subsidium, proficiscebatur. 

Has omnes intercepit Teleutias : et manubiis potitus, 
ad eas dividendas Cnidum repetiit. Atque ita accidit, ut 
qui Persarum regis hostis esset, clade afficeret eos, qui 
ad bellum gerendum contra eundem regem proficisce- 
bantur'. 

d. Athenienses videntes Lacedajmonios mari rursum 
invalescere, Thrasybulum Styrensem cum classe navium 
quadraginta contra eos emittunt. Is in Ioniam excurrens, 
pecunias a sociis accepit. Et quum Asiaticis urbibus 
amicis uteretur, ob earn qua rex et Athenienses conjuncti 
erant amicitiam ; Byzantium navigans, decumam e Ponto 
navigantibus impositam publicanis vendidit. Deinde pel- 



P Diodor. ann. 2. Olymp. 97. 

i Theopomp. in bihliotheca Photii, num. 176. 

r Diodor. ann. 2. Olymp. 97. et ad ann. 3. Olymp. 98. 

4 Xcnoph. Hcllen. lib. 4. cum Diodoro, ann. 2. Olymp. 97. 

' Xenoph. Hcllen. lib. 4. 



398 ANNALES 

lectis in amicitiam Chalcedonensibus, extra Hellespontum 
discessit". 

Post haec Thrasybulus cum sua classe in Asiam rediens, 
turn ab aliis, turn etiam ab Aspendiis, ad Eurymedontem 
fluvium navibus adductis, pecuniam exegit. Verum quum 
soluta jam [pecunia, militum ejus nonnulli per injuriam 
aliquid ex agris abigerent ; irati Aspendii, compositis per 
noctem insidiis Athenienses adorti, et alios quosdam neca- 
runt et ipsum Thrasybulum suo in tentorio obtruncarunt. 
Quo trierarchi Atheniensium in pavorem conjecti, navibus 
illico impletis, in Rhodum abnavigarunt. In Thrasybuli 
vero locum Athenienses Argyrium ducem surrogatum ad 
classem miserunt*. 

3615. Acoris in iEgypto regnat annis 13. 

Hie, cum Barceeis et Evagora Cyprio fcedere inito, hos- 
tiles cum Persis inimicitias gessit y . 

Lacedaemonii, quanquam de Dercyllida quod quereren- 
tur non haberent, in Abydi tamen praefectura successorem 
illi miserunt Anaxibium ; gratia Ephororum potissime 
nixum, et amplissima de seipso pollicitum, si modo classe 
et pecunia juvaretur. Data3 ei triremes tres, et pro mille 
conductitiis militibus stipendium. Qui cum Abydum ve- 
nisset, primum terra coactis conductitiis copiis, civitates 
nonnullas iEolicas a Pharnabazi fide avellebat, et agrum 
hostilem vastabat. Deinde tribus navibus ad priores quas 
secum adduxerat additis, Athenienses eorumque socios eo 
mari utentes infestabat ; navigia eorum (si qua oblata es- 
sent) capta Abydum secum abducens z . 

Athenienses de his certiores facti, ad tuenda ea quas a 
Thrasybulo erant constituta et acquisita, Iphicratem cum 
navibus 8. et militibus cetratis 1200. domum ex bello Co- 
rinthio reversum adversus Anaxibium miserunt. Quo in 
Chersonesum perveniente, submissis bine inde praedoni- 
bus, per eos bellum inter se Anaxibius et Iphicrates ge- 
rebant a . 



11 Xenoph, Hellen. lib. 4. cum Diodor. ann. 1. Olymp. 97. 
1 Xenoph. Hellen. lib. 4. Diodor. ann. 3. Olymp. 98. 
y Theopomp. in excerptis Photii. Diodor. ad ann. 3. Olymp. 98. 
■ Xenoph. Hellenic, lib. 1. » » Id, ibid. 



VETERIS TESTAMENTI. 399 

3616. Anaxibius cum copiis conductitiis et Laconicis 
suis et 200. Abydenis gravis armaturae peditibus, Antan- 
drum profectus, a civibus amice susceptus est. Interim illi 
Abydum inde reversuro Iphicrates insidias in montibus 
locat: triremes, quae noctu ipsum transvexerant, secun- 
dum Chersonesum litus sursum versus legere jubens ; ut 
pro more suo pecuniae colligendaa causa eo navigasse vide- 
retur. Ubi vero Abydeni, qui erant prima in fronte, ad 
eum campum pervenerant qui est juxta Cremastem (ubi 
et fodinas auri habebant) reliquae vero copiae per declivia 
sequerentur, ac jam Anaxibius ipse cum Laconicis militi- 
bus descenderet : turn Iphicrates suos ex insidiis prorum- 
pere jubens, Anaxibium desperata salute fortiter pugnan- 
tem occidit, et cum eo praefectos urbium Lacedaemonios 
qui ad eum se contulerant ad duodecim. Casteros in fugam 
actos ad urbem usque persecutus est : caesis ex aliorum qui- 
dem numero 200. Abydenis vero gravis armaturaj peditibus 
fere 50. Deinde in Chersonesum se retulit b . 

Hierace a Lacedaemoniis navarcho constituto; Teleu- 
tias, incredibili sui desiderio militibus relicto, in patriam 
rediit c . 

3617. Hieraci in classis praefectura successorem Lace- 
daemonii dederunt Antalcidam, quod in eo rem Tiribazo 
maxime gratam facturos existimarent. Ille Ephesum ve- 
niens, Nicolocho legato relicto, cum Tiribazo ad Artax- 
erxem pro pace constituenda profectus est d . 

Nicolochus, ut Abydenis praesidio esset, Epheso pro- 
fectus, vastato in itinere Tenediorum agro, et accepta 
pecunia, Abydum inde concessit. Interim duces Atheni- 
ensium e Samothrace, Thaso, et vicinis locis, opem Tene- 
diis laturi properabant. Verum ubi certiores facti es- 
sent, Nicolochum se Abydum recepisse : profecti ex 
Chersoneso cum 32. navibus, ipsum 25. naves habentem 
obsidebanf. 

Chabrias publice ab Atheniensibus Evagorae adjutor 



h Xenoph. Hellen. lib. 4. fine. c Xenoph. Hellen. lib. 

d Xenoph. Hellenic, lib. 5. Diodor. ad ann, 2. Olymp. 98. 
e Xenoph. Hellen. lib. 5. 



4()0 ANNALES 

datus, cum octingentis cetratis et decern triremibus in 
Cyprum navigavit ; neque prius inde discessit, quam totam 
insulam bello devinceret : qua ex re magnam Athenienses 
gloriam sunt adepti f . Legationis Cyprise pro auxilio ad 
Athenienses missa? meminit, in oratione de rebus Aristo- 
phanis, Lysias. 

Artaxerxes, qui a caeteris Spartiatis semper fuit aversus, 
homines esse eos aestimans, ut ait Dinon, omnium impu- 
dentissimos; profectum in Persidem (atque inter Persas 
Leonidam et Callicratidam saltantem) impense complexus 
est Antalcidam : coronamque ex rosis et croco consertam, 
quam in convivio capite gerebat, in pretiosissimum intin- 
gens unguentum, ex ccena illi misit. Ad quern Antalcidas, 
Suscipio quidem, inquit, donum et benevolentiam : sed 
rosarum odorem naturaeque fragrantiam artis adulteratione 
pcrdidisti g . 

Cum Tiribazo a rege rediit Antalcidas ; fcedus et socie- 
tatem armorum cum eo pactus, si Athenienses et eorum 
socii pace uti nollent, quam ipse proponebat. Pharnaba- 
zus a rege vocatus, in superiorem Asiam perrexit : ubi et 
filiam regis uxorem duxit h . 

Quum Nicolochum, una cum navibus, ab Iphicrate et 
Diotimo Abydi obsideri Antalcidas accepisset ; pedestri 
itinere istuc profectus, accepta inde classe, noctu in mare 
provectus rumorem sparsit, a Chalcedonensibus se accer- 
siri, sed Percopes portum ingressus ibi conquievit. Hac 
de re certiores facti quatuor navarchi partium Atticarum, 
persequi eum qua Prceconesum itur constituerant. At 
ille, cum jam hi praetervecti essent, converso cursu Aby- 
dum repetiit : et in insidiis 12. navibus expeditissimis col- 
locatis, octo naves, quas Thrasybulus Atheniensis tribu 
Cotalytensis ex Thracia adductas cum reliqua classe At- 
tica conjungere cogitabat, imperatorio usus stratagemate, 
in potestatem suam redegit 1 . 

f Xenoph. Hellcn. lib. 5. et jEmil. Prob. in Chabria. 

e Plutarch, in Artoxerxe, et Pelopida, et Symposiac. lib. 7. quoest. S. Athenoe. 
Deipnosophist. lib. 2. /Elian, var. histor. lib. 14. cap. 39. 
•' Xenoph. Hellen. lib. 5. 
1 Xenoph. Hellen. lib. 5. Viil. Polyam. stratagem, lib. 2. in Antalcida. 



VETERIS TESTAMENTI. 401 

Antalcidas, acceptis navibus 20. Syracusanis et Italicis 
quas adduxit Polyxenus, et aliis turn ab Ionia qua? Tiri- 
bazo, turn ab ea regione qua? Ariobarzani veteri ipsius 
hospiti parebat, classem navium araplius quam 80. jam 
habens, totius maris imperio potiebatur ; atque ita naves 
e Ponto Athenas petituras averso cursu ad socios suos de- 
flectere cogebat k . 

Cum adesse eos Tiribazus jussisset, qui pacis formulas 
ab Artaxerxe missae obedire vellent : omnes urbium Grae- 
carum legati celeriter ad eum convenerunt. Quibus ille, 
regiis sigillis commonstratis, haec quae perscripta erant 
recitavit. " Rex Artaxerxes aequum esse censet, urbes 
quae in Asia sunt, ut et insulas Clazomenas et Cyprum, 
sui imperii esse : alias vero urbes Graecas, turn parvas 
turn magnas, liberas et sui juris relinqui, praeter Lemnum, 
et Imbrum, et Scirum; quas ut olim, ita nunc etiam, Athe- 
nienses obtineant. Hanc vero pacem oui non recipient, 
eis ego cum caeteris, qui eandem amplectentur, terra ma- 
rique navibus ac pecuniis bellum inferam." Quae cum le- 
gati, ad suas quique civitates, retulissent : licet Asiaticas 
Graecorum civitates, pro quibus bellum gesscrat Agesi- 
laus, ita fcede regi proditas esse moleste ferrent ; neces- 
sitate tamen coactae, leges illas pacis receperunt 1 . Pro- 
mulgatam vero esse pacem hanc anno post navalem pug- 
nam ad j^gos-potamos undevigesimo, ante Leuctricam 
decimo sexto, in libro primo notat Pojybius. 

Pace composita, ad Agesilaum, quern strenuum illius 
exsequutorem fuisse docet Xenophon, Lacedaemoniis ejus 
custodibus et tutoribus in Graecia constitutis, Artaxerxes 
epistolam per Persam quendam cum Callia Lacedaemonio 
misit ; in qua hospitium et amicitiam illi obtulit. Quam 
ille non accipiens, regi renunciari jussit: nihil eum opus 
habere mittendis ad se epistolis ; nam si amicum se rex 
Lacedaemoni et Graeciae gerat, ipsum summopere ei fore 
amicum : sin vero insidiari deprehendatur, non esse quod 

k Xenoph. Hellen. lib. 5. 

' Xenoph. Hellen. lib. 5. Isocrat. in Panathenaico. Diodor. ann. 2. Olymp. 
98. Plutarch, in Agesilao et Artoxerxc, et Laconicis Apophthegmatib. Aristid. 
in Leuctrica 1. et 4. 

VOL. VIII. D D 



402 ANNALES 

se credat ipsi amicum fore, etiamsi plurimas acciperet 
epistolas™. 

In formula pacis Antalcideaa, ex Xenophonte (qui earn 
ignorare non potuit) superius proposita, non omnes qui- 
dem (ut in Artoxerxe credidisse videtur Plutarchus) quae 
Asia? contribuuntur insulas, Artaxerxi traditas fuisse 
vidimus, sed duas tantum : Clazomenas (quam eo tempore 
insulam fuisse, ad annum mundi 3504. et 3509. indicavi- 
mus) et Cyprum, e qua pax haec Chabriam nunc evoca- 
bat; quern adjutorem Evagoras ab Atheniensibus datum, 
totam illi insulam debellasse nuperrime diximus. Indeque 
Evagoras, tota prope Cypro evocata, adversus Artax- 
erxem bello Graecorum distentum numerosissimum coe- 
gerat exercitum. Qui a longa cum Graacis controversia 
jam liberatus, copias suas in bellum Cypricum paratas esse 
jussit". 

3618. Artaxerxes copias suas turn terrestres 300000. 
militum, turn navales triremium plurium quam 300. contra 
Evagoram Cypri regem eduxit. Pedestribus generum 
suum Orontem, navalibus Tiribazum, duces praefecit. Qui 
assumptis in Phocaja Cumaque exercitibus, in Ciliciam 
descenderunt : unde in Cyprum transvecti, strenua in bel- 
lum administrandum opera incubuerunt. Evagoras, JE- 
gyptios, Tyrios, Arabas, aliosque Persarum inimicos sibi 
adjungens ; triremes 90. (quarum 20. erant Tyria?, reliquaa 
Cypriac) et militum, propriorum sex millia, auxiliarium 
multo plures habebat. Cumque pecuniae affatim illi sup- 
peterent ; numerosam peregrinorum manum stipendio 
conduxit . 

Evagoras navibus pra>datoriis, quarum sat multas ad 
manum babebat, onerarias hostium, quibus commeatus 
adferebatur, insidiis exceptas vel intercepit, vel demersit, 
vel accessu pr/ohibuit. Unde ingente statim annonae cari- 
tate in castris Persarum orta, conductitii eorum milites 
nonnullos duces occiderunt, tumultuque tota castra imple- 



■ Plutarch, in Laconicis Apophthegraatibtis. 

" Diodor. ann. 2. Olymp. 98. 

° Diodor. lib. 15. ann. 3. Olymp. 98. 



VETERIS TESTAMENTI. 408 

verunt : ut non nisi magna cum difficultate tribuni militares 
et navalis exercitus praetor Gaos seditionem illam compri- 
mere potuerint. Cum tota igitur classe avecti, magnam 
frumenti copiam e Cilicia transportabant : unde castris 
deinceps alimenta suppetebant. At Evagorae rex Acoris 
ex .<Egypto frumenti et pecuniae caeterique apparatus, 
quantum sat esset, transmittebaf. 

Evagoras classe hostili suam longe inferiorem esse 
cernens, 60. praeterea naves implevit, et ab Acori 50. 
praster has accersivit : ut triremes in universum 200. ha- 
beret. Ac pedestri primum suo agmine partem terrestris 
hostium exercitus aggressus, victoriam obtinuit. Deinde 
classem eorum, Citium versus praeternavigantem, nee opi- 
nato adortus, dispersarum triremium partem submersit, 
partem in potestatem suam redegit. At cum navarchus 
Persarum aliique duces fortiter vim hostis exciperent, 
acris incruduit pugna, qua primum Evagoras superior 
erat : sed post, ubi Gaos omni virium suarum mole infertur 
et animose decertat, Evagorani cum magna triremium 
jactura fugam capessunt. Persae itaque, praelio hoc vic- 
toriam adepti, utrumque exercitum congregant ad Citium : 
unde armis in hostem expeditis, Salaminem obsidione 
cingunt, urbemque a terra simul et mari oppugnanf. 

Tiribazus a praelio navali in Ciliciam trajiciens, atque 
inde ad Artaxerxem profectus, victorias nuncium pertulit : 
et duo talentum millia ad belli usus reportavit. Evagoras, 
relicto ad defensionem urbis filio Pythagora (Protagora 
fortasse, de quo supra, ad annum mundi 3613. ex Isocrate 
mentio est facta) et summa rerum in Cypro administratione 
illi commissa, cum decern triremibus clam hostibus noctu 
e Salamine solvit, et in liEgyptum devehitur: ubi regi 
Acori persuadet, ut totis secum viribus in hoc bellum in- 
cumbaf. 

3619. Evagoras ab ^Egypto in Cyprum redit ; pecunias 
quidem secum adferens, sed expectatione sua longe pau- 
ciores. Cumque Salaminem vehemente obsidione pressam 
inveniret, seque sociorum auxilio destitutum ; de pacifica- 

P Diodor. lib. 15. ann. 3. Olymp. 98. 
1 Diodor. lib. 15. ann. 3. Olymp. 98. 
' Diodor. lib. 15. ann. 3. Olymp. 98. 

D D 2 



404 ANNALES 

tione legationem mittere cogitur. Tiribazus igitur, penes 
quern Bumma turn potestas erat, se transactionem admis- 
surum, si Evagoras omnibus per Cyprum urbibus cedens, 
et unius Salaminis dominio contentus, annuum regi tribu- 
tum dependat, et ad imperata, ut servus domino, sit pra:s- 
to, respondit. His conditionibus, licet duris, annuit Eva- 
goras; postrema tantum excepta. Dicebat enim se ut 
regem regi, non ut servum domino, subjectum fore. Quod 
admittere tamen recusavit Tiribazus 8 . 

Alter copiarum pra?fectus Orontes, Tiribazi gloria? in- 
videns, missis clam ad socerum suum Artaxerxem Uteris, 
turn <le aliis ilium criminatus est, turn quod rerum novarum 
studiosus, privatam belli societatem cum Lacedajmoniis 
contraheret, et copiarum duces sibi ad benevolentiam et 
obsequia obnoxios redderet. Quas calumnias veras esse 
credens Artaxerxes, Orontae rescribit, ut Tiribazum com- 
prebensum illico ad se transmittal'. 

Orontes, Tiribazum metuens, per insidias ita eum cepit. 
Domus erat quas specum profundam habebat. Super 
specu lectum collocavit, non intensum, sed variis tapetibus 
ornatum. Vocat Tiribazum, quasi colloquium cum eo ba- 
biturus. Tiribazus clam ingressus, consedit ; et per lec- 
tum in fossam defertur, atque comprehensus ad Artax- 
erxem vinctus mittitur". 

Orontes copiis in Cypro cum summo imperio prasfectus, 
dum magno Evagoram animo rursus obsidionem tolerare, 
et milites captivitatem Tiribazi moleste ferentes imperium 
detrectare et obsidionem relinquere videt; Evagoram ad 
pacis conditiones, quibus ille cum Tiribazo consenserat, 
adinittit : ut certum quotannis tributum regi persolvens, 
Salaminis ipse regnum retineat, et ut rex regis imperio 
auscultet. Atque ita bellum Cyprium, ad decennii fere 
tempus (parte tamen maxinni in apparatibus consumpta) 
protractum, cum duos tantummodo per totum lioc spatium 
annos bellum esset, finem suum accepit*. In quam expe- 
ditionem quum rex Persarum amplius quinquaginta millia 
talentum insumpsisset, et bellum in decimum usque annum 

• Diodor. ann. 4. Olymp. 98. > Id. ibid. 

" Polyxn. stratagem, lib. 7. * Diodor. ann. 4. Olymp. 98. 



VETEIUS TESTAMENTI. 405 

prorogasset ; doininum earundem remm rcliquit Evago- 
rarti, quas ante illatum bellum habuerat y . 

Gaos navalis exercitus praetor, cui filia Tiribazi nupta 
erat, metuens ne ob communicati cum socero consilii sus- 
picionem ab Artaxerxe ad supplicium raperetur, defec- 
tionis a rege consilium cepit. Et quum opum militumque 
copia instructus esset, et trierarcbos insuper favore sibi 
praecipuo addietos baberet ; cum Acori yEgyptiorum rege 
et Lacedasmoniis contra Artaxerxem societatem iniit 2 . 

Artaxerxes, Cambysem imitatus a , judices quosdam vi- 
vos excoriari, eorumque pelles circum tribunalia expandi 
jussit : ut judices alii bis insidentes semper ante oculos 
supplicii, quod judiciorum pravitas mereretur, exemplum 
sibi propositum haberent b . 

3620. Artaxerxes, exercitum trecentorum millium pcdi- 
tum et decern millium equitum ducens, Cadusiis bellum 
intulit'". In eo, multis utrinque millibus interfectis, inter 
alios cecidit et Camissares, natione Car, vir manu fortis 
et bello strenuus : quern parti Ciliciaj, juxta Cappadociam 
quam incolunt Leucosyri, Artaxerxes prasfecerat. Cui et 
successorem Datamem filium dedit ; cujus in boc Cadusi- 
ano bello magna fuit opera 11 . 

Artaxerxes, cum exercitu suo, ob commeatuum defec- 
tum ad magnas redactus angustias (ita ut caput asini sex- 
aginta dracbmis vix emi posset) a Tiribazo, qui tunc in 
castris abjectus et contemptus erat, hunc in modum est 
servatus. Duo erant Cadusiis reges, iique castra seorsim 
babebant. Re igitur cum Artaxerxe communicata, Tiri- 
bazus ad alterum regem profectus est misso occulte ad 
alterum filio suo. Uterque autem utrumque decipiebat : 
regum utrique seorsim significatione facta, alterum legatis 
ad Artaxerxem missis, sibi tantum, omisso collega, amici- 
tiam et societatem cum eo quagrere. His ambo fidem ba- 

i Isocrat. in Evagora. Diodor. ann. 4. Olymp. 98. 

2 Diodor. ann. 4. Olymp. 98. 

a Herodot. lib. 5. cap. 25. et Valcr. Maxim, lib. fi. cap. 3. 

'■ Diodor. ann. 4. Olymp. 98. 

' Diodor. Olymp. IS. ann. 4. Plutarch, in Artoxcrxe. 

d Mm\l. Prob. in Datamc. 



406 ANNALES 

buere : et quia invidiam mutuam habebant suspectam 
alter cum Tiribazo, alter cum Tiribazi filio, ad Artaxerx- 
em legatos misit. Atque ita pax cum utroque est compo- 
sita et fcedus initum e . 

Cadusiano bello finito, Artaxerxes Tiribazi causam 
tribus judicibus eximiae inter Persas auctoritatis commisit : 
quibus ita ille suam probavit innocentiam, atque in regem 
merita, ut ab omnibus absolutus fuerit, et a rege deinceps 
maximis honoribus exornatus. At Orontem falsae accusa- 
tionis damnatum, ex amicorum catalogo expunxit, extre- 
maque ignominia notavit f . 

Cum Gaos in Cypro esset, Graecique quos apud se ha- 
bebat iis qui in Ionia degebant literas contra ipsum scri- 
berent: ut nocentes deprehenderet, triremem adduxit, 
remigibusque viaticum praebuit, atque in Ioniam navigare 
jussit. Cum gubernator navigationem data opera protra- 
heret, multi multas epistolas remigibus dederunt : qui sol- 
ventes, non procul supra urbem appulerunt. Gaos pedes 
in eum locum profectus, ubi triremis stabat, praccepit re- 
migibus, ut omnes sibi epistolas adferrent. In quibus cum 
invenisset eos qui contra se scripserant ; non subito, sed 
in quaestionibus examinatos interfecit g . 

3621. Gaos, quum Lacedaemonios et ./Egyptiorum re- 
gem ad bellum Persis inferendum concitasset, dolo quo- 
rundam necatus, id quod moliebatur non peregit. Post 
mortem autem ejus Tachos, ejusdem negotii administra- 
tione suscepta, exercitum sibi collegit, urbemque juxta 
mare loco quodam sublimi aedificavit, Leucam nomine; 
in qua et Apollini fanum extruxit. Sed cum paulo post is 
vita esset defunctus, Clazomenii, et Cumaei de ejus urbis 
possessione contenderunt ; et Clazomenii dolo Cumaeos 
antevertentes, ea sunt potiti. Atque his ita gestis, rebel- 
liones per Asiam sponte sua finem habuerunt; et La- 
cedaemonii, post Gai Tachique mortem, res Asiae omi- 
serunt h . 



• Plutarch, in Artoxerxe. ' Diodor. Olymp. 98. ann. 4. 

* Polyaen. stratagem, lib. 7. in Gao : pro quo, 'AXwj et TAwc ibi perperam 
scriptum habetur. 

h Diodor. ann. 2. Olymp. 99. 



VETERIS TESTAMENTI. 407 

3622. Phanostrato Athenis archonte, mense Posideone, 
anno Nabonasari 366. mensis /Egyptiaci Thoth die 26. 
Decembris Juliani die 23. ineunte, post mediam noctem 
horis quinque cum semisse ; eclipsis lunae parva Babylone 
est observata 1 . 

Eodem archonte, mense Scirrhophorione, eodemque 
anno Nabonasari, Phamenoth die 24. Junii 18. ad finem 
tendente, ante mediam noctem horis quinque cum semisse; 
altera lunai eclipsis ibidem est observata k . 

3623. Archonte Athenis Evandro, mense Posideone 
priore, anno Nabonasari 367. Thoth die 16. Decembris 
12. desinente, horis duabus cum semisse ante mediam 
noctem ; tertia lunte eclipsis, eaque totalis, ibidem obser- 
vata est 1 . 

3627. Acoris yEgyptiorum rex, inimicitias jampridem 
cum rege Persarum exercens, magnas turn aliorum pere- 
grinorum copias undique contrahebat, turn praecipuc Grae- 
corum ; quibus Chabriam Atheniensem ducem praafecit. 
Hie, licet absque populi consensu id fieret, imperatoris 
munere suscepto, copiis in iEgypto prajerat; magnoque 
ad bellum gerendum cum Persis studio se pragparabat. 
Pharnabazus autem summus militia? dux ab Artaxerxe 
declaratus, cum ingentes ex Persicis opibus in bellum 
apparatus et ipse fecisset ; nunciis Athenas missis, Cha- 
briam criminabatur, quod /Egyptiis ducem se prostitu- 
endo, benevolentiam regis a populo alienaret: simulque 
rogabat, ut Iphicratem sibi ducem tribuerent. Athenien- 
ses igitur, quibus hoc inprimis curae erat, ut regis Persa- 
rum benevolentiam sibi conciliarent, et Pharnabazum suis 
commodis addictum haberent, sine mora Chabriam ex 
/Egypto revocant, et Iphicrati Persis auxiliandi negotium 
imponunt™ 1 . 

Iphicrates ab Artaxerxe conducto adversus /Egyptium 
regem exercitui praefectus, cujus numerus duodecim mil- 
lium fuit, sic ilium omni disciplina militari erudivit: ut, 

' Hipparch. apud Ptolemaeum, magn. syntax, lib. 4. cap. ult. 
k Hipparch. apud Ptolemaeum, magn. syntax. lib. 4. cap. ult. 
1 Hipparch. apud Ptolemaeum, magn. syntax, lib. 4. cap. alt. 
™ Diodor. ann. 4. Olymp. 100. 



408 ANNALES 

quemadmodum quondam Fabiani milites Ilomani appellati 
sunt, sic Iphicratenses apud Graecos in summa laude fue- 
rint". Plures autem annos in belli hujus apparatibus 
consumpsit Pharnabazus. Cujus expeditam in sermone 
facultatem et in rebus peragendis tarditatem animadver- 
tens Ipbicrates, mirari se dixit, quare ille oratione quidem 
celer esset, factis vero tardus et cunctabundus. Id vero 
liac l-atione fieri abs se Pharnabazus respondit ; quod ver- 
borum ipse, operum rex fuisset dominus". 

Hecatomno filius Mausolus in principatu Caria; succes- 
sit : quern annis 24. obtinuit p ; duarum sororum natu ma- 
jore Artemisia matrimonio sibi sociata q . 

3628. Post Acorim, apud ^Egyptios regnavit Psammu- 
this, annum unum. 

3629. Post hunc, Nepherites, postremus Mendesiorum 
dynastiae rex,' menses quatuor. Quem excepit, primus 
Sebennytarum dynastiae rex Nectanabis, annis duode- 
cim. 

Artaxerxes iEgyptiis bellum illaturus, quo facilius aux- 
iliares e Graecia copias haberet, legatos misit, qui Graecos 
ad communem pacem inter se faciendam ea lege induceret, 
ut omnibus urbibus suo deinceps jure et absque prassidiis 
liceret vivere. Earn soli Thebani repudiarunt: reliqui 
Graeci concordi sententia admiserunt r . 

3630. Artaxerxis copiis ad Acen Syria? urbem (Ptole- 
maidem postea dictam : qua Persas receptaculo adversus 
iEgyptum usos fuisse notavit Strabo 8 ) congregatis, lus- 
tratione inita, Barbarorum ducenta millia sub Pharnabazi, 
Graecorum conductitiorum viginti millia sub Iphicratis 
imperio recensita fuere. Classis vero (praeter navigia, quae 
commeatum et caetera ad praesentes usus necessaria advehe- 
bant) numerus erat, triremes trecentae, trigintaremes (rpta- 
k-ovropot) ducentae. Ineunte aestate, sive primo vere, regii 
ductores in iEgyptum procedentes, Pelusium, quod e Syria 



n ./Emil. Prob. in Iphicrate. 

■ Diodor. ad ami. 3. Olymp. 101. 

P Diodor. ad ami. 4. Olymp. 106'. 

'i Strabo, lib. 14. 

r Diodor. arm. 2. Olymp. 101. • Lib. 16. pag. 75S. 



VETERIS TESTAMENTI. 409 

tcndentibus primum objectum erat, a Nectanabi rege miri- 
iice praemunitum offenderunt. Quapropter in altum revecti, 
ne scilicet ab hoste conspicerentur, Mendesio Nili ostio lon- 
ge porrectum litus habenti classem adverterunt. Ibi tribus 
armatorum milibus expositis, Pbarnabazus etlphicrates cas- 
tellum super ostio extructum aggrediuntur. Sed cum tria 
equitum peditumque simul millia ad defensionem loci edu- 
cerent ^Egyptii, pugna vehemens committitur; in qua 
yEgyptii tandem a Persarum multitudine (nam subinde plu- 
res e navibus accurrebant) conclusi magna strage caeduntur ; 
non paucis etiam captis, et reliquis in oppidulum refugere 
coactis. Iphicratis vero milites simul cum prassidiariis 
castelli intra muros illapsi, propugnaculum hoc impetu 
captum funditus evertunt, locique incolas captivos ab- 
ducunt 4 . 

Inde Iphicrates ipsam metropolim Memphim, praesidio 
tunc vacuam, cum classe statim aggrediendam esse con- 
sulebat, prius quam reliquae yEgyptiorum copiae sese ag- 
gregarent : Pbarnabazus contra, cum suis, omnes Persa- 
rum copias exspectandas esse, quod hoc modo expeditio 
Memphitica minus periculosa foret, existimabat. Interim 
/Egyptii sufficiens nacti otium, idoneo Memphim praesidio 
muniunt, et ad oppidulum illud eversum cum universo 
exercitu profecti, assiduis Persas conflictibus lacessunt, et 
magnam eorum caedem faciunt. Cumque jam flatu Etesi- 
arum Nilus insurgens omnem circa locum excursu inun- 
daret, et /Egyptum subinde munitiorem efficeret : Per- 
sarum duces, quod ipsa naturae conditio obluctari vide- 
retur, discessum ex yEgypto maturandum esse censue- 
runt. Atque ita tarn magni apparatus expeditio in nibi- 
lum recidit". 

Quamprimum in Asiarn rediere, Pharnabazo cum Iphi- 
crate dissidium recruduit. Ex quo timens sibi Iphicrates, 
ne quod Cononi pridem acciderat, in vincula compinge- 
retur : subornato navigio noctu se subducit, Athenasque 
revehitur. Eum missis illuc legatis Pharnabazus iEgypti 
non recuperati reum agit. Cui responsum Athenienses 

' Diodor. ann. 3. Olymp. 101. » Id. ibid. 



410 ANNALES 

reddunt; ilium pro merito, si noxium cognoverint, a se 
punitum iri : post breve tamcn temporis intervallum, totius 
suae classis imperium ei tradunt". 

Nicocles eunuchus in Cypro, obtruncato per insidias 
rege Evagora, Salaminiorum regnum sibi rapuit : ut habet 
hoc anno Diodorus. Et ab eunucho quidem interfectum 
fuisse Evagoram, etiam Aristoteles libro quinto Politices, 
capite decimo, indicat : sed Thrasydaei fuisse illi nomen, 
ex Theopompo x didicimus ; qui eunucho hoc genere Eleo 
procurante, Evagoram et cum Nicocreontis (Cyprii illius 
tyranni, a quo ad epulas invitatum Isocratem, in hujus 
vita Plutarchus narrat) filia concubuisse, et ob hoc ipsum 
mortem occubuisse significat. Nicoclem enim ipsius Eva- 
gora; fuisse filium, et patri in regno successisse et liberis 
operam dedisse, constat ex Isocrate : quern 20. talentis, ob 
scriptam ad eum orationem, donatum ab illo fuisse scribit 
in Isocratis vita Plutarchus. Extat vero ejus oratio, ad 
Nicoclem de regno sive regis munere ; et alia, Nicocles 
inscripta, in qua, sub ipsius Nicoclis persona, civium erga 
regem officium describitur. Tertia item, Evagora? titulo : 
quae funebris in eum est oratio. Cum enim hoc anno oc- 
cisi Evagoras funus, non magnifico tantum et splendido 
apparatu, sed et choris, et musica, et ludis gymnicis, 
equorumque et triremium certaminibus, ornaret Nicocles : 
banc de patris laudibus orationem illi dicavit, existimans 
et Nicocli ipsi, et liberis ejus, et caeteris ab Evagora ori- 
undis longe pulcherrimam fore adhortationem. ij-youjutvoc 
Kai aoi ical toIc <rotc frairri icai rote iiXXoig roig air' Eiia-yo- 
pov ytyovom, iroXii KaXX(arr}v av ytvlavai raurijv tj)i> ira- 
paicXi7(Ttv y . Hinc igitur Diodori emendandus est error, 
et dicendum ; interempto per Thrasydaeum eunuchum 
rege Evagora, filium Nicoclem in regno Salaminio illi 
successisse. 

3633. Alcisthene Athenis archonte, Artaxerxes Grae- 
ciam denuo turbulentis moribus conquassari videns, per 



w Diodor. ann. 3. Olymp. 101. ■ Bibliotheca Photii, num. 176. 

y Isocrat. in Evagora. 



VETERIS TESTAMENTI. 411 

legatos iterum ad pacem inter se, juxta leges nuper con- 
ditas, stabiliendam adhortatus est. Indeque singula? 
Gra3Corum civitates communem inter se pacem renovan- 
tes, jurejurando se fcederi obstrinxerunt : solis Thebanis 
exceptis. Pace vero ab Atheniensibus, Lacedaemoniis et 
Artaxerxe jurata, Iphicrates cum classe ab Atheniensibus 
domum revocatus est z . 

Die vero decimo quarto Scirrhophorionis, anni Attici 
et magistratus Alcisthenis mensis extremi, Junii Juliani 
decimo sexto, fcedus hoc pacis Lacedasmone a Graecis pac- 
tum fuisse, docet Plutarchus in Agesilao. 

363i. Lacedaemonii a Thebanis! duce Epaminonda in 
pugna Leuctrica profligati, Agesilaum in ^Egyptum, et 
Antalcidam ad Artaxerxem, ad pecuniam sibi comparan- 
dam miserunt. Antalcidas vero petitio ita ab Artaxerxe 
rejecta est atque despecta; ut regressus ille, quod videret 
se hostibus esse ludibrio, et metueret insuper ephoros, 
vitam inedia finierit*. 

3635. Philiscus Abydenus ab Ariobarzane Artaxerxis 
satrapa in GraEciam missus, Thebanos eorumque socios et 
Lacedaemonios, pacis componendaa gratia Delphos evo- 
cavit. Ubi, Thebanis non permittentibus ut Messene 
Lacedaemoniorum esset in potestate, offensus ille,'milites 
bis mille selectissimos stipendio conductos Lacedaemoniis 
relinquens, in Asiam rediit b . 

3636. Thebani, Grasciae principatum ambientes, legatos 
ad regem Persarum mittendos censuerunt. Convocatis 
igitur sociis, quod Euthycles Lacedaemonius apud regem 
jam esset praetexentes ; ad eundem, ex Thebanis Pelo- 
pidam, ex Arcadibus Antiochum pancratiastem, ex Eleis 
Archidamum, simul cum Argivo quodam, ire jusserunt. 
Quo cognito, Athenienses quoque ex civitate sua Tima- 
goram, et Leontem miserunt. Inter quos omnes, apud 
regem Pelopidas primum, secundum authoritatis et honoris 
locum Timagoras obtinuit . 

* Diodor. ann. 1. Olymp. 102. cum Xenophon. Hcllen. lib. 6. et Dionys. 
Halicarnass. in vita Lysis. 
a Plutarch, in Artoxerxe. 

'' Xenoph. Hellcn. lib. 7. Diodor. ann. 4. Olymp. 102. 
c Xenoph. Hcllen. libro 7. 



412 ANNALES 

Ismenias Thebanus, Pelopidae in hac legatione collega, 
quum a Tithrauste chiliarcho ad regem adductus ailorare 
eurn juberetur ; annulum quem gestabat e digito detrac- 
tum clam abjecit ad pedes, confestimque procumbens sus- 
tulit eum iterum : indeque existimatus regem adorassc, 
quicquid ab eo petiit, impetravit d . 

Timagoras Atheniensis epistolam eo tempore de rebus 
arcanis per Beburim scribam ad regem mittens, millc 
Daricis donatus est : ccena quoque lautissima ei missa. 
Unde frater regis Ostanes: " Memineris," inquit, " hujus 
Timagora mensas. Neque enim levi de causa ita tibi in- 
structa apponitur." Quae improperatio proditionis potius 
quam beneficii erat suggestion Dedisse prajterea rex ei 
dicitur octoginta vaccas, qua; ilium valetudinis causa lactis 
bovini indigentem comitarentur ; lectum quoque pretiosum 
cum veste stragula et stratoribus, quasi rudibus ad ster- 
nendum Graecis, ad eum misisse : atque lectica demum ad 
mare infirma valetudine affectum deferendum curavisse, 
quatuor talentorum mercede bajulis prasbita f . Sed Athe- 
na;us libro secundo Timagoram Atbeniensem, cum regem 
adorasset, magno honore acceptum fuisse scribens ; illi 
tantum ex appositis regi ferculis missam quandam fuisse 
portionem affirmat : quod vero de pretioso lecto et stra- 
gulis cum stratore (quasi Graeci quomodo substerni opor- 
teret ignorarent) ab Artaxerxe missis narratur, ad Tima- 
goram Cretensem refiftrt, vel Entimum Gortynium, ut 
Phanias Peripateticus eum nominat. 

Pelopidas, ea qua apud Artaxerxem pollebat gratia, 
literas obtinuit, quibus a Lacedacmoniorum potestate Mes- 
sene immunis esse jubebatur, et Atbenienses navigia sua 
subducere: ni parerent utrique, bellum eis indiccndum ; 
et si qua civitas sequi recusaret, earn primum bello peten- 
dam esse. Leonte vero contra libere pronunciante, tem- 
pus jam poscere, ut Atbenienses alium sibi amicum loco 
regis quaererent : adscribi Artaxerxes mandavit ; quod, si 



d Plutarch, in Artoxerxe. ./Elian. Var. histor. lib. 1. cap. 21. 

• Plutarch, in Artoxerxe. 

' Plutarch, in Artoxerxe. et in Pelopida. 



VETERIS TESTAMENTI. 413 

quid a;quius Athenienscs scirent, hoc regem adeuntes euni 
docerent B . 

Domum legatis reversis, Athenienses Timagoram, inter 
officium salutationis regem more gentis illius adulatum, 
capitali supplicio affecerunt : unius eivis humilibus blan- 
ditiis, totius urbis suae decus Persicae dominationi sum- 
missum graviter ferentes. Ita Valerius Maximus' 1 . Alii 
ob sordidam Persicorum donorum acceptionem necatum 
eum volunt : de quo videndus Plutarchus, in Artoxerxe et 
Pelopida. Sed a Leonte collega accusatum memorat Xe- 
nophon; quod ne quidem uti secum eodem contubernio 
voluisset, et omnia consilia cum Pelopida communicasset : 
quam praecipuam damnationis illius causam fuisse non est 
dubium. 

Thebani, convocatis ad audiendum regis literas reliquis 
urbibus Grascis, et literis regiis a Persa earum latorc, 
ostenso prius regis sigillo, recitatis, jubebant omnes qui 
amici regis et Thebanorum esse vellent, in ista quas literis 
continerentur jurare. Sed urbium legatis primum, et ipsis 
civitatibus deinde jurare recusantibus ; tota ilia Persica 
legatio, et per earn a Pelopida et Thebanis affeetata domi- 
natio, in nihilum recidit'. 

3G38. a. Jubilasus vigesimus secundus. 

d. Artaxerxes, nova legatione ad Grascos missa, ut bel- 
licis controversiis finem statuerent, et communem inter se 
pacem sancirent, tandem persuasit k . 

Eudoxus Cnidius, ob famae celebritatem "EvSo^oc dic- 
tus, hoc tempore maxime claruit. Qui in iEgyptum cum 
Chrysippo medico profectus, commendatitias ab Agesilao 
literas ad Nectanabin attulit : qui eum sacerdotibus com- 
mendavit. Ubi cum Ichonuphy Heliopolitano (qui Conu- 
phis Clementi Alexandrino est, in primo libro Stromatum) 
eo agente, pallium illius circumlambit Apis. Unde cele- 
brem ilium quidem futurum, sed non longaevum, sacerdotes 
dixerunt: ut refert Phavorinus in commentariis. In 
^Egypto annum unum et menses quatuor moratus, pube 

* Xenoph. Hellenic, lib. 7. 

h Lib. 6. cap. 3. in cujus textum, Darii nomen, pro Artaxerxis, nescio quo 
pacto irrepserit. 
1 Xenoph. Hellenic, lib. 7. k Diodor. ann. 3. Olymp. 103. 



414 ANNALES 

superciliisque rasis, Octaeteridem secundum quosdam con- 
scripsit*. Inde Cyzicum atque ad Propontidem accessisse 
philosophantem, atque ad Mausolum pervenisse dicitur 1 . 
Alii Eudoxum cum Platone in iEgyptum profectum, et 
ambos cum sacerdotibus annos tredecim fuisse versatos, 
tradiderunt: ut apud Strabonem libro decimo septimo 
legimus. 

3639. Heraclea? in Ponto, cum plebs novas tabulas 
(quibus debitores aere alieno liberarentur) et agrorum ex 
aequo divisionem impotenter flagitaret: optimates adver- 
sus earn auxiliis a Timotheo Atheniensium et Epaminonda 
Thebanorum duce frustra petitis, Clearchum civem suum, 
quern ipsi in exilium egerant, ad tutelam suam revo- 
carunt" 1 . 

3640. Clearchus, dissensionem populi occasionem inva- 
dendae tyrannidis existimans, primo tacitus cum Mithra- 
date, rege Ponti, civium suorum boste colloquitur ; et inita 
societate paciscitur, ut revocatus in patriam, prodita ei 
urbe, prasfectus ejus constitueretur. Statuto vero tem- 
pore, quo urbem Mitbradati traderet, ipsum cum amicis 
suis cepit; captumque, accepta ingenti pecunia, dimisit. 
Atque ut in illo subitum se ex socio fecit hostem : sic ex 
defensore senatoriae causae, repente patronus plebis evasit ; 
et adversus auctores potentiae sua; non solum plebem ac- 
cendit, verum etiam nefandissima quaeque tyrannical cru- 
delitatis exercuit. Summo enim a plebe ad eura imperio 
delato, sexaginta senatores comprehensos (nam caeteri in 
fugam dilapsi erant) in vincula compegit : eosque primum 
fortunis, deinde vita spoliavit". Seque totum ad imitatio- 
nem Dionysii Syracusanorum tyranni componens, principa- 
tum Heracliensium per duodecim annos gessit . 

3641. Tachos, Polyasnoi 1 Thamus, Aristoteli« Taos, Ju- 
lio Africano Teos dictus, in iEgypto regnat annos duos. 

k De qua, in nostra: de Macedonum et Asianorum anno dissertationis capite 
cxtremo, aliquid est dictum. 

1 Diog. Laert. in Eudoxo. m Justin, lib. 16. cap. 4. 

n Justin, lib. 16. cap. 4. 

° Diodor. Olymp. 104. ami. 1. cum excerptis ex Memnonis historia Heracli- 
ensi, in Pliotii bibliotlieca, num. 224. 

p Lib. 7. stratagem. * Lib. 2. Oeconomic. 



VETERIS TESTAMENTI. 415 

Cum hoc anno et Hellenicorum suorum libros septem 
Xenophon Atheniensis, et primam Hellenicorum suorum 
partem conclusit Anaximenes Lampsacenus : qui a Oto- 
yovia et generis humani primordiis exorsus, ad praelium 
apud Mantineam commissum et Epaminondae mortem his- 
toriam deduxit ; universas prope Graecorum et Barbaro- 
rum res gestas duodecim voluminibus complexus r ; in altera 
deinde parte res omnes suo tempore a Philippo Macedone 
et filio ejus Alexandro peractas adjiciens". 

Mithradate rege Ponti mortuo, Ariobarzanes Phrygian 
satrapa ab Artaxerxe constitutus regnum illius occupavit ; 
et per annos 26. illud obtinuit'. 

Clearchus Heraclea? tyrannus, quum senatores qui pro- 
fugerant civitates finitimas adversus se concitare et bellum 
moliri didicisset, servos eorum manumittit : uxoresque 
eorum et filias eis nubere, proposita recusantibus morte, 
compellit; ut eos sibi fideliores, et dominis infestiores 
redderet. Sed cum matronis tam lugubres nuptiae repen- 
tinis funeribus essent graviores : multae se ante nuptias, 
multae in ipsis nuptiis, occisis prius novis maritis, interi- 
munt. Praelium deinde committitur: quo victor tyrannus 
captivos senatores in triumphi modum per ora civium tra- 
hit. Reversus in urbem, alios vincit, torquet alios, alios 
occidit : nullus locus urbis a crudelitate tyranni vacat". 

3642. Lacedaemonii cum Artaxerxe, quod socium se eo- 
rum professus, Messenen tamen eos dimittere et Messenios 
communi Graecorum fcedere comprehendi mandasset, si- 
multates exercebant w . His se conjunxit Ariobarzanes 
Phrygian satrapa, qui Mithradatis demortui regnum po- 
testati suae nuper vindicaverat*. 

Autophradates, Lydiae praefectus, Ariobarzanem socium 
Lacedaemoniorum ad Assum obsidens, Agesilaum (qui 
turn senex, ut pecunias patriae suae obtineret, in Asia le- 
gationem obibat) veritus, fuga inde discessit : Cotys item 



r Diodor. ann. 2. Olymp. )04. • Pausan. Eliac. lib. 2. 

1 Diodor. ad ann. 3. Olymp. 104. et ann. 4. Olymp. 110. 
" Justin, lib. 16. cap. 5. 

" Xenoph. in Agesilao. Diodor. ad ann. 3. Olymp. 104. 
1 Diodor. ad ann. 3. Olymp. 104. 



416 ANNALES 

Sestum obsidens, quae etiam tunc Ariobarzanis erat, et 
ipse soluta obsidione se subduxit. Mausolus etiam; qui 
utruraque ilium locum mari centum navibus obsidebat, 
non metu sed persuasione adductus, domum cum classe 
abiit : et pecuniis in usum Lacedaemoniorum collatis, 
Agesilaum in patriam remisit y . De Ariobarzane etiam 
Adramytii ab Autophradate terra marique obsesso, in 
septimo stratagematum libro Polyaenus meminit. 

Mausolus, amicis convocatis, fingit se a rege Persarum 
patrio principatu spoliatum iri, nisi ingenti pecuniae summa 
eum vellet redimere. Cui illi fidem adbibentes, eodem 
die infinitam pecuniae vim ultro illi mittendam curarunt 2 . 
Quam tantum aberat ut ille regi tribueret, ut etiam satra- 
pis et ducibus illis qui regi bellum tunc intulerunt sese 
adjungeret. Defecerunt enim hoc tempore ab Artaxerxe, 
de Ionum gente Lycii, Pisidae, Pamphylii et Cilices : et 
prater hos Syri ac Phcenices cunctique fere maris Asiani 
accolae. Tachos quoque iEgyptiorum rex, decreto in 
Persas bello, et navibus extruendis et pedestribus conscri- 
bendis copiis operam dedit : plurimisque hinc inde e civi- 
tatibus Graeciae conductis, Lacedaemonios etiam in partes 
suas adduxit 3 . 

Tanta in Persas undique conspiratione excitata, pars 
vectigalium dimidia Artaxerxi decesserat; reliqua vero 
necessariis belli usibus haud satis erat : quum eodem tem- 
pore cum iEgyptiorum rege, et Graecis in Asia urbibus, et 
Lacedaemoniis, horumque adjutoribus satrapis et ducibus 
qui maritimas sub imperio oras tenebant, simul fuerit belli- 
gerandum b . 

Agesilaum Lacedaemoniorum regem accersiit ad se rex 
iEgyptiorum ; imperatoris in exercitu munus illi promit- 
tens c . Ad cujus auxilium a patria ille allegatus, eo sti- 
pendio quod sibi miserat Tachos mercenarium militem 
conscripsit : completisque navibus, atque adjunctis con- 



J Xenoph. in Agesilao. 

1 Poliam. lib. 7. collat cum Aristotele, in Oeconom. lib. 2. 

a Diodor. ann. 3. Olymp. 104. b Id. ibid. 

c Xenoph. in Agesilao. 



VETERIS TESTAMENTr. 417 

siliariis Spartiatis triginta, in ^Egyptum cum mille gravis 
armatura? militibus est delatus' 1 . Hujus de adventu fama 
cum ad regios esset perlata, celeriter munera eo cujusque 
generis sunt allata. Ut vero apparatum circa eum nullum 
conspexere, tantum senem in herba ad litus decumben- 
tem, incomptum et corpore pusillum, horrido et obsoleto 
amictum pallio ; despicatui eum duxerunt. Multoque 
magis insulsitatem ejus sunt mirati, quum bospitalibus 
muneribus adductis, farinam, vitulos et anseres accepisset ; 
bellaria, cupedias et unguenta, servis dispertienda reli- 
quisset e . Rex quoque .ZEgyptius, qui ilium arcessiverat, 
promissum imperatoris munus illi non detulit f : ob brevita- 
tem corporis eum deridens, et fabulam in eo impletam 
esse dicens ; " Parturire montem, et murem nasci." Quo 
audito, iratus Agesilaus retulisse illi fertur : " Videbor 5 
aliquando tibi leo." 

Cbabrias Atheniensis, non publico quidem jussu patriae 
missus (ut Agesilaus) sed a Tacho rege persuasus, privato 
officio in hac militia operam navabat h . Qui regi pecuniis 
indigenti consilium dedit, ut ditiores regionis incolas ju- 
beret confestim quantum unusquisque posset auri vel ar- 
genti contribuere : et ex annuis tributis id postea eis 
rependeret. Atque boc pacto multas pecunias ille colle- 
git: neque injuriam cuiquam fecit'; cujusmodi technas 
quoque alias, ad pecuniam undique corradendam ab eo 
adhibitas, in secundo Oeconomicorum libro recenset Aris- 
to teles. 

Qui in Asia ab Artaxerxe defecerant, totius belli ad- 
ministrationem Oronti Mysiae satrapae commiserunt: qui, 
accepto stipendio viginti millibus conductitiorum in annum 
solvendo, eos primum qui pecunias attulerant compre- 
hensos ad Artaxerxem transmisit ; multasque deinde urbes, 
et conductitiam peregrinorum manum, legatis ab eo missis 
prodidit k . Belli ab Oronte cum Autophradate et aliis 

H Plutarch, in Agesilao. Diodor. 

• Plutarch, et jEmil. Prob. in Agesilao. 
' Xenoph. in Agesil. 

* Athenaeus, lib. 14. cum Plutarclio. 

h Diodor. et Plutarch. ' Polyacn. stratagem, lib. S.J 

k Diodor. ann. 3. Olymp. 104. 

VOL. VIII. E E 



418 ANNALES 

regis ducibus gesti meminit, in septimo stratagematum 
libro, Polyaenus. Set! cum in postremo Artaxerxis Mne- 
monis anno ipsum Autophradatem simul cum Oronte et 
reliquis satrapis ab illo defecisse confirmet Diodorus : 
pro filio ejus Ocho Artaxerxe Autophradatem, et ad- 
versus eum belligerasse Orontem, dicendum omnino est. 

Artabazo, copiarum Artaxerxis Mnemonis ductore, in- 
Cappadociam invadente ; Datames provincias illius satrapa, 
cum multis equitum turmis et conductorum peditum vi- 
ginti millibus, castra illi opposuit. Turn Mithribarzanes 
illius socer, equitatui praefectus, noctu cum equitibus ad 
Artabazum transiit. Qui utrinque ab utroque exercitu 
caesi, defectionis suae pcenas dederunt. Addit Diodorus 
Artaxerxem, de Datamis in hoc procurando imperatoria 
solertia certiorem factum, eum e medio tollere maturavisse, 
ac per insidias brevi post interfecisse. Verum diutius eum 
fuisse superstitem, ex iEmilio Probo constat : qui, ut ob- 
scuriora fuisse Datamis gesta pleraque libenter agnovit, 
ita eo diligentius res ejus sibi disquirendas et describendas 
proposuit. Ut quae plenius hie ab eo et a Polyaeno, in 
libro septimo stratagematum, habentur explicata, ad Ochi 
Artaxerxis tempora esse referenda minime dubitemus. 

Rheomithres, a deficientibus satrapis in yEgyptum 
missus, quingentis ibi talentis et quinquaginta longis na- 
vibus acceptis, Leucas Asia? urbem cum classe petiit ; et 
multos defectorum duces illuc accersitos comprehendit, 
vinctosque ad Artaxerxem transmisit. Atque hoc prodi- 
tionis munere in gratiam apud regem offensum est repo- 
situs 1 . 

Tachos, comparatis jam in iEgypto rebus ad bellum 
necessariis, mercenariorum e Graecia militum decern mil- 
libus Agesilaum, classi Chabriam ex 200. triremibus con- 
stanti (quas qua ille arte intra paucos dies remigibus ido- 
neis instruxerit, in septimo stratagematum libro docuit 
Polyaenus) peditum ./Egyptiorum octoginta millibus Nec- 
tanebum suum vel potius fratris aut sororis suas (avtiptbv 
enim vocat Plutarchus) filium, praefecit : summo exercitus 



1 Diodor. ami. 3. Olymp. 101. 



VETERIS TESTAMENT!. 419 

imperio sibi ipsi reservato. Et quanquam suaderet Age- 
silaus, ut ipse in .<Egypto subsistens legatorum opera bel- 
lum administraret : obtemperare tamen noluit m . Navi- 
gantem tamen in Phoeniciam comitatus Agesilaus est ; 
praeter dignitatem suam et ingenium, obsecundans illi n . 

jEgyptiaco exercitu in Phoenicia stativa habente, missus 
inde Nectanebus est ad expugnandas urbes Syriae: ubi, 
conjuratione cum eo qui iEgypti praeses fuerat relictus 
inita, /Egypti regem se declaravit : exercitus praefectos 
largitionibus, et milites pollicitationibus, ad societatem 
belli contra Tachon pelliciens . 

3643. a. Tachos, et ab ^Egyptiis suis et ab Agesilao 
(quern incivili scommate offenderat) desertus, sibi metuens, 
Sidonem Phoenicia;, indeque ad regem Persarum fuga se 
recepit : ut cum Xenophonte et Plutarcho in Agesilao, 
habent etiam Theopompus et Lyceas N aucratites in iEgyp- 
tiacis, ab Athenaeo in libri decimi quarti capite primo ci- 
tati. A rege vero humaniter eum fuisse exceptum, Dio- 
dorus et iElianus indicant ; licet illud Diodoro non assen- 
tiamus : summum belli contra vEgyptios moti imperatorem 
declaratum, in patriam eum rediisse, et Agesilai opera 
regnum suum recuperavisse ; sicut nee illud iEliano p : fru- 
galiter ilium in patria vixisse, Persico vero luxu postea 
corruptum vitam amisisse ; quum /Egyptiacas illius ccenas 
Persicis longe fuisse lautiores, ex Lynceo (vel Lycea for- 
tasse jam dicto) confirmet Athenaeus, libri quarti capite 
decimo. 

Inde ex Mendete alius rex declaratus, contractis centum 
hominum millibus, in Nectanebum insurrexif. Ita duo- 
bus ab /Egyptiis creatis regibus, Agesilaus illius qui Gra> 
corum magis studiosus esse videbatur militiam est secu- 
tus r . Is erat Nectanebus : cum quo in castellum quod- 
dam inclusus Agesilaus, ab hostibus circumvallabatur. 
iEgyptio circumvallationem non ferenti, et pugna? aleam 
experiri volenti, non obtemperavit Agesilaus : sed in cas- 
tello mansit, donee totum exercitu et muro circumdatum 



m Diodor. ann. 3. Olymp. 104. " Plutarch, in Agesilao. 

" Diodor. ann. 3. Olymp. 104. P Var. histor. lib. 5. cap. 1. 

i Plutarch, in Agesil. ' Xenoph. in Agesil. 

E E 2 



•1;.'0 ANN ALES 

esset; excepto admodum exiguo spatio, per quod ostium 
et transitus muri fuit. Turn vero per ostium erupit : non 
paucos hostes in angustia caedens ; et circumdatum murum 
quasi munimentum habens, ut circumdari ab hostibus non 
posset". 

b. Regem ilium alterum, nationem Graecorum odio pro- 
sequentem, Agesilaus victum praelio cepit; alterum in 
regno constituit, et Lacedaemoni amicum fecit'. Cha- 
briam quidem Nectanebo regnum constituisse, scribit 
iEmilius Probus : quia conjuncta Atheniensis Chabriae et 
Lacedasmonii Agesilai opera id factum est. Hinc autem 
ad Nectanebum regno exutum duodecim anni in Diodoro 
numerantur : quot etiam regno illius tribuendi sunt, non 
octodecim, ut in Africano et Eusebio. 

Contendit ab Agesilao amice Nectanebus, ut secum hy- 
bernaret : Verum festinavit ille ad bellum domesticum, 
certus rempublicam suam asrarii inopia laborare, et exter- 
num militem alere. Itaque honorifice et munifice ilium 
prosecutus, praeter alios honores et munera, ad bellum 
domesticum 230. (vel, ut ^Emilius Probus habet, 220.) 
talenta ei donavit u . 

Pecuniis acceptis, Agesilaus domum versus navigavit, 
quanquam media hyeme ; idcirco festinans, ne sequenti 
aestate civitas adversus hostes otiosa foret". Tempestate 
vero in locum desertum delatus, quem Menelai portum 
nuncupant, jacentem inter Cyrenas et iEgyptum ; in mor- 
bum implicitus, e vita decessit. Ibi eum amici quod mel 
non haberent, cera circumfuderunt : atque ita Lacedaemo- 
nem deportaverunt y . Corpus ejus melle conditum Spar- 
tam relatum, et regio ibi cultu ac honore sepultum, affir- 
mat Diodorus 2 . 

c. Ochus legitimus Artaxerxis filius, fratrem Arsamem 
ex concubina susceptum, quod magna apud patrem gratia 



•[Plutarch, in Agesil. Polyacn. stratagem, lib. 2. cum Diodoro, arm. 3. 
Olymp. 104. ubi tamen pro rege Mendesio Tachon ille non recte substituit. 
1 Xenoph. in Agesil. 

• Plutarch, in Agesilao. * Xenophon, in Agesilao. 

y Plutarch, et jEmil. Prob. in Agesilao. 
■ Ann. 3. Olymp. 104. 



VETERIS TESTAMENTI. 421 

valeret, submisso percussore Harpate Tiribazi filio, e me- 
dio tollendum curavit. Artaxerxes, allato ei de dilecti 
filii interitu nuncio, ne paulisper quidem duravit ; verum 
illico luctu et mcerore extinctus est a . 

Ochus, cum sciret patrem superstitem adhuc formida- 
bilem subditis extitisse, se vero post ejus obitum pro ni- 
hilo habitum iri ; cum eunucbis, cubiculariis et chiliarcho 
pactum iniens, mortem illius ad decern menses celavit. In- 
terea temporis regium sigillum circummittens, nomine pa- 
rentis edixit, ut Ochum regem promulgarent b . 

3644. Clearcho Heracleae Ponti tyranno natus est filius 
Dionysius ; qui 55. annos vivendo exegit : teste Atlienaeo, 
libro duodecimo et Memnone in excerptis Photii, capite 
quinto. 

Ochus, cum omnes eura regem salutarent obedientiam- 
que ei praestarent, patris mortem confessus, regium luctum 
secundum leges Persarum imperavit ; et paterno nomine 
Artaxerxes cognominatus est d . Deinde regiam cognato- 
rum caede et strage principum replevit ; nulla non sangui- 
nis, non sexus, non aetatis misericordia permotus 6 . In qui- 
bus, Ocham sororem, atque eandem socrum, vivam capite 
defodit ; et patruum cum centum amplius filiis ac nepoti- 
bus vacua area destitutum, jaculis confixit f ; qui pater 
fuisse videtur Sisigambis, Darii regis ultimi Persarum ma- 
tris : cujus octoginta fratres eodem die Ochum trucidavisse, 
adjecto etiam stragi tot filiorum patre, confirmat Q. Cur- 
tius*. 

3646. Chiis, Rhodiis, Byzantiis et Cois deficientibus ab 
Atheniensibus, bellum Sociale exortum est. Chio ab 
Atheniensibus obsessae, praeter socios, etiam Mausolus 
Cariae dynastes auxilia misit h . Thracum, Paeonum, et Illy- 
riorum reges contra se con.spiratos Philippus subegit'. 

* Plutarch, in Artoxerxe. b Polyaen. stratagem, lib. 7. 

c Polyam. lib. 7. d Diodor. Sic. Valer. Maxim. 

c Justin, lib. 10. cap. 3. ' Valer. Maxim, lib. 9. cap. 2. 

e Lib. 10. cap. 8. 

h Demosthen. in orat. de pace, et de Hhodiorum libertate. Diod. ann. 3. 
Olymp. 105. 

' Demosthen. in Olymp. IOC. ann. I. 



422 ANNALES 

8(548. Olympiadis CVI. anno primo (ut in Eusebii 
chronico, ex Fuxensi codice ab Arnaldo Pontaco emen- 
dato, recte legitur) Alexander, qui Asia debellata Magni 
cognomentum postea obtinuit. Pellae in Macedonia natus 
est. Cum enim annos 32. et menses 8. ille vixerit, ut ex 
Aristobulo retulit Arrianus; et ad finem tendente anno 
primo Olympiadis CXIV. Thargelione videlicet penultimo 
Attici anni mense, vita decesserit, uti suo loco videbimus : 
eo quo dictum est anno, et quidem mense anni Attici ter- 
tio Boedromione, in lucem eum prodiisse consectarium est. 
Ut et illi k magnopere erraverint, qui eodem sexto Tharge- 
lionis die et in vitam eum introiisse, et e vita egressum 
esse, tradiderunt ; et Plutarchus quoque, qui in vita Alex- 
andri " laTa/itvov /uijvoc 'EKaroju/3aiwvaf ov MaKtcovEf 
Atoov KaXovmv ?Krrj, incipientis mensis Hecatombaeonis 
quern Macedones Loum appellant sexta," die natum eum 
fuisse asserit. Et Loi quidem mensis die sexta natum 
f'uisse, ut illi dicerent qui turn viventes primi Uteris hoc 
mandarunt, rationi erat consentaneum : quum eo tempore 
Lous Macedonicus Metonico Boedromioni reipsa respon- 
deat ; quemadmodum ex ipsius Philippi patris Alexandri 
epistola ad Peloponnesios, in dissertationis de anno Mace- 
donum et Asianorum capitulo primo declaravimus. Quod 
posteriorum temporum scriptores ignorantes, et Calippi- 
cum Syro-macedonum Loum cum Attico Hecatombaeone 
congruere cernentes ; sexto Hecatombaeonis die natum 
fuisse Alexandrum crediderunt. 

Atque ex hac origine Plutarchi ille error ortus fuisse 
videtur ; quern et novo, in hac quam subjicit narratione, 
errato auxit: " Philippo, quum jam cepisset Potidaaam, 
tres eodem tempore advenerunt nuntii. Unus quidem a 
Parmenione magna clade affectos fuisse Illyrios. Alter, 
equo celoce in certamine Olympico se vicisse. De Alex- 
andri vero nativitate tertius." Atqui non anno hoc, sed 
ante biennium, Potidajae expugnationem contigisse, ex 
Demosthene in oratione contra Leptinem et Diodoro Si- 
culo ad annum tertium Olympiadis CV. didicimus. Et ut 

k Aputt .filianuro, lib. 2. Var. histor. cap. 25. 



VETERIS TESTAMENTI. 423 

in ipsam Olympiadem CVI. ea incidisset, et sexto Heca- 
tombaeonis die lucem Alexander aspexisset; mirum pro- 
fecto esset, illud non multo prius patrem rescivisse, quam 
de Olympica victoria nuntius ad eum pervenisset. In ple- 
nilunio enim agonem Olympicum actum fuisse, et Lunac 
(sive mensis) die decimo sexto judicium esse factum, vetus 
Pindari 1 nos docuit scholiastes. Simplicius ex Trogo rem 
retulit Justinus ra , eadem qua Alexander natus est die, 
" nuntium patrem ejus duarum victoriarum accepisse : al- 
terius, belli Illyrici ; alterius, certaminis Olympici, in quod 
quadrigarum currus miserat." Ex quibus non plane inter 
se consentientibus narrationibus, licet Alexandri nativita- 
tem in aestatem incidisse illius anni quo apud Eleos Olym- 
pias est acta, recte colligi posse non abnuam : Aristobuli 
tamen, cui tantopere notus ipse Alexander fuit, de mense 
ejus natalitio tanti apud me ponderis est testimonium ; ut 
Philippum, prius quam nasceretur ipsi filius, de Olympica 
sua victoria certiorem fuisse redditum, ne dubitandum qui- 
dem esse censeam. 

Eodem die quo natus est Alexander, Ephesi Diana; 
templum conflagravit. Unde ortus est ille sive Timaei (ut 
Cicero) sive Hegesiae Magnesii (ut Plutarchus vult) jocus, 
sane frigidus : quod Diana, quum ea nocte in partu Olym- 
piadis occupata domo abesset, templo suo succurrere non 
potuerit". Qui templum incendit, eculeo impositus, id se 
fecisse fassus est, ut opere pulcherrimo consumpto, nomen 
ejus per totum terrarum orbem diffunderetur. Unde a 
communi concilio Asia? decretum est, ne quis nomen ejus 
ullo tempore nominaret". Quod Theopompus tamen his- 
toriis suis inseruit : sive Herostratus illud fuerit, ut apud 
Strabonem legimus libro decimo quarto et Solinum, capite 
quadragesimo, sive Ligdamis, ut apud Hesycbium, in 
AvySafi. 

Magi, quotquot eo tempore agebant Epbesi, templi in- 
flammationem existimantes alterius esse prodigium cladis, 

1 In Od. 5. Olymp. m Lib. 12. rap. 16. 

" Cicero, lib. 2. de natura Deor. et lib. 1. de Diviiiat. Plutarch, in vita Alcian- 
dri. 

• VaUr. Maxim, lib. S. cap. 14. A. Gell. lib. 2. cap. 6. 



424 ANNALES 

discurrerunt, et facies caeciderunt : clamaveruntque, gran- 
dem pestem et pemiciem Asiae illo die editam p . 

3648. Artabazus, ab Ocho deficiens, suis et Charetis 
Atheniensis copiis conjunctis, regis satrapas, septuaginta 
armatorum millibus instructos, in pugna superat : tantaque 
pecunia3 summa Charetem remunerat, ut in totum suum 
exercitum stipendia inde erogare posset. Ea de re rex 
cum Atheniensibus expostulat: qui, rumore disseminata 
eum cum trecentis navibus subsidio venturum illorum hos- 
tibus, contra quos Sociale bellum Charete duce turn gere- 
bant ; pace composita, bellum illud finierunf. 

3650. Leuco, Bosphori Cimmerii rex, moritur. Ei 
Spartacus Alius succedens, regnum quinque annos tenuif. 

3651. Artabazus, a Charete et Atheniensibus desertus, 
ad Thebanos confugit : qui Pammenem, cum quinque ar- 
matorum millibus, ei tradiderunt. Pammenes in Asiam 
trajiciens, junctis cum Artabazo copiis, duobus magnis 
prasliis regios satrapas superavit s . 

Clearchus Heracles in Ponto tyrannus, cum in Diony- 
siis sive Bacchanalibus ludos spectatum iret, duodecimo 
principatus sui anno trucidatus est'. Caedis author prse- 
cipuus Chion Heracleotes fuit, Matridis filius, Platonis 
discipulus, et necessitudine sanguinis tyranno devinctus. 
Huic se adjunxerunt Leonides et Antitheus, et ipsi philo- 
sophi, et Euxenon, cum cognatis circiter quinquaginta ; 
quos in insidiis locarunt. Opportunam igitur occasionem 
se adeptos rati, quum commune populi sacrum tyrannus 
ageret ; manu Chionis ensem trans ilia ipsius adegerunt. 
Qui inter multos et saevissimos cruciatus magis magisque 
ingravescentes, et pavores a spectris incussos (erant autem 
simulacra eorum quos crudelem in modum necaverat) al- 
tero die post vitam cum morte commutavit. Conjurati 
vero prope omnes, partim a satellitibus in ipso aggressi- 
onis articulo (ubi tamen strenuos se viros gerebant) con- 



p Plutarch, in Alexandre 

'i Diodor. Olymp. 106. ami. 1. et 4. 

r Diodor. arm. 3. Olymp. 106. J Diodor. aim. 4. Olymp. 106. 

> Diodor. ann. 4. OJymp. 106. 



VETERIS TESTAMENTI. 425 

cisi; partim aliquanto post capti, et atrocibus suppliciis 
(qua? fortiter tolerarunt) adfecti, occubuerunt u . Vide ipsi 
Chioni adscriptas epistolas ad Matridem. 

Satyrus, Clearchi frater, in tyrannide ei successit w ; 
eamque per septem annos obtinuit. Ille non de insidia- 
toribus fratris tantum vindictam sumpsit ; sed et in liberos 
eorum, qui rei perpetrata? conscii non erant, saeviit. Ti- 
mothei vero et Dionysii filiorum fratris curator relictus, 
adeo eorum rationem habuit ; ut licet conjugali uxoris, 
quam unice amabat, consuetudine uteretur, liberos tamen 
ex ea procreare nollet : ne quem omnino insidiatorem fra- 
tris filiis relinqueret*. 

Olympiadis CVI. anno quarto (non C. anno secundo ut 
apud Plinium y perperam legitur) Mausolus Cariae regulus 
obiit. Cui Artemisia soror et conjux ad biennium suc- 
cessit 2 ; marito sine prole decedente*. Ea vero luctu atque 
desiderio mariti flagrans, ossa cineremque ejus, mixta 
odoribus contusaque in faciem pulveris, aquas indidit ebi- 
bitque : ipsa vivum ac spirans viri sepulchrum fieri cu- 
piens b . 

o652. Olympiade CVII. (non CIII. ut apud Suidam 
habetur in GeoSeki-jjc) Artemisia agonem, praemiis amplis- 
simis propositis, Mausoli laudibus dicundis fecit. Ad eas 
laudes decertandas venisse dicuntur viri nobiles ingenio 
atque lingua praestabili ; Theopompus Chius omnium Iso- 
cratis discipulorum (ut eum in epistola ad Pompeium Dio- 
nysius Halicarnassaeus celebrat) clarissimus, Theodectes 
Phaselites e Lycia poeta tragicus, Isocratis item auditor, 
et Naucrates Erythrasus Naucratites, (quorum omnium in 
Bibliotheca meminit Photius c .) Sunt etiam qui Isocratem 
ipsum cum iis certavisse memories mandaverint : inter quos 
et Plutarchus est, in ejus vita. Verum non Atheniensis 
Isocrates ille fuit, sed ejusdem nominis alter, ipsius disci- 



" Memnon, in excerpt, cap. 2. Justin, lib. 16. cap. ult. Suid. in KXeapx°C- 
w Justin, lib. 16. cap. ult. 

• Memnon, excerpt, cap. 3. i Lib. 36. cap. 5, et 6. 
2 Diodor. » Strabo, lib. 14. 

b A. Gellius, lib. 10. cap. 18. Valcr. Maxim, lib. A. cap. 6. 

* Num. 176. et 260. 



4#6 ANNALES 

pulus, et successor ; ut ex Callistrato oratore docet Sui- 
das. In eo certamine, Theopompum quidam; alii Theo- 
dectem, edita tragoedia quae Mausolus inscribitur, vicisse 
memorant* ; licet Theopompo ex animi sententia rem hie 
non successisse, vel illud arguat ; quod qui hie ad laudes 
Mausoli dicendas conductus erat, spe sua (ut videtur) 
fraudatus, in historia postea scripta a nullo ilium facinore, 
pecuniae causa, sibi temperasse scripserit*. 

De Theopompo vero hoc (aliquoties a nobis antehac 
citato) historico et Theodecte tragico, non praetermit- 
tenda hie est Demetrii Phalerci apud Aristeam (indeque 
apud Josephum, libro duodecimo antiquitatum, capite 
secundo j atque Eusebium, libro octavo praeparationis 
evangelicae, capite tertio et quinto) in Septuaginta in- 
terpretum historia, narratio. Theopompum quidem, 
quod ex libris Mosaicis vellet quaedam historiae suae 
inserere, mentis perturbatione dies amplius triginta la- 
borasse ; et in morbi intermissione cum exorasset Deum 
votis, ut indicaret sibi qua de causa hoc accidisset; in 
somno ei fuisse indicatum, eo evenisse illud, quia divina 
studio suo voluisset diffundere in vulgus : atque ita mu- 
tato consilio, pristinae sanitati restitutum fuisse. Theo- 
dectem vero, cum e sacris illis libris in tragcediam quan- 
dam suam aliquid transferre statuisset, in oculorum glau- 
coma incidisse; donee perpendisset, propter hoc suum 
factum evenisse illud, et per multos dies Deum sibi recon- 
ciliasset. 

3653. Artemisia, molita ingenti impensu operis, conser- 
vandae mariti memoriae, sepulchrum illud Halicarnassi 
memoratissimum, dignatumque numerari inter septem om- 
nium terrarum spectacula, luctu demum confecta contabuit f . 
Opus id ut esset inter septem miracula, summi aetatis illius 
artifices maxime fecere : Scopas qui ab oriente, Bryaxis 
qui a septentrione, Timotheus qui a meridie, et Leochares 
qui ab occasu caelavit. Et licet prius quam opus peregis- 

'' A. Gell. lib. 10. cap. 18. Suidas, in 6f odUryg et 'Iffo/cparijc. 

' Suid. in MainruXog. 

' Cicero, Tuscul. qua:st. lib. 3. Strabo, lib. II. A. Gell. lib. 10. cap. 18. 



VETERIS TESTAMENTI. 427 

sent Artemisia obierit : non recesserunt tamen, nisi eo jam 
absoluto ; id glorias ipsorum artisque monumentum judi- 
cantes 8 . Unde et ab eo, Romani magnificentissima quae- 
que apud se monumenta mausolea appellarunt h . 

Post Artemisiam frater ejus Idrieus vel Hidrieus prin- 
cipatum Cariae per annos septem tenuit'. Qui secundus 
Hecatomni filius existens, secundam illius filiam Adam, 
sororem suam juxta Carum legem uxorem sibi conjunxit k . 

Thebani bello Phocico ad summam rei nummarias in- 
opiam redacti, missis ad Artaxerxem Ochum legatis 300. 
argenti talenta ab eo obtinuerunt 1 . 

Phcenices, Sidonii praesertim, ab Ochi praefectis contu- 
meliose tractati, defecerunt: et legatis ad Nectanebum 
.(^Egyptiorum regem missis, societatem belli adversus Per- 
sas cum eo inierunt. Magno deinde triremium et merce- 
nariorum militum numero, atque aliis ad belli usum neces- 
sariis comparatis, regium Persarum hortum excisis arbo- 
ribus devastarunt ; fcenum ad regiorum equorum usum 
collectum incenderunt, et Persas a quibus male habiti fue- 
rant ad supplicia rapuerunt. Eos Syria; satrapa et Ma- 
za?us Ciliciae praefectus conjunctis viribus oppugnabant. 
Tennes vero Sidonis rex, quum quatuor millia stipendia- 
riorum Graecorum, quibus Mentor Rhodius praeerat, ab 
iEgyptiis in subsidium accepisset, horum et civium suorum 
conjunctis copiis, satrapas illos profligavit, hostesque 
Phoenicia expulit™. 

Novem civitatum Cypri reguli, Persarum regi subjecti, 
facta inter se conspiratione, Phcenicum exemplo descive- 
runt ; et necessariis ad bellum praeparatis, merum regnis 
suis imperium arrogabant. Adversus hos, Artaxerxis 
Ochi jussu, Idrieus nuper Carum principatum adeptus 
(ex instituto rnajorum amicus Persarum bellique socius) 
quadraginta triremes, cum octo mercenariorum millibus, 
ductu Phocionis Atheniensis et Evagorae, qui superioribus 
annis in ilia insula regnum obtinuerat, in Cyprum misit. 

s Plin. lib. 36. cap. S. cum Vitruvio, in lib. 7. proceBiio. 

h Pausan. in Arcadicis. ' Diodur. ann. 2. Olymp. 107. 

k Slrabo, lib. 14. Arrian. de rcb. Alexandri, lib. I. 

1 Diodor. ann. 2. Olymp. 107. m Ibid. 



428 ANNALES 

Hi amplissimam inter casteras urbes Salaminem terra ma- 
rique oppugnaverunt : ad quos plurimi ex opposita Syriae 
ex Ciliciae continente, spe praeda;, ultro confluxere ; ita ut 
ad duplum jam Phocionis et Evagora; excresceret exer- 
citus". 

Artaxerxes Ochus, 300000. peditum et 30000. equitum 
coacto exercitu, cum 300. triremibus et 500. onerariis res 
venales importantibus ; promotis a Babylone castris, Phoe- 
nician! petiit. Mentor vero, quern Sidonii conductitiorum 
ex iEgypto militum ducem acceperant, adventu regio ter- 
ritus, Thessalionem quendam ad regem mittit : promittit- 
que se illi proditurum Sidonios, insuperque bello /Egyptio 
utilissimam operam navaturum. Thessalio fide a rege 
accepta, et dextrae datione confirmata, rediens regis pro- 
missa clam Sidoniis Mentori renunciavit . 

Interea Ochus, missis ad Graecos legatis auxiliares ad 
bellum iEgyptiacum copias ab eis deposcit. Athenienses 
igitur et Lacedaemonii, amicitiam se quidem cum Persis 
tueri velle, sed auxilia jam mitti integrum non esse, respon- 
derunt. Thebani vero Lacratem designatum ad banc 
militiam ducem, cum mille gravis armaturae militibus, sup- 
petias regi ferre jusserunt. Tria etiam millia suppedita- 
runt Argivi, quibus tamen ipsi ducem non praefecerunt ; 
propterea quod regi Nicostratum (qui heroico quodam 
furore adflatus, Herculis exemplo, et leoninam in pugnis 
et clavam solebat gestare) pro duce nominatim expetenti 
refragandum non esse censuerunt. Graeci quoque mari- 
timas Asiae urbes incolentes, 6000. milites miserunt: ut 
totus auxiliarium Graecorum numerus esset 10000. Sed 
jam ante horum adventum rex Syriam emensus in Phceni- 
ciam devenerat, et castra non procul Sidone locaraf. 

Tennes Sidoniorum rex, cum Mentore proditionis socie- 
tate inita, eum ad custodiam partis cujusdam in urbe obe- 
undam, et negotium fproditionis promovendum, reliquit : 
ipse vero cum 500. militibus ex urbe egrediens, ad pub- 
licum Phcenicum conventum se pergere simulavit. Ha- 



» Diodor. aim. 2. Olyinp. 107. ° Ibid. 

i' Diodor. ann. 2. Olyrap. 107. 



VETERIS TESTAMENT!. 429 

bebat autem in comitatu centum primaries nobilitatis cives, 
quasi consiliarios : quos, tanquam defectionis authores, 
Artaxerxi jaculis configendos tradidit. Quingentos de- 
inde Sidoniorum primores, habitu supplicum cum oleae 
ramis ad se venientes, Artaxerxes similiter jaculis trajecit: 
quum ex Tenne intellexisset, sine certis conditionibus ur- 
bem illi esse tradendam. Postea Tennes, persuasis mer- 
cenariis iEgyptiis ut se cum rege intra mcenia reciperent, 
urbem Artaxerxi prodidit. Qui videns Tennis operam 
sibi ultra minime necessariam, eum interfici jussif. 

Sidonii, qui ante regis adventum naves suas universas 
incenderant, ne quis privatim sibi fuga consuleret, quum 
mcenibus occupatis urbem captam viderent ; se cum liberis 
et uxoribus intra aedes conclusos admotis ilammis combus- 
serunt. Numerum hoc incendio consumptorum (domes- 
ticis simul ministris connumeratis) quadraginta millia ex- 
cessisse ferunt. Urbis combustae cineres, auro argento- 
que liquefacto commixtos, multis talentis rex vendebat. 
Alias vero urbes terrore perculsae, Persis deditionem sta- 
tim fecerunf. 

Inde progressus Ochus, Jerichuntem bello subegit; ut 
ex Solino, capite trigesimo quinto, et ad expeditionem 
./Egyptiacam multos secum Judaeos adduxit, ut ex Aristea 
colligitur, in libello de Septuaginta interpretibus ; ubi et 
in epistola Ptolemasi Philadelpbi ad Eleazarum, Hieroso- 
lymis multi ex Judaeis in /Egyptum a Persis abducti fu- 
isse dicuntur, cum illi rerum potirentur. Quod ad Artax- 
erxis Ochi tempora referendum videtur: sicut et illud 
Justini 3 , si quid in utrovis veri fuerit ; " primum Xerxem 
regem Persarum Judasos domuisse." 

3654. Salamine ab Evagora et Phocione circumsessa, 
urbes Cypri casteras omnes se Persis submiserunt : solo 
Protagora Salaminis rege obsidionem tolerante. Interim 
Evagoras paternum sibi regnum asserebat, et regis Per- 
sarum auxilio restitutionem sui in pristinum moliebatur. 
Sed criminose postea delatus apud Artaxerxem, cum rex 
Protagoram adjuvaret; abjecta spe restitutionis, de ob- 

i Diodor. ann. 2. Olymp. 107. ' Ibid. 

• Lib. 36. cap. 3. 



430 ANNALES 

jectis se criminibus purgavit, aliamque ista majorem in 
Asia provinciam sortitus est. Protagoras vero, ultro Per- 
sarum se imperio subjiciens, regnum Salaminis deinceps 
quiete retinuit'. Videtur autem Evagoras iste alterius 
Evagorae, ante annos 24. mortui, ex filio Nicocle fuisse 
nepos. Seniorem enim Evagoram filios habuisse Nico- 
clem, qui illi in regno Salaminio successerit, et Protago- 
ram, docet Isocrates. Nicocli vero succedens junior Eva- 
goras, paterno regno a patruo Protagora exutus fuisse 
videtur. Majore vero in Asia principatu ab Ocho donatus, 
cum provinciam illam male administrasset, in Cyprum de- 
nuo profugit ; ibique comprehensus, supplicio affectus est : 
ut Diodorus indicat. 

Ochum iEgyptum hoc Olympiadis CVII. anno tertio 
obtinuisse, Nectanebo in iEthiopiam pulso, atque in eo 
j'Egyptiorum regnum destructum fuisse, et Manethonem 
rerum ^Egyptiacarum commentarios terminavisse ; notat 
Eusebius in chronico. Expugnatae ./Egypti historiam ad 
eundem annum fuse Diodorus Siculus enarrat: cujus 
summa base est. 

Ochus, cum post excidium Sidonis auxiliares copiae ex 
Argis et Thebis Graecisque Asiae urbibus ad ipsum venis- 
sent, conjunctis in unuin exercitibus, ad Sirbonidem pa- 
ludem pervenit : ubi ad voragines illas, qua? Barathra no- 
minantur, per imperitiam locorum exercitus partem ami- 
sit. Inde Pelusium, ad primum Nili ostium, venit : quod 
quinquies mille praesidiarii tutabantur, in quos Philophron 
imperium habebat. Hie Gra?ci prope urbem, Persae 40. 
stadiorum inde intervallo castrametati sunt. Copias Grae- 
corum in tria agmina ita Ochus divisit, ut unumquodque 
duos haberet duces, Graecum unum, Persam alterum. 
Primum ordinem tenebant Bceoti : quorum duces fuerunt 
Lacrates Thebanus, et Rosaces Persa Ioniae Lydiaeque 
satrapes. Secundum Argivi: quorum duces Nicostratus 
et Aristazanes Persa. Tertium Mentor, qui Sidonem pro- 
diderat, et Bagoas eunuchus Persa. Singulis autem ag- 
minibus multa? peditum equitumque barbarorum et trire- 

1 Diodor. ann. 3. Olymp. 107. 



VETERIS TESTAMENTI. 431 

mium copiae sunt adjuncta:. Ex altera parte Nectanebus, 
ex Graecia mercenariorum militum viginti millia, ex Libya 
totidem, et iEgyptiorum, qui Bellatores nominantur, sexa- 
ginta millia sub vexillis habebat : cum navium fluviatilium, 
ad conflictus in Nilo accommodatarum, incredibili prope 
numero. Postquam igitur oppida praesidiis non invalidis 
firmasset; ipse cum triginta millibus ^gyptiorum, et 
quinque millibus Graecorum, Libyumque dimidio, aditus 
irruptionibus maxime opportunos insedit. 

Ad hunc modum rebus utrobique instructis, Nicostra- 
tus Argivorum ductor duces nactus jEgyptios, quorum 
liberi et uxores a Persis obsides tenebantur, cum classe 
per fossam quandam in locum a conspectu remotiorem 
transmisit. Vicini jEgyptiarum munitionum prassidiarii, 
adventu hostium cognito, milites numero 7000. non mi- 
nores, Clinio ex insula Co ductore, ad eos propulsandum 
emittunt. Praslio inito, Graeci Persarum socii eorum plus 
quam quinque millia, una cum duce Clinio, trucidant. Qua 
suorum caede Nectanebus audita, ad regiam urbem Mem- 
pbim tuendam, cum manu quam circum se habebat, 
regreditur. Interea primi agminis ductor Lacrates The- 
banus ad obsidionem Pelusii festinat ; alveoque fossa? ali- 
orsum derivato, eductoque per siccum aggere, machina- 
menta urbi admovet. Graeci, qui per dies aliquot obsi- 
dentibus fortiter restiterunt, de regis discessu fama ad 
ipsos allata, de compositione legatos mittunt. Quibus 
cum Lacrates sub juramenti religione fidem dedisset, fore, 
ut Pelusii deditione facta, cum rebus quas turn efFerrent 
in Graeciam reveherentur ; propugnaculum tradiderunt. 

Mentor tertii agminis ductor, cum urbes omnes duarum 
gentium, Graecorum videlicet et iEgyptiorum, praesidiis 
defendi considerasset ; rumoi'em per castra spargi curavit, 
constituisse Artaxerxem quam humanissime accipere eos 
qui se sponte dedissent, iis autem quos vi expugnasset 
parem cum Sidoniis exitum expectandum esse. Atque 
hinc inter Graecos et iEgyptios ortum est certamen, utri 
alios in deditione facienda anteverterent. Hac fraude 
Bubastus primum, deinde et caetera; urbes certis conditio- 
nibus in Persarum fidem se dediderunt. 



432 ANNALES 

Interim Memphi subsistens Nectanebus, ubi hostium 
expedites progressus vidit, spe regni abjecta, congregatis 
quas licuit opibus fugit in ^Ethiopiam". Alii eum, rasa 
coma et mutato habitu, per Pelusium ad Philippum Mace- 
donum regem Pellam transfugisse ferunt*. 

Artaxerxes Ochus, tota .^Egypto occupata, urbium 
maxime nobilium mcenia destruxit ; fanisque expoliatis, 
ingentem vim auri argentique coacervavit. Commentarios 
etiam ex templis antiquis secum asportavit : quos tamen 
Bagoas aliquanto post grandi pecuniae summa redemptos 
sacerdotibus restituif. Sacra quoque eorum, et Apim in 
Deum receptum, Ocbus irrisisse traditur 2 . Cumque eum 
./Egyptii, ob inertem ejus animum, Asinum appellassent : 
ille Apim, vi abstractum, immolavit asino a . Neque id so- 
lum, sed et a coquis carnes ejus dis&ecari, et ad ccenam 
praeparari voluit b . 

Graecos deinde Ochus, quorum opera militiam confe- 
cerat, pro merito cujusque muneribus amplissimis honora- 
tos in patriam dimisit : et Pherendate .ZEgypti satrapa con- 
stitute, ipse gloria clarus spoliisque onustus, Babylonem 
cum exercitu rediit c . Eo vero partem quandam Judaeorum 
captivam secum abduxit ; pluribus in Hyrcaniam ad mare 
Caspium deportatis. Sic enim, ex Julio Africano, Geor- 
gius Syncellus retulit: "Q-^og 'ApTa$Ep£ou iraiig, elc Ai-yt)7r- 
tov arparivijiv, fitoiKriv al^/xaXwtriav tlXtv 'Iouocuwv* S)v 
rovg ftlv ev 'Ypnaviq Kar<j>K«xE irpbg ry Kaairicf OaXaamj, 
roiig Si Kal iv BafivXiovi, ol koi fx s\pi vvv tirjiv avroOt wg 
iroXXol run 'EXXj/vwv [(TTopovrnv. Ochus Artaxerxis filius, 
in .ZEgyptum expeditione suscepta, partem Judaeorum 
captivam duxit; quorum alios quidem in Hyrcania collo- 
cavit ad mare Caspium, alios vero in Babylone ipsa: qui 
et hucusque ibi sunt, ut Graecorum multi narrant." 

" Diodor. ann. 3. Olymp. 107. 

* Vide excerpta Barbaro Latina a Scaligero edita, pag. 58. chronicon Alexan- 
drinum (sive fastos Siculos) a Radero edit. pag. 396. Cedrenum, edit. Basil, 
pag. 124. et Glycam, pag. 195. ex Pseudo Callisthenis de Alexandra fabulosa 
historia. 

1 Diodor. ann. 3. Olymp. 17. * Sever. Sulpic. histor. sacr. lib. 2. 

» ./Elian. Var. liistor. lib. 4. cap. 8. 

* Suidas, in *Qx°£' ' Diodor. ann. 3. Olymp. 107. 



VETERIS TESTAMENT!. 433 

Et " multarum quiilem myriadum a Persis in Babylo- 
niam traductarum," in libro de Judaeis, Hecataeus Abderita 
meminit, a Josepho citatus in priore contra Apionem libro : 
de migratione vero in Hyrcaniam, ita in libri trigesimi 
primi capite septimo scripsit Paulus Orosius : " Ochus, 
qui et Artaxerxes, post transaction in iEgypto maximum 
diuturnumque bellum, plurimos Judaeorum in transmigra- 
tionem egit, atque in Hyrcania ad Caspium mare habitare 
praecepit: quos ibi usque in hodiernum diem, amplissimis 
generis sui incrementis consistere, atque exinde quando- 
que erupturos, opinio est :" quae tamen opinio ex apocry- 
phi Esdrae libro quarto, capite XIII. ver. 40 — 46. de decern 
tribubus a Salmanasare deportatis et Judaeorum de He- 
braeis clausis et fluvio Sabbatione fabulis originem traxisse 
videtur. Nam quod Petrus Trecensis d istos decern tri- 
buum captivos intra montes Caspios arctiori postea cus- 
todia ab Alexandro conclusos narrat ; Josephi (quem ille 
authorem hie laudat) historia? nullo modo, sed Pseudo- 
Gorionidis et Pseudo-Methodii ipsiusque Alkorani Mu- 
hammedici de Alexandro figmentis multo magis reperitur 
consentaneum. 

3655. Ochus Mentorem Rhodium, centum argenti ta- 
lentis et magni pretii suppellectile donatum, Asiaticae oraa 
praefecit, bellique contra defectores administrationem ei 
cum summa potestate commisit. Qua gratia ille usus, 
Artabazum et Memnonem qui Persis bellum non ita pri- 
dem intulerant (vide supra ad annum mundi 3648. et 3651.) 
jamque ex Asia profugi apud Philippum in Macedonia 
commorabantur, regi reconciliavit ; et statim utrumque 
cum omni familia ad se accersiit. Erant enim Artabazo 
ex Mentoris et Memnonis sorore undecim filii et decern 
filiae : qua liberorum multitudine delectatus Mentor, filios 
adolescentes ad nobilissimas militiae praefecturas paulatim 
evexit". 

Mentor Hermiam Atarnensium tyrannum Artaxerxi re- 
l)ellem, cujus in potestate munitiones urbesque complures 

11 In histor. scholastic. Esther, cap. 5. indeque apud Vincent. Bellovacens. 
specuL historial. lib. 30. cap. 89. 
■ Diodor. ann. 4. Olymp. 107. 

VOL. VIII. F F 



434 ANNALES 

erant, promissione veniae a rege impetrandac ad colloquium 
pellexit : sed fraude circumventum in vincula conjecit, et 
annulo potitus, literas ad urbes passim dedit, ipsius no- 
mine significans, ut iis qui literas attulissent arces et oppida 
traderentur. Quod et factum est f . Nee minus alios etiam 
duces a Persis alienatos, partim vi subactos, partim impe- 
ratoria arte circumventos omnes brevi Mentor debellavit : 
eonductos a?re milites e Graecia identidem regi mittens, et 
res summa fide ac strenuitate administrans K . 

Mortuo Spartaco in Bosphori Cimmerii regno frater 
Parysades succedens, per annos 38. illud obtinuit h . 

3656. Olympiadis C VIII. anno primo Theophilo Athenis 
archonte, Plato philosophus, veteris academiae princeps, 
mortem obiit: ut Hermippus apud Laertium, Dionysius 
Halicarnasseus in epistola ad Ammaeum de Demosthene, 
et Athenaeus libro quinto, capite decimo tertio sentiunt. 
De quo nota est ilia Numenii Pythagorici censura, ab 
Hesychio Milesio in Numenio, commemorata: quod ex 
Mosaicis libris, quae de Deo et mundo tradidit, subripu- 
erit. Unde illud dictum ipsius celebre (non ub Hesychio 
solum et eum secuto Suida, sed ante illos etiam a Clemente 
Alexandrino in primo Stromate laudatum :) " Tl yap tori 
nXarwv, v Moj<t/jc cittik'iZwv ; Quid enim aliud est Plato, 
quam Moses Attica lingua loquens ?" Ex Mosaicis quoque 
libris pleraque in suos eum derivasse, asserit in libro, ad 
annum mundi 3479. superius allegato, Aristobulus Judaeus ; 
ut Justini Martyris, dementis Alexandrini, Ambrosii, 
Theodoreti, Johannis Philoponi in Hexaemeron scribentis, 
et aliorum Christianorum testimonia hue advocare non sit 
necesse. 

Mortuo Platone, discipulus ejus Aristoteles, Peripate- 
ticae philosophise conditor, ad Hermiam eunuchum Atarni 
tyrannum (de quo in anno praecedente dictum) profectus 
est : cum quo per triennium est commoratus ; ut ex Apol- 
lodori chronicis Laertius, et in jam citata ad Ammaeum 



1 Diodor. ann. 4. Olymp. 107. 1'olyam. stratagem, lib. 6. 

8 Diodor. ann. 3. et 4. Olymp. 107. Demosthen. orat. in Aristocratem. 

'' Diodor. ann. 4. Olymp. 107. 



VETERIS TF.STAMENTI. 435 

cpistola docet Dionysius. Assi, quae Hermiae ditioni sub- 
fiat et cujus in Act. cap. XX. ver. 13. facta babetur 
mentio, propter affinitatem cum eo initam commoratum 
eum fuisse, in libro decimo tertio Strabo indicat. Pythi- 
adem enim Hermias adoptivam filiam (sive soror ipsius, 
sive fratris filia ea fuerit) uxorem duxit Aristoteles : licet 
post mortem Hermiae, ob benevolentiam quam erga eum 
habuit, Aristotelem earn matrimonio sibi sociavisse, ex ip- 
sius ad Antipatrum epistolis in libro septimo de philoso- 
phia, confirmet Aristocles Peripateticus'. Dum in Asia 
vero maneret, cum Judaeo quodam, mirae prudentiae et 
temperantiae homine, qui de locis superioribus ad mari- 
tima descenderat, versatum fuisse Aristotelem, eumque 
cum multis sapientiae studiosis ibi congregatis Graece dis- 
serentem audivisse; in primo libro de somno, primarius 
ipsius discipulus Clearchus Solensis (a Josepbo, libro 
primo contra Apionem, citatus) retulit. Ut huic acceptum 
fortasse fuerit referendum, quod Peripatetica philosophia 
legi Mosaicae et prophetarum scriptis tam multum debeat : 
ut ex jam dicto Aristobulo, ejusdem Peripateticae disci- 
plinae alumno, in libro quinto Stromatum, confirmat Alex- 
andrinus noster Clemens. 

3658. Satyrus, Heracleae in Ponto tyrannus, Timotheo 
fratris Clearchi seniori filio summa rerum tradita, non 
multo tempore post difficillimo corripitur morbo et imme- 
dicabili. Cancer enim inter inguen et scrotum enatus, ad 
interiora pascendo subinde acerbius proserpens, eum ab- 
sumpsit ; postquam 65. in vita, in tyrannide septem annos 
complevisset k . Timotheus vero fratrem suum Dionysiuni 
statim imperii consortem adscivit, et successorem sibi de- 
stinavit 1 . 

3659. Memnon Rbodius Persarum dux, simulata ami- 
citia Hermiam eunuchum Atarni tyrannum ad se vocavit, 
sub nomine hospitii et simulatorum negotiorum : compre- 
bensumque ad regem misit ; a quo suspensus periit. Sed 
philosophi quos Hermias ad se acciverat, Aristoteles et 



' Apud Euwh. dc praeparat. evangelic, lib. 15. 

k Memnon, in excerpt, cap. 3. | Ibid. cap. 4. 

FF 2 



4.3G ANNALES 

Xenocrates (Chalcedonius e Bithynia) evaserunt ; fugientes 
e locis quae Persae obtinebant 1 . Aristoteles vero, quum 
per triennium apud eum mansisset, Mitylenen secessit, 
Eubulo Athenis archonte, quarto lioc Olympiadis CVIII. 
anno: ut ex Apollodori cbronicis refert Laertius, et in 
epistola ad Ammaeum Dionysius Halicarnasseus. Extat 
vero apud Laertium epigramma hoc in Delphicam Hermias 
statuam ab Aristotele scriptum : 

Tovot iror' oix boiwc; VapajiaQ fxanapuv Bkpiv ayvt)v, 

"EiCTtivtv Htpawv roZoQopwv (iatriXeitQ. 
Ou tyavtput; 'XoyxV 'povioig tv ayutvt KpaTrj&aQ, 

'AW dvdpitQ iriOTti xpijffa/itvos doXiov. 

lmpius hunc quondam Persarum morte tyrannus 

Mulctavit, violans jusque nefasque, virum. 
Nam neque collato oppressit certamine, verum 

Insidiose hominis usus amicitia. 

Quod ideo adscribendum putavi; ne quis caedis Her- 
miae conscium fuisse philosophum, ex illo Tertulliani con- 
cluderet, in capite quadragesimo sexto Apologetici: 
" Aristoteles familiarem suum Hermiam turpiter loco ex- 
cedere fecit." 

3660. Idrieus Cariae dynasta (cujus opulentiam in ora- 
tione ad Philippum celebrat Isocrates) morbo extinctus 
est : cui succedens soror et conjux Ada, per annos qua- 
tuor principatum obtinuit m ; cum usitatum esset in Asia, 
jam inde a Semiramide, ut et virorum uxores regna- 
rent". 

Pexodarus, filiorum Hecatomni aetate minimus, sorore 
Ada e principatu Cariae ejecta, per annos quinque eum 
obtinuit . Ada? unica, sed munitissima urbe, Alinda 
nomine relicta. Pexodarus autem Orontobatem Persicum 
satrapam accersiit ad societatem regni : eique filiam suam 
Adam ex Aphneide muliere Cappadocica susceptam ma- 
trimonio copulavit p . 

Philippus Macedonum rex Perinthum, Thraciae urbem 

' Strabo, lib. 13. pag. 909. 

" Strabo, lib. 14. Diodor. ann. 1. Olymp. 109. 

n Arrian. in expedit. Alexandii, lib. 1. 

Diodor. ann. 4. Olymp. 109. p Arrian. lib. 1. Strabo, lib. 14. 



VETERIS TESTA MENTI. 437 

ad Propontidem, cum 30. armatorum millibus et telorum ac 
machinarum infinita copia tanto studio obsedit, nullam ut 
obsessis requiem prasberet. Unde rex Persarum, nimia 
illius incrementa suspecta jam habens, regionum maritima- 
rum satrapis per literas mandavit, ut Perinthiis, quanto 
possent robore, subvenirent. Quod et sedulo ab illis 
factum est q . Unde et banc unam ex praecipuis causis cur 
in Asiam contra Persas exercitum duxerit, in epistola ad 
Darium assignat Alexander r . 

3666. c. Artaxerxem Ochum, quum 23. regnasset an- 
nis, asgrotantem Bagoas eunuchus militum tribunus veneno 
sustulit ; medici ad hoc opera usus 8 . Cum enim natione 
esset ille iEgyptius, Ochum ob caesum Apim tanto odio 
est prosecutus, ut non solum contumeliam gentis (ut loqui- 
tur Severus Sulpicius) morte regis ultus fuerit : sed etiam 
ejus interempti cadaver in minutas partes concisum felibus 
projecerit, et ejus loco aliud sepulchro regio condiderit; 
atque ex ejus femoribus gladiorum manubria fecerit, ut 
ipsius animum ad caedes propensum repraesentaret'. Cum 
autem in regno posset omnia, interfecto patre, filium ejus 
Arsen natu minimum regem constituit, simulque omnibus 
ejus fratribus necem intulit : ut desertus hoc modo rex 
tanto plus obsequii illi prsestaret". 

Timotheus, Heracleae in Ponto tyrannus, annis 15. post 
patris Clearchi obitum vita defungitur*. Hie ob praeclare 
merita non ultra tyrannus, sed EufpytTrjc et Somjp, Bene- 
factor et Servator nuncupatus est. Ejus cadaver frater 
et successor Dionysius magr.ificis sumptibus rogo tradidit : 
ludos etiam equestres, et praeter hos, gymnicos et thyme- 
licos et scenicos, alios statim, alios postea, qui magnifi- 
centiores essent, peregit 5 '. 

Olympiadis CX. anno secundo, Xenocrates Chalcedo- 
nius Speusippi scholam suscipiens, docere ccepit*. 

1 Diodor. ann. 4. Olymp. 109. ' Apud Arrian. lib. 2. pag. 85. 

• Diodor. ad ann. 3. Olymp. 104. et ad ami. 2. Olymp. 111. Sever. Sulpic. 
histor. sacr. lib. 2. 

' jElian. var. histor. lib. 6. cap. 8. 

" Diodor. adann. 3. Olymp. 107. et 2. Olymp. 111. 

* Diodor. ann. 3. Olymp. 110. I Memnon, in cxterptis, cap. i. 
1 Laert. in Xenocrate. 



438 



ANNALES 



3967. Conventu publico apud Corinthum indicto, Phi- 
lippus Macedo Graeciae totius cum summa potestate, in 
bello Persico gerendo, creatus imperator magnificos in 
expeditionem illam apparatus facit ; certoque militum aux- 
iliariorum numero singulis urbibus indicto, in Macedoniain 
redit a . 

Ariobarzanes quum in Ponto annos 26. regnavisset, diem 
suum obiit. Cui succedens Mithradates, 35. annos reg- 
navit b . 

3668. e. Philippus, initio veris, tres duces in Asiam 
Persarum juris cum parte copiarum praemittit ; Parmeni- 
onem, Amyntam et Attalum : ut Grascas in ea urbes in 
libertatem assererent c . 

Bagoas eunuchus, cum certis deprehenderet argumentis, 
Arsen scelerum pcenas ab eo repetiturum ; ipsum, cum 
liberis, tertio imperii anno e vita sustulit. Regia vero 
domo sic ad solitudinem redacta, cum nemo ex ea gente 
superesset, qui successionem in regno sibi vindicaret ; 
Darium, ex amicis quendam, Arsanis (qui Artaxerxis Per- 
sarum regis frater erat) filium, in regno collocat. Sic in 
libro decimo septimo ad annum secundum Olympiadis 
CXI. historiam refert Diodorus Siculus. Justinus vero d 
Codomanum, " ob memoriam pristinae virtutis, regein a 
populo constitutum et Darii nomine, ne quid regiae majes- 
tati deesset, honoratum" fuisse narrat. " Ne Darius qui- 
dem haereditarium Persarum accepit imperium, sed in 
sedem Cyri beneficio Bagoae castrati hominis admissus :" 
inquit Alexander apud Curtium L ; idemque in epistola ad 
Darium, apud Arrianum libro secundo, eundem insimulat, 
ut " 'Apcrfji; airOKTitvavra fitra Baywov, mil n/v ap\rjv ica- 
Taa\6vra oh diKaiwg, oiit)£ Kara rhv Tlspaibv vofiov, aAAa 
aSiKOtivra Yltpaae. quod Arsen cum Bagoa interficien- 
dum curasset, et imperium neque juste neque secundum 
Persarum legem occupavisset, summa Persis injuria illata." 



a Diodor. ami. 4. Olyinp. 110. Justin, lib. 9. cap. 5. 
'' Diodor. aim. 4. Olymp. 110. Justin, lib. 9. cap. 5. 
c Justinus, lib. 9. cap. 5. Diodor. ami. 1. Olymp. 111. 
d Lib. 10. cap. 3. ■ Lib. G. cap. 4. 



VETERIS TESTAMENT!. 439 

Ita et Strabo, libro decimo septimo, " Nap<n)i> airoKruvat; 
Baywog 6 ti/vovxps, KaTiaTi)m Aaptiov oiik ovra tov y£vov<; 
rwv (3a<Ti\iit>v. Narsem occidens Bagous eunuchus, Da- 
rium substituit qui ex regum genere non fuerat." Plu- 
tarchus denique, in libro priore de fortuna Alexandri, ita 
eum Fortunam alloquentem inducit: " Aaptioe vv aov 
tpyov, ov Ik SouXou (quas vox hinc apud ^Elianum e , pro 
SouAr/c restituenda est) k<u aoravSov (quas vox item apud 
ipsum Plutarchum in vita Alexandri, pro aayavdov, est 
reponenda) fiaaikitvc, icvpiov Ilepawv iirotriaaQ. Tuum 
erat opus Darius quern, ex servo et astanda regis, domi- 
num Persarum fecisti." Hesychio autem aaravSrig, iifit- 
poSpofiog est : et Suida? astanda? et angari, Persica ap- 
pellatione, oi Ik SiaSox»je ypafifiarofyopoi, tabellarii qui 
literas ferunt, aliis alii succedentes. Ut ex regiorum 
cursorum ordine Darius fuerit, qui CDUinUTTX Estheras 
cap. VIII. ver. 10. 14. nominantur. 

Bagoas eunuchus, sanguinaria crudelitate cui hactenus 
assuetus fuerat inductus, medicata potione Darium necare 
instituit. Sed insidiis per indicium patefactis, rex Bagoaa 
comiter advocato poculum tradidit, et ad ebibendum illud 
vi hominem adegit f ; hac excusatione popularibus satisfa- 
ciens, quod insidiantem interemisset R . 

d. Darius, ante Philippi mortem, futurum bellum in 
Macedoniam transferre studuit h . 

A Dario in Samariam satrapa missus est Sanabelletes 
Cuthaeus genere, unde et Samaritis origo est : qui Nicaso 
filiam suam Manassas fratri Jaddi sacerdotis summi nup- 
tam dedit ; ratus connubium hoc ceu vadem futuras cum 
Judasorum gente amicitiae'. 

Philippus Macedonum rex, dum nuptias Alexandri 
Epirotarum regis cum filia sua Cleopatra celebraret, apud 
/Egaeas Macedonia; oppidum a Pausania Cerasta; filio 
ex Orestarum gente occisus est k . Alexander vero in 

e Lib. 12. Var. histor. cap. 43. 

' Diodor. ad ann. 2. Olymp. 111. 

* Q. Curtius, lib. 6. cap. 6. h Diodor. lib. 17. 

' Joseph, antiquit. lib. 11. cap. 7. 

k Diodor. ann. 1. Olymp. 111. Justin, lib. 9. cap. 6. Joseph, lib. 11. cap. 8, 



440 



ANNALES 



epistola ad Darium, per insidiatores, quos ingentis pecunia? 
spe Persae solicitaverant, parentem suum interfectum fu- 
isse affirmat 1 . 

Paulo antequam casderetur Philippus, Neoptolemum 
tragoedum ominosum carmen coram illo cecinisse, in libro 
decimo sexto refert Diodorus: quod et coram Caligula 
repetitum, eodem quo trucidatus est die, narrat in ejus 
vita Suetonius ; " Pantomimus Mnester," inquit, " tra- 
goediam saltavit, quam olim Neoptolemus tragcedus ludis, 
quibus rex Macedonum Philippus occisus est, egerat." 
Earn Latinas historiae partem non recte (ut videtur) asse- 
cutus Josephus™, postquam de ilia a Mnestere saltata 
tragcedia dixisset ; 6 opv^orjic Bpapa daayti Kivvpav, iv 
«.» avroe rt tKTtiviTO, Koi i} dvyar-qp Mvppa. quod Rufi- 
nus reddidit: " Pantomimus fabulam saltavit Cinyras, in 
qua et ipse occisus et ejus filia Myrrha videbatur:" idem 
omen, quod eodem quo Philippus et Caligula ceciderant 
die contigisse fuit traditum, ad eundem ceedis utriusque 
diem ita deinde pertrahit : " 'OfioXoyiiTai Se «u rijv vfti- 
pav iKtlvttv ytvtadai iv y $>i\nnrov tov 'A/uvvtou MaiciSovoov 
pamXia kti'ivu Tlavaaviag, tig rwv iraipwv, iig to diarpov 
tlmovTa. Receptum autem est, eundem diem fuisse, quo 
Philippum Amyntae filium, Macedonum regem, in thea- 
trum ingredientem, Pausanias sociorum unus e medio sus- 
tulit." Atque hinc nonnulli neci Philippi eundem ipsum 
quem ceedi Caligulae, Januarii diem 24. assignant. Sed 
tempus excessus Philippi, ex initio successoris Alexandri, 
rectius intelligitur. 

Sublato Philippo, archonte Athenis sive Pythodemo ut 
Arrianus eum nominat, sive Pythodoro ut Diodorus, anno 
primo Olympiadis CXI. successit Alexander, annos vi- 
ginti turn natus ; ut Plutarchus, et ex Trogo Justinus 
scribunt. Et licet apud Arrianum in historiae Alexandri 
initio, " afi<fl ra iiKoaiv trt), viginti circiter annorum'' 
fuisse legatur, quum accepto post mortem patris regno 
in Peloponnesum profectus ille fuit; quod de vicenarii 



1 Apud Q. Curtium, lib. 4. cap. 1. et Arrian. lib. 2. pag. 41. 
m Antiquit. lib. 19. cap. 1. 



VETERIS TESTAMENTI. 441 

anni ratione praecisa nonnihil detrahere videatur : tamen, 
ut de spatio inter caedem Philippi et iter Alexandri Pelo- 
ponnesiacum interposito nihil dicamus ; plenitudinem nu- 
nieri illius exactam satis adstruit, quod in fine ejusdem 
historiae habetur annotatum, vixisse Alexandrum annos 
32. cum mensibus octo, atque regnavisse annos 12. ac 
menses illos octo. Subductis enim annis \2. et mensibus 
8. ab annis 32. et mensibus 8. relinquuntur anni 20. pleni, 
(non 19. ut apud Curtium, lib. 9. cap. 12. innuitur) et ab 
alicujus mensis vel adjectione vel detractione plane liberi. 
Et quum in fine Macedonici mensis Dassii eum deces- 
sisse, ex ipsius ephemeridibus (suo loco producendis) 
appareat: circa principium mensis ante ilium octavi, id 
est Dii, regnum eum iniisse ; et quod inde est consequens, 
circa 24. diem Septembris (a quo Dium mensem ccepisse, 
in dissertatione de Macedonum et Asianorum anno solari 
demonstravimus) potius quam 24. Januarii, occisum fuisse 
Philippum, concludimus. 

3669. a. In Peloponnesum profectus Alexander, exem- 
plo patris, Corinthum evocatis civitatibus, communibus 
Graacorum praeter Lacedaemonios sufFragiis, in locum ejus 
imperator et dux eorum contra Persas substituitur". 

c. Inde in Macedoniam reversus, ineunte vere per 
Thraciam in Triballos et Ulyrios excurrit ; ubi magno 
praelio ad Danubium fluvium inito, Syrmum Triballorum 
regem superavif. Interim nunciatur, Athenienses, The- 
banos, et Lacedaemonios ab eo ad Persas defecisse ; auto- 
remque ejus defectionis magno auri pondere a Persis cor- 
ruptum Demosthenem oratorem extitisse, qui Macedonum 
deletas omnes cum rege copias a Triballis affirmaverit q . 
Athenienses quoque Attalum, ex Macedonum in Asia du- 
cibus unum, per legatos cum Demosthenis epistola solli- 
citarunt ut ab Alexandro deficeret ; Graecarum civitatum 
exemplo, quas decretum de abrogando illi imperio fecerunt r . 

d. Memnon Rhodius dux, cum quinque conductitiorum 

" Justin, lib. 11. cap. 2. Diodor. lib. 17. Arrian. lib. 1. pag. 3. 

" Arrian. lib. 1. pag. 3. v Plutarch, in Alexandra. 

i Justin, lib. 11. cap. 2. cum ./F.schinis oral, in Ctesiphontem. 

' Diodor. ad ann. 2. Olymp. 111. cum Demosthenis orat. pro Ctcsiphonte. 



442 ANNALES 

millibus a Dario in Phrygiam missus, Ida monte trans- 
censo, Cyzicenorum urbem subita impressione invadit. 
Conatu tamen frustratus, agrum eorum populatur, et in- 
genti praeda onustus redit s . 

Mortuo Pexodaro gener illius Orontobates, regis Per- 
sarum authoritate fultus, Carias principatum obtinuit 4 . 

Alexander, devictis barbaris, exercitum in Graeciam 
tumultuantem traducens, in transitu Thessalos sibi ad- 
junxit, Therm opylasque trajecit, et Ambraciotas humani- 
tate sibi devinxit. Turn traductis celeriter in Boeotiam 
copiis, et castris ad Cadmaeam, quae praesidio Macedonico 
tenebatur, positis ; Atheniensibus per legatos petentibus 
veniam concessit, Thebanos earn contemnentes acriter 
oppugnavit". 

Idem Hecataeum, cum manu armatorum non exigua, in 
Asiam ad Attalum comprehendendum misit. Attalus in- 
terea, mutato consilio, epistolam sibi a Demosthene scrip- 
tam, ad Alexandrum, cum arnica sui defensione transmisit. 
Sed Hecataeus ilium per dolum circumventum obtruncavit : 
atque ita Asiaticus Macedonum exercitus ad defectionem 
propendere desiit*. 

Parmenio, qui erga Alexandrum optime affectus erat, 
Grynium vi capit, ac cives sub corona vendit. Hinc Pita- 
nem oppugnat : sed Memnon superveniens, incusso Mace- 
donibus terrore, obsididnem solvit y . 

Callas cum Macedonum et conductitiorum agmine in 
Troade cum Persis, numero longe superioribus, confligit : 
sed victus in Rheteum sese recipit z . 

8670. a. Alexander Thebas Bceotias solo aequavit", 
mense Octobri Juliano, utpote circa Mysteria. Sic Plu- 
tarchus in Camillo, ubi et eodem die Lucullum Armenios 
et Tigranem fudisse innuit ; quod pridie Nonas Octobris 



s Diodor. ad ann. 2. Olymp. HI. cum Demosthenis orat. pro Ctesiphontc. 

1 Strabo, lib. 14. Arrian. lib. 1. 

" Diodor. ann. 2. Olymp. HI. Plutarch, in Alexandro. 

31 Diodor. ann. 2. Olymp. 111. Plutarch, in Alexandro. 

y Diodor. ann. 2. Olymp. 111. Plutarch, in Alexandro. 

» Diodor. ann. 2. Olymp. 111. Plutarch, in Alexandre 

1 Diodor. ann. 2. Olymp. 111. 



VETERIS TESTAMENTr. 443 

factum, idem indicat in Lucullo, ut annus videlicet Itomanus 
tunc agebatur : nam juxta Julianas rationes, posterius hoc 
circa Julii 28. accidit. Unde mysteriorum magnorum so- 
lennitatem, qua? in manibus tunc erant, ob luctum Athe- 
nienses intermiserunt b . Caesa Thebanorum 90. in servitu- 
tem abducta 30. millia : sacerdotibus, et patris Philippi 
antiquis hospitibus, cum Pindari poetae domo atque pos- 
teris, conservatism 

Alexander a communi Graecorum concilio, in Isthmo 
Peloponnesi babito, imperator contra Persas denuo elec- 
tus, Corinthi Diogenem Cynicum invisit d . 

b. In Macedoniam deinde rediit e ; ubi in oppido Dio de 
ratione subigendae Asias cogitanti, per quietem summi sa- 
cerdotis Hierosolymitani species illi est objecta ; qui eum 
forti esse animo hortatus est, et sine mora exercitum tra- 
jicere, utpote suo ductu potiturum Persarum imperio; ut 
ipse narrat, apud Josephum, libro undecimo antiquitatum 
capite ultimo. 

c. Ineunte igitur vere, Alexander domo egressus, viginti 
dierum spatio Sestum pervenit : indeque cum exercitu 
trajecit in Asiam f ; archonte Athenis Evaeneto, ante obi- 
tum suum annis undecim : ut ex antiquioribus chronologis, 
in primo Stromatum libro, refert Alexandrinus Clemens, 
tertio videlicet mense ante initium praeturaj Ctesiclis, sub 
qua Diodorus Siculus hanc Biafiaoiv collocat ; quem sim- 
pliciter (ut vidctur) secutus Zosimus in primo historiarum 
suarum libro, ad tertium regni Alexandri annum earn re- 
tulit : quum secundo revera facta fuerit, Olympiadis CXI. 
anno secundo currente. 

In Europa sub Antipatri administratione peditibus 
12000. et equitibus 11500. relictis, ipse Alexander cum 
60. navibus longis in Troadem trajecit B . Parmenioni pe- 
ditatus maximam partem et equitatum ex Sesto in Aby- 



b Diodor. in Alexandra, et Arrian. lib. 1. 

'■ i*EHan. var. histor. lib. 13. cap. 7. 

d Plutarch, in Alexandra. • Arrian. lib. 1. pag. 23. 

' Arrian. lib. 1. pag. 23. f Diodor. anu. 2. Olymp. 111. 



444 w " P!'?t»# ANN ALES 

dum trajiciendi negotium dedit : qui triremibus 160/ 
aliisque navibus onerariis quamplurimis transvecti sunt h . 

De copiarum transvectarum numero, etiam inter ipsos 
qui expeditioni huic interfuerant, non satis convenit. 
Apud Polybium' Callisthenes equites 4500. pedites 30000. 
apud Plutarchum in priore de fortuna Alexandri libello 
Aristobulus pedites quidem 30000. sed equites tantum 4000. 
Ptolemaeus Lagi filius iEgypti rex, pedites item 30000. 
sed equites 5000. Anaximenes vero Lampsacenus, aucto 
numero, 40000. pedites, 5500 equites, fuisse tradidit. In 
equitum 4000. numero, Livius libro nono consentit cum 
Aristobulo ; in 4500. Diodorus k , Justinus 1 et Orosius m cum 
Callisthene : licet supra 5000. fuisse, in libro primo Arri- 
anus asserat ; et apud ipsum Diodorum, particularis enu- 
merationis numeri 5100. confidant. In peditum 30000. 
numero, cum Callisthene, Aristobulo et Ptolemaeo Diodori 
congruens est sententia. Non plus quam 30. Livius ; non 
multo plus quam 30. peditum millia fuisse, Arrianus asse- 
rit. His duo prasterea millia Justinus et Orosius adjici- 
unt. Ilium vero 40000. numerum, peditibus a Callisthene 
et Anaximene tributum, universis copiis Julius Frontinus 
sic assignat : " Alexander Macedo 40. millibus hominum, 
jam inde a Philippo patre disciplines assuefactis, orbem 
terrarum aggressus, innumeras hostium copias vicit"." 

Stipendium his non amplius quam septuaginta talenta 
habuisse Alexandrum Aristobulus ; Duris triginta tantum 
dierum commeatus : Onesicritus insuper talenta 200. eum 
debuisse, memoriae prodidit . 

Cum delati in continentem essent, Macedonum primus 
hastam Alexander e puppi in litus conjectam, quasi Asia; 
possessionem occupaturus defixit: armatusque de navi 
tripudianti similis prosiluit ; et cassis hostiis precatus est, 
ne se regem illae terrae invitae acciperent. Deinde ad tu- 
mulos Achillis, a quo per matrem genus ducebat, et Ajacis 



!• Arrian. lib. 1. pag. 24. ' Lib. 12. pag. 663. fin. 

k l^. 17. ' Lib. 11. cap. 6. 

111 Lib. 3. cap. 16. 

11 Frontin. stratagem, lib. 4. cap. 2. Vid. et panegyricum Constantino dictum. 

" Hutarch. in vita, et lib. 1. dc fortuna Alexandri. 



VETERIS TESTAMENTI. 445 

aliorumque ducum qui in Trojano bello ceciderant, paren- 
tavit p ; beatum praedicans Achillem, quod et dum viveret 
fidelem amicum nactus esset Patroclum, et post mortem 
magnum praeconem nactus esset Homerum q . 

Quum in Ilium venisset, Palladi Trojanas sacrificavit : 
suisque armis in templo ejus fixis, sacra quaedam alia ex 
adytis illius desumpsit, quas ex Trojano bello adhuc supe- 
ranf. Et quum Alexandri sive Paridis lyra monstranda 
afferretur : Achillis earn se videre malle dixit, qua fortium 
virorum laudes ille cecinisset 8 . 

Ex Ilio deinde ad Arisben est progressus, ubi exercitus 
ejus universus trajecto Hellesponto castra fixerat. Pos- 
tridie Percotam, deinde Lampsacum praetergressus, ad 
Prosactium flumen consedit'. Lampsacenos quidem, quod 
ad Persarum regem vel jam defecissent vel defectionis es- 
sent suspecti, Alexander excindere constituerat. Atque 
accedenti ad ilium Anaximeni historico Lampsaceno (turn 
ipsi turn patri Philippo ante probe cognito) conceptis ver- 
bis juravit, quod petiturus esset id se non facturum. Cui 
ille : Peto, inquit, ut Lampsacum diruas. Qua viri saga- 
citate circumventus Alexander, Lampsacenis invitus pe- 
percit". 

Granico, Phrygian amne, magno cum periculo et labore 
superato, cum Persarum exercitu in Adrastiis campis Alex- 
ander conflixit. In acie Persarum sexcenta millia militum 
fuisse, Justinus et Orosius; Persarum equitatum fuisse 
viginti millium, externorum vero qui mercetle conducti 
erant peditum paulo minus viginti millium fuisse, Arrianus 
parum probabiliter affirmat. Magis caute Diodorus, equi- 
tum supra decern, peditum non infra centum millia, fuisse 
scribit. Ex his, 20000. pedites, et 2500. equites in praalio 
cecidisse, Plutarchus; pedites plures quam 10000. equites 



" Diodor. Justin. Arrian. 

i Plutarch, in Alexand. cum Ciceron. orat. pro Archia poeta, et Mb. 5. epist. 
12. ad familiar, et Arrian. lib. 1. de Homero. 
' Diodor. Arrian. 

* Plutarch, in Alexand. /Elian, var. histor. lib. 9. cap. 38. 
1 Arrian. lib. 1. 
u Valer. Maxim, lib. 7. cap. 3. Pausan. El'ac. lib. 2. Suid. in 'Avatiftii/i)g. 



44G ANNALES 

non minus 2000. fuisse caesos, vivos vero in hostis manus 
ultra 20000. venisse, Diodorus refert. Equitum Persarum 
mille circiter in fuga occisos, exteros mercede conductos 
pene omnes deletos, vivos circiter 2000. captos fuisse nar- 
rat Arrianus : ut de Orosio taceam, qui quadringenta fere 
millia interfecta memorat, libro quarto, capite primo, im- 
mani nimis errore. 

In hac pugna Alexandro, armatura ex Palladis Iliensis 
adytis desumpta induto, galea capillo tenus dissecta est. 
De ejus exercitu desiderati, ut ex Aristobulo (qui expe- 
ditioni Alexandri interfuit) refert Plutarchus, equites vi- 
ginti quinque, pedites novem. Praeter pedites illos novem, 
equites 120. cecidisse, Justinus et Orosius narrat. Juxta 
Arrianum vero, Macedonum ex turma quidem regia cir- 
citer viginti quinque in primo conflictu ceciderunt ; quo- 
rum aeneae statuas a Lysippo fuses sunt : ex reliquo equitatu 
supra sexaginta, ex peditatu circiter triginta sunt deside- 
rati ; quos Alexander postridie cum armis et reliquo cultu 
sepeliri jussit. Parta autem est insignis haec victoria, quae 
viam Alexandro in universam Asiam patefecit, mense Ma- 
cedonico Daesio, Attici Thargelionis die sexto et Maii 
Juliani die vigesimo, Olympiadis CXI. anno secundo ad- 
huc currente : ut in dissertationis nostras de Macedonum 
et Asianorum anno solari capitulo primo w declaravimus. 

Refectis inde copiis per Lydiam Alexander processit, 
urbemque Sardianorum cum tbesauris inibi conditis, Mith- 
rinne (sive Mithrene) prasfecto voluntariam deditionem 
faciente, occupavit x . 

d. Ephesum deinde profectus, oligarchia abrogata de- 
mocratiam in civitate constituit, et tributa barbaris ante 
pensa Dianas assignavit. Ephesii eos qui templum Dianas 
spoliaverant, et Philippi statuam in eadem asde subverte- 
rant, ad caedem poscunt: Syrphacemque ej usque filium 
Pelagontem, et fratrum Syrphacis liberos, e templo pro- 
tractos lapidibus obruunt y . Templum enim nocte Alex- 
andri natali ab Herostrato incensum, postmodum ad cul- 



Op. torn. 7. pag. 350. x Diodor. Arriau. 

Arrian. lib. 1. pag. 38. 



VETERIS TESTAMENTI. 447 

turn augustiorem Ephesii reformarunt ; fabro operi eodem 
Dinocrate praefecto, qui Alexandri jussu Alexandriam in 
^Egypto praemetatus est : ut in quadragesimo capite tra- 
dit Julius Solinus. De quo videndus Artemidorus, apud 
Strabonem libro decimo quarto, ubi et ipsum Alexandrum 
narrat promisisse Ephesiis, et factos sumptus se compen- 
saturum, et facturum de suo reliquos, ea lege ut ipsum 
operi inscriberent : sed Ephesios id renuisse. 

Dum Ephesi versatur Alexander, legati ex Magnesia et 
Trallibus adveniunt, atque urbes illi dedunt. Ipse Par- 
menionem cum 2500. peditibus exteris, et Macedonibus 
totidem, atque equitibus, ex auxiliariis, 200. mittit. Alci- 
malum quoque Agathoclis filium ad .ZEolicas et Ionicas 
urbes, quae adhuc in Persarum erant potestate, cum non 
minoribus copiis emittit. Oligarchias ubique tolli jubet, et 
democratias earum loco constitui, patriasque leges cunctis 
restitui ; atque tributa, quae Persis pendebant, rescindi z . 

Ipse Ephesi commoratus, Dianas sacrificavit: eique, 
cum universo exercitu armato ac veluti ad pugnam in- 
structo, pompam misit. Postridie vero cum reliquo pedi- 
tatu, sagittariis et Agrianis, Thracum equitatu, et socio- 
rum copiis, ac cohorte regia, aliisque insuper tribus, Mile- 
turn profectus est 3 . Eo Persae ex pugna ad Granicum 
elapsi, cum imperatore suo Memnone se receperunt b . Sed 
triduo ante eorum adventum Alexander, Nicanore cum 
160. navibus misso, Laden proximam Mileto insulam oc- 
cupaverat ; Thracumque et aliorum exterorum militum ad 
quatuor millia in ipsam transmiserat : ita ut Persarum 
classis, quae navium circiter 400. erat, serius appellens, sub 
Mycalem montem se recipere coacta fuerit . 

Alexandro Miletum terra marique continenter oppug- 
nante, et adhibitis machinis mcenia disjiciente ; Milesii 
supplices sese et urbem in ejus fidem tradiderunt. G raecos 
mercenarios 300. qui inde in parvam insulam urbi proxi- 
mam se receperunt, Alexander in exercitum suum tran- 



1 Arrian. lib. 1. pag. 38. * Ibid. 

b Dioilor. Olymp. 111. ann. 3. c Arrian. lib. 1. 



448 ANNALES 

scripsit : Milesiis vitam et libertatem dedit; Barbaros 
captos vel trucidavit, vel mancipiorum loco distraxit d . 

a. Alexander classem illam suam 1G0. navium (totam 
182. fuisse e , Justinus refert) dissolvit : 20. auxiliaribus 
Atheniensium et pauculis aliis navibus exceptis, quibus ad 
obsidionalia instrumenta vehendura uteretur f . 

Memnon Rhodius, uxore et liberis ad Darium veluti 
obsidibus missis, summus belli totius imperator ab eo de- 
claratus est g . 

Alexander cum toto exercitu in Cariam contendit : qua- 
que iter faciebat, Graecas urbes suis uti legibus et a vec- 
tigalibus immunes esse jussit ; se pro liberatione Grae- 
corum bellum in Persas suscepisse, identidem professus' 1 . 

Dum iter adhuc faceret, Ada illi occurrit, cui Pexodarus 
frater principatum Cari33 ademerat. Ea ad avitum reg- 
num recuperandum Alexandri auxilium implorat, Alinda 
munitissimam Cariae urbem, ubi ipsa degebat, ei tradit ; 
operam suam in recipiendis oppidis quae defecerant pol- 
licetur, quod ea a suis necessariis teneri ostenderet ; ip- 
sumque regem sibi in filium adoptat. Alexander Alinda 
ei custodienda relinquit, Caries earn reginam declarat, reg- 
num vindicare sibi illam jubet, et filii nomen non asper- 
natur. Indeque Cariae civitates, missis ad eum legatis, 
aureis ilium coronis honorant, promptamque ad cuncta 
operam illi deferunt'. 

Halicarnassum Cariae metropolim, jam inde a soceri 
Pexodari morte, tenebat Orontobates Persa : cui se cum 
copiis suis adjunxit Persici exercitus imperator, Memnon 
Rbodius. Alexander positis ad urbem castris, oppugna- 
tionem acrem et terribilem instituit : in cujus defensione 
Ephialtae Atheniensis virtus praecipue emicuit. Eo vero 
cum plurimis aliis cadente, Memnon caeterique duces ac 
satrapae, optimorum militum praesidio in arcem imposito, 



d Diodor. ann. 3. Olymp. 111. Arrian. lib. 1. pag. 42. 
• Lib. 11. cap. 6. 

f Diodor. ann. 3. Olymp. 111. B Id. ibid. 

>> Id. ibid. 

1 Diodor. ann. 3. Olymp. 111. Strabo, lib. 13. Arrian. lib. 1. Plutarch, 
in Alexandra. 



VETERIS TESTAMENT!. 449 

reliquam hominum turbam et opes in Con insulam secum 
transportarunt. Alexander, arce muro fossaque insigni 
cincta, urbem ipsam solo adaequavit : eique et reliquao 
Carias praesidio imposito, exterorum peditum trium millium, 
equitum ducentorum, ac Ptolemaso iis praefecto ; totius 
provincial principatutn matri suae adoptivae Adae detulit k . 

Alexander multibus suis Macedonicis, qui paulo ante 
expeditionem uxores duxerant, ex Caria dimissis, hyber- 
nandi cum uxoribus potestatem fecit, Ptolemaeo Seleuci 
filio, uno ex regiis corporis custodibus, iis praefecto : ex 
ducibus vero copiarum, Cceno Polemocratis et Meleagro 
Neoptolemi filio (quod etiam hi recens uxores duxissent) 
adjunctis. Imperavitque ut, quum ipsi reverterentur et 
eos qui una dimissi erant reducerent, equitatum ac pedita- 
tum quam maximum possent ex ea regione conscriberent 1 . 
Cleandrum quoque Polemocratis filium ad conducendum 
ex Peloponneso militem cum pecunia misit™. 

Alexander Parmenionem Sardes mittit, data ei sociorum 
equitum prasfectura: utque Thessalos equites aliosque 
auxiliarios et plaustra ducat, atque Sardibus in Phrygiam 
procedat, jubet. Ipse in Lyciam et Pamphyliam tendit ; 
ut oris maritimis in potestatem redactis, classem hostium 
inutilem ipsis efficeret. Ac primo quidem ex itinere Hy- 
parna oppidum munitum, extero milite mercenario qui ar- 
cem tenebat fide data exeunte, primo accessu cepit. De- 
inde Lyciam cum exercitu ingressus, Telmisseos pactis 
sibi conciliavit. Transmisso inde Xantho flumine, Pinara 
et Xanthum urbem et Patara deditione accepit, aliaque 
minora oppida circiter triginta". 

b. His rebus gestis, media hyeme in Myliada, magna; 
Phrygiae regionem, movit. Ibi cum legatis e Phaselide et 
inferiori Lycia ad eum missis fcedus iniit, urbibus omnibus 
ipsi traditis. Ipse paulo post in Phaselidem profectus, 
castellum quoddam munitum, quod ibi Pisida? ad Phase- 
litas infestandos extruxerant, expugnat". 

k Diodor. ann. 3. Olymp. 111. Arrian. lib. 1. 

1 Arrian. lib. 1. pag. 50. 

m Arrian. lib. 1. et Quint. Curtius, in ipso lib. 3. initio. 

" Arrian. lib. 1. pag. 50. ° Id. ibid. 

VOL. VIII. g a 



450 ANNALES 

Dum circa Phaseliclem esset, nuntium accepit de insi- 
tliis vitas ipsius structis ab Alexandra Aeropo, quern Thes- 
salico equitatui ille prsefecerat: licet suspectum, quod 
simul cum fratnbus suis, Heromene et Arrabaeo, necis 
Philippi regis conscius fuisset. Darius enim acceptis per 
Amyntam transfugam ab hoc Alexandro Uteris, Asisinem 
Persam ad maritimam oram miserat, praetextu quidem 
legationis ad Atyziem Phrygiae satrapam, revera autem, 
ut Alexandro huic fidem faceret, si regem Alexandrum 
interficeret, Macedonia; regnum et mille insuper auri 
talenta se illi daturum. Sed Asisines a Parmenione 
comprehensus, quum rem totam prodere fuisset coac- 
tus, cum custodia ad regem Alexandrum missus est. 
Rex tota re perspecta, Amphotero ad Parmenionem cum 
mandatis clam misso, Aeropum capiendum et custodiae 
tradendum curaf. Quo referenda regis Alexandri ilia, in 
literis ad Darium q ; " Cum habeatis arma, licitamini hos- 
tium capita : sicut tu proxime talentis mille, tanti exercitus 
rex, percussorem in me emere voluisti r ." 

Alexander ex Phaselide movens, per litus Pamphylii 
maris exercitum Pergas usque deducit. Hie Pamphilias 
percursus, inquit Plutarchus, compluribus suppeditavit 
historicis, elegans ad miraculum excitandum et pompam 
argumentum : quasi divina quadam sorte cederet Alex- 
andro mare ; quo et Menander in comcedia prima allusit. 

'Qe 'AAECavfywfcc fj^V tovto ; kuv ?)jr<fJ nva 
AvrofiaroQ ovtoq TrapiffTar kqv 8ie\9tiv SrjXaSrf 
Aid Qa\aa<Tt\ q Sty tottov tiv, ovtoq io~t<xi ftoi /3ar6f. 

Quantum Alexandrina sunt ista : quaero quod si forte quem 

Ultro currens aderit hie coram : 

Sin meandum per maris fluctus profundi, 

Permeabilis mihi mox fit. 

Et de Alexandro agens Appianus, in libro secundo 'Eju^vAi- 
wv, " Intimum," ait, " Pamphylium sinum vadis vento nuda- 
tis transcurrit feliciter, fortuna interim marina undas cohi- 
bente." Alexander vero ipse in epistolis suis nihil portenti 
ejuscemodi jactans, iter narrat fecisse se per Climaca appel- 

P Arrian. lib. 1. pag. 51. i Apud. Q. Curtiuni, lib. 4. cap. 1. 

r Vid. Justin, lib. 11. cap. 7. init. 



VETERIS TESTAMENTI. 451 

latam, atque ex Phase progressum earn peragrasse s ; sed 
re hac tota audiendus Strabo, libro decimo quarto : " Ter- 
messus Pisidica urbs angustiis montium imminet per quas 
in Milyadem transitur : atque Alexander propterea earn 
diruit, ut fauces istas aperiret. Apud Phaselidem sunt 
ad mare angustiae, per quas exercitum traduxit Alexander. 
Est enim ibi mons Climax, Pamphylio incumbens mari, et 
propter litus arctum relinquens transitum : qui tranquillo 
mari nudatur, et a viatoribus perambulari potest ; mari 
exundante, fluctibus admodum obtegitur. Alexander au- 
tem hybernam incidit in tempestatem, (icaipbv) cumque 
fortunae maximam eventus partem crederet, antequam de- 
fluerent undae profectus est : itaque contigit, ut totum diem 
milites per aquam iter facerent usque ad umbilicum in 
earn demersi'." Inde progressus Aspendum usque con- 
tendit, urbemque in edita asperaque rupe sitam circum- 
sedit, et ad deditionem compulit. In Pisidiam deinde 
tendens, Telmisso urbe frustra tentata, et cum Selgeis 
Telmisseorum hostibus foedere inito, Salagassum urbem vi 
cepit : ex Pisidis circiter quingentis caesis, ex Alexandri 
vero parte Cleandro duce cum militibus circiter viginti de- 
sideratis. Inde in alios Pisidas movit : et nonnulla eorum 
castella vi cepit, nonnulla pactionibus ad deditionem ad- 
duxit. Posthaec in Phrygiam ad Ascaniae paludem, et 
quintis castris Celasnas pervenit". 

Arcem Celaenarum, quam Phrygiae satrapa praasidio 
Carum mille et Graecorum mercenariorum centum tenebat, 
post sexaginta dierum inducias (quibus auxilium a Dario 
expectaretur) Alexander per deditionem recepit*. 

Alexander Celaenis 1500. milites praesidio relinquit : et 
dies decern ibi commoratus, Antigonum Philippi filium 
Phrygiae satrapam declarat ; et Balacrum Amyntae filium 
ejus loco auxiliaribus copiis praeficit. Ipse Gordium pro- 



■ Plutarch, in Alexandre. 

' Vid. Diodor. Arrian. et Curt, ibique Raderuin in Prolegom. et Perer. de 
transitu maris rubri. 

" Arrian. lib. 1. pag. 57. 

" Arrian. lib. 1. et Curt. lib. 3. cap. 1. 

g a 2 



452 AN'NALES 

ficiscitur : Uteris ad Parmenionem missis, uti illuc sibi cum 
exercitu obviam veniat*. 

Parmenio cum exercitu, et Maceclones qui uxores no- 
viter nuptas visum ierant, Gordium veniunt, et cum iis 
exercitus recens conscriptus : quern Ptolemaeus Seleuci, 
et Ccenus Polemocratis, atque Meleager Neoptolemi filius 
ducebant. Erat is exercitus, peditum quidem Macedo- 
num mille et equitum 300 ; Thessalorum equitum 200. et 
Eleorum (quibus Alcias Eleus praeerat y ) 150. 

Memnon, quem Darius universae classi oraeque maritimas 
praefecerat, bellum ex Asia in Macedoniam et Grasciam 
transferre cogitans, trecentarum navium classe instructa, 
Chium insulam proditione capit; et praeter Mitylenem, 
reliquas omnes Lesbi urbes in potestatem suam redigit 2 . 

Hierosolymorum seniores aegre ferentes Manassem, Jad- 
di summi pontificis fratrem, contra legem duxisse externi 
generis foeminam ; postularunt, ut aut uxorem ille dimit- 
teret, aut ad altare amplius non accederet. Cumque ob 
id frater pontifex a ministerio sacerdotali eum repellere 
cogeretur ; ad socerum Sanaballatem ille profectus, se qui- 
dem amare filiam ejus dixit, nolle tamen propter earn pri- 
vari sacerdotio : qui honor et gentilitius ipsi, et apud Ju- 
dasos semper in maxima existimatione fuerit. Sanaballates 
contra recepit, se illi non sacerdotium tantum servaturum, 
sed et pontificatum paraturum, et totius suae provinciae 
principem eum facturum, modo ejus filiam retineret uxo- 
rem ; aedificaturum quoque templum in monte qui imminet 
Samariae, Hierosolymitano simile : idque se Darii regis 
auctoritate facturum est pollicitus. His ille captus pro- 
missis, mansit apud socerum : putans se pontificatum, 
dante Dario, consecuturum. Omnes quoque sacerdotes 
et Israelites, qui alienigenarum similiter implicati erant con- 
jugiis, ad Manassem defecerunt: Sanaballate prasbente 
eis et pecuniain et agros ad colendum, ac modis omnibus 
ambitionem generi promovente". 

Alexander nexum Gordium, vel exempto temonis paxillo 

* Arrian. lib. 1. pag. 59. J Ibid. 

1 Diodor. ann. 4. Olymp. 111. cum Arriano, in libri 2. initio. 

a Joseph, antiquit. lib. 11. cap. ult. 



VETERIS TESTAMENTI. 453 

(ut Aristobulus author est) explicuit, vel gladio (ut alii ma- 
lunt) abrupit b . 

Gordio deinde Phrygia? discedens Alexander, Ancyram 
Galatia? urbem profectus est. Eo Paphlagonum legati ad 
eum venerunt ; et fcedere cum eo inito, regionem suam 
dediderunt, cui Calas Phrygia? satrapa ab eo est pra?po- 
situs. Ipse, assumptis qui ex Macedonia nuper advene- 
rant, Cappadociam petiit : omnemque quae cis Halym 
fluvium est regionem, et partem aliquam ejus qua? trans 
Halym est, subegit . 

Mortuo in Mitylenes obsidione Memnone, Autophra- 
dates et Pharnabazus Artabazi films (cui Memnon moriens 
pra?fecturam suam commendarat, donee Darius aliquid de 
ea statueret) certis conditionibus earn receperunt. Deinde 
Pharnabazus, Autophradate apud classem relicto, in Ly- 
ciam navigat, exteros mercenaries ducens d . 

Darius, post mortem Memnonis, ex omnibus locis mi- 
lites evocat, et Babylonem convenire jubet e . Castris ibi 
positis, universas vires in conspectum dedit: et circum- 
dato vallo quod decies millium armatorum numerum ca- 
peret, Xerxis exemplo numerum copiarum iniit. Persa- 
rum erant centum millia; in queis eques triginta millia 
implebat. Medi decern equitum, quinquaginta millia pe- 
ditum habebant. Barcanorum (quam gentem Ilyrcanis 
conterminam fuisse docet Stephanus) equitum duo, pe- 
ditum decern millia fhere. Armenii quadraginta millia 
miserant peditum, additis septem millibus equitum. Hyr- 
cani sex millia expleverant, equis militatura. Derbices 
quadraginta peditum, duo millia equitum armaverant. A 
Caspio mari octo millium pedester exercitus venerat, du- 
centi equites. Cum his erant ignobiles alia? gentes ; qua? 
duo millia peditum, equitum duplicem paraverant nume- 
rum. His copiis triginta millia Graecorum, mercede con- 
ducta, accesserunt. Ita numerum copiarum recenset Cur- 
tius f , qui summam 311200. tantum efficit. Diodorus vero 

' Plutarch, in Alexandra. Arrian. lib. 2. Curt lib. 3. cap. 2. Justin, lib, 11. 
cap. 7. 

<: Arrian. lib. 1. cum Curtio, lib. 3. cap. 2. 

d Arrian. lib. 2. init. ' Dioilor. Olymp. 111. aim. 4. 

' Lib. 3. cap. 2. 



454 ANNALES 

peditum 400. millia, equitum millia centum circiter, fuisse 
refert; quem numerum nuperae etiam Justini editiones 
ex MSS. emendatae retinent : licet priores editiones, una 
cum Justini sequace Orosio 300. peditum et 100. equitum 
millia exhibeant : et apud Arrianum libro secundo et Plu- 
tarchum in Alexandro, 600. in universum millia nominata 
reperiantur. 

Charidemus Atheniensis, belli peritus, quem Athenis 
Alexander expulerat, Dario consulit, ut non ipse per se 
bellum gereret, sed per legatum, qui virtutis imperatoriaa 
experimenta dedisset : centum armatorum millia, quorum 
tertia pars e Graecia mercede esset conducenda, ad ex- 
peditionem istam sufficere confirmans. Quo sano dato 
consilio, in satraparum invidiam et regis iram ita incurrit, 
ut ad capitale supplicium statim abstractus fuerit 8 . 

Darius Thymondam sive Thymodem Mentoris filium, 
impigrum juvenem, ad Pharnabazum misit ; ut omnes 
peregrinos milites, quibus Memnon praefuerat, ab eo acci- 
peret, opera eorum usurus in bello : ipsique Pharnabazo 
tradidit imperium, quod ante Memnoni dederat h . 

d. Alexander, Abistamene (ut Curtius) vel Sabicta (ut 
Arrianus) Cappadociae praeposito, cum omnibus copiis ad 
Pylas sive angustias aditus qui Ciliciam aperit contendit : 
quumque ad castra Cyri, (sive a majore , ut Curtius, sive a 
ininore potius, ut Arrianus vult, denominata) quae quin- 
quaginta stadia ab aditu illo aberant, pervenisset: ut 
Pylas valido prassidio insessas comperit, Parmenionem ibi 
cum cohortibus peditum, qui gravioris armaturae erant, 
reliquit ; ipse sub primam noctis vigiliam, sumptis secum 
scutatis et sagittariis atque Agrianis, ad Pylas movit, ut ex 
improviso presidium invaderet. Praesidiarii vero in fugam 
se conjecerunt: et Arsames, qui Cilicias praeerat, igne 
ferroque Cilicia vastata, ut hosti solitudinem faceret, ex 
Tarso ad Darium fugit 1 . 

Cum Tarsum magna festinatione venisset Alexander, 
captus Cydni fluminis amcenitate, per mediam urbein in- 

E Diodor. Olymp. lit. ann.4. Curt. lib. 3. cap. 2. 
h Curt. lib. 3. cap. 3. et Arrian. circa lib. 2. initium. 
| Arrian. lib. 2. Curt. lib. 3. cap. 4. 



VETERIS TESTAMENTI. 455 

fluentis, projectis armis, plenus pulveris ac sudoris in 
prasfrigidam undam se projecit. Turn repente tantus 
nervos ^ejus occupavit rigor, ut interclusa voce non spes 
modo remedii, sed nee dilatio periculi inveniretur k . ^Esta- 
tem tunc fuisse, ejusque calorem non aliam magis quam 
Cilicias oram vapore solis accendere ; addit Curtius 1 . Et prae 
nimio labore in morbum hunc incidisse Alexandrum, refert 
Aristobulus™. Philippus Acarnan medicus regem salutari 
potione, quamvis suspectus a Parmenione factus, curat". 

Orontobates Persa (qui Halicarnassi arcem, et Myn- 
dum et Caunum ac Theram et Callipolim tenebat) a Pto- 
lemaeo et Asandro praelio victus est ; cassis peditum circiter 
700. equitum 50. vivis non infra mille captis: indeque 
Myndii et Caunii, et pleraque tractus ejus, ad Alexandri 
ditionem accesserunt . 

Darius, Euphrate pontibus juncto, quinque diebus tra- 
jecit exercitum p . 

Parmenionem Alexander ad prasoccupandas alias Pylas 
sive angustias mittit, quae Ciliciam ab Assyria (sive Syria) 
dividunt. Ipse ex Tarso subsecutus, primo die Anchialon 
pervenit q . Inde Solos profectus, arci presidium militum, 
et civibus ducentorum argenti talentorum mulctam impo- 
suit, quod propensiore erga Persas animo fuissenf. Inde 
cum tribus Macedonum agminibus, sagittariis omnibus, 
atque Agrianis, Cilicas qui montes occupaverant adorsus, 
iisque intra septem in universum dies partim vi partim 
pactionibus in potestatem suam redactis, Solos rediit. Ubi 
quum /Esculapio sacrificasset, ipseque pariter ac totus 
exercitus pompam facibus circumgestatis peregisset, ludis 
etiam gymnicis ac musicis editis ; Solensibus democratiam 
concessit 8 . 

Graeci milites, quos Thymodes a Pharnabazo acceperat, 
praecipua spes et propemodum unica, ad Darium perve- 

k Justin, lib. 11. cap. 8. ' Lib. 3. cap. 5. 

■ Apud Arrian. lib. 2. pag. 65. 

" Justin. Curt. Arrian. Plutarch. Valer. Maxim, lib. 3. cap. 8. 

° Arrian. lib. 2. Curt. lib. 3. cap. 7. 

P Curt. lib. 3. cap. 7. 1 Arrian. lib. 2. 

' Arrian. lib. 2. Curt. lib. 3. cap. 7. 

* Arrian. lib. 2. pag. 68. 



4.56 ANN ALES 

nientes, magnopere illi suadebant, ut retro abiret, spa- 
tiososque Mesopotamia? campos repeteret; vel divideret 
saltern copias innumerabiles, neu sub unum fortunas ictum 
totas vires regni cadere pateretur. Sed Dario consilium 
eorum displicuit : qui minime cunctandum hie esse ratus, 
quum jam hyems (ab autumno inchoata) instaret ; pecunia 
rerumque pretiosissimis Damascum Syriae (per Cophenem 
Artabazi filium, ut in libro secundo Arrianus indicat) 
cum modico pragsidio militum missis, reliquas copias in 
Ciliciam duxit : insequentibus more patrio agmen conjuge 
et matre, cum filiabus et parvo filio' ; casteris impedimen- 
ts turbaque bellis inutili Damasci relictis". 

Sanaballates laetus descensu Darii, aiebat se mox prass- 
titurum quae Manassi genero suo de pontificatu fuerat 
pollicitus, quamprimum reverteretur Darius post victo- 
riam ; quam ilium sine dubio obtenturum, omnes Asiatici 
sibi persuaserant". 

iJ672. a. Alexander, negotio Philotae dato ut equitatum 
per Aleium campum ad Pyramum amnem duceret, cum 
peditatu et turma regia Magarsum venit, et Minervae Ma- 
garsidi sacrificavit 3 '. 

Inde Pyramo amne ponte juncto, ad urbem Mallon per- 
venit z , ubi Amphilocho, urbis conditori, ut heroi paren- 
tavit: quumque cives seditione laborantes invenisset, ea 
sedata,tributa quag Dario pendere solita erant iis remisit*. 

Quum adhuc apud Mallon esset, nuntii ad eum veni- 
unt, Darium cum universo exercitu ad Sochos castra 
fixisse ; locum a Pylis quas Assyriam [sive Syriam] aperi- 
unt duorum stathmorum intervallo dissitum b . 

Mallo deinde ad oppidum Castabalum pervenit. Ibi Par- 
menio illi occurrit, quern prasmiserat ad explorandum iter 
saltus per quern ad urbem Isson penetrandum erat. Atque 
ille angustiis ejus occupatis, et praesidio modico relicto, 
Isson quoque desertam a Barbaris ceperat. Inde progres- 
sus, deturbatis qui interiora montium obsidebant, praesi- 

« Curt. lib. 3. cap. 8. » Diodor. Olymp. 111. ann. 4. 

* Joseph, antiquit. lib. 11. cap. ult. 

y Arrian. lib. 2. pag. 68. " Curt. lib. 3. cap. 8. 

* Curt. lib. 3. cap. 8. * Id. ibid. 



VETERIS TESTAMENTI. 457 

diis cuncta firmavit : occupatoque itinere, idem et author 
et nuncius venit c . 

Isson deinde Alexander copias admovit : ubi consilio 
habito, utrum ultra progrediendum foret, an ibi opperi- 
endi essent novi milites, quos ex Macedonia adventare 
constabat: Parmenio non alium locum praelio aptiorem 
esse ostendit; quod illic utriusque regis copiae numero 
futurae essent pares, quum angustias multitudinem non 
caperent d . Alexandro vero, in Ciliciam intraturo, supple- 
mentum advenisse e Macedonia 5000. peditum et 800. 
equitum, retulit Callisthenes, apud Polybium e . 

Darius, superato monte qui prope Pylas Amanicas est, 
Isson versus movit, Alexandrum imprudens a tergo re- 
linquens. Capta Isso, quotquot Macedones ibi prop- 
ter invaletudinem relictos comprehendit, crudeliter ex- 
cruciatos interficit. Postero die ad Pinarum amnem pro- 
cessus. 

Postquam vero ei nuntiatum est Alexandrum instructa 
acie adventare, triginta millibus equitum et expeditorum 
sive levis armaturae viginti millibus Pinarum flumen tran- 
siit ; ut reliquum exercitum securius instruat. Ac primo 
quidem ex armigeris Graecos mercede conductos, numero 
triginta milliiim, adversus Macedonum phalangem constitu- 
it. Ab utroque horum latere Cardacas, qui etipsi armigeri 
erant, ad sexaginta millia collocat. Neque enim plures in 
simplice phalange constitui, locus in quo exercitus instrue- 
batur, patiebatur. Reliqua expeditorum atque armigero- 
rum multitudo, pro gentium varietate, in confertos inutiles- 
que ordines redacta, post Graecos mercenarios et Cardacas 
illos stabat. Sic, in libro secundo Arrianus : Curtius vero, 
in libro tertio, capite decimo septimo, ita : " Nabarzanes, 
Darii praetor, equitatu dexterum cornu tuebatur ; additis 
funditorum sagittariorumque viginti ferme millibus. In eo- 
dem Thymodes erat, Graecis peditibus mercede conductis 
triginta millibus praepositus. Hoc erat haud dubie robur 
exercitus, par Macedonicae phalangi acies. In laevo cornu 



« Curt. lib. 3. cap. 8. d Id. ibid. 

e Lib. 12. pag. 664. ' Arrian. lib. 2. pag. 70. 



458 ANNALES 

Aristomedes Thessalus viginti millia Barbarorum peditum 
habebat. In subsidiis pugnacissimas locaverat gentes. 
Ipsum regem in eodem cornu dimicaturum tria millia de- 
lectorum equitum assueta corporis custodia, et pedestris 
acies 40. millia sequebantur. Hyrcani deinde Medique 
equites : his proximi caeterarum gentium ultra eos dextra 
laevaque dispositi. Hoc agmen, sicut dictum est instruc- 
tum, sex millia jaculatorum funditorumque antecedebant. 
Quidquid in illis angustiis adiri poterat, impleverant co- 
pia3; cornuaque hinc ab jugo, illinc a mari stabant : ux- 
orem matremque regis, et alium fceminarum gregem, in 
medium agmen acceperant." Callisthenes, qui praelio ipse 
interfuit, equites 30000. et auxiliares totidem in phalan- 
gem compositos fuisse significat: quem Polybius libro 
duodecimo in Alexandri exercitu pedites 42000. et equites 
5000. ponens, multa absurda prae rei militaris et artis 
Tacticse imperitia in hujus praelii descriptione temere effu- 
tiisse demon strat. 

Cum de educendo in aciem exercitu Alexandrum He- 
phaestio moniturus, per imprudentiam vylaivt fiamXiv, pro 
Xdipt, dixisset, conturbatis qui aderant, atque ipso He- 
phaestione contremiscente, ac si regem ut dubiae sanitatis 
hominem notavisset ; " Accipio omen," respondit Alex- 
ander, " nam nos salvos e pugna reversuros esse, hoc 
verbum mihi nunc pollicetur." Refert hoc in epistola ad 
Antipatrum Eumenes Cardianus ; qui praesens turn adfuit, 
et in eundem errorem ipse quoque est lapsus ; apud 
Lucianum tv rcji irtpi tov iv ry irpoaayoptvau tttu'kt- 
/uaroc. 

Pugnam hanc commissam fuisse, archonte Athenis Ni- 
costrato (vel Nicocrate, ut apud Diodorum est, anno quarto 
Olympiadis CXI.) mense Maemacterione, cujus neomenia 
in 28. Octobris Juliani incidit : atque in ea, inter Persas, 
decern equitum millia et peditum ad nonaginta millia ceci- 
disse, scribit Arrianus. Cum quo in equitum caesorum 
numero reliqui consentiunt : in peditum, et ab illo et inter 
se, maximopere dissentientes. Nam 61. eorum millia nu- 
merat Justinus, 80. Orosius, 100. Curtius, plus 120. 
Diodorus Siculus. Plutarchus universe 110. militum mil- 



VETERIS TESTAMENTI. 459 

lia cecidisse significat : 40. millia fuisse capta, Justinus et 
Orosius. At ex parte Alexandri quatuor et quingenti 
saucii fuere ; triginta omnino et duo ex peditibus deside- 
rati sunt ; equitum centum quinquaginta interfecti : ut 
apud Curtium legitur. Cum quo de equitum numero si- 
militer consentiunt Plutarchus, Justinus et Orosius : licet 
ex pedestribus, ad 300. Diodorus, 130. tantum cecidisse 
duo reliqui retulerint. 

Ptolemaeus Lagi filius, qui turn temporis Alexandrum 
cum suis Darium insequentem comitatus erat, author est, 
quum instructa phalange insequerentur, super strata hos- 
tium cadavera phalangem transiisse 8 . Alexandrum autem 
haud amplius quam mille equites sequebantur ; cum ingens 
multitudo hostium caderet h . Sed equa, cui ex curru ex- 
cussus insedit Darius, relicti domi pulli recordata, tantam 
celeritatem adhibuit, ut ab insequentium periculo eum 
liberaret'. 

Alexander, diu Darium persequendo fatigatus, post- 
quam et nox apparebat, et consequendi spes non erat, 
200. stadia emensus, circa mediam noctem in castra, paulo 
ante a suis capta, pervenit k . In iis capta est Darii mater, 
Diodoro Sisyngambris, Curtio Sysigambis dicta, uxor 
(eademque soror, ut Justinus ait) cum filio Ocho, nondum 
sextum aetatis annum egresso (ut Curtius notat) et flliabus 
duabus adultis virginibus : circum quas aliae principum 
virorum uxores erant non multae. Alii enim Persas uxores 
suas cum impedimentis Damascum miserant ; siquidem et 
Darius majorem pecuniarum partem, et quaecunque ad 
magnificum apparatum pertinentia reges etiam militantes 
comitari solent, Damascum miserat : adeo ut in exercitu 
ultra tria millia talentorum inventa non fuerint 1 . 

Reginas Alexander Hephaestione comite cum prima luce 
adivit : et Darii matri Hephaestionem pro rege salutanti 
atque errorem deprecanti, " Etiam hunc Alexandrum 
esse," comiter respondit" 1 ; tam paucis verbis (ut est apud 

S Apud Arrian. lib. 2. h Curt. lib. 3. cap. 1 1. 

' /Elian, histor. animal, lib. 6. cap. 48. 

k Diodor. et Curt. 

1 Arrian. lib.2. pag. 80, ■ Diodor. Curt. Arrian. 



4<30 ANNALKS 

Valerium Maximum, libro quarto, capite septimo) se cum 
comite suo partitus. Mulieribus vero regiis omnem cul- 
tum et ornatum, quern cum Dario habuerant, restituit 
auxitque : neque eas dedecus ullum a quoquam pati passus 
est". 

Darius fugiendo Uncbas pervenit (Sochos, ut videtur, 
quas a Pylis Amanicis duorum stathmorum intervallo dis- 
sitas fuisse, ex Arriano supra audivimus :) ubi Persas 
exterosque qui ex praelio evaserant recolligens, cum qua- 
tuor eorum millibus Thapsacum contendit ; ut quam citis- 
sime posset Euphratem inter se atque Alexandrum medi- 
um relinqueret . 

Amyntas Antiochi et Thymodes Mentoris filius, et Aris- 
tomedes Pheraeus et Bianor Acarnan, omnes transfugae, 
fugientes Tripolim Phceniciae pervenerunt, octo circiter 
militum millia habentes. Ibi sumptis navibus recens in 
navale subductis, quibus antea e Lesbo transvecti fuerant 
(tot ac sibi ad vecturam sufficere viderentur in mare pro- 
tractis, reliquisque in navali succensis, ne celeriter eos 
insequendi facultatem suppeditarent) in Cyprum fugerunt, 
atque inde in iEgyptum 1 '. 

Alexander Balacrum Nicanoris filium, unum ex regiis 
corporis custodibus, Cilicias satrapam designans ; custodiae 
corporis in ejus locum Menetem Dionysii filium suffecit. 
Polyperchonti Simaei filio agmen Ptolemaei Seleuci filii 
(qui in praelio ceciderat) ducendum dedit. Solensibus 
quinquaginta talenta, quas adhuc reliqua erant ex summa 
quam iis imperarat, remisit, et obsides reddidit 11 . Tribus 
aris in ripa Pinari amnis Jovi atque Herculi Minervaeque 
sacratis, Syriam petiit; Damascum, ubi Darii gaza erat, 
Parmenione praernisso 1 ; cum quo illuc Thessalos equites, 
quod eorum fortissima opera usus in praelio fuisset, ex 
composito quo ditescerent, misit 8 . 

Parmenioni eo proficiscenti traditae sunt literae a prae- 



n Diodor. Curt Arrian. cum Plutarcho, lib. 2. de fortun. Alexand. 

° Curt. lib. 4. cap. 1. Arrian. lib. 2. 

P Arrian. lib. 2. cum Diodoro, ad ann. 1. Olymp. 1 12. et Curtio, lib. 4. cap. 3. 

i Arrian. lib. 2. cum Diodoro, ad ann. 1 . Olymp. 112. ct Curtio, lib. 4. cap. 3. 

' Curt. lib. 3. cap. 13. " Plutarch, in Alexand. 



VETERIS TESTAMENTI. 4G1 

fecto Damasci ad Alexandrum, de urbe ipsi prodenda, 
scriptae. Quarto die ad urbem pervenit: quando prodi- 
tor, quasi parum munimentis oppidi fidens, ante solis ortum 
pecuniam regiam (gazam Persae vocant) cum pretiosissimis 
rerura efferri jubet, fugam simulans, revera ut praedam 
hosti ofFerret; quo tempore procella subito nivem effu- 
derat, et humus rigebat gelu. Inter foeminas turn fugi- 
entes et captas, erant tres virgines Ochi (qui ante Darium 
regnaverat) filiae, uxor quoque ejusdem Ochi, Oxatrisque 
(frater hie erat Darii) filia ; et conjunx Artabani principis 
purpuratorum, et filius, cui Ilioneo fuit nomen. Pharna- 
bazi quoque, cui summum imperium maritime orae rex 
dederat, uxor cum filio excepta est. Mentoris filiae tres, 
ac nobilissimi ducis Memnonis conjunx et filius : vixque 
ulla domus purpurati fuit tantae cladis expers'. Ipse 
Parmenio in epistola ad Alexandrum, captas hie a se 
narrat pellices regias quae callerent musicam 329. coro- 
narum textores 4<5. obsonii parandi artifices 277. qui 
in illis coquerent 29. lactarios 13. qui pocula confi- 
cerent 17. apothecis vini praefectos cellarios 70. unguen- 
tarios" 40. 

Summa signatae pecuniae ibi repertae fuit talentorum 
2600. facti argenti pondus 500. aequabat. Praeterea triginta 
millia hominum, cum septem millibus jumentorum dorso 
onera portantium capta sunt". 

Proditorem (qui Cophenes ille fuisse videtur, per quern 
pecuniam suam Damascum misisse Darium Arrianus me- 
morat) unus e consciis ejus interfecit ; et caput ad Darium 
tulit 1 . 

Syriae, quam Ccelen vocant, Parmenionem (ut Curtius) 
vel Menonem Cerdiman (ut Arrianus vult) satrapam con- 
stituit : equitatu auxiliariorum ipsi in praesidium provinciae 
commisso. Novum imperium Syri, nondum belli cladibus 
satis domiti, aspernabantur ; sed celeriter subacti, obedi- 
enter imperata fecerunl*. 

' Plutarch, in Alexand. 

" Athense. Deipnosoph. lib. 1 3. cap. 9. 

« Curt. lib. 3. cap. 13. * Ibid. 

i Arrian. lib. 2. Curt. lib. 4. cap. 1. 



4*32 ANNALES 

Parmenionem Alexander ad occupandam Persicam 
classem, aliosque amicos ad recipiendas Asias civitates 
misit : quae statim, audita fama victorias ad Issum parta?, 
ipsis Darii praefectis cum auri magno pondere tradenti- 
bus se, in potestatem victorum venerunt. Tunc in Sy- 
riam proficiscitur : ubi obvios cum infulis multos orientis 
reges habuit. Ex his pro meritis singulorum alios in so- 
cietatem recepit: aliis regnum ademit, suffectis in loca 
eorum novis regibus z . 

Aradi insula?, oraeque maritimae et plerorumque longius 
etiam a mari recedentium, rex turn erat Gerostratus : qui, 
ut et alii Phcenicum ac Cypriorum reges, naves suas cum 
Autophradate classis Darii praefecto conjunxerat. Hujus 
Alius, Aradiorum absente patre prorex, Strato, in Phce- 
niciam proficiscenti Alexandro factus obvius, auream coro- 
nam capiti ejus imposuit, Aradum et Marathum (ex ad- 
verso insulae in continente sitam, urbem magnam atque 
opulentam) et Mariammon urbem, caeteraque omnia quae 
ad ipsorum ditionem pertinebant, ei tradidit*. 

Eo in fidem accepto, Alexander ad urbem Marathon 
castra movit. Ibi illi literae a Dario redduntur, ut redi- 
mendarum sibi captivarum potestatem faceret. Quibus 
alia epistola Alexander respondit : ad quam perferendam 
Thersippus missus b . Legatos autem Graecorum qui ad 
Darium ante praelium advenerant, quum Damasci captos 
audiret Alexander, ad se mitti jussit. Ex quibus The- 
banos Thessaliscum Ismenii filium et Dionysodorum olym- 
pionicem, atque Atheniensem Iphicratem, Celebris illius 
ducis Iphicratis filium, statim dimisit: Euthyclem vero 
Lacedaemonium, primum quidem in custodiam (citra vin- 
cula tamen) tradidit ; sed postea, ubi res magnae prospere 
successerunt, dimisit c . 

Maratho movens Alexander, Byblum pactionibus tra- 
ditam cepit : Sidonem etiam, ab Ocho non ita pridem 



* Justin, lib. 11. cap. 10. 
» Arrian. lib. 2. cum Curtio, lib. 4. cap. 1. 

h Justin, lib. 11. cap. 12. Curt. lib. 4. cap. 1. Arrian. lib. 2. Diodor. 
Olymp. 11 l.ann. 4. 
c Arrian. lib. 2. pag. 87. 



VETERIS TESTAMENTI. 463 

tam male habitam, Sidoniis ipsis odio Persarum et Darii 
eum accersentibus d . Regnabat in ea Strato : cui, quod 
deditionem magis popularium quam sua sponte fecerat, 
Alexander regnum ademit ; ejus loco Abdalonymum quen- 
dam, suburbanum hortum exigua colentem stipe, regem 
constituit : eique non Stratonis modo regiam supellectilem, 
sed pleraque etiam ex Persica praeda tribuit ; regionem 
quoque urbi appositam ditioni ejus adjiciens e . Alynomum 
hunc Plutarchus (libro secundo de fortuna Alexandri) 
appellat, et regem Paphi ; Ballonymum Diodorus, et Tyri 
regem ab Alexandro factum narrat. 

Jam tota Syria, jam Phoenicia quoque, excepta Tyro, 
Macedonum erant : habebatque rex castra in continenti, a 
quo urbem angustum fretum dirimit. Tyrii coronam au- 
ream magni ponderis per legatos, in titulum gratulationis, 
Alexandro miserunt ; commeatusque large et hospitaliter 
ex oppido adduxerunt. Ille dona, ut ab amicis, accipi 
jussit : benigneque legatos allocutus, Tyrum se ire velle 
ad vota Herculi reddenda dixit. Cum legati responde- 
rent, esse templum Herculis extra urbem, in ea sede 
quam Palaetyron sive veterem Tyrum ipsi vocant, ibique 
in antiquiore templo rectius id eum esse facturum; in 
deprecantes ejus introitum ita exarsit, ut urbi excidium 
minaretur. Eo Carthaginensium legati ad celebrandum 
sacrum anniversarium more patrio tunc venerant : quippe 
Carthaginem Tyrii condiderunt, semper parentum loco 
culti. Hortari ergo Pceni cceperunt, ut obsidionem forti 
animo paterentur, brevi Carthagine auxilia ventura : nam- 
que ea tempestate magna ex parte Punicis classibus maria 
obsidebantur f . 

Ita bello decreto, Tyrus septem mensium continuam 
obsidionem pertulit 8 ; rege eorum Azelmico turn absente, 
et (filio in urbe relicto) cum Antophradate navigante\ 



* Arrian. lib. 2. Curt. lib. 4. cap. 2. 

e Curt lib. 4. cap. 1. Justin, lib. 11. cap. 10. 
' Curt lib. 4. cap. 2. Justin, lib. 11. cap. 10. 

* Diodor. ad Olymp. 112. ann. 1. Joseph, lib. 11. antiquit. cap. ult. Curt, 
lib. 4. cap. 4. Plutarch, in Alexandra. 

b Arrian. lib. 2. pag. 86. 



4G4 ANNALES 

Palaetyrum sive antiquam Tyrum confestim demolitur 
Alexander : magnaque vi saxorum per suos, et universos 
urbium vicinarum quos acciverat incolas, inde abducta 
atque in mare injecta, molem jacere aggreditur, quae in- 
sulam in qua nova Tyrus sita erat cum continente, a 
quo stadiorum quatuor, (ut cum Diodoro agnoscit Curlius 1 , 
vel 700. etiam passuum, ut Plinius k vult) intervallo erat 
dissita conjungeret 1 . 

Amyntas Antiochi filius, cum quatuor millibus Graeco- 
rum conductitiorum qui cum ipso ex praelio Issico (in quo 
Sabaces Persicus ^Egypti praetor cecidit) aufugerant, e 
Cypro ad Pelusii ostium navigat : urbeque potitur, a Dario 
missum eo se praefectum esse simulans; quod satrapes, 
iEgypti provinciam administrans, in Cilicia Persis mili- 
tans occubuisset. Inde Memphin copias ille promovit : 
ad cujus famam iEgyptii ex vicis urbibusque suis undique 
concurrentes, ad versus Persas illi se conjunxerunt. Per- 
sas Memphis praesidiarios praelio superatos in urbem com- 
pulit : qui non multo post Mazacis praefecti consilio ex 
urbe iterum erumpentes, solutis ordinibus ad praedam de- 
lapsos et victoriae fiducia incautos adorti, ad unum omnes 
cum ipso duce Amynta occiderunt" 1 . 

Darii praetores qui praelio apud Isson superfuerant, 
cum omni manu quae fugientes secuta erat, assumpta etiam 
Cappadocum et Paphlagonum juventute, Lydiam recu- 
perare tentabant. Sed Antigonus praetor Alexandri, tribus 
prseliis alia atque alia regione commissis, eos fudit. Eodem 
quoque tempore classis Macedonum ex Graecia accita, 
Aristomenem, qui ad Hellesponti oram recuperandam a 
Dario erat missus, captis ejus aut demersis navibus, su- 
peravit". 

Tyrum obsidens Alexander, scriptis ad Jaddum Judas- 
orum pontificem Uteris, auxilium et commeatum et tribu- 
tum, quod prius Dario pendere solebat, ab eo postulavit. 
Pontifice vero nunciis respondente, juramento se obli- 

1 Lib. 4. cap. 2. k Lib. 5. cap. 19. 

1 Diodor. ad Olymp. 112. ann. 1. Curt. lib. 4. cap. 2. 
m Curt. lib. 3. cap. 11. et lib. 4. cap. 1. 
■ Diodor. ad ann. 1. Olymp. 112. Curt. lib. 4. cap. 1. 



VETERIS TESTAMENTI. 46.5 

gatum Dario, idque transgredi se non posse quamdiu ille 
vixerit : iratus Alexander, se Tyro capta contra pontificem 
esse venturum minatus est . 

Ad eundem, Tyri oppugnationem jam incipientem, Sa- 
naballates Cuthasus, a Dario deflciens, cum octo suorum 
millibus se contulit. A quo libenter acceptus, petiit ut 
per eum liceret templum in sua provincia excitare, cui 
generum suum Manassem Jaddi fratrem pontificem prae- 
ficeret. Quod ubi impetratum est, omni ope adnitens, 
(utpote jam senior, et morti propinquus) templum asdifica- 
vit, et Manassem ejus sacerdotem constituit ; amplissimum 
hunc honorem filiae sua; posteris relicturum se existi- 
mans p . 

Alexander latiorem in continente aggerem ad oppugnan- 
dam Tyrum moliri orsus, novas machinas fabricari jubet. 
Quibus jam confectis, ipse cum scutatis et Agrianis Sido- 
nem movit, triremes quotquot ibi habebat contracturus : 
quod difficilis admodum urbis expugnatio videretur, Tyriis 
mare obtinentibus q . 

Inter haec Gerostratus Aradi, et Enulus Bybliorum rex, 
certiores facti urbes suas ab Alexandro captas, deserto 
Autophradate et quas ille ducebat navibus, ad Alexan- 
drum cum sua classe venerunt, unaque cum iis etiam Sido- 
niorum triremes: ita ut ad octoginta Phcenicum naves 
Alexander jam haberet. Per eosdem dies etiam ex 
Rhodo triremes appulere ; in quibus una peripolus dic- 
ta, et cum hac aliae novem : ex Solis etiam et Mallo 
tres ; ex Lycia decern. Ex Macedonia quoque navis 
una quinquaginta remorum ; cui praefectus erat Proteas 
Andronici filius. Neque multo post etiam Cypri re- 
ges centum et viginti navibus Sidonem venerunt; clade 
quam Darius apud Issum acceperat audita, ea etiam re 
territi quod tota Phoenicia in Alexandri potestatem ve- 
nisset. lis omnibus Alexander praeterita errata ignovit ; 
quod necessitate potius quam sua ipsorum voluntate clas- 
sem cum Persis junxissenf. Autophradate quoque re- 

° Joseph, lib. 11. antiqu. cap. ult. 
p Joseph, lib. 1 1. antiqu. cap. ult. et lib. 13. cap. 17. 
'I Arrian. lib. 2. pag. 93. ' Arrian. lib. 2pag. 95. 

VOL. VIII. H H 



4C6 annales 

licto, Azelmicus Tyri rex ad urbem suam jam obsessam 
rediit: in qua et captum eum postea fuisse, Arrianus 
indicat. 

In Libano monte, unde materies ratibus et turribus fa- 
ciendis Alexandro vebebatur, Arabum agrestes, incompo- 
sitos Macedonas adorti, triginta fere interficiunt, paucio- 
ribus captis. Alexander, Perdicca Crateroque (vel Par- 
menione, ut Polyaenus innuit) ad obsidionem Tyri relictis, 
expedita manu Arabiam petiit 8 . In Arabiam eum excur- 
risse, notat etiam in quarto stratagematum libro Polyaenus ; 
quod Arrianus clarius explicat, quando ilium cum aliquot 
equitum turmis atque scutariis, Agrianis, et sagittariis in 
Arabiam contendisse scribit, " ad montem cui Antilibano 
nomen est :" et Plutarcbus, " srri roue "Apaj3ae roiig npo- 
aoiKovvrag t$ 'Avr<X(/3avcu, in Arabas qui Antilibanum 
accolunt," eum movisse narrans. 

Postquam jam ad montana pervenit, ac relictis equis 
iter pedibus fecit, aliis longius progressis, ipse nocte in- 
gruente atque non longe ab hostibus fessum et fatiscentem 
Lysimachum paedagogum deserere non sustinens ; dum 
excitat eum et trahit, ab exercitu imprudens cum paucis 
est divulsus, noctemque in tenebris et acri gelu loco iniquo 
agere coactus est. Cernens autem procul multos ignes ab 
hostibus accensos, fretus agilitate corporis, ut Macedonum 
suorum incommodo mederetur, ad proximum accurrit ig- 
nem, et duobus barbaris assidentibus ense cassis, torrem 
abreptum ad suos illos paucos pertulit : qui magno statim 
igne accenso, tantum terrorem barbaris injecerunt, ut noc- 
tem illam tuto transegerint. Hasc ex Charete Mitylenaeo, 
rerum Alexandri scriptore, Plutarchus retulit. 

Ea regione partim vi subacta, partim pactionibus in 
suam potestatem redacta, undecim dierum spatio Alexan- 
der Sidonem est reversus: ubi Cleandrum Polemocratis 
filium ex Peloponneso cum Grascorum mercenariorum qua- 
tuor millibus venientem reperit'. 

Parata jam classe (navium 190. ut Curtius, vel 200. ut 
Diodorus numerat,) Alexander ex Sidone solvens, Tyrum 

» Curt, lib. 4. cap. 8. * Arrian. lib. 2. 



VETERIS TESTAMENTI. 467 

instructa acie navigat. In dextro cornu ipse erat, regia 
quinqueremi vectus : simulque Cypriorum reges, reliqui- 
que Phcenices, excepto Pnytagora sive Pythagora Cypri- 
orum rege. Nam hie et Craterus laevum totius aciei cornu 
tenebat". 

c. .Carthaginiensium legati triginta Tyrum venientes, 
domestico bello Pcenos impediri declarabant, quo minus 
obsessis auxilium praestare possent. Non tamen defecere 
animis Tyrii, quanquam ab ingenti spe destituti erant: 
sed conjuges liberosque devehendos Carthaginem tradide- 
runt ; fortius quicquid accideret laturi, si charissimam sui 
partem extra communis periculi sortem habuissent 1 . 

Cum Apollo per insomnia urbe se excessurum signifi- 
casse diceretur : Tyrii superstitione inducti, catenis aureis 
simulacrum ejus, quod Syracusis (ut Curtius) vel Gela po- 
tius (ut ad annum mundi 3599. ex Diodoro supra notavi- 
mus) eo devexerant Pceni, in basi devinxere ; araeque Her- 
culis, cujus numini urbem dicaverant, inseruere vinculum, 
quasi illo deo Apollinem retenturi, ejusque ex urbe migra- 
tionem impedituri y . 

Dum adhuc in obsidione Tyri versaretur Alexander, le- 
gati ad eum a Dario venerunt ; decern millia (decies cen- 
tum millia, in Valerio Maximo peperam leguntur) talentum 
pro matris, uxoris ac liberorum dimissione, omnemque re- 
gionem inter Hellespontum et Halyn amnem, una cum 
filias matrimonio, illi offerentes. Qua legatione in amico- 
rum conventu explicata, Parmenionem dixisse ferunt, se 
quidem, si Alexander esset, eas conditiones accepturum : 
Alexandrum vero respondisse, et se, si Parmenio esset, 
ita facturum. Sed Dario, sua sibi dari, rescripsit; jussit- 
que suppUcem venire, et regni arbitria victori permittere 2 . 

Tyrus capta est, archonte Athenis Aniceto (vel Niceta 



" Arrian. lib. 2. Curt. lib. 4. cap. 10. 

1 Curt. lib. 4. cap. 11. cum Diodoro, ad ann. 1. Olymp. 112. et Justino, lib. 
11. cap. 10. 

i Curt. lib. 4. cap. 11. Diodor. ad ann. 1. Olymp. 112. Plutarch, in Alex- 
andra. 

1 Arrian. lib. 2. cum Justino, lib. 11. cap. 12. Curtio, lib. 4. cap. 1C. Plu- 
tarcho, in Apophthegmatib. et Alexandra, ac Valer. Maxim, lib. 6. cap. 4. 

H H 2 



468 ANNALES 

potius, ut eum appellat Dionysius Halicarnassaeus in Di- 
narcho) mense Hecatombaeone" : in cujus medio Olympias 
CXII. acta est. Ex Plutarcho vero, Loi Macedonici 
mensis die trigesimo Attici Hecatombasonis diei quinto, 
et Julii Romani vigesimo quarto respondente, in fine ca- 
pitis quinti dissertationis nostrae de Macedonum et Asia- 
norum anno solari, docuimus. 

Urbem per proditionem fuisse captam Justinus b , per 
stratagema Polyaenus", per apertam vim Diodorus, Curtius 
et Arrianus narrat. Post captam autem urbem, oppidanos 
pugnam eo usque continuasse, dum numero plures quam 
7000. conciderentur, Diodorus scribit. 

Tyriorum octo millia interfecta, prodit Arrianus. Intra 
munimenta urbis sex millia armatorum trucidata esse ; et 
duo millia, in quibus occidendi defecerat rabies, per ingens 
litoris spatium pependisse, Curtius refert. Et juvenes 
quidem omnes, numero non infra 2000. Alexandrum sus- 
pendisse Diodorus memorat. Omnes qui praelio superfu- 
erant, ob memoriam veteris caedis, crucibus eum affixisse 
Justinus affirmat : servili nimirum crucis hoc supplicio 
idcirco eos afficientem, quod Tyrii olim servi conspiratione 
facta, omnem liberum populum cum dominis interfecis- 
sent, ipsique rempublicam invasissent; uni Stratoni seni 
filioque venia data, atque regno ipsi et posteris ejus tra- 
dito. 

De Alexandro vero Justinus addit : " Genus Stratonis 
inviolatum servavit, regnumque stirpi ejus restituit ; (Bal- 
lonymo fortasse illo rege constituto, quern cum Abdalo- 
nymo Sidoniorum regulo Diodorus confudit :) ingenuis et 
innoxiis incolis insula; attributis, ut, exstirpato servili ger- 
mine, genus urbis ex integro conderetur." Atque " hoc 
modo Tyrios Alexandri auspiciis conditos" fuisse, ex Trogo 
Justinus asserit d . Sed alii omnes eversorem, non condi- 
torem Tyri eum faciunt, Esaias quoque vaticinio consen- 
tiente e . Si Curtio enim credimus: Alexander, exceptis 



• Arrian. lib. 2. pag. 101. ■> Lib. 11. cap. 10. 

' Stratagem, lib. 4. * Lib. 18. cap. 34. 

e Cap. 23. ver. 1. collat. cum 1 Maccab. cap. 1. ver. 1. 



VETERIS TESTAMENTI. 



469 



qui in templa confugerant, omnes interfici, ignemque tectis 
injici jussit. Si Diodoro : imbellem astatem foemineumque 
sexum servituti addixit; tanta ejusmodi captivorum turba 
inventa, ut quamvis maxima pars Carthaginem deportata 
esset, reliquorum tamen ultra tredecim millia numerarentur. 
Si Arriano : iis quidem omnibus qui in templum Herculis 
confugerant (inter quos, praecipuos Tyriorum principes 
fuisse dicit, et regem Azelmicum, et Carthaginiensiurn le- 
gates qui ex veteri consuetudine in honorem Herculis ad 
Metropolim conveniebant) veniam concessit, reliquos vero 
in servitutem redegit ; Tyriorum et exterorum qui supere- 
rant venditis triginta circiter millibus. 

Sidonios tamen qui urbem inter victores intraverant, 
cognationis cum Tyriis memores, (quippe utramque urbem 
Agenorem condidisse credebant) quindecim eorum millia 
furto subducta et in navigiis suis occultata Sidonem per- 
duxisse ; Tyrumque post excidium renatam fuisse, scribit 
Curtius'. Post cladem ab Alexandro acceptam, calami- 
tates omnes superavisse, et cum navigationibus turn pur- 
purarum captura se recollegisse ; Strabo 8 : " Parcimonia 
et labore quajrendi cito convaluisse ;" Justinus 1 " : et tarn 
cito quidem, ut decimo octavo post plagam ab Alexandro 
acceptam anno, ut Antigono Asiae domino earn denuo ob- 
sidenti non per septem solum (ut sub Alexandro) sed per 
ipsos quindecim menses restiterit'. Neque priore sua 
insula contenta, nunc Alexandri oppugnantis operibus con- 
tinens effecta, ita terminos suos dilatavit ; ut Phinii aetate 
oppidum ipsum 22. stadia obtinuerit, circuitus 19. pas- 
suum millia, intra Palaatyro inclusa k . 

Admetus, qui primus murum ceperat, et cum eo scutati 
viginti, in ipso occupatas urbis impetu ; in universa vero 
obsidione, ex Macedonibus 400. ad summum ceciderunt 1 . 
Alexander Herculi sacrificium fecit, et pompam cum 
exercitu armato et navibus illi peregit : ludos quoque gym- 
nicos in asde illius multis collucentibus facibus edidit. Na- 

1 Lib. 4. cap. 15. * Lib. 16. pag. 757. 

h Lib. 18. cap. 4. 

' Diodor. lib. 19. acl Olymp. 116. ann. 2. 

k Plin. lib. 5. cap. 19. I Arrian. lib. 2. pag. 100. 



470 ANNALES 

vem etiam Tyriam illi sacratam, quam navali incursione 
ceperat, eidem cum inscriptione dicavit" 1 . Apollinis vero 
simulacro aureas catenas et vincula detraxit ; et fikakiK- 
avBpov, sive Alexandri amicum, appellari jussit". Ejus- 
demque nominis die, eademque hora (ut Timaeus refert) 
qua Carthaginienses simulacrum illud Gelois abripuerant, 
Graeci magnifico sacrificiorum munerumque apparatu illi 
litarunt, quasi ejus beneficio Tyrum expugnassent . 

Alexander capta Tyro Judaeam invadif ; et Syriam quae 
Palaestina vocatur in suam potestatem adduxit"; urbes, 
imperii jugum adhuc recusantes, ipse obiens r . Cum vero 
Hierosolymam, sicut comminatus fuerat, peteret, Jaddus 
pontifex, ejus iram timens, ad Deum pro salute publica 
supplicationibus sacrificiisque confugit : a quo per som- 
nium est monitus, ut coronata urbe portas aperiret, ipse 
cum sacerdotibus solenni sui ordinis ornatu sumpto, po- 
pulus autem obviam procederet candidatus. Id agmen e 
longinquo conspicatus Alexander, ad pontificem accessit 
solus ; et adorato Deo, cujus nomen aureae tiarae laminae 
cernebatur inscriptum, prior ipsum salutavit. Ejusque 
rei causam a Parmenione rogatus, respondit ; in Macedonia 
adhuc, cogitanti sibi de Asiae imperio, tali specie et habitu 
qualem hie cerneret visum virum, authorem fuisse hujus 
expeditionis suscipiendae, et spem successuum fecisse. Inde 
sacerdotibus deducentibus ingressus in urbem est, et as- 
cendens in templum immolavit Deo ex sacerdotis pras- 
scripto: ostensoque sibi Danielis libro, in quo Graecum 
quendam Persas debellaturum significat 5 , hunc ipsum se 
esse interpretatus, laetus dimisit multitudinem'. 

Sequenti vero die vocatis eis jussit ut quicquid vellent 
peterent. Petentibusque ut patriis legibus vivere sibi 
liceret, utque septimo quoque anno, quo agri non consere- 
bantur, tributorum eis daretur immunitas ; concessit om- 



■ Arrian. lib. 2. • Diodor. Olymp. 112. ann. 1. 

" Diodor. ad Olymp. 93. ann. 4. 

p Euseb. chronic, cum Plin. lin. 12. cap. 25. 

i Arrian. lib. 2. pag. 101. ' Curt. lib. 4. cap. 17. 

' Dan. cap. 8. ver. 7. 20, 21. ct cap. ll.ver. 13. 

1 Joseph, lib. 1 1. cap. ulu 



I 



VETERIS TESTAMENTI. 471 

nia. Rogantibus deinde ut eos quoque Judaeos qui Baby- 
loniam ac Mediam colerent, sineret legibus uti propriis ; 
hie etiam postulatis eorum satisfacturum se est pollicitus ; 
(quum illorum scilicet locorum futurus esset dominus.) Et 
cum fecisset eis potestatem, si qui vellent, salvis suis riti- 
bus sequi ejus militiam, multi in earn expeditionem dede- 
runt nomina. Atque his apud Hierosolymam actis, inde 
in alias propinquas urbes movens exercitum, ab omnibus 
amice exceptus est". 

Samaritae quorum tunc metropolis erat Sicima, sita ad 
montem Garizin et habitata a desertoribus gentis Judaicae, 
Alexandro pene in Hierosolymitano agro, una cum militi- 
bus quos ad eum Sanaballates miserat, occurrunt : ro- 
gantes ut ipsorum urbem invisat, et quod apud eos erat 
templum praesentia sua honoret ; quod ille pollicitus est, 
post reditum se facturum. Cumque postularent ut sep- 
timi anni tributum sibi remitteretur, quod in eo nee ipsi 
quoque sererent: Hebraeos se esse dicentibus, (utpote a 
Josepho ejusque filiis Manasse et Ephraimo oriundos) 
Judaeos vero esse negantibus, rem ad suum reditum ille 
distulit 1 . 

Ex praetoribus Alexandri, Callas Paphlagoniam (quae 
post Issicum praelium defecerat,) Antigonus Lycaoniam, 
Balacrus Idarne praetore Darii superato Miletum re- 
cepit y . 

Alexander Ciliciam Socrati tradiderat; Philota, Par- 
menionis filio, regioni circa Tyrum jusso praesidere. Sy- 
riam quae Ccele appellatur Andromacho Parmenio tradi- 
derat, bello quod supererat interfuturus. Rex, Hephaes- 
tione Phcenicis oram classe praetervehi jusso, ad urbem 
Gazam cum omnibus copiis venit 1 ; atque in ea, Persarum 
praesidiis defensa, oppugnanda duos menses absumpsit 3 . 

Persici praesidii ibi prasfectus erat Babemeses (ut Jose- 
phus) vel Batis (ut Curtius et Arrianus eum appellant) 
eunuchus eximiae in regem suum fidei: qui mercenariis 



u Joseph, lib. 11. cap. ult. x Ibid. 

1 Curt. lib. 4. cap. 17. * Ibid. 

* Diodor. Olymp. 112. aim. 1. Joseph, lib. 11. cap. ult. 



472 ANN ALES 

Arabibus conductis, multoque antea frumento collecto, 
modico praesidio muros ingentis operis tuebatur. 

Alexander duo in obsidione urbis vulnera accepit. Ba- 
tis, ab eo captus, loro crudeliter per talos trajecto religatus 
ad currum et equis circa urbem raptatus est. Cecidere 
Persarum Arabumque circa decern millia : necMacedonibus 
incruenta victoria fuit b . Alexander Gazensium uxoribus 
et liberis in servitutem redactis, coloniaque ex finitimis in 
urbem deducta, eo tanquam praesidio ad bellum est usus c . 
Unde non simpliciter, sed ratione prioris urbis status ha- 
bita, Strabonis ilia de Gaza verba sunt accipienda d : ""Ev- 
<5o£oc tote yivofxivri, KaTEtnradjUSVJ) 8' virb 'AX&avcpov, ical 
Htvovaa tprifioQ' olim illustris fu.it ; sed ab Alexandro dis- 
soluta, manet deserta." Nisi posteriorem Gazam alio in loco 
positam fuisse dicamus ; quod, in libro de locis Hebraicis, 
ita affirmat Hieronymus: " Quasritur, quomodo in quo- 
dam propheta dicatur Gaza futura in tumulum sempiter- 
num. Quod solvitur ita : antiquae civitatis locum vix fun- 
damentorum praebere vestigia ; banc autem quae nunc 
cernitur, in alio loco pro ilia quaa corruit aedificatam." 

Alexander res ad Gazam exsecutus, Amyntam, Andre- 
monis filium, cum decern triremibus in Macedoniam misit ; 
ut eximios quosque juvenes ad militiam delectos inde se- 
cura adduceref. 

a. Alexander inde in jEgyptum, quo primum iter insti- 
tuerat, contendens, septimo postquam Gaza moverat die, 
in regionem iEgypti castra Alexandri postea vocatam et 
urbem Pelusium pervenit f ; non, retro converso itinere, 
Hierosolymam (uti minus considerate a Josepho est tradi- 
tum) Gaza expugnata petiit. 

iEgyptiorum ingens multitudo, Alexandri adventum 
expectans, Pelusium convenerat : qui Persarum insolentia, 
avaritia et sacrilegio offensi, animo lubente Macedones 
receperunt 8 . 



b Curt. lib. 4. cap. 10. c Arrian. fin. lib. 2. 

rt Lib. 16. pag. 759. 

« Diodor. ad Olymp. 112. ann. 2. Curt. lib. 4. cap. 19. 

' Arrian. init. lib. 3. Curt. lib. 4. cap. 20. 

6 Curt. lib. 4. cap. 20. Diodor. ad Olymp. 1 12. ann. 2. 



VETERIS TESTAMENTI. 473 

Praesidio Pelusio imposito, navibusque adverso flumine 

Memphim petere jussis Alexander Heliopolim contendit, 

Nilum a dextra habens : oppidisque quotquot in itinere 

erant deditione receptis, Heliopolim per deserta pervenit. 

Inde, trajecto flumine, Memphim profectus est b ; nee sus- 

tinuerunt adventum ejus Persae, defectione .ZEgyptiorum 

perterriti. Jamque haud procul Memphi erat; cum in 

ejus praesidio Astaces praetor Darii relictus octingenta ta- 

lenta Alexandro omnemque regiam supellectilem tradidit : 

ut apud Curtium, libro quarto, capite vigesimo legitur ; 

in quern tamen Astacis nomen irrepsisse videtur, pro 

Mazacis, quomodo et ipse in quarto ejusdem libri capite 

eum appellat ; et Arrianus in libri tertii initio ; ubi Maza- 

cem Persam, ./Egypti satrapam a Dario constitutum, Alex- 

andrum in provinciam atque urbes amice recepisse narrat. 

Memphi sacrificiis, ludisque gymnicis ac musicis (ad 

quos praestantissimi quique e Graecia artifices convenere) 

peractis, inde secundo flumine Alexander ad mare devec- 

tus est : scutatos et sagittarios atque Agrianos, et regiam 

turmam equitum sociorum navibus imponens; quumque 

Canopum venisset, elegit urbi locum inter mare JEgy-p- 

tium et Mariam (sive Mareotidem) paludem, quam nomine 

suo Alexandriam appellari voluit' ; in cujus parte ea qua? 

mari et navalibus imminebat, positus erat vicus, cui Rha- 

cotis nomen fuit k . 

Alexandriam condidit Alexander anno regni sui, non 
septimo (ut Eusebius in chronico, et ex eo Cyrillus Alex- 
andrinus, in libro primo contra Julianum, et Cedrenus refe- 
runt) sed quinto, Olympiade CXII. (ut est apud Solinum 1 ,) 
et quidem anno ejus primo; non, ut apud Diodorum est, 
secundo, multoque minus, ut apud Eusebium, tertio. Ve- 
rum enim tempus Alexandria? condi coepta?, rerum inter 
Tyri expugnationem et pugnam ad Gaugamela gestarum 
series ignorare nos non sinit. Unde et a quinto anno 
Darii, et Thoth Nabonasari 417. (qui in 14. Novembris 

* Arrian. lib. 3. ' Ibid. 

k Strabo, lib. 17. pag. 1142. Pausan. in Eliaclib. l.pag. 169. Tacit, histor. 
lib. 4. cap. 84. 
I Cap. 32. 



474 ANN ALES 

Juliani incidit, currente Olympiadis CXII. anno primo) 
Ptolemaeus Alexandrinus in regum canone annos Alex- 
andri, quern (in prasfatione Trpoxtlpw kclvovwv, quorum 
pars est canon iste) Alexandrinorum more rbv Kriarriv 
sive conditorem suum nominat, deducit. 

Urbem metatus est Dinocrates (quem Plutarchus turn in 
vita turn in libro secundo de fortuna Alexandri Stasicra- 
tem, alii libri aliter nominant) nobilis ille architectus, cujus 
in Diana? incenso templo restaurando Ephesii opera sunt 
usi: alterum idcirco a conditore in memoria locum de- 
tinens™. 

b. Tunc instare operi quibus id demandaverat jussis, 
ad Jovis Hammonis oraculum Alexander profectus est" ; 
ambitione quadam inductus, quod Perseum et Herculem 
prius eo adscendisse intelligeret : ut in ejus historia narrat 
Callisthenes . 

Para3tonium igitur usque secus mare per solitudinem 
profectus, sed non omnino inaquosam, per mille sexcenta 
stadia iter fecit : ut tradit Aristobulus p . 

Circa itineris medium, legati Cyrenensium illi occurre- 
runt, coronam afferentes cum donis magnificis : inter quae 
300. equi erant ad bella condocefacti, et quinque quadriga? 
de praestantissimis. Quibus acceptis, amicitiam et socie- 
tatem cum illis junxif. 

Dum Paraatonio Mesogabam, ubi Hammonis templum 
est, per siticulosas arenas pertenderet, et austrinis inci- 
dentibus flatibus per pulverem vagaretur ; imbrium super- 
ventu, et duorum corvorum ductu, servatum esse narrat 
Callisthenes'; ilia quoque addita fabella, corvos illos vo- 
cibus et crocitu, si qui nocte aberrarent, revocasse atque 
ad vestigium viae reduxisse 8 . Ptolemaeus Lagi filius dicit 



111 Strabo, lib. 14. pag. 949. Valer. Maxim, lib. 1. cap. 4. Vitruv. procem. 
ib. 2. Plin. lib. 5. cap. 10. et lib. 7. cap. 37. Solin. cap. 32. et 40. Ammian. 
Marcellin. lib. 22. 

" Plutarch, in Alexandre, cum Anian. lib. 3. 

Apud Strabon. lib. 17. pag. 11 68. 

p Apud Arrian. lib. 3. pag. 106. i Diodor. ad Olyrap. 112. ann. 2. 

' Apud Strabon. lib. 17. pag. H68. 

5 Apud Plutarch, in Alexandre 



VETERIS TESTAMENTI. 475 

dracones duos, clamore edito, agmen praecessisse, eosque 
in oraculi sedem et duxisse et reduxisse. Sed Aristobulus 
(cui plures assentiunt) duos corvos ante exercitum volitasse 
scribit, eosque Alexandro itineris duces extitisse'. 

Ad amaram (ut nominant) paludem deveniens, atque 
inde stadiis centum superatis, urbes Hammonis nomine ce- 
lebres praeteriens, hinc unius diei itinere peracto ad Ham- 
monis lucum et templum pervenit u . 

Ibi, quum subornasset antistites, quid sibi responderi 
vellet ; hi templum ingredientem statim Hammonis filium 
ealutant w . Ita certus Alexander fuit, nobisque prodidit, 
diis ipsis mutis et surdis, vel in potestate esse antistitis 
quid velit fingere ; vel in voluntate consulentis, quid malit 
audire 1 . 

Soli regi sacerdotem concessisse, ut in templum ingre- 
deretur habitu consueto, caeteris omnibus vestem mutare 
et foris oraculum adire jussis : atque alia quidem magna 
ex parte nutu et signis, hoc vero expressis verbis eum 
regi dixisse, esse ipsum Jovis filium; scripsit Callisthe- 
nes*. Ipse vero in epistola ad matrem Alexander oracula 
quaedam sibi ait arcana reddita, quae reversus sob' ei rela- 
turus esset z . 

Idem, vel in eadem vel in alia ad matrem epistola (quam 
et a Tertulliano, in libro de pallio, capite tertio, citatam 
fuisse non dubito) a magno antistite sacrorum jEgyptio- 
rum quodam Leone secretum sibi proditum retulit, quod 
Dii homines quondam fuerint ; et in eorum cultu majorum et 
regum suorum memoriam gentes servaverint 3 . Et quum in 
fronte epistolae suae ita is scripsisset : " Rex Alexander, Jo- 
vis Hammonis filius, Olympiadi matri salutem dicit ;" scite 
rescripsit ilia ad hanc sententiam : " Amabo mi filii qui- 
escas, neque deferas me, neque criminere adversum Juno- 
nem. Malum mihi prorsum ilia magnum dabit, quum tu 
me Uteris tuis pellicem ill! esse confiterisV 

1 Arrian. lib. 3. pag. 107. » Diodor. ad Olymp. 112 . aim. 2. 

" Justin, lib. 11. cap. 1 1. * Oros. lib. 3. cap. 16. 

J Apud Strabon. lib. 17. pag. 1168. l Plutarch, in Alexandra. 
* Augustin. de civit. Dei, lib. 8. cap. 5. et 27. et de consens. Evangelist, lib. 1. 
cap. 23. Minutius Felix in Octavio; cum Cypriano, de idolor. vanitate. 
b M. Var. in lib. cui titulus Orestes vel de insania ; et A. Gell. lib. 13. cap. i. 



476 ANNALES 

Alexander, accepto responso sibi (ut dicebat) grato, in 
iEgyptum rediit : eodem, ut Aristobulus author est, quo 
venerat itinere, ut vero Ptolemaeus scribit, rectiore via 
Memphim versus . 

Quum Memphim pervenisset, nova? ad eum accesserunt 
copiae: ab Antipatro mercenarii Graeci 400. quibus prae- 
erat Mencetas Hegesandri filius ; ex Thracia equites cir- 
citer 500. quibus praefectus erat Asclepiodorus Eunici 
filius. Eo loci Jovi regi sacrificavit, donaque cum exercitu 
armato misit : ludos etiam gymnicos et musicos exhibuit 4 . 
Finitimis urbibus commigrare Alexandriam jussis, no- 
vam urbem magna multitudine implevit, et caput iEgypti 
esse jussit e . Ad quam coloniam Judasos etiam devocavit : 
quorum virtutem approbans, et fide dignos inveniens, 
" ytpaQ t-Jjc (rv/xfiaxiaQ e'Sojice to /itTOiKtlv Kara tj)v ttoXiv 1%, 
laorifdag irpbs "EAAijvae, societatis praemium eis dedit jus 
civitatis aequale cum Graecis;" ita ut eorum ibi tribus, non 
Alexandrinorum solum, sed etiam Macedonum appella- 
tionem sortita fuerit'. 

Alexander quoque Sanaballatis Cuthaei militibus, quos 
sequi se in iEgyptum jusserat, agros in Thebaide divisit: 
custodia regionis illius eis relicta g . 

Cupiditate tenebatur ipse non interiora modo iEgypti, 
sed etiam iEthiopiam invisendi : sed imminens a Da- 
rio bellum otiosae peregrinationi tempore exemit. Ita- 
que iEgypto prasfecit iEschylum Rhodium et Peucesten 
Macedonem, quatuor millibus militum in praesidium re- 
gionis ejus datis : claustra Nili fluminis Polemonem tueri 
jussit; triginta ad hoc triremibus datis h . Et terrestri- 
bus quidem copiis quas in iEgypto reliquerat, duces 
ilium praefecisse Peucestem Marcatati et Balacrum Aniyn- 
tae filium, classi, quas Nili ostia et /Egyptium pelagus 
tueretur, Polemonem Theramenis filium, Arrianus aflirmat. 

c Arrian. lib. 3. d Ibid. 

e Curt. lib. 4. cap. 21. Justin, lib. 11. cap. 11. 

' Joseph, lib. 2. de bello, Ktf. X<r. pag. 1098. et lib. 2. contr. Apion. pag. 
13C4. 
s Joseph, antiquit. lib. 11. cap. ult 
h Curt. lib. 4. cap. 21. > 



VETERIS TESTAMENTI. 477 

Civilem vero universae iEgypti administrationem Doloaspi 
/Egyptio commisisse eum significat. 

Africae, quae yEgypto juncta est, praepositum fuisse 
Apollonium, vectigalibus ejusdem Africae iEgyptique Cle- 
omenem, scribit Curtius : atque in eandem sententiam Ar- 
rianus, Lybyae finitimae (/Egypto ad occidentem) Alexan- 
drum prasfecisse Apollonium Charini filium, Arabia? vero 
quae est ad urbem Heroum (ad Orientem, qua Petraeas 
Arabiae jEgyptus est contermina) Cleomenem ; mandato 
dato, ut huic tributa penderentur, legum autem imperium 
juxta veterem consuetudinem penes praesides esset. Apud 
Aristotelem in secundo Oeconomicorum libro, KXto/xivrig 
'AXe^avSpEuc Alyvwrov aaTpawtvw, apud Arrianum in tertio 
historiae Alexandri, 'EicvavKpaTioQ ille fuisse legitur. Sed 
in hoc, tov ik NavKQarihtv sive Naiucparirtov, in illo, 'A\e- 
ZavSpiias Alyvnrov aaTpairtvwv, restituendum censet saga- 
cissimus Freinshemius : ut Naucratis, Milesiorum in yEgyp- 
to coloniae, civis ille fuerit, Alexandriae satrapa. Hujus 
enim porro asdificandae et colonis complendae curam illi 
fuisse commissam, partim ex Aristotele intelligitur, qui ab 
Alexandro illi injunctum narrat, ut " urbem juxta Pharum 
(septem stadiorum freto ab Alexandria dirempta ea est) 
incolis frequentaret, et emporium quod prius Canopi fuerat 
eo traduceret ;" partim ex Justino, qui Cleomenem Alex- 
andriam aedificavisse, diserte asserit 1 . Quo spectat et 
Alexandri anno post hunc octavo ad ipsum scripta epis- 
tola : qua Hephaestioni mortuo templum cum in urbe Alex- 
andrina turn in Pharo insula exaedificari mandabat; et 
tabulis contractuum quoscunque negotiatores inter se con- 
ficerent nomen illius inscribi. Ilefert Arrianus, in libro 
historiae suae septimo : ubi Cleomenem hunc improbum 
hominem fuisse refert, etmultis ^gyptios injuriis affecisse. 
Alexandrum, cum secundo Nilo deflueret, assequi cu- 
piens Hector Parmenionis filius, eximio aetatis flore, in 
paucis regi charus, parvum navigium conscendit, pluribus 
quam capere posset impositis : indeque mersa nave periit. 
Rex amissi ejus desiderio vehementer afflictus est, reper- 
tumque corpus magnifico extulit funere k . 

1 Lib. 13. cap. 4. k Curt. lib. 4. cap. 21. 



478 ANNALES 

Oneravit hunc dolorem nuncius mortis Andromachi, 
quern praefecerat Syria?. Eum vivum Samaritae cremave- 
rant. Atque ad ejus interitum vindicandum, quanta max- 
ime celeritate potuit, Alexander contendit 1 . 

c. Alexander igitur, Nilo flumine ejusque anfractibus 
omnibus circa Memphim ponte stratis, ineunte vere Mem- 
phi in Phceniciam movit™, In itinere, traditis illi qui prae- 
torem interemerant et supplicio affectis, in Andromachi 
locum Memnona substituit". Sumariam urbem captam 
Macedonibus ad inhabitandum tradidit ; ut habet Euse- 
bius, et ex eo Cedrenus, in chronico : regionem vero Sa- 
maritidem Judaeis, ob fidem ab eis illi praestitam, a tributi 
pensione immunem adjecit ; ut ex Hecataeo Abderita refert 
Josephus". Templum tamen in Garizin monte situm man- 
sit incolume : et si quis apud Hierosolymitas aut illicit! 
cibi sumpti, aut violati Sabbati, aut similis criminis reus 
ageretur ; ad Sicimitas confugiebat, calumniam se passum 
dictitans p ; cujusmodi non hie solum, sed in iEgypto etiani 
inter Alexandrinos Judaeos et Samaritas, ob diversum 
utriusque templi cultum, simultates deinceps extiterunf. 

Alexander Tyrum perveniens classem, quam prasmise- 
rat, ibi reperit : et Herculi rursus sacrificavit, ludosque 
gymnicos et musicos edidif. In eis Cypriorum reges erant 
choragi : ex quibus, ad histriones maxime conspicuos ex- 
hibendos, sorte delecti ; Nicocreon Salaminius Thessalum 
protulit, cui ipse favebat Alexander, Pasicrates vero 
Solius Athenodorum, qui victor suffragiis est renunciatus 8 . 
Cypriorum autem reges, a Dario ad Alexandrum defici- 
entes, jam antea Tyrum oppugnanti classem miserant : 
indeque jam illis pro merito honor ab eo est habitus'. De 
Nicocreonte tamen in ccena ad Alexandrum dixisse ferunt 
Anaxarchum Abderitam philosophum, ut in vita ejus habet 
Laertius, oportuisse etiam caput satrapae cujusdam illic 

1 Curt. lib. 4. cap. 21. m Arrian. lib. 3. pag. 111. 

» Curt. lib. 4. cap. 21. 

° Lib. 2. contr. Apion. pag. 1365. 

n Joseph, antiquit. lib. 11. cap. ult. 

i Ut apud Josephum libro 12. cap. 1. et lib. 13. cap. 6. videre licet. 

r Arrian. lib. 3. pag. 111. " Plutarch, in Alexandra. 

1 Curt. lib. 4. cap. 21. 



VETERIS TESTAMENTI. 479 

apponi : quod dictum crudelissimae mortis causa illi postea 
extitit. 

Tributis colligendis in Phoenicia Caeranum Berrhoeum 
Alexander quaastorem constituit ; in Asia Philoxenum, qui 
trans Taurum vectigalia cogeret. Pecuniarum autem 
quas penes se habebat Harpalo, in horum locum suffecto, 
curam dedit. In Lydiam Menandrum unum ex sociis sa- 
trapam misit ; Clearcho exteris, quorum dux erat Menan- 
der, suffecto. In Arimmae locum Asclepiodorum Eunici 
filium Syria? satrapam constituit". 

His compositis, Alexander Herculi Tyrio ex auro cra- 
terem cum triginta pateris dicavit: imminensque Dario, 
iter ad Euphratem pronunciari jussit w . 

Ut ad Darium fama pervenit, Alexandrum eum, quam- 
cunque adisset regionem, esse petiturum ; omnia longin- 
quarum gentium auxilia Babylonem contrahi jussit. Cum- 
que dimidio ferme major esset exercitus, quam qui in Cili- 
cia ad Issum fuerat ; multis anna deerant, qua? summa 
cura comparabantur*. Unde mendosos apud Curtium 
numeros esse liquet 5 ', ubi summa totius exercitus, equitum 
45. millium et peditum 200. milliura fuisse legitur : quum 
longe plures Dario in Issica pugna adfuisse constet. Mi- 
norque etiam justo Humerus est ille, qui apud Justinum* et 
Orosium a cernitur : 400. (vel 404. ut est apud Orosium) 
millium peditum, et 100. millium equitum. Plutarchus, in 
Alexandro, 10. myriadas (100. myriades, in Apophtheg- 
matibus ejusdem, vitiose omnino, habentur) sive millena 
millia numerat : cum quo et Diodorus b facit, 80. peditum 
myriadas, et baud minus 20. equitum, fuisse dicens. Ar- 
rianus vero eundem aciei terrestri millium millenorum nu- 
merum tribuit, quern Plutarchus toti exercitui : 40. pra;- 
terea equitum millia adjiciens (licet pro TtrpaKtafivpiotc, 
alii TioaapaKovTiaiAvpiovs, sive 400. millia, hie reponi ma- 
lint : turn ut aequior aliquanto inter equitum et peditum 
nuraeium servaretur proportio ; turn ne tanto minor quam 

■ Arrian. lib. 3. " Curt lib. 4. cap. 21. 

1 Curt. lib. 4. cap. 22. ' Ibid. cap. 27. 

• Lib. 11. cap. 12. » Lib. 3. cap. 17. 
b Lib. 17. 



480 ANNALES 

in Issico praslio compareret equitatus, quern in hoc majo- 
rem pristino fuisse, confirmat Curtius c :) cum curribus fal- 
catis 200. (in quem numerum Diodorus etiam et Curtius 
consentiunt) et elephantis circiter 15. quos Indi adduxe- 
rant ; quum totus Alexandri exercitus, equites ad 7. millia, 
pedites circiter 40. millia tantum haberet d . 

Darius cum ingenti suo exercitu Babylone Ninum ver- 
sus movens, a dextra parte Tigrim fluvium, a larva habebat 
Euphratem : agmen Mesopotamia? campos impleverat*. 
Tigri deinde superato, cum audisset haud procul abesse 
hostem ; Satropacem equitum praefectum cum mille de- 
lectis praemisit. Mazseo praetori sex millia data, (tria fere 
millia equitum Arrianus hie habet ; in quibus duo Grajco- 
rum mercenariorum mille fuisse ait) quibus hostem transitu 
amnis arceret. Eidem mandatum, ut regionem, quam 
Alexander esset aditurus, popularetur aut ureret : quippe 
credebat inopia debellari posse nihil habentem, nisi quod 
rapiendo occupasset. Ipse Arbela profectus est: ibique 
commeatuum sarcinarumque majore parte deposita, ad 
Lycum amnem pervenit ; quem ponte junxit, et per dies 
quinque trajecit exercitum. Inde vero octoginta stadia 
progressus, ad Bumellum amnem castra posuit f . Arrianus 
castra eum Gaugamelis ad flumen Bumelum (ita enim in 
libro sexto non, ut in libro tertio, capite quinquagesimo 
septimo, Bumadum, appellat) posuisse dicit, piano undique 
et patenti campo. Quicquid enim inaequalis soli erat, 
aequari Darius jussit ; ut commodus ad equitandum fieret, 
liberque oculorum undique pateret prospectus*. 

d. Thapsacum pervenit Alexander, mense Hecatombas- 
one, archonte Athenis Aristophane ; in anni videlicet se- 
cundi Olympiadis CXII. ipso initio. Hie Euphratis erat 
vadum: quod duobus pontibus junctum Alexander repe- 
rit ; sed qui imperfecti ad alteram usque ripam non per- 
tin^erent. Mazaeus, cui Darius amnis tutelam mandave- 
rat, statim atque Alexandrum appropinquare cognovit, 



c Lib. 4. cap. 22. d Arrian. lib. 3. pag. 122. 

e Diodor. ad ann. 2. Olymp. 112. Curt. lib. 4. cap. 22. 
' Curt. lib. 4. cap. 22. * Arrian. Curt. 



VETERIS TESTAMENTI. 



481 



cum omnibus copiis inde aufugit. Post ejus fugam, pon- 
tibus in ulteriorera ripam jactis Alexander universum ex- 
ercitum traduxit. Inde ulterius per Mesopotamiam, ad 
lasvam Euphratem et Armenia? montes habens, Babylonem 
contendit, sed non recta via; quod alia via commodior 
exercitui propter pabuli copiam futura esset, neque aestus 
tantopere gradientes torreret. In itinere exploratores 
nonnulli longius ab exercitu Darii speculatum digressi, 
capti significarunt Darium ad Tigrim fluvium consedisse, 
et Alexandrum transitu prohibiturum ; multoque majores 
copias habere, quam quibuscum in Cilicia pugnaverat. 
Verum Alexander eo profectus, neque Darium ipsum, 
neque ullum ab eo praesidium ibi relictum invenit h . 

Alexander per Tigrim, non labore solum maximo, sed 
etiam extremo cum periculo ob fluminis rapiditatem, copias 
suas nemine prohibente traduxit: nee quidquam praeter 
paucas sarcinas desideratum est'. Ab Eupbratis autem 
trajectu apud Thapsacum, usque ad hunc Tigris transi- 
tum, stadia 1400. (al. 2400.) Eratosthenes numerat k . 

Motis castris, a Tigri per Assyriam Alexander exerci- 
tum duxit ; a sinistra habens Sogdianorum montes, a dex- 
tra Tigrim. Quarto deinde post transitum die, Mazasus 
adversus eum mille prasmisit equites : in quos Alexander 
praefectum Paconum equitum Aristonem ferri jussit. Ille 
prafectum equitatus Persarum Satropacem directa in 
guttur hasta transfixit, fugientemque per medios hostes 
consecutus, ex equo praecipitavit, et obluctanti caput gla- 
dio abscidit: quod relatum ante Alexandri pedes posuit, 
dicens : Hoc donum, rex, apud nos poculo aureo pensatur. 
Arridens Alexander, Nempe vacuo, inquit: ego vero ple- 
num mero tibi propino 1 . 

Biduo ibi stativa Alexander habuit : in proximum deinde 
diem iter pronunciari jussit. Sed prima fere vigilia luna 
deficiens, primum nitorem sideris sui condidit, deinde 
sanguinis colore suffuso lumen omne fcedavit : solicitisque 

h Arrian. lib. 3. pag. 113. 

1 Arrian. lib. 3. Diodor. Olymp. 112. ann. 2. Curt. lib. 4. cap. 9. 
k Strabo, lib. 2. pag. 120. et lib. 16. pag. 1082. 
1 Arrian. lib. 3. Curt. lib. 4. cap. 9. Plutarch, in Alexandro. 
VOL. VIII. I I 



482 ANNALES 

sub ipsum tanti discriminis casum ingens religio, et ex ea 
formido quaedam militibus incussa est m . " Apud Arbela, 
lunam defecisse noctis secunda hora, eandemque in Sici- 
lia exoricntem," recte retulit Plinius" : non " hora quinta in 
Arbelis, Carthagini hora secunda ;" ut in Ptolemaei geo- 
graphia legitur. Recte etiam Plutarchus in Alexandro, 
earn mense Boedromione defecisse affirmat, wtpl rrjv twv 
MvcTTtiplwv twv 'Atirivyoiv apxhv, in medii videlicet Boe- 
dromionis plenilunio ; quo magna Atheniensium mysteria, 
per dies aliquot continuata, peragi primum cceperunt. Hoc 
autem anno, in prima parte noctis quae Septembris Juliani 
diem vigesimum terminabat, eclipsim hanc contigisse, 
astronomicus ostendit calculus. 

Ut consternati militum Alexandri animi erigerentur, 
consulti ab Alexandro ^Egyptii vates respondebant, solem 
Grascorum lunam esse Persarum : quoties ilia deficiat, 
ruinam stragemque illis gentibus portendi p . Alexander 
lunae, soli, ac terra?, a quibus eclipses fieri dicuntur, sacri- 
ficium fecit. Aristander, vates ipsius, felicem ac faustum 
successum Alexandro et Macedonibus per lunas defectum 
portend i pronunciabat ; prasliumque eo ipso mense com- 
mittendum esse, et sacrificia ipsa victoriam Alexandro 
portendere q . 

Erectis jam ad spem et fiduciam militibus, Alexander 
impetu animorum utendum ratus, secunda vigilia castra 
inovit. Dexti'a Tigrim, laeva montes Gordyaeos habebat. 
Proxima luce, cum paucis suorum mille ferme Persarum 
exploratores assecutus, alios cecidit, alios cepit; equites- 
que prasmisit simul speculatum, simul ut ignem quo barbari 
cremaverant vicos extinguerent : quippe fugientes raptim 
tectis acervisque frumenti injecerant flammas, qua? cum in 
summo hajsissent, ad inferiora nondum penetraverant. Ex- 
tincto igitur igne, plurimum frumenti repertum est: et 
Mazaeus, qui antea per otium vicos incenderat, jam fugere 
contentus, pleraque inviolata hosti reliquit r . 

Alexander baud longius 150. stadiis Darium abesse com- 



m Curt. lib. 4. cap. 10. » Lib. 2. cap. 70. 

° Lib. 1. cap. 4. l> Curt. lib. 4. cap. 10. 

1 Arrian. lib. 3. r Curt. lib. 4. cap. 10. 



VETERIS TESTAMENT!. 483 

pererat. Itaque ad satietatem quoque copia commeatuum 
instructus, quatriduo in eodem loco substitit s . 

3674. a. Interceptis deinde Darii Uteris, quibus Gra?ci 
milites solicitabantur ut regem interficerent, aut prode- 
rent ; castra movit'. 

Statira, Darii soror et uxor, itineris continui labore ani- 
mique aegritudine fatigata, ex collisione abjecti partus 
decessit: cujus morti illacrymatus Alexander, exequias 
ejus, nulli parcens sumptui, benigne est prosecutus u . 

Tireus vel Tyriotes spado, inter trepidationem lugen- 
tium elapsus, Dario mortem conjugis nunciavit : qui pri- 
mum vehementissime perturbatus, deinde intellecta Alex- 
andri dementia et continentia, ad ccelum manus tendens 
precatus est ut, si de se jam transactum esset, ne quis alius 
in Cyri solio sederet quam iste tarn Justus hostis, tarn mise- 
ricors victor 1 . Arrianus libro quarto paulo post Issicam 
pugnam hoc factum dicit. 

Darius humanitate et continentia Alexandri victus, ad 
novas pacis conditiones ferendas decern legatos cognato- 
rum principes misit : pro matre et duabus virginibus fili- 
abus triginta millia talentum (auri additamentum, quod 
in Curtio bis hie occurrit, tollendum esse, ex collatione 
cum Justino liquet, et cum Diodoro etiam; si raXavra 
apyvpiov TpiaKOvraKia\i\ia, pro TQia\t\ta, uti res postulat, 
apud eum reponamus) et alteram filiam (Saptinam, Sta- 
tipnam, Sartinam, et Statyram, in variis editionibus Curtii y ) 
dictam) uxorem, et quidquid inter Hellespontum et Eu- 
phratem est, in dotem ejus offerens. Quibus ab Alexan- 
dre responsum est datum: modo milites suos Uteris ad 
proditionem, modo amicos ad perniciem ipsius, a Dario 
pecunia fuisse solicitatos; ideoque ad internecionem eum 
persequendum esse, non ut justum hostem sed ut percus- 
sorem veneficum ; et qua? ille amisit, et quae adhuc habet, 

• Cart lib. 4. cap. 10. « Id. ibid. 

« Curt. lib. 4. cap. 10. Justin, lib. 11. cap. 12. Plutarch, in vita, et lib. 2. 
de fortuna Alexandri. 

■ Curt, et Plutarch, in vita, et lib. 2. de fortuna Alexandri. Athens, lib. 13. 
cap. 27. 

' Lib. 4. cap. 5. 

i i 2 



4S4 ANNALES 

praemia esse belli : hoc regente utriusque terminos regni, 
id quemque habiturum quod proximae lucis assignatura 
fortuna est 2 . 

Dimissi legati Dario nunciant adesse certamen. Ille 
confestim Mazaeum cum tribus equitum millibus, ad iti- 
nera quae hostis petiturus erat occupanda, praemisit. Re- 
liqui, acie disposita, decern stadia procedebant ; jussique 
subsistere armati, hostem expectabant. Alexander, omni 
graviore comitatu intra munimenta cum modico praesidio 
relicto, ad hostem contendit". 

Panicus timor Alexandri exercitum invasit. Cceli enim 
fulgor tempore aestivo ardenti similis internitens, ignis 
praebuit speciem ; flammasque ex Darii castris splendere, 
velut illati temere praesidiis illius, credebant. Alexander 
per tubicinem signo securitatis dato, peditum antesignanis 
mandavit, ut ante pedes arma ponerent, atque idem se- 
quentibus se dicerent. Omnibus ex ordine id facientibus, 
nullam subiti causam esse terroris, sed procul stare hos- 
tem, Alexander indicavit. Tandem compotes sui, pariter 
arma et animos recepere : nee quidquam ex praesentibus 
tutius visum est, quam in eodem loco castra munire b . 

Noctu Alexander copiis eductis, circiter secundam vigi- 
liam movit, ut prima statim luce manus cum barbaris con- 
sereret c . 

Postero die Mazasus, qui cum delectis equitum in edito 
colle ex quo Macedonum prospiciebantur castra conse- 
derat, ad Darium rediit. Macedones eum ipsum collem 
occupaverunt : quod et tutior planitie esset, et inde 
acies hostium quae in campo explicabatur conspici pos- 
set". 

Mercenarium deinde ex Paeonia militem praecedere 
Alexander jubet. Ipse peditum phalangem in duo cornua 
extenderat : quorum utrumque tegebant equites e . Dista- 
bant castra a castris sexaginta ferme stadiis. Jamque ad 



^ z Curt. lib. 4. cap. 11. Justin, lib. 11. cap. 12. Diodor. Olymp. 112. ann. 2. 

a Curt. lib. 4. cap. 12. 

b Cuit. lib. 4. cap. 12. Polyaen. stratagem, lib. 4. 

c Arrian. lib. 3. d Curt. lib. 4. cap. 12. 

e Curt. lib. 4. cap. 12. 



VETERIS TESTAMENTI. 485 

ipsos prope tumulos exercitus Alexandri processerat : 
quum, conspectis barbaris, cum suis ille consultavit; an ex 
eo loco phalanx in hostem agenda esset, an positis turn 
ibi castris, omnis ille locus in quo praelium erat commit- 
tendum, accuratius esset perlustrandus. Prior plurium 
erat sententia : Parmenionis posterior, quam et Alexander 
probavit f . Melius igitur ille ratus in eodem tumulo castra 
munire, vallum jaci jussit : strenueque opere profecto in 
tabernaculum, ex quo tota acies hostium conspiciebatur, 
secessit B . 

Servitia, quae Alexandri castra sequebantur, per ludum 
inter se velitabantur ; unius partis duce Alexandra, alte- 
rius Dario ab ipsis nuncupate Quod ubi accepit Alex- 
ander; ipsos jussit solos congredi duces. Alexandrum 
ipse armavit, Philotas Darium. Spectavit exercitus pug- 
nam, omen ex eventu capturus. Acri conserta pugna, 
ille qui Alexander dicebatur vicit ; donoque duodecim 
vicos et jus stola Persica utendi accepit 1 '. 

Accedentes ad Alexandrum amici, de militibus sunt 
conquest i ; quod in tentoriis colloquia agitantes compone- 
rent inter se, totam se in suum lucrum versuros praadam, 
nihilque inde in aerarium regis illaturos. Turn subridens 
Alexander : " Bona," inquit, " nunciatis ; audio enim col- 
loquia hominum, non fugere sed vincere paratorum." 
Multique turn ad eum accesserunt milites, bono esse animo 
jubentes, neque multitudine hostium terreri: quod ne 
ipsorum quidem vociferationem (barritum enim militarem 
ypuaaos hie denotat, non axillarum fcetorem, ut Xylandcr 
reddidit) essent toleraturi'. 

Nocte, quae defectione lunae erat undecima, quum ex- 
ercitus utrinque in conspectu essent, continuit Darius 
copias suas in armis ad faces ordines suos lustrans : toto 
campo inter Niphatem et Gordyaeos montes interposito 
barbaricis luminibus undique collucente. Alexander, qui- 
escentibus Macedonibus, cum vate Aristandro pro taber- 

' Arrian. lib. 3. 5 Curt, lib, 4. cap. 12. 

h Eratosthenes : apurl Plutarch, in Alexandre). 
' Plutarch, in Apophthegmatibus. 



486 ANNALF.S 

naculo suo sacris quibusdam arcanis operabatur, atque 
Apollini immolabat k ; vel, ut res a Curtio est expressa : 
Aristander in Candida veste verbenas manu prasferens ca- 
pite velato, praeibat p'reces regis, Jovem, Minervam, Vic- 
toriamque propitiantis. 

Parmenioni et aliis amicorum pluribus suadentibus, ut 
intempesta nocte hostes adoriretur, et contegeret tenebris 
summum instantis terrorem certaminis, Alexander respon- 
dit ; se non furaturum victoriam 1 . Darius vero metuens 
ne ejusmodi quid accideret, et castra accurate munita non 
haberet; cum exercitu, quemadmodum initio aciem in- 
struxerat, ita totam noctem stetit. Quae longa in armis 
mora, si quid aliud, Persarum rebus sequente die damno 
fuit m . 

Alexander, de summa rerum anxie sollicitus, noctem 
illam insomnem duxit. Circa excubias vero matutinas 
somno tam profundo correptus quievit, ut nee orta jam 
luce expergefieri potuerit. Amicisque causam tam alti 
somni quaerentibus respondit, omni se metu ac solicitudine 
a Dario exoneratum, qui copias in unum locum congre- 
gasset : quod uno jam die diuturnorum laborum et peri- 
culorum se finem facturum speraret". 

Praelium hoc commisisse Alexandrum refert Justinus , 
" quinto post acceptum regnum anno," exacto nimirum 
quinto, et ineunte sexto : licet eum " septimo imperii sui 
anno superavisse et occidisse Darium," minus considerate 
ad Danielis caput undecimum Hieronymus scripserit. Ar- 
rianus pugnam hanc " archonte Athenis Aristophane, 
mense Pylanepsione," factam fuisse narrat : atque ita Aris- 
tandri vaticinium completum fuisse ; eodem illo mense quo 
lunae defectus visus erat, Alexandrum et praelium com- 
missurum, et victoria potiturum p . Et quidem ad Aristo- 
phanis praeturam, cum Diodoro Siculo recte victoriam 



k Plutarch, in Alexandra. 

1 Plutarch. Curt. Arrian. m Arrian. lib. 3. pag. 118. 

" Diodor. Olymp. 112. arm. 2. Justin, lib. 11. cap. 13. Curt. lib. 4. cap. 13. 
Tlutarch. in Alexandre 

• Lib. 11. cap. 14. " Arrian. lib. 3. pag. 126. 






VETERIS TESTAMENTS 4S7 

istam ille retulit : quae sub sequentis anni archonte, appel- 
lationis non dissimilis, Aristophonte, in Dionysii Halicar- 
nassei epistola ad Ammaeum perperam locata legitur : 
Neque in eo fallax fuit Aristandri vaticinium, eodem quo 
luna defecit mense insignem banc ab Alexandra repor- 
tatam fuisse victoriam : sed in ipso mense designando Ar- 
rianus lapsus est ; Pyanepsionem fuisse dicens, quem Boe- 
dromionem fuisse astronomicus eclipseos illius demonstrat 
calculus. Eoque mense et eclipsim, et die ab ea unde- 
cimo pugnani fuisse factam, Plutarchus in Alexandra ; vic- 
toriamque Alexandra obtigisse, wi/iim/ tow (J>61vovtoq Bo»j- 
Spofiih)voQ, idem nos docuit in Camillo ; qui quidem Boe- 
dromionis (undetriginta diebus constantis) dies vigesi- 
mus quintus Kalendis Octobribus anni Juliani respon- 
debat. 

Gaugamelis ad Bumelum fluvium pugnam fuisse com- 
missam, Ptolemaeus Lagi filius, et Aristobulus (qui eidem 
intcrfuerunt) confirmant : quos et Strabo q , Plutarchus in 
Alexandro, (apud quem tamen, in quibusdam exempla- 
ribus, ut et Zonarum, ravyafi{)\<ov vitiatum nomen legitur) 
Arrianus r et Ammianus Marcellinus 5 merito hie secuti 
sunt. Quia vera Gaugamela non civitas est, sed vicus non 
magnus, neque locus Celebris, aut gratum auribus nomen 
(quod quidem Domum cameli apud Strabonem et Plutar- 
chum denotare dicitur, vel Corpus cameli potius : id enim 
proprie N^Ol'U Chaldaeis et Syris sonat) pras se ferens ; 
inde factum Arrianus putat, ut Arbelis, utpote urbi cele- 
bri, gloria pugnaa apud illam commissae adscripta fuerit. 
Similiter et Strabo, quod tenuis esset ille pagus, Arbela 
vera habitatio memorabilis (quam et ab Hosea propheta 
celebratam, ad annum mundi 3276. supra indicavimus) 
circa Arbela et praelium et victoriam fuisse, Macedonas 
famam sparsisse refert, eamque scriptoribus tradidisse. 
Neque admodum tamen vicina loca fuerunt ista. Nam 
inter Bumadum amnem ad quem Gaugamela sunt posita et 
Lycum fluvium 80. fere stadia fuisse, confirmat Curtius'. 

i Lib. 16. r .ig. 1072. » Lib. 6. pap. 247. 

• Lib. 23. < Lib. 4. cap. 0. 



488 



ANNALES 



Inter Lycum vero, Aturiae sive Atyriae (quomodo Assy- 
riam ab indigenis fuisse appellatam, Dio in Trajano in- 
dicat) et Babyloniae regionis (in qua Ninus et Gaugamela 
erant) terminum, atque Caprum fluvium, in aequali inter 
utrumque distantia, Arbela et Nicatorium montem (a vic- 
toria hac sic ab Alexandro nominatum) fuisse sita, sub 
libri decimi sexti initium nos docuit Strabo. Qua ratione, 
eo in loco constitui debebant Arbela, quo Ptolemaei quinta 
Asia? tabula posita sunt Gaugamela; quae non cis, sed 
trans Lycum locata ibi cernuntur, contra non Strabonis 
solum, sed etiam Eratosthenis", Curtii et Arriani fidem. 
Quibus omnibus diligenter inter se collatis, Gaugamela ab 
Arbelis, non quidem 500. vel 600. (quae aliorum, apud 
Arrianum* fuit sententia) sed paulo tamen pluribus quam 
100. stadiis, xemota fuisse colligimus. 

Aciei Darii dispositionem, scripto comprehensam, post 
pugnam fuisse repertam, tradit Aristobulus ; ut refert 
Arrianus, libro tertio apud quern, ut etiam apud Cur- 
tium y , utriusque exercitus ordinatio plenius habetur de- 
scripta. 

Darius curru armisque relictis, equam (ut ferunt) recens 
enixam conscendens, effudit se in fugam 2 ; quod et in 
Issica pugna eum fecisse, ex ^Eliano jam ante audivimus ; 
qui et in eodem loco monuit, Darium consuevisse in aciem 
secum ad hunc usum equas deducere, domique frequentes 
alere. Ita cum paucis fugae comitibus ad Lycum amnem 
contendit. Quo trajecto, quibusdam suadentibus ut pon- 
tem, ad iter hostium impediendum, solvei-et; quum tot 
millia suorum, quae nondum ad amnem pervenerant, ponte 
reciso praedam hostis futuram videret, malle se dixit inse- 
quentibus iter dare, quam auferre fugientibus*. Ubi, cum 
pro Lyco, apud Justinum Cydnus habeatur positus ; cujus 
nominis fluvium per mediam Tarsum influere, supra ad 
annum mundi 3671. dictum est: inde Orosio data erroris 
videtur occasio ; ut apud Tarsum postremum hoc inter 



" Apud Strabon. lib. 2. v Lib. 3. et lib. 6. 

1 Lib. 4. cap. 13. 2 Plutarch, in Alexandre 

a Curt. lib. 4. cap. 16. Justin, lib. 1 1. cap. 14. 



VETERIS TESTAMENT 1 . 489 

Darium et Alexandrum praslium pugnatum fuisse scri- 
beret b . 

Mazago laevum Macedonum cornu vehementer urgente, 
Parmenio Alexandrum, qui in persequendo Dario usque 
Lycum amnem processerat, ad suis auxilium ferendum 
revocavit. Interim Mazasus, Darii fuga intellecta, et ipse 
fugiens, non recto itinere sed majore, et ob id tutiore 
circuitu Tigrum superat, et Babylonem cum reliquiis de- 
victi exercitus intrat . 

Darius media fere nocte Arbela pervenit : quo et magna 
pars amicorum ejus ac militum fugerat. Quibus convo- 
catis, consilium suum exposuit : urbibus et gaza Alexan- 
dra relictis, se ultima regni cum expedita manu petiturum, 
indeque bello vires reparatarum d . Nulla igitur mora ibi 
facta, trans montes Armeniae in Mediam fugit; Persia 
•nonnullis consanguineis, paucisque eorum qui melophori 
appellantur, comitatus. Accesserunt etiam ad eum post 
fugam mercenariorum exterorum duo millia : quorum 
duces erant Paron Pbocaeus et Glaucus iEolus e . 

Alexander a Lyco flumine rediens, acrius quam usquam 
antea equestre praelium cum Parthis et Indorum nonnullis 
ac Persarum plurimis fortissimisque commisit : in quo, 
exsociis ejus circiter 60. cassi sunt, Hephasstione et Cceno 
ac Menida vulneratis. Sed et his Alexander superior 
evasit f . 

Ab Alexandri partibus in toto praelio centum summum 
capita sunt desiderata : equi, partim vulneribus acceptis 
partim ex nimia in persequendo fatigatione, mille; ex 
quibus prope dimidia pars sociorum erat. Ex barbaris 
vero circiter trecenta millia cassa ferebantur : multoque 
major numerus captorum quam caesorum fuit. Elephanti 
etiam omnes, et currus quotquot in praelio confracti non 
fuerant, in potestatem venerunt. Ita Arrianus. Sed Dio- 
dorus, de Barbaris in hac pugna amplius nonaginta millia 
equitum peditumque interiisse, Macedonum vero ad quin- 



k Lib. 3. cap. 17. c Curt. lib. i. cap. 16. 

11 Curt, lib. 5. cap. 1. c Arrian. lib. 3. pag. 127. 

' Arrian. lib. 3. pag. 125. 



490 ANNALES 

gentos interemptos, et vulneratos quamplurimos fuisse 
affirmat. Curtius vero B , cecidisse Persarum, quorum nu- 
merum victores inire potuerunt, millia quadraginta ; Ma- 
cedonum minus quam 300. desideratos fuisse dicit. De 
numero caesorum turn in hoc turn in duobus praecedenti- 
bus ad Issum et Granicum praeliis, ita scribit Orosius h , prae- 
teriti triennii (quatuor tantum mensibus et diebus aliquot 
adjectis) calamitates simul recensens : " In tanta malorum 
multitudine; difficillima dictis fides, tribus praaliis toti- 
demque annis quinquies decies centena millia peditum 
equitumque consumpta sunt: et hsec quidem ex eo regno 
illisque populis, unde jam ante annos non multo plures 
decies novies centena millia profligata referuntur. Quam- 
quam extra has clades per eosdem tres annos et Asiae civi- 
tates plurimae oppressae sint, et Syria tota vastata, Tyrus 
excisa, Cilicia exinanita, Cappadocia subacta, jEgyptus 
addicta sit: Rhodus quoque insula ultro ad servitutem 
tremefacta successerit ; plurimaeque subjectae Tauro pro- 
vincial, atque ipse mons Taurus diu detrectatum jugum 
domitus et victus acceperit." 

Alexander, equitibus qui circa ipsum erant quiete data, 
ad mediam noctem Arbela contendit : quod Darium, et 
pecuniam, omnemque regium apparatum se ibi capturum 
speraret. Postero itaque die eo perveniens, Darium qui- 
dem ibi non invenit ; pecuniam vero nactus est, et scutum 
Darii atque arcum cepit'. Tria millia talentum argenti ibi 
fuisse, scribit Diodorus ; quatuor Curtius : totius exer- 
citus opibus in illam sedem congestis k . 

Quum hunc pugna ilia nacta fuisset exitum ; Persarum 
quidem plane dissolutum videbatur imperium, rex vero 
Asia? declaratus Alexander magnifice diis suis sacrifica- 
vit; atque amicis opes, domos et provincias est lar- 
gitus 1 . 

Cum vicinum aeris tractum, ex odore cadaverum toti8 
jacentium campis, infectum iri facile colligeret ; maturius 



e Lib. 4. cap. ult. h Lib. 3. cap. 17. 

1 Arrian. lib. 3. k Curt. lib. 5. cap. 1. 

1 Plutarch, in Alcxand. 



VETERIS TESTAMENTI. 491 

Arbelis castra movit™. Quartis vero hinc castris ad Men- 
nin urbem pervenit ; ubi caverna est, ex qua fons ingentem 
vim bituminis effundit n . 

Babylonem inde procedenti Alexandra Mazaeus, qui 
ex acie in urbem earn confugerat, cum adultis liberis sup- 
plex occurrit, urbem seque dedens : eumque ille benigne 
cum liberis excepit. Bagopbanes arcis et regiae pecuniae 
custos, ne studio a Mazaeo vinceretur, totum iter floribus 
coronisque constravit ; argenteis altaribus utroque latere 
dispositis, quas non thure mode-, sed omnibus odoribus 
cumulavit. Rex armatis stipatus, oppidanorum turbam 
obviam egressam post ultimos pedites ire jussit. Ipse cum 
curru urbem, ac deinde regiam intrans ; postero die su- 
pellectilem Darii recognovit . Justinus p Alexandrum, 
donatis refectisque militibus, triginta quatuor (eum enim 
numerum meliores libri habent ; astipulante quoque Oro- 
sio q ) diebus recognovisse scribit : per quot etiam dies illius 
exercitum saginatum in hac urbe fuisse, agnoscit Cur- 
tius r ; pluribusque quam triginta, commodorum abundantia 
et civium hospitalitate detentum, ibidem haesisse, in libri 
decimi septimi partis posterioris initio confirmat Dio- 
dorus. 

Iter alios qui Alexandrum hie exceperunt, Chaldaei fue- 
runt; qui siderum motus et statas temporum vices osten- 
dere s . A quibus acceptas 1903. annorum observationes 
ccelestes hinc in Graeciam ad Aristotelem misit Alexandri 
comes Callistenes: ut supra ad annum mundi 1771. ex 
Porphyrio est annotatum. 

Chaldaeos quoque hie Alexander consuluit; atque ex 
eorum consilio Belo sacrificavit ; et quaecunque circa tem- 
plorum instaurationem facienda monuerunt, peregit. Ba- 
byloniis enim, ut templa quas ibi Xerxes subverterat re- 
staurarent, imperavit ; Beli praecipue, in media urbe 
situm, cujus idcirco rudera exportari jussit' ; quod ipsum 



m Diodor. ink. part. 2. lib. 17. Curt, lib. 5. cap. 1. 

" Curt. lib. 5. cap. 1. • Curt. lib. 5. cap. 1. 

p Lib. II. cap. 14. i Lib. 3. cap. 17. 

' Lib. 5. cap. 1. • Curt. lib. 5. cap. 1. 

« Arrian. lib. 3. pag. 127. ct lib. 7. pag. 296. 



492 ANN ALES 

tanti erat operis; ut ad expurgandam duntaxat terrain, 
decern millium hominum labor bimestris requireretur". 
Alexandro vero cunctis militibus suis ut terram exporta- 
rent praecipiente, soli Judaei id facere recusarunt: quos 
multas ob id plagas et detrimenta pertulisse non modica, 
donee eis ignoscente rege securitas praeberetur, qui turn 
cum eo vixit Hecataeus Abderita, in libro de Judaeis, 
prodidit w . 

Maxime miratus est Alexander biatum ignis iv 'Eicj3a- 
Tavoiq, vel Ik Baraviov (ut alia habent exemplaria : Batana 
enim juxta Euphratem a Stephano Byzantino collocata, 
non Ecbatana Mediae metropolis hie intelligenda) perpetuo 
sicut ex fonte subvecti, et scaturiginem naphthas ex abun- 
dantia non longe ab illo hiatu stagnantis : de cujus igneae 
naturae experimentis Alexandro hie ostensis, in ejus vita 
pluribus agit Plutarchus. 

Alexander, Bagophane qui arcem Babylonia? tradiderat 
sequi se jusso, Agathonem Pydnaeum cum 700. Macedo- 
num et 300. aere conductorum praesidio arcis illius custo- 
diae praefecit. Babyloniae satrapam Mazaeum transfugam 
constituit. Apollodorum Amphipolitam et Menetem Pel- 
laeum praetores, qui Babyloniae et satrapiarum ad Ciliciam 
usque militia? praeessent, reliquit: duobusque millibus 
peditum cum mille talentis argenti traditis, ut quantas pos- 
sent militum copias conducerent, eis mandavit. Asclepio- 
dorum Philonis filium tributis cogendis praefecit. Mithri- 
nem, qui Sardium arcem ipsi prodiderat, satrapam in Ar- 
meniam misit*. 

Ex pecunia Babyloniae inventa, Macedonico cuique 
equiti minas senas et peregrino quinas ; pediti Macedo- 
nico binas, et peregrino bimestre stipendium, honoris causa 
donavit y . Mina Attica 100. drachmis constabat : quas 
cum Romanis denariis confundens Curtius, Macedonicis 
equitibus 900. denarios, peregrinis 600. et pedestribus 200. 
tributos fuisse scripsit. 

u Strabo, lib. 16. pag. 738. 

" Josephus contra Apionera, lib. 1. pag. 10J9. 

* Diodor. Arrian. ct Curt. > Diodor. 



VKTERIS TESTAMENTI. 493 

Jamque promotis Babylone castris in itinere rex erat : 
quum Amyntas Andrornenis Alius, cum exercitus supple- 
mento ab Antipatro praetore Macedonia; misso, ad eum 
venit. Erant autem ex Macedonia, 500. equites et 6000. 
pedites : ex Thracia 600. equites, cum 3500. peditibus ; et 
ex Peloponneso, 4000. pedites, equites vero vel 380. ut 
Curtio, vel, ut Diodoro placet, paulo minus 1000. Quos 
quinquaginta principum Macedonia? liberi adulti, ad cus- 
todiam regii corporis destinati, comitabantur". 

His receptis,in profectione instituta perrexit Alexander, 
sextisque castris in regionem quas Sitacine (Curtio, Satra- 
pene) vocatur, pervenit. Et quia haec regio quicquid ad 
usum vitas necessarium esset large suppeditabat, com- 
plures in ea dies substitit : quibus, de virtute militari inter 
suos egregio instituto certamine, octo qui fortissimi judi- 
cati essent, singulis militum millibus praefecit ; turn primum 
in hunc numerum copiis distributis. Namque antea quin- 
genariae cohortes erant, nee fortitudinis prasmia gesserant. 
Cumque antea equites in suam quisque gentem describe- 
rentur, seorsum a caeteris ; exempto nationum discrimine, 
praefectos non utique suarum gentium, sed delectos attri- 
buit. Quum militari denique disciplina in multis refor- 
mata efFecisset, ut exercitus totus benevolentia eximia im- 
peratorem complecteretur, et imperiis quam obsequentis- 
simum se praeberet : ad quae restabant certamina deinceps 
contendit b . 

Jamque Susa aditurus, in itinere obvium habuit filium 
satrapae Susiorum, et tabellarium cum literis a Philoxeno, 
quern Alexander statim ex praelio Susa miserat. Litera- 
rum sententia erat; Susios urbem tradidisse, omnemque 
pecuniam Alexandro salvam esse c . Quod et per filium 
suum Abulites Susiorum ille satrapa significavit, sive sua 
sponte, sive (ut nonnulli scribunt) Dariijussu; ut praeda 
Alexandrum retinente, ipse interim ad instaurandum bel- 
lum sat temporis haberet d . 

Benigne juvenem excepit rex, et eo duce ad Idaspam 



" Diodor. et Curt. b Diodor. et Curt. lib. 5. cap. 2. 

* Arrian. lib. 3. * Diodor. et Curt. lib. 5. cap. 2. 



494 ANNALES 

(sive Choaspem) amnem venit, delicatam vehentem aquam. 
Hie Abulites cum donis regalis opulentia? occurrit : inter 
qua? dromades cameli erant velocitatis eximiae, et duodecim 
elephanti a Dario ex India acciti e . 

Vicesimo post discessum e Babylone die, Alexander 
Susa pervenit; urbemque ingressus, millia quinquaginta 
argenti talenta, reliquumque apparatum regium accepit f . 
Totidem talenta argenti, non signati forma sed rudi pon- 
dere, commemorat etiam Curtius. Diodorus auri et ar- 
genti forma non signati plus quadraginta millia talentum, 
et novem millia talentorum auri sub Darica forma excusi, 
inventa fuisse refert : Plutarchus, numismatis quadraginta 
talentum millia, et quinque millia talentum purpura? Her- 
mionicae ; qua? 190. annos ibi servata, florem recentem 
adhuc et novitium retineret. 

Eo loco Alexander patrio more collucentibus facibus 
sacrificavit, ludosque gymnicos edidit g . Consedit deinde 
in regia sella, multo excelsiore quam pro habitu corporis. 
Itaque pedes cum imum gradum non contingerent, unus 
ex regiis pueris mensam subdidit pedibus, in qua Darius 
vesci erat solitus. Quod ut pro dextro omine acciperet, 
Philotas illi persuasit' 1 . 

Macedonicas vestes multamque purpuram dono ex 
Macedonia sibi missam, cum iis qui confecerant, Alex- 
ander matri Darii Sysigambi, quam omni honore et filii 
quoque pietate prosequebatur, tradi jussit. Mcestam vero 
ex monito simul addito, ut si cordi vestis esset, conficere 
earn neptes suas assuefaceret, ipse prassens, dicto ob ig- 
norationem Persicorum morum excusato, solatus est 1 . 
Atque earn, cum Darii filiabus et filio Ocho, Susis reli- 
quit : magistris, qui Gra?cam eos linguam edocerent, ad- 
hibitis k . 

Persidis fines hinc aditurus, Susa urbem Arcbelao 
cum pra?sidio trium millium tradidit, Xenophilo arcis 
curam mandavit, thesaurorum Callicrati tutelam permisit, 



• Curtius, lib. 5. cap. 2. ' Arrian. lib. 3. 

s Arrian. lib. 3. ■' Diodor. et Curt, lib. 5. cap. 2. 

1 Curt. lib. 5. cap. 2. k Diodor. 



VETERIS TESTAMENT!. 495 

satrapiam regionis Susianae Abuliti Persas restituit 1 . Ad 
mare Menetem misit, Syrian, Phoenicia? et Cilicias praj- 
sidem m . 

Alexander quartis castris ad fluvium Pasitigrim perve- 
nit : eoque superato, cum novem millibus peditum et equi- 
tum tribus aut quatuor millibus, regionem Uxiorum adiit. 
Finitima Susis ea est, et in primam Persidem excurrit, 
arctum inter se et Susianos aditum relinquens. Madates 
erat hujus regionis praefectus, qui Sysigambis sororis fili- 
am secum matrimonio junxerat. Ab Alexandro 1500. 
mercede conducti et Agriani fere 1000. Tauroni praefecto 
dati, ac post solis occasum iter ingredi jussi; ducibus 
peritis locorum per calles et occultas vias ad urbem a rege 
obsidendam deducebantur. Ipse, sumptis secum corporis 
custodibus regiis et scutatis atque ex reliquo exercitu octo 
circiter millibus, tertia vigilia movens, circa lucis ortum 
superavit angustias; posteaque urbem obsidere ccepit. 
Auxiani undique circumsessi, ex arce triginta oratoribus 
ad Alexandrum missis, veniam frustra precantur. Sysigam- 
bis deinde Uteris ille flexus, non Madati modo propinquo 
ipsius ignovit, sed omnes et deditos et captivos libertate 
atque immunitate donavit ; urbem reliquit intactam, agros 
sine tributo colere permisit: ut scribit Curtius". Nam 
Arrianus, ex Ptolemaeo Lagida quidem refert, Darii ma- 
tris rogatu agrum illis incolendum esse datum : sed addit 
tamen, annuum tributum eis fuisse impositum ; equorum 
100. jumentorum 500. et ovium 30000. Diversimode 
enim a Diodoro, Curtio et Arriano, base narratur his- 
toria. 

Uxiorum gentem subactam Alexander Susianorum sa- 
trapia? contribuit : divisisque cum Parmenione copiis ; 
sarcinas et impedimenta, Thessalosque equites, ac socios, 
et mercenaries exteros, reliquumquc exercitum gravioris 
armaturae, campestri itinere procedere cum illo jussit. 
Ipse, peditatu Macedonum secum sumpto, equitatuque 
sociorum, atque equitibus antecursoribus, simulque Agri- 



1 Curt. lib. 5. cap. 2. m Arrian. lib. 3. pag. 128. 

■ Lib. 5. cap. 3. 



496 ANNALES 

anis et sagittariis ; iter per juga montium cepit, quorum 
perpetuum dorsum in Persidem excurrit . 

Quinto die, Alexandrum angustias Persidis, quas Susi- 
das Pylas vocant, intravisse, Diodorus et Curtius confir- 
mant. Has Ariobarzanes Persarum satrapa, cum pe- 
ditum 25. millibus et equitibus 800. (ut Diodoro) vel pe- 
ditibus prope 4000. et equitibus circiter 700. (ut Arriano 
placet) occupaverat : a quo Alexander cum damno ac pu- 
dore repulsus, ad 30. stadia ex angustiis illis retrocedere 
coactus est. Tandem a captivo pastore, patre Lycio Per- 
side matre orto, per angustos, abruptos, et nivibus obsitos 
colles deductus, fusis fugatisque hostibus, liberum tran- 
situm obtinuit. Ariobarzanes tamen 40. ferme equitibus 
et quinque millibus peditum stipatus, per mediam aciem 
Macedonum cum multo suorum atque hostium sanguine 
erupit, Persepolim urbem, caput regionis occupare festi- 
nans. Sed a custodibus urbis exclusus, consecutis stre- 
nue hostibus, cum omnibus fugae comitibus renovato praelio 
cecidif. 

Persepolim procedenti Alexandro literae redduntur a 
Tiridate custode regis pecuniae, indicantes, eos qui in 
urbe essent, audito ejus adventu, diripere velle thesauros: 
ideoque properato opus esse. Hie igitur, pedestribus co- 
piis relictis, tota nocte cum equitibus itineris tanto spatio 
fatigatis ad Araxem amnem prima luce pervenit : eoque 
ponte juncto, milites transmisif. 

Jamque duobus ab urbe stadiis aberat, cum 800. circiter 
(tot enim Diodorus, Justinus, et Suidas, in 'AXi^avSpog, 
numerant ; non, ut Curtius, ad quatuor fere millia) captivi 
Graeci, Euctemone Cymajo ductore, supplicantium ritu 
obviam illi processerunt. Eos superiores Persarum reges 
in servitutem abstraxerant : pcenamque captivitatis, pedi- 
bus aut manibus aut auribus aut naribus amputatis, inus- 
tisque barbararum literarum notis, in longum sui ludibrium 
reservaverant. Rogabant hi Alexandrum, ut sicuti Grae- 
ciam, se quoque ab hostium crudelitate vindicaret : data- 

° Curt. lib. 5. cap. 4. Arrian. lib. 3. 

p Vid. Diodor. Curt. Plutarch. Arrian. et Polya;n. lib. 4. stratagem. 

i Diodor. et Curt. lib. 5. cap. 5. 



VETERIS TESTAMENT!. 497 

que ab eo redeundi potestate, agros accipere maluerunt ; 
ne non tarn gaudium parentibus, quam detestandum sui 
conspectum reportarent. Rex, consilio eorum compro- 
bato, ter millenas unicuique drachmas (quas denarios hie 
quoque Curtius reddidit) quinasque stolas viriles et toti- 
dem fcemineas, bina insuper juga bourn, quinquaginta oves, 
et quinquaginta tritici medimnos dat ; ut coli serique at- 
tributus iis ager posset. Immunes etiam ab omnibus tri- 
butis regi persolvehdis facit ; ac curatoribus mandat, ut 
ne a quoquam injuria afficiantur, diligenter provideanf. 

Postero die convocatos duces copiarum docuit ; nullam 
infestiorem urbem Graecis fuisse, quam Persepolim, regni 
Persarum metropolim : ideoque diripiendam militibus earn, 
regia tantum excepta, concessit. Indeque strages ingens 
captivorum illic edita. Scribit enim ipse, ratum id e re 
sua esse, imperasse ut hostes contrucidarentur. Argenti 
reperisse eum ibi parem ac Susis summam, Plutarchus 
scribit. Diodorus arcem ingressum Alexandrum, centum 
et viginti talentorum millia illic invenisse ait, auro ad ar- 
genti rationem reducto : quam eandem summam habet et 
Curtius". 

Cum Persepoli Alexander sub aurea testudine in solio 
regio primum consideret; Demaratus Corinthius (Alex- 
andri familiaris et amicus paternus) senili more illacrymasse 
fertur, ac dixisse, fraudatos magna voluptate Graacos, qui 
antequam in Darii solio Alexandrum spectassent sedentem 
vita essent functi'. 

Alexander arcem Persepolis, tribus millibus Macedo- 
num praesidio relictis, Nicarthidem tueri jubet. Tiridati 
quoque, qui gazam tradiderat, servatus est honos, quern 
apud Darium habuerat : magnaque exercitus parte et im- 
pediments ibi relictis, urbi Parmenionem Craterumque 
praefecit. Ipse cum mille equitibus peditumque expedita 
manu interiorem Persidis regionem sub ipsum Vergiliarum 
sidus petiit : multisque imbribus, et prope intolerabili tem- 
pestate vexatus, procedere tamen quo intenderat perseve- 



' Diodor. ct Curt. lib. 5. «ap. 5. cum Justino, lib. 11. cap. 14. 
• Lib. 5. cap. fi. ' Plutarch, in Alexandre 

VOL. VIII. K K 



498 ANNALES 

ravit. Ventum erat ad iter perpetuis obsitum nivibus, 
quas frigoris vis gelu adstrinxerat : quum, territis militi- 
bus, rex equo desiliit, pedesque per nivera et concretam 
glaciem ingredi ccepit. Incolae, qui sparsis tuguriis habi- 
tabant, ut conspexere hostium agmen, interfectis qui fu- 
gientes comitari non poterant, devios montes et obsitos 
nivibus petiverunt. Inde per colloquia captivorum pau- 
latim feritate mitigata, tradidere se regi ; nee in deditos 
gravius consultum". 

b. Vastatis deinde agris Persidis, vicisque compluribus 
redactis in potestatem, ventum est in Mardorum gentem 
bellicosam, et multum a cseteris Persis cultu vitas abhor- 
rentem : quam ipsam quoque Alexander domuit. Itaque 
trigesimo die, posteaquam a Persepoli profectus erat, eo- 
dem redit. Dona deinde amicis casterisque pro cujusque 
merito dedit : propemodum omnibus, quae in ea urbe ce- 
perat, distributis*. 

Istam Persicas expeditionis, sub ipsum Vergiliarum si- 
dus (ut dicitur) susceptae, historiam solus Curtius memo- 
rat : quum Plutarchus Alexandrum, quod esset hyemis 
tempestas, ut exercitum reficeret, quatuor menses in Per- 
side transegisse scribat. Idibus Novembris Atticas Ver- 
gilias occasu suo hyemem inchoare, notat Plinius y . Sed 
ante Decembrem Alexandrum Persepolim non pervenisse, 
temporum series a praelio ad Gaugamela eousque deducta 
demonstrat. De Mardis quoque dubium movent alii; 
quos post Darii demum mortem ab Alexandro domitos, re- 
fert ipse Curtius". Nisi Mardos Persidis (de quibus He- 
rodotus libro primo cap. 125. Nearchus apud Strabonem 
libro undecimo, et Arrianus in Indicis,) a Mardis Hyrcaniaa 
confinibus placeat hie distinguere. Neque quod prope- 
modum omnia distributa ab Alexandro fuisse dicit Curtius, 
quae in urbe Persepolitana (de ea enim apcrte ille loqui- 
tur, non de Pasargadis, ut ad annum mundi 3669. per- 
suadere nobis voluit Jacobus Cappellus) fuerant capta, 
cum eo satis consonat, quod in fine praecedentis capitis 



■ Curt. lib. 5. cap. 6. * Id. ibid. 

y Lib. 18. cap. 31. ■ Lib. 6. cap. 5. 



VETERIS TESTAMENTI. 



499 



ab eodem fuerat dictum : Alexandrum, ad vehenda 120000. 
talenta in hujus urbis gaza reperta, qua; ad usus belli se- 
cum portare decreverat, jumenta et camelos et a Susis et 
a Babylone contrahi jussisse. Quod cum Strabonis ilhV 
conferri potent : " Pecuniae quicquid in Persia erat, Susa 
exportavit, et ipsa quoque thesauris et supellectile plena. 
Traditum est, praeter ea qua; Babylone et in castris erant 
et in banc summam non venere, in Persis et Susis inventa 
fuisse talentorum quadraginta millia ; sunt qui dicunt quin- 
quaginta;" et illis Diodori : " Cum pecuniae illius partem 
ad necessarios belli usus auferre, partem Susis deponere, 
ut ibi custodiretur, constituisset : mulos turn dossuarios 
tumjugales magno numero, et cum his 8000. camelos cli- 
tellarios, e Babylonia et Mesopotamia contrahi jussit ; 
quibus omnia ad loca destinata transvexit." Reliquum 
quoque instrumentum regium et opes decern millibus ju- 
gorum mularium et quinque millibus camelorum egesta 
fuisse, Plutarchusin Alexandro refert. 

Ecbatanis in Media subsistens Darius, relictos a fuga 
milites ad se recepit, armisque nudatos rursum instruxit. 
A finitimis etiam gentibus militem evocavit ; satrapasque 
ac duces in Bactris et praefecturis superioribus, per nun- 
cios eo missos, ut in benevolentia ac fide erga ipsum per- 
sisterent, admonuit". Statuit vero apud se, si Susis et 
Babylone haereret Alexander, ipse apud Medos opperire- 
tur an qui circa eum erant novi aliquid molirentur : si vero 
in se exercitum duceret, in Parthiam et Hyrcaniam usque 
ad Bactra se recipere, totaque regione vastata, omnem 1111 
progrediendi potestatem praeripere. Itaque mulieres, reli- 
quumque apparatum universum quern penes se habcbat, 
vehiculaque omnia ad pylas Caspias misit : ipse, cum co- 
piis quas pro tempore collegerat, in Ecbatanis expectavit". 

c. Alexander epinicia Persepoli celebrans, magniflca 
Diis suis sacrificia obtulit, amicosque splendidissimo epulo 
excepit ; cui et meretrices interfuerunt, qua; commessatum 
venerant ad amatores suos. Ex his una Thais fuit, Pto- 

a Lib. 15. pag. 1062. 

b Diodor. in partis 2. lib. 17. ipso initio. 

c Arrian. lib. 3. pag. 132. 

kk2 



500 ANNALES 

lemaei Lagi filii arnica, genere Attica : cujus jam temu- 
lenta? hortatu, temulentus et ipse Alexander, licet Par- 
menione multum dissuadente, cum cantu tibiisque et fis- 
tulis arcem et urbem incendit. Sed sobrius postea fac- 
tum doluit : majores pcenas Graecis Persas daturos fuisse 
dicens, si ipsum in solio regiaque Xerxis conspicere coacti 
essent d . 

Postero die Alexander viro Lycio, itineris quo Persi- 
dem intraverat duci, triginta talenta dono dedit e . 

Pasargadas, urbem a Cyro conditam, praefecto ejus 
Gobare tradente, et in ea sex millia talentorum, Alexan- 
der cepit f , ubi et Cyri sepulchrum vidit : ut ex Aristo- 
bulo, qui prassens adfuit, refert Strabo g . 

Reliquas deinde Persia? urbes adortus, partim vi partim 
benevolentia, sub potestatem suam eas redegit h , quod sub 
exortum matutinum Vergiliarum factum fuisse videtur, a 
quo sestatis initium ducebant veteres : non sub matutinum 
earum occasum et initium hyemis ; qua tempestate interio- 
rem Persidis regionem ab Alexandro subactam fuisse sub- 
indicavit Curtius. 

Persis Alexander satrapam constituit Phrasaortem 
Rheomithris filium 1 . Deinde in regionem Media? transiit: 
ubi supplementum novorum militum e Cilicia occurrit. 
Peditum erant quinque millia, equites mille : utrisque 
Plato Atheniensis praeerat. His copiis auctus, Darium 
persequi statuit k . 

Darius, relictis Ecbatanis, adire Bactra decreverat: 
sed veritus ne celeritate Alexandri occuparetur, consilium 
iterque mutavit. Aberat ab eo Alexander stadia 1500. 
sed jam nullum intervallum adversus celeritatem ejus satis 
longum videbatur. Itaque praelio magis quam fugas se 
praeparabat. Triginta millia peditum eum sequebantur, 
in quibus Grascorum erant quatuor millia (ducente Pa- 
trone) fide erga regem ad ultimum invicta : funditorum 
quoque et sagittariorum manus quatuor millia expleverat. 

d Diodor. Plutarch. Arrian. Curt. lib. 5. cap. 7. 

' Curtius, lib. 5. cap. 7. ' Id. cap. 6. 

e Lib. 15. pag. 730. h Diodor. 

1 Arrian. lib. 3. k Curt. lib. 5. cap. 7. 



VETERIS TESTAMENTI. 501 

Praeter hos, 3300. equites erant, maxime Bactrianorum : 
quibus Bessus, Bactrianae regionis praefectus, praserat 1 . 
Triginta millia Persarum et conductitiorum Graecorum, 
Diodorus ; tria tantum equitum et peditum sex millia Ar- 
rianus hie commemorat. Pecuniae quoque ex Media ad sep- 
tem millia talentum Darium secum tulisse, apud Arrianum 
legimus. Strabo vero m octo millia cum Dario e Media 
fugiente exportata, ab iis qui eum necaverunt direpta fu- 
isse ; et Diodorus" eundem talentorum numerum Alexan- 
drum Darium persequentem a gazarum custodibus acce- 
pisse scribit. Apud Persarum etiam reges in more fuisse 
positum, ex Charetis Mitylenaei libro quinto historias Alex- 
andri, refert Athenaeus", ut ad verticem regii cubilis su- 
perne esset ccenaculum cum quinque loculis, in quo auri 
talenta quinquies mille semper asservabantur, quod cervi- 
cal regium appellabant ; cubilis vero pedibus vicinum al- 
terum cum tribus loculis, ubi talentorum argenti tria millia 
reponebantur, quod subsellium regium nuncupabant. 

3674. Bessus Bactrianorum satrapa, et Nabarzanes 
mille equitum qui cum Dario fugerant praefectus, regem 
suum, per milites quibus praeerant comprehensum, vinciri 
jusserunt : ea mente, ut si Alexander ipsos insecutusforet, 
tradito rege vivo inirent gratiam victoris ; sin autem eum 
effugere potuissent, interfecto Dario, regnum sibi occupa- 
rent, bellumque renovarenf. In vico Parthorum Thara 
(vel Dara potius, ita ab Arsace primo Parthorum rege, in 
Darii ibi capti memoriam, postea appellata) fato quodam 
factum hoe fuisse, ex Trogo notat Justinus q : ut in terra 
eorum, qui successuri imperio erant, Persarum regnum 
finiretur. 

Pecunia regis (de qua dictum est) et supellex quasi 
jure belli diripitur. Bessus et Nabarzanes, cum Braza 
(sive Barzaente) Arachotorum et Drangorum satrapa, 
Darium captivum in curru abducunt. Ne tamen honos 
regi non haberetur, aurcis compedibus eum vinciunt. Et 

1 Curt. lib. 5. cap. 8. m Lib. 15. 

" Ad arm. 4. Olymp. 112. • Lib. 11. 

r Curt. lib. 5. cap. 9, 10. 12. Arrian. lib. 3. 
i Lib. 11. cap. 15. 



502 ANNALES 

nc forte cultu regio posset agnosci, sordidis pellibus vehi- 
culum intexerant. Ignoti jumenta agebant, ne percunct- 
antibus in agmine monstrari posset : custodes procul se- 
quebantur. Persae promissis Bessi onerati, maxime 
quia nemo alius erat quern sequerentur, conjunxere se 
Bactrianis ; agmen eorum tertio assecuti die. Bessus loco 
Darii, a Bactrianis equitibus aliisque barbaris qui cum 
Dario fugerant, dux assignatus est. Artabazus vero et 
ejus filii, cum iis qui imperio ejus parebant, Graecique 
indites (quorum dux Patron erat) secessione a Besso facta, 
a publica via ad montes deflectentes, Parthienem petie- 
runt r . 

Alexander in Mediam pergens, Paritacas, impetu in 
eorum regionem facto, subegit : satrapamque iis dedit 
Oxoathrem Abuleti filium, qui antea apud Susas satrapa- 
tum gesserat 3 . 

Tabas oppidum est in Paritacene ultima : ibi transfugac 
nunciant, praecipitem fuga Bactra petere Darium'. Cer- 
tiora deinde, quum ab Ecbatanis trium dierum itinere 
abesset, ex Bisthane Ochi (qui ante Darium in Perside 
regnarat) filio cognoscit : quintum jam diem esse, ex quo 
Darius fugisset u . 

Alexander, ubi in Ecbatana venit, Thessalos equites 
aliosque socios in patriam remisit : quod alacritatem ad 
perferendos labores imminutam sentiret x : ac praster inte- 
grum stipendium duo millia talentum illis donavit y . Dio- 
dorus et Curtius (historian! banc post Darii mortem de 
Graecis militibus generatim, singulari Thessalorum men- 
tione nulla facta, referentes) equitibus singulis talentum, 
sive denariorum sena millia, (ut expressit Curtius 2 ; dena- 
rio, suo more, pro drachma sumpto) regem dono dedisse 
narrant. Addit Diodorus, pediti cuique denas minas (sive 
mille drachmas) ilium donavisse : et regressuris in patriam 
quantum sufficeret viatici adjecto, eos quibus deinceps 



' Curt. lib. 5. cap. 12. Arrian. lib. 4. pag. 68. 

8 Arrian. lib. 3. pag. 132. ' Curt. lib. 5. cap. 13. 

" Arrian. lib. 3. x Ibid. lib. 5. pag. 221). 

> Arrian. lib. 3. Plutarch, in Alexand. 

1 Lib. 6. c»p. 2. 



VETERIS TESTAMENTI. 503 

cum ipso militiam obire lubitum esset trinis talentis mune- 
ravisse. Remanentibus vero cumeo non paucis; reliquos 
per Epocillum Polyidis filium ad mare deduci jussit alio 
cquitum praesidio adjuncto. Thessali enim equos ibi red- 
diderunt. Meneti etiam per literas mandavit, ut quum eo 
pervenissent, navibus in Euboeam transvehendos cura- 
ret a . 

Hujus in milites munificentiae occasione, Alexandrum 
in persequendo Dario maximam pecuniarum vim in potes- 
tatem suam redegisse, Diodorus refert. " A gazaruni 
enim custotibus octo millia talentum acceperat. Extra 
quorum numerum, in militem distributa, cum ornamentis 
et poculis, tredecim millia talentum efficiebant. Summa 
autem furto sublatorum et per vim abstractorum longe asn- 
plior censebatur." Ha?c Diodorus ; cum quibus ilia Curtii 1 ' 
.sunt conferenda : " Viginti sex millia talentum proxima 
pranla redacta erant : e queis duodecim (tredecim habet Jus- 
stinus c ), millia in congiarium militum absumpta sunt. Par 
huic pecuniae summa custodum fraude subtracta est." Nunc 
vero Parmenioni negotium dedisse Alexandrum, ut pecu- 
niam omnem ex Persis allatam in Ecbatanis Harpalo cus- 
todiendam traderet, cum prassidio sex millium Macedo- 
mim, et cquitum amicorumque nonnullis relicto, apud 
Arrianum legimus. Earn pecuniam, undique Ecbatana 
comportatam, nonnulli centum et octoginta millia talento- 
rum fuisse dicunt d : inter quos Diodorus est ; qui et Par- 
menionis fidei thesauros illos concreditos fuisse affirmat. 
Pecuniam omnem centum et nonaginta millia talentum 
Kcbatanis congestam, eique Parmenionem fuisse prasposi- 
tum, Justinus narrat e . Ubi ab utroque tbesauri luijus 
custodia Parmenioni rectius tribuitur quam, ab Arriano, 
Harpalo ; quern Babylone relictum, atque pecuniis et vec- 
tigalibus ibi praspositum fuisse constat. 

Parmenionem vero, assumptis exteris, et Thracibus, 
reliquoque equitatu, praeterquam amicorum, per Cadusio- 



» Arrian. lib. 3. pag. 133. b Lib. fi. cap. 2. 

' Lib. 12. cap. 1. J Strabo, Ub. 15. pag. 1062. 

• Lib. 12. cap. 1. 



504 ANN ALES 

rum fines in Hyrcaniam hoc tempore Alexandrum misisse, 
Arrianus ibidem refert. Clito quoque regia? turmae duci 
scripsisse ; ut quum e Susis in Ecbatana venisset (ibi enim 
valetudinis causa relictus erat) receptis Macedonibus qui 
pecuniarum prassidio positi fuerant, in Parthos moveret, 
quo et ipse venturus erat. 

Alexander, assumpto equitatu amicorum, et antecurso- 
ribus, equitibusque mercede conductis quos Erigyius du- 
cebat, ex phalange Macedonica (iis exceptis qui pecunia- 
rum pra?sidio relicti fuerant) Agrianis etiam et sagittariis 
sibi conjunctis, in Darium movit. Quumque summa festi- 
natione contenderet, multi in itinere milites pra? lassitudine 
relicti, multi etiam equi extincti sunt. Alexander nihilo 
secius institutum iter urgebat, et undecimis castris Ragas 
pervenit f , undecim illis diebus, 3300. stadiis confectis. In 
quo prolixo itinere equites, licet aqua? inopia summe labo- 
rantes, magna alacritate Alexandrum sunt secuti : sic ta- 
men, ut 60. soli ad finem itineris comitati eum fuisse per- 
hibeantur g . 

Ragarum locus iste (cujus in Tobit. cap. I. ver. 14. et 
cap. IV. ver. 1 . facta habetur mentio) unius diei itinere a 
Caspiis pylis distabat, equitanti ita ut Alexander ducebat. 
Darius vero jam Caspias portas praetergressus erat : et 
eorum qui fugientem comitabantur, plerique in domos suas 
se recipiebant, non pauci etiam Alexandra sese dede- 
bant". 

Alexander, deposita spe Darium ulla celeritate abs se 
comprehendi posse, quinque diebus ibi substitit : recrea- 
toque exercitu, Oxydatem nobilem Persam Media? sa- 
trapam constituit ; qui a Dario capitali supplicio destina- 
tus, Susis in vinculis cohibebatur'. 

Hinc in Parthos exercitum Alexander duxit. Ac pri- 
mo quidem die juxta Caspias pylas castra posuit : postri- 
die ipsas pylas ingressus est, ad loca cultoribus f