(navigation image)
Home American Libraries | Canadian Libraries | Universal Library | Community Texts | Project Gutenberg | Children's Library | Biodiversity Heritage Library | Additional Collections
Search: Advanced Search
Anonymous User (login or join us)
Upload
See other formats

Full text of "Whole works; with life, and an account of his writings"

cv^^f^^ ^i!^<f«^^^^%^J2^W^ 




UjLU^*:^A^ m£jjL^ ..„.cC^-^i>£c.c^. 




^y</tV 






^\x 

K 



THE 

WHOLE WORKS 

or THE 

MOST REV. JAMES USSIIER, D. I)., 

LORD ARCHBISHOP OF ARMAGH, 

A!ID 

PRIMATE OF ALL IRELAND. 



VOLUME X. 



ANNALES ] 

VETERIS TESTAMENTI 

A I 

PRIMA MUNDI ORIGINE j 

DKDUCTI, i 

DFfA CUM 

RERUM ASIATICARUM ET .EGYPTIACARUM ] 

CHRONICO, \ 

A 

TBHrOSM HUTOKJCI ralNCIFIO USQUE AD MACCABAICOKOM INITIA I 
FRODUCTO. 

JACOBO USSERIO ARMACHANO \ 

DIOEITOBE. . 

LONDINI, r 
1650. 

i 

i 



CONTENTS 



THE TENTH VOLUME. 



Xttt muiidi sexfa 

^tas mandi septima 

' 473 



ANNALES 

VETERIS TESTAMENTI. 



^TAS MUNDI SEXTA. 



3938, SiNATRUci (quern Appianus Sintricum, Dio com- 
muni Parthicorum regum appellatione Arsacem nominat) 
defuncto successit filius ejus Phraates illius nominis se- 
cundus Parthorum rex, cognomento impio Deus appella- 
tU8*. Vide supra ad annum mundi 3935. 

Hyrcanum, post excessum Alexandra; matris elapsi's 
tribus mensibus, ab Aristobulo juniore fratre pulsum fu- 
isse regno, apud Josephum legimus*". Sed cum ab Hyr- 
cano regnare incipiente, Q. Hortensio et Q. Metello Cre- 
tico consulibus, usque ad Aristobulum regnare desinentem 
captis a Pompeio Hierosolymis C. Antonio et M. Tullio 
Cicerone consulibus sex annos effluxisse constet, et ex eis 
non plures quam tres annos totidemque menses Aristobulo 
Josephus ipse tribuat ; Hyrcani regno tres, non menses, 
sed annos tribuendos esse apparet: ex quibus nos, ad 
temporum exsequationem, duos tantum menses detrahen- 
do8 esse censemus. 

* Appian. in Mithridatic. pag. 242. et Dio, lib. 36. collat. cum Phlegonte, In 
bibliolheca Fhotii, cod. 9". 
'• Lib. 1.5. cap. 9. 

VOL. X. B 



ANNALES 



Hoc igitur tempore, commisso ad Jericlumtem prselio, 
niulti ex Hyrcani militibus ad fratrem Aristobulum trans- 
fugenint. Quo facto, Hyrcanus in arcem confugit; in 
quam custodiendi filii et uxor Aristobuli a matre Alex- 
andra deposit! fueiant. Reliqui etiam ejus factionis ho- 
mines cum victoris metu intra septum templi se recepis- 
sent, brevi deditionem fecerunt. Cosptum est deinde 
agi inter fratres dc pacis conditionibus : in quibus obti- 
nuit Aristobulus ut regnaret, et fratrem sineret in otio 
frui qua; illi obvenerant facultatibus, et privatam vitam 
agere. Hoc foedus in ipso templo, data acceptaque fide, 
junctisque dexteris sancitum est: et post mutuos com- 
plexus in conspectu populi factos, digressi fratres sunt; 
alter in regiam, alter privatus in aedes Aristobuli"^. Sicque 
Aristobulus regnum simul usurpavit et summum sacerdo- 
tium, annis tribus, et mensibus totidem ; ut dictum est"*. 

Quum ipsis Kalendis Januariis quibus Lucius Tullus et 
iEmilius Lepidus consulatum inierunt, (quae, ut annus 
turn apud Romanos agebatur, in Octobrem Julianum inci- 
debant) legem sub prsecedentis diei vesperam a C. Manilio 
tribuno plebis latam, quae libertis sufFragiorum jus idem 
cum patronis tribuebat, senatus abrogasset ; metuens sibi 
Manilius, semper venalis et alienas minister potentiae, ut ab- 
sentis Pompeii gratiam aucuparetur, legem promulgavit 
aliam : ut belli contra Mithridatem, et Tigranem adminis- 
trationem, una cum legionibus et provinciis quas LucuUus 
habebat, Cilicia quoque quam Marcius rex et Bithynia 
quam Acilius Glabrio obtinebat, Pompeius acciperet ; 
retineretque classem et imperium maritimum, ut ab initio 
acceperat'. 

Indignatione maxima nobilitatis legem istam fuisse 
latam, notavit Livius. Senatui enim et optimatibus affici 
LucuUum injuria apparebat; cui non belli sed triumphi 
mitteretur successor, nee bellis gerendis sed rerum gesta- 
rum praemiis cedere, eaque permittere aliis cogeretur'. 

« Joseph. lib. 14. cap. 1. ■• Id. lib. 20. cap. 8. 

" Dio, lib. 36. cum Livio, lib. 100. Velleio Paterc. lib. 2. cap. 33. Asconio 
Pediano in orat Cornelianam et Plutarcho in Pompeio. 
' Plutarch, in LucuUo. 



VETERIS TESTAMENTI. 3 

Displicebat quoque, quod Marcius et Acilius, antequam 
magistratus sui tempus exiret, eo se abdicare juberentur". 
Sed maxinie Pompeii suspecta erat potentia, cui uni hac 
ratione totum Romanum imperium subjectum videretur. 
Quas enim videbatur provincias priore lege Gabinia non 
obtinere, Phrygiam, Lycaoniam, Galatiam, Cappado- 
ciam, Ciliciam, superiorem Colchidem, Armeniam, lege 
hac Manilia ille accipiebat'" ; prorogata illi eadem potes- 
tate belli pacisque, et arbitratu proprio vel hostes judi- 
candi, vel asciscendi socios, ut quemque dignum existi- 
maverit. Sed et in omnes exercitus, quotquot essent extra 
Italian), eidem imperium datum est. Quce omnia simul 
nunquam cuiquam ante hunc populus Romanus con- 
tulerat'. 

Hac occasione habita est a Cicerone, turn praetore, 
oratio pro lege Manilia ; anno vigesimo tertio post imma- 
nem illam omnium civium Romanorum in Asia casdem, 
Mithridatis jussu, uno die patratam. Sic enim ibi, de eo 
ille : " Ab illo tempore, annum jam tertium et vicesimum 
regnat : et ita regnat, ut se non Ponto neque Cappadociae 
latebris occultare velit, sed emergere e patrio regno at- 
que in vestris vectigalibus, hoc est, in Asiae luce ver- 
sari." 

Pompeius, qui adhuc in Cilicia belli piratici reliquias 
persequebatur ; vel eo confecto (ut in vita illius liabet 
Plutarchus) vacuus negotiis urbes visebat, ubi per literas 
quse Romffi acta essent accepit, dicitur amicis adstantibus 
et congratulantibus frontem contraxisse, ac femur percus- 
sisse, quasi moleste jam ferens et pertassus imperii susci- 
piendi ; cujus tamen omnes sciebant ilium fuisse cupien- 
tissimum''. Cumque se prius velut in Cretam et ad Me- 
tellum navigaturus paravisset ; nulla deinceps Cretse, vel 
aliorum maritimorum negotiorum, si qua restabant non- 
dum confecta, ratione habita, in barbarico bello ador- 



f Dio, lib. 36. '' Plutarch, in Fompeio. 

' Appian. pag. 238. 

' Plutarch, in Ponrpeio. Dio, lib. 3fl. 

b2 



* ANNALES 

nando totus erat'. Et propositis ubique edictis, milites 
revocavit ad se, dynastasque et reges pacatos evocavit™. 

Tigranes junior, Mithridatis ex filia nepos, a Tigrane 
patre deficiens, bello ab eo victus est. Indeque primores 
sibi adjungens patris imperio ofFensos, ad Phraatem re- 
gem Parthorum confugit". 

Pompeius ad gerendum bellum adversus Mithridatem 
profecturus, cum rege Parthorum Phraate amicitiam reno- 
vavit" : foedere conditionibus pristinis (Syllas et Lucullo 
oblatis) inito ; de quo Pompeius, apud Lucanum, libro 
octavo : 

si foedera nobis 



Prisca manent, mihi per Latium jurata Tonantem, 
Per vestros astricta magos. 

Pro cujus cum Pompeio initi foederis ratione Phraates, 
Armeniam Tigrani subditam una cum juniore Tigrane 
invasit. Pervenientes igitur usque ad urbem Artaxata, 
obviis omnibus subactis, cam obsederunt : Tigrane sene, 
eorum metu, in monies sese subducenteJ". 

Ad tentandum Mithridatis animum, Metrophanem, qui 
amicas ei conditiones oiFerret, Pompeius misit. Mithri- 
dates Pompeium parvi admodum eo tempore pendebat, 
quod Phraatem regnum Parthorum recens adeptum ad- 
juncturum sibi sperabat. Quem ubi celeriter a Pompeio 
praeoccupatum ad invadendum Tigranis Armeniam impelli 
percepisset ; animo collapsus, legatos extemplo ad Pom- 
peium misit, qui de conditionibus pacis agerent. Pom- 
peius, ut arma deponeret, et transfugas traderet, ju- 
bebaf. 

Ubi id primum in castris Mithridatis est auditum, trans- 
fugae, quorum magnus erat numerus, ne traderentur veriti, 
atque barbari, ne destituti auxilio horum bellare coge- 
rentur, tumultuabantur : et admisissent ahquid in Mithri- 
datem, nisi legatos a se misses ille praetendisset, non pacis 



' Dio, lib. 3C. "' Plutarch, in Pompeio. 

" Liv. lib. 100. Appian. pag. 242. Dio, lib. 3G. 

" Liv. lib. 100. P Dio. lib. 3C. 

1 Dio. lib. 36. 



VETERIS TESTAMENTI. O 

petendae causa, sed ut Romanorum apparatum specula- 
renturP. Juravit igitur se nunquam cum Romanis pacem 
habiturum, propter ipsorum avaritiam; nee traditurum eis 
quenquam, nee facturum quicquam nisi in communem uti- 
litatem omnium''. 

Quum jam in Galatiam Pompeius venisset, ei Lucullus 
obviam factus est' ad Danala castellum'. Erat Lucullus 
consulatus ordine et aetate prior, sed Pompeii ex pluribus 
imperiis et gemino triumpho dignitas major. Fasces lau- 
reati, victoriarum causa, utrique praferebantur. Quia 
vero venerat Pompeius longa via per loca arida et squa- 
lida, torridas laureas fascibus ejus circumjectas quum con- 
siderarent LucuUi lictores, benigne illius lictoribus largiti 
sunt ex suis recentibus et virentibus. Earn rem amici 
Pompeii in faustum omen vertere; Luculli victoriarum 
praemia et ornamenta Pompeium ablaturum'. 

Lucullus debellatum omnino esse affimiabat, neque 
expeditione quicquam opus esse militari : hac eadem de 
causa etiam vires, a senatu ad res componendas ablegates, 
jam adesse. Pompeio vero quum ut retrocederet non 
persuaderet, ad eum criminandum se convertit" ; ortisque 
inter imperatores jurgiis, cum Pompeius Lucullo avari- 
tiam, Lucullus Pompeio interminatam cupiditatem objice- 
ret imperii ; neuter ab eo, quod arguebatur, mcntitus argui 
poterat". 

Hinc Lucullus in Galatia divisit pro arbitrio captum de 
hoste agrum, et dona alia dedit. Indeque acerbe a Pom- 
peio est reprehensus ; quod hoste vivo provincias compo- 
neret, praemiaque et honores dilargiretur quse facere pa- 
trato et confecto bello victores solerent : Pompeius vero 
paulo longius castris positis, interdixit nequis ei pareret j 
neque cuiquam permisit eum adire, vel rata esse acta ejus, 
vel quae ex consilio decem legatorum dispensabat, verum 
prohibuit ea per edicta : eratque ob majorem exercitum, 
quem habebat, formidabilis. Milites quoque ab eo Pom- 



P Dio. lib. 36. 1 .\ppian. pag. 238. 

' Dio. lib. 38. • Strabo, lib. 12. pag. 567. 

' Plutarch, in Lucullo, et Pompeio. " Dio, lib. 3fi. 

' Vellei. Paterc. lib. 2. cap. 33. Plutarch, in Pompeio, 



6 ANNALES 

peius abstraxit omnes, mUle et sexceiitis solum ad trium- 
plium illi relictis; quos ob contumaciam sibi inutiles et 
Lucullo ducebat infensos". Valerianas vero (sive Fim- 
brianas) legiones sibi adscivit : quibus, utut in LucuUum 
contumacibus, citra omnem seditionem ipse usus est''. 

Inde Romam rediit Lucullus; e Pontica prasda libro- 
rum copiam secum advehens'^, quibus bibliothecam suam 
ille instruxit; quaa omnibus, Gragcis praesertim, semper 
patebat*. Idemque cerasos primum e Ponto vexit in Ita- 
liam"*. Eum vero omni genera injuriae a Pompeio affectum 
senatus honorifice excepit''. 

Metellus, domitis Cretensibus, liberae in id tempus in- 
sulse leges tulif*, et; longissimas libertatis fine mulctavit". 
Eam insulam per biennium Metellum evertisse, diuturno- 
que bello domitam in potestatem redegisse, legesque 
Minois Romanis legibus permutavisse ; scribit Orosius'. 
Ingentibus praeliis intra triennium omnem provinciam eum 
cepisse, in libro sexto refert Eutropius : Velleio quoque 
Paterculo astipulante; cujus^ hac de re verba sunt ista: 
" Per id tempus a Quinto Metello Creta insula in populi 
Romani potestatem redacta est, quae, ducibus Panare et 
Iiasthene, viginti quatuor millibus juvenum coactis, velo- 
citate pernicibus, armorum laborumque patientissimis, sa- 
gittarum usu celeberrimis, per triennium Romanos exer- 
citus fatigaverat." Quod bellum Cretense L. Flaccus ex 
magna parte gessit, atque una cum summo imperatore 
sustinuit"". Octavam militum centuriam, principem dic- 
tam, C. Nasennius municeps Suessanus duxit'. Q. Me- 
telli miles fuit Cn. Plancius, legato C. Sacerdoti et L. 
Flacco probatissimus''. 

Eo modo Cretensibus qui ante id tempus in perpetua 
libertate vixerant, neque unquam alienigenaa domino pa- 



^ Plutarch, in Pompeio, et Lucullo. 

y Dio, lib. 35. et 36. ' Isidor. origin, lib. 6. cap. 3. 

» Plutarch, in Lucullo. ^ Plin. lib. 15. cap. 25. 

" Plutarch, in Pompeio. '' Liv. lib. 100. 

« Vellei. Paterc. lib. 2. cap. 38. ' Lib. 6. cap. 4. 

t Lib. 2. cap. 34. '' Cicero, pro Flacco. 

' Cicero ad Brutuin, epist. S. '^ Cicero pro Plancio. 



VLTERIS TESTAMENTI. < 

ruerant, servitutis jugum impositum^est : cognomentum- 
que Metellus ab eis sumpsit Cretici'. 

Antipas, qui et Antipater, Antipas ducis IdumEeaj filius, 
et Herodis regis JudEeas pater, vir pecuniosus, natura 
factiosus et industrius, studens Hyrcani partibus, cum 
suspectam haberet Aristobuli potentiam, et timeret eum 
propter mutuam simultatem : clanculariis obtrectationibus 
effecit, ut contra ilium potentiores Judeeorum conspira- 
rent : iniquum esse dictitans sinere Aristobulum incubare 
usurpato per injuriam imperio, ex quo ejecisset fratrem 
natu majorem, eumque actatis praerogativa spoliasset. Eis- 
dem verbis etiam Hyrcanum obtundebat assidue ; addens 
ne vitam quidem illi esse in tuto, nisi matura fuga saluti suaj 
prospiceret: amicos enim Aristobuli nunquamnon consulta- 
re, quomodo eo sublato de medio dominationem alteri con- 
stabiliant. His sermonibus Hyrcanus nolebat credere, quod 
esset natura bonus, et calumnias non libenter admitteret: 
qua; quidem animi lenitas et quietis amor paravit ei opinio- 
nem ignaviae. Antipater nihilominus quotidie non destitit 
novas de fratre criminationes fingere, quasi insidiaretur 
vita; illius"'. 

Phraates, quum Artaxatorum obsidionem diuturnam 
fore censeret, filio Tigranis partem copiarum relinquens, 
domum se recepit". 

C. Julio Caesari quaestori ulterior Hispania obvenit: ubi 
cum mandatu prsetoris jure dicundo conventus circumiret, 
Gadesque venisset, animadversa apud Herculis templum 
magni Alexandri imagine, ingemuit ; et quasi pertaesus 
ignaviam suam, quod nihil dum a se meniorabile actum 
esset in a;tate qua jam Alexander orbem terrarum sub- 
egisset, (annorum vero triginta quatuor tum erat Caesar) 
missionem continuo efflagitavit, ad captandas quamprimmn 
majorum rerum occasiones in urbe. Decedens ergo ante 
tempus, colonias Latinas de petenda civitate agitantes 
adiit : et ad audendum aliquid concitasset, nisi consules 
conscriptas in Ciliciam legiones paulisper ob id ipsum re- 
tinuissent". 

' Dio, lib. 3(>. "' Joseph, lib. 14. cap. 2. 

" Dio, lib. 39. " Suctoii.in Julio Caesarc, cap. 7. et 8. 



8 ANNALES 

Pompeius totius classis stationibus, quod inter Phceni- 
ciam et Bosphorum est, mare amplexus, movit in Mithri- 
datem ; habentem turn e propria ditione lectissimum exer- 
citum, triginta millium peditum in phalangem ordinato- 
rum, equitum vero duo (ut apud Plutarchum) vel tria (ut 
apud Appianum est) millia, ad regni sui praesidiumi". Et 
quia LucuUus earn regionem nuper vastaverat, propter 
inopiam commeatuum multa fiebant transfugia: quamvis 
rex in deprehensos sseviebat atrocibus suppliciis, quos 
aut de rupe dabat praecipites, aut mulctabat oculis, aut 
vivos coniburebat. Quo metu absterrebat quidem mul- 
tos ne transfugerent ; sed nihilominus atterebatur in- 
opia''. 

Pompeius equitibus collocatis in insidiis, alios misit 
qui propalam stationem regis lacesserent : quos jussit 
post provocationem cedere, quasi territos, donee hostes 
in insidias provecti terga verterent. Et fortasse victores 
irrupissent in castra cum fugientibus, ni rex hoc ipsum 
metuens produxisset pedites : illi vero retrocesserunt. 
Haec fuit prima inter partes equestris velitatio"'. 

Mithridates aliquandiu subterfugiebat, quod copiis esset 
minoribus instructus ; vastabatque obviam quamque regi- 
onem: hostemque hinc inde circumducere, et commea- 
tuum inopia afHigere studebat. Ubi vero Pompeius Ar- 
nieniam minorem, Mithridati subditam, ingressus est, 
partim hac ipsa de causa, partim ut earn desertam occu- 
paret; ibi demum veritus Mithridates, ne ea regio se 
absente in potestatem hostium veniret, eodem per- 
rexit". 

Tumulum ex adverse hostium tutum Mithridates in- 
sedit : ubi cum toto exercitu quietem egit, penuria rerum 
necessariarum Romanos se confecturum sperans ; qua; sibi 
in sua ditione commoranti undique affatim advehebantur. 
Erat sub eo tumulo planities nuda posita. In earn subin- 
de nonnullos equitum demittebat, qui obvios quosque la;- 



P Plutarch, in Pompeio. Appian. pag. 238. 

1 Appian. pag. 238. ' Id. ibid. 

• Dio, lib. 36. 



VETERIS TESTAMENT!. 9 

derent: quo effectum est, ut crebri ab hoste ad ipsum 
transfugerent'. 

Pompeius quum eo in loco hostem aggredi non auderet, 
alium castris locum obtinuit, circa quem omnia sylvis 
erant obsita; ut minus jam hostium equitatus sagitta- 
riique nocere possent. Ibi insidiis commodo loco positis, 
ipse cum paucis ad castra hostium palam accessit, tu- 
multuque excitato, ad locum, quem destinaverat, e castris 
eos pertraxit : ita magnam hostium csedem fecit. Addidit 
ea res animos : ideoque alios ad alias regionis partes emi- 
sit, qui commeatus adducerent". 

Quum montem in quo castra habuerat, quasi aridum^ 
Mithridates reliquisset, eum ipsum occupavit Pompeius : 
atque ex fruticum indole locorumque convexitate conji- 
ciens subesse ibi fontes, imperavit puteos passim deprimi, 
fuitque in castris statim aquae aiHuentia ; ut miraretur tam 
diu id Mithridatem fugisse". 

Montem autem occupavit Mithridates in Acilisena, aqua 
pra;ditum, apud Dastira ; haud procul Euphrate, qui di- 
vidit minorem Armeniam ab Acilisena^'. Atque hie Pom- 
peium castra regis, in minori Armenia juxta montem Das- 
tracum, obsidione conclusisse, scribit Orosius". Vallum 
enim centum et quinquaginta stadiorum crebris castellis 
distinctum regi circumdedit; ut difficilem ei frumentati- 
onem redderet. Id opus rex non impediit; sive metu, 
sive imprudentia, quae plerumque solet calamitatem ante- 
cedere*. Per dies quadraginta quinque eum obsessum 
fuisse, Plutarchus, per quinquaginta dies vix vitam tole- 
ravisse, narrat Appianus ; cum quicquid jumentorum ha- 
bebat mactavisset, equis tantum servatis. 

Tandem vero Mithridates, ubi hostem tuto rerum ne- 
cessariarum commeatu auctum, Manaitin regionem Ar- 
meniae (ejusdem nominis deastro consecratam) per aliquos 
cepisse, frequentesque alios ei se adjungere, Marcii quo- 
que exercitum (cum legionibus quas in Ciliciam, cui ille 
praefectus fuerat, conscriptas fuisse, ex Suetonio antea 

' Dio, lib. 36. » Id. ibid. 

" Plutarch, in Pompeio. i Strabo, lib. 12. pag. 555. 

' Lib. 6. cap. 4. * Appian. 



10 ANN ALES 

auiliviraus) ei accessisse percepit; territus, regioneni banc 
sibi relinquendam statuit". Inutilibus igitur et ajgrotis 
Decisis, cum firmissimis copiis eruptione per noetem facta, 
per vias difficiles magno silentio clam aufugit"* ; nocturnis 
deinceps itineribus Armeniam majorem Tigrani subditam 
petere^: atque Pompeium persequentem bello repellere 
statueus'. 

Postridie Pompeius vix eum assecutus, extreraum ag- 
men invasit. Rex ne turn quidem, quamvis amicis sua- 
dentibus, descendit in praelium, contentus hostem sub- 
movere per equites; et vespere in densissimas sylvas se 
abdidits. 

Sequent! die vicum occupavit Mithridates circumqua- 
que munitum rupibus : ad quem unicus ascensus pate- 
bat, et servabatur a quatuor cohortibus. Romani quo- 
que ex adverso stationem opposuerunt, ne rex efFu- 
geret*". 

Quum in ipsos limites adventum esset, metuens Pom- 
peius ne Euphratem transmittere Mithridates anteverteret 
atque ita efFugeret, nocturnam pugnam tentare instituit'. 
Prior itaque castra movit, fefellitque barbaros meridie 
conquiescentes; ea pergens via, qua ipsi erant ituri : nac- 
tusque locum idoneum inter colles situm, ibi milites in 
edita traduxit, expectavitque hostium adventum. Bar- 
bari, quibus nihil dum adversi evenerat, et jam in loca 
tuta se accedere credebant, secure, neque custodise etiam 
causa quoquam pra^misso, ibant ; sperantes ab insequendo 
jam Romanos destituros'^. 

Eo tempore fama fert vixisse Mithridatem in somnis 
speciem, quse futura ei prasnuntiaret. Videbatur sibi in 
mari Pontico secundo navigare vento, Bosphorumque jam 
prospicere et comiter una vectos affari, ut qui carta et 
indubitata incolumitate gauderet: verum repente ab om- 
nibus se reperisse desertum, ac fragmento exiguo navigii 



t Dio. lib. 36. ^ Plutarch. Appiaii. et Oros. 

« Dio. lib. 36. ' Oros. lib. 6. cap. 4. 

S Appian. pag. 239. I" Appian. pag. 239. 

' Plutarch, et Dio. ^ Dio. lib. 36. 



VETERIS TESTAMENTI. 1 1 

jactari. His occupatum motibus et imaginibus assistentes 
amici excitaverunt, Pompeium nuntiantes adesse. Cum 
igitur pro vallo necessario pugnandum esset ; eductis co- 
piis instruxerunt duces aciem'. 

Hos parare se ubi Pompeius vidit, dubitavit per tene- 
bras discrimen prielii subire : tantum circumferendos, ne 
fiigerent, arbitratus est; ac sub lucem exercitu suo, qui 
firmior erat, aggrediendos. At majores natu ordinum 
ductores precando et adhortando concitaverunt eum™. 

Primum igitur ex composito omnes tibicines simul clas- 
sicum cecinerunt, post et milites et castera turba clamorem 
bellicum sustulerunt : turn alii hastis scuta, alii saxis asrea 
vasa percusserunt. Montes circum cavi acceptum soni- 
tum quam maxime terribilem reddiderunt : quern ut re- 
pente barbari noctumum in desertis locis accepere, vehe- 
menter aninio dejecti sunt, se divinitus immissum in ma- 
lum incidisse rati. Interim Romani undique de sublinii 
lapidibus, sagittis telisque jaculabantur: et ob tantam 
multitudinem nullum sine vulnere telum cadebat. Cumque 
jacula omnia consumpsissent, in barbaros decurrerunt: 
qui mutuo sese trudentes conculcantesque peribant, quum 
neque seipsos tutari neque hostem aggredi possent ; quod 
major pars equites ac sagittarii essent, quibus neque in 
tenebris prospectus, neque in tantis angustiis conatus ul- 
lus procedebat". 

Ubi luna effulsit, barbari utique se in luce hostem de- 
pellere posse putantes gaudebant : poteratque ipsis com- 
mode esse, nisi earn a tergo Romani habuissent. Luna 
enim in occasu declivi, umbra3 longe corpora prascurrentes 
incurabebant hostibus : qui longitudinem umbrarum prox- 
imitatem hostium rati, cuncta in irritiun tela fuderunt; 
frustra inanem umbram, ac si jam cominus starent, impe- 
tentes. Quos Romani veluti inermes postea aggressi, sine 
labore vicerunt". 

Noctumum hoc fuisse prselium, Livius'', Florus', Plutar- 

' Plutarch, in Pompeio. ■» Ibid. 

" Dio. lib. 36. 

" Dio, cum Floro, Plutarcho, et Eutropio. 

P Lib. 100. q Lib. 3, cap. 5. 



12 



ANNALES 



chus', Dio', Eutropius', et Orosius", consentiunt. Solus 
Appianus, interdiu hunc in modum gestuni illud fuisse 
narrat. Uterque exercitus primo mane armatus est: et 
progressi utrinque stationarii velitabantur per declivia. 
NonnuUi etiam equites regii sine equis injussi opem fere- 
bant suis miiitibus : in quos quum complures Romanorum 
equites irruerent, regii uno agmine castra cursu petebant, 
ut conscensis equis cum Romanis aequo marte confligerent. 
Eos ita cum clamore cursuque ruentes conspicati e supe- 
riore loco qui adhuc armabantur Pontici, rem non intelli- 
gentes, ratique hos captis diversa parte castris fugere ; et 
ipsi projectis armis fugiebant : et quum non pateret exitus, 
impingebant in se invicem, glomerabanturque donee per 
rupes desilirent. Reliquum facile fait Pompeio conficere, 
caedenti prehendentique inermes et impeditos rupibus- 
Cassa sunt ad decern millia, et castra capta cum omni ap- 
paratu". 

Longe plus quam decem millia interiisse, Plutarchus 
refert. Plurimos fuisse interemptos, et baud pauciores 
vivos in potestatem hostium venisse, Dio. Quadraginta 
millia occisa, Eutropius : totidem caesa vel capta fuisse, 
scribit Orosius. Pompeium vero, viginti vel triginta tan- 
tum de exercitu suo perdidisse, et duos centuriones, Eu- 
tropius : Romanos vulneratos mille, vix autem quadraginta 
interfectos, ait Orosius. 

Ipse Mithridates initio octingentorum equitum cuneo 
per Romanos erupit. Mox caeteris dilapsis, solus relictus 
cum tribus est. In quibus Hypsicratia fuit (pellex Plutar- 
cho ; uxor vero Valerio Maximo et Eutropio dicta) quam, 
quia virilis semper audacise fuerat, Hypsicratem rex ap- 
pellavit. Tunc vero veste amicta virili Pprsica et equo 
vecta, nee corpore ex fugas prolixitate fatiscere visa est, 
nee curando regis corpore et equo est fatigata''. Filia 



' In Pompeio. • Lib. 36. 

' Lib. 6. " Lib. 6. cap. 4. 

» Appian. in Mitl\ridatic. pag. 239, 240. 

y Plutarch. Valcr. Maxim, lib, 4. cap. 6, Eutrop. lib. 6. 



VETERIS TESTAMENTI. 13 

quoque Dripetine Laodice regina nata, duplici ordine 
dentiiun deformis admodum, comes fugae patris fuit". 

Sic igitur rex inter tumultus belli fuga lapsus, adjutus 
etiam beneficio sublustris noctis, evasit : per devia equum 
manu trahens, atque ad omnes nocturnes strepitus trepi- 
dans*" ; donee in quosdam equites mercenarios incidit, et 
peditum circiter tria niillia : a quibus statim deductus est 
in castellum Sinoregem, ubi multum pecuniae coacervave- 
rat*^. Quod castellum Inora Plutarchus, Sinoria vel Sy- 
noria Strabo appellat ; in confinio minoris et majoris Ar- 
meniae positum''. 

Inde munera et annuum stipendium fugae comitibus 
dedit ; et sex fenne talentorum millia secum tulit'. Vestes 
pretiosas, inde sumptas, confluentibus ad ipsum ex fuga 
distribuit. Praeterea lethale virus cuique amicorum fe- 
rendum secum dedit, nequis in manus hostium veniret in- 
vitus. Inde in Armeniam ad Tigranem contendit'. 

Tigranes a Mithridate per legates compellatus, non 
modo eum non suscepit, sed etiam legates comprehensos 
in vincula conjecit : eum Tigrani filio sue contra se sedi- 
tionis causam fuisse prastendens^. Centum quoque talenta 
in caput ejus Tigranem pronuntiasse, Plutarchus refert. 
Ita spe sua frustratus Mithridates, praeteritis Euphratis 
fontibus, fugam in Colchidem intendit'' ; quam ille prius 
ditioni suae subjecerat'. 

Quum nusquam igitur cursum ille suum intermitteret, 
die quarta Euphratem transiit. Per triduum deinde dis- 
positis et armatis vel praesentibus vel accedentibus copiis, 
invasit Chotenem, praefecturam Armeniae : ubi Chotenos 
Iberosque missilibus ac glandibus iter impedire conatos 
propulit, et ad Absarum fluvium pervenit'^. 

Pompeius, qui Mithridatem insequerentur, emisit : sed 
ille Phasin fluvium jam transgressus eflugerat. Itaque 



* Valer. Maxim, lib. 1. cap. 8. k Ores. lib. 6. cap. 4. 

■^ Appian.pag. 240. << Strabo, lib. 12. pag. 555. 

' Appian. pag. 240. ' Plutarch, in Pompeio. 

' Dio, lib. 36. » PluUrch. Appian. Dio. 

' Strabo, lib. 12. pag. 553. ^ Appian. pag. 240. 



14 ANNALES 

urbem eo loco, quo vicerat, Pompeius condidit' ; inter duo 
flumina quae ab uno monte diversis specubus exoriuntur, 
hoc est, Euphratem et Araxem, in minore Armenia posi- 
tam ; et ex re Nicopolim appellatam. Earn senibus lassis 
et aegris, vulneratisque aut emeritis militibus suis volen- 
tibus ille tribuit : ad quos multis vicinorum accedentibus, 
Cappadocum moribus Nicopolitae postea vixere"". 

Tigranes patei* in filium Tigranem, solum ad Artaxato- 
rum obsidionem relictum, profectus, praelio eum vicit. Ille 
in fuga primum ad Mithridatem avum se contulit : quern 
victum esse cum intelligeret, atque ipsum auxilio aliorum 
magis indigere, quam alii posse opitulari ; ad Romanos 
se adjunxit". Ad hos enim, quamvis nepos Mitliridatis 
ex filia, supplex ille confugit" : Pompeioque ad Araxem 
fluvium occurritP. Eo duce usus Pompeius in Armeniam 
adversus patrem ejus exercitum duxit', tanquam Mithri- 
datis socium ; Artaxata petens, Tigranis regiam'. 

Tigranes pater re cognita territus, cum mitem animo ac 
placidum Pompeium accepisset esse, statim prseconem ad 
eum misit ; traditis etiam Mithridatis legatis, quos in vin- 
cula conjecerat. Quum filius impedimento esset, ne quic- 
quam tolerabile posset impetrare, nihiloque minus Pom- 
peius, transmisso Araxe fluvio, Artaxatis appropinquaret ; 
ibi demum Tigranes urbem ei dedit, et praesidium in ea 
accepit : ipseque cum amicis et necessariis, ne caducea- 
tore quidem praemisso, ad eum profectus est ; permissurus 
ejus arbitrio omne suum jus, et accusaturus filium apud 
ipsum judicem'. 

Ita vero se, quo et reverentia Pompeio et misericordia 
dignus videretur, comparaverat ; ut, quantum ejus fieri 
poterat, maxime inter pristinam dignitatem ac praesentem 
humilitatem medium servaret statum. Togam namque se- 
mialbam et candyn totum purpureum exuerat ; tiaram 



' Dio, lib. 36. 

■" Dio, lib. 36. cum Strabone, lib. 12. pag. 555. Appiano, pag. 243. et 251. 
Orosio, lib. 6. cap. 4. 

" Dio, lib. 36. " Appian. pag. 243. 

P Plutarch, in Pompeio. i Dio. lib. 36. 

' Appian. pag. 242. ' Plutarch. Appian, Dio. 



VETERIS TESTAMENTI. 15 

auteni cum fascia gerebat". Cui quum Pompeius tribunos 
et prasfectos equitum obviam misisset honoris gratia; 
regis comites parum securos se rati, quia caduceatorem 
non prsemiserat, retro fugerunf. 

Ubi ad castra Pompeii sexto decimo ab Artaxatis milli- 
ario Tigranes venit, prassto ei fuerunt duo Pompeii lie- 
tores, qui jusserunt ut equo descenderet, quo vectus pa- 
trio more ipsum etiam vallum intraturus fuerat. Neminem 
enim mortalium in castris Romanis unquam visum qui 
equo insideret. Obtemperavit Tigranes, gladiumque dis- 
cinxit tradiditque eis''. Pedibus ingressum, projectoque 
diademate in terram prolapsum, adorantemque se more 
barbarico intuitus Pompeius, misericordia commotus ex- 
iluit, et apprehensa dextera eum erexit, atque insigne 
regium quod ille de suo capite abjecerat reposuit : et se- 
dere jussit ad latus suum, ex altero filium collocans : qui 
neque assurrexit patri, neque alia uUa comitate erga eum 
usus est*. 

Tigranes se regnumque suum Pompeii ditioni permisit : 
prjefatus, neminem alium neque Romanum neque uUius 
gentis virum futurum fuisse, cujus se societati commissu- 
rus foret, quam Cn. Pompeium : proinde omnem sibi vel 
adversam vel secundam, cujus auctor ille esset, fortunam 
tolerabilem futuram ; non esse turpe dicens ab eo vinci 
quem vincere esset nefas, neque ei inhoneste aliquem sum- 
mitti quem fortuna super omnes extulisset''. A Pompeio 
deinde ille, simul cum filio, ad coenam invitatus est: ve- 
rum filius vocatus non adfuit ; qua re inprimis sibi Pom- 
peium infensum reddidit''. 

Postridie eorum controversiis auditis, patri avitum Ar- 
meniae regnum Pompeius restituit (magna etiam et prae- 
cipua parte Mesopotamiac addita ; ut habet Strabo, libro 
decimo sexto"") ; ademptis illi quas praeterea belle acqui- 



» Dio. lib. 36. I Appian. pag. 243. 

» Eutrop. Plutarch, et Dio. 

• Cicero, pro P. Sextio. Eutrop. lib. 6. Dio, Appian. et Plutarch, turn in 
Pompeio, turn in LuculU et Cimonis coUatione. 
'' Vellei. Patercul. lib. 2. cap, 37. = Dio. lib. 36. 

■' Pag. 747. 



16 ANNALES 

sierat provinciis et mulcta sex niillium talentorum argenti 
(qua? populo Romano daret, quia belluni sine causa ipsi 
commovisset) illi imposita : filium vero in Gordena So- 
phenaque regnare jussit, caeterse Armeniae hajreditatem 
post patris mortem aditurum. Thesauros tamen in So- 
phena, regione Armeniae finitima, repositos patri adjudi- 
cavit : quia pactam sibi pecuniam alia ratione habere non 
poterat''. 

Has conditiones pater approbans, laetusque quod esset 
a Romanis rex appellatus, non solum Cappadocije et Ci- 
liciae quibusdam partibus, sed etiam tota Syria et Phoeni- 
cia decessit, ab Euphrate usque ad mare : has enim pro- 
vincias, cum parte Ciliciae, Tigranes occupaverat, ejecto 
Antiocho Pio'. 

Spe sua frustratus Tigranes junior, indignabatur, et 
fugam cogitabat. Quod mature sentiens Pompeius, in 
liberam custodiam eum dedit : ad pecunias servatores 
missis, qui eam omnem Tigrani patri dari juberent. Quum 
id recusarent, dicerentque non ab alio quam a Tigrane 
juvene, cujus jam tum ea regio esse judicabatur, debere 
imperari ; is ad castella missus est : quae cum occlusa in- 
veniret, proxime accessit, et quamlibet invitus, tamen ut 
reserarentur imperavit. Nihilo plus custodes obtempera- 
bant ; obtendentes baud sua voluntate, sed coactum Ti- 
granem hoc jubere. Id vero graviter ferens Pompeius, in 
vincula juvenem conjecit : atque sic demum senex thesau- 
rum accepit^. 

Appianus ait Armenios, qui regem ad Romana castra 
iter facientem metu deseruerant, filio adhuc apud Pom- 
peium haerenti suasisse ut patrem ex insidiis invaderet ; 
sed ilium cap tum et in vincula conjectum fuisse : et quum 
vinctus etiam Parthos contra Romanes solicitaret per nun- 
tios, ad triumphum esse servatum. 

Pater pecunia potitus, et alia plurima et vim pecunia; 
longe majorem quam de qua conventum erat Pompeio 



■ * Cicero. Vellei. Paterc. Plutarch. Appian. Dio, et Eutrop. lib. 6. 

' Liv. lib. 101. Vellei. Paterc. lib. 2. cap. 37. Plutarch. Appian. Dio, et 
Eutrop. 
* Dio, lib. .36. 



VETERIS TESTAMKNTF. 17 

(ledit: et ununiquemque militem avgenti clraclmiis quin- 
quaginta (vel centum et quinquaginta ut apud Strabonem 
legitur) centurionem mille, tribunum decern millibus, (vel 
talento, ut habet Strabo et Plutarchus, quod sex mille tan- 
tura drachmas habet) liberaliter donavit ; quo facto inter 
amicos sociosque populi Romani annumeratus est*". Pe- 
cunia vero debita populo Romano omnis, sicuti Pompeio 
moris erat, redacta in quaestoris ])otestatem est, ac publicis 
descripta literis'. 

Ariobarzani Pompeius integrum Cappadociae regnum 
reddidit, attributa et Sophena Gordenaque quas Tigrani 
minori prius assignaveral : qua; deinceps in provincia 
Cappadociae censebantur. Eidem dedit etiam Ciliciae 
civitatem Cabala (vel Gabala) et quasdam alias : quod 
regnum Ariobarzanes integrum reliquit postea filio super- 
stiti''. 

3939. C. Julius Caesar, ante paucos dies quam a;dilita- 
tem iniret, venit in suspicionem conspirasse cum M. Crasso 
consulari, item Sylla et Autronio post designationem con- 
sulatus ambitus condemnatis, ut principio anni, Kalendis 
videlicet Januariis, in Octobrem Julianum tunc incidenti- 
bus, quibus Cotta et Torquatus consulatum inibant, sena- 
tum adorirentur ; et trucidatis quos placitum esset, dicta- 
turam Crassus invaderet, ipse ab eo magister equitum 
diceretur, constitutaque ad arbitrium republica Sylla; et 
Autronio consulatus restitueretur. Unde in epistola qua- 
dam ad Axium Cicero retulit, " Caesarem' in consulatu 
confirmasse regnum de quo aedilis cogitarat." 

Pompeius, relicto ad praesidium Armeniae Afranio, per 
gentes Caucasum circumcolentes contra Mithridatem iter 
intendit. Albani et Iberi, maximae nationes, primo pe- 
tenti Pompeio transitum dederunt : ut apud Plutarclium 
legimus. Eo8 tamen Pompeium, quod transitum minima 
dedissent, praelio vicisse retulit Livius'. Quod praelium, 
a Plutarcho et Appiano breviter et diversimode descrip- 
tum, Dio plenius ita explicat. Pompeius, divisis in tres 

'' Strabo, lib. II. pag. 530. Plutarch. Appian. Dio. 

' Vcllei. Paterc. lib. >. rap. 37. >* Appian. pag. 243, 244. 

' Sueton. in Julio L'a-iiarc, cap. 9. ' Lib. 101. 

VOL. X. C 



1,8 ANNALES 

partes copiis, in Tanaitica regione et ad Cyrnum fliivium 
hyberna habuit : quae ei tamen quieta non fuerunt. Alba- 
norum enim, qui supra Cyrnum (sive Cyrum) fluvium in- 
colunt, rex Orceses (Orodem Florus", Eutropius", et Oro- 
sius", eum appellat) nonnihil ut jiuiiori Tigrani amico suo 
gratificaretur, sed prajcipue quod verebatur ne Albaniam 
quoque Romani invaderent, ac sperans, si per hyemem 
improvidos et non uno in loco castrametatos adoriretur, 
baud dubie se operae pretium facturum, sub ipsa Saturna- 
lia exercitum adversus Romanos dnxit ; ita quidem, ut 
ipse Metellum Celerem, qui Tigranem secum habebat, 
aggrederetur ; alii autem contra Pompeium, alii contra 
tertias partis praefectum L. Flaccum irent : ut, quum sin- 
gulis eodem temporis momento negotium facesseretur, 
mutuo sibi subvenire non possent. Ita DioP. Appianus 
ait Oroezem Albanorum et Otocum (vel Artocum potius) 
Iberorum regem cum septuaginta millibus insidias Pom- 
peio struxisse circa Cyrnum fluvium : Plutarchus, non 
minus quadraginta millia barbarorum in Romano Satur- 
nalium festo Cyrnum fluvium adversus Pompeium traje- 
cisse narrat. Saturnalia vero mense Decembri celebra- 
bantur ; qui, ut annus Romanus tunc agebatur, in Septem- 
brem vel Octobrem Julianum incurrebat, id est, in autumni 
initium: a quo hyemis tempestas ab illis deducitur qui 
annum in duas partes dividunt, eestatem et hyemem ; 
quod a Thucydide, in belli Peloponnesiaci liistoria, sem- 
per videmus observatum. 

Oroesem Metellus vi profligavit ; Flaccus, quum fossae 
suorum castrorum ambitus tantus esset ut defendi nequa- 
quam pos§et, aliam interius egit ; credentesque id pavoris 
causa factum hostes intra fossam exteriorem pertraxit : 
tum in nihil tale expectantes impetu facto, multos in ipso 
conflictu, multos in fuga peremit. Pompeius interea ma- 
ture de barbarorum contra caeteros conatu resciverat. 
Itaque iis, qui contra ipsum ibant, inopinato prior occur- 
rit : victisque illis, recta adversus Oroesem ipsum conten- 

"■ Lib. 3. cap. 5. " Lib. 6. 

" Lib. 6. cap. A. p Lib. 3G. 



VETERIS TESTAMENTI. 19 

dit, neque tamen assecutus est. Is enim a Metello Celere 
(lepulsus, auditis et reliquorum cladibus, fuga se eri- 
puif. 

Pompeius, quum multos Albanorum in transitu Cyrni 
comprehensos peremisset, eorum deinde precibus conces- 
sit, pacemque dedit. Habebat quidem in animo, in eo- 
rum vicissim intrare fines, ut maleficium reponeret : sed 
propter hyemen turn baud gravatim bellum prolatavit. 
Haec, in tricesimi sexti libri fine, Dio. Plutarchus Pom- 
peium scribit illatis signis ingentem hostium numerum fu- 
disse ; deinde regi supplici, legates ad ipsum mittenti, de- 
disse veniam, icto cum eo fcedere. 

Mithridates hybernabat in Dioscuriade"^ ; ubi initium est 
ishthmi Euxino et Caspio mari interjecti'. 

Antipater tandem urgendo aegre ab Hyrcano obtinuil, 
ut assentiret fugere ad Aretam regem Arabum, suum quo- 
que pollicitus auxilium ; idque eo facilius impetravit, quod 
Judasas confinis sit Arabia. Prsmissus igitur ad regem 
est Antipater, accepturus ab eo fidem, quod inimicis non 
dediturus esset suum supplicem : quod ubi ille interposita 
fide promisit, Antipater ad Hyrcanum reversus est Hiero- 
solyma ; et non multo post assumpto eo noctu urbem 
egressus, magnis itineribus pervenit in urbem quae Petra 
dicitur, apud quam erat Aretae regia*. 

Antipater, cum esset Areta; regi amicissimus, rogabat 
eum ut Hyrcanum in Judacam restitueret : et instando 
quotidie dandoque munera tandem persuasit. Hyrcanus 
quoque pollicitus est, si ope ejus reductus regnum recipe- 
ret, redditurum se ei regionem cum duodecim urbibus, 
qua^ pater ipsius Alexander Jannfeus Arabibus eripuerat. 
Erant autem hae : Medaba, Naballo, Livias, Tbarabasa, 
Agalla, Athone, Zoara, Oronas, Marissa, Rydda, Lusa, 
Oryba". 

Alexander II. yEgypti rex, Alexandri I. filius, ab Alex- 
andrinis est expulsus^. Filio vero Alexandri expulso suf- 
fectus fuisse Ptolemaeus Nothus, in prologo libri trigesimi 

< Dio. lib. 3<i. ' Appian. pag. 240. 

' Strabo,lih. 1 1, pag. i9R. ' Joseph, lib. 14. cap. 2. 

" Joseph, lib. 14. cap. 2. » Sueton. in Julio Casare, cap. 11. 

c2 



20 ANNALES 

Boni Trogi legitur. Nothus videlicet ille Ptolemaei Laturi 
filius, qui Aiovvaog 6 viog, novus Dionysius sive Bacchus, 
et Auletes est appellatus, Dionysiorum enim moUitiem 
muliebriter ille sectaliatur : et instita muliebri amictus, ad 
numeros dithyrambicos cymbalorumque niodos saliebat''. 
In arte quoque choraulica se exercuit : et adeo ea se jac- 
tavit, ut non pigeret eum certamina in regia celebrare, ad 
quae et ipse cum aliis concertaturus prodiit^. 

Aretas rex Arabum, quinquaginta millium exercitum 
secum ducens, Aristobulum praelio vicit. Post quam vic- 
toriam multis ad Hyrcanum transfugientibus, desolatus 
Aristobulus confugit Hierosolyma. Arabs autem adducto 
secum toto exercitu, oppugnabat eum in templo, adjuvante 
Hyrcanum etiam populo ; solis sacerdotibus non deseren- 
tibus Aristobulum. Sed Aretas, admotis tam Judajorum 
quam Arabum exercitibus, acriter oppugnationi insta- 
bat^ 

Dum haec geruntur instante azymorum festo optimates 
Judaeorum relicta sua regione fugerunt in ^gyptum. 
Erat in Judsea Onias quidam, vir Justus, qui aliquando 
siccitatis tempore impetraverat piis precibus pluviam ; tunc 
vero in latebras se abdiderat civile bellum praesentiens. 
Hunc in castra obductum Judaei rogabant, ut quemadmo- 
dum olim sterilitati attulerat remedium, ita tunc devoveret 
diris Aristobulum et quotquot ejus factionem sequebantur. 
Id cum diu recusans cogeretur a turba, stans in medio 
eorum sic precatus est : " Deus universi hujus mundi rex, 
quoniam et hi qui mecum stant tuus sunt populus, et qui 
oppugnantur tui sacerdotes sunt, precor ut neque bos 
contra illos, neque illos contra hos, orantes exaudias." 
Post haec vota circumsteterunt eum quidam ex Judeeis 
viri perditi, et obruerunt lapidibus. Quam crudelitatem 
Deus ultus est continue ; caedisque Oniae poenas exegit in 
hunc modum''. 

Dum Aristobulus oppugnatur cum sacerdotibus, super- 
venit Pascha : in quo mos erat multis Deum honorare sa- 

y Lucian. de non temere credendo calumnise. 

» Strabo, lib. 17. pag. 796. » Joseph, lib. H. cap. 3. 

* Joseph, lib. 14. cap. 3. 



VETERIS TESTAMENTI. 21 

ciificiis. Quibus quia carebant obsessi, rogaverunt suos 
tribules, ut accepta quantam postularent pecunia victima- 
rum copiam sibi facerent. lUis vero pactis mille drach- 
mas in singula capita, et repraesentare sibi jubentibus; 
Aristobulus et sacerdotes libenter id fecerunt, et per fu- 
nem e muro demiserunt pretium. At illi accepta pecunia 
non reddiderunt victimas : sed eo progressi sunt impieta- 
tis, ut non servata fide hominibus, Deum etiam fraudarent 
debitis honoribus. Sacerdotes autem, quibus per pacto- 
rum speciem illusum fuit, oraverunt Deum ut pcenas de 
tribulibus suis sumeret. Nee dilata est vindincta : sed 
procella vehemens immissa fecit per totam earn regionem 
magnam vastationem fructuum ; ita ut tritici modius veni- 
ret drachmis quindecim"^. 

Cum Iberis Pompeius bellum gessit, majorem in modum 
cupidis de Mithridate bene mereri ac propulsare Pompei- 
um : quippe qui neque Medis neque Persis neque Alex- 
andro aut Macedonibus adhuc parueranf*. Rex igitur 
eorum Artoces, L. Cotta et L. Torquato consulibiis, veri- 
tus ne adversum se iretur, ad Pompeium legates, tanquam 
parandas amicitise causa, miserat : interim quomodo ea re 
fretum inopinato adoriretur, parabat. Hoc prassentiens 
Pompeius, antequam is ad earn rem se satis instruxisset, 
aditumque regionis superatu difficilem, de quo Strabo, 
libro undecimo*, occupasset, regionem ejus intravit : et 
prius quam de ejus praesentia Artoces cognosceret, ad 
urbem Acropolin pervenit ; quae sita ad ipsas angustias, 
qua Caucasus procurrit, ad custodiendum aditum commu- 
nita fuerat. Artoces territus, occasione se instrucndi 
praerepta, Cyrnum fluvium transgressus, pontem combus- 
sit. Qui erant in urbe, tum propter Artocis fugara, tum 
quod etiam pugna victi fuissent, se dediderunt. Potitus 
ergo faucibus illis Pompeius, praesidium eis imposuit: in- 
deque progressus, omnem regionem intra fluvium positam 
Bubegit'. 

Transituro jam Cyrnum Pompeio, Artoces per in- 
ternuncios et pacem ab eo petiit, et pontem omniaque 

' JoMpb. lib. H. cap. 3. '' Plutarch, in Pompeio. 

« Pig. SOI. ' Dio, initio lib. 37. 



22 ANNALES 

necessaria se praebiturum est pollicitus : et utrumque ob- 
tinendae pacis causa praestitit. Ubi vero Pompeius Cyr- 
num trajecit, ille ad Pelorum fluvium fuga se proripuit : 
aufugitque ab eo quem, quum transitu potuisset prohibere, 
ad se attraxerat. Pompeius, re animadversa, fugienti in- 
stat : cursuque assecutus hostem congressusque, prius- 
quam sagittarii arte sua uti possent, baud multo labore 
fundit. His actis, Artoces trajecto Peloro, atque hujus 
etiam fluminis ponte cremato, aufugit : reliqui partim in 
conflictu, partim pedibus per flumen tentato transitu, peri- 
erunt. Multi per sylvas dispersi, ab arboribus praecelsis 
jaculando dies aliquot traxerunt : sed et hi, postmodum 
arboribus succisis periere*. In praelio novem millia occu- 
buisse, captos autem amplius decem millia, Plutarchus re- 
fert, 

Artoces ad Pompeium de pace impetranda internuntios 
cum donis misit : lecto videlicet, mensa et sella, omnibus 
aureis ; eaque ut acciperet, precabatur. Pompeius dona 
accepit, (ut, transactionis spe oblata, ulterius non progre- 
deretur) eaque quiestoribus, ut referrent in tabulas publi- 
cas, tradidit ; tamen pacem se daturum negabat, nisi 
prius filios Artocis obsides accepisset. Artoces aliquam- 
diu rem suspensam tenuit : tandem, quum Romani vado 
fluminis per aestatem reperto, nullo quidem repugnante, 
aegre tamen, transivissent ; et filios obsides misit, et cum 
Pompeio pacem firmavit''. Pompeium Iberiae regem Ar- 
thacem vicisse acie et in deditionem accepisse, Eutropius ; 
Iberiam cum Arthace rege in deditionem accepisse, Sextus 
Rufus et Jornandes : Artocem regem Iberise bello fudisse, 
totamque Iberiam in deditionem accepisse, scribit Oro- 
sius'. 

Mithridates per gentes Scythicas, vel infensas vel 
alienas, iter fecit ; partim conciliatis hominibus, partim 
vi adactis. Et Heniochos quidem, libenter exceptus, 
transiit : Achaeos vero obsistere ausos fugavit. ftlae- 



e Dio, initio lib. 37. 

•> Dio, lib. 37. cum Plutarcho et Floro, lib. 3. cap. 5. 

' Lib. 6. cap. i. 



VETERIS TESTAMENTI. tid 

oticas deinde regiones ingressus, niultis subditas regu- 
lis, ob famam rerum gestarum regnique ab omnibus hos- 
pitaliter exceptus deductusque, multa dona dedit rece- 
pitque : atque etiam in societatem eos pertraxit ; elo- 
catis filiabus potentissimum quemque illorum sibi conjun- 
gens''. Quo spectat et ille Strabonis locus' : " Heniochi 
quatuor reges habuerunt, quo tempore Mithridates fugi- 
ens ex avita ditione in Bosphorum, per ipsorum regionem 
transivit : nam base ei pervia fuit. De Zygiorum auteni 
transitu spem abjiciens ob locorum difficultates istorum et 
feritatem bominum, aegre per oram, pleriinque mare con- 
scendens, donee ad Achaeos venit ; a quibus admis- 
sus, (licet illos ei restitisse, ex Appiano jam audiverimus) 
iter perfecit e Phaside factum ad stadiorum pene quatuor 
millia." Haec Strabo : qui et ex rermn Mithridaticarum 
scriptoribus hunc gentium istarum ordinem recenset ; pri- 
mum Achasos, deinceps Zygios, Hcniochos, Cercetas, 
Moschos, Colchos". Per quas omnes efFeratas gentes 
Hypsicratea regina fugientem virum, aninio pariter et cor- 
pora infatigabili secuta est : quae tonsis capillis equo se et 
armis assuefecerat, quo facilius laboribus et periculis ejus 
interesset. Cujus tanta fides asperaruin atque difficilium 
rerum Mithridati maximum solatium et jucundissimum le- 
nimentum fuit. Cum domo enim et penatibus vagari se 
credidit, uxore simul exulante". 

Machares Mithridatis filius, qui in Bosphoro Cimmerio 
turn regnabat et Romanorum rebus studebat, quum pa- 
trem audivisset tam brevi tempore tot feras gentes, et qua; 
vocanlur claustra ScythiiE, nulli ante permeata, transisse ; 
legatos ad eum misit, qui excusarent, quod necessitate co- 
actus Romanes coluerit. Sed ubi cognovit eum implaca- 
bilem, fugit in Chersonesum Ponticam, incensis navibus 
quo patri persequendi facultatem adinieret. Sed quum 
ille immisisset in cum classem aliam, manus sibimet intu- 
lit. Mithridates amicos, quos ipse Macliari in regnum 
abeunti comites addiderat, omnes interemit : domesticos 

k LW. lib. 101. Appian. pag. 210, 211. Dio, lib. 36. 
' Lib. 1 1. pafi. 49B. » Pag. 497. 

" Valcr. Maxim, lib. i. cap. 6. 



24 



ANNALES 



vero dimisit incolumes. Ita Appianus". Patrem per ejus 
familiares, securitate et pecuniis missis ad facinus impul- 
ses, filium interfecisse, scribit DioP. Macharem quoque 
parricidio trucidatum ab eo fuisse, narrat Orosius''. 

Pompeius in septentrionem Scythicum iter, tanquam in 
rnari, stellis secutus, Colchos excidit : regemque eorum 
Orodem, positis etiam sub ipso Caucaso castris, jussit in 
plana descendeie: ut apud Florum, libri tertii capita 
quinto legitur. Qui cum paulo post Albaniae regem Oro- 
dem (cum Eutropio etOrosio) fuisse significet: proOrode 
hoc in loco, vel Olthacis nomen substituendum esse vide- 
tur, quem Colchorum regem a Pompeio in triumplio fuisse 
traductum Appianus indicat'; vel Aristarchi, quem illius 
loco Colchis regem fuisse impositum, ex eodem Appiano' 
et Eutropio, libro sexto, didicimus. 

Ad Phasim fluvium Servilius Pompeio cum classe, qua 
tuebatur Pontum, occurrit. Ac Mithridatis insectatio, 
qui in gentes Bosphori et Maeotidis accolas abdiderat se, 
magnas perplexitates illi praebuit'. Colchos vero obibat 
ille ut Argonautarum et Castoris PoUucisque peregrina- 
tiones viseret ; pracipue locum videre cupiens in quo 
Prometheus fertur affixus fuisse Caucaso. Quae specta- 
culo obiturus, deducebatur a vicinis gentibus". Colchos 
. enim conterminosque iis populos partim verbis, partim 
terrendo sibi conciliaverat. Ibi comperto, iter terrestre 
per multas et ignotas bellicosasque gentes, difficile ; mari- 
timum adhuc incommodius, propter importuosam regio- 
nem incolasque ejus, futurum : navales copias in stationi- 
bus Mithridatem, ne qua enavigare neve ad eum comme- 
atus pervehi posset, observare jussit. Ipse in Albanos 
profectionem convertit, non directo itinere, sed, ut eos 
propter pactum securos inopinato adventu obrueret, (licet 
Albanos demum defecisse, indeque ira et pervicaci ulcis- 
cendi ardore stimulatum in eos vertisse Pompeium dicat 
Plutarchus) in Armeniam rcgressus, Cyrnum pedestri 

" PaR. 241. P Lib. 36. 

1 Lib. 6. cap. 5. ' Pag. 253. 

• Pag. 251. t Plularch. in Pompeio. 

" Appian. pag. 2il, 212. 



VETERIS TESTAMENTI. 25 

itinere, quo loco eum vadosum aestas reddiderat, tra- 
jecif. 

Ingenti vero difficultate et periculo fluviiim ille trans- 
misit. Eum enim magno spatio palis barbari vallaveranf. 
Equites primum Pompeiiis secundo flumine, hinc jumenta, 
postea pedites transire jussit: ut et vim fluminis diffinde- 
rent corporibus suis equi ; et, si quod tamen jumentum vi 
aqiue impelleretur, in eos qui alterutra ex parte comita- 
bantur incideret, neque ulterius deferretur^. Hie quum 
eum longa, arida, et aspera via exciperet, decern millia 
utrium aqua implevit, atque ita perrexit". 

Ad Cambysem fluvium deinde venit, nihil ab hostibus 
passus, aestu autem sitique toto exercitu vehementer af- 
flicto; quamvis nocturnis plurimum itineribus uterentur. 
Duces itinerum ex captivis acceperat; a quibus non id 
iter quod commodissimum erat demonstrabatur. Ipse 
etiam fluvius parum utilitatis afFerebat ; cujus aqua frigi- 
dissima, afFatim pota, multi admodum lajdebantur. Quum 
ne hie quidem quisquam resisteret, ad Abantem fluvium 
accesserunt, priEter aquam nihil secum portantes : reliqua 
omnia benigne ab incolis suppeditabantur ; itaque et ab 
omni maleficio in eos temperatum est''. 

Transgressis fluvium adventare Oroesen affertur". Ha- 
bebat ille peditum sexaginta millia, equitum miUia duo- 
decim (vel viginti duo, ut apud Strabonem legitur) in acie 
instructa, magna ex parte male et ferinis tergoribus arma- 
torum : quos regis frater, Cosis nomine, ductabaf*. Pom- 
peius, ut hosteni, priusquam multitudinem Romanorum 
adesse sentiret retroque cederet, ad pugnam eliceret ; 
equites primo loco constituit, mandatis prius qua; agenda 
essent : post illos reliquam multitudinem in genua subsi- 
dentem scutisque opertam collocavit ; eis uti quiescerent 
imperans. Ita eorum prjesentiam non ante animadvertit 
OrcEses, quam ad manus ventum est. Equites igitur, quos 
solos esse putabat contemnens invasit : et levi momento 

« Dio, lib. 37. y Plutarch, in Pompeio. 

' Dio. lib. .37. • Plutarch. 

•• Dio. lib. 37. ' Idem. 

'' Plutarch, cum SUjbone, lib. 11. pag. 502. 



26 ANNALES 

in fugam, quam data opera faciebant, vertit, aciiterque 
cedentibus institit. Turn repente pedites se erigentes, 
facto inter se spatio ut securis suis per medios esset re- 
ceptus, temere insequentes hostes exceperunt: magnam- 
que eorum multitudinem circumdederunt, in medioque 
deprehensos conciderunt. Qui circundati non erant, in 
eos equites, parHm ad dextram, partim ad Isevam a tergo 
circumvecti, impetum fecerunt. Ita ab equitibus quoque 
magna bostium caedes facta est : et qui ab iitraque clade in 
sylvas fuga se proripuerunt, incensis sylvis perierunt; sub- 
inde acclamantibus Ronianis, Hem Saturnalia, hem Sa- 
turnalia. Sub id enim tempus, ut dictum est, Albani eos 
ante per insidias fuerant adorti''. 

In hac pugna, Cosis frater regis in ipsum invectus Pom- 
peium, percussit jaculo loricae ejus commissuram: Pom- 
peius ilium hasta transfixit et occidit. In ea quoque 
Amazones, a montibus Thermodonti fluvio accubantibus 
profectae, auxilio venisse perhibentur barbaris. Et qui- 
dem a praelio, dum spolia barbarorum legunt Romani, 
peltas Amazonicas cothurnosque reperere; corpus vero 
muliebre reperere nullum'^, Videndus et Appianus', ubi 
banc et priorem pugnam cum Albanis gestam ut unam 
commemorat. Licet ter etiam Pompeium exercitum Oro- 
dis Albanorum regis praefectosque ejus vicisse, cum Eu- 
tropio et Sexto Rufo, tradiderit Orosius^. 

Pompeius, depopulata regione, postremo epistolas Oro- 
dis (sive Orcesis) de pace cum Albanis instauranda, et 
lectulum aureum et alia dona ab eo missa, libenter ac- 
cepit; et veniam Albanis dedit**; qui memores Italicae 
originis, quod ab Albano monte Herculem secuti fuisse 
dicerentur, exercitum Pompeii fratres salutaverunt'. Ne- 
que Albanis solum Pompeius pacem dedit, sed reliquis 
etiam aliquot Caucasum montem usque ad mare Caspium 
(nam eo usque is mons, a Ponto facto initio, pertingit) ac- 
colentibus populis, per legatos earn petentibus''. Undique 

"i Dio, lib. 37. '^ Plutarch, in Pompeio. 

I Pag. 242. 8 Lib. 6. cap. 4. 

I" Florus, lib. 3. cap. 5. Dio. lib. 37. Eutrop. lib. 6. cap. 4. ; 

' Justin, lib. 42. cap. 3. k Dio, lib. 37. 



VETERIS TESTAMENTI. 27 

eum adversus Iberos Albanosque ad utrumque usque 
mare, Caspium ac Colchicum, bellavisse scripsit Strabo'. 
Licet enim magno Hyrcaniam et mare Caspium visendi 
desiderio Pompeius teneretur, quum trium tantum dierum 
itinera inde jam abesset; tamen mortiferorum serpen- 
tium multitudine ab eo proposito deterritus, in Arme- 
niam minorem divertit: ut in ejus vita nos docet Plu- 
tarchus. 

Pompeius, superato Tauro, bellum Antiocho Comma- 
geno intulit ; donee et ille in amicitiam receptus est™. Cui 
tum commisit ille Seleuciam Mesopotamiae castellum, et 
quicquid ex incursu in Mesopotamiam ceperat". Darium 
quoque Medum profligavit : vel quia juverat Antiochum, 
vel quia Tigranem antea. Ita Appianus, in Mithiidaticis"; 
qui Darium et Medos inter reges et populos a Pompeio 
victosi"; sicut Mediam Velleius Paterculusi inter regi- 
ones cum victoria ab eo penetratas, connumerat. Licet 
Elymaeorum et Medorum regibus, qui legates ad eum 
miserant, benigne tantum rescripsisse Pompeium Plutar- 
chus dixerit. 

Phraates Parthorum rex, quum tanto impetu Pompeium 
ferri videret, Armeniamque et Ponti partes eo loci pertin- 
gentes ab ejus legatis captas esse, Gabinium quoque jam 
ultra Euphratem ad Tigrim usque processisse; eorum 
terrore perculsus, de foedere inito cum Romanis reno- 
vando legatos ad Pompeium misit : nee ea tamen lega- 
tione quicquam assecutus est. Pompeius enim, praesen- 
tium successu speque secuturarum inde rerum fretus, eum 
parvi pendebat : et inter alia responsa, qua; superba lega- 
tis dabat, Corduenem (sive Gordyenem) regionem, de qua 
Phraati erat cum Tigrane controversia, poscebat. Quum 
legati de hac re (neque enim quicquam habebant in 
mandatis) nihil responderent, nonnihil ad Phraatem scrip- 



' Lib. 11. pag. 492. ■» Appian. pag. 244. 

" Appian. pag. 251. cum Strabone, lib. 16. pag. 745. 
• Pag. 244. P Pag. 250. et 253. 

1 Lib. 2. cap. 40. ' Dio, lib. 37. 



28 ANNALES 

In Uteris vero suis non regem eum regum (ut alii om- 
nes, etiam Romani, ipseque in triumpho suo postea Pom- 
peius) sed regem simpliciter appellavit: quod indigne 
Phraates tulit, ut qui regno etiam suo spoliaretur. Pom- 
peius vero, non expectato responso, confestim Afranium 
cum exercitu in Gordyenem misit : qui Parthos earn incur- 
santes expulit, et usque ad Arbelitin insectatus est, regio- 
nemque Tigrani ^estituit^ 

Ex Armenia in Syriam a Pompeio missum esse Gabi- 
nium, apud Josephum' legimus. Quod nos de minore 
Armenia accipimus, in quam, confecto bello Albano, se- 
cessisse Pompeium ex. Plutarcho audivimus : licet de ma- 
jore Josephus intellexerit, eaque homonymia deceptus, eo 
tempore quo cum Tigrane bellum Pompeius gerebat in 
Syriam missum Gabinium fuisse scripserit; nisi forte, ut 
Appianus, ita etiam ille, Tigranis deditionem expediti- 
one Albana posteriorem fecerit: qua priorem fuisse nos, 
cum Livio, Velleio, Floro, Plutarcho, Eutropio, et Orosio, 
■statuimus. 

Scaurus, ubi Damascum venit, recens a Metello et 
Lollio captam reperit. His inde submotis, cognitoque in 
Judaea quid ageretur, illuc velut ad quaestum cucurrit. 
Regionem ingresso legati facti sunt obviam, tam ab Hyr- 
cano templum Hierosolymitanum obsidente quam a fratre 
ejus Aristobulo ibidem tum obsesso; utrique petentes 
societatem et auxilium. Et cum Aristobulus poUiceretur 
qnadringenta talenta, nee pauciora Hyrcanus ; Scaurus 
Aristobuli promissa prsetulit. Accepta igitur pecunia, ad 
Hyrcanum et Aretam regem (Nabathaeorum suorum co- 
piis, licet non valde ad id bellum gerendum animatis, 
ipsum adjuvantem) legates misit; Romanorum eis et Pom- 
peii nomen intentans, nisi ab obsidione desisterent. Itaque 
et Aretas ex Judsea in Philadelphiam recessit metu per- 
culsus, et Scaurus Damascum rediit. Aristobulus vero, 
omnibus quas habebat copiis collectis, Aretam et Hyrca- 
num est persecutus : et congressus cum eis apud locum 



Dio, lib. 37. cum Plutarcho, in Pompeio. 
Lib. 1. belli, cap. 5. et antiquit. lib. 14, cap. i. 



VETERIS TESTAMENTI. 29 

quem Papyronem nominant, praelio vicit; caesis circiter 
septem millibus hostium, inter quos etiam Cjephalio Anti- 
patri frater fuit". 

Reversus ex Armenia Pompeius, adeuntibus se regibus 
(barbaris, quos numero duodecim convenisse Plutarchus 
retulit) et dynastis jus dixit, ac responsa dedit : aliisque 
regna confirmavit, aliis principatus auxit, aliorum eminen- 
tiam imminuit ac depressit''. Ad quod tempus ilia a Va- 
lerio Maximo celebrata historia referenda esse videtur. 

Ariobarzanes fllio suo Cappadociae regno cessit, in con- 
spectu Cn. Pompeii. Cujus cum ipse tribunal conscen- 
disset, invitatusque ab eo in curuli sella sedisset, post- 
quam filium cum scriba humiliorem fortuna sua locum 
obtinentem conspexit, non sustinuit infra se collocatum 
intueri : sed protinus e sella descendit, et diadema in 
caput ejus transtulit, hortarique coepit, ut eo transiret 
unde ipse surrexerat. Exciderunt lachrymas juveni, co- 
horruit corpus, dilapsum diadema est, nee quo jussus erat 
progredi potuit; quodque pene fidem veritatis excedit, 
laetus erat qui regnum deponebat, tristis cui dabatur : nee 
ullum finem tam egregium certamen habuisset, nisi patriae 
voluntati authoritas Pompeii adfuisset. Filium enim et 
regem appellavit, et diadema sumere jussit, et in curuli 
sella considere coegif. 

Pompeius deinde Coele-Syriam et Phceniciam, nuper 
regibus liberatas et ab Arabibus ac Tigrane vexatas, con- 
stituit. Licet enim Antiochus eas ausus est repetere, non 
tamen obtinuit : sed in unam redactae conjunctaeque pro- 
vinciam leges acceperunt, et more populi Romani admi- 
nistratae sunt*. 

Antiochum hunc Pium fuisse, Cyziceni Antiochi iilium, 
Justinus", Appianus in Mithridaticis'', et Porphyrins" re- 
ferunt. Sed rectius idem Appianus in Syriacis'', Antio- 

° Joseph, lib. 1. belli, cap. 5.et antiqu. lib. 14. cap. 4. 

' Xiphilin. ex Dione. ' Valer. Max. lib. S, cap. 7. 

' Xiphilin. ex Dione. ■ Lib. 40, cap. 2. 

* Pag. 244. 

' In Graccis Eusebianis Scaiigeri, pag. 227. _,j 

* Pag. 119. et 133. 



30 ANNALES 

chum Asiaticum, Antiochi Pii et Selenae filium, hunc 
fuisse affirmat : qui ante quadriennium, Luculli vel bene- 
ficio vel permissu, regnum Syriae a Tigrane derelictum 
adeptus, in Pompeii o^xoXiate, ut ille^ loquitur, dum is 
aliis distineretur negotiis, per unum jam annum (postquam 
Tigranesjure quod in Syriam habebat populo Romano 
cesserat) illud retinuit. Et licet ipse praesens paternum 
regnum posceret: eo tamen ilium, nunquam de populo 
Romano male meritum, Pompeius privavit. Facile enim 
fuit tanto exercitu regem inermem opprimere: quamvis 
alia praetexebatur causa ; iniquum videlicet esse, post- 
quam veteres reges semel Tigranis armis pulsi fuere Syria, 
nunc earn Seleucidis victis cedere, potius quam Romanis 
victoribus. Negabatque Pompeius se Antiocho daturum, 
quod tueri nesciret : ne rursus Syriam Judaeorum et Ara- 
bum latrociniis infestam redderet'. 

C. Julius Caesar asdilis, conciliato populi favore, tentavit 
per partem tribunorum ut sibi ^Egyptus provincia plebis- 
cite daretur: nactus extraordinarii imperii occasionem, 
quod Alexandrini regem suum, socium atque amicum a 
senatu appellatum, expulerant, resque vulgo improba- 
batur. Neque obtinuit ; adversante optimatium fac- 
tione^. 

In iEgyptum vero Pompeius a rege Alexandre II. ex- 
pulso contra seditiosos est vocatus ; et donatus muneribus 
ac pecuniis, et vestimentis in usum totius exercitus. JEgyp- 
tum tamen ille non abiit: sive cavens inimicorum invi- 
diam, religionemque oraculi (Sibyllini ; de quo infra ad 
anni mundi 3948. initium) sive ob alias rationes''. 

Pompeius turn Damascum venerat, et Ccele-Syriam 
obibat : quum venerunt ad eum legati ex universa Syria 
et ^gypto atque Judaea: eodem, ut videtur, tempore, 
quo duodecim reges ad eum convenisse ex Plutarcho dix- 
imus. De quibus, ex Strabonis historiarum libris, locus 
iste profertur a Josepho : " Venit' et ex .^Egypto legatio, 

' Pag. 133. 

' Justin, lib. 40. cap. 2. Appian. pag. 133. 

s Sueton. in Julio, cap. 11. i" Appian. Mithridat. pag. 251. 

I Antiquitat. lib. 14. cap. 5. 



VfiTERIS TESTAMENT!. 31 

et corona aureorum quater mille. Et ex Judaea, sive Vitis 
sive Hortus : quod opus Tip-n-wXrj, id est, Delectamentum 
vocabatur. Hoc donum vidimus etiam nos Romte in Jovis 
Capitolini templo dedicatum, cum inscriptione Alexandri 
Judaeorum regis : aestimabaturque quingentis talentis." 
Quod donarium, ab Alexandro Jannaeo in templo Hiero- 
solymitano repositum et a filio ejus Aristobulo ad Pom- 
peium inde transmissum, ex Pompeii triumphorum actis 
Plinius fuisse refert, " Montem'' aureum quadratum, cum 
cervis et leonibus et pomis omnis generis, circumdata vite 
aurea." 

3940. Paulo post iterum ex Judsea ad Pompeium vene- 
runt legati: Antipater pro Hyrcano, et Nicodemus pro 
Aristobulo. Legatus Aristobuli de acce])ta pecunia Ga- 
binium primum accusavit qui trecenta, deinde Scaurum qui 
quadringenta talenta receperat: hos quoque inimicos ei 
faciens. Utrumque litigantium, et Hyrcanum et Aristo- 
bulum, Pompeius ad se venire jussit'. 

Afranius per Mesopotamiam in Syriam, praeter pac- 
tum a Pompeio cum Phraate initum, proficiscens, in iti- 
nere aberravit; multumque, ob hyemem et penuriam 
victus, incommodi passus est : periissetque cum suis, nisi 
eos Carrenses, qui Macedonum coloni esse feruntur et 
circum ea loca incolunt, excepissent deduxissentque". 

Pompeius, Aspidi in Ponto hybema agens, adversantes 
sibi etiamnum regionis partes recipiebat: quantum ex 
fragmentis libri trigesimi septimi Dionis colligere possu- 
mus : quae in consulatu Caesaris et Figuli transposita esse, 
collatis inter se partibus, lector facile animadvertet. Ex 
omnibus vero Mithridatis pellicibus, quae attractae ad eum 
fuere, nullam Pompeius attigit ; sed omnes ad parentes et 
propinquos remisit. Nam ducum fere et dynastarum filiae 
conjugesque fuerant". 

Inter alia, castellum Symphorium, tradente Stratonice, 
Pompeium tunc accepisse Dio indicat. Stratonice hsec, 
cantoris cujusdam (uti fama est) Alia, una e regiis sive 



k Plin. lib. 37. cap. 2. ■ Ja«eph. lib. 14. cap. 5. 

■ Dio, lib. 37. » Plutarch, in Pompeio. 



318 ANNALES 

concubinis sive iixoribus fuit : desertamque se succensens, 
dum adhuc Pontum circumiret Mithridates, emisso ad 
commeatum parandum prsesidio, Romanos recepit; hoc 
nnum pacta, ut si forte Pompeius Xipharem filium in po- 
testatem redigeret, matri eum servaret incolumem. Sub- 
terraneorum quoque thesaurorum conscia (quos multa 
aerea vasa ferreis circulis vincta celabant) eos Pompeio 
obtulit. Ex quibus ille, quae omatum templis, et triumpho 
existimabat praebitura splendorem, sola accepit; reliquis 
Stratonicem oblectare se jussit". 

His cognitis, Mithridates filium Xipharem interfecit ad 
fretum, inspectante matre ex adverso litore, et cadaver 
insepultum projecit : pietatem negligens, mode matri do- 
leret quae peccaveraf. 

Arcem quoque recepit Pompeius illam inexpugnabilem, 
quae Kaivri sive Nova dicta est : in qua pretiosissima quae- 
que Mithridates deposuerat, quae a Pompeio postea dicata 
sunt Capitolio''. In ea quoque arcana Mithridatis monu- 
menta Pompeius nactus est: nee ea invitus legit, quod 
prseter alia secreta clare etiam illius censum patefacei'ent'. 
Inter arcana fuerunt et Mithridatis commentationes me- 
dicae : quas transferre Latino sermone Pompeius liber- 
tum suum Lenasum, grammaticas artis doctissimum, jus- 
sit'. 

Phraates legatos ad Pompeium misit : per quos de ac- 
ceptis injuriis questus, Tigranem juniorem in vinculis ab 
eo detentum, ut generum suum, mitti sibi postulavit : ut- 
que imperiorum Euphrates terminus esset, eumque Pom- 
peius ne transiret, edixit. Cui responsum ille dedit, Ti- 
granem in patris potius quam soceri jure esse; termino 
autem se usurum justo'. 

Phraates verno tempore, quo Lucius Csesar et C. Figu- 
lus consulatum gesserunt, contra Tigranem expeditionem 
fecit : ubi praeUo victus, postea liosti praevaluit". 

Pompeius ineunte vera, copiis ex hybernis revocatis, in 

° Plutarch. Appian. Dio. P Appian. pag. 245. 

1 Strabo, lib. 12. pag. 556, 557. "■ Plutarch, in Pompeio. 

■ Plin. lib. 25. cap. 2. ' Plutarch, cum Dione. 
" Dio, lib. 37. 



VETERIS TESTAMENTI. 33 

Damascenum agrum profectus est : obiterque arccm in 
Apaniia diruit, quam Antiochus Cyzicenus munierat. 
PtolemasiquoqueMennasi ditionem consideravit, viri noxii, 
non minus quam fuerat Dionysius Tripolitanus, affinitate 
ei conjunctus, qui securi percussus est. Mille tamen ta- 
lentis iste redemit se a supplicio : quas Pompeius erogavit 
in stipendia militum. Excidit etiam castellum Lysiada, 
cujus tyrannus erat Silas Judajus. Transiens deinde per 
Heliopolim et Chalcidem, superatoque medio monte in 
Coelo-Syriam veniens, a Fella Damascum se contulit''. 

Ibi Judasos audivit, et eorum principes Hyrcanum et 
Aristobulum ; qui inter se dissidebant, sicut gens ipsa ab 
utroque. Juda;i aiebant se nolle esse sub regibus, quod 
patrium institutum habeant, ut sui Dei pareant sacerdo- 
tibus. Hos autem duos, esse quidem e sacerdotum ge- 
nere ; sed velle principatum gentis in aliam formam tra- 
ducere, ut earn in servitutem subigant. Hyrcanus quere- 
batur sibi majori natu minimam portionem regionis esse 
relictam, caetera a minore fratre usurpata per vim omnia : 
qui et terra finitimos violentus incursaret, et in mari ha- 
bere! piratarum receptacula. Attestabanturque illi hsec 
dicenti plus quam mille ex Judaeorum optimatibus, quos 
Antipater ad hoc induxerat. Aristobulus contra, exci- 
disse e regno Hyrcanum aiebat propter ignaviam, et pub- 
licum apud suae gentis homines contemptum: se autem id 
necessario assumpsisse, ne ad alios transferretur. Et in 
testimonium citabat quosdam juvenes fastuosos, exosos 
omnibus propter purpureas vestes, capillitii curam, et 
phaleras ornamentaque caetera : qui hoc cultu tanquam ad 
pompam et non ad judicium venerant^. 

Pompeius his auditis, et improbata Aristobuli violentia, 
dimisit eos placide: promittens se venturum in eorum 
ditionem, quamprimum res Nabataeorum inspexisset. In- 
terim jussit eos quietos esse : comiter habens Aristobu- 
lum, ne is alienatus intercluderet ei transitum. Nee ta- 
men uUam apud eum inivit gratiam. Aristobulus enim, 
qui quantum potuit ornatus cultu regio venerat, ofFensus. 

' Jo«pb. lib. 1 i. cap. 5. » Id. ibid. 

VOL. X. D 



Ai« 



a* ANNALES 

obsequiis, neque ferendum existitnans abjectius quam 
regem deceret utilitati service, a Diospoli regrediebatur ; 
profectusque ad oppidum Delium, inde in Judasam se con- 
tulit, res suas curaturus^. 

Alexander II. iEgypto expulsus, Tyrum secessit, ibi- 
que vitam finiit: fama sparsa, testamento illius populo 
Romano regnun? jEgypti fuisse relictum. De quo Cicero 
in oratione prima Agraria, ipso primo consulatus sui die 
habita: " Dicent decemviri, id quod et dicitur a multis et 
saepe dictum est, regis Alexandrini testamento regnum 
illud populi Romani esse factum. Dabitis igitur Alexan- 
driam clam petentibus iis, quibus apertissime pugnantibus 
restitistis ?" et in oratione secunda, plenius : " Quid 
Alexandria, cunctaque yEgyptus? ut occulte latet? ut 
recondita est ? ut fortem tota decemviris traditur ? Quis 
enim vestrum hoc ignorat, dici, illud regnum testamento 
regis Alexandrini populi Romani esse factum? Hie 
ego consul populi Romani non modo nihil judico, 
sed ne quid sentiam quidem profero. Magna enim 
mihi res non modo ad statuendum, sed etiam ad di- 
cendum videtur esse. Video qui testamentum factum 
esse confirmet ; authoritatem senatus extare haeredita- 
tis aditae sentio ; tum quando, Alexandro mortuo, le- 
gatos Tyrum misimus, qui ab illo pecuniam depositam 
nostris recuperarent ; hsec L. Philippum saape in senatu 
confirmasse, memoria teneo ; eum, qui regnum illud te- 
neat hoc tempore (Ptolemseum Auletem,) neque genere, 
neque animo regio esse, inter omnes fere video convenire. 
Dicitur contra, nullum esse testamentum : non oportere 
populum Romanum omnium regnorum appetentem vi- 
deri ; demigraturos in ilia loca nostros homhies, propter 
agrorum bonitatem et omnium rerum copiam. Hac tan- 
ta de re P. Rullus cum caeteris decemviris, coUegis suis, 
judicabit .''" 

Fama quoque est, M. Crasso censori acerbam actionem 
et violentam suscipienti, ut efficeret populo Romano vec- 

' Joseph, lib. 14. cap. 5. et lib. I. belli, cap. 5. 



VETERIS TESTAMENTI. . 35 

tigalem ^gyptum, Lutatium Catulum ejus in censura col- 
legam enixe restirisse; atque hinc dissensione exorta, 
ultro eos magistratum deposuisse^ 

Pompeium tenebat cupiditas SyriaB recipiendse, atque 
per Arabiam penetrandi ad mare Rubrum : ut quemad- 
modum consectandis modo Albanis pene attigerat mare 
Hyrcanum (sive Caspium,) et in occidente Romanum im- 
perium mari terminaverat Atlantico, ita jam victor illud in 
oriente ad mare Rubrum usque protenderet. Quippe 
Mithridatis alioquin arduam videbat capturam ; eumque in 
fuga quam certamine graviorem. Itaque validiorem hos- 
tem fatus relicturum se ei famem, stationes naviuni dis- 
posuit contra navigantes in Bosphorum mercatores, pce- 
namque capitalem captis indixit : ac trahens secum mag- 
nam exercitus manum, iter est ingressus*. 

Syriam Ccelen et Phoenicen bello aggressus, Ituraeos 
primum Arabesque perdomuif; qui montanam regionem 
ad Libanum incolentes, vicinos latrociniis infestabant. 
Receptacula enim munitissima habebant : superne quidem 
in monte, Sinnam et Borrhama, et alias hujusmodi muni- 
tiones ; infra autem Botryn et Gigartum, et speluncam ad 
mare sitas, et castellum promontorio Qeov TrfioaiLvw dicto 
impositum. Quae omnia Pompeius evertit : et Byblum 
(sive Palaebyblum) excurrens, quaj Cinyr^e fuit regia, ty- 
ranno securi percusso, eam liberavit*. 

Subjugatis per Afranium Arabibus qui Amanum acco- 
lunt, descendit in Syriam: quam ut justo rege vacantem 
in formam provinciae redegit, possessionemque fecit po- 
puli Romani^ ; et, Antiochi nulla ratione habita, ab Anti- 
ochensibus pecunias accipiens, civitatem fecit avTovofiov 
et sue uti jure permisit^ Malta enim Antiochensibus in- 
dulgens, publici consessus locum coUapsum restituit : ho- 
nore illis habito, quod ab Atheniensibus originem suam 
deducerent". 



* Plutarch, in Crasso. ^ Plutarch, in Pompeio. 

' Appian. pag. 214. Eutrop. lib. 6. Oros. lib. 6. cap, 6. 
■I Strabo, lib. Ifi. pag. 755. ' III. ibid. 

' Porphyr. in Gra^cis Eusebianis Scaligcri, pag. 227. 
f Johan. Malela AnliocUenus, in chronico. 

d2 



S6 ANNALES 

Seleuciam quoque Pieriam vicinam Antiochiae civitatem 
inexpugnabilem libertate donavit ; eo quod regem Ti- 
granem non recepisset''. Antiochensibus vero obsides 
reddidit : et aliquantum agrorum Daphnensibus, quo lucus 
ibi spatiosior fieret ; delectatus amoenitate loci et aquarum 
abundantia'. Unde luci hujus ingentis, fontanis aquis 
irrigui, ambitum stadiorum octoginta fuisse, notavit Stra- 
bo", Daphnensem lucum, addito nemore, Pompeium 
consecravisse, scribit Sextus Rufus in breviario. Militari 
inanu consitum ab eo fuisse, commentario in Ezechielis 
cap. XVI. et ApoUini consecratum fuisse, in chronico 
addit Hieronymus. Quae de novo nemore addito vera 
fortasse fuerint. Vide ad annum mundi 3704. et 3833. de 
vetere luco. 

Erat tum in Syria Cato minor, Uticensis postea appel- 
latus, StoicEe sectse philosophus, juvenis tum quidem, sed 
magnae existimationis : qui a Dejotaro Galatarum rege 
(vel tetrarcha potius) ob jus hospitii et amicitiam pater- 
nam invitatus, peragrabat Asiam; mores et instituta atque 
vires cujusque provinciae contemplaturus. Iter perpetuo 
faciebat pedibus : amici, qui comitabantur eum, vectaban- 
tur equis. Hie ad Antiochiam, absente Pompeio, visen- 
dam pergens, et pro porta virorum turbam in vestibus 
candidis, atque ex uno latere viae adultos, ex altero pu- 
eros discretes cernens, stomachabatur ; ratus honoris sui 
et officii causa haec, quae non morabatur, facta: amicos 
tamen descendere, et secum pedibus jussit incedere. Ut 
prope ventum est, ille qui omnia ista adornabat et turbam 
componebat, vir aetate jam provectiore, virgam et coro- 
nam manu tenens, obtulit se pree aliis Catoni ; ac, ne salute 
quidem data, quaesivit, ubi Demetrium reliquissent, et 
quando esset adfuturus. Pompeii ille erat libertus ; et 
quod plurimum apud eum posset, ab omnibus colebatur. 
Ibi Catonis amicis in risum efFusis, Cato ait : " O miseram 
civitatem !" neque alio dato responso praeteriit. Post au- 



<• Strabo, lib. 16. pag. 751. Eutrop. lib. 6. 

' Eutrop. lib. 6. "■ Lib. 16. pag. 750. 



VETEniS TESTAMENTI. 37 

tem quoties id narrabat vel meminerat, solebat ipse quo- 
que ridere'. 

Quum Tigranes Armenius, a Phraate Partho praslio 
superatus, Poinpeium in Syria agentem ut ferret ipsi aux- 
iliutn accerseret ; legates denuo ad eum Phraates misit, 
multa et Pompeium incusans et Romanos insimulans : 
adeo ut et pudorem, et terrorem Pompeio injiceret. 
Itaque neque Tigrani auxilium tulit, neque deinceps 
bellum, etsi niuiti ad id incitarent, adversus Phraatem 
suscepit. Hanc enim expeditionem sibi a populo Ro- 
mano non fuisse demandatam, et JNIithridatem adhuc 
esse, dicebat : ad haec se rebus confectis contentum 
esse, neque velle alia aggredi ; ne dum plura appeteret, in 
his adversam fortunam, veluti LucuUus, experiretur. 
Phraatis autem accusationes dictis clevabat ; non quidem 
refutans, verum ei litem cum Tigrane de limitlbus quibus- 
dam intercedere ; seque missurum tres viros, qui earn 
dijudicarent. Atque eos quidem misit : bisque reges tan- 
quam re vera arbitris acceptis, omnem ipsi inter se contro- 
versiam composuerunt. Tigranem ira stimulabat, quod 
suppetias non impetrasset. At Phraates Tigranem quo- 
que salvum esse volebat ; eujus olim, si res ita ferret, 
auxiho contra Romanos uti posset. Utrique satis consta- 
bat, uter ipsorum alterutrum superasset, ilium et nego- 
tium cum Romanis habiturum, et in ipsorum potestatem 
eo facilius venturum. His itaque causis moti, in gratiam 
redierunt™. 

Dum his negotiis Pompeius distinetur, Mithridates Pon- 
tum circumlustravit, et Panticapa;um, quod est in Europa 
ad ostium Ponti emporium, occupavit". Ipse quoque le- 
gates ad Pompeium adhuc in Syria morantem, et nescien- 
tem eum esse superstitem, misit ; qui tributa populo Ro- 
mano pollicerentur, si concederetur ei regnum paternum. 
Cumque ille postularet, ut ipse rex veniret, sicut Tigranes 
venerat : id se facturum ncgavit, ut parum decorum per- 



' Plutarch, in rompeio, et in Catone ininorc. 

" Dio, lib. 37. cum Plutarcho, ct Appian. pag. 244. 

" Anpian. pag. 214. 



38 ANNALES 

sonae Mithridatis ; missurum tamen filios et amicos ali- 
quot". 

His dictis, delectus maximos habuit promiscue, tarn e 
servis quam ex ingenuis : arma quoque multa et tela fabri- 
cabat et machinas, nulli parcens materiae ne bobus quidem 
aratoribus in usum nervorum. Tributa omnibus etiam 
tenuibus prsescripsit : quae a ministris exigebantur cum 
multorum injuriis, non sentiente Mithridate. Morbus 
enim quidam ulcerosus faciem ejus invaserat ; ut a solis 
tribus eunuchis aspici pateretur qui eum curabant. Quo 
procurato, jam etiam copiaB paratae aderant, sexaginta co- 
hortes sexcentenarias, et alia multitudo numerosa, naves- 
que, et loca opportuna quee duces illo aegrotante occupa- 
verant: trajecitque partem exercitus Phanagorium, alte- 
ram emporium situm in ostio, ut aditum utrinque teneret, 
Pompeio etiam tum hasrente in Syria?. 

In Bosphoro Mithridate Cerealia sacra celebrante, terras 
motus post hominum memoriam maximus repente exortus 
est : quo multae urbes dejectas sunt, et magna clades agris 
illata', Cui similis, si non idem, terrae motus in Syria ille 
fuit; quo centum septuaginta millia hominum et multas 
urbes periisse, ex Trogo Justinus refert. Quod pro- 
digium mutationem rerum portendere aruspices respon- 
derunt'. 

Eodem tempore Castor Mithridatis praefectus, qui Pha- 
nagorio praeerat, Tryphonem eunuchum regium (a quo 
aliquando tortus fuerat) intrantem adortus interfecit, et 
plebem ad libertatem vocavit : quae quam vis jam arx tene- 
retur ab Artapherne caeterisque Mithridatis filiis, aggestis 
circumquaque lignis eam incendit. Quo raetu Artapher- 
nes, Darius, Xerxes, Oxathres et Eupatra liberi Mithri- 
datis sese dediderunt. In his solus Artaphernes erat 
ferme quadragenarius ; reliqui formosi pueri. Cleopatra 
vero, altera filia, restitit : cujus generositate pater delec- 
tatus, submissis multis dicrotis eam eripuit. Reliquos 



» Appian. pag. 245. f Ibid. 

1 Dio, lib. 37. Oro.<. lib. 6. cap. o. 
■• Justin, lib. lO. cap. 2. 



VETERIS T£STAMENTI. 39 

Castor, arce occupata, ad prajsidia Romanorum trans- 
misit'. 

Quotquot erant in propinquo castella nuper occupata 
a Mithridate, audaci exemplo Plianagorensium permota 
defecerunt ; Chersonesus, Theudosia, Nymphaeum, alia- 
que circa Pontum opportuna bello gerendo'. 

Mithridates accensus ira, non solum defectorum non- 
nullos deprehensos supplicio afFecit ; sed etiam complures 
amicos suos, et Exipodram filium suum interfecit". Vi- 
densque crebras defectiones, et suspectum habens exerci- 
tum, ne parum constantis esset fidei, quippe coactus ad 
militiam, (prEesertim accedentibus gravibus exactionibus, 
et adversitate fortunas semper intuta apud mutabiles sub- 
ditorum militum animos) misit ad Scythiam per eunucbos 
ad regulos nuptum filias : petens ut quamprimum cum 
copiis venirent auxilio. Hae deducebantur a quingentis 
militibus : qui parum a Mithridate digressi, eunucbos in- 
terfecerunt, quod ab his apud regem praepotentibus sem- 
per molestati fuerant ; et puellas ad Pompeium addux- 
erunt". 

Pompeius reHcta Syria, Amisum in Ponto profectus 
est : ubi ambitione impulsus, quod in Lucullo tantopere 
reprehenderat, ipse egit. Dominante enim in Bosphoro 
Mithridate qui manum baud contemnendam jam contrax- 
erat, quasi omnibus confectis, provincias ordinavit, et dona 
contuHf. 

Et quidem Pontum, vivente adhuc Mithridate, in pro- 
vinciae formam ab eo redactam, in Hbro centesimo secundo 
Livius indicat. Ea Galatiae addita, et in undecim conven- 
tus distributa, Bithyniic nomine appellata est^. 

Mithridatium a Ponto avulsum Bogodiatoro Pompeius 
dedit". Lunae, Comanorum in Ponto deae, pontificem, 
regia dynastia pracditum, creavit Archelaum, ejus cui a 
Sylla et senatu honor est habitus (ut ad annum mundi 
31)19. dictimi est) filium : adjecitque ad sacrum agrum et 

* Appian. pag. 245, 216. Oros. lib. 6. cap. 5. 

' Appian. " Dio, lib. 37. Oros. lib. 0. cap. 5. 

' Appian. 5 Plutarch, in Fompcio. 

■ StraKI'b. 12. pag. 311. • Id. ibid. 



40 ANNALES 

alium per orbem duorum schoenorum, sive stadiomm sex- 
aginta ac mandavit inhabitantibus Comana, ut Archelao 
parerent. Horum ergo is princeps fuit, et hierodulorum 
in urbe degentium, qui pauciores sex millibus non fuerunt, 
dominus; nisi quod vendendi eos non habebat potesta- 
tem^ 

Paphlagoniae dynastam Attalum a Pompeio coiistitutum, 
Appianus'' ; Attaio et Pylaemeni Paphlagoniam fuisse red- 
ditam, Eutropius ; ej usque postea a Pylsemene moriente 
populum Eomanum relictum fuisse haBredem, Sextus Ru- 
fus et Jornandes refert. Arineniam minorem Dejotaro 
Galatiffi regi (vel tetrarchas potius) donavit ; quia socius 
belli Mithridatici fueraf". Unum enim Dejotarum in toto 
orbe terrarum ex animo amicum vereque benevolum, unum 
fidelem populo Romano judicavif^. Unde et Gadiloniti- 
dis in Ponto regionis partem ei dedit ; ut et quae sunt ad 
Pharnaciam et Trapezuntem, Colchos usque ad minorem 
Armeniam : et regem ejus ditionis constituit, cum etiam 
paternam tetrarchiam haberet Tolistoborgiorum Galata- 
rum'. Galatiam enim tetrarchis e stirpe Pompeius reliquit*'. 
Paulo vero post in trium, deinde duorum, tandem unius 
Galatia venit potestatem Dejotari''. 

Mithridates, tot liberis et castellis totoque regno spo- 
liatus, dignitate quoque amissa et spe auxiliorum ex Scy- 
thia, tamen ne turn quidem quicquam humile aut praesenti 
calamitate dignum cogitabat : sed ad Gallos Europaeos, 
quorum jam ante hac de causa paraverat amicitias, per 
Scythas et Istrum iter destinabat, ut cum eis per Alpes 
Italiam invaderet ; sperans multos Italise populos odio 
Romanorum sibi adjungendos'. 

Eos magnificos conatus destituit exercitus, deterritus 
ipsa immani audacia, et expeditionis longitudine ; turn 
quod ducerentur contra viros quos ne domi quidem sus- 



'' Strabo, lib. 12. pag. 558. et lib. 17. pag. 796. cum Appiano, pag. 251. 

' Pag. 251. ■* Eutrop. lib. C. 

« Cicero, in Philippica 2. ' Strabo, lib. 12. pag. 547. 

t Strabo, lib. 12. pag. 541. cum Appiano, pag. 251. 

>> Strabo, lib. 12. pag. 567. 

' Florus, lib. 3. cap. 5. Appian. pag. 216. Dio, lib. 37. 



VETERIS TESTAMENTI. 41 

tinere potueiant : et existimabant Mithridatem rebus suis 
desperatis vclle fortiter potius ac regie vitam finire quam 
in otio. Attamen durabant aliquantisper et quieti eum 
patlebantur : erat enim non mediocris, et baud quaquam 
contemnendus rex vel in calamitatibus''. 

Arabiae PetresB, ad mare Rubrum usque, rex Aretas, 
quum prioribus temporibus Syriam frequenter vexasset, 
essetque ob id a Romanis, qui ad SyrisB propulsandas in- 
jurias venerant, praelio victus; tamen adhuc bellum gerebat. 
Adversus eum vicinosque, Phraate quietem jam agente 
atque Syria et Phoenicia constituta, Pompeius expeditio- 
nem suscepit'. Quaj quidem apud multitudinem castren- 
sem non carebat reprehensione. Declinationem enim pu- 
tabant earn insequendi Mithridatis ; atque in ilium ver- 
tenda arma censebant, veterem hostem, qui jam bellum 
instaurabat et parabatur (ut annuntiabatur) per Scythiam 
et Pannoniam cum exercitu invadere Italiam. Sed Pom- 
peius pronius sibi factu existimabat vires opprimere bel- 
lum gerentis, quam corpus capere fugientis". 

Iter ingressus Pompeius, cadavera illorum qui duce 
Triario infeliciter cum Mithridate pugnantes in Ponto 
ceciderant, quaeque Lucullus insepulta reliquerat, splen- 
dide et magnifice tumulavit. Aretas, contemptis ante 
Romanis armis, tunc magno metu perculsus, dicto audien- 
tem scripsit se fore Pompeio et imperata facturum. Quo 
magis autem hujus consilium Pompeius exploraret, movit 
Petram" ; ubi regem cum vicinis sine labore in potestatem 
redegit, et custodia; tradidit", urbe eorum Petra captaf ; 
licet, omissis illis, Pompeium contra Aristobulum arma 
movisse, Josephus ; quum vero non procul Petra abesset, 
accepto de Mithridatis caede nuncio, extemplo signa retro 
ex Arabia movisse et Amisum pervenisse, Plutarchus 
scripserit. 

Roma; P. Servilius Rullus tribunus plebis inito magis- 
tratu legem agrariam promulgavit, de creandis cum sum- 



'' Appian. pag. 247. ' Dio, lib. 37. 

" PluUrch. in Pompeio. " Id- 'bid. 

• Dio, lib. 37. ' Oros. lib. 6. cap. 



42 ANNALES 

ma potestate decemviris, quibus jus esset agrum publicum 
tota Italia atque Syria, et quicquid nuper a Pompeio par- 
turn erat, vendere vel colonis dividere. Cui Kalendis 
Januariis (quae ut annus tum Romas agebatur, in initium 
fere Juliani Octobris incurrebant) inito consulatu Cicero se 
opponens, habita in senatu oratione contra Rullum, omnes 
legis illius metu liberavif. 

Cumque ea lege potestas Decemviris daretur eos ven- 
dendi agros, " quos rex Mithridates in Paphlagonia, 
Ponto, Cappadociaque possederat ;" in secunda oratione 
agraria coram populo habita, plebisciti illius iniquitatem 
hac ille interrogatione perstrinxit : " Itane vero ? non le- 
gibus datis, non auditis verbis imperatoris, nondum deni- 
que bello confecto, cum rex Mithridates amisso exercitu 
regno expulsus, tamen in ultimis terris aliquid etiam nunc 
moliatur, atque ab invicta Cn. Pompeii manu Mseotide et 
illis paludibus et itinerum angustiis atque altitudine mon- 
tium defendatur; cum imperator in bello versetur, in locis 
autem illis etiam nunc belli nomen reliquum sit : eos 
agros, quorum adhuc penes Cn. Pompeium omne judi- 
cium et potestas more majorum debet esse, Decemviri 
vendent." 

L. Valerius Flaccus, qui Romae praeturam gesserat, in 
Asiam praetor missus est. Quam praeturam Asiaticam 
illius fuisse annuam, illique Quintum Ciceronem in ea suc- 
cessisse, testatur Quinti frater Marcus Cicero in oratione 
pro hoc ipso Flacco, repetundarum a provincialibus postu- 
late, habita. 

3941. Pharnaces, filiorum Mithridati charissimus, et 
saepe regni haeres designatus, patri struxit insidias : sive 
quod timebat ne Italica patris expeditio omnem ei apud 
Romanos spem reconciliationis praecluderet, sive alia cau- 
sa vel cupiditate permotus. Captis autem insidiarum con- 
sciis et ad torturam admotis, Pharnaci tamen pater, suasu 
Menophanis, veniam dedit^ Hanc veniam (ut Salianus 
hie notat) Dio tacet ; quin potius seniel iterumque missos 

1 Cicero, in prima agraria; etlib. 2. ad Attic, ep. 1. cum Plutarch, in Cice- 
rone. 
' Appian. pag. 247. 



VETERIS TESTAMENTI. 43 

ait ad Pharnacem comprehendendum satellites, qui ab eo 
in suas partes traducti fuerint, et cum iis PanticapEeo urbe 
capta patrem in suam potestatem redegisse: hac etiam 
observatione addita. Mithridatem, quamvis in omnibus 
regiis rebus sapientissimum, hoc tamen non animadver- 
tisse : nihil neque arma, neque multitudiuem subditorum, 
sine eorum benevolentia, conducere ; quinimo haec ipsa, 
si fides absit, tanto minus tuta esse, quanto sunt plura. 
Qua; observatio in subsequente quoque Appiani narratione 
locum habet. 

Pharnaces, sciens exercitum alieno esse ab Italica ex- 
peditione animo, noctu primarios Romanorum transfugas 
proxime Mithridatem tendentes accessit : et periculum si 
in Italiam irent ipsis non ignotum exaggerans, multaque, 
si manerent, eis poUicens, induxit eos ut a patre defice- 
rent. Moxque nocte eadem ad alia propinqua castra di- 
misit nuntios : et illis quoque pertractis in suam senten- 
tiam, mane primi transfugae conclamaverunt, quibus prox- 
inii quique, et mox alii, clamorem reddiderunt ; reddidit 
et navalis exercitus. Et quidem plerique clamorem de- 
fectionis indicem ediderunt, non praemoniti nee corrupti, 
sed vel plurium exemplum secuti, quibus resistere non pos- 
sent, vel novarum rerum in afflicti senis calamitate cupidi. 

Mithridates excitatus clamore, misit quosdam rogatum 
quid sibi poscerent. Illi non dissimulanter aiebant se 
filium regem petere, juvenem pro sene eunuchis dedito, 
interfectore multorum fiUorum, ducum ac amicorum. His 
auditis Mithridates eos allocuturus prodiit : et interim 
manus quaedam praesidiariorum conferebat se ad transfu- 
gas ; qui negabant se eos admittere, nisi ad fidem impe- 
trandam ederent aliquod facinus, simulque Mithridatem 
ostendebant. At ilU equum fugientis interfecerunt, et 
Pharnacem quasi jam voti compotes regem appellaverunt : 
quorum quidam membranam chartaceam longam latam- 
que e temple depromptam vice diadematis circumdedit 
ejus capiti. 

Id conspicatus senex e supcriore porticu, alios post 
alios mittebat ad Pharnacem, qui tutum abitum peterent. 
Sed quum nemo rediret, veritus ne Romanis dederetur. 



44 ANNALIiS 

satellites et amicos qui adhuc apud eum permanebant lau- 
datos misit ad novum regem : quorum aliquot in via prae- 
tor opinionem occidit exercitus'. Ipse diu ex altissimo 
muro filium frustra precatus, ubi inexorabilem vidit, mo- 
riturus exclamasse fertur : " Quoniam Pharnaces mori 
jubet, vos si estis dii patrii precor, ut quandoque et ipse 
banc vocem a liberis suis audiat." Statimque descen- 
dens ad uxores, pellices ac filias suas, venenum omnibus 
dedit'. 

Duae filiae virgines quas apud eum educabantur, Mith- 
ridatis et Nyssa, iEgypti Cyprique desponsas regibus, 
enixe patrem rogabant ut ante ilium potionem venenatam 
sumerent, vetabantque bibere donee ipsae hauseruiit". Sed 
Mitbridati ad mortem neque haustum venenum, quod 
circa gladium perpetuo secum circumferebat, neque mu- 
cro, quo seipsum vulnerarat, satis fuerunt. Quamvis 
enim data opera concitatius ambularet, ut infusa pestis 
per venas vegetatione corporis acta discurreret ; nihil ta- 
men agebat, propter quotidianam pharmacorum consue- 
tudinem, quibus vitalia sua adversus noxios succos ob- 
struxerat, qua? nunc quoque vocantur Mithridatica. Ictus 
autem gladii, quem sua sibi manu intulerat, turn propter 
aetatem, praesentesque quae circumstabant calamitates, im- 
becillior fuit ; tum veneni sumptione, cuicuimodi tandem 
id fuerit, debilitatus. Quum igitur neque seipsum con- 
fecisset, et diutius tempus trahere videretur; Bitcetum 
sive Bithocum Galium quendam militem jam fracto muro 
discurrentem, auctoritate vultus territum revocavit, et in 
caedem suam manum trepidantis adjuvit. Denique et a 
seipso, et ab hostibus caesus.occubuit". 

Hunc vitae exitum apud Panticapaeum in Bosphoro 
Cimmerio sortitus est Mithridates : " Vir, neque silendus, 
neque dicendus sine cura, bello acerrimus, virtute exi- 



» Appian. pag. 248. ' Oros. lib. C. cap. 5. 

" Appian. pag. 218. 

" Dio, lib. 37. cum Livio, lib. 102. Floro, lib. 3. cap. 5. Valerio Maximo, 
lib. 9. cap. 2. Plinio, lib. 25. cap. 2. Justino, lib. 37. cip. 2. A. Gellio, lib. 
17. cap. 16. Appiano, pag. 248. Aurelio Victore, de vir. illustr. cap. 76. et 
Orosio, lib. 6. cap. 5. 



VETERIS TESTAMENTI. 45 

mius, aliquando fortuna semper animo maximus, consiliis 
dux, miles manu," ut eum Velleius Paterculus^ celebrat : 
denique " rex post Alexandrum maximus," ut eum in 
LucuUo suo appellat Cicero ; quibus elogiis et nos per- 
moti, non minorem in Mithridatis quam in Alexandri re- 
bus digerendis curam ponendam existimavimus. 

De Mithridatici belli spatio, in fine capitis primi libri 
sexti ita scribit Orosius : " Bellum Mithridaticum, vel, ut 
verius dicam, belli Mithridatici clades, multas secum in- 
volvens provincias, tracta et protenta per quadraginta an- 
nos fuit. Nam sexcentesimo sexagesimo secundo, ut 
dixi% anno ab urbe condita, quo etiam primum civile bel- 
lum cceperat inardescere ; consulatu Ciceronis vero et 
Antonii, ut verbis poetae optimi (Lucani) loquar, barbarico 
vix consummata veneno est. Sed in his temporibus tri- 
ginta gerendi belli inveniuntur anni : qualiter autem qua- 
draginta a plerisque dicti sint, non facile discemitur." 

Bella Mithridatem cum Romanis per annos sex et qua- 
draginta gessisse, apud Justinum' legimus. Annos illis 
duos et quadraginta Appianus in Mithridaticorum initio*, 
alibi vero quadraginta'^, ut et Florus**, et Eutropius",^ attri- 
buit. Apud PliniumS titulus in delubro Minervae a Pom- 
peio positus bellum hoc triginta annorum fuisse notat. 
Atqui ab initio primi belli Mithridatici usque ad ipsum 
Mithridatis exitum, non plures quam viginti sex reperi- 
untur anni ; intermediis quoque pacis annis simul annu- 
meratis. Ut rotundato numero bellum illud triginta an- 
norum fuisse dicatur : quomodo Cicero" in consulatu suo 
C. Rabirium perduellionis reum, ob caedem Saturnini au- 
thoritate senatus quadraginta annis ante peractam, se 
defendisse significat ; quam Dio*" exaction calculo, ante 
triginta sex annos factam fuisse affirmat ; de quo, in Pi- 
sonianam illam orationem Asconius Pedianus est consu- 
lenduB. 

» Lib. 2. cap. 18. ' Lib. 5. cap. 19. 

• Lib. 37. cap. 1. "■ Pag. 170. 

' In Syriacis, pag. 1 1 8. et Mithridaticia, pag. 249. 

' Lib. 3. cap. 5. ' Lib. 6. 

' Lib. 7. cap. 26. I Orat. in L. Pisonem. 

"• Lib. 37. 



46 ANNALES 

- Erat hoc tempore in Judsea Pompeius. Iratus enim 
Aristobulo, adversus eum, Hyreano multum hoc precante, 
Romanas legiones, cum auxiliaribus copiis a Damasco 
caeteraque Syria excitis, duxit. Cum vero Pellam et 
Scythopolim prajtergressus pervenisset Coreas, ubi Ju- 
daeae mediterranea versus est initium, et Aristobulum in 
Alexandrium, castellum elegans in montis vertice positum, 
refugisse intellexisset ; accersivit ilium ad se per nuncios. 
Hie, multis suadentibus ut caveret helium a Romanis, 
descendit: etcum dejure principatus cum Hyreano fratre 
disceptasset, permissu Pompeii rursum in arcem se re- 
cepit. Idque iterum et tertio fecit, simul spe regni Pom- 
peio obsecundans, et omnia ejus imperata facturum se 
simulans ; simul redeundo in arcem se muniens, et appa- 
ratus bellicos faciens, metu ne ad Hyrcanum transferretur 
dominium'. 

Jubente Pompeio ut castella traderet sibi Aristohulus, 
et prasfectis ea de re scriberet, quibus praeceperat ut non 
nisi manu sua scriptis Uteris obtemperarent ; paruit qui- 
dem, sed segre ferens secessit Hierosolyma, quasi ad cer- 
ium helium se praeparaturus. Quem Pompeius statim, 
nee enim tempus apparatus dandum putahat, cum exer- 
citu est insecutus''. 

In itinere, circa Jerichuntem, venit nuntius e Ponto, 
Mithridatem a filio suo Pharnace occisum esse significans'. 
Quem laetum nuntium lancearum cuspidibus tabellarii 
statim demonstrabant, quas lauri frondibus exornabant. 
Non erat ibi suggestus, neque dum erectus fuerat cas- 
trensis, quem faciunt grandibus cespitibus excisis et ac- 
cumulatis : tunc vero nimia properatione et studio con- 
gestis jumentorum clitellis tumulum excitavere. Eo post- 
quam conscendit Pompeius, nuntiavit iis Mithridatem 
manus sibi ipsum intulisse, omniaque illic Pharnacem sihi 
et Romanis occupavisse"'. 



' Joseph, belli, lib. 1. cap. 5. et antiquit. lib. 14. cap. 6. 
' Joseph, belli, lib. 1. cap. 5. et antiquit. lib. 14. cap. 6. 
' Joseph, belli, lib. 1. cap. 5. et antiquit. lib. 14. cap. 6. 
"" Plutarch, in Pompeio. 



VETERIS TESTAMENTI. 47 

Inde exercitus baud immerito, quasi in Mithridatis cor- 
pore hostium myriade extincta, ovans ad sacrificia et con- 
vivia se convertit : laetatusque Pompeius est, quod factis 
suis et expeditionibus, quam baud ita expectaverat faci- 
lem, coronidem imposuisset". Tantum enim in hujus 
unius anima posuit, ut cum omnia, quae ille tenuerat, vic- 
toria possideret, tamen non ante, quam ilium vita expuUt, 
bellum confectum judicarit"; de quo ita ilium jactitantem, 
in libro secundo inducit Lucanus : 

Idem per Scythici profugum divortia Ponti 
Indotnitum regem, Romanaque fata morantem, 
Ad mortem, Sylla felicior, ire coegi. 

Pompeius prima castra apud Jerichuntem babens, ubi 
palmeta sunt preestantissima, et opobalsamum provenit 
inter unguenta pracipuum, mane sequenti movit inde 
versus Hierosolyma. Tum vero Aristobulus anteactorum 
pcenitens obviam ei venit ; pecuniamque poUicitus, quod- 
que semetipsum ei cum civitate permitteret, rogabat ut 
omisso bello quicquid vellet pacate ageret. Pompeius, 
data petenti venia, misit Gabinium cum militibus in urbem 
ad accipiendum pecuniam : qui tamen re infecta rediit, 
exclusus et vacuis manibus, militibus Aristobuli pactum 
irritum facientibus. Ea re commotus Pompeius, Aristo- 
bulo custodiae tradito, ad urbem properavit ; cajtera qui- 
dem probe munitam, tantum e septentrionali latere inju- 
riis expositami*. 

Civibus intus inter se dissidentibus, qui cum Hyrcano 
sentiebant, urbem Pompeio dedendam censuerunt : ad 
quos et alii plurimi, Romanorum constantiam metuentes, 
accesserunt. Aristobuli vero factio excludi eum jubebat 
et bellum parari ; eo quod regem haberet in vinculis. Hi 
praevenientes alteros, templum occuparunt, et prajciso 
ponte qui in urbem ferebat, ad bellum se expedierunt. At 
illi intromisso exercitu urbem et domum regiam tradide- 
runt : quanim custodiam Pompeius legato suo Pisoni com- 

* Plutarch, in Pompeio. * Cicero, pro Mnrena. 

>> Joiepb. lib. 14. cap. 7. 



48 ANNALES 

misit. Ipse vicinas templo domos aliaque propinqua aedi- 
ficia muniebat. Et primum quidem conditiones pacis in- 
clusis obtulit : quas cum illi non admitterent, omnia quas 
circum erant oppugnationi paravit ; Hyrcano alacriter 
suppeditante quicquid usus posceref, 

Pompeius a septentrionali templi latere, quod maxime 
erat oppugnationi obnoxium, admovit milites. Erant 
autem liac quoque parte turres altas, et fossa manu facta, 
praster profundam vallem quae templum cingebat ; nam 
etiam versus urbem abrupta erant omnia, sublato ponte, 
qua parte Pompeius erat cum suo contubernio. Erige- 
bant autem quotidie magno labore aggerem Romani, cae- 
dentes circumquaque arbores : vallemque replebant omni 
genere materias per milites comportato ; quod opus per 
se erat difficillimum, propter immensam vallis altitu- 
dinem, Judaeis praesertim modis omnibus desuper obsis- 
tentibus'. 

Sed nisi patrius nobis mos esset, Inquit Josephus, per 
otium septimum quemque diem exigere ; non potuissent 
absolvere aggerem, vetantibus adversariis. Prohibere 
enim vim inferentes permittit, sed opus facientem hostem 
impedire nos lex (non scripta utique, sed a doctoribus 
tradita) non sinit. Quod ubi animadverterunt Romani, 
sabbatis neque eminus incessebant telis Judaeos, neque 
manus cum eis conserebant: tantum erigebant aggerem 
et turres, machinasque admovebant, ut eis postridie ad- 
versus nos uti possent. Ita Josephus% et Agrippa rex, 
apud eundem', hos maxime dies Pompeium ad bellum 
destinasse memorans, in quibus hi qui oppugnabantur 
sabbatorum agebant otia. 

Recitatis in senatu Pompeii Uteris, de Mithridate inter- 
fecto confectoque bello Mithridatico, supplicatio dierum 
duodecim, Cicerone consule referente, Pompeio decreta 
est". Romanique festos dies egerunt, liberati hoste gra- 
vissimo^. 

1 Joseph, lib. 1. belli, cap. 5. et lib. 14. antiquit. cap. 8. 

■■ Joseph, lib. 1. belli, cap. 5. et lib. 14. antiquit cap. 8. 

• Lib. 14. antiquit. cap. 8. ' Libro 2. belli, Kt0. icij. 

" Cicero, de provinciis consulaiib. ^ Appian. pag. 250. 



VETERIS TESTAMENTI. 4d 

Titus Ampius et Titus Labienus tribuni plebis legem 
tulerunt, ut Pompeius ludis Circensibus corona laurea et 
omni cultu triumphantium uteretur ; scenicis autem prae- 
texta, coronaque laurea. Quod ille tamen non plus, quam 
semel usurpare sustinuif. 

■ Hierosolymis, valle jam repleta, et appositis aggeri tur- 
ribus, admotisque machinis Tyro allatis, Romani saxis 
missilibus templi moenia concutiebant ; diuque turres, 
meignitudine simul et pulchritudine prastantes, vim obsi- 
dentium sustinebant. Romanis vero tunc plurimum defa- 
tigatis, Pompeius Judajorum tolerantiam et in aliis admi- 
ratus est; et prsecipue quod, velut in alta pace civitas 
ageret, omnem Dei cultum inter media tela versantes dili- 
gentissime celebrarent. Toto enim oppugnationis tempore, 
consueta peragebantur sacrificia: bis per singulos dies, 
mane et circa nonam horam, super altari immolantibus 
sacerdotibus, ac ne in extreme quidem discrimine sacra 
intermittentibus^. 

Quum Romae feriaj Latinae agerentur, (quae non stativffi 
erant, sed conceptivae) cometes effulsit : et Novembris 
Juliani die septimo, horis duabus post mediam noctem, 
luna eclipsim passa est ; cujus, in libro secundo de consu- 
latu sue, his versibus Cicero meminit : 

Tu quoque, cum tumnlos Albano in monte nivales 
Lustrasti, et Iscto mactasti lacte Latinas ; 
Vidisti et claro tremulos ardore cometas, 
Multaque misceri nocturna strage putasti. 
Quod ferme dirum in tempus cecinere Latinae ; 
Cum claram spcciem concrete lumine luna 
Abdidit, et subito stellanti nocte perempta est. 

Mense obsidionis Hierosolymitanae tertio, concussa turri 
maxima crebris arietis ictibus, collapsaque et secum rui- 
nam trahente muri proximi, certatim hostium agmina in 
templum irruperunt. Primus autem murum transcendere 
ausus est Cornelius Faustus Syllae filius, sequente cohorte 
militum ; mox alia parte Furius centurio cum suis manipu- 

1 Vellei. Patercul. lib. 2. cap. 40. cum Dione, libro 37. 
' Joseph, lib. 1. belli, cap. S. etlib. H. antiquit. cap. 8. 

vol,. X. E 



50 ANNALES 

lai'ibus : et inter utrumque Fabius, et ipse centurio, cum 
manu suorum valida. Hi circumsepto undique fano, alios 
alio confugientes, vel etiam paulisper repugnantes, inter- 
fecerunt. Ubi plurimi sacerdotum quanquam hostes stric- 
tis gladiis irruentes viderent, intrepidi tamen in peragendis 
rebus divinis perseverabant, et in ipso libandi et adolendi 
ministerio mactabantur, saluti quoque obsequium religionis 
praeferentes*. 

Omnia autem plena erant caedibus: et Judaeorum alii 
a Romanis confossi cadebant, alii a gentilibus suis adversae 
partis studiose trucidabantur ; plurimi per abrupta seme- 
tipsos praecipitabant, nonnuUi subjectis in aedes ignibus 
concremabantur, non sustinentes spectare quae patraban- 
tur ab hostibus. Itaque Judaeorum millia quidem duode- 
cim DC cubuerunt : Romanorum vero perpauci desiderati, 
sed plures sauciati sunt. Inter captivos etiam Absalomus, 
patruus simul et socer Aristobuli, (ille Johannis Hyrcani 
filius, quern contentum privata et otiosa vita in honore ab 
Alexandro Jannaeo habitum scripsit Josephus, libro deci- 
mo tertio, capite vigesimo) comprehensus tenebatur*". 

Captum est templum die jejunii, C. Antonio et M. Tul- 
lio Cicerone consulibus, Olympiade*^ CLXXIX. annoque 
illius primo'' ; solenni mensis tertii jejunio, quo urbs pos- 
tea a Sosio est occupata". Qui mensis tertius anni civilis 
est accipiendus, apud Hebragos et alios orientales (ut in 
libro primo antiquitatum, capite quarto Josephus, et in 
principium Ezechielis Hieronymus indicat) ab autunmo 
deducti : ille videlicet Syrormn mensis tertius, ab eis 
Canun prior, ab Hebraeis Cisleu dictus ; cujus die vigesimo 
octavo jejunium, in memoriam sacri voluminis ab impio • 
Jehojakimo combusti', in hunc usque diem Judasi cele- 
brant. Quod jejunium si (ut ad annum mundi 3398. est 
annotatum) ob captam primum a Nebuchadnesare Hiero- 



* Joseph, lib. 1. belli, cap. 5. et lib. 14. antiquit. cap. 8, 
'' Joseph, lib. 1. belli, cap. 5. et lib. 14. antiquit, cap. 8, 
*^ Joseph, lib. 14. cap. 8. 

* Euseb. deinonstrat evangelic, lib. 8. cap. 2. 
' Joseph, lib. 14. cap. ult. 

' Jerem, cap. 36. ver. 9. 22, 23. 



VETERIS TESTAMENTI. 51 

solymam, quando Babyloniis primum populus Dei servire 
coepit, fuerit indictum : insignem hie eventuum TrfptTpoTniK 
observare lieeat ; ut eodem ejusdem mensis die, et post 
quingentos quadraginta tres annos a Pompeio, quando 
Romanis, et post viginti sex deinde annos itenim a Sosio, 
quando Herodi Idumfeo et ejus posteris Judasi servire 
coeperunt, templum Hierosolymitanum capi contingeret. 
Dies vero ille vigesiraus octavus Cisleu hoc anno Decem- 
bris Juliani diei vigesimo respondit: et (quod notatu dig- 
num est) in Saturni quoque diem, sive Judaicum sabba- 
tum, incidit ; quo templum a Pompeio expugnatum fuisse, 
Dio significat. Numeraturque hie annus septuagesimus 
nonus ab anno regni Graecorum centesimo et septuagesi- 
mo, quo ab Israele jugum Gentium sublatum fuisse le- 
giturs. Unde, quam brevi temporis spatio libertate sua 
illi potiti fuerint, intelligitur. 

Introgressus in templum Pompeius, et una ciun eo non 
pauci alii, inspexerunt quae nefas est videre nisi soli pon- 
tifici. Cumque intus essent mensa et candelabrum cum 
lychnis et pocula libatoria et thuribula, ex auro cuncta, 
congestaque aromatum moles, et in thesauris sacrae pecu- 
niae circiter talentorum duo millia : nihil tamen horum 
Pompeius attigit. Sequenti vero die purgare templum 
aedituos jussit, et Deo legitima ofFerre sacrificia"". 

Hyrcano pontificatum Pompeius reddidit : tum propter 
alia ipsius officia obsidionis tempore praestita, tum quia 
tota regione habitantibus Judaeis author fuit, ne arma pro 
Aristobulo sumerent'. Cum pontificatu principatum quo- 
que suae gentis accepit : sed diadema eum ferre Pompeius 
vetuit. Indeque, praeter priores novem annos, quibus 
matre Alexandra regnante pontificatum gesserat, per 
alios viginti quatuor annos summum sacerdotium obtinuit''; 
pro quibus nos annos viginti tres cum dimidio accipimus. 

lUos, qui maxime belli causa fuissent, Pompeius securi 



' 1 Maccab. cap. 13. ver. 41. 

'' Joseph, lib. 1. belli, cap. 5. et lib. 14. antiquit. cap. S. 
' Joseph, lib. 1. belli, cap, 5. et lib. 14. antiquit. cap. 8. 
* Joseph, lib. 1. belli, cap. 5. et lib, 20. antiquit cap. 8. 






52 ANNALES 

percussit : Fausto vero et aliis, qui primi murum conscen- 
dcrunt, digna prsemia persolvit''. 

Judseos Pompeius populo Romano fecit tributaries'. 
Urbes vero quas sibi subjugaverant in Coele-Syria ademp- 
tas illis jussit proprio parere praesidi; et totam gentem, 
prius elatam rebus prosperis, contraxit intra veteres ter- 
minos. Gadaram deinde, quam Judaei paulo ante subver- 
terant, in gratiam liberti sui Gadarensis Demetrii (de cujus 
insolentia in Pompeio scripsit Plutarchus) instauravit. 
Reliquas mediterraneas urbes, Hippon, Scythopolim, Pel- 
lam, Dion, Samariam, Marissam, Azotura, Jamniam, Are- 
thusam, suis restituit habitatoribus ; pra;ter eas quae in 
bellis erant diruta?. Similiter et maritimas, Gazam, Jop- 
pen, Doram, et Stratonis turrim (quae postea ab Herode 
magnifice restaurata, Caesarea est appeUata) Pompeius 
liberas esse jussit: easque omnes provinciae Syriae con- 
tribuit". 

" Hujus calamitatis," inquit Josephus", " causa fuere 
Hierosolymitanis Hyrcanus et Aristobulus, inter se dis- 
sidentes invicem. Nam turn primum libertatem amisimus, 
subjecti Romanorum imperio ; et regionem de Syris bello 
captam reddere ipsis coacti sumus : et insuper plus quam 
decem millia talentorum brevi tempore a nobis Roman! 
exegerunt ;" quot solum Crassum e templo abstulisse, 
idem Josephus postea" affirmat: ut de tributis et pen- 
sitationibus populo indictis ista hie ille intellexisse vi- 
deatur. 

Cum his quae a patrio historico Josepho sunt tradita, 
non abs re fuerit ea quoque conferre, quae ab exteris scrip- 
toribus, qui animo a Judaeis fuerunt alienissimo, de re a 
Pompeio adversus eos gesta memoriae habentur prodita. 
Inter quos primum locum obtinet Cicero, in cujus consula- 
tum inciderunt ista: apud quem, in oratione pro L, Flacco, 
de Pompeii abstinentia hoc occurrit testimonium : " Cneius 



I* Joseph, lib. 1. belli, cap. 5. etlib. 14. antiquit. cap. 8. 
' Joseph, lib. 1. belli, cap. 5. et lib. 14. antiquit. cap. 8. Euseb. chronic. 
Sever. Sulpic. histor. sacr. lib. 2. 
'° Joseph, lib. 1. belli, cap. 5. et lib. 14, antiquit. cap. 8. 
■■ Lib. 14. cap. 8. » Cap. 12. 



VETERIS TESTAMENTI. 53 

Pompeius, captis Hierosolymis, victor ex illo fano nihil 
attigit. Imprimis hoc, ut multa alia, sapienter ; quod in 
tam guspiciosa ac maledica civitate locum sermoni obtrec- 
tatorum non reliquit. Non enim credo religionem et 
Judfeorum et hostium, impedimento praestantissimo impe- 
ratori, sed pudorem fuisse," et religionis Judaicas cum 
Romana, qualis ab homine ethnico expectari poterat, 
ejusmodi facta collatio : " Sua cuique civitati religio est, 
nostra nobis. Stantibus Hierosolymis, pacatisque Judseis, 
tamen istorum religio sacrorum a splendore hujus imperii, 
gravitate nominis nostri, majorum institutis, abhorrebat : 
nunc vero hoc magis, quod ilia gens, quid de imperio nos- 
tro sentiret, ostendit armis ; quam cara diis immortalibus 
esset, docuit, quod est victa, quod elocata, quod servata, 
vel (ut alii legendum censuerunt) serva facta est." 

Ex Tito Livio, haec tantum habentur in libri centesimi 
secundi epitome: "Cn. Pompeius Juda;os subegit: fanum 
eorum Hierosolyma, inviolatum ante id tempus, cepit ;" 
nisi forte ut alias historiae suae partes, ita et banc, ex eo 
mutuatos fuisse existimemus, Eutropium et Orosium. Ita 
vero, in libro sexto rem attigit Eutropius : " Ad Judaeos 
transgressus, Hierosolymam caput gentis tertio mense 
cepit ; duodecim millibus Judaeorum occisis, casteris in 
fidem acceptis." Orosius", ex Petra Arabum Pompeium 
profectum fuisse scribens contra Judaeos, " quibus Aris- 
tobulus expulso fratre Hyrcano primus ex sacer- 
dote rex praeerat," non ex Josepho, sed ex alio non 
aeque rerum Judaicarum perito, historiam hanc se ac- 
cepisse indicat : qui tamen de re a Pompeio gesta non 
male ista retulit : " Ad Hierosolymam urbem eorum Ga- 
binium cum exercitu mittit. Ipse continuo subsecutus, et 
a patribus urbe susceptus, sed a plebe muro templi repul- 
sus, oppugnationem ejus intendit. Id non solum natura 
loci, verumctiam ingenti muro fossaque maxima munitum, 
cum alias aliis legiones dies noctesque succedere sine 
requie cogeret, vix tertio mense expugnavit. Tredecim 
(duodecun habet Josephus et Eutropius) millia ibi Judae- 

" Lib. 6. cap. 6. 



54 ANNALES 

orum caesa narrantur : ca^tera multitudo in fidem venit. 
Pompeius muros civitatis everti aequarique solo imperavit: 
et cum aliquantos principes Judaeorum securi percussisset' 
Hyrcanum sacerdotio restituit, Aristobulum captivum Ro- 
mam duxit." 

StraboP, " Quum palam jam Judaea tyrannide premere- 
tur, primus pro sacerdote se regem fecit Alexander : cujus 
filios Hyrcanum et Aristobulum de imperio disceptantes, 
Pompeius superveniens dejecit : atque eorum munitiones 
evertit, et ipsa imprimis Hierosolyma vi capta sunt. Ea 
munitio petrosa erat, et bene septa, et interius aquis abun- 
dans, exterius omnino sicca. Fossam habebat in lapide 
excisam sexaginta pedum profunditate, latitudine du- 
centorum et quinquaginta. E lapide autem exciso educta 
crant templi moenia. Pompeius cepit, ut ferunt, observato 
jejunii die, dum ab omni opera Judagi abstinerent, impleta 
fossa et admotis scalis. Jussitque mcenia omnia convelli : 
ac quantum omnino potuit latronum receptacula sustulit, 
et loca ubi gaza tyrannorum recondita erat. Eorum duo 
in Jericuntis ingressu sita erant, Thrax et Taurus : reliqua 
vero, Alexandrium, Hyrcanium, Machaerus, Lysias, et 
quae circa Philadelphiam erant, item Scythopolis Galilaiae 
proxima." Et post : " Pompeius^ quibusdam qua? Judaei • 
sibi violenter asciverant ablatis, sacerdotio praefecit Hyr- 
canum." 

Apud Lucanum, in libro tertio Pharsalije, Pompeius 
inter gentes orientis a se petitas Judasam ita connu- 
metrat. 

Me domitus cognovit Arabs, me Marte feroces 
Heniochi, notique erepto vellere Colchi. 
Cappadoces mea signa timent, et dedita sacris 
Incerti Judoea Dei, moUisque Sopiiene : 
Armenios, Cilicasqiie feros, Taurosque subegi. 

Plutarclius in Pompeio : " Judaeam subegit, regemque 
Aristobulum cepit." Appianus, in Mitliridaticis, de eo- 
dem : " Aretae Arabum Nabata;orum regi bellum intulit, 
et Judaeis, qui ab Aristobulo suo rege defecerant ; donee 

P Gcograph. lib. 16. pag. 762, 763. i Ibid. pag. 765, 766. 



VETERIS TESTAMENTI. 00 

expugnavit Hierosolyma, urbem eis sanctissimam' ;" et in 
Syriacis : " Una' Judaeoruin gens armis subigenda super- 
fuit : cujus regem Aristobulum victor Pompeius Romani 
misit, et Hierosolymorum, maximae sanctissima;que in ea 
regione urbis, moenia diruit." 

Cornelius Tacitus', " Romanorum primus Cn. Pom- 
peius Judaeos domuit : templumque jure victoria; ingressus 
est. Inde vulgatum, nulla intus Deum effigie vacuam 
sedem et inania arcana. Muri Hierosolymorum diruti, 
delubrum mansit." L. Florus", de eodem : " Libanum Sy- 
riae Damascumque transgressus, per nemora ilia odorata, 
per thuris et balsami sylvas, Romana signa circumtulit. 
Arabes, si quid imperaret, prsesto fuere. Hierosolymam 
defendere tentavere Judaei : verum banc quoque et intra- 
vit, et vidit illud grande impiae gentis arcanum patens, 
sub aureo vitem coelo". Dissidentibusque de regno fra- 
tribus, arbiter factus regnare jussit Hyrcanum. Aristo- 
bulo, quia renuebat eam rem, catenas dedit." 

Dio denique, libro trigesimo septimo in M. Ciceronis et 
C. Antonii consulatu: " In Syriam Palaestinam, quod hu- 
jus incolas Phoenicen infestassent, Pompeius profectus est. 
Eam regebant Hyrcanus et Aristobulus fratres : ac tum 
forte propter pontificatum (regi enim nomen summi ponti- 
ficis apud eos est) sui Dei, quicunque is tandem est, dissi- 
dentes, urbes seditionibus agitabant. Hyrcanum igitur 
Pompeius sine praelio (neque enim is copias, quibus rc- 
sisteret, habebat) statim in potestatem suam redegit. Aris- 
tobulum autem, in arce quadam circumsessum, ad condi- 
tiones pacis accipiendas compulit ; cumque is neque pe- 
cunias, neque arcem traderet, in vincula conjecit : indeque 
reliquos etiam baud difficulter subegit. Hierosolymorum 
autem oppugnatio baud parvo ei labore stetit. Urbem qui- 
dem ipsam, a fautoribus Hyrcani receptus, facile obtinuit : 
templum autem, quod alterius partis homines praeoccupa- 
verant, baud absque labore cepit. Situm erat loco edito, 
suis moenibus munitum : nee, si ex squo omnibus diebus 
id defendissent, expugnatum esset. Verum, quod Satumi 

' Pag. 244. • Pag. 119.' 

' Historiar. lib. i. cap. 9. " Histor. lib. 3. cap, 5. 

' De quo consulendus Lipsiiu, Elector, lib. 2. cap. 5. 



56 ANNALES 

quos vocant diebus propugnationem intermittentes, iisque 
ab omni opere vocantes, Romanis eo libero spatio occasi- 
onem muri subruendi dederunt. Quippe ubi hunc hos- 
tium morem animadverterunt, nihil serio egerunt reliquis 
diebus : quum vero circumacta septimana, Saturni dies 
rediisset, denuo aggressi, summa vi templum oppugnarunt. 
Atque ita tandem Judaei, nihil quicquam propugnantes, 
in potestatem hostium venerunt. Ibi turn pecuniis di- 
reptis, regnum Hyrcano datxim, Aristobulus abductus est. 
Haze eo tempore in Palaestina gesta sunt." 

Pompeio res] gerente circa Judasam, Ptolemasum Au- 
letam octona millia equitum sua pecunia toleravisse; 
et mille convivas totidem aureis potoriis, mutantem vasa 
cum ferculis, saginavisse Varro tradif; cui ex iEgypto 
quotannis duodecim millia quingenta talentorum tributum 
pendi consuevisse, in quadam oratione, quae interiit, pro- 
didit Cicero^ ; licet Diodorus Siculus reditum iEgypti hoe 
tempore sex millia tantum talentorum fuisse retulerit. 
Seleucis in Palaestina a Pompeio condita est", 
Pompeius Ccelo-Syrise, usque ad Euphratem fluvium et 
/Egypti terminos, cum duabus Romanis legionibus, admi- 
nistratione Scauro relicta, in Ciliciam abiit: Aristobulum 
vinctum secum abducens, cum duabus filiabus et totidem 
filiis"'; quorum unus Alexander ex itinere fugit; minor 
autem Antigonus cum sororibus Romam vectus est''. 

Syriam Pompeium, illinc decedentem, Scauro quaestori 
suo regendam reliquisse, scribit Appianus''. Hujus au- 
tem, simul et Judaeae, administrationem Scauro eum per- 
misisse, in libro primo belli, capite octavo, addit Josephus. 
Palaestinam quoque Pompeium, " Judaeis domitis et Hie- 
rosolymis captis, in provinciae speciem rectori delata juris- 
dictione formavisse," in libro decimo quarto affirmat Am- 
mianus Marcellinus. Et regis quidem nomen, licet sine 
diademate, Hyrcanus tum retinuit: sed illius tanta erat 
ingenii tarditas et imbeciUitas, ut non vectigalia solum 

y Plin. lib. 33. cap. 10. ' Strabo, lib. 17. pag. 798. 

"> Appian. pag. 253. ■■ Joseph, lib. 14. aiiliquit. cap. 8. 

" Joseph, lib. 1. belli, cap. 5. fin. 

^ In Syriac. pag. 11!). cum lib. 5. bell, civil, pag. C7C, C77. 



VETERIS TESTAMENTI. 57 

ordinandi, sed alia quoque omnia pro libitu in Palaestina 
disponendi, potestatem sibi Syrias praesides assumerent, 
lit in Gabinii prsefectiira postea videbimus. 

Cicerone et Antonio consulibus, nono Kalendas Octo- 
bris, Octavio ex Atia uxore, Juliae sororis C. Julii Cae- 
saris filia, natus est Octavius^ : qui postea Caesar Augus- 
tus dictus est : quoque imperante mundi Servator D. N. 
Jesus Christus natus est'. Author vero est Julius Mara- 
thus, ante paucos quam Octavius nasceretur menses, pro- 
digium (sive oraculum) Romae factum publice, quo denun- 
tiabatur regem populi Romani naturam parturire : senatum 
exterritum censuisse ne quis illo anno genitus educaretur ; 
608 qui gravidas uxores haberent, quo ad se quisque spem 
traheret, curasse ne senatusconsultum ad aerarium deferre- 
tur^. De die natali nono Kalendas Octobris cum Suetonio 
consentit ipse Augustus in epistola ad Caium nepotem*", 
hemerologium antiquum', et lapis Narbonensis'' : Dione 
non dissentiente, qui in libro quinquagesimo sexto, Septem- 
bris die vigesimo tertio natum eum fuisse affirmat. In Sep- 
tembri enim Juliano triginta dierum, nonus Kalendas Octo- 
bris est Septembris vigesimus tertius ; licet in Septembri 
Pompiliano, qui viginti novem tantum dierum fuit, vigesi- 
mo secundo ejusdem mensis responderit. September vero, 
ut annus tum Romae (ante correctionem a Julio Csesare insti- 
i tutam) agebatur, in mensem Junium anni periodi Julianae 
\4(}51. incidit. 

Catilinaria conjuratione Romae erumpente, Q. Marcius 
et Q. Metellus Creticus imperatores ad urbem erant 
apediti, ne triumpharent, calumnia paucorum, quibus 
Inia honesta atque inhonesta vendere mos erat'. 
Lb anno secundo Olympiadis CLXXIX. Philadelphi- 
enits annos suos dinumerant". Philadelphia autem ha;c 
nonV)rocul a Judaea videtur esse : de qua Josephus, libro 
prini belli, capite quinto, et Strabo, libro decimo sexto", 
ubi l^ronum circa eam receptacula a Pompeio hoc anno 

Sunn, in Octav. Aug. cap. 4. et 5. 
' LucUp. 2. ver. 1. C, 7. ' Suelon. in Octav. Aug. cap. 94. 

** ApuU. Gellium, lib. 15. cap. 7. ' In inscriptionibusGruteri, pag. 133. 
k In inAjp. Grutcri, pag. 229. ' Salust. in conjurat. Catilin. 

" Fasti iuli. " Pag. 700. ct 763. 



58 ANNALES 

diruta fuisse significat : qua? causa fortasse fuerit hujus 
annorum epochae instituendae. 

Pompeius Ciliciae reliqua, quae nondum agnoscebant 
Romanum imperium, obeundo sine certamine Romanis 
subjugavit" ; excepta parte ab Eleuthero-Cilicibus posses- 
sa : quorum oppida in monte Amano sita a Cicerone Cilicise 
proconsule post-Ba sunt expugnata. 

Pharnaces conditum muria corpus Mithridatis patris sui 
ad Pompeium miserat : simul se et regnum ei dedens". 
Cadaver eum Sinopen in trireme Pompeio transmisisse 
scribit Appianus ; simulque eos qui Manium Aquilium 
ceperant, et obsides multos Graeci barbaricique generis : 
atque rogavisse, ut aut paternum regnum, aut Bosphora- 
num tantum, quod Machares frater a Mithridate acce- 
perat, tenere sibi liceret, Plutarchus Pompeium ait, quum 
Amisum pervenisset, invenisse multa dona a Pharnace 
allata, multa corpora ex familia regia, ipsum etiam Mithri- 
datis cadaver non admodum ex facie cognitum; verum 
ex cicatricibus, ab iis qui id spectaculi desiderabant, agni- 
tum. Ipsum enim non sustinuisse id videre Pompeium, 
verum Sinopen amandavisse. 

Cum vita enim illius etiam nomen hostile extinctum 
Pompeius existimans, nuUas in defunctum frustra iras 
exercendas putavit; sed in patrio sepulchro condi jussitP. 
Corpus igitur illius regie sepeliendum curatoribus ejus, 
addito sumptu, tradidit ; et inferri jussit apud Sinoper 
monumentis regiis, laudatum ob gestorum excellentiam, u 
regum aetatis suae praestantissimum'. 

Vestem, qua amicire se solitus erat Mithridates, arm)- 
rumque molem et splendorem Pompeius miratus est. At 
gladii vaginam, quae constiterat talentis quadringeitis, 
Publius furatus venundedit Ariarathi. Cidarin Caius ]Vith- 
ridatis collactaneus Fausto Syllae filio petenti oc^ulte 
dedit, operis mirifici: quod tum Pompeium latut; at 
Pharnaces, quum post rescivisset, in illos qui ea .•verte- 
rant animadvertit'. 

" Appian. pag. 244. » Dio, lib. 37. 

I' Dio, lib. 37. 1 Appian. pag. 250. 

' Plutarch, in Pompeio. 



VETERIS TESTAMENTI. 59 

Pharnacem vero et Castorem Phanagorensem Pom- 
peius populi Romani amicis et sociis adscripsit'. Pharnaci 
quoque, quod Italiam e multis difficultatibus exemisset, 
Bosphoranum regnum concessit: exceptis Phanagorensi- 
bus, quos liberos suo jure permisit vivere ; quoniam prinii 
recolligenti vires Mithridati, jamque classem, exercitum 
receptaculaque habenti, deficientes exhibuerunt negotium, 
exemploque dato aliis, causa fuerunt ejus interitus*. Ve- 
rum post Pompeii discessum, oppugnavit Pharnaces Pha- 
nagorenses eorumque vicinos, donee pras fame ad pugnam 
progressi oppidani victi sunt ; quos illaesos recepit ille in 
amicitiam, acceptis tantum obsidibus'. 

Pompeius in Ponto castella recepit, quorum deditionem, 
qui in eorum praesidio erant positi, ad ipsius adventum 
difFerendam existimarunt : veriti, ne cujus pecuniae sibi 
tuendae custodia esset data, earn alii diripientes, sibi cul- 
pam imponerent". In Talauris vero, quam urbem Mithri- 
dates habuerat apparatus promptuarium, duo mUlia pocu- 
lorum ex onyche gemma factorum compactorumque auro 
inventa sunt, multae phialae psycteresque, calices, lecti, 
seUaz, omatissima omnia, item fraena equorum, pectorales 
huraeralesque phalerae, gemmatae aurataeque: quibus re- 
cipiendis percensendisque trigintadies quaestor insumpsit. 
Eorum pars a Dario Hystaspis filio successoribus per 
manus tradita fuerat; partem ex Ptolemasorum regum 
gaza Cleopatra penes Coos deposuerat, unde Mithri- 
dates a civibus tradita deportaverat : partem ipse rex 
paravera"; ac collegerat, elegantioris supellectilis percu- 
pidus^. 

Romae tomitiis consularibus habitis, pro L. Murena in 
sequentem annum consule designato et ambitus accusato 
Cicero consil orationem habuit : in qua L. Luculli exer- 
citum, qui aa triumphum ipsius convenerat, comitem Mu- 
renae in petiticne consulatus praesto fuisse dicit. De quo 
triumpho, in Lucullo suo idem Cicero ita etiam meminit : 



' Appian. pag. 251. Dio, lib. 37. * Appian. pag. 250. 

' Appian. pag. 253. 2H. • Dio, Ub. 37. 

* Appian. pag. 251, 25ii 



60 AMNALES 

" Cum victor a Mithridatico bello revertisset, inimicoruni 
calumnia triennio tardius quam debuerat triumphavit. 
Nos enim consules introduximus pene in urbem currum 
clarissiini viri." Populum enim adversus eum rnflamma- 
verat C. Memmius, ac quasi multa intervertisset de prasda, 
traxissetque bellum, suaserat ut ei triumphum denegaret. 
Sed viri principes et potentissimi inserentes se tribubus, 
multis precibus et contentione aegre tandem populum in- 
duxerunt, ut triumphum ei concederef. 

Triumphum vero non, ut aliqui, pompae prolixitate et 
rerum traductarum copia fastidiosum duxit, sed armis hos- 
tihbus, quorum erat vis ingens, et machinis regiis circum 
Flaminium exornavit : quod erat per se haud contemnen- 
dum spectaculum. Ipso in triumpho equites cataphracti 
pauci, currus falcati decern traducti, amici et duces regii 
sexaginta. Naves longaB rostratas centum et decern trans- 
latae. Ipsius Mithridatis aurea senum pedum statua, et 
gemmis distinctum scutum : captumque Tigranis diadema, 
in triumpho ductum. Fercula viginti vasorum argente- 
orum ; aureorum poculorum, armorum et nummorum duo- 
rum et triginta. Haec per viros traducta. Octo muli 
lectos aureos portaverunt, quinquaginta sex avgentum in- 
fectum, ahi centum et septem argenti signati paulo minus 
vicies septies centena millia drachmarum. In tabulis bre- 
viaria pecuniae, quam Pompeio ad bellum piraticum et 
quaastoribus dederat: prseterea quod militibus, in sin- 
gulos noningentas et quinquaginta drachmas, civiserat. 
Denique splendidum epulum urbi et circumjectis vicis 
dedit^ 

Post triumphum et Mithridatici belli rationes redditas, 
in diaetam pristina temperantia multo magrificentiorem 
LucuUus se convertit : primusque ad omnn deliciarum 
genera Romanis dux extitit, cum duorum rrgum Tigranis 
dc Mithridatis opulentiam accepisset". Quem profusae 
in aedificiis convictibusque et apparatibss luxuria^ pri- 



) Plutarch, in LucuUo. ' Id. ibid. 

* Nicolaus Damascen, histoiiar. lib. 27. apud Athinxum, lib. 6. cap. ult. et 
lib. 12. cap. 21. 



VETERIS TESTAMENTI. 61 

mum autliorem fuissc, Velleius Paterculus quoque con- 
fi^mat^ 

3942. Eupatoriam, quam Mithridates Eupator condi- 
tam a se denominaverat, et ob receptos Romanos diru- 
erat, Pompeius instauravit ; agroque et civibus additis, 
Magnopolim appellavif^. Cabira in urbis fonnam ador- 
navit, ac Diopolim nominavit''. Bithynis et Ponticis leges 
et jura constituit: de quibus Plinius, Bithynias prajtor 
meminit, in epistolis ad Trajanum''. 

Pompeius ex Ponto in Asiam proprie dictam profectus, 
Ephesi hyemavit'^. Cumque omnia terra marique confe- 
cisset, classem tamen Asiaj civitatibus imperavit : sumptu 
ad L, Syllae descriptionem accommodato^. 

L. Valerius Flaccus, qui superiore anno Romae praetor 
fuit, hoc anno priBturam Asiae gessit*". 

Sub finem hyemis exercitui victori praemia Pompeius 
distribuit, viritim mille quingentas drachmas Atticas, (quot, 
qui minimum, accepisse confirmat etiam Plutarclius) et 
pro dignitate amplius tribunis ac centurionibus : cujus 
pecuniae summam ferunt talentorum sexdecim millium 
fuisse'. Legatis et quasstoribus, qui eras maris defendis- 
sent, sestertium bina milha; commilitibus singulis quin- 
quaginta data fuisse, apud Plinium legimus''. Si tamen 
integer ille locus est. 

D. Julio Silano et L. Murena consulibus, Metellus de 
Creta triumphavit', et quidem Kalendis Juniis (quantum 
ex fastorum triumphalium marmoreorum fragmentis colligi 
potest) qua; in Martium Julianum eo tempore inciderunt. 
Omamentum tamen triumphi ejus, captivos duces, Pom- 
peius subduxit™. Panarem enim et Lasthenem, auxilio 
cujusdam tribuni plebis ad hoc persuasi, eripuit; quod 
sibi ex pacto eos, non Metello, accessisse diceret". Sed 
et LucuUi et Metelli triumphum cum ipsorum singularis 

" Lib. 2. cap. 33. 

<^ Strabo, lib. 12. pag. 556. Appian. pag. 251. 

<* Strabo, lib. 12. pag. 557. ' Lib. 10. 

' Dio, lib. 37. « Cicero, pro Flacco, 

'' Cicero pro Flacco. ' Appian. pag. 252. 

^ Lib. 37. cap. 2. ' Eutrop. lib. 6. 

» Vellei. Paterc. Ub. 2. cap. 40, " Dio, lib, 36, 



62 ANNALES 

virtus, turn etiam invidia Pompeii apud optimum quemque 
fecit favorabilem". Triumphi vero Metelli Cretici meminit 
etiam Appianus^. 

Ut Ephesum ad salutandum Pompeium state majorem 
dignitateque praecellentem accessit Cato, conspiciens eum 
Pompeius non tenuit se loco, neque permisit ut sedentem 
adiret se ; sed tanquam ex primoribus alicui exiliens pro- 
cessit ei obviam, dexteramque porrexit : et multis laudi- 
bus statim in amplectendo et salutando pra;sente, pluribus 
etiam digressi virtutem extulit. Quasi tamen non haberet 
illo praesente liberum imperium, dimisit eum libenter: 
eique pene soli eorum qui Romam navigabant liberos suos 
et uxorem commendavit, alioquin propinquitate ei con- 
junctos'. 

Pompeius, postquam multos principes regesque partim 
debellavisset, partim conditionibus certis sibi adjunxisset, 
arces non minus mille, urbes non infra noningentas ce- 
pisset, urbes triginta novem vel collapsas aut bello vastatas 
(uti erant Mazaca, regum Cappadociae primaria sedes) 
restituisset, octo urbes regionesque colonis auxisset, ma- 
joremque earum nationum partem, quae per continentem 
Asiam Romanorum erant, suis ipse legibus instruxisset, 
eisque rempublicam ordinavisset ; Epheso demum solvens, 
per insulas et Grseciam majore pompa iter in Italiam in- 
stituif. 

Cum in Lesbum insulam Pompeius venisset, Mitylenen 
civitatem immunitate Theophanis gratia donavit'. Mity- 
lenaei enim Manium Aquilium aliosque vinctos tradide- 
rant : quibus libertas jam, in unius Theophanis gratiam, 
a Pompeio restituta est'. Erat hie Balbus Cornelius 
Theophanes, patria Mitylenajus, rerum Pompeii scriptor: 
quem inter intimos ille habuit, et in concione militum civi- 
tate donavit; cuique defuncto ccelestes honores Graeca 
adulatio postea tribuit". 



• Vellei. Paterc. lib. 2. cap. 34. <• Legat. 30. 

1 Plutarch, in Catone minore. 

' Dio, lib. 37. cum Appiano, pag. 251. et Plutarcho in Pompeio. 

' Plutarch, in Pompeio. ' Vellei. Patercul. lib. 2. cap. 18. 

" Cicero, pro Archia poeta, Strabo, lib. 13. pag. G17. Valer. Maxim, lib. 8. 



VETERIS TESTAMENTI. fi3 

Apud Mitylenaeos patrium poetarum certamen spectavit 
Pompeius, quod unumhabebat argumentum ipsiiis res ges- 
tas : et delectatiis theatro, delineavit effigiem et figuram 
ejus, quo Romee simile excitaret grandius et excellentius". 

Rhodum profectus, omnes sophistas audivit; donavit- 
que singulis talentum. Posidonius etiam descripsit quaes- 
tionem, quam illo audiente habuit contra Hermagoram 
rhetorem De quaestione generali". Pompeius vero intra- 
turus Posidonii domum, fores percuti de more a lictore 
vetuit : et fasces lictorios januae submisit is, cui se oriens 
occidensque submiserat^. De quorum congressu, ex ip- 
sius Pompeii ore ista retulit, in libro secundo Tusculana- 
rum quaBstionum, Cicero: " Posidonium et ipse saape 
vidi ; et id dicam, quod solebat narrare Pompeius ; se, 
cum Rhodum venisset decedens ex Syria, audire voluisse 
Posidonium : sed cum audivisset eum graviter esse aegrum, 
quod vehementer ejus artus laborarent, voluisse tamen 
nobilissimum philosophum visere. Quem ut vidisset et 
salutavisset, honorificisque verbis prosecutus esset, moles- 
teque se dixisset ferre, quod eum non posset audire ; at 
ille, Tu vero, inquit, potes : nee committam ut dolor 
corporis efficiat, ut frustra tantus vir ad me venerit. Ita- 
que narrabat, eum graviter et copiose de hoc ipso. Nihil 
esse bonum nisi quod honestum esset, cubantem disputa- 
visse : cumque quasi faces ei doloris admoverentur, saepe 
dixisse : Nihil agis, dolor : quamvis sis molestus, nun- 
quam te esse confitebor malum." Aiunt quoque Pom- 
peium Rhodum venisse, quo tempore ad bellum Mithri- 
daticum proficiscebatur, mox adversus Mithridatem duc- 
turus, ibique Posidonium disserentem compellasse, inque 
suo discessu interrogasse, ecquid mandaret : eum autem 
illud Homericum protulisse, 

Ai'iv ipiartitiv, Kai vrtipoxov l/tiuvai aWuv. 
Rem gere praeclare, atque aliis prsstare memento. 

Ut apud Strabonem legitur^. 

cap. 14. Cornel. Tucit. annal. lib, C. cap. I. Jul. Capitolln. in Maximo et 
Balbino. 

* Plutarch, in Pumpeio. ' Idem. 

> Plin. lib. 7. cap. 30. . ' Lib. II. pag. 492. 



64 ANNALES 

Valerius Flaccus praetor civitatibus Asiae pecuniam et 
remiges classis nomine imperavit; set! numero navium ea 
qua Pompeius usus fuerat dimidio minore: bipartitoclasse 
distributa, ut una pars supra Ephesum, altera infra Ephe- 
sum navigaret; qua classe M. Crassus ab ^Eno (Thracice) 
in Asiam, et Flaccus ex Asia in Macedonian! navigaret. 
Cumque aurum, Judaeorum nomine, quotannis ex Italia et 
ex omnibus Romanorum provinciis Hierosolymam expor- 
tari soleret ; Flaccus sanxit edicto, ne ex Asia expor- 
tari liceret. Unde Apameae comprehensuni ante pedes 
praetoris in foro expensum est auri pondo centum paulo 
minus per Sex. Coesium equitem Romanum, Laodiceae 
viginti pondo paulo amplius per L. Peducajum, Adramyti 
per Cn. Domitium legatum, Pergami non multum ; atque 
in aerario aurum est repositum. Haec, in oratione pro eo 
habita, commemorat et defendit Cicero. 

Scaurus, Sjrriae praeses a Pompeio relictus, Arabiam 
ingressus, ad Petram quidem regionem asperitate prohi- 
bebatur accedere: quae autem circum erant omnia vas- 
tabat, multis et in hoc malis afFectus. Nam exercitum 
fames premebat : cui tamen Hyrcanus per Antipatrum ex 
Judaea frumentum et alia necessaria suppeditabat. Mis- 
susque a Scauro ad Aretam legatus Antipater, eo quod 
familiaris et hospes esset, persuasit etiam illi pecunia nu- 
merata vastationem agrorum redimere ; sponsor factus pro 
trecentis talentis. Atque his conditionibus hoc bellum 
finitum est, non minus e Scauri quam ex Aretae sentential. 
Hinc argenteum denarium in aedilitate sua cudendum 
curavit Scaurus, in quo supplex ante eum jacet in genibus 
rex barbaro habitu, chlamyde longa caligisque laxis in- 
dutus, coronam praesentans cameli dorso impositam : cir- 
cumscriptis Uteris, m. scavrvs. ^d. cvr. ex s. c. et sub- 

tUS, REX ARETAS''. 

Quum Pompeius M. Pisonem legatum suum ad peten- 
dum consulatum misisset ; Romani et comitia usque ad 
adventum ejus distulerunt, et Pisonem praesentem omnes 
unanimi consensu consulem designarunt. Pompeii enim 

° Joseph, lib. 1, belli, cap. 6. et lib. 14. antiquit. cap. 3. 
■> Pigh. annal. Romanor. torn. S.pag. 341. et 362. 



VETERIS TESTAMENTI. G5 

commendatio pro eo non apud amicos tantum sed apud 
inimicos etiam valebat : tanto illius metu, priusquam exer- 
citum dimisisset, omnes tenebantur^ 

3943. Sub Pisonis consulatus initia, circa Novembrem 
Julianum, in Italiain Pompeium advenisse, ex Ciceronis 
libri prinii ad Atticum epistola nona et undecima intelli- 
gitiir. Cumque non sine exercitu venturus in urbem ex- 
istimaretur, et libertati publics statuturu8 arbitrio suo 
modum, atque Italiain sibi subjicere potentiamque in om- 
nes Romanes sibi parare posset ; ut primum tamen Brun- 
dusium appulit, ipse sua sponte copias omnes dimisit, 
quum neque senatus neque populus quicquam de eis de- 
crevisset''. Plutarcbus ait Pompeium benigne dimissos 
milites admonuisse, ut ad triumphum suum adessent : sed 
ne in triumpho quidem eis utendum ilium putavisse, affir- 
mat Dio*^. 

Romaj concione habita, bellum orientis cum viginti et 
duobus regibus sese gessisse Pompeius narravit' ; et Asiam 
ultimam provinciam accepisse, eandemque mediam patriae 
reddidisse". 

Q. Tullius Cicero, Marci frater natu minor, prajtor 
Asiam sortitus, L. Valerio Flacco successor est datus'". 

In provinciam profecturus, uxoris suaj fratrem T. Pom- 
ponium Atticum legati loco secum ire voluit. lUe vero 
non decere se arbitrabatur, cum praeturam gerere nolu- 
isset, asseclam esse praetoris'. Quod Quintus vehementer 
aegre tulit''. 

P. Clodius, et ob defectionem Nisibiticam, et quod in 
mulieris habitu sacrarium in quod virum intrare nefas erat 
intrasset, et quod uxorem Metelli pontificis et C. Caesaris 
stuprasset, et quod cum sorore sua rem habuisset, accu- 



« Dio, lib. 37. 

•* Vellei. Patercul. lib. 2. cip. 40. Plutarcb. Appian. Dio. 

« Lib. 37. 

' Oros. lib. 6. cap. 0. 

' Plin. lib. 7. cap. 26. cnm Floro, lib. 3. cap. 5. 

•i M. Cicero, in orat. pro Flacco ; et lib. 1. epist. 12. ad Atticum. 

' Cornel. Nep08, in vita Attic. 

" M. Cicero, lib. 1. epist. 14. ad Attic. 

VOL. X. F 



G6 AKNALES 

satus, a judicibus nihilominus pecunia corruptis est abso- 
lutus'. 

Pisoni consuli desponsam Syriam se ei ademisse, ad 
Atticum scribit M. Cicero™. Itaque Scauro, a Pom- 
peio in Syria relicto, successor a senatu Marcius Philippus 
vir praetorius missus est: qui cum Arabibus ex vicino 
Syriam infestantibus conflictatus est". 

Anno nono pontificatus atque ethnarchiie Hyrcani, (a 
morte videlicet matris Alexandras deducto ; prius quam a 
Gabinio ethnarcbia ei est adempta) mense Panemo sive 
Junio ; in honorem illius promulgatum fuisse videtur 
Atheniensium illud psephisma, quod apud Josephum" 
extat ; licet eam temporis notationem ad prascedens Ro- 
mani senatus decretum ille ibi referat : quod et Hyrcani 
prioris filii Simeonis tempore, et Idibus Decembribus (in 
Septembrem Julianum tunc incurrentibus) editum fuisse, 
ad annum periodi Julianas 4587. ostendimus. Hoc autem 
decretum, in gratiam Hyrcani II. filii Alexandri factum, 
Munychionis quidem Attici die undecimo, circa Aprilis 
Juliani diem vigesimum octavum, ab Eucle Menandri Ali- 
musio scriba exaratum, Panemi vero Macedonici winirTa 
airiovTOc sive die vigesimo septimo, Junii Juliani diei vige- 
simo respondente, ducibus est traditum, archonte Atbenis 
Agathocle : ut in libelli de Macedonum et Asianorum anno 
solari capite primo significavimus. 

Quintus Cicero primus sumptu remigum et classis pa- 
randae civitates Asiae levavif; et urbes complures pene 
desertas, in quibus unam lonias nobilissimam Samum, al- 
teram Cariae Halicarnassum, recreavif. 

Triumpbum ad natalem suum Pompeius distulit; quern 
et tertio et pridie Kalendas Octobris (qui dies natalis fuit, 
in mensem Julium vel Junium Julianum tunc incurrens) 
duxit, M. Messala et M. Pisone consulibus ; ut partim ex 
fastorum triumphalium fragmentis marmoreis, plenius 

' Cicero, lib. 1. epist. 13. ad Attic. Liv. lib. 103. Plutarch, in Cicerone. 
Dio, lib. 37. 

"' Lib. 1. epist. 13. " Appian. in Syriac. pag. 119, 120. 

" Lib. 14. antiquit. cap. 16. P M. Cicero, in orat. pro Flacco. 

q M. Cicero, lib. 1. epist, 1. ad Quintuni fratr. 



VETERIS TESTAMENT!. 67 

autem ex ipsius Pompeii triumphorum actis a Plinio^ com- 
memoratis, intelligitur. Et licet magnificentissimum de 
tot regibus per biduum egerit triumphum : (ut est apud 
Velleium Paterculum^ et Appianum in Mithridaticis :) illud 
tamen bidui tempus triumphi magnitudinem non cepisse, 
docet Plutarchus ; sed apparatus magnam partem, quas ad 
exornandum alium triumphum satis suppeditasset, non 
fuisse spectatum. 

Qui Pompeium in omnibus cum Alexandre contendunt 
et conferunt, quatuor et triginta annis minorem eum turn 
fuisse volunt ; cum revera quadraginta annorum fuerit, si 
Plutarchum audimus. Et quidem ipse Pompeius a prima 
adolescentia, sermone fautorum, similem fore se credens 
Alexandre regi, facta consultaque ejus a;mulatus erat'. 
Verum " in ajtate tanti viri eos ut nimium occupatos" non 
invenuste notavit Velleius", " quos fefellit quinquennium : 
cum a Caio Atilio et Quinto Servilio consulibus tam facilis 
esset annorum digestio ;" id quod Plutarclio, illos alios 
corrigenti, hie accidit ; dum quadraginta tantum aetatis 
annos Pompeio nunc assignat, qui revera fuerunt quadra- 
ginta quinque. 

Primum ex Africa, alterum ex Europa, tertium hunc ex 
Asia, Pompeius triumphum duxit : et quot partes terra- 
rum orbis erant, totidem fecit monumenta victorias suae'. 
Unde et magnus ille qui nunc agebatur triumphus de orbe 
terrarum inscriptionem prsetulif. Magnusque a tota con- 
done hie consalutatus est^ ; quo cognomento, jam pridem 
a populo illi dato, contentus fuit, tametsi multa nova no- 
mina de tot rebus gestis accipere potuisset*. 

Triumphi praefatio (ex actis ejus a Plinio'' descripta) 
haec fuit : " Cum oram maritimam a praedonibus liberasset, 
et imperium maris populo Romano restituisset ; ex Asia, 



' Lib. 7. cap. 26. et lih. 37. cap. 2. 

• Lib. 2. cap. -10. 

' Salust. historiar. lib. 3. apud Xonium Marcellum, in voc. mmulus. 

" Lib. 2. cap. 53. 

" Vellei. Paterc. lib. 2. cap. 40. Plutarch, in Pomp. 

J Dio, lib. 37. ' Liv. lib. 103. 

* Dio, lib. 37. ° Lib. 7. cap. 26. 

F 2 



68 ANNALES 

Ponto, Armenia, Paplilagonia, Cappadocia, Cilicia, Syria, 
Scythis, Judfeis, Albanis, Iberia, insula Creta, Basternis, 
et super Iieec de regibus Mithridate atque Tigrane tri- 
umphavit;" quibusMediani,Colchidem, Mesopotamiain et 
Arabiam, Plutarchus; Heniochos et Acha^os addit Ap- 
pianus. 

In portus adduxit Pompeius naves septingentas inte- 
gras. Plaustrorum, quibus anna in pompa sunt trans- 
vecta, ingens fuit nunierus, et in his rostra navium : post- 
hijsc multitudo captivorum ac piratarum, non vinctorum, 
sed cultorum Iiabitu patrio. Ipsum sublimem praecede- 
bant regum satrapae vel duces vel filii, partiin captivi par- 
tim obsides, in summa trecenti et viginti quatuor**. 

Inter hos Tigranes, Tigranis regis Armeniaj filius, fuit 
cum conjuge et filia, et ipsius Tigranis uxore Zosime : 
adha^c Mithridatis soror et quinque filii, Artaphernes, 
Cyrus, Oxathres, Darius, Xerxes, et duaj filia;, Orsabaris 
et Eupatra. Traductus est et Colchorum rex Olthaces, 
et Judaeorum rex Aristobulus, tyrannique Cilicum : Scy- 
tharum item regiae foeminee, duces tres Iberorum, Alba- 
norum duo, cum Menandro Laodicensi, qui equitum Mith- 
ridatis prsefectus fiierat. Albanorum quoque et Iberuni 
obsides, et Commagenorum regis. Trophaea etiam per- 
multa traducta sunt, numero pugnis omnibus paria, qui- 
bus aut ipse aut per legatos palmam tuleraf^. 

Absentium efligies transvehebantur, Tigranis et Mith- 
ridatis, pugnantium et cedentium ac fugientium. Mith- 
ridatis vero etiam oppugnatio et noctu tacita fuga reprae- 
sentata fuit: ac postremo etiam mors ejus subjecta fuit 
spectatorum oculis, appictis et virginibus mortis ejus 
sociis. Praeferebantur et tabulae cum filiorum et filiarum 
ante ilium defunctorum imaginibus ; et deorum barbari- 
corum figurae cum ornatu patrio''. 

Ipse Pompeius gemmato curru vehebatur, amictus, ut 
fertur, Alexandri Macedonia chlamyde. Currum seque- 
bantur socii hujus expeditionis praefecti militum, partim 
equites, partim pedites^. 

'' Appian. pag. 253. ' Appian. cum Plutarclm. 

•i Appian. pag. 253. ' Idem. ibid. 



■ VETERIS TESTAMENTI. GO 

Pridie Kalendas Octobris die natalis sui transtulit Pom- 
peius alveuni cum tesseris lusorium e genimis duabus, 
latum pedes tres, longum pedes quatuor, (in quo fuit luna. 
aurea pondo triginta) lectos tricliniares tres, vasa ex auio 
et gemmis abacorum novem, signa aurea tria, Minerva?,. 
Martis, et ApoUinis ; coronas ex margaritis triginta tres, 
montem aureum quadratum cum cervis et leonibus et 
pomis omnis generis, circundata vite aurea ; de qua supra,, 
ad finem anni mundi 3939. Museum ex margaritis ; in 
cujus fastigio horologiura erat. Ipsius Pompeii imaginem 
e margaritis'^. In triumpho arbores quoque se duxisse 
scribit Pompeius : ebenum videlicet, et balsamum uni ter^ 
rarum Judasas concessum^. 

Carpenta quoque traduxit et fercula onusta auro et or- 
namentis aliis variis, in quibus erat lectus Darii Hystaspis 
filii, et sella ac sceptrum Mithridatis Eupatoris, aureaque 
ipsius effigies octo cubitorum pectore tenus''. Pharnacis, 
qui primus regnavit in Ponto, argentea statua : et currus 
aurei argenteique' ; argentique signati septem millia my- 
riadum, et quingentie et decern drachmae insuper''. Ta- 
bulis quoque ostensum est, universa populi Romani vec- 
tigalia quinque miliium myriadum antea fuisse, cum his 
quae ipse populo Romano acquisierat ad myriadas octo 
mille et quingeatas jam crevisse'. 

Translata est et tabula, breviarium rerum a Pompeio in 
oriente gestarum continens, hoc inscripta titulo : " Naves 
rostratas octingentte captse sunt. Urbes conditae octo in 
Cappadocia, in Cilicia Coele-Syriaque viginti, in Palajstina 
Seleucis. Reges victi, Tigranes Armenius, Artoces Iberus, 
Orezes Albanus, Darius Medus, Aretas Nabataeus, Anti- 
ochus Commagenus. Haec titulus". Cui similem et Plini- 
us commemorat", ab eo in delubro Minervas positum, quod 
ex manubii.s dicabat : " Cn. Pompeius Magnus Imp. hello 
XXX. annorum confecto, fusis, fugatis, occisis, in deditio- 
nem acceptis hominum vicies semel centenis LXXXIII. M. 

' Plin. lib. 3'. cap. 2. f Plin. lib. 12. cap. 4. ct 25. 

•■ Appian. pag. 252. ' I'iin. lib. 33. cap. 12. 

'' Appi,iii. pig. 252. ' Plutarch, in Pompeio. 

" Appiaii. pag. 253. • Lib. 7. cap. 2<5. 



70 ANNALES 

depressis aut captis navibus DCCCXLVI. oppidis, castel- 
lis MDXXXVIII. in fidem receptis, terris a Majoti lacu ad 
Rubrum mare subactis, votum merito Minerva;." 

In aerarium retulit vasa, aurum et argentum signatum 
ad viginti millia talentumP. Inter dona in capitolio ab eo 
dicata, Mithridatis regis dactylotheca fuit ; ut M. Varro 
aliique ejusdem aetatis authores confirmant : quae primum 
ad margaritas gemmasque Romanorum mores inclinavit". 
Ibidemque pretiosissima quasque Mithridatis dicata simt, in 
Novo castello reperta'' ; et vitis ilia aurea ex Judaea allata'; 
et sex pocula murrhina, in urbem tum primum inducta : 
quas protinus ad hominum usum transiere, abacis etiam 
escariistjue vasis inde expetitis'. 

Ubi triumphans pervenit Pompeius in capitolium, nemi- 
nem captivum necavit ut triumphatores alii ; sed publicis 
impensis remisit quemque in suam patriam, exceptis re- 
giis". Nam quod addit Appianus'', Aristobulvmi mox in- 
teremptum esse, et post eum Tigranera ; deceptum hie 
eum fuisse apparet. Aristobulum enim in patriam postea 
rediisse, Josephus et Dio; Tigranem vero post triumphum 
apud Flavium senatorem in catenis a Pompeio fuisse depo- 
situm, et ex ejus custodia a Clodio tribune plebis fuisse 
ereptum, Asconius Pedianus in orationem Milonianam, 
confirmat. 

3944. Gazenses, anno jam tertio a Judaeoruni potestate 
liberati, hinc tempora sua dinumerarunt^'. Circa Octobris 
vero Juliani diem vigesimum septimum Gazenses annum 
suum inchoasse, ex Marco Gazensi diacono in vita Por- 
phyrii Gazensis episcopi coUigimus. 

Ne Quinto Ciceroni in Asiatica praetura succederetur, 
Marcus frater effecit : ut ipse in epistola ad eum scripta 
indicat ; in qua, inter alia in provincia a Quinto praeclare 
gesta, etiam illud recenset ; sublata Mysiae latrocinia, 



I' Plutarch, in Pompeio. i Plin. lib. 37. cap. 1. 

' Strabo, lib. 12. pag. 55fi, 557. 

' Strabo, apud Josephum, lib. 14. cap. 5. 

' Plin. lib. 37. cap. 2. " Appian. pag. 253. 

" Pag. 243. et 253. 

s Fasti Siculi ; anno 4. Olyiinp. 179. 



VETERIS TESTAMENTI. 71 

ciEcles multis locis repressas, paceni tota provincia con- 
stitutam, ncque solum ilia itinerum atque agrorum, sed 
multo etiain plura et majora oppidorum et furta et latro- 
cinia esse depulsa''. 

Quum M. Cicero coniinentarium consulatus sui Grasce 
a se compositum ad Posidonium Apamenum, philoso- 
j)hum et historicum, Rhodum misisset, ut ornatius do 
iisdem rebus scriberet; euni ille legens, non modo non 
excitatum se esse ad scribendum, sed etiam plane perter- 
ritum, rcscripsit'. 

Ptolenia>o Auletae senior filius est natus, qui ipsi in 
regno successit : siquidem non plures quam tredecim an- 
nos ille egit, quando ad euni post pugiiam Pharsalicam 
Pompeius profugit, ut in libro quadragesiino secundo Die 
innuit. 

Pompeius a senatu postulabat, ut multa quas regibus, 
dynastis, et civitatibus ipse concesserat, patres rata ha- 
berent''. 

Lucullus turn otii voluptatibus divitiisque fruendis 
sese dediderat : sed monente senatu cxcitatus ut autho- 
ritatem suam accommodaret ad rempublicam capessendam, 
confestim Pompeium adortus est*". Itaque et ille et Me- 
lellus Creticus, accepta; injuria; niemores, et cum iis pars 
optimatium rcfragabatur, ne aut promissa civitatibus a 
Pompeio, aut benemeritis pra;niia, ad arbitrium ejus, per- 
solverentur*'. Jubebatque Lucullus, ut de singulis suis 
factis seorsum Pompeius referret ; neque peteret, ut simul 
omnia approbarentur. Nam et alias iniquum esse dicebat, 
simplicitcr ejus omnia acta, qua; qualia essent nemo ipso- 
rum compertum habcret, tanquam a domino quodam pa- 
trata, rata iiabcri : et quum ipse ex Luculli actis quaedam 
rescidisset, postulabat, ut utrisque in senatu expositis, is 
utra approbatione digna visa forent confirmaret. Lucul- 
lum Cato, Metellus Celer consul, et alii qui cum iis sen- 
tiebant, enixe defendebant'' : Mithridaticam victoriam 



« Lib. I.epist. 1. ad QuinL fratr. • Lib. 2. epist. 1. ad Atticum. 

'' Appian. bell, civil, lib. 2. pag. ■ISZ. 

' Plutarch, in Pompeio. << Vellci. Patcrc. lib. 2. cap. 40. 

' Dio, lib. 37. 



72 ANNALES 

suam fuisse illo jactante, Crasso quoque in suum favoreni 
pertracto^ Indeque decreta sua, quae aboleverat Pom- 
peius, obtinuif^ ; sanctiones vero, quas Pompeius devictis 
fecerat regibus, rescidit : ac quum rogationem de agris 
militi dividendis tulisset, rem adjutore Catone impe- 
divit''. 

Ita in senatu jactatus Pompeius, ad tribunes plebis co- 
actus est confugere'. Et cum L. Flavius tribunus, qui 
de agro militibus Pompeianis dividendo rogationem fere- 
bat, etiam hoc ei addidisset, omnibus civibus sufFragium 
esse dandum, quo et hoc facilius juberetur, et acta Pom- 
peii rata pronuntiarentur : Metellus consul tanta conten- 
tione id inipugnavit, ut ab eo in carcerem duceretur. Con- 
sule nihilominus cum ahis in sententia pertinaciter persis- 
tente, Pompeius a petitione demum destitit : sero pceni- 
tens, quod dimissis exercitibus seipsum inimicoruminjuriis 
exposuisset*. 

Interea C. JuHus Caesar Romam venit, consulatum peti- 
turus. Eum Pompeius adjunxit sibi socium, operam se 
daturum jurejurando polUcitus, ut consul fieret : hoc tan- 
dem modo efFecturum se sperans, ut acta ipsius in trans- 
marinis provinciis, quibus tot obtrectabant, per Caesarem 
confirmarentur consulem. Cumque Pompeius et M. Cras- 
sus inter se inimicitias exercerent ex consulatu, quem 
summa discordia simul gesserant ; non solum utrumque 
inter se reconciliavit, sed etiam cum utroque potentiaj 
societatem iniit, ne quid ageretur in republica quod dis- 
plicuisset ulli e tribus : quae conspiratio urbi orbique ter- 
rarum, ac sibi ipsis tandem exitiabilis fuit'. 

Hanc trium principum civitatis conspirationem Varro, 
nobilissimus hujus temporis scriptor, uno libro complexus, 
TpiKopavov sive Tricipitinam inscripsit". Atque ab ea- 



' Appian. bell, civil, lib. 2. pag. 432, 433. 

E Plutarch, in Pompeio. '' Plutarch, in LucuUo. 

' Plutarch, in Pompeio. '' Dio, lib. 37. 

' Liv. lib. 103. Vcllei. Patercul. lib. 2. cap. 44. Suelon. in Julio Casarc, 
cap. 19. Plutarch, in Lucullo, Crasso, Pompeio et Cxsarc. Appian. bell, civil, 
lib. 2. Dio, lib. 37. 

"" Appian. pag. 433 



VETERIS TESTAMENTI. 73 

dem, in Metelli Celeris consulatu inita, belli civilis historiam 
scribere exorsus est Asinius PoUio : ut Horatius, libro 
secundo Carminum, ode prima, et ejus interpretes Acron et 
Porphyrio confirmant. Neque enim (ut plurimi existima- 
bant) Caesaris et Pompeii dissensio civilia invexit bella, sed 
conjunctio potius ad convellendos optimates conspirantium 
primum, deinde tandem inter se dissidentium". 

Ab hoc etiam anno, quo Olympias CLXXX. est acta, 
et Athenis Herodes (alius ab Herode illo Attico, cujus ut 
suo tempore celebratissimi meminit Pausanias et A. Gel- 
lius) archon fuit, rerum Caesarianarum initium Diodorus 
Siculus deducit : qui et eo anno iEgyptum se lustravisse 
indicat, regnante Ptolemaeo qui 6 rioc Aiovvaog sive nevus 
Bacchus dicebatur". 

3945. PriEturae Asiaticae Quinti Ciceronis tertius annus 
est additus ; licet parum secunda fama proconsulatum 
Asiae administratum ab illo fuisse, dicat Suetonius?. Unde 
hoc anno a Marco Cicerone de bene gubernanda provincia 
luculenta ilia scripta est epistola, quae inter scriptas ad 
Quintum fratrem prirao legitur loco. 

Marcio Philippo in praefectura Syriae senatus Lentulum 
Marcellinum, virum praetorium, successorem misit. To 8e 
fitv tKartofj* StfTfic iTpi^dri \p6vo^, tovq yiLTOvag ivo'xXovv- 
ra^ "kpa^aq afivvofiivt^, inquit Appianus in Syriacis''. " Ab 
utroque quidem (separatim utique, non conjunctim) bien- 
nale actum est tempus, cum Arabibus ex vicino infestan- 
tibus conflictato." 

Julius Caesar consul, neque Lucullo neque aliorum quo- 
quam repugnante, omnia Pompeii acta, uti poUicitus fuerat, 
confirmavit^ 

Pervicitque Pompeius, ne senatus honores, quos Pon- 
ticis quibusdam LucuUus promiserat, ratos haberet : ini- 
quum esse dictitans, bello alterius opera confecto alterius 
in potestate praemiorum et honorum distributionem poni'. 



" Plutarch, in C. Cosare. 

" Bibliothec. historic, lib. I. part. 1, et 2. 
f In Octav. Auguslo, cap. 3. 1 Pag. 120. 

' Appian. bell, civil, lib. 2. pag. 135. Dio, lib. 38. 
• Strabo, lib. 12. pag. 55S. 



74 ANNALKS 

Urbeque armis et militibus coinpleta, Catonem ct Lucul- 
luin dejecit faro, atque acta sua per vim firmavit'. 

In primo hoc consulatu suo societates ac regna pretio 
dedisse Caesarem scribit Suetonius" : ut qui uni Ptole- 
nia;o, prope sex millia talentorum suo Pompeiique nomine 
abstulerit. Et Ptolemjcum quidem Auletam magnam 
pecuniae summam, partim de suo, partim mutuo acceptam, 
in Romanes quosdam impendisse, rcfert etiam in libro tri- 
gesimo nono Dio ; ut ab illis ^Egypti regnum sibi confir- 
maretur, utque amicus ac socius appellaretur. Et debuisse 
Caesari Auletam mille septingentas et quinquaginta fivpia- 
Sag, in Cffisaris vita refert Plutarchus : quarum mille, post- 
quam occiso Pompeio in iEgyptum venerat, Caesar ad 
sustentandum exercitum exegerit ; quum caeteras Aulet^ 
liberis ante condonasset. 

Hoc vero anno, quo primum egit Caesar consulatura, 
Auletam in populi Romani societatem ex lege et sena- 
tusconsulto fuisse receptum, in tertio belli civilis com- 
mentario Cassar ipse indicat : eumque honorem, ante pro- 
scriptionem Ptolemaei Cyprii fratris sui, quae sequente 
anno est facta, ilium a senatu consecutum fuisse, in Sex- 
tiana oratione confirmat Cicero ; qui et in libri secundi ad 
Atticum epistola decima sexta est consulendus. 

C. Antonius, frustra eum defendente M. Cicerone (qui 
ejus in consulatu coUega fuerat) damnatus esf. Qui in 
Cephalenia exul degens, totamque sub se insulam tan- 
quam suam possessionem habens, urbem ibi extruere 
ccepit, sed non absolvit^'. 

P. Clodio legatio ad Tigranem Armeniae regem est de- 
creta. Qua ille contempta, ex patricio plebeius adop- 
tionc factus est : ut ea ratione tribunus plebis designari 
posset^. 

Brithagoras, vir inter Heracleenses Ponti summae au- 

. tlioritatis, cum filio suo Propylo ad Julium Caesarem est 

profectus : et propius in amicitiam ejus admissus, annis 



' Plutarch, in Lucullo, et Pompeio. ° Cap. 34. 

'< Dio, lib. 38. ' Strabo, lib. 10. pag. 455. 

' Cicero, lib. 2. ad Attic, epist. 7. ct oral, pro domo sua. Dio, lib. 38. 



VETEUIS TESTAMENT!. 75 

duodecim per omnes terras eum est secutus, ut civium 
suorum prosperitati consuleret'. 

3946. P. Clodius, tribunus plebis factus, ut novos con- 
sules ad partes suas pertraheret, amplas eis decrevit pro- 
vincias : A. Gabinio Syriam, cum Babylone et Persis ; L. 
Pisoni Achaiam, Thessaliam, Graeciam, Macedoniam, om- 
nemque Bceotiam''. 

Quintus Cicero, quum triennium Asia praefuisset, ex 
provincia decessit : ut in epistolis"^ confirmat Marcus frater 
ejus ; qui Thessalonicae in exilio turn degens, ita ad Atti- 
cum de itinere fratris sui scribif* : " Quintus frater cum 
ex Asia discessisset ante Kalendas Maias (sub Februarii 
Juliani exitum) et Athenas venisset Idibus ; valde fuit ei 
properandum, ne quid absens acciperet calamitatis, siquis 
forte fuisset, qui contentus nostris malis non esset. Itaque 
eum malui properare Romam, quam ad me venire." 

P. Clodii lege tribunitia, Magnae Matris in urbe Phry- 
giae Pessinunte sacerdos spoliatus sacerdotio est ; et Bro- 
gitarus Gallo-Graecus (qui Bogodiatorus ille esse putatur, 
cui Mithridatium a Ponto avulsum dedisse Pompeium 
scribit Strabo',) homo nefarius, qui fanum illud non co- 
lendi sed violandi causa appetens, pecunia grandi per le- 
gates suos a Clodio emerat, in locum ejus est substitutus. 
Cumque sacerdotes Pessinuntii antiquitus reguli quidam 
fuissent, (ut in loco notato Strabo indicat :) eadem lege 
tribunitia, non solum Dejotarus, saepe a senatu regali no- 
mine dignus existimatus ; sed etiam gener ipsius Brogita- 
rus, qui id numquam a senatu postulaverat, sed pecunia 
tantum de eo per syngrapham cum Clodio pactus fuerat, 
rex appellari jussus est. Dejotarus vero partem earn 
legis quae congruebat cum judicio senatus, ut ipse rex 
esset, recepit, nuUo nummo Clodio dato: Pessinuntem 
vero in pristina religione servavit; maluitque generum 



* Memnon, cap. 62. 

*" Cicero, pro P. Sextio, pro domo sua, et de provinciis consularib. Plutarch, 
i Cicerone. 
' Lib. 2. ad familiar, epist. 13. ct lib. C. ad Attic, epist. 6. 

* Lib. 3. cpist. U. ' Lib. 12. pag. 567. 



76 ANN ALES 

munere Clodii, quam illud fanum antiqua sua rcligione 
carere^ 

Idem quoque Clodius, ut PtolemaBum Cypri regem, 
Ptolemaji Auletae regis Alexandri fratrem (et omnibus' 
niorum vitiis, si Velleium Paterculum audimus, illi simil- 
linium) quod ipsum a piratis captum olim neglexisset, 
ulcisceretur, quum avito regali otic quietus ille perfruere- 
tur, causa incognita ac nulla commemorata injuria, de 
regno ejus in provinciae formam redigendo et de pecunia 
€t bonis ejus omnibus publicandis legem tulit : et sub ho- 
norificentissimo ministerii titulo, Marcum Catonem a re- 
publica relegavit ; lege quoque lata, ut ille, licet perinvitus, 
ad rem administrandam cum prastorio imperio, adjecto 
etiam quaestore, in Cyprum mitteretur^ ; de quo, in Sex- 
tiana oratione, Cicero : " Ille Cypri us miser, qui semper 
socius, semper amicus fuit, de quo nulla unquam suspicio 
durior aut ad senatum aut ad imperatores nostros allata 
est, vivus (ut aiunt) est et videns, cum victu ac vestitu suo 
publicatus. En, cur CEeteri reges stabilem esse suam 
fortunam arbitrentur, quum hoc illius funesti anni perdito 
exemplo videant, per tribunum aliquem et sexcentas ope- 
ras, se fortunis spoliari et regno omni posse nudari." 
Unde et Ammianum Marcellinum'' dicere non piget ; avide 
magis ob serarii sui angustias banc insulam populum Ro- 
manum invasisse, quam juste; et Sextum Rufum, in bre- 
viario : famosam divitiis insulam, paupertatem populi Ro- 
mani et penuriam ifirarii, ut occuparetur, soUicitavisse ; 
ita lit jus ejus avarius magis quam justius illi fuerint asse- 
cuti. 

Tigranes, regis Tigranis filius et hostis, in vinculis eti- 
amnum jussu Pompeii apud L. Flavium, qui hoc anno 
praetor fuit, detinebatur. Clodius tribunus plebis, pecunia 
corruptus, petiit a Flavio, ut ad ccenam Tigranem adduci 
juberet, quo eum videret. Adductum coUocavit in con- 



f M. Cicero, de aruspicum respons. et, pro P. Sextio. 

C Cicero, pro P. Sextio, et pro dorao sua. Liv. lib. 104. Florus, lib. 3. 
cap. 9. Strabo, lib. 14. pag. 684. Vcllei. Patercul. lib. 2. cap. 4.5. Plutaich. 
in Catone minore. Appian. bell, civil, lib. 2. pag, 441. Dio, lib. 38. 

•" Libro 14. 



VETERIS TESTAMENTI. 77 

vivio: atque vinculis exemptum dimisit liberum, nee re- 
petenti Pompeio reddidit. Cumque ad navem adductus, 
profugeret ille ; tempestate delatus est Antium. Clodiiis 
tribunus illico Sextum Clodium misit, ut eum ad se dedn- 
ceret. Flavius quoque, re cognita, ad Tigranem corripi- 
endum profectus est. Ad quartum lapidem ab iirbe 
pugna facta est; in qua multi ex utraque parte cecide- 
runt, plures tamen ex Flavii : inter quos et M. Papirius 
eques Romanus publicanus, familiaris Pompeio. Flavius 
sine comite Romani vix perfugit. Indignatos Pompeium 
Gabiniumque Clodius tribunus contumeliis insectatus est : 
eorumque asseclas verberibus et vulneribus niulctavit, 
Gabinii consulis fasces confregit, facultatesque ejus sacras 
esse jussit'. 

Serapidem, et Isidem, et Harpocratem cum Cynoce- 
phalo, capitolio prohibitos, Piso et Gabinius consules, 
eversis etiam aris eorum, abdicaverunt ; turpium et otio- 
sarum superstitionum vitia cohibentes''. 

Ptolemaeo Auletae, junior filius natus est, decimo quinto 
postea astatis anno a sorore Cleopatra veneno sublatus'. 
Turn vero Auletes Cyprum a Romanis poscere, aut ami- 
citiae eorum renuntiare, ab yEgyptiis jussus, non parebat. 
Et turn ob banc causam, tum ob ingentia tributa quas vi 
ab iEgyptiis exigebat, ut aes alienum dissolveret, quod in 
emenda Romanorum societate contraxerat, in odia eorum 
incurrit. Itaque quum neque persuadere eis ut quiesce- 
rent, neque vi eos adigere posset, (conductitios enim milites 
nuUos habebat:) ex yEgypto aufugiens, Romam naviga- 
vit*" ; ut Pompeius et Caesar ipsum cum exercitu reduce- 
rent". Timagenes tamen (qui sub Augusto liistorias scrip- 
sit: de quo Seneca, libro tertio de Ira, caplte vigesima 
tertia) sine causa Ptolemaeum et nulla compulsum neces- 
sitate discessisse affirmat ; ac Theophanis suasu, Pompeio 



' Cicero, pro dome sua. Ascon. Pedian. in orat. Milonianam. Plutarch, 
in Pompeio ; et Dio, lib. 38. 

' Tertullian. in Apologetico. ' Joseph, lib. 15. cap. 4. 

"" Liv. lib. 1 04. Dio, lib. 39. " Plutarch, in Catone ininore. 



78 ANNALES 

quaestus occasionem et novorum bellorum materiam pa- 
rantis, iEgyptuni leliquisse". 

Catoni ad Cypriacam expeditionem proficiscenti Clodius 
tribunus neque navem, neque militem, neque ministrum 
attribuit, praeter duos scribas ; quorum fur et improbis- 
simus alter, alter ipsius Clodii cliens erat. Quasi autem 
lave munus ei Cypri negotium imposuisset, insuper liy- 
zantinorum exules imperavit ei reducere: moliens ut in 
tribunatu sue abesset Cato quam diutissimeP. 

Cato per Canidium amicum, quem praemisit in Cyprum, 
egit cum Ptolemseo ut sine certamine cederet ; ostensa spe, 
neque inopem neque abjectumipsumvicturum: sacerdotium 
enim ei Veneris Paphiae populum daturum. Interim Rhodi 
ipse substitit, simul et apparatui intentus et responsum ope- 
riens' : Ptolemaeus vero, quum quid de se decretum esset 
percepisset, et neque arma sumere adversus Romanos 
auderet, neque regno exutus vitam sibi ferendam duceret ; 
omni pecunia imposita navibus in altum processit, ut classe 
perforata suo arbitrio periret, et ut bostes prasda care- 
rent. Sed cum non sustinuisset mergere aurum et argen- 
tum, futurum suae necis praemium domum revexit, hausto- 
que veneno vitam finiit ; titulo rex insula, animo autem 
pecuniae miserabile mancipium^ 

Ptolemaeus Auletes Romam navigans, quum Rhodum 
appulisset, ibique Catonem convenire vellet, misit ad eum ; 
sperans ilium ad se venturum. Is vero PtolemaBum jussit, 
si ei visum esset, ad se venire. Postquam ille venit, ne- 
que obviam ei processit, neque assurrexit ; sed quasi 
unum de vulgo salutavit, et assidere jussit. Id primum 
commovit ilium: qui miratus est tantum in populari et 
exiguo ornatu supercilium et severitatem. Ulii sermonem 
deinde de rebus suis exorsus est, incusavit eum Cato, 
quod tanta relicta felicitate, tantis sese subjecisset indig- 



° Plutarch, in I'ompeio. P Plutarch, in Catone minore. 

1 Plutarch, in Catone minore. 

■■ Plutarch, in Catone minore. Florus, lib. 3. cap. 9. Strabo, lib. 14. pag. 
684. Vellei. Paterc. lib. 2. cap. 45. Valer. Maxim, lib. 9. cap. 14. Appian. 
bell, civil, lib. 2. pag. 441. Dio, lib. 39. Ammian. Marcellin. lib. 14. Sextus 
Rufus in breviario. 



VETERIS TESTAMENTI. 79 

nitatibus, laboribus, largitionibus, et avaritiiE principum 
Romanoinim ; quos redacta in argentum iEgyptus vix 
esset expletura. Consulebatque ut cum classe reciperet 
se, et cum civibus rediret in gratiam : comitem etiam seip- 
sum ofFerens et in reconciliando adjutorem. Rex, quasi 
ex insania et amentia ab ea oratione ad mentem reductus, 
veritate perspecta et Catonis prudentia, instituit illius uti 
consiliis. Caeterum aversus iterum ab amicis, ut primum 
Romam appulit, atque ad fores unius accessit in magistratu 
positi; deflevit inconsulta sua coepta, quod divina tanti 
viri fastidivisset oracula*. Romanis vero adventus ejus ex 
altera parte tantam postea exhibuit molestiam, ut M. 
Crassus (referente Cicerone in oratione pro Coelio) de 
eo illud Tragoedi usurpaverit : " Utinam ne in monte 
Pelio." 

Alexandrini, quum Ptolemsei profectionem in Italiam 
ignorarent, mortem oppetiisse arbitrati, filiam ejus Bere- 
nicen, quae legitima erat, una cum seniore ejus sorore 
Tbryphasna, (quae et Cleopatra senior) regno prasfecerunt'. 
Miseruntque Menelaum et Lamponem et Callimandrum 
ad Antiochum Pium (vel Asiaticum potius illius filium, 
quem Pompeius Syriae regno exuerat) ut simul cum foe- 
minis in ^gypto regnaret. Sed ille, morbo correptus, 
interiit". 

Ambo eonsules paludati in provincias exierunt, Piso in 
Macedoniam, Gabinius in Syriam: populo execrationibus 
eo8 prosequente^. Quum autem Gabinius, in Syriam 
navigaturus, M. Antonium (qui postea triumvir fuit) ad 
capessendum militiam invitaret, abnuit privatum sequutu- 
rum se : sed delata sibi equitum praefectura, sequutus est 
ilium ad bellum^. 

T. Ampius, opera P. Clodii tribuni plebis, Ciliciam pro- 
vinciam extra ordinem obtinuit^. 

* Plutarch, in Catone minore. 

' Strabo, lib. 17. pag. 796. Dio, lib. 39. Porphyrius, In Graec. Eusebiao. 
Scaligerif pag. 226. 

" Porphyr. in Grac. Eusebian. Scaligeri, pag. 227. 

* Cicero, pro Servio ; et in L. Pisonem. 
J Plutarch, in Antonio. 

* Cicero, pro dome sua : cum lib. 1. ad familiar, epiit. 3. 



80 ANNALES 

De rebus Gabinii in profectione, et primo adventu in 
Syriam ita mcminit in or.atione de provinciis consularibus 
M. Cicero : " Ejus iter in provinciam fuit ejusmodi, ut 
rex Ariobarzanes consulem vestrum ad caedem faciendam, 
tanquam aliquem Thraceni, conduceret. Deinde adventus 
in Syriam primus, equitatus habuit interitum : post concisae 
sunt optimas cohortes." Cujus amissionis equitatus et 
cohortiuni idem etiam in oratione pro Sextio refricat me- 
moriam. 

3947. Quum magna vis pecuniae a Ptolemaso Cyprio- 
rum rege relicta diceretur, decrevit Cato Byzantium primo 
proficisci. In Pamphylia sororis ejus filius M. Brutus, 
Julii Caesaris postea interfector, colligendi sui ex imbecil- 
litate gratia tunc agebat. Ei, ut quamprimum inde in 
Cyprum navigaret, scripsit Cato : quod Canidium in trac- 
tandis pecuniis temperatas non habiturum manus suspica- 
retur. Quam profectionem Brutus suscepit perinvitus : 
tum Canidii verecundia, ut ignominiose a Catone habiti, 
tum prorsus ejuscemodi actum et procurationem, utpote 
juvenis et Uteris deditus, neque liberalem censens neque 
se dignum. Attamen ita curam hie intendit, ut fuerit a 
Catone commendatus". 

Alexander Aristobuli filius, qui a Pompeio ex itinera 
fugerat, Judaeam incursionibus vexabat: Hyrcano jam 
non valente ei resistere, et de muris Hierosolymorum refi- 
ciendis cogitante, quos Pompeius dejecerat ; a quo tamen 
conatu Romani qui ibi erant eum cohibuerunt. Alexan- 
der vero pervagando regionem multos Judaeos armavit: 
coUectisque propere decern millibus peditum et mille 
quingentis equitibus, munitionibus firmavit Alexandrium 
castellum juxta Coreas situm, et Hyrcanium, et Machaerun- 
tem non longe a montibus Arabum*". 

Adversus hunc expeditionem suscepit Syrise praeses A. 
Gabinius : praemisso M. Antonio cum aliis ducibus. Hi 
conjuncti cum Judaeis in officio manentibus, quorum duces 
erant Pitholaus et Malichus, assumptis etiam Antipatri 



■> Plutarch, in Catone, et in Bruto. 

I" Joseph, lib. I . belli, cap. 6. et lib. 14. antiquit. cap. 1 0. 



VETERIS TESTAMENTI. 81 

auxiliis; occurrerunt Alexandro, sequente cum reliquo 
exercitu Gabinio. Alexander recepit se propius Hiero- 
solyipa : ubi conserto praelio, Romani occiderunt hostium 
circiter tria millia, neque pauciores ceperunt. Gabinius 
autem ubi Alexandrium castellum venit, conclusos ad pa- 
cem invitavit, veniam praeteritorum poUicendo. Et cum 
multi hostium extra castellum stationem haberent, Romani 
eos adorti sunt : ubi multis csesis egregiam operam na- 
vavit M. Antonius^ Qui hospitio ab Antipatro amicis- 
sime exceptus, quum triumvir post annos sexdecim in 
Syriam venisset, erga filios illius Phasaelum et Herodera 
humanitatis hujus non immemorem se fuisse ostendit''. 

Gabinius, relicta ad Alexandrii oppugnationem parte 
exercitus, ipse reliquam Judaeam perlustravit : et quot- 
quot invenit urbes dirutas, aedificari mandavit. Atque 
hoc pacto Samaria, Azotus, Scythopolis, Anthedon, Apol- 
lonia, Jamnia, Raphia, Dora, Marissa, Gaza, atque aliae 
non paucse instauratae sunt : quorum posthaec habitatio 
tuta permansit, cum ante longo tempore deserta fuis- 
sent. 

His ita per regionem dispositis, ad Alexandrium rever- 
sus est Gabinius : et cum intenderetur oppugnatio, per 
legates veniam petiit Alexander ; ofFerens castella Hyrca- 
nium et Machaeruntem, et postremo Alexandrium. Quse 
quidem Gabinius omnia, consilio matris Alexandri, fun- 
ditus diruit ; ne rursus belli alterius receptaculum forent. 
Mulier enim de marito et liberis, qui captivi Romam ab- 
ducti fuerant, sollicita, Romanis favebat; et Gabinium 
omnibus obsequiis prosecuta, quicquid ab eo petiit impe- 
travit^. 

Mox Gabinius, rebus dispositis, Hyrcanum Hieroso- 
lyma deduxit ; curaque templi et sacerdotii ei demandata, 
caeteris reipublicae partibus optimates praefecit ; et con- 
stitutis quinque juridicis conventibus, in totidem sequales 
partes totam provinciam distribuit : ita ut alii Hierosoly- 
mb, alii Gadaris (al. Doris) alii Amathunte, alii Jeri- 

' Joseph, lib. 1. belli, cap. 6. et lib. 14. antiquit cap. 10. 
' Joseph, lib. 1. belli, cap. 10. et lib. 14. antiquit. cap. 23. 
• Joseph, lib. 1. belli, cap. 6. et lib. 14, antiquit. cap. 10. 
VOL. X. G 



«5 ANNALES 

chunte, alii Sepphoris jura peterent. Atque ita singular! 
unius dominatione Judsei liberati, aristocratice libenter 
regebantur''. 

Philippus Euergetes Antiochi Grypi et Tryphaenje, 
filiae Ptolemasi octavi iEgyptiorum regis, filius (qui ante 
annos triginta quinque Syriae rex fuerat) ab Alexandrinis 
ad ^gypti regnum capescendum accersitus, a Gabinio 
Syriae praeside est cohibitus^, 

Ptolemaeum Auletam Romae Pompeius suscepit et sena- 
tui commendavit, ac de reductione ejus egit''. Ptolemaeus 
vero, ut a Cornelio Lentulo Spinthere consule, cui pro- 
vincia Cilicia mandata erat, restitueretur petiit' ; ipsoque 
Lentulo referente, ut ab eo reduceretur, senatusconsultum 
factum est''. 

Atque ab eodem consule datum fuisse consilium dice- 
batur, ut Pompeio omnis potestas rei frumentariae per 
totum imperium Romanum terra marique tribueretur : ut 
majore imperio ita Pompeio adstricto, ipse regi Ptolem^o 
mitteretur auxilio'. 

Alexandrini centum viros Romam ablegaverunt, qui et 
contra Ptolemaei accusationes ipsos defenderent, et vicis- 
sim ipsum de illatis injuriis accusarent. Cujus legationis 
Dio Academicus princeps fuit". 

Ptolemseus, emissis in omnes partes certis hominibus, 
legatis insidias posuit, ac plerosque in ipso itinere inter- 
fecit: caeteros partim in ipsa urbe occidit, partim injecto 
terrore, aut pecuniis corruptos, eo perduxit, ne causam 
cujus gratia missi erant apud magistratus agerent, uUamve 
interemptorum mentionem facerent". Quo spectat, quod 
de legatis Alexandrinis contra jus fasque interfectis, in 
oratione de aruspicum responsis ; et quod de Alexandri- 



f Joseph, lib. 1. belli, cap. 6. et lib. 14. antiquit. cap. 10. 
« Porphyr. in Graecis, Eusebian. Scaliger. pag. 227. 
•> Strabo, lib. 17. pag. 796. ' Dio, lib. 39. 

k Cicero, lib. 1. ad famil. epist. 1. cum orat. in L. Pisonem, et pro Rabirio 
Postumo. 

' Plutarch, in Pompeio. 

■» Strabo, lib. 17. pag. 796. Dio, lib. 39. 

n Dio, lib. 39. 



VETERIS TESTAMENTI. 83 

norum pulsatione Puteolana, in oratione pro Coelio, habet 
Cicero. 

Haec res in tantum rumoribus vulgo jactabatur, ut senatus 
vehementer indignaretur, eos singulatim movente Marco Fa- 
vonio : quod et multi sociorum legatiRomam mis si (quorum 
unum Theodosium, legatum ad senatum a civitate libera mis- 
sum, P. Clodii et Hermachi Chii opera Cicero de arus- 
picum responsis sica percussum commemorat) per vim vita 
spoliati essent ; et quod magnus eo tempore Romanorum 
esset numerus, qui muneribus se corrumpi sivissent. Ita- 
que principem legationis Dionem ad se vocaverunt ; ut ab 
eo de veritate rei fierent certiores. Sed adhuc tantum 
peciinia poterat Ptolemaeus, ut neque Dio in senatum ve- 
nerit, neque ulla de ca;de interemptorum mentio, quamdiu 
ipse RomEE fuit, fieret". 

Tandem vero Dio quoque ipse, homo doctissimus, qui 
tum apud L. Lucceium (hominem item eruditissimum : a 
quo petit Cicero^, ut res a se in consulatu gestas Uteris 
mandet) qui fuerat ei cognitus Alexandriae, habitabat, per 
insidias est necatus. Cujus caedis neque P. Ascitius, qui 
ut ejus conscius accusatus est, neque Ptolemaeus uUas 
pcenas dedit. Judicio enim liberatus est Ascitius: regem 
vero domi suae accipiebat Pompeius, et enixe juvabat. Et 
licet multi, quod se muneribus corrumpi passi essent, inse- 
quenti tempore in judicium essent pertracti ; pauci tamen 
eonvicti sunt : quod quum essent complures eidem crimini 
obnoxii, unusquisque sibi metuens alteri auxilium ferebat. 
Ea tum mortales pecuniae studio perpetrabanf. 

M. Cato, reconciliatis exulibus cum caeteris civibus com- 
positoque concordia Byzantio, in Cyprum navigavit : quem 
baud gravatim Cyprii receperunt, pro servis se jam dein- 
ceps amicos sociosque populi Romani futures sperantes. 
Amplum vero et regium in poculis, mensis, gemmis, pur- 
pura, invenit ibi Cato apparatum : quem cum distrahen- 
dum et redigendum in argentum curavisset, paulo minus 
septem millia argenti talentum inde coegit'. 

" Dio, lib. 39. f Lib. 5. ad familiar, epist. 12. 

1 Cicero, in oral, pro Coelio. Dio, lib. 39. 

' PluUrch. in Catone minore, et Bruto. Strabo, fin. lib. 14. Dio, lib. 39. 

G 2 



84 ANN ALES 

Hie vero curiose omnia quum vellet ille persequi, om- 
niaque ad summum intendere pretium, atque ipse interesse 
omnibus et adhibere extremum calculum, ne consuetudini 
quidem fori credidit ; verum simul omnes suspectabat ap- 
paritores, praecones, sectores, amicos. Ipse denique cum 
licitantibus colloquebatur seorsim, et propellebat singulos, 
atque ea ratione pleraque promercalia addixit. Quare 
tum multos amicos quasi diffidens eis ofFendit, tum inti- 
mum omnium Munatium ad ofFensionem lacessivit prope 
implacabilem. Et Julio Caesari Anticatonem postea scri- 
benti materiam dedit criminandi locus hie amarissimam. 
Munatius enim hie (cui llufi eognomentum tribuit Vale- 
rius',) de Catone et expeditione ejus Cypriaca commenta- 
rium edidit ; quern potissimum est Thraseas secutus. In 
quo tamen commentario, non ex Catonis diffidentia exti- 
tisse scribit Munatius istam simultatem : sed quod, cum 
serius ipse in Cyprum venisset, Cato eum neglexit, et Ca- 
nidium, qui initio adfuerat fidemque et abstinentiam suam 
ei probaverat, ipsi prsetulit'. 

Extreme consulatus sui mense, in Septembrem Julia- 
num tunc incidente, quando novi tribuni plebis magistra- 
tum inierunt, P. Cornelium Lentulum Spintherem iter in 
Ciliciam provinciam suam paravisse, et Ptolemaeum Aule- 
tam Roma discessisse, locus ille ex libro vigesimo secundo 
annaliumFenestellae aNonioMarcello citatus ostendit: " Ut 
magistratum inierunt tribuni, C. Cato turbulentus ado- 
lescens et audax, nee imparatus ad dicendum, concionibus 
assiduis invidiam et Ptokmaeo simul, qui jam profectus 
ex urbe erat, et P. lientulo consuli, paranti jam iter, con- 
citare secundo quidem populi rumore coepit." A Cicerone 
vero causa Ptolemaei defensa est : ut et ipse in oratione 
pro Ccelio subindicat, et Fortunatianus apertius confirmat, 
orationem ejus de rege Ptolemaeo nominatim citans. 

3948. Initio consulatus L. Marcii Philippi et Cn. Len- 
tuli Marcellini, statua Jovis in Albano monte ccelitus 
tacta, restitutioni Ptolemaei aliquantum morae injecit. 
Quum enim Sibyllini libri consulerentur : regem ^gypti 

' Lib. 4. cap. 3. ' Plutarch, in Catone. 



VETERIS TESTAMENTI. '85 

dolosis consiliis (ut apud Ciceronem est, in oratione pro 
Rabirio Postumo) Romam venturum, Sibylla praedixisse 
dicebatur ; et de ejus susceptione, in banc sententiam (ut 
habet Dio) pronuntiasse : " Si rex rEgypti auxilii alicujus 
indigens venerit, amicitiam ei ne denegaveritis, nullis au- 
tem copiis eum adjuveritis : sin secus feceritis, labores 
et pericula babebitis." Quod oraculum in populum evul- 
gatum est, C. Catonis tribuni plebis opera ; non enim lice- 
bat Sibyllinum ullum carmen populo enuntiare, nisi id 
senatus decrevisset : quantoque minus id licere videbatur, 
tanto plebs aegrius rem ferebat. Veritas itaque Cato ne 
sententia oraculi supprimeretur ; earn Latine redditam 
pontifices ille plebi exponere coegit, priusquam senatus 
quicquam ea de re statueret". Haec tamen opinio populi 
Romani fuit, a Lentuli Spintheris, Ciliciae proconsulis, 
obtrectatoribus nomen inductum fictae religionis fuisse: 
neque tam ut ilium impedirent, quam ut nequis propter 
exercitus cupiditatem (quem inter alios Pompeius maxime 
ambiebat) Alexandriam vellet ire^. 

Ammonius Ptolemaei legatus, reductionem regis per 
Spintherem aperte pecunia oppugnabat. Pauci illi qui 
regis causae bene volebant, omnes rem ad Pompeium de- 
ferri volebant. Senatus religionis calumniam, non reli- 
gione sed malevolentia et illius regiae largitionis invidia, 
comprobabaf. Et, quasi rei religionis obsisti jam non 
posset, factum est senatusconsultum, cum multitudine 
regem reduci, periculosum reipublicae videri^. 

Ptolemajus, oraculo intellecto, pro Spinthere dari Pom- 
peium sibi ducem petiit : inventique libelli sunt per forum 
et in curia disseminati, quibus id significabatur. Unde 
regis hac de re Uteris ab Aulo Plautio tribuno plebis pub- 
lice recitatis, collega ejus Caninius (apud Plutarchum 
Canidius perperam dictus) legem tulit, ut sine exercitu 
Pompeius duobus lictoribus comitatus regem cum Alexan- 
drinis in gratiam reduceret. Quae lex licet Pompeio dis- 

" Dio, lib. 39. « Cicero, lib. 1. ad familiar, epist. 4. 

> Cicero, lib. 1. ad familiar, epist. 1. 

' Cicero, lib. 1. ad familiar, epist. 2. et lib. 2. ad QuinU iratr. epijt. 2. cum 
Appiano, in Syriac. pag. 120. ct Parthic. pag. 134. 



86 ANNALES 

plicere non videretur, ne haec ipsa tatnen res eum adhuc 
majorem efficeret, a senatoribus sub praetextu partim man- 
datae annona3, partim salutis ipsius (uti metuere prae se 
ferebant) explosa ea est". 

In senatu autem hac de re variae fuerunt sententiae. 
Bibulus, ut a tribus legatis, ex iis qui privati essent ; Cras- 
sus, ut a tribus legatis, sive privatis, sive in imperio con- 
stitutis : Volcatius, Lupo tribuno plebis referente, (cum 
quo Afranius, Libo, Hypsaeus, et Pompeii familiares om- 
nes concursabant) ut a Pompeio ; Hortensius, LucuUus et 
Cicero, ut a Lentulo Spinthere, Ptolemaeus sine exercitu 
reduceretur, censuerunt. Servilius vero reduci eum om- 
nino negavit oportere''. 

Mense Februario, sive Novembri Juliano, C. Cato tri- 
bunus plebis legem promulgavit de imperio Lentuli abro- 
gando, quod filio ejus vestitum mutandi occasionem de- 
dit : ut in libri secundi ad Quintum fratrem epistola tertia 
M. Cicero memorat; quod de Ptolemaei in regnum redu- 
cendi imperio, ex senatusconsulto in consulatu ipsi con- 
cesso, intelligendum. Ciliciae enim proconsulatum, Cypri 
etiam (M. Catone inde discedente, tributariae factae, ut in 
libro decimo quarto Ammianus Marcellinus, et in praetorias 
provinciam a Romanis redactse, ut in fine libri decimi 
quarti Strabo indicat) adjectione auctum, ex Ciceronis ad 
eum script] s epistolis'^, post legis hujus promulgationem re- 
tinuisse ipsum constat. 

Ptolemaeus, cum neque per Pompeium, quod maxime 
cupiebat, neque per Lentulum reduci se in regnum posse 
videret, de reditu jam desperans, Ephesum profectus in 
Dianae templo commoratus est*. 

Aristobulus, cum filio Antigono, Roma elapsus in Ju- 
daeam reversus est : ubi magna iterum Judaeorum manu 
conflata, partim mutationis cupidorum, partim quibus olim 



» Plutarch, in Pompeio. Dio, lib. 39. 
I* Cicero, lib. 1. ad familiar. episL 1. et 2. 
" Lib. 1. ad familiar, epist. 7. et sequentib. 
•i Dio, lib. 39. 



VETERIS TESTAMENTI. 87 

dilectus erat, Alexandrium recens dirutum denuo munire 
conatus est^. 

Adversus eum haec molieiitem praeses Syria; Gabinius 
inilites misit, ducibus Sisenna filio, Antonio et Servilio ; 
qui Alexandrium occupari non sinerent, et darent operam 
lit ipsum comprehenderent. Ad Aristobulum vero et alii 
inulti Judaeorum propter nominis celebritatem confluxe- 
runt, et Pitholaus Hierosolymorum prsefectus cum mille 
armatis transfugit. Cumque in eo confluxu multi fuissent 
non satis armis instructi; Aristobulus, iis ut inutilibus di- 
missis, assumptisque armatorum octo tantum millibus 
(inter quos Pitholaus erat cum suis) Machaeruntem con- 
tendit. Eos secuti sunt Romani : habitoque conflictu, 
aliquamdiu pars Aristobuli fortiter dimicando persevera- 
vit, donee quinque virorum millibus desideratis terga ver- 
tere coacta est. Prope vero ad duo millia in quendam 
tumulum confugerunt : imde dilapsi, ut quisque potuit, 
salutem sibi qu»siverunt. Casteri mille cum Aristobulo, 
perrupta Romanorum acie, Machaeruntem perfugerunt, 
castrumque munire cosperunt. Sed non ultra biduiun 
oppugnationem sustinere valens Aristobulus, multis ac- 
ceptis vulneribus captivus, cum Antigono filio, ad Gabi- 
nium adductiis est". 

Plutarchus in Antonio rem gestam ita amplificat ; vic- 
toriam totam Antonio acceptam referens: " Adversus 
Aristobulum, qui Judaeos ad rebellandum sohcitaverat, 
missus, amplissims arcis muros primus transcendit, praesi- 
diisque ilium omnibus exuit reliquis. Inde signis collatis 
ingentes copias ejus parva manu fudit, paucisque demptis 
occidione eas occidit. Ipse una cum filio Aristobulus 
captus est." Dio, libro trigesimo nono non ita recte, ip- 
sum Gabinium in Palaestinam profectum, Aristobulum 
(qui Roma profugus, tumultus aliquos ciebat) comprehen- 
disse et Pompeio misisse scribit ; imperatoque Judaeis sti- 
pendio, inde in JEgyptma, ad reducendum Ptoleraaeum 
profectum esse. 



<* Joseph, lib. 1 . belli, cap, 6. et lib. 14. antiquit. cap. 1 1. 
* Joseph, lib. 1. belli, cap. 6, et lib. 14. antiquit. cap. 11. 



88 ANNALES 

Tyrannio, in aedibus M. Ciceronis docens, bibliothecam 
illius pulcherrime disposuit; Dionysio et Menophilo, li- 
brariis ab Attico missis, usus administris^ : Tyrannio vi- 
delicet Amisenus ; qui ante annos quatuordecim, a Lucullo 
captus, et Romse clarus ac dives factus, librorum ultra 
triginta millia sibi comparavit*, qui ex Syllana bibliotheca 
libros Aristotelis describendos curavit : a quo Andronicum 
Rhodium exemplaria ferunt accepisse, easque quas habe- 
mus Aristotelis tabulas evulgasse*". 

In Cypriaco negotio administrando, abstinentiae et con- 
tinentiae M. Catonis testes producit Valerius' : " Epirum, 
Achaiam, Cycladas insulas, maritimam partem Asiae, pro- 
vinciam Cyprum ; unde quum pecuniae deportandae minis- 
terium sustineret, tam aversum animum ab omni venere 
quam a lucro habuit ; in maxima utriusque intemperantias 
versatus materia ; nam et regiae divitia; potestate ipsius 
continebantur, et fertilissimae deliciarum tot egregiae urbes, 
necessaria totius navigationis diverticula erant. Atque id 
Munatius Rufus, Cypriacae expeditionis fidus comes, scrip- 
tis suis significat." 

Longam navigationem veritus Cato, multa vasa paravit ; 
quorum singula bina talenta et quingentas drachmas capie- 
bant. Singulis longum alligavit funiculum, cujus capiti 
cortieem suberis praegrandem annexuit; ut, si fractum 
csset navigium, alligatus ab imo locum commonstraret. 
Atque argentum quidem omne, pauco excepto, prospere 
transvectum est. At rationes omnium quae procuraverat 
habebat in duobus codicibus diUgenter descriptas : quo- 
rum alterum libertus ejus Philargyrus ferens, quum ex 
Cenchreis solvisset, demerso navigio una cum sarcinis 
amisit; alterum ipse Corcyram usque servaverat : verum 
quum in foro tetendisset, nautae autem crebras pyras ob 
gelu nocte incendissent ; inflammatis tentoriis simul codex 
est desideratus. Quamvis vero inimicos quidem et ca- 
lumniatores reddituri erant procuratores praesentes regii 

' Cicero, lib. 2. ad Quint, fratr. epist. 4. et lib. 4. ad Attic, epist. 1. et 8. 

s Suid. in voc. Tvpavviuv. 

h Strabo.lib. 13. pag. 608. et Plutarch, in Sylla. 

' Lib. 4. cap. 2. 



VETERIS TESTAMENTI. 89 

elingues : pupugit tamen res Catonem, qui non ad suam 
probandatn fidem confecerat rationes, sed sedulitatis prae- 
bere aliis exemplum gestiebat''. 

Ita Cyprias ille opes, velut hostiles exuvias classi impo- 
sitas, Liburnis per Tiberinum ostium maxima cum dili- 
gentia in urbem deportavit' ; quam rem latius aBrarium 
populi Romani quam uUum triumphum implevisse, affirmat 
Floras"". 

Catonis adventu Romae nuntiato, illico omnes magistra- 
tus et sacerdotes, una cum consulibus (quorum alter, L. 
Marcius Philippus, Marciae uxoris Catonis pater fuit) 
universe senatu et frequenti populo obviam ei ad flumen 
prodierunt, et ripas utrinque compleverunt : nihilque a 
triumphi specie et splendore discessit ejus subvectio. Cujus 
tamen in eo notata est insolentia, quod ad consules et 
praetores efFusos obviam non descenderit, neque cursum 
inhibuerit, sed hexeri regia ripam praevectus non ante 
egressus fuerit quam ad eum locum classe fuerit navali 
invectus, ubi erat exponenda pecunia". Nave nihilominus 
egredienti consules et caeteri magistratus, et universus 
senatus populusque Romanus officii gratia praesto fuit: 
non quod magnum pondus auri et argenti, sed quod 
M. Catonem classis ilia incolumem advexerat, laetatus". 

Translatae per forum pecuniae, sperata longe majoris, 
cepit populum admiratiof. Et quia multis mancipiis pe- 
cuniisque ex facultatibus regiis collectis, Cato nuUi in se 
repetundarum accusationi locum dederat, sed ab omni 
crimine liber cuncta Romanis tradiderat ; tandem rei bene 
gestae non minorem, quam si victor e bello rediisset, hono- 
rem adeptus fuit. Quod enim complures muneribus se 
corrumpi paterentur, id effecerat, ut pecunias despicere 
quam hostes superare rarior virtus haberetur^. 



'' Plutarch, in Catone minore. 

' Florus, lib. 3. cap. 9. Vellei. Patercul. lib. 2. cap. 45. Valer. Maxim, lib. 4. 
rap. 1. Ammian. Marcellin. lib. 14. 
" Lib. 3. cap. 9. 

" Vellei. Patercul. lib. 2. cap. 45. Plutarch, in Catone minore. 
» Valer. Maxim, lib. 8. cap. ult. P Plutarch, in Catone, 

1 Dio, lib. 39. 



90 ANNALES 

Unum ex Cypria hac legatione philosophum deporta- 
visse Catonem, refert Plinius"^. Nicia; regio procurator!, 
de ejus fide et diligentia testatur, Cato libertatem a senatu 
obtinuit% Clodius servos ex Cypro advectos, Clodios 
nominare intendit, quod ipse Catonem eo amandasset: 
sed quia Cato obstabat, non obtinuit. Igitur eis Cypri- 
orum cognomen datum est ; nam ne Porcios quidem eos 
nominari, quod nonnuUi instituerant, Cato passus est'. 

Clodius Catoni, quod sibi se opposuisset, succensens, 
administrationem ejus calumniis impetiit, rationesque eum 
actorum suorum postulavit : non quod putaret se eum ali- 
cujus injusti facti posse arguere; sed quia naufragio com- 
mentarii Catonis fere omnes perierant, id pro se nonnihil 
facturum Clodius arbitrabatur. Adjuvit in hoc etiam ne- 
gotio Caesar Clodium, quanquam absens : et (ut quidam 
referunt) accusationes ei contra Catonem per literas misit". 
Cato vero tantum praedicavit se ex Cypro argenti reipub- 
licae coegisse, quum ne unum quidem equum vel militem 
ipse accepisset, quantum ex tot bellis et triumphis con- 
cusso orbe terrae non retulisset Pompeius*. 

M. Ciceroni, nihil eorum quae Clodius in tribunatu ges- 
sisset ratum habendum esse in senatu contendenti, M. 
Cato se opposuit : non in gratiam Clodii, sed quod integr 
illius acta rescindenda quoque esset ipsius in Cypro pro- 
turatio, ut ex illegitima rogatione tribuni missi non le- 
gitime". 

Phraati II. a filiis per scelus sublato Orodes in Partho- 
rum regno successit : fratre suo Mithridate ex Media, cui 
imperabat, ejecto. Ita in libro trigesimo nono Dio. Ve- 
rum filiis de regno contendentibus, Orodes ipse primum, 
deinde Mithridates in exilium pulsus fuisse videtur. Oro- 
dem vero ab exilio reduxit Surenas, vir opibus, genere 
atque authoritate inter Parthos post regem secundus ; cui 
praerogativa erat gentilitia, ut novo regi Parthorum primus 
diadema imponeret. Hie enim Seleuciam magnam in 

■■ Lib. 1. cap. 30. 

' Plutarch, in Catone. ' Dio, lib. 39. 

" Dio, lib. 39. <* Plutarch, in Catone minore. 

" Plutarch, in Catone minore, et in Cicerone. 



VETERIS TESTAMENTI. 91 

Orodis potestatem redegit ; ante alios ascensis mcenibus, 
profligatisque sua manu propugnatoribus. Et quum non- 
dum trigesimum annum exegisset illo tempore, summam 
tamen consilii et prudentiae existimationem est consecutus. 
Haec enim de eo referunt Plutarchus in Crasso, et Ap- 
pianus in Parthicis''. Qui idem Appianus tamen, turn in 
Parthicis^, turn in Syriacis", alia vice Mithridatem a fratre 
Orode regno Parthico pulsum fuisse agnoscit. Quanquam 
Mithridatem propter crudelitatem regno a senatu Parthico 
pulsum fuisse, et fratrem ejus Orodem regnum vacans 
occupavisse, in libro quadragesimo secundo, capite quarto, 
Justinus significet ; licet ibi Mithridatem hunc cum Mithri- 
date Parthorum rege, cui res gestae Magni cognomen de- 
dere, eundem perperam facial : quum inter Magnum ilium 
et hujus fratrem Orodem, variam complurium regum in 
Parthis successionem extitisse, vel ex ipso prologo libri 
quadragesimi secundi Trogi Pompeii (cujus epitomen 
Justinus nobis dedit) satis appareat. 

Regno, sive a senatu Parthico, sive a fratre Orode 
pulsus Mithridates, ad Gabinium Syrije proconsulem, ex- 
peditionem in Arabes turn parantem, venit : eumque per- 
movit, ut omissis Arabibus contra Parthos duceret, ipsum- 
que in regno recuperando adjuvaret''. 

Idibus Maiis, in Februarium JuUanum incurrentibus, 
lectis in senatu frequenti literis A. Gabinii de re bello 
cum maximis Syrias gentibus ac tyrannis (quo nomine, 
Judaeae, Commagenas, Chalcidis, Emesae, Trachonitidis, 
Bataneae, et Abilenae principes appellari solebant) bene 
gesta fides non est habita ; et supplicatio, quam eo nomine 
in templis llomse faciendam petiit, denegata*^. 

Quum Gabinius Aristobulum regem cum filiis Romam 
misisset : ilium quidem senatus in vinculis ibi detinuit, 
filios autem in Judaeam mox remisit : quod ex Gabinii li- 
teris cognovisset, matri eorum pro traditione castellorum 
promissum illud fuisse. Ita Josephus libro primo belli, 

» Pag. 140, 141. ' Pag. 134. 

* Pag. 120. 

'' Appian. in Syriacis, pag. 120. et Parthicis, pag. 134. Dio, lib. 39. 
" Cicero, lib. 2. ad Quint, fratr. epist. 7. oral, de provinciis consularib. et in 
L. Pisonem. 



9i 



ANNALE3 



capite sexto, et libro decimo quarto antiquitatum, capite 
undecimo, ubi regnum simul et pontificatum per annos 
tres et menses sex obtinuisse Aristobulum addit: quod 
Arabicus historiae Judaicse collector (ad calcem bibliorum 
TroXvyX(ljTT(j)v Parisiensium editus) capitulo quadragesimo, 
de prioris principatus spatio accipit, donee captivus ad- 
ductus est prima vice ; quum de priore illo et posteriore 
hoc, simul sumpto, intelligendum potius fuisse videatur ; 
ut ante priorem quidem captivitatem annos tres et menses 
totidem (ut in libro vigesimo antiquitatum, capite octavo, 
diserte Josephus confirmat) post reditum vero ex urbe 
Romana, et ante secundam captivitatem tres alios menses 
in regno ille exegerit. 

M. Cicero, oratione de provinciis consularibus in senatu 
habita, ut L. Pisone et A. Gabino (quibus consulibus ipse 
in exilium pulsus fuerat) revocatis, eorum provinciffi, Ma- 
cedonia et Syria, futuris consulibus decernerentur, suasit : 
ista, inter alia, Gabinio objiciens : " In Syria, imperatore 
illo, nihil aliud actum est, nisi pactiones pecuniarum cum 
tyrannis, decisiones, direptiones, latrocinia, caedes; cum 
populi Romani imperator, instructo exercitu, dexteram 
tendens, non ad laudem milites hortaretur, sed omnia sibi 
et empta et emenda esse clamaret. Jam vero publicanos 
miseros tradidit in servitutem Judaeis et Syris, nationibus 
natis servituti. Statuit ab initio, et in eo perseveravit, jus 
publicano non dicere ; pactiones sine ulla injuria factas 
rescidit, custodias sustulit, vectigales multos, ac stipendi- 
aries liberavit : quo in oppido ipse esset, aut quo veniret, 
ibi publicanum aut publicani servum esse vetuit." 

Gabinius, quummultismaleficiis Syriam afflixisset, ade- 
oque plus damni quam praedones, qui turn maxime vige- 
bant, dedisset provinciae ; omnem quaestum quern inde ce- 
perat pro minimo ducens, ad expeditionem in Parthos faci- 
endam, quod praedivites essent, animum adjecit, atque ad 
earn se paravif*. 

Gabinii amicus Archelaus fuit Comanorum in Ponto a 
Pompeio pontifex constitutus ; (ut supra, ad annum mundi 
3940. est dictum). Is cum Gabinio tunc degens, se ei 

' Dio, Ub. 39. 



VETERIS TESTAMENTI. 93 

socium in bello Parthico, quod ille parabat, futui-um spe- 
ravit : sed id senatus non permisit". 

Quum Gabinius, adversus Parthos ducto exercitu, Eu- 
phratem trajecisset ; Ptolemseus Auletes cum literis Pom- 
peii advenit; magnamque pecuniam tum Gabinio, tum 
exercitui se, partim illico partim postquam restitutus esset, 
daturum pollicitus est. Decern millium talentum merce- 
dem Gabinio ab illo fuisse oblatam, non solum Plutarchus 
sed etiam Cicero confirmat, in oratione pro Rabirio Pos- 
tumo : ubi et bis millies atque quadringenties sestertium 
earn summam aestimat. Plerique duces refragati sunt ; et 
Gabinius bellum hoc dubitavit suscipere, quamvis vehe- 
menter decern illis millibus talentum mancipatus. Anto- 
nius vero rerum avidus magnificarum, et Ptolemeeo cu- 
piens gratiiicari roganti, prassto ei fuit ad inducendum 
atque incendendum ad suscipiendum hoc bellum Gabi- 
nium. Et tametsi lex vetaret, ut neque praesides provin- 
ciarum finibus excederent, neque arbitrio suo bella susci- 
perent ; atque etiam populus, Sibyllinorum carminum re- 
ligione inductus, ne Ptolemaeus reduceretur interdixisset : 
Gabinius tamen quanto magis id vetitum sciebat, tanto 
majorem inde quaestum fecit ; Parthicoque negotio omisso, 
in Alexandrinos expeditionem suscepit*^. 

Regnum iEgyptiorum obtinebat ea tempestate Bere- 
nice, AuletiB filia: quae ex Syria accersito quodam Se- 
leuco, qui se a Syriacorum regum stirpe ferebat, eum et 
maritum appellavit et regni bellique consortem fecit. Hie 
turpissimarum sordium homo, (ut eum in Vespasiano 
describit Suetonius, capite decimo nono) Ptolemseus Cocces 
et Cybiosactes et YlapdaaKTOQ sive Subdititius per con- 
temptum cognominatus, aureum alveum, in quo Alexandri 
magni' corpus Alexandriae conditum jacebat, rapuit: sed 
nullam e praeda utilitatem percepit. Regina enim, ubi 
nullius pretii hominem vidit, intra paucos dies eum stran- 
gulavit; cum ejus sordes, illiberalitatemque pati non 



' Strabo, lib. 12. pag. 558. et lib. 17. pag. 796. 

' Joseph, belli, cap. 6. et lib. 14. antiqu. cap. 11. Plutarch, in Antonio. 
Appian. in Syriac. pag. 120. et Parthic. pag. 134. Dio, lib. 39. 



94 ANNALES 

posset. Et cum ei jam quaereretur maritus regio san- 
guine natus; Archelaus ille Comanorum pontifex in Syria 
turn degens, et filium Mithridatis Eupatoris (sub quo pa- 
ter ipsius Archelaus contra Syllam et Romanes bellum 
gesserat) se esse simulans, per amicos quosdam ad regi- 
nam deductus est : a qua, ut vir rebus gerendis aptus, 
eisdem quibus Seleucus conditionibus receptus, sex men- 
ses simul cum ea regno potitus est*. 

C. Clodius, P. Clodii frater, ex praetura (quam hoc 
anno eum gessisse, in Hbro trigesimo nono Dio indicat) 
Asiam provinciam obtinuit''. Cujus in ea quaestor C. Scri- 
bonius Curio fuit : ad quern Ciceronis, in libro secundo ad 
familiares, scriptas epistolae extant. 

3949. Novis consulibus, lege a C. Trebonio tribuno 
plebis lata, ad quinquennium provinciee decretae sunt; 
Cn. Pompeio Hispania et Africa, M. Licinio Crasso Syria 
cum vicinis regionibus : potestate utrique data, ut sume- 
rent sibi quantum vellent militum ex civibus et sociis, 
bellumque et pacem cum quibus ipsis videretur contra- 
herent'. 

Crassus, mox ut sortitus est provinciam suam, gaudium 
suum dissimulare non potuit ; nihil unquam sibi accidisse 
felicius existimans. Apud familiares autem multa vana 
effundebat et juvenilia praeter astatem ac ingenium : non 
de Syria tantum et Parthia victoriam sibi praedestinans, 
sed usque ad Bactros et Indos orientalemque oceanum 
spes suas vanas proferens. Et quamvis in lege, quas de 
imperio ejus lata erat, bellum Parthicum non fuerat ad- 
scriptum, sciebant tamen omnes Crassum in cam praedam 
inhiare ; et Caesar ex Gallia scribens, laudabat ejus pro- 
positum, et ut pergeret hortabatur''. 

A. Gabinius, relicto in Syria filio Sisenna admodum 
parvo natu cum perpaucis militibus, atque ita provincia 
cui praefectus fuerat praedonum injuriis magis exposita, 

s Strabo, lib. 17. pag. 794. et 796. et lib. 12. pag. 558. Dio, lib. 39. 
'" Cicero, ad Attic, lib. 4. epist. 14. 

' Liv. lib. 105. Plutarch, in Crasso, Pompeio, et Catone minore. Appian. 
bell, civil. lib. 2. pag. 437, 438. Dio, lib. 39. 
'' Plutarch, in Crasso. 



VETERIS TESTAMENTI. 95 

per Palaestinam in yEgyptum profectus est' contra Ar- 
chelaum, quern sibi regem asciverant iEgyptii™. In qua 
expeditione Hyrcano et Antipatro amicis usus est ad 
omnia quae militias necessitas exigebat. Nam et pecunia 
et armis et frumento et auxiliis Antipater eum adjuvit". 

Quum iter per altum et sitiens sabulum esset faciendum 
circa eluviem et Sirbonidis paludes, quas Typhonis exha- 
lationes vocant j^^gyptii : missus cum equitatu M. Anto- 
nius (quem tum juvenem praefectum equitum Gabinii fu- 
isse", notat Appianus) non modo angustias occupavit, sed 
Pelusium quoque cepit, amplam urbem' : Antipatri consilio 
Judaeis, qui Pelusium accolebant ceu custodes yEgypti 
aditus, in societatem pertractisi. 

Ita in potestatem redacto Pelusii prfesidio, simul iter 
praestitit Antonius exercitui seciurum, et spem imperatori 
victorias firmavit. Ptolemaeus vero, simul-atque Pelusium 
iniit, ira et odio inflammatus iEgyptios trucidare instituit : 
sed intercedens Antonius, id p^ohibuit^ 

Pelusio duplici acie instructa, progressus Gabinius, ea- 
dem die iEgyptios occurrentes fudit'. 

Cicero, Romae oratione habita, Commageno regi ignobili 
non modo Zeugma oppidulum in Euphrate positum extor- 
sit, sed etiam multa in eum dicens, togam ejus prjetextam, 
quam erat adeptus Caesare consule, magno hominum risui 
exposuit'. 

Idibus Februariis, in Novembrem Julianum incurren- 
tibus, Tyriis est senatus datus frequens : frequentes con- 
tra Syriaci publicani. Vehementer vexatus est Gabinius : 
exagitati tamen a Domitio publicani, quod eum essent cum 
equis prosecuti". 

Circa quartum Kalendas Maias, in Februarium Julianum 
incidentes, " Puteolis magnum fuisse nunorem, Ptolemaeum 



■ Dia,Ub. 39. " Liv.Ub. 105. 

" Joseph, lib. 1. belli, cap. 6. et lib. 14. antiqu. cap. 11. 

• Lib. 5. bell, civil, pag. 676. p Plutarch, in Antonio. 
1 Joseph, lib. 5. bell, civil, pag. 676. 

' Plutarch, in Antonio. • Dio, lib. 39. 

' Cicero, lib. 2. ad Quintum fratr. epist. 11. 

* Cicero, lib. 2. ad Quintum fratr. epist. 12. 



96 ANNALES 

esse in regno;" scribit Cicero". Et in ^gypto quidem 
ille turn fuit ; et adversarium Arclielaum, opinione citius 
occurrentem, ceperat Gabinius ut jam ab eo nihil negotii 
restaret. Sed veritus Gabinius ne, quasi nulla magna re 
gesta, minus pecuniae quam convenerat a Ptolemajo acci- 
peret ; ad base sperans, propterea quod acris ac magni 
nominis Archelaus haberetur, majorem sibi pecunia; sum- 
mam futuram ; insuper ab ipso Archelao magna vi num- 
morum accepta, hominem, quasi is aufugisset, dimisit^. 

M. Antonius postea in praeliis et certaminibus, qua? 
magna et crebra commissa fuerunt, multa fortitudinis et 
consilii imperatorii facta edidit: liquidissime autem, quum 
circumdedit et circumvenit a tergo hostes, indeque victo- 
riam in frontem incurrentibus paravit. Et horum causa 
eximiis donis honoratus est^ 

Populus iEgyptius, ductu Archelai adversus A. Gabi- 
nium moenibus urbis egressus, quum castra vallo atque 
fossa cingere juberetur, universus succlamavit, ut id opus 
publica pecunia faciendum locaretur. Quapropter deliciis 
tam enerves animi, spiritum Romani exercitus sustinere 
non potuerunt". Inde rursus et in flumine navibus, et 
terrestri pugna victoriam Gabinius obtinuit. Nam Alex- 
andrinis quidem ad audienda omnia satis est animorum, 
naturaque sunt ad efFutiendum lingua quidvis quod eis ad 
animum acciderit maxime praecipites ac temerarii : et iidem 
ad bellum ejusque labores omnium ineptissimi : quanquam 
in seditionibus (quae apud eos et frequentissimae et maxi- 
mae eveniunt) ad caedes subinde deveniant, in iisque 
perire bonum quoddam in primis expetendum existi- 
ment*". 

lis igitur victis Gabinius, occisoque praeter alios in 
pugna Archelao, e vestigio omni JEgypto potitus est, 
eamque Ptolemaeo reddidit*^. Quam totam causam ita 
perstringit Cicero, in oratione contra Pisonem, de furore 
Gabinii agens : " EfFusa jam maxima praeda, quam ex 

=> Ad Attic. lib. 4. epist. 9. J Dio, lib. 39. 

' Plutarch, in Antonio. * Valer. Maxim, lib. 9. cap. I. 

•■ Dio, lib. 39. 

' Dio, lib. 39. Liv. lib. 105. Strabo, lib. 12. pag. 558. et lib. 17. pag. 796. 



VETERIS TESTAMENT!. 97 

fortunis publicanorum, ex agris urbibusque sociorum ex- 
liauserat, cum partem ejus praedag profundae libidines de- 
vorassent, partem nova qusedam et inaudita luxuries, par- 
tem etiam in illis locis ubi omnia diripuit emptiones, par- 
tem permutationes ad hunc Tusculani montem extruen- 
dum : cum ilia ejus intermissa intolerabilis aedificatio con- 
stitisset : seipsum, fasces suos, exercitum populi Ilomani, 
numen interdictumque deorum immortalium, responsa sa- 
cerdotum, auctoritiitem senatus, jussa populi, nomen ac 
dignitatem imperii, regi yEgyptio vendidit. Cum fines 
provinciae tantos haberet, quantos voluerat, quantos opta- 
verat, quantos pretio mei capitis emerat, his se tenere non 
potuit : exercitum eduxit ex Syria. Qui licuit extra pro- 
vinciam? Tribuit se mercenarium comitem regi i\Jex- 
andrino ; quid hoc tuqiius ? In iEgyptum venit : signa 
ontulit cum Alexandrinis ; quando hoc bellum aut hie 
ordo (senatorius) aut populus susceperat? Cepit Alexan- 
driam; quid aliud expectamus a furore ejus, nisi ut ad 
senatum tantis de rebus gestis literas mittat ?" NuUas ta- 
men eum misisse, notavit Dio ; ne ipse suorum facinorum 
delator existeret. 

Interfecti Archelai corpus reqnisitum M. Antonius, cui 
cum illo familiaritas et jus hospitii intercesserat, regio 
cuitu funeravit. Unde magnam is sui memoriam Alexan- 
drinis reliquit''. In Ponto vero Comanorum sacerdotium 
Archelai fiUus post patrem accepif. 

Gabinius ex sue exercitu milites praesidii causa Alex- 
andrinae apud regem Ptolcmacum reliquit : qui in consue- 
tudinem postea Alexandrinae vita; atque licentiiE vencrunt, 
et nomen disciplinamque populi Roman! dedidicerunt, 
uxoresque duxerunt; ex quibus pleriquc liberos habe- 
bant'; ad quos spectant ilia Lucani, libro decimo : 

pars maxima turbae 



Plebis erat Latiap ; sed tanta oblivio mentes 
Cepit, in externos corrupto milite mores, 
Ut duce sub famulo jussuque satellitis irent ; 
Quot erat indignum Phario parere tyranno. 

■> Plutarch, in Antonio. ' Strabo, lib. 12. pag. 558. 

' Caesar, comment, bell, civil, lib. 3. 

VOL, X. H 



98 ANNALES 

PtolemEBUs regno restitutus filiam suain, Berenicen re- 
ginam, e medio sustulit^. Idemque reliquorum primatum 
locupletiores, ut qui plurima pecunia opus haberet, in- 
teremit''. 

C. Rabirius Postumus eques Romanus, qui Ptolemseo 
et regnanti absens, et Romam adventanti indeque postea 
discedenti praesens pecuniam non suam solum, sed etiam 
amicorum temere crediderat, ut earn recuperaret, Romana 
toga cum Graeco pallio Alexandriae mutata, curationem et 
quasi dispensationem regiam suscipere coactus est ; Dice- 
cetes regius ab Auleta constitutus. Custodiam tamen re- 
giam postea ille pertulit, vidit in vinculis familiares suos, 
mors ob oculos saepe versata est ; nudusque atque egens 
ad extremum fugit e regno'. 

Dum in ^gypto morabatur Gabinius, Alexander Aris- 
tobuli filius, denuo invaso per vim principatu, multos 
Judagorum ad defectionem reduxit: coUectoque magno 
exercitu, regionem obeundo, interfecit Romanos quotquot 
adipisci potuit, reliquos in montem Garizim compulsos 
obsedit. Reversus vero Gabinius, Antipatrum propter 
notam viri prudentiam praemisit ad tumultuatores : qui 
multos illorum reduxit ad officium. Sed Alexander, tri- 
ginta Judaeorum millia secum habens, ausus est occurrere 
Gabinio ; et collatis signis decernere ad montem Itaby- 
rium : quo praslio desiderata sunt ex acie Judaica decern 
millia. Turn Gabinius, urbis Hierosolymitanae rebus ex 
Antipatri sententia constitutis, contra Nabataeos profec- 
tus, hos quoque profligavit uno praelio''. 

Mithridates rex, Phraatis II. filius, a Gabinio derelictus, 
non quidem Arabum ope regnum Parthicum recuperavit, 
(ut ex prava interpretatione verborum Appiani', vulgo est 
creditum) sed Babylonem potius se recepit ; ut ex Justino 
colligitur. Quam cum frater ejus Orodes diu obsedisset, 
et fama coactos oppidanos in deditionem tandem compu- 
lisset: Mithridates, fiducia cognationis, ultro se in po- 

« Strabo, lib. 17. pag. 796. Dio, lib. 39. Porphyr. in Grsec. Euseb. Scalig 
pag. 226. 

^ Dio, lib. 39. ' Cicero, pro C. Rabirio. 

'^ Joseph, lib. 14. cap. 11. 'In Syriacis, pag. 120. 



VETERIS TESTAMENT 99 

testatem ejus tradidit. Sed Orodes plus hostem quam 
fratrem cogitans, in conspectu suo trucidari eum jussit". 

Gabinius nobiles Parthos, Mithridatem et Orsanem, qui 
ad ipsum profugerant, clam dimisit; sparso inter milites 
rumore, quod aufugissent". 

Quum Syri plurimum de Gabinio quererentur, et aliis de 
causis, et quod ob absentiam ejus a praedonibus infestati 
vehementer essent ; quum item crebrae accederent publi- 
canorum querelae, qui, quod per eos impediti vectigalia 
exigere nequissent, magnum aes alienum conflaverant : 
irati Romani, sententias concipiebant, parati Gabinium 
condemnare. Ciceroque cum alias vehementer Gabinium 
accusavit, turn consilium quoque dedit, ut denuo Sibyl- 
Una carmina legerentur : persuadens sibi poenam aliquam 
adscriptam, ubi violata fuissent. Sed consulum alter 
Pompeius Gabinio ultro studebat, alter Crassus, simul ut 
collegae rem gratam faceret, simul etiam ob acceptas quas 
Gabinius miserat pecunias. Quare uterque aperte eum 
defendens, nihil decerni patiebantur: inter alia Ciceroni 
quoque exilium exprobrantes". 

Pompeius, in secundo hoc suo consulatu, ludis et spec- 
tacuiis munificentissimis exhibitis, theatrum suum dedi- 
cavif; quanquam theatrum illud non ab ipso Pompeio 
extructum dicebatur, sed a Demetrio Gadareno, liberto 
ejus, id ex pecuniis quas, dum miles sub eo esset, parave- 
rat, conditum fuisse ; qui quidem nomen operis ad Pom- 
peium retulerit, ne male audiret, quod libertus tantum 
pecuniae collegisset, unde tantos sumptus facere possef. 

Gabinius legatum a Crasso, ut in Syria? provincia ipsi 
succederet, missum non admisit; sed magistratum, quasi 
perennem eum accepisset, retinuit^ 

Quum tribuni plebis Crasso consuli obstarent ne milites 
conscriberet, eique decretam expeditionem rescindere co- 



" Justin, lib. 42. cap. 4. 

" Joseph, lib. 1. belli, cap. 6. et lib. 14. antiqu. cap. 11. 
" Dio, lib. 39. 

^ Cicero, lib. 2. ofGc, et lib. 7. ad familiar, epist. 1. A.icon. Pedian. in oral. 
Pisonianam. 

1 Dio, lib. 39. ' Id. ibid. 

H 2 



100 ANNALES 

narentur ; Crassus ad arma se convertit. Tribuni plebis, 
quia suam libertatem armis destitutam in actionibus ejus 
prohibendis infirmam esse videbant, a reclamando desti- 
terunt: sed multis eum diris devoverunt. Et Crasso in 
capitolio consuetas expeditionis causa precationes obe- 
unti, auspicia infesta prodigiaque obnuntiaverunt*. 

Quum Ateius tribunus plebis pararet inhibere ejus 
exitum, et multi unanimiter indignarentur hominibus pa- 
catis et foederatis arma inferri; timens Crassus, oravit 
Pompeium ut se deduceret : erat enim magna illius apud 
plebem authoritas. Multos igitur tunc ad reclamandum 
et impediendum Crassum paratos, conspectus ante eum 
Pompeius placido intuitu ac vultu lenivit ; ita ut silerent 
et transeuntibus cederent'. 

Ateius vero tribunus Crasso occurrens, primum voce 
cohibebat, denuntians ne procederet: delude apparitorem 
jussit manus in eum injicere et in carcerem abducere. 
Sed reliquis tribunis plebis id non permittentibus, Crassus 
extra pomerium evasit". Ateius tamen ad portam interim 
accurrens, focum ibi accendit : et Crasso prajtereunte 
suffitum faciens libansque insuper, diris eum devovebat 
imprecationibus, nova et horrenda nomina deorum invo- 
cans. Cujusmodi arcanas et priscas execrationes ea prae- 
ditas vi Romani existimabant, ut nemo sic devotus pos- 
set evadere, neque illi etiam bene cederet qui devoveret^. 

Tribunum plebis Metellum liostilibus diris exeuntem 
Crassum devovisse, scribit Florus''. Et quidem tribunos 
plebis communiter diris eum publice devovisse, Velleius 
Paterculus^, Appianus" et Dio'', significant : 

Crassumque in bella secutae 

SoBva tribunitiae moverunt prselia dirs; 

ut in libro tertio Lucanus cecinit. Prae aliis tamen 



' Dio, lib. 39. ' Plutarch, in Crasso. 

" Plutarch, in Crasso ; cum Pione, lib. 39. 

* Plutarch, in Crasso. > Lib. 3. cap. 11. 

■' Lib. 2. cap. 46. • Lib. 2. bell, civil, pag. 438. 

* Lib. 39. 



VETERIS TESTAMENTI. 101 

" P. Ateium obnunciavisse ei diras, signoque objecto 
monuisse eum quid eventurum esset, nisi cavisset;" in 
libro primo de divinatione confirmat Cicero : acujus pene 
laribus in provinciam Crassus est profectus, cum apud 
ipsum ccenavisset, in hortis generi ejus Crassipedis'^. Se- 
cedente deinde Cicerone in Tusculanum, circa medium 
mensis Novembris in Sextilem Julianum tunc incidentis, 
Crassus paludatus profectus est'' ; et Brundusii exercitum 
navibus imposuit". 

Solvens Brundusio Crassus, pelago etiamnum ex tem- 
pcstate turbido, non paucas naves amisit : e reliquis expo- 
situm militem terrestri itinera duxit per Galatiam. Ubi 
quum reperisset regem Dejotarum, admodum senem, no- 
vam urbem condere, cavillans, " O rex," inquit, " duodeci- 
ma hora aedificare incipis." Cui ille arridens : " Ne tu qui- 
dem, imperator, quantum video, matutinus contra Parthos 
proficisceris." Excesserat enim jam Crassus annum sex- 
agesimum ; plus tamen quam pro a3tate senii vultu pra;- 
ferens^ 

3950. Cicero in senatu Crassi absentis causam contra 
novos consoles et multos consulares summa contentione 
defendit''. 

Quum quod in Syria magnopere ageret nihil Crassus 
haberet, nam et Syri quieti erant, et qui prius Syriam 
bellis vexarant potentia Crassi perterriti, nihil turn move- 
bant, in Parthos, sine uUa belli causa, expcditionem sus- 
cepit. Tantum praedivites eos fuisse acceperat : et Oro- 
dem, qui nuper rex factus esset, superatu facilem spe- 
rabat". 

Audita vero Hierosolymitani templi opulentia, quain 
Pompcius intactam reliquerat ; in Palastinani divertit, 
Hierosolymam adiit, templum pervasit, opes diripuit'. 

Erat turn in templo trabs ex auro solida, trecentas 
minas llebraicas sive libras septingentas quinquaginta 
pendens, inserta trabi cava? lignea?, ex qua aula;a templi 

' Cicero, lib. 1. ad familiar, cpist. 9. '' ibid. lib. i. ad Attic, cpist. 1 2. 

* Cicero, lib. 2. de divinat. ' Plutarch, in Crasso. 

K Cicero, lib. S. ad familiar, cpitU 8. 

^ Dio,lib. 40. ' Oros. lib. 6. cap. 13. 



102 ANNALES 

pendebant ; quorum admiranda pulchritudo erat et appa- 
ratus pretiosissimus. Hoc ciBteris ignotum solus sciebat 
Eleazarus sacerdos sacri thesauri custos : qui Crassum 
totum in coUigendo auro esse videns, timensque omnibus 
templi ornamentis, auream banc illi trabem redemptionem 
pro omnibus ei tradidit ; quum prius eum jurejurando 
obstrinxisset, nihil aliud loco moturum. Crassus tamen 
et banc accepit, ei, mox violato jurejurando non solum duo 
millia talentorum quse Pompeius non attigerat, sed etiam 
totum reliquum aurum, cujus summa accedebat ad octo 
talentorum (Atticorura) millia, templo abstulit. Quas tan- 
tas divitiaSj cum vix fidem apud exteros inventuras Jose- 
phus perspiceret; eas a Judseis in Europa, Asia, ^Egypto 
et Cyrenaica degentibus longo tempore congestas fuisse, 
ex Strabonis Cappadocis libris historicis (hodie non extan- 
tibus) et aliis astruere nititur''. 

Crassus, extructo ponte, facile ac tuto trans Euphratem 
duxit exercitum; multisque Mesopotamia; civitatibus ultro 
se dedentibus potitus est'. Inexpectato enim ejus transitus 
barbaris acciderat : indeque nullum in Mesopotamia prae- 
sidium alicujus momenti constitutum fuerat™. 

Talymenus Ilaces (vel Sillaces) regionis illius satrapes, 
paucis equitibus ad Ichnias castellum cum Crasso con- 
gressus victusque, accepto vulnere ad regem se recepit ; 
eumque de Crassi expeditione certiorem fecit". 

Interim Crassus et urbes recepit, Grsecas potissimum, 
atque in his Nicephorium. Macedonum enim aliorumque 
Grfficorum, quos bellorum socios aliquando Macedones 
habuerant, complures coloni vim Parthorum graviter fe- 
rentes, atque in Romanis, a quibus Graecos amari scie- 
bant, multum spei coUocantes, baud gravatim ad eos de- 
fecerunt". 

Soli Zenodotiffi cives, quorum tyrannus erat ApoUonius, 
centum milites Romanos intra muros, quasi se in fidem 
eorum daturi, receptos obtruncaverunt. Unde Crassus, ad- 



^ Lib. 14. antiqu. cap. 12. ' Plutarch, in Crasso. 

"' Dio, lib. 40. ° Id. ibid. 

» Dio, lib. 40. 



VETERIS TESTAMENTI. 103 

moto exercitu, earn expugnavit et diripuit, et incolas ejus 
sub hasta vendidit. Et cum, prater hoc unum, nihil tunc 
neque fecisset neque passus esset hostile Crassus ; tamen 
salutari se ab exercitu imperatorem sustinuit. Ob quod, 
magnam ille subiit infamiam, abjectusque est habitus ; 
quasi majora non speraret, successu qui tam se eiFerret 
tenuiP. 

Domitio et Appio consulibus in Italiam reversus est A. 
Gabiniusi. lisdemque consulibus de eo adhuc absente, 
utut pro eo Pompeius steterit, iterum dictae sunt senten- 
tise : quarum plerjeque ipsi adverste fuerunt. Nam et 
Domitius ob contentionem in petitione consulatus inimicus 
Pompeio erat, quod eo invito magistratum cepisset: et 
Appius, quanquam aiBnis Pompeio esset, tamen quia stu- 
dio permulcendae plebis ducebatur, sperabatque fore ut, 
siquid nunc tumultus injecisset, pecunia deinceps a Gabi- 
nio corrumperetur ; omnes suas actiones eo dirigebat. 
Decretum ergo est, ut Sibyllina cannina relegerentur : 
quantumvis Pompeius reclamaret. Interim pecuniae a 
Gabinio praemissae Romam venerunt. Eae, non modo 
absens, sed ne praesens quidem gravius quicquam ut pate- 
retur, effecerunt. Ea enim tum temporis confusio Romae 
erat, ut quum Gabinius exiguam earum pecuniarum, qui- 
bus ipse corruptus fuerat, partem magistratibus quibus- 
dam judicibusque largiretur, non modo nullam officii ratio- 
nem illi habuerint, sed reliqui quoque docti sint pecuniae 
causa improbe agere, quippe quum se ea facile a supplicio 
redimere possent'. 

Duodecimo Kalendas Octobris circa mensem Julium 
Julianum, Gabinius ad urbem accessit : quarto Kalendas 
Octobris noctu urbem introivit*. Ipse enim turpium faci- 
norum conscientia ita urgebatur, ut et sero in Italiam ad- 
venerit, et noctu in urbem evectus sit ; multisque diebus 
extra domum suam prodire non ausus fuerit'. 



P Dio, lib. 40. cum FUitarclio in Crasso. 
1 Ascon. Pedian. in init. oral. Pisonian. 
■■ Dio, lib. 39. 

• Cicero, lib. 3. ad Quint, fratr. epist. 1. 
' Dio, Ub. 39. 



KM. ANNALES 

Gabinium ties factiones postulabant : L. Lentulus, fla- 
minis filius, qui euni de majestate postulavit; T. Nero 
cum bonis subscriptoribus, et C. Memmius tribunus plebis 
cum L. Capitone. Cumque edicto C. Alfii prajtoris de 
majestate accusatus adesset; concursu magno et odio 
universi populi pene afflictus est". 

Decimo post adventum in urbem die, quo ipsum opor- 
tebat hostium numerum et militum renuntiare, mire hajsit 
summa in frequentia. Appius consul majestatis cum ac- 
cusavit, nomina data, ille verbum edidit nullum. Cum 
vellet exire, a consulibus retentus est, et introducti pub- 
licani. Homo undique actus, cum a Cicerone maximc 
vulneraretur, non tulit, et eum trcmenti voce exulem ap- 
pellavit. Consurrexit senatus cum clamorc ad unum, sic, 
lit ad corpus ejus accederet : pari clamore atquc impetu 
publicani. Sexto Idus Octobris Gabinium ad populum 
luculenter calefecit Memmius ; sic, ut Calidio verbum pro 
eo facere non licuerit. Postridie ejus diei, divinatio apud 
Catonem praetorem fuit, de accusatore in Gabinium con- 
stituendo : sive Memmio, sive Ti. Nerone, sive C. et L. 
Antoniis Marci filiis". 

Accusationes in Gabinium multae, et actores baud pauci 
extiterunt : primum autem de Ptolema2i reductionis cri- 
mine, cognitum est. In ea actione universus fere populus 
ad tribunal confluxit : ssepiusque illis eum discerpere 
animus fuit ; praesertim quod nee Pompeius aderat, et Ci- 
cero eum acerrime accusabat>^. Sed ipse Cicero, in epis- 
tola secunda et quarta libri tertii ad Quintum fratrem, eum 
accusasse se negat: vel quod inimicitiae sibi periculosa; 
suscipiendse essent contra Pompeium, vel quod non de- 
speraret rem et sine se et nonnihil per se confici potuisse, 
vel quod infamia sempiterna esset ei subeunda si tam in- 
famis reus, ipso agente, esset elapsus : " Ego vero," in- 
quit ille in epistola quarta, " hac de mediocritate delector: 
ac mihi illud jucundum est, quod, cum testimonium secun- 
dum fidem et religionem gravissime dixissera, reus dixit, 

" Cicero, lib. 3. ad ftuint. fratc epist. 1. 
» Cicero, lib. 3. ad Quint, fratr. epist. 2. 
I Die, lib. 39. 



VETERIS TESTAMENTI. 105 

si in civitate sibi esse licuisset, mihi se satisfacturum ; 
neque me quidquam interrogavit." Et in epistola nona : 
" Feci summa cum gravitate, ut omnes sentiunt, et summa 
cum lenitate, quae feci. Ilium neque lusi, neque levavi. 
Testis vehemens fui : praeterea quievi." 

In hoc de majestate judicio, Gabinius accusatoribus 
frigidissimis usus, odio tamen omnium generum premeba- 
tur : quaesitor gravis et firmus erat Alfius ; Pompeius ve- 
hemens in judicibus rogandis^. Gabinius se Ptolemasum 
reduxisse dicebat reipublicae causa ; quod classem Arche- 
lai timeret, quod mare refertum fore prsedonum putaret : 
lege etiam id sibi licuisse dicebat*. Socii Pompeii et Cse- 
saris promptissime ei opitulabantur, aliud tempus a Si- 
bylla aliumque regem indicatum dicentes : eoque maxime 
nitebantur, quod nulla in eo carmine rei perpetratae poena 
erat assignata"*. Accusatoris L. Lentuli incredibilis erat 
infantia: quem fremebant omnes praevaricatum, sed ta- 
men nisi mira contentio, et preces Pompeii, dictatura;- 
etiam rumor, plenus timoris fuisset, ipsi Lentulo Gabi- 
nius non respondisset. Cum vero judices septuaginta tu- 
lissent sententias ; triginta duse condemnarunt, triginta octo 
absolverunt''. 

Gabinium, cum de tantis criminibus judicium sustineret, 
immensam pecunia; vim elargitum fuisse ; eoque absoluto 
parum abfuisse, quin ipsos judices populus interfecisset, 
in trigesimo nono historiarum suarum libro tradit Dio. A 
Memmio vera ad populi judicium Gabinium fuisse pro- 
ductum, et intercessione Laelii tribuni plebis eodem fuisse 
exemptum, in libri octavi capite primo hunc in modum 
refert Valerius Maximus. A. Gabinius in maximo infa- 
mia; suae ardore suffriigiis populi C. Memmio accusatore 
subjectus, abrupta? esse spei videbatur: quoniam et accu- 
satio partes suas plene exhibebat, et defensionis praesidia 
invalida fide nitebantur ; ct qui judicabant, ira praecipiti, 
pcenas hominis cupidc expetebant. Lictor igitur et career 
ante oculos obversabantur ; cum interim omnia ista pro- 

' Cicero, lib. 3. ad QuinL fratr. epint. 3. 

* Cicero, in oral, pro Rabirio Postumo. '' Dio, lib. 39. 

' Cicero, lib. i. ad Attic, cpiat. 10'. ct lib. 3. ad Quint, fratr. epiit. 4. 



106 ANNALES 

pitiae fortunae interventu dispulsa sunt. Filius namque 
Gabinii Sisenna consternationis impulsu ad pedes se Mem- 
mii supplex prostravit : inde aliquod fomentum procellae 
petens, unde totus impetus tempestatis eruperat. Quern 
truci vultu a se victor insolens repulsum, excusso manu 
annulo humi jacere aliquandiu passus est. Quod specta- 
culum fecit, ut Laelius tribunus plebis approbantibus 
cunctis Gabinium dimitti juberet, ac documentum dare- 
tur, neque secundarum rerum proventu insolenter abuti, 
neque adversis propere quemquam debilitari oportere. 

Neque sic tamen evasit Gabinius. De majestate enim 
absolutus, turn ob alias nonnullas causas, turn quod ex 
provincia centena millia (drachmarum vel denariorum) 
eoque amplius compilasset, post in judicium pertractus, 
repetundarum damnatus est. Pompeius qui ad rem fru- 
mentariam explicandam profectus urbe fuerat (nam fru- 
mentum permultum exundatione Tiberis corruptum fue- 
rat) ac tum in Italia versabatur, ad hoc judicium ut veniret 
properavit. Sed quum serius venisset, ex suburbanis 
non ante recessit, quam id consummatum esset. Idemque 
populo extra pomoerium congregato, quia ipsi proconsu- 
lare imperium jam gerenti in urbem venire non licebat, 
multa pro Gabinio verba fecit, recitatis etiam Uteris ad se 
pro Gabinii salute a Caesare missis ; judicesque deprecatus 
est, et Ciceronem non modo a Gabinio accusando avertit, 
sed ut ejusdem causam ageret efFecit. Nihil tamen ea 
Gabinio profuerunt. Nam judices, partim quod populum 
timerent, partim quod nullum a Gabinio magnum munus 
accepissent, (is enim levioribus de causis in jus vocatus, 
nuUos sumptus jam faciebat: haud dubius causa se tum 
quoque staturum) exilio eum damnaverunt : ex quo postea 
Caesar eum reduxit"^. 

Gabinium, ex tantis inimicitiis receptum in gratiam, 
summo se studio defendisse, in oratione pro Rabirio Pos- 
tumo ipse agnoscit Cicero. In quo, licet ejus humanitas 
a Valerio Maximo^ laudetur : inde tamen Ciceroni nomen 
crimenque perfugae auctuni vehementer fuisse, confirmat 

■• Dio, lib. 39. ' Lib. i. cap. 2. 



VETERIS TESTAMENTI. 107 

Dio. Et oblitus omnino est Marcus illius, quod ad Quin- 
tum fratrem antea scripserat': " Gabinium si, ut Pansa 
putat oportuisse, defendissem, concidissem. Qui ilium 
oderunt (ii sunt toti ordines) propter quem oderunt, nieip- 
sum odisse ccepissent ;" quanquam, in oratione ilia pro 
Rabirio banc facti sui rationem ipse reddiderit : " Mihi 
causa defendendi Gabinii fuit reconciliatio gratia;: neque 
me vero pcenitet mortales inimicitias, sempiternas amicitiaij 
habere." 

Timagenes Alexandrinus (vel, ut quidam voluit, ^gyp- 
tius) regii argentarii filius, qui bello captus, Romam a 
Gabinio deductus et a Fausto Syllae filio redemptus fue- 
rat, Romae sub Pompeio, Julio Caesare et triumviris, rhe- 
toricam docuit, et multos libros edidit^. 

P. Cornelius Lentulus Spinther proconsul Ciliciae, re 
bello bene gesta, ab exercitu imperator appellatus est''. 

3951. Appius Claudius Pulcher, sub exitum consulatus 
sui senatusconsulto successor P. Comelio Lentulo desig- 
natus, sine lege Curiata, suo sumptu in Ciliciam est pro- 
fectus'. Cui in provinciam venienti obviam processit Len- 
tulus'' ; post quem suscipiens imperium Appius, miserrime 
provinciam afflixit, et pene perdidit'. 

Quum Crassus eodem impetu barbarorumque terrore 
usus, quo prima Mesopotamiae loca ceperat, procedere, 
ac Babylonem Seleuciamque, Parthis semper infestas 
urbes, tentare debuisset ; in Mesopotamia commorari gra- 
vatus, et quietem otiumque in Syria desiderans, Parthis 
se ad bellum parandi spatium, relictosque in Mesopotamia 
Romanos milites opprimendi occasionem praBbuit". 

lUe igitur dispositis per dedititias urbes praesidiis, quae 
peditum septem millium fuerunt et mille equitum, retro in 
Syriam hybernaturus cessit. Ibi fiUum, Publium Cras- 
siun, excepit a Caesare venientem e Gallia, donis mi- 

' Lib. 3. epist. 5. » Suid. in Ttitayiyiis. 

*' Cicero, lib. 1. ad familiar, epist. 8. et 9. 

' Cicero, lib. I. ad familiar, epist 9. et lib. 3. ad Quint, fratr. epist. 2. et lib 
i. ad Attic, epist 16. 

^ Cicero, lib. 3. ad familiar, epist 7. 

' Cicero, lib. 4. ad Attic, lib. 5. epist Ifi. et lib. 6. epist 1. 

" Plutarch, in Crasso. Dio, lib. 40. 



108 ANNALES 

litai-ibus ab illo ornatum, et adducentem delectos mille 
equites". 

In Syria moram trahens Crassus, exactori magis quani 
imperatori similem se exhibuit. Non enim comparandis 
armis tempus impensum est, aut exercendo militi: sed 
supputabat civitatum reditus, et deae Hierapolitanae the- 
saurum ponderibus et trutinis per multos dies examinabat. 
Populis quoque ac regulis milites imperans, mox remitte- 
bat eis militiam accepta pecunia : atque ita in contemptum 
veniebat. Exeuntibus vero e deae Hierapolitanae templo 
patre et filio, primus in foribus adolescens Crassus pro- 
cidit, et mox incurrens in ilium senex". Urbs autem 
Hierapolis ea est, quam Bambycen et Edessam alii, Ma- 
gog Syri vocant : ubi dea Syra Atargatis, Graecis Derceto 
dicta, colebaturi". 

Rabirio Postumo, Ptolemaeum Alexandriam crediti ser- 
vandi causa secuto, majestatis crimen apud judices motum 
esf. Gabinio enim jam repetundarum damnato et in 
exilium pulso, C. Menimius Rabirium accusavit, quod 
Gabinium Alexandriam proficisci impulerit ; quod dice- 
cetes regis factus Alexandriae pallium sumpserit, et pecu- 
niam Gabinio sibique ex imperatis tributis coegerit. De- 
fendit eum Cicero, quando vis frigorum hyemsque inva- 
lescebat : ut ex oratione ejus, qua^ adhuc ex tat, intelli- 
gitur. 

M. Crassus, interfecto Public filio exercituque deleto, 
trans Euphratem cum ignominia et dedecore periif. Earn 
cladem in libro quadragesimo enarrat Dio ; sed multo ple- 
nius in Crassi vita Plutarclms : ex quo ea omnia ad ver- 
bum pene sunt descripta, quae in Appiani Parthicis hac 
de re leguntur. Quare hujus celebratissimae historiae prae- 
cipuas partes, inde petitas, cum Saliano, operae pretium 
fuerit hie subjicere. 

Orodes Parthorum rex in Syriam legatos ad Crassum 
misit : qui et expostularent cum eo quod Mesopotamiam 



" Plutarch, in Crasso. » Id. ibid. 

!> Sirabo, lib. 16. pag. 748. Plin. lib. 5. cap. 23. 
■1 Sueton. in Claudio, cap. 1 6. ' Cicero, lib. 2. dc divinat. 



VETERIS TESTAMENTI. 109 

invasisset, et causas belli exquirerent. Misit praeterea 
Surenam cum exercitu ad recipienda ea, quae vel capta 
fuerant, vel defecerant : ipse expeditionem in Armeiiiam 
instituit, ne Artabazes Tigranis filius, qui turn ibi reg- 
nabat, ipse de suo regno sollicitus, ullum Romanis auxili- 
um mittere posset*. 

Crassum in Syria ex hybernis copias convocantem legati 
Orodis adierunt, (licet Florus in Mesopotamia hoc factum 
referat, quum apudNiceplioriumCrassus castraposuisset) 
percussa cum Pompeio Syllaquc foedera in memoriam illi 
revocantes : simulque denunciantes, si missus esset a po- 
pulo Romano exercitus contra Parthos, gesturos illos bel- 
lum implacabile in Romanos : sin patria invita, Crassus 
privati quaestus gratia arma Parthis intulisset, et urbes 
occupasset, acturum regem moderate, Crassi senectutis 
misericordia motum, populoque Romano milites remissu- 
rum. Quibus Crassus, regiis inhians thesauris, nihil, ne 
imaginario quidem jure, sed Seleucias, (urbs ea Mesopo- 
tamias est, a Grsecis habitata) causas se belli editurum 
respondit'. Turn ridens legatorum princeps Vagises, et 
volam sinistrae manus digitis dextra; percutiens, " Ante," 
inquit, " hinc pili nascentur, quam tu Seleuciam aspi- 
cias." Atque ita legati abierunt, Orodi regi helium nun- 
tiaturi. 

Interea praesidiarii quidam, qui magno cum periculo e 
Mesopotamia evaserant, formidolosa de Parthorum mul- 
titudine, armorum genere, pugnandi ratione propria docti 
experientia referentes, adeo fregere animos Romanorum, 
ut quidam ex prsefectis Crasso subsistendum censerent, 
atque ex integro de summa rerum concilium convocan- 
dum. In his erat Crassi quaestor Cassius. Aruspices 
qiioque a progrediendo deterrebant. Quos omnes Crassus 
repulit. 

Inprimis enim erexit eum Armeniorum rex Artabazes, 
qui in castra cum sex millibus equitum venit, qui diceban- 
tur esse regis stipatores et satellites ; aliaque poUicebatur 



• Dio. lib. 39. 

' Florm, lib. 3. cap. 1 1. PluUrch. et Dio. 



110 ANNALES 

decern millia cataphractorum, et triginti millia peditum, 
qui propriis sese alerent sumptibus. Suadebat auteni 
Crasso, ut per Armeniam irrueret in Parthiam ; omnia se 
afFatim exercitui subministraturum : tutum etiam iter fore, 
propter regionis asperitatem, equitatui, quo uno maxime 
Parthi valerent, minus obnoxiam. At Crassus sapientis- 
simum consilium neglexit, et collaudatum Armenum di- 
misit ; ostendens se per Mesopotamiam ducturum, ubi 
multos egregiosque milites Romanos reliquisset. 

Ergo Zeugma ad oram Euphratis adit : ubi multorum 
prodigiorum minas neglexit, quae fusius Plutarchus, et 
Dio commemorant : quorum praecipuum illud, a Julio 
Obsequente in libro de prodigiis ita notatum : " Cum 
coorta tempestas signifero signum arreptum (vel ereptum) 
mersisset gurgiti, et ofFendente nimborum caligine pro- 
hiberentur transire," pertinaciter Crassus perseveravit ; 
et a L. Floro", ita : " Cum Zeugma transisset exercitus, 
rapta subitis signa turbinibus hausit Euphrates." Etiam 
consilium Cassii neglexit monentis, ut dum aliquid certi 
de Parthis allatum esset, in aliqua urbium in quibus prae- 
sidium habebat, reficeret exercitum. Sin minus, ut se- 
cundo flumine Seleuciam peteret ; sic naves commeatum 
suppeditaturas et castra secuturas ; amnem quoque prae- 
stiturum, ne circumveniri ab hoste possent. 

Haec perpendentem Crassum a salubri consilio abduxit 
Augarus seu Abgarus Osroenus. Ita enim recte a Dione 
nominatur ; qui a Floro'' Mazares Syrus, variantibus vero 
breviarii Sexti Rufi exemplaribus Mazarus, Marachus, 
Macorus et Abgarus etiam appellatur. Apud Plutar- 
chum, Arabum phylarchus Ariamnes ille dictus reperitur : 
licet in quibusdam Plntarchi codicibus, et in his quse ex 
eo in Appiani Parthica sunt traducta, Acbarus nuncupatus 
inveniatur. Hie vero Romanis antea foedere junctus sub 
Pompeio, barbarorum partes tum potiores habuit. Et 
quum Partho studeret, simulavit se Crassi amicum, libe- 
raliterque ei pecuniam suam impendens, et exploravit 
omnia ejus consilia et Parthis enuntiavit. Cumque Cras- 

" Lib. 3. cap. 11. » Ibid. 



VETERIS TESTAMENTI. Ill 

sus Seleuciam contendere decrevisset, indeque ad Ctesi- 
phontem urbem trajicere; id consilium, tanquam multo 
tempore opus habiturum, ut repudiaret, atque ut recta 
adversum Surenam et Sillacem Orodis regis duces, (qui 
solus et subvehere commeatus, et munire poterat, a tergo 
relicto Euphrate) exercitum duceret, persuasit. 

Exercitum ille deinde per infinitam planitiem deduxit, 
via arenosa et sitiente, omni stirpe virgultisque destituta. 
Et jam dolus cceperat esse suspectus, cum Artabazes 
nuncios Crasso mittit, non posse se illi auxilia mittere, 
gravi quippe bello urgeri, Orode Armeniorum vicos vas- 
tante : monere autem maxime Crassum, ut illuc se con- 
vertat, et junctis cum Armanis copiis, cum Orode decer- 
nat. Quod si non placeat, ita progrediatur, ut regiones 
declinet equitabiles. Id consilium Crassus etiam cum 
stomacho rejecit ; regemque nullo rescripto dignatus, sibi 
non superesse nunc tantum otii dixit, ut curaret Arme- 
nian!, sed in reditu Artabazum daturum pcenas proditi- 
onis. Mox vero Abgarus, priusquam doli compertus 
esset, subduxit se ; quuni Crasso persuasisset, se hostium 
exercitum circumventurum, et perturbaturum. 

Non multum progressi fuerant, cum pauci speculatores 
accurrentes, nunciaverunt reliquos ab hoste occisos ; eos- 
que adesse ingentibus animis, copiisque instructos. Hie 
Crassus obstupuit, exercitus perculsus est metu. Et 
Crassus quidem primum Cassii sententiam secutus, aciem 
explicatiorem instruxit : mox male mutato consilio con- 
tractis copiis quadratam aciem et profundam fecit. Alte- 
rum cornu Cassio, alterum filio C. Publio attribuit : ipse in 
media acie constitit. Cum ad rivum Balissum nomine 
ventum esset, cum plerique ducum suaderent, ut ibi castra 
ponerentur, et pernoctarent ; interimque explorandum, 
quae essent hostium copiae, et quam instructae : id quoque 
consilium respuit Crassus, ejus filio cum suis equitibus 
praelium aff'ectantibus : jussitque, ut in acie stantes, qui- 
bus liberet cibum caperent et biberent. Quod priusquam 
factum esset ab omnibus, incomposito gradu properavit, 
non lento et interquiescente, donee hostes in conspectu 
fiiere. 



112 ANNALES 

Surenas non totani a principio aciem exliibuit, nee ar- 
niorum dignitatem, seel idoneo ad terrorcm Romanorum 
loco, quos primum infestis hastis loco movere institerunt. 
Casterum ut altitudinem confertae aciei et militum videre 
stabilitatem, gradum retulere. Cum autem ordines suos 
dissolvere viderentur, priusquam id Romani adverterent, 
undique se ipsorum aciei circumfudere. Cum vero levem 
armaturam Crassus procurrere jussisset, baud longe sunt 
progressi, sed grandine sagittarum male accepti, retro se 
inter gravem armaturam receperunt, initiumque tumultus 
et pavoris prajbuerunt, cernentibus vim telorum omnia 
perrumpentium, et vulnerum magnitudinem. 

Hie Parthi divulsi, undique in confertam aciem sagittas 
eminus ejaculari coeperunt, tanto damno, nullum ut telum 
esset irritum ; tanta vi, ut immanes plagas mortesque fre- 
quentissimas afFerrent, tanta constantia, ut ne fugientes 
quidem a jaculando cessarent. Et sperabant quidem Ro- 
mani fore, ut effusis semel telis ad manus venirent. Ut 
vero cognoverunt multos camelos illis praesto esse sagittis 
onustos, a quibus circumvecti primi sagittas sumebant ; 
obtorpuit Crassus videns nullum fore sagittandi finem, 
donee omnes telis confixi jacuissent : jussitque filium eniti 
cum hoste conserere, prius quam ab eo circumfunderetur. 

Juvenis igitur assumptis mille et trecentis equitibus 
(quorum mille a Caesare acceperat) sagittariis quingen- 
tis, et proximis clypeatorum octo cohortibus, impetum 
in Parthos fecit, fugientes de industria, usque dum ille 
longius abstractus a patre est. Turn vero converso vultu 
Romanes aggressi, cinctos undique sagittis confixerunt. 
Ipse Publius (quem ut " lectissimum juvenem," in libri 
sexti capite decimo tertio Orosius, ut " clarissimum et 
prasstantissimum juvenem," in libro sexto commendat hie 
Eutropius) quia non poterat uti manu transfixa, armigero 
latus feriendum praebuit. Ex duobus ejus sodalibus, Cen- 
sorinus senator ac orator eodem modo periisse dicitur ; 
Megabacchus, animi corporisque fortitudine eximius, se 
ipse confodit, ut et nobiliores caeteri. Residuos sube- 
untes collem barbari contis confoderunt pugnantes. Vivi 
non amplius quingenti in eorum potestatem venisse dicuntur. 



VETERIS TESTAMENTI. 113. 

Capite Publii truncato, in Crassum illico contenderunt ; 
qui filii reditum expectabat, dum minus aliquanto instaret 
hostis. At nunciis aliis super alios supervenientibus, 
actum esse de Public, nisi valido auxilio quamprimum 
succurreretur, institit cum exercitu progredi ; cum super- 
venere hostes clangore terribiles, et victoria ferociores, 
Publii caput hasta suffixum ferentes. Id spectaculum 
Romanos vehementer infregit ; Crassus tamen animare 
eonatur suos, ad extorquendam hosti laetitiam, et saevitiam 
vindicandam. Redintegratum est praslium ; sed cum Ro- 
mani iterum sagittarum grandine configerentur, misere 
multi peribant. Nam qui temere, ne sagittis conficerentur, 
in hostem irruebant, contis validis, quibus illi subinde bina 
corpora uno impetu transverberabant, in angustum coge- 
bantur : donee appetente nocte receperunt se Parthi, jac- 
tantes imam noctem se Crasso largiri ad filium lugendum. 

Ea nocte Octavius et Cassius, centuriones et milites 
convocarunt ; nam Crassus publico privatoque obrutus 
luctu, obvoluto capite in tenebras abdiderat se ; cum me- 
tus futurorum reliquos exercitus ad fugae consilium im- 
pulit. Exercitus sine tuba excitatus silentio abire coepit. 
Mox autem debilibus sentientibus se relinqui, ingens tu- 
multus et confusio, cum ejulatu et comploratione castra 
occupavit. Inde perturbatio et pavor progredientes occu- 
pavit: quod clamore excitum hostem incursurum puta- 
rent. Et sensit ille quidem abeuntes; sed insequi ne- 
glexit. Trecenti equites expediti, Egnatio duce, Carras 
intempesta nocte pervenerunt ; et appellatis excubitoribus 
nunciari jusserunt prajfecto Coponio, Crassum ingentem 
pugnam cum Parthis commisisse : nee alio verbo addito, 
ad urbem Zeugma properarunt. Coponius ex confusa 
oratione infaustam rem nunciari existimans, suos armat 
extemplo, et Crasso per debilium curam lentius progre- 
dienti occurrit, eumque cum exercitu urbe recepit. 

Ubi diluxit, Parthi castra Romanorum adeunt, et ibi 
relictos ad quatuor millia contrucidarunt. Multos quo- 
que in campo palantes equitatu exceperunt : in his qua- 
tuor cohortes, quas eadem nocte Vargunteius legatus du- 
cebat, et noctu a via aberraverant. Has in coUe circum- 

VOL. X. I 



114 ANNALES 

recti pugnantes oppresserunt ; praeter viginti milites, qui 
per medios hostes perrumpentes, Carras incolumes perve- 
nerunt. Cujus Vargunteii cladis meminit et Orosius''. 

Incertus animi Surenas an Carris esset Crassus cum 
Cassio, an alio se ex fuga contulissent ; Carras dimittit 
certos homines, qui id perdiscerent, specie fcederis in- 
eundi cum Romanis si excederent Mesopotamia. Quod 
cum Romanis, quibus omnia piope desperata erant, pla- 
cuisset, terapusque et locum congressus Crassi et Surenaa 
peterent ; Surenas intelligens hostem inclusum Carris, 
postridie cum exercitu afFuit, oppidum vehementer pre- 
mens, imperansque Romanis si cupiant inducias, sibi 
Crassum et Cassium vinctos dari. Hie nimirum ingemue- 
runt Romani se deceptos, et longinqua inanique spe auxilii 
Armeniorum omissa, de fuga cogitabant. 

Id consilium nemini Carrenorum ante tempus aperien- 
dum erat; aperuit tamen Crassus omnium perfidissimo 
Andromacho, quem insuper delegit itineris ducem : itaque 
omnia consilia Partlii didicerunt, Andromacho singula 
prodente. Et quoniam noctu pugnare neque sohtum 
Parthis est, neque facile ; Crassus autem noctu exiverat, 
ne hostes longius a tergo fugientium relinquerentur, Andro- 
machus Romanos aliis viis atque aliis deducebat : postremo 
in profundas paludes, et loca fossis concisa deflexit. Fue- 
runt nonnuUi qui, Andromachi circumflexiones suspectas 
habentes, eum sequi noluerunt. Nam Cassius retulit se 
Carras, et inde cum equitibus quingentis, proripuit se 
in Syriam. Alii fidos nacti duces, loca montosa, quae 
Synaca dicuntur, ceperunt, et ante lucem in tutum per- 
venere, fere quinque millia, quibus prtefectus erat vir 
fortis Octavius. 

Crassum insidiis Andromachi implicatum in locis diffi- 
cilibus, et palude, occupavit dies cum quatuor cohortibus 
legionariorum, et paucis equitibus, et quinque lictoribus, 
cum quibus labore magno eluctatus difficultates itineris, 
jam appropinquantibus hostibus in alium tumulum refugit 
duodecim ferme stadiis ab Octavio distantem, non tam 



> Lib. 6. cap. 13. 







VETERIS TESTAMENTI. lib 

munitiun aut equis impervium, sed subjacentem 83018018, 
et conjunctum longa cervice tendente per mediam plani- 
ciem. Itaque periculum ejus Octavium latere non pote- 
rat. Ergo primus cum paucis accurrit in ejus auxilium ; 
deinde reliqui se invicem increpantes sequebantur, repres- 
sisque hostibus a tumulo, Crassum in medium receperunt. 
Scutisque objectis jactabant nullum Parthorum telum posse 
corpus imperatoris attingere, priusquam propugnatores 
omnes ad unum cecidissent. 

Itaque Surenas videns Parthos jam segnius subire peri- 
cula, et periculosum esse pugnare cum desperatis, e loco 
praesertim editiore pugnantibus, et si forte nox supervene- 
rit, Romanes jam montana tenentes capi non posse, sed 
ad Armenios belli redintegrandi gratia profecturos, (ut ait 
Dio) alteram fraudem perfidiamque machinatus est. Di- 
misit enim aliquot captivos, qui barbaros de industria con- 
fabulantesaudiverant,regemnonabhorrere a pace cum Ro- 
manis sarcienda, exhibiturumque Crass6 omnem liumani- 
tatem, si id per ipsum fieri posset. Interim abstinebant a 
pugna barbari, et Surenas cum optimatibus paulatim ad 
tumulum accedens levavit arcum, et protensa dextra, Cras- 
sum ad fnedera invitavit : Parthorum vim eum jam exper- 
tum, nunc humanitatem, si velit, experturum. Non as- 
sentiebatur Crassus, et merito fraudem timebat; ut qui 
nullam ejus mutationis causam videret. 

At milites etiam cum convicio pacem petebant. Ille co- 
nabatur precibus et ratione persuadere, ut reliquum diei 
perdurarent, noctu per montosa iter facturos, ne propin- 
quae salutis spem abrumperent. Sed cum indignantes et 
arma concutientes minarentur, territus pergit ad hostes, et 
tamen conversus ad suos ; " Vos," inquit, " Octavi et 
Petroni, et quotquot adestis praefecti Romani, cernitis 
quam vim patiar. Verum caeteris mortalibus nunciate, 
ubi incolumes fueritis, deceptum ab hostibus Crassum, 
non a civibus deditum, periisse." Quod videri potest dix- 
isse, hac arnica voce tentans eorum pertinaces animos in- 
fringere, dum famae ipsorum curam gerit. Octavius au- 
tem et caeteri non haeserunt in tumulo, sed simul descende- 
runt : lictores sequi honoris causa volentes Crassus a se 
removit. 

i2 



116 ANN ALES 

Primi ex barbaris occurrerunt duo semi-Graeci, qui Cras- 
sum ex equis desilientes adoraveiunt, salutatumque Graece 
rogabant, ut praemitteret, qui Surenam caeterosque, qui ad 
colloquium veniebant, pertentarent an inermes venirent. 
Misit ille duos Roscios fratres, quos extemplo Surenas re- 
tinuit, atque cum primoribus provectus equo, cum Crassus 
pedes iret, jussit ad eum equum adduci, et ad fluvium us- 
que, ad scribendas pacis leges progedi, quod Romani non 
essent admodum pactorum memores, simulque dexteram 
ei porrexit. Quumque Crassus equum accerseret, negavit 
esse opus. Hunc enim tibi, inquit, rex dono dat. Mox- 
que admotus ei is equus auro frenatus, in quern stratores 
eum sustulerunt, et assectati sunt, verberibus concitantes 
equum. Ibi Octavius primus arripuit frenum, et secun- 
dum ilium unus ex tribunis Petronius, mox reliqui circum- 
fusi inbibere paraverunt equum, atque illos, qui ex utra- 
que parte urgebant Crassum, retrahere. 

Cumque se mutuo protruderent, turbarentque, ventum 
est ad verbera. Octavius stricto gladio occidit unius barba- 
ri equisonem ; alius Octavium, a tergo feriens. Petronius 
telum non habuit, sed percussus in loricam resiluit inte- 
ger. Cajterum Crassum Parthus Pomaxaethres vel Max- 
arthes nomine interfecit, aut ut aliis placet, jacentis caput 
et dexteram detruncavit. Dio in dubio relinquit, an ab ali- 
quo suorum occisus sit, ne vivus in hostium manus veniret ; 
an vero ab hostibus. Comprehensum et, ne quid vivus 
pateretur, repugnantem interemptum fuisse'', Livius re- 
tulit. " Ipse in colloquium sollicitatus, signo dato, vivus 
in hostium manas incidisset, nisi tribunis reluctantibus, 
fugam ducis barbari ferro occupassent :" ait in libri tertii 
capite undecimo L. Floras ; et eum secutus Sextus Rufus, 
in breviario, ad Valentinianum Augustum : " Ipse Cras- 
sus quum ad colloquium sollicitatus vivus pene capi potu- 
isset, repugnantibus tribunis evaserat, et dum fugam petit 
occisus est," 

Ita ad Sinnacam Mesopotamiae urbem Surenas Partho- 
rum imperator Crassum dolo captum interemit^ ; quamvis 

' Lib. 106. • Strabo, lib. 1«. pag. 747. 



VETERIS TESTAMENTI. 117 

vivum auferre maluisset''. Una cum parte majore Romani 
exercitus eum interemptum dicit Velleius Paterculus^ 
Onines cum eo Lucanos milites, quorum magnus numerus 
in exercitu erat, interemptos fuisse ait Plinius''. Undecim 
legiones pene cum suo capita eum amisisse, scribit Jornan- 
des'. Summa omnium interfectorum viginti millia dicitur 
fuisse ; eorum qui vivi in potestatem hostium venerunt de- 
cern millia, at apud Plutarchum legitur. Ex centum vero 
millibus vix decem millia refugisse in Syriam, affirmat Ap- 
pianus^. Mense autem Junio, ut in libro sexto fastorum 
Ovidius cecinit, 

Crassus ad Euphraten aquilas, natumque suosque 
Perdidit ; et leto est ultimus ipse datus. 

Media aestate (fitaovvro^ roii dipovc) haec contigisse, in his- 
toriarum suarum libro quadragesimo narrat Dio : ubi et 
Parthos hoc tempore omnem ditionem intra Euphratem 
recuperavisse, adjicit. 

Reliquias Romani exercitus, quo quemque rapuit fuga, 
in Armeniam, Ciliciam Syriamque distractae, vix nuncium 
cladis retulerunt"". Cognita vero hac Romanorum clade, 
multae orientis provinciae a societate vel fide populi Ro- 
mani defecissent, ni Cassius, collectis ex fuga militibus 
paucis, intumescentem Syriam egregia animi virtute ac 
moderatione pressisset'. Hie Cassius, quum ei Carris a 
militibus odio Crassi imperium esset delatum, atque ipse 
etiam Crassus ob magnitudinem calimitatis ultro id conce- 
deret, non acceperat : nunc autem necessitate rerum ad- 
ductus, Syrias administrationem suscepit^. Estque liic 
Crassi quaestor, qui Syriam in populi Romani potestate 
nunc retinuit, idem ille Caius Cassius, qui una cum Bruto 
Julium Caesarem postea interemit'. 

Surenas caput dextramque Crassi ad Orodem misit in 



■• Oros. lib. 6. cap. 13. ' Lib. 2. cap. 46. 

'^ Lib. 2. cap. 56. " De regnor. succession. 

» Lib. 2. bell. civiU pag. 438. '' Florus, lib. 3. cap. II. 

' Oros. lib. 6. cap. 13. ^ Dio, lib. 40. 

' Vellei. Patercul. lib. 2. cap. 46. cum 56. ct 58. 



118 ANNALES 

Anneniam : " corpore" ut ait Valerius Maximus™, " inter 
promiscuas cadaverum strues avium, ferarumque laniati- 
bus objecto :" ipse vero sparsis Seleuciae rumoribus per 
nuntios quod vivum Crassum duceret, subornato Caio 
quodam inter captives ille simillimo, pompam ibi quandam 
ridiculam instruxit, quam contumeliae causa appellavit tri- 
umphum". 

Interea Orodes cum Artabaze sive Artavasde Armenio 
in gtatiam redierat, ejus sorore desponsa Pacoro suofilio: 
moxque secuta sunt convivia comessationesque, et inter 
alia, Grseca quoque introducta sunt acroamata ; nam Oro- 
des nee linguae Graecas rudis erat nee literarum : Arta- 
vasdes vero etiam tragoedias scribebat et orationes et his- 
torias. Turn tragcedo Jasone Tralliano canente ex Euri- 
pidis Bacchis carmen de Agave, ingressus virorum ccena- 
culum Sillaces, caput Crassi projecit in medium : quod ex- 
iliens a ccena Pomaxaethres sive Maxarthes ad se trahe- 
bat, tanquam sibi potius quam illi debitum". 

Inter alias contumelias, nonnuUi referunt etiam in os 
Crassi Parthos aurum liquefactum, verbis insuper insul- 
tantes, infudissef. Inter hos L. Florus est : cujusi hac 
de re verba sunt ista : " Caput ejus recisum, cum dex- 
tera manu, ad regem reportatum, ludibrio fuit, neque in- 
digno. Aurum enimliquidum in rictum oris infusum est; 
ut cujus animus arserat auri cupiditate, ejus etiam mortu- 
um et exangue corpus auro ureretur." Quibus similia et 
Sextus Rufus in breviario habet, et eum secutus Jornan- 
des. 

Surenas non multo post perjurio dignas pcenas dedit; 
ab Orode, glorias illius invidente, occisus''. 

Romae, loco Crassi junioris in bello Parthico occisi, 
M. Cicero augur factus fuit'. 

Patre illius M. Crasso eodem tempore sublato, Tricipi- 
tinae Varronianas unum caput recisum est, et belli civilis 
inter Pompeium et Caesarem jacta fundamenta. Occiso 



^ Lib. 1. cap. 6. " Plutarch, in Crasso. 

" Plutarch, in Crasso. P Dio, lib. 40. 

1 Lib. 3. cap. 11. ' Plutarch, in Crasso. 
■ Plutarch, in Cicerone. 



VETERIS TESTAMENTI. 1 Id 

enim Crasso, qui utrique imminebat, reliquum erat Csesari, 
quo evaderet maximus, ut eum qui supererat profligaret'. 

Nec°quenquam jam ferre potest, Caesarve priorem, 
Pompeiusve parem. 

3952. Senatusconsultum per interregnum factum est, 
ne quis consul neve quis praetor ante quinti anni exitum 
provincias exteras sortiretur. Idque pauIo post a Pom- 
peio confirmatum est'' ; qui ab interrege Ser. Sulpitio 
quinto Kalendas Martias mense intercalari, (circa initium 
scilicet Decembris Juliani) consul creatus est''. 

Alexandre Aristobuli filio ex Alexandra Hyrcani filia, 
natus est filius Aristobulus : ut ex sEta.te ejus a Joseph© 
notata colligitur^. 

Parthi Syriam invaserunt, non magno tamen exercitu ; 
quod in ea neque milites neque imperatorem ab Romanis 
esse putabant : itaque Cassius eos non magno negotio re- 
pulit*. 

Cassius veniens Tyrum, invisit etiam Judaeam ; ubi 
Tarichffias primo impetu cepit, et Judasorum circiter 
triginta millia abduxit in servitium. Pitholaum quo- 
que, qui Aristobuli seditionem fovebat, interfecit; hor- 
tante Antipatro, qui plurimum apud eum poterat. An- 
tipater enim, cum maximam inter Idumajos authoritatem 
haberet, aliorum etiam qui ubique potentes essent ami- 
citiam hospitiis familiaritateque conquirebat. Praeci- 
pue autem regem Arabum per affinitatem sibi sociavit : 
ajmd quern etiam, dum bellum contra Aristobulum gere- 
ret, liberos suos deposuit. At Cassius, Aristobuli filio 
Alexandre per conditiones ad quietem compulso, ad Eu- 
phratem castra movit, Parthos transitu prohibiturus''. 

3953. M. Marcello et C. Sulpitio consulibus, foedus 
cum Rhodiis renovatum est : quo cautum est, ne alter po- 



' Plutarch, in Caesare, et in Pompcio. 

" Lucan. lib. 1. « Dio, lib. 40. 

» Ascon. Pedian. in oral. Milonian. ' Lib. 15. cap. 2. et 3. 

• Dio, lib. 40. 

^ Joseph, lib. 1. belli, cap. 6. et lib. 14. antiquit. cap. 12. 



120 ANNALES 

pulus alterum armis impeteret ; sed auxilia mutua sibi in- 
vicem praberet. Juraveruntque Rhodii, eosdem hostes 
se habituros, quos senatus populusque Romanus"^. Atque 
ea occasione Posidonius Apameensis, qui Rhodi seholam 
habuit, Romam venisse videtur, consule M. Marcello : ut 
apud Suidam legitur'' ; nobilis nimirum ille philosophus, 
mathematicus et historicus, de cujus sphasra, in libro 
secundo de natura Deorum, ita meminit Cicero : "Si 
in Scythiam aut in Britanniam sphaeram aliquis tulerit 
hanc, quam nuper familiaris noster efFecit Posidonius, 
cujus singula conversiones idem efficiunt in sole, et in 
luna, et in quinque stellis errantibus, quod efficitur in 
coelo singulis diebus et noctibus : quis in ilia barbarie du- 
bitet, quin ea sphera sit perfecta ratione ?" 

Quum ex senatusconsulto et lege Pompeia, superiore 
anno lata, nullus consularem praetoriamve provinciam obti- 
nere posset, nisi qui quinquennio consularis praetoriusve 
fuisset : M. Calpurnius Bibulus qui per septem, et M. Tul- 
lius Cicero qui per undecim annos consulares jam fuerant, 
neque in ullas provincias adhuc iverant ; ille Syriam, hie 
Ciliciam provinciam est sortitus. De Syria testis est Dio, 
in libro quadragesimo ; de Cilicia ipse Cicero, libri tertii 
ad familiares epistola secunda, quam jam proconsul desig- 
natus Appio Pulchro Imp. (ob rem enim bello in Cilicia 
bene gestam imperatoris nomen exercitus illi tribuit) cui 
successurus erat, ille scripsit : in qua, et contra voluntatem 
suam et praeter opinionem accidisse significat, ut ex sena- 
tusconsulto sibi cum imperio in ipsius provinciam profi- 
cisci necesse esset. Legatos vero habuit Cicero, Quin- 
tum TuUium fratrem, C. Pomptinium, L. TuUium, et 
M. Anneium : quajstores L. Messinium et Cn. Volu- 
sium. 

Exercitum Ciceroni obvenisse duodecim millium pedi- 
tum et duorum millium sexcentorum equitum, in vita illius 
refert Plutarchus. Ipse se nomen tantum duarum legionum 



<■ P. Lentulus, apud Cicer. lib. 12. ad familiar, epist. 15. cum Appiano, lib. 4. 
bell, civil, pag. 627. et 630. 
* In TOO. noffctMfiOj^. 



VETERIS TESTAMENTI. 121 

exilium habuisse dicit* ; qui exercitus vix unum saltum 
tueri posset : uti ad ipsum scripsit M. Coelius'. 

Die undecimo Kalendas Junias (qui ut Romas turn an- 
nus agebatur, in Martii Juliani diem sextum incidit) Ci- 
cero, in provinciam profecturus, Brundusium venit. Ibi 
praesto ei fuit Q. Fabius Appii Claudii Pulchri, cui succes- 
surus erat, legatus: qui eum monuit, praesidio firmiori 
opus esse ad istam provinciam. Censebantque omnes 
fere, ut in Italia supplementum Ciceronis et Bibuli legio- 
nibus scriberetur. Id Ser. Sulpicius consul passurum se 
negavit : tantusque consensus senatus fuit, ut mature Ci- 
cero et Bibulus proficiscerentur, parendum ut fuerit. Id- 
que ita factum est^. 

Ante civile Caesaris et Pompeii bellum, Juliani Martii 
die septimo, paulo post meridiem, facta est horrenda solis 
defectio, digitorum decern cum dimidio : de qua in libro 
quadragesimo primo Dio : " 6 i/Xio? avfiirag i^iXtirs. Sol 
totus deliquium pertulit ;" et Lucanus, libro primo : 

Ipse caput medio Titan cum ferret Olympo, 
Condidit ardentes atra caligine currus ; 
Involvitque orbem tenebris, gentesque coegit 
Desperare diem. 

Brundusio solvens Cicero, Actium venit decimo septimo 
Kalendas Quintiles, Martii Juliani die vigesimo nono, 
indeque iter pedibus faciens, Athenas septimo Kalendas 
Quintiles, Aprilis Juliani die octavo, pervenit*" ; quum pri- 
die quam illuc venisset, Memmius (qui de ambitu condem- 
natus ibi turn exulabat) Mitylenas profectus fuisset'. 

Mense Aprili Juliano Ptolemaeus Auletes obiit : de quo 
M. Ccelius in epistola ad M. Ciceronem Roma Kalendis 
Sextilibus, Mail Juliani die decimo quinto perscriptis'', 
quum in sequentem annum consul jam designatus esset 
C. Marcellus : " Nuntiatum nobis, et pro certo jam habe- 
tur, regem Alexandrinum mortuum." In ejus testamento 



' Cicero, lib. 5. ad Attic. epi»t. 15. 

' Cicero, ad Attic, lib. 8. epist. 5. f Id. lib. 3. ad familiar, epist. 3. 

<■ Cie. lib. 5. ad Attic, epist 9, et 10. ' Id. ibid, epist. 1 1. 

*> Cicero, lib. 8. ad familiar, epist. i. 



122 ANNALES 

haeredes erant scripti ex duobus filiis major, et ex duabus 
filiabus ea quae aetata antecedebat. Hsec uti fierent, per 
omnes deos, perque foedera quae Romae fecisset, eodem 
testamento Ptolemaeus populum Romanum obtestabatur. 
Tabulae testamenti, unae per legates ejus Romam sunt 
allatae, ut in asrario ponerentur ; alterae, eodem exemplo, 
relictae atque obsignatae Alexandriae servabantur'. 

Hoc itaque testamento praecipiebatur, ut Ptolemaeus 
filius natu major cum seniore sorore Cleopatra, more ma- 
jorum apud jSilgyptios, matrimonio jungeretur; simulque 
regnum illi tenerent, sed ita tamen, ut sub tutela populi 
Romani essent" ; de quo, Cleopatra ad Caesarem, apud 
Lucanum, libro decimo : 

non urbes prima tenebo 



Fcemina Niliacas : nullo discrimine sexus 
Verba patris, qui jura mihi communia regni 
Fit thalami cum fratre dedit. 

Hujus testamenti tabulae Romam delatae, cum propter 
publicas occupationes in serario poni non potuissent, apud 
Pompeium sunt depositee"; quern novo regi, propter ju- 
venilem ejus statem, tutorem datum fuisse, refert Eu- 
tropius". 

Decem ipsos dies Athenis moratus M. Cicero, pridie 
Nonas Quintiles, Aprilis Juliani die decimo nono, inde pro- 
fectus est? : quo die a Piraeeo solvens ad Zotera delatus est 
vento molesto, qui eum ibidem Nonis tenuit. Octavo Idus, 
Aprilis die vigesimo quinto, ad Cei vicum, inde Gyarum, 
hinc Scyrum, inde Delum cursum confecif. Undecimo 
Kalendas Sextiles, Maii Juliani die quinto, Ephesum 
venit : tardius navigans propter aphractorum Rhodiorum 
imbecillitatem. Ibi incredibilis multitudo praesto ei fuit : 
Graecique ei quasi Ephesio praetori se alacres obtulerunt'. 
Praetor vero Asiaticarum dioecesium, quae a Ciliciae pro- 
vincia sejunctte fuerant, turn Q. Thermus Ephesi fuit: 

■ Cxsar, lib. 3. commentar. bell, civil. 

"• Dio, lib. 42. " Caesar, lib. 3. bell, civil. 

" Lib. 6. ■■ Cicero, lib. 2. ad familiar, epist. 8. 

'I Cic. lib. 5. ad Attic, epist. 12. 'Id. ibid, epist. 13. 



VETERIS TESTAMENTI. 12S 

cum quo, cle re M. Anneii legati sui, qui cum Sardianis 
habuit controversiam, Cicero egit; atque ad eum, pro 
eodem et aliis, varias postea epistolas scripsit*. Bithynise 
vero prastorem P. Silium eodem tempore extitisse, ex libri 
decimi tertii ad familiares epistola sexagesima prima colli- 
gitur. 

Ephesi Ciceronem expectabat P. Nigidius, Romam ex 
legatione decedens, vir doctissimus ; et Mitylenis, ejus 
salutandi et visendi causa, venit eodem Cratippus, Peripa- 
teticorum illius temporis facile princeps : ut in prasfatione 
ad Platonis Timaeum, Latine a se conversum, ipse testatur 
Cicero. 

Epheso relicta, Tralles profectus est Cicero, agstuosa 
et pulverulenta via'. Sexto Kalendas Sextiles, Maii Ju- 
liani die decimo, Tralles venit : ubi prassto illi fuit li. Lu- 
cilius cum Uteris Appii Pulchri": unde intellexit, inter 
alia, seditionem militum sedatam ab Appio, stipendiumque 
eis usque ad Idus Quintiles persolutum". 

Pridie Kalendas Sextiles, Maii Juliani die decimo quar- 
to, Sulpicio et Marcello consulibus, Cicero Laodiceam, in 
provinciam perditam ab Appio et plane eversam, venit : 
a quo die annuus hie magistratus, a senatu illi commissus, 
numerari cceptus esf. Cum vero a Cypriis legatis, qui 
Ephesum obviam ipsi venerant, intellexisset Cicero, Scap- 
tium Appii in Cypro praefectum inclusum in curia sena- 
tum Salamine turmis aliquot equitum obsedisse, ut fame 
senatores quinque morerentur; quo die tetigit provin- 
ciam, literas misit, ut equites ex insula statim decede- 
rent*. 

Cum propter anni tempus ad exercitum sibi confestim 
esse eundum videret, triduum Laodicese moratus (dum 
pecunia acciperetur, quse ipsi ex publica permutatione 
debcbatur) tertio Nonas Sextiles, Maii Juliani decimo 



• Lib. 13. ad familiar, epist 53, 54, 55, 56, 57. et lib. 5. ad Attic, epist. 20. 
' Cicero, lib. 5. ad Attic, epist. 14. " Id. lib. 3. ad familiar, epist, 5. 
' Cicero, lib. 5. ad Attic, epist, 14. 

' Cicero, lib. 5. ad Attic, epist. 15, 16. 20. ct 21. cum lib. 3. ad familiar, 
epist. 6. et lib. 15. epist. 2. et 4. 
' Cicero, lib. 5. ad Attic, epiit. 21. et lib. 6, epiit, 1. 



124 



ANNALES 



septimo, iter Apameani fecit : ibique quatuor vel quinque 
dies, Synnadis triduum, Philomelii quinque dies egit. 
Quibus in oppidis cum magni conventus fuissent, multas 
civitates acerbissimis tributis, et gravissimis usuris, et 
magno aere alieno libe^avit^ 

Appius Claudius, cum ex lege Cornelia (Cornelii Syllae 
dictatoris) triginta dies ad decedendum de provincia, post 
successoris adventum, concederentur: iisdem diebus Tarsi 
forum egit, quibus Cicero juris dicendi causa conventum 
habebat Apameae, Synnadis et Philomelii''. 

M. Bibulus proconsul circiter Idus Sextiles, Maii Ju- 
liani vigesimo quinto, ab Epheso in Syriam provinciam 
suam navibus, quod secundos ventos haberet, profectus 
est*^. Cui cum milites in Asia conscribere senatus permi- 
sisset, delectum habere noluif*. Nam sociorum auxilia 
propter acerbitatem atque injurias imperii Romanorum, 
aut ita imbecilla erant, ut non multum eos juvare possent ; 
aut ita ab illis alienata, ut neque expectaiidum ab iis, 
neque committendum eis quidquam videretur". 

Cum ante Ciceronis in provinciam adventum seditione 
quadam exercitus esset dissipatus ; quinque cohortes sine 
legato, sine tribuno militum, denique etiam sine centurione 
ullo apud Philomelium consedissent, reliquus exercitus es- 
set in Lycaonia : M. Anneio legato suo imperavit Cicero, ut 
eas quinque cohortes ad reliquum exercitum duceret, coac- 
toque in unum locum exercitu, castra in Lycaonia apud 
Iconium faceret. Quod cum ab illo diligenter esset actum ; 
Cicero in castra septimo Kalendas Septembres, Junii Ju- 
liani die septimo, venit : cum interea superioribus diebus 
ex senatusconsulto, et evocatorum militum firmam ma- 
num, et equitatum satis idoneum, et populorum libero- 
rum regumque sociorum auxilia voluntaria comparavisset*^ 

Dejotarus filius, qui rex a senatu appellatus est, Cice- 



» Cicero, lib. 3. ad familiar, epist. 5. et lib. 15. epist. 4. cum lib. 5. ad Attic 
epist. 15, 16. et20. 

■i Cicero, lib. 3. ad familiar, epist 6. et 8. cum lib. 5. ad Attic, epist. 16, 17. 
*■ Cicero, lib. 15. ad familiar, epist. 3. ' Id. ibid, epist. 1. 
' Cicero, lib. 15. ad familiar, epist. 1. 
' Cicero, lib. 15. ad familiar, epist. 4. 



VETERIS TESTAMENTI. 125 

rones pueros secum in regnum duxit, dum in aestivis 
Marcus Cicero bellura gereret^. Cui uni filio ut Dejo- 
tarus pater Galatia; regnum stabiliret, caeteros filios omnes 
earn necavisse, in libro de Stoicorum repugnantiis tradit 
Plutarch us. Aniborum vero Dejotarorum, patris et filii, 
simul regnantium, in Philippica undecima summa cum 
utriusque laude, meminit Cicero. 

Pacorus Orodis Parthorum regis filius, quocum nupta 
erat regis Armeniorum soror, cum maximis Parthorum 
copiis multarumque praeterea gentium magna manu Eu- 
phratem transiens, bellum in provinciam Syriam intulit*". 
Dux autem revera erat Osaces : Pacoro, qui nondum ex 
ephebis excesserat, nomen tantum ducis gerente'. 

Parthi in Syriam ita profecti, in itinere positis locis 
omnibus in suam potestatem redactis, Antiochiam usque 
progressi sunt, cum spe reliquorum etiam potiundorum. 
Nam neque Romani justis copiis eam provinciam tene- 
bant : et popuU Romanorum dominationem moleste feren- 
tes, ad Parthos, tanquam sibi vicinos et famiUares, incli- 
nabant*. Proconsul quoque Bibulus nondum in Syriam 
venerat. Cum enim annua tantum illi provincia, ut Ci- 
ceroni, a senatu esset constituta ; ob eam causam tardius 
ad provinciam suam accedere ille dicebatur, quod tardius 
vellet inde decedere'. 

Cicero tertio Kalendas Septembres, Junii Juliani unde- 
cimo, exercitum lustravit apud Iconium™. Kalendis, vel 
tertio Nonas Septembris legati missi a rege Antiocho Com- 
mageno venerunt in castra ad Iconium : qui primi Ciceroni 
nuntiarunt, Parthorum magnas copias Euphratem jam 
transire ccepisse; dicique Armenium regem in Cappado- 
ciam impetum esse facturum. Quo nuncio allato, etiamsi 
essent nonnulli, qui ei regi minorem fidem habendam pu- 
tarent; Cicero tamen vehementer est commotus turn de 
Syria, turn de sua provincia, de reUqua denique Asia. 



t Cicero, lib. 5. ad Attic, epist 17, 18. 

^ Cicero, lib. 13. ad familiar, epist 1, 2, 3, 4. et lib, 5. ad Attic, epist IS, 

" Dio, lib. 40. k Id. ibid. 

' Cic, ad Attic, lib. 5. epist 16. et 18, 

■ Lib, 3, ad Attic, epist 19, 



126 ANN ALES 

Itaque exercitum sibi per Lycaoniam, et per Isauros, et 
j)er Cappadociae regionem earn, quae Ciliciam attingeret, 
ducendum putavit". 

Postquam igitur decern dies Iconii fuisset moratus, moto 
exercitu, castra in Cappadocia extrema non longe a Tauro 
inonte apud oppidum Cybistra locavit : ut Artavasdes 
rex Armenius, quocunque animo esset, sciret non procul 
a suis finibus exercitum populi Romani esse, ipseque 
simul et Parthi Cappadocia se excludi putarent ; sicque 
conterminam Ciliciam ille tueretur, et Cappadociam te- 
nens, nova regum finitimorum consilia impediret ; qui, 
etiarasi Romanis essent amici, tamen aperte Parthis inimici 
esse non audebant". 

Cybistris equitatum Cicero in Ciliciam misit, ut et ipsius 
adventus eis civitatibus qua; in ea pai'te erant nuntiatus 
firraiores animos hominum faceret ; et ipse mature, quid 
ageretur in Syria, scire possets 

Ibi etiam officium a senatu sibi injunctum curavit : ut 
Ariobarzanem Cappadocum regem tueretur, ejusque sa- 
lutem, incolumitatem, regnumque defenderet. Cumque 
rex ipse cum Ai'iarathe, fratre suo, et patemis amicis 
majoribus natu, ad proconsulem in castra veniens, (ubi 
triduum quatriduumve pragsentem eum fuisse, ex libri 
sexti ad Atticum epistola secunda intelligitur) de insidiis 
vitae suae structis conquereretur, et equitatum cohortesque 
de exercitu Romano ad suum presidium postularet : Ci- 
cero amicos ejus hortatus est ut regis sui vitam, docti 
casu acerbissimo patris ejus, omni cura custodiaque de- 
fenderent; et ipsum regem, ut in sua vita conservanda 
primum regnare disceret : a quibus perspexisset sibi insi- 
dias paratas, in eos uteretur jure regio ; pcena afficeret 
quos necesse esset, reliquos metu liberaret ; prassidio 
exercitus Romani ad eorum qui in culpa essent timorem 
potius, quam ad contentionem uteretur: fore autem, ut 



" Cicero, lib. 15. ad familar. epist. 1, 2, 3, 4. 

" Cicero, lib. 5. ad Attic, epist. 20. etiib. 15. ad familiar. episL 2. et 4. 

P Cicero, lib. 15. ad familiar, epist. 2. 



VETERIS TESTAMENTI. 127 

omnes, quando senatusconsultum nossent, intelligerent, se 
regi, si opus esset, prassidio esse futurum. De quo, in 
fine secundas illius epistolas ad consules et senatum scriptae, 
ipsos eo studiosius fecisse certiores dicit Cicero : quod in 
rege Ariobarzane ea sibi signa videretur virtutis, ingenii, 
fidei, benevolentiaeque erga ipsos perspexisse, ut non sine 
causa tantam curam in ejus illi salutem viderentur con- 
tulisse. 

Mithram et Athenasum, ab Ariobarzane importunitate 
Athenaidis exilio mulctatos, maxima apud regem autlio- 
ritate gratiaque Cicero constituit. Cumque magnum bel- 
lum in Cappadocia concitaretur, si sacerdos (Comanorum ; 
quem majestate, imperio et potentia secundum a rege 
consensu gentis illius habitura fuisse, in libro de bello 
Alexandrino confirmat Hirtius) armis se, quod facturum 
putabatur, defenderet : adolescens et equitatu, et peditatu, 
et pecunia paratus, et sociis, qui novari aliquid volebant : 
perfecit Cicero, ut e regno ille discederet ; rexque sine 
tumultu, ac sine armis, omni authoritate aulse communita, 
regnum cum dignitate obtineret'; quanquam idem alibi 
ita judicaverit, nihil illo regno spoliatius, nihil rege egen- 
tius'. 

Atque hoc modo servatum est Ariobarzanis cum ipso 
rege regnum*; et Cappadocia illi conciliata atque obe- 
diens facta, sine armis et multa cum gratia' ; de quo, ad 
Atticum" ita jactitat ipse Cicero : " Ariobarzanes opera 
mea vivit, regnat, Iv Trap6S(^, consilio et authoritate : et 
quia insidiatoribus ejus awpomrov me non modo aSwpoSo- 
KrfTov prajbui, regem regnumque servavi." 

Interea multorum Uteris atque nuntiis cognovit Cicero, 
Cassium (absente adhue a Syria Bibulo) Antiochiae cum 
exercitu fuisse ; magnas Parthorum copias et Arabum ad 
Antiochiam accessisse ; magnumque eorum equitatum, qui 
in Ciliciam transisset, ab equitum quos ipse eo prasmiserat 
turmis, et a cohorte praetoria, quae erat Epiphaniae pras- 



1 Cicero, ad familiar, ib. 6. ad Attic, epist. 4. 

' Cicero, lib. 6. ad Attic, epist. 1. • Cato, in epist. 5. lib, 15. 

• Plutarch, in Cicerone. " Lib. 5. episU 20. 



128 ANN ALES 

sidii causa, occidione occisum: Parthosque in Cyrrhes- 
tica, parte Syrias proxima Ciliciae, fuisse. Cum videret 
igitur a Cappadocia Parthoruui copias aversas, non longe 
a finibus esse Ciliciae ; relictis Cybistris Cappadociae, (ubi 
castra dies quinque habuerat) exercitum in Ciliciamduxit: 
atque in finibus Lycaoniae et Cappadociae, decimo tertio 
Kalendas Octobres, Junii Juliani die trigesimo, literas turn 
a Tarcondimoto, turn ab lamblicho phylarcho Arabum, 
qui reipublicae Romanae amici habebantur, accepit; nun- 
tiantes Pacorum cum permagno equitatu Parthico tran- 
sisse Euphratem, et castra posuisse Tybae : de quo ille ad 
consules et senatum statim scripsit''. 

Rumore adventus Ciceronis, et Cassio, qui Antiochia 
tenebatur, animus accessit, et Parthis timor injectus est. 
Recesserunt igitur illi ab Antiochia ante Bibuli adventum- 
feliciter inde a Cassio rejecti: qui et cedentes ab oppido 
insecutus, rem bene gessif. Quam historiam plenius ita 
enarrat Dio. 

Quum Antiochiae capiendag spe Parthi essent dejecti, 
Cassio magna vi eos depellente, (ipsi autem ad oppugna- 
tionem locorum ineptissimi erant) Antigoniam contende- 
runt : cujus urbis suburbana quum essent arboribus con- 
sita, atque eo ipsi accedere neque auderent neque pos- 
sent : arbores succidere, locumque sylva despoliare insti- 
tuerunt, ut audacter tutoque urbem ea aggredi possent. 
Cum nee hoc succederet, quia et magni laboris negotium 
erat, et tempus incassum terebatur, et Cassius palantes ab 
ipsis affligebat ; alio arma versuri, Antigonia discesse- 
runt. Interea Cassius coUocatis in via qua transituri erant 
insidiis, se iis cum paucis ostendit, atque ad insequendum 
pertraxit; tum suos circumjecit^; ubi et magna authori- 
tate Osaces dux Parthorum vulnus accepit, eoque interiit 
paucis post diebus''. 

Apud Justinum*, non ita recte hi&toria descripta legi- 
tur: " Pacorus missus ad persequendas Romani belli 



^ Cic. lib. 15. ad familiar, epist. 1, 2. et 4. cum lib. 5. ad Attic, epist. 18. et ! 
> Cicero, lib. 5. ad Attic, epist. 29, 21. et lib. 2. ad familiar, epist. 10. 
' Dio, lib. 40. » Cicero, lib. 5. ad Attic, epist. 20. 



VETEKIS TESTAMENTI. 129 

reliquias, magnis rebus in Syria gestis, in Parthiam patri 
suspectus revocatur: quo absente, exercitus Parthorum 
relictus in Syria, a Cassio quasstore Crassi cum omnibus 
ducibus trucidatur." 

C. Cassium quaestorem M. Crassi Parthos, qui in Sy- 
riam transcenderant, caecidisse, Livius*"; transgresses in 
Syriam Parthos, felici reruni eventu, fugavisse ac fudisse, 
Velleius'' ; contra Persas (ita enim Parthos vocat) in Sy- 
riam irrumpentes ter cum summa admiratione conflixisse, 
eosque trans Euphratem redactos vastavisse, Sextus Ru- 
fus in breviario ; singulari animo perditas res tanta vir- 
tute restituisse, ut Persas crebris praeliis vinceret, nar- 
rat in Ubro sexto Eutropius. Quibus addantur et ilia 
Orosii'', de eodem Cassio: " Antiochum copiasque ejus 
ingentes prsElio vicit et interfecit : Parthos quoque ab 
Orode in Syriam missos, jamque ingressos Antiochiam, 
bello expulit, ducemque eorum Osacen interfecit;" et 
Ciceronis, in Philippica undecima : " Magnas ille res ges- 
sit ante Bibuli summi viri adventum ; cum Parthorum 
nobilissimos duces maximasque copias fudit, Syriamque 
immani Parthorum impetu liberavit." Neque enim fidem 
meretur, quod in historiae Judaicae, quae Arabice edita 
secundi libri Maccabaici prapfert tituluin, capitulo quadra- 
gesimo primo de Cassio adjectum habetur : " Prastergre- 
diens Euphratem, expugnavit Persas, atque reduxit in 
Romanorum obedientiam. Reduxit quoque in eorum obe- 
dientiam viginti duos reges quos subegerat Pompeius : et 
redegit in Romanorum obedientiam quicquid erat in re- 
gionibus orientis." Bellum autem orientis cum viginti et 
duobus regibus gloriatum fuisse Pompeium, ex Orosio° 
jam supra audivimus. 

Pridie Kalendas Octobres, Quintilis Juliani die unde- 
cimo, senatui Romae in aede Apollinis coacto placuit, in 
Ciliciam et in octo reliquas provincias sortito deinceps 
mittendos esse propraetores, qui Romaa prius prastores, 
neque in provincia ante cum imperio fuerunt*^. 

" Liv. lib. 108. « VelL Pater, lib. 2. cap. 46. 

•> Oros. lib. 6. cap. I X. « Id. lib. 6. cap. fi. 

' Cicero, lib. 8. ad familiar, epist. 8. 

VOL. X. K 



130 ANNALES 

Cicero cum exeroitu iter in Ciliciam per Tauri pylas 
faciens, tertio Nonas Octobres, Quintilis Juliani die decimo 
sexto, Tarsium venit^. 

Nonis Octobribus, Quintilis Juliani die decimo octavo, 
eodem die in senatu recitatae sunt victrices Cassii litera;, 
quibus per se scripsit confectum fuisse bellum Parthicum : 
et literae Ciceronis, tumultum Parthicum nuntiantes. In- 
deque Cassii literis parum est creditum'^. Eodemque die, 
Tarso Cicero Amanum versus profectus est' ; qui mons 
ipsi cum Bibulo communis erat, Syriam a Cilicia aquarum 
divortiis dividens, hostium plenus sempiternorum''. 

Postridie ejus diei, Quintilis Juliani decimo nono, castra 
habuit in campo Mopsuestiae : unde Romam ad Appium 
Pulchrum (cui in proconsulatu successerat) scripsit episto- 
1am octavam libri tertii ad familiares, in cujus fine legun- 
tur ista : " De Parthis quod quaeris, fuisse nuUos puto. 
Arabes qui fuerunt, admisto Parthico ornatu, dicuntur 
omnes revertisse. Hostem esse in Syria negant ullum." 
Nam quum ad Amanum Cicero pervenit, hostem ab An- 
tiochia recessisse, et Bibulum Antiochiaj esse cognovit, 
indeque Dejotarum confestim jam ad ipsum venientem 
cum magno et firmo equitatu et peditatu, et cum omnibus 
suis copiis, certiorem fecit, non videri esse causam, cur 
abesset a regno : seque ad eum, si quid forte novi acci- 
disset, statim literas nuntiosque missurum esse'. 

Cum autem vehementer interesse utriusque provincias 
Cicero consideraret, pacare Amanum, et perpetuum hos- 
tem ex eo monte tollere ; discedere se ab eo monte simu- 
lavit, et alias partes Cilicia petere. Cumque abesset ab 
Amano iter unius diei, et castra apud Epiphaniam fecis- 
set ; quarto Idus Octobres, Quintilis Juliani die vigesimo 
tertio, cum advesperasceret, expedito exercitu ita noctu 
iter fecit, ut ad tertium Idus Octobres, cum lucesceret, in 
Amanum ascenderef". 

Distributis igitur cohortfbus et auxiliis, quum aliis ipse 

f Cicero, lib. 5. ad Attic, epist. 20. *> Id. ibid, epist. 21. 
' Cicero, lib. 3. ad familiar, epist. S. 
' Cicero, lib. 2. epist. 10. et lib. 5. ad Attic, epist. 20. 
' Cicero, lib. 15. ad familiar, epist. 4. "■ Id. ibid. 



I 



VETERIS TESTAMENTI. 131 

simul cum Quinto fratre legato, aliis C. Pomptinus legatus, 
reliquis M. Anneius et L. Tullius legati praeessent ; ple- 
rosque nee opinantes oppressit : multique occisi, alii capti, 
reliqui dissipati sunt. Fugerana (vel Erana potius) qua? 
fuit non vici instar sed urbis, quod erat Amani caput; 
itemque Sepyra et Ceminoris (vel Commoris) acriter et 
diu repngnantes, Pomptino illam partem Amani tenente, 
ex antelucano tempore usque ad horam diei decimam, 
magna multitudine hostium occisa, captas sunt. Cas- 
tella munita sex improviso adventu capta sunt ; complura 
incensa. His rebus ita gestis castra in radicibus Amani 
habuit Cicero apud Aras Alexandri, ad Issum: quo in 
loco Darius ab Alexandre est superatus. Ibi quatriduum 
in reliquiis ejus partis Amani montis, quae ad ipsius pro- 
vinciam spectabat, delendis, agrisque vastandis, consump- 
sit: et ob victoriam justam partam, Imperator ab exer- 
citu appcUatus est. Atque ita direpto et vastato Amano, 
die quinto Isso discessit". 

Interim Bibulus in Amanum veniens, laureolam in mus- 
taceo et inanem Imperatoris appellationem ibi coepit qua?- 
rere. Sed foedam plagam ille accepit. Cohortem enim 
primam totam perdidit, centurionemque primipili nobilem, 
sui generis Asinium Dentonem, et reliquos cohortis ejus- 
dem; et Sext. Lucilium (T. Gavii Ccepionis, locupletis et 
splendidi hominis, filium) tribunum militum". 

Exercitum adduxit Cicero ad infestissimam Ciliciae par- 
tem, quae ab Eleutherocilibus incolebatur, feris homi- 
nibus, et acribus, et omnibus rebus ad defendendum pa- 
ratis : qui cum ne regibus quidem unquam paniissent, 
hoc tempore et fugitivos recipiebant, et Partborum adven- 
tum acerrime expectabant. Horum oppidum Pindenissum, 
in altissimo et munitissimo loco positum, quinquagesimo sep- 
timo ante Saturnalia die, duodecimo Kalendas Novembres, 
sive Sextilis Julian! die prime, aggressus, vallo et fossa 
circumdedit, sex castellis castrisque maximis sepsit : ag- 
gere, vineis, turreque altissima, oppugnavit ; multis sagit- 

" Cicero, lib. 13. ad familiar, epist. 4. cum lib. 2. epist. 10. ctlib. 5. ad Attic, 
cpist. 20. et Plutarcho, in Cicerone. 
" Cicero, lib. 5. ad Attic, epist. 20. 

k2 



132 ANNALES 

tariis, et magna tormentorum copia hie usus; quemad- 
modum, turn in epistola ad M. Ccelium Rufum aedilem 
designatum vigesimo quinto obsidionis die, Sextilis Juliani 
vigesimo quinto, scripta'' ; turn in literis ad M. Catonem'', 
et Pomponium Atticum'', post urbem captam exaratis, ipse 
Cicero significat. 

3954. a. Magno tandem labore atque apparatu, sine 
ulla molestia sumptuve sociorum, multis suorum sauciis, 
incolumi exercitu, negotium Cicero confecit : omnibusque 
partibus urbis disturbatis aut incensis ipso Saturnalium 
die, decimo quarto Kalendas Januarias, sive Septembris 
Juliani die vigesimo sexto, Pindenissenses compulsi in 
potestatem ejus pervenerunt. Militibus, equis exceptis, 
reliquam priedam concessit. Mancipia tertio Saturnalium 
vaenibant. A Tibarenis, qui Pindenissensibus finitimi 
pari erant scelere et audacia, obsides accepit. Hinc exer- 
citum in hyberna dimisit : Quintumque fratrem negotio 
praeposuit, ut in vicis aut captis aut male pacatis exercitus 
collocaretu^^ Atque ita aestivis ipse confectis, Quintum 
fratrem hybernis, et Ciliciae- praefecit' ; et ut aestivos men- 
ses rei militari, ita hybernos jurisdictioni dare instituit". 

P. Cornelius Lentulus Spinther ex Cilicia triumphum 
Romas duxit : ut ex epistola vigesima prima libri quinti 
ad Atticum coUata cum epistola nona libri primi ad fami- 
liares colligitur. 

Orodis regis Parthorum filius in Cyrrhesticam Ciliciae 
regionem venit : in qua et Parthi hyemarunt''. 

Q. Volusium certum hominem et mirifice abstinentem 
Cicero misit in Cyprum, ut ibi pauculos dies esset : ne 
cives Romani pauci, qui illic negotiabantur, jus sibi 
dictum negarent; nam evocari ex insula Cyprios non 
licebaf. 

Cicero in Ciliciae civitatibus magna admiratione excep- 
tus, Nonis Januariis, sive Octobris Juliani die decimo ter- 



<> Cic. lib. 2. ad familiar, epist 10. •> Id. lib. 15. epist 4. 

' Cicero, lib. 5. ad Attic, epist. 20. ' Id. ibid. 

* Cicer. lib. 3. ad Attic, epist 21. " Ibid, epist 14. 

' Cicero, lib, 5. ad Attic, epist 21. et lib. 6. epist 1. 

1 Cicero, lib. 5. ad Attic, epist 21. 



VETERIS TESTAMENTl. 133 

tio, Tarso in Asiam profectus est. Taurum igitur mense 
imperii sui sexto transgressiis, quacunque iter fecit, nulla 
vi, nullo judicio, nulla contumelia, authoritate et cohorta- 
tione perfecit, ut et Graeci et cives Romani, qui frumen- 
tum compresserant, magnum numerum populis polliceren- 
tur, ad famem, in ea parte Asiae turn grassantem (quum 
messis nulla fuisset) sublevandam"^. 

Dejotarus, cujus filio pacta erat Artavasdis, Armeniae 
regis, filia, et cujus auxiliis magnis Cicero erat usus, Lao- 
diceam ad eum cum Ciceronibus pueris venit: nuncia- 
vitque, Orodem cum omnibus Parthicis copiis prima aestate 
transiturum*. 

Laodiceae, ab Idibus Februariis, Novembris Juliani 
die decimo nono, ad Kalendas Maias, Februarii Juliani 
diem vigesimum sextum, forum egit Cicero dioecesium 
suarum Asiaticarum: ex Idibus Februariis Cybiraticum, 
et Apameense ; ex Idibus Martiis Synnadense, Pamphy- 
lium. Multffi civitates xre alieno liberatas, multae valde 
levatae sunt : omnes suis legibus et judiciis usae, ain-ovo- 
fiiav adeptae, revixerunt''. 

b. Romae Ciceroni, pro re in Cilicia praeclare gesta, 
supplicationes a senatu decretse sunt ; L. iEmilio Paulo et 
C Claudio Marcello consulibus''. 

C. Cassius, qui M. Crassi quaestor fuerat, post Partlii- 
cam victoriam e Syria discessurus, Ciceroni LaodiceiE 
adhuc commoranti M. Fabium commendavit''. Cui rescri- 
bens Cicero, cum pro magnitudine rerum quas gesserat, 
tum pro opportunitate temporis illi gratulatur, quod de 
provincia decedentem summa laus et summa gratia pro- 
vinciae prosecuta fuerit : Romamque ut properet monet, 
ubi, hac recenti victoria tanta, clarura adventum ipsius fu- 
turum pronunciat. 

Cicero legatum suum M. Anneium, cujus prudentiam, . 



' Cicero, lib. 5. ad Attic, epist. 21. 

' Cicero, lib. 5. ad Attic, epist. 20, 21. cum lib. fi. epist. 1. 
•• Cicero, lib. .'5. epist 21. lib. 0. epist. 2. 

' Cicero, lib. 2. ad familiar, epist. 15. lib. 8. epist. 11. lib. 15. epist. 5, 6. IS. 
et lib. 7. ad Attic, epist. 1. 
"' Cicero, lib. 9. ad familiar, epist. 25, et liir. 1 5. epist 1 4. 



134 ANNALES 

virtutem et fidem in bello adversus Cilicas expertus fiie- 
rat, ad controversiam quam cum Sardinis habebat profec- 
tum, Q. Thermo Asiae praetori commendavit : utque ante 
Kalendas Maias, quando in Ciliciam ire cogitabat, remit- 
teretur rogavit'. 

P. Cornelius Dolabella, Tulliae M, Ciceronis filiae paulo 
post factus maritus, Appium Claudium Pulchrum, trium- 
phum ob rem bello in Cilicia bene gestam Romae peten- 
tem, majestatis atque ambitus reum fecit. Simul-atque 
Dolabella accessit ad tribunal, Appius introiit in urbem, 
triumphique postulationem abjecit; ac demum, Q. Hor- 
tensio et M. Bruto defendentibus, utriusque criminis ab- 
solutus est'. 

M. Bibuli Syriae proconsulis duos egregiae indolis filios 
relicti a Gabinio in ^^gypto equites interfecerunt'''. Eorum 
interfectores vinctos regina Cleopatra ad Bibulum misit ; 
ut gravissimae cladis ultionem arbitrio suo exigeret. At 
ille intactos e vestigio ad Cleopatram reduci jussit : dicen- 
do, potestatem hujus vindictae non suam, sed senatus esse 
debere'". 

Nonis Mali in Ciliciam proficisci cogitabat Cicero' : sed 
ante Nonas Junias, Aprilis Juliani diem secundam, Tar- 
sum non venit. Ibi vero multa ilium moverunt : magnum 
in Syria bellum ; magna in Cilicia latrocinia''. 

Inde profectus, cum asset in castris ad fluvium Pyra- 
mum, Tarso Q. Servilius literas ad eum misit Appii Clau- 
dii Pulchri, Romac Nonis Aprilibus, Juliani Februarii die 
primo, scriptas ; quibus se absolutum majestatis fuisse sig- 
nificabat'. 

Quum bello Parthico Syria arderet, et magnus Antio- 
chiae metus esset, et Bibulus in tanto mcerore suo (ob 
caedem filiorum) maximam curam belli sustineret : quamvis 



' Cicero, lib. 13. ad familiar. episL 55. et 57. 

' Cicero, lib. 8. ad familiar, epist. 6. et 13. lib. 2. epist 13. 16. lib. 3. epist. 
10, 11, 12. lib. 6. ad .4ttic. epist. 0. et lib. de Claris oratorib. 
e Caesar, de bello civil, lib. 3. Valcr. Maxim, lib. 4. cap. 1. 
^ Valer. Maxim, lib. 4. cap. 1 . Seneca ad Marciam. 
' Cicero, lib. 2. ad familiar, epist. 13. ct lib. fi. ad Attic, epist. 2. 
'' Cicero, lib. 6. ad Attic, epist. i. ' Id. lib. 3. ad familiar, epist. 1 1. 



VETERIS TESTAMENTI. 135 

magna spes in Cicerone atque ipsius exercitu esset; clix- 
isse tamen fertur Bibulus, quidvis se perpeti malle, quam 
videri eguisse illius auxilio. Cumque ad Thermum, Asia; 
praetorem, de Parthico bello scriberet, ad Ciceronem lite- 
ram nunquam misit ; ad quern intelligebat ejus belli perti- 
nere periculuni. Legati tamen ejus literas ad Ciceronem 
miserunt, ut subsidio veniret". 

Et infirmum quidem habebat Cicero exercitum; sed 
Galatarum, Pisidarum et Lyciorum auxilia bona. Officium 
vero suum esse putavit, exercitum habere quam proxime 
hostem, quoad provincia pra;esse per senatusconsultum 
illi liceret. Cujus annuae provinciae cum prope adesset 
terminus, ipsi cum Dejotaro convenit, ut in ejus castris 
rex esset cum suis copiis omnibus". De quo, in Philip- 
pica undecima Cicero : " Fuimus imperatores ego et 
M. Bibulus in propinquis finitimisquc provinciis : ab eo 
rege adjuti sumus et equitatu, et pedestribus copiis." 

c. Parthi M. Bibulum in obsidione habuerunt" ; qui se 
oppido munitissimo et copiosissimo tamdiu tenuit, quamdiu 
in provincia Parthi fuerunf ; et pedem porta, quoad hostis 
cis Euphratem fuit, non extulif. 

At Parthi repente Bibulum semivivum reliquerunf : in- 
credibili felicitate e tota Syria discedentes^ Bibulus 
enim Parthos contra sese invicem concitavit: Omodo- 
pante quodam satrapa, qui Orodi infensus erat, sibi 
adjuncto, persuasoque per intemimtios, ut Pacorum regem 
constitueret, atque ejus auxiUo Orodi bellum faceret'. 

Bibulus in Uteris quas ad senatum de rebus a se gestis 
misit, quod Ciceroni cum illo erat commune sibi soli attri- 
buit, quod Ciceronis erat proprium sibi adscripsit, quod 
vero ipsius erat soUus id cum Cicerone communicavit : ut 
in epistola ad Salustium qusestorem ipsius Cicero" con- 

" Cicero, lib. 2. ad familiar. episU 17. et lib. 6. ad Attic, epist. 5. 
" Cicero, lib. 6. ad Attic, epist. 1. et 5. 

• Casar, de bcUo civil, lib. 3. P Cic. lib. 12. ad familiar, epist. 19. 

' Cicero, lib. 6. ad Attic, epist. 8. et lib. 7. epist. 2. 
' Cicero, lib. 7. ad Attic, epist. 2. 

' Cicero, ad Attic, lib. 6. epist. 6. lib. 7. epist I. et lib. 2. ad familiar. 
episL 17. 
' Dio,lib. 40. ° Lib 2. ad familiu. epist 17. 



136 



ANNALES 



queritur. Ubi et illud pusilli animi et ipsa malevolentia 
jejuni atque inanis in illis Uteris notat ; quod Ariobarza- 
nem, quern senatus per Ciceronem regem appellavit ipsi- 
que commendavit, iste non regem, sed regis Ariobarzanis 
iilium appellaverit. Cumque ille, qui nihil pragclare ges- 
serat, adniteretur de triumpho ; et Cicero, in cujus exer- 
citu spem illius exercitus habuit, idem non assequi dedecus 
existimaret : etiam ipse, consulentibus amicis, de triumpho 
cogitare coepit". 

Parthorum metu jam sublato, Cicero praesidia, quae 
magna et firma Apamese et alils locis paraverat, omnia 
deduxit^ 

Quum circa tertium Kalendas Sextiles, Mali Juliani 
diem vigesimum sextum, annui muneris terminus instaret, 
et a decedente ex senatusconsulto relinquendus esset qui 
prasesset ; Cicero provinciae a metu Parthico jam Hberae 
C. Ccelium Caldum, quaestorem loco Cn. Volusii nuper 
Roma ad se missum, nobilem quidem adolescentem sed 
minus gravem et continentem, praefecit^ 

Tertio Nonas Sextiles, Maii Juliani die vigesimo nono, 
jam iniperio annuo terminato, ad Sidam Pamphyliae navi 
accessit\ Inde Laodiceam, extremum provinciae limitem, 
profectus est : ibique Messinium quaestorem suum expec- 
tare jussit, ut confectas rationes lege Julia apud duas civi- 
tates, Laodicensem et Apameensem, in provincia posset 
relinquere''. De pra;da vero ex Amano monte nihil attigit 
ipse, sed illud totum, vit et ex annuo sumptu, qui ipsi de- 
cretus fuerat, ad mille sestertia (cohorte ejus ingemiscente, 
quae omne illud distribui sibi oportere putabat) aerario 
reliquit: praedibus quoque publicae omnis pecuniae Lao- 
diceae quaesitis ; ut et ipsi et populo caveretur sine vecturae 
periculo". 

M, Bibulo, acceptis ipsius Uteris, suadente Catone, a 

=" Cicero, lib. 6. ad Attic, epist. 7, 8. et lib. 7. epist. 2. 
y Cicero, lib. 2. ad familiar, epist. 17. 

' Cicero, lib. 2. ad familiar, epist. 15. et 19. cmn lib. 6. ad Attic, epist. 4. et 6. 
* Cicero, lib. 3. ad familiar, epist. 12. 

'' Cicero, lib. 6. ad Attic, epist. 7. cum lib. 2. ad familiar, episl. 7. et lib. 5. 
epist. 20. 
"^ Cicero, lib. 7. ad Attic, epist. 1. lib. 2. ad familiar, epist. 17. 



VETERIS TESTAMENTI. 137 

senatu amplissima viginti dierum supplicatio decreta esf". 
Sed legiones quas senatus decrevit in Syriain per Marium 
(qui ibi Salustio in quaestoris munere erat successurus) 
niittendas, liberata jam a Partliorum metu provincia, de- 
tentae sunt". Factum vero fuerat senatusconsultum, ut 
Bibulo ad bellum Parthicum legio una a Cn. Pompeioj 
altera a C. Caesure, mitteretur. Pompeius ex iis quas 
turn secum habebat legionibus nullam dedit : sed qui huic 
negotio erant prajfecti, eos jussit legionem, quam ipse 
Caesari utendani prius dederat, a Caesare petere. Csesar, 
quum voluntate adversariorum se expoliari nemini dubium 
esset, Pompeio legionem remisit ; atque ex suo numero, 
ut senatusconsulto satisfieret, transdidit alteram. Has 
igitur du£e legiones, ut in Parthos mittendae, adornaban- 
tur: quum vero nullus earum ad id bellum usus esset, 
veritus consul Marcellus ne Caesari redderentur, in Italia 
retinuit et Pompeio tribuit. Quae quorsum tenderent, 
licet Caesar satis animadverteret, tamen omnia patienda 
statuit: quod non absurdum praetextum retinendarum 
suarum legionum, et aliarum copiarum contrahendarum 
hinc sibi oblatum cerneret^ 

d. Q. Thermo pnetori ex Asia decedenti suasit Cicero, 
ut nobilem adolescentem quajstorem suum C. Antonium, 
ut in annalibus ostendit Pighius^, provinciae prasfectum 
relinqueret''. 

Cicero pecuniam omnem, quae ad ipsum salvis legibus 
pervenerat, id est, sestertium viginti duo millia, Ephesi 
apud publicanos deposuit'. Ibique Etesiis ventis vehe- 
mentissime tardatus, Kalendis Octobribus, Quintilis Ju- 
liani die vigesimo quinto, Epheso conscendit'', et Rhoduni 
appulit', Ciceronum puerorum causa*". Ibique de Q. Hor- 
tensii morte audivit". 



* Cicero, lib. 7. ad Attic, ep. 2. et 3. " Id. lib. 2. ad familiar, epist 17. 
' Cteaar, commentar. de bello civili, lib. I. Hirtius, de bello Gallico, lib. 8. 
PlutarchuSt in Pompeio ; et Dio, sub fin. lib. 40. 
1^ Tom. 3. pag. 431. >' Cic. lib. 2. ad familiar, epist 18. 

■ Cic. lib. 5. ad familiar, epist. 20. '^ Id. lib. G. ad Attic, epist. 8. 

' Plutarch, in Cicerone. 

" Cicero, lib. 6. ad Attic, epi.tt 7. cum lib. 2. ad famitiar, epist 17. 
" Initio Bruti, sive, De Claris oratorib. 



138 ANNALES 

Adversis ventis usus, pridie Idus Octobris, Sextilis Ju- 
liani die septimo, Cicero Athenas venit". 

Instantibus belli civilis inter Caesarem et Pompeium 
motibus, sol paulo post exortum, Sextilis Juliani die vige- 
simo primo, eclipsim quinque fere digitorum passus est: 
ad quam Petronii illud, de belli hujus prognosticis, refe- 
rendum videatur : 



■ namque ore cruento 



Deformis Titan vultus caligine texit. 
Civiles acies jam turn spirare putares. 

M. Bibulus e Syria decessit, Veientone provinciae pra;- 
fecto : ut ad Atticum, in libri septimi epistola tertia, quin- 
to Idus Decembres, sive Octobris Juliani die primo data, 
ostendit Cicero. 

Consule Marcello veteres Pompeio legiones mandante, 
et novos delectus permittente, tribunitia potestate statim 
inita, intercessit M. Antonius : promulgationem ferens, ut 
conscriptus exercitus in Syriam mitteretur, et Bibulo sub- 
veniret, bellum cum Parthis gerenti; ac ne quis delectum 
habenti Pompeio nomen daref; atque concione decimo 
Kalendas Januarias, Octobris Juliani die decimo tertio, 
habita, accusationem contra Pompeium instituif. 

3955. Kalendis Januariis, in Octobris Juliani diem vi- 
gesimum secundum incidentibus, quibus C. Claudius 
Marcellus et L. Cornelius consulatum inierunt, senatus- 
consultum factum est, uti ante certam diem Caesar exer- 
citum dimittat ; si non faciat, eum adversus rempublicam 
facturum videri. Cui decreto quum frustra intercessis- 
sent tribuni plebis, M. Antonius et Q. Cassius ; inter Cae- 
sarem et Pompeium civilis belli factum est initium"^, 

Pridie Nonas Januarias, Octobris vigesimo quinto, Ci- 
cero ad urbem accessit : sicque ei obviam est proditum, 
ut nihil fieri potuerit honoratius. Sed incidit in ipsam 



<■ Cicero, lib. 14. ad familiar, epist 5. et lib. 6. ad Attic, epist. 9. 
P Plutarch, in Antonio. i Cicero, ad Attic, lib. 7. ep. 8. 

' Caesar, commentar. de bello civili, lib. 1. Cicero, in Philippic. 2. Vellei. 
Fatercul, lib. 2. cap. 49. Dio, lib. 41. init. 



VETERIS TESTAMENTI. 139 

flammam civilis discordiiE vel potius belli\ Urbem tamen 
non intravit : senatu frequente, inter has ipsas turbas, 
triumphum ipsi flagitante ; quern Lentulus consul, quo 
majus beneficium suum faceret, distulit'. Et quum decer- 
neret ei triumphum senatus ; malle se dixit, facta Concor- 
dia, Caesaris currum sequi". Verum invalescens ea dis- 
cordia, et ipsius et M. Bibuli triumphum non distulit tan- 
tum, sed etiam omnino sustulit\ 

Septimo Idus Januarii, Octobris Juliani die vigesimo 
octavo, senatusconsultum perscriptum est ; ut consules, 
prajtores, tribuni plebis, quique proconsules tunc ad urbem 
fuerant, (inter quos erat Cicero) operam darent, ne quid 
respublica detrimenti caperet. Profugeruntque statim ex 
urbe tribuni plebis, qui senatus decreto intercesserant, et 
sese ad Caesarem contulerunf. 

Proximis diebus habito senatu extra urbem, praesente 
Pompeio, provinciaj privatis decretae sunt ; dua; consu- 
lares, reliqua3 priEtoriai. Sci])ioni obvenit Syria^. Fuit 
hie Metellus Scipio : qui filiam Corneliam, Publii Crassi 
apudParthos occisi viduam, Pompeio hoc anno (ante bien- 
nium, quam ille extingueretur ; ut Velleius" indicat) uxorem 
dederat, et cum eo in consulatu collega anno abhinc tertio 
fuerat*". In Cilicia; vero provincia Ciceroni Sestium vel 
Sextium successisse, ex libri quinti ad familiares epistola 
vigesima cum libri undecimi ad Atticum epistola septima 
coUata : et in Cyprum, deinceps ab ea separatam, cum 
jure priEtorio primum quastorem missum fuisse Sextilium 
Rufum, ex libri decimi tertii ad familiares epistola quadra- 
gesima octava colligitur. Tres quoque diocceses Asiati- 
cas, (Cibyraticam, Synnadensem et Apameensem) Ciliciae 
provincia) ademptas, novo Asiae proconsuli P. Servilio 



• Cicero, lib. 16. ad familiar, epist. 1 1. 

' Cicero, lib. 1 6. ad familiar, epist. 1 1. cum lib. 7. ad Attic epist. 1 . 

° Plutarch, in Cicerone. 

» Vid. lib. 9. ad Attic, epist. 2. et 6. et lib. tl. epist. 6. 

y Ca;sar, bell, civil, lib. I. Cicero, ad familiar, lib. 16. epist. 1 1. Dio. lib. 4 1 . 

" Caesar, bell, civil, lib. I. » Lib. 2. cap. 54. 

' Plutarch, in Pompeio. Dio, lib. 40. 



140 ANNALES 

tributas fuisse ; ex ejusdem libri epistola sexagesima sep- 
tima colligit Sigonius''. 

Eodem die, octavo Kalendas Martias, Juliani Decembvis 
die undecimo, quo Feralia celebrabantur, (ut in Gruteri 
inscriptionibus" videre licet) Corfinio Caesar post meri- 
diem, et Canusio maue Pompeius Brundusium profectus 
esf" ; quum autumnus jam exiisset". 

Brundusio Pompeius socerum Scipionem et Cneium 
filium ad parandam classem misit in Syriam^ De quo Ci- 
cero, in libri noni ad Atticum epistola prima pridie Nonas 
Martias, Juliani Decembris die vigesima tertia scripta : 
" Scipio vel in Syriam proficiscitur sorte, vel cum genero 
honeste, vel Caesarem fugit iratum." 

Septimo Idus Martias, Juliani Decembris vigesimo 
sexto, Cffisar Brundusium venit, et ad murum castra po- 
suit : ut ipse in epistolio ad Oppium et Cornelium Balbum 
scribit^. 

Decimo sexto Kalendas Apriles, ut in epistola decima 
octava libri noni ad Atticum habetur : non quarto Kalen- 
das Martias, ut apud Lipsium legitur, in epistola trige- 
sima prima centurias ad Germanos et Gallos : quo Liberalia 
celebrabantur, ut ex fastis marmoreis liquet'' ; quae in 
tertium diem Januarii Juliani tunc incidebant, Pompeius 
Brundusio, cum omnibus copiis quas habuerat, in Epirum 
profectus est. Quo ipso Liberalium sive Dionysiorum die 
filii ipsius pugna Mundensi in Hispania victi sunt ; post 
annos quatuor quam pater ad bellum profectus fuisse di- 
citur' ; eodem videlicet die, quo Pompeius pater, relicta 
Italia, belli sedem in Graecia constituit : non, quo ab urbe 
bellum gesturus aufugit, ut per errorem scriptum est ab 
Orosio''. 

Postero die Caesar Brundusium introiit, ibique concio- 
natus, Romam inde contendit ; ante Kalendas ad urbem 
esse volens'. 

*" De antique jure provinciar, lib. 1. cap. 11. 

"= Gruter. ins. pag. 133. 

^ Cicero, lib. 8. ad Attic, epist. 22. et lib. 9. episU 1. 

• Dio, lib. 41. ' Plutarch, in Pompeio. 

« Cicer. lib. 9. ad Attic, epist 16. ^ Gruteri inscript. pag. 133. 

I Plutarch, in Caesare. ^ Lib. 6. cap. 16. 

' Cicer. lib. 9. ad Attic, epist. 18. 



VETERIS TESTAMENTI. 141 

Inde Aristobulum in patriam Palaestinam Caesar dimisit; 
lit contra Pompeium is aliquid moveref". Aristobulum 
vinculis solutum in Syriam eum misisse refert Josephus, 
additis duabus legionibus, quo facilius ordinaret provin- 
ciam, verum spe sua utrumque fuisse frustratum ; veneno 
a Pompeianis Aristobulo subiato, et a Caesarianis fune- 
rato". 

Alexander quoque Aristobuli filius, secundum Pompeii 
literas, Antiochise a Scipione securi est percussus : accu- 
satione pro tribunali prius habita super his qua; in Koma- 
nos admiserat. Ptolemaeus vero Mennaeus dynasta Chal- 
cidis, qua; sita est in monte Libano, misso Philippione filio 
Ascalonem ad uxorem Aristobuli, filium illius Antigonum 
et duas filias ad se accersivit : quarum minoris Alexandras 
captus amore Philippio, conjugio earn sibi copulavit". 

Pompeius annuum spatium ad comparandas copias nac- 
tus, quod vacuum a bello, atque ab hoste otiosum fuerat, 
magnam ex Asia Cycladibusque insulis, Corcyra, Athenis, 
Ponto, Bithynia, Syria, Cilicia, Phoenice, et iEgypto clas- 
sem coegit ; magnam locis omnibus aedificandam curavit : 
magnam imperatam Asiae, Syriae, regibusque omnibus, et 
dynastis, et tetrarchis, et liberis Achaiae populis pecuniam 
exegit ; magnam societates earum provinciarum, quas ipse 
obtinebat, sibi numerare coegif. Fertur ex iEgypto 
naves sexaginta ei missas a regibus Cleopatra fratreque 
hujus etiam tunc puero. Habebat etiam auxilia ex Ionia, 
sagittarios ex Creta, ex Ponto jaculatores, equites ex Ga- 
latia: Commageni missi ab Antiocho, Cilices et Cappa- 
doces, et quidam ex minore Armenia, Pamphylii quoque 
et Pisidae, ad eum venerunf. 

M. Cato in Asiam a Pompeio missus, ut cogentes illic 
navigia et milites adjuvaret, duxit secum sororem Servili- 
am, atque natum ex ea Luculli filium. Ubi quum Rhodios 
benevolentia Pompeio adjunxisset ; Servilia cum filio apud 

"Dio,lib. 41. 

■ Joseph, lib. 1. belli, cap, 7. et lib. 14. antiqu. cap. 13. 
* Joseph, lib. 1. belli, cap. 7. et lib. 14. antiqu. cap. 13. 
f Casar, bell, civil, lib. 3. 
1 Appian. bell, civil, lib. 2. pag. 458. et 472. 



142 ANNALES 

eos relicta, ad Pompeium reversus est, egregiis pedestri- 
bus et navalibus viribus jam instructum^ Oinnesque 
terras, omnia maria movere, reges barbaros incitare, 
gentes feras armatas in Italiam adducere cogitabat', 

Ipsum quoque Parthorum regem Orodem, etsi post 
Crassorum caedem hostium in numero habitum, ad socie- 
tatem suam pertrahere Pompeius tcntabat. Orodes, si 
Syria sibi concederetur, auxilium promisit : Syriam vero 
non adeptus, suppetias non tulit' ; quanquam alias Pom- 
peianarum partium Parthi fuere : et propter amicitiam 
cum Pompeio bello Mithridatico junctam, et propter 
Crassi necem, cujus iilium in partibus Caesaris esse audie- 
rant; quern ultorem patris victore Ciesare futurum non 
dubitabant". 

Magnam classem Alexandria, Colchis, Tyro, Sidone, 
Andro (vel Arado potius) Cypro, Pampbylia, Lycia, Rho- 
do, Cliio, Byzantio, Lesbo, Smyrna, Mileto, Coo, compa- 
ratam ad intercludendos commeatus Italiae, et ad oc- 
cupandas frumentarias provincias, Pompeius adhibuit". 

Praserat j^^^gyptiis navibus Pompeius filius ; Asiaticis 
D. Lffilius et C. Triarius ; Syriacis C. Cassius ; Rhodiis 
C. Marcellus cum C. Pomponio ; Lyburnica; atque Achai- 
cae classi Scribonius Libo et INI. Ofctavius. Toti tamen 
officio maritime M. Bibulus praepositus cuncta administra- 
bat: ad hunc summa imperii respiciebat''. 

3956. a. Julius Cassar dictator creatus, post undecim 
dies, seipso et P. Servilio Isaurico consulibus declaratis, 
dictatura se abdicavit". 

A prima hac Csesaris dictatura Syro-Macedones Caesa- 
rianorum temporum (cujusmodi epochas in antique saxo* 
occurrit mentio) numerationem instituerunt, a Septembris 
Juliani die vigesimo quarto (quo solarem Macedonum an- 
num coepisse alibi ostendimus) deductam. A quo die non 
Syro-Macedones solum, sed etiam imperatores Romani 

' Plutarch, in Catone minore. » Cicero, ad Attic, lib. 8. epist 11. 

' Dio, lib. 41. " Justin, lib. 42. cap. 4. 

« Cic. ad Attic, lib. 9. epist. 11. J Caesar, bell, civil, lib. 3. 

" Caesar, initio lib. 3. commentar. de bello civili. Plutarch, in Csesare, et 
Appian. lib. 2. bell, civil, pag. 457. 
' Inscript. Gruteri, pag. 287. 3. 



VETERIS TESTAMENTI. H-S 

indictiones suas, sive quinorum tlenorum annorum circu- 
lum ; et Antiocheni aeram suam (quae per quindecim di- 
visa, indictionem imperatoriam semper exhibet) inchoa- 
runt; licet anni forma postea mutata, et Macedonicis 
mensibus ad Julianos conformatis, Antiocheni aerae suae, 
et reliqui orientales indictionum initium ad novi sui anni 
exordium retulerint, et a vigesimo quarto die ad Kalendas 
Septembres traduxerint. Quidquid vero sit de indictio- 
num origine (quam adConstantiniana tempora communiter 
referunt:) Antiochenas aerae caput a Septembri anni pe- 
riodi Julianae 4665. esse repetendum, extra omnem poni 
debet controversiam. 

Exeunte anno quo Marcellus et Lentulus consulatum 
gesserunt, Pompeius dux Romanorum constitutus, et se- 
natus qui in Epiro cum eo erat, regibus et populis bene 
de se merentibus honores impertierunt : ut in libro quinto 
Lucanus narrat. 



- pelagique potens Phisbeia donis 



Exomata Rhodos, gelidique inculta juventus 
Taygeti : fama veteres laudantur Athenie ; 
Massiliaeque sux donatur libera Phocis. 
Tunc Sadalen'' fortemque Cotyn, fidumque per arma 
Dejotarum, et gelidse dominum Rhasipolin<^ orse 
Collaudant : Libyamque jubent auctore senatii 
Sceptrifero parere Jubae. 

Eodemque modo Ptolemaeo puero .^gypti etiam regnum 
confirmatum tum fuisse adjicit ; quo referenda et ilia Po- 
thini nutricii Ptolemaei de Pompeio verba, apud Lucanum, 
in libro octavo : 

quod nobis sceptra senatus 



Te suadente dedit 

Circa brumale solstitium nuntios Caesar ad exercitum 
dimisit, ut sibi ad Brundusium occurrerent : ipse Decem- 
bri mense Roma discessit, ne magistratus quidem sui 
respectu expectatis Kalendis ineuntis anni proximis. 

^ Sasalem filium CoUs regis Thracise appellat CiEsar. lib. 3. bell, civil. 
' Rascipolim Macedonum ducem appellat Caesar, lib. 3. bell, civil. 



144 ANNALES 

Ita Appianus''; existimans eandeiti anni Romani turn 
fuisse rationem, quae suo ipsius tempore extitit : quum 
tamen Kalendae illse Januariae, quibus secundum suum 
consulatum Caesar erat initurus, Juliani Octobris diei un- 
decimo responderit. Simili quoque errore Florus' Caesa- 
rem, " quamvis hyems media prohiberet tempestate, ad 
bellum navigavisse" asserit : pariterque Plutarchus, in 
Pompeio, Brundusium Cajsarem venisse scribit, iv Tpoirait: 
riStt Tov xE'ju'«'''oe ovTog, et in Caesare, inde ilium solvisse, 
T^fijuwvoc iv Tpoiraig ovtoc;, larafi^vov lavovapiov fir)vog, 
tempore brumalis solstitii, ineunte mense Januario ; quem 
Atheniensium Posideoni respondere dicit. Et ipse quidem 
Caesar, commentariorum de bello civili libro tertio : " pri- 
die Nonas Januarias, naves, impositis legionibus septem, 
solvisse se confirmat, et postridie terram attigisse Cerau- 
niorum." Sed non Julianus ille fuit Januarius, in quem 
Plutarchi tempore Posideon Atticus incurrebat, sed quem 
vitiosa anni Romani ratio tunc exhibebat ; quum Nonae 
illius, quibus ad Ceraunia Caesar appulit, Juliani Octobris 
diei decimo quinto responderunt : " Et jam hyemem ap- 
propinquavisse, indeque Pompeium iter ex Macedonia 
in hyberna Apolloniam Dyrrhachiumque habuisse," ipse 
Caesar postea significat ; neutiquam vero brumam, id est, 
hyemis aKfirjv tunc extitisse. 

Frumenti vero vi maxima ex Thessalia, Asia, ^gypto, 
Creta, Cyrenis, reliquisque regionibus comparata, liye- 
mare Pompeius Dyrracliio, Apollonia, omnibusque oppidis 
maritimis constituerat, ut mare Caesarem (licet frustra) 
transire probiberet*^. 

Syrise prasses Scipio, Pompeii socer, detrimentis qui- 
busdam circa montem Amanum acceptis, scse imperato- 
rem appellavit. Quo facto civitatibus tyrannisque magnas 
imperavit pecunias : item a publicanis suaj provinciae de- 
bitam biennii pecuniam exegit, et ab eisdem insequentis 
anni mutuam praecepit; equitesque toti provinciae impe- 
ravit. Quibus coactis, finitimis hostibus Parthis post se 



•> Bell, civil, lib. 2. pag. 4.58. « Lib. 4. cap. 2. 

' Caesar, bell, civil, lib. 3, 



VETERIS TESTAMENTI. 



145 



relictis, legiones equitesque ex Syria deduxit : cumque 
nonnuUas militum voces audirentur, sese contra hostes si 
ducerentur ituros, non contra civem et consulem; de- 
ductis Pergamum atque in locupletissimas urbes in hy- 
berna legionibus, maximas largitiones fecit, et confir- 
mandorum militum causa diripiendas iis civitates dedits. 

Interim acerbissime imperatae pecunias tota provincia 
exigebantur. Malta praeterea generatim ad avaritiam 
excogitabantur. In capita singula servorum ac liberoriuti 
tributum imponebatur. Columnaria, ostiaria, frumentum, 
milites, remiges, arma, tormenta, vecturae imperabantur : 
cujus mode rei nomen reperiri poterat, hoc satis esse ad 
cogendas pecunias videbatur. Non solum urbibus, sed 
pane vicis castellisque singulis cum imperio praeficieban- 
tur : qui horum quid acerbissime crudelissimeque fecerat, 
is et vir et civis optimus habebatur. Erat plena lictorum 
et imperiorum provincia, conferta praefectis atque exacto- 
ribus, qui, prseter imperatas pecunias, sue etiam private 
compendio serviebant : dictitabant enim se domo patriaque 
expulsos, omnibus necessariis egere rebus, ut honesta 
praescriptione rem turpissimam tegerent. Accedebant ad 
hsBC gravissimae usurae (quod in bello plerumque accidere 
consuevit) universis imperatis pecuniis : quibus in rebus 
prolationem diei donationem esse dicebant. Itaque aes 
alienum provincise eo biennio multiplicatum est. Nee 
minus ob earn causam civibus Romanis ejus provinciae, 
sed in singulos conventus singulasque civitates certee pe- 
cuniae imperabantur : mutaasque illas ex senatusconsulto 
exigi dictitabant*". 

Ephesi praeterea a fano Dianae depositas antiquitus pe- 
cunias Scipio toUi jubebat. Cum vero in fanum ventum 
esset, adhibitis compluribus senatorii ordinis quos advo- 
caverat Scipio, literas ei redduntur a Pompeio, mare tran- 
sisse cum legionibus Caesarem ; properaret ad se cum 
exercitu venire, omniaque posthaberet. His Uteris ac- 
ceptis, quos advocaverat dimittit : ipse iter in Macedoniam 



( Cssar, bell, civil, lib. ,t. >> Id. ibid. 

VOL. X. 



146 ANNALES 

parare incipit ; paucisque post diebus est profectus, Haec 
res Ephesiae pecunias salutem attulit'. 

Habebat interim Pompeius in exercitu suo, praeter Ro- 
manas et Italicas legiones, et duas quas ex Asia Lentulus 
consul conscribendas curavferat, sagittarios ex Creta, La- 
cedsemone, Ponto, Syria reliquisque civitatibus tria millia 
numero, funditorum cohortes sex, mercenarias duas, equi- 
tum septem millia, ex quibus equitibus sexcentos Gallos 
Dejotarus adduxerat, quingentos Ariobarzanes ex Cappa- 
docia ; quingentos Gallos Germanosque ; quos Alexan- 
dria; Gabinius proesidii causa apud regem Ptolemaeum 
reliquerat, Pompeius filius cum classe adduxerat ; tercen* 
tos Tarcundarius Castor et Donilaus ex Gallograecia de- 
derant : horum alter una venerat, alter fllium miserat : du- 
centos Commagenus Antiochus, cui magna praemia Pom- 
peius tribuit, miserat; in quibus plerique erant hippo- 
toxotae. Cum Scipione vero ex Syria duae expectabantur 
legiones''. 

b. Post Caesaris adventum in Epirum, raulti jam menses 
transierant, et hyems prascipitaverat ; neque Brundusio 
naves legionesque, in Italia relictae, ad Caesarem veniebant. 
Turn vero M. Antonius et Fusius Calenus, nacti austrum 
sibi faventem, naves solverunt ; tresque veteranorum legi- 
ones et unam tironum, cum equitibus octingentis ad Caesa- 
rem adduxerunt. Quorum transitum cum Q. Coponius, 
qui Dyrrachii elassi Rhodiae praeerat, impedire conaretur, 
tempestas exorta naves Rhodias ita afflixit, ut ad unam 
constrata; omnes numero sexdecim eliderentur et naufra- 
gio interirent ; et ex magno remigum propugnatorumque 
numero pars ad scopulos allisa interficeretur, pars a Cae- 
sarianis distraberetur : quos omnes conservatos Caesar do- 
mum remisit'. 

In iEgypto, Ptolemaeus puer per suos propinquos atque 
amicos Cleopatram, sororem suam simul et conjugem, reg- 
no expulit". 



' Csesar, bell, civil. Kb. 8. ' Id. ibid. 

' Caesar, bell, civil, lib. 3. 

■" Casar, lib. 3. bell, civil. Liv. lib. 111. 



VETERIS TESTAMENT!. 147 



■ liabens sub jure Pothini 



Affectus ensesque suos : 

Ut apud Lucanum, libro decimo, Cleopatram hie conques- 
tam legimus. Nam ut per pueri familiares, mota seditione, 
ejectam earn fuisse narrat Strabo ; ita Pothino speciatim 
apud Plutarchum in Csesare tributum illud invenitur : 
" Erat enim turn in proeuratione regni, propter aetatem 
pueri, nutricius ejus eunuchus, nomine Photinus," (ut 
apud Caesarem legitur) idem ille ipse, qui a Graecis scrip- 
toribus noduvbg rectiore nomine est appellatus. Ita vero 
ejecta Cleopatra, cum sorore in Syriam secessit", exerci- 
tum ibi paratura". 

Pharnaces, Mithridatis regis Ponti filius et Bosphori 
Cimmerii rex, quum civile hoc bellum, quod diuturnum 
fore speraverat, inter Romanos coortum, et procul abesse 
Caesarem audivisset, cupiditate totius paterni regni recu- 
perandi impulsus, a Romanis defecit ; et, Bosphori tutela 
Asandro credita, Colchidem nullo certamine, itemque om- 
nem Armeniam (cum Moschica regione, in qua Leucotheae 
templum eura spoliavisse notat Strabo?) Dejotaro absente, 
adhffic urbes aliquot Cappadociae Pontique, quae Bithyniae 
jurisdictioni subjacebant, in suam potestatem redegif. 
Sinope capta, Amisum quoque appetiit'. Sed earn turn 
obtinere non potuit. 

Pompeius uxorem suam Corneliam in Lesbum insulam 
clam misit ; ut Mitylenis, a bellicis tumultibus secura qui- 
esceret'; cum qua et privignum ejus Sextum, minorem 
Pompeii filium, eodem eum misisse, Plutarchus', Dio" et 
Appianus'' referunt : quem in castris tamen apud patrem 
mansisse, Lucanus narraf. 

L. Hirtius (al. Hirrius) a Pompeio ad Parthos legatus 
missus (ut ex Caesaris commentario tertio de bello civili in- 
telligitur) ab Orode rege non modo suppetias non impe- 
travit, sed etiam ab eo, jure gentium violate, in vincula 

' Strabo, lib. 17. pag. 796. » Appian. bell, civil, lib. 2. pag. 480. 

r Lib. II. pag. 498. 1 Dio, lib. 42. 

' Appian. in Mithridatic. pag. 254. • Lucan. lib. 5. fin. 

' In Pompeio. » Lib. 42. 

» Lib. 5. pag. 747. i Lib. 6. fin. 

1.2 



148 



ANNALES 



conjectus est^ ; ob negatam nimirum illi Syriam, ut supra, 
ex eodem Dione% dictum est. 

c. Dyrrachii, per quatuor pene menses, Pompeium 
maximis operibus obsessum, ad extremum Pharsalico 
praslio Caesar fudil''. 

Quo tempore in Thessaliam, ubi ad Palaeopharsalum 
est pugnatum, Csesar, et paucis post eum diebus Pom- 
peius, venit ; " segetem prope jam maturam fuisse," ipse 
testis est Caesar'^ ; et instante pugna, prodiisse Caesarianos, 
IttX aiToXoyiav Appianus*, ad segetum raptus Lucanus' 
confirmat. Eratque tum " i.Kfiri Oipov^ koI Kav/ia ttoXu 
adulta ffistas et a?stus plurimus :" si Plutarcho*^ credi- 
mus. 

Eodem die quo Pharsalicum praelium est commissum, 
Antiochiffi in Syria tantus clamor exercitus, signorum 
sonus crepitusque armorum est exauditus, bis, ut in mu- 
ros armata civitas discurreret. Hoc idem Ptolemaide 
accidit. Pergami a templi Bacchi adyto, quo praeter sa- 
cerdotes adire fas non erat, tympanorum cymbalorumque 
sonitus ortus, per totam urbem permeavit. Item Tralli- 
bus, in templo Victorias, ubi Caesaris statuam consecrave- 
rant, palma viridis in tecto inter coagmenta lapidum ex 
pavimento extitisse ostendebatur. Syris quoque duo ju- 
venes pugnae hujus exitum annuntiantes, nusquam postea 
apparuisse dicebantur^. 

In Pompeii exercitu fuerunt omnes ferme nationes quot- 
quot versus orientem per circuitum mare accolunt ; Thra- 
ces, Hellespontii, Bithyni, Phryges, lones, Lydi, Pam- 
phylii, Pisidae, Paphlagones, Cilices, Syri, Phoenices, 
Hebraei, contiguique his Arabes, Cyprii, Rhodii, Cretenses 
funditores, et insulani caeteri. Aderant et reges dynastffi- 
que; Dejotarus tetrarcha Gallograecorum, et Ariarathes 
rex Cappadocum. Armenios Ciseuphratenos ducebat 



» Dio, lib. 42. « Lib. 41. 

*> Sueton. in Julio Csesare, cap. 35. "^ Bell, civil, lib. 3. 
'' Bell, civil, lib. 2. ' Lib. 7. 

' In M. Bruto. 

2 Caesar, bell, civil, lib. 3. Julius Obsequens, de prodigiis. Plutarch, in 
Caesare. Dio, lib. 42. 



VETERIS TESTAMENTI. 149 

Taxiles ; Transeuphratenos Megabates legatus Artapas 
regis. Alii quoque minores dynastee adjutabant pro viri- 
bus\ Cumque illius exercitus inajori parte ex Asianis 
constaret, nullumque belli usum habentibus, victus est' ; 
et, ut cecinit Petronius, 

Ille tremor Ponti, saevi quoque terror Hydaspis, 
Et piratarum scopulus ; modo quern ter ovantem 
Jupiter horruerat, quern fracto gurgite Pontus 
Et veneratus erat subrcissa Bosphorus unda, 
(Proh pudor !) imperii deserto nomine fugit. 

Caesar, captis Pompeii scriniis, secretas literas, quae 
benevolentiam quorundam erga eum et animi acerbitatem 
adversus ipsum Caesarem prodebant, neque legit neque 
descripsit, sed optima fide extemplo concremavit : ne quid 
gravius in quenquam statuere ex Uteris cogeretur^. Idem- 
que postea et regulis et populis qui auxilia Pompeio tule- 
rant, imperata tantum pecunia, neque uUo alio supplicio 
imposito, veniam dedit. NuUam enim sibi aut certe exi- 
guam cum iis intercessisse notitiam, considerabat ; quum 
Pompeii multa magnaque in eos constitissent merita : lon- 
geque plus laudis eis tribuebat, quam illis, qui quum a 
Pompeio beneficiis essent afFecti, in periculo eundem des- 
tituissent'. 

Pompeius, castris relictis, Larissam paucis comitanti- 
bus, profugit. Urbem ipsam, quanquam invitantibus ci- 
vibus, ingressus non est ; ne se recepto, culpam Larissaei 
sustinendam haberent : sed postquam eos ad victoris ami- 
citiam accedere jussit, ipse rebus necessariis acceptis, ad 
mare progressus est™. 

C. Cassius, cum classe Syrorum et Phoenicum et Cili- 
cum, in Siciliam venit : et Caesarianis navibus incensis, 
postquam de praelio facto in Thessalia cognitum est, cum 
classe discessit". 



■< Appian. bell, civil, lib. 2. pag. 472. 

' Dio, Ub. 41. 

>> Plin. lib. 7. cap. 25. fin. Oio, lib. 41. fin. 

' Dio, lib. 41. fin. » Ibid. Ub. 42. 

• Dio, lib. 42. 



150 ANNALES 

Classis Rhodia, cui C. Coponius imperio praetorio prae- 
fuerat, post cladem Pharsalicam Pompeianis desertis, do- 
mum rediit". 

L. Lentulus Crus qui superiore anno consul fuerat, et 
P. Lentulus Spinther consularis, cum aliis qui ex fuga 
Pompeium insecuti, ad Rhodi insulam venientes, oppido 
ac portu non sunt recepti : missisque ad eos nunciis, ut ex 
iis locis discederent, contra voluntatem suam naves sol- 
vere jubebanturP. 

Caecilius Bassus, equestris ordinis vir Pompeianarum 
partium, Tyrum se recepit : ibique in eo loco, ubi merca- 
torum negotiationes exerceri solent, latitavit'. 

M. Claudius Marcellus, Csesarem metuens, Mitylenas 
concessit, ibique in studio bonarum artium beatissime 
vixit : ut ex Bruto refert Seneca in consolatione ad Albi- 
nam : frustra suadente Cicerone, ut inde Romam rediret, 
et a Caesare veniam petei'ef. 

Ex fuga Pharsalica veniens Labienus, Pompeiani exer- 
citus cladem nuntiavit Dyrrachii : ubi M. Cato cum quin- 
decim cohortibus et trecentis triremibus relictus fuerat. 
Unde et ille et Cicero, et cum eis alii, subito perterriti 
metu, naves conscenderunt : et noctu ad oppidum respici- 
entes, flagrantes onerarias, quas incenderant milites, quia 
sequi noluerant, viderunt. Cato vero in Corcyram (insu- 
lam sub Epiro ad confine maris lonii et Adriatici positam) 
ubi classis erat, cum iis quibus eadem sententia placebat, 
trajecit : ibique reliquos quosque qui ex praelio Pharsalico 
efFugerant, aut alioquin easdem partes sequebantur, ad se 
accepit. Ex prajlio L. Scipio Pompeii socer, Labienus, 
Afranius, et alii plurimi viri illustres venerunt. Paulo post 
Octavius etiam, qui Ionium mare tenens Caium Antonium 
ceperat, iis se adjunxit. Cnaeus quoque Pompeius, senior 
Magni filius, qui classe ^Egyptia circumvectus in Epirum 
incursiones fecerat, patre superato, quum ^gyptii do- 
mum avecti essent, Corcyram ipse concessit. Hujus fac- 



" Cicero, lib. 1. de divinat. P Cjesar, bell, xn'il. lib. 3. 

1 Dio, lib. 47. et Libo, apud Appianum, lib. 3. bell, civil, pag. 576. 
' Lib. 4. ad familiar, epist. 7. et 8. 



VETERIS TESTAMENTI. 451 

turn C. Cassius quoque, qui Siciliam vexaverat, atque alii 
complures imitati, ad Catonem perfugerunt ; quem virtute 
caeteris priEstare animadvertebant*. 

Ibi Cato Ciceroni, ut consulari praetorius, imperium de- 
ferebat. Quod cum Cicero (vir nihil minus, ut in libro 
centesimo et undecimo notavit Livius, quam ad bella na- 
tus) recusaret, militiamque subterfugeret, pane fuit inter- 
emptus : Pompeio adolescente ej usque amicis prodi- 
torem eum vocantibus, et gladios distringentibus. Sed 
obsistens Cato, vix ilium caedi eripuit, et ex castris 
eduxit'. 

Classe deinde divisa inter amicos Pompeii praecipuos, 
Cassius in Pontum navigavit ad Pharnacem, exciturus 
eum contra Ca?sarem ; Scipio vero in Africam, fretus 
Varo et ejus copiis, Jubajque Mauri auxiliis". 

Ipse Cato, Pompeiura magnum in /Egyptum vel Afri- 
cam conjiciens elapsum, properansque ad ilium, conscen- 
dit cum omnibus suis, atque vela fecit : potestate tamen 
ante abeundi et remanendi facta illis qui non prompti 
erant ad sequendum". Ejus navigationem in libro nono 
ita Lucanus depinxit. 

Corcyne secreta petit, ac mille carinU 
Abttulit Emathix secum fragmenta ruinc 
Quis ratibus tantis fugientia crederet ire 
Agmina ? quis pelagiu victas arctasse carinas ? 
Dorida tunc Malean, etapertam Tcenaron umbrii, 
Inde Cythera petit, Boreaque urgente Carinas 
Creta fugit : Dictxa legit, cedentibus undis, 
Littora ; tunc ausum class! prscludere portus 
Impulit, ac unraa meritum Phycunta rapinai 
Sparsit. 

Est autem Phycus regionis Cyrenaicse promontorium, et 
oppidum ; quod diripiendum militibus Catonem dedisse, 
poeta significat. Sed ulteriore Catonis havigatione hie 
intermissa, ad Pompeii Magni et eum insequentis Julii Cae- 
aaris itinera convertendus est sermo. 

' Cicero, lib. 1. de divinat. Plutarch, in Catene minore. Appian. belL ciril. 
' Plutarch, in Catone, et in Cicerone. 
" Appian. bell, ciril. lib. 2. pag. 482. 
' Plutarch, in Caton*. 



152 



ANNALES 



d. Caesar Pharsali biduo moratus, ad celebrandam sa- 
crificiis victoriam reficiendumque fessum praelio militem, 
tertia die Pompeium insecutus esf. Omnibus enim rebus 
relictis, persequendum sibi Pompeium existimavit, quas- 
cunque in partes ex fuga se recepisset ; ne rursus copias 
comparare alias, et bellum renovare posset: et, quantum 
itineris equitatu efficere poterat, quotidie progrediebatur, 
legionemque unam minoribus itineribus subsequi jussit^ 

Pompeius ad mare perveniens, ibi quod nocti supererat 
in tuguriolo piscatorio quievit. Circa diluculum, navigium 
fluviatile conscendit, acceptisque omnibus qui liberae con- 
ditionis erant, servisque ad Caesarem absque timore ire 
jussis, a terra recessit*; de quo Lucanus, libro octavo : 

Littora contigerat, per qua Peneius amnis 
Kmathia jam clade rubens exibat in aequor. 
Inde rates trepidum, ventis et fluctibus impar 
, Flumineis vix tuta vadis, evexit in altum. 

Quuiii vero in hoc navigio terram ille legeret, navem con- 
spexit praegrandem onerariam, quae vela factura erat. 
Nauclerum habebat ea Peticium civem Ronianum ; qui 
agnitum Pompeium ex cymba in navem suam recepit, una 
cum ambobus Lentulis*", et Favonio"^ et aliis quos ille vo- 
lebat omnibus. Mox regem Dejotarum (qui auspiciis fide 
adhibita, qu£e secunda sibi facta fuisse credebat, ad Pom- 
peium venerat ; ut in libro primo de divinatione Cicero in- 
dicat) videntes ex terra ad ipsos properantem, eum quo- 
que accepere''. 

Ibi Pompeius ad anchoram una nocte constitit : et, 
vocatis ad se Amphipoli hospitibus, et pecunia ad neces- 
sarios sumptus corrogata, cognito Caesaris adventu, ex eo 
loco discessit*. 

Ita prasvectus Amphipolim, paucis diebus ad litus 
Lesbi insulae applicuit'. 

y Appian. bell, civil, lib. 2. pag. 482. 

» Caesar, bell, civil, lib. 3. " Plutarch, in Pompeio. 

^ Consularibus ; quos Rhodo exclusos, ex Caesare dixitnus. 

"^ Praetorio ; ex Velleio, lib. 2. cap. 53. 

"I Plutarch, in Pompeio. ' Caesai-, bell, civil, lib. 3. 

' Csesar, bell, civil, lib. 3. et Plutarch, in Pompeio. Dio, lib. 42. 



YETERIS TESTAMENTI. 153 

Mitylenis ille uxorem ad mare accersivit : multaque ibi 
simul sunt conquest!. Turn ilia afferri ex oppido res suas 
jussit, evocavitque ancillas. Mitylenaeis vero Fompeium 
salutantibus et invitantibus in oppidum, abnuit ; atque mo- 
nuit illos victori ut parerent, bonoque essent animo ; nam 
clementem et benignum Csesarem esse. Turn ad Cratip- 
pum philosophum conversus (ille enim ex urbe ad eum 
visendum descenderat) conquestus est, et cum eo dispu- 
tavit nonnihil de providentia ; asserente philosopho, 8ta 
Tijv KaKoiroXtTilav, propter perversam reipublicae adminis- 
trationem, jam opus esse monarchia ; et a Pompeio quae- 
rente : " Qui" et quo signo credamus, si Csesarem vicisses, 
rectius te quam ilium fortuna usurum fuisse ?" 

Biduum tempestate ibi retentus, navibusque aliis additis 
actuariis, res suas in quatuor triremes imposuit, quae a 
Rhodo et Tyro venerant ; et cum conjuge atque amicis 
prope continentem Ciliciam usque navigavit, portus se- 
quens ubi aquare et accipere poterat necessaria''. 

His addantur, ex libro octavo, Lucani ilia : 

Sparsus ab Ematbia fugit quicunque procella, 
Assequitur Magnum : primusque a littore Lesbi 
Occurrit natus, procerum mox turba fidelis. 
Nam neque dejecto fatis, arieque fugato 
Abstulerat Magno reges fortuna ministios : 
Terrarum dominos et sceptra Boa tenentes 
Exul habet comites ; jubet ire in devia mundi 
Dejotarum, qui sparsa ducis vestigia legit. 

Deinde exposito mandate, quo ad Parthos auxilia ro- 
gaturus missus est Dejotarus, (quod ille tamen nunquam 
praestitit) Pompeii deinceps navigationeni poeta ita enar- 
rat. 

dimisso in littore rege, 



Ipse per Icaris scopulos, Ephesumque relinquens, 
Et placidi Colophona maris, spumantia parvae 
Radit saxa Sami, spiral de littore Coo 



' Plutarch, in Pompeio. 

•■ Cxsar, lib. 3. cum Plutucbo, in Pomp. Appiano, pag. 479, 480, et Dione, 
lib. 42. 



154 ANNALES 

Aura fluent ; Gnidon inde tugil, claramque relinquit 
Sole Rbodon, magnosque sinus Telmessidos unds 
Compensat medio pelagi ; Pamphylia puppi 
Occurrit tellus : nee se committere muris 
Ausus adhuc ullis : te primum parva Fhaselis 
Magnus adit ; nam te metui vetat incola rarus, 
Exhaustsque domus populis ; majorque carina: 
Quam tua turba fuit. 

Primum oppidum Attaliam Pisidiae iniit Pompeius. Ibi 
ei nonnuUae naves ex Cilicia occurrerunt, militesque con- 
tracti ad eum sunt, atque rursus sexaginta ordinis sena- 
torii ad eum convenerunt. Ubi cum accepisset classem 
adhuc salvam esse, et Catonem magna vi militum ex fuga 
coUecta in Africam trajecisse : quod ipse tarn procul a 
classis subsidio praelium cum Caesare conseruisset, sero 
ilium poenituit'. Selinunte vero in Cilicia Pompeium cum 
Lentulo superioris anni consule, et reliquis qui eum se- 
cuti fuerant senatoribus, de tutissimo ad quern se reei- 
peret loco consilium cepisse, in libro octavo, Lucanus re- 
tulit. 

Ex Cilicia in Cyprum Pompeius pervenit* ; ubi, qui 
Paphum prosecuti eum sunt, honorificam de M. Cicerone 
factam ab eo fuisse mentionem confirmant'. Hie cognovit 
consensu omnium Antiochensium, civiumque Romanorum 
qui illic negotiarentur, arcem Antiochiae ante captam esse, 
excludendi sui causa ; nunciosque dimissos ad eos qui se 
ex fuga in finitimas civitates recepisse dicerentur, ne An- 
tiochiam adirent: id si fecissent, magno eorum capitis 
periculo futurum. Jamque de Caesaris adventu fama ad 
civitates ]>erferebatur. Quibus rebus cognitis Pompeius, 
deposito adeundae Syriae consilio, pecunia societatis sub- 
lata et a privatis quibusdam sumpta, et aeris magno pon- 
dere ad militarem usum in naves imposito, duobusque 
millibus hominum armatis, (partim quos ex familiis socie- 
tatum delegerat, partim a negotiatoribus coegerat, quos- 
que ex suis quisque ad banc rem idoneos existimabat) 
Pelusium navigavit™. 



' Plutarch, in Pompeio. * Caesar, lib. 3. 

' Cicero, in Philippica 2. " Caesar, lib. 3. 



VETERIS TESTAMENTI. 155 

Theophanes enim Lesbius et amicorum alii illi suaserant 
ut, aliis locis posthabitis, /Egyptum peteret, (regionem 
non solum trium dierum itinere propinquam, sed etiam 
opulentam et potentem) ubi auxilium a pupillo rege ex- 
pectare posset : quum et patrem ipsius per Gabinium 
regno Pompeius restituisset ; et non ingratus filius naves 
Pompeio contra Caesarem auxiliarias jam misisset". Ut 
igitur ea sententia obtinuit ; conscensa Seleucide triremi, 
ex Cypro Pompeius cum uxore solvit. Alii, pars in na- 
vibus longis, pars in onerariis, eum comitati sunt" ; ad 
quam navigationem spectat Lucani hoc in libro octavo 
carmen : 

Hsec ubi deseruit Pompeius littora, totos 
Emensus Cypri scopulos, quibus exit in austrum, 
Inde maris vasti transfuse vertitur aestu : 
Nee tenuit Cassium nocturno lumine montem, 
Infimaque jEgypti pugnaci littora velo 
Vix tetigit, qua dividui pars maxima Nili 
In vada decurrit Pelusia Septimus amnis. 

Caesar, (ut ad res ab eo Pompeium persequente gestas 
revertamur) propter triremium inopiam modicis navigiis 
Hellespontum trajecit. Cui pontone quodam vecto, Cas- 
sius ad Pharnacem properans cum decem rostratis navibus 
in medio freto occurrit. Neque refugit tamen Caesar, sed 
cominus tendens, ad deditionem adversarium hortatus est: 
qui horrenda Caesaris felicitate attonitus, ratusque ilium 
contra se navigare de industria, manus supplices e triremi 
tendens orabat veniam ; moxque classem, septuaginta (si 
Appiano credimus) navibus constantem, ei dediditP. 

Quum Asiam Caesar attigisset, Cnidiis Theopompi qui 
fabulas collegit gratia libertatem concessif. lones et 
jEolas, caeterasque nationes quae minorem Asiam incolunt, 
per legatos veniam petentes recepit in gratiam"^, pecunia 
tantum eis imperata : quam alio tamen compensavit bene- 

" Vellei. Patercul. lib. 2. cap. 53. Plutarch, in Pomp. Appian. pag. 480. 
Dio, lib. 42. 
• Plutarch, in Pompeio. 

r Suetonius in Julio C«esare, cup. 63. Appianus, pag. 482, 483. Dio, lib. 42, 
1 Plutarch, in Casare. ' Appian. pag. 483. 



156 ANN ALES 

ficio. Asiam enim a publicanis, qui earn acerbissime ha- 
buerant, liberavit; partemque vectigalium convenientem 
in tributi collationem convertit' ; cunctisque Asiam inco- 
lentibus remisit tertiam tributi partem'. 

T. Ampius pecunias Epheso ex fano Dianae tollere vo- 
lens, senatores omnes ex provincia vocavit ; ut iis testibus 
summa pecuniae uteretur. Sed interpellatus adventu Cae- 
saris profugit. Ita duobus temporibus Ephesiae pecuniae 
Cassar auxilium tulit". 

Quum nemo dicere haberet quo intenderet fugam Pom- 
peius, nihilque esset certi ; aliquantulum itineris Caesar 
solus cum M. Bruto (quern a Pompeianis partibus ad se 
reversum inter praecipuos amicos habuit) faciens, pericli- 
tatus est sententiam ejus : et quia ex certis rationibus col- 
lectis optimam videbatur de fuga Pompeii conjecturam 
facere, omissis aliis in ^gyptum contendere instituit^ ; 
veritus ne is eo regno praeoccupato vires recoUigeret^. 
Rhodum igitur trajecit ; ac ne hie quidem expectato ex- 
ercitu dum in unum conveniret, conscensis Cassianis et 
Rhodiis triremibus cum eis quas circa se habebat copiis, 
nemini aperiens quo cursum flexurus esset, sub vesperam 
solvit, jussis aliis gubernatoribus ignem prictorianae sequi 
et signum ejus interdiu : suo vero jam longe a terra semo- 
tus mandavit ut Alexandriam versus tenderet. Atque ita 
die tertia per altum eo devecti sunt*. 

Lucanus libro nono, poetice magis quam historice Cae- 
saris hoc iter explicans, ad Ilium et illi vicina loca diutius 
eum moratum narrat ; indeque solventem, post noctem 
septimam ad iEgyptum pervenisse. 

Sic fatus, repetit classes, et tola secundis 
Vela dedit Coris ; avidusque urgenle procella 
Tliacas pensare moras, Asiamque potentem 
Prsevehitur, pelagoque Rhodon spumante relinquit, 
Septima nox Zephyro nunquam laxante rudentes 
Ostendit Phariis jEgyptia littora flammis : 
Sed prius orta dies nocturnam lampada texit, 
Quam tutas intiaret aquas. 

• Dio, lib. 42. ' Plutarch, in Cssare. 

» Caesar, lib. 3. J Plutarch, in M. Bruto. 

» Dio, lib. 42. * Appian. pag. 483. 



VETERIS TESTAMETJTI. 157 

At nemo certius quam ipse Caesar rem totam aperuerit : 
in tertio de bello civili commentario ita de se scribens. 

" Csesar, paucos dies in Asia moratus, cum audisset 
Pompeium Cypri visum, conjectans eum in ^gyptum iter 
habere, propter necessitudines regni reliquasque ejus loci 
opportnnitates, cum legionibus, una quam ex Thessalia se 
sequi jusserat, et altera quam exAchaiaaFusio legatoevo- 
caverat, equitibusque octingentis et navibus longis Rhodiis 
decern et Asiaticis paucis, Alexandriam pervenit. In his 
erant legionibus hominum tria miUia ducenti ; reliqui, vul- 
neribus ex praeliis etiabore ac magnitudine itineris confecti, 
consequi non potuerant. Sed Cffisar, confisus fama rerum 
gestarum, infirmis auxiliis proficisci non dubitaverat ; 
atque omnem sibi locum tutum fore existimabat." 

Anni tempestatem, qua Pompeius ante Cassarem ^Egyp- 
tum attigerat, in octavo libro Lucanus ita descripsit : 

Tempus erat, quo Libra pares examinat horas 
Non uno plus sequa die ; iioctique rependit 
Lux minor hybems verni solatia damni. 

In fine nimirum Septembris, ut annus tunc quidem age- 
batur, periisse Pompeium ille legerat ; et sub finem ejus- 
dem mensis in Juliano anno, qui ipsius tempore in usu 
fuit, in Libram solem ingredi solitum esse noverat : inde- 
que, diversa temporum ratione non considerata, circa 
autumnale aequinoctium ad ^gyptum pervenisse Pom- 
peium scripsit. Cum revera sol tunc in Leonem ingredi 
cceperit, quando sub ortum Caniculae intumescere Nilus 
maxime incipiebat ; non in Libram, quando intra ripas re- 
vocari idem fluvius solebat. 

Non longe a Pelusiaco Nili ostio, circa montem Casium, 
inter iEgypti et Arabiae fines interpositum, casu eo tem- 
pore rex erat Ptolemaeus, magnis copiis, cum sorore Cle- 
opatra gerens bellum, quam paucis ante mensibus regno 
expulerat : castraque Cleopatrae non longo spatio ab ejus 
castris distabant''. " Puerum aetate" hunc fuisse dicit 



' Csiar. lib. 3. cum Plutarcho in Pompeio ; Appiano, pag. 480. et Dione, 
lib. 42. 



158 ANNALES 

Caesar, " adulta astate puerum" Hirtius'', /ujipa/ciffKov pue- 
rulum'' Strabo'', " iraida sriKOjutStl admodum puerum" Dio'^, 
" adolescentem" Orosius*^, " KOfuSi} viov admodum adoles- 
centem" Plutarchus* ; " puero quam juveni propiorem" 
Velleius'', tredecim ad summum annos natum Appianus' 
fuisse scribit. 

Pompeius igiiur, conspecto in litore tanto exercitu, 
quia egredi in terram, nisi tuto sibi id liceret, non au- 
debat : 

Comperit ut regem Casio te monte tenere, 
Flexil iter 

(quemadmodum in octavo libro habet Lucanus) et ad 
regem aliquos de suis misit, qui adventum suum suppli- 
cibus verbis illi nuntiarent ; et ut, pro hospitio atque ami- 
citia patris et beneficio in ilium coUato, Alexandria recipe- 
retur, atque illius opibus in calamitate tegeretur, orarent'. 
Sed qui ab eo missi erant, confecto legationis officio, libe- 
rius cum militibus regis colloqui cceperunt, eosque hortari, 
ut suum officium Pompeio praestarent, neve ejus fortunam 
despicerent. In hoc erant numero complures Pompeii 
milites, quos ex ejus exercitu acceptos in Syria Gabinius 
Alexandriam ti-ansduyerat, belloque confecto apud Pto- 
lemaeum, patrem pueri, reliquerat'. 

Ipse rex puer nihil respondit. Sed amici ejus qui in 
procuratione erant regni, iEgyptius Achillas militiae, et 
pecuniarum curator eunuchus Pothinus, consultare ccepe- 
runt de Pompeio : adhibito in consilium, inter cubicu- 
larios alios, Theodoto vel Chio vel Samio, mercenario 
quidem rhetoricorum doctore, sed qui apud regem, ut 
praeceptor ejus, authoritatem habebat maximam™. 

In isto consessu, alii recipiendum, arcendum alii ^gyp- 



« De bello Alexandr. <" Lib. IT.pag. 796. 

' Lib. 42. ' Lib. 6. cap. 15. 

It In Pomp. •■ Lib. 2. cap. 53. 

' Pag. 480. 

'' Caesar, lib. 3. Plutarch, ia Pompeio. Appian. pag. 480. Dio, lib. 42. 

' Caesar, lib. 3. 

■" Liv. lib. 11 2. Plutarch, in Pompeio ; et Appian. pag. 480. 



VKTERIS TESTAMENTI. 159 

to Pompeium censebant. Theodotus vero, facundiam et 
declamandi ostentans facultatem, utramque partem falli 
declaravit, unumque in praesentia expedite, ut receptum 
interficerent ; adjiciens in peroratione, Mortuum non mor- 
dere". 

Ejus sententiam secuti reliqui, sive timore adducti, ut 
postea praedicabant, ne sollicitato exercitu regio Pompeius 
Alexandriam ^gyptumque occuparet, sive despecta ejus 
fortuna, ut plerumque in calamitate ex amicis inimici exis- 
tunt, iis qui erant a Pompeio missi palam liberaliter res- 
ponderunt, eumque ad regem venire jusserunt; sed clam 
Achillam prasfectum regium, singulari hominem audacia, 
et L. Septimium tribunum militum, qui in bello praedonum 
apud ipsum Pompeium ordinem duxerat, ad ilium inter- 
ficiendum miserunt". 

Hi cum Salvio altero centurione et tribus vel quatuor 
ministris navicula parvula conscensa, ad navem Pompeii 
provecti sunt. Interim exercitus tanquam in hospitis ho- 
norem secundum litus totus instructus est in aciem ; rege 
in medio versante, conspicuo veste purpurea. Simul naves 
aliquot regise compleri conspiciebantur : ut nee elabi se, 
si mutarent consilium, viderent posse. Appropinquante 
navicula, prior assurrexit Septimius ac Latine Pompeium 
imperatorem appellavit. Achillas verbis Graecis salute 
data, hortatus est eum ut in naviculam suam descenderet ; 
nam et navem ipsius propter magnitudinem, quodque ibi 
vadosum esset mare, nee triremis ob brevia sabulosa pa- 
tiens, ad terram adduci non posse ; et cupere regem ip- 
sum quamprimum videre. Primores omnes eorum qui 
Pompeium comitabantur ad eum conscendentes, quique 
una cum eo navigabant omnes, monuerunt eum, dum extra 
telorum jactum essent, retrorsum ut in mare navem age- 
ret : ipseque cum eis considerans instructam aciem, vilem 
ad se missam naviculam, non regem obvium, non purpu- 
ratorum aliquem, multa suspicabatur. Cornelia nihilo- 
minus salutata, qxiss exitum ejus jam ante deplorabat. 



■ PluUrch. in Pompeio, et in Bnio. 
• Ciaar. bell, civil, lib. 3. 



160 ANN ALES 

duos centuriones, ex libertis unum Philippum, et servum 
Scynem nomine, ante se in naviculam jussit descenders. 
Porrigente deinde ei dexteram Achilla, ingressus est et 
ipse : quum prius, ad uxorem et filium conversus, Sopho- 
clis ilia lambica pronunciasset : 

"Oartg yip vpic Tvpavvov liiiropevirai, 
Keipov 'ffri ^ovXoQt k^v tXtvOspo^ fioXy. 

Nam cum tyranno si cui negotium est, 
Fit servus ejus, liber etsi venerit. 

Dein cunctis inter navigandum silentibus, aucta est ejus 
suspicio, tenensque in parvo libello conscriptam abs se 
Grascam orationem, qua uti apud Ptolemseum statuerat, 
earn coepit legere. Postquam terras appropinquatum est, 
Pompeium illi, ne cum Ptolemaso congressus, vel ab ipso 
rege, vel a Romanis, quos secum habebant, vel ab JEgyp- 
tiis (horum enim in ipsum magna erat benevolentia) inco- 
lumitati assereretur, veriti, antequam ad litus appelle- 
rent, interficere statuerunt. Cornelia cum amicis ex navi 
anxia speculabatur eventum : coepitque Pompeius sustol- 
lere animos, quod ad descensionem multos ,ex regiis cer- 
neret honoris et recipiendi ejus gratia concurrentes. Sed 
dum Philippum manu ille prehenderet, quo surgeret com- 
modius, Septimius primus a tergo eum trajecit, inde se- 
cundum eum Salvius et mox Achillas enses in eum strinx- 
erunt. Ille, cum se neque defendendi sui neque effugi- 
endi facultatem habere vidit, ambabus manibus faciem 
toga intexit : nee quicquam indignum se locutus est nee 
fecit, tantum suspirio edito patienter ictus excepif. 

Hoc procul viso, uxor amicique qui in navibus erant, 
magno cum ejulatu, ad litus usque exaudito, deos foede- 
rum vindices sublatis in caelum manibus implorarunt ; an- 
chorisque propere solutis, fugae se mandaverunf. Hi 
partim ab insequentibus iEgyptiis capti sunt, partim fuga 
sese eripuerunt*^ ; quum Tyrum prius appulissent. A Ty- 
riis enim in fuga eos fuisse receptos, Die libro quadrage- 



f Caesar, lib. 3. Plutarch. Appian. Dio. 
1 Plutarch, et Appian. ' Dio. 



VETERIS TE3TAMENTI. 161 

sinio secundo indicat. Ex his qui evaserunt, Cornelia 
uxor et Sextus Pompeii filius in Cyprum refugerunt^ 
Cffitera Pompeiana classis direpta est ; omnibus qui in ea 
erant crudelissime trucidatis : ibique et Pompeius Bithy- 
nicus (cujus in Bruto, seu de claris oratoribus, ut sui 
aequalis meminit Cicero) occisus est. Lentulus vero vir 
consularis apud Pelusium interfectus est' : L. Lentulus 
scilicet superioris anni consul : quern comprehensum a rege 
et in custodia necatum fuisse scribit Cassar". Eum una 
cum Pompeio Cyprum petiisse, sed non ante posteruni a 
funerato Pompeio diem ex Cypro in iEgyptum pervenisse, 
et paulo post egressuni ex mari comprehensum et necatum 
fuisse, Plutarchus in Pompeio significat. 

Caio Caesare et Publio Servilio consulibus, jugulatus 
Pompeius est, duodesexagesimo aetatis anno completo, 
pridie natalem ipsius^ ; ea ipsa die, qua quondam de Mith- 
ridate et piratis triumphaverat''. Per biduum autem tri- 
umphum ilium eum duxisse, tertio et pridie Kalendas 
Octobris, qui posterior dies natalis ejus fuit, ex Plinio", 
suo loco ostendimus. Ut minus accurate Plutarchus un- 
desexaginta annos vixisse Pompeium, et postridie natalis 
sui fato functum fuisse scripserit ; annum unum et dies 
duos vitas illius adjiciens. Ultimus vero ille Septembris 
dies, qui Pompeio supremus fuit, hoc anno, uti vitiose 
tempora tum Romae numera])antur, in Quintilis Juliani 
diem vigesimum quintum juxta nostras rationes incidit. 

Pompeii caput a Septimio (ut ait Lucanus) resectum, 
servatum est in adventum Cassaris, expectatione maximi 
prcemii : truncus vero e navicula nudus projectus, spec- 
tare cupientibus est relictus. Phihppus ejus libertus, dum 
satiarunt oculos, remansit apud eum. Inde aqua marina 
abluit corpus, ac tunicula quadam sua involvit. Quum 
nihil aliud ad manum esset, circumspiciens litus reperit 
parvulae naviculae piscatoria; marcidas quidem reliquias, 
sed quae sufficerent ad rogum cadaveri nudo, nee eo inte- 
gro. Has congerenti et componenti quidam jam gravi 

• Llv. lib. 112. ' Oros. lib. 6. cap. 15. 

" Bell, civil, lib. 3. ' Vellei. Patercul. lib. 2. cap. 53. 

J Dio, lib. 42. ' Lib. 7. cap. 26. et lib. 87 cap. 2. 
VOL. X. M 



16S ANNALES 

aetate civis Romanus assistens, qui prima stipendia juve- 
nis sub Pompeio fecerat, funeris peragendi consortem se 
adjunxit"; proximo die L. Lentulus hujus rei ignarus ex 
Cypro advectus, et litus legens, ut funeris pyram vidit, 
atque assistentem Philippum, commilitonibus dixisse fertur: 
" Quid*" scimus an hac flamma Cn. Pompeius cremetur:" 
Pompeium in litore, quendam eum sepeliisse, aggesto 
exiguo tumulo, scribit Appianus" ; eique alium quemplam 
hanc inscriptionem addidisse. 

T<fi vaXoQ PpiOovTi voat] airdvts fwXtro Tififiov. 
Vix caperet templum, quae parva recondit arena. 

Apud Aurelium Victorem'', truncusNilo jactatus, a Servio 
Codro rogo inustus humatusque fuisse legitur ; inscri- 
bente sepulchro, hic situs est magnus pompeius. De 
quo et Lucanus, libro octavo : 

E latebris pavidus decurrit ad eequora Codrus. 
Quaestor ab Idalio Cinyrseae liltore Cypri 
Infaustus Magni fuerat conies ; ille per umbras 
Ausus ferre gradum, victoni pietate timorem 
Compulit, ut mediis qusesitum corpus in undis 
Duceret ad terrain, traheretque ad littora Magnum. 

In mari enim cadaver ejus rectius quaerit poeta, quam 
Aurelius Victor in Nilo : quum non procul aCassio monte 
magnum Pompeium jugulatum et tumulatum fuisse, tum 
ex aliis, tum ex Strabone' quoque et Plinio' liqueat. 

Hic magni Pompeii vitae fuit exitus : qui inter Romanos 
habitus antea potentissimus, ut Agamemnon etiam cogno- 
minaretur, quod mille navibus et ipse cum imperio praefu- 
isset, tunc quasi unus de extremae sortis jEgyptiis in navi- 
cula prope iEgyptum interiit ; quumque omnes cives de 
gente Cassia ex oraculo quondam suspectos habuisset, a 
nemine Cassio insidiis petitus est, sed ad montem Cassium 
et caesus est et tumulatus". Qui mons non longe a Judaeas 

' Plutarch, in Pompeio. 

•■ Plutarch, in Pompeio. Valer. Max. lib. 1. cap. 8. 

>: Pag. 481. <i De viris illustr. cap. 77. 

« Lib. 16. pag. 760. ' Lib. 5. cap. 12. 

« Die, lib. 42. 



VETERIS TESTAMENTI. 163 

finibus situs est, quam ille primus Romanorum jugo sub- 
diderat. 

Qui cum Catone erant, in Cyrenem venientes, de Pom- 
peii morte audiverunt*", eo ex Cypro delata Cornelia cum 
privigno Sexto Pompeio: ut ilia Lucani, in nono libro 
indicant : 

Priira ratem Cypros spumantibus accipit undis : 
Inde tenens pelagus, sed jam moderatior, Eurus 
In Libycas egit sedes, et castra Catonis. 

Addit deinde, Pompeii filium (seniorem, Cnaeum) qui cum 
Catone fuerat, a fratre (juniore, Sexto) qui cum Cornelia 
erat, patris mortem ibi didicisse ; Corneliam Pompeii exu- 
vias in litore combussisse, ejusque exemplo reliquum 
exercitum accensis rogis eorum manibus qui in Pharsalia 
occubuerant parentasse, atque Catonem funebri oratione 
Pompeii memoriam celebrasse. 

Hinc, variantibus sententiis, hi quibus spes veniam a 
Caesare consequendi nulla supererat, Catoni adliajserunt : 
alii, quo quemque casus deferebat, discessione facta se 
contulerunt; alii recta ad Csesarem profecti, impunitatem 
adepti sunt'. Cornelia quoque, proposita impunitate, 
Romam postea incolumis rediit'' ; ibique in Albano mariti 
reiiquias ad se delatas posuit'. 

Catonis copiae, praecipue classarii Cilices quorum dux 
erat Tarcho, discedere ab eo parantes, illius verbis moti 
redierunt ad officium™, 

Cyrenis Cato a civibus est admissus, quum paucis 
ante diebus portas clausissent Labieno". Lucanus, in libro 
nono : 

Proximus in muros et moenta Cyrenarum 

Est labor ; exclusus nulla se vindicat ira ; 

Poenaque de victis sola est, vicisse, Catoni. 

Inde peti placuit Libyci contermina Mauris 

Regna Jubs. ^ : 

i- Dio, lib. 42. ' Id. ibid. 

' Dio, lib. 42. 

' Lucan. lib. 8. cum Plutarcho, in fine Pompeii. 
. " Lucan. lib. 9. " Plutarch, in Catone. 

M 2 



104 ANNAIES 

Quum Cyrenis intellexisset Cato, a rege Juba Scipionem 
Pompeii socerum fuisse receptum, et Appium Varum, cui 
data a Pompeio provincia Africa fuerat, illis se cum exer- 
citu conjunxisse". 

Caesar post tertium diem insecutus, (quantum ex libri 
centesimi et duodecimi Liviani epitome colligi potest) 
Alexandriam advectus est, rege Ptolemaeo circa montem 
Cassium adhuc haerente''. Ibi quum tumultuantes ob caedem 
Pompeii Alexandrines reperisset, non ausus statim in 
terram egredi, portu relicto substitit aliquandiu: ut in 
libro quadragesimo secundo habet Dio. Et in libro nono 
Lucamis : 



■ ibi plena tumultu 



Littora, et incerto turbatas murmure voces 
Accipit ; ac dublis veritus se credere regnis 
Abstinuit tellure rates. 

Turn cognita Pompeii morte, primum e navi egrediens 
Caesar clamorem militum audiit, quos rex in oppido prae- 
sidii causa reliquerat ; et concursum ad se fieri vidit, quod 
fasces anteferrentur. In hoc enim omnis multitudo ma- 
jestatem regiam minui praedicabaf. Cujus rei, et in libro 
quadragesimo secundo Dio, et in libro decimo Lucianus 
ita meminit : 

Sed fremitu Tulgi fasces, et jura querentis 
Inferri Romana suis discordia sensit 
Pectora, et ancipites animos. 

Sine periculo tamen Alexandriam tumultuantem Caesar 
intravif: in regiam fugiendo se recipiens. Militibus au- 
tem ejus aliquibus arma adempta sunt : reliqui, dum omnes 
naves ad litus pervenirent, retro avecti sunt'. 

Caesar, quum ei Theodotus caput Pompeii et annulum 
obtulisset, infensus est: annulumque accipiens, illachry- 
mavit'. Caput ab Achilla Ptolemaei satellite, iEgyptio 



• Plutarch, in Catone. f Appian. pag. 483. 
1 Caesar, lib. 3. ' Liv. lib. 112. 

• Dio, lib. 42. ' Liv. lib. U2. Plutarch, in Cssare. 



VETERIS TESTAMENT!. 165 

velamine involutum, cum annulo CiBsari prsesentatum fu- 
isse ; eumque, non continentem lachrymas, illud plurimis 
et pretiosissimis odoribus cremandum curavisse : apud 
Aurelium Victorem" legimus. Et de capita quidem per 
satellitem allato, ita Lucanus, libro nono : 



dira satelles 

Colla gerit Magni, Phario velamine tecta. 

De lachrymis vero ; quas ille, ut et Dio, simulatione ex- 
pressas fuisse vult : 

Non primo Czsar damnaTit munera vUu, 

Avertitque oculos ; Tultus, dum crederet, hsesit : 

Utque fidem vidit sceleris, tutumque putavit 

Jam bonus esse socer, lachrymas non sponte cadentei 

EfTudit, gemitusquc expressit pectore Ixto ; 

Non aliter manifesta putans abscondere mentis 

Gaudia, quam lachrymis. 

Et de capitis funeratione, ita praecipientem Ctesarem in- 
ducit : 



■ Vos condite busto 



Tanti colla ducis: sed non, ut crimina tantum 
Veslra tegat tellus ; justo date thura sepulchre, 
Et placate caput, cineresque in littore fusos 
Colligile, atque unam sparsis date manibus urnam. 

Caput autem in suburbio sepeliri jussit: saccUumque ibi 
dedicavit Nemeseos". 

Atque ut affectum suum in Pompeium amplius declara- 
ret, amicos et familiares ejus, qui ea in regione palantes 
capti a rege fuerant, benigne accepit omrtes, ac beneficiis 
sibi devinxit : Romamque ad amicos scripsit, eum ex vic- 
toria capere se maximum et jucundissimum fructum, 
quod quotidie aliquos cives, qui oppugnaverant se, ser- 
varef. 

Caesar, priusquam exercitus ejus ad ipsum appulisset, 
propter infrequentiam suorum dabat se otio ; comiter ex- 



" De »ir. illustr. rap. 77. ' Appian. pag. 484. 

T riutaicb. in C«sare. 



166 ANNitLES 

cipiens obvios ; et visendi causa urbem obambulando mi- 
rabatur ejus pulchritudinem, et sapientiae professores 
plerosque stans audiebat : quod otium ei gratiam et bonam 
existimationem paravit apud Alexandrinum populum^. 
Templa ilium invisisse, et antrum in quo Alexandri magni 
corpus jacebat, ita Lucanus narrat, in libro decimo : 

vultu semper celante timorem, 



Intrepidus Superum sedes, et templa vetusti 
Numinis, antiquas Macetum testantia vires 
Circuit : et nulla captus dulcedine rerum, 
Non aurOf cultuque deum, non moenibus urbis, 
EfFossum tumulis cupide descendit in antrum. 
Illic Pellffii proles vesana Philippi 
Felix praedo jacet ; terrarum vindice fato 
Raptus. 

Cn. Domitio Calvino Caesar Asiam finitimasque provin- 
cias administrandas tradidit" ; utque exercitus qui in Asia 
erant ad sese recipiens, cum Pharnace rege bellum gereret 
jussit*. Quum vero crebras Alexandriae continuis diebus 
ex concursu multitudinis concitationes fieri, compluresque 
milites omnibus urbis partibus interfici, Caesar animadver- 
teret; legiones sibi ex Asia afFerri jussit, quas ex Pom- 
peianis militibus confecerat. Ipse enim Etesiis necessario 
tenebatur ; qui Alexandria navigantibus sunt adversissimi 
venti". Aquilones enim isti sunt, qui sub finem Sextilis 
Juliani flare desinnnt; ut turn in Gemini et Ptolemaei 
ephemeridibus, turn in Plinio* et Columella^ videre licet. 
Unde error Lucani detegitur, qui autumnalis demum aequi- 
noctii tempore Pompeium ad yEgyptum venisse in libro 
octavo tradidit : et laboriosum M. Catonis in Africa per 
deserta cum legionibus iter, (de quo, in libro centesimo et 
duodecimo Livius) postquam Cyrenis de morte Pompeii 
audiit, ab illo susceptum, ad byemem illud subsequentem 
in libro nono retulit. 

Nam quum Cyrenis discedens classe Syrtes trajicere 

^ Appian. bell, civil. lib. 2. pag. 483. iin. et 484. init. 

" Hirtius, in lib. de bello Alexandrino. 

<• Dio, lib. 42. "^ Caesar, bell, civil, lib. 3. 

* Lib. 2. cap. 47. ' Lib. 2. de re rustic. 



VETERIS TESTAMENTI. 167 

conatus, tempestate in Tritonidem paludem rejiceretur ; 
Sexto Pompeio cum copiarum parte in cultioribus Africae 
relicto, cum reliquo exercitu Catonem pedestri itinera, 
hyeme mari jam clause, per deserta ad Jubam MauritaniiE 
regem contendisse narrat. Sic enim ille : 

His igitur depul:^a locis, ejectaque classis 
Syrtibus, baud ultra Garanaantidas attigit undas : 
Sed duce Pompeio Libyes melioris in oris 
Mansit : at impatiens virtus hxrere Catonis 
Audet in ignotas agmen coramittere gentes, 
Arraorum lidens, et terra cingere Syrtim. 
Haec eadem suadebat hyems, quae clauserat sequor. 

Quod ipsum Plutarchus etiam in Catonis vita affirmat, 
XHfiuivog S)pa pedestre hoc iter susceptum ab eo fuissc 
scribens. 

Ejus vero exercitus in regione Nasamonum, Syrtibus 
vicina, ventis arenam impellentibus, alibique vehemente 
siti et serpentum varii generis occurrentium multitudine, 
misere afflictus est. Et ad templum Jovis Ammonis per- 
veniens Cato, suadente Labeone ut de rebus futuris ora- 
culum consuleret, id facere recusavit. Ac tandem, duo- 
bus mensibus per arenosa Africas deserta vagatus, Leptinx 
pervenit ; ibique hyemen exegit^. Qua exacta, ad Jubam 
milites adduxit ; qui non multo minus decern millia erant'. 

CsBsar (ut ad eum, Etesiis Alexandrise detentum redea- 
mus) in j^i^gypto cogendis pecuniis, dijudicandaque lite 
inter Ptolemaeum et Cleopatram, tempus trahebat^. Ex 
ingente enim pecuniae summa quae a Ptolemaeo Auleta 
patre regis pueri ipsi debebatur, aliquam partem ad sus- 
tentandum exercitum tunc exigebat*" ; quam exactionem 
^gyptii, multitudinis numinum prae aliis omnibus morta- 
libus superstitiosissimi cultores, eo molestius ferebant, 
quod nee a sacris ipsorum Ca;sar abstineret'; quanquam et 
hie a tutoribus ille eludebatur, quo minus pecuniam acci- 
peret, templa sua astu spoliantibus ; ut et regios thesau- 



' Lucan. lib. 9. ' Plutarch, in Catone. 

« Die, lib. 42. '' Plutarch, in CKsare. 

' Dm, lib. <2. 



168 ANNALES 

ros vacuos esse ostenderent, et in invidiam CiEsaris popu- 
lum concitarent''. Ad quam augendam, Pothinus eunu- 
chus, qui maxima erat authoritate praeditus, propalam 
multa loquebatur faciebatque. Nam vitiosissimum et ve- 
tustissimum militibus metiebatur frumentum ; addens, fer- 
rent et asquiescerent, quod vescerentur alienis. Sibi quo- 
que ipsi ad coenas vasis et figlinis jussit ministrari ; aurea 
et argentea Caesarem ferens omnia accepisse ad debiti 
solutionem'. 

Controversias vero regum ad populum Ramanum et ad 
se, quod esset consul, Caesar pertinere existimabat : atque 
eo magis officio suo convenire, quod superiore ipsius con- 
sulatu cum patre horum Ptolemaso, facta esset societas. 
Sibi igitur ostendit placere, regem Ptolemaeum atque so- 
rorem ejus Cleopatram exercitus quos haberent dimittere ; 
et decontroversiis jure apud se potius, quam inter searmis, 
disceptare"". 

Pompeii mors Romae non est credita, nisi post eo mis- 
sum ipsius annulum, in quo tria trophaea erant insculpta 
(sive, ut Plutarchus vult, leo ensem ferens.) Turn vero 
Romani honores in Caesarem certatim efFuderunt : potes- 
tate ei data, ut de Pompeianis arbitratu suo statueret. 
Ut ei belli pacisque jus in omnes homines esset ; etsi ne- 
que ad populum de iis retulisset. Ut quinque continuis 
annis consulatum gereret. Ut dictator non ad semestre 
tantum spatium, ut olim, sed in integrum annum dice- 
retur. Ut tribunitiam potestatem per omnem vitam habe- 
ret, ipsis tribunis assidendo, deque rebus agendis una cum 
ipsis statuendo : quod nuUi unquam concessum fuerat". 

His acceptis honoribus Caesar, quamvis extra Italiam 
erat, statim dictaturam iniit". Ut recte hinc principatum 
illius Josephus arcessiverit ; tres annos cum dimidio illi 
assignans''. Atque in Syria, ut a prima dictatura Antio- 
clieni, ita a secunda hac dictatura Laodiceni tempora 
Caesariana dinumerasse videntur. Laodicenam enim aeram 
unico tantum anno Antiochena posteriorem fuisse, Eu- 

i" Oros. lib. C. cap. 15. ' Plutarch, in Caesar, 

» Cffisar, bell, civil, lib. 3. " Dio, lib. 42. 

• Dio, lib. 42. P Lib. 4. antiqu. cap. 17. 



VETERIS TESTAMKNTI, 169 

sebius in clironico ad annum secundum imperii Probi 
indicat. 

3957. a. Regem, eosque quorum authoritate ille rege- 
batur, Caesarem tentavisse insidiis, author est Velleius 
Paterculus'' ; quod ipsum de Ptolemaeo rege affirmat Sue- 
tonius"^, et Eutropius*; et de Pothino eunucho, Plutar- 
chus. Ob quas clam illi structas insidias, corporis sui 
tuendi causa in conviviis pernoctare eum coepisse ferunt. 
Cumque Pothinus diceret ei, in praesentia ut abiret et 
magnis negotiis insisteret, posteaque cum gratia reverte- 
retur : response dato, minime se iEgyptiorum consilium 
requirere, Cleopatram clam ex agro accersiit*. 

Nam Cleopatra, quum hactenus per alios causam suam 
contra fratrem apud Cfesarem egisset, simul atque natu- 
ram ejus cognovit, quod mulierum amoribus quam maxime 
esset obnoxius ; per internuntios Caesari questa fuerat, se 
prodi ab amicis, cupereque ipsam per se apud eum litem 
suam prosequi". Quo jam impetrato, unum ilia secum 
trahens ex amicis Siculum Apollodorum, exiguo acatio 
conscenso primis tenebris applicuit ad regiam. Et quum 
nulla alia ratione posset latere, culcitra involuta protendit 
se in longum : Apollodorus vero constrictam loro culcitram 
per portam ad Caesarem intulit". Ejus ad Caesarem ad- 
ventum ita in libro decimo Lucanus enarrat : 

Jam Felusiaco veniens e gurgite Nifi, 
Rex puer, imbellis populi sedaverat iras 
Obside quo pacis Pellsa tutus in aula 
Caesar erat : cum se parva Cleopatra biremi, 
Corrupto custode Pbari laxare catenas, 
Intulit Emathiis ignaro Caesare tectis ; 
Dedecus ^gypti, latio feralis Erinnys, 
Romano non caita malo. 

Cleopatra afiusa Caesaris genibus, partem regni repos- 
cebat. Aderat puellae forma, et quae duplicaretur ex illo, 
quod talis passa videbatur injuriam : odiumque ipsius 



1 Lib. 2. cap. 34. ' In Julio, cap. 35. 

■ Lib. 6. < Plutarch, in Cassare. 

' Die, lib. i2. * Plutarch, in Caesare. 



170 AKNALES 

regis, qui Pompaei cajdem partium fato non Caesari de- 
derat, baud dubie idem in ipsum ausurus, si expedisset". 
Ubi vero Caesar Cleopatram vidit, loquentemque nonnihil 
audivit, ita confestim mancipium ejus factus est; ut sta- 
tim sub auroram PtolemEeum accersierit, pacificationem- 
que tentaverit: Cleopatra, cujus ante judex esse voluerat, 
tunc advocatum agens. Quee res, quodque improvise suam 
sororem intus esse videbat, ita pueri animum ira inflam- 
mavit, ut prosiliens ad populum, proditum se clamaret, ac 
denique diadema capite detractum abjiceref. 

Magno inde tumultu coorto, Ptolemaeum Caesariani 
milites intro abripuerunt, ^gyptii autem commoti sunt : 
ac, nisi Caesar metu perculsus ad eos prodiisset, deque 
loco tuto omnia se quae vellent facturum promisisset ; ipso 
primo impetu regiam, quam terra marique jam invade- 
bant, occupassent; neque enim Romanis, qui se apud 
amicos versari credebant, ullae ad resistendum aderant 
vires'. 

Posthaec Caesar in concionem cum Ptolemaeo et Cleo- 
patra progressus, patris eorum testamentum de scripto 
recitavit: quo praecipiebatur, ut more niajorum apud 
iEgyptios, inter se quidem illi matrimonio jungerentur, 
regnumque tenerent ; sed ita tamen, ut sub tutela populi 
Romani essent. His addebat Cajsar suum esse, qui dic- 
taturam gereret omnemque populi potestatem obtineret, 
ut et liberos curaret et patris voluntatem exequeretur. 
Ptolemaeo igitur et Cleopatraj regnum iEgypti dedit: 
Arsinoae autem Ptolemseoque juniori, germanis horum, 
Cyprum largitus est. In euni enim tunc terrorem venerat, 
ut his quoque de suo aliquid concederet, nedum ipse ex 
rebus iEgypti quicquam adipisceretur. Atque ad hunc 
modum is tumultus tunc sedatus fuit". 

Ad Cn. Domitium Calvinum, Caesaris in Asia legatum, 
rex Dejotarus veniens oravit, ne Armenian! minorem, 
regnum suum, neve Cappadociam, regnum Ariobarzanis, 



» Florus, lib. 4. cap. 2. > Dio, lib. 42. 

' Dio, lib. 42. 

» Dio, lib. 42. cum Caesare, lib. 3. Livio, lib. 112. et Plutarcho, in Caesarc. 



VETERIS TESTAMENTI. 171 

possideri vastarique pateretur a Pharnace : quo malo nisi 
liberarentur, imperata sibi facere, pecuniamque promis- 
sam Cassari non posse se persolvere. Doniitius nuncios 
confestim ad Pharnacem misit, Armenia Cappadociaque 
ut decederet. Quam denunciationem cum majorem vim 
habituram existimaret, si propius eas regiones cum exer- 
citu accessisset ; ad legiones profectus, ex tribus quas 
habebat, unam trigesimam sextam secum ipse duxit, 
duas reliquas in iEgyptum ad Caesareni misit, Uteris ejus 
evocatas. Legioni trigesima; sextas duas alias adjunxit 
Domitius a Dejotaro acceptas, quas ille disciplina atque 
armatura Romana eomplures constitutas habebat, equi- 
tesque centum ; totidemque ab Ariobarzane sumpsit. Mi- 
sit quoque P. Sextium ad C. Pljetorium quaestorem ; ut 
legionem adduceret, quae ex tumultuariis militibus in Ponto 
confecta erat : Quintumque Patiscum in Ciliciam, ad aux- 
ilia accersenda. Quae copiae celeriteromnes jussu Domitii 
Comana convenerunt''. 

Interim legati responsum a Pharnace referunt : Cappa- 
docia se discessisse, Armeniam minorem recepisse, quam 
paterno nomine jure obtinere deberet; denique ejus regni 
causa Integra Csesari servaretur, paratum enim se facere 
quod is statuisset. Cappadocia vero ille idcirco discessit, 
quod facilius Armeniam defendere posset subjectam suo 
regno, quam Cappadociam longius remotam. Quod cum 
Domitius animadvertisset, perseverare ccepit ut eo quoque 
regno decederet : neque enim ahud jus esse Cappadociae, 
atque Armenia; ; neque juste eum postulare ut in Caesaris 
adventum res integra difFerretur, id enim esse integrum, 
quod ita esset ut fuisset. His responsis datis, cum supra- 
dictis copiis profectus est in Armeniam. Complures inte- 
rim legationes Phamaces ad Domitium misit quae de pace 
agerent, regiaque munera ei ferrent : quae constanter om- 
nia aspemabatur Domitius ; nee sibi quidquam antiquius, 
quam dignitatem populi Romani et regna sociorum recu- 
perate, legatis respondebaf". 

Cssare bellum Alexandrinum gerente, regem Dejota- 

'' Hirtius, de bello Alexandrino. ' Id. ibid. 



^2 ANNALES 

rum illius utilitatibus paruisse, et exercitum Cn. Domitii 
suis tectis et copiis sustentavisse, in oratione pro eo habita 
confirmat Cicero. 

In iEgypto Pothinus eunuchus, cui regiarum pecunia- 
rum totiusque regni procuratio commissa fuerat, veritus 
ne ob priorem zEgyptiorum seditionem, quam ipse praeci- 
pue concitaverat, ad supplicium deposceretur ; novi et 
difficilis belli author extitit. Is primum inter sues ques- 
tus, regem ad dicendam causam evocari, reliquis deinde, 
quos ad partes suas pertrahere volebat, suspicionem inje- 
cit, Caesarem quidem componendae turbaj causa regnum 
utrisque simul dedisse, sed progressu temporis soli Cleo- 
patrae id attributurum. Achillam vero, copiarum omnium 
praefectum, qui etiamnum apud Pelusium morabatur, inci- 
tatum suis, et regis inflatum poUicitationibus, per literas 
et nuncios movit, ut exercitum regium equitatumque om- 
nem a Pelusio clam Alexandriam adduceret''. 

Caesaris copiae nequaquam erant tantae, ut eis extra 
oppidum, si esset dimicandum, confideret : relinquebatur, 
ut se suis locis oppido teneret, consiliumque Achillse cog- 
nosceret. Milites tamen omnes in armis esse jussit : re- 
gemque hortatus est, ut ex suis necessariis, quos habebat 
maxima^ authoritatis, legates ad Achillam mitteret; et, 
quid esset suse voluntatis, ostenderet. A quo missi Dio- 
scorides et Serapion, qui ambo legati Romae fuerant, mag- 
namque apud patrem Ptolemaeum authoritatem habue- 
rant, ad Achillam pervenerunt. Quos ille, cum in con- 
spectum ejus venissent, prius quam audiret aut cujus rei 
causa missi essent cognosceret, corripi atque interfici 
jussit. Quorum alter accepto vulnere occupatus, per suos 
pro occiso sublatus ; alter interfectus est. Quo facto, 
regem ut in sua potestate haberet, Caesar efFecit: mag- 
nam regium nomen apud suos authoritatem habere existi- 
mans, et ut potius privato paucorum et latronum consilio, 
quam regio, susceptum bellum videretur'^. 

Erant cum Achilla copiae, ut neque numero, neque ge- 
nera hominum, neque usu rei militaris contemnendae vide- 

^ Caesar, bell, civil, lib. 3. Dio, lib. 42. 
' Caesar, bell, civil, lib. 3, 



VETERIS TESTAMENTI. 173 

rentur. Millie enim viginti in arniis habebat. Hae con- 
stabant ex Gaoinianis militibus : qui jam in consuetudinem 
Alexandrine vitae atque licentiae venerant, et nomen disci- 
plinamque populi Romani dedidicerant. Hue accedebant 
collecti ex prasdonibus latronibusque Syriae Ciliciaeque 
provinciae, finitimarumque regionum. Multi praeterea ca- 
pitis damnati exulesque convenerant ; fugitivisque omni- 
bus Romanis certus erat Alexandria; receptus certaque 
vitae conditio, ut, dato nomine, militum essent numero : 
quorum si quis a domino comprehenderetur, concursu 
mUitum eripiebatur ; qui vim suorum, quod in simili culpa 
versabantur, ipsi pro sue periculo defendebant. Hi regum 
amicos ad mortem deposcere, hi bona locupletum diripere, 
stipendii augendi causa, regis domum obsidere, regno 
expellere alios, alios accersere, vetere quodam Alexan- 
drini exercitus institute consueverant. Erant praeterea 
equitum millia duo, qui inveteraverant compluribus Alex- 
andriae bellis'. 

His copiis fidens Achillas, paucitatemque militum Cae- 
saris despiciens, occupata Alexandria, primo impetu do- 
mum Caesaris irrumpere conatus est. Sed Caesar, dispo- 
sitis per vias cohortibus, impetum ejus sustiniiit. Eodem- 
que tempore pugnatum est ad portum : ac longe maximam 
ea res attulit dimicationem. Simul enim, diductis copiis, 
pluribus viis pugnabatur: et magna multitudine naves 
longas occupare hostes conabantur. Harum erant auxilio 
quinquaginta missae ad Pompeium : quae praelio in Thes- 
salia facto, domum redierant. Illae triremes omnes et 
quinqueremes erant, aptse instructasque omnibus rebus ad 
navigandum. Praster has, viginti duae erant, quas prae- 
sidii causa Alexandriae esse consueverant, constratae (vel 
rostratae) omnes. Quas si hostes occupassent, classe Cae- 
saris erepta, portum ac mare totum in sua potestate habe- 
rent; conuneatuque et auxiliis Caesarem prohiberent. 
Itaque tanta est contentione actum, quanta agi debuit; 
cum ille celerem in ea re victoriam, hi salutem suam con- 
sistere viderent. Sed rem obtinuit Caesar : omnesque eas 

' CmuLi, bell, civil, lib. 3. 



] 74 ANNALES 

naves, et reliquas quae erant in navalibus, incendit ; quod 
tain late tueri tam parva manu non poterat* : 



• nee puppibus ignis 



Incubuit solis : sed qua; vicina fuere 
Tecta mari longis rapuere vaporibus ignem. 
Et cladem fovere Noti ; percussaque flamma 
Turbine, non alio motu per tecta cucurrit, 
Quam solet aetiierio lampas decurrere sulco, 
Materiaque carens, atque ardens acre solo : 

ut in libro decimo Lucanus cecinit. 

Ea flamma cum partem urbis invasisset, quadringenta 
millia librorum proximis forte aedibus condita exussit: 
singulare monimentum studii, curaeque majorum, qui tot 
tantaque illustrium ingeniorum opera congesserant''. Ele- 
gantiae regum curseque egregium id opus fuisse, dixit hie 
Livius : ut est apud Senecam, in libro de tranquillitate 
animi, capite nono, ubi et idem numerus quadringentorum 
millium librorum Alexandriae arsisse legitur. Millia ta- 
men septingenta A. Gellius', et ex monimentorum vete- 
rum concinente (ut ille loquitur) fide, Ammianus Marcel- 
linus'' conflagrasse refert : et quidem cum in fine Alexan- 
drini belli a militibus postea civitas diriperetur. Verum 
in ipso belli hujus initio, ex navalibus depascente incendio, 
magnam bibliothecam deflagravisse', et cum navali penum 
quoque frumentarium bibliothecamque incensa fuisse, in 
libro quadragesimo secundo confirmat Dio. 

A classis incendio Caesar confestim ad Pharum insulam 
(quae angusto aggere noningentorum passuum longitudinis 
et ponte urbi conjuncta, pontum efiicit) hostibus in pugna 
occupatis, milites suos navibus exposuit, atque ibi praesi- 
dium coUocavit. Qua re eflfectum est, uti tuto frumentum 
auxiliaque navibus ad eum supportari possent". Unde 
Lucanus, libro decimo, de capta ab eo Pharo agens : 

lUa duci geminos bellorum prsstitit usus. 
Abstullt excursus et fauces sequoris host! : 



« Caesar, bell, civil, lib. 3. '' Oros. lib. 6. cap. 15. 

• Lib. 6. cap. 17. ^ Lib. 22. 

' Plutarchus, in Coesare. ■" Ctesar, bell, civil, lib. 3. 



VETERIS TESTAMENTI. 175 

Cxsaris auxiliis auditus ec libera ponti 
Osda permisit 

Reliquis oppidi partibus sic est pugnatum, ut aequo praslio 
discederetur ; neutris propter locorum angustias loco pul- 
sis, paucisque utrimque interfectis. Caesar loca maxime 
necessaria complexus, noctu praemuniit. In eo tractu 
oppidi pars erat regiae exigua, in quam ipse habitandi causa 
initio erat inductus, et theatrum conjunctum domui, quod 
arcis tenebat locum, aditumque habebat ad portum et ad 
reliqua navalia. Has munitiones insequentibus auxit die- 
bus ; ut pro muro objectas haberet, neu pugnare invitus 
cogeretur". 

Quum iEgyptii, metuentes ne Caesar navali certamine 
jam victor urbis portum occuparet, introitum ejus, parvo 
relicto spatio, aggere injecto obstruxissent : ipse illud 
quoque spatium, onerariis navibus lapidum plenis eo de- 
mersis obturavit ; omnemque e porta exeundi facultatem 
navibus hostium interclusit. Unde efFectum est, ut niinori 
negotio res necessarias, aquamque (nam aquationem Achil- 
las, intercisis aquaeductibus, ei ademerat) petere posset". 

Misit Caesar circum omnes propinquas regiones, atque 
inde auxilia evocavif*. Rhodo atque ex Syria Ciliciaque 
omnem classem accersiit : ex Creta sagittarios, equites ab 
rege Nabata;orum Maico evocavit ; tormenta undique con- 
quiri, et frumentum mitti, auxiliaque adduci jussif. Do- 
mitium Calvinum per literas de magno suo periculo edo- 
cuit ; flagitavitque ab eo, ut quamprimum sibi subsidia 
mitteret, propiusque ipse Alexandriam per Syriam acce- 
deret'. Mithridates vero Pergamenus, magnae nobilitatis 
domi scientiaeque in bello et virtutis, fidei dignitatisque in 
amicitia Caesaris, in Syriam Ciliciamque est missus, ad 
auxilia accersenda'. 

Interim Ganymedes eunuchus Arsinoen negligentius 
custoditam furtim ad .^gyptios traduxit: eaque illi re- 



" Cssar, bell, civil, lib. 3. " Dio, lib. 42. 

P Cssar, bell, civil, lib. 3. i A. Hirtius, de bello Alexandrino. 

' A. Hirtius, de bello Alexandrine. 

* A. Hirtius, de bello Alexandrino ; cum Joiepho, lib. 14. cap. 14. et Dions, 
lib. 42. 



1 7G AMNALES 

gina constituta, jam eo majori studio bello incubuerunt, 
quod ducem et Ptolemasorum prosapia nacti essent'. De 
qua Lucanus, libro decimo : 



subrepta paratis 

A famulo Ganymede dolis, pervenit ad hostes 
Csesaris Arsinoe : quae castra carentia rege 
Ut protes Lagea tenet. 

Et ipse Caesar ; sub finem commentariorum belli civilis : 
" Filia minor Ptolemaei regis, vacuam possessionem regni 
sperans, ad Achillam se ex regia transjecit, unaque bellum 
administrare ccepit. Sed celeriter est inter eos de princi- 
patu controversia orta : quae res apud milites largitiones 
auxit. Magnis enim jacturis sibi quisque eorum animos 
conciliabat." 

Haec dum apud hostes geruntur, Pothinus, nutricius 
piieri, et procurator regni in parte Caesaris, cum ad Achil- 
lam nuncios mitteret, hortareturque ne negotio desisteret 
neve animo deficeret, indicatis deprehensisque internunciis, 
a Cassare est interfectus" ; qui deinceps puerum regem pa- 
lam diligenti custodia asservavit : eoque facto ^gyptiorum 
animos magis exasperavif. 

Dum haec in .^gypto geruntur, Domitius Calvinus ad- 
versus Pharnacem profectus, magnis et continuis itineri- 
bus confectis, castra posuit longe a Nicopoli (urbe minoris 
Armeniae a Pompeio condita ; in qua jam ante a se occu- 
pata turn degebat Pharnaces) circiter septem passuum 
millia. Ubi cum a Pharnace frustra paratae in ilium fuis- 
sent insidiae, postero die propius accedens Domitius, cas- 
tra oppido contulit: aciemque Pharnaces instruxit more et 
instituto suo. Proxima vero nocte Pharnaces, interceptis 
tabellariis qui de Alexandrinis rebus literas ad Domitium 
ferebant, de Caesaris periculo et avocatione Domitii edoc- 
tus, victorise loco ducebat, si trahere tempus posset. Do- 
mitius autem, quum Caesaris magis periculo quam suo 
commoveretur, copias extra castra eductas in praelium pa- 



' Dio, lib. 42. ■ Caiar, sub fin. com. bell, civil. 

" Dio, lib. 42. 

y Hirtius : cum Appiano, lib. 2. belt, civil, pag. 484. et Dione, lib. 42. 



VETERIS TESTAMENTI. 



177 



ravit : trigesima sexta legione in dextio cornu, Pontica in 
sinistro, Dejotari legionibus in media acie collocatis. Cum- 
que utrumque instructa acie processum esset ad dimican- 
dum, Pontica legatione pene tota amissa, magna parte 
Dejotari militum interfecta, trigesima sexta legio in loca 
montana se recepit, non amplius ducentis quinquaginta 
desideratis. Ceciderunt eo prislio splendidi ac illustres 
viri nonnulli equites Romani. Quo tamen incommodo 
Domitius accepto reliquias exercitus dissipati collegit, iti- 
neribusque tutis per Cappadociam, appetente jam hyeme, 
in Asiam rediif. 

Csesariani atque Alexandrini certatim inter se munitio- 
nibus atque operibus contenderunt. Caesar studebat max- 
ime, ut quam angustissimam partem oppidi palus a meridie 
interjecta efficiebat, banc operibus vineisque agendis a 
reliqua parte urbis excluderet : sperans, primum, ut cup 
esset in duas partes urbis divisa, acies uno consilio atque 
imperio administraretur ; deinde, ut laborantibus succurri 
atque ex altera oppidi parte auxilium ferri posset : in primis 
vero, ut aqua pabuloque abundaret, quod utrumque palus 
large prasbere poterat. Alexandrini in omnes partes 
iEgypti legatos conquisitoresque, delectus babendi causa, 
miserunt, magnumque numerum in oppidum telorum atque 
tonnentorum convexerunt ; et alia, ab Hirtio in commen- 
tario de bello Alexandrino commemorata, peregerunt. 

Quum hostium subinde numerus augeretur, ad amici- 
tiam eos perducendi Caesar consilium cepit : Ptolemaeum- 
que eo in loco unde ab illis exaudiri posset constitutum 
i^gyptiis dicere jussit, neque se quicquam adversi pati, 
neque bello opus esse: proinde pacem componerent; se- 
que curaturum, ut conditiones convenirent. Sed illi sus- 
picati ad hoc cum a Caesare subornatum fuisse, nihil a 
proposito deflexerunt^ Et mature expellendum esse 
Caesarem dicebant ; qui, tempestatibus propter anni tem- 
pus jam interclusus, recipere transmarina auxilia non 
posset*. 

Interim, dissensione gliscente inter Achillam, qui vete- 

r Hirtiu< cum Appiano, lib. 2. bell. civ. pag. 484. et Dione, lib. 42. 
' Dio, lib. 42. • Hirtius. 

VOL, X. N 



178 ANNALES 

rano exercitui praserat, et Arsinoen regis Ptolemjei Auletae 
minorem filiam ; cum uterque utrique insidiaretur, et sum- 
mam imperii ipse obtinere vellet: praeoccupavit Arsinoe 
per Ganymedem eunuchum nutricium suum, atque Achil- 
1am, quasi rem navalem ille prodidisset, interemit. Quo 
occiso, ipsa sine ullo socio et custode omne imperium ohti- 
nuit, dux vero exercitus Ganymedes constitutus est. Is, 
suscepto officio, largitionem in milites auxit, et reliqua pari 
diligentia administravit''. 

Cum Alexandria tota fere sufFossa sit, specusque habeat 
ad Nilum pertingentes, quibus aqua in privatas domos 
inducitur ut paulatim subsidat et potabilis fiat; Gany- 
medes interseptis specubus, atque omnibus urbis partibus 
quas a suis tenebantur, magnam aquae vim e mari rotis ac 
machinis in eam urbis partem redundare coegit, qua Cae- 
sariani continebantur : ut jam ob repositarum in proximis 
aedificiis aquarum salsedinem ad extremum casum omnes 
deducti viderentur, et fugam plerique moliendam cense- 
rent. At eo consilio improbato, Csesar puteos opere noc- 
turno fodi jussit, magnaque dulcis aquae copia inventa, 
operosae Alexandrinorum machinationes irritae redditse 
sunt". 

Eo biduo legio trigesima septima ex dedititiis Pompei- 
anis militibus, cum frumento, armis, telis, tormentis, im- 
posita in naves a Domitio Calvino, ad litora Africae paulo 
supra Alexandriam deleta est ; altera enim legio, quae iti- 
nere terrestri per Syriam ab eo erat missa, ad Caesarem 
non venit. Naves vero illae. Euro multos dies continenter 
ilante, in anchoris stabant, portumque capere prohibeban- 
tur. De quo certior factus Caesar, navem conscendit at- 
que omnem classem sequi jussit; nullis suis militibus im- 
positis, ne munitiones nudaret. Cumque ad eum locum 
accessisset qui appellatur Cherrhonesus, et aquandi causa 
remiges in terram exposuisset ; nonnulli ab hoste excepti, 
Caesarem ipsum in classe venisse, nee uUos milites in na- 
vibus habere, docuerunt. Itaque [instructis omnibus na- 
vibus, Cassari redeunti cum legione Domitii occurrunt: et 

' Hirtius, et Dio. ' Hirtiui. 



VETERIS TKSTAMENTI. 



179 



quamvis eo die Cassar diniicare noUet, una tamen Rliodia 
navis in dextro Cajsaris cornu, longe ab reliquis collocata, 
a quatuor hostium navibus constratis aliisque apertis inva- 
ditur, cui Caesar auxilium ferre coactus, felicissime rem 
gessit ; et nisi nox piaelium dirimisset, tota classe hostium 
potitus ftiisset''. 

Hoc damno accepto, yEgyptii a Ganymede confirmati, 
tametsi amplius decern supra centum naves longas in portu 
navalibusque amiserant, omni tamen studio ad reparandam 
classem incubuerunt. Navibus ergo ex omnibus Nili 
ostiis et ex occultis regiae navalibus contractis, paucis die- 
bus contra omnium opinionem quadriremes viginti duas, et 
quinqueremes quinque, practer minores apertasque cora- 
plures, confecerunt ; et omnes milite instructas ad pug- 
nam praepararunt" ; apertoque portus introitu, ibi navibus 
suis in statione locatis, multum Romanis negotii exhibue- 
runt'. 

Caesar Rhodias naves novem habebat (nam, decern mis- 
sis, una in cursu litore yEgyptio defecerat) Ponticas octo, 
Lycias quinque, ex Asia duodecim. Ex his quinqueremes 
quinque erant, et quadriremes decern : rehquae infra banc 
magnitudinem, et pleraeque apert^e. Cum his Pharon 
circumvectus Caesar, adversas naves hostibus constituit. 
Erant inter duas classes vada transitu angusto : satisque 
diu ab utrisque expectatum est, ab utris transeundi fieret 
initium ; quod quae prius transissent ab hostili multitudine 
prius opprimi possent, quam caeterse transire et pugnam 
capessere valerent. Rhodias tamen naves primum sibi 
transitum depoposcerunt ; et singulari arte ita multitu- 
dinem hostilem, nunquam obversis lateribus, sustinue- 
runt, ut caeteris et trajectum et pugnam Hberam praebe- 
rent'. 

Victoria penes Caesarianos stetit : quorum naves omnes 
incolumes mansere. Alexandrinorum quinqueremis una 
capta est, et biremis cum defensoribus remigibusque, tres 
depressae; reliqua; propinquam fugam ad Pharum oppidum 



■• Hirtius. ' Id. 

' Dio, lib. 42. I Hirtiai. 

K 2 



180 ANNALES 

cepere : quas cives protexerunt ex molibus atque aedificiis 
imminentibus, et Cacsarianos propius adire prohibuerunt ; 
sed inde mox industria Komanorum ejecti, oppidum atque 
insulam multis desideratis amiserunt. Cum autem insula 
gemino ponte continenti jungeretur, altero derelicto ab 
hcste facile Romani potiti sunt : in altero quum aliquorum 
temeritate perturbata res fuisset, in fugam versi, cursu ad 
naves contenderunt. Eorum pars, proximas nacta naves, 
multitudine hominum atque onere depressa est ; pars, re- 
sistens et dubitans quid esset capiendum consilii, ab Alex- 
andrinis interfecta est: nonnuUi, expeditas ad anchoras 
naves consecuti, incolumes discesserunt ; pauci ad proxima 
navigia adnatarunt. Caesar in suum navigium se recepit : 
quo multitudo hominum insecuta quum irrumperet, fore 
quod accidit suspicatus, sese ex navigio ejecit, atque ad 
eas quaj longius constiterant naves adnatavit : indeque 
suis laborantibus subsidio scaphas mittens, nonnullos con- 
servavit. Navigium vero ejus, multitudine depressum 
militum, una cum hominibus interiit''. 

Neque hie tacendum quod, ab Hirtio praeteritum, a 
Suetonio' et eum secuto Orosio*, de Cfesare memoriae 
est proditum : nando per ducentos passus, evasisse eum 
ad proximam navem ; elata laeva, ne libelli quos tenebat 
madefierent ; quod ipsum de libellis servatis refertur eti- 
am a Plutarcho in C. Caesare, et Dione". Appianus vero™ 
ita rem narrat. Solus in ponte interclusus premente hoste 
abjecit purpuram et in mare desiliit: insectantibusque 
regiis diu sub aquis natavit, per intervalla tantum respi- 
rans prolato capite, donee ad unicam navem adnatans, 
porreetis manibus agnitus est et servatus. Et licet scri- 
bat Suetonius, paludamentum quoque Caesarem mordicus 
traxisse, ne spolio potiretur hostis: Florus tamen" una 
cum Plutarcho, relictum ab eo in fluctibus fuisse paluda- 
mentum dicit, seu fato, seu consilio ; ut illud ingruentibus 
hostium telis saxisque peteretur, Et iEgyptios paluda- 



'■ Hirtius. ' In Julio, cap. 64. 

k Lib. 6. cap. 15. ' Ub. 42. 

■" Lib. 2. bell, civil, pag. 523. » Lib. 4. cap. 2. 



VETERIS TESTAMENTI. 181 

mento potitos, trophaeo, quod de fugatis tum hostibus sta- 
tuerant, illud affixisse, tanquam ipsuni ducem cepissent ; 
et ab Appiano" et a Dione'' est traditum. 

Hoc prselio desiderati sunt ex nuniero legionariorum mi- 
litum circiter quadringenti, et paulo plures classiarii 
atque remiges. Alexandria! eo loco castellum magnis 
munitionibus multisque tormentis confirmaverunt ; atque, 
egestis e mari lapidibus, libera sunt usi eo postea ad mit- 
tenda navigia''. 

Mithridates interea Pergamenus ex Syria et Cilicia 
magnas copias celeriter, et propensissima civitatum volun- 
tate et sua diligentia, collegif. Primo autem solus veniens 
Ascalonem, deinde ad se accersivit gubernatorem Judsete 
Antipatrum; qui tria millia militum ei adjunxit, suoque 
hortatu, ut Hyrcanus pontifex et caeteri dynastae socia 
arma conferrent, efFecit : quemadmodum ex Hypsicrate, 
Phcenicum historico, refert Strabo'. Egit enim cum 
Arabum primatibus, ut et ipsi venirent auxilio : ejusque po- 
tissimum opera certatim opem tulerunt Ca2sari lamblichus 
dynasta et Ptolemseus ejus filius et Tholoniaeus Sohemi 
filius Libanum montem incolentes, et urbes Syriae pene 
universae'. 

Quum Romanos detriinento nuper accepto vehementius 
incitatos Alexandrini cernerent, et adversis rebus seque 
ac secundis confirniari ; legatos ad Caesarem miserunt, ut 
regem dimitteret et ad suos transire pateretur, parata jam 
multitudine belli tsedio facere quod rex imperasset : eo si 
authore in Csesaris amicitiam venturi essent, facile deditio- 
nem futuram. Ca;sar, etsi tam regis quam Alexandrino- 
rum dubiam habebat fidem, dimittere tamen voluit, quod 
Mlius adventu, nee hostium vires crescerent, et bellum sibi 
gloriosius futurum esset : simulque monuit, ut regno suo 
consuleret, et fidem populo Romano sibique prasstaret. 
lUe, dissimulate per lachrymas gaudio, orabat ne dimitte- 



" Lib. 2. bell. dvil. pag. 484. P In lib. 42. 

1 Hirtius. r idem. 

* Apud Josephum, lib, 14. cap. 15. ' Joseph, cap. 14. 



182 ANNALES 

retur : a Caesare tamen dimissus, contra eum acriter bel- 
lum ccepit gerere". 

Quum, duce assumpto, Alexandrini nihilo se firmiores 
factos aut languidiores Romanes animadverterent, eluden- 
tibusque militibus regis setatem atque infirmitatem, mag- 
num dolorem acciperent, neque se quidquam proficere 
viderent; runioresque existerent, magna Cssari praesidia 
terrestri itinera ex Syria Ciliciaque adduci (quod nondum 
Caesari auditum erat :) commeatum, qui Romanis mari 
supportabatur, intercipere statuerunt. Itaque expeditis 
navigiis, locis idoneis ad Canopum in statione dispositis 
navibus, insidiabantur commeatibus". Et quia evocati ex 
Syria milites Cffisaris jam appropinquabant, omnia litora 
custodierunt ; multumque iis copiis detrimenti attulerunt. 
Et his quidem qui in Africam inciderunt, aliquam Caesar 
opem tulit : sed apud ostia Nili multos iEgyptii ignibus 
editis, perinde acsiRomani ea loca obtinerent, deceptos com- 
prehenderunt, ita ut reliqui eo accedere non auderenf. 

Hinc classem instrui Caesar jussit ; cui praefectus est 
Tiberius Claudius Nero. Proficiscebantur in ea classe 
Rhodiffi naves, atque in his Euphranor; quem solita in 
pugnando felicitas hie destituit. Cum enim ad Canopum 
ventum esset, instructaque utrimque classis conflixisset, et 
sua consuetudine Euphranor primus praelium commisisset, 
et illic triremem hostium perforasset ac demersisset ; 
proximam longius insecutus, parum celeriter insequentibus 
reliquis, circumventus ab Alexandrinis est : atque ita qui 
unus ex omnibus eo praelio bene rem gessit, solus cum 
sua quadriremi victrice periit. Hostibus tamen praelio 
victis, ut sui tuto terrae adnavigare possent, Tiberius 
efFecit^. 

Sub idem tempus Mithridates Pergamenus e Syria ve- 
niens, itinere pedestri, quo conjungitur iEgyptus Syrias, 
Pelusium magnas copias adduxit*. Conatus vero in ostium 
Nili, quod ad Pelusium est, advcrso fluvio contendere, 
quum navigiis introitum /Egyptii obstruxissent noctu, ad 

^^ Hirtius : cum Pione. ^ Hirtius. 

y Dio. ' Hirtius : cum Dionc. 

» Hirtius. 



VETERIS TESTAMENT!. 183 

fossam advectus est ; in eamque navibus transportatis 
(neque enim pertingit ad mare) in Nilum navibus suc- 
cessit : deinde eos qui ostia Nili custodiebant subito mari 
fluvioque simul adortus, ostia ipsa liberavit ; Pelusiumque 
classe terrestribusque copiis aggressus est*" ; idque oppi- 
dum, firmo prajsidio occupatum ab Achilla propter oppor- 
tunitatem loci, (namque tota ^lilgyptus inaritimo accessu 
Pharo, pedestri Pehisio, velut claustris, munita existima- 
tur) rejiente magnis circumdatum copiis, multiplici prae- 
sidio pertinaciter propugnantibus, et copiarum magnitu- 
dine, quas integras vulneratis defessisque subjiciebat, et 
perseverantia constantiaque oppugnandi, quo die est ag- 
gressus, in suam redegit potestatem; prajsidiumque ibi 
suum collocavif. Ibi praecipuam operam navavit Anti- 
pater ; primusque dejecta quadam muri parte, aditum ca;- 
teris irriimpentibus in urbem aperuif". 

Inde, re bene gesta, Alexandriam ad Caesarem Mith- 
ridates contendif^; et quum Dioscoridem quendam ob- 
viam sibi ire audisset, eum positis insidiis interfecit*^ ; cas- 
que regiones, per quas iter faciebat, auctoritate ea quae 
plerunque adest victor!, placavit, atque in amicitiam Cae- 
saris redegit^. 

Mithridatem et Antipatrum properantes ad Caesarem 
transitu arcebant Judsei TEgyptii, qui regionem quse Onia3 
dicitur incolebant. Hos Antipater ut tribules in partes 
suas traduxit, maxime cum ostendisset Hyrcani pontificis 
literas; in quibus rogabantur, ut amicos se prasberent 
Caesari, eumque commeatibus juvarent et rebus exercitui 
necessariis''. Asinius vero Trallianus, belli civilis scriptor, 
ipsum Hyrcanum pontificem cum Mithridate ^gyptum 
invasisse scripsit: ut ex Strabone Josephus' retulit. Pro 
quo et ilia Cacsaris de Hyrcano verba faciunt, tabulae 
aeneae in illius gratiam ab eo inscripta'' : " 'Ev ri^ iyyiara 
iv\ 'AXi^avBntiq iroXifuy fiira \i\'i(i)v irsirroKOfftwv arparuo- 



"• Dio. <: Hirtius. 

* Jo8«ph.'lib. 14. cap. H. ' Hirtius. 

' Dio. t Hirtiu!!. 

•• Joseph, lib. 14. cap. 14. ' Id. ibid. cap. 15. 

'' Joseph. lib. 14. cap. 17. 



184 ANN ALES 

Ttov VKS avfifiaypg, koi wpoq MtOptSaTijv aTrooraXfic W 
Ifxov, iravraq avSpsiq. row? iv ra^u vtrspe^aXt. In proximo 
Alexandrine bello in auxilium venit cum mille et quin- 
gentis militibus ; et ad Mithridatem a me missus, virtute 
cessit nemini." 

Judasi, regionis Oniae incolas, auctoritate Antipatri 
atque Hyrcani pontificis libenter paruerunt. Quod ubi 
audiverunt qui Memphim accolebant, et ipsi Mithridatem 
accersiverunt : et ille eo profectus, hos quoque adjunxit 
suis partibus'. 

Quuni loco qui a Graicaj literal similitudine nominatur 
Delta, non ita longe ab Alexandria, appropinquare Mithri- 
datem rex Ptolemaeus cognovisset, et transeundum ei 
Nilum flumen sciret ; magnas adversus eum copias misit, 
quibus aut vinci aut certe retineri posset, ne se cum Cae- 
sare conjungeret. Quae primae copiaj flumen a Delta 
transire, et Mithridati occurrere potuerunt, prgelium com- 
miserunt, festinantes prasripere subsequentibus victoriae 
societatem. Quorum impetum Mithridates magna cum 
prudentia, Romano more castris vallatis, sustinuit. Cum 
vero incaute atque insolenter succedere eos munitionibus 
videret ; eruptions undique facta, magnum numerum eo- 
rum interfecit. Quod nisi locorum notitia reliqui se tex- 
issent, partimque in naves, quibus flumen transierant, re- 
cepissent; funditus deleti essent. Qui ut paululum ab 
illo timore se recrearunt, adjunctis iis qui subsequebantur, 
rursus Mithridatem oppugnare coeperunt"". 

Commissa pugna est circa locum qui Castra Judaso- 
rum dicitur. Curabat dextrum cornu Mithridates, si- 
nistrum Antipater. In pugna Milhridatis cornu inclina- 
tum est, videbaturque cladem accepturum, nisi mature 
jirsEter fluminis ripam accurrens cum suis Antipater, qui 
jam adversarios profligaverat, exemptis sociis periculo, 
iEgyptios jam vincentes coegisset terga vertere. Qui 
adeo fugientibus institit, ut castra quoque hostium cape- 
ret: advocate etiam in praedae partem Mithridate, quern 
insectando hostem longe a tergo reliquerat. Ex suis 

' Joseph, lib. 14. cap. 14. ■" Hirtius. 



VETERIS TESTAMENTI. 185 

Mithridates octingentos ainisit : Antipater quinquaginta 
(vel octoginta, ut est apud Josephum".) Mithridates vero 
de his Caesarem per literas certiorem reddidit : ingenue 
fassus Antipati-um et salutis sibi causam fuisse et victoriae". 

h. Sub idem pene tempus et rex Ptolemseus ad oppri- 
mendum Mithridatem profectus est, et Caesar ad recipi- 
endum. Celeriore fluminis Nili navigatione rex est usus, 
in qua magnam et paratam classem habebat. Caesar 
eodem itinere uti noluit ; ne navibus in flumine dimicaretP, 
Noctu igitur navibus solutis, tanquam ad ostium quoddam 
Nili properaret, accensisque per omnes naves plurimis 
facibus, quo magis eo contendere videretur, initio navibus 
est provectus, post luminibus extinctis retro navigavit: 
circumvectusque urbem, ad peninsulam Africae adhaeren- 
tem appuHt ; et expositis miUtibus, paludem circumivif. 
priusque regis copiis occurrit, quam is Mithridatem ag- 
gredi posse c : eumque ad se victorem incolumi exercitu 
recepit'. 

Consederat rex cum copiis in loco excelsiore, naturaque 
munitissimo : ab eo Caesar septem millia passuum circiter 
aberat, et interjectus erat fluvius, in quo trajiciendo etiam 
cum Alexandrinis pugnandum fuit. Eo superato, simul- 
que Alexandrinis transitum prohibentibus magna ex parte 
caesis, non magno intervallo a castris regis castra Caesar 
posuit. Postero die castellum, quod rex in proximo vico 
non longe a suis castris muniverat, brachiisque cum opere 
castrorum conjunxerat, vici obtinendi causa, Caesar ag- 
gressus omnibus copiis expugnavit : indeque fugientes 
Alexandrinos in castra milites ejus insecuti, munitionibus 
successerunt, acerrimeque eminus praeliari coeperunt. Sed 
diversis talis illi figebantur, adversi ex vallo castrorum, 
aversi, ex flumine, in quo multae naves instructae fundito- 
ribus et sagittariis eos impugnabant'. 

Caesar, cum videret milites acrius praeliari non posse, 
nee tamen multum profici propter locorum difficultatem, 



" Joseph, lib. 1. belli, cap. 7. 


• Id. lib. 14. cap. 15 


* Hirtius. 


1 Dio. 


' Hirtiui. 


• Ibid. 



18(i ANNALES 

animadvertit excelsissimum locum castrorum relictum esse 
ab Alexandrinis, quod et per se munitus esset, et studio par- 
tim pugnandi, partim spectandi decurrissent in eum locum, 
in quo pugnabatur. Cohortes igitur illico circuire castra, et 
summum locum aggredi jussit : bisque Carsulenum praefecit, 
et animi magnitudine et rei militaris scientia virum prae- 
stantem. Quo ut ventum est, paucis defendentibus muni- 
tionem, Caesarianis contra militibus acerrime pugnantibus, 
diverso clamore et praelio perterriti Alexandrini, trepi- 
dantes in omnes partes discurrere coeperunt. Quorum 
perturbatione Romanorum animi adeo sunt incitati, 
ut pene eodem tempore ex omnibus partibus, primi ta- 
men editissimum locum castrorum caperent : ex quo 
decurrentes, magnam multitudinem hostium in castris 
interfecerunt. Quod periculum plerique Alexandrini 
fugientes, acervatim se de vallo praecipitaverunt in earn 
partem qua3 flumini erat adjuncta : quorum primis in ipsa 
fossa munitionis magna vi oppressis, casteri faciliorem fu- 
gam habuerunt'. 

Constat fugisse ex castris regem ipsum, receplumque 
in navem, multitudine eorum, qui ad proximas naves 
adnatabant, demerso navigio periisse". Corpus ipsius ob- 
rutum limo ad Nili ripam devolutum, loricae aurese (cujus- 
modi usos fuisse Ptolemaeos, Julius Capitolinus in Maxi- 
mino juniore confirmat) indicio cognitum fuif. Post pa- 
tris Auletas mortem, annis tribus et mensibus octo ille 
superfuit ; unde regno ejus quadriennium a Porphyrio tri- 
buitur". 

In hoc bello viginti millia hominum caesa, duodecim 
millia cum septuaginta longis navibus dedita, quingenti 
ex victoribus cecidisse referuntur''. In eo vulnera quo- 
que accepit Antipater : quum ejus opera forti in rebus 
periculosissirais Csesar usus fuisset^ 

Caesar, magnae victoriae fiducia, proximo terrestri itinera 



' Hirtius. 

" Hirtius : cum Livio, lib. 112. Dione, lib. 42. et Orosio, lib. 6. cap. IC, 

* Florus, lib. 4. cap. 2. Eutrop. lib. 6. Oro«. lib. 6. cap. 16. 

^ In Graec. Euseb. Scaligeri, pag. 226. 

J Oros. lib, 6. cap. IS. ^ Joseph, lib. H. cap. 15. 



VETERIS TESTAMENTI. 187 

Alexandriam cum equitibus contendit ; atque cam partem 
oppidi victor introiit, qua; praesidio hostium tenebatur. 
Omnis vero multitude oppidanorum, armis projectis muni- 
tionibusque suis relictis, veste ea siunpta qua supplices 
dominantes deprecari consueverunt, sacrisque omnibus 
prolatis quorum religione precari ofFensos iratosque animos 
regum erant soliti, advenienti Caesari occurrerunt, scque 
ei dediderunt. Caesar in fidem receptos consolatus, per 
hostium munitiones in suam partem oppidi magna gratula- 
tione venit suorum : qui non tantum bellum ipsum ac dimi- 
cationem, sed etiam talem adventum ejus felicem fuisse 
laetabantur^. 

In fastis Kalendaribus marmoreis*, ad sextum Kalendas 
Apriles, annotatum habetur : hoc die c^sar alexand. 
RECEPiT. Ut autem annus hoc tempore Romae agebatur, 
dies ille in decimam quartam Januarii Juliani diem incidit. 
Tunc igitur bellum Alexandrinum est finitum : quod a 
Caesare gestum neque loco, neque tempore aequo, sed 
hyeme anni, refert Suetonius'". 

Caesar iEgjrpto potitus, Romanorum dominie earn non 
subjecit, sed Cleopatrae concessit, cujus gratia totum bel- 
lum gesserat. Metuens tamen ne iEgyptii mulieris impe- 
rio traditi denuo tumultuarentur, neve Romanorum in se 
animos cum hujus rei tum suae cum Cleopatra consuetu- 
dinis causa commoveret ; conjugem eam fratris superstitis 
esse jussit, regnumque utrisque commune fecit. Id qui- 
dem in speciem agebat ; re ipsa totum Cleopatras regnum 
deferebatur. Maritus enim ejus ttmEiov puer astate erat, 
(undecim tantum annorum : unde et viov jravreAwc eum 
fuisse dicit Strabo"^,) ipsa autem apud Caesarem gratia nihil 
non poterat. Itaque sub praetextu conjugii, quo fratri 
jungebatur, regnique cum eo ex aequo obtinendi, ipsa 
sola rerum potiebatur, ac Caesaris consuetudine utebatur. 
Haec liberius Dio'', quae mollius, in Caesaris gratiam, A. 
Hirtius ita retulit : " Caesar, iEgypto atque Alexandria 
potitus, reges constituit, quos Ptolem£Bus testamento scrip- 

' Hirtius. « Inscript. Grutcri, pag. 133. 

•• In JuUo, cap. 35. « Idb. 17, pag. 796. 

' Lib. 42. 



188 



ANNALES 



serat, atque obtestatus erat populum Romanum ne muta- 
rentur. Nam, majore ex duobus pueris rege amisso, 
minori transdidit regnuni, majorique ex duabus filiae Cleo- 
patrae, quae manserat in fide praesidiisque ejus ;" et Sue- 
tonius'^: " Regnum ^gypti victor Cleopatrae fratrique 
ejus minori permisit: veritus provinciam facere, ne quan- 
doque violentiorem prajsidem nacta, novarum rerum ma- 
teria esset." 

Cum Cleopatra Caesar et convivia in primam lucem saepe 
protraxit ; et in Nilum una cum ipsa quadringentis navi- 
bus subvectus, eadem nave thalamego pene yEthiopia 
tenus iEgyptum penetravit, nisi exercitus sequi recusas- 
set'. 

Alexandriae Caesar columnam aeream statuit, jura quae 
Alexandrinis Judaeis ipse concessit inscripta continentem^. 

Pharnaces, rebus secundis elatus, quum de Caesare ea 
qu£e optabat, speraret, Pontum omnibus copiis occupavit : 
ibique et victor, et crudelissimus rex, quum sibi fortunam 
paternam feliciore eventu destinaret, multa oppida expug- 
navit, bona civium Romanorum Ponticorumque diripuit, 
supplicia constituit in eos qui aliquam formae atque eetatis 
commendationem habebant ea, quae morte essent miseri- 
ora; Pontumque nuUo defendente, paternum regnum se 
recepisse glorians, obtinebat**. 

Praecipue vero crudelitatem suam in Amisum urbem 
Ponticam exercuit : quam, quum diu restitisset, vi expug- 
natam diripuit, puberibus interfectis et impuberibus ad 
unum exectis omnibus'. 

c. Asander, cui tutelam Bosphori Pharnaces credide- 
rat, bonae gratiae a Romanis ineundse causa speque regni 
Bosphorani ab eis accipiendi, contra dominum suum in- 
surrexit*. 

Caesar ex iEgypto ad M. Ciceronem literas misit, ut 
esset idem qui fuisset, et imperatoris (ob rem in Cilicia 

" In Julio, cap. 35. 

' Sueton. in Julio, cap. 52. cum Appiano, lib. 2. bell, civil, pag. 484. 

8 Joseph. lib. 14. antiquitat. cap. 27. et lib. 2. contr. Apion. pag. 1063. 

■■ Hirtius. 

■ Appian. lib. 2, bell, civil, pag. 484. Die, lib. 43. 

k Dio, lib. 42. 



VETERIS TESTAMENTI. 189 

gestam) appellationem retineret : et C. Pansa nuntium 
perferente, concessos fasces laureates Cicero tenuit, quoad 
tenendos puta\'it'. Post reditum enim ex Ciliciae provin- 
cia, Romam adliuc ille non introierat : sed lictores cum 
fascibus secum circumferebat, triumpho frustra inhians". 
Reddita? sunt autem Caesaris literas Ciceroni, pridie Idus 
Sextiles" ; sive postremo die Maii Juliani. 

Pharnaces, Bithynia occupata et Cappadocia, Armeniae 
minori imminebat, oranesque illius orse reges et tetrarchas 
concitabat". In Asiam quoque, spe ejusdem successus 
quo pater ejus Mithridates usus fuerat, contendebaf. 

In iEgypto Caesarem menses novem exegisse, Appia- 
nus indicaf. Ac vel diutius ibi Cleopatra eum detinuisset, 
vel Romam proficiscentem comitata fuisset ; nisi Phar- 
naces eum et ^^igypto invitum detraxisset, et in Italiam 
properare vetuisset'. Cleopatra vero filium brevi post illi 
peperit, Caesarionem ab Alexandrinis appellatum'; eo 
nomine a matre, ipso Caesare permittente, filio imposito'. 
Eam tamen, post Caesaris discessum, cum hoste ipsius 
Cnaeo Pompeio, seniore Magni filio, consuetudinem ha- 
buisse, in Antonio suo Plutarchus subindicat. 

Cleopatras sororem natu minorem Arsinoen, cujus no- 
mine diu Ganymedes impotenter regnaverat, ex regno 
Caesar deduxit : ne qua rursus nova dissensio, priusquam 
diuturnitate confirmarentur regis imperia, per homines 
seditiosos nasceretur. Legione veterana sexta secum 
deducta, caeteras tres ibi reliquit ; quo firmius esset eo- 
rum regum imperium qui ne((ue amorem suorum habere 
poterant, quod fideliter permanserant in Caesaris amicitia ; 
neque vetustatis auctoritatem, paucis diebus reges con- 
stituti". 

Sic, rebus omnibus confectis et coUocatis, itinere ter- 



' Cicero, pro Ligario. ■" Id. lib. 1 1. ad Attic, epist. 6. 

• Cic. lib. 14. ad familiar, epist. ult. " Plutarch, in Csesare. 

I" Dio, lib. 42. i Lib. 2. bell, civil, pag. 484. 

' Dio, lib. 42. ' Plutarch, in Cassare. 

' Sueton. in Julio, cap. 52. 

■ Hirtiat, cum Suetonio, in Julio, cap. 7fi. 



] 90 ANNALES 

restri Cassar in Syriam est profectus, ut ait Hirtius" ; vel 
classe, ut scribit Josephus' et ipse Hirtius postea con- 
firmat. 

De Cjesaris ab Alexandria discessu rumor tertio Nonas 
Quintiles, Aprilis Juliani die vigesimo tertio, in Italiam 
pervenit^. Antiochiaj Caesarem reliquit C. Trebonius: 
qui Seleucia Pieria profectus, octo et viginti dierum iti- 
nere confecto, decimo sexto Kalendas Septembres, Junii 
Juliani die tertio, in Italia fuit*. Unde colligitur, decimo 
quinto Kalendas Sextiles sive Mail Juliani die sexto Cae- 
sarem AntiochiiE fuisse. 

Johannes Malela Antiochenus, in chronicorum libro 
nono adhuc inedito, die duodecimo mensis Artemisii sive 
Maii in urbe Antiochena de Julii Caesaris imperio edictum 
publice propositum fuisse innuit ; et vicesimo ejusdem 
mensis die de ipsius urbis libertate a Julio Caesare eo mis- 
sum edictum alterum, ita incipiens : 'Ev 'AvTio\ii<f ry 
juijTpoTToXei, ispa Kol aaxiXi^, koI avTovo/i^), koi irpoKaOri/iivy 
rJJQ avarokitg, 'lovXtoc Fatoc Kataap, &C. atque die de- 
mum vicesimo tertio Antiochiam ingressum esse dictato- 
rem Caesarem ; quum die vigesimo Antiochiae ilium fuisse, 
illud jam productum edicti exordium non obscure signi- 
ficet ; ac die vigesimo tertio ex urbe potius ilium disces- 
sisse, quam eo venisse, fuisset dicendum. 

Antigonus Aristobuli filius ad Caesarem veniens, questus 
est de patris infortunio, quod propter ipsum veneno a 
Pompeianis extinctus esset, et frater suus a Scipione se- 
curi percussus : rogabatque ut sui misereretur, paterno 
principatu ejecti. Praeterea Hyrcanum accusabat et An- 
tipatrum, quod per vim principatum gentis gererent, nee 
abstinerent ab ipsius injuriis: auxilia eos in ^gyptum 
Cffisari misisse criminatus, non benevolentia sed timore 
veteris discordiae, et ut amorem Pompeii deprecarentur. 
Antipater vero causam suam egit, diluens objecta crimina: 
Antigonumque seditionis et novarum rerum studiosum 

^ Cum Suetonio in Julio Caesare, cap. 35. Plutarcho in Csesare, Appiano, 
lib. 2. bell, civil, pag. 484. et Orosio, lib. 6. cap. 16. 

J Lib. 14. cap. 15. '_ Cic. ad Attic, lib. 11. epist. 19. 

• Cic. ad Attic, lib. II. epist 23. 



VETERIS TESTAMENTI. 191 

esse coarguit. Commemorabat etiam quantum proximo 
bello laborasset pro Caesare : ipsum verborum suorum 
testem adducens, et multitudinem vulnerum quae acce- 
perat ostentans. Tum Caesar oratione Antipatri motus, 
Hyrcanum pontificem declaravit : Antipatro vero dynas- 
tiam quamcunque ipse optaret obtulit, et procuratorem 
Judaeae constituit*". 

Statuit autem Caesar, Hyrcanum et liberos ejus ethnar- 
chiam et pontificatum Judaeorum perpetuo retinere more 
patrio, atque in sociorum et amicorum suorum numerum 
recipi; et si qua controversia exorta fuerit de Judaica 
disciplina, judicium penes ipsum esse; adhaec nee hy- 
berna militi debere, nee pecunias ab eo exigi ; dedicarique 
aeream tabulam hasc continentem in capitolio, et apud 
Tyrum, Sidonem, Ascalonem, in templis, inscriptam Ro- 
manis atque Graecis Uteris : et ut decreta haec ad omnia 
loca mittantur''. 

Cffisar commoratus fere in omnibus Syriae civitatibus 
quae majoris erant dignitatis, praeniia benemeritis et viri- 
tim et publico tribuit : de controversiis veteribus cognovit 
ac statuit. Reges, tyrannos, dynastas provinciae, fini- 
timosque (qui omnes ad eum concurrerant) receptos ia 
fidem, conditionibus impositis provinciae tuendae ac de- 
fendendae, dimisit et sibi et populo Romano amicis- 
simos**. 

Tyri omnia Herculis donaria Caesar sustulit ; quod con- 
jugem et iilium Pompeii in fuga recepissent'. 

Faucis diebus in Syriae provincia consumptis, Sextum 
Caesarem amicum et necessarium suum legionibus Syriae- 
que eum praefecisse, ait Hirtius : Sexto quaestori ac cog- 
nato suo omnia ibi eum commisisse, scribit Dio'. Legio- 
nem ab eo, jam tum de bello Parthico cogitante, in Syria 
relictam, et a^iwfia sive praefecturae dignitatem consan- 
guineo suo Sexto Julio adolescentulo concessam fuisse, 
Appianus indicate. 

I* Joseph. lib. I. belli, cap. 8. et Kb. 14. antiquit cap. 15. 
' Lib. 14. antiqu. cap. 17. "^ Hirtius. 

« Dio, lib. 42. ' Lib. 47. 

I Lib. 3. bell, civil, pag. 575, et lib. 4. p»g. 623. 



192 ANNALES 

Caesai', ordinatis rebus SyriiE, eaclem classe qua vene- 
rat profectus est in Ciliciam''. Cujus provinciae civitates 
omnes evocavit Tarsum : ibique, rebus omnibus provincias 
et finitimarum civitatum constitutis, cupiditate proficis- 
cendi ad bellum Ponticum gerendum non diutius moratus 
est'. 

Hie Tarcondimoto (cujus supra, ex Ciceronis epistola 
prima libri decimi quinti ad familiares, facta est mentio) 
qui Ciliciae partem sibi subjectam habebat, et re navali 
Pompeium plurimum juverat, ignovit*". 

Antipater, ubi de Syria Caesarem prosecutus est, in Ju- 
daeam reversus, obeundo provinciam novarum rerum cu- 
pidos compescuit, turn minis agens tum consiliis. Fore 
enim, ut si Hyrcano contenti sint principe, feliciter degant 
fruendo suis quisque possessionibus. Sin novas sibi spes 
polliceantur, et lucra ex rebus turbatis captent : se qui- 
dem pro prasside habituros dominum, Hyrcanum vero pro 
rege tyrannum, tum Romanos atque Caesarem acerbos 
hostes pro principibus. Hos enim nequaquam laturos 
mutari aliquid ex his quae ipsi constituerint. Cum tamen 
Hyrcanum stupidum ac segnem animadverteret, per se 
statum provinciae componebat. Et Phasaelum quidem e 
liberis suis natu maximum Hierosolymis et circumjacenti 
reeioni ducem constituit : Herodi secundo, admodum ado- 
lescenti, Galilsam curandam commisit'. 

Herodem tum quindecim tantum annorum fuisse, apud 
Josephum legimus™ ; eundem quoque ex eo numerum Ru- 
fino in versions sua, Photio in bibliotheca", Pseudogori- 
onide Hebraeo", et Nicephoro Callisti^ retinentibus. Ve- 
rum primi rerum Herodis descriptores, Ptolemajus et Ni- 
colaus Damascenus, ex quibus sua Josephus hausit, non 
quindecim sed viginti quinque scripsisse videntur ; et nota 
KE in li, facili librariorum errore, deinde transivisse. Ab 
hoc enim tempore ad Herodis mortem anni numerantur 

^ Hirtius: cum Josepho, lib. 14. cap. 16. 

» Hirtius. '' Dio, lib.41. 

' Joseph, lib. 1. belli, cap. 8. et lib. 14. antiquit. cap. 16, 17. 

"• Lib. 14. cap. 17. ° Cod. 238. 

• Lib. 5. cap. 3, f Lib. 1. histor. ecclej. cap. 6. 



VETERIS TESTAMF.XTI. 193 

tres et quadraginta cum dimidio fere. Quibus ami ad- 
diti viginti quinque annos conficerent octo et sexaginta 
atque dimidium : cujus dimidium alterum si ille exegisset, 
aetatis annum septuagesimuni attigisset. Quimi vero extre- 
me morbo laboraret, tteoi troc tj3So/i»)ico(Trov, circa annum 
septuagesimum fuisse ilium, ipse quoque Joseph us ag- 
noscif. 

Phasaelo natus est filius Phasaelus ; cui postea Salamp- 
sio Herodis et Mariammes filla nupsit% siquidem septen- 
nis ille erat, quum pater Phasaelus mortuus est*. 

Pharnaces adversus Asandrum, qui in Bosphoro ab cp 
defecerat, expeditionem instituit. Sed quum esse in via 
Cassarem, atque in Armenian! properare audiret, perter- 
ritus, magisque ab impetu quam exercitu ejus sibi timens, 
niultos ad eum antequam propius accederet legates de 
pace misit, si quacunque tandem ratione praesens discri- 
men evitare posset. Idque imprimis obtendebat, se Pom- 
peium nullo auxilio juvisse : sperabatque se Caesarem, in 
Italiam Africamque properantem, ad pacificationem ad- 
ducturum, a cujus discessu bellum renovare facile posset. 
Quod ipsum Caesar suspicatus, primos ac secundos ejus 
legates cemiter accepit; ut spe pacis quam maxima incau- 
tum posset invadere'. 

Caesar, magnis itineribus per Cappadociam cenfectis, 
biduum Mazace cemmeratus, venit Comana, vetustissimum 
in Cappadecia Bellonae templum : quod tanta religione 
celebatur, ut sacerdos ejus majestate, imperio et petentia 
seeundus a rege consensu gentis illius haberetur". Hoc 
sacerdotium Caesar homini nobilissime Nicomedi Bithynio 
adjudicavit : qui, regie Cappadocum genere ortus, jure 
minime dubio, vetustate tamen interrupto, illud repete- 
baf^. Etsi enim caeteris qui pro Pempeio contra se stete- 
rant, ditienum quas a Pempeio acceperant possessionem 
cenfirmaverit : Comanorum tamen sacerdotium in Nico- 
medem transtulit ab Archelae^, quod patri ipsius Archa- 

< Lib. 17. cap. 8. ' Joseph, lib. 18. cap. 7. 

• Joseph, lib. 14. cap. 25. ' Dio, lib. 42. 

■ De quo videndus Strabo, lib. 12. pag. 535. 

« Hirtius. j Appian. in Mithridaticis, pag. 254. 

VOL. X. O 



194 ANNALES 

lao, sororis Cleopatrae natu maxima; marito, a Gabinio in 
jEgypto occiso, Pompeius tribuerat^. 

Quum propius Pontum finesque Gallo-Grajciae Caesar 
accessisset, Dejotarus tetrarches Gallo-Graecias, tunc qui- 
dem pene totius, quod ei neque legibus neque moribus 
concessum fuisse caeteri tetrarchae contendebant, sine du- 
bio autem rex Armeniae minoris ab senatu appellatus, 
depositis regiis insignibus, neque tantum private vestitu 
sed etiam reorum habitu, supplex ad Caesarem venit ora- 
tum, ut sibi ignosceret, quod in Cn. Pompeii castris fuis- 
set : seque ignoratione status Italiae ac necessitate exerci- 
tuum Pompeii, quibus vallatus erat, defendebat. Eam 
excusationem Caesar rejiciebat : sed tanien se concedere 
id factum dicebat superioribus suis beneficiis, veteri hos- 
pitio atque amicitiae, dignitati astatique hominis, atque 
precibus eorum qui frequentes concurrissent, hospites 
atque amici Dejotari, ad deprecandum. De controversiis 
tetrarcharum postea se cogniturum esse dixit : et regium 
vestitum ei restituit. Legionem autem eam quam ex suis 
Dejotarus disciplina Romana constitutam habebat, equita- 
tumque omnem ad bellum Ponticum gerendum adduci 
jussit^. Hunc tamen Dejotarum hospitem suum pecunia 
Caesar mulctavit : et Armeniam minorem a senatu illi da- 
tam, sed a Phamace tunc occupatam, Ariobarzani Cap- 
padociae regi attribuit*". 

Imperatam pecuniam, iterum et tertio auctionibus factis 
Dejotarum dedisse, qua Caesar uteretur ad bellum, in 
oratione pro eo rege habita Cicero indicat ; ubi etiam, ad 
gratiam conciliandam, ita ille] ad Caesarem hac de re per- 
orat : " Quid retineat per te meminit, non quid amiserit : 
neque se a te mulctatum arbitratur ; sed, cum existimaret 
multis tibi multa esse tribuenda, quo minus a se, qui in 
altera parte fuisset, ea sumeres, non recusavit, &c. Omnia 
tu Dejotaro, Caesar, tribuisti ; cum et ipsi et filio nomen 
regium concessisti. Hoc nomine retento atque conservato, 
nullum beneficium populi Romani, nullum judicium de se 
senatus imminutum putat." 

' Strabo, lib. 12. pag. 558. -^ Id. ibid. 

■> Cicero, in oral. Phillippic. 2. et de Divinat. lib. I. et 2. Dio, lib. 41. 



VETERIS TESTAMENTI. 195 

Cum in Pontum Caesar venisset, copias omnes in unum 
locum coegit : quae numero, atque exercitatione bellorum 
mediocres erant. Excepta enim legione sexta quam secum 
adduxerat Alexandria veteranam, (multis laboribus pericu- 
lisque functam, multisque militibus partim difficultate iti- 
nerum ac navigationum, partim crebritate bellorum, adeo 
diminutam, ut minus mille hominum in ea esset) reli- 
quae erant tres legiones : una Dejotari ; duae in eo 
praelio, quod Cn. Domitius fecit cum Phamace, fue- 
rant"". 

Adventante Caesare territus Pharnaces, legates de pace 
misit a ducentesimo stadio ferentes ei coronam auream, 
et satis stulte regis sui filiam ofFerentes in matrimonium". 
In primis autem deprecabantur, ne ejus adventus hostilis 
esset: facturum enim omnia Pharnacem, quae imperata 
essent ; maximeque commemorabant, nulla Pharnacem 
auxilia contra Caesarem Pompeio dare voluisse ; cum De- 
jotarus, qui dedisset, tamen ei satisfecisset. Caesar res- 
pondit, se fore aequissimum Pharnaci, si quae poUiceretur 
repraesentaturus esset. Monuit autem, ut solebat, miti- 
bus verbis legates, ne aut Dejotarum sibi objicerent, aut 
nimis eo gloriarentur beneficio, quod auxilia Pompeio non 
misissenf* ; atque hoc ipsum Pharnaci vitio vertit, quod et 
improbus et impius in benefactorem suum fuisset*. Jube- 
bat denique, ut Ponto confestim ille decederet, familias- 
que publicanorum remitteret; cseteraque restitueret so- 
ciis civibusque Romanis, qu£e penes eum essent: si fe- 
cisset, tum demum munera recepturum se dixit, quae 
bene rebus gestis imperatores ab amicis accipere con- 
suessent'. 

Pharnaces omnia liberaliter pollicitus, cum festinantem 
ad urbem Caesarem speraret libentius etiam crediturum 
suis promissis ; lentius agere, decedendi diem postulare 
longiorem, pactiones interponere, in summa frustrari cce- 
pit. Cujus calliditate cognita, Caesar ita negotium ac- 

* Hirtiui. ■■ Appian. bell, civil, lib. 2. pag. <84. 

"< Hirtiu*. » Dio, lib. 41, 42. 

' Hirtius. 

2 



196 AX .SALES 

releravit, ut celerius omnium opinione luanum conse- 
reret^. 

Ad castra igitur Pharnacis qnum venisset, in hanc vo- 
cem erumpens, " Ergo jam non dabit pncnas patricida V 
in equum insiliit ; et ad primum clamorem editum in fugam 
hostem vertit, magnamque stragem edidit : adjutus cir- 
citer mille equitibus, qui primi procurrentem secuti sunt. 
Ita Appianus''. Similiter et in libro historic suse quadra- 
gesimo secundo, Dio : eadem die qua ad hostem pervenerat, 
ex itinere ad dimicationem descendit ; et aliquandiu ab 
equitatu curribusque falcatis hostium conturbatus, tandem 
victoriam obtinuit. In colle Caesarem aciem instruxisse, 
notat Julius Frontinus', eamque rem ei expeditam fecisse 
victoriam : quod pila ex edito in subeuntes barbaros 
emissa protinus eos averterent. Cum Caesare quoque 
Dejotarum in acie contra Pharnacem fuisse, corpusque 
suum periculo objecisse ; in oratione pro eo rege habita 
confirmat Cicero. 

Commissa pugna circa Scotium montem est, non multo 
longius tribus passuum millibus ab urbe Zela dissitum; 
juxta quem Pharnacis pater Mithridates Triarium exerci- 
tumque Romanum magna clade afFecerat''. Eum montem 
Pharnaces, (ut accuratiorem totius hujus pugnse historian! 
ex Hirtio repraesentemus) veteribus paternorum castrorum 
refectis operibus, copiis omnibus suis occupavit. Cassar, 
qui ab hoste millia passuum quinque castra posuerat, 
valles regis castris proximas occupaturus, proxima nocte, 
vigilia quarta, legionibus omnibus expeditis impedimen- 
tisque in castris relictis, eum ipsum locum cepit in quo 
Mithridates praelium ad versus Triarium fecerat. 

Pharnaces, quum id repente prima luce animadvertisset, 
Gopias suas omnes pro castris instruxit: et, sive loci feli- 
citate impulsus, sive auspiciis et religionibus inductus, 
(" quibus obtemperasse eum postea audiebamus ;" inquit 



« Hirtius. I" Bell, civil, lib. 2. pag. 485. 

' Stratagemat. lib. 2. cap. 2. 

' Hirtius : cum Plutarcho in Caesare, Appiano in Mithridatic. pag. 254. et 
Diane, lib. 42. 



VETEUIS TESTAMENTI. 197 

Hirtius) stve contemptu paucitatis Romananim copiarum, 
quaruni magnam partem jam sub Domitio fuderat, ultra 
Romanos castra sua munientes iniquo loco invasit. Quod 
illis, subito ab operibus vocatis et nondum ordinibus in- 
structis, magnum terrorem attulit. Falcatae regiaj qua- 
drigae, peraiistos milites perturbabant : quae tamen cele- 
riter multitudine telorum sunt oppressae. Insecuta has 
est acies hostium : acrique cominus pralio facto, dextro 
cornu, quo veterana legio sexta erat coUocata, initium 
victoriae natum est ab ea parte ; sinistro delude cornu 
mediaque acie totae profligatae sunt copiiB regis. Itaque 
multis militibus partim interfectis partim suorum ruina 
oppressis, qui velocitate effugere poterant, armis tamen 
projectis, vallem transgressi, nihil ex loco superiore in- 
ermes proficere poterant. Romani vero victoria elati, 
subire iniquum locum munitionesque aggredi non dubita- 
runt : et, defendentibus castra iis cohortibus quas Phar- 
naces praesidio reliquerat, celeriter castris hostium sunt 
potiti'. 

Ita Pharnacem Caesar uno et, ut sic dlxerim, non toto 
praelio obtrivit, more fulminis, quod uno eodemque mo- 
mento venit, percussit, abscessit. Nee vana de se praidi- 
catio est Casaris, ante victum hostem esse quam visum™. 
Jactabatque ille, eadem die et pervenisse se ad hostem, et 
vidisse eum, et vicisse"; quod in Uteris ad amicum quen- 
dam Amintium sive Anitium Romam missis ab eo tribus 
illis verbis est expressum : veni, vidi, vici°. Intra quin- 
tum enim quam adfuerat diem, quatuor quibus in conspec- 
tum venit horis, una Pharnacem profligavit aciei" ; crebro 
commemorans Pompeii felicitatem, cui praecipua militia; 
laus in bello Mithridatico de tam imbelli genere hostium 
contigissef. 

Pharnaces, interfecta multitudine omni aut capta suo- 



' Hirtius: cum Flutarcho in Cteaare, Appiano in Mithridatic. pag. 4SS. et 
Dione, lib. 42. 

■• Floras, lib. 4. cap. 2. " Dio, lib. 42. 

" Plutarch, in Casare. Appian. lib. 2. hell, civil, pag. 4S5. 

f Sueton. in Julio, cap. 35. 

1 .Sueton. in Julio, cap. 33. cum Appiano, lib. 2. bell, civil, pag. 48j. 



198 ANNALES 

rum, cum paucis equitibus profugit. Cui nisi castrorum 
oppugnatio facultatem attulisset liberius profugiendi, vi- 
vus in Caesaris potestatem adductus essef. Sinopen vero 
ille cum mille equitibus refugit*. 

Cagsar, incredibili est laetitia aflPectus, quod maximum 
bellum tanta celeritate confecerat : eratque subiti periculi 
recordatio lastior, quod victoria facilis ex difficillimis rebus 
acciderat*. Praedam omnem regiam et manubias, quamvis 
plurimas erant, militibus donavit". Cumque trophasum eo 
in loco Mithridates de Triario statuisset ; quia id conse- 
cratum diis belli evertere fas non erat, ipse de Pharnace 
suum opposuit, atque ita Mithridaticum obscuravit quo- 
damque modo dejecit. Postea receptis omnibus quae vel 
Romanis vel eorum sociis Pharnaces ademerat, singula iis 
qui amiserant restituit; parte quadam Armeniae, quam 
Ariobarzani dono dedit, excepta. Amisenorum calamita- 
tem libertate eis data compensavit". Legionem sextam 
decedere ad praemia atque honores accipiendos in Italiam 
jussit, auxilia Dejotari domum remisit, duas reliquas 
legiones cum Ccelio Viniciano in Ponto reliquit. Ita per 
Gallo-Graeciam Bithyniamque in Asiam iter fecit : omni- 
umque earum provinciarum de controversiis cognovit et 
statuit ; jura in tetrarchas, reges, civitates distribuif. 

In Asia pecuniam obiter colligebat, magna publicano- 
rum per singulos populos acerbe exigentium invidia^ ; 
cujus turn proconsul fuit, Caesaris et Ciceronis in augu- 
ratu coUega, P. Servilius Isauricus : ut ex libri decimi ter- 
tii ad familiares epistola sexagesima octava intelligitur. 

Brithagoras, vir inter Heracleenses Ponti summae au- 
thoritatis, qui civium suorum causa Caesarem per orbem 
hucusque secusque secutus fuerat, illo Romam jam redire 
instituente, senecta et laborum assiduitate exhaustus, vi- 
vere desiit ; grandem patrise luctum relinquens*. 

Mithridatem Pergamenum (a quo res feliciter celeriter- 



' Hirtius. " Appian. Mithridatic. pag. 254. 

' Hirtius. " Idem, et Dio. 

=' Dio. lib. 42. J Hirtius. 

* Appian. bell, civil, lib. 2. pag. 485. 

* Memnon, in excerptis Pliotii, cap. 62. 



VETERIS TESTAMENTI. 199 

que gesta in /Egypto fuit) regio genere ortum, disciplinis 
etiam regiis educatuiii, (nam eum Mithridates, rex Asiae 
totius, propter nobilitatem Pergamo parvulum secum as- 
portaverat in castra, multosque tenuerat annos) regem 
Bosphori Ca;sar constituit, quod sub imperio Pharnacis 
fuerat: provinciasque populi Romani a barbaris, atque 
inimicis regibus, interposito amicissimo rege, munivit''. 
Do quo videndus Strabo"", cum notis Casauboni : et Appi- 
anus in Mithridaticis''. 

Eidem bellum contra Asandrum mandavit : ut Bosphoro 
potitus, ejus in amicum ulcisceretur perfdiam". Eidem 
quoque Trocmorum in Gallo-Graecia (Ponto et Cappado- 
ciffi confinia possidentium) tetrarchiam, ut materni generis 
jure ipsi debitam, adjudicavit; occupatam et possessam 
paucis ante annis a Dejotaro^ 

In Grseciam Italiamque deinde Capsar navigavit : magna 
vi pecuniae undique quibuscunque titulis confecta, %'eluti 
ante ab ipso quoque factum fuerat. Partim enim earn 
pecuniam, qu£e Pompeio prius promissa fuerat, exegit ; 
partim, aliis obtentis causis, alias imperabat. Multas 
quoque a principibus regibusque aiireas coronas accepit, 
partarum victoriarum ergo. Duasque res esse praedica- 
bat, quibus et pararentur et conservarentur et augerentur 
imperia, milites et pecunias : earumque alteram per alte- 
ram consistere ; et alterutra deficiente, alteram simul con- 
cidere^. 

" Hie ad Kalendas Septembres, (quae inciderunt in Junii 
Juliani diem decimuni septimum,) Atlicnis non videtur 
fore. Multa enim eum in Asia dicuntur morari ; maxime 
Phamaces :" inquit Cicero ad Atticum"". Verum Phar- 
nace sine uUa belli mora victo, (ut in libri Liviani cente- 
simi et decimi tertii epitome legitur) caeterisque rebus 
celerrime confectis, in Italiam celerius omnium opinione 
venit : ut in fine libri de bello Alexandrino notavit Hirtius. 



'• Hirtius. ■: Lib. 13. pag. 625. 

' Pag. 2.54. « Dio, lib. 42. 

' Cicero, in orat. Philippic. 2. et lib. 2. de divinat. Hirtius, do bcllo Alex- 
andr. Strabo, lib. 12. pag. 907. etlib. 13. pag. R25. Dio, lib. 42. 
(Die, lib. 42. >> yb. 1 1 . epist. 24. 



I 



200 ANXALES 

Romam vero Caesar venit, circumagente se anno quo 
dictator iterum designatus fuerat, (qui magistratus nun- 
quam ante fuerat annuus) et in proximum annum consul 
declaratus est'. 

Pharnaces Domitio Calvino, qui ad ipsum persequen- 
dum a Cassare relictus fuit, Sinopen tradidit : et pace 
accepta dimissus cum mille suis equitibus, equos interfecit ; 
iniquissime id ferentibus eorum dominis. Inde conscensis 
navibus, in Pontum eum fugisse, apud Appianum in Mith- 
ridaticis'' legimus, quum, ex Ponto, fuisset dicendum. 
Nam et in Ponto ipsa Sinope fuit: et in Bosphoranum 
regnum a Pompeio sibi traditum refugisse Pharnacem, 
idem ipse Appianus confirmat'. 

Herodes Galilffise praefectus, Ezechiam Judseum, qui 
cum magno latronum agmine Syriae fines incursare sole- 
bat, comprehensum cum multis latrocinii sociis interfecit. 
Quod ejus factum magnam ei apud Syros, et per eos apud 
Sextum Caesarem, qui tunc Syriam provinciam administra- 
bat, conciliavit gratiam". 

Phasaelus, excitatus ad aBmulationem fraternae gloriae, 
Hierosolymitanorum gratiam sibi conciliavit: omnia ne- 
gotia publica per se obeundo, nee abutendo potestate ad 
cujusquam injuriam. Quo factum est, ut pater ejus Anti- 
pater baud secus quam si rex esset, a tota gente coleretur : 
nee propterea tamen minus fidelis aut benevolus Hyrcano 
ipse fuit". 

3958. Caesar, contra P. Cornelium Scipionem Pompeii 
magni socerum, M. Catonem et Mauritaniae regem Jubam 
expeditione suscepta, decimo quarto Kalendas Janua- 
rias in Lilybjeum pervenit : indeque, sexto Kalendas Ja- 
nuarias navem conscendens, post diem quartam in con- 
spectum Africae venit"; decimus quartus vero Kalendas 
Januarias dies, in Septembris Juliani proleptici diem tri- 
gesimum et ultimum eo tempore incidebat: ut sequentis 



' Plutarch, in Ciesare. '' Pag. 254. 

' Lib. 2. bell, civil, pag. 485. 

'" Joseph, lib. 1. belli, cup. 8. ct lib. 14. antiquit. cap. 17 
" Joseph, lib. 1. belli, cap. 8. et lib. H. antiquit. cap. 17. 
» Hirtius, iu lib. de bello Africaiiu. 



VETERIS TESTAMENTI. 201 

longi anni dierum quadringentorum quadraginta quinque 
retrograda aprimi anni Juliani Kalendis Januariis facta pa- 
tefaciet numeratio. Quod minus animadvertentes Plutar- 
chus et Dio : ille quidemP " inpX rpoirag x"i"'P'i'"e circa sol- 
stitium brumale," in Sicilian!; hie' " xf'ft'i'i'oc /jieaovvTog 
media hyeme" in Africam Caesarem trajecisse retulit. An- 
te brumam vero in Africam ilium transniisisse, etiam Cice- 
ronis ilia in libro secundo de divinatione satis indicant : 
" Caesar, cum a summo aruspice moneretur ne in Africam 
ante brumam transmitteret, nonne transmisit ? quod ni fecis- 
set, unum in locum omnes adversariorura copiae convenis- 
sent." 

Kalendis Januariis, in Octobris Juliani diem decimum 
tertium incurrentibus, Caesar castra ad oppidum Ruspinam 
habuit : et pridie Nonas Jannarii, Octobris decimo sexto, 
post diem tertium quam Africam attigit, ab hora diei 
quinta usque ad solis occasum acerrimo praelio habito, 
Labienum et Petreium vicit : atque sexto Kalendas Fe- 
bruarii, Novembris Juliani sexto, hostilem exercitum La- 
bieni et Scipionis denuo repulit^ 

Pharnacem, in Bosphorum vi intrare tentantem, ab 
Asandro in carcerem conjectum atque interemptum fu- 
isse, in libro quadragesimo secundo Dio significat : quod 
ab Appiano, in Mithridaticis", ita latins habetur explica- 
tum. Pharnaces, coUecta Scytharum ac Sarmatarum ma- 
nu, Theudosiam Panticapaeumque occupavit. Et quum 
ab Asandro bello peteretur, equites ejus, e<iuis destituti 
nee assueti pedestri praelio, vincebantur : solus Pharnaces 
egregie pugnans, tandem consauciatus cecidit quinquage- 
narius, postquam regnavit in Bosphoro annis quindecim 
ut habet Appianus, vel septemdecim potius : quot a caede 
patris ejus Mithridatis hucusque numerantur. 

Caecilius Bassus, ordinis equestris, qui a pugna Phar- 
salica post devictum Pompeium fugiens Tyri latitaverat, 
sui similibus nonnullis ad se receptis, sibique modo his 
modo illis militibus Sexti Syriae praesidis diversis tempo- 
ribus ad custodiam urbis venientibus conciliatis; quum 

P PluUrch. in Czsarc. i Dio, libro 43. 

' Hirtius. ■ Pag. 254. 



202 ANN ALES 

multae res adversae Csesaris in Africa numiarentur, non 
contentus jam praesenti sorte, ad novas res consurrexit. 
Deprehensus vero in hoc a Sexto antequam sese para- 
visset, auxilium se Mithridati Pergameno ad occupandum 
Bosphorum parare dixit: habitaque sibi fide, dimissus 
est'. 

Optimates Judaeorum videntes Antipatrum cum filiis 
tantopere crescere, tarn favore gentis quam Hyrcani pe- 
cuniis et percipiendis ex Judasi reditibus, maligne erga 
eum afFecti sunt. Jam enim amicitiam contraxerat cum 
Romanis imperatoribus, et persuaso Hyrcano ut pecu- 
niam eis mitteret, ipse hujus muneris sibi usurpavit gra- 
tiam : tanquam de proprio mittens, et non quasi ab Hyr- 
cano acceptam. Quae Hyrcanus audiens adeo nihil cu- 
rabat, ut gaudere etiam facto videretur. Sed maxime 
terrebat Judasorum primates violentum ac audax Herodis 
ingenium et tyrannidis cupidum, Adeuntes igitur Hyr- 
canum, aperte jam incusabant Antipatrum : de fiho ejus 
Herode maxime conquest!, quod Ezechiam cum plerisque 
aUis, nulla ab Hyrcano potestate accepta, interfecisset ; 
legibus contemptis, quae hominem quantumvis scelestum 
non sinunt affici supplicio, nisi prius damnatum ex sen- 
tentia judicum. Matres quoque eorum quos ille necave- 
rat, per singulos dies in templo non desinebant precibus 
suis turn regem tum populum obtundere ; rogantes ut 
Herodes coram synedrio facti sui rationem reddere coge- 
retur. Peimotus igitur his Hyrcanus, Herodem ad judi- 
cium et dicendam causam evocavit". 

Herodes, ordinatis Galilsese rebus quemadmodum ex- 
istimabat sibi conducere, a patre praemonitus ne privati 
more ad judicium veniret, mediocre sed tamen sufiiciens 
sibi praesidium adjunxit in itinere : ne vel Hyrcanum ter- 
reret si plures adduceret, vel ipse sine tutela subiret ju- 
dicii periculum. Quin et Sextus Caesar praeses Syriae 
scripsit ad Hyrcanum ut eum absolveret ; minis, si contra 
fecisset, additis. Cimi constitisset igitur Herodes coram 
synedrio purpuratus cum armatis stipatoribus, omnes sunt 

« Dio, lib. 47. ° Joseph, lib. 14. cap. 17. 



VETERIS TESTAMENXI. 203 

attoniti : nee quisquam eorum qiii absentem accusaverant 
ausus est hiscere, sed haerebant inopes consilii. Turn 
unus 6 consessu Sameas, vir Justus et ob hoc invictus 
terroribus, (quem fervidioris tamen fiaisse ingenii, vetus 
illud Hebraeorum dictum ostendit : Esto humilis ut Hillel, 
et non HDp iracundus ut Samai :) assurgens, non solum 
Herodem audaciae ac violentise accusavit, sed ejus culpam 
in judices et regem ipsum, qui banc ei concesserunt licen- 
tiam, derivavit : quos ipsos etiam postea, justo Dei judi- 
cio, poenas Herodi esse daturos prsenuntiavit. Quod rei 
eventus, et consessus illius judicibus et Hyrcano ab He- 
rode rege facto interemptis, verum fuisse comprobavit. 
Hyrcanus vero animadvertens judices propensiores ad 
damnandum Herodem, rem in sequentem diem distuiit: 
et clam eum admonuit, ut fuga sibi consuleret. Atque ita 
ille secessit Damascum, quasi regem fiigiens : cumque 
convenisset Sextum Caesarem, et res suas in tuto coUo- 
casset, palam prae se tulit quod non esset compariturus 
si denuo citaretur ad judices. Illi vero indignabantur, et 
Hyrcanum conabantur docere, quod in ipsius pemiciem 
haec omnia tenderent". 

In Africa Caesar, duodecimo Kalendas Apriles, Januarii 
Juliani die vigesimo primo, lustrato exercitu, postero die 
productis universis copiis in acie constitit : sed postquam 
satis diuque adversarios a se ad dimicandum invitatos 
supersedere pugnae animadverteret, reduxit copias'. 

Caecilius Bassus ex Uteris, quas a Scipione sibi missas 
iingebat, retulit; Caesarem in Africa victum interiisse, 
sibique imperium Syriae mandatum. Itaque cum iis quos 
ad hoc instruxerat militibus Tyrum occupavit: hincque 
ad Sexti copias procedens, ab obvio sibi facto eo victus, 
vulnus accepit; indeque vi quidem adversus eum quic- 
quam agere in posterum non conatus est^ 

Csesar, pridie Nonas Apriles, Februarii Juliani die 
quarto, tertia vigilia, ab oppido Agar egressus, sexdecim 
millia passuum ea nocte progressus, Thapsum ea die cir- 



' JoKpb. lib. 14. cap. 17. ' Hirtius, de Iwllo ACricano. 

■ Dio, Ub. il. 



gM 



ANNALES 



cummunire ccepit. Ubi et Jubam et Scipioneni memora- 
bili pugna superavit : post quam M. Cato Uticae sibi ipsi 
manus intulit". 

Sextus Cassar, accepta pecunia, Herodem Coelo-Syriae 
praDfecit. Herodes, impatienter ferens quod vocatus fu- 
isset in judicium, exercitum contra Hyrcanum duxit : sed 
patris Antipatri et fratris Phasaeli occursu et precibus 
cohibitus est, quo minus invaderet Hierosolyma ; placan- 
tium eum et rogantium, ut terruisse contentus reipsa laede- , 
ret neminem, neve ulterius adversus authorem suae digni- 
tatis procederet. Quorum monitis ille paruit ; ratus suf- 
ficere sibi ad futuras spes, quod potentiam genti decla- 
ravisset*. 

In Africa Caesar per quietem magnum exercitum vidisse 
dicitur, appellantem se flentemque : et permotum eo som- 
nio, in memoriales tabellas retulisse confestim de condenda 
Carthagine Corinthoque"^. 

Julium Caesarem Hyrcanus per legates rogavit, ut con- 
finnaret cceptam societatem et amicitiam"". 

Ca3cilius Bassus missis suis ad Sexti Cffisaris milites, 
qui certas spes ipsis proponerent, adeo eos sibi adsociavit, 
ut Sexto occiso legio ejus ad ipsum transierit"^ ; quanquam 
ab aliis hunc in modum ea referatur historia. Sextus 
adolescens voluptatibus vacans, legionem quam Julius 
Caesar in Syria reliquerat indecenter secum circumduce- 
bat. Id reprehendentem Bassum, qui legionis illius curam 
habebat, aliquando rejecit cum contumelia : et aliquanto 
post quum vocanti obediret tardius, jussit eum attrahi. 
In eo tumultu quum ad manus ventum esset, exercitus 
non ferens insolentiam jaculis Sextum confixit. Cumque 
mox poenitentia sequeretur et metus a Csesare, conjura- 
runt, ni venia fidesque sibi daretur, usque ad mortem se 
decertaturos : coacto etiam Basso, ut fieret ejus conju- 
rationis socius. Deinde ex novo delectu aliud agmen 



' Hirtiiis, de bcllo Africano. •■ Joseph, lib. 14. cap. 17. 

■= Appian. in Libycis, pag. 85. ^ Joseph, lib. U. cap. 17. 

« Joseph, lib. 14. cap. 47. Liv. lib. 114. Libo, apud Appian. lib. 3. bell, 
civil, pag. 575. Dio, lib. 17. 



1 



VETERIS TESTAMENTI. 205 

confecerunt, et assuefecerunt eisdem quibus ipsi utebantur 
exercitiis*^. 

Eassus omnein exercitum, praster paucos qui Apamea; 
hyemaverant, quos inde ante suum adventum egresses in 
Ciliciam usque insecutus frustra fuit, ad se pertraxit : re- 
versusque in Syriam, praetor nominatus est, Apameamque 
munivit, ut earn domiciliuni quasi belli haberet: omnes 
qui valida essent aetate, non liberos tantum sed servos 
etiam, ad militiam delegit ; pecuniam confecit, arma fabri- 
cavit^. 

Cassar, Africano belle confecto, Idibus Juniis, Aprilis 
Julian! die decimo quarto, Uticae classem conscendit, et 
post diem tertium Carales in Sardinian! pervenit : unde 
tertio Kalendas Quintiles, Juliani Aprilis die vigesimo 
nono, navibus secundum terram provectus, duodetrice- 
simo die, Maii Juliani die vigesimo sexto, eo quod tem- 
pestatibus cohibebatur, ad urbem Romam venit''. 

Quatuor Romae triumphos egit Caesar eodem mense, sed 
interjectis diebus : diverse quemque apparatu et instru- 
mento'. Gallici apparatus ex citre, Pontici ex acantho, 
Alexandrini testudine, Africi ebore constitit^. Pontico 
triumpho inter pompje fercula trium verborum praetulit 
titulum, VENi. viDi. vici. non acta belli significantem, 
sicut caeteri, sed celeriter confecti notam'. In eo fuga 
Pharnacis risum populo movit. Alexandrinus de /Egyp- 
tiis triumphus medius insertus est, Gallicum inter et Pon- 
ticum : in eoque Achillae Photinique casus plausibilis fuit". 
Sed Arsinoes ^Egyptise, et mulieris et pre regina tunc 
habitae, quae inter vinctos, quod nunquam Romae contigit, 
ducebatur, conspectus plurimum commiserationis popule 
injecit. Quae post triumphum tamen, in germanorum gra- 
tiam, dimissaest". 

German! vero ejus, sorer natu major Cleopatra et frater 

' Appian. bell, civil, lib. 3. pag. 575, 576. etlib. 4. pag. 623. 

t Dio, lib. 47. 

•• Hirtius, in fine lib. de bello Africano. 

' Sueton. in Julio, cap. 37. ' Vellei. Patercul, lib. 2. cap. 56. 

' Sueton. in Julio, cap. 37. 

■" Appian. bell, civil, lib. 2. pag. 491. 

■ Dio, Ub. 43. 



206 ANNALES 

minor Ptolemaeus, Cleopatrae maritus, a Caesare acciti hoc 
anno Romam venerunt ; atque ab eo inter amicos socios- 
que Romanorum sunt adscripti. In suis quoque ipsius 
aedibus Caesar domicilium Cleopatra assignavit ; eamque 
non nisi maximis honoribus praemiisque auctam remisit : 
quod male inde audiret, nihil omnino pensitans". Quin et 
in aede Veneris Genitricis, ex voto instante pugna Phar- 
salica concepto extructa, quam hoc anno dedicatam ab 
eo fuisse, confirmat etiam Dio ; ad Veneris latus effigiem 
Cleopatras auream Cassar statuitP. 

In Syria C.'Antistius Vetus, atque alii Caesariani duces, 
cum equestribus ac pedestribus copiis contra Csecilium 
Bassum venientes, Apameae eum obsidione circiuncluse- 
runt. Hisce finitimi quoque, qui Caesaris rebus stude- 
bant, sese adjunxerunt : inter quos et Antipater, tarn in- 
terempti quam superstitis Caesaris causa, quod ambobus 
esset amicus, per filios suos subministravit auxilia. Quum 
autem aliquandiu aequis viribus esset certatum, neutraque 
pars praevalere alteri posset, induciis pacto nuUo firmatis, 
ad auxilia paranda alia bellum suspenderunf. 

Mithridates Pergamenus Leucotheae templum, in Mos- 
chica regione circa Phasim fluvium, a Pharnace prius com- 
pilatum denuo spoliavit'. Sed ut Pharnacem ita et hunc 
Bosphorum occupare tentantem, Asander (apud Strabo- 
nem Casander et Lysander perperam dictus) evertit ; at- 
que utroque sublato, regno Bosphori ipse quiete potitus 
est^. 

C. Julius Csesar pontifex maximus, suo tertio et M. 
j?imilii Lepidi consulatu, Romani anni emendationem 
Instituit : Sosigenis in astronomicis, Flavii scriba; in fastis 
ordinandis, usus opera. Cumque jam mense Februario 
dies tres et viginti fuissent intercalati, ipse praeterea inter 
Novembrem et Decembrem duos alios menses intercalares 



" Dio, lib. 43. Sueton. in Julio, cap. 52. 

P Appian. bell, civil, lib. 2. pag. 492. cum Dione, lib, 51. pag. 459. fin. 
1 Joseph, lib. 1. belli, cap. 8. fin. et lib. 14. antiquit. cap. 17> fin. cum Dione, 
lib. 47. 

■• Strabo, lib. 11. pag. 498. 

' Strabo, lib. 11. pag. 495. et lib. 13. pag. 625. 



VETERIS TESTAMENTI. 207 

(lierum sexaginta septem interposuit, ita ut prsDsens an- 
nus menses quindecim, dies vero quadringentos quadra- 
ginta quinque habuerit'. 

3959. Pridie Kalendas intercalares priores, Septembris 
Juliani die vigesimo sexto, Cicero ad Caesarem pro Q. Li- 
gario orationem habuit". 

A Kalendis Januariis, quibus consulatum quartum Cae- 
sar iniit, primus ordinationis Julianas annus numeratus est. 
Inde enim anni a se constituti ille fecit principium". 

In Hispania Caesar cum Pompeii liberis bellum gerens, 
undecimo Kalendas Martias Ategua oppido potitus est ; et 
imperator appellatus. Quum Liberalia, Plutarcho in 
Caesare Aiovvma dicta, Romae agerentur, (decimo sexto 
Kalendas Apriles ut ex vetere kalendario liquet) memo- 
rabilem illam ad Mundam urbem victoriam obtinuit. In 
quo praelio ceciderunt ex Pompeianis millia hominum cir- 
citer triginta cum duobus ducibus Labieno et Atio Varo, 
atque ordinis equestris millibus fere tribus : ex Caesari- 
anis desiderati ad hominum mille, saucii ad quingentos. 
Interfecto deinde Cn. Pompeio adolescente, qui fiisces et 
imperium sibi arripuerat, pridie Idus Aprilis Caesari, dum 
gradiebatur Hispalim, caput ejus allatum, et populo da- 
tiun est in conspectum^. 

Pridie Palilium, duodecimo Kalendas Maias, sub ves- 
peram, de hac victoria nuntius allatus Romam fuit^; et 
pridie Kalendas Maias, Hispali Caesar ad M. Ciceronem 
literas dedit consolatorias*, ob mortem TuUiae filiae ; quae 
post repudiatam matrem Terentiam, apud P. Lentulum 
ex partu decessit*", quum ejus maritus P. Cornelius Dola- 
bella in Hispania apud Caesarem fuerit : ut ex Philippica 
secunda, et epistolarum ad Atticum libro decimo tertio 
percipitur. 

Habuit quoque Caesar in hoc bello comitem Caiura Oc- 



' Ccnsorinu.i, de die natali, cap. 8. cum Suetonio, in Julio, cap. 40. Plinio, 
lib. 18. cap. 25. Dione, lib. 43. Macrobio, lib. 1. Saturnal. cap. 14. 

" Lib. 6. ad familiar, epist. 14. " Censorin. de die naUli, cap. 8. 

T Author commentarii de bello Hispaniensi. 

' Dio, lib. 4.3. ' Cicer. ad Attic, lib, 13. epist. 20. 

■■ Ascon. Pcdian. in oral. Pisonian. Plutarch, in Cicerone. 



208 ANNALES 

tavium, nepotem sororis suae Juliae, octodecim annos na- 
tum, nunquam aut alio usum hospitio, quam suo, aut alio 
vectum vehiculo : pontificatusque sacerdotio puerum ho- 
noravit*". 

Dejotarus rex turbatus, legatum ex Galatia Blesamium 
in Hispaniam ad Csesarem misit : qui Uteris ad eum Tar- 
racone datis, bene sperare et bono regem esse animo 
jussit"^. 

Dum bellum in Syria cum Caecilio Basso trahitur, 
L. Statius (apud Velleium Staius, et Appianum Sextius) 
Marcus (apud Josephum Marcus perperam dictus) vir 
prffitorius, a Julio Caesare Sexti successor missus, cum 
tribus agminibus ex Italia venit : atque a Basso fortiter 
est repulsus''. Nam et Bassi exercitum regio alebat, et 
socios ille permultos habebat Arabum phylarchos, qui 
loca munita in proximo tenebant. Inter ea loca erat Ly- 
sias ultra lacum sita qui juxta Apamiam est, et Arethusa, 
Sampsicerami et filii ejus lamblichi (cujus in epistola 
prima libri decimi quinti ad familiares Cicero meminit) 
regio ; qui phylarchi genti Emessenae imperabant. Prope 
etiam erat Heliopolis et Chalcis, sub Ptolemaeo positae 
Mennaei filio; qui Marsyam et Ituraeorum montana ob- 
tinebat". 

Alchaudonius Arabs (Alchaedamus Straboni dictus) 
Rhambasorum Nomadum intra Euphratem habitantium 
rex, qui ante cum Lucullo pactum inierat, deinde vero 
Parthis contra Crassum suppetias tulerat, a Basso simul 
et adversariis ejus advocatus, in Mesopotamiam egressus 
est. Cum autem in medium inter Apamiam et Caesaria- 
norum castra locum advenisset, priusquam alterutri parti 
quicquam responderet, auxilium suum vaenale proposuit. 
Basso vero plura danti se conjunxit ; ac in pugna sagittis 
longe superior hostibus fuit*^. 

Idibus Septembribus Caesar in liaricano suo novissi- 
mum testamentum fecit; demandavitque virgin! Vestali 

■• Vellei. Paterc. lib. 2. cap. 59. ' Cicero, pro Dejotaro. 

■i Vellei. Paterc. lib. 2. cap. 69. Joseph, lib. 1. belli, cap. 8. fin. et lib. 14. 
antiquitat cap. 17. fin. Appian. bell, civil, lib. 3. pag. 576. et lib. 4. pag. 623. 
* Strabo, lib. 16. pag. 753. [ Id. ibid, cum Dione, lib. 47. 



VETERIS TESTAMENTI. 209 

maximae. In eo tres instituit hseredes sororiim nepotes, 
C. Octavium ex dodrante (non ex parte tantum dimidia ; 
ut apud Livium est, libro centesimo et decimo sexto) 
L. Pinarium et Q, Pedium ex quadrants reliquo. C. Oc- 
tavium etiam in familiam nomenque adoptavit : pluresque 
percussorum in tutoribus filii, si quis sibi nasceretur, no- 
minavit. In secundis etiam haeredibus Decimum Brutum 
constituit^, et M. Antonium'', si priores designati hseredi- 
tatem non adirent". 

3960. Mense Octobri Caesar Romam omnium victor 
ingressus, omnibus qui contra se arma tulerant ignovit''. 
Post actum vero initio hujus mensis Hispaniensem trium- 
])hum, consulatu se abdicavit: et novo honorarios con- 
sules sufficiendi instituto introducto, trimestres fecit con- 
sules, Q. Fabium Maximum et C. Trebonium' ; quorum 
prior consul ex Hispania tertio Idus Octobres triumpha- 
vit™. Unde, cum in triumpho Caesaris oborea oppida Chry- 
sippus vidisset translata, et post dies paucos Fabii Maxi- 
mi lignea ; thecas ea oppidorum Caesaris fuisse dixit", 

Multi et maximi honores Cassari a senatu sunt decreti : 
et inter eos, ut dictator in perpetuum esset" ; et insuper 
pra3nomen imperatoris haberetP; non eo sensu, quo et 
ante et postea etiam ob rem in militia bene gestam duci- 
bus est tributum, sed quo potentia et authoritas in re- 
publica summa significaretur''. Nam et concessum illi 
est, ut solus milites et militiae imperium haberet, solus 
publicas pecunias curaret ; ac ne cui alterutro horum ip- 
sius injussu uti liceret : atque ut magistratus omnes etiam 
plebeii ejus potestati subjicerentur, jurarentque se nullis 
ejus decretis refragaturos^ Indeque a postremo hoc ejus 



' Sueton. in Julio, cap. 8.3. 

'• Dio, lib. 44. cum Floro, lib. 4. cap. 4. 

' Appian. bell, civil, lib. 2. pag. 518. 

'^ Velleius Paterculus, lib. 2. cap. 56. 

' Dio, lib. 43. cum Gruteri inscript. pag. 298. init. 

" Gruteri inscript. pag. 297, " Quintilian. lib. 6. cap.' 4. 

° Liv. lib. 116. P Sueton. in Julio, cap. 76. 

1 Dio, lib. 43. 

' Dio, lib. 43. et Appian, lib. 2. bell, civil, pag. 494. 

VOL. X. V 



210 ANN ALES 

in urbem reditu, quinque menses principalis quietis illius 
deducit Velleius Paterculus". 

Getas, sive Dacos, qui se in Pontum et Thraciam effu- 
derant, Caesar coercere meditabatur'. Ad quam expedi- 
tionem ille se parans, Octavium, Ariae, filiae sororis suae 
Juliaj, filium ApoUoniam, quae lonio mari imminet, ut lite- 
ras simul et rem militarem disceret, praemisit ; mox belli 
Getici, ac deinde Parthici, habiturus commilitonem", ubi 
magistro dicendi usus est ApoUodoro Pergameno, quem 
jam grandem natu eo secum ab urbe eduxerat^. Atque 
eo etiam alae equitum e Macedonia vicissim ad eum com- 
meabant, cum quibus exerceretur : ubi comiter omnes ex- 
cipiendo gratiosus apud exercitum factus esV. 

Castor adolescens, a patre Castore Saocondario (ut eum 
appellat Strabo) et matre regis Dejotari filia incitatus, 
Romam ad accusandum avum profectus est : regis servo 
Philippo medico spe promissisque corrupto, ut ficto cri- 
mine dominum capitis arcesseret, quasi is Caesarem in 
tetrarchia sua hospitio exceptum interficere voluisset. Cui 
legati regii, Hieras, Blesamius, Antigonus et Dorylaus, 
sese opposuerunt : corpora sua pro salute regum suorum 
(patris et filii simul tunc regnantium) Caesari offerentes. 
Pro eo Cicero, veteris hospitii et familiaritatis memor, in 
domo Caesaris orationem habuit : ita inusitatiun fuisse 
praefatus, regem reum capitis esse, ut ante hoc tempus 
non fuerit auditum. Ob banc vero accusationem Dejo- 
tarus filiam suam una cum marito Castore Saocondario, 
nobili illo chronographo, in ipsius Castoris regia Gorbeio 
trucidavit^. De qua re tota, videndus clarissimus Vossius 
(heu ! quondam noster) in libri de historicis Graecis primi 
capite ultimo. 



' Lib. 2. cap. 56. 

' Sueton. in Julio, cap. 44. Appian. lib. 2. pag. 497. 

" Vellei. Paterc. lib. 2. cap. 59. Sueton. in Octavio, cap. 8. Plutarch, in 
M. Bruto. Appian. lib. 3. pag. SSL Dio, lib. 45. 

" Sueton. in Octavio, cap. 89. cum Strabone, lib. 13. pag. 625. et Quintiliano, 
lib. 3. cap. 1. 

' Appian. lib. 3. pag. 53L 

' Strabo, lib. 12. pag. 568. Suidas in Kaarup. 



it 



VETERIS TESTAMENTI. 211 

Idibus Decembris Q. Pedius (tertium intra hoc trimes- 
tre spatium) ex Hispania triumphum duxit^ ; in quo, iit 
ante eum Fabius, non eburneis sed ligneis ferculis usus, 
risuni multum excitavit''. 

Parthi a Caecilio Basso ad auxilium in Syriam evocati 
advenerunt: sed ob hyemein non diu adfuerunt, neque 
inemorabile quicquam egerunt. Ita, in libro quadrage- 
simo septimo Die. Eorum tamen adventu ab arcta obsi- 
dione, qua ab Antistio Vetere turn premebatur, ipsum 
fuisse liberatum in literis ad Balbum scriptis ipse Vetus 
eonfirmat : de quibus ita Cicero, libri decimi quarti ad 
Atticum epistola nona: " Balbus hie est, multumque nie- 
cum : ad quem a Vetere Uterae dataB pridie Kalendas 
Januarias cum a se Caecilius circumsideretur, et jam tene- 
retur ; venisse cum maximis copiis Pacorum Parthum : 
Ita sibi esse eum ereptum, multis suis amissis ; in qua re 
accusal Volcatium. Ita mihi videtur bellum illud instare ; 
sed Dolabella et Nicias viderint;" quibus sciUcet pro- 
vinciae Syriae et belli Parthici, post caedem Caesaris, cura 
fuit commissa, quando haec a Cicerone scripta fuit epis- 
tola. 

Romse, pridie Kalendas Januarias, Q. Fabio Maximo 
consule mortuo, C. Caninius Rebilus paucissimarum ho- 
rarum consulatum petiit"; de quo Cicero, ad Curium*: 
" Caninio consule, scito neminem prandisse : nihil tamen 
eo consule mali factum est. Fuit enim mirifica vigilantia ; 
qui suo toto consulatu somnum non viderit." 

Proximo die quintum et postremum suum consulatum 
Caesar iniit: in quo, ut Hyrcano Judaeorum pontifici et 
ethnarchas gentique Judaeorum, pro suo erga ipsum et 
populum Romanum afFectu, gratiae referrentur edixit: 
eundemque Hyrcanum habere et mcenibus instruere Hie- 
rosolymorum urbem decrevit, et gubernare earn secundum 
suam voluntatem ; atque ut Juda;is secundo locationis 
anno de reditibus eorum subducerent, immunesque essent 

» Gruter. inscript. pag. 297. >• Dio, lib. 43. 

' Dio, lib. 43. cura Plinio, lib. 7. cap. 53. et Suetonio, in Claudio, cap. 15. et 
Trebellio Pollione, in 30. tyrannis. 

<■ Lib. 7. ad familiar, epist. 30. Vid. Macrob. lib. 2. Saturnal. cap. 3. et lib. 
7. cap. 3. 

p2 



212 ANNALES 

ab angariis et vectigalibus, concessit : ut apud Josephum^, 
videre licet ; ut falli videatur idem, ut Hyrcano disjecta 
per Pompeium patrise mcenia restituendi daretur potestas ; 
statimque, Caasare ex Syria recedente, Antipatrum strenue 
operi illi incubuisse. Quod enim ille subjicit senatuscon- 
sultutn, negue ad hunc Hyrcanum, neque ad muroruni 
Hierosolymitanorum restaurationem, quicquam spectat : 
ut supra ad niundi annum 3877. monuimus^ 

In hoc eodem quinto consulatu, anno Juliano secundo, 
in honorem Julii Cassaris, legem ferente M. Antonio ejus 
in consulatu collega, QuintiUs mensis Julius appellatus 
est ; quod hoc mense ad quartum Idus Quintiles Julius 
procreatus esset^. Unde, quum sequente mense Sextili 
M. Brutus, prsEtor urbanus post caesum a se Caesarem 
ludos Apollinares edendos praescripsisset nonis juliis, ad 
Atticum suum scribebat Cicero'' : " Stomachari totum 
diem licet ; quidquamne turpius, quam Bruto Juliis ?" 
atque de eo monitus ab illo ipse Brutus, sese scripturum 
aiebat, ut venationem quae postridie ludos Apollinares 
futura esset, proscriberent iii. id. quintil'. 

Caesar Carthaginem et Corinthum, quae prius uno tem- 
pore deletae fuerant, (ut supra ad annum mundi 3858. 
dictum est) deductis eo Romanorum coloniis, instauravit''. 
Quod de Corintho Pausanias in Corinthiacis, de Cartha- 
gine etiam Solinus', et in fine Libycorum Appianus eatenus 
coufirmant, quod inter eversam et restitutam Cartha- 
ginem annos centum et duos interjectos fuisse consenti- 
ant. Id enim temporis spatium ad praesentem hunc 
annum recta nos deducit : in quem et M. Antonii et P. Do- 
labellae, a Solino hie nominatus, consulatus incurrit. Ut 
minus considerate Appianus a Caesare Augusto has urbes 
restauratas fuisse significaverit. 



' Lib. 14. antiquiL cap. 17. 

' De quo et Salianus videndus, ad annum mundi 4007. num. 36, 37. 
f Appian. bell, civil, lib. 2. pag. 494. Dio, lib. 44. Censorin. de die natali, 
cap. 9. et Macrob. lib. 1. Saturnal. cap. 12. 

i" Cic. ad Attic, lib. 16. epist. 1. ' Ibid, epist. 4. 

k Dio, lib. 48. cum Strabone, lib. 8. pag. 381. et lib. 17. pag. 833. 
Capite 30. 



i 



VETERIS TESTAMENTI. 213 

Magna turn populum Roinanum cupiditas Crassum 
aniissumque cum eo exercitum ulcisceiidi, spesque debel- 
landi Parthos, incessebat. Id igitur bellum Caesari una- 
nimi consensu decreverunt, summoque ad id studio sese 
comparaverunt. Ac praeter castera quae ejus belli causa 
agebant, ut et administrorum copia Caesari esset, et eo 
absente neque sine magistratibus urbs esset, neque si 
ipsa eos delegisset res ad motus intestines rediret; ma- 
gistratus jam ante ad totum triennium (tantum enim tem- 
poris Parthicae expeditioni impendendum existimabant) 
constituere intenderunt. Horum dimidiam partem Caesar, 
quod lege quadam (de qua consulendus Suetonius in 
Julio, capite quadragesimo primo,) ei concessum fuerat, 
reipsa autem omnes designabat"". 

Getas vero, sive Dacos, volens prior aggredi, prsemisit 
trans sinum Adriaticum legiones sedecim, et equitum 
decern millia. Mox Parthis inferre bellum per Armeniam 
minorem, nee nisi ante expertos aggredi praelio statuit". 

Ad bellum Syriacum contra Caecilium Bassum geren- 
dum, Cornificium Casar misit, Syriamque provinciam illi 
tribuit". Sed, dum legiones ad eum perducerentur, cajdes 
Caesaris intervenit: post quam ea provincia P. Cornelio 
Dolabellae consuli est assignata; (uti videbimus) Comi- 
ficio Africa vetere data^. 

Trium legionum quas AlexandriiE relinquebat curam et 
imperium Rufino liberti sui filio, exoleto suo, Caesar de- 
mandavifi. 

Septimo Kalendas Februarias, Caesar ovans ex monte 
Albano urbera ingressus esf. Decretum enim erat, ut 
ipse feriis Latinis peractis ita inveheretur". 

Cum a sacrificio Latinarum revertentem et ex monte 
Albano in urbem descendentem, nonnulli regem saluta- 
vissent : indignante populo ille offensus, Caesarem se non 
regem esse respondit. Ubi quum obticuissent cuncti, 

"• Dio, lib. 43. 

" Sueton. in Julio, cap. 41. Appian. lib. 2. pag. 497. 

° Cicero, lib. 12. ad Tamiliar. episu 18. et 19. 

r Cicero, lib. 12. ad familiar, epiiU 19. et 21. Appian. lib. 4. pag. 620, 621. 

1 Sueton. in Julio, cap. 75. ' Intcript. Gruleri, pag. 297. 

• Dio, Ub. 44. 



214 • ANNALES 

• 

plane .tristis dolensque transiit. Et cum quidam e tnrba 
statuae ejus coronam lauream Candida fascia (quod regium 
erat insigne) prasligatara imposuisset : tribuni plebis Epi- 
dius MaruUus et Coeselius Flavus coronam fascias detrahi, 
hominemque duci in vincula jusserunt. Caesar vero do- 
lens, seu parum prospere motam regni mentionem, sive, ut 
ferebat, ereptam sibi gloriam recusandi, tribunes graviter 
increpitos potestate privavit'. 

Lupercalibus (quae decimo quinto Februarii die cele- 
brata fuisse, vetus kalendarium indicat) ad Caesarem se- 
dentem in rostris, amictum toga purpurea, in sella aurea, 
coronatum, ipsius in consulatu collega M. Antonius, nu- 
dus inter Lupercos currens, supplex accessit, et diadema 
illi populi Romani nomine obtulit : quod bis ab eo capiti 
ipsius impositum Caesar detraxit, et in sella reposuit. 
Responsoque dato, solum Jovem Romanorum regem esse, 
missoque in capitolium ad Jovem diademate, adscribi jus- 
sit in fastis : " Ad Lupercalia, C. Caesari dictatori per- 
petuo M. Antonium consulem, populi jussu, regnum de- 
tulisse, Caesarem uti noluisse." Unde in suspicionem 
venit, quasi ex composito id fecisset, regisque nomen 
adpeteret, sed ita ut cogi ad accipiendum id quodammodo 
vellet". 

Rumor deinde quidam, sive verus, sive falsus, (uti fa- 
bulae nonnunquam confingi solent) passim emanavit, pon- 
tifices quindecemviros dictos in libris Sibyllinis reperisse : 
vinci Parthos a Romanis posse, si rege duce bellum eis 
movissent, esse ipsis alioquin insuperabiles : indeque prox- 
imo senatu L. Cottam quindecemvirum sententiam dic- 
turum, ut Caesar rex appellaretur. NonnuUi vero jacta- 
bant, oportere eum Romanorum quidem dictatorem impe- 
ratoremque appellari, aut si quod nomen esset regio piau- 
sibilius : cseterarum vero gentium, quae sub Romano es- 



' Sueton. in Julio Caesare, cap. 79. Plutarch, in eodem. Dio, lib. 44. cum 
Livio, lib. 118. et Appiano, lib. 2. bell, civil, pag. 495, 496. 

" Sueton. in Julio Caesare, cap. 79. Plutarch, in eodem. Dio, lib. 44. cum 
Livio, lib. llfi. et Appiano, lib. 2. bell, civil, pag. 495, 496. Cicero in Philippica 
2, 3. et 13. Vellei. Patercul. lib. 2. cap. 56. Plutarch, in Antonio. Cassio- 
dor. in chiooico. 



VETERIS TESTAMENTI. 215 

sent imperio, diserte regem nominari\ Quo referendum 
et Ciceronis illud, in libro secundo de divinatione : " Si- 
byllaj versus observamus, quos ilia furens fudisse dicitur. 
Quorum interpres (L. Cotta) nuper falsa quaedara homi- 
num fama dicturus in senatu putabatur : cum, quem re 
vera regem habeamus, appellandum quoque esse regem, si 
salvi esse vellemus." 

Curabat omnino Cassar ut quamprimum exiret urbem, 
in qua laboraret invidia. Verum quatriduo ante diem 
profectioni destinatam a conjuratis confossus est''. In ea 
conjuratione fuisse amplius sexaginta conscios ferunt se- 
natores equitesque Romanos^; cujus capita fuerunt M. 
Brutus, et C. Trebonius, et C. Cassias, et ex Caesaris 
partibus Decimus Brutus*. Cum venisset igitur Caesar 
in curiam, expeditionem Parthicam meditans ; ibi in cu- 
ruli sedentem eum senatus invasit : tribusque et viginti 
vulneribus occisus est*", Idibus Martiis, setatis anno quin- 
quagesimo sexto*^. 

Sic ille, qui signis collatis quinquagies dimicaverat, et 
undecies centum et nonaginta duo millia hominum prasliis 
occiderat, referente Piinio'', in eo senatu, quem majore ex 
parte ipse cooptaverat, in curia Pompeii, ante ipsius Pom- 
peii simulachrum, tot centurionibus suis inspectantibus, a 
nobilissimis civibus, partim etiam a se omnibus rebus or- 
natis, trucidatus ita jacuit, ut ad ejus corpus non modo 
araicorum sed ne servorum quidem quisquam accederet''. 

P. Cornelius Dolabella, viginti quinque annos natus ab 
ipso Caesare quum urbe esset abiturus, suo loco, in ejus 
anni reliquum consul designatus, quum fasces attjue insig- 
nia corripuisset consularia, in medium progressus, autho- 
rem suee dignitatis multis convitiis proscidit : et, ut qui- 

* Saeton. in Julio Ca«are, cap. 79. Plutarch, in eodem ; et Dio, lib. 44. 
Appian. pag. 497. 

y Appian. pag. 497. 

' Sueton. in Julio, cap. 80. Eutrop. lib. 6. fin. Oros. lib. 6. cap. 17. 

• Liv. lib. 116. 

I" Liv. lib. 116. Florus, lib. 4. histor. Rom. cap. 2. 

" Sueton. in Julio Ca!sare, cap. 81. 88, 89. Plutarch, in eodem ; et Appian. 
lib. 2. bell, civil, pag. 522. 
"I Lib. 7. cap. 25. < Cicero, Ub. 2. de divinat. 



216 ANNALES 

dam produnt, rogationem tulit, ut in posterum, ea dies 
natalis xirbis haberetur'. 

Post tertium a Cassaris caede diem, (ut in secunda Phi- 
lippica habet Cicero) quum Liberalia agerentur, (ut ex libri 
decimi quarti ad Atticum epistola decima et decima sexta 
colligitur) id est, decimo sexto Kalendas Apriles in aedem 
Telluris senatu convocato, quum consul Antonius, Plancus 
et Cicero de prasteritorum oblivione et concordia verba 
fecissent, ut injuriarum obliterata memoria pax inter cives 
constitueretur, atque ut Caesaris acta rata essent, decre- 
tum est^. 

Atque illo primum die (ut est in prima Philippica) M. 
Antonius, depositis inimicitiis, Dolabellam collegam sibi in 
consulatu esse voluit: quanquamquum primum Caesar osten- 
disset se, priusquam proficisceretur, consulem eum esse 
jussurum, acerrime illi sese opposuisset ; ut in Philippica 
secunda ostendit Cicero, et Plutarchus in Antonio. Nam 
initio quidem statuerat ad consulatum non admittere, non- 
dum ad eum pertinentem : sed ne seditionem moveret, 
collegam sibi esse jam passus fuit''. 

Sequente die senatus rursus conveniens, percussoribus 
Caesaris provincias decrevit: M. Bruto Cretam, Cassio 
Africam, Trebonio Asiam, Cimbro Bithyniam, Decimo 
Bruto Galliam Circum-Padanam'. 

Ex his, priores duo pratores urbis erant : qui cum in- 
decorum arbitrarentur ante magistratus exitum provincias 
ambitiose invadere, neque tutum sibi esse viderent urbanas 
administrare jurisdictiones ; privati in Italia rehquum anni 
agere statuerunt. Quo intellecto, senatus prsefecit eos 
frumento in urbem convehendo, usque ad tempus abeundi 
in provincias'' ; ut Brutus scilicet in Asia, Cassius in Si- 
cilia frumentum emendum ad urbem mittendum curarent. 
Sed Cassius munus illud aspernatus est'. 



' Appian. lib. 2. pag. 505. et 509. cum Velleio Paterculo, lib. 2. cap. 58. 
s Cicero, Philippica 1. Vellei. Patercul. lib. 2. cap. 58. Plutarch, in Cice- 
rone, Bruto, et Antonio. Appian. lib. 2. Dio, lib. 44. 

k Dio, lib. 44. ' Plutarch, in M. Bruto. 

'' Appian. lib. 3. pag. 530. 

' Cicero, ad Attic, lib. 15. episl. 0. 11, 12. 



VETERIS TESTAMENTI. 217 

Excogitatum est a quibusdam, ut privatum ajrarium 
Caesaris interfectoribus ab equitibus Romanis constituere- 
tur : id facile effici posse arbitrati sunt, si principes illius 
ordinis pecunias contulissent. Itaque appellatus est a C. 
Flavio Bruti familiari Atticus, ut ejus rei princeps esse 
vellet. At ille, qui officia amicis praestanda sine factione 
existimaret, semperque a talibus se consiliis removisset, 
respondit, siquid Brutus de suis facultatibus uti voluisset, 
usurum, quantum ese paterentur : se neque cum quoquam 
de ea re collocuturum, neque coiturum. Sic ille consen- 
sionis globus hujus unius dissensione disjectus est". 

In aede Castoris nominum literae qusedam Antonii et 
DolabelliE consulum excussae sunt : quibus utrisque alie- 
nationem a patria significatam fuisse dicit Julius Obse- 
quens, in libro de prodigiis. 

Consul Antonius collegae sue Dolabellse ut juveni am- 
bitioso persuasit, peteret mitti se in Syriam et ad exerci- 
tum contra Parthos conscriptum. Perfecitque, ut populi 
suffragiis Syria illi obveniret provincia, simulque bellum 
Parthicum legionesque ad id destinata2 a Caesare, una 
cum his quae in Macedoniam praecesserant. Atque ipse 
deinde Macedoniam, exercitu ita denudandam, a senatu 
obtinuit". 

Antonii potentiam metuens Cicero, statuit primum lega- 
tus in Syriam cum Dolabella proficisci". Quarto Nonas 
Aprilis libera legatione concessa ; ut, cum vellet, introire, 
cxire, liceretP. Sed postea ab Hirtio et Pansa, consulibus 
in sequentem annum designatis, persuasus consilium mu- 
tavit : et, Dolabella omisso, aestatem Athenis agere de- 
crevif, iter in Graeciam suscepturus ante Olympia'. Hoc 
vero anno Olympias CLXXXIV. est acta. 

Octavius, sexto postquam Apolloniam venerat mense, 
de Caesaris avunculi caede nuntio accepto, ex Epiro in 
Italiam transmisit: ubi Brundusii ab exercitu obviam pro- 

" Corn. Nepos, in vita Attici. 

" Appian. lib. 3. pag. 530, 531. cl 550. 

" I'lutarch. in Cicerone. P Cic. ad Attic, lib. 15. cpist. II. 

1 Plutarch, in Cicerone. 

■■ Cic. ad Attic, lib. 15. «pisU 24. et Ub. 16. cpist. 7. 



218 ANNALES 

giesso tanquam Caesaris filius exceptus, omni mora prae- 
cisa, idque eo magis, quod secum magnam vim pecuniaj 
militumque a Caesare praemissam habebat, statim iiomen 
Caesaris assumpsit, haereditatemque iniit. Atque ita Brun- 
dusii se in Juliam gentem adsciscens, pro Caio Octavio 
se Caium Julium Caesarem Octavianum deinceps appel- 
lavitf*. 

Ad hoc nomen mox, non aliter quam ad verum filium, 
undique magnus concursus fuit, partim amicorum Caesaris, 
partim libertorum et mancipiorum; cum eisque militum 
etiam, vel qui apparatum et pecunias ferebant in Mace- 
doniam, vel qui vectigalia pecuniamque aliam ex provinciis 
exactas portabant Brundusium. Hie tum multitudine ad 
se confluentium, tum Caesarei nominis vulgo gratiosissimi 
existimatione factus auctior et confidentior, ad urbem iter 
fecit, cum haudquaquam contemnendo comitatu, in dies 
torrentis modo crescente'. 

Decimo quarto Kalendas Mali, Octavius Neapolim ve- 
nit, ac postridie in Cumano M. Ciceronem invisit" : de 
quo ita Cicero ipse, in epistola ad Atticum decimo Kalen- 
das conscripta" : " Nobiscum hie perhonorifice et amice 
Octavius : quern quidem sui Csesarem salutabant, Philip- 
pus non." Neque enim placebat Atias matri Philippoque 
vitrico, adiri nomen invidiosae fortunae Caesaris : ut apud 
Velleium Paterculum legimus^. 

Octavio adventanti Romam immanis amicorum occurrit 
frequentia : et, cum intraret urbem, solis orbis super caput 
ejus, curvatus aequaliter rotundatusque in colorem arcus, ve- 
luti coronam tanti mox viri capiti imponens, conspectus est. 
Ita Velleius^ Et Juhus Obsequens, de prodigiis : " Quum 
hora diei tertia ingenti circumfusa multitudine Romam in- 
traret, sol puri ac sereni cceli orbe modico inclusus, ex- 



" Liv. lib. 117. Julius Obsequens, de prodigiis. Appian. lib. 3. pag. 531, 
532. Dio, lib. 45. 

' Appian. lib. 3. pag. 532, 533. " Cic. lib. 14. ad Attic, epist 10. 

>^ Cic. lib. 14. ad Attic, epist. 12. 

y Lib. 2. cap. 60. cum Suetonio in Octavio, cap. 8. et Appiano, lib. 3. pag. 
532, 533. 

' Lib. 2. cap. 59. 



VETERIS TESTAMENTI. 219 

tremas lineae circulo, qualis tendi arcus in nubibus solet, 
earn circumscripsit." Varii nimirum coloris circulns, qua- 
lis esse in iride solet, orbem solis tunc ambiit : ut in Se- 
neca", Plinio"', Suetonio% Dione'', et Orosio'^, videre 
licet. 

Octavius accitos sub noctem amicos jussit universes 
mane sibi prassto esse in foro cum comitatu idoneo ; ubi 
Caium fratrem Antonii, prsetorem urbanum, accedens, ait 
se adoptionem accipere : qui mos Romanus est, adoptioni 
authoritatem praetoris interponere. Hoc verbo relato per 
scribas in acta publica, statim e foro Antonium consulem 
adiit'. Eum consul superbe excepit, (neque is erat con- 
temptus, sed metus) vixque admisso in Pompeianos hor- 
tos loquendi secum tempus dedit*"'. 

Clrcenses neglecti sunt ludi, quos Palilibus, undecimo 
Kalendas Maii, in Caesariis honorem celebrari decretum 
fuerat ; quod de Hispaniensi ipsius victoria nuntius pridie 
illius diei Romam allatus fuisset"". Sed Quinctus et Lamia 
coronas ibi gesserunt, honoris Caesaris causa'. 

Quum percussores Caesaris, quibus provinciae sorte 
contigerant, in eas amandarentur : (ut in libro quadrage- 
simo quarto habet Dio :) C. Trebonius itineribus deviis 
in provinciam est profectus'', Q. Philippo in Asiae pro- 
consulatu successurus'. Cum eo proquaestor ordinarius 
venit Patiscus : extraordinarius vero ad vectigalia in po- 
testatem redigenda et cogendas pecunias a senatu in 
Asiam missus est P. Lentulus P. Lentuli Spintheris 
filius™. 

Undecimo Kalendas Junias, Trebonius Athenas venit ; 
atque ibi Ciceronem adolescentem optimis studiis sub Cra- 
tippo operam dantem inveniens, utrumque in Asiam pro- 
vinciam suam invitavit : ut ipse in Uteris ad patrem septimo 

" Natural, question, lib. l.cap. 2. '' Lib. 2. cap. 28. 

' In Octavio, cap. 95. '' Lib. 45. 

' Lib. 6. cap. 20. ' Appian. lib. 3. pag. 534. 

' Vellei. Palercul. lib. 2. cap. 60. I" Dio, lib. 44, ct 45. 

' Cic. lib. 14. ad Attic, epist. 16. ct 22. 

'^ Cic. lib. 14. ad Attic, epist. 10. 

' Lib. 13. ad familiar, epist. 73, et 74. collat. cum cpitt. 43. et 45. 

"■ Lib. 12. ad lamUiar. epist. 14, 15. 



2'20 AMNALES 

Kalendtis Junias datis narrat" ; quibus et Cicero pater in 
libri decimi quinti ad familiares postrema respondit epis- 
tola. 

Quarto Nonas Junias, lex lata est quae.earum rerum, 
quas Csesar statuisset, decrevisset, egisset, consulibus cog- 
nitionera dedit". 

Antonius, postquam ei acta Caesaris inspicere exequi- 
que quae is fieri jussisset mandatum fuit, libellis corruptis 
et pro arbitrio immutatis, quicquid ipsi libitum fuit tan- 
quam ex Caesaris praescriptis egit : civitatibus dynastisque 
ea ratione gratificans, et magnam pecuniae vim sibi con- 
gerens. Non enim agros solum et vectigalia, sed liberta- 
tem etiam et jus Romanae civitatis et alias immunitates 
vendebat ille ; idque non tantum singulis, sed provinciis 
quoque totis et populis universis. Deque his omnibus 
toto capitolio tabulse figebantur? ; in quarum una civitates 
locupletissimae Cretensium vectigalibus liberabantur ; sta- 
tuebaturque ne post M. Brutum proconsulem, esset Creta 
provincia''. Grandi quoque accepta pecunia, fixit Anto- 
nius legem quasi a Caesare latam, qua Siculi facti sunt 
cives Romani''. 

Rex Dejotarus, simul-atque audivit Cjesaris interitum, 
res sibi ab illo ablatas suo marte recuperavit. Legati ta- 
men ejus timidi et imperiti, sine reliquorum amicorum 
regis sententia, syngrapha sestertium centies Fulvise uxori 
Antonii data, decretum in capitolio fixum obtinuerunt, 
quo a Cassare ipso reddita illi omnia ridicule fingeban- 
tur'. 

Quum ludi victorias Caesaris decimo tertio Kalendas 
Sextiles, lit ex vetere kalendario liquet', edendi essent ; 
non audentibus facere quibus obtigerat id munus, Octa- 
vius edidit", quum eorum apparandorum curam C. Matio 
viro doctissimo commisisset : qui minus id probanti Cice- 

" Cic. lib. 12. ad familiar, epist. 16. <• Id. ad Attic, lib. 16. epist. 18. 
I' Cicero, in Philippica 2. et lib. 12. ad familiar, epist. 1. Vellei. Patercul. 
lib. 2. cap. 60. Plutarch, in Antonio. Appian. lib. 3. pag. 529. Dio, lib. 44. 
1 Cicero, in Philippica 2. et lib. 12. ad familiar, epist 1. 
r Cicero, lib. 14. ad Attic, epist. 12. 
* Cicero, lib. 14. ad Attic, epist. 12. et in 2. Philipp. 
' Gruteri inscript. pag. 133. " Sueton. inOctav. cap. 10. 



VETERIS TESTAMENTI. 221 

roni" banc sui facti rationem reddit : " Ludos", quos Cas- 
saris victorise Caesar adolescens fecit, curavi. At id ad 
privatum officium, non ad statum reipublicae pertinebat. 
Quod tamen munus et hominis amicissimi memoriae atque 
honoribus praestare, etiam mortui, debui : et optimae spei 
adolescenti, ac dignissimo Caesari, petenti negare non 
potui." 

Atque hue Dionis ilia in libro quadragesimo quinto sunt 
referenda: " hpo/xr]viai^ naiv tiriviKioiQ iBtav rtfiipav tin. 
Tif ovofiuTi avTov i^ovBvTTiaav. Supplicationibus quibus- 
dam ob victorias die peculiari nomini ipsius dicato sacri- 
iicatum est." Cumque prius decretum fuisse, et Appianus 
in libro bellorum civilium secundoi', et in libro quadra- 
gesimo tertio ipse confirmet Dio ; ut publice solennibus 
sacris celebrarentur dies quibus victorias adeptus fuerat ; 
in unum hunc diem sacris ipsius iinviKioig dicatum om- 
nium simul victoriarum ab eo reportatarum conjecta vide- 
tur fuisse commemoratio. Pharsalicae enim, reliquarum 
omnium celeberrima;, diem in fastis non fuisse peculiariter 
signatum, Lucani illud in libro septimo indicat : 

Tempora signavit leviomm Roma malorum, 
Hunc voluit nescirc diem. 

M. Brutus et C. Cassius Trebonium in Asia, et Tullium 
Cimbrum in Bithynia clam per literas monuerunt, ut oc- 
culte pecunias coUigerent, et de exercitu dispicerent^ 
Quibus auscultans Cimber, etiam classem comparavit*. 
Ebriosus nimirum ille Cimber : queni in seipsum ita joca- 
tum fiiisse, in epistola octogesima tertia refert Seneca : 
" Ego quemquam feram, qui vinum ferre non pos- 
sum ?" 

Caesar Octavianus annos undeviginti natus, exercitum 
private consilio et privata impensa comparavit : ut ipse 
in breviario rerum suarum, Ancyrano marmori insculpto, 



" Lib. 11. ad familiar, epist. 27. et lib. 15. ad Attic, epist 2. 
» In dicti libri 1 1. episU 28. > Pag. 494. 

• Appian. lib. 3. pag. 529, 530. 

* Caraius, ad Ciceron. lib. 12. ad familiar. episL 13. 



222 



ANNALES 



indicat'' ; ante diem nonum Kalendas Octobi'is scilicet, 
quo annum astatis vicesimum ille est ingressus. Nam 
ante Antonii ex urbe discessum, qui sequente Octobri 
contigit, Ciceronis et aliorum qui Antonium oderant ope- 
ra senatui commendatus, gratiam popularem ipse institit 
colligere, et milites ex coloniis cogere'' ; sibique et reipub- 
licae vires contra Antonium paraturus, deductos in colonias 
veteranos excitavif^ : de quo Florus : " Octavius Caesar 
aetate et injuria favorabilis, et nominis majestate quod sibi 
induerat, revocatis ad arma veteranis, privatus (quis cre- 
deret ?) consulem aggreditur." Ita ille, libri quarti ca- 
pite quarto ; ubi tamen intra decern et octo annos ilium 
fuisse, non recte statuit : ut nee Dio, qui octodecim an- 
norum tum fuisse scribit, quum Caesaris nomen assumpsit 
haereditatemque iniif*. Neque etiam satis accurate vel a 
Seneca', " duodevicesimum egressus annum," vel a Vel- 
leio Paterculo " decimum nonum annum ingressus" ille 
fuisse dicitur: " Caius Caesar," inquit hie, " decimum 
nonum annum ingressus, mira ausus, ac summa consecu- 
tus, private consilio, majorem senatu pro republica ani- 
mum habuit'." Quum enim exercitum comparare ccepit, 
decimum nonum aetatis annum ille fere exegerat ; et ab 
eo tempore usque ad ejus excessum, anni numerantur 
septem et quinquaginta ; quot et principatui ipsius assignat 
Maximus monachus in computo. 

Hie pavefactus Antonius, venit cum eo in colloquium 
in capitolio ; et reconciliati sunt. Ea nocte Antonio per 
quietem dextera manus fulmine visa est icta : et post 
paucos dies delatum ad eum est, Cassarem insidias ipsi 
parare. Cumque purganti se Caesari illi non crederet; 
simultas exarsit de integro inter eos vehemens^. 

Antonius, majoribus hie ratus sibi opus fore copiis, nee 
ignarus Macedonicas legiones tum virtute praestare, tum 
numero (erant enim sex) eisque adjunctam magnam ma- 
num sagittariorum et armaturae levis ac velitum, equitatum 



* Inscript Gruteri, pag. 230. 
<^ Liv. lib. 117. 
' Lib. 1. de dementia, cap. 9. 
8 riutarch. in Antonio. 



^ Plutarcli. in Antonio. 
'I Lib. 45. pag. 271. 
' Lib. 2. cap. 61. 



VETERIS TESTAMENTI. 2£3 

praeterea caeterumque apparatum absolutissimum, qui vi- 
debatur deberi Dolabellae propter decretum ei bellum 
Parthicum, quando Caesar contra Parthos paraverat ; 
cogitavit eas ad se pertrahere : quia propter propinquita- 
tem statim trajecto mari supero poterant adesse in Italia. 
Cumque falsus repente sparsus esset rumor, Getas audita 
morte Caesaris incursionibus vastare Macedonian! ; Anto- 
nius a senatu exercitum petiit, quo de hostibus pcenas su- 
meret: dicens Macedonicum ilium exercitum a Caesare 
contra Getas paratum fuisse priusquam Parthos aggredi 
statuisset, et pacata esse' impraesentiarum omnia circa 
limitem Parthicum. Tandemque, Dolabellae unam legio- 
nem se traditurum pactus, imperator Macedonicaruiii 
copiarum electus est*". Et lege de permutatione provin- 
ciarum per vim lata obtinuit ; ut Macedoniam, quae Marco 
Bruto sorte obtigerat provincia, frater ipsius Caius Anto- 
nius sibi vindicaret ; Galliam vero Cis-Alpinam, Decimo 
Bruto assignatam, ipse consul Marcus Antonius, una cum 
Macedonico illo exercitu qui Apolloniam a Caesare pra;- 
mis.sus fuerat, consequeretur'. 

Legiones Alexandrinas in armis esse : Bassum e Syria 
arcessi, Cassium expectari, ferebatur''. 

Instante ludorum tempore, quos editurus erat aedilis 
Critonius, Csesar Octavianus patri sellam auream atque 
coronam parabat : id quod illi ex senatusconsulto in per- 
petuum ludis omnibus decretum fuerat. Cumque Crito- 
nius negaret se passurum honorari Caesarem in iis ludis 
quos ipse sumptu suo faceret ; Caesar ilium ad Antonium 
duxit, ut consulem : consul ad senatum super ea re se 
dixit relaturum. Caesar indignatus, " Refer," inquit : 
" ego interim sellam proponam." Id Antonius exaspe- 
ralus prohibuit : nee hoc contcntus, prohibuit etiam ludis 
proxime secutis, quos Caesar ipse celebrabat in honorem 
Veneris Genitricis institutos, quando aedes ei in foro et 
forum ipsuni a patre dedicatum est. Quod Antonii fac- 
tum exceptum est pubUco odio'. 

' Appian. lib. 3. pag. 541, 542. 

' Dio, lib. 4S. cum Livio, lib. 117. et Appiano, lib. 3. pag. 543. 545, 54(;. 

* Cicer. ad Attic, lib, 15. cpist. 13. ' Appian. lib. 3. pag. 543, 544. 



224 ANNALES 

Ad sextum Kalendas Octobris, in veteris kalendarii 
fragmento marmoreo"', habetur annotatuni : veneri. ge- 
NETRicf. IN. FORO. c^SAR. Eo igitur die Octavianus 
ludos institutes ob perfectionem fani Veneris, quos vivo 
adhuc Cassare quidam sese celebraturos receperant sed 
tunc negligebant, ipse suis sumptibus, tanquam ad se ra- 
tione generis pertinentes, ad captandam populi gratiam 
fecit". Quos dum ille ederet ; cometam repente emer- 
sisse docet Seneca", Suetonius^, et Plinius'', ubi de eo ip- 
sius Octaviani haec verba refert : " In ipsis ludorum meo- 
rum diebus, sidus crinitum per septem dies, in regione 
ccfili quae sub septentrionibus est, conspectum. Id orie- 
batur circa undecimam lioram diei, clarumque et omnibus 
terris conspicuum fuit. Eo sidere significari valgus cre- 
didit Caesaris animam inter deorum immortalium numina 
receptam : quo nomine id insigne simulachro capitis ejus, 
quod mox in foro consecravimus, adjectum est." Quod 
et in nummis quibusdam conspicitur post excessum ejus 
signatis, cum inscriptione divi julii : et in illo Virgiliano 
est significatum"', " patriumque aperitur vertice sidus." 

3961. Septimo Idus Octobris Antonius Brundusium 
venit, profectus obviam legionibus Macedonicis quatuor, 
(e quinque) quas sibi conciliare pecunia cogitabat* : quas- 
que a senatu populoque Romano adversus Getas ei datas, 
ipse transvexit in Italiam'. 

Eodem Octavianus et sues cum pecuniis, qui sibi illos 
milites conducerent, praemisit". Ipse vero properavit in 
Campaniam ; veteranos a patre in colonias deductos ad 
suam militiam revocaturus. Moxque primum ad se pel- 
lexit Calatiffi veteranos, dein Casilini, ex utroque latere 
Capuae positos: et reprfesentatis in singulos quingentis 



" Inscript Gruter. pag. 135. fin. collat. cum integro altero, pag. 133. 

" Dio, lib. 45. " Natural, qusestion. lib. 17. cap. 17. 

P In Julio, cap. 88. i Lib. 2. cap. 25. 

' jEneid. 8. 

' Cicero, lib. 12. ad familiar, epist. 23. cum Appian. lib. 3. pag. 552. 554. et 
Dione, lib. 45. pag. 27B. editionis Graeco-Latinse Hanoviensis. 

' Vellei. Patercul. lib. 2. cap. 61. cum Appiano, lib. 3. pag. 543. et 546. et 
558. fin. 

" Dio, lib. 45. pag. 276, editionis GrEcco-Latinae Hanoviensis. 



VETERIS TESTAMENTI. 225 

tlenariis (quos Appianus et Dio drachmas, Graeco more, 
reddiderunt) contraxit circiter decern millia virorum, ne- 
que justa armatura instructorum, neque digestorum in 
militares ordines ; omnes sub uno signo ductans tanquam 
satellitium^. Atque his deinceps Evocatorum nomen est 
inditum : quod impetrata inissione militiae, rursus ad earn 
vocati fuerint^. 

Brundusii interim quatuor Macedonicae legiones incu- 
santes Antonium ob cessationem in persequendis Caesaris 
percussoribus, sine acclamationibus deduxerunt eum ad 
tribunal; quasi rationem audituri ante omnia. Id silen- 
tium ille iniquo animo ferens, non continuit se quia eis 
exprobraret ingratitudinem, non agnoscentibus quanto 
praestaret in Italian! ire quam in Parthiarn, nee ullum sig- 
num grati animi edentibus. Prajterea querebatur, quod 
misses ab adolescente petulante (sic enim appellabat Cae- 
sarem) concordiae turbatores non adducerent ad ipsum : 
se tamen eos inventurum ; exercitum vero ducturum ad 
decretam sibi provinciam, fortunatam illam Galliam, et 
praesentium unicuique centum drachmas sive denarios da- 
turum. Haec in promittendo parcitas risu excepta est : 
quem quum moleste ferret, aucto tumultu deserebatur'. 

Quum Antonius a tribunis seditiosos expetisset, ex mi- 
litari disciplina sorte duxit decimum quemque : nee tamen 
in hos omnes, sed in partem tantum animadvertit, putans 
se eos territurum paulatim* ; atque in hospitis tectis Brun- 
dusii in sinu, non modo avarissimae sed etiam crudelissima; 
uxoris, Fulviae delectos Martiae legionis centuriones truci- 
davit*-. 

Hoc facinore irritatos milites ubi videre Caesariani qui 
ad eos corrumpendos missi fuerant, libellos spargebant per 
exercitum, pro Antonii sordibus et crudelitate revocantes 

< nicero, lib. IC. ad Attic, epist. S. et Philipp. 3. VelleL Paterc lib. 2. cap. 
61. Appian. lib. 3. pag. 552, 553. 

' Ser. Galba, ad Ciceron. in lib. 10. ad familiar, epist. 30. Ko, lib. 45. pag. 
276. et lib. 55. pag. 565. 

' Appian. lib. 3. pag. 554. cum Dione, lib. 45. pag. 276. et Cicerone, lib. 16. 
ad Attic, epist. 8. 

* Appian. lib. 3. pag. 554, 555. 

' Cicero, Philipp. 3. 5. et 13. Dio, lib. 45, pag. 276. 

VOL. X. Q 



226 



ANNALES 



superioris Caesaris memoriam, et ad junioris liberalitatem 
invitantes. Quorum indicibus quum consul magna prae- 
mia proposuisset, celatoribus contra interminatus esset 
pcEnam ; nemine prodito, aegre ferebat, quasi exercitus eos 
tegeret". 

Quum Caesar Octavianus ad res gerendas accessisset, 
plebemque sibi devincire institisset ; M. Brutus et C. Cas- 
sius, simul spe popularis reipublicae status tenendi ab- 
jecta, simul Caesarem metuentes, ex Italia solverunt ; 
Athenasque delati, magnifice fuerunt accepti. Ita Die*. 
Eosdem, quum superior esse coepit Antonius, provincia- 
rum quae iis datae erant a consulibus desperatis rebus, in 
exilium profectos fuisse, scribit in Attici vita Cornelius 
Nepos ; et " nunc metuentes arma Antonii, nunc, ad au- 
gendam ejus invidiam, simulantes se metuere ; testatos 
edictis, libenter se vel in perpetuo exilio dum reipublicae 
constaret concordia, nee nllam belli civilis prsebituros 
materiam," Italia profectos fuisse, narrat Velleius Pater- 
culus^. 

Quum alii ad Octaviani partes, alii ad Antonii disce- 
derent, atque exercitus venales tanquam sub hasta pluris 
licitanti addicerent se : Brutus Italiam statuit relinquere, 
ac per Lucaniam pedestri itinere Eleam ad mare venit ; 
indeque solvens, Athenas profectus est. Ubi Theomnes- 
tum Academicum et Cratippum Peripateticum, Mityle- 
neum, audiens, unaque cum his vacans Uteris, omnino 
feriari videbatur et otiari : cum in occulto tamen pararet 
bellum'. Cassii vero classem paucis post diebus Brutum 
consequutam fuisse, in Philippica decima indicat Cicero. 

Brutus et Cassius Macedoniam atque Syriam, ut sibi 
priusquam Antonio Dolabelleeque assignatas, per vim in- 
vadere statuerunt. Quod consilium postquam detectum 
est, Dolabella properavit in Syriam, obiter invisurua 
Asiam, ut iude pecunias colligeret. Sic Appianus, de 
bellis civilibus libro tertio^. Putabat enim ille (ut et, ante 
eum, Florus'',) Bruto Macedoniam et Cassio Syriam a Julio 

' Appian. lib. 3. pag. 555. "^ Lib. 47. pag. 338, 339. 

• Lib. 2. cap. 62. ' Plutarch, in M. Bruto. 

t Pag. 541. ■• Lib. 4. cap. 7. 



VETERIS TESTAMENTI. 227 

Caesare, antequam ab his ipsis occideretur, decretas fu- 
isse ; eariimque a consulibus postea ipsis ademptarum 
loco, minores alias concessas esse provincias, Cyrenem et 
Cretam insulam, vel, ut alii produnt, has ambas Cassio, 
Bruto vero Bithyniam : atque his contemptis, illos exer- 
citum ac pecunias collegisse, animo invadendi Syriam et 
Macedonian]'. 

Varum a Julio Caesare Syriam Cornificio fuisse destina- 
tam, ex Cicerone : et quarto post caedem illius die Bruto 
Cretam, Cassio Africam a senatu fuisse decretam, ex 
Plutarcho supra audivimus. Indeque in Philippica unde- 
cima de Bruto, Cicero : " Neque enim est in provlnciam 
suam Cretam profectus: in Macedoniani alienaui advola- 
vit ;" et de Cassio : " Naturae legi paruit, cum est in Sy- 
riam profectus : alienam provinciam, si homines legibus 
scriptis uterentur ; his vero oppressis, suam, lege na- 
turae." Utrumq«e etiam provincias sine ullo senatuscon- 
sulto aut authoritate publica occupavisse, confirmat Vel- 
leius Paterculus'' : et de utroque, apud Athenienses diver- 
santes, ita scribit Dio' : " Quum audirent Caesarem 
augeri, Creta ac Bithynia (eo enim missi erant) neglecta, 
quod eas sibi provincias non magnopere profuturas judi- 
carent, ad occupandas Syriam ac Macedoniam animum 
adjecerunt; nihil quidem ad eos pertinentes, sed quod eo 
tempore pecunia copiisque florebant." 

Dolabella, itinere per Achaiani, Macedoniam et Thra- 
ciam facto, tardius in Asiam venit. In Achaia vero mi- 
lites atque equites habens, Veteri Antistio occurrit ; qui, 
dimisso exercitu (quo adversus Caecilium Bassum nuper 
usus fuerat) ex Syria erat reversus; ubi quodvis adire 
periculum ille maluit, quam videri aut coactus esse pecu- 
niam aut Dolabellae dare, aut libenter dedisse"". 

Kalendis Novembribus literae Ciceroni ab Octaviano 
sunt redditae : quibus consultabat, utrum Romam cum 
quatuor millibus veteranorum proficisceretur, an Capuam 



' Appian. lib. X. pag. 527. 530, 531 . 533. 536. 550. et lib. 4. pag. 622. 

» Lib. 2. cap. 62. Lib. 47. pag. 339. 

■■ Dio, lib. 47. pag. 344. et Brutus lib, Ciceronis ad Brut epiit 11. 

q2 



228 



AN'KALES 



teneret et Antonium venientem excluderet : an iret ad tres 
legiones Macedonicas, qua; iter secundum mare superum 
faciebant, quas congiarium ab Antonio accipere nolentes 
suas sperabat futuras™. Centurias Capua; dinumeraVit 
Octavius". Iter faciens in Samnium, venit Cales : mansit 
Theani. Municipiorum mirifica erat cnravrtiaiQ, et cohor- 
tatio. Romam venit cum manu magna". 

Ibi ad plebem, sibi in lioc a Canutio, tribuno plebis, 
paratam, progressus, memoriam patris sui multis apud eos 
verbis renovavit, et res ab eo egregie gestas recensuit : de 
se quoque multa modeste dixit, Antonium accusavit, 
milites qui se essent secuti laudavit; quod ad auxilium 
urbi ferendum adessent, seque ad id delegissent, ac per 
se universis liaec significarent. Laudatus hinc, partim 
propter alium apparatum, partim etiam propter militem 
iHum numerosum quem secum habebat, in Hetruriam 
profectus est, militum ibi quoque cogendorum causa?. 

Hoc tempore M. Cicero Marco filio, Athenis annum 
jam audienti Cratippum, (non nunc primum eo missum, ut 
Dio' innuit) tres illos egregios de Officiis libros dicavit"^. 
Extantque filii ad Tironem scriptae litera;' : in quibus, de 
convictoribus suis agens ; Bruto, inquit, " ego locum in 
proximo conduxi, et, ut possum, ex meis angustiis illius 
sustento tenuitatem. Praeterea declamitare Greece apud 
Cassium institui : Latine autem apud Brutmn exerceri 
volo. Utor familiaribus, et convictoribus, quos secum 
Mitylenis Cratippus adduxit, hominibus et doctis et illi 
probatissimis." 

Ad banc tenuitatem redactus Brutus, prater Cicero- 
nem, caeteros quoque Romanos adolescentes, qui Athenis 
operam dabant literis, sibi adjunxit. Herostratum in 
Macedoniam, ad conciliandos eos qui praeerant exerciti- 
bus, misit. Cumque accepisset navigia Romana argento 
onusta dirigere Athenas cursum ex Asia, et praetorem iis 



•" Cic. lib. 16. ad Attic, epist. 8. " Ibid, cpist. 9. 

" Cic. ad Attic, lib. 16. epist. 11. P Dio, lib. 45. pag. 276. 

* Lib. 45. pag. 277. ■■ Lib. 16. ad .\ttic. epist 11. 



* Lib. 16. ad familiar, epist. 21. 



VETERIS TESTAMENTI. 229 

navibus advehi probum virum et sibi familiarem, occurrit 
ei circa Caryston, et ad tradenda sibi induxit navigia'. 

Huic Brutus, Sami natalem suum celebrans, splendidius 
epulum paravit. Ibi, postquam ad compotationes ven- 
tum est, cceperunt pro Bruti victoria et populi Romani 
libertate facere libamina. Turn Brutus, grandiore accepto 
poculo, banc versuin sine uUa evidente causa voce alta 
pronuntiavit : 

'A\Xa fi€ fioip oKoTi, Kai Kr^roVQ txravtv v\6q' 
Sed me sors misera et Latanse perdidit infans. 

QuJB exclamatio pro cladis omine est habita : quum ad 
novissimum in Philippis pugnam processurus, signuin mi- 
litibus daret ille ApoUinem'. 

Inde TrtvrrjKovTa juuptaSac Antistius, ex ilia pecunia 
quam portabat in Italiam, impertiit : ut eo in loco Plutar- 
clius scribit. Vicies sestertium Latinus interpres red- 
didit: quantam ei summam Veterem Antistium " ultro et 
poUicitum esse et dedisse ex sua pecunia," agnoscit ipse 
Brutus, in epistola qua hunc Romam jam ad petitionem 
praeturae profecturum Ciceroni commendat". Pompeium 
Atticum quoque abjecto Bruto Italiaque cedenti sester- 
tium centum millia munere misisse, eidemque Epiro absen- 
tem trecenta jussisse dari ; apud Cornelium Nepotem, in 
vita Attici, legimus. 

In Pirajeo deuide Cassius et Brutus distracti, alter in 
Syriam, alter in Macedoniam perrexit'. Cassius, ut pro- 
hiberet Syria Dolabellam'', Brutus, ut Graeciam Macedo- 
niamque sibi adjungeret^. Et sine authoritate publica 
provincias exercitusque occupantes, et, ubicunique ipsi 
essent, praetexentes esse rempublicam ; pecunias, quae ex 
transmarinis partibus Romam a quaestoribus deportaban- 
tur, a volentibus acceperunt^. 

Cassius in Asiam, anticipato Dolabella, ad Trebonium 

• Plutarch, in M. Bruto. 

' Plutarch, in M. Bruto ; cum Apfiano, lib. 4. pag. 668. 

" Cic. lib. ad Brut, epist. 11. • Plutarch. 

» Cicero, Philippic U. ' Dio, lib. 47. pag. 339. 

* Vellci. Patercul. lib. 2. cap. 62. 



230 ANNALES 

proconsulem trajecit : acceptaque ab eo pecunia, permul- 
tos sibi equites ex iis qui a Dolabella in Syriam praemissi 
fuerant, (quos Cassio se primum tradidisse jactat P. Len- 
tulus Asiae quaestor extraordinarius, in Uteris ad Cicero- 
nem'' ;) multosque item alios Asianos et Cilices adjunxit. 
Turn Tarcondimotum ac Tarsenses ad societatem secum 
ineundam compulit, et hos quidem invitos; nam adeo 
Caesari priori ac ejus gratia etiam posteriori favebant, ut 
urbem suam pro Tarso Juliopolin vocaverint''. 

Brutus quoque, postquam ab Apuleio copias quantas 
turn ille habebat accepit, et in numerato circiter sedecim 
talentum millia, quae ex tributis ac vectigalibus Asiae col- 
lecta acceperat a Trebonio, venit in Boeotiam''. Deinde 
milites coUegit : partim ex Pompeianis, quos a Pharsalica 
pugna per Thessaliam vagantes tunc reperit ; partim ex 
iis qui cum Dolabella ex Italia profecti, ob morbum re- 
licti vel ab ordinibus dilapsi fuerant. Equites insuper 
quingentos Cinnae, quos in Asiam ducebat ad Dolabel- 
1am, ademit"'. Quo spectat illud de Bruto Ciceronis, in 
Philippica undecima : " Legiones conscripsit novas, ex- 
cepit veteres : equitatum ad se abduxit Dolabella;, atque 
eum nondum parricidio (Trebonii) oblitum, hostem sua 
sententia judicavit; nam ni ita esset, quo jure equitatum a 
consule abduceret ?" 

His instructus Brutus, sub praetextu reipublicae et sus- 
cepti contra M. Antonium belli, nullo omnino labore 
Graeciam, in qua nihil admodum militum erat, occu- 
pavit^ 

Hinc Demetriadem profectus, magnam armorum vim 
Csesaris dictatoris jussu ad bellum Parthicum parato- 
rum, quae deportabantur ad Antonium, in suam redegit 
potestatem«. 

In Macedoniam autem venit eo ipso tempore, quo C. 
Antonius, M. Antonii consulis frater, eodcm recens per- 

•> Cic. lib. 12. ad familiar, epist. 14. ' Dio, lib. 17. pag. 342. 

*■ Appian. lib. 4. pag. 632. cum Dione, pag. 339. 

e riuurch. et Dio, pag. 339. 

' Dio, pag. 339. cum Livio, lib. 118. 

« Plutarch, et Appian. lib. 3. pag. 5fl7. 



VETERIS TESTAMENTI. 231 

venerat, ac Q. Hortensius Macedoniae proconsul disces- 
siim parabat : neque ibi tamen admodum laborabat, quum 
et Hortensius statim se cum eo conjungeret, et Antonius 
prohibitus (Romae turn rerum potiente Caesare) quicquam 
eorum agere quae sutntui essent magistratus, nihil virium 
haberet''. 

Delectus vero habitus in Macedonia fuerat summo Q. 
Hortensii studio et industria. Legio quam L. Piso du- 
cebat, legatus Antonii, Ciceronis filio (quem Athenis se- 
cum Brutus in Macedoniam adduxit) se tradidit. Equi- 
tatus, qui in Syriam ducebatur bipertito, alter eum a quo 
ducebatur reliquit in Thessalia, (ut dictum est) seseque 
ad Brutum contulit : alterum in Macedonia Cn. Doraitius 
adolescens a legato Syriaco abduxit'. 

Audiens Brutus evestigio pergere C. Antonium ad co- 
pias quas Dyrrachii et Apollonis Gabinius habebat, et 
eum praevertere cupiens, repente iter fecit per loca aspera 
et multam nivem, longeque praecurrit eos qui prandium 
suum ferebant. Ut prope Dyrrachium venit, est ex la- 
bore et algore bulimia correptus : quod mali apprehendit 
fere et pecudes et homines, quum per nivem lassescunt. 
Ejus necessitate intellecta, accurrerunt a statione hostes 
ipsi, cibumque et potum attulerunt. Pro quo beneficio 
Brutus, ubi deditum est ei oppidum, non in hos modo, 
sed ipsorum etiam causa clcmentem praebuit se in omnes''. 
P. autem Vatinius, qui Illyriis finitimis prajerat, inde pro- 
fectus Dyrrachium prior occupaverat, Bruto in tota dis- 
sensione civili adversarius. Sed propter morbum a mili- 
tibus contemptus, iis ad Brutum transeuntibus, Dyrrachii 
portas illi aperuit et exercitum tradidit'. 

Quum Dolabellae in Syriam pateret via certa, neque 
longa ; cum legione praemisso Marso Octavio, senatore 
quidem, sed egente, qui popularetur agros et vexaret 
urbes, in Asiam irrupit alienam provinciam, ubi nulla belli 
erat suspicio*". 

* Dio, pag. 339. cum Cicerone, in Philippic. 1 0. 

' Cicero, Philipp. 10. ' Plutarch. 

' Dio, pag. 339. cum Cicerone, in 10. Philippica, et Livio, lib. 1 18. 

" Cicero, Philipp, 1 1. 



^32 ANNALES 

Eo venientem neque Pergamus neque Smyrna voluit 
recipere : forum tantum extra mcenia illi prasbitum est, 
tanquam consuli. Cumque iratus ille Smyrnaj oppugna- 
tionem frustra tentasset, Trebonius proconsul Asiae, qui 
urbes Bruti et Cassii receptaculo muniebat, poUicitus 
est se in Ephesum eum intromissurum : mandavitque 
suis lit consulem illuc proficiscentem ex intervallo seque- 
rentur". 

Secuta; postea sunt collocutiones familiarissimae cum 
Trebonio: complexusque summa; benevolentias falsi in- 
dices extiterunt in amore simulate". Quo tamen ita de- 
ceptus est Trebonius, ut is summam sibi Dolabellaj bene- 
volentiam polliceretur, ejus militibus alimenta ultro daret, 
ac cum eo citra omnem metum convictum haberetP. 

In iEgypto Ptolemaeus junior, aetatis annum decimum 
quintum agens, a sorore eademque conjuge sua Cleopa- 
tra, veneno sublatus est ; anno regni sui quarto, et Cleo- 
patra;, a morte patris Auletae, octavo"), 

M. Antonius consul, Brundusio Romam reversus, cum 
edixisset ut adesset senatus frequens ante diem octavum 
Kalendas Decembres eumque diem obire neglexisset ; in 
ante diem quartum Kalendas distulit, tumque in capitolio 
adesse eum jussit'. 

Interim legiones Antonii Macedonica;, euntes in Cis- 
Alpinam Galliam, tumultuatae sunt : spretisque legatis sibi 
praefectis, complures ad Cajsarem transiverunt\ Legio 
Martia universa, sublatis signis ad eum se conferens, Albae 
constitit. Eamque imitata quarta legio, duce L. Egna- 
tuleio quaestore, ad Caesarem pariter transiit'. His Cassar 
acceptis quum, sicut prioribus, argentum divisisset, mul- 
tos etiam reliquorum ad se pertraxit : elephantisque An- 



" Appian. lib. 3. pag. 54!. » Cicero, Philipp. 1 1. 

V Dio, lib. 47. pag. 344. 

1 Joseph, antiqu. lib. 15. cap. 4. et libro secundo contra Apion. pag. 1366. 
Porphyr. in Graec. Euseb. Scaligeri, pag. 226. 

' Cicero, Philipp. 3. ■ Dio, lib. 45. pag. 276. 

' Dio, lib. 45. pag. 276. Cicero, Philip. 3, 4, 5, 11. 13. cum lib. 1 1. ad fami- 
liar, epist. 7. Liv. lib. 117. Vellei. Patercul. lib. 2. cap. 6. Appian. lib. 3. 
pag. 556. 



VETERIS TESTAMENTI. 233 

tonii subito omnibus potitus est, quum in eos dum praeter- 
agerentur incidisset". 

Ingressurus ad senatum Antonius (in capitolio, die prses- 
tituto congregatum) ut quereretur de Caesaris conatibus, 
in aditu curiae de legionum defectione nuntium accepit : 
quo ille territus, ne verbum quidem ausus est in senatu 
facere de Caesare ; cum de eo tamen constituisset ad se- 
natum referre, scriptamque attulisset consularis quidam 
sententiam, qua Caesarem hostcm judicaret^ Eodemque 
ipso die facta est vespertina provinciarum in sequentem 
annum inter Antonii amicos sortitio ; sic, ut quae cuique 
apta esset ea cuique obveniret^. 

Mox ex urbe discedens, Albam properavit ; verbis (ut 
posse se putabat) Martiae legionis milites, ibi considentes, 
ad oiBcium reducturus. Sed quum peteretur telis e mce- 
nibus, aliis agminibus viritim quingentos misit dena- 
rios: quas vero circa se habebat copias bellico apparatu 
Tibur, indeque Ariminum duxit, in primo aditu Galliae 
Cis-Alpinae ; habens legiones Macedonicas tres (jam enim 
et reliquum earum venerat) et veteranorum unam, cum 
solitis eas sequi auxiliis, praeterea praetorianos cum tiro- 
nibus^. 

Decimum Brutum, qui Gallia Cis-Alpina u* sua provincia 
cedere nolebat, Mutinae inclusum obsedit Antonius". Ei, 
licet e patris percussoribus uni, tempori serviens auxilium 
tulit Caesar Octavianus'' ; cui, praeter duas illas fortissimas 
quae ad eum transierant legiones Macedonicas, et unam 
tironum, duae aliae veteranorum erant legiones, licet non 
integrae, sed suppletae ex tironibus. Cumque eum pro- 
praetorem creare vellet exercitus, honorem oblatum reci- 
pere noluit : sed donativi largitate mercenaries suos de- 
vinxit; alteros quingentos denarios duabus Macedonicis 
legionibus (ludicra pugna coram ipso decertantibus) viri- 
tim distribuens, et si certamine opus foret, quinquies mil- 
lenos victoribus pollicitus*^. De his Cicero, in Philippica 

■■ Dio, lib. 43. pag. 276. 

' Cicer. Philipp. 3. 5. et 13. et Appian. lib. 3. pag. 556. 

» Cic. Philipp. 3. « Appian. lib. 3. pag. 556. 

* Appian. lib. 3. pag. 556. 558. •■ Dio, lib. 15. pag. 277. 

• Appian, pag. 557, 558. 



23i' ANNALES 

decima : " Vetei'ani primi Cjesaris authoritatem secuti 
conatum Antonii repulerunt: post ejusdem furorem Martia 
legio fregit, quarta afflixit." 

Roinse cum neuter consulum adesset (Dolabellam enim 
Antonius in Syriam praemiserat, ipseque Mutinam turn 
circumsidebat) senatum adesse ad decimum tertium Ka- 
lendas Januarias edixerunt. Quo die M. Cicero, tertia 
oratione Philippica liabita, suasit ut qua; Octavianus con- 
tra Antonium egerat confirmarentur, Mutinensibus, le- 
gioni Martiae et quartas, et militibus veteranis qui ad eum 
transierant, laudes et praemia decernerentur : atque ut 
non Decimus Brutus solum, sed caeteri etiam, sortitionis 
illius Antonianae nulla ratione habita, provincias suas reti- 
nerent, neque cuiquam traderent, nisi qui ex senatuscon- 
sulto successisset. Factoque in ejus sententiam senatuscon- 
sulto, progressus in concionem, quid in senatu actum as- 
set, quarta Philippica populo exposuit''. 

Kalendis Januariis, quibus A. Hirtius et C. Pansa con- 
sulatum inierunt, Cicero, oratione Philippica quinta in se- 
natu habita, bello Antonium persequendum, et iis qui rem- 
publicam adversus eum defendebant honores decernendos 
esse suasit. Postridie C. Cassari Octaviano imperium 
extraordinarium (ut in Philippica undecima Cicero appel- 
lat) a senatu datum est, cum consularibus ornamentis, et 
lictoribus atque insignibus prjetoriis : ut comparato a se 
exercitui pro praetore prasesset, et una cum consulibus 
Decimo Bruto contra Antonium opem ferret ; adjectum- 
que, ut senator esset, atque inter quaestores et consulares 
sententiam diceret : utque consulatum decern annis prius, 
quam legibus permissum esset, petendi jus haberet. 
Equestri quoque statua aurata senatus eum honoravit: 
quae in rostris posita, aetatem ejus scriptura indicabat. 
Eodemque senatusconsulto est decretum, ut pecunias, 
quas militibus dederat, ex aerario (quia pro republica eos, 
privato licet consilio, conduxisset) reciperet: et donati- 
vum, quantum ipse duabus legionibus Macedonicis post 
victoriam se daturum pollicitus est, publice daretur ; ut- 

"• Cic. Philipp. 3. 5. et 6. initio : cum lib. 11. ad familiar, epist, 6. et lib. 12. 
epist. 22. Dio, lib. 45. pag. 277. 



VETERIS TESTAMENTI. 255 

que illis legionibus, atque aliis inilitibus qui a Caesare 
conducti fuerant, perfecto hoc bello vacatio militiae dare- 
tur, statimque agri dividerentur". 

Etsi vero Octaviano propraetoris dignitas, quam ab 
exercitu prius sibi oblatam accipere noluerat, a senatu 
fuerit concessa, et ut pari cum consulibus jure haberet in 
bello administrando imperium : clam tamen consulibus 
mandatum datum est, ut duas legiones Macedonicas rebus 
gerendis aptissimas ab illo distraherent. Summa enim 
consiliorum erat, ut superato Antonio, et debilitato Octa- 
viano, sublatisque Caesarianis onmibus, ad tractationem rei- 
publicse Pompeiani revocarentur. Quod Octaviano Pansa 
consul moriturus postea detexit'. 

Ubi tamen Octavianus quae decreta essent comperit, et 
honores oblatos accepit, et gavisus est : idque eo magis, 
quod quum habitum ac potestatem praetoriam acciperet, 
Spoleti sacrificanti primo potestatis suae die, duodecim 
victiraarum jecinora duplicia, sive replicata intrinsecus 
ab ima fibra, appaniissent ; essetque responsum, duplica- 
turum intra annum imperium. Id vero aegre ferebat, 
quod legati ad Antonium mittebantur, quodque hyemis 
praetextu bellum neque serio neque statim a consulibus 
gerebatur, Unde et ipse quoque Foro Cornelii in otio 
hyemare coactus est^. 

Ex Julii Caesaris parricidii reis, primus luit poenas, 
DoIabellaB fraude Smyrnae occisus, Caius Trebonius con- 
sulari imperio provinciam Asiam obtinens: vir adversus 
merita Caesaris ingratissimus, particepsque caedis ejus a 
quo ipse in consulare provectus fastigium fuerat*". Noctu 
enim Dolabella Smyrnam ingressus, proconsulem cepit; 
et verborum contumeliis laceratum Samiario exuli tra- 
didit: qui, quaestione habita publica? pecuniaj, vinculis, 
verberibus, eculeo torsit miserum, idque per biduum. 

• Cicero, Fhilipp. 5. et lib. ad Brutum, epist. 15. Liv. lib. 118. Vellei. Pa • 
tercul. lib. 2. cap. 8l! Sueton. in Octavio, cap. 10. Plutarcli. in Antonio. Ap- 
pian. lib. 3. pag. 559, 560. Dio, lib. 46. pag. 310. 

' Appian. lib. 3. pag. 574, 575. 

* Dio, lib. 46. pag. 314. cum Julio Obsequente,de pro<lig:iis ; etPlinio, lib. 11, 
cap. 37. 

'' Cicero, Philipp. II, et 12. Strabo, lib. 14. pag. 646. Vellei. Patercul. lib. 2. 



236 ANNALES 

Post cervicibus caput abscidit, itlque fixum gestari jussit 
in pilo: reliquuum corpus tractum atque laceratum ab- 
jecit in mare. Hasc in Philippica undeciina Ciceronis est 
narratio : illi quae apud Appianum extat, et jussu Dola- 
bellae, quum primum in Asiam trajecisset et consulatum 
adhuc gereret, perpetratum hoc homicidium tradit, longe 
praeferenda. 

Interfecti caput ad Caesaris statuam Dolabellam proje- 
cisse, scribit Dio : in sella praetoria, in qua ille solebat 
jus reddere, proponi jussisse, refert Appianus. Sed mi- 
lites, inquit ille, et lixae (irati ut conjurationis participi, et 
quia dum Caesar occideretur Antonium sermone circa 
curia; fores distinuerat) turn reliquum ejus corpus variis 
afFecerunt contumeliis, turn caput per vias lapide stratas 
sibi invicem pro pila mittentes per ludibrium ita contrive- 
runt ut non appareret facies. Multas vero Smyrnos urbis 
partes a Dolabella tunc dejectas fuisse, affirmat Strabo. 

Occupata a Dolabella Asia, P. Lentulus quaestor extra- 
ordinarius multam pecuniam et magna praesidia ad Cas- 
sium celeriter misit, ut Syriam occuparet : ipse in proxi- 
mam provinciam Macedoniam ad M. Brutum se contulit; 
id agens, ut, per quos celerrime posset, Asia provincia 
vectigaliaque recuperarentur. Quod ille ipse in duabus 
epistolis significat, altera publico ad senatum, altera pri- 
vatim ad M. Ciceronem missa' ; ubi et filium ipsius se turn 
videre non potuisse narrat, quod jam in hyberna cum equi- 
tibus is profectus fuisset. 

In Asise provincia teterrime se gessit Dolabella'^: cor- 
reptis Romanorum vectigalibus, et civibus Romania om- 
nibus crudelissime denudatis ac divexatis'. Urbes novis 
tributorum exactionibus gravavit : classemque a Rhodiis, 
Lyciis, Pamphyliis, Cilicibusque per L. Figulum mercede 
conduxit". 



cap. 69. Appian. lib. 3. pag. 542, 543. et lib. 4. pag. 624. Dio, lib. 47. pay. 
344. Oros. lib. 6. cap. 8. 

' Lib. 12. ad famil. epist. 14. et 15. 

I* Cic. lib. ad Brutum : epist 3. et 4. ear. quae a Germanis sunt addits. 
P. Lentulus : apud Cic. lib. 12. ad familiar, epist. 15. 

■" Appian. lib. 4. pag. 624. 



VETERIS TESTAMENTI, 

Rhodii, de agris quos in continente habebant timentes, 
(ut ipsi dicebant) duas legationes ad Dolabellam miserunt: 
et quidem novo exemplo, contra leges ipsorum, prohiben- 
tibus iis qui turn magistratus gerebant". Quein tamen a 
Rhodiis exclusum fuisse, scripsit M. Brutus". 

Legatus Dolabellae A. Allienus, post interitum Trebonii 
ad eum profectus esf. Eum ille in iEgyptum ad Cleo- 
patram reginam misit : quae Dolabellse favens, propter con- 
suetudinem quam cum superiore Caesare habuerat, per Al- 
lienum quatuor legiones ad eum misit, (Pompeii Crassique 
cladis reliquias, aut ex eorum numero qui Caesare disce- 
dente apud Cleopatram remanserant ;) et classem paratam 
habebat ad ferendum auxilium, quae turn per adversas 
tempestates navigare non poteraf. 

Quum in Syria " Q. Caecilii Bassi, privati illius quidem, 
sed fortis et prasclari viri, robustus et victor exercitus (ut 
in oratione undecima Philippica, hoc anno habita, Cicero 
loquitur) aliquandiu praevaluisset :" Statio Murco in auxi- 
lium Q. Marcius (non, ut Appiano, Minutius) Crispus 
proconsul (ut in Philippica undecima eum appellat Cicero) 
vocatus e Bithynia (cui ex Julii Caesaris decreto, a senatu 
comprobato, post Tullium Cimbrum ille praeerat; licet 
Cimber ex M. Antonii, ut videtur, sortitione earn provin- 
ciam hoc etiam anno retinere conatus fuerit) tribus agmi- 
nibus suis cum tribus Murci conjunctis, Bassi duo agmina 
(royjuaro Straboni, tAjj Appiano dicta : nam unicam tan- 
tum legionem constituisse, ex Cassii ad Ciceronem literis 
constaf,) obsidione pressit'. Ille vero Apameas adeo ob- 
stinate duorum Romanorum exercituum obsidionem susti- 
nuit, ut non prius in illorum potestatem pervenerit, quam 
impetratis quas ipse volebat conditionibus ultro se dede- 
ret'. Quum enim supervenisset cum suis copiis C. Cas- 



" p. Lenttlus: apud. Cic. lib. 12. ad familiar, epist. 15. 

° Cicer. lib. ad Brut, epist. 3. et 4. ear. qus a Germania sunt additffi. 

P Cicero, in Philipp. 1 1 . 

1 Appian. lib. 3. pag. 576. lib. 4. pag. 623. et 624. fin. et lib. 5. pag. 675. 

' Cicer. lib. 12. ad familiar, epist. 11. et 12. 

• Appian. lib. 3. pag. 576. et lib. 4. pag. 623. Dio, lib. 47. pag. 343. 

' Strabo, lib. 16. pag. 752. fin. 



238 ANN ALES 

sius, ultro a Murco et a Marcio et ab exercitu ipso ar- 
cessitus, ut in literis ad Ciceronem M. Brutus refert": 
Cassio nolebat Bassus legionem suam tradere. Et nisi 
milites invito eo legatos ad Cassium misissent, clausam 
Apameam tenuisset, quoad vi esset expugnata : ut ad 
Ciceronem scribit ipse Cassius\ 

Cassius vero Basso et Murco inter se conciliatis Apa'- 
meam obsidione liberavit: et tarn obsessis illis duobus 
agminibus, quam sex aliis, a quibus oppugnata ilia fue- 
rant, in suas partes pertractis, imperatoria sumpsit insig- 
nia et proconsulari potestate illis praefuif. 

Ab hoc enim tempore proconsulis titulum sibi assumpsit 
ipse ; ut ex inscriptionibus literarum ejus ad Ciceronem 
liquet^: licet in suis ad eum literis titulum ilium Cicero 
non adscribat% utpote a senatu nondum illi attributum ; 
utut aliter Appianus senserit**. 

Quum uno loco cum his omnibus copiis castra Cassius 
locasset, repente magna vis aquae de coelo decidit ; apri- 
que omnibus portis simul in castra irruentes, omnia quae 
in ipsis erant confuderunt ac conturbarunt : adeo ut qui- 
dam ex iis potentiam ejus subitam, ac paulo post interi- 
tum adventurum praesagierint". 

His vero copiis auctus Cassius, continue omnes urbes 
Syriae gloria rerum ibi in quaestura sua (post Crassi inte- 
ritum ante decennium) a se gestarum cseteraque nominis 
claritate adductas, in suam potestatem sine ullo labore 
redegit*; easque obeundo, arma et milites sibi compara- 
bat, atque gravia exigebat tributa". Syriam cum tribus 
exercitibus, qui in eadem provincia erant, in potestatem 
suam eum redegisse, Livius*^; et decem legiones in eo 
tractu sui juris fecisse, scribit Velleius Paterculus^. 

" Cic. lib. ad Brut, epist. 5. " Id. lib. 12. ad familiar, epist. 12. 

y Vellei. Patercul. lib. 2. cap. 69. Joseph, lib. 1. belli, cap. 9. et lib. 14. an- 
tiquit. cap. 18. Appian. lib. 3. pag. 576. et lib. 4. pag. 623. et Dio, lib. 47. pag. 
343. 

' Cic. lib. 12. ad familiar, epist. 11. et 12. 

• Cic. lib. 12. ad familiar, epist. 7, 8, 9, 10. 

>• Lib. 3. pag. 576. et lib. 4. pag. 623. 

<^ Dio, lib. 47. pag. 343. ^ Id. ibid. pag. 339. et 343. 

« Joseph, lib. 14. cap. 18. ' Lib. 121. 

t Lib. 2. cap. 69. 



YETERIS TESTAMENTI. 239 

M. Brutus, expeditione adversus C. Antoniutn Apollo- 
niam cum septem cohortibus tenentem suscepta, literas 
publicas de rebus a se in Graecia et Macedonia gestis 
Romam misit : quibus in senatu a Pansa consule recitatis, 
et oratione Philippica decima a Cicerone ibi habita, sena- 
tusconsultum est editum, ut Brutus proconsul Macedo- 
nian!, Illyricum, totamque Graeciam obtineret''. 

Trebonii reliquiis Romam allatis cognitisque ludibriis 
quibus afFectus erat, senatus Dolabellam hostem judica- 
vit' ; die iis, qui cum eo erant, praestituto, ante quem ab 
ejus amicitia discederent, aut ipsi quoque hostium loco 
essent''. 

Postridie, cum in senatu ageretur de imperatore deli- 
gendo qui Dolabellam bello persequeretur, L. Caesar can- 
suit, P. Servilio hoc bellum extra ordinem mandandum 
esset; aliis nonnuUis placuit, ut consules Dolabellaj per- 
sequendi causa Asiam et Syriam sortirentur. Cicero, ora- 
tione Philippica undecima habita, in Dolabellam (quon- 
dam generum suum ; sed cum quo paulo ante discessum ex 
Italia gravissiraas inimicitias susceperat) acerrime primum 
invectus, belli adversus eum partes C. Cassio mandandas 
esse suasit. Cujus sententiam Scaliger in Eusebianis ani- 
madversionibus', ut exemplum senatusconsulti de imperio 
Cassii, non recte proposuit. Nam ne ea sententia in se- 
natu valeret, Pansam consulem vehementer obstitisse, in 
Uteris ad Cassium ipse testis est Cicero" : ista etiam de 
se in iisdem adjiciens : " Promisi et prope confirmavi, te 
non expectasse nee expectaturum decreta nostra : sed te 
ipsum tuo more rempublicam defensurum. Et quamquam 
nihildum audieramus, nee ubi esses, nee quas copias ha- 
beres : tamen sic statuebam, omnes, quae in istis partibus 
essent opes, copiasque tuas esse ; per teque Asiam pro- 
vinciam confidebam jam reipublicae recuperatam." 



■■ Cicero, lib. 12. ad familiar, epist 7, 8, 9, 10. cum Appian. lib. 3. pag. 567. 
et lib. 4. pag. 622. et 632. 

' Cicero, Philipp. 1 1. Liv. lib. 119. Appian. lib. 3. pag. 566. Oros. lib. 6. 
cap. 8. 

k Dio, lib. 47. pag. 344. ' Ad numcrum 1973. 

" Lib. 12. ad familiar, epist. 7. 



240 ANNALES 

Cum igitur Roma; non sciretur, jam a Cassia Syriam 
obtineri ; bellum contra Dolabellam consulibus omnino, 
si prffisentia contra M. Antonium negotia confecissent, 
mandatum est: ac, ne interim Dolabellae vires augeren- 
tur, finitimarum nationum prasfectis negotium est datum". 
Asiasque procuratio P. Lentulo Spintheri, consulibus con- 
sentientibus, est continuata, proquiEstoris simul et pro- 
praetoris titulum jam obtinenti : ut in literis ipsius ad 
Ciceronem post mortem Pansas et Hirtii (quam ille tamen 
tum ignorabat) exaratis videre licet. 

Edito hoc adversus Dolabellam decreto, ad Hirtium 
consulem et Cassarem propraetorem a M. Antonio haj datae 
sunt literee ; a Cicerone in Philippica decima tertia reci- 
tatae et refutatae. 

ANTONIUS HIRTIO ET C^SARI. 

" Cognita morte C. Trebonii, non plus gavisns sum, 
quam dolui. Dedisse poenas sceleratum cineri atque os- 
sibus clarissimi viri, et apparuisse numen deorum intra 
finem anni vertentis (unde non multo ante Idas Martias, 
quae caedem Julii Caesaris proxime sunt subsecutse, inter- 
emptum fuisse Trebonium colligimus) aut jam soluto sup- 
plicio parricidii aut impendente, laetandum est. Hostem 
judicatum hoc tempore Dolabellam eo quod sicarium 
occiderit ; et videri chariorem populo Romano filium scur- 
rae (Trebonium) quam Caium Caesarem, patriae parentem, 
ingemiscendum est. Acerrimum vero est te, Aule Hirti, 
ornatum beneficiis Caesaris, et talem ab eo relictum qua- 
lem ipse miraris, et te, o puer, qui omnia ejus nomini 
debes, id agere ut jure damnatus sit Dolabella, et ut ve- 
neficus hac liberetur obsidione: ut quam potentissimus 
sit Cassius atque Brutus. Nimirum eodem modo haec 
adspicitis ut priora. Castra Pompeii senatum appellatis ; 
victum Ciceronem ducem habuistis. Macedoniam munitis 
exercitibus. Africam commisistis Varo bis capto. In 
Syriam Cassium misistis. Cascam tribunatum gerere 

■■ Dio, lib. 47. pag. 344. 



VETERIS TESTAMENTI. 241 

passi estis ; vectigalia Juliana Lupercis ademistis ; vete- 
ranorum colonias, deductas lege et senatusconsulto, sus- 
tulistis; Massiliensibus jure belli adempta reddituros vos 
pollicemini. Obliti estis, neminem Pompeianum, qui vi- 
vat, tenere lege Hirtia dignitates. Apuleiana pecunia 
Brutum subornastis. Securi percusses Psetum et Mene- 
demum, civitate donates, et hospites Cjesaris laudastis, 
Theoponipum, nudum, compulsum a Trebonio confugere 
Alexandrian!, neglexistis. Ser. Galbam eodem pugione 
succinctum in castris videtis. Milites aut meos, aut vete- 
ranos contraxistis, tanquam ad exitium eorum, qui Caesa- 
rem occiderunt ; et eosdem nee opinantes ad quaestoris sui 
aut imperatoris aut commilitonum suorum pericula im- 
pulistis. Denique quid non aut probavistis, aut fecistis ? 
quid faciat si reviviscat Cneius Pompeius ipse ? aut filiiis 
ejus si domi esse possit ? postremo negatis paeem posse 
fieri, nisi aut emisero Brutum, aut frumento juvero ; quid ? 
hoc placetne veteranis istis quibus adhuc omnia Integra 
sunt? quoniam vos assentationibus et venenatis mune- 
ribus venistis. At militibus inclusis opem fertis ; nihil 
moror eos salvos esse, et ire quo lubet, si tamen patiun- 
tur eum perire qui meruit. Concordia2 factam esse men- 
tionem scribitis in senatu, et legates esse consulares quin- 
que ; difficile est credere eos qui me precipitem . egerint, 
sequissimas conditiones ferentem, et tamen ex his aliqui^l 
remittere cogitantem, putare aliquid moderate aiit humane 
esse facturos ; vix etiam verisimile est, qui judicaverint 
hostem Dolabellam ob rectissimum facinus, eosdem nobis 
parcere posse, idem sentientibus. Quamobrem vos potius 
animadvertite, utrum sit elegantius, et partibus utilius,Tre- 
bonii mortem persequi, an Caesaris ; et utrum sit aequius, 
concurrere nos quo facilius reviviscat Pempeianorum causa 
toties jugulata, an consentire ne ludibrio simus inimicis; qui- 
bus utri nostrum ceciderint, lucre futurum est ; quod spec- 
taculum adhuc ipsa fertuna vitavit, ne videret unius corporis 
duas acies, lanista Cicerone, dimicantes: qui usque eo felix 
est, ut iisdem ornamentis deceperit vos, quibus deceptum 
Caesarem gloriatus est. Mihi quidem constat, nee meam 
contumeliam, nee meorum ferre : nee deserere partes 
quas Pompeius odivit, nee veteranos sedibus suis moveri 

VOL. X. R 



nil 



242 ANNALES 

pati, nee singulos ad cruciatum trahi, nee fallere fidem 
quam dedi Dolabellae; nee Lepidi societatem violare, 
piissimi hominis, nee Plancum prodere participem eonsi- 
liorum. Si me rectis sensibus euntem Dii imniortales, ut 
spero, adjuverint, vivam libenter; sin autem aliud me 
fatum manet, praecipio gaudia suppliciorum vestrorum ; 
namque si victi Pompeiani tam insolentes sunt, victores 
quales futuri sint, vos potius experiemini. Denique sum- 
ma judieii mei spectat hue, ut meorum injurias ferre pos- 
sim, si aut oblivisci velint ipsi fecisse, aut ulcisci parati 
sint una nobiscum Caesaris mortem. Legates venire non 
credo ; bellum quo veniat : cum venerint, quae postulent, 
cognoscam." 

Quum missi ad Antonium legati a senatu de pace parum 
ad eam componendam valerent; hoste eo judicato, po- 
pulus Romanus universus (etiam ii, qui non proficisceban- 
tur in bellum) saga sumpsit : delectuque militum in tota 
Italia habito, A. Hirtii consulis et C. Caesaris propraetoris 
adversus eum exercitus missi sunt". A qua adversus 
M. Antonium suscepta expeditione, Caesaris Octaviani 
principatum deduxisse videntur Eusebius et Cassiodo- 
rus ; annos quinquaginta sex cum mensibus sex illi assig- 
nantes. 

Caius Antonius, praelio cum Cicerone filio M. Bruti 
duce ad Byllidem commisso, victus est: ejusque milites 
paulo post et se et ipsum Bruto dediderunt. Antonium 
vero Brutus secum diu honorifice habuit; usque eo, ut 
magistratus insignia illi non adimeref. 

M. Brutus a Vatinio, cui ex senatusconsulto in Illyrici 
provincia successit, tres legiones lUyricas accepit : praeter 
unam, quam Caio Antonio in Macedonia abstulit, et qua- 
tuor alias, quas ipse collegerat. Ita in universum octo 
legiones habuit ; et in eis multos ex veteranis C. Csesaris. 
Adhaec multitude equitum aderat, velites queque et sagit- 



> Ctcero, Philipp.e. 10. et IS. Liv. lib. 118. Appian. lib. 3. pag. 567. Dio, 
rib. 46. pag. 311, 312. 
■■ Flutarchuc in M. Bruto. 



VETERIS TESTAMENTI. 243 

tarii : laudansque Macedonas, ad morein Italicum eos 
exercuiti. 

Ad hunc modum colligenti milites ac pecunias casus 
quidam e Thracia se obtulit. Polemocrati reguli cujus- 
dam uxor, cffiso ab inimicis marito, filio puero metuens, 
ad Brutum profecta, et filium ei commendavit, et mariti the- 
sauros tradidit. Hie puerum Cyzicenis alendum cpmmi- 
sit, donee plus otii haberet ad reducendum in paternam 
regiam: in his thesauris miram invenit auri argentique 
copiam, unde numisma signavit^ 

C. Cassius, Syria occupata, in Judaeam contendit ; quod 
eo progredi milites a Cassare in /Egypto relictos audiret. 
Eos vero Judaeosque nullo cum negotio sui juris fecit'. 
Allienum enim Dolabellae legatum, cum quatuor legio- 
nibus ex /Egypto reversum, in Palaestina ex improviso 
circumvenit, coegitque suis partibus accedere, non ausum 
quatuor suas opponere octo legionibus illius. Atque ita 
praeter opinionem duodecim in universura potitus est : 
auctus etiam nonnullis Parthorum equitibus sagittariis. 
Apud earn enim gentem in prsclara existimatione fuit, 
jam inde ex quo Crassi quaestor visus est eis imperatore 
ipso prudentior'. 

Simul ac legiones Cassius accepit, quas A. Allienus 
eduxerat ex iEgypto, de copiis suis ad Ciceronem hasce 
scripsit literas", Nonis Martiis, ex castris Tarichseis in 
Galilaea, datas. 



C. CASSIUS PROCOS. M. TULLIO 
CICERONI S.P.D. 

" Si vales, bene est : ego quidem valeo. In Syriam me 
profectum esse scito ad L. Murcum et Q. Crispum impe- 
ratores. Viri fortes, optimique cives, postea quam audi- 
erunt quas Romae gererentur, exercitus mihi tradiderunt: 



1 Appian. lib. 4. pag. 632, 633. ' Ibid. pag. 633. 

• Dio, lib. 47. pag. 343. 

> Appian. lib. 3. pag. 576. et lib. 4. pag. 623, 624. 

• Cic. lib. 12. ad familiar, epiit. 11, 12. 



r2 



244 ANNALES 

ipsique mecum una fortissimo animo rempublicam admi- 
nistrant. Item legionem, quam Q. Caecilius Bassus ha- 
buit, ad me venisse scito. Quatuor legiones, quas A. Al- 
Kenus ex j?]lgypto eduxit, traditas ab eo mihi esse scito. 
Nnnc te cohortatione non puto indigere, ut nos absentes, 
remque publicam, quantum opus est, defendas. Scire te 
volo, firma praesidia vobis senatuique non deesse, ut op- 
tima spe et maximo animo rempublicam defendas. Reli- 
qua tecum aget L. Carteius familiaris meus. Vale, Data 
Nonis Martiis, ex castris Taricheis." 

Secundum haec, Bassum et Crispum, reliquosque qui 
sub se militare nollent, nulla injuria afFectos Cassius di- 
misit : Statio autem Murco et eam dignitatem, cum qua 
ad ipsum venerat, integram reliquit, et classem praeterea 
commisit. Ita Dio" ; licet Crispum firmiter illi adhassisse, 
ex ipsius Cassii ad Ciceronem literis constet^. 

A Judasa septingenta talenta argenti (non auri ; ut in 
capite quadragesimo quinto historiae Judaicae, Arabice in 
Bibliis polyglottis Parisiensibus editae, legitur) Cassius 
exegit. Antipater vero res ubique turbatas videns, et 
minas Cassii veritus, partem ejus pecuniae duabus filiis suis 
cogendam commisit, partem Malicho Judaeo male erga 
ipsum afFecto, partem quibusdam aliis. Et primus qui- 
dem Herodes ex Galilaea parte sua centum talenta afFe- 
rens, maximam apud Cassium gratiam iniit. Prudens 
enim videbatur consilium, jam turn Romanorum alieno 
:sumptu captare benevolentiam. Sub aliis autem procu- 
ratoribus ipsae civitates vaenum dabantur una cum suis 
habitatoribus : quarum quatuor erant praecipuae, Gophna, 
Emmaus, Lydda et Thamna ; nam earum plebes Cassius 
hastae subjecit. Adeo autem exacerbatus erat, ut etiam 
Malichum interfecturus fuerit, nisi Hyrcanus, per Antipa- 
trum centum talentis de suo missis, furorem ejusleniisset^ 
Caesar Octavianus bellum adversus Antonium sibi de- 
mandatum tertio mense confecit* ; quod cum ab eo, an- 
num agente vicesimum, fortissime circa Mutinam adminis- 

» Lib. 47. pag. 343. ' Cic. lib. 12. ad fam. epist 11, et 12. 

» Joseph, lib. 1. belli, cap. 9. et lib. 14. antiquit, cap. 18. 
* Suelon. in Octav. cap. 10. 



VETERIS TESTAMENTI. 245 

tratum esset, Decimus Brutus obsidione est liberatus, et 
Antonius turpi ac nuda fuga coactus deserere Italiam''. De 
quo praslio videndus in Philippica decima quarta Cicero, 
et Ser. Galba, qui prselio interfuit, in Uteris ad eundem"^: 
in quarum initio, decimo septimo Kalendas Maii gestuni 
illud fuisse indicat. Ut triduo post Mutinensem victoriam 
Ca2saris Octaviani principatum auspica ti illi fuisse videantur, 
qui annos illi quinquaginta sex, menses quatuor et diem 
unum tribuerunt : ut apud Theophilum Antiochenum vi- 
dere licet, libro tertio ad Autolycum ; et Clementem Alex- 
andrinum, libra primo Stromatum, si librarii apud eum 
error corrigatur, qui numerum annorum fi'^ pro vs ibi 
apposuit. 

A. Hirtius consul (belli Alexandrini et African! a Julio 
Caesare gesti descriptor) in praelio illo cecidit : alter con- 
sul Pansa post paucos dies ex vulnere mortem obiif". 
Unde hoc versu annum suum natalitium et Tibullus de- 
signavit^, et Ovidius*^: 

Quum cecidit fato consul uterque pari. 

Consulum occisorum uterque exercitus Caesari paruit^. 

Adversus Caesarem, qui solus e tribus ducibus super- 
erat, senatus parum gratusfuit : qui Decimo Bruto, obsi- 
dione Mutinensi a Caesare liberato honore triumphi de- 
creto, Caesaris militumque ejus mentionem non satis gra- 
tam habuit*". Legati quoque ad Caesaris exercitum missi 
jubebantur, summoto eo, milites alloqui. Sed non fuit 
tam ingratus exercitus, quam fuerat senatus. Nam, cum 
eam injuriam dissimulando Caesar ferret, negavere milites 
sine imperatore suo uUa se audituros mandata. Quin 
et legiones ipsi, quas habebat, baud dubie ademissent ; 
nisi veriti fuissent de hoc palam decemere, quod studia 
militum in Caesarem non ignorarent'. 

•• Vellei. Patercul. lib. 2. cap. 61. >: Cic. lib. 10. ad familiar, epist. 30. 

<■ Cicero, lib. 12. ad familiar, epist 25. Dec Brutus, ibid. lib. 11. epist. 9, 
Liv. lib. 1 1 9. Vellei. Paterc. lib. 2. cap. 6 1 . &c. 

' Lib. 3. eleg. 5. f xrist lib. 4. eleg. 10. 

» Eutrop. lib. 7. Oros. lib. 6. cap. 18. 

■• Liv. lib. 119. Vellei. Patercul. lib. 2. cap. 62. 

' Patercul. lib. 2. cap. 62. Dio, lib. 46. pag. 317, 318. . 



246 ANNALES 

Dolabellam Tarsenses in Ciliciam, Laodiceni in Syriam, 
ultro accersierunt''. 

Dolabella Asiam relicturus, quinque cohortes misit in 
Chersonesum : a M. Bruto, qui quinque legiones, opti- 
mum equitatum, maxima auxilia habebat, nullo ibi ne- 
gotio occupandas'. Ipse vero terrestri itinere cum duabus 
legionibus ex Asia profectus est: L. Figulo cum classe 
eum subsequente"*. 

Quinto Kalendas Maias, cum in senatu de iis, qui hostes 
judicati erant, bello persequendis sententige dicerentur; 
ut Cassius persequeretur Dolabellam, tribunus plebis Ser- 
vilius dixit. Cui cum esset assensus Cicero, decrevit hoc 
amplius ; ut M. Brutus, si arbitraretur utile fore eque 
republica esse, bello Dolabellam persequeretur. Quod 
totum senatus ipsius Bruti reliquit judicio; ut faceret, 
quod sibi maxime conducere reipublicae videretur. De 
Cassii enim copiis nihil adhuc sciebatur : neque ab ipso 
ullae literae adhuc Romam pervenerant". De qua mora vi- 
dendus ipse Cassius ; in literis ad Ciceronem". 

In Ciliciam veniens Dolabella, Tarsum per spontaneam 
deditionem recepit ; et Cassii qusedam praesidia, quae ^gis 
erant, vicif, 

Eriit tum in Paliestina Cassius''; unde ad Ciceronem 
secundas ille literas scripsit, datas Nonis Maiis, ex cas- 
tris'; in quibus de rerum suarum statu scribens: " Exer- 
citus," inquit, " omnes qui in Syria fuere teneo. Ilabui 
pauUuIum mora?, dum promissa militibus persolvo. Nunc 
jam sum expeditus." Deinde, ut militum itemque impe- 
ratorum Murci et Crispi dignitatem, quantum in se esset, 
tueretur Ciceronem hortatur; subdit: "Literis scriptis, 
audivi, Dolabellam in Ciliciam venisse cum suis copiis. Pro- 
ficiscar in Ciliciam: quid egerim,celeriterut scias,daboope- 
ram. Ac velim, utmeremur de republica, sic felices simus." 



^ Cassius I'arniens. ad Ciceron. lib. 12. ad famil. epist. 13. 

' Cic. lib. ad Brutum ; epist. 2. dat. 12. vel. 14. Kalend. Mai. 

■" Appian. lib. 4. pag. 624. 

" Cic. lib. ad Brutum : epist. 5. " Id. lib. 12. ad familiar, epist. 12. 

P Dio, lib. 47. pag. 344. 1 Id. ibid. 

' Cicero, lib. 12. ad familiar, epist. 12. 



VETERIS TESTAMEKTI. 247 

Discedente ex Judaea Cassio, Malichus insidiatus est 
Antipatro : per hujus mortem Hyrcani dominationi secu- 
ritatem se paraturum existimans. Cujus consilia sentiens 
Antipater, ultra Jordanem profectus, copias colligebat turn 
ex indigenis tum ex Arabibus. Verum Malichus vir cal- 
lidus inficiabatur insidias; dejerans apud Antipatrum et 
filios, quod Phasaelo Hierosolymorum presidium tenente, 
Herode vero habente armorum custodiam, ne in mentem 
quidem sibi unquam tale aliquid venerit. Et reconciliatus 
est Antipatro, Murco Syriae praesidente: qui postquam 
inteUexit res novas in Judaea molitum Malichum, minimum 
abfuit, quin eum interficeret ; quem tamen Antipatri pre- 
cibus donavit incolumem^ 

Cassius et Murcus, coacto exercitu, Herodem totius 
Coele-Syriae ducem fecerunt, attributis ei navalibus, 
equestribus, et pedestribus copiis : regnum etiam Judaeae 
illi polliciti, post finitum bellum quod tum gerebant contra 
Antonium et juniorem Caesarem'. 

Cassius plurimos in Syria tyrannos constituit. Marion 
quoque Tyriorum tyrannus ab eo relictus per Syriani ty- 
rannidem exercuit : dispositisque in ea praesidiis, etiam in 
Galilaea contermina tres arces occupavit". 

Dolabellam a TuUio et Dejotaro caesum fugatumque 
fuiase, ad Satrium legatum C. Trebonii scripsit Cythereus 
quidam: cujus Graecam ea de re epistolam ad Ciceronem 
misit M. Brutus, decimo septimo Kalendas Junias". Sed 
falsus ille rumor fuit. 

Dolabella enim ex Asia in Ciliciam trajiciens, inde in 
Syriam abiit : ubi ab Antiochia rejectus est, praesidio 
urbem defendente*. Conatus autem aliquoties vi introire, 
repulsus semper est cum magno suo detrimento. Itaque 
centum circiter amissis, aegrisque compluribus relictis, 
noctu Antiochia profugit Laodiceam versus. Ea nocte 
omnes fere milites quos ex Asia conscripserat ab eo dis- 
cesserunt. Ex his, ad Antiochiam redierunt, et se iis 
tradiderunt qui a Cassio relicti urbi illi praeerant : caeteri 

• Joaeph-lib. 14. cap. 18. * Id. ibid. cap. 19. 
" Joseph, lib. 1. belli, cap. 10. et lib. 14. antiquit. cap. 21. 

* Lib. ad BruU epist. 6. ' Dio, lib. 47. pag. 344. 



248 



ANNALES 



per Amanum in Ciliciam descenderunt ; ex quo numero 
circiter triginta in Pamphyliam venerimt, qui nunciatum 
fuisse dicebant, Cassium cum suis omnibus copiis quatri- 
dui iter a Laodicea abfuisse, turn cum Dolobella eo ten- 
deret^. 

Edoctus igitur Dolabella de Cassii copiis, Laodiceam 
urbem sibi amicani pervenit : sitam in peninsula, et qua 
continentem spectat munitam, ad mare vero portum ha- 
bentem, ad commeatus abunde convehendos idoneum, 
nee minus ad securum abitum quandocunque liberet na- 
vigare^. Eam absque omni oppugnatione Dolabella cepit ; 
oppidanis se ob favorem, quo priorem Caesarem prosecuti 
ftierant, dedentibus''. 

Hierosolymis, quum apud Hyrcanum Antipater epula- 
retur, Malichus corrupto pincerna regio veneno e medio 
tollendum curavit ; et assumpta armatorum manu, civitatis 
gubernacula suscepit. Indignantibus vero Antipatri filiis 
Phasaelo et Herode, Malichus strenue pernegavit omnia. 
Et Herodes quidem confestim volebat patris mortem 
ulcisci, et cum exercitu Malichum aggredi : sed Phasaelo 
grandiori magis placuit dolo circumvenire horainem, ne 
videretur civile bellum incipere. Itaque accepta Malichi 
satisfactione, simulavit se credere, non esse ilium paternae 
caedis conscium : seque vertit ad excolendum monumen- 
tum quod patri struxerat''. 

Interim Herodes veniens Samariam, eamque nimis af- 
flictam ofFendens, refovere eam coepit, et jura reddendo 
controversias civium dirimere. Non multo autem post in- 
stante Hierosolymis festo Pentecostes, et ipse venit in 
urbem cum militibus. Quum Malichus metuens, Hyrcano 
suasit ne eum intrare permitteret : id quod Hyrcanus 
fecit, nefas esse dicens Sanctis populi ceremoniis profanam 
turbam superinducere. At Herodes contempta obnuncia- 
tione noctu urbem ingressus est, et Malichum vehementer 
perterruit. Qui solitarum artium non immemor, palam 



' p. Lentulus : ad Ciceron. lib. 12. ad famil. epist. 15. 

* Appian. lib. 4. pag. 624. •> DIo, lib. 47. pag. 344. 

' Joseph, lib. 14. cap. 19. 



VETERIS TESTAMENTI. 249 

laclirymabundus conquerebatur de Antipatri tanquam 
amici interitu ; clam vero parabat sibi satellitium. Quare 
visum est Herodis amicis siniulationem banc non coar- 
guere ; sed ad vitandam suspicionem vicissim comiter 
tractare Malichum. Attamen Cassio de patris morte He- 
rodes per literas significavit : et ille, qui non ignorabat 
mores Malichi, rescripsit ut ulcisceretur parentis injuriam; 
clam etiam mandavit tribunis apud Tyrum agentibus, ut 
adessent Herodis justis conatibus''. 

In Gallia, quarto Kalendas Junias, M. Lepidus cum M. 
Antonio se conjunxit"^. 

P. Lentulus, provinciae Asiae proquaestor et proprator 
extraordinarius, quum M. Brutum tardius in Asiam ven- 
turum animadverteret, et Dolabella Asia jam excessisset, 
quam primum ex Macedonia ad officium suum reverten- 
dum sibi esse existimavit : ut reliqua vectigalia exigeret, 
et quam deposuit pecuniam colligeret et Komam mitteret. 
Interim cum per insulas in Asiam naviganti nunciatum illi 
esset, classem Dolabellse in Cilicia (al. Lycia) esse, Rbo- 
diosque naves complures instructas et paratas in aqua ha- 
bere: cum iis navibus, quas aut secum adduxerat, aut 
comparaverat Patiscus proquaestor Asiae ordinarius, Rho- 
dum revertit; confisus senatusconsulto quo hostis Dola- 
bella judicatus, et feed ere quod cum Rhodiis renovatum 
fuerat. Sed tantum abfuit, ut illorum praesidio proquass- 
tores suam firmarent classem, ut etiam a Rhodiis urbe, 
portu, statione quae extra urbem est, commeatu, aqua de- 
nique eorum milites prohiberentur ; vixque ipsi singulis 
cum navigiolis reciperentur. In urbem vero et in sena- 
tum illorum introductus Lentulus, nihil ab eis obtinere 
potuit. De quo in Uteris suis, turn publicis ad senatum, 
tum privatis ad Ciceronem scriptis, graviter ipse con- 
questus est^ 

Dum Rhodi Lentulus et Patiscus detinebantur, Sex. 
Marius et C, Titius Icgati Dolabella;, adventu illorum 
cognito, subito ex Lycia (vel Cilicia) a classe discesserunt, 

' Joieph. lib. 14. cap. 19, et 20. 

* Plancus, ad Ciceroh. lib. 10. ad familiar, epist. 23. 

' Cicero, lib. 12. ad familiar. cpi»t. 14, et 15, 



250 ANNALES 

navique longa profugerunt ; onerariis navibus relictis, in 
(]uibus coUigendis non minimum temporis laborisque con- 
sumpserunt. Erant autem eas amplius centum numero, 
earumque minor nulla erat duum millium amphorarum : 
quas ea mente Dolabella comparaverat, ut, si Syriae et 
jEgypti spes eum frustrata esset, in eas cum omnibus suis 
militibus atque omni pecunia conscenderet, et Italiam pe- 
teret, seque cum Antoniis fratribus conjungeret. Itaque 
Lentulus et Patiscus a Rhodo, cum iis quas habuerant 
navibus, eo venientes, naves illas onerarias receperunt 
dominisque restituerunt. Inde classem fugientem perse- 
cuti sunt usque Sidam, extremam provinciae Asiaticae 
regionem : ubi cognoverunt partem navium Dolabellse dif- 
fugisse, reliquas Syriam et Cyprum (al. ^gyptum) pe- 
tiisse. Quibus disjectis, cum sciret Lentulus C. Cassii 
classem maximam praesto fore esse in Syria, ad officium 
suum revertit^. 

Patiscus vero et Cassius Parmensis, ex ora maritima 
Asiae provinciae et ex insulis quas potuerunt naves de- 
duxerunt. Delectum remigum, magna contumacia civita- 
tum, celeriter tamen habuerunt. Secuti sunt classem Do- 
labellae, cui Lucilius prseerat : qui spem saepe transitionis 
prasbendo, neque unquam non decedendo, novissime Co- 
rycum in Pamphylia se contulit, et clause portu se tenere 
coepit. lUi Coryco relicta, quod et in C. Cassii castra per- 
venire satius esse putabant, et sequebatur classis altera, 
quam anno priore in Bithynia Tullius Cimber compararat, 
cui Turulius quaestor praeerat, Cyprum petierunt''. 

De rebus Dolabellae ejusque ad urbem Laodicenam 
accessu, extant ad Ciceronem, in libro duodecimo ad fa- 
miliares, duae scriptae epistolas : decima quarta a P. Len- 
tulo ex Pamphylia quarto Nonas Junias, (non Kalendas : 
ut ex sequenti ejusdem ad senatum epistola, ad quam ista 
nos refert, aperte liquet) Pergas data ; et decima tertia, 
a Cassio posterius ex Cypro Idibus Junii missa. In pri- 
ore, de Dolabellae intra Laodiceam recepti angustiis ita 



( P. Lcntul. ad Ciceron. lib. 12. ad familiar, epist. 14, IS. 
*■ Cass. Parmens. ad Ciceron. lib, 12, ad familiar, epist. 13. 



VETERIS TESTAMENTI. 251 

retulit Lentulus : " Ibi spero celeriter eum poenas datu- 
rum. Nam neque quo refugiat, habet : neque diutius 
poterit tantum exercitum Cassii sustinere." Altera epis- 
tola Cassii, ni fallor, est Parmensis (qui Julii Caesaris per- 
cussorum etiam unus ipse fuit ; et epistolas scripsit, qua- 
rum una ad M. Antonium, a Plinio recitata", et ad Octa- 
vianum altera, a Suetonio'' citata legitur :) non C. Cassii 
Longini, qui proconsulis Syriae titulum turn gerebat. Hu- 
jus enim in fine epistolae ille nieminit : ubi et hujus et 
Dolabellae castrorum conditionem diligentius hisce verbis 
ab illo habemus repraesentatam : " Dolabellam, ut Tar- 
senses pessimi socii, ita Laodiceni multo amentiores, ultro 
accersierunt : ex quibus utrisque civitatibus, Graecorum 
militum numero, speciem exercitus efFecit. Castra habet 
ante oppidum Laodiceam posita : et partem muri demo- 
litus est ; et castra oppido conjunxit. Cassius noster cum 
deeem legionibus, et cohortibus viginti auxiliaribus, et 
quatuor millibus equitum, a millibus passuum viginti cas- 
tra habet posita Palti : et existimat se sine praelio posse 
vincere. Nam jam ternis tetradrachmis triticum penes 
Dolabellam est : ut, nisi quid navibus Laodicenorum sup- 
portavit, cito fame pereat necesse sit. Ne supportare 
possit, et Cassii classis bene magna cui praeest Rutilius 
Rufus, et tres quas adduximus, ego, Turulius, et Patiscus, 
facile praestabunt." 

Quum Dolabella Laodiceae aliquot dies viribus potior 
fuisset, praesertim classe eum sua celeriter ex Asia subse- 
cuta, ad Aradios trajecit; ab his quoque pecuniam et 
naves accepturus. Quo in loco deprehensus cum paucis, 
salutem in discrimen conjecit. Quumque fugam iniisset, 
Cassio jam exercitum adducenti occurrit ; victusque ab eo 
pugna, Laodiceam se recepit'. 

Cassius veritus ne Dolabella inde evaderet, per trans- 
versum isthmum duorum stadiorum spatio excitavit agge- 
rem ; saxis et omnis generis materie congesta ex subur- 
banis villis sepulchrisque. Naves etiam e Phcenice ac 

* Lib. 31. cap. 2. ^ In Octavio, cap. 4. 

' Dio, lib. 47. pag. 344. 



252 ANNALES 

Lycia Rliodoque per nuntios petiit. Contemptusque ab 
omnibus praBter Sidonios, navale praelium cum Dolabella 
iniit : in quo utrinque satis multis navibus demersis, quin- 
que una cum navalibus sociis in Dolabellae potestatem re- 
dact® sunt". 

Turn Cassius rursum nuntios misit ad eos qui priora 
imperata contempserant : et ad Cleopatram iEgypti regi- 
nam, et ad Serapionem qui in Cypro copiis ejus praeerat. 
Tyrii et Aradii, et Serapio, regina inconsulta, miserunt 
naves quotquot habebant : regina vero ipsa, causata 
^■Egyptios fame simul et peste laborare, suppetias omnino 
non tulit". Rhodii quoque Lyciique negaverunt se vel 
Cassio vel Brute laturos opem ad bella civilia : nam et 
Dolabellae se dedisse naves tantum in hoc, ut eum dedu- 
cerent, nee scire an in bello utatur earum opera". 

Tarsenses Tullium Cimbrum, qui Bithyniae tunc prae- 
erat, ipse quoque unus ex Caesaris percussoribus, ad 
opem Cassio ferendam properantem, Tauri transitu pro- 
hibere conati sunt : mox vero ejus claustra metu correpti 
deserentes, quod multas cum Cimbro esse copias puta- 
bant, pactionem cum eo fecerunt. Sed postea intellecta 
militum ejus paucitate, neque urbe eum receperunt, neque 
commeatum ei suppeditarunt. Itaque Cimber auxilium 
Cassio ferre quam Tarsum expugnare potius existimans, 
castello ipsis objecto, in Syriam abiit. Tarsenses eo cum 
armatis profecti, castello occupato, adversus urbem Adana, 
(quae urbs vicina ipsis, semper controversiam cum ipsis 
habuerat) quod earn Cassii partibus favere dicebant, arma 
verterunt. De quo certior factus Cassius, L. Rufum con- 
tra Tarsenses, misif. 

Cassius, reparatis pro facultate viribus, postquam Sta- 
tius Murcus classe coUecta advenisset, denuo bis cum 
Dolabella conflixit navali certamine ; primum dubio marte, 
iterum multo superior. A terra quoque perfecto aggere, 
arietes admoti sunt moenibus. Dolabella, et terra et mari 



"• Appian. lib. 4. pag. 624. 

" Appian. lib. 4. cum lib. 5. pag. 675. 

• Appian. lib. 4. pag. 625. f Dio, lib. 47. pag. 345. 



VETERIS TESTAMENTI. 253 

subvectione rerum necessariarum interclusus, ob penuriam 
excursione tentata, in urbem statim compulsus esf. 

Cassius, quum nocturnas excubias quibus praeerat Mar- 
sus non potuit pecuniis corrumpere, corrupit centuriones 
in diurnis stationibus, quibus praeerat Quintius, atque ita 
Marso interdiu quiescente, per aliquot minores portas 
intro admissus est. Capta urbe, Dolabella satelliti cervi- 
cem feriendam praebuit, jusso ut abscisso capite salutetn 
suam redimeret : fecitque ille imperatum, sed seipsum 
jugulavit insuper'. Deillium vero (sive Q. Dellium histo- 
ricum) " ab Dolabella ad Cassium transiturum, salutem 
sibi pactum fuisse, si Dolabellam occidisset," in M, Senecae 
Suasoria prima legimus. 

Atque ita Dolabella Laodiceae a Cassio mori coactus 
est'. Cum quo et Marsus sibi ipse manus intulit', et lega- 
tus Dolabellae M. Octavius. Eos, quanquam Trebonium 
inhumatum projecissent, tamen sepultura dignatus est 
Cassius: quique eorum castra secuti supererant, quan- 
quam fuerant ab iis qui Romae erant hostes judicati, nihil- 
ominus salute eos donavit impunitateque. Neque Lao- 
dicenses, praeter impositam pecuniae collationem, ulla 
poena affecit" ; licet eorum et fana et aerarium ilium diri- 
puisse, nobilissimum quemque afFecisse supplicio, et a 
caeteris gravissima tributa exegisse dicat Appianus" ; ita ut 
cam civitatem ad extremam redegerit miseriam. 

Dolabellae exercitum sacramentum sibi dicere jussit 
Cassius^ ; ac deinde Tarsum advenit. Et quum Tar- 
senses jam Rufo deditionem fecissent; omni eos publica 
privataque pecunia mulctatos, alio supplicio nullo afFecit'. 
Mulctam vero mille et quingentorum talentorum illis impo- 
suit gravissimam. Unde illi prae inopia, quum milites violen- 
ter pccuniam exigerent, vendiderunt omnia ornamenta pub- 



4 Dio, lib. 47. pag. 34S. Appian. lib. 4. pag. 625. 
' Appian. lib. 4. pag. 625. cum lib. 5. pag. 673. 

• Li». lib. 121. Strabo, lib. 16. pag. 752. Vellei. Patercul. lib. 2. c»p. 6». 
Dio, lib. 47. pag. .145. Oroa. lib. 6. cap. 18. 

' AppiaH. lib. 4. pag. 625. " Dio, lib. 47. pag. 345. 

» Pag. 625, et 626. » Appian. lib. 4. pag. 625. 

' Dio, lib. 47. pag. 345. 



254 ANNALES 

lica, atque sacra etiam ; concidentes turn fercula pompa- 
rum turn donaria. Et quum ne haec quidem sufficerent, 
vendiderunt magistratus ingenua corpora ; prinium virgines 
ac pueros, deinde mulieres et senes miseros addictos mi- 
nimo, postea juvenes. Ex quibus plerique mortem sibi 
consciverunt". 

Quum post captam Laodiceam undique dynastae con- 
currerent, munera et coronas Cassio ferentes ; Herodes 
expectabat daturum esse illic pcenas Malichum facinoris 
in patrem Antipatrum commissi. At ille circa Tyrum 
Phoenices suspicione concepta, majora moliri cogitavit : et 
quia filius ejus obses in ea urbe servabatur, decrevit earn 
ingredi, et furtim ilium in Judaeam abducere ; et dum 
bello contra Antonium occuparetur Cassius, Judaeorum 
gentem ad deficiendum a Romanis concitare, dejectoque 
Hyrcano sibi regnum acquirere. Sed Herodes homo cal- 
lidus intellecto ejus proposito et ipsum et Hyrcaniun cum 
comitibus ad coenam invitavit. Deinde famulorum quen- 
dam instruendi convivii specie praemisit, re autem vera ad 
tribunes, ut Malicho cum pugionibus occurrerent. Illi 
praeceptorum Cassii memores, egressi et nacti eum prope 
urbem in litore, confoderunt hominem. Quo facto Hyr- 
canus adeo est attonitus, ut obmutuerit. Tandem aegre 
ad se reversus, percontabatur Herodem quid hoc rei esset, 
et quis Malichum interfecisset. Et quum ex tribunis 
unus respondisset, jussu Cassii id esse factum : " Plane," 
inquit, " et me et patriam meam Cassius servavit incolu- 
mem; qui amborum insidiatorem peremit." Utrum au- 
tem ex animo dixerit, an quod timore factum probaret, 
incertum est*". 

Pridie Kalendas Quintiles, M. Lepidus oh receptum M. 
Antonium hostis a senatu judicatus est, casterique qui una 
cum illo a republica defecerunt : quibus tamen ad sanita- 
tem redeundi ante Kalendas Septembres potestas facta est. 
Ita ad Lepidi affinem C. Cassium scripsit Cicero*^: hoc 



• Appian. lib. 4. pag. 626. 

'' Joseph, lib. 1. belli, cap. 9. et lib. 14. antiquit. cap. 20. 

' Lib. 12. ad familiar, epist. 10. 



VETERIS TESTAMENTI. 255 

etiam addito : " Prasclare viceramus, nisi spoliatum, iner- 
mem, fugientem Lepidus recepisset Antonium. Itaque 
nunquam tanto odio civitati Antonius fuit, quanto est Le- 
pidus. lUe enim ex turbulenta republica, hie ex pace et 
victoria bellum excitavit." 

In eadem quoque epistola ostendit Cicero acceptas fu- 
isse Cassii literas, Nonis Martiis ex castris datas ; quibus 
Syriam se tenere, et expeditionem in Ciliciam adversus 
Dolabellam parare, significaverat ; sed de expeditionis 
illius successu et Dolabellae casu nihil adhuc certi Romae 
fuisse intellectum. Caesari autem de reditu in gratiam, et 
senatui similiter ut Brutus de praesenti statu rerum, ille 
scripseraf^. Ipse enim Brutus quoque, missis ad Caesa- 
rem Uteris, ut Antonio resisteret ac secum in gratiam re- 
diret hortabatur^ ; licet in suis ad Ciceronem literis longe 
alios ille spiritus prae se tulerit. Nam quum scripsisset 
ad Caesarem Cicero' : " unum esse quod ab eo postuletur 
et expectetur, ut eos cives, de quibus viri boni, populus- 
que Romanus bene existimaret, salvos esse vellet;" sto- 
machabundus Brutus sic ad Ciceronem rescripsit : " Quid 
si nolit ? non erimus ? Atqui non esse, quam esse per 
ilium, praestat. Ego, mediusfidibus, non existimo tarn 
omnes deos aversos esse a salute populi Romani, ut Octa- 
vius orandus sit pro salute cujusquam civis, non dicam 
pro liberatoribus orbis terrarum." 

Senatus de Cassii rebus certior factus, imperium Syriae 
(quod jam tenebat) illi confirmavit, ac bellum contra Dola- 
bellam (quem jam extinctum ignorabat) demandavit''. 
Atque ita omnia transmarina imperia Bruti et Cassii com- 
missa sunt arbitrio ; mandatumque, ut quicquid provinci- 
arum exercituumque ab lonio mari orientem usque Roma- 
nis parebat, horum duorum mandata faceret : comprobatis 
quae illi fecerant omnibus, laudatisque quicumque his se 
tradidissent exercitibus''. 

Octavianus, videns acta senatus manifeste spectare ad 
augmentum Pompeianarum partium et detrimentum Cae- 

' Dio, lib. 47. pag. 34fl. "< Id. ibid. pag. 340. 

« Lib. ad Brut epist. 16. ' Dio, lib. 47. pag. .'543, et 344. 

f Vellei. Faterc. lib. 2. cap. 62. cum Appian. lib. 3. pag. 567, 568. 



256 ANNALES 

sarianarmn, atque contumelia se affectum existimans, quod 
noil ipse sed Decimus Brutus electus esset imperator ad 
gerendum bellum cum Antonio, dissimulata ira triumphum 
ob rem in praelio Mutinensi feliciter gestam petiit. Con- 
temptus autera a senatu, quasi majora quam pro aetate 
appeteret, veritus ne deleto Antonio magis etiam contem- 
neretur ; de redeundo cum eo in gratiam cogitare coepit, 
juxta Pansaj morientis monita'' ; quae et per M. Lepidum 
cum 60 reconciliata est'. 

Inter hos igitur tres, intercedentibus epistolarum com- 
merciis, et conditionum in iis mentione facta, potentiae 
inita est societas ; cum Antonius et subinde Caesarem ad- 
moneret, quam inimicae ipsi partes Pompeianae forent et 
in quod jam emersissent fastigium, et quanto Ciceronis 
studio Brutus Cassiusque attoUerentur ; denunciaretque 
se cum Bruto Cassioque, qui jam decem et septem legio- 
num potentes erant, juncturum vires suas, si Caesar ejus 
aspernaretur concordiam: diceretque plus Csesarem pa- 
tris, quam se amici ultioni debere. Hortantibus etiam 
orantibusque exercitibus, inter Antonium et Caesarem 
facta est affinitas, privigna Antonii desponsata Caesari^; 
Claudia nimirum, Fulviae ex. primo marito P. Clodio filia 
vix dum nubili'. 

Societate cum M, Antonio et M. Lepido ita inita, Octa- 
vianus quadringentos milites Romam misit, qui sibi no- 
mine exercitus deposcerent consulatum. Ubi cunctante 
senatu, Cornelius centurio princeps legationis, rejecto 
sagulo, ostendens gladii capulum, non dubitavit in curia 
dicere: " Hie faciei, si vos non feceritis." Et coactus a 
suis militibus Octavianus, Romam cum iis contendit™. 

Dum in itinere ille erat, prastores custodias certis locis 
urbis coUocaverunt : et Janiculum militum praesidio quos 
ad urbem habebant duabusque legionibus quae ex Africa 
advenerant, occupaverunt. Sed ubi ille urbem ingressus 



' Appian. lib. 3. pag. 568. et 577. 
' Liv. lib. 119. Ores. lib. 6. cap. 18. 

I" Vellei. Patercul. lib. 2. cap. 65. ' Sueton. in Octavio, cap. 62. 

"• Sueton. in Octavio, cap. 26. Appian. lib. 3. pag. 582. Dio, lib. 46. pag. 
319. 



VETERIS TESTAMENTI. 257 

est, praetores ctiam e Janiculo descenderunt, seque et 
milites illi dediderunt: legionibus sponte signa ad earn 
transferentibus". Mense vero Sextili, " ex Janiculo legi- 
ones deducts secutaeque sunt ejus auspicia ac fidem ;" 
ut in senatusconsulto apud Macrobium", legitur. 

Primo comitiorum consulariuin die, Octaviano augurium 
captanti in campo Martio sex vultures apparuerunt ; dein- 
de creato consuli, et ex rostris milites alloquenti iterum 
sex, vel, ut alii volunt, duodecim se vultures, veluti Ro- 
muli auspiciis novam urbem condituro ostenderunt : unde 
et ejus monarchiam sibi obventuram ille sperabatP. Elec- 
tus vero est ipse consul cum quo volebat collega Quinto 
Pedio ; qui portionem suam ex Julii Caesaris haereditate 
illi donaveraf. 

Cum annos novemdecim Iiaberet, consulem creatum 
eum fuisse, dicit Livius'' ; vicesimo a;tatis anno consula- 
tum invasisse, rectius scripsit Suetonius', et in libro sep- 
timo Eutropius : quod et ex ipsius Octaviani commentariis 
Plutarchus confirmat, ita scribens in Bruto : " Toe Swa- 
fuig ry TToXti Tripi(TTii(Tag vTrartiav iXajitv, ovttw iravv fiti- 
paKiov wv, aXX tiKoarov aywv tTog, wg avrbg iv ToTg viro- 
fivvfiaaiv iiQr)Kiv. Circumfuso urbi exercitu consulatum 
accepit vix dum adolescens et vigesimum annum agens ; 
ut in commentariis ipse retulit." "Consulatum iniisse, pridie 
quam viginti annos impleret, decimo Kalendas Octobres," 
scripsit Velleius Paterculus*. Sed in die initi consu- 
latus annotando Velleim lapsus est : et mensis integer 
cum diebus quinque complendo vigesimo Octaviani 
anno turn defuit. Neque enim mense Septembri quo 
natus est, sed Sextili primum consulatum illi obtigisse, 



• Appian. lib. 3. pag. 584, 585. Dio, pag. 320. 

° Lib. 1. Saturnal. cap. 12. 

>■ Julius Obsequens, de prodigiis. Sueton. in Octavio, cap. 95. Appian. lib. 
3. pag. 586. Dio, lib. 46. pag. 321. 

1 Vellei. Patercul. lib. 2. cap. 65, Appian. lib. 3. pag. 586. Dio, lib. 46. 
pag. 320. 

' Lib. 119. • In Oct«vio, cap. 20. 

' Lib. 2. cap. 65. 

VOL. X. S 



258 ANNALES 

indeque mensi illi August! nomen fuisse inditum : ex Sue- 
tonio", Dione", et senatusconsulto a Macrobio producto'', 
constat. 

Et quidem decimo nono mensis die, etprimum consulatum 
ilium iniisse, et vita excessisse, notavit Dio^ Unde et 
curiosorum ilia observatio apud Taciturn^ est nata : " quod 
idem dies accepti imperii princeps, et vitae supremus" 
fuerit ; imperio non male a primo hoc consulatu deducto : 
quem et invito senatu extorsit, (ut apud Taciturn est'', et 
pro arbitrio deposuit ; quanquam senatui gratias se ha- 
bere ille simulabat ; ac quae iis vi adactis adeptus fuerat 
ea, quasi ab ipsis ultro sibi oblata, beneficium se putare 
fingebat. Senatores vero gloriabantur, quod ea ipsi sua 
sponte contulissent : ac eidem prjeterea, quem paulo ante 
consulatu non dignabantur, id dederunt, ut etiam peracto 
consulatu, quotiescunque apud exercitum esset, consuli- 
bus cujusque temporis honore anteiret; ac cui pcenam 
minati fuerant, quod private consilio copias contraxisset, 
eum alios etiam exercitus parare jusserunt ; et cujus igno- 
minia afficiendi opprimendique causa, bellum Decimo 
Bruto contra Antonium mandaverant, et Bruti quoque 
legiones adjecerunt. Denique et urbis ei custodia com- 
missa est ; utque facultatem haberet, etiam praeter legum 
praescripta, agendi omnia quas vellet concessum". Atque 
hoc imperium, quod usque ad vitse exitum retinuit, per 
annos integros sex et quinquaginta ille gessit. Ut non 
sine causa M. Brutus hac de re Ciceronem ita praemo- 
nuerit'' : " Timeo ne Caesar tuus altius se ascendisse putet 
decretis tuis, quam inde, si consul factus sit, descen- 
surum." 

Octavianus, non contentus priore adoptione per testa- 
mentum Julii Caesaris facta, per plebiscitum, (quod priore 
anno consul Antonius impediverat) lege curiata perlata, 



» In Octavio, cap. 31. " Lib. 55. pag. 552. 

1 Lib. 1. Satiirnal. cap. 12. ' Lib. 56. pag. 590. 

" Lib. 1. annal. cap. 9. ^ Lib. 1. annal. cap. 10. 

' Dio, Ub. 46. pag. 321. * In lib. ad Brut, epist. 4. 



VETERIS TESTAMENTI. 259 

earn confirmandatn curavit : indeque publica authoritate, 
C. Julii Cajsaris Octaviani nomen usurpavif. 

Mox alia lege lata Dolabellam, de cujus raorte nuntius 
adhuc Romam non pervenerat, a senatu prius hostem ju- 
dicatum absolvit; et de CEesaris nece judicia constituit*^. 
Qua in re, ne vi, sed jure agere existimaretur, legem Pe- 
diam tulit Q. Pedius ejus in consulatu collega : qua omni- 
bus, quorum opera CiEsar interfectus fuerat, damnatis 
aqua ignique interdicebatur, eorumque bona publicaban- 
tur^. Accusatorem apposuit M. Bruto L. Cornificium, 
C. Cassio M. Agrippam : qui absentes, indicta causa, 
damnati sunt**. Capitone Velleii Paterculi historici pa- 
truo, viro ordinis senatorii, Agrippae subscribente in C. 
Cassium'. 

Decimus Brutus, inter percussores Caesaris cum bis 
etiam absens damnatus, jussu M. Antonii in domo hospitis 
ctijusdam, nobilis viri nomine Camelii, a Capeno Sequano 
sesquianno post interemptum Caesarem jugulatus est"^. 
Quern licet excellere hoc genere virtutis dixerit Cicero' : 
" ut nunquam extimesceret, nunquam perturbaretur :'' in 
morte tamen subeunda pudendum timorem prodidisse, in 
epistola octogesima secunda declarat Seneca. Quem timo- 
rem ut illi demeret, Helvius Blasio quidam, qui propter 
communem militiam eum amore prosequebatur, seipsum 
eo inspiciente interfecit, suo eum exemplo ad tolerandam 
necem animans™. Interfecti vero Bruti caput Camelius 
ad Antonium misit, quod inspectum ille sepeliendum suis 
tradidit". 

Hie secundus post Trebonium Caesari poenas dedit, 
cujus cum primus omnium amicorum fuisset, interfector 
fuit ; censebatque aequum, quae acceperat a Ca3sare reti- 
nere, Caesarem qui ilia dederat perisse. Csesare vero vivo, 

« Appian. lib. 3. p«g. S86. Dio, lib. 46. pag. 321, 322. 

' .Appian. lib. 3. pag. 586. 

t Liv. lib. 120. Vellei. Patercul. lib. 2. cap. 69. Sueton. in Nerone, cap. 3. 
Dio, lib. 46. pag. 322. 

I" PluUrch. in M. Bruto. ' Vellei. Patcrcul. lib. 2. cap. 69. 

k Liv. lib. 120. Vellei. Patercul. lib. 2. cap. 64. Appian. lib. 3. pag. 588. 
Ores. lib. 6. cap. 18. 

' Lib. 11. ad familiar, epist. 21. " Dio, lib. 46. pag. 325. 

" Appian. lib. 3. pag. 588. 

s2 



260 ANNALES 

magister ejus equitum ille fuit, et ulteriori Galliae prae- 
fuit; designatus ab eo consul, in annum post Hirtii et 
Pansa; consulatum proximum, simulque rector citerioris 
Galliae". 

Per idem tempus' et Minutius Basillus, aeque unus e 
percussoribus Caesaris, a suis servis necatus est ; quia ex 
eis aliquot iratus castraveratP. 

3962. M. Brutus, quum exercitum a C. Antonio ad se- 
ditionem concitatum pacavisset, ipsumque Antonium in 
custodia Caii cujusdam Clodii ApoUoniae reliquisset, cum 
maxima ac validissima exercitus parte in superiorem Ma- 
cedoniam abiit : ac deinde hinc in Asiam transmisit, ut 
suos milites quam longissime ab Italia seductos, ibi ex 
subditorum opibus aleret. Atque in Asia turn alios aux- 
iliarios sibi paravit, turn Dejotarum; quanquam et ex- 
Irema senectute virum, et qui prius auxilium Cassio nega- 
verati. 

M. Antonius et M. Lepidus, relictis in Gallia legatis, 
in Italiam ad Caesarem cum maxima atque optima exer- 
citus parte profecti sunf. Quorum trium contractis ad 
Bononiam copiis, aquila tentorio Caesaris supersedens, 
duos corves hinc et inde infestantes ad terram afflixit : 
notante omni exercitu, futuram quandoque inter coUegas 
discordiam talem qualis est secuta, et Caesaris de duobus 
aliis victoriam praesagiente'. 

Hi tres apud C.onfluentes, circa Bononiam et Mutinam 
in parva quadam insula Lavinio fluvio circumfusa, per 
tridui spatium privatim collocuti, pacem ita inter se fece- 
runt, ut reipublicae constituendae simul per quinquennium 
praeessent'. 

Ibi de communi sententia haec statuerunt. Ut Cassar 
consulatu.n in reliquum anni Ventidio traderet: et ut 
nevus magistratus triumvirorum ad toUendas civiles dis- 



• Vellei. Paterc. et Appian. lib. 3. pag. 588. 

P Appian. lib. 3. pag. 588. Oros. lib. 6. cap. 18. 

1 Dio, lib. 47. pag. 340, 341. ' Ibid. lib. 46.pag. 325. 

• Dio, lib. 47. pag. 328. Sueton. in Octavio, cap. 96. 

• Liv. lib. 120. Florus, lib. 4. cap. 6. Plutarch, in Cicerone, et Antonio. 
Appian. lib. 4. pag. 589, 590. Dio ; lib. 46. pag. 325, 320. 



VETERIS TESTAMENTI. 



261 



sensiones crearetur, eumque Lepidus cum Antonio Caesa- 
reque in quinquennium consulari potestate gereret. Ut 
triumviri confestim in quinquennium urbanos magistratus 
annuos designarent: provincias vero ita partirentur, ut 
Antonius haberet universam Galliam, tarn Togatam cis 
quam Comatam trans Alpes, excepta Narbonensi provin- 
cia ; huic Lepidus praeesset una cum Hispania ; Caesari 
obveniret utraque Africa cum Sardinia et Sicilia. Atque 
ita imperium Romanum in triumviros divisum est : dilatis 
in aliud tempus transmarinis aliis provinciis, quibus Brutus 
et Cassius tum praeerant. Prsterea compositum inter 
ipsos est, ut inimicos suos caederent : utque Lepidus loco 
Decimi Bruti in sequentem annum consul designaretur, 
Romamque et totam Italiam in custodia haberet ; Anto- 
nius vero et Caesar contra Brutum et Cassium bellum 
moverent". 

Romam deinde triumviri triduo ingressi sunt, seorsim 
quisque cum sua praetoria cohorte, et legione una : advo- 
cataque concione Publius Titius tribunus plebis legem 
tulit de novo magistratu creando, ut triumviri constitu- 
endae reipublicse praeessent in quinquennium cum potes- 
tate consulari", 

M. Cicero sub adventum triumvirortim cessit urbe ; pro 
certo habens, id quod erat, non magis Antonio eripi se, 
quam Caesari Cassium et Brutum posset 

M. ^milius Lepidus, M. Antonius et Caesar Octavia- 
nus, quinto Kalendas Decembres triumviratum inierunt ; 
eundem ad pridie Kalendas Januarias sextas (sive sexti 
anni consequentis) continuandum : ut ex lapide Colotiano 
liquet^. Quo tempore novam Tricipitinam exortam M. 
Terentius Varro vidit. Indeque initium principatus Cae- 
saris Octaviani Suetonius^ et Eutropius*" deducunt : annos 
fere duodecim ad victoriam Actiacam, a qua monarchiam 



■ Appian. lib. 4. pag. 590. Dio, lib. 46. pag. 326. 

» Appian. lib. 4. pag. 592, 59?. Dio, lib. 47. pag. 328. 

» Livius ; apud Senecatn, in oral. Suasoiia 7. 

" In inscript. Gruteri,pag. 298. 

* In Octavio, cap. 8. <• Libro 7. 



ANNAtES 

ejus auspicantur, numerantes ; quibus menses prope tres 
deerant. 

Septimo Idus Decembres anni illius, quo Caesar Octavia- 
nus in locum Pansae et Hirtii se et Q. Pedium consules suf- 
fecit, ab emissariis Antonii triumviri M. Cicero est oc- 
cisus : ut ex Tironis, liberti Ciceronis, scriptis confirmat 
author dialogi de causis corruptae eloquentiae, Corn. Ta- 
cito adscripti. Hunc vitas exitum habuit ille, primus in 
toga triumphum linguseque lauream meritus, et facundiae 
Latinarumque literarum parens : atque (ut dictator Caesar 
quondam de eo scripsit) omnibus triumphis lauream adep- 
tus tanto majorem, quanto plus est ingenii Romani ter- 
minos in tantum promovisse, quam imperii"'. De quo 
videnda quse habentur apud Velleium Paterculum*, Sene- 
cam in Suasoriis, oratione septima, et Plutarchum in 
Ciceronis sui fine. 

Cleopatra Cassio, auxilia iterum minaciter expetenti, 
suppetias non tulit". 

Dum in Asia M. Brutus ageret, Gellius ei publicola 
insidiatus est : in Macedonia autem C. Antonium Marcus 
frater, missis ad hoc negotium nonnullis, ex Bruti potes- 
tate eripere est conatus. Itaque C. Antonium Clodius illius 
custos relictus, quum salvum retinere nequiret, necavit : 
sive proprio usus consilio, sive Bruti jussu. Fertur enim 
Brutus, quum prius summam salutis C. Antonii curam 
habuisset, post intellecta Decimi nece, eam abjecisse. 
Gellius autem insidiarum convictus, nullo supplicio est 
afFectus. Nam quum eum semper inter primos amicura 
sibi Brutus duxisset, ac M. Messalam fratrem ejus Cassio 
conjunctissimum sciret; missum fecit'. 

Brutus ubi primum Antonii conatum ac mortem C. 
Antonii cognovit, veritus ne qui etiam alii se absente novi 
motus in Macedonia existerent, in Europam festinato se 
recepits. 

Romae triumviri templum Serapidi et Isidi decreve- 
runt''. 

' Plin. lib. 7.'cap. 30. •• Lib. 2. cap. 66. 

« Appian. lib. 5. pag. 675. ' Dio, lib. 47. pag. S41. 

s Dio, lib. 47. p»g. 341. '' Ibid. pag. 336. 



VETERIS TESTAMENT!. 2G3 

Quum Caesar Octavianus consulatu sese abdicasset, 
ejusque coUega Q. Pedius vita decessisset ; P. Ventidium 
Bassum praetorem, cum alio-quodam (C. Carrinate: ut ex 
lapide Colotiano' intelligitur) consulem triumviri creave- 
runt, praeturamque ejus aedili cuidam tradiderunt : omni- 
busque post praetoribus magistratum, quem quinque ad- 
huc dies gesturi erant, abrogaverunt ; iisque in provincias 
emissis, alios in eorum locum substituerunt''. Quo refe- 
rendum illud Paterculi' : " Vidit hie annus Ventidium, 
per quam urbem inter captivos Picentium in triumpho 
ductus erat, in ea consularem prastextam jungentem pr£E- 
toriffi," de quo, puero ducto in triumpho, videndus Vale- 
rius Maximus", Plinius", et A. Gellius" ; ubi etiam addit, 
eum quum adolevisset victum sordide quaesisse, compa- 
randis mulis et vehiculis magistratibus qui sortiti provin- 
cias forent: indeque vulgo per vias urbis versiculos hos 
perscriptos fuisse : 

Concurrite omnes augures, aruspices, 
Portentum inusitatum conflatum est rccens ; 
Nam mulos qui fricabat, consul factus est. 

In ipso anni exitu, novi consules designati triumphos ege- 
runt : L. Munatius Plancus ex Gallia, quarto Kalendas 
Januarii, et M. iEmilius Lepidus triumvir ex Hispania; 
pridie Kalendas Januarias ut ex fastis triumphalibus mar- 
moreis liquet^. 

Anno Juliano quarto in Februario dies vitiose interca- 
latus est : quum a Februario anni primi Juliani eousque 
triennii solum spatium intercessisset. Qui error usque ad 
annum Julianum trigesimum septimum deinceps est con- 
tinuatus ; nam cum oporteret diem, qui ex quadrantibus 
confit, quarto quoque anno confecto antequam quintus 
inciperet, intercalare : sacerdotes quarto non peracto sed 
incipiente intercalabant. Atque ita annus a Julio Caesare 



' Inscript. Gruteri, pag. 298. ^ Ibid. pag. 335. 

' Lib. 2. cap. 6a. ■» Lib. 6. cap. 9. 

» Lib. 7. cap. 43. '" Lib. IS. cap. i. 

' Inscript Gruteri, pag. 297. Vid. Vcllci. Patercul. lib. 2. cap. 67. et Appian. 
lib. i. pag. G07. 



264 ANN ALES 

recte ordinatus, horum negligentia conturbatus atque con- 
fusus esfi. 

M. Brutus, omnibus in Macedonia stabilitis, in Asiam 
revectus est^ Et exercitu magnifico in earn deportato, 
classem in Bithynia et apud Cyzicum paravit. Pedestri 
itinere profectus civitates composuit, et dynastas audivit'. 
Apuleium a triumvirorum proscriptione ad ipsum confu- 
gientem Bithyniae praefecit'. 

Feruntur Bruti epistolae, Laconica brevitate ad Asianos 
conscriptae : quas Greece Aldus, Latine a se versas Rainu- 
tius Florentinus edidit. Earum tres in ejus vita Plutar- 
chus recitat : quarum prima ad Pergamenos, in vulgatae 
collectionis cernitur principio ; alia ad Rhodios, deinceps 
a nobis exhibebitur ; tertia omnium brevissima, in vulgata 
Graeca ad Bithynos, in Latina Rainutiana ad Galatas, 
apud Plutarchum vero ad Samios inscripta, ita se habet : 
" A'l (iovXai v/jiwv 6Xijb)poi,alvTrovpyiai^padciai. ti tovtiov 
TiXog ivvotiade; Consilia vestra nuUius pensi, obsequia 
tarda sunt : quem eorum finem futurum esse existimatis ?" 

Cassius j^gyptum petere instituit, audito quod Cleo- 
patra magna classe navigasset ad Ca3sarem et Antonium, 
cogitans se hoc modo earn impediturum simul et punitu- 
rum ; atque etiam occupare cupiens fame afflictam, et ex- 
tern© milite pene vacuam, propter recentem Allieni cum 
quatuor Romanis legionibus discessum". 

In hoc conatu sperantem se occasione bene usurum, 
Brutus aliis post alios nuntiis in Syriam missis revocavit". 
Sicque invitus a sperata ^Egypto distractus, equites sa- 
gittarios non sine muneribus ad Parthorum regem re- 
misit, legatosque eis adjunxit, qui majora auxilia pete- 
rent^. 

Cassius, fratris filio cum una legione in Syria relicto, 
equites praemisit in Cappadociam : qui Ariobarzanem re- 



1 SuetoH. in Octavio, cap. 31. Macrob. lib. 1. Saturnal., cap. 14. fin. 

' Dio, lib. 47. pag. 341. • Plutarch, in M. Bruto. 

' Appian. lib. 4. pag. filB. 

" Appian. lib. 4. pag. 625. cum lib. 5. pag. 67">. 

» .\ppian. lib. 4. pag. 625. cum lib. 5. pag. 675. Plutarch, in M. Bruto. 

y Appian. lib. 4. pag. 625. 



VETERIS TESTAMENT!. 333 

pente opprcsserunt, quasi insidias struxisset Cassio, mag- 
namque vim pecunife cum caetero apparatu ad Cassium 
reportarunt. Tarsenses vero miserrime oppresses e Syria 
revertens miseratus Cassius, immunes a tributis jussit esse 
de caetero*. Sicque rebus in Syria ac Cilicia constitutis, 
m Asiam ad Brutum profectus est". 

Postquam Cassius excessit e Syria, seditio Hierosolymis 
exorta est. Felix enim cum militibus ibi a Cassio relic- 
tus, Malichi necem vindicaturus, in Phasaelum fecit im- 
petum : et populus arma corripuit. i:rat tum Herodes 
apud Fabium Damasci prajsidem : et volens fratri succur- 
rere, morbo prspeditus est. Phasaelus tamen per se su- 
peratum Felicem in turrim primum compulit ; atque inco- 
lumitatem deinde pactum abire passus est. Cum Hyrcano 
vero expostulavit graviter, quod post accepta multa a se 
beneficia, et Felici studuisset, et fratrem Malichi castella 
occupare permisisset. Non pauca enim tunc ille tenuerat, 
et mter cstera Masadam longe munitissimiim"^. 

Cassium et Brutum convenientes ad Smyrnam magna 
voluptas et fiducia ex prassentibus utriusque viribus in- 
cessit. Nam quum ex Italia abjectissimorum exulum mode 
fuissent profecti inopes atque inermes ; quibus nulla in- 
structa navis, non unus miles, non oppidum erat : baud 
multo interposito spatio coierunt classe, peditatu, equitatu, 
stipendio instruct! ad decertandum de Romano imperio. 
Parem volebat Cassius honorem habere et tribuere Bruto: 
verum occupavit Brutus plerunque ad eum ventitans; 
quod et ajtate Cassius esset superior, et corpore minus ad 
laborem ferendum comparatus*. 

Hie vero uterque futuri adversus triumviros belli con- 
silia ordinavit^ Et censebat quidem Brutus conjunctis 
copus eundum in Macedoniam, ut de summa rerum decer- 
nerent : jam enim apud hostem esse legiones quadraginta, 
ex quibus octo transportata; fuerint per mare Ionium. E 
diverse Cassius contemnendas censebat hostium copias, 

• Appian. lib. -I. pag. 626. " ., oio, lib. 47. pag. 345. fin. 

' Joseph, lib. 1. belli, cap. ]0. lib. 14. antiquit. cap. 20. 
Plutarch, ill M. Bruto. t i„_ nb. 122. 



266 ANNALES 

egestate laboraturas prae nimia multitudine : debellandos 
potius fautores adversae factionis, Bhodios ac Lycios, po- 
tentes classibus ; ne se in hostem converses a tergo inva- 
derent. Et haec vicit sentential. Triumviros enim adhuc 
rebus Romas componendis intentos fuisse acceperunt : et 
Sexto Pompeio in propinqua Sicilia adversum eos statio- 
nem servante, occupatos fore judicaverunts. 

Porro Smyrnee tunc Brutus partem ferre pecuniae, cujus 
magnam vim coegerat Cassius, postulavit. Se enim quic- 
quid habuisset impendisse ostendit in parandam classem, 
qua totum internum mare essent in potestate sua habituri. 
Sed ne daret Cassius obsistebant amici ejus ; negantes 
aequum esse ut quae ipse parcendo servaret, et conflaret 
cum invidia, ea ille in milites demulcendos effunderet. 
Attamen impertivit ei tertiam partem omnium : iterumque 
ad sua uterque munera sunt digressi''. 

Ipsi igitur circumeuntes, aut legates sues emittentes, 
eos qui nondum secum in eandem sententiam venissent, 
suas in partes traduxerunt ; pecuniamque et milites con- 
traxerunt. Hoc agentibus alii omnes, qui in istis terrte 
partibus agebant, ac prius de societate compellati non 
fuerant, statim accesserunt. Ariobarzanes tantum, et 
Rhodii Lyciique, etsi non resistebant, societatem tamen 
detractavere. Eos Brutus ac Cassius suspicati adversae 
parti cupere, quod essent beneficiis a superiore Caesare 
afFecti, veritique ne quid se absentibus moverent, ac reli- 
quos etiam ad mutandam fidem concitarent, primo om- 
nium sibi aggrediendos esse statuerunt : sperantes se eos, 
quibus et armis longe essent superiores, et beneficia libe- 
raliter conferrent, facile aut suadendo aut vi ad suam ami- 
citiam perducturos'. 

Ut convaluit Herodes, contra fratrem Malichi profectus, 
castella ab illo occupata recepit; ipsumque ex Masada 
supplicem et incolumitatem pactum dimisit. Tres quoque 
arces, a Marione Tyriorum tyranno in Galilasa occupatas, 
idem recepit, ct praesidiariis Tyriis vitam concessit om- 

' Appian. lib. 4. pag. 626. ? Dio, lib. 17. pag. 346. 

•• Plutarcb. in Bruto. ' Dio, lib. 47. pag. 346. 



VETERIS TESTAMENTI. 267 

nibus : nonnuUos etiam donates abire jussit, una et sibi 
civitatis benevolentiam et tyranno comparans odium'^. 

A triumviris Tarsenses, qui Cassio restiterant, laudati 
sunt: spesque eis facta, fore ut pro iis quae amiserant 
aliquid reciperent. Ab iisdem quoque Cleopatra, propter 
auxilia Dolabellae summissa, impetravit; ut ejus filius, 
PtolemEei nomen gerens, quem e Caesare se peperisse fere- 
bat et propterea Cajsarionem cognominaverat, ^gypti 
rex diceretur'. 

Brutus a Lyciis pecuniam et milites poposcit. Verum 
quod Naucrates concionator (Sjj^uaYwyoe) civitates ad de- 
fectionem impulisset, et tumulos aliquot illi ad excluden- 
dum transitu Brutum insedissent : primo immisit in pran- 
dentes equitatum, a quo interfecti sexcenti sunt. Inde 
captis arcibus et ignobilioribus oppidis, omnes, ut gentem 
conciliaret benevolentia, sine pretio dimisit. Illi prasfracti 
ob damna quidem accepta infensi fuere ; clementiam vero 
et humanitatem ejus despexere". 

Communem totius gentis Lyciorum exercitum, in finibus 
ejus regionis sibi oblatum, Brutus praelio vicit, ac cum 
fugientibus in castra irrumpens, eodem momento iis potitus 
est ; et urbes plerasque deditione accepit". 

Bellicosissimos deinde quosque eorum intra muros Xan- 
tbi coactos obsedit". Illi solo aequatis suburbiis, ne Bruto 
aut receptaculum praeberent aut materiem, et civitate cir- 
cumquaque communita, hostem arcebant a munitionibus, 
freti fossa quinquaginta pedes profunda, lata vero propor- 
tione altitudinis ; ita ut in ejus margine stantes jaculis ute- 
rentur et sagittis, baud secus ac si flumine dirimerentur 
nusquam vadis pervio. Per earn fossam dum Brutus co- 
natur evadere, operarios pluteis tegebat : partitusque ex- 
ercitum in diurnas ac nocturnas oppugnationis vices, ma- 
teriem e longinquo, ut fit quando serio res agitur, magno 
ad celeritatem urgentium clamore comportabat ; nihil ad 
summam contentionem laboremque sibi reliquum faciens. 



I* Joseph, lib. 1. belli, cap. 10. et lib, H. antiquit. cap. 20, 21. 
' Dio, lib. 4T. pag. 345. " Plutarch, in Bruto. 

" Dio, lib. 47. pag. 347. ' Plutarch. 



268 ANNALES 

Quamobrem licet primum videretur, aut nihil effecturus 
prohibentibus hostibus, aut vix post multos menses ex- 
pugnaturus, tamen intra paucos dies absolvit negotium. 
Inclusos enitn et e mcenibus pugnantes partim machinis 
oppugnabat eminus, partim admotis ad portam cohortibus 
quas ubique mutabat continue. Illi recentibus semper 
fessi ac saucii resistentes durabant tamen, quamdiu non 
destituerentur munitionibus. Ut vero et illse corruerunt, 
et turres machinis perfractae sunt ; Bnitus id quod futu- 
rum erat animo percipiens, jussit portarum obsessores 
abscedere : quod Xanthii rati factum custodum neghgen- 
tia, noctu cum facibus eruptionem fecerunt in machinas. 
Accurrentibus autem ex composite Romanis cohortibus, 
illi confestim ad portam refugiebant : quam jam custodes 
clauserant, timentes ne hostis simul cum fugientibus ir- 
rumperet. Ibi exclusorum magna strages est edita?. 

Amnis urbem praeterfluebat. Hunc sub aqua tranantes 
fugam capiebant. Verum excepti retibus fuerunt trans- 
verso alveo in altum demissis, quorum in summo tintin- 
nabula appensa ilico irretitum nunciabanf. 

Eruperunt rursum Xanthii circa meridiem repulsis sta- 
tionariis, incenderuntque universas machinas : quumque 
porta tunc pateret propter casum prasteritum, cum oppida- 
nis irruerunt Romanorum circiter duo millia, irruentibus- 
que confertim caeteris, porta ferrata repente in eos deci- 
dit ; sive Xanthiorum opera, sive sponte abruptis per 
quos demittebatur funibus. Itaque Romani quotquot 
irruperant, partim oppressi sunt, partim interclusi, quum 
non valerent eam absque funibus subducere : petitique su- 
perne a Xanthiis, vix tandem in propinquum forum eva- 
serunt. Ibi graviter infestati a sagittariis, quum ipsi nee 
arcus uUos haberent nee jacula, in Sarpedonis aedem ne 
circumvenirentur refugerunt. Interea Romani qui exclusi 
sunt, de interceptis anxie solicit!, Bruto circumcursante, 
locis omnibus nihil non tentabant; quum nee portam fer- 
ratam quirent diffi'ingere, et scalas ac ligneas turres ami- 
sissent incendio : attamen alii scalas faciebant extempore, 

* Appian. lib. 4. pag. 633, 634. i Plutarch, in M. Bruto. 



VETERIS TE3TAMENTI. 2G9 

alii cervos admoventes mrenibus pro scalis eis utebantur, 
quidam uncos addentes restibus ejaculabantur in moenia, 
et quoties aliquis infixus hjereret subrepebant per eas'. 

Oenandenses auteni vicini hostes, et ideo tunc Bruti 
socii, per abrupta saxorum scandebant, quos mox Romani 
laboriose aemulati sunt ; et multis dilapsis fallente vestigio, 
nonnuUi superatis moenibus aperuerunt portulam, ante 
quani vallum erat ex densis prseacutis sudibus. His adju- 
vantibus audacissimus quisque transcendebat, donee jam 
aucti numero portam aggressi sunt difFringere, nullis intus 
munitam laminis ; foris quoque aliis pari conatu ex ad- 
verso idem agentibus. Quumque Xanthii magno clamore 
eos qui ad Sarpedonis refugerant invaderent : hi qui intus 
et foris portam difFringebant illis metuentes, tanto furoris 
impetu eam perfregerunt, ut uno agmine occidente jam 
sole irrumperent; edita ingenti conclamatione, ut hoc 
signum esset his qui interclusi fuerant'. 

Irruentes in urbem Romani, ignem domibus nonnullis 
immiserunt. Id incendium primos perterruit eos in quo- 
rum oculis res gerebatur ; et iis qui longius aberant captae 
prorsus urbis opinionem praebuit. Itaque vicini suis quo- 
que ultro reliquis domibus inflammatis, major pars se in- 
vicem interfecerunt'. Intra privatas enim aedes suas sese 
recipientes, charissimum quemque necabant ultro praeben- 
tem jugulum. Exortoque ejulatu maximo, Brutus putans 
direptiones fieri, mihtem per praecones cohibuit. Ut vero 
exactius rem cognovit, miseratus virorum ad libertatem 
natorum generosam indolem, ad pacem eos invitavit per 
nuntios, quos illi telis immissis repulerunt; et contruci- 
datis prius suis omnibus, atque in rogos compositis, sub- 
jecta flamma postremo se ipsi jugulaverunt. Ita Appia- 
nus". Plutarchus vero hunc in modum. 

Timens urbi Brutus, imperavit militibus ut ignem ex- 
tinguerent et opem ferrent urbi. At Lycios ingens subito 
invasit et incredibilis ad desperationem ardor, quem max- 
ima mortis desiderio compares. Nam cum pueris et mu- 



' Appian. lib. 4. pag. 634. • Id. ibid. pag. 6.34, 635. 

' Dio, lib. 47. pag. 347. " Lib. 4. pag. 635. 



270 ANNALES 

lieribus liberi et servi omnis ajtatis hostes petebant ex 
muris eos qui ad reprimendum succurrebant incendium. 
Ipsi arundinem et omne igni aptum fomentum ingerentes 
trahebant in urbem flammam ; eique quamvis materiam 
subjiciebant, atque earn omnibus modis excitabant auge- 
bantque. Postquam diffusa flamma et urbem undique 
amplexa ingens eluxit ; anxius ea de re Brutus circum- 
vectus foris muros est ad opitulandum, manusque ad Xan- 
thios porrigens precabatuv, urbi ut parcerent eamque con- 
servarent. Verura nemo auscultabat ei, imo perdebant 
omnibus modis semetipsi : non viri modo et fceminae, sed 
parvi etiam pueri cum vociferatione et ululatu partim in- 
siliebant in ignem, partim superne praecipitabant sese ex 
muro: pars parentum gladiis nudos afferebant jugulos, 
hortabanturque ut eos caederent. Conspecta est urbe 
absumpta dependens ex laqueo mulier quae mortuum pue- 
rum ex cello suspensum haberet, et ardenti face inflam- 
maret domum. Quod quum spectaculum appareret 
tragicum, non sustinuit id Brutus contemplari : sed ubi 
nunciatum ei est, illacrymavit, praemiumque pronuntiavit 
militibus, quisquis bominem Lycium servasset. Centum 
quinquaginta duntaxat memorant fuisse qui non refuge- 
rent salutem. Hasc Plutarclms. 

Xanthiorum mancipiis tantum potitum fuisse Brutum, 
scribit Appianus ; ex ingenuorum vero numero, vix cen- 
tum et quinquaginta mulierculis, quibus viri percussores 
defuerant. Additque sacras aedes ab incendio servasisse 
eum quotquot poteraf. 

Brutus inde ad Patara descendit urbem quae navale 
Xanthiorum videri poterat; obsessisque denuntiavit ut 
imperata omnia facerent, aut cladem qualis Xanthicorum 
fuit expectarent. Sed pacem ita offerenti cives non pa- 
ruerunt. Servi enim libertatem, pauperes liberi novas 
tabulas nuper consecuti, pacificationi obstabant. Itaque 
Brutus captivos Xanthios, quod plerisque horum cum 
Patarensibus aflSnitas intercedebat, iis misit; qui deplo- 
rata sua fortima hortarentur eos ad meliora consilia. Qui 
quum nihjlo magis a proposito deducerentur, quamvis uni- 

' Appianus, lib 4. pag, 635, 



VETERIS TESTAMENTI. 271 

cuiqiie eorum suos necessaries dono dedisset, ejus diei 
reliquum ad deliberandum eis concessit, atque ita abiit : 
sequente vero mane reduxit eo copias^. Et catastam sub 
ipso muro in tuto loco constituens, Xanthiorum captivo- 
rum primores singillatim productos vendidit ; si forte hoc 
Patarenses movere posset. Qui cum ne sic quidem se 
dederent, paucis venditis, caeteros missos fecit". 

Quum Patarensium foeminas captivas Brutus teneret, 
has etiam missas fecit sine pretio. Quaa ubi viris et pa- 
rentibus suis, illustribus hominibus, exposuerunt, virum 
Brutum esse moderatissimum et justissimum ; persuase- 
runt eis ut cederent, et traderent ei oppidum". Ingressus 
vero ille, nee supplicio quenquam afFecit, nee egit in exi- 
lium, sed aurum omne argentumque publicum ad se de- 
ferri jussit; privatonam quoque exegit a singulis, mulcta 
proposita contra facientibus et invitatis indicibus praemio"^. 

Hie servus quidam aurum a domino abditum prodidit, 
et centurioni ad id misso indicavit ; quumque omnes duce- 
rentur, dominus siluit ; mater vero illius, ut eum servaret, 
sequebatur damans a se aurum absconditum: servus 
super ea re non interrogatus, alteram mentiri, alterum 
aurum celasse coarguit. Brutus laudata turn juvenis pa- 
tientia, turn matris pietate, ambos cum auro dimisit inco- 
lumes : servum qui prajter aequum lieris insidias struxerat, 
in crucem egif*. 

Eodem tempore et Lentulus missus Andriacam, quod 
Myrensium navale est, rupta catena qua os portus claude- 
batur, Myrensium prajtorem cepit. Quem cum Brutus 
dimisisset, Myrenses imperata fecerunt et impositam pecu- 
niam solverunt*. Eodemque modo universa Lyciorum 
natio parvo temporis spatio recepta est : missisque ad 
Brutum legatis, auxilium et pecunias pro facultatibus est 
pollicita. Quem benignum et praeter spem experti ill! 
sunt indulgentem. Xanthiorum enim ingenuis corporibus 



' Appian. lib. 4.pag. 635. Dio, lib. 47. pag. 347. 

• Dio, lib. 47. pag. 347. i- Plutarch. 
' Appian. pag. 636. J Id. ibid. 

• Appian. ct Dio, lib. 47. pag. 347. 



272 AN WALES 

domum remissis, centum et quinquaginta tantum talenta 
imperavit Lyciis, neque re ulla eos alia violavit*^. 

Atque ita Brutus Lycios devicif^. Inter cujus epistolas 
et haec ad Rhodios fertur : " Xanthios, quum a nobis de- 
fecissent, extremo supplicio afFecimus. Nam usque ad 
parvulos omnibus csesis, eorum urbem igne et ferro dirui- 
mus. Patarensibus, quia fidi nobis extiterunt, tributa 
relaxavimus, ac liberos et sui juris esse concessimus : 
atque pro restauratione eorum, quae demolita erant, quin- 
quaginta talenta done dedimus. Liceat et vobis consu- 
lere ac videre, utrum vos pro hostibus quemadmodum 
Xanthii, an pro amicis ecu Patareni, liaberi velitis." Ea 
apud Plutarchum, multo contractior, ita legitur: " Xan- 
thii beneficium meum despicientes, desperationis sua2 ha- 
buerunt patriam sepulchrum. Patarenses, qui se in fidem 
meam contulerunt, nusquam desiderant in administran- 
dis rebus suis libertatem. Itaque licet vobis quoque 
vel Patarensium judicium vel fortunam legere Xanthi- 
orum." 

Rhodiorum quotquot dignitate praestabant, timebant 
certaturi cum Romanis, at vulgus sibi placebat, memor 
veterum victoriarum de viris longe aliis*^. Tantum enim 
rei nautica: illi fidebant, ut ad Cassium in continentem 
quoque priores adnavigaverint, eique compedes ostende- 
rint, quas secum attulerant, tanquam multos hostium vivos 
capturi'. 

Cassius, quia cum rei navalis peritissimis ei res erat, 
naves ornatas completasque milite apud Myndum exer- 
cuit. Eo legates ad eum miserunt Rhodii qui rogarent, 
ne vel Rhodium contemneret, quae semper contumelias 
suas ultra sit ; vel fcedera icta inter Romanos et Rhodios, 
quibus diserte cautum sit, ne alter populus alteram armis 
impetat. Miserunt ad eum etiam legatum Archelaum, 
quo ille Rhodi in Graecis Uteris praeceptore quondam usus 
fiierat, demissius hoc ipsum rogaturum. Quibus a Cassio 
est responsum, prius a Rhodiis foedus esse violatum, 



' Plutarch. Appian. Dio. t Vellei. Paterc. lib. 2. cap. 70. 

>• Appian. lib. 4. pag. 627. ' Dio, lib. 47. pag. 346. 



VETERIS TESTAMENT!. 273 

arraa pro Dolabella contra ipsum ferentibus ; eamque ob 
rem illos poenas daturos, nisi confestiin imperata face- 
rent''. 

Hoc responsum magis etiam prudentiores cives terruit : 
populus vero agitabatur Alexandri et Mnaseae concioni- 
bus, memorantium quanto pluribus navibus Mithridates 
Rhodum invasisset, et ante ilium Demetrius, reges poten- 
tissimi. Quamobrem Alexandrum prytanim crearunt, qui 
magistratus apud eos plurimum pollet imperio : Mnaseas 
elassi prsefectus est'. 

Alexander et Mnaseas Rhodiorum ductores, cum trigin- 
ta tribus selectis navibus Myndum petierunt, ut Cassium 
terrerent hac audacia: et suberat forte spei nonnihil, 
quod Mithridatem circa idem oppidum assecuti, visi sunt 
habuisse felicem belli exitum. Itaque ostentata remi- 
gandi peritia, primo die Cnidum diverterunt: sequenti 
vero contra adventantes ex alto Cassianos a litore solve- 
runt". 

Hie vero pugnatum est utrinque acerrime. Rhodii na- 
vigiis agilibus ultro citroque discurrentes, modo penetra- 
bant adversos ordines, modo circumveniebant. Romani 
contra innixi navibus gravioribus, quoties aliquam pre- 
hendebant injectis ferreis manibus, majore vi praevalebant, 
ut in terrestri praelio. Sed quia Cassius superabat navium 
numero, non diu Rhodii potuerunt celeritate solitisque 
artibus adversarios eludere. Nam quum a fronte tantum 
impetus facerent, moxque se reciperent, parum proficie- 
bant, in arctum se cogentibus hostibus : rostrorum quoque 
ictus contra graviores Romanas erant invalidi. E diverso 
Romanae illas leviores repercutiebant indeflexo impetu: 
donee tres Rhodiae, ita ut erant milite plenae, captae sunt ; 
duae perfractaB subsederunt, reliquas male mulctatas Rho- 
dum refugerunt". 

Hoc eventu ad Myndum Romana classis cum Rhodia 
conflixit". Quam pugnam e monte spectavit Cassius : 



k Appian.pag. 626, 627, 630. ' Id. pag. 627, 628. 

" Appian. pag. 627. 630. " Id. pag. 630. 

» Appian. pag. 630. cum Diane, pag. 346. 
VOL. X. 



S74 ANNALES 

moxque sartis navibus petiit Loryma, quod in adversa 
continente Rhodiorum castellum est ; unde onerariis ter- 
restres copias transvexit in insulam ductu Fanii et Len- 
tuli. Ipse octoginta longis navibus ad terrorem infe- 
rendum ornatis, tam niari quam terra obsessis Rhodiis, 
quiescebat, expectans si forte hostes ferociam remitte- 
rentP. 

At illi audenter occurrerunt denuo. Quos Cassius 
Statii Murci opera superavit ; magnitudine ac numero 
navium ipsorum peritiam vincens. Et tunc, duabus navi- 
bus amissis, clausi sunt undique'^. 

Mox armatis tota mcenia completa sunt; qui pariter 
arcerent et Fanium a terra oppugnantem, et Cassium a 
mari classem admoventem, non imparatam infestandis 
mcenibus. Praecogitans enim tale aliquid Cassius, afFe- 
rebat secum turres plicatiles; quae turn excitatae sunt. 
ItaRhodus, bis infeliciter tentato navali praelio, terra mari- 
que oppugnabatur ; imparata, ut in casu inopinato, ad 
sustinendos impetus : unde apparebat brevi venturam in 
potestatem hostium, vel armis vel fame victara. Nee 
latuit hoc prudentiores Rhodios, intercedentibus inter eos 
et Fanium licntulumque coUoquiis : quum subito Cassius 
in media urbe cum lectissimo quoque conspectus est, 
nee scalis usus, nee uUa externa vi admota. Creditum est 
clam apertas ei minores portulas a civibus conjunctis pri- 
vata gratia ; ne urbis miserabiliter deleretur'. 

Hie, C. Cassius (nunquam sine prasfectione publici pa- 
tricidii nominandus, ut ait Valerius Maximus^,) Rhodiis 
regem ipsum et dominum appellantibus respondit: " Ne- 
que' rex sum neque dominus, sed domini et regis inter- 
fector et ultor." Pro tribunali vero sub hasta praesedit, 
quod veUet videri urbem armorum vi cepisse : jussoque 
exercitu quiescere, et per praocones mortem interminatus 
violentis ac raptoribus, ipse nominatim citatos circiter 
quinquaginta cives Rhodios ad mortem duci jussit ; alios 
viginti quinque nusquam comparentes exilio mulctavit". 

p Appian. pag. 631. <i Id. ibid. Dio, pag. 346. 

^ Appian. pag. 631. * Lib. 1. cap. 8. 

' PluUrcli. in M. Bruto. " Appian. pag. 631. 



VETERIS TESTAMENTI. 275 

Navibus deinde Rhodios et pecunia spoliavit. Quic- 
quid enim auri argentique in sacro aut publico fuit, id 
omne corrasit: etiam donariis omnibus, praeter currum 
solis, abreptis"; indeque etiam orantibus Rhodiis, ne ab 
eo cunctis Deorum simulachris spoliarentur ; Solem a se 
relinqui respondit. Illius enim effigiem tantummodo sup- 
plicibus cesserat^. Privatim deinde a dominis, quod quis- 
que auri et argenti haberet, ad prsestitutam diem proferre 
jussit, denuntiato per praeconem supplicio, si quis aliquid 
occultaret: indicibus vero in praemium proposita parte 
decima, et servis libertate. Illi primum celabant plerique, 
sperantes fore ut intra verba minae consisterent : deinde 
postquam viderunt indicibus representari praemia, petie- 
runt prorogari sibi terminum ; quo impetrato, alii ex terra 
effodiebant condita, alii hauriebant e puteis, alii rursum e 
foveis proferebant multo plura quam antea^. Cumque ita 
ad octo talentum millia a privatis extorsisset; publice 
mulctavit civitatem quingentis aliis', Rhodiis praeter vitam 
nihil relinquens*. 

Sic igitur acri atque prosperrimo bello Cassias Rho- 
dum, rem immanis operis, cepit"". Qui laetus et expugna- 
tione celeri et pecuniarum copia, Lucium Varum Rhodiis 
praesidio reliquit". Ariobarzanem deinde comprehensum 
occidit** ; et omnibus Asiae provinciis decern annorum tri- 
buta imperavit ; eaque absque ulla remissione exegit". 

Turn nunciatum Cassio est, Cleopatram ingenti classe 
et magno apparatu navigare ad Ca»sarem et Antonium. 
Secuta enim jam ante illas partes propter majorem Caesa- 
rem, tunc longe propensior in eas facta est propter formi- 
dinem qua sibi metuebat a Cassio. Ad earn invaden- 
dam, Murcum una cum fortissima legione et sagitta- 
riis quibusdam impositum in sexaginta naves tectas, Cas- 
sias in Peloponnesum misit; ut stationem haberet circa 
Taenarum promontorium. Cleopatra vero, contempto Cas- 



* Appian. pag. 631. Dio, ptg. 346. 

' Valer. Max. lib. 1. cap. 5. » Appian. pag. 631, 632. 

» Plutarch, in M. Bruto. * Ores. lib. 6. cap. 18. 

>• Vellei. Patercul. lib. 2. cap. 70. ' Appian. pag. 632. 

•i Dio, pag. .346. fin. ' Appian. pag. 632. 

t2 



276 ANNALES 

sio Murcique stationibus, versus mare Ionium navigavit. 
Sed tempestate in Africae litore ejus classis est afflicta; 
cjusque naufragii signa undis usque regionem Laconicam 
sunt delata : ipsaque Cleopatra in morbum conjecta domum 
rediit*^. 

Inter Bruti epistolas, de ipsius et Cassii victoriis haec 
legitur, tanquam ad Coos missa : " Rhodus quidem Cassio 
jam servit ; civitas sane magis audax quam propriis viribus 
firma existens. Lycia vero nobis universa paret ; partim 
bello domita, partim ne extrema subiret. Quaa sane 
optio profuit illis : nam volentes ea elegerunt, quas non 
multo post inviti fecissent. Eligite igitur vos, utrum 
coacti bello servire, an nos in recipiendo amici dici ve- 
litis." 

Ex Lycia in loniam reversus Brutus, multa memora- 
bilia edidit opera ; et honoribus in dignos conferendis et 
suppliciis pro cujusque merito irrogandis. Atque inter 
alios, Theodotum rhetorem, quo authore (ut ipse glori- 
ans jactabat) Pompeius magnus in ^gypto est occisus, 
vagabundum in Asia repertum, omni cruciatus genere af- 
fectum necavit^. 

Cassium accersivit Brutus Sardes, appropinquantique 
processit cum amicis obviam ; totusque exercitus armatus 
utrumque imperatorem consalutavit. Ut solet magnis in 
rebus inter duos quibus amici et duces sunt multi, quum 
suspiciones inter eos mutuae et insimulationes extitissent ; 
prius quam alio se converterent, statim ex via conclave 
soli ingressi foribus occlusis et remotis arbitris expostulare 
primum, mox arguere et criminari inter se coeperunt. 
Hinc in lachrymas liberamque et vehementem objurga- 
tionem erumpentibus illis, mirantes asperitatem irae et 
contentionis amici eorum timebant, ne quo evaderent''. 
Sed omnes illas suspiciones, quas ex aliorum calumniis 
alter contra alterum conceperat, prudenter illi tandem 
sustulerunt". 



' Appian. lib. 4. pag. 632. et 636. cum. lib. 5. pag. 675. 

t Plutarcli. in Bruto, et Pompeio. *' Plutarch, in Bruto. 

' Dio, lib. 47. pag. 347. 



VETERIS TESTAMENTI. 



a77 



Erat ibi turn M. Favonius, (cujus, ut Bruto familiaris, 
meminit Cicero libri decimi quinti ad Atticum epistola 
undecima) asmulus pridem M. Catonis, qui non tarn ra- 
tione quam impetu aliquo et motu lymphatico philoso- 
phum agebat; ac senatorem populi Romani esse in mi- 
nimis ponebat : Cynica vero loquendi ferocia, qua uteba- 
tur, molestiam frequenter abstergebat aliis qui importu- 
nitatem ejus per ludum excipiebant. Hie tunc repulsis vi 
janitoribus, qui ingressum ejus prohibebant, intravit con- 
clave in quo Cassius et Brutus privatum illud habebant 
colloquium : voce mimica pronuntians carmina quibus Nes- 
torem utentem cecinit Homerus, 

'AXXd iriOiaff, a/i^tt Si vtiDTipu lar^v iiuTo' 
At parete ambo, natu menempe minores; 

£t sequentia. Id risum Cassio movit : sed Brutus eum 
expulit, " airXoKvva et xptvSoKvva, inscitum canem et adul- 
terinum canem" eum appellans. Post mutuam autem al- 
tercationem finitam, praebente coenam Cassio, invitavit eo 
Brutus amicos. Quibus jam accumbentibus, accessit Fa- 
vonius lotus. Testante Bruto adesse eum non vocatum, 
et facessere jubente ad lectum supremum, vi irrumpens 
coUocavit se in medio : habuitque convivium oblectatio- 
nem non infestivam nee indoctam''. 

Postridie Brutus virum prastorium, cujus opera usus 
fuerat, L. Pellam repetundarum Sardianis postulantibus, 
judicio publico damnavit et infamiae notavit. Quod fac- 
tum momordit non mediocriter Cassium : qui paucis ante 
diebus ejusdem criminis compertos duos amicos tantum 
castigavit privatim, ac publice absolutis uti non destitit. 
Unde Brutum incusavit ut nimium rigide leges sequentem 
et justum, quo tempore civiliter esset et humaniter agen- 
dum. Ille commonuit eum Iduum Martiarum, quibus 
interfecerant Cassarem : qui non ipse omnes homines vex- 
asset, verum hoc agentium esset patronus'. 

Labienus junior, Titi Labieni (Julii Caesaris in Gallia 

^ Plutarch, in M. Bruto. ' Id. ibid: 



278 ANNALES 

legati) filius, a Cassio et Bruto ad petendum auxilium 
ab Orode Parthorum rege missus, aliquandiu apud eum 
commoratus est, nulla ipsius ratione habita ; quod et adju- 
vare eos regi in animo non erat, et negare auxilium vere- 
batur"". 

Lyciorum classem universam cum aliis navibus Aby- 
dum navigare Brutus jussit : quo ipse terrestres etiam 
ducebat copias, praestolaturus ibi Cassium venienteni ex 
Ionia, ut simul trajecto freto Sestum peterent". 

Quuni Cassius et Brutus trajecturi essent in Europam 
ex Asia, et transportaturi ex Abydo in oppositam conti- 
nentem exercitum ; tetrum ostentum dicitur Bruto factum. 
Noctis enim conticinio, quum luna non admodum luceret, 
et totus ex.ercitus teneretur silentio; Bruto, deficiente 
pene lumine, volventi aliquid animo et reputanti, atra 
quaedam imago se obtulisse dicitur immanis et horrendi 
corporis, silentio sibi assistentis. Eo autem intrepide 
percontante, quisnam hominum deoriunve esset; spec- 
trum respondisse: " Tuus sum, Brute, malus genius: Phi- 
lippis me videbis iterum ;" eumque nihil perculsum, Vi- 
debo, dixisse : et spectrum sub oculis mirantis evanuisse. 
Refert haec Florus", Appianusi", Plutarchus in fine Cae- 
saris, et plenius in vita Bruti : ubi et eum proximo mane 
quod viderat Cassio narravisse, illumque ex Epicuri dis- 
ciplina quid de ejusmodi spectris sentiendum esset expo- 
suisse, adjicit. 

3963. Antigonus Aristobuli, fratris Hyrcani, filius a 
socero suo Ptolemaeo Mennaei filio, et Fabio Damasci duce 
(quern pecuniis sibi conciliaverat) et Marione Tyriorum 
tyranno (qui ob Herodis odium illi adhaesit) adjutus, Ju- 
da?am invasit. Cui vix extremos regionis fines ingresso 
Herodes occurrens, prselio eum superatum inde repulit. 
Quamobrem revertentem Hierosolyma coronis eum Hyr- 
canus honoravit. Jam enim gener per sponsionem ascitus 
Herodes erat in Hyrcani familiam : ducturus Mariammen 



"> Dio, lib. 48. pag. 371. cum Floro, lib. 4. cap. 9. et Velleio Paterc. lib. 2. 
cap. 78. 

" Appian. lib. 4. pag. 636. 

" Lib. 4. cap. 7. P Lib. 4. pag. 668. 



VETERIS TESTAMENTI. 279 

(Syriace Ca'ID sive Mariam dictam) ex Alexandre filio 
Aristobuli (fratris Hyrcani) et Alexandra Hyrcani filia 
genitam''. 

Ad Melanem sinum in Thracia lustrato Cassii et Bruti 
exercitu, reperta sunt in eo circiter octoginta scutatorum 
millia. Equitum vero Brutus habebat Gallorum Lusita- 
norumque quatuor millia; Thracum Illyriorumque, Par- 
thienorum Thessalorumque, duo millia. Cassius Hispa- 
norum et Gallorum duo millia ; sagittariorum equestrium 
ex Arabia, Media, Parthia, (nam et Parthos hue auxilia 
misisse confirmat Justinus"^,) quatuor millia. Sequebantur 
et socii reges ac tetrarchae ex Gallo-Graecia,praeterpedes- 
tres alias copias ducentes equitum quinque millia^ 

Hi ad Philippos, urbem Macedonia fnon minus B. Pauli 
epistola quam hoc bello factam celebrem) triumvirorum 
M. Antonii et Caesaris Octaviani exercitus exceperunt'. 
Pariter utrinque undeviginti legiones constiteriint. Equi- 
tum Antonius cum Caesare habebat tredecim, Brutus et 
Cassius viginti millia. Sed Cassiani, difficultate annonae 
hostem fatigare cupientes, per multos dies praslium de- 
trectarunt, quum ipsis omnia suppeterent ex Asia, et ex 
propinquo per mare subveherentur ; hostes in regione 
infesta laborarent inopia; nam neque negotiatores ex 
iEgypto sumere quicquam poterant, fame oppressa ; neque 
ex Hispania aut Africa Sextus Pompeius, neque ex Italia 
Statins Murcus et Domitius Aenobarbus sinebant comme- 
atus advehi : Macedonia vero Thessaliaque non diu suffi- 
cere poterant, quae turn sola; alebant exercitum. Ex 
altera parte Antonius, ut hostibus a tergo commeatus ex 
Thaso subvectionem intercluderet, decern dierum spatio 
angusto in palude transitu clam aperto, multa castella val- 
lata in ulterioribus locis erexit : quae deinde Cassius, 
transverse septo per totam paludem a castris usque ad 
mare acto, inutilia illi reddidit". 

Commissa deinde pugna, (cui et Caesar et Antonius sub- 

1 Josq>h. lib. 1. belli, cap. 10. et lib. 14. antiquit. cap. 21. cum lib. 15. cap. 
9. et 11. 

' Lib. 42. cap. 4. • Appian. lib. 4. pag. 640. 

' Vellei. Paterc. lib. 2. cap. 70. » Appian. Ub. 4. pag. 852, 653. 



280 



ANNALES 



duxisse se dicuntur) cornu cui Brutus praeerat, impulsis 
hostibus, castra Caesaris cepit : id autem in quo Cassius 
fueiat fugatum ac male mulctatum est, castraque ejus ab 
Antonianis expugnata^. Quum Cassius in acie arden- 
tissimo animo perstaret, Julii Cajsaris a se occisi spe- 
ciem vidjsse dicitur, humano habitu augustiorem, purpu- 
reo paludamento amictam, minaci vultu, et concitato equo 
in se impetum facientem : quo aspectu perterritus, hosti 
tergum dedit, voce ilia prius emissa, " quid'' enim amplius 
agas, si occidisse parum est ?" Ceciderunt Cassianorum 
octo millia; connumeratis servis qui castra sequebantur, 
quos nominabat Brutus Brigas. Ex Caesaris exercitu, 
Messala Corvinus, qui in Bruti castris praesens turn ad- 
fuit, et Caesari paulo post se dedidit, ait bis totidem vel 
amplius arbitrari se desiderates'. 

Cassius exutus castris, eo reverti non potuit : sed cursu 
recepit se in Philipporum tumulum, et inde prospectabat 
quid fieret^; totumque exercitum fusum ratus, mortem 
sibi conscivit'' eodem pugione, quo Caesarem violaverat : 
ut in fine Caesaris sui refert Plutarchus ; licet alibi idem, 
cum aliis, caput a Pindaro liberto praecisum fuisse referat: 
quern ex Parthica Crassi clade ad banc necessitatem ha- 
beret destinatum'^ ; de quo Valerius Maximus'' : " Pinda- 
rus C. Cassium Philippensi praslio victum, nuper ab eo 
manumissus, jussu ipsius obtruncatum, insultationibus 
hostium subtraxit. Seque e conspectu hominum volun- 
taria morte abstulit; ita ut ne corpus quidem ejus ab- 
sumpti inveniretur. Quis Deorum gravissimi sceleris ul- 
tor, illam dexteram, quse in necem patriae parentis exar- 
serat, tanto corpore alligavit, ut se tremebundam Pindari 
genibus submitteret, ne publici parricidii, quas merebatur 
poenas, arbitrio pii victoris exolveret? Tu profecto, tu 



" Florus, lib. 4. cap. 7. Veil. Paterc. lib. 2. cap. 70. Plutarch, in Antonio. 
y Valer. Max. lib. 1. cap. 8. 

'■ Plutarch, in M. Bruto ; cum Appian. lib. 4. pag. 654, 655. 
» Appian. pag. 655. '' Liv lib. 124. 

"•■ Plutarch, in M. Bruto, 'et in Antonio : cum Velleio Paterc. lib cap. 70. 
Appian. pag. 655. et Dione, pag. 354. 
'' Lib. 6. cap. 8, 



VETERIS TESTAMENTI. 281 

Dive Juli, coelestibus tuis vulneribus debitam exegisti 
vindictam, perfidum erga te caput sordidi auxilium sup- 
plex fieri cogendo, eo animi aestu compulsum ; ut neque 
retinere vitam vellet, neque finire manu sua auderet." 

Brutus, Cassii cadavere amicis statim tradito, Thasi 
clam sepeliendum curavit ; ne exercitus ex aspectu funeris 
provocaretur ad luctum, animosque dejiceret'. Obiit au- 
tem Cassius natali suo die'; ej usque servus Demetrius 
vesperi ad Antonium venit cum paludamento et gladio, 
quaD confestim detraxerat corpori. Quibus allatis, ita sus- 
tulerunt animos Antoniani, ut prima luce instructum exer- 
citum in aciem educerent^. 

Qua die in campis Philippicis Caesaris exercitus fusus 
est, legio Martia et magnae copiae aliae, quae a Domitio 
Calvino ex Italia ad Caesarem ducebantur, a Murco et 
Aenobarbo navali praelio in maria lonio superata et op- 
pressa est''. Earn victoriam, spatio interjecto viginti die- 
rum, Brutus ignoravit. Quo toto tempore, Caesaris et 
Antonii milites apud paludes Philippenses volutabantur, 
imbribus autumnalibus praelium insecutis et concrescenti- 
bus in glaciem aquis plurimum infestati'. In qua mora, 
nonnuUi Germanorum ad Brutum perfugerunt: vicissim- 
que a Brute transiit Amyntas Dejotari dux, et Thrax 
Rhascipolis. Quod cum majoris defectionis metumBruto 
objecisset, rem committere praslio statuit^ 

Nocte quae praelium praecessit, spectrum illud referunt 
iterum Bruto obversatum, eandemque repraesentans visi- 
onem nihil locutum, sed dilapsum fuisse ; quanquam 
P. Volumnius vir sapientiae studiis deditus, qui tunc in 
castris Bruti adfuit et caetera quae acciderant prodigia in 
literas retulit, nihil hujus ostenti meminerit''. 

Huic secundo praelio non Antonius solum, sed etiam 
Caesar Octavianus interfuit, quanquam invalidus atque 



' Plutarch, in Bruto. Appian. pag. 655. Dio, pag. 354. 

' Appian. pag. 655. s Plutarch, in Bruto. 

•■ Plutarch, in M. Bruto. Appian. pag. 650, 657. 

' Plutarch, in M. Bruto. J Dio, lib. 47. pag. 355. 

"i Plutarch, in fin. Caisarii, et in Bruto ; cum Appian. lib. 4. pag. 668. 



sss 



ANNALES 



aeger : de quo Ovidius, libro Fastorum tertio, rem in bello 
Philippensi gestam attingens ; 

Hoc opus, haec pietas, haec prima elementa fuerunt 
Cffisaris ; ulcisci justa per arma patrem. 

Et in libro quinto : 

Voverat hoc juvenis tunc, cum pia sustulit arma : 

A tantis princeps incipiendus erat. 
llle manus tendens, adstanti milite justo, 

In conj urates talia verba dedit, &c. 

Brutus victus acie, cum in tumulum nocte ex fuga se 
recepisset, sequente die impetravit a Stratone ^geate ex 
Epiro, qui cum eo ex studio rhetorico familiaritatem con- 
traxerat, ut manum morituro commodaret sibi: rejectoque 
lasvo super caput brachio, cum mucronem gladii ejus, 
dextera tenens, sinistrae admovisset mamilte, ad eum ip- 
sum locum, qua cor emicat, impellens se in vulnus, uno 
ictu transfixus expiravit'. 

Atque hie in hoc bello Cassii et Bruti exitus fuit : qui 
Julii Cassaris imperatoris sui, a quo in pugna Pharsalica 
capti servati ipsi fuerant, interfectores, semetipsos postea 
interfecerunt™ ; iisdem, quibus Caesarem interemerant, 
gladiis confossi, ut in libri quadragesimi octavi initio af- 
firmat Dio ; et libertatem, quam maxime restitutam volu- 
erunt, illo ipso Caesaris parricidio perdiderunt" : quamvis 
illi, biennio non integro, collegissent plusquam viginti legi- 
ones, et equitum circiter viginti millia, naves longas supra 
ducentas, aliumque apparatum baud contemnendum, pecu- 
nias quoque infinitas a volentibus nolentibus exegissent ; in 
bellis etiam quse cum multis civitatibus ac gentibus et adver- 
sas factionis hominibus gesserant, saepe victores, imperio a 
Macedonia usque ad Euphratem potiti fuissent : et quos- 
cunque bello petierant, ad societatem pertraxissent, eo- 
rumque opera fideli usi fuissent ; sicut et regum ac 



' Liv. lib. 124. Veil. Paterc. lib. 2. cap. 70. PluUrch. in M. Bruto. Ap- 
pian. lib. 4. pag. 665, 666. 
■" Appian. pag. 667, 668. " Floras, lib. 4. cap. 7. 



VETERIS TESTAMENTI. 283 

dynastarum, atque Parthorum etiam quamvis inimico- 
rum". 

M. Bruti cadaveri assistens M. Antonius, exprobravit 
ei modice Caii fratris in Macedonia interfecti necem. Cae- 
terum Hortensio (qui Macedoniae proconsul fuerat) potius 
dictitans se quam Bruto caedem fratris imputare ; Hor- 
tensium super illius monumentum prajcepit interficiP. 
Corpori Bruti paludamentum suum purpureum magni 
pretii injecit, et cuidam liberto sue commisit ejus fune- 
randi curam. Hunc post, cognito pretiosum illud paluda- 
mentum non concremasse in funere, interfecit: concrema- 
tique reliquias ad matrem Bruti Serviliam remisif. Caput 
vero ejus Romam Octavianus misit, ut statua; Cassaris 
subjiceretur''. Sed in transmissione a Dyrrachio, tempes- 
tate coorta, in mare abjectum est'. 

Quotquot nobilium in Thasum evaserunt, partim navi- 
garunt inde, partim cum reliquo exercitu in Messala; Cor- 
vini et L. Bibuli potestatem ac arbitrium se dediderunt : 
(de quo, videndus Appianus', Velleius Paterculus",) alii de 
salute cum Antonianis pacti, Antonio in Thasum appulso 
tradiderunt quicquid ibi erat pecuniarum, armorum, com- 
meatuumve, et apparatum reliquum". 

L. Julius Mocilla prajtorius, et ejus filius, Aulusque 
Torquatus, aliique pari fortuna perculsi, in Samothraciam 
concesserunt : quibus Pomponius Atticus omnia ex Epiro 
supportari jussit^'. 

Cassius Parmensis, Bruto Cassioque ad bellum profec- 
tis, relictus in Asia cum classe ac exercitu, ut pecunias 
exigeret, post Cassii mortem sperans de Bruto meliora, e 
Rhodiorum navibus triginta selegit, ratus tot se impletu- 
rum sociis navalibus ; reliquas incendit, excepta sacra, ne 
civitas posset res novas moliri : quo facto solvit inde cum 
navibus suis et Rhodiis. Clodius autem a Bruto missus 



■ Appian. pag. 666, 667. 

P Plutarch, in M. Antonio, et in M. Bruto. 

1 Plutarch, in M. Antonio, et in M. ISruto. Appian. lib. 4. pag, 668. 

' Sueton. in Octavio, cap. 13, * DIo, lib. 47. pag. 336. 

' Lib. 4. pag. 611. " Lib. 2. cap. 71. 

' Appian. lib. 4. pag. 669. y Corn. Nepos, in vita Attici. 



284 ANNALES 

eo cum tredecim navibus, ut vidit rebellantes Rhodios 
(jam enim et Brutus sublatus erat) deduxit inde praesi- 
dium trium millium, et cum Parmensi se conjunxit. Ad 
COS venit Torulus cum aliis multis navibus et pecuniis quas 
a Rhodiis ante defectionem exegerat^. 

Ad banc classem, ut in qua jam esset aliquid roboris, 
confluebant quotquot pro variis officiis erant dispersi per 
Asiam : et imponebant legionarios quantum poterant ; re- 
migum quoque delectus faciebant e nexis et mancipiis, et 
ex insulanis ad quos appellebant. Ad eos venit et Cicero 
junior, et quotquot nobilium e Thaso diffugerant : ita ut 
brevi frequens conventus fieret, et classis exercitusque 
non contemnendus cum suis ducibus^ 

Assumpto deinde Lepido cum alia manu, quae praesidio 
Bruti Cretam tenebat, ad Statium Murcum et Cn. Domi- 
tium Aenobarbum validis copiis praefectos navigarunt in 
mare : ubi divisi, pars cum Aenobarbo mansit et propriam 
factionem constituit, Ionium mare tenens, ibique rebus 
hostium multa damna inferens; pars cum Murco petiit 
Siciliam et vires Sexto Pompeio addidit. Cum omni enim 
commissa sibi parte exercituum classeque celeberrima et 
Brutianorum reliquiis Pompeio se adjungens, vires ejus 
du plica V it". 

Caesar et Antonius emeritos milites dimiserunt, prseter 
octo millia: quos rogati ut amplius eis militare liceret, 
diviserunt inter se, et cohortes praetorias ex eis centuria- 
verunt. Ex legionibus undecim, et equitum quatuordecim 
millibus, de Bruti exercitu relictis, Antonius sex legiones 
assumpsit et equitum decern millia, Csesar quatuor legio- 
nes et equitum quatuor millia". Ad base convenit, ut duas 
legiones de suis Caesar Antonio secum abducendas daret : 
ipse vicissim ab eo duas alias, quae illi sub Caleno militave- 
runt, in Italia tum relictas acciperef*. 

Cffisar id sibi negotii sumens, ut Lepidum triumvirum si 



» Appian. lib. 5. pag. 671, 672. » Id. ibid. pag. 672. 

^ ."ippian. lib. 5. pag. 672. cum Velleio Paterculo, lib. 2. cap. 72. et 77. et 
Dione, lib. 48. pag. 361. et 368. 
' Appian. lib. 5. pag. 672, 673. 
' Appian. lib. 5. pag. 673. Dio, lib. 48. pag. 358, 



VETERIS TE5TAMENTI. 285 

quid is moveret opprimeret, contra Sextutn Pompeiuni 
bellum gereret, et veteranis signa ipsorum secutis agros 
promissos divideret, in Italiam reversus est : niorbo in 
itinere ita afflictus, ut iis qui Romae erant mortis suse opi- 
nionem prseberet. Antonius transmarinas obiturus pro- 
vincias substitit: ut hostes ibi in ordinem cogeret, et pe- 
cuniam quee militibus proraissa fuerat conficeref^. Qui 
enim singulis militibus drachmarum quinque millia polliciti 
fuerant, intentiore cura quaerenda ipsis et imperanda pe- 
cunia erat'. 

Antonius igitur magno cum exercitu in Graeciam tran- 
scendens, Grascis tunc primo neque durum neque acerbum 
prasbuit se : sed Graecorum studiosus gaudebat dici, mul- 
toque magis Atheniensium, quorum civitatem plurimis 
donis aff'ecit^. 

In Graecia L. Censorino relicto, in Asiam transmisit''. 
Ibi partim ipse circuiens, partim alios emittens, pecunias 
ab urbibus exegit, ac ditiones vendidit'. Reges autem 
januam ejus frequentavere : regumque conjuges mune- 
ribus inter se et formse splendore certantes sese ei vendi- 
tarunt. Anaxenor vero citharcedus, Xuthus choraula, 
Metrodorus saltator, reliquusque acroamatum chorus Asia- 
norum, in aulam irrepsit : et luxu diffluebant omnia. Ac- 
cinctus denique ad bellum Parthicum, Dellium (histori- 
cum, ut eum postea Plutarchus appellat ; et quem e Cassio 
transivisse ad Antonium, in Suasoria prima docet M. Se- 
neca) in iEgyptum misit ad Cleopatram Antonius ; impe- 
rans in Ciliciam ut sibi occurreret, ad causam dicendam, 
quod Cassio diceretur multum subministrasse opis et 
subsidii''. 

Apuleius, qui a triumviris proscriptus fuerat, tradita 
Antonio Bithynia, cui a M. Bruto praefectus fuerat, redi- 
tum in patriam ab eo impetravit'. 



' Uv. lib. 1 25. Vellei. Patercul. lib. 2. cap. 74. Plutarch, in Antonio. Ap- 
pian. lib. 5. pag. 672, 673. Dio, lib. 48. pag. 357, 358. 
' Plutarch, in Antonio ; cum Diane, lib. 47. pag. 352. 
» Plutarch, in Antonio. I' Ibid. 

' Dio, lib. 48. pag. 371. k Plutarch, in Antonio. 

' Appian. lib. 4. pag. 616, 



286 ANNALES 

In Bithynia Antonius omnium gentium legationes lia- 
buit obviam. Aderant et Juda>orum primates, Pliasae- 
lum et Herodem accusaturi : quasi in speciem solum reg- 
naret Hyrcanus, re autem vera tota potestas esset penes 
hos fratres. Herodem vero Antonius in magno honore 
habuit, qui ad objecta diluenda venerat : quo factum est, 
ut ne ad colloquium quidem adversarios ejus admiserit; 
id enim data pecunia Herodes impetraverat™. 

Ingredientem Ephesum Antonium foeminae Baccharum, 
viri puerique Satyrorum et Panum habitu prjecosserunt. 
Hedera, thyrsis, psalteriis, fistulis, tibiis personabat urbs : 
eumque " Aiovvirov T^apiSorrjv koi fiiiXixiov, Bacchum be- 
nignum ac blandum," appellabant". Ipse vero Dianae, ut 
loci ejus prajsidi, sacra fecit magnifice : et supplices Cas- 
sianos, qui in asylum id confugerant, absolvit ; excepto 
Petronio qui conspirationis in C^sarem conscius fue- 
rat, et Quintio qui Laodiceae Dolabellam Cassio prodi- 
derat". 

Eo legati Hyrcani pontificis et gentis Judaicae, Lysima- 
chus Pausanias, Josephus Mennaei, Alexander Theodori 
filius afFerentes Antonio coronam auream, eandem quam 
prius Romae legationem illi exposuerunt: rogantes, ut 
quos Judaeos Cassius praeter jus belli captivos abduxerat, 
scriptis per provincias Uteris, in libertatem vindicaret ; et 
agros per Cassium ademptos genti restitueret. Quorum 
postulata Antonius asqua existimans, statim eis annuit ; 
scriptis in earn sententiam Uteris turn ad ipsum Hyrcanum, 
tum ad Tyrios, Sidonios, Antiochenos et Aradios : quas 
apud Josephum extanf. 

Graecis caeterisque nationibus Pergamenam Asiam inco- 
lentibus, Ephesum convocatis, Antonius exposuit, quanta 
praemia promissa fuissent legionibus victricibus viginti 
octo, quae cum suis appendicibus conficerent centum et 
septuaginta virorum millia. Quum Bruto igitur et Cassio 
inimicis biennio decern illi annorum vectigalia dedissent ; 
tantundem ut intra annum sibi traderetur postulavit. Qui 



' Joseph, lib. 14. cap. 22. " Plutarch, in Antonio. 

Appian. lib. 5. pag. 673. ' Lib. 14. antiquiU cap. 22. 



VETERIS TESTAMENTI. 287 

a prioribus illis hostibus plane exhaustos se fiiisse con- 
quest!, aegre tandem impetrarunt, ut novem annorum tri- 
butum penderent intra biennium''. 

Homines nobiles facultatibus expoliabat Antonius, eas- 
que verberonibus et adulatoribus largiebatur. Multorum 
fortunas viventium petebant illi accipiebantque, aliqui 
quasi mortuorum. Civis Magnetis bona coquo, qui unam 
coenam (ut fertur) paraverat scite, donavit. Postremo, 
quum civitates altero tributo oneraret, ausus est Hybreas, 
qui pro Asia agebat, illi dicere: " Si bis anno tributum 
vales exigere, vales bis etiam asstatem nobis et bis fructus 
efficere:" et quum ducenta millia talentum intulit Asia: 
" Ha;c," inquit, " si non accepisti, ab illis qui accepe- 
runt repete ; sin quje accepisti, baec non babes, peri- 
mus:" vehementer eo dicto pungens Antonium; qui ex 
simplicitate credens suis, pleraque quae agebantur igno- 
rabat'. 

Similiter et regibus et dynastis, civitatibusque liberis, 
alia pro cujusque facultatibus tributa ab Antonio imperata 
sunt'. 

Obeuntem provincias Antonium Lucius Cassii frater, et 
alii quotquot sibi timentes de exemplo clementiae illius in 
Cassianos ad Ephesum edito audierant, accesserunt sup- 
plices: quos omnes absolvit, praeter caedis Caesaris con- 
scios, quibus solis manebat implacabilis'. 

Lycios et Xanthios a tributis immunes reliquit : horta- 
tus ut urbera suam instaurarent. Rhodiis quoque donavit 
Andrum, Tenum, Naxum, Myndumque : quas non multo 
post eis ademit, ut durius imperantibus. Laodicensibus 
atque Tarsensibus libertatem atque immunitatem a tributis 
concessit: et quotquot Tarsenses cives capti venierant, 
uno edicto liberavit. Atheniensibus ad ipsum venieutibus, 
post Tenum, jEginam dono dedit ; simulque Icum, Ceam^ 
Sciathum, et Peparethum". 

Transiens per Phrygiam, Mysiam, Gallo-Graeciam, Cap- 
padociam, Ciliciam, Ccele-Syriam, Palaestinam, Ituraeani, 

4 Appian. lib. 5. pag. 673, 674. ' Plutarch, in Antonio. 

• Ap|Han. lib. 5. pag. 674. ' Id, ibid. 

" Appian. lib. 5. pag. 675. 



288 ANNALES 

caeterasque Syrorum provincias, omnibus indixit tributa 
gravissima. Disceptationes quoque civitatum ac regum 
ex arbitrio suo composuit : atque in Cappadocia specia- 
tim Ariarathis et Sisinnae ; praelato ad regnum Sisinna, in 
matris formosae gratiam. In Syriam vero tyrannos oppida- 
tim sustulit". Demetrio, Julii Caesaris liberto, Cyprum 
regendam commisit''. 

Gymnasii moderationem Tarsensibus pollicitus Anto- 
nius, ei muneri suo loco praefecit Boethum, malum ut 
poetam ita etiam civem. Ejus tamen carmen in partam 
ad Philippos victoriam scriptum probavit Antonius : max- 
imeque eum extulerunt Tarsenses sui, quia ad quodvis 
argumentum oblatum subito aliquid valebat dicere. Quum 
vero illi sumptuum in gymnasio faciendorum rationes 
fuissent creditae : deprehensus est cum alia turn oleum 
subduxisse. Quo nomine apud Antonium accusatus, ita 
illi respondit: " Ut Homerus Agamemnonis et Achillis 
laudes Ulyssisque decantavit, sic ego tuas : itaque indig- 
num est me his apud te criminibus traduci." Atqui, re- 
ponebat accusator, " Homerus neque Agamemnoni neque 
Achilli sufFuratus est oleum : quod quum tu feceris, poenas 
daturus es." Boethus nihilominus, placata officiis quibus- 
dam ira, urbem regere ad Antonii usque exitum perrexit''. 

Cleopatra, hinc a Dellio inducta, liinc formae suae et 
morum venustati ipsa confidens, in Ciliciam ad Antonium 
venit*. Cujus adventus ^avraaia, poetica magis quam 
historica fide, apud Plutarchum ita habetur descripta. 
Subvehebatur Cydno fluvio (qui Tarsum influit) in navigio 
aurata puppi, velis passis purpureis, remigio argenteis 
ducto remis ad tibiarum, fistularum et cithararum modos. 
Recumbebat ilia sub tabernaculo auro intexto eleganter 
exculta, ut pingitur Venus. Pueri pictis Cupidinibus 
assimiles hinc inde stabant, et ventulum faciebant. An- 
cillae itidem, quae forma praecellebant, Nereidum et Gra- 
tiarum modo amictae, partim assistebant gubernaculis, par- 

=" Appian. lib. 5. pag. 675. ' Dio, lib. 48. pag. 381. 

» Strabo, lib. 14. pag. 674. 

» Plutarch, in Antonio : cum Joseplio, lib, 14. cap. 23, Appian. lib. 5. pag. 
675. et Dione, lib. 48, pag. 371. 



VETERIS TESTAMENTI. 289 

tim rudentibus. Complebant ripas odores ex suffituum 
copia fragrantissimi. Homines autem alii statim a fluvio 
ex utraque ripa comitabantur earn, alii ad spectaculum 
descendebant ex urbe ; et quidem tanta frequentia, ut 
solus in foro pro tribunali sedens relinqueretur ipse Anto- 
nius. Manavitque per omnes rumor, Venerem ad salu- 
tem Asise venire ad Bacchum comessatum. Antonius 
ergo misit certos qui earn ad coenam invitarent. Ilia vero 
Antonium potius venire censebat ad se debere. Qui ut 
sub adventum illius facilitatem aliquam et comitatem os- 
tenderet, morem gessit ei ac venit. 

Cleopatra Antonio ipsam incusanti, quod non fuisset 
proximo bello Cajsaris laborum particeps, cum alia, turn 
quatuor legiones ad Dolabellam missas, classem suam tem- 
pestate laceratam, et interatas Cassii minas, quod ei sup- 
petias non ferret, objecit. Victus ille juveniliter earn, 
quamvis jam quadragenarius, amare coepit, in quam jam 
olim etiam, turn puellam, petulantius oculos conjecerat ; 
quum Alexandriam sequeretur ducem Gabinium juvenis, 
equitum ipsius prasfectus. Moxque hebescente in omni- 
bus pristina Antonii industria Cleopatrae jussa cuncti exe- 
quebantur, nullo jam human! juris ant divini respectu 
habito''. 

Cleopatra rogante, sororem ipsius Arsinoen, apud Mi- 
letum Dianae Leucophrynes supplicem, Antonius immissis 
percussoribus sustulit, ut refert Appianus'^ ; licet earn 
Ephesi in templo Dianae supplicem interfectam fuisse 
dicat Josephus''. 

Serapionem praefectum Cypri, quia auxilia Cassio mise- 
rat, Tyri supplicem, Antonius Tyrios jussit Cleopatras 
dedere : ut et Aradios alium quendam supplicem, qui, 
quum Ptolemaeus Cleopatrae frater navali praelio in Nilo a 
Julio Caesare victus nusquam comparuisset amplius, se 
Aradiis pro Ptolemaeo venditaverat. Sacerdotem quoque 
Ephesiae Dianae Megabyzum, quod Arsinoen tanquam 



I" Appian. lib. 5. pag. 671. 675, 676. 
' Appian. lib. 5. pag. 670. ■• Lib. 15. cap. 4. 

VOL. X. 



290 ANNALES 

reginam excepisset hospitio, duci jussit : sed Ephesiis ipsi 
Cleopatraj pro eo supplicantibus dimisit hominem''. 

Interim in Italia uxor Antonii Fulvia, nihil muliebre 
prseter corpus gerens, omnia armis tumultuque contra 
Caesarem Octavianum miscebat^. Quo dissidio et affinitas 
inter eos dirempta est, et ad bellum apertum res producta. 
Caesar enim quum insolentiam socrus suae non ferret (ma- 
lebat enim videri cum hac quam cum Antonio sibi non 
con venire) cum filia ejus Claudia, quam adhuc virginem 
esse Sacramento confirmabat, divortium fecit*^. 

Hinc Caesar ad Antonium in Phcenicen Cocceium et 
Cecinnam misit : e quibus Cecinna, legatione perfecta, 
ad Caesarem rediit, Cocceius apud Antonium mansit^. 

Daphnen, Antiochiae in Syria proximam, centum e 
Judaeorum gente potentissimi venerunt ad Antonium, 
amori Cleopatrae jam servientem, ut Phasaelum et Hero- 
dem accusarent : electo ad hoc eloquentissimo quoque e 
suo numei'O. Juvenum autem causam defendendam Mes- 
sala suscepit, assistente etiam sibi Hyrcano, qui fiham 
suam Herodi jam desponderat. Utrisque auditis, Anto- 
nius sciscitatus est ab Hyrcano, utra pars melius rempub- 
licam administraret. Qui cum respondisset pro juvenibus, 
Antonius (qui eos olim propter hospitium patemum dilex- 
erat) hos ambos tetrarchas constituit, totius eis Judaeae 
procuratione permissa. Literas quoque in hoc scrip- 
sit; et ex eorum adversariis quindecim conjecit in vin- 
cula, occisurus etiam nisi intercessisset Herodis depre- 
catio''. 

Mille deinde viri, Hierosolyma missi, Tyrum ad Anto- 
nium venerunt : qui magna pecunia jam corruptus a fra- 
tribus, imperavit ejus loci magistratui, ut in Judaeorum 
legatos novatores rerum animadverteret, et tetrarchis a 
se constitutis esset auxilio. Herodes autem, cum Hyr- 
cano, ante urbem diversantes in litore accedens, hortatus 
est eos ut se subducerent ; admonens quantum instaret 

^ Appian. lib. 5. pag. 676. » Vellei. Patercul. lib. 2. cap. 74. 

' Dio, lib. 48. pag. 359, 360. cum Sueton. in Octavio, cap. 62, 

* Appian. lib. 5. pag. 706. 

I* Joseph, lib. 1. belli, cap. 10. et lib. 14. antiquit. cap. 23. 



VETERIS TESTAMENTI. 291 

periculum, si contendere pergerent, quod illi contempse- 
nint: moxque erumpentes in eos Judaei cum indigenis 
partim trucidaverunt eos, partim sauciaverunt : quorum et 
saucios cura, et mortuos sepultura Hyrcanus dignatus est. 
Reliquis vero domum refugientibus, quum populus cla- 
moribus ageret contra Herodem, commotus ad iram An- 
tonius jussit quos vinxerat interfici'. 

Reversa domum Cleopatra, Antonius misit equites Pal- 
myram, urbem non longe ab Euphrate sitam, ut eam diri- 
perent : in speciem objecto levi crimine, quod quum essent 
in Romanorum et Parthorum confiniis, viderentur ambi- 
guae fidei, (quippe qui negotiationibus dediti, e Perside 
Indicas Arabicasque merces ad Romanos deportarent ;) 
re autem vera, ut hoc modo ditaret equites. Id quia 
praesensere Palmyreni, in ulteriorem ripam sua transtule- 
runt, dispositis qui arcerent sagittariis, quo genere excel- 
lunt plurimum : equites autem, inventa urbe vacua, inanes 
et incruenti reversi sunt. Indeque paulo post bellum 
Parthicum est insecutum: multis e Syria tyrannis, quos 
Antonius inde expulerat, ad Parthos confugientibus, eos- 
que ad occupandam Syriam invitantibus*. 

3964. Antonius, quum populis indixisset tributa gravis- 
sima, et Palmyrenos ita ofFendisset ; res turbatas provin- 
ciffi non constituit, sed diviso per hyberna exercitu, ipse in 
j^gyptum ad Cleopatram profectus est', Planco in Asia, 
Saxa in Syria relic to"" : Decidio nempe Saxa, cujus, ut 
M. Antonii satellitis, in Philippica decima tertia Cicero, 
et in Syria legati, in libro centesimo et vigesimo octavo 
meminit Livius. 

Praebuit ea res multis motibus occasionem. Nam qui 
et Aradum insulam incolebant, eis qui ad se pecunias exi- 
gendae causa missi essent non obtemperabant, nonnullis 
etiam eorum occisis : et Parthi quum jam ante se commo- 
vissent, turn magis adhuc contra Romanos insurrexerunt, 
ducibus Labieno et Pacoro Orodis regis Parthorum 
filio". 

' Joseph, lib. 1. belli, cap. 10. et lib. 14. antiquit. cap. 23. 
" Appian. lib. 5. pag. 676, 677. ' Id. ibid. pag. 677. 

"' Dio, lib. 48. pag. .171. " Id. ibid. 

V.2 



292 ANNALES 

Ad Aradios spectat illud, quod in chronico Eusebiano 
legitur : " Curtius Salassus in insula Arado cum quatuor 
cohortibus vivus combustus est, quod tributa gravius 
exigeret." De Labieno, quem Pomi>eianarum partium 
fuisse in libro centesimo et vigesimo octavo notavit Livius, 
apud Plutarchum in Antonio, ita legimus: " Cum Par- 
thorum essent circa Mesopotamiam suspensae copiae, qua- 
rum Labieno auspiciis Parthicis creato imperatore adori- 
turi regii duces erant Syriam, Alexandriam a Cleopatra 
Antonius est abductus," Unde corrigendus est locus a 
consarcinatore Parthicorum Appiani" bine traductus : qui 
Labienum a regiis ducibus Alexandriam deducendum 
fuisse, inepte innuit. Verum hujus expeditionis origi- 
nem et progressum plenius hunc in modum Dio ex- 
plicat. 

Post cladem Philippensem Labienus, quum adversari- 
orum nemini veniam daturos victores putaret, potius sibi 
cum barbaris vivendum ratus quam in patria pereundum, 
apud Partbos remansit : ac ubi primum Antonii desidiam 
amoremque et profectionem in iEgyptum intellexit, Par- 
tbis inferendi Romanis belli autbor fuit; quorum exer- 
citus partim periissent, partim damnum accepissent, reliqui 
autem inter se dissiderent ac denuo ad bellum deventuri 
intestinum essent; quare regi suasit, ut dum in Italia 
Caesar Sexti Pompeii causa detineretur, Antonius autem 
in iEgypto amori indulgeret, ipse Syriam et vicinas ei 
regiones subigeret : se autem ducem belli futurum, ac ita 
multos populos, qui Romanis propter damna, quibus ab iis 
continuis affligebantur infensi erant, ad defectionem per- 
moturum poUicitus esP. 

Hoc sernione quum regem ad bellum gerendum addux- 
isset, acceptis ab eo magnis copiis, filioque regis Pacoro, 
in Phoenicen irruit ; ac Apameam aggressus, a muro re- 
jectus, prassidia in ea regione posita deditione voluntaria 
accepit. Ea ex militibus Cassianis ac Brutianis consta- 
bant, quos Antonius in suum exercitum allectos, Syriae 
turn, regionis nimirum ejus peritos, custodiendae relique- 

» Pag. 155, 156. P Dio, pag. 371, 372. 



VETERIS TESTAMENTI. 293 

rat. Igitur Labienus eos facile, tanquam familiariter sibi 
notos, sui juris fecit : Saxa, qui turn eos ducebat, excepto. 
Is enim frater Decidii Saxae legati Antonii, ac qusestor, 
solus Labieno se non adjunxif. 

Hunc Saxam Labienus praelio congressum multitudine 
ac virtute suoruin equitum vicit, ac noctu ex castris aufu- 
gientem insecutus est ; jaculatus ctiam ante libellos in 
ejusdem castra, ad perducendos ad suam societatem ejus 
milites. Quod ne fieret veritus Saxa, fugs se dedit: 
assecutusque eum Labienus, plerosque qui cum eo erant 
interfecit. Saxa autem Antiochiam quum perfugisset, 
ipse Apameam jam non amplius repugnantem, quod opinio 
de morte Saxae obtinuerat, accepit ; ac post Antiochiam 
etiam, a Saxa desertam''. 

M. Antonius a Cleopatra splendide exceptus, in jEgypto 
hyemavit sine insigniis imperii, sive tanquam in alieno 
imperio civitateque regia, sive ut in hybernis festos dies 
celebraret. Sepositis enim curis, pro habitu patrio sump- 
sit stolam Graecanicam quadrangulam, et calceamentum 
album Atticum, quo turn Atheniensium tum Alexandri- 
norum sacerdotes utebantur, Phsecasium appellatum : pro- 
grediebaturque tantum ad templa, aut gymnasia, aut phi- 
losophorum conventicula, cum Grgecis consuetudinem lia- 
bens, in obsequiis Cleopatrae ; propter quam potissimum 
aiebat sibi eam peregrinationem susceptam'. 

Cum Cleopatra vero et^gyptiis luxuries deditus, usque 
ad perniciem extremam suam, desidebat'. Ejus et filii 
ipsius luxum pluribus describit Plutarchus : ea hac de re 
referens, quae avo suo Lampriae narrabat Philotas Amphis- 
sensis medicus, qui Alexandriae id temporis studiorum 
causa commorabatur. 

Cleopatra, neque noctu neque interdiu ab eo discedens, 
ludebat cum eo alea, potabat, venabatur, in aimis exer- 
centem se spectabat : noctu absistentem januis et fenes- 
tris popularium, atque in eos qui intus erant dicta jacien- 
tem per plateas comitabatur ; ac cum eo vagabatur, veste 
ancillari tecta. Namque ejuscemodi cultu ornare ille se 

1 Dio, pag. 372. ' Dio, pag. 372. 

• Appian. lib. 5. pag. 677. ' Dio, lib. 48. pag. 373. 



294 ANNALES 

•olebat. Unde frequenter dictis, frequenter etiam verbe- 
ribus mulctatus regrediebatur". 

Leo'atos ex coloniis Italicis ad se missos in yl-gypto de- 
tinuit°Antonius; vel ob hybernum tempus, vel ut celaret 
suaconsilia^ Interim vero fratrem illius, Lucium Anto- 
nium consulem, in Hetruria Caesar Octavianus obsidebat 

Perusii''. „ „. vu 

Cn. Domitio Calvino II. et Asimo Pollione consulibus 

Perusia ab Octaviano capta est^ 

Labienus Saxam in CiUciam fugientem consectatus oc- 
cidit* Transmarinas provincias " magnis momentis La- 
bienus, ex Brutianis castris profectus ad Parthos pro- 
ducto eorum exercitu in Syrian., iuterfectoque legato 
Antonii, concusserat :"inquit Velleius Paterculus^Florus 
vero " Saxa(itaenim apud eumlegendum; non, Casca) 
legatus, ne veniret in potestatem hostium, a gladio suo 

impetravit." , . . a rp 

Saxa mortuo, Syriam Pacorus subegit universam . ly- 
rum solam qui reliqui erant Romani, ac qui cum his sen- 
tiebantSyri, anteceperunt : et neque suasionibus, neque 
vi (nam classem Parthi nullam secum habebant) in potes- 
tatem ejus redigi potue^unt^ . r. . . n u j 
Anno secundo, (ut apud Josephum^ habetur,) ab ad- 
ventu scilicet Antonii in Asiam, quo Pacorus regis films et 
Barzapharnes Parthorum satrapa Syriam occupaverunt, 
Ptolemffius Mennffii filius defunctus est. Cujus m prm- 
cipatu successor filius Lysanias (quem Itursorum regem 
ba Antonio factum fuisse dicit Dio^) amicus factus est An- 
ti.'ono Aristobuli filio, conciliante satrapa qui multum 

apud eum poterat. . u .1 

M. Antonius, ineunte vere Alexandria contra Parthos 
profectus, ad Phoeniciam usque processit, et Tyrum per- 

. Plutarch, in Antonio. ^ Appian. lib. 5. pag 701. 

y Appian. lib. 5. pag. 689. ^ D-. I'b- 48. pag. 365. 

a Die. lib. 48. pag. 372. ^ L.b. 2. cap. 75. 

■: Lib. 2. cap. 9. 

-• Floras ; et Dio, lib. 48. pag. 372. eum L.vio, lib. 127. 

c Die, lib. 48. pag. 372. ' Lib. 14. cap. 23. 

t Lib. 49. pag. 411. 



VETERlS TESTAMENTt. 295 

venit''. Eo vero navigavit, tanquatn auxiliuni urbi laturus. 
Sed occupatam jam ab hoste omnem circum regionem 
cemens, Sexti Pompeii prastendens helium, earn deseruit ; 
contra, quod adversus Pompeium non maturasset, prae- 
textu belli Parthici excusabat. Ita e venit, ut neque so* 
ciis auxilio veniret, propter Pompeii, neque Italiae, propter 
sociorum praetextum', 

Continentem igitur prastervectus, atque per Cyprum et 
Rhodum usque ad Asiam navigans, de Perusinae obsidio- 
nis eventu cognovit : incusavitque fratrem Lucium, et 
Fulviam uxorem, et magis etiani, qui absentis bona in 
Italia procurabat, Manium. Inde in Graeciam transmit- 
tens, cum matre Julia et uxore Fulvia, quae ex Italia pro- 
fugerant, congressus est : atque hinc in Italiam transvec- 
tus, Sipuntem cepit''. 

Fulvia Sicyone mortua, maritus ejus Antonius, suadente 
matre Julia et L. Cocceio, cum Cassare de pace tractatu- 
rus, Sextum Pompeium (cum quo foedus jam inierat) in 
Siciliam revocavit, quasi curaturus ea dequibus inter ipsos 
convenerat ; et Domitium Aenobarbum cum potestate 
misit in Bithyniam'. Et cum Marcellus maritus Octavise, 
Caesaris licet ex altera matre dilectissimae sororis, nuper 
obiisset, ad pacem iirmius nectendam, sponsa Antonio ea 
data est : qui licet non dissimulabat habere se Cleopatram, 
in matrimonio inficiabatur tamen". 

Tum diviso inter se Romano imperio fecerunt termi- 
num, utriusque ditionis Codropolim, oppidum Illyricum, 
quod videbatur situm in intimo sinu Adriatico : ita ut 
orientales omnes trans sinum Ionium regiones, tam insulaa 
quam provinciae et Europae et Asiae, usque flumen Eu- 
phratem, Antonio cederent ; occidentales vero, Sardinia, 
Dalmatia, Hispania et Gallia Caesari. Africas enim pro- 
vincias Lepidus triumvir a Caesare jam acceperat: et Si- 
ciliam Sextus Pompeius occupaverat". 

^ Plutarch, in Antonio. Appian. lib. 5. pag. 701. 

' Dio, lib. 48. pag. 373. 

•■ Dio, lib. 48. pag. 373. cum Appiano, lib. 5. pag. 679. et 701. 

' Appian. lib. 5. pag. 706. et 708. 

" Appian. lib. 5. pag. 709. Liv. lib. 127. Plutarch, in Antonio. 

* PluUrch. et Appian. libt 5. p«g. 709. Dio, pag. 374. 



296 ANNALES 

Bellum contra Pompeium Caesari obvenit, ne quid aliud 
interveniret. Parthicum vero Antonio, ad ulciscendam 
illatam Crasso injuriam. Domitius Aenobarbus (licet e 
Julii Caesaris percussoribus unus) in foedus receptus est a 
Caesare, iisdem quibus prius ab Antonio conditionibus. 
Additum ad foedus, ut liceret utrique imperatori habere in 
Italia delectus pari numero legionum. In has leges pos- 
tremum foedus inter Csesarem et Antonium ictum est". 

His ita in castris ad Brundusium compositis, convivio 
se mutuo exceperunt: quod Caesar more militari ac Ro- 
mano, Antonius Asiatico ^Egyptioque instruxit. Milites 
vero qui turn cum Cassare erant Antonium circumstetere, 
postulantes pecuniam quam ipsis de pugna PhiHppensi 
promiserat, cujusque cumulate conficiendae causa in Asiam 
missus fuerat : ac vim ei intulissent, nisi eos, spe injecta, 
Caesar inhibuissetP. 

Caesar et Antonius, ob pacem inter se factam, Romam 
ovantes sunt ingressi'' ; quos cives velut triumphantes ex- 
ceperunt, vesteque triumphali exornaverunt, et ad ludos 
spectandos curulibus in sellis collocaverunt^ Celebratse 
deinde ibi sunt inter Antonium et Octaviam turn prsegnan- 
tem nuptias. Et quia vetabat lex, nequa mulier nisi ex- 
actis a morte viri decern mensibus nuberet ; tempus est ei 
senatusconsulto remissum^ Manium vero, quod Fulviam 
exasperasset Cleopatrae criminationibus, et tantorum ma- 
lorum causa fuisset, interfecit Antonius'. 

Asinius Pollio in consulatu filium suscepit, quern a cap- 
tis Salonis, Spalatensi civitate in Dalmatia, Saloninum 
vocavit: cui Virgilius in Pollione suo genethliacum canens, 
ex Cumaeo sive Sibyllino carmine, secula per metalla divi- 
dente decimaque et ultima a mundi aetate (qua sol, id est 
Apollo, esset imperaturus) novam futuram rerum omnium 
airoKaTaaracnv praedicente, hoc anno seculum aureum, et 
cum eo virginem, Erigonem sive Astraeam, quae ferreo 
seculo terras reliquerat, rediturum pronuntiavit". Cujus 

° Appian. pag. 709. P Dio, pag. 374. 

•I Inscript. Gruteri, pag. 297. ' Dio, pag. 375. 

' Vellei. I'atercul. lib. 2. cap. 78. Plutarch, in Antonio. Appian. pag. 710. 
Dio, pag. 375. fin. 

' Appian. pag. 710. " Servius, in Virgil, eclog. 4. 



VETERIS TESTAMENTI. 297 

description! et ea poeta videtur inseruisse, quae vel a Ju- 
dffiis (quos Romae circa gradus Aurelios simul habita- 
visse, in oratione pro Flacco docet Cicero) de Messia 
suo praedicata audiverat, vel in prophetarum oraculis 
(quae Grasce passim turn extabant) de eodem scripta ipse 
legerat. 

Pacorus Parthorum regis filius, Syria accepta, in Pa- 
Ia°stinam profectus, Hyrcanum, qui turn praepositus a Ro- 
manis ei regioni imperabat, deposuit ; fratremque ejus 
Aristobulum pragfecit. Ita Dio", Aristobulum patrem 
cum filio Antigono perperam confundens ; quum idem 
ipse postea semper Antigonum regem hunc non Aristo- 
bulum appellef. Plenissime vero rem istam totam Jose- 
phus hunc in modum explicat. 

Antigonus Aristobuli filius mille talenta et quingentas 
mulieres daturum se Parthis est pollicitus ; si regnum ab 
Hyrcano in ilium transferrent, et Herodem una cum suis 
interficerent. Quae licet ille non prsestiterit, Parthi nihilo- 
minus asserturi regnum Antigono, duxerunt versus Ju- 
daeam exercitum ; Pacorus regis filius per maritima, Bar- 
zapharnes satrapa per mediterranea. Pacorum excluse- 
runt Tyrii : sed Sidonii ac Ptolemaidenses intromiserunt. 
Hie alam equitum in Judaeam speculatum praemisit, jus- 
sam etiam adjutare Antigonum : quam ducebat pincerna 
regius, ut ipse Pacorus nomine. 

Adjungentibus autem se Antigono Judaeis Carmelum 
montem incolentibus et paratis cum eo in hosticum inva- 
dere, ille spem concepit posse se horum opera partem 
illam regionis in potestatem redigere quam Drymos voca- 
bant : ubi occurrentes sibi hostes fugatos Hierosolymam 
usque est insecutus. 

Hie Antigoniani, adjungentibus se aliis jam multum 
auctinumero, aggressi sunt oppugnare regiam; Phasaelo et 
Herode earn propugnantibus. Inter hos pugna in foro 
conserta, hostes a fratribus superati in templum confuge- 
runt : quibus illic inclusis hi custodes sexaginta viros ap- 



' Lib. 48. pag. 372, 37.3. 

' Lib. 48. pag. 382. et lib. 49. pag. 405. 



ANNALES 

posucrunt, per aedes proximas collocatos. Sed hos qui- 
dem infensus fralribus populus concremavit : Herodes 
autem iratus, ex populo multos obtruncavit ; inque dies 
singulos invicem sese per insidias incursantibus, assiduae 
caedes erant. 

Quum dies festus Pentecostes advenisset, multa homi- 
num millia ex tota regione advenientium circa templum 
congregata sunt, tam armatorum quam inermium ; qui et 
templum et urbem occupaverunt, excepta regia : banc 
enim cum paucis militibus Herodes custodiebat, sicut 
muros frater ejus Phasaelus. Herodes vero, a Phasaelo 
nonnihil adjutus, cum hostibus in suburbano congressus, 
coegit multa eorum millia fugere, partim in urbem, par- 
tim in templum, partim etiam intra vallum quoddam in 
propinquo positum. 

Interea pacis arbitrum Pacorum Parthorum ducem An- 
tigonus petiit admitti. Pacorus hospitio a Phasaelo ex* 
ceptus, suasit ei ut legatus iret ad Barzapharnem ; insidias 
illi instruens. lUe nihil suspicatus paruit : non probante 
hoc factum Herode propter barbarorum perfidiam, hortan- 
teque ut potius Pacorum et alios ad se venientes oppri- 
meret. Itaque profecti sunt ad earn legationem Hyr- 
canus atque Phasaelus : et Pacorus, relictis apud Hero- 
dem ducentis equitibus ac decem quos Eleutheros vocant, 
legatos deduxit. 

Ut vero in Galilseam ventum est, armati eis occurrerunt 
qui illis oppidis praeerant : et Barzapharnes primum ala- 
criter eos excepit donavitque muneribus, deinde struere 
insidias incepit. Phasaelus autem cum suo comitatu de- 
ductus est in propinquum mari locum, cui nomen erat 
Ecdipon. Ubi Ophellus, qui a Saramalla Syrorum tunc 
ditissimo paratas Phasaelo insidias cognoverat, naves illi 
ad fugam obtulit. At ille, Hyrcanum et Herodem fratrem 
in periculo nolens relinquere, cum ipso Barzapharne de 
injuria hac legatis illata expostulavit. Qui vera ista non 
esse dejerans, mox ad Pacorum abiit. 

Eo profecto, vincula Hyrcano sunt injecta, et Phasaelo 
multum detestanti Parthorum perjurium. Ad Herodem 
autem missus eunuchus mandatum habebat, ut productum 



VETERIS TESTAMENTI. 



301 



gressum impediendum, M. Antonius legatum P. Ventidium 
Bassum in Asiam praemisit''. 

Ventidius ante ad Labienum pervenit, quam is id futu- 
rum cognosceret ; territumque repentino adventu, et copiis 
suis destitutum (solus enim turn cum collectis ex Asia mili- 
tibus ibi agebat absque Parthis) neque congredi ausum, 
statim inde fugavit : fugientemque in Syriam insecutus est 
cum expeditissimis suis militibus, deprehensunique apud 
Taurum montem ulterius progredi prohibuit^. 

Eo loco plures dies oppositis invicem castris quieve- 
runt ; Labieno Parthos, Ventidio legiones expectante. 
Quum iisdem diebus utrique, quod operiebatur, adve- 
nisset; Ventidius, quia equitatum Parthorum metuebat, 
in sublimi loco (ibi enim castra posuerat) perstitit : Parthi 
vero sua multitudine freti, hostemque olim a se supera- 
tum contemnentes, antequam Labieno se conjungerent, 
summo mane ad tumulum accesserunt ; ac, nemine contra 
exeunte, subire ad ipsum collem intenderunt. Quum jam 
in sublime evasissent, Romani decurrentes baud magno 
labore eos per declive praecipites egerunt. Ita Parthi, 
partim a Romanis trucidati, majore vero ex parte in re- 
ceptu a se invicem perditi sunt ; quum alteri jam fugerent, 
alter! tum primum colli succederent'. 

Ventidius Parthos, non ad Labienum sed in Ciliciam 
fugam convertentes, usque ad castra insecutus, viso ibi 
Labieno substitit. Labienus autem quum se ad pugnam 
composuisset, videns militum suorum animos fuga barba- 
rorum consternatos, non ausus confligere, sub noctem au- 
fiigere aliquo instituit. Ventidius, re e profugis prae- 
cognita, multos in ipso discessu per insidias interfecit; 
reliquos omnes a Labieno desertos sibi adjunxit". 

Labienus veste mutata effugit, ac aliquandiu in Cilicia 
quum latulsset, a Demetrio, qui Cyprum sub Antonio 
tum regebat, postmodum indagatus atque captus est*". 

His ita gestis, Ventidius Ciliciam recepit, ac constituit : 



' Plutarch, in Antonio. Appian. pag. 156. et 709. 
• Dio, lib. 48. pag. 380, 381. 
' Dio, lib. 48. pag. 381. ( Id. Ibid. 

>• Dio, Ub. 48. pag. 381. 



300 ANNALES 

autem tristatus est, quod cum Herode niulieres efFugis- 
sent, quas Parthis tradere constituerat, et una cum pecu- 
nia daturum se promiserat. Veritus deinde ne populi 
favore Hyrcanus, a Parthis asservatus, in rcgnum resti- 
tueretur, amputavit ei auriculas, ut sic ineptus ad recipi- 
endum pontificatum redderetur : lege vetante, ne quis 
membris debilitatus ad altare posset accedere^ 

Phasaelus, neci se destinatum cognoscens, cum manus 
sibi inferre non posset propter vincula, alliso ad saxum 
capite vitam abrupit : ante tamen quam exhalaret animam, 
audito ex quadam muliercula quod Herodes frater eva- 
sisset ; quem necis suae ultorem futurum sibi gratulabatur. 
Parthi autem, quanquam mulieribus caruerint, quas max- 
ime cupiebant, rebus tamen apud Hierosolymam cum An- 
tigono compositis, discedentes vinctum in Parthiam Hyr- 
canum duxerunt^ 

Eodem tempore Labienus Ciliciam, et Asiae urbes in 
continente sitas, (ejus enim metu in insulas trajecerat 
Plancus, Antonii in Asia legatus) praeter Stratoniceam 
omnes, plerasque sine bello, Mylassa autem et Alabanda 
vi occupavit. Hae namque urbes, quum praesidium a La- 
bieno, accepissent, die quodam festo necatis praesidiariis, 
defecerunt. Labienus igitur Alabandis captis, cives sup- 
plicio afFecit : Mylassa autem, relicta ab incolis, diruit. 
Stratoniceam quum diu obsedisset, nullo tamen modo po- 
tiri urbe potuit. Proinde pecunia confecta, ac spoliatis 
fanis, Parthicum sese imperatorem vocavit, ratione a more 
Romanorum diversissima. Quos enim adversum Romanos 
ducebat, ab iis nomen sibi imponebat ; quasi eos, ac non 
cives suos, vicisset*". 

Ita Parthi, sub auxilii specie sibi vincentes, ab Euphrate 
et Syria usque ad loniam, duce Labieno, excurrerunt; latro- 
nibus tamen similiores,! quam hostibus''. Ad quorum pro- 



' Levitic. cap. 21.ver. 17, 18, &c. 

* Joseph, lib. I. belli, cap. 11. et lib. 14. antiquit. cap. 24, 25. 
I" Dio, lib. 48. pag. 373. 

■^ Floras, lib. 4. cap. 9. Plutarch, in Antonio. Appian. in Syriac. pag. 120. 
in Parthic.pag. 134. 15C. et lib. 5. bell, civil, pag. 709. et 747. 



VETF.RIS TESTAMENTI. 301 

gressum impediendum, M. Antonius legatum P. Ventidium 
Bassum in Asiam praemisit*. 

Ventidius ante ad Labienum pervenit, quam is id futu- 
rum cognosceret ; territumque repentino adventu, et copiis 
suis destitutum (solus enim turn cum collectis ex Asia mili- 
tibus ibi agebat absque Parthis) neque congredi ausum, 
statim inde fugavit : fugientemque in Syriam insecutus est 
cum expeditissimis suis militibus, deprehensumque apud 
Taurum montem ulterius progredi prohibuit''. 

Eo loco plures dies oppositis invicem castris quieve- 
runt; Labieno Parthos, Ventidio legiones expectante. 
Quum iisdem diebus utrique, quod operiebatur, adve- 
nisset; Ventidius, quia equitatum Parthorum metuebat, 
in sublimi loco (ibi enim castra posuerat) perstitit : Partbi 
vero sua multitudine freti, hostemque olim a se supera- 
tum contemnentes, antequam Labieno se conjungerent, 
summo mane ad tumulum accesserunt ; ac, nemine contra 
exeunte, subire ad ipsum coUem intenderunt. Quum jam 
in sublime evasissent, Romani decurrentes baud magno 
labore eos per declive praecipites egerunt. Ita Parthi, 
partim a Romanis trucidati, majore vero ex parte in re- 
ceptu a se invicem perditi sunt ; quum alteri jam fugerent, 
alter! tum primum colli succederent'. 

Ventidius Parthos, non ad Labienum sed in Ciliciam 
fugam convertentes, usque ad castra insecutus, viso ibi 
Labieno substitit. Labienus autem quum se ad pugnam 
composuisset, videns militum suorum animos fuga barba- 
rorum consternatos, non ausus confligere, sub noctem au- 
fugere aliquo instituit. Ventidius, re e profugis prae- 
cognita, multos in ipso discessu per insidias interfecit; 
reliquos omnes a Labieno desertos sibi adjunxit^. 

Labienus veste mutata effugit, ac aliquandiu in Cilicia 
quum latuisset, a Demetrio, qui Cyprum sub Antonio 
tum regebat, postmodum indagatus atque captus est\ 

His ita gestis, Ventidius Ciliciam recepit, ac constituit : 

'' Plutarch, in Antonio. Appian. pag. 156. et 709. 
« Dio, lib. 48. pag. 380, 381. 
' Dio, lib. 48. pag. 381. ( Id. Ibid. 

* Dio, Ub. 48. pag. 381. 



30S ANNALES 

Popedium autem Silonem cum equitibus ad Amanum 
montem praemisit, in confinio Ciliciffi et Syriae positum. 
In illius angustiis, quae Portae dicuntur, castellum extruc- 
tum Silo obtinere non valuit ; quinimo a Pharnapate Pa- 
cori legato, qui eum transitum custodiebat, in summum 
discrimen conjectus periisset, nisi forte fortuna Ventidius 
pugnantibus superveniens sues conservasset. Is Parthos 
et ex improvise inferiores adortus, Pharnapate cum multis 
aliis casso, Syriam a Parthis relictam jam sine praelio re- 
cepit, Arado tantum excepta. Aradii enim, metuentes ne 
eorum quae contra Antonium ausi fuerant poenas dare 
cogerentur, Ventidio se non dediderunt, quanquam ali- 
quandiu ab eo oppugnati'. 

Herodes, nondum factus certior de fratris Phasaeli 
interitu, ad Arabum Nabataeorum regem Malchum mul- 
tis suis beneficiis jam ante obligatum, profectus est : vel 
trecenta talenta paratus expendere, ut fratrem quampri- 
mum ab hoste redimeret ; qua de causa et iilium illius 
Phasaelum septennem secum ducebat, oppigneraturus 
eum apud Arabas, Sed occurrerunt ei missi a Malcho 
qui denunciarent ut finibus ejus regni excederet, sic 
Parthis jubentibus. Praetexebat autem hoc suasu opti- 
matum suorum, ne debitam pecuniam redderet, utque ille 
fraudaretur rebus quas pater ejus Antipater penes Arabas 
deposuerat. Quod moleste ferens Herodes, in quoddam 
templum divertit, ubi multos ex comitatu reliquerat. Se- 
quenti vero die cum venisset Rhinocorura, ibi de fratris 
obitu cognovit'^. 

Malchus pcenitentia motus, et cursim Herodem inse- 
cutus, nihil profecit. Jam enim ille procul aberat, versus 
Pelusium properans; ubi, nautis eum non recipientibus 
qui navigaturi erant Alexandriam, a magistratibus loci 
honorifice eo est deductus ad Cleopatram reginam. Quas 
tamen detinere ibi eum non potuit, Romam properantem : 
licet et crebris procellis mare tum esset turbidum, et res 
parum adhuc tranquillse essent in Italia. Cum enim hye- 
malis anni tempestas nondum adesset (ut ad annum mundi 

' Dii), lib. 48, pag. 381, 382. I' Joseph, lib. 14. cap. 25. 



VETERIS TESTAMENTI. 303 

4014. contra Torniellum observavit Salianus) illud, x^'f"*'- 
vog ovTog, apud Josephum, de maris procella accipio : 
qua neglecta, solvens Alexandria Herodes versus Pam- 
phyliam, et cum gravi tempestate conflictatus, jactura sar- 
cinarum facta, aegre in Rhodum evasit'. 

Rhodi duo ex amicorum cohorte prassto ei fuerunt, 
Sappinas et Ptolemaeus. Et quum invenisset eam civita- 
tem graviter afflictam bello quod contra Cassium gestum 
fuerat, ne prcesenti quidem inopia cohiberi potuit, quo 
minus vel supra vires eam refoveret : instructaque triremi 
et cum amicis conscensa, Brundusium in Italia appulit. 
Inde Romam profectus, Antonio denarravit ea quae sibi et 
familiae suag in Judaea contigerant ; et quomodo per medias 
tempestates, (Sta xitfiiovoQ,) contemptis omnibus difficul- 
tatibus ad unicum praesidium se recepisset, quod in illo 
haberet repositum"". 

Ea narratio quum Antonii commiserationem erga He- 
rodem excitasset, accedente etiam hospitii paterni memo- 
ria, et in primis pollicitatione pecuniae, si ejus ope rex 
fieret, et odio Antigoni tanquam hominis turbulenti ac 
Romanis inimici, factus est in Herodem propensior. Cae- 
sar quoque, partim propter Antipatri militiam in ^■Egypto 
cum patre ipsius toleratam et reliquam benevolentiam, 
partim ut Antonio gratificaretur quern valde studiosum 
sciebat Herodis, ad conatus ejus promovendos erat para- 
tus. Itaque convocato senatu Messala, ac deinde Atra- 
tinus, productum Herodem commendarunt, commemoratis 
tam patris ejus quam ipsius in Romanos beneficiis ac be- 
nevolentia : Antigonum vero turn ob vetera crimina accu- 
sarunt, tum quod recens contemptis Romanis a Parthis 
accepisset imperium. Cumque Antonius senatum docuis- 
set conducere ad Parthicum bellum, quod erat in mani- 
bus, Herodem regnare ; hoste declarato Antigono, He- 
rodi regium nomen omnium sufFragiis est delatum". 

Dimisso senatu, Antonius et Caesar medium habentes 
Herodem exiverunt, consulibus caeterisque magistratibus 



' Joseph, lib. 14. cap. 25. •■ Id. ibid. 

■■ Joseph, lib. 14. c»p. 20. 



304 ANNALES 

deducentibus, ascenderuntque in capitolium sacrificaturi, 
ac senatusconsultum ibi deposituri : et novus rex primo 
regni sui die convivio acceptus est ab Antonio. Atque 
hoc pacto regium fastigium ille est adeptus, Olymplade 
CLXXXV. (non CLXXXIV. ut apud Josephum legitur) 
C. Domitio Calvino II. et Asinio Pollione consulibus. Et 
intra septem dies Herodem insperata felicitate ornatum 
dimisit Antonius ex Italia". 

Toto autem absentias Herodis tempore Antigonus fami- 
liam ejus oppugnabat in Massada, abundantem quidem 
caBtero commeatu, sed laborantem aquarum inopia : ita ut 
hac de causa Josephus frater cum ducentis familiaribus ad 
Arabas inde fugere decreverit. Audierat enim Malchum 
jam poenitere, quod parum officiosus in Herodem fuisset. 
Id consilium mutavit, imbre noctu de ccelo demisso. Cis- 
ternis enim aqua repletis, magno animo excurrebant ; et 
Antigonianorum multos, mode aperte, modo clam, trucida- 
bantP. 

3965. Ventidius Palasstinam, Antigono ejus rege per- 
terrefacto, nullo labore recepit : et pecuniam multam turn 
a singulis aliis, turn imprimis ab Antigono, Antiocho Com- 
mageno et Malcho Nabataso exegit ; quod ii Pacorum 
auxilio juvissenf. Et in Palaestinam quidem ille venit, eo 
praetextu, quasi Josepho laturus auxilium: sed re vera 
hoc consilio, ut pecuniam extorqueret ab Antigono. Po- 
sitis igitur castris prope Hierosolyma, satis magnam pecu- 
niae vim exegit ab eo. Quo facto, ipse quidem cum majore 
copiarum parte recessit ; ne tamen fraus deprehenderetur, 
Silonem cum quadam militum parte ibi reliquit : quem et 
ipsum placandum habuit Antigonus, ne quid interim mo- 
lestus esset, dum Parthi, ut ipse sperabat, succurre^ent^ 

Erat Romae in comitatu Antonii quidam genethliacus 
^gyptius, qui fortunam illius, alioquin splendidissimam 
et maximam, obscurari a fortuna Cassaris dixit : suasitque 
ut quam longissime ab eo juvene secederet. Hujus enim 
genium, inquit, formidat genius tuus ; qui erectus et cel- 



» Joseph, lib. 14. cap. 26. P Id. ibid. 

t Dio, lib. 48. pag. 382. ' Joseph, lib. 14. cap. K. 



VETERIS TESTAMENTI, 805 

sus, ubi solus est, illo appropinquante demissior redditur 
et ignavior". 

Hinc ad Parthicum bellum profecturus Antonius, sena- 
tusconsulto approbatis actis ejus tarn futuris quam praete- 
ritis, rursum duces passim dimisit, et alia cuncta ut voluit 
disposuit. Reges quoque aliquot appellavit arbitratu suo, 
duntaxat qui certum tributum penderent. Et ut Herodem 
Idumaeorum et Samaritarum, ita Ponti Darium (Pharnacis 
filiuin, Mithridatis nepotem) Amyntam Pisidarum, Pole- 
monem partis Ciliciag, aliosque aliarum gentium reges con- 
stituit'. Deinde re familiari sua Cassari mandata, excessit 
Italia. Octaviam in Graeciam usque ducens secum, ex 
qua jam filium sustulerat". Ibique permultum temporis 
exegit''. 

Exercitum autem, qui alioquin circa ipsum hyberna- 
turus fuerat, ut lucris simul exercitiisque assuefaceret, 
misit in Parthienos, gentem Illyricam, Epidamno vicinam, 
Bruti quondam studiosissimam ; alios in Dardanos, hos 
quoque Illyrici generis, Macedoniam incursare solitos : 
alios in Epiro prsestolari jussit, ut omnes circa se haberet, 
qui Athenis hyberna sibi delegerat. Misit et Furnium in 
Africam, ut Sextii quatuor legiones contra Parthos duce- 
ret : nondum enim audierat Lepidum eas ademisse Sextio. 
His dispositis, hybernavit Athenis cum Octavia, sicut ante 
Alexandriae cum Cleopatra''. 

Hybernanti Athenis primae Ventidii res prospere gestas 
nuntiantur ; Parthis fusis Labienum et summum regis 
Herodis sive Orodis ducem Pharnapatem sive Phraatem 
ab eo interfectos. Hujus victorise gratia prasbuit Graecis 
epulum, et ludos gymnicos populo Atheniensi edidit, in 
quibus esse ipse voluit gymnasiarches : relictisque domi 
insignibus imperatoriis, cum virgis gymnasiarchicis in pal- 
lio et phaecasiis processit; correptosque juvenes, ubi satis 
certassent, diremit^ 

Romae quoque laudatus est Antonius, et supplicationes 
ejus nomine decretae. Ipsi enim Ventidio nullum a senatu 

• Plutarch, in Antonio. ' Appian. lib. 5. pag. 71.5. 

" Plutarch, in Antonio. « Dio, lib. 48. pag. 380. 

J Appian. pag. 7 15, 7 16. « Plutarch, in Antonio. 
VOL. X. X 



306 ANNALES 

praemium datum est ; quia non imperator ipse, sed alienis 
auspiciis rem gessisset". 

Castori cuidam et Attali et Dejotari in Galatia defunc- 
torum ditio tradita est*". 

Herodes Ptolemaidem ex Italia reversus, coUectis non 
mediocribus copiis turn ex conductitio, turn ex suae gentis 
milite, per Galilseam contra Antigonum properavit; ad- 
jutus a Silone et Ventidio, ad quos Dellius (ita enim apud 
Josephum legendum hoc nomen, ut in libri decimi quinti 
capite secundo; non Gellius,) ab Antonio missus fuerat cum 
mandatis, ut Herodem in suum regnum deducerent ; quam- 
vis Ventidius turn forte distinebatur componendis civita- 
tum tumultibus, quos irruptio Parthorum excitaverat. 
Silo vero in Judaea erat, sed pecunia corruptus ab Anti- 
gono. Attamen Herodis ulterius procedentis copias auge- 
bantur indies : et tota Galilaea, paucis exceptis, stabat ab 
€Jus partibus*^. 

Ducenti Herodi adversus Masadam, quod necesse esset 
«uccurrere cognationi in eo castello obsessae, impedimento 
fuit Joppe : quam occupatam ab hoste opus erat primum 
capere, ne quam hostilem munitionem a tergo relinqueret 
petiturus Hierosolyma. Qua occasione arrepta, Silo mo- 
vit exercitum : quem cum Judsei persequerentur, Herodes 
cum modica manu eis occurrit, et Judaeis profligatis Silo- 
nem aegre repugnantem servavit*. 

Capta deinde Joppe, properavit Masadam ad liberandos 
obsidione domesticos: augebaturque exercitus, multis ex 
indigenis illi se adjungentibus. Frustra vero Antigono 
insidias in transitu locis opportunis illi struente, receptis 
e Masada domesticis et capto Ressa castello petiit Hie- 
rosolyma ; sequentibus Silonis militibus, et multis Hiero- 
solymitanis ejus potentia perterritis. Cumque ad occi- 
dentalem urbis tractum castra posuisset, qui hac parte 
dispositi erant custodes sagittis eum impetebant et missi- 
libus. Deinde quibusdam catervatim excurrentibus et 
stationes hostium infestantibus, Herodes caduceatorem 
circa mcenia proclamare jussit, se bono publico venisse, 

« Dio, lib. 48. pag. 382. i" Ibid. pag. 377. 

' Joseph, lib. 14. cap. 27. ■' Id. ibid. 



VF.TERIS TESTAMENTI. 307 

et ad salutem urbis, acceptarum injuriarum memoriam 
deposituruni. Antigonus contra ad Silonem et Romanes 
sermone converso, iniquum eos facere dicebat, qui Herod i 
regnum astruant, homini privato et Idumaeo, hoc est, semi- 
Judaeo : quum id, more gentis, generis successioni debe- 
retur. Et quum Antigoniani, strenue jaculantes e tur- 
ribus, hostes a moenibus arcuissent ; Silo, largitione cor- 
ruptus, e militibus suis familiaribus aliquot subornavit, qui 
clamoribus largiores conimeatus et pecunjam in alimenta 
flagitarent, abducique se in hyberna ad commodiora loca 
postularent. Unde turbato et abitum parante exercitu, 
Herodes Silonis tam duces quam milites rogabat, ne se 
desererent, missum tum a Caesare et iVntonio turn a se- 
natu reliquo. Et continuo dimissis suis per agros, nullam 
Siloni discedendi ansam reliquam fecit : majore quam 
quisquam speraret rerum necessariarum allata copia. Fa- 
miliaribus etiam suis apud Samariam agentibus imperavit 
Herodes, ut frumentum, vinum, oleum, pecora, et reliqua 
necessaria Jerichuntem comportarent ; ut et in posterum 
inde suggeri possent militibus'". 

Ea re comperta, Antigonus continuo dimisit per agros 
qui per insidias frumentatores interciperent. Herodes 
vero assumptis decern cobortibus, quarum quinque e Ro- 
manis, totidem e Judaeis constabant, adjunctisque mixti 
generis conductitiis et equitatu modico, Jerichuntem pe- 
tiit : ofFendensque urbem relictam ab habitatoribus, et 
quingentos ex his ad montium vertices confugisse cum fa- 
miiiis, hos quidem captos dimisit. Romani autem inva- 
dentes urbem diripuerunt, repertis intra asdes omne genus 
rebus pretiosissimis. Rex igitur, relicto in ea urbe prae- 
sidio, reversus est ; et Romanum exercitum hybernatum 
in recens deditas regiones dimisit, Idumaeam, Galilasam et 
Samariam. Antigonus quoque pro largitione obtinuit a 
Silone ut partem Romani exercitus intra Lyddam acci- 
peret, captans Antonii gratiam. Atque ita Romani dc- 
gebant in magna rerum copia, ab armis tantisper va- 
cantes^ 

Herodi vero otiari non libuit, sed misso in Idumaeam 

• Joieph. lib. U. cap. 27. ' Id. ibid. 

X 2 



308 ANN ALES 

Josepho fratre cum iiiille peditibus et quadringentis equi- 
tibus, ipse in Samariam profectus, et deposita ibi ma- 
tre cognatisque aliis quos e Masada eduxerat, in Gali- 
lasam duxit ; expugnaturus quaedam loca ab Antigonianis 
insessa praesidiis. Cunique Sephorim coelo ningente per- 
venisset, Antigonianis inde fugientibus magnam nactus est 
rerum necessariarum copiaiti. Inde in latrones quosdam 
speluncarum recessus habitantes equitum alam immisit, 
cum peditum tribus cohortibus, ut eos cohiberet a male- 
ficiis : aberant autem non longe ab Arbela vico. Quadra- 
gesimo deinde die venit cum toto exercitu et magna auda- 
cia hoste occurrente, in sinistro aciei cornu laborari coep- 
tum est ; donee ipse armatorum manu stipatus succurrit, 
et hostes jam vincentes coegit terga vertere, suos vero fu- 
gientes gradum sistere. Nee hoc contentus, profligatos 
et palantes usque Jordanem persecutus est. Atque ita 
universam Galilajam in partes suas traduxit, praeter eos 
qui erant in speluncarum receptaculis : numeratisque viri- 
tim centum et quinquaginta drachmis, et proportione cen- 
turionibus, suos in hyberna dimisit^. 

Interea Silo ad eum venit cum suis ducibus qui apud 
Antigonum in hybernis fuerant : illo nolente eos post 
unum mensem exactum amplius alere. Nam et ad cir- 
cumvicinos miserat, qui juberent eos sublatis omnibus 
rebus ad victum necessariis in montes refugere, ut Ro- 
mani prae inopia fame perirent. At Herodes Pherora; 
fratrum minimo commeatuum curam commisit, jusso in- 
staurare Alexandrium : qui brevi et militibus magnam 
necessariarum rerum abundantiam praebuit, et castellum 
illud prius desertum denuo condidit. Hoc vero tem- 
pore Antonius Athenis morabatur"". 

P. Ventidius, quum Pacorum exercitum coUigere et in 
Syriam proficisci audisset, in metum pervenit ; quum ne- 
que urbes essent adhuc constitutae, et exercitus in hybernis 
etiammim dispersi, Quare, ut et moram Pacoro injiceret 
et tarditati suarum copiarum mederetur, Chaunaeum quen- 
dam dynastam adiit ; notum quidem sibi familiariter, sed 
quem certo sciebat Parthis magis cupere. Hunc nihilo- 

> Joseph, lib. 14. cap, 27. ** Id. ibid. 



VETERIS TESTAMKNXr. 309 

minus tanquam fidissimum sibi in honore habuit Venti- 
dius, et consilium nonnullis in rebus ab eo petiit : ita ut, 
citra suum tamen detrimentum, banc ei de se opinionem 
prjeberet, quasi conscium eum suorum arcanissimorum 
consilioriim faceret. Eo re deducta, simulavit metuere se 
ne barbari, consueto suo Euphratis transitu ad Zeugma 
omisso, alia quadam parte fluminis inferiore uterentiu-: 
quod hie campi Parthis, ibi vero colles sibi commodi es- 
sent. Idque et persuasit Chaunaeo, et per eum etiam 
Pacorum decepit : ita ut campestri itinere (quo Ventidius 
finxerat se eum nolle venire) prolixiori delecto, spatium 
copias suas cogendi Ventidio daret. Ita, in libro histo- 
riarum quinquagesimo sexto', . rem narrat Die : Frontinus- 
vero, libro primo stratagematum, capite primo, ita : Ven- 
tidius Parthico bello adversus Pacorum regem, non igna- 
rus Pharneum quendam natione Cyrrhesten, ex his qui 
socii videbantur, omnia qua,- apud ipsos agebantur nuntiare 
Parthis; perfidiam barbari ad utilitates suas convertit. 
Nam qua maxime fieri cupiebat, ea vereri se ne accide- 
rent; quae timebat, ea ut evenirent optare se simulabat. 
Sollicitus itaque ne Parthi ante transirent Euphratem, 
quam sibi supervenirent legiones quas in Cappadocia trans 
Taurum habebat ; studiose cum proditore egit, ut solenni 
perfidia Parthis suaderet, ut Zeugma trajicerent exerci- 
tura, qua et brevissimum iter est, et demisso alveo Eu- 
phrates decurrit. Namque si iliac venirent, asseverabat 
se opportunitate collium usurum ad eludendos sagitta- 
rios : omnia autem vereri, si se in patentes campos proje- 
cissent. 

Antonius, magno cum luxu et Octavia; voluptate Athc' 
nis exacta hyeme, tanquam alius factus ad pristinum cut- 
tum rediit, personamque niutavit. Rursum enim circa 
fores obversabantur lictores, duces et satellites, ad terro- 
rem omnia composita : legationcs quoque admittebantur, 
ad id tempus dilata; ; jus reddebatur, naves deducebantur, 
et apparatu strepebant omnia''. Denique ad bellum pro- 
fecturus, e sacra oliva coronam sibi sumpsit : ct, ut ora- 

' I'»g. 403, 401. k Appian. lib. 5. pag. 716. J 



310 AXXALIiS 

culo cuidam satisfaceret, etiam e Clepsydra fonte reple- 
tum secum asportavit vasculum'. 

In Syria Ventidius Silonem accersens contra Parthos, 
jussit primum Herodi navare operam, deinde ad Parthicum 
bellum Herodem secum adducere et reliquos provinciales 
auxiliaries. Sed Herodes, Silone ad eum misso, ipse con- 
tra latrones in speluncis degentes duxit militem, et spe- 
luncas eoruni omnes expugnavit : ut in libro primo belli, 
capita duodecimo ; et libro decimo quarto antiquitatum, 
capite vigesimo septimo, plenius Josephus explicat. 

Regioni Herodes Ptolemaeum praeposuit ; cui tamen 
prasfectura sua non bene cessit. Nam invasus ab his qui 
et ante Galilaeam turbaverant, interfectus est ; quo facto 
receperunt se in paludes et loca inaccessibilia, totum eum 
tractum rapinis infestantes et excursionibus. Herodes 
autem reversus poenas ab eis exegit latrocinii, et ex de- 
fectoribus alios mox interfecit, alios refugientes in loca 
munita expugnatos supplicio tradidit, et arces ipsas diruit ; 
atque ita sublatis rerum novarum authoribus, civitates 
centum talentis mulctavit™. 

Pacorus cum magnis Parthorum copiis in Syriam pro- 
fecturus, oir.isso ad Zeugma breviore Euphratis trajectu, 
inferiore itinere per circuitum adduxit exercitum. Dum- 
que fusiores ripas, et ob hoc operosiores pontes jungunt 
barbari, instrumentaque moliuntur; quadraginta amplius 
dies impenderunt. Quo spatio Ventidius ad contrahendas 
usus est copias : quas triduo antequam Parthi advenirent 
recepit. Quos cum Ventidius passus esset flumen trans- 
ire, neque secundum transitum eos adortus esset ; in earn 
ipsos opinionem induxit, ut efFoeminatos ac imbecilles esse 
Romanes judicarent. Ventidius quoque, simulate timore, 
diu continuit se, et insultare Parthos aliquantisper passus 
est. Ad postremum in secures laetosque partem legienum 
emisit : quarum impetu fusi Parthi, in diversa abiere. Pa- 
corus quum fugientes sues abduxisse secum legiones Re- 
manas putaret, castra Ventidii, veluti sine defensoribus, 
magna mole aggressus est. Queb cum in edito pesita loco 

' Plutarch, in Antonio. 

" Joseph, lib. J. belli, cap. 12. et lib. 14. antiquit. cap. 27. 



VETERIS TESTAMENTI. 311 

Parthi equites invaderent, a Romanis repentina eruptione 
facta, non magno labore per declive sunt depulsi. Reli- 
quam vero partem legionum in campestria adversus Par- 
thos Ventidius non ante eduxit, quam illi quingentis non 
amplius passibus abessent : atque ita procursione subita 
adeo se admovit, ut sagittas, quibus ex longinquo usus 
est, cominus applicitus eluderet. Quo consilio, quia quan- 
dam fiduciae etiam speciem ostentaverat, celeriter Barba- 
ros debellavit: maxime funditoribus victoriam adjuvan- 
tibus, qui eminus violentis ictibus barbaros impetentes 
summopere affligebant. Parthi tamen, quorum plures 
cataphracti erant, fortiter pugnaverunt : atque ipse Pa- 
corus, fortissime dimicans, cecidit; pro cujus cadavere 
pauci alacriter, sed frustra, certavere. Parthorum deni- 
que equitatum omnem Ventidius toto inter Orontem at 
Euphratem sinu late caecidit, viginti amplius millium strage 
edita : nee uUo bello Parthi unquam majus vulnus acce- 
perunt. Fugientium alii per pontem domum evadere co- 
nati, prteventi ab hostibus perierunt ; alii in Commagenam 
ad regem Antiochum profugerunt. Atque ita Parthos 
Ventidius intra Mediam et Mesopotamiam denuo redegit : 
ulterius persequi eos nolens, invidiam M, Antonii ve- 
ritus". 

Celeberrima hsec victoria in Syria Cyrrhestica est ob- 
tenta"; eodemque ipso anni die Pacorus est interfectus, 
quo (ante annos quatuordecim) pater illius Orodes per du- 
cem Surenam M. Crassum occideraf ; quod mense Junio 
factum fuisse, in sexto Fastorum libro ostendit Ovidius. 

Ventidius in illos qui defecerant suscepta expeditione, 
subjugavit eos''. Nam Pacorum justitiae ac clementiae no- 
mine Syri summo amore prosequebantur, ita ut majori 



° Liv.lib. 128. Florus, lib. i. cap. 9. Strabo, lib. 16. pag. 751. Vellei. 
Patercul. lib. 2. cap. 78. Joseph, lib. 14. cap. 27. A Gellius, lib. 15. cap. 4. 
Flutarch. in Antonio. Jul. Frontin. straUgcm. lib. 1. cap. 1. et Kb. 2. cap. 2. 
Dio, lib. 49. pag. 404. Eutiop. lib. 7. Sext. Riifus, in breriario. Oros. lib. 6. 
cap. 18. 

" Strabo. Plutarch. Dio. 

f Dio, pag. 40.1. Eutrop. Sext. Ruf. et Orosius. 

1 Plutarch. 



01!^ ANNALES 

nullum unquam ^egem^ Itaque, quum suspense animo 
eventum belli Syria expectaret; Ventidius, circumlato 
per urbes quse desciverant Pacori capite, sine bello facile 
earn pacavit'. 

Orodes, qui paulo ante vastatam Syriam, occupatam a 
Parthis Asiam audierat, victoremque Pacorum Romano- 
rum gloriabatur, repente filii niorte et exercitus clade 
audita, ex dolore in furorem vertitur. Multis diebus non 
alloqui quemquam, non cibum sumere, non vocem mittere ; 
ita ut etiam mutus factus videretur. Post niultos deinde 
dies, ubi dolor vocem laxaverat, nihil aliud quam Paco- 
rum vocabat, Pacorus illi videri, Pacorus audiri videbatur; 
t;um illo loqui, cum illo consistere : interdum quasi amis- 
sum flebiliter dolebat'. 

Romae, Antonio ob victoriam Partliicam et supplica- 
tiones decretas sunt, et triumphus (quern ille tamen nun- 
quam egit :) turn ob ejus eminentiam, turn secundum leges, 
quia ea provincia ipsius erat. Ventidio tamen etiam ea- 
dem concessa sunt : quia videbatur Crassi calamitatem 
Pacori caedes abunde compensasse". 

Ventidius contra Antiochum Commagenum duxit, eo 
obtentu, quod is ei servos non dedisset : re autem vera 
pecuniae, quam plurimam Antiochus possidebat, spe po- 
tiundae^. 

Hunc igitur, Samosatis inclusum, ille oppugnabat : 
atque pollicentem mille talenta, et facturum imperata An- 
tonii, jussit ad ipsum legatos mittere (jam enim non longe 
aberat) ut ab ipso pacem acciperet : quandoquidem banc 
saltern illi deberi volebat, ne viderentur omnia per unum 
Ventidium fieri^. 

Antonius Ventidio jussit, ut in auxilium Herodi Ma- 
chasram mitteret, cum duabus legionibus et mille equiti- 
bus^. Ob utramque vero illam victoriam tum de Labieno 
turn de Pacoro a Ventidio partam, non modo non gavisus 



•■ Dio, pag. 404. 

* Dio, pag. 404. Florus, lib. J. cap. 9. 

' Just. lib. 42. cap. 4. " Dio, lib. 49. pag. 404, 405. 

' Dio, lib. 49. pag. 404. ' Plutarch, in Antonio. 

' Joseph, lib. 14. cap. 27. 



VETERIS TESTAMENTI. 313 

est Antonius, sed invidit etiam ob rem proprio ductu pras- 
clare gestam. Et quanquam ipsi, propter utrumque fac- 
tum Ventidii, et decretas supplicationes fuissent et trium- 
phus ; tamen officio suo (praefecturffi Syriae) eum detrusit, 
et Deque turn neque deinceps uUa in re opera ejus usus 
est. Ita Dio* : licet Plutarchus honoratum ab eo, ut me- 
rebatur, Ventidium et ad triumphum missum fuisse scrip- 
serit, 

Machaeras vocatus ab Antigono et pecuniis corruptus, 
invito»Herode ad eum se contulit, tanquam inspecturus 
ejus negotia. At Antigonus suspectum habens ejus ad- 
ventum, non admisit hominem, sed per funditores glan- 
dibus impetitum arcuit. Ille tum demum Herodem bene 
monuisse, et se non obtemperantem errasse intelligens, in 
Emmauntem urbem se recepit : et in eo itinere quotquot 
Judaeorum ad manus ei venerunt, interfecit nullo amici 
aut hostis discrimine, iratus ob ea quae sibi acciderant. 
Quo facto exacerbatus Herodes, Samariam petiit, Anto- 
nium ea de causa aditurus : aliis sibi opus esse dictitans, 
quam his qui se magis quam hostem Isederent ; alioqui 
sufficere vel seipsum ad opprimendum Antigonum. Ma- 
chaeras veto consecutus eum rogabat ut maneret : aut si 
certum esset pergere, saltem Josephum fratrem sibi attri- 
bueret, gerenti bellum contra Antigonum. Itaque recon- 
cihatus Machaerae multum roganti, relicto ibi Josepho cum 
exercitu, praecepit ei ne se absente contra Antigonum pug- 
nando rem totam in discrimen adduceret. Ipse vero pro- 
peravit ad Antonium, oppugnantem Samosata ad Euphra- 
tem, ducens auxiliares tam pedites quam equites*. 

Postquam pervenit Antiochiam, multos ibi reperit, qui 
cupientes adire Antonium, non audebant se committere 
itineri, propter barbaros vias obsidentes. Quibus se 
ducera ille praebens, barbaris semel iterumque superatis, 
Samosata ad Antonium pervenit : ab eoque multo cum 
honore, et laude fortitudinis, exceptus est"". 

Quum diu duraret Samosatorum oppugnatio, obsessis, 

• Pag. 404. ii Joseph, lib. 14. cap. 27. 

"= Jowph. lib. 14. cap. 27. 



314 ANNALES 

ex desperatione pacis, versis ad fortitudinem, (ut est apud 
Plutarchum) suspicareturque Antonius milites, ob affec- 
tum ignominia Ventidium, animo esse alieno, (ut habet 
Dio :) clanculum de pace cum Antiocho egit, ut recedere 
honeste posset. Cumque non plures duobus obsides, ac 
ne hos quidem illustres, neque eam quam poposcerat pe- 
cuniam, accepisset ; trecentis talentis contentus, pacem 
Antiocho dedit : illi etiam concedens, ut Alexandrum ne- 
caret, qui prius ab eo ad Romanos tranfugeraf*. 

3966. Hunc in modum belle illo finite, C. Sosio Syriae 
et Ciliciie praefecturam cum exercitu tradidit" ; qui multa 
in Syria prospere gessit'. 

Constitutis aliquantum rebus in Syria, Athenas Anto- 
nium rediisse, scribit Plutarchus : in ^Egyptum profectum 
fuisse, Josephus ; in Italiam cursum instituisse, refert Dio. 
Ut Athenas primum ille rediisse, inde a Caesare Octaviano 
evocatus in Italiam transiisse, atque Athenas denuo re- 
versus inde in iEgyptum, cum Cleopatra hyematurus, 
navigavisse videatur. A Cassare enim ille Athenis accer- 
situs, ut de bello Sexto Pompeio inferendo cum eo delibe- 
raret, cum paucis Brundusium usque accessit : ubi quum 
ad statutam diem Caesarem non invenisset, territus pro- 
digio quodam, specie Parthici belli urgentis usus in Grae- 
ciam revectus est ; asgre ferente Caesare, quod ipsum non 
expectasset*'. 

Josephus, praeceptorum fratris Herodis immemor, eo 
absente assuniptis suis et quinque a Machasra datis Ro- 
manis cohortibus, versus Jerichuntem, ut maturo messium 
tempore triticum hostium demeteret, profectus, in mon- 
tibus castra posuit. Et quia Romanorum cohortes con- 
stabant e tyronibus non admodum rei militaris peritis, 
quod plerique e Syria delecti essent, circumventus ab hos- 
tibus inter locorum difficultates, sex cohortibus amissis, 
et ipse fortiter pugnans occubuit. Antigonus vero potitus 
cadaveribus, eo processit iracundiae, ut mortuum quoque 



•■ Dio, lib. 49. pag. 405. cum Plutarcho in Antonio, et Orosio, lib. 6. cap. 18. 

« Dio, lib. 49. pag. 405. Josepli. lib. 14. cap. 27. 

' Plutarch, in Antonio. 

I Appian. lib. 5. pag. 717, 718. Dio, lib. 48. pag. 3S5. 



VETERIS TESTAMENTI. 315 

Josephura verberaret, et caput ejus abscinderet : quamvis 
quinquaginta talenta Pheroras frater pretium redempti- 
onis offerret. Quo facto Galilaei a suis praefectis deiici- 
entes, eos qui Herodis partibus magis favebant productos 
in lacu submerserunt. In Idumaea quoque multa novata 
sunt, ubi Machajras Gittam castellum muniebat**. 

C. Sosius, ab Antonio jussus ut Herodem adversus An- 
tigonum adjuvaret, duas cohortes cum eo in Judasam prae- 
misit'. Ipse Aradios, hactenus oppugnationem perpessos 
fameque et morbo confectos, subegit''. 

Herodi apud Daphnen Antiochiae suburbium fratris 
casus renunciatus est, jam ante tale aliquid propter insom- 
nia hac de re sibi oblata expectanti. Accelerato igitur 
itinere postquam ad Libanum montem pervenit, assumptis 
octingentis ejus loci hominibus, ducens etiam imam Roma- 
nam cohortem Ptolemaidem petiit : unde noctu profectus 
cum exercitu, per Galilaeam progressus est'. 

Hie occurrentes illi hostes, praelio victi, compulsi sunt 
in castellum unde exierant pridie ; quod primo mane op- 
pugnare Herodes aggressus, vi repentinas tempestatis co- 
actus est infecta re inde exercitum in proximos vicos ab- 
ducere. Superveniente autem ab Antonio cohorte altera, 
qui castellum tenebant territi noctu id deseruerunt. He- 
rodes quoque Jerichuntem properavit, volens ulcisci fra- 
tris interitum. Quo postquam venit, honoratissimum 
quemque adhibuit ad convivium : peractaque ccena di- 
missis convivis, recepit se in cubiculum. Tricliniumque 
illud in quo coenatum fuerat, jam vacuum, sine cujus- 
quam noxa concidit : quo factum est ut omnes Herodem 
Deo charum crederent, qui miraculose servaretur e tanto 
periculo". 

Sequenti die quum hostium sex millia ad pugnam de- 
scendissent a raontium verticibus, Romanos terruerunt: 
eorumque velites procursando jaculis et saxis feriebant 

*< Joseph, lib. 1. belli, cap. 13. et lib. 14. antiquit. cap. 27. 
' Joseph, lib. 1. belli, cap. 13. et lib. 14. antiquit. cap. 27. 
< Dio, lib. 49. pag. 405. 

' Joseph, lib. 1. belli, cap. 13. et lib. 14. antiquit, cap. 27. 
■* Joseph, lib. 1. belli, cap. 13. et lib, 14. antiquit. cap. 27. 



316 ANNALKf 

regios ; adeo ut ipsi quoque regi quidam vulnus in latus 
inflixerit". 

Antigonus ducem Pappum Samariam misit ; volens vi- 
deri ita abundare copiis, ut foris quoque posset bellum 
gerere. Sed ille Machaerae se opposuit. Herodes vero, 
occupatis quinque oppidis, prsesidiariorum circiter duo mil- 
lia interficit, et incensis oppidis contra Pappum reversus 
est, ad vicum Isanas castra liabentem". 

Herodes, conlluentibus ad se multis a Jerichunte ac 
Judaea, ubi animadvertit liostem prae audacia venire ad 
pugnam, collatis cum eo signis vicit egregie : et accensus 
ulciscendi fratris cupidine, sseviendo instabat in vicum 
fugientibus. Repletis autem aedibus milite, et quibusdam 
in tecta confugientibus, his superatis et tectis dirutis vidit 
omnia referta et constipata militibus. Quibus omnibus 
miserandum in modum oppressis, reliqui onines territi 
agminatim difFugerunt : statimque Herodes, nisi eum hye- 
mis asperitas prohibuisset, Hierosolymani petiisset et finem 
bello imposuisset. Jam enim Antigonus de fuga dispicie- 
bat, cogitans urbem deserereP. 

Herodes ad vesperam, cum lassos amicos reficiendi cor- 
poris gratia dimisisset, ipse adhuc ab armis calidus in 
quoddam cubiculum unico tantum famulo comitatus lava- 
tum abiit. Intus autem latebant quidam hostium armati, 
quos metus eo compulerat; dumque nudus ille se ablu- 
eret, primus prodiens stricto gladio per fores se proripuit, 
deinde alter et tertius armati similiter : adeo attoniti, ut 
illaeso rege contenti essent sibi ipsis fuga salutem quaerere. 
Sequenti vero die praeciso Pappi inter reliquos occisi ca- 
pite, misit illud Pherorae in perempti fratris ultionem. 
Pappus enim erat qui sua manu Josephum interfeceraf. 

Romae, quinto Kalendas Decembris, P. Ventidius pro- 
consul ex Tauro monte et Parthis triumphavit : ut in fastis 
triumphalibus marmoreis legimus'. Hie Ventidius Bassus 

" Joseph, lib. 1. belli, cap. 13. et lib. 14. antiquit. cap. 27. 
" Joseph, lib. 1. belli, cap. 13. et lib. 11. antiquit. cap. 27. 
P Joseph, lib. 1. belli, cap. 13. et lib. 14. antiquit. cap. 27. 
4 Joseph, lib. 1. belli, cap. 13. etlib. 14. antiquit. cap. 27. 
' Gruter. inscript, pag. 297. 



VETKRIS TESTAMENT!. 317 

vir obscuri generis, per Antonii amicitiam ad tantam am- 
plitudinein est provectus, ut provinciis orientalibus ab eo 
praepositus, Labieno et deinde Pacoro superato, de Par- 
this triumphum duxerit ; qui ipse semel, atqiie iterum 
etiam, (si Massurio apud Plinium credimus) in triumpho 
cum aliis captivis ductus fuerat'. Vide supra ad annum 
mundi 3962. 

Hispania in Caesaris Octaviani potestatem per Domi- 
tium Calvinum proconsulem jam redacta, aKalendis Janu- 
ariis hujus anni Hispani aeram suani deduxerunt; ut et 
ex aliis, et ex Eulogio arcbiepiscopo Toletano in memo- 
riali sanctorum, intelligitur. 

Ineunte vere, Antonius ex Syria (ut Dio) vel Atbenis (ut 
Appianus babet) Tarentum cum trecentis navibus appulit, 
CiBsari contra Sextum Pompeium auxilium ferens. Quo 
cum ille uti non vellet, indigne id ferens Antonius, tamen 
eodem loco mansit. Nam quum gravatim sumptus in 
classem faceret, et ad Parthicum bellum opus haberet 
Italicis legionibus, classem eis permutare cogitabat. Et 
quanquam ex foedere utrique potestas erat delectus ha- 
bendi per Italiam: difficilius tamen hoc ipsi futurum erat, 
sortito Italiam altero. Octaviam igitur, quas comitata eum 
fuerat ex Graecia, (praegnans ea turn erat, atque etiam 
secundam Antonio filiolam jam pepererat) ad Caesarem 
fratrem misit, ut arbitra inter utrumque foret. Quae eo 
rem perduxit, ut Antonius Caesari centum et viginti naves 
(pro quibus, centum rostratas Plutarchus ponit) continuo 
Tarentum missas traderet : pro quibus Csesar Svo Tayiiara 
(ut apud eundem Plutarchum legitur) vel viginti armatorum 
millia (ut habet Appianus) Antonio missurum se ex Italia 
est pollicitus. Octavia praeterea extra conventa fratri obti- 
nuit a viro viginti myoparones, ut Plutarchus, vel decern 
phaselos triremes, ut Appianus retulit : Ca'sar vicissim Oc- 
taviam mille selectis satellitibusdonavit, Antonio delectueo- 
rum permisso'. Quoque pluribus necessitudinis vinculis con- 

• Vellei. Patercul. lib. 2. cap. 65. Valer. Maxim, lib. 6. cap. 9. Plin. lib. 7. 
cap. 43. A. Gell. lib. 15. cap. 4. ex Sueloiiio. Plutarch, in Antonio. Dio, lib. 
49. pag. 405. Eutrop. lib. 7. 

' Plutarch, in Antonio, Appian. lib, 5. pag. 725, 726. Dio, lib. 48. pag. 
.190. 



."J 18 ANNALES 

tinerentur, Cassar Antyllo Antonii filio filiain suam Ju- 
liam, ac contra Antonius suam ex Octavia filiain Domitio 
Aenobarbo, quanquam is et ca2dis Julii Cassaris conscius 
et proscriptus fuisset, desponclerunt. Haec vero ita ab eis 
fingebantur, quae facturi haudquaquam erant : quia prae- 
sentia negotia id poscebant". 

Et quoniam quinquennale triumviratus tempus exibat, 
prorogarunt sibi ipsis potestatem in aliud quinquennium, 
nihil morati plebis sufFragia'''. Antonius vero Octaviam a 
Corcyra in Italiam remisit, ne sui in Parthico belle periculi 
censors esset : eaque cum suis ex ilia et Fulvia liberis 
Csesari commendata, in Syriam profectus est^. 

Pro vetere bibliotheca Alexandrina, Julii Cajsaris tem- 
pore incensa, novam in eodem loco Cleopatra construxit ; 
quae prioris filia appellata est : ut in libro de mensuris et 
ponderibus confirmat Epiphanius ; ubi tamen a septimo 
anno Ptolemaei Philadelphi, quo priorem bibliothecam 
fuisse conditam ad annum periodi Julianas 4437. ex eo- 
dem ostendimus, annos hucusque male ille dinumerat 
ducentos et quadraginta novem, qui in anno periodi Julianas 
4686. terminarentur, post Cleopatra? interitum anno de- 
mum altero. Cumque praecipuus calculi error inde ex- 
istat, quod Cleopatras regno duos et triginta annos pro 
duobus et viginti Epiphanius attribuat ; superfluo illo de- 
cennio sublato, interstitium inter utriusque bibliothecae 
initia ducentorum et triginta novem tantum annorum consti- 
tuimus. Hue vero spectat, quod in Plutarchi Antonio 
legitur ; objectum Antonio a Calvisio fuisse, quod Cleo- 
patrae bibliothecas donavisset quae Pergami erant, in qui- 
bus essent ducenta millia simplicium Ubrorum, sive sin- 
gularium voluminum. Et de kotoiki^ tov Efp-yajuou, non 
de bibliothecis suo adhuc tempore ibi existentibus, (ut in 
quarto syntagmatis de bibUothecis capitulo existimavit 
Lipsius) locutus Strabo esf. 

Herodes, anno tertio (ineunte) postquam Romse decla- 



" Dio, lib. 48. pag. 390. 

" Dio, lib. 48. pag. 390. Appian. pag. 726, 727. 

" Plutarch, in Anton. Appian. pag. 727. Dio, pag. 390, 391. 

' Lib. 13. pag. 634. 



VETERIS TESTAMENTI. 319 

ratus rex fuerat, cum exercitu veniens Hierosolynia, castra 
prope urbem metatus est : quibus raox propius admotis 
qua maxima oppugnationi obnoxia putabat mcenia, ante 
templum fixit tentoria ; volens sic ea quemadmodum olim 
Pompeius aggredi. Tribus igitur aggeribus ei loco cir- 
cumdatis, turres erexit, adjutus operarum multitudine. 
Caesa vero circumquaque materie, preepositisque huic 
operi viris idoneis, ipse Samariam ad nuptias profectus 
est; ducturus Mariammen, Alexandri filii Aristobuli fili- 
am, sibi desponsatam^. 

Peractis nuptiis, pervenit per Phoenicem Sosius; prae- 
missisque per mediterranea copiis, mox et ipse adfuit ha- 
bens secura multos tam pedites quam equites. Venit 
etiam Herodes a Samaria, ad veterem exercitum non 
mediocrem accessionem adducens : erant enim circi- 
ter triginta millia. Universo autem exercitu congrega- 
te, ad peditum legiones undecim equitumque sex millia, 
prffiter auxiliares Syrorum eopias, (non pro minima parte 
ducendas) ad septentrionalem urbis murum castra collo- 
carunt. Pragerarit autem duo cum imperio : Sosius ab 
Antonio missus in auxilium, et Herodes pro seipso bellum 
gerens, ut dejecto Antigono hoste populi Romani ipse pro 
eo ex senatusconsulto regnum acciperet^. 

Intus autem certatim resistebant Judaei ex tota ea re- 
gione coUecti et conclusi intra moenia ; templum Domini 
jactantes, et fausta populo ominantes, non deserturum 
Deum suos in periculo: direptisque extra urbem tam 
hominum quam equorum alimentis, per clancularia etiam 
latrocinia difficultatem annonae augebant obsessoribus. 
Cui rei Herodes ita prospexit, ut contra latrocinantes op- 
portuna loca praeoccuparet insidiis, et missis militibus 
commeatus etiam e longinquo conveheret : ut brevi neces- 
saria victui abundarent in exercitu*. 

Operariorum frequentia facile absoluti sunt tres illi ag- 
geres. ^stas enim erat ; et opus fervebat, nulla interturba- 
tum aeris intemperie. Machinis etiam murum quatiebant, et 



' Joseph, lib. 14. cap. 27. fin. 

• Joseph, lib. 14. cap. 28. et lib. 1. belli, cap. 13. 

* Joteph. lib. 14. cap. 28. et lib. 1. belli, cap. 13. 



320 ANNALES 

nihil intentatum relinquebant. At obsessi intrepide repng- 
iiabant, conatus eorum eludentes variis artibus. Excurren- 
tes enim crebro incepta, modo jam perfecta opera incende- 
bant : et conserentes pugnam cum Romanis nihilo erant 
inferiores audacia, peritia tantum rei militaris cedebanf. 

3967. Amius Sabbaticus superveniens, obsessis Hiero- 
solymitanis famem attulit. Qua tamen non obstante, pro 
dissecto machinis muro intus recentem extruebant, et 
cuniculis obvios agebant alios cuniculos ; ut nonnunquam 
sub terra manus consererent : utentesque desperatione pro 
fortitudine, ad extremum perdurabant* ; licet Pollio Pha- 
risaBus, et Sameas hujus discipulus, illis consulerent ut 
Herodem in urbem reciperent ; negantes propter peccata 
eos posse dominationem illius effugere^ 

Obsidionem, tanto exercitu circumsidente, per quinque 
menses toleraverunt'. Tandem vero evaserunt in moenia 
primuni Herodis viginti milites lectissimi; deinde centu- 
riones Sosii^. 

Captus est enim primus murus die quadragesima, se- 
cundus vero quintadecima : et qusedam porticus circa 
templum exustae sunt, quas Herodes Antigonum incen- 
disse calumniabatur, volens in eum concitare invidiam 
populi. Capta vero exteriore templi parte et ima urbe, 
Judaei ad interiora templi et superiorem urbem refuge- 
runt: timentesque ne a Romanis impedirentur mactare 
Deo quotidianas victimas, per legatos petierunt ut has 
tantum sinerentur introducere. Quod et Herodes con- 
cessit; sperans remissa tandem obstinatione eos ces- 
suros'', 

Ut spem suam frustratam Herodes vidit, et obsessos 
pro Antigoni regno pertinaciter contendere ; totis viribus 
adortus urbem expugnavit' ; ipsis videlicet Kalendis Ja- 
nuariis anni period! JuUanae 4677. feria secunda mensis 



' Joseph, lib. 14. antiquit cap. 28. et lib. 1. belli, cap. 13. 

"• Joseph, lib. 14. antiquit. cap. 28. et lib. 1. belli, cap. 13. 

• Joseph, lib. 14. cap. 17. cum lib. 15. cap. 1. 

' Joseph, lib. 1. belli, cap. 13. 

( Joseph, lib. 1. belli, cap. 13. et lib. 14. antiquit cap. 28. 

I" Joseph, antiqu. lib. 14. cap. 28. ' Id. ibid. 



VETERIS TEStAMENTI. 321 

Cislevi, quijuxtaorientalium rationes civilisanni tertius fii- 
it, die vigesimo octavo, quo solennejejunium,in memoriam 
sacri voluminis a Jehojakimo conibusti, a Judaeis celebrari 
consuevit: ut supra, ad annum mundi 3940. a nobis est 
ostensum. 

Kalendas istae Januariae, ex vitiosa intercalandi ratione 
Romas eo tempore recepta, in postremum Decembris diem 
incidebant, qui turn primum triumvirorum quinquennium 
terminabat, turn Claudii et Norbani consulatus annum; 
ad quem Hierosolymitanorum ista calamitas refertur a Dio- 
ne''. Sequente vero die, Romae M. Vipsanius Agrippa 
et L. Caninius Gallus consulatum inierunt ; ad quem a 
Josepho eadem refertur, in postremo libri decimi quarti 
antiquitatum capitulo, eventus hujus tempus ita expli- 
cante : " Ea clades Hierosolymorum incidit in consulatum 
M. Agrippse et Canidii Galli, Olympiade CLXXXV. 
(anno videlicet illius tertio) mense tertio, in jejunii solen- 
nitate : tanquam recurrente in idem temporis momentum 
illata Judasis a Pompeio calamitate (nam et ab illo eadem 
die urbs capta fuerat) post annos viginti septem." Quod 
tamen intervallum uno anno veritatem excedit : nisi jusra 
(Tt) K(^, anno post vicesimo septimo, interpretari libeat; 
quomodo Marci cap. VIII. ver. 31. fiiTo. rpug vM-^pa^ post 
dies tres resurrecturum fuisse Christus legitur : quod 
Matthaei cap. XVI. ver. 1. magis explicate habetur pro- 
positum ; " rp rpiry vfitpa, tertia die." Et quod in 2 Mac- 
cabaeorum cap. XIV. ver. 1. " puTa rpttrF; xpovov, post 
triennii tempus," de anno tertio exponunt interpretes ; (ut 
ad annum Mundi 38i2. est annotatum.) In Julii quoque 
Africani stadionicarum catalogo, Olympiade CXI. a Ne- 
rone agon Olympiacus actus fuisse dicitur non tempore 
legitimo, sed fiera Iti) Siio: ineunte nimirum Olympiadis 
illius anno secundo'. Apud ipsum denique eJosephum; 
quod in libro primo belli, initio capitis undecimi legitur, 
jU£Ta ETT) '^vo, in antiquitatum libro decimo quarto capite 
vigesimo tertio, Sturtptj* Itu, exponitur. 



' Lib. 49. pag. 405. 

' In Grxcis Eusebiaii. Scaligeri, pag. !21. 
VOL. X. 



322 ANKALES 

Expugnata urbe, caedibus repleta sunt omnia ; Romanis 
longa oppugnatione exacerbatis, Herodianis Judais co- 
nantibus adversam factionem extirpare funditus : eratque 
continua caedes per angiportus et domos, ne religione qui- 
dem templi tuente supplices. Non aetati uUi parcebatur, 
non sexui, ne imbelli quidem : et quamvis obstante rege, 
et precibus intercedente, nemo tamen obtemperabat ; sed 
veluti furore perciti saeviebant, nuUo aetatis discrimine™. 

Antigonus, e turri descendens, Sosio ad genua procidit. 
Qui, nihil miseratus mutatam ejus fortunam, insultavit ho- 
mini, Antigonani appellans; vinctoque custodes apposuit". 

Cum multitudo conductitiorum alienigenarum ad visen- 
dum non templum solum sed intimum etiam adytum rue- 
ret; Herodes alios precibus, alios minis, nonnuUos et 
armis reprimebat; molestiorem clade victoriam existi- 
mans, si quid eorum, quae videri fas non esset, veniret in 
conspectum profanas multitudinis. Prohibebat etiam ra- 
pinas per urbem fieri, identidem Sosium rogitans, solitudi- 
nisne se regem Romani facturi essent, exhausta urbe 
rapinis simul ac caedibus. Illo vero referente, pro expug- 
natione urbis direptionem merito permitti militi ; promisit 
se de suo mercedem numeraturum singulis. Atque ita 
I'edempta civitate ab ulteriore vexatione, promissa persol- 
vit. Liberaliter enim militibus, et proportione ducibus, 
Sosio vero etiam regie, dedit munera : ita ut omnes bene 
nummati discederent. Atque ita Sosius, consecrata Deo 
corona aurea, profectus est Hierosolymis, Antigonum 
vinctum ducens ad Antonium". 

Herodes, discreta multitudine civitatis, suarum partium 
studiosos promovebat; adversae autem factionis homines 
quotidianis absumebat suppliciis'. Inter quos et omnes 
magni synedrii judices, qui eum nondum regnum adeptum 
capitis arcessebant, interemit : PoUione Pharisjeo et dis- 
cipulo ejus Samea exceptis, quos in praecipuo honore ille 
habuit'i. 

'" Joseph, lib. 14. cap. ult. " Id. ibid. 

" Joseph. lib. 14. cap. ult. 

P Joseph, lib. 1. belli, cap. 13. et lib. 15. antiquit. cap. 1. 

1 Joseph, lib. 14, antiquit. cap, 17, et lib. 15. cap. 1. 



VETERIS TESTAMENTI. 323 

Omneni vero regiam supellectilem in unum congessit : 
a divitibus quoque collecta et ablata magna vi auri ac 
argenti, totum id Antonio ejusque amicis donavit. Inter- 
fecit etiam quadraginta quinque primates ex factione An- 
tigoni ; appositis ad portas custodibus, qui etiam cadavera 
scrutabantur ne quis eorum efFerretur pro niortuo. Et 
quicquid auri aut argenti inveniebatur, id totum ad Hero- 
dem referebatur : nee ullus finis malorum aderat. Nam 
bona eorum avaritia domini egentis absumebat : et agri 
inculti manebant propter tempus anni Sabbatici, quo fas 
non erat serere'. 

Horum tristissimorum temporum, inter alios pios, specta- 
tores fuere, Zacharias sacerdos cum uxore Elizabetha, ex 
Davidicse stirpis reliquiis Heli et Joseph, Anna quoque 
prophetissa e tribu Asiatica, et Simeon ille Justus, qui 
responsum accepit a Spiritu sancto, non visurum se mor- 
tem priusquam videret Christum Domini'. 

Antonius, accepto Antigono, volebat eum vinctum ser- 
vare ad triumphum. Sed quum timeret Herodes, ne Anti- 
gonus, Romam perductus ab Antonio, apud senatum jure 
secvun de regno contenderet ; audiretque Antonius gentem 
ad res novas spectare, et odio Herodis favere Antigo- 
no : multis ab Herode acceptis pecuniis, Antigonum vana 
spe usque ad ultimum diem vitae cupidum apud Antio- 
chiam securi percussit. Quo facto, turn demum He- 
rodes metu liberatus est, Hasmonasorum principatu jam 
sublato'. 

Ab initio pontificatus et principatus Antigoni usque ad 
capta Hierosolyma numerantur anni duo et menses septem 
circiter. Unde et anno regni turn Herodis turn ipsius An- 
tigoni tertio, interemptus ille ab Antonio fuisse legitur in 
quinquagesimo secundo capitulo Judaicas historise, quse 
Arabice scripta in Bibliis polyglottis Parisiensibus habetur 
edita. Tres vero annos et tres menses Antigono tribuit 
Josephus"; qui ad mortem ejus protensi, in mensem Sex- 
tilem hujus anni eam difFerendam esse arguunt : ad quern, 

' Joseph, lib. 15. antiqu. cap. 1. • Luc. cap. 2. ver. 26. 

' Joseph, lib. 15. antiquit. cap. 1. et lib. U. cap. alt. etlib. 20. cap. 8. et UU 
1. belli, cap. 1.3. 
" Lib. 20. cap. 8. 

y2 



324: ANNALES 

juxta nostras rationes, ab initio ducatus JudaB Maccabsei 
fluxerunt anni centum viginti sex cum duobus vel tribus 
mensibus ; non dissentiente Josepho in fine libri decimi 
quarti; ubi caeso Antigono Hasmonaeorum principatum 
desiisse scribit jutra kVj) pics-, post annos centum viginti 
sex : Herodes vero, apud eundem libro decimo septimo, 
capite octavo, annos centum et viginti quinque tantum Has- 
monaeorum imperio tribuit: qui ab initio Judae Macca- 
bsei deducti in tertii anni ipsius Herodis regni initio, 
quo obsidio Hierosolymitana ab eo ccepta est, termi- 
nantur. 

De expugnata Hierosolyma, et necato Antigono, quid 
exteri scriptores tradiderint jam videndum est. Earn his- 
toriam in libro centesimo vigesimo octavo explicasse vide- 
tur Livius : in cujus epitome, Judaei a legatis Antonii sub- 
acti fuisse dicuntur. Ita enim habent veteres libri : ubi vul- 
gati legunt : " Judseorum legati ab Antonio interemptisunt." 
De Antigoni vero interitu, ex Strabonis Cappadocis histori- 
arum libris, hoc habemus a Joseplio'' conservatum testimo- 
nium : " Antonius Antigonum Judaeum Antiochiam per- 
ductum securi percussit : existimatusque est primus Roma- 
riorum regem afFecisse hoc supplicio ; ratus non posse aliter 
adduci Judaeos ut Herodem pro illo regem constitutum ad- 
■ mitterent. Nam ne tormentis quidem adigi poterant ut ap- 
pellatione regis eum dignarentur : tanta apud eos fuit prio- 
ns regis existimatio. Quare visum est ignominiosa morte 
obscurare ejus memoriam, et lenire publicum Herodis odi- 
um." De quo et Plutarchus in Antonio : " Multis privatis 
magnarum gentium tetrarchias donavit, multis regna abstu- 
lit ; ut Antigono Judaeo, qviem productum securi percus- 
sit : qua poena in regem nullum fuerat ante animadversum 
alium." 

Meminit etiam historiae hujus Dio'', de Sosio ita scri- 
bens : "Antigonum, qui praesidium Romanorum quod 
apud se erat occiderat, praelio victum Hierosolymis (eo 
enim confugerat) vi expugnavit. Judaei (ut est gens ea 
irae, si semel ea correpta fuerit, acerbissimae) multa ac 

» Lib. 15. tap, 1, y Lib. 49. pag. 405. 



VETERIS TESTAMENTI. 325 

gravia quidem mala Romanis intulerunt, longe tamen plura 
passi sunt. Capti enim ab his sunt priores quidem illiqui 
pro templo Dei sui pugnabant, post reliqui etiam, Saturni 
die : quam tanta religione festam agunt, ut qui prius cum 
templo capti erant a Sosio, instanti eo die, a Sosio veniam 
exoraverint, ac in templum ascendentes, cum reliquis rem sa- 
cram pro more peregerint. Et illis quidem Herodem quen- 
dam (Antonius) imperare permisit : Antigonum vero virgis 
caesura, et ad palum deligatum, (quod in nullo unquam rege 
a Romanis factum fuerat) postea etiam occidit :" ad palum 
nimirum ilium securi percussum ; de quo videnda Casau- 
boni exercitatio prima in Baronium. Quod autem hoc 
factum Claudio et Norbano consulibus Dio subjicit, de 
Antigono quidem superato et expugnatis Hierosolymis 
verum est, neutiquam vero de supplicio Antigoni; quod 
sub sequentis anni consulibus M. Agrippa et Caninio sive 
Canidio Gallo ille subiit. 

Nihil autem aliud memoratu dignum a Romanis hoc 
anno in Syria actum est. Nam Antonius in Italiam eundo, 
ac inde revertendo, totum annum exegit. Sosius vero 
metu invidiae et irae Antonii, ita id tempus consumpsit, ut 
non quomodo re aliqua egregie gesta Antonium ofFen- 
deret, sed quomodo otiatus ejus gratiam iniret, cogita- 
verit^. Qui nihilominus ex Italia reversus, eo amoto, 
Plancum Syriae pragfecit: Planci loco, in Asia C. Fiirnio 
legato suo constitutor. 

3968. Orodem Parthorum regem, post longum luctum, 
alia sollicitudo invasit ; quem ex numero triginta filiorum 
in locum Pacori regem destinaret. Multse enim pellices, 
ex quibus generata tanta juventus erat, pro suis quaeque 
sollicitae animum senis obsidebant. Tandem vero filio- 
rum aetate maximum, eundemque omnium sceleratissimum, 
regem constituit*". Hie Phraates III. est ; Pliraortes 
Plutarcho in Antonio dictus : licet a Parthicorum Appiani 
consarcinatore, qui ad verbum fere omnia ex Plutarcho 



• Dio, lib. 49. pag. 405, 406. 

* Appian. lib. 5. pag. 749. et 753. cum Dione, lib. 48. pag. 371. 373. et lib. 
49. pag. 402, 403. 

*■ Justin, lib. 42. cap. 4. cum Dione, lib. 49. pag. 400. 



326 ANNALES 

transcripsit, ipsoque Plutarcho in fine Crassi, Phraates 
nominetur ; simul cum Horatio, Ode secunda libri secundi 
hoc tempore memorante, 

Redditum Cyri solio Phraatem. 

Is, regno accepto, fratres suos ex Antiochi filia natos, 
quod se et virtute et materno genere praestantiores essent, 
dolo necavit : et Orodem ipsum, indigne id ferentem, oc- 
cidit*. Laboranti enim morbo aquae intercutis aconitum 
miscuit : quod quum vis morbi per alvum dejecisset, adeo 
ut inde haberet se melius ; Phraates, missis veneficiis, 
compendio usus, eum suffocavit*^. 

Post interfectum patrem, reliquos quoque omnes fra- 
tres Phraates trucidavit. Et quum infestos sibi omnes 
optimates propter assidua scelera videret, ne esset qui 
nominari rex posset, adultum fihum interfici jussit*. 

Quum nobiUssimum quemque Phraates occideret, et 
tam multa flagitiose ageret; primorum permulti ab eo, 
partim alio partim ad Antonium profugerunt : quorum 
unus Monseses, vir illustris ac potens, fuit°. Evenit hoc 
Agrippa et Gallo consulibus'. 

Reliqua hyemis parte, Gellio et Neva consulibus, P. 
Canidius Crassus, ab Antonio circa fines Armeniorum le- 
gatus relictus, in Iberos exercitum duxit ; victumque pug- 
na regem eorum Pharnabazum ad societatem belli compu- 
lit : ac cum eo in Albaniam progressus, victam earn gen- 
tem, et regem eorum Zoberem, similiter sibi adjunxit^. 
Qui victis Armeniis, et Iberorura Albanorumque regibus, 
Caucasum usque procedens, ut apud gentes barbaras in- 
clytum esset Antonii nomen efFecit''. 

His elatus Antonius, et Monaesi multum fidens, bellum 
Parthicum illi gerendum commisit: regnum Parthias illi 
promittens, et trium interim Romanis subditarum urbium 



I" Dio, pag. 406. ■■ Plutarch, in fine Crassi. 

<■ Justin. lib. 42. cap. 5. 

■= Plutarch, in Anton. Dio, pag. 406. 

f Dio, pug. 406. f Id. ibid. 

*> Plutarch, in Anton, cum Strabonc, lib. 11, pag. 501. 



VKTERIS TESTAMENT!. 327 

reditus usque ad finem belli fruendos eidem concedens'. 
Moneesis enim fortunam cum Themistoclis casu conferens 
Antonius, suam vero opulentiam magnificentiamque Per- 
sarum regibus ajquiparans, tres illi urbes donavit; La- 
rissam, Arethusam, et Hierapolim, Bambycem olim nun- 
cupatam*. 

Phraates Parthorum rex Hyrcanum captivum propter 
claritatem generis comiter habuit: et vinculis solutum 
permisit Babylone degere, ubi magna erat Judaeorum fre- 
quentia. Hi non aliter quam pontifici ac regi honorem 
habebant : nee hi solum, sed etiam quotquot ex Judaeo- 
rum gente ultra Euphratem per Assyrios (vel Babylonios) 
olim traducti fuerant ; quorum multse erant myriades. Sed 
postquam rescivit Herodem ad regiam dignitatem evec- 
tum, ad novas se spes transtulit ; gratiam ab Herode 
expectans, quem aliquando de capite periclitantem in ju- 
dicio servasset. Ccepit ergo cum Judaeis, eum officii causa 
adeuntibus, de profectione consultare: qui tamen pru- 
dentibus monitis non potuerunt patriae eximere illi desi- 
derium. Accessit et Herodis dolus, qui miserum senem 
in potestatem suam redigere satagens, scripsit ei ut ro- 
garet Phraatem et ejus regni Judseos, ne sibi inviderent 
communem cum genero futuram potestatem : nunc enim 
adesse tempus referendae suo quondam et altori et serva- 
tori gratiae. Simulque etiam ad ipsum Phraatem legatum 
misit Saramalani cum muneribus ; eblanditus eum ne ob- 
staret cupienti referre gratiam homini de se optime nie- 
rito. Hyrcanum igitur, a Partho tunc dimissum et ab 
illis Judaeis honorifice adjutum viatico, cum excepisset, in 
summo honore habuit : primumque in conventibus locum 
ei tribuendo, et in conviviis semper honoratiorem cedendo, 
patremque appellitando, lactabat hominem quo minus sus- 
picaretur insidias'. 

Cavens vero Herodes ne quis illustrium crearetur pon- 
tifex, accito Babylone obscuri generis sacerdote jamdu- 
dum sibi note familiariter, ex genere quidem pontificio. 



' Dio, pag. 406. i" Plutarch, in Antonio. 

' Joseph, lib. 15. cap. 2, 3. 



S28 ANN ALES 

sed ex Judaeis olim ultra Euphratem traductis oriundo, 
Ananelo, (sive Hananeele) dicto ; summum ei sacerdotium 
donavif". 

M. Antonius, omnia honesta et salubria consilia repel- 
lens, Fonteium Capitonem ad Cleopatram in Syriam ad- 
ducendam misit". Quam ubi ilia est ingressa, statim 
cogitavit quomodo earn possessionem suam faceret". Sy- 
rorumque optimates apud Antonium criminata, interfici 
eos suadebat, ut eo modo facilius cujusque possessionum 
fieret domina''. 

Lysaniam Ptolemaei Menniei filium, Chalcidis et Itu- 
raeae regem, studere eum rebus Parthicis causata, ab An- 
tonio interficiendum curavit : ejusque regnum ab illo ac- 
cepif ; annis videlicet post patris Auletae mortem quin- 
decira, ut ex Porphyrio liquet, in Graecis Eusebianis Sca- 
ligeri, ubi Lysimachi nomen pro Lysania perperam habe- 
tur positum. Lysaniae vero ditionem conduxit Zenodorus 
quidam'. 

Amyntam, qui Dejotari scriba fuit, Galatia2 principem 
constituit Antonius; Lycaoniae Pamphyliaeque partibus 
adjectis^ 

Cappadociae quoque, ejecto Ariarathe, regem constituit 
Antonius Archelaum, nulla propinquitate regiam familiam 
attingentem: cujus genus paternum deducebatur ab Ar- 
chelais, qui contra Romanos belligeraverant ; mater autem 
ei erat scortum Glaphyra'. Cum Glaphyra turpem con- 
suetudinem habuisse Antonium, ex lascivo Caesaris Octa- 
viani hexasticbo apparet, apud Martialem libro undecimo, 
epigrammate vigesimo primo. Archelaum vero quinquage- 
simum annum Cappadocia potitum fuisse, scribit Tacitus" ; 
quod vel rotundo numero ab eo est expressum, vel ad an- 



" Joseph, lib. 15. cap. 2, 3. " Plutarch, in Anton. 

<• Joseph, lib. 15. antiqu. cap. i. n Joseph, lib. 1. belli, cap. 13. 

1 Joseph, lib. 14. antiqu. cap. 4. cum Dione, lib. 49. pag. 411. apud quern pro 
llaKopov legendum est liapBov. 

' Joseph, lib. 1. belli, cap. 15. et lib. 15. antiquit. cap. 13. cum Casaubon, 
exercit. 13. in Baron, cap. S. 

' Dio, lib. 49. pag. 411. cum Strabone, lib. 12. pag. 567. 

' Dio, lib. 49. pag. 411. cum Strabone, lib. 12. pag. 540. 

" Annal. lib. 2. cap. 42. 



VETERIS TESTAMENTI. 329 

num periodi Julianas 4680. referendum erit, scilicet regni 
Archelai initium. 

Alexandra Hyrcani filia, uxor Alexandri Aristobuli 
regis filii, et socrus Herodis, iniquissime ferens contemp- 
tum filium suum Aristobuluni, Mariammes fratrem, quod 
eo super stite aliunde vocatus pontificatum usurparet ; 
scripsit Cleopatras per quendam fidicinem, ut pontifica- 
tum filio suo peteret ab Antonio. Quo rem eam negli- 
gente, amicus Antonii Dellius, ob qusedam negotia in 
Judaeam profectus, Alexandrse persuasit ut depictas filii 
sui Aristobuli et fills Mariammes regise conjugis effigies 
ad Antonium mitteret: futurum enim ut his conspectis 
nihil non a se impetrari pateretur. Quibus transmissis 
addebat quoque Dellius, ambos illos sibi visos non mor- 
tali sed divino natos genere : volens Antonium in amores 
pellicere". Fuit vero Dellius hie historicus ille, cujus in 
Plutarchi Antonio facta habetur mentio; et cujus epistolae 
lascivae ad Cleopatram ferebantur, ut in oratione Suasoria 
prima retulit M. Seneca : quem et turpi consuetudine ipsi 
Antonio devinctum fuisse, Dio innuif. 

Antonius, indecorum sibi ratus puellam Herodi nuptam 
accersere, atque Cleopatrae suspiciones vitans, scripsit 
Alexandrae ut aliquo honesto praetextu filium ad se mit- 
teret: addens, nisi molestum videatur. Qua? postquam 
relata sunt Herodi, non putavit tutum Aristobulum in ipso 
flore aetatis, utpote sexdecim annorum adolescentem, et 
genere nobilissiraum, mittere ad Antonium ; primum Ro- 
manorum nemini potentia cedentem, deinde proclivem ad 
libidines. Rescripsit igitur, si vel pedem e regno suo 
moveat adolescens, fore ut cuncta compleantur bellicis 
tumultibus ; Judaeis novationem rerum sub alio rege spe- 
rantibus. Atque hoc pacto satisfecit Antonio^ 

Bello Siculo Sextus Pompeius a Caesare Octaviano et 
M. Lepido superatus est. Lepidus, viginti legionum fidu- 
cia superbiens, et totam victoriam ut suam interpretatus, 
Caesari se opponere et Siciliam sibi vendicare ausus est. 



» Joseph, lib. 15. cap. 2. J Lib. 49. pag. 415. 

• Joseph, lib. 15. cap, 2. 



330 ANNALES 

Verum I'elictus ab exercitu, abrogate triumviratus honore, 
a Caesare supplex vitam, et bona impetravit, Circeios in 
exilium ab eo relegatus*, 

Sextus Pompeius, modo trecentarum quinquaginta na- 
vium dominus, cum sex septemve in Asiam profugit: ut 
refert Florus"; licet septemdecim cum eo naves fuisse 
scribant Appianus'' et Orosius''. Ad Antonium vero pro- 
fugere ille cogitabat: cujus matrem in simili periculo ipse 
servaverat''. 

Filia itaque, amicisque et pecuniis, caeterisque pretiosis 
in naves superstites, quae essent quam maxime agiles, 
coUocatis, noctu Pompeius abiit, nemine insequente : quia 
et clanculum discedebat, et CaDsarem continue Lepidi tu- 
multus exceperat*^. Messana tamen profectus Pompeius, 
insectationem metuens, proditionisque suos comites sus- 
pectos habens, quum eis dixisset se per altum vela datu- 
rum, extincto igne quo naves praetoriae reliquis praelucere 
Solent, Oram Italiae legit^; ubi ad Lacinium promonto- 
rium appellens, fanum Junonis votivis donariis dives spo- 
liavit'>. 

Hinc ad Corcyram, ac deinde in Cephaleniam trajecit : 
ibique alios ad se recepit, forte eo tempestatis vi ejectos. 
Quibus convocatis, habitu militari deposito, exposuit fore, 
ut si una omnes manerent, neque satis mutuo sibi prodesse 
neque latere possent ; sin sparsi hinc inde essent, facilius 
difFugituros : ideoque monuit, ut quisque seorsum salutis 
rationem iniret. Cui admonition! quum plerique obtem- 
perantes, alii alio discessissent ; ipse cum reliquis in Les- 
bum transmisit', Mitylenis manens ; ubi pater puerum 
ante pugnam Pharsalicam deposuerat, victusque inde eum 
receperat. 

Quum Parthi fugam Monasis ad Antonium moleste 
ferrent, et Phraates ejus rei causa sibi metueret; legates 

» Liv. lib. 129. Vellei. Patercul. lib. 2. cap. 79, 80. Sueton. in Octavio, 

cap. 16. et 54. Appian. lib. 5. Dio, lib. 49. Ores. lib. 6. cap. 18. 

•■ Lib. 4. cap. 8. " Lib. 5. pag. 741. 

* Lib. 6. cap. 18. ' Appian. lib. 5. pag. 741. 

' Dio, lib. 49. pag. 398. f Id. ibid. pag. 402. 

'' Appian. lib. 5. pag. 747. ' Dio, pag. 402. 
i Appian. pag. 747. 



VETERIS TESTAMENTI. 331 

ille ad Monaesem de pace misit, summisque pollicitatio- 
nibus, ut retro cederet, persuasit. Quod cognitum, etsi, 
ut par erat, stomaclium Antonio movit ; tamen Monsesem, 
quem in sua adhuc potestate habebat, non occidit : (quia 
si id fecisset, neminem barbarum deinceps ad suam ami- 
citiam accessurum putabat :) sed fraudem contra hostem 
struens, eum dimisit, tanquam ejus opera cum Parthis 
amicitiam facturus. Simulque cum eo legates ad Phraa- 
tem misit, qui verbis pacem componerent ; siquidem rex 
signa et captivos superstites, quae Crassi calamitate Parthi 
ceperant, reddidisset. Sperabat autem se regi spe pacis 
imparato superventurum*. 

Ipse interim ad bellum reipsa se comparans, ad Euphra- 
tem profectus est ; existimans eum nullo prassidio teneri. 
Quod ubi eo loco vidit diligentissime positum, averso inde 
itinere, in Armeniam statim ire instituit, ad bellum Arta- 
vasdi Medorum regi faciendum : ab Artavasde Armeniae 
majoris rege inimico ejus impulsus'. 

Artavasdem hunc Armeniorum regem, Artabazem Ti- 
granis filium Josephus"", Artabanen appellat Orosius". 
Quem cum consiliarium, et itinerum ductorem, et bellicaa 
administrationis magistrum Antonius sibi adscivisset ; pro- 
dens eum ille, in multas postea calamitates Ilomanos 
conjecit". 

In iEgyptum remissa Cleopatra, per Arabiam Antonius 
profectus est in Armeniam : quo et suas copias et auxilia 
regum convenire jusserat. Erant autem multi amici et 
socii ; inter quos Artavasdes ille sive Artabazes Armenia; 
rex, equitum sex, peditum vero septeni praebebat millia. 
Ibi quum recenserentur milites, comperta sunt peditum 
Romanorum et sociorum Latini nominis sexaginta millia, 
et ordinarii equitatus Hispanorum Gallorumque decem 
millia ; ex aliis vero gentibus auxiliarium triginta millia, 
connumeratis equitibns, et levis armature milite. Haec 

'' Plutarch, in Antonio. Dio, lib. 49. pag. 40fi. 

' Dio, pag. 407. 

'" Lib. I. belli, cap. 13. et lib. 15. antiquit. cap. 5. 

" Lib. 16. cap. 19. 

" Strabo, Ub. 11. pag. 524. et lib. 16. pag. 748. 



332 ANNALES 

Plutarchus. Legiones vero tredecim Velleius PaterculusP ; 
sexdecim Florusi et Justinus'' : octodecim legiones et sex- 
deeim millia equitum, Antonio tribuit Livius'. 

Dux itineris quod a Zeugmate ad Euphratem est us- 
que ad ingressum Atropatenae (quam Araxes fluvius ab 
Armenia dividit) octo millium stadiorum illud efFecit, 
duplo quam recta erat via amplius, per montes, invia, 
inque gyrum circumducendo'. Cumque debuisset Anto- 
nius in hybernis Armenia quiete reficere suum exercitum, 
attritum octo millium stadiorum itinere, et ineunte vere, 
priusquam Parthi e suis hybernis moverent, Mediam inva- 
dere : moras ille non tulit, Cleopatrse desiderio ita captus, 
ut non tam de victoria cogitaret quam de reditu celeri". 

Itaque quum intelligeret, regem Mediae, ad opem Par- 
this ferendam, procul domo abiisse ; impedimentis ac parte 
exercitus cum Oppio Statiano relictis, subsequique se 
jussis, ipse cum equitibus ac peditatus optima parte festi- 
nato profectus est : sperans se primo impetu omnem Me- 
diam subacturum'^. 

Inter impedimenta relicta, machinae erant urbibus ex- 
pugnandis paratae, trecentis plaustris impositse, et in his 
aries octoginta pedum longitudine : quarum nulla semel 
corrupta reparari poterat, propter materiarum inopiam in 
eis regionibus, nuUam arborem proceram aut duram fe- 
rentibus''. 

Antonius, postquam Araxem transmisit, omnibus undi- 
que malis est circumventus^. Et quidem mox ut Atropa- 
tenam attigit, regionem earn populatus est. Deinde Phra- 
ata, magnam urbem, in qua uxor regis Medorum erat cum 
liberis, obsedit; ubi statim animadverso errato quod in 
reliquendis machinis admiserat, duxit ad urbem aggerem : 
quern lente et magno excitavit labore". Regia hsec Me- 
dorum Praaspa Dioni dicta est, Vera (ni fallor) Straboni", 



P Lib. 2. cap. 82. i Lib. 4. cap. 10. 

■■ Lib. 42. cap. 5. • Lib. 130. 

< Strabo, lib. 11. pag. 524. " Plutarch, in Antonio. 

» Dio, pag. 407. ' Plutarch. 

» Oros.lib. 0. cap. 19. ' Id. ibid. 

' Lib. 11. pag. 523. 



VETERIS TESTAMENTI. 333 

ex Adelphio (si non DelHo historico) qui Antonii in hac 
expeditione comes, earn descripsit, et partem exercitus 
ipse duxit, urbem banc bis mille quadringentis stadiis al) 
Araxe fluvio abfuisse ostendens. 

Paribus ac Medus, quum cognovissent frustra laborare 
Antonium in oppugnanda urbe validis maris ac multis 
defensoribus munita, Statianum in itinere fatigatum im- 
provise adorti, et ipsum et qui cum eo erant omnes (fiv- 
p/ouc sive decem milHa Plutarchus, duas legiones Velleius 
nominal) interemerunt: omnibus impedimentis tormentis- 
que bellicis in potestatem suam redactis. Polemo, Ponti 
rex betlique socius, captus ac pecunia data dimissus est. 
Fuit autem boc barbaris factu facile, quia rex Armeniae ei 
pugnae non interfuit : qui quum prascipua belli causa fuis- 
set, et, ut autbores sunt quidam, potuisset Romanis sub- 
venire ; non modo non id fecit, sed ne ad Antonium qui- 
dem, verum in regnum suum discessif. 

Antonius, etsi ad primum Statiani nuntium festinarat, 
ut suis auxilium ferret, tamen tardius venit, ac praeter 
mortuos neminem invenit. Itaque tametsi clade hac ter- 
reretur, tamen quia nemo barbarorum sibi occurrebat, 
censens propter metum aliquo abiisse, animum resumpsit : 
ac non multo post cum eis congressus, funditorum opera 
(quorum magnus erat numerus) in fugam eos conjecit. 
Funditorum enim jacula sagittis hostium longius procede- 
bant : ita ut armaturae quoque gravis miles ab illis tutus 
non esset. Sed propter celeritatem equitandi barbaro- 
rum, non magna eorum strages est edita''. 

Praasporum oppugnationem Antonius iterum aggressus, 
hostibus damni nihil admodum intulit : praesidio quod 
intus erat magna vi eum repellente, et hostibus qui foris 
erant congrediendi facultatem non dantibus". Quum 
Parthi vero obsessis succurrentes multa contumeliose 
Romanis minarentur : nolens Antonius quiescendo de ani- 
mositate suorum quicquam deterere, assumptis decem le- 
gionibus et tribus praetoriis cohortibus omnique equitatu, 



' Dio, pag. 407. cum Velleis Puterc. lib. 2. cap. 82. et PluUrcho in Anton. 
* Dio, pag. 437. • Id. ibid. 



ANNALES 



frumentatum profectus est: ratus fore ut hostis ipsum 
invaderet, atque ita confligendi daretur occasion 

Progressus iter diei, ut vidit Parthos sibi circurafundi, 
conantes reditum intercludere ; jussit canere signa, disso- 
lutis tentoriis, quasi non pugnae se parans sed itineri. 
Atque ita ducebat prater barbarorum lunatam aciem, 
jussis equitibus, quamprimum perveniret agmen ut legio- 
nes possent hostem aggredi, in adversos procurrere. 
Parthi vero mirabantur optime instructam Romanorum 
aciem, spectando militem prastereuntem servatis ordinibus, 
et tacite pila quatientem. Postquam autem signo dato et 
clamore sublato irruerunt equites, restiterunt illi nonnihil ; 
quamvis mox ita insinuarunt se Romani ut usum sagitta- 
rum eis ademerint : turn demum, succurrentibus etiam le- 
gionariis cum clamore ac scutorum strepitu, et equi Par- 
thorum sunt perterriti et ipsi priusquam ad manus veni- 
rent terga verterunt. Antonius, debellaturum se sperans, 
aut certe maximam belli partem confecturum eo praelio, 
vehementer imminebat fugientibus. Ubi vero pedites per 
stadia quinquaginta, equites per triplum ejus spatii perse- 
cuti sunt, consideratis cassis et captivis liostibus, invene- 
runt captos triginta, caesos tantum octoginta, moxque con- 
ciderunt eis animi, durum esse reputantibus, si victores 
tarn paucos occiderent, victi vero amitterent tarn multos 
quam desideraverant apud plaustra. Insequenti die in 
castra revertentibus occurrerunt in via pauci primum hos- 
tes, deinde plures, denique cuncti, tanquam non ante 
fusi et recentes : qui lacessebant eos et irrumpebant un- 
dique, ita ut se aegre et laboriose in castra sua se rece- 
perint^. 

Absente Antonio, Medi ad Praaspa vallum aggressi, 
propugnatores terruerunt. Ob quod indignatus Antonius, 
decumavit eos qui locum deseruerant, et decimum quem- 
que afFecit supplicio; reliquos autem hordeo pavit, pro 
tritico''. 

Frumentatores ab Antonio emissi, initio quidem, quum 



' Plutarch, in Antonio. ( Idem. 

'' Plutarch, in Antonio. 



VETERIS TESTAMENT!. 335 

cibaria ex vicinia Romani haberent, commeatibus parandis 
facile sufficiebant. Postquam autem, propinquis omnibus 
absumptis, milites frumentatum longius abire opus habue- 
runt, eveniebat ut si pauci emitterentur, non moclo nibil 
apportarent sed ipsi quoque perirent ; sin multi, oppug- 
natoribus nudabantur Praaspa, ac barbaris erumpentibus, 
multi milites, multas machinffi Romanorum perdebantur. 
Unde factum est ut Antoniani, quum viderentur alios in 
obsidione habere, ea paterentur quae obsessis usu venire 
sclent. Nam et oppidani diligenter tempus eruptionibus 
idoneum observabant, et qui foris erant Romanos in cas- 
tris manentes, quoties copias suas dividebant, subitis in- 
cursibus et abscessu festinato graviter vexabant ; frumen- 
tatoribus vero ad pages exeuntibus molestiam nuUam ex- 
hibebant, palantes ac redeuntes ad sues inexspectati ag- 
grediebantur'. 

3969. Sextus Pompeius in Lesbo audiens Antonium in 
Media cum Medis Parthisque bellum gerere, illi reverse in 
fidem se committere, interim vero in ea insula hyemare 
statuit : Lesbiis eum propter patris memoriam libentissime 
et recipientibus et detinentibus''. 

Praasporum obsidionem producente Antonio, bellum 
perraolestum utrique parti fuit. Nam neque Antonius 
sine vulneribus et caBdibus suorum frumentari poterat : et 
Phraates gnarus Parthos quidvis potius laturos quam in 
castris et in alieno solo hyemem, verebatur ne, si Romani 
perdurarent in armis, destitueretur a suis, acre mutato 
post autumnale aequinoctium''. Timebat quoque ne, si 
diutius obsidio continuaretur, Antonius vel per se, vel 
auxilio etiam aliquo auctus, urbem incommode alique 
afficeret. Itaque subernavit, qui eum ad pacem a se pe- 
tendam, spe ejus facile impetrandae, permeverent"'. 

Sues igitur Antonianis frumentatoribus occurrentes mi- 
tius eos tractare jussit, et de pace sermones cum eis serere : 
quibus persuasus Antonius, misit quendam amicum, qui 
signa captivosque reposceret ; ne videretur contentus fuga 



■ Dio, lib. 49. pag. 408. 

k Dio, lib. 49. pag. 402. Appian. lib. 5. pag. 747. 

' Plutarch, in Antonio. m Dio, pag. 408. 



S36 ANNATES 

et salute. Cui responsum est, ista ut missa faceret : pa* 
cem vero et securitatem habiturum, si uiscedat continue". 
Atque ita Phraates, aurea sella sedens ac nervum arcus 
pulsans, postquam multis verbis in Romanos fuisset invec- 
tus, legatis ab Antonio missis pacem ea conditione pro- 
misit, ut continuo exercitum abducerent". 

Hoc accepto response Antonius, quamvis esset in con- 
cionibus, turn civilibus turn militaribus, facundissimus, 
tunc tamen prae pudore mcestitiaque in concionem non 
prodiit: sed vice sua Domitium Aenobarbum submisit, 
qui militibus hoc renunciaret et bono esse animo horta- 
retur. Et intra paucos dies collectis vasis abiif; operibus 
quae ad Praasporum oppugnationem fecerat, tanquam in 
sociorum terra jam versans, integris relictis. Quae omnia, 
disjecto aggere, Medi mox incenderiinf. 

Quum autem redeundum esset per eandem viam cam- 
pestrem et nudam arboribus, Mardus quidam assuetus 
Parthorum moribus, cujus fidelis opera in pugna circa 
machinas Romania probata fuerat, suasit Antonio, ut se- 
cundum dextros montes duceret, neve gravem armis ex- 
ercitum in locis planis ac patentibus objiceret tam multis 
equitibus sagittariis ; id enim captasse Phraatem cum eum 
comitate verborum ab oppugnatione abduceret : se indi- 
caturum viam breviorem, et copiosiorem ad necessitates 
militum. HffiC Antonius ad consilium retulit, dissimulans 
se pact a Parthis datae parum fidere ; sed, laudans vies 
compendium, et per vicos bene cultos transitum, fidem a 
Mardo postulabat; at ille vinciendum se praebebat donee 
exercitum in Armenia sisteret, atque ita vinctus pacate 
ducebat per biduum^ 

Tertia vero die nihil minus quam de Parthis cogitante 
Antonio, et secure incedente pacis fiducia, conspicatus 
Mardus aggerem fluvii nuper dirutum, et multum aquae 
difFusum per viam qua transeundum erat, intellexit a 
Parthis id factum ad remorandum agmen hac difficul- 
tate objecta : moxque rem commonstravit Antonio, et 

» Plutarch, in Antonio. ° Dio, pag. 408. 

P Plutarch, in Antonio. 1 Dio, pag. 408. 

' Plutarch, in Antonio. 



VETERIS TESTAMENTI. 337 

jussit intentum esse in adventum hostium. Ille aci- 
em instruens inter ordines spatia disponebat, per quae 
jaculatores funditoresque in hostem procurrerent, quum 
se Parthi aperuerunt quasi circundaturi et perturba- 
turi exercitum undique : sed ubi levis armatura in eos 
excurrit, acceptis illatisque multis vulneribus retrocesse- 
runt, rursumque incubuerunt, donee Galli equites conglo- 
bati fecerunt in eos impetum, adeoque disjecerunt, ut illo 
die nihil tentarint amplius'. 

Inde Antonius doctus quid faciendum esset, quadrate 
agmine iter faciebat, non tergo tantum sed et lateribus fir- 
matis jaculatorum funditorumque prassidio ; equitibus 
admonitis, ut hostem assultantem repellerent, repulsum 
vero non persequerentur longius: atque ita Parthi per 
quatriduum non majore illato quam accepto incommodo, 
segniores facti sunt causatique hyemem, cogitarunt de 
abitu'. 

Die quinto, unus e ducibus Flavius Gallus, vir fortis et 
industrius, ab Antonio plures velites, a postremo agmine 
et a fronte aliquot equites impetravit, quasi egregium ali- 
quod facinus patraturus. Hie impetu temerario in hostem 
multo cum discrimine irrupit, atque dum carptim labo- 
ranti subsidia mittuntur, ea quoque ut imbecilliora ab 
hoste caesa sunt : donee Antonius, tota vi cum exercitu 
procurrens, ca?teros manifesto periculo eriperet". 

Parthos missis undique sagittis duas legiones operuisse, 
scribit Florus". Cecidisse non pauciores tribus millibus 
dicit Plutarchus ; relata vero in tentoria quinque saucio- 
rum millia. In his erat et Gallus, quatuor sagittis trans-- 
fixus : qui ex vulneribus postea mortuus est. Antonius 
misere se afflictans, saucios circumcursando consolabatnr. 
Illi vero lajti prensabant ejus dexteram, rogabantque ut 
seipsum curaret, nee afflictaret amplius, imperatorem ap- 
pellantes, et salvos se fore dicentes si ille bene valeaf. 

Parthos jam lassos et desperabundos hsBC victoria in 
tantam erexit contra Romanes superbiam, ut juxta castra 

* Plutarch, in Antonio. ' Idem. 

° Plutarch, in Antonio. » Lib. 4. cap. 10. 

' Plutarch, in Antonio. 

VOL. X. z 



SS8 ANNALES 

pernoctarent ; sperantes se mox direptiiros pecunias pub- 
licas et deserta tentorial. Qua nocte Romanus quidam 
ex clade Crassiana superstes Parthico habitu castris ade- 
quitavit, et salute Latine data, quum fidem ipso fecisset, 
quid immineret edocuit ; jam afFuturum cum omnibus 
copiis regem: monuitque ne in destinato itinere perge- 
rent, sed retro euntes sylvestria et montana loca pete- 
rent; nee sic quoque liostem fortasse defuturum praa- 
dicens^. 

Prima luce hostium plurimi affluxerunt, aiuntque equi- 
tum fuisse non minus quadraginta millia : rege cohortem 
quoque quas corpus suum stipabat perpetuo, sicut ad in- 
dubitatam et certam victoriam, mittente. Ipse enim nulli 
interfuit pugnae. Antonius vero sublatis ad coelum mani- 
bus vota fecit, ut si quod numen parum aequis oculis spec- 
tasset felicitatem ejus pristinam, in ipsius caput averteret 
adversa omnia : caetero exercitui victoria salusque contin- 
geret*. 

Insequenti die melius communiti Romani pergebant. 
Parthi eos invadentes, multum expectatione sua frustrati 
sunt, rati se ad rapiendum praedandumque non ad pug- 
nandum venire : sed multis telis excepti magna alacritate 
Romanorum militum, rursum defessi sunt"*. 

Quum vero per clivum quendam descendentibus insidiati 
Parthi incumberent, et emissis sagittis in modum gran- 
dinis eos obruerent ; gravis armaturas milites, receptis in 
medium velitibus, in sinistro genu subsederunt, elatisque 
super capita scutis testudinem fecerunt : qua se suosque 
ab hostium sagittis, in clypeorum convexitatem lubricitate 
delabentibus, protexerunt". 

Parthi, qui nihil unquam hujusmodi viderant, putan- 
tes eos propter vulnera concidisse ac jam simul omnes 
posse concidi, projectis arcubus ab equis desiluenmt ; 
et sumptis contis, ad caedendum eos acinacibus nudatis 



1 Plutarch, in Antonio. 

• Florus, lib. 4. cap. 10. Vellei. Patercul. lib. 2. cap. S2. 

* Plutarch, in Antonio. ** Idem. 

' Plutarch, cum Florg, lib. i. cap. 10. Frontino, lib. 1. stratagem, cap. 3. 
et Dione, lib. 49. pag. 409. 



VETERIS TESTAMENTI. 339 

propius accurrerunt. Turn Romani se rursum efFer- 
entes, signo dato phalangem explicuerunt, sublatoque 
clamore hostem a fronte adorti, fodiendo pilis sternen- 
doque primos, universes in fugam verterunt. Quse res 
barbaris adeo miraculo fuit, ut eorum unus vocem banc 
emiserit : " Ite"* et bene valete, Romani : merito vos vic- 
tores gentium fama loquitur, qui Parthorum tela fu- 
gistis." 

Eadem tamen certamina repetebantur quotidie : quod 
ut parum itineris Romani perficerent, efFecit*. Cumque 
quoties prima luce moverent, toties urgentibus Parthorum 
sagittis infestarentur ; Antonius abeuntium agmen in quin- 
tam horam continuit, suisque fidem constantiorem fecit : 
qua persuasione digressis inde Parthis, justum iter reliquo 
die sine interpellatione confecit'. 

Fame deinde laboravit exercitus, quod frumentatio im- 
pediretur crebris prajliis, et deficerent mola; : quae magna 
ex parte relictae fuerant, jumentis partim mortuis, partim 
aegrotos et saucios vehentibus. Fertur choenicem Atti- 
cam tritici quinquaginta drachmis venisse, et hordeaceos 
panes repensos pari argenti pondere. Versi deinde ad 
radices et olera, inciderunt in quandam herbam quae man- 
ducata afferebat insaniam. Omnes enim qui eam ederant, 
lapides efFodiebant et transmovebant, rem valde seriam se 
agere putantes: tandemque bilem evomendo, quia vino 
carebant (quod unicum huic male erat remedium) morie- 
bantur^. 

Fame in castris ita grassante, ad hostem perfugere coep- 
tum est. Ac, nisi perfugas Parthi in reliquorum con- 
spectu sagittis confecissent, videbantur omnes ad barbaros 
transituri. Sed Parthorum crudelitas eam defectionem 
inhibuit''. 

Multis suorum pereuntibus, nee Parthis abscendenti- 
bus, Antonium tradunt saepius exclamasse, "ii fivpioi I 
mirantem illos decies mille vires, qui ductu Xenophontis 



<" Florus, lib. 4. cap. 10. Plutarch, et Dio, lib. 49. pag. 409. 

• Plutarch, in Antonio. ' Frontin. lib. 2. stratagem, cap. ult. 

t Plutarch, in Antonio. ^ Dio, pag. 409. 

z2 



340 ANNALES 

multo longius iter ex Babylonia conficientes, atque cum 
hostibus longe pluribus dimicantes, incolumes evaserunt'. 

Parthi, quum perrumpere agmen Romanorum non va- 
lerent, neque dissipare ordines, frequenter vero victi fuis- 
sent et pulsi, egerunt denuo pacate cum aquatoribus et 
frumentatoribus ; ac nervos ostendentes arcuum suorum 
remissos, retro se abire dixerunt, et hunc finem facere 
eos consectandi • paucos Medos solum unius aut alterius 
diei iter sequuturos, sed nihil eos fatigaturos, tantum 
protecturos remotiores vicos. His dictis salutationes et 
benevolentiae demonstrationem adjunxerunt. Unde per- 
quam alacres redditi sunt Romani: atque Antonius eo 
nuntiato campestria potius cupivit petere, quod via mon- 
tana diceretur arida esse''. 

Quum in eo ille esset ut id exequeretur, venit quidam 
ex castris hostium Mithridates nomine, consobrinus Mo- 
iiEBsis illius qui ab Antonio tres urbes dono acceperat : 
petiitque mitti ad se aliquem, qui aut Syriaca aut Par- 
thica lingua posset secum colloqui. Ad quern cum Alex- 
ander Antiochenus familiaris Antonii accessisset, indicavit 
illi, in altis illis quos videbat coUibus Parthos cum omni- 
bus suis copiis latitare in insidiis, ut ad campestria deflec- 
tentes opprimerent ; monuitque ut per montana (quae nihil 
aliud molestum haberent praeter aquarum inopiam unius 
diei) iter continuarent. Cujus consilium secutus Anto- 
nius, Mardo duce, noctu per montanam viam perrexit, 
jussis prius aquam secum deferre militibus : quam multi, 
vasis carentes, aut in galeis aut in coriis consutis por- 
tabant'. 

Parthi, re per nuntios cognita, noctu praeter morem 
suum eos persecuti sunt : oriente vero sole agmen extre- 
mum carpebant, fessum labore ac vigiliis, nam ea nocte 
ducenta quadraginta stadia confecerant ; quam vis non 
expectarent hostem superventurum tam cite : quo magis 
eorum animi dejecti sunt. Et sitis intendebatur certamine: 
cogebantur enim pugnando iter facere™. 



* Plutarch, in Antonio. ' Id. ibid. 

1 Plutarch, in Antonio. ■■ Id. ibid. 



VETERIS TESTAMENTI. 341 

Interim primum agmen incidit in fluvium, frigidum qui- 
dem et limpidum, sed salsum medicatumque ; qui biben- 
tibus statim tormina ventris ciebat, et sitim accendebat. 
Quod quamvis Mardus praemonuerat, nihOominus repulsis 
obstantibus avide hauriebant. Antonius autem instans 
precabatur durarent paulisper, alium enim non longe 
abesse fluvium potabilem ; deinceps superesse viam aspe- 
ram et inequitabilem, a qua omnino necesse sit hostes re- 
cedere : simulque receptui cecinit, ut saltern in umbra 
milites se recolligerent". 

Quum ergo figerentur tentoria, Parthis ex more disce- 
dentibus, Mithridates rediit : occurrenteque Alexandre 
monuit ut paulum quiete refecti universi consurgerent, et 
propere transirent fluvium ; quod is esset persequendi 
terminus. Traditaque sunt ei ab Antonio pocula permulta 
aurea et phialae : ex quibus quantum occulere veste pote- 
rat accipiens ille discessit". 

Reliquum iter ejus diei nemine infestante peractum est. 
Sed noctem sequentem ipsi sibi reddiderunt gravissimam 
et periculosissimam. Nam quibus erat aurum argentumve 
occidebantur spoliabanturque, et sarcinaj jumentorum pe- 
cunias ferentium direptae sunt ; postremo, supellectilem 
Antonii, pocula mensasque pretiosas conciderunt et inter 
se partiti sunt. Itaque exorto magno tumultu ac trepida- 
tione in exercitu (putabant enim hostes invasisse sarcinas 
et diripere) Antonius accitum libertum suum coegitjurare, 
confossurum se ilium quamprimum juberet, et caput abla- 
turum ; ut nee vivus veniret in potestatem hostium, nee 
agnosceretur mortuusP. 

Amicis collachrjmantibus, Mardus jubebat Antonium 
bono esse animo, quod sentiret in propinquo esse fluvium : 
simulque alii nuntiarunt tumultum natum ex ipsorum ava- 
ritia mutuisque injuriis. Quamobrem volens turbatam et 
dispersam multitudinem componere, castrametandi signum 
dedit. Et jam dilucebat, et exercitus sedatior incipiebat 



" Plutarch, cum Floro, lib. 4. cap. 10. 

" Plutarch, in Antonio. 

»• Plutarch, cum Floro, Ub. 4. cap. 10. ct Sexto Bufo, in breviario. 



342 



ANNALES 



redire in suos ordines, quum extremum agmen sensit sa- 
gittas hostium, et levis armatura pugna signum accepit : 
scutati vero similiter ut ante conglobati, testudine sustine- 
bant sagittas non audentium congredi. Dumque ita pau- 
latim gradum promovent, ubi a primis conspectus est flu- 
vius, equitatu hostibus opposite, Antonius ante omnes 
trajiciebat infirmos. Et jam pugnantibus quoque timer 
ac labor minuebantur. Ut enim Parthi viderunt fluvium, 
laxatis nervis jubebant Romanes transire bono animo, 
prolixe laudantes eorum fortitudinem. Ita transgress! 
per otium, curabant corpora : deinde pergebant iter fa- 
cere, non admodum fidentes Parthorum poUicitisP. 

Cassar Octavianus, rebus Siculis constitutis, Idibus No- 
vembris, ovans ex Sicilia Romam ingressus est ; ut ex 
fastis triumphalibus marmoreis liquef ; aurata quoque in 
rostro statua illi posita, quae ad veram eflRgiem erat ex- 
pressa, cum hoc titulo : " Ob"^ pacem post diuturna bella 
terra marique redditam." Et aetatis vigesimum octavum 
ille tunc agebat annum : quo modo Appiani ilia accipienda 
sunt verba' : t/v 6 KaTirap Irdiv ig tote oktw icai uKoai. 

Tribunitiam quoque potestatem in perpetuum senatus 
decreto accepit: invitatus hoc honore ad triumviratum 
deponendum. Qua de re privatim per Bibulum scripsit 
ille Antonio'. 

Antoniani, sexto a novissirao praslio die, ad Araxem 
fluvium pervenerunt, qui Mediam (Atropatenam) dister- 
minabat ab Armenia. Hie profunditate et violentia diffi- 
cilis visus est trajectu: increbuitque rumor, hostem in 
insidiis ibi subsidentem transeuntes aggressurum. Post- 
quam autem tuto traducti Armeniam iniere, tanquam turn 
primum ex pelago ad terram appulissent, adorabant earn ; 
et in mutuos complexus cum lachrymis ruebant pra; gau- 
dio. Quum vero transirent per affluentem regionem, post 



P Plutarch, in Antonio. 

1 Inscript. Grut. pag. 297. cum Suelonio in Octav. cap. 22. Dione, lib. 49. 
paR. 400. etOrosio, lib. 6. cap. 18. 

' Appian. lib. 5. pag. 746. • Ibid. 

' Appian, lib. 5. pag, 747. Oros. lib. 6. cap. 18. 



VETERIS TESTAMENTI. 843 

longam inopiam explebant se aftatim : indeque hydropicis 
et cceliacis morbis laborare cceperunt". 

Hie recensens suos Antonius, comperit desiderata vi- 
ginti millia peditum, equitum quatuor millia : quorum 
plus quam dimidium non vis hostis, sed morbus absump- 
sit". De toto exercitu baud minus pars quarta militum, 
calonum servitiique desiderata tertia est ; impedimentorum 
vix uUa superfuit. Hanc tamen Antonius fugam suam, 
quia vivus exierat, victoriam vocabat^. 

Die vigesimo primo, trecenta passuum millia fuga ille 
emensus esf. Continuatum autem est iter a Phraatis (sive 
Praaspis) per dies septem et viginti ; quo teniporis spatio Par- 
thidecies et octies pugnando repulsi sunt. Quod si adfuis- 
sent ilia equitum sexdecim millia, instructa more Partho- 
rum et cum eis conflictari assueta, quae Artavasdes Arme- 
nius ex Media abduxerat ; non potuissent toties fugati 
Parthi instaurare praelia, Romanis eos profligantibus, illis- 
que profligatos persequentibus. Omnes igitur irritabant 
Antonium ad pcenas sumendas de Armenio. Sed ille con- 
silio usus, neque proditionem exprobravit ei, neque de 
honorificentia comitateque solita quicquam detraxit ; quod 
infirmus esset ab exercitu, et omnium rerum indigus^ 

Antonius, quum hostes ei non amplius graves essent, 
ad Cleopatram festinabat, hyemare in Armenia nolens: 
atque per gravem jam hyemem et perpetuas nives citatum 
rapiens agmen, circa octo millia hominum in via tempes- 
tatibus amisit*. Et per montes Armeniae glacie intectos 
iter facientes vulnera, quae multa acceperant, maxime mo- 
lestabant. Idcirco multis mortuis, multis ad bellum inu- 
tilibus redditis, Antonius, quia non ferebat haec singula 
audire, interdixit ne quis tale sibi quicquam annuntiaret. 
Regem vero Armeniae, quamvis ei, quod se deseruisset, 
succenseret, ac ulcisci eum in animo haberet, blandiendo 
demeruit, ut ab eo pecuniam ac alimenta acciperet. Deni- 



■ Plutarch, in Antonio. " Id. ibid. 

» Vellei. Paterc. lib. 9. cap. 82. > Lir. lib. 130. 

' Plutarch, in Antonio. 
• Liv. lib. 130. et Plutarch, in Anton. 



su 



ANNALES 



que quum ulterius iter hyberno tempore ferre milites non 
possent ; regem adulando ac poUicitando identidem per- 
movit, sibi in suo regno hyemandi potestatem faceret, vere 
iterum contra Parthos exercitum ducturo''. 

Tandem, vix tertia parte de sedecim legionibus reliqua, 
in Syriam (rediens Antiochiam ; ut est apud Orosium") 
perfugit : ubi incredibili quadam mentis vecordia ferocior 
aliquanto factus est, quasi vicisset qui evaserat*. 

Paucis deinde comitatus descendit ad mare, atque in 
castello inter Berytum Sidonemque posito (Leuce come 
appellato) substitit, ut Cleopatram operiretur, cujus anx- 
ius mora languebat. Itaque conjecit se statim in vinum 
et crapulam, inter quae crebro exiliens speculabatur, 
quoad ilia in portum est delata'. 

Tulit Cleopatra militibus magnam vim vestium et pecu- 
niam. Sunt qui dicant, vestem Antonium ab ilia sumptam, 
et pecuniam de suo, ut si ilia dedisset, divisisse^ Qua de 
re, ita scribit Dio. AUatae sunt ei a Cleopatra pecuniae ; 
ex quibus triginta quinque drachmas (sive denarios) sin- 
gulis legionariis, ac ratam aliis portionem divisit : et quum 
eae pecuniae non sufficerent, ex suis facultatibus reliquum 
addidit, Cleopatrs suos etiam sumptus acceptos refe- 
rens. Multum enim ei etiam amici contulerunt pecunise, 
multum a sociis exegit. His actis, Antonius in iEgyp- 
tum abiit^. 

Herodes, uxore ejus Mariamme assiduis precibus eum 
obtundente ut fratri suo Aristobulo debitum pontificatum 
redderet, advocato amicorum concilio, multis verbis in 
socrum Alexandram invectus est, quasi clam regno suo 
insidiaretur, et per Cleopatram id ageret ut ad puerum 
transferretur. Ne tamen pietatem erga earn, caeterasque 
necessitudines aspernari videretur, nunc se ejus filio pon- 
tificatum redditurum dixit, cui Ananelus hactenus, prop- 
ter ffitatem iramaturam, praelatus esset. Hie Alexandra 
prae gaudio vix compos sui, simul etiam suspectam se 



'' Dio, lib. 49. pag. 410. « Lib. 6. cap. 19. 

■* Florus, lib. 4. cap. 10. ' Plutarch, in Anton. 

' Plutarch, in Anton. ' Dio, lib. 49. pag. 410. 



VETERIS TESTAMENTI. 345 

dolens ambiti regni, lachrytnas fudit, seseque de hujus- 
modi crimine purgavit : et gratiis pro filii honore actis, se 
in posterum regi obsequentissimam fore pollicita est, 
Atque ita Herodes Aristobulum adolescentem septemde- 
cim annorum vivo adhuc Ananelo successorem in pontifi- 
catu dedit\ 

Sextus Pompeius, quum Antonium adversam in Media 
fortunam sensisse intellexisset, Caium vero Furniuni, Asia? 
eo tempore praefectum, parum amice erga se affectum, in 
Lesbo non mansit : sed spe concepta, aut successurum se 
in universum Antonii defuncti imperium, aut saltem in 
partem ejus recipiendum, quum et ex Sicilia et aliunde 
multi ad eum venirent, (partim paternas gloriae opinione, 
partim victus inopia exciti) et habitum resumpsit impera- 
torium, et ad occupandam Asiae continentem oppositam se 
accinxit; recenti exempio Labieni, qui earn incursaverat, 
animo obversante'. 

Antonius, quum in sociorum evasisset terram, actis 
Pompeii cognitis, ei, si ab armis discessisset, veniam ac 
amicitiam promisit. Pompeius, quum ita facturum se 
rescripsisset, Antonio, propter acceptam calamitatem, et 
quod is statim in ^gyptum abiret, contempto, in instituto 
suo perrexit''. Ad utrumque vero viam sibi muniens, le- 
gatis ad Antonium missis, se illi amicum et socium offe- 
rebat : revera hoc tantum agens, ut res ejus exploratas 
haberet. Interim ad Thraciae Pontique dynastas alios 
legates clam mittebat, cogitans, si postulata non impetra- 
ret, per Pontum fugere in Armeniam. Ad Parthos enim 
legatos etiam misit, sperans ad bellum nondum confectum 
adversus Antonium libenter se duce usuros, Romano viro, 
eoque Magni filio. Simulque naves parabat, et socios 
navales exercebat : metum a Caesare simulans, aut parari 
haec in usum Antonii'. 

Antonius, quamprimum audivit de Pompeii conatibus, 
ab itinere quidem suo non reflexit, Marcum vero Titium, 



'' Joseph, lib. 1.5. cap. 2. et 3. 

' Appian. lib. 5. pag. 747. Dio, lib. 43. pag. 402, 

' Dio, lib. 49. pag. 402. 



Appian. lib. 5. pag. 747. 



346 ANNALES 

qui quondam ad se a Sexto Pompeio desciverat, ducem 
adversus eum designavit : ut classe et exercitu accepto e 
Syria, Pompeio bellum molienti resisteret totis viribus ; 
quod si in fidem Antonii mallet recipi, adduceret eum 
honorifice". 

Legati qui a Pompeio ad Parthos missi fuerant, com- 
prehensi ab Antonianis ducibus, perducti sunt Alexan- 
driam. Ex his ubi singula cognovit Antonius, accitis 
legatis ad se missis, captos illos eis ostendit. Qui excusa- 
bant hominem juvenem in extrema calamitate constitu- 
tum, metuentem ne repulsam pateretur ab illo, coactum 
tentare vel infestissimarum populo Romano gentium ani- 
mos : quod si compertam habuerit mentem Antonii, nihil 
opus fore aliis solicitationibus et artibus. Id ille credidit, 
ut homo minime malitiosus, et ingenio simplex ac mag- 
nanimus". 

Romae instituenti ad Antonium navigare Octavise annuit 
Caesar : non, ut plerique tradunt, quod illi indulgeret ; 
verum quo contumelia affecta despectaque colorem prae- 
beret bello movendo honestum". Ea Athenas veniens, 
ibi hyemavit'. 

Jam Medorum regi Artavasdi cum Parthorum rege 
Phraate et rege Armeniorum Artabaze sive Artavasde 
simultas intercessit. Armenio enim succensebat, propter 
inductos sibi ab eo Romanos : Partho, quod neque praedae 
Romanorum magnani partem, neque alium ullum honorem 
ab eo accepisset ; et regnum quoque sibi ab eo auferen- 
dum metueret. Polemone igitur Ponti rege legato ad 
Antonium misso amicitiam ac societatem ejus expetiit : 
eumque accersens, copiarum suarum auxilium illi est pol- 
licitus. QuEB legatio Antonio admodum grata fuit. Nam 
quae una res ad debellandos Parthos videbatur ei defuisse, 
quod minus ab equitatu et sagittariis firmus venisset, eam 
accedere sibi putabat, danti magis quam accipienti bene- 
ficium. Indeque magna inflatus spe, paravit iterum per 



"' Appiaii. lib. 5. pag. 1i7. et Dio, lib. 49. pag. 402. 

" Appian. pag. 749. ° Plutaich. in Anton. 

f Appian. lib. 5. pag. 750. 



VETERIS TESTAMENTI. 347 

Armeniam pergere, conventoque ad Araxem amnem Medo, 
turn bellum move re''. 

Ad Octaviam Athenis commorantem literas Antonius 
dedit, quibus mandavit ibi ut maneret ; susceptam expe- 
ditionem ipsi significans. Ilia quanquam id aegre tulit et 
odorata est pretextum, quassivit per literas tamen quo 
mitti vellet quae attulerat ei. Attulerat autem multam 
vestem militarem, magnum numerum jumentorum, pecu- 
niae, et munerum ducibus amicisque ejus ; insuper duo 
millia delectorum militum in cohortes pra;torias insignibus 
armis exornatorum. Haec Niger quidam Antonii amicus 
ab Octavia missus exposuit ei : meritis et convenienti- 
bus additis laudibus. Ej usque et alia dona et milites, 
quos in hunc ea finem a fratre suo petierat, accepit 
Antonius''. 

Cleopatra, verita ne a se Octavia abstraheret Anto- 
nium, eum se deperire simulabat ; corpore fcemineis arti- 
bus ita tabefacto, ac si illo orbata non ductura ultra fuisset 
spiritum. Quibus victus Antonius, omissa profectione ad 
Medum (quanquam nuntiarentur res Parthorum agitari 
seditione) Alexandriam regressus est'; atque ita deinde 
magis adhuc amori et imposturae Cleopatrae servivit'. 

Artavasdem Armeniae regem Antonius in JEgyptura, 
tanquam amicum, evocavit ; ut ibi sine labore comprehen- 
sum occideret. Quum autem is, dolum suspicatus, non 
venisset ; rationes eum aliter decipiendi iniit : neque enim 
iram contra eum palam ferebat, ne eum ad bellum exci- 
taret". 

C. Furnius Asise praefectus (quern magnae virum autho- 
ritatis, atque inter Romanos eloquentissimum fuisse, in 
Plutarchi Antonio et Hieronymi chronico legimus) Pom- 
peium pacate venientem, excepit ; nee ad arcendum vali- 
dus, nee compertam habens Antonii sententiam. Ubi 
vero vidit exerceri ejus milites, delectum habuit ex pro- 
vincialibus: accivitque Aenobarbum ducem vicini exer- 



4 Plutarch, in Anton. Dio, lib. 49. pag. 411. 

♦ Plutarch, in Anton. Dio, lib. 49, pag. 411. 

* Plutarch, in Antonio, ' Dio, pag. 411. 
" Dio, pag. 411. 



348 ANNALES 

citus, Amynta quoque propere vocato in auxilium. Qui 
ubi celeriter convenerunt, Pompeius querebatur haberi se 
pro hoste, quum missis legatis responsum expectaret ab 
Antonio. Nihilominus volebat capere Aenobarbum, pro- 
dente ejus familiari Curio : sperans in eo magnum mo- 
mentum, si incideret permutatio. Sed proditione detects, 
Curius in Romanorum consistorio coargutus dedit suppli- 
cium: Pompeiub vero Theodorum libertum, solum ejus 
consilii conscium, quasi id efFutisset, interfecit". 

Desperans Pompeius a se falli posse Furnium, Lamp- 
sacum per proditionem occupavit, ubi habitabant multi 
nominis Italici, in earn coloniam deduct! a C. Caesare : 
moxque magnis stipendiis ad militiam pelliciebat Italos. 
Jamque ducentos equites et tres legiones habebat, quum 
Cyzicum terra marique aggressus, utrinque repulsus est : 
erat enim ibi quaedam non magna manus Antonianorum 
militum, gladiatores qui ibi Antonio alebantur custodien- 
tium. Reversus igitur in Achseorum portura, fruraenta- 
batur^. 

Quum Furnius abstinens a pugna, semper ei castra ad- 
moveret cum multis equitibus, nee frumentari sinens nee 
urbes occupare; Pompeius castra ejus a fronte adortus 
est, circummissis clam qui a tergo idem facerent : quamo- 
brem Furnius in eum versus, captis a tergo castris ejectus 
est. Fugientes per Scamandrios campos Pompeius mul- 
tos occidit : madebat enim campus ab imbribus. Qui 
evaserunt, receperunt se in tutum, impares instaurando 
prffilio : quumque supplementum acciperent e Mysia, Pro- 
pontide, caeterisque locis, egeni homines exhausti exac- 
tionibus libenter mercede militabant Pompeio, celebri 
propter partam ad Achaeorum portum victoriam^. 

Quum egeret equitatu Pompeius, ac proinde male mulc- 
taretur in pabulationibus, audivit alam equitum Italico- 
rum ad Antonium iter facere, missam ab Octavia hyemante 
Athenis : moxque misit qui auro eos corrumperent. Hos 



' Appian, lib. 5. pag. 749. y Id. ibid. 

' Appian. lib. 5. pag. 750; 



VETERIS TESTAMENTI. 349 

praeses ab Antonio Macedonia praefectus coniprehendit, 
et aurum distribuit militibus". 

Pompeius occupatis Nicasa Nicomediaque, pecunias 
luculente colligebat, magnis per omnia et insperatis suc- 
cessibus*". 

Fiimio non longe ab eo castra habenti, primae e Sicilia 
vere ineunte venere naves septuaginta, quae solae ex An- 
tonii classe Caesari contra Pompeium commodatse super- 
fuerant : finito enim bello Siculo, Caesar eas dimisit. 
Venit et e Syria Titius cum aliis centum et viginti navi- 
bus, atque copioso exercitu : et omnes Proconnesum ap- 
pulerunt''. 

Territus igitur Pompeius, qui adhuc paratus satis non 
erat, ea loca petiit ubi maxime eflfugere posset. Verum 
Nicomediae deprehensus, pacem per legatos petiit : spem 
ejus impetrandae in beneficio, quo Titium ipse quondam 
affecerat, positam habens. Sed Titius pacem se ei, nisi 
navibus et copiis omnibus sibi traditis, concessurum ne- 
gavit*. 

Pompeius igitur, desperata a mari salute, apparatu gra- 
viori in naves conjecto, eas incendit : remigesque armavit, 
ut in terra majori usui futures cum casteris". 

Herodes, veritus ne socrus Alexandra nimio rerum no- 
vandarum studio teneretur, jussit eam continere se intra 
regiam, et nihil pro potestate agere : atque ita observa- 
batur ea assidue ut nihil, ne eorum quidem quae ad quo- 
tidianam vivendi rationem attinent, eum lateret. Quam 
servitutem quum ferret ilia indignissime, misit ad Cleopa- 
tram literas ; praesentem rerum suarum statum deplorans, 
et ut opem aliquam sibi afFerret rogans. Jubente vero 
Cleopatra, ut una cum Aristobulo filio clam in iEgyptum 
ad se confugeret, paratis duabus sandapilis, quasi mortuis 
efferendis, in eas se et filium inclusit : jussis famulis con- 
sciis, ut eas noctu efferrent, et ad paratum navigium, 
quod eos in yEgyptum deveheret, deportarent. Haec 



» Appian. lib. 5. pag. 750. •■ Id. ibid. 

' Appian. lib. .5. pag. 750. ■• Dio, pag. 402, 403. 

' Dio, pag. 403. Appian. lib. 5. pag. 750. 



350 ANNALF.S 

apud Sabbationem amicum mulieris jEsopus servus effu- 
tivit ; putans eum non inscium ejus consilii. Quo cognito 
Sabbation, qui hactenus inimicus Herodis erat, suspectus 
quasi socius insidiarum quibus Antipater veneno sublatus 
est, arripuit occasionem conciliandae sibi per hoc indicium 
regiae benevolentis. Rex vero passus Alexandram ten- 
tare negotium, in ipsa fuga deprehensam retraxit. Ve- 
niam tamen erroris dedit, non ausus ei inali quicquam fa- 
cere. Verebatur enim non cessaturam Cleopatram, odii 
tali ansa praebita : quare simulata magnanimitate, volebat 
per clementiam videri indulgeutior^ 

Cassius Parmensis, Nasidius, Saturninus, Thermus, 
Antistius, aliique Sexti Pompeii honorati amici, et charis- 
simus ei Fannius, et ipse Libo socer, ut viderunt eum ne 
post adventum quidem Titii, cui Antonius ipsum com- 
miserat, desinere cum potentiore bellum gerere; despera- 
runt de eo, pactique sibi ipsis fidem, transierunt ad Anto- 
nium*. 

Pompeius ab amicis destitutus, secessit in mediterranea 
Bithyniae, petens, ut ferebatur, Armeniam. Eum castris 
noctu egressum clam persequebantur Furnius et Titius, et 
Amyntas cum eis : peractoque magna contentione itinere 
circa vesperam assecuti, singuli castrametati sunt circa 
tumulum quendam absque fossa valloque, ut sero diei fes- 
sique. In eo statu Pompeius noctu immissis cetratorum 
tribus millibus, eos invasit cubantes aut prosilientes e 
cubiculis, qui omnino nudi fugerunt turpiter : potuitque 
Pompeius, si eadem nocte totis viribus eos invasisset, aut 
fugatos persecutus fuisset, absolvere victoriam. Quod 
cum parum ille animadverteret, nihil inde lucratus est, nisi 
quod perrexit mediterranea petere"". 

Hostes vero conjuncti sequebantur, frumentantem im- 
pediendo ; donee inopia pressus petiit colloquium Furnii, 
amici quondam Magni Pompeii, et dignitate praestantis, 
moribusque gravioris casteris. Stans igitur in ripa inter- 
labentis fluvii, ejus fidei commissurum se dixit, ut dedu- 



' Joseph, lib. 15. cap. 3. s Appian. lib. 5. pag. 750, 751. 

'' Appian. lib. 5. psg. 751. 



VETERIS TESTAMENTI. ' 351 

ceretur ad Antoniuin. Quo respondente, non sibi, sed 
Titio ab Antonio commissum hoc fuisse negotium : Titii 
fidem Pompeius habens suspectam iterum se Furnio de- 
debat, rogans ut acciperetur. Id quum non impetraret, 
petebat ut saltern ab Ainynta acciperetur: illo vero ne- 
gante Amyntam facturum id quod conjunctum sit cum 
Antonianorum mandatorum executoris injuria, solutum est 
colloquium'. 

Furniani putabant fore ut Pompeius inopia coactus se- 
quent! die se Titio dederet. At ille noctu incensis ex cas- 
trensi more ignibus, et tubicinibus per signa vigiliarum 
noctem distinguentibus, clam cum expeditis castris se 
subduxit, ne ipsis quidem praemonitis, quonam ituri as- 
sent. Cogitabat autem reverti ad mare, et Titii classem 
incendere : quod fortasse perpetrasset, ni Scaurus trans- 
fugiens, abitumejus et quam viam ingressus sit indicasset; 
quamvis ignarus propositi. Turn Amyntas cum mille quin- 
gentis equitibus eum persecutus est carentem equitatu ; 
ad quem appropinquantem Pompeiani transierunt, pars 
occulta fuga, pars propalam. Pompeius pene desolatus, 
et suos jam metuens, Amyntae sine conditionibus se de- 
didit, qui Titii conditiones respuerat''. 

Midaii, quod oppidum Phrygiaj est, deprehensum cir- 
cundatumque Pompeium a Titio et Furnio captum fuisse 
scribit Dio'. Exercitum ejus a Titio adactum ut Antonio 
sacramentum diceret, Appianus"". 

Antonius certior hac de re factus confestim per literas 
Pompeium mandavit interfici : paulo vero post poenitentia 
ductus, salute eum donari jussit. Atqui cum priorem ta- 
bellarium posterior praevenisset, Titius acceptis deinceps 
etiam scriptis de mortis supplicio literis, ac vel scriptas 
eas reipsa posterius esse ratus, vel cognita quidem rei 
veritate fidem habere nolens ; ordinem literarum, ut sibi 
redditae erant, non sensum, secutus est". 

Sunt qui dicant, Pompeii mortem mandasse, non Anto- 



' Appian. lib. S. pag. 751, 752. " Id. ibid. pag. 752. 

' Pag. 403. m Lib. 5. pag. 753. 

» Dio, pag. 403. 



352 ANNALES 

nium, seel Plancum ; qui Syri^e prasses solitus sit in ma- 
joris momenti Uteris nomen adscribere Antonii, et uti 
annulo ipsius signatorio : sive sciente Antonio, (scribere 
tamen nolente, vel propter Pompeii nomen, vel propter 
Cleopatram faventem ei ob patris Magni memoriam) sive 
per seipsum, caventem ne Pompeius praeberet aliquam 
occasionem dissidii Cassari et Antonio, neve Cleopatra 
favorem in Pompeium transferret". 

Atque ita Mileti Sextus Pompeius est interfectus". L. 
Cornificio et Sexto alio quodam Pompeio consulibusP ; de 
quo, in libri Liviani centesimi trigesimi secundi epitome, ita 
legimus : " Sex. Pompeius, cum in fidem M. Antonii ve- 
niret, bellum adversus eum in Asia moliens a legatis ejus 
oppressus est." Et in OrosioS " Pompeius fugiens, a Titio 
et Furnio Antonianis ducibus saepe terrestri navalique 
bello victus et captus, ac post paululum interfectus est." 
Et apud Velleium Paterculum% " Sextum Pompeium An- 
tonius, cum dignitatis quoque servandae dedisset fidem, 
etiam spiritu privavit." Et in capite septuagesimo none 
plenius : " Pompeius Asiam fuga petivit : jussuque M. 
Antonii, cujus opem petierat, dum inter ducem et suppli- 
cem tumultuatur, et nunc dignitatem retinet nunc vitam 
precatur, a Titio jugulatus est ; cui in tantum duravit hoc 
facinore contractum odium, ut mox, ludos in theatro Pom- 
peii faciens, exsecratione populi spectaculo quod praebe- 
bat pelleretur." 

Caesar Octavianus, mortis Sexti Pompeii causa, ludos 
equestres exhibuit, Antonioque currum ante rostra et 
statuas in templo Concordise posuit : potestatemque dedit 
ibi cum conjuge et liberis convivandi, sicut ante sibi de- 
cretum fuerat. Nam adhuc fingebat se esse ejus ami- 
cum : eumque de Parthica clade consolatus est, invidiam- 
que adversus se, victoriae Siculae et honorum ob earn 
decretorum nomine obortam exposuit'. 

3970. In festo tabernaculorum novus pontifex Aristo- 



" Appian. lib. 5. pag. 753. " Id. ibid. Strabo, lib. 3. pag. 141. 

P Dio, lib. 49. pag. 403. ' Lib. 6. cap. 19. 

' Lib. 2. cap. 87. ' Dio, lib, 49. pag. 403. 



VETERIS TESTAMENT!. 353 • 

bulus, adolescens decimum septimum aetatis annum jam 
egressus, sacris juxta legem operaturus ornatu pontificali 
ad altare accessit, ceremoniasque decenter peregit. Cujus 
eximia forma et statura quam pro aetata procerior, tota 
facie generis dignitatem praeferens, convertit in se multitu- 
dinis oculos siijiul et studia, reputantis secum etiam avi 
Aristobuli memoria digna facinora. Victi igitur affectu. 
paulatim se aperiebant, confusi nimio gaudio, nee conti- 
nentes faustas voces ac comprecationes ; licentius, quam 
sub tali rege decebat, proferentes debitam familiae bene- 
ficioruiu turn memoriam turn gratiam'. 

Peracta festivitate dum apud matrem Alexandram exci- 
pitur convivio, rex Herodes comitate pertracto in opportu- 
num locum adolescente, ostendebat se paratum in ejus 
gratiam juveniliter colludere. Cumque loci ejus natura 
esset aestuosior, cito defessi relicto lusu magnis piscinis, 
quae ibi circa aulam erant, imminentes frigus captabant 
meridiano tempore. Ac primum spectabant natantes quos- 
dam e sociis et famulis : deinde postquam provocante 
Herode adolescens quoque eis se miscuit, hi quibus hoc 
datum erat negotium deprimentes eum natantem, et quasi 
per lusum ac petulantiam mergentes, non prius destiterunt 
quam aquis praefocaretur. Atque hie fuit Aristobuli 
exitus, anno aetatis decimo octavo, pontificatus primo, qui 
mox ad Ananelura rediit". 

Hie casus ubi mulieribus renunciatus est, versa repente 
rerum facie, lamentatio exoritur supra cadaver juvenis et 
luctus inconsolabilis : totamque urbem rumore sparso moe- 
ror occupat, nulla non domo calamitatem deflente tan- 
quam propriam. Herodes vero modis omnibus curabat 
fidem facere, se inscio casum hunc contigisse ; non luctum 
solum fingens, sed et lachrymas et mcestitiam verae simil- 
limam. Et quo majus miseris mulieribus afFerret sola- 
tium, magnificentissimo funeris apparatu cadaver extulit : 
nihil sibi ad summam liberalitatem faciens reliquum, tam 
in exomando conditorio, quam in congerendis eo aroma- 
tibus et aliis rebus pretiosissimis*. 

• Joseph, lib. 15. cap. 3. " IJ. ibid. 

* JoMph. lib. I J. cap. i ■:, 

VOL. X. A A 



3S4 ANNALES 

Mater Alexandra, etsi saepe ad inferendam manum sibi 
pronior, cum earn dolus non falleret, impetum tamen hunc 
animi repressit, nullam suspicionem prae se ferens quod 
data opera filium necatum sensisset ; donee aliquando se 
ofFerret ultionis facultas^. 

Antonius quserens rationem, qua minimo labore regem 
Armeniae Artavasdem ulcisci posset, misso ad eum Q. 
Dellio, filiam ejus filio suo Alexandre (ex Cleopatra sus- 
cepto) matrimonio conjungendam, multis poUicitationibus 
interpositis, poposcit. Postremo repente sub initium veris 
Nicopolim Pompeii (in minore Armenia) venit: eoque 
eum accersivit, quasi opera et consilio ejus in bello Par- 
tliico esset usurus. Sed Artavasdes, insidias suspicatus, 
non venit^ 

Alexandra, continuo ob amissum filium luctu ad vin- 
dictae desiderium accensa, per literas insidias Herodis 
Cleopatrae indicavit, simulque filii sui miserabilem inte- 
ritum. Ilia vero jamdudum adjuvandi earn cupida, et tum 
etiam miserata mulieris infortunium, non secus quam pro- 
prium curavit hoc negotium : nee unquam destitit incitare 
Antonium ad ulciscendam necem juvenis ; indignum fa- 
cinus dictitans, Herodem ope ejus alieni juris regno poti- 
tum, in legitimam regum stirpem tam insolenter debac- 
chari, Quibus permotus Antonius, postquam Laodiceam 
in Syria pervenit, accersivit ad se Herodem dicturum cau- 
sam de objecto necis Aristobuli crimine*. 

Herodes, commissa regni cura Josepho patruo, clam ei 
mandavit, ut si in ipsum Antonius gravius aliquid statu- 
isset, confestim Mariammen interficeret : sic se affectum 
erga uxorem fuisse dicens, ut etiamsi post ipsius mortem 
aliquem potiri contingeret illius pulchritudine, ad suam id 
injuriam pertinere existimaret*. 

Ad Antonium deinde veniens Herodes, muneribus eum 
placavit quae in hoc Hierosolymis attulerat, et crebris col- 
loquiis indignationem ejus leniit ; ut minus post hac pon- 
deris apud eum haberet Cleopatrae instigatio. Negabat 



y Joseph, lib. 15. cap. 3. ' Dio, lib. 49. pag, 415. 

» Joseph, lib, 15. cap. 4. '' Id. ibid. 



I 



VETERIS TESTAMENTI. 356 

enim Antonius oportere regeni facti sui rationem reddere, 
alioqui ne regem quidem futurum : sed dato illi semel ho- 
nore, etiam liberam potestatem permittendam esse ; idque 
ipsum etiam Cleopatrse aiebat conducibile, si non multuni 
se misceret alienis imperiis^ 

Josephus creditum sibi regimen administrans, et saspis- 
sime Mariammen conveniens, partim propter negotia, par- 
tim honoris causa, dum crebra mentio fit conjugalis amo- 
ris quo earn Herodes prosequeretur ; irridentibus banc 
ejus asseverationem mulieribus, praesertim Alexandra, 
ille nimio approbandi eis affectum regis eo provectus est, 
ut mandatum sibi datum proderet : ratus id certissimum 
amoris argumentum, quod neque sine ea vivere sustineret, 
neque vel morte ipsa ab ea disjungi. Quae Joseph! verba 
mulieres non tam indubitatum Herodis amoris signum in- 
terpretataB sunt, quam exhorruerunt tyrannicum illius ani- 
mum, si vel mortuus sseviret in earum capita*. 

Interea per civitatem rumor ab inimicis regis sparsus 
est, necatum eum ab Antonio : qui cum reliquam regiam 
turbavit, turn mulieres maxime. Alexandra vero etiam 
Josephum hortata est, ut assumens eas ad signa legionis 
Romanae confugeret, quae turn ad regni custodiam circa 
urbem erat sub tribuno Julio. Sic enim primum si quid 
turbarum in aulam incideret, ipsas in tuto fore propter 
Romanorum benevolentiam : deinde sperandum esse con- 
secuturam quidvis Mariammen, si in Antonii conspectum 
venerit, atque etiam regnum recepturam, et quicquid de- 
betur regie generi'. 

Tenente adhuc ea consultatione, literae ab Herode su- 
pervenerunt rumori contrariae, honorem quo se dignaretur 
Antonius significantes, ad consessum adhibens et ad quo- 
tidiana convivia ; idque non cessante a criminationibus 
Cleopatra, quae capta ejus regionis cupidine, quo reg- 
num id sibi usurparet, omnibus modis quaerebat ilium per- 
dere. Sed quia justum se prasberet Antonius, nihil post- 
hac expectandum gravius, venturumque brevi constabilito 
tam regno quam amicitia ; nee relictam Cleopatrae cupidi- 

« Joseph, lib. 15. cap. 4. '' Id. ibid. 

* Joseph, lib, 15. cap. A. 

A a2 



35G 



ANNALES 



tati ullain speni, quando Antonius pro ejus postulatis 
Coele-Syriam ei concessisset, hac conditione, ne posthac 
Judaeam peteret, et ut molesta esse desineret'. 

His literis redditis, voluntas confugiendi ad Romanos 
evanuit. Non tamen latuit id consilium ; sed quamprimum 
deducto aliquantisper Antonio contra Parthos eunte (id 
enim ille prae se ferebat) Herodes in Judaeam reversus est, 
statim soror Solome et ejus mater indicaverunt quid Alex- 
andra cum suis voluerit. Nee hoc contenta Salome, etiam 
maritum suum Josephum criminata est, Mariammes con- 
suetudinem objiciens. Hoc autem fecit propter simulta- 
tem veterem, quod regina elati animi fcemina inter mulie- 
bres contentiones exprobaret ei obscuritatem generis^. 

Quum de servata pivdicitia Herodi juramento fidem Ma- 
riamme faceret, et suum vicissim amorem Herodes com- 
memoraret ; negante ilia amantis esse mandare, si quid 
humanitus accidat, uxorem innoxiam addi fati comitem : 
non aliter secretum hoc earn scire potuisse rex existimans, 
nisi a Josepho fuisset constuprata, parum abfuit quin il- 
1am interficeret. Sed amore victus, licet aegre, cohibuit 
se tamen. Veruntamen Josephum ne in conspectum qui- 
dem admissum jussit interimi : et Alexandram, ut malo- 
rum omnium causam, vinctam conjecit in custodiam''. 

Interea turbabantur res Syriae, Cleopatra non desinente 
in omnes incitare Antonium: quem hortabatur ut aufe- 
rens cuique suani dynastiam ipsi contribueret ; flagitans 
etiam ab eo Judasam simul et Arabiam sibi dari, ademp- 
tas suis regibus, Herodi et Malcho; cujus utriusque ilia 
interitum moliebatur. Sed tantos reges in importunas 
mulieris gratiam occidere quidem Antonius injustum esse 
duxit : verum inter amicos ultra non habuit, et partes de 
utriusque regione ablatas Cleopatrae largitus est. Ad hasc 
urbes quotquot sunt intra fluvium Eleutherum usque 
iEgyptum, ei donavit ; praeter Tyrum et Sidonem, quas 
jam inde a majorum aetate sciebat liberas : quamvis et has 
quoque ilia multis precibus impetrare conata fuerat'. 



' Joseph, lib. 1 5. cap. 4. f Id. ibid. 

h Joseph, lib. 15. cap. 4. 

' Joseph, lib. 15. cap. 4. cum lib. 1. belli, cap. 13. et lib. 7. Kiip. X^. 



VETERIS TESTAMENTI. 357 

Ita Cleopatra, Antonii muniere, Cyrene, Ciliciae parte 
magna, Judaeae regione ea quae balsamum gignit, Arabia 
Nabataea quae Malchi fuerat (ditionis videlicet JNIalchi re- 
gis quantum ad Oceanum vergit) Ituraea, Phoenicia, Coele- 
Syria, Cypro et Cretae parte aliqua est potita. Quse tarn 
vastae Antonii donationes populum Romanum maxime of- 
fenderunt : simul et Cleopatrae turpitudo, ex qua liberos 
Antonius suscepisset, prius gemellos, xilexandrum et Cleo- 
patram (banc Lunam, ilium Solem cognominatum) deinde 
Ptolemaeum, Philadelphum cognomine'^. Multas vero lin- 
guas calluisse Cleopatra dicitur ; ita ut /Ethiopibus, Tro- 
glodytis, Hebraeis, Arabibus, Syris, Medis, Parthis, per se- 
met ipsa responsa daret sine interprete : quum antecessores 
ejus reges ne iEgyptiam quidem percipere sustinuissent, 
nonnulli etiamipsamMacedonicam dialectum dedidicissent'. 

Cleopatra in Armeniam cum exercitu profectum Anto- 
nium usque Euphratem prosecuta, revertitur : obiterque 
adita Apamia et Damasco, Judaeam invisit". 

Estate tertia ab ea qua in Sicilia Lepidus a Caes;ire 
Octaviano est dejectus, expeditionem banc Antonius sus- 
cepit in Armeniam" ; defuncto jam Sexto Pompeio". Mis- 
soque iterum ad Armenias regem Q. Dellio colloquii cau- 
sa, ipse interim celeriter ad Artaxata progressus esf. 

Cleopatra in Judaea ab Herode excepta, concessam sibi 
ab Antonio Arabiae partem et Jerichuntini agri reditus ei 
locavit. Is et balsamum fert, quod unguentorum longe pre- 
tiosissimum ibi tantum provenit, et eximiarum palmula- 
rum vim maximam''. Quod balsamum, uni terranim Ju- 
daeic concessum, in duobus tantum hortis erat, utroque 
regio; altero jugerum viginti non amplius, altero paucio- 
rum'. 

Suo vero sumptu bine Herodes et sibi et Arabi securi- 
tatem acquisivit, magnis datis muneribus, ducenta talenta 
expendens, et pro aliis ducentis ex Arabia solvendis fidem 



' Plutarch, in Antonio. Dio, lib. 49. pair. 411. cum Livio, lib. 132. 
' Plutarch, in Antonio. " Joseph, lib. 1.5. cap. 5. 

" Vellei. Patercul. lib. 2. cap. 82. " Appian. lib. 5. pag. 733. 

f Dio, lib. 49. pag. 413. i Joseph, lib. 15. cap. 5. 

' Plin. lib. 12. cap. 23. 



358 ANNALES 

jubens : propter quod beneficium, gratias Arabs illi egit*. 

Per haec negotia contracta majore cum Herode familia- 
ritate, de stupro eum sollicitare Cleopatra coepit; sive 
lascivi intemperantia afFectus ducta, sive per hoc struendis 
insidiis occasionem quserens: sed amorem praetexebat. 
Renuit vero Herodes: et de ea occidenda cum amicis 
consultavit. A quibus ab eo facinore ille deterritus, mag- 
nis muneribus omnibusque obsequiis pacatam Cleopatram 
Pelusium usque deduxit'. A qua tamen, ut et ab ipso 
Judaeorum populo, ille sibi metuens Masada castellum sibi 
ad refugium paravit ; armis in eo repositis, qua; decem 
millibus virorum sufficerent". 

In Armenia Antonius regem Artavasdem partim socio- 
rum opera persuadendo, partim copiis terrendo, quum 
illius se amicum et scriptis et actis omnino ostendisset, eo 
vix tandem multis pollicitationibus deceptum adduxit, ut 
fide data in castra ipsius veniret : ubi ab eo est compre- 
hensus^. 

Captum regem Antonius primum absque vinculis circum 
castella, in quibus thesauri erant repositi, circumduxit, 
spe eorum sine certamine potiundi : simulans se non alia 
de causa captivum habere, quani ut ab Armeniis pro libe- 
ratione ac regno ejus pecuniam coUigeret. Verum ea spe 
frustratus ille est, gazae custodibus ei non obtemperan- 
tibus^. 

Qui in armis erant Armenii, pro capto rege Artavasde 
sive Artabaze maximum natu filiorum ejus Artaxiam re- 
gem constituerunt^. Artavasdem vero Antonius argenteis 
catenis constrinxit : quasi regem turpe esset ferreis teneri 
vinculis*. Turn argentea catena ita vinctum ad confessi- 
onem thesaurorum regiorum coegit : expugnatoque oppi- 



' Joseph, lib. 15. cap. 8. 

' Joseph, lib. 1. belli, cap. 13. et lib. 15. cap. 5. 

" Joseph, lib. 7. belli, Kiiji. X/3. 

" Dio, lib. 59. pag. 415. cum Lirio, lib. 131. Strabone, lib. 11. pag. 524. et 
532. Vellei. Patercul. lib. 2. cap. 82. Tacito, annal. lib. 2. cap. 3. Plutarcho, 
ill Antonio; et Orosio, lib. 6. cap. 19. 

J Dio, Hb. 59. pag. 415. • Id. ibid. Joseph, lib. 15. cap. 5. 

» Dio, lib. 59. pag. 415. 



VETERIS TESTAMENTI. 359 

do, in quo conditos esse prodiderat, magnam vim auri ar- 
gentique abstulit''. 

Post base universam Armeniam, partim vi, partim dedi- 
tione, in suam potestatem Antonius redegit''. Nam Ar- 
taxias praelio congressus, et victus, ad Parthos concesse- 
rat*. Artabazem vero cum filiis suis satrapis vinctum in 
iEgyptum Antonius duxit, munus Cleopatrae, et quicquid 
pretiosum de eo regno ceperat^. 

Romae, tertio Nonas Septembris, C. Sosius proconsul ex 
Judsea triumphavit : ut ex fastis triumphalibus marmoreis 
liquet'. 

3971. M. Antonius, Artavasdis regis Medi«filia,arctio- 
ris amicitiae causa, filio suo in matrimonium impetrata, re- 
licto in Armenia exercitu, cum magna praeda in ^gyptum 
reversus est. Ubi Alexandriam curru invectus, inter alios 
captivos Artavasdem sive Artabazem Armeniae regem, 
cum conjuge et liberis, ante se in triumpbo duxit^. Quod 
aegerrime Romani tulerunt: ut prima patriae suae orna- 
menta, in Cleopatrae gratiam, communicarentur JEgy^p- 
t\is\ 

Ad Cleopatrara in medio populi, tribunali argento ob- 
ducto, aurataque sella sedentem, Antonius Artavasdem, 
cum suis, aureis in vinculis abduxit. Barbari autem ne- 
que supplices ei facti sunt, neque in genua conciderunt 
(quanquam et minis et promissis hoc crebro juberentur) 
sed nomine earn suo compellaverunt : atque ideo magnos 
quidem habere spiritus existimati, durius autem propterea 
tractati sunt'. 

Alexandrinis epulum Antonius praebuit, et contracta in 
gymnasium plebe, pro tribunali argenteo solia duo aurea, 
sibi unum, Cleopatrae alterum, filiis vero humiliora alia 
posuit. Turn ad populum oratione quadam habita, Cleo- 
patram reginam regum, ejusque filium et regni collegam 



>• Oros. lib. 6. cap. 19. <■■ Joseph, et Dio, lib. 59. pag. 415. 

"• Dio. lib. 59. pag. 415. 

" .Joseph, lib. 1. belli, cap. l.i. et lib. 15. antiquit. cap. 5. 

' In inscript. Gruteri, pag. 297. 

f Strabo, lib. 1 1. pag. 532. Dio, lib. 49. pag. 49. pa^. 4 13. 

I" Flutarch. in Antonio. ' Dio, lib. .49. pag. 415. 



360 AMNALES 

Ptolemaeum Caesarionem regem regum appellari jussit: 
iisque Jigyptum, et Cyprum, divisione instituta alia a 
priore, addixit. Dicebat autem illam vere Caesaris dic- 
tatoris conjugem fuisse, Imnc ejusdem legitiraum filium: 
fingebatque se studio ejus Caesaris adductum haec facere; 
quo Octavianum, non natum ejus, sed adoptatum filium, 
in invidiam adduceret. Suis autem ex Cleopatra susceptis 
liberis, filiae quidem Cleopatrae Libyam dedit Cyrenaicam ; 
fratri ejus Alexandre Armeniam attribuit, Mediam quo- 
que et Parthiam et reliquas trans Euphratem usque ad 
Indiam regiones, quum eae subigerentur, promittens : Pto- 
lemaeo vero (Philadelpho cognominato) Phoeniciam, Sy- 
riam, Ciliciam, et omnes cis Euphratem usque ad Helles- 
pontum regiones, largitus est*. 

Simul autem filios suos produxit Antonius, Alexandrum 
quidem cultu Medico, tiaram et cidarim erectam geren- 
tem ; Ptolemaeum vero crepidis, chlamyde, et causia dia- 
demate redimita ornatum. Hie enim regum qui Alexan- 
dre successerunt cultus, ille Medorum erat et Armenio- 
rum. Mox quum salutassent parentes pueri, hunc Mace- 
dones, ilium Armenii stipavere ; nam Cleopatra quidem et 
tunc et alias in publicum progrediens, stolam Isidis sa- 
cram sumebat, et novae Isidis nomine responsa dabat 
populis'. Atque ut ilia Isidem se et Lunam, ita Antonius 
Osiridem et novum Liberum Patrem appellari se jussit ; 
quum redimitus hederis, cothurnisque succinctus, curru 
velut Liber Pater vectus esset Alexandriae™. 

Antonius usque ad Araxem profectus, quasi Parthis 
bellum illaturus, satis habuit cum Artavasde Medorum 
rege societatem junxisse ; cujus ratione mutua sibi auxilia, 
Antonius Medo contra Parthos, Medus Antonio adversus 
Caesarem spoponderunt, militesque nonnuUos ejus rei 
causa permutaverunt : et Antonius Medo parte Armeniae 
recens occupatae tradita, filiam ejus Jotapen, admodum 
parvulam, ut Alexandri (filii sui ex Cleopatra nati, cui 
regnum Armeniae dederat ; quod in libro centesimo trige- 

'' Plutarch, in Antonio. Dio, lib. 49. pag. 415, 416. 

' Plutarch, in Antonio. 

"" Vellei. Patcrcul.lib. 2, cap. 82. Dio, lib. 50. pag. 421. 



VETERIS TESTAMENTI. SGl 

' simo primo Livius) conjugem futuram, et signa militaria 
qusB amissa in Statiani pugna fuerant, recepit". 

Pace ita cum Medo inita, Antonius Polemoni Arme- 
niam minorem, ut legationis ab eo ad societatem banc con- 
ciliandam susceptse premium, donavit : consulatumque 
simul et dedit L. Clauvio (vel Cluvio) quern secum habe- 
bat, et ademit". 

Caesar Octavianus in senatu et ad populum crebro An- 
tonium accusabat, plebem in eum incendens. Contra misit 
ad ilium recriminandum AntoniusP. Caesar inter alia An- 
tonio objiciebat, quod iEgyptum, sorte sibi non datam, 
obtineret; quod Sextum Pompeium a se ultro dimissum 
(sic enim ferebat) occidisset ; quod Artavasde per fraudem 
capto inque vincula conjecto, infamiam magnam populo 
Romano aspersisset ; manubiarum etiam partem dimidiam 
poscebat, ac omnium maxime Cleopatram ei liberosque ex 
ea susceptos et donatas his regiones exprobrabat ; idque 
praecipue, quod Cffisarionem Cleopatrae filium in Caesaris 
familiam retulissef. Eum vero agnitum etiam a Julio 
Caesare fuisse, senatui Antonius affirmavit ; idque scire 
C. Matium, et C. Oppium, reliquosque Caesaris amicos ; 
quorum C. Oppius, quasi plane defensione ac patrocinio 
res egeret, libruni edidit, " Non'' esse Cjesaris filium, quem 
Cleopatra dicat." 

In Armenia agens Antonius, Canidium cum sexdecim 
legionibus ad mare descendere imperavit. Ipse trahens 
secum Cleopatram concessit Ephesum, quo classis undi- 
que cogebatur navium annumeratis onerariis octingenta- 
rum ; ex quibus ducentas Cleopatra et viginti millia ta- 
lentorum commeatusque per bellum toti exercitui prae- 
buit'. 

Antonius Domitii et quorundam aliorum consilio prae- 
cepit Cleopatrae ut in i^gyptum navigaret, atque exitum 
ibi maneret belli. At ilia novam Octavias opera timens 
futuram reconciliationem, induxit ingenti niircede Cani- 



» Dio, lib. 49. pag. 417, 418. cum Plutarcho, in Antonio. 
" Dio, lib. 49. pag. 411. et 418. v Plutarch, in Antonio. 

1 Dio, lib. 50. pag. 419. ' Sueton. in Julio, cap. 52. 

' Plutarch, in Antonio. 



932 ANNALES 

dium, ut pro se apud Antonium ageret : demonstraretque 
ei, neqiie tequum esse summoveri bello mulierem quas tan- 
tum conferret auxilii, neque ex usu ejus esse ut frangeren- 
tur ea re iEgyptiorum animi, qui virium navalium niagnam 
partem efficerent. Quo illud obtinente, coactis copiis na- 
vigaverunt Samuni, ubi genio indulserunt. Ut enim regi- 
bus, dynastis, tetrarchis, gentibus, et civitatibus inter Sy- 
riam, Maeotin, Armenian!, et Lauria positis indicium 
omnibus fuit ut mitterent deportarentque apparatum bel- 
licum : ita erat injunctum cunctis qui ludicram artem 
faciebant, Samum occurrere. Ac quum universus pene 
circumcirca lamentis et gemitibus orbis creparet, una per 
multos dies insula tibiis et cantu personabat ; ubi referta 
erant theatra certantibus choris. Jam ad sacrificium sin- 
guise civitates boves mittebant, et certabant invicem con- 
viviis et muneribus reges, ut sermonibus jactaretur': " Qui 
erunt in triumpho victores, quum belli tantis sumptibus 
celebrent apparatum ?" 

Hinc Atlienas navigavit Antonius : ubi de integro efFu- 
dit se in ludos et spectacula". Aureum in manu baculum, 
ad latus acinaces, purpurea vestis ingentibus obstricta 
gemmis, diadema aderat, ut regina rex ipse frueretur*. 

Mediae rex, usus Romanorum apud se ab Antonio re- 
lictorum auxilio, Parthos et Artaxem (sive Artaxiam Ar- 
menium) contra se profectos vicit''. 

3972. Herodes tributa regionum Judseas et Arabia? 
quas Cleopatra ab Antonio acceperat juste reddebat; pa- 
rum tutum putans prasbere reginae occasionem malevolen- 
tiae. Arabs vero, postquam eorum exactio ad Herodem 
spectare coepit, aliquandiu solvebat ei ducenta talenta 
annuatim debita : deinde malignior factus et ad dandum 
segnior, vix partes quasdam reddebat, ac ne eas quidem 
integras>'. 

Caesar et Antonius mutuo se criminabantur, atque etiam 
vicissim se defendebant, partim per epistolas privatim 
datas, (inter quas ilia Antonii ad Caesarem petulantissima 

' Plutarch, in Antonio. " Id. ibid. 

" Florus, lib. 4. cap. 1 1. » Dio, Ub. 49. pag. 418. 

' Joseph, lib, 13, cap. 5. 



VETERIS TESTAMENTI. 363 

fuit, a Suetonio in Octavio, capite sexagesimo nono, com- 
memorata ; ubi cum Cleopatra regina, quam uxorem suam 
fuisse affirmat, abhinc annos novem consuetudinem habere 
se coepisse dicit) partim publice ; quum Caesar ore, literis 
Antonius ageret. Qua occasione alter ad alterum crebro 
legationes mittebat ; quo et suam causam quam maxime 
justam esse ostenderet, et adversarii res exploraret. In- 
terim pecuniam, quasi in alium quendam finem, contrahe- 
bant ; et ad bellum sese, tanquam contra alios quosdam 
hostes, parabant^. 

Romae novus consul, C. Sosius, qui de Judasa triumpha- 
verat, ipsis Kalendis Januariis multa verba in Antonii 
laudem et vituperationem Caesaris in senatu fecit ; (Domi- 
tio Aenobarbo collega ejus, quia multas antea calamitates 
expertus esset, nihil palam novi agitante :) ac edictum 
contra Caesarem, qui consulto ab urbe turn abfuit, fac- 
turus confestim erat, nisi Nonius Balbus tribunus plebis 
intercessisset*. 

Romam scripsit Antonius, ut quae de regionum inter 
Cleopatram et liberos ejus partitione Alexandrise egerat, 
ibi rata esse juberentur. Quee tamen literae publice reci- 
ta.tse non sunt, Domitio Sosioque consulibus qui Antonio 
quam maxime favebant, etsi Caesar flagitabat ut in vulgus 
omnia efFerrentur, obstantibus. Quum autem in eo vi- 
cisset illorum sententia, vicissim Cssar hoc obtinuit : ne- 
quid eorum, quae de Artavasde Armenio scripta fue- 
rant, publice proponeretur ; et triumphum Antonio invi- 
debat". 

Caesar convocato senatu, praesidio militum et amicorum 
pugiones occulte gestantium septus, sella curuli in medio 
consulum sedit; multisque et seipsum defendit, et Sosium 
Antoniumque accusavit : ac, quum neque alii neque con- 
sules ipsi quicquam dicere auderent, convenire eos ad cer- 
tam diem jussit, per literas quasdam ipsis Antonii tum 
injurias demonstraturus. Consules neque contradicere 
ausi neque tacere sustinentes, clanculum ante earn diem 



' Dio, lib. 50. pag. 419. • Id. ibid. 

•• Dio, lib. 49. pag. 416. 



364 ANNALES 

urbe profecti, ad Antonium se contulerunt: cosque reli- 
quorum senatorum multi secuti sunt. Eo cognito Cassar, 
quum COS a se ultro emissos dixisset, ne propter aliquam 
injuriam suam ab iis desertus videretur ; reliquis etiam 
qui vellent ad Antonium abire, ut tuto id facerent, per- 
misit*^. 

Post discessum consulum Caesar, senatu congregate, et 
egit et dixit quae volebat. Quibus auditis Antonius ; suo- 
rum concilio habito, multisque in utramque partem pro- 
latis, bellum suscepit'' ; et Octaviae sorori Caesaris, uxori 
suas, repudium indici jussit". 

Quum Romam certos misisset Antonius, qui Octaviam 
domo sua pellerent ; exisse eam memorant trahentem 
secum omnes Antonii liberos, praeter natu maximum ex. 
Fulvia genitorum, qui cum patre tum degebat. Plorabat 
ilia et lamentabatur, quod una ex belli causis ipsa quoque 
videretur. Populum vero Romanum miserebat non ita 
illius, ut Antonii; atque impensius eos qui Cleopatram 
viderant, neque forma Octavias neque aetatis flore praecel- 
lentem*^. 

At Caesar celei-itate et mole Antonii apparatus nuntiata, 
trepidavit, ne bellare ilia aestate cogeretur. Pecuniae 
enim inopia laborabat, et exactionibus totam hoc tempore 
turbabat Italiam. Unde in maximis numerabatur Antonii 
peccatis haec belli procrastinatio, qua Caesari instruendi 
se spatium dedit, et tumultum ob extortas pecunias ortum 
sedandi^. 

Herodes rex, et aliis per Judaam turbis liberatus, et 
Hyrcanio potitus, (quern vicum Antigoni soror tenuerat) 
hello Actiaco Olympiade CLXXXVII. quas hac aestate 
acta est, jam erumpente, delectus habendo magno appa- 
ratu expediebat auxilium Antonio. Sed ille hanc operam 
ei remisit, negans sibi opus esse. Verum qui tam ex ipso 
quam ex Cleopatra de Arabis injuria audieral tributum a 



' Dio, lib. 50. pag. 420. cum Suetonio, in Octavio, cap. 17. 
•• Dio, pag. 420. 

° Dio, pag. 420. cum Livio, lib. 132. Eutropio, lib. 7. et Orosio, lib. C. 
cap. 19. 

' Plutarch, in Antonio. ' Id. ibid. 



VETERIS TESTAMENTI. 3G5 

regina impositum solvere detrectantis, jussit in ilium bel- 
luin vertere : Cleopatra etiam hoc in rem suam fore sibi 
persuadente. Si enim Arabem Herodes vicisset, Arabiaj ; 
sin autem victus esset, Judaeae dominam futuram se spe- 
rabat. Antonii igitur jussu reversus Herodes, domi con- 
tinuit exercitum : quo mox invasit Arabiam equitatu simul 
et pedestribus copiis instructissimus, Diospolim petens quo 
occursuri erant Arabes. Ubi post acerrimum conflictum 
penes Judasos fuit victoria''. 

Plancus et Titius quos ex consularibus Antonius et 
inter amicos habuerat et omnium secretorum suorum con- 
scios fecerat, a Cleopatra suggillati quod plurimum adver- 
sati fuissent ne bello interesset, ad CsEsarem perfugerunt : 
qui eos et libentissime recepit, et ab iis turn omnia alia 
acta conciliaciue Antonii didicit, turn testamento ejus quas 
essent statuta, ac ubi id esset, rescivit : nam id illi obsig- 
naverant, et in eo contenta cognoverant'. De Planci vero 
(qui Antonii primum librarius, posteaque Asia ac deinde 
Syriae proconsul sub eo fuerat) moribus, ejusque et Titii 
fuga videndus es Velleius Paterculust''. 

Testamentum Antonii apud virgines Vestales erat depo- 
situra. Quod poscenti CiEsari denegaverunt illae tradere ; 
si accipere vellet, ipse veniret, niandaverunt. lUuc ergo 
profectus accepit tabulas'. Ac primum ipse seorsum 
scripta evolvit, ac loca quaedam annotavit reprehensioni 
patentia. Turn in senatu, ac deinde etiam in concione, 
recitavit : plerisque id moleste ferentibus, rationem ut quis 
redderet vivus postremorum suorum judiciorum. Quod 
licet injustissimum censeretur, tamen ea quae testamento 
continebantur hujusmodi erant, ut omnem facti Caesaris 
invidiam tollerent. Nam Antonius eo testamento Caesa- 
rioni testimonium ferebat, quod esset vere dictatoris Cas- 
saris filius ; suos ex Cleopatra liberos inter haeredes nun- 
cupabat, immensisque eos muneribus donabat : et de 
funere statuebat, ut corpus suum, etiamsi Roma deces- 



•i Joseph, lib. 1. belli, cap. 14. et lib. 15. antiquit. cap. 6. 

' Plutarch, in Anton, Dio, lib. 50. pag. 420. 

' Lib. 2. cap. 83. > Plutarch, in Anton. 



366 ANNALES 

sisset, per forum elatum Alexandriam ad Cleopatram mit- 
teretur™. 

Haec tantam indignationem apud omnes excitarunt, ut 
reliqua etiam quae vulgo jactabantur vera esse crederent : 
nempe Antonium, si rerum potitus foret, Romam Cleopa- 
trae dono daturum, ac imperium in ^gyptum translatu- 
rum. Proinde vehementi ira correpti omnes, eum non 
inimici modo aut qui neutri parti studebant, sed ii quoque 
jam qui sumnia ei juncti fuerant amicitia, summopere 
culparunt : quippe testamento recitato territi, Caesaris- 
que suspicioni vicissim occurrentes, eadem cum aliis aie- 
bant". 

Multa quoque nefanda in senatu Antonio recens trans- 
fuga Plancus objiciebat". Multa etiam, in Cleopatrae gra- 
tiam commissa, exprobrabat ei Caesaris necessarius Calvius 
velCalvisius : quorum pleraque tamen ipse ementitus fuisse 
putabatur. Amici vero Antonii Romas supplices prensa- 
bant populum : unumque e suo numero Geminium in 
Graeciam miserunt, rogatum Antonium, caveret ne abro- 
garetur ipsi imperium et hostis populi Romani declarare- 
tur. Qui cum inter coenandum a Cleopatra lacessitus, 
omnia recta fore dixisset si ilia in ^Egyptum abscessisset ; 
reginee furorem metuens, arrepta fuga Romam se re- 
tulit". 

Ut satis paratus Cassar fuit, in Cleopatram bellum est 
decretum : Antonio vero consulatus, (fuerat enim in se- 
quentem annum consul designatus) ac reliqua etiam po- 
testas omnis est adempta ; cujus ille arbitrium mulieri 
permisisset. Dicebaturque Cleopatrae pharmacis et prae- 
stigiis ita dementatus fuisse Antonius, ut ne in sua quidem 
esset potestate"". Adeo enim banc ea sibi mancipaverat, 
ut eum gymnasiarcbam Alexandrinorum effecerit, ab eo 
regina ac domina appellata sit, milites in suo satellitio Ro- 
manos habuerit; omnesque ii suis in clypeis nomen Cleo- 
patrae inscripserint. Ipsa cum Antonio in forum prodibat, 

■" Plutarch, in Anton. Sueton. in Octavio, cap. 17. Dio, lib. 50. pag. 420, 
421. 

" Dio, paj?. 421. " Veil. Paterc. lib. 2. cap. 83. 

P Plutarch, in Anton. 1 Id. ibid. Dio, lib. 50. p»g. 421. 



VETERIS TESTAMENTI. 367 

ludos cum eo curabat, cum eo judicia obibat, cum eo equi- 
tabat : in urbibus ipsa curru vehebatur, Antonius pedester 
cum eunuchis earn sequebatur. Denique sibi ipsa imperium 
in Romanos ita sperare est ausa ; ut si quid maximo jure- 
jurando affirmaret, jus quod esset ipsa datura in capitolio, 
juramentum fecerif, cupiditate muliebri optans etiam in 
urbe regnare' ; de qua, in libri primi ode trigesima sep- 
tima, Horatius: 



• Capitolio 



Regina dementes ruinas 

Funus et imperio parabat, 
Contaminato cum grege turptum 
Morbo virorum, quidlibet impotens 

Sperare, fortunaque duici 

Ebria. 

Et Ovidius, libro decimo quinto Metamorphoseon : 

Romanique ducis conjux ^gyptia tsedae 

Non bene fisa cadet ; frustraque erit ilia minata 

Servitura suo Capitolia nostra Canopo. 

Si hostis ipse Antonius fuisset appellatus ; illi quoque 
qui cum eo erant, nisi ab eo discessissent, in hostium nu- 
mero habendi fuissent : quod ne contingeret, (metuebatur 
enim amicorum ejus potentia) non verbo ille quidem, licet 
reipsa, hostis est declaratus. Impunitas nihilominus ac 
laudes iis qui Antonium deseruissent proponebantur ; et 
Cleopatras, quam ilium nunquam deserturum fuisse scie- 
bant, bellum manifesto indicebatur : sufficiebatque hoc 
ipsum Antonio crimen potuisse objici, quod contra patri- 
am, nihil a suis laesus, ipse ultro bellum pro ^gyptia mu- 
liere suscepisset. Ac, quasi jam id ageretur, saga ipsi 
sumpserunt, et ad aedem Bellonae progressi sunt : ibique 
Csesar, tanquam fecialis, omnia quae ante quam bellum ini- 
retur fieri Romano more consueverant jussu eorum pere- 
git'. Addiditque, bellum cum Romanis gestures Mardi- 
onem eunuchum, et Pothinum et tonstricem Cleopatras 



1 Dio, lib. 50. pag. 421, 422. ' Eutrop. lib. 7. 

• Dio, pag. 421,422. 



S68 ANNALES 

Iram Charmiumque (Nairam et Carmionem Cleopatra; 
ancillas Galenus appellat, in libro de Tlieriaca ad Piso- 
nem :) a quibus maxima quajque in imperio Antonii admi- 
nistrarentur'. 

Hinc juventus ab utrisque magno studio ad arma convo- 
cabatur, pecuniae conficiebantur, omnia quae bello gerendo 
sunt necessaria festinato comparabantur : fuitque ejus 
belli apparatus longe prioribus omnibus major, tot utrique 
ad boc bellum provinciis auxilia subministrantibus. Cae- 
sarem Italia omnis, Gallia, Hispania, Illyricum, Africa 
utraque, Sardinia, Sicilia, ac reliquae insulae praedictis 
terris continentibus vicinae, adjuvarunt". Fueruntque ei 
naves bellicae ducentas quinquaginta, peditum octoginta 
millia, equitum millia duodecim. Habebat vero Antonius 
naves bellicas non minus quingentas in quibus tum octo 
turn decern etiam ordinum frequentes erant superbe et ad 
triumphum exornatae : peditum centum millia, equitum 
(ut Caesar) millia duodecim. Reges ei parentes in auxi- 
lium erant Bocchus Africae, (regno a Romanis exutus.) 
Tarcondemus (sive Tarcondimotus) superioris Cilicias, Ar- 
chelaus Cappadociae, Philadelphus Paphlagoniae, Mithri- 
dates Commagenae, Adallas Thraciae. Hi interfuerunt 
bello. Ex Ponto Polemon auxilia misit, Malchus item ex 
Arabia, et Herodes Judaeus : adhaec Amyntas Lycaonum 
et Galatiae rex. Imperabatque Antonius ab Euphrate et 
Armenia usque ad mare Ionium et Illyricum ; et a Cyrenis 
usque ad iEthiopiam". Unde regiones Asiae continentis 
Romanis parentes, Thraciasque, Grascia, Macedonia, 
iEgyptus, Cyrenaica cum finitimis, insula; etiam propin- 
quae, regesque et principes fere omnes, quotcunque Ro- 
mani imperii Antonio tunc parentis fines attingebant, alii 
ipsi, alii per suos, (ut dictum est) illi opitulabantur''. 

A Medorum etiam rege submissa illi sunt auxilia'. Quas 
cum Antonius non solum non remisisset, sed suos etiam 
milites quos Medo commodaverat revocavisset ; rex ille a 
Parthorum rege Phraate et Armeniorum Artaxe (sive 

« Plutarch, in Antonio. " Dio, pag. 422. 

' Plutarch, in Antonio. ' Dio, pag. 422. 

« Plutarch, in Antonio. 



VETERIS TF.STAMENTI. 369 

Artaxia) superatus, in eonim potestatem venit. Atque 
hoc modo Armenia, quam Antonius nuper acquisierat, 
simul cum Media amissa est^ 

Apparatu belli Actiaci gratificationem ipsius Cleopatras 
Antonio timente, nee nisi praegustatos cibos sumente : pa- 
vorem ejus ita ilia fertur eluisse. Extremis coronse flori- 
bus veneno illitis, ipsam capiti imposuit : moxque, proce- 
dente hilaritate, invitavit Antonium ut coronas biberent. 
Concerpta vero in scyphum incipienti haurire, opposita 
manu : " En ego sum," inquit, " ilia, chare Antoni, quam 
tu nova praegustantium diligentia caves ; adeo mihi, si 
possim sine te vivere, occasio aut ratio deest." Inde 
eductum custodia quendam bibere jussit, qui illico ex- 
piravit''. 

Quum Arabum exercitum ad Cana in Ccele-Syria rex 
Herodes majore ex parte in fugam vertisset : Athenio, 
Cleopatrae in ea regione dux, qui Herodem oderat, cum 
coUectitia indigenarum manu Arabibus se adjungens, mag- 
nam Juda;orum in locis asperis et inaequalibus (quorum 
peritiores erant adversarii) stragem edidit. Rex vero suos 
videns viribus impares, citato equo profectus est ad evo- 
candos qui illis succurrerent : nee tamen, licet festinus, 
adfuit in tempore; sed Judieorum castra ab hostibus 
capta sunt*". 

3973. Ex illo tempore Herodes latrociniis coepit agere 
et excursionibus in Arabas, caslra in montibus ponens. 
Et cavebat quidem totum exercitum praelio committere : 
sed interim non mediocriter proficiebat, suos laboribus 
assuefaciens, et continuis exercitiis praeparans ad abolen- 
dam tandem ignominiam''. 

Antonius, quum ad Italiam cursum intendisset, ibi hel- 
ium inopinantibus adversariis gesturus ; ubi Corcyram 
veniens audisset, Caesaris naves actuarias, quae ad specu- 
landum praemisss fuerant, apud montes Ceraunios stare ; 
suspicatus eo Caesarem cum tota classe venisse, in Pelo- 
ponnesum (jam enim sub finem autumni erat) revectus. 



' Dio, in fine lib. 49. * Plin. lib. 21. cap. 3. 

'> Joseph, lib. 1 5. cap. C. ^^ Id. ibid. 

VOL. X. B B 



870 ANNALES 

Patris liyemavit ; dimissis in omnia loca militibus, ut cus- 
todirent ea, et facilius alimenta eis suppeterent*. 

Cfflsar quoqiie, quum Brundusio solvisset ac Corcyram 
usque provectus esset, hostes apud Actium statione mo- 
rantes inopinato aggressurus ; tempestate coorta afflictus, 
re infecta reversus est^ 

Dum ArabifB fines Herodes infestat, anno regni sui (a 
morte Antigoni, circa mensem Sextilem anni periodi Ju- 
liana; 4676. hie et deinceps a Joseplio numerati) septimo, 
conflato jam bello Actiaco, ineunte vere, Judaea terrae 
motu, quali nunquam ante, est concussa : in quo homi- 
num oppressa sunt ruinis sedium circiter decem millia. 
Militaris tamen multitudo nihil detrimenti accepit, utpote 
sub dio agitans. H^c clades in majus etiam aucta rumo- 
ribus, quos nuncii gentilium odiorum non ignari dabant 
auribus Arabum, immane quantum extulit hostium ani- 
mos ; quasi subversis Judaeorum urbibus et extinctis ho- 
minibus, nulli jam superessent adversarii. Legates igitur 
gentis, qui rebus afflictis pacem petituri venerant, compre- 
hensos necaverunt : moxque magna alacritate bellum pro- 
peraverunt*^. 

Herodes suis ad fortiter agendum excitatis, et sacris de 
more peractis, exercitum propere trans Jordanem duxit : 
castrisque Philadelphiae positis, de castello quodam inter- 
jacente occupando inter eum et Arabas, certamen est ini- 
tum. In quo superiores facti Judaei, ad aliud praelium 
dejectos hostes compulerunt, ubi post diutinum conflictum 
in fugam versi Arabes, et a seipsis fugientibus et ab ad- 
versariis instantibus, ita sunt oppressi, ut quinque eorum 
millia desiderarentur. Casteri in castris obsessi, et aquae 
penuria vehementer laborantes, legates ad Herodem mise- 
runt : quos quum ille despiceret, et talenta quinquaginta 
pro redemptione ofFerentibus magis instaret; ardescentes 
siti, cater vatim exeuntes, ultro se Judaeis tradiderunt. 
Atque hoc modo intra quinque dies capta sunt ad quatuor 
millia : sexta vero die, reliqua multitudine ad pugnam des- 



>• Dio, lib. 50. pag. 424. ■• Id. ibid. pag. 425. 

' Joseph, lib. 1. belli, cap. 14. ct lib. 15. antiquit. cap. 7. 



VETERIS TESTAMENTI. 371 

perata salute procedente, primo conflictu circiter septem 
niillia ceciderunt. Domita igitui- per hanc cladem Ara- 
bum ferocia, gentis pi-ffises ab eis declaratus, domum mag- 
na cum gloria reversus est*. 

Hillel Babylonius, ex stirpe Davidica, Hierosolymis 
floruit, annis centum ante aeram excidii templi Judaicam ; 
ut ex Gemara Babylonica, tractatu r\2W, capite primo, col- 
ligitur. Ex cujus numeroso discipulorum ccetu, Jonatham 
Uzzielis filius, Chaldaic£e prophetarum paraphraseos au- 
thor, clarissimus extitit. Inter Hillelem hunc et Sammai- 
xan (sive Sameam, de quo ex Josepho superius dictum est) 
orto dissidio, Pharisaei in duas partes discesserunt : de 
quibus Hieronymus'' : " Duas domus Nazaraei (qui ita 
Christum recipiunt, ut observationes legis veteris non omit- 
tant) duas familias interpretantur Sammai et Hillel: ex 
quibus orti sunt Scribae et Pharisaei." Additque, " Sam- 
mai et Hillel (sive duas eOrum domus, quarum in Talmude 
toties fit mentio) non multo prius quam Dominus nascere- 
tur, ortos esse in Judaea." 

Quum Parthorum rex Phraates, victoria ab Antonio re- 
portata insolentior redditus multa crudeliter consuleret, 
in exilium a populo suo pulsus est ; et Tiridates quidam 
contra eum rex constitutus'. 

Medeus quidam Mysos Asianos ad deficiendum ab An- 
tonio permovit, eorumque opera bellum Antonianis ibi 
fecit''. 

Antonius Actium, ubi classem constituerat, profectus, 
quum prope tertiam partem remigum fame absumptam 
invenisset, nihil motus : " Remi'," inquit, " mode salvi 
sint ; nam remiges non deerunt, quoad Graecia homines 
habuerit." Correptique a praefectis navium sunt ex afflic- 
tissima Graecia viatores, agasones, messores, adolescen- 
tuli : ac ne ita quidem complebantur naves, sed plerseque 
manebant vacuae™. 



» Joseph, lib. 1. belli, cap. 14. et lib. 15. antlquit. cap. 8, 9. 

I* Lib. 3. commentar. in Esai. cap. 8. ver. 14. 

' Justin, lib. 42. cap. 5. Dio, lib. 51. pag. 456. 

k Dio, lib. 51. pag. 443. ' Oro(.lib. 6. cap. 19. 

" Plutarch, in Antonio. 

B b3 



372 ANNALES 

Asinius Pollio, quum se post Brundusinain pacem con- 
tinuisset in Italia, neque aut vidisset unquam Cleopatram 
aut post enervatum amore ejus Antonii animum partibus 
ejus se miscuisset, rogante Cffisare ut secuin ad bellum 
proficisceretur Actiacum : " Mea"," inquit, " in Antonium 
majora merita sunt, illius in me beneficia notiora ; ita- 
que discrimini vestro me subtraham, et ero praeda vic- 
toris." 

M. Agrippa, prajmissus a Cajsare, multas onerarias 
naves frumento atque armis graves, ab jEgypto, Syria, 
Asiaque ad subsidium Antonio venientes cepit. Peragra- 
toque Peloponnensium sinu, Methonam urbem validissimo 
Antoniano praesidio munitam expugnavit". Ibique occiso 
Bogude, observans quibus lacis naves onerariae appelli 
commode posset ; diversis subinde locis in Graeciam egres- 
sus, magnopere Antonium perturbabat". 

Caesar his animo auctus, cum ducentis triginta rostratis 
navibus et omnibus copiis a Brundusio, trajecto mari 
lonio, in Epirum profectus esf. Ubi pedestres copias, 
infra montes Ceraunios expositas, Actium mittens, ipse 
Corcyram a praesidio destitutam navibus occupavit : iisque 
in portum Dulcem (a dulci aqua ita dictum) subductis, 
stationem ibi fecit. Inde cum classe Actium petiit ; ubi 
classis Antonianae major pars stationem habebat ; eoque 
occupato loco, in quo postea Nicopolim condidit, castra 
ibi posuif. 

Antonius, invehentibus prima luce hostibus, timens ne 
inanes propugnatoribus naves caperent ; ad speciem in- 
struxit in tabulatis remiges armatos, remos erigi et sus- 
pendi ex utroque navium latere preecepit : atque ita in 
faucibus portus ad Actium obversas in hostem continuit, 
quasi instructas remigio et paratas ad confligendum. Unde 
delusus Caesar retro abiit^ 

M. Agrippa Leucadem advectus, insulam et naves quae 



"' Yell. Paterc. lib. 2. rap. 86. " Oros. lib. 6. cap. 19. 

» Dio, lib. 50. pag. 425. 

P Dio, lib. 50. pag. 425. Liv. lib. 132. Plutarch, in Anton. Oros. lib. 6. 
cap. 19. 

1 Dio, pag. 425, 428. ' Plutarch, in Antonio. 



VETERIS TESTAMENTI. O(0 

in ea erant, in ore atque oculis Antonianas classis, cepit. 
Patras deinde, victo navali pugna Q. Asidio, et Corin- 
thum postea, occupavit^ 

M. Titius et Statilius Taurus subito adorti equitatum 
Antonii fuderunt; sociumque sibi Philadelphum, regem 
Paphlagoniae, adsciverunt'. 

Cnaeus Domitius vir clarissimus, qui solus Antonianarum 
partium nunquam Cleopatram nisi nomine salutavit, reginae 
infensus redditus, maximo et prascipiti periculo transmisit 
ad Cassarem". Febre enim jam correptus, minutum aca- 
tium conscendit, atque ad Cacsarem transiit. Quod etsi 
graviter tulit Antonius, tanien contra Cleopatrse senten- 
tiam omnia impedimenta ei cum amicis et servis misit. 
Domitius vero, tanquam pceniteret eum quod proditio sua 
non esset clam, illico expiravit". Sed quia \isus fuit prop- 
terea ab Antonio profugisse, quod de rebus ejus despe- 
rasset, ejus exemplum multi sunt secuti". 

Antonius, confidentia perdita, omnes suos in suspicione 
habere coepit ; ex iisque cum alios, tum lamblichum Arabiae 
cujusdam partis regem, inter tormenta occidit : quibus- 
damque negotium dedit, ut Q. Postumium senatorem dis- 
cerperent. Veritus deinde, ne Quintus etiam Dellius et 
Amyntas Galata, quos ad conducendos stipendiarios milites 
in Macedoniam et Thraciam miserat, res Csesaris praefer- 
rent ; ad eos contendit, quasi auxilium illis laturus, si quid 
hostile accidisset^. 

Interim Sosius sperans se, si L. Tauresium, qui paucis 
cum navibus stationem adversus Antonianos servabat, ante 
adventum Agrippae (cui universa Caesaris classis commissa 
erat) aggrederetur, posse rem aliquam memorandam ge- 
rere ; sub auroram repente contra eum evectus est, obser- 
vata densa nebula, ne Tauresius navium ipsius prasvisa 
multitudine fugeret. Quern primo conflictu fugatum quum 
insequeretur, Agrippa forte obviam facto, non modo non 



• VelU Patercul. lib. 2. cap. 84. Dio, lib. 50. pag. 427. 

' Dio, lib. 50. pag. 427. 

" Dio, lib. 50. pag. 427. Vellci. Patercul. lib. 2. cap. 84. 

" Plutarch, in Antonio. « Dio, lib. 50. pag. 427. 

' Dio, lib. 50. pag. 427. 



374 ANNALES 

assecutus est Tauresium, aut victoriaa fructum aliquem 
percepit, sed ipse cum Tarcondimoto aliisque multis in- 
teriit^. 

Hoc Antonium, quia ipse revertens equestri praelio ab 
excubiis Csesaris superatus fuisset, a consilio castra cas- 
tris hostium opposita habendi detraxit. Itaque iis noctu 
relictis, ad alteram sinus Ambracii partem discessit, ubi 
copiae ejus ampliores castra habebant. Et quum jam 
commeatibus etiam interclusum alimenta deficere incipe- 
rent ; deliberationem proposuit, an ibi manentes praelio 
decertarent, an vero alio digressi bellum tempore tra- 
herent\ 

Canidius, qui legionibus praeerat et Antonio secum du- 
cendi Cleopatram author fuerat, mutata jam sententia, ut 
eam remitteret suasit : atque ut in Thraciam vel Macedo- 
niam ipse profectus, terrestri pugna decerneret ; quoniam 
terrestribus copiis maxime valeret, et illic novis Getarum 
regis Dicomis auxiiiis uti posset*". 

At Cleopatra prodigiis quibusdam, et propter ea exer- 
citus moestitia, simul cum Antonio territa, classe ut bel- 
lum ibi gereretur, a viro obtinuit: ita tamen ad fugani 
jam turn circumspiciens, ut res suas componeret, non ubi 
ad victoriam consuleret, sed unde expediret fugam rebus 
perditis quam facillime. Neque enim aut furtim aut pa- 
lam fugientium more avehi illi statuerunt, ne sociis metum 
incuterent ; sed tanquam ad navale praelium instructi, ut 
etiam, si quis obstare vellet, vi discessum in iEgyptum sibi 
conficerent"^. 

Regem Amyntam Velleius Paterculus"* ; eundem, simul 
et Dejotarum regem, ad Caesarem descivisse Plutarchus 
narrat. Transiit quoque ad Caesarem Q. Dellius histo- 
ricus, ad quem ode tertia libri secundi carminum Horatii 
est scripta : sive Cleopatrae veritus insidias, quas Glaucum 
modicum sibi enuntiasse dicebat ; sive exempli sui tenax. 
Nam et a Dolabella ad Cassium, et a Cassio jam ante 



» Dio, lib. 50. pag. 427. ' Ibid. pag. 427, 428. 

•■ Plutarch, in Anton. ' Plutarch, in Anton. Dio, pag. 428. 

■i Lib. 2, cap. 84, 



VETERIS TESTAMENTI. 



375 



tiansfugerat ad Antoniuin : " desultor bellorum civilium" 
a Messala Corvino appellatiis'. 

Bis ante ultimum discrhnen classis Antonii superata 
fuerat'. Et quum illud instaret, quendam ordinum duc- 
torem pedestrium certaminum scientem, qui complura prae- 
lia sub Antonio decertaverat, corpusque cicatricibus ha- 
bebat concisum, illi tuni pra;senti ejulantem dixisse ferunt: 
" Quids, imperator, hisce diffisus vulneribus et gladiis 
spem tuam profligatis in lignis reponis ? iEgyptii et Phoe- 
nices in mari praelientur : nobis permitte terram, in qua 
assuerimus stantes occumbere, vel hostes vincere." Ad 
quae nihil respondit Antonius : manu tantum et vultu quasi 
excitans eum ut bono animo esset, prseteriit, omni bona 
spe deposita. 

Ex navibus ^gyptiis, sexaginta tantum Antonius et 
Cleopatra conservarunt : reliquas, quod niilitum numerus 
cladibus ac fugis diininutus fuisset, concremarunt. Dein- 
de noctu pretiosissimas quasque res in naves comporta- 
runt. Et quum gubernatores, remis ad pugnam contenti, 
vela vellent relinquere, imponere in naves et portare se- 
cum Antonius coegit : addens faciendum, nequis hostium 
fuga evaderet, quum fugae ipse sus hoc modo provi- 
deret*". 

Ducenta; triginta rostrataj fuere Caesaris naves, et tri- 
ginta sine rostris ; triremes velocitate Liburnicis pares, et 
octo legiones classi superposita?, absque cohortibus quin- 
que prsetoriis. Classis Antonii centum septuaginta navium 
fuit ; quantum numero cedens, tantum magnitudine pra;- 
cellens : " Nam decern pedum (vel graduum potius remi- 
gantium) altitudine a mari aberant :" inquit Orosius'. Et 
ante eum Florus'' : " Nobis quadringentae amplius naves, 
ducentae non minus hostium : sed numerum magnitude 
pensabat. Quippe a senis in novenos remorum ordines, 



• M. Seneca, in orat. suaior. 3. Veil. Paterc. lib. 2. cap. 84. Plutarch, in 
Anton. Dio, lib. 50. pag. 433. 
' Veil. Paterc. lib. 2. cap. 84. 
' Plutarch, in Antonio. 
*' Plutarch, cum Dione, pag. 423. 
' Lib. 6. cap. 19. k Lib. 4. cap. 11. 



376 AKNALES 

ad hoc turribus atque tabulatis allevata;, castellorum et 
urbium specie, non sine gemitu maris et labore ventorum 
ferebantur : quae quidem ipsa moles exitio fuit." Sed his, 
de navium Antonianarum numero, in commentariis suis (a 
Plutarcho productis) repugnat ipse Caesar ; trecentas ea- 
rum a se captas fuisse commemorans. De magnitudine 
vero, ex remigum gradibus jestimanda, " in Actiaco prae- 
Ho navigia senorum vel ultra ordinum concurrisse," refert 
Vegetius'. Et Caesaris quidem naves " a triremibus in se- 
nos non amplius ordines," Florus; Antonii autem etiam 
in denos crevisse, Strabo, una cum Plutarcho et Dione 
confirmat™. 

Quia enim propter magnitudinem navium Cassaris Sex- 
tus Pompeius in Sicilia victus ferebatur, naves Antonius 
aedificaverat multo hostilibus majores ; paucas quidem tri- 
remes, reliquas omnes a quaternis usque ad denos ordines 
remorum : turresque in iis altas extruxerat, et multitudi- 
nem in iis hominum collocaverat, qui quasi de muro pug- 
narent. Primores vero ex iis quos secum habebat in naves 
imposuit, ne, si in sua ipsorum potestate essent, novi quid 
tentarent : (quod Dellius et nonnulli alii ad CaBsarem per- 
fugientes, fecerant :) permultos etiam sagittarios fundito- 
resque et armatos milites imposuit". Atque ita optimas 
quasque et amplissimas a triremi usque ad decern ordinum 
naves peditum viginti et sagittariorum duobus millibus 
complevit". 

Cffisar, apparatu hostium conspecto et eorum consilio 
ex aliis, ac maxime Dellio, intellecto, ipse etiam se ad 
pugnam composuitP. Quatuor primis diebus grandi vento 
fluctuans mare praelium interpellavit. Quinto die ccelo 
sereno et tranquillo mari concurrerunt. Antonius cum 
Poplicola in dextero cornu egit, in sinistro Ccelius, me- 
dian! aciem M. Octavius et M. Justeius obtinuere. Caesar 
sinistro prafecit Agrippam, dextrum ipse retinuit. Ita 
Plutarchus. Ante eum vero \'^elleius Paterculus'', ita : 

' De re militar. lib. 4, cap. 27. 

■" De quibus, ad numerum Eusebianum 1230. videndus Scaligcr. 
" Dio, lib. 50. pag. 433. " Plutarcli. in Antonio. 

P Dio, Ub. 50. pag. 433. t Lib. 2. cap. 85. 



VETERIS TESTAMENTI. 377 

" Dextrum navium Julianarum cornu M. Lario (vel liUrio) 
commissum, laevum Arruntio, Agrippae omne classici cer- 
taminis arbitrium. Caesar, ei parti destinatus in quam a 
fortuna vocaretur, ubique aderat. Classis Antonii regi- 
men Publicolae Sosioque commissum." De ducibus vero 
in terra locati exercitus, inter utrumque convenit : Tau- 
rum Caesaris, Antonii rexisse Canidium. 

Antonius actuaria navi circumvectus, et adhortatus est 
milites ; monens nt ob navium pondus velut in solo sta- 
biles pugnarent. Gubernatoribus quoque imperavit ut 
quasi in ancboris stantibus navibus, nihil se moventes in- 
cursum hostium exciperent, difficultatem loci in sinus fau- 
cibus observantesi. 

Caesari memorant, tenebris adhuc quum egressus taber- 
naculo esset, in orbem circumeunti ad lustrandam classem, 
asellum cum asinario occurrisse. Eutychus homini, bes- 
tiae Nicon erat nomen. Utriusque simulachrum aeneum 
victor posuit in templo, in quod castrorum suorum locum 
vertit'. Eidem quoque ante pugnam sacrificanti geminum 
jecur apparuit'. 

Navigio deinde Caesar ad dextrum cornu classis Antonii 
vecttis, quiescentes in sinus angustiis miratus est hostes : 
et stare eos in anchoris diu credens, naves suas sustinuit, 
quae octo stadiis ab hostibus aberant. Hora autem sexta, 
quum vento ex alto increbrescente cunctationem moleste 
ferentes Antoniani milites, naviumque suarum freti ampli- 
tudine sicut inexpugnabili, sinistrum cornu moverunt. 
Cum quibus, ex sinu et angustiis egressis, Caesariani de- 
mum dimicarunt'. 

Caesaris naves, habiles in omnia quae usus poscebat, ad 
impetus, et recursus flexusque capiendos, illas graves et 
ad omnia praepeditas, singulas plures adortae, missilibus 
simul cum rostris, ad hoc ignibus jactis oppugnaverunt". 
Antoniani contra, catapultis ex turribus ligneis lapides et 
tela emittebant, navibusque hostium propius advectis ma- 



1 Plutarch, in Antonio. 

' Sueton. in Octavio, cap. 96. Plutarch, in Anton. 

■ Plin. lib. 1 1. cap. 37. ' Plutarch, in Antonio. 

" Florus, lib, 4. cap. 11. 



378 ANNALES 

nus ferreas injiciebant : quae si opportune incidissent, su- 
perabant hostetn ; sin aberrassent, suas ipsorum naves 
pertundebant. Ad hunc modum prselium navale commis- 
sum est; quum utrique varias rationes ad excitandam 
suorum artem et alacritatem adhiberent, multas voces 
eorum exaudirent, qui a terra continente ipsis acclama- 
bant". 

Porrigente Jeinde ad circumdandos hostes alteram 
cornu Agrippa, expandere contra Publicola suos coactus, 
a media acie sua est divulsus. Qua tumultuante ac cum 
Arruntio dimicante, communi tamen adhuc marte, Cleo- 
patra diutius suspensa animi solicitudine, ancipitisque prse- 
lii exitus expectatione victa, signo suis dato, cum aurea 
puppe veloque purpureo et sexaginta navibus ^gyptiis 
velocissimis se in altum dedit ; et secundo vento Pelopon- 
nesum petiit. Antouius, simul-atque navem Cleopatrae 
contemplatus est vela facientem, omnium oblitus conscen- 
dit quinqueremem ; et detracto insigni pra;toria2 navis, 
Alexandro Syro et Scellio solis comitibus fugientem secu- 
tus est uxorem''. Atque ita iniperator, qui in desertores 
saevire debuerat, desertor exercitus sui factus est: ut 
dubitari posset, suone an Cleopatrae arbitrio victoriam 
temperaturus fuisset, qui ad ejus arbitrium direxit fugam". 

Cleopatra percipiens Antonium venire, signum sustulit 
ex navi. Ita ad earn delatus Antonius et acceptus 
navi, neque aspexit illam neque aspectus est ab ilia : 
sed solitarius transiit in proram, atque ibi tacitus cogita- 
bundusque consedit, ambabus manibus caput tenens^ 

Antoniani, imperatoris fuga consternati, ac ipsi quoque 
de fuga cogitantes, alii vela sustulerunt, alii turres et ar- 
mamenta navium in mare projecerunt ; ut exoneratis na- 
vibus facilior esset fuga. Caesariani, quibus neque vela 
erant, et ad nullam aliam rem nisi praclium navale se 
paraverant, eos qui jam fugam cepissent non insecuti, 
reliquos eam adhuc parantes adorti, (jam etiam numero 

^ Dio, pag. 438, 439. cum Plutarcho. 

y Plutarch, cum Floro, lib. 4. cap. 11. Dioue, lib. 50. pag. 439, 440. et 
Orosio, lib. 6. cap. 19. 
' Vellei. Patcrcul. lib. 2. cap. 85. " Plutarch, in Antonio. 



VETERIS TESTAMENTI. 379 

adversariis aequales) multis suis navibus singulas hostiles 
circundantes, eminus cominusque pugnam conseruerunt''. 
His enim, etiam detracto capite, in longum foitissime pug- 
nandi duravit constantia : et, desperata victoria, in mor- 
tem dimicabatur. Csesar, quos ferro poterat interimere 
verbis mulcere cupiens, clamitansque et ostendens fugisse 
Antonium, quaerebat pro quo et cum quo pugnarent". 
Tandem vero coactus, ignem ex castris afferri jussit. Ne- 
que enim aliud consilium victoriifi explicands habebat: 
quanquam potiundae hostilis pecuniae causa initio statuerat 
incendio abstinere. Ipsique Caesariani, videntes navibus 
igne correptis hostes ne sibi ipsis quidem auxilio esse, ne- 
dum adversarium laedere posse ; celeriter advecti, pecuniae 
studio, ignem a se immissum restinguere conati sunt : quo- 
rum permulti cum ipsis navibus a ilamma correpti, et har- 
pagonibus hostium, perierunt''. 

Quum classis Antonii diu fuisset Caesari obluctata, at- 
que gravissime ab insurgentibus in proram infestata fluc- 
tibus, tandem bora decima succubuit : ut Plutarchus scri- 
bit. Atque ita milites, quum diu pro absente dimicassent 
duce, aegre summissis armis, cessere victoriam : citiusque 
vitam veniamque Caesar promisit, quam illis ut ea preca- 
rentur persuasum est. Fuitque in confesso, milites op- 
timi imperatoris, imperatorem fugacissimi militis functum 
officio". 

Ab hora quinta (ut ait Orosius) usque in horam septi- 
mam, incerta vincendi spe, gravissimae utrinque caades 
actaj : reliquum diei cum subsequente nocte in victoriam 
CiEsaris declinavit''. In serum enim diei dimicatio est pro- 
tracta, ut in navi victor pernoctaverit*. 

Caesare et Messala Corvino consulibus debellatum apud 
Actium est*" : Septembris die secundo, a quo annorum mo- 
narcbiae Caesaris numeratio est instituta : ut in libri quin- 
quagcsimi primi initio notavit Dio ; quos quadraginta 
quatuor fuisse, idem alibi' refert ; tredecim diebus demp- 

"• Dio, pag. 440. "^ Vclloi. Paterc. lib. 2. cap. 83. 

■* Dio, in fin. lib. 50. " Vellei. Paterc. lib. 2. cap. S5. 

' Oros. lib. 6. cap. 19. f Sueton. in Octavio, cap. 17. 

>> Vellei. Patercul. lib. 2. cap. 84. ' Libro 5C. pag. 590. 



380 ANNALES 

tis, quot inter decimum nonum Sextilis diem (quo ille 
mortuus est) et secundum Septembris intercipiuntur ; 
utroque excluso termino. Quo modo accipiendi sunt Sue- 
tonius'', Aurelius Victor et Eutropius ; quum rempubli- 
cam euni per quadraginta quatuor annos solum obtinuisse 
narrant. 

Illucescente jam die, victoriam Cjesar consummavit. 
Ex victis duodecim millia cecidisse referuntur : sex vel 
septem millia vulnerata sunt; e quibus mille inter curan- 
dum defecerunt. Ita Orosius'. Plutarchus vero, ex vic- 
tis non plures quam quinque millia interiisse, et trecentas 
naves captas t'uisse memorat. Reliqua classis immensa, 
naufragio belli facto, toto mari ferebatur : Arabumque, et 
Sabaeorum, et mille aliarum gentium Asise spolia, purpu- 
ram, aurumque in ripam assidue mota ventis maria revo- 
mebant™. 

Atque haec Celebris ilia fuit naumachia Actiaca, a nobi- 
lissimis illius temporis poetis decantata ; Virgilio, libro 
yEneidos octavo ; Ovidio, Metamorphoseon libro decimo 
quinto ; Horatio, epodo nona ad Mcecenatem, et Propertio, 
libri quarti elegia sexta, ubi illud memorabile est disti- 
chon : 

Frangit, et attollit vires in milite causa : 
Qua nisi justa subest, excutit arma pudor. 

Cui hie respondet, quod Messala Corvinus, quum cele- 
braretur a Cassare, (cui hoc anno in consulatu collega ille 
fuit) quod quamvis ad Philippos infensissimus ipsi Bruti 
causa hostis, egregiam operam tamen sibi praebuisset ad 
Actium, dixisse fertur ; " Tu me, Cajsar, semper partium 
invenies meliorum et justiorum"." 

Caesar de praeda ex hostibus capta decern naves, ab uno 
remorum ordine ad deciremem usque, Apollini Actio con- 
secravit". Ludos Actiacos instar agonis Olympici quinto 



k In Octavio, cap. 8. ' Lib. 6. cap. 19. 

"> I'lorus, lib. 4. cap. 11. " Plutarch, in fine Bruti. 

" Strabo lib, 7. pag. 325. Dio, lib. 51. pag. 442, 443. 



VETERIS TESTAMENXr. 381 

quoque anno instituit, urbemque ibi construi jussit, in vie- , 
toriae memoriam, quam Nicopolim nominari voluit. 

Classis suje partem emisit Caesar, ut Antonium ac Cleo- 
patram insequeretur : quag quum consequi eum non pos- 
set, reversa esf. Liburnicae tamen quaedam eum sunt 
assecutas : quas ille repulit. Unus Eurycles Lacon, La- 
charis ob latrocinii crimen securi ab Antonio percussi fi- 
lius, ferox instabat ; lanceam ex tabulatis navis minitabun- 
dus vibrans. Neque tamen in Antonii navem irruptionem 
ille dedit : sed alteram prastoriam (duae enim erant) rostro 
percussam contorsit, atque impactam obliquam cepit ; si- 
mulque ex aliis unam, qua exquisita suppellex portaba- 
tur«. 

Ut hie abscessit, Antonius ad prius silentium rediit, 
eadem componens se figura. Postquam vero tres dies 
transegit in prora solus, seu ira percitus seu erubescens, 
illam appulit ad Taenarum. Ibi fceminae familiares eum et 
Cleopatram primum ad mutua colloquia, deinde ad con- 
vivia una ineunda et ad concubitum perpulere''. 

Jam naves onerariae quoque non paucae et amiei aliquot 
ex fuga ad Antonium confluxerunt, profligatam nuntiantes 
classem, sed terrestres copias arbitrari se eonstare. Ita 
nuntios ille ad Canidium misit, imperans ut propere per 
Macedoniam reeiperet se cum exereitu in Asiam'. 

Terrestris illius exercitus non multi fugam Antonii sen- 
serant : atque audientibus res primo visa est incredibilis, 
novemdecim legionibus peditum integrorum adhue et duo- 
deeim millibus equitum relictis, fugam eum eapere. Mi- 
lites ejus in desiderio quoque et expectatione erant mox 
alicunde appariturum. Tantamque pra;stiterunt ei fidem, 
ut et fuga ejus patefaeta cohseserint diebus septem, mis- 
sosque ad se a Csesare legatos repudiaverint'. 

Eos in Macedoniam iter intendentes adsecutus Caesar, 
sine pugna sibi adjunxit". Ubi enim dux noctu relietis 
eastris praeeipiti fuga se ad Antonium rapuisset Canidius : 
ab omnibus derelicti, proditique a dueibus suis, aggrega- 

' Dio, lib. 51. pag. 443. 1 Plutarch, in Antonio. 

' Plutarch, in Antonio. _ • Id. ibid. 

' Plutarch, in Antonio. « Dio, lib. 51. pag. 443. 



382 ANN ALES 

verunt se ad victorem"; qui eos in suum allegit exer- 
citum'. 

DifFugerant autem jam turn alii quidam primores Ro- 
mani ad Antonium : auxiliarii vero in suam quisque pa- 
triam. Verum hi contra Caesarem nullum praeterea hel- 
ium gesserunt : sed et ipsi, et oranes populi qui ante Ro- 
manis suhditi fuerant, pars statim, pars post, pacis condi- 
tiones a Cassare acceperunt'. 

Cffisar urbibus pecunia imperata, ademptaque eis in ci- 
ves ipsarum potestate, quam in conciliis populi usurpa- 
bant ; regulis ac regibus omnia oppida quse ah Antonio ac- 
ceperant, exceptis Amynta et Archelao, ahstulit. Philo- 
patorem Tarcondimoti, Ciliciae principis, filium, Lycome- 
dem in parte Cappadocia; Ponti regnum obtinentem, et 
Alexandrum lamblichi fratrem qui in Arabia regnum ob 
accusatum ah eo Caesarem acceperat, principatu exuit. 
Lycomedis ditionem Medeo, qui Mysos Asianos ad defici- 
endum ah Antonio permoverat, concessit. Cydoniis ac 
Lampaeis in Creta lihertatem dedit, praestiti sibi auxilii 
causa : instaurata etiam Lampaeorum civitate, quae eversa 
fuerat. Senatores equitesque et alios insigniores viros, 
qui Antonium in aliqua re adjuvissent, multos pecunia 
mulctavit, multos occidit, quibusdam pepercit*. 

Inter vita donates praecipuus fuit Sosius, qui quum hel- 
lo saepe Cssarem petiisset, tunc fuga elapsus occultatus- 
que, post inventus ac dimissus est : et M. Scaurus, uteri- 
nus Sexti Pompeii frater, qui et ipse neci destinatus, 
propter Muciam matrem vitam obtinuit. Inter supplicio 
affectos fuit Curio, illius Curionis filius cujus Caesar dicta- 
tor opera plurimum usus fuerat : et Aquilii Flori, pater ac 
filius ; quorum quum alter tantura, in quern sors incidisset, 
mori a Caesare jussus fuisset, uterque periit. Nam et 
filius, priusquam sortiretur, se percussori praehuit ultro ; 
et pater dolore rei permotus, sibi ipsi necem intulit^. 

Cassius Parmensis Athenas confugit" ; ille, cujus in li- 

"^ Vellei. Patercul. lib. 2. cap. 86. Plutarch, in Anton. 

y Dio, lib. 51. pag. 444. » Ibid. pag. 443. 

• Dio, lib. 51. pag. 443. i" Dio, lib. 51. pag. 443, 444. 

■= Valer. Maxim, lib. 1. cap. 7. 



VETERIS TESTAMENTI. 383 

bri tertii epistola quarta meminit Horatius : ab Albio Ti- 
bullo poeta quasrens, an ilium dicat, 

Scribere, quod Cassi Parmensis opuscula vincat ? 

et cujus Orpheus poemation esse putatur, ab Achilla Sta- 
tic ad finem commentariorum in librum Suetonii de claris 
rhetoribus habetur editum. Ejusdem Brutus a Varrone, 
in libro quinto de lingua Latina citatur. Et hunc Cas- 
sium ejusmodi spectro Athenis nunc territum fuisse, quale 
Bruto ante Philippensem pugnam apparuisse est dictum, 
hisce verbis in loco jam notato narrat Valerius. Concu- 
bia nocte, quum soUicitudinibus et curis mente sopita in 
lectulo jaceret, existimavit ad se venire hominem ingentis 
magnitudinis, coloris nigri, squalidum barba, et capillo 
demisso : interrogatumque quisnam esset, respondisse 
KoKoSat/iova. Perterritus deinde tarn tetro visu et nomine 
horrendo, servos inclamavit: sciscitatusque est, siquidem 
talis habitus, aut intrantem cubiculum, aut exeuntem vi- 
dissent. Quibus affirmantibus neminem illuc accessisse, 
iterum quieti, et somno se dedit: atque eadem animo ejus 
obversata est species. Itaque fugato sonmo, lumen intro- 
ferri jussit, puerosque a se discedere vetuit. Inter hanc 
noctem et supplicium capitis, quo eum Caesar affecit, pau- 
lulum admodum temporis intercessisse, addit Valerius. 
Inter postremos enim, qui csedis Julii Caesaris morte pcc- 
nas dederunt, fuit Parmensis iste Cassius ; uti primus de- 
derat Trebonius"*. Quod paulo post Actiacam victoriam 
Athenis factum, ex superiore Valerii Maximi narratione 
intelUgimus. 

Nam Athenas navigavit turn Caesar : ac Graecis placa- 
tus, civitatibus afflictis et exutis pecunia servitiisque et ju- 
mentis, superans ex bello frumentum distribuit*. 

A Taenaro in Africam transmissurus Antonius, navem 
unam onerariam magna pecuniae vi, magni pretii etiam 
aureo et argenteo instrumento regio onustam selegit, dona- 



"■ Vellei. Patercul. lib. 2. cap. 87. et Oros, lib. 6. cap. 19. 
' Plutarch, in Antonio. 



384 ANN ALES 

vitque amicis; jubens ut ea partirentur inter se et saluti 
suse consulerent. Abnuentes flentesque huinaniter ille 
consolatus, precatusque ut reciperent se, dimisit : scriptis 
ad Theophilum procuratorem suum Corinthi literis ut se- 
curitatem expediret illis, absconderetque quoad placare 
Cassarem quivissent. Hie fuit Theophilus Hipparchi pa- 
ter, ejus cujus fuit authoritas apud Antonium maxima, et 
primus ad Cagsarem ex libertis ejus defecit, ac domicilium 
suum post contulit Corinthum'. 

Cleopatra, ut tuto in 5igyptum adnavigare posset, vic- 
toriam mentita, proras coronavit ; cantionesque, victoria 
obtenta usurpari consuetas, tibiis concini jussit^. 

3974. Ita tutum in ^gyptum accessum ilia nacta, mul- 
tos primores, semper sibi infensos ac tumclade ejus animo 
auctos, occidit. Ex horum facultatibus, et donariis ex 
qiiibusque quantumvis inaccessis sacrariis sublatis, ingen- 
tem pecuniam confecit ; copias comparavit, auxilia quaesi- 
vit : utque Medias regem ad suam societatem petraheret, 
Armeniae regi (Artavasdi sive Artabazi) caput amputatum 
ei misit*". 

Opus etiam audax et grande aggressa, per isthmum qui 
mare Rubrum dirimit ab jEgyptio, (qui etiam distinguere 
Asiam et Africam putatur) qua maxime ab utroque strin- 
gitur pelago et coarctabatur, ut non plus tercentis stadiis 
pateat in latum, adorta est trajicere classem ; demissisque 
in sinum Arabicum cum magna pecunias vi copiis et navi- 
bus sedes quserere remotas, servitutem et bellum refu- 
giens'. Sed primas naves ita subvectas, aliasque in sinu 
Arabico fabricatas ad navigationem in Rubrum mare, Ara- 
bes Petraei a Q. Didio Syriffi prEefecto persuasi combusse- 
runt*^. 

Antonius in Africam delatus, conjecit se in solitudinem 
cum duobus amicis palans et vagans, Graeco Aristocrate 
rhetore,et Lucilio Romano'. Cumquemisisset quosdamad 

' Plutarch, in Antonio. f Die, lib. 51. pag. 446. 

■■ Dio, lib. 51. pag. 44fi. cum Strabone, lib. 11. pag. 532. et Tacito, lib. 2. 
annal. cap. 3. 

' Plutarch, in Antonio. 

I* Plutarch, in Anton, cum Dione, lib. 51. pag. 447. 

' Plutarch, in Antonio. 



VETERIS TESTAMENT!. .385 

Pinarium Scarpum et exercitum, quem is jam ante ibi con- 
scriptum ad tuentlam iEgyptum habebat; ille se Anto- 
nium minime recepturum dixit, et missos ad se occidit, 
nonnullosque milites id moleste ferentes necavif". Cujus 
defectione intellecta, manus sibi inferre Antonius instituit. 
Verum interpellatus ab amicis, Alexandriam se contulit. 
Quo adveniente, et legiones Actiacas integras adbuc fu- 
isse existimante, (quaruni amissarum ipse Canidius nun- 
tiuni paulo post attulit) Cleopatra, ccepto navigandi in 
mare Rubrum destitit, atque ostiaNili stationibus sepsit". 

At Antonius relicta urbe et amicorum consuetudine, 
domicilium sibi in mari ad Pharum extruxit projecto in 
altum aggere, atque ibi extorris ab hominibus egit. Vi- 
tam ferebat se aemulari Timonis illius fiiaaydptoirov, quod 
res suae eodem loco essent. Quippe violatum se ab amicis 
suis, atque ingratitudinem eorum expertum, ideo omnibus 
diffidere et ab omnibus abhorrere hominibus. Indeque 
domum illam Timonium appellabat". 

Herodes rex ad Antonium mittens, ut Cleopatram inter- 
ficeret, consuluit. Hoc enim mature perpetrato, et in il- 
lius opes eum successurum dicebat, et faciliores a Caesare 
pacis conditiones impetraturumP. 

Caesar et sui et Antoniani exercitus veteranos, nemini 
quicquam dans, in Italiam ; reliquos sparsim alio dimisit. 
Quum vero timeret ne illi, qui victoriEe socii a militia turn 
dimissi nullo dato prasmio fuere, seditionem moverent ; 
Agrippam, quasi aliam ob rem, post eos in Italiam misit. 
Atque ita, quasi nullo modo jam imminente ab exauctora- 
tis amplius periculo, res Graecias constituit ; et in Asiam 
profectus, rebus ibi quoque constitutis, quid Antonius 
ageret expectavif. 

Quum populi et reguli omnes suppetias Antonio et 
Cleopatrae denegarent, (licet eorum complures multa ab 
eis accepissent beneficia;) abjectissimfe conditionis gladia- 
tores, qui Cyzici ab Antonio ad ludorum triumphalium ex- 



"> Dio, lib. 51. pag. 446. « Plutarch, in Anton. 

"> Plutarch, in Anton, cum Strabone, lib. 17. pag. 794. 

' Joseph, lib. 15. cap. 10. 1 Dio, li .51. pag. 444, 445. 

vol,. X. c c 



386 ANNALES 

hibitionem alebantur, (de quibus supra, ad annum mundi 
3974. ex Appiano facta est mentio) pro eis fortissime 
certaverunt. Ubi enim primum quae essent acta cog- 
noverunt, in ^gyptum ad ferendum eis auxilium iter 
instituerunt : non parum incommodi Amyntae in Galatia, 
filiisque Tarcondimoti in Cilicia, (qui summa ante amicitia 
cum Antonio et Cleopatra juncti, tunc ab iis defecerant) 
multa etiam Q. Didio Syriae praefecto, qui transitu ipsos 
prohibebat, exhibentes. Quumque circumventi, in ^Egyp- 
tum evadere non possent ; ne sic quidem ullo modo, quan- 
tumvis multa Didio pollicente, ad defectionem perduci se 
passi sunt : sed Antonium ad se accersierunt, facilius se 
putantes cum eo conjunctos in Syria bellum posse gerere. 
Tandem quum neque veniret Antonius neque nuntium 
mitteret, periisse eum rati, inviti se Didio dediderunt ; ea 
conditione, ne gladiatores posthac essent. Qui Dapbnen, 
Antiochiae suburbium, eis habitandum concessit, donee 
Caesari res ea significaretur''. 

Ad gladiatores hosce coercendos, auxilia sibi ab He- 
rode submissa fuisse, scripsit ad Caesarem Didius ; de quo 
Caesar in sermone cum Herode habito, apud Josephum, 
libro primo belli, capite decimo quinto : Ai6 fjioi ypa<pci 
Bevt/Sioc <Tviiiia\iav <n imrofKpivai Trpog touc fiovofiaxovQ 
avTt^. quod in antiquitatUm libro decimo quinto, capite 
decimo, ita legitur expressum: uti KairidioQ ypaipuiv, aTvaai) 
TTQodvfila ra irpoc; rove; povap\a^ avri^ avWipiauai tov 
'Hpi'iSriv. ubi, ut ex priore loco novopa\ovQ pro /uovapx"? 
hie substitui, ita utrobique pro Ventidio et Capidio, ex 
Dione Quinti Didii nomen reponi debere, clarum est. 
Atque hinc rumor ille ad Antonium in Timonio suo per- 
venit, Judaeum Herodem cum aliquot legionibus et co- 
hortibus ad Csesarem transivisse : ut in vita illius Plutar- 
chus refert. 

Romae permulta in honorem Caesaris, propter victoriam 
navalem facta sunt decreta. Nam ei et de Cleopatra tri- 
umphus concessus est, et arcus triumphalis Brundusii, 
aliusque in foro Romano ; ut sacrarii Julii basis captiva- 

' Dio, lib. 51. pag. 447. 



VETERIS TESTAMENT!. 387 

rum navium rostris ornaretur; ludique in honorem ejus 
quinquennales haberentur ; ut supplicationes haberentur 
natali ejus die, ac ea die qua victorisB nuntius allatus fuit; 
utque ei in urbem ingredient! Vestales virgines, senatus, 
populusque cum conjugibus et libei'is, obviam irent. Or- 
namenta vero Antonii partim dejecta partim deleta sunt, 
diesque ejus natalis nefastus judicatus : et edicto cautum, 
ne quis ex ea familia Marci praenomen ferret'. 

Caesar Samum insulam in hyberna se recepit' ; unde 
quum tria Myronis opera colossica, uni insistentia basi, 
Antonius sustulisset; Casar duo reposuit in basin ean- 
dem, Minervam scilicet atque Herculem ; Jovem in capi- 
tolium transtulit, sacello ei parato". , 

Ibi quum Cassar captivos inspiceret, productus est Me- 
tellus senex promissa coma et reliquis deformatus sordibus. 
Ut vero ex ordine quo inter Caesaris captivos stabat per 
praeconem nominatim citatus est ; filius, qui inter Caesaris 
duces erat, consessu prosiliit, vixque agnitum patrem cum 
lamento complexus est. Cohibito deinde fletu, *' Tibi 
Caesar," inquit, "hie hostis fuit, ego socius : hie pcenam 
meruit, ego praemium. Postulo igitur ut patrem propter 
me serves incolumem, aut propter ilium me simul interi- 
mas." Quum omnibus mota esset miseratio, Caesar servari 
Metellum permisit, quamvis sibi infensissimum ; qui nullis 
unquam muneribus pellici potuerat ut ad eum ab Antonio 
deficeret". 

Antonius, relicto tabemaculo suo marino quod Timo- 
nium nominabat, ad regiam accessit: ibique exceptus a 
Cleopatra, convertit civitatem ad comessationes poculaque, 
et se ad donativa''. Cleopatrae enim et Caesaris filium 
Caesarionem inter ephebos adscripsit ; suoque ex Fulvia 
filio Antyllo togam puram et virilem dedit, ut iEgyptii 
viro sibi imperante essent alacriores, et reliqui eos duces 
habituri, si quid Antonio et Cleopatrse' accidisset, animis 
eo magis constarent^ 

• Dio, lib. 51. pag. 454. « Sueton. in Octavio, cap. I". 

- Strabo, lib. 14. pa«. 637. » Appian. lib. 4. pag. 613. 

' Plutarch, in Anton. 
' Plutarch, in Anton. Dio, lib. 51. pag. 446. 

C C 2 



388 ANNALES 

Hinc convivia per multos dies, comessationes et festum 
Alexandriaj agitabantur. Illi vero conventum istum in 
alium converterunt, nihilo deliciis, luxu, splendore, altero 
illo inferiorem ; quem 'S.vvaTrodavovfiivwv sive Commorien- 
tium appellarunt. Nam amici eorum qui volebant com- 
mori, nomina dabant transigebantque tempus per volup- 
tates in ccenarum orbibus^. 

Porro Cleopatra varia genera collegit venenorum letha- 
lium : quorum singula ut periclitaretur, obtulit rerum 
capitalium custodiis. Experiebatur etiam et bestias : as- 
piciens quum alias aliis admoverentur. Tractabat id quo- 
tidie, et in omnibus pene unicum aspidis morsum, citra 
contractionem membrorum vel gemitum : gravem soporem 
et torporem inducere, cum faciei molli sudore et sensuum 
stupore facile elanguescentium''. 

Quanquam vero ita Antonius et Cleopatra se paraverint, 
tanquam et classe et pedestribus copiis belligeraturi : ni- 
hilo tamen minus etiam ad hoc se instruebant, ut si qua 
necessitas urgeret, in Hispaniam navigarent, sperantes se 
earn pecuniis ad defectionem pertracturos ; aut ad mare 
Rubrum concederent''. Cujus " paratae inOceanum fiigae" 
Florus etiam meminif". 

Quartum consulatum Caesar in Asia iniit^ ; unde sextum 
jam imperator appellatus, et quartum cum M. Licinio 
Crasso consul, Brundusium venit^ ; Uteris ex urbe scriptis 
ab Agrippa in Italiam revocatus^, ut militum (quos ex 
omni numero, confecta victoria Actiaca, Brundusium prae- 
miserat) praemia et missionem poscentium, seditionem 
compesceret''. 

Tempestate in trajectu bis conflictatus est: primo inter 
promontoria Peloponnesi atque jEtolia; ; rursus circa 
montes Ceraunios ; utrobique parte Liburnicarum de- 
mersa, simulque ejus in qua vehebatur, fusis armamentis, 
et gubernaculo difFracto'. 

» Plutarch, in Anton. ■• Id. ibid. 

<■ Dio, lib. 51. pag. 446. * Lib. 4. cap. 11. 

« Sueton. in Octav. cap. 26. ' Oros. lib. 6. cap. 19. 

f Plutarch, in Anton. '' Sue ton. in Octavio, cap. 1 7. 

' Sueton. in Octavio, cap. 17 . 



VETERIS TESTAMENTI. 389 

Ita media hyeme Brundusiutn perveniens, ulterius non 
est progressus : quod eo senatus universus (tribunis ple- 
bis ac duobus praetoribus ad urbem ex senatusconsulto 
relictis) cum equitibus, et magna parte plebis et multis 
aliis, ipsi occurrisset. Ipsi quoque milites, partim metu 
tam concurrentis multitudinis, quam ipsius Caesaris ; quem 
vultu et aspectu Actiacas legiones exterruisse dicit Ger- 
manicus apud Tacitum'', partim spe, nonnulli etiam ac- 
cersiti, eodem confluxerunt. Quorum aliis pecuniam 
Caesar dedit ; aliis, qui in omnibus secum bellis fuissent, 
agrum etiam addidit". 

Non amplius quam septem et viginti dies, donee desi- 
deria militum ordinarentur, Brundusii commoratum ilium 
fuisse scribit Suetonius. Trigesimo quam in Italiam ve- 
nerat die, in Graeciam avectum fuisse narrat Die ; et prop- 
ter hyemem navibus per Isthmum Peloponnesiacum trans- 
latis, tanta celeritate in Asiam advenisse, ut de ejus discessu 
simul redituque Antonius et Cleopatra cognoverinf". 

Antonius Alexam (sive Alexandrum) Laodicenum, qui 
Timagenis opera Romae ipsi innotuerat et plurimum Grae- 
corum poUuerat, ad Herodem regem misit, ut ejus transi- 
tionem ad Caesai-em impediret. Qui, prodito Antonio, 
apud Herodem restitit". 

Alexandra, sperans Herodem male mulctandum ab 
ofFenso Csesare, solicitavit patrem Hyrcanum ne afflicto- 
rem suae familiaj ulterius ferret, sed sibi potius caveret, se- 
que speratsB fortunae servaret: consuluitque ut a Malcho 
Arabum rcge tutelam et hospitium peteret. Talia sua- 
dentem Hyrcanus primo repulit : sed victus importunitate 
mulieris, interdiu noctuque eandem cantilenam de futuro- 
rum spe deque Herodis insidiis occinentis, per Dositheum 
quendam clientem suum ad Arabem literas dedit ; ut 
equites mitteret, qui eum ad Asphaltitem lacum (trecentis 
stadiis ab Hierosolymitanis finibus distantera) deducerent. 
Josephi ab Herode necati cognatus hie erat Dositheus : 
fratresque ejus apud Tyrum inter alios ab Antonio inter- 



k Lib. 1. annal. cap. 42. ' Dio, lib. .'il. pag. 445. 

" Dio. lib. SI. pag. 443, 446, ■> Plutarcli. in Antonio. 



390 ANN ALES 

fecti fuerant : praesentis nihilominus regis gratiam ille 
aucupaturus, ostendit ei epistolam. Herodes, actis pri- 
mum gratiis, unum etiam ab eo postulavit ministeriura : 
ut complicata epistola, et obsignata, Malcho earn redde- 
ret, et responsum ab illo reciperet. Rescripsit vero Arabs, 
paratum se et ipsum Hyrcanum et familiam ejus recipere, 
atque etiam omnes illius factionis Judaeos : missurumque 
instructam manum quas eos tuto deduceret, et voluntati 
ejus obsecuturum per omnia. Postquam autem etiam 
lianc epistolam Herodes accepit, accito Hyrcano, rogavit 
ecquid baberet cum Malcho foederis. Quo inficiante, pro- 
latis in synedrio literis, occidi eum imperavit. Atque 
liaec ita in ipsius Herodis commentariis scripta habentur. 
Nam ab aliis traduntur aliter : videlicet non ob hoc cri- 
men, sed quasi regi insidiatum, necatum esse". 

Antonius et Cleopatra ad Caesarem legates in Asiam 
miserunt. Petebat Cleopatra liberis suis regnum ^Egypti : 
ille Athenis postulabat, si non daretur in ^gypto, ut pri- 
vate liceret vitam agere. Amicorum ob transitiones pe- 
nuria et diffidentia, filiorum suorum praeceptorem Eu- 
phronium legatum misit AntoniusP. Cleopatra, clam An- 
tonio, sceptrum aureum, coronam auream, sellamque re- 
giam Caesari misit, quasi regnum cum iis tradens : ut is, 
si omnino exosum baberet Antonium, ipsam saltem mise- 
ricordia prosequeretur. Caesar autem acceptis muneribus, 
ominisque loco ductis, Antonio nuUo dato responso, Cleo- 
patra palam quidem multa comminatus est, idque respon- 
dit ; si ea ab armis et regno destitisset, consilium ipsum 
capturum, quid de ea fieri deberet : occulte autem ei im- 
punitatem ac regnum integrum pollicitus est, si Antonium 
occidissef. 

Herodes, Hyrcano sublato, ad Caesarem properans, et 
nihil boni de se sperans propter amicitiam Antonii, suspec- 
tam habebat Alexandram ; ne usa hac temporis opportuni- 
tate ad defectionem concitaret populum, et intestinis sedi- 
tionibus regnum perturbaret. Quare mandata regni cura 
Pheroras suo fratri, et matrem Cypron et sororem Salomen, 

° Joseph, lib. 15. cap. 9. P Plutarch, in Auton. 

1 Dio, lib. 51. pag. 447. 



VETERIS TESTAMENTI. 391 

et totam cognationem in Masada deposuit: jussitque fra- 
treni, si quid sibi accidisset durius, habenas regni retinere, 
Mariammen vero uxorem, quia propter simultatem cum 
matre degere non poterat, in Alexandrio cum Alex^ 
andra matre collocavit : commissa qusstori suo Jose- 
pho et Sohemo Itura;o castelli custodia, viris et ante sem- 
per fidissimis, et tunc honoris causa his mulieribus regiis 
adhibitis. Verum his quoque mandatum dedit, ut si quid 
quod nollet accidisse sibi cognoscerent, confestim ambas 
interficerent, regnumque pro viribus Hberis ejus ac Phe- 
roraB fratri conservarenf. 

His mandatis, properavit Herodes Rhodum, ut illic 
Caesari occurreret. Quo postquam appuHt, posito tantum 
diademate, de csetero paratu regio nihil mutavit : admis- 
susque ad colloquium, cum magna constantia et animi 
magnitudine suam erga Antonium benevolentiam fassus 
est, et auxilia illi contra ipsum praebita frumenti atque pe- 
cuniarum, quoniam Arabico bello distentus ad eum copias 
adducere nequiverit ; addens, pari se jam fide amicitiam 
Caesaris colere paratum esse. Quod ut deinceps faceret 
hortatus Caesar, diademate restitute, in summo honore il- 
ium habuit. Atque ita praster spem Herodes denuo in 
regno confirmatus est ; et dono Cagsaris et senatusconsulto 
per ilium impetrato', De quo etiam Strabo' : " Tantum 
superioribus maxime Romanorum familiaritate praestitit, 
ut rex quoque fuerit appellatus, Antonio primum, postea 
Caesare Augusto potestatem ei concedente ;" et Tacitus" : 
" Regnum ab Antonio Herodi datum, victor Augustus 
auxit." 

Herodes et ipsi Caesari et amicis ejus supra vires mu- 
nera largitus est : animi sui declaraturus magnitudinem. 
Conatus est etiam Alexae sive Alexandre Laodicensi, ab 
Antonio ad se misse, impetrare veniam : quod tamen non 
petuit, quia Caesar animadversurum se in ilium juraverat. 
Machinamentorum enim Cleopatrse adversus Octaviam 
violentissimus apud Antonium prepugnator ille fuerat. 



' Joseph, lib. 15. cap. 9. 

• Joseph, lib. 15. cap. 10. ct lib. 1. belli, cap. 15. 

' Lib. 16. pag. 765. " Histor. lib. Leap. 9. 



392 ANN ALES 

Itaque quum Herode fretus in C^saris ausus fuisset venire 
conspectum : confestim vinctus, atque in patriam suam in 
compedibus deportatus, ibique (Antonio, quern prodide- 
rat, adhuc superstite) Caesaris jussu necatus est''. 

Antonius et Cleopatra alios legates ad Cassarem mise- 
runt. Ac Cleopatra quidem per eos magnam ei vim pecu- 
nijK promisit. Antonius auteni amicitise eum ac propinqui- 
tatis adnionuit ; suam cum ^gyptia muliere consuetudi- 
nem excusavit ; mutuam quondam societatem et acta 
in adolescentia enumeravit : denique P. Turullium senato- 
rem, unum ex Julii Caesaris percussoribus, amicum tum 
suum, Cassari tradidit ; ac seipsum etiam interfecturum 
pollicitus est, si eo facto salus Cleopatrae impetrari posset. 
Caesar Turullio occiso, idque in Co insula, (in qua ex JEs- 
culapii luco arbores rei navalis causa ille cseciderat) Anto- 
nio ne tunc quidem respondit quicquam''. 

Absente Herode, uxor Mariamme et socrus Alexandra, 
se in castellum quasi in carcerem conclusas, ita ut nee suis 
nee alienis bonis frui possent, aegerrime ferebant ; prseser- 
tim quum Mariamme muliebribus blanditiis a Sohemo ex- 
piscata esset, quid ipsi Herodes de illis mandavisset. 
Tunc enim vota faciebat, ne ille unquam salvus revertere- 
tur, cogitans vitam sibi cum eo fore intolerabilem : id 
quod postea nee dissimulavit, aperte fassa quid se ureret. 
Illo enim praeter spem reverse, et apud Mariammen nar- 
rante suos successus, eos ilia susque deque ferre videba- 
tur, et ad blandas illius appellationes ingemiscebat : ut 
jam Herodes apertam uxoris aversationem agnosceret, et 
inter odium amoremque erga illam fluctuaret''. 

Ante ductum exercitum in ^gyptum, Caesar Syriam 
petiit : ut ex Josepho, Suetonio, Plutarcho, et Orosio in- 
telligitur. 

Phraate et Tiridate de regno Parthico contendentibus, 
et auxilia a Caesare poscentibus, nihil ille aliud quara de- 
liberaturum se respondit, occupationem iEgyptiam prae- 



' Joseph, lib. 15. cap. 10. etlib. 1. belli, cap. 15. cum Plutarcho, in Antonio, 
7 Dio, lib. SI. pag. 448. ' Joseph, lib. 15. cap. II. 



VETERIS TESTAMENXr. 



393 



tendens : quum hoc vere ageret, ut ipsorum mutuo bello 
vires attererentur*. 

C. Mevius centurio, qui in Antoniano bello saepenumero 
excellentes pugnas ediderat, improvisis hostium insidiis 
circumventus et ad Antonium Alexandriam perductus, in- 
terrogatusque quidnani de eo statui deberet: " Jugulari 
me," inquit, " jube; quia nee satis beneficio nee mortis 
supplicio adduei possum, ut Caesaris miles esse desinam, et 
tuus esse incipiam." Cujus virtuti Antonius incoluniitatem 
tribuit''. 

Antonius et Cleopatra eommunes liberos eum parte 
regiae gazae ad Rubrum mare praBmittendos eensuerunt". 
Ipsi prassidiis circa duo ^gypti eornua Pelusium Parasto- 
niumque dispositis, classem et copias instaurando bello 
paraverunf*. 

Tertiam tamen legationem Antonius, ae filium suum 
Antyllum cum multo auro, ad Caesarem misit : quern ille, 
auro aceepto, sine responso propositi irritum a se dimisit. 
Cleopatrae vero ut primo, sic secuijdo etiam, ae turn tertio 
multas et comminationes et poUieitationes proposuit". 

Ut Cleopatram quoque ad se alliceret, Thyreum sive 
Thyrsum libertum suum, hominem baud insulsum, ad earn 
misit^ Verebatur enim ne Antonius et Cleopatra, de- 
sperata veniae impetratione, in incepto perstarent, ae suis 
viribus vineerent ; aut in Hispaniam ac Galliam trajice- 
rent ; aut thesauros, quos Cleopatra in sepulchrum eonje- 
cerat, flammis ut minabatur absumeret. Thyrsum igitur 
misit, qui et humaniter multa cum Cleopatra loqueretur, et 
Caesarem ejus amore captum diceret : sperans earn, quae 
ab omnibus hominibus amari volebat, eo adduei posse, ut 
Antonio necato seipsani et pecuniam incolumem servaret^. 

Per Syriam in Antonium movit Caesar, et duces ejus per 
Libyam''. Cornelius Gallus, ab eo praemissus, acceptis 
Scarpi quatuor legionibus quae apud Cyrenas praesidii 

• Dio, lib. 51. pag. 456. •> Valer. Maxim, lib. 3. cap. 8. 
' Oros. lib. 6. cap. 19. 

* Oros. lib. 6. cap. 19. cum Floro, lib. 4. cap. 11. 
' Dio, lib. 51. pag. 448. 

' Dio, lib. 51. pag. 448. Plutarch, in Anton. 

f Dio, 1 'I 51. pag. 448. k Plutarch, in Antonio. 



394 ANNALES 

loco constitutae fuerant, Paraetonium priinam jilgypti a 
Libyae parte civitatem subito occupavit'. 

Antonius hoc cognito, etsi in Syriani proficisci, evoca- 
catus a gladiatoribus, in animo habebat ; tanien eo omisso 
ad Paraetonium contendit : sperans quidem se eas copias a 
Gallo ad se sine ullo labore traducturum ; (nam benevo- 
lentia erga ipsum afFectos propter communem militiam 
noverat :) sin aliter nequiret, vi certe potiturum ; nam et 
navales et terrestres copias secum adducebat magnas. 
Sed neque colloqui cum iis potuit, quanquam ad murum 
accederet et alta voce clamaret, (concinere enim tubicines 
jusserat Gallus, ita ut nemo exaudire quicquam posset) et 
praeterea subita eorum eruptione damnum accepit, ac 
classis quoque incommodum passus est. Catenas enim 
quasdam sub aqua latentes noctu per fauces portus Gallus 
extenderat, ac deinde nullo aperto praesidio poj-tum custo- 
diens, absque omni timore Antonii naves cum sui con- 
temptu intro navigare passus fuerat. Tum vero attractis 
per machinas ad hoc paratas catenis, naves simul terra 
marique et ex aedibus circumventas, partim incendit, par- 
tim submersit''. 

Caesarem per Syriam in iEgyptum abeuntem Herodes 
omni regia magnifieentia excepit apud Ptolemaidem : ex- 
ercitui quoque omnem hospitalitatem exhibuit, et rerum 
ad victum accommodatarum copiam. Quo factum est ut 
in intimam Caesaris familiaritatem reciperetur, una obe- 
quitare solitus, dum traducerentur copias ; tractansque tum 
ipsum tum amices ministerio virorum centum et quinqua- 
ginta, ditissimo et sumptuosissimo cultu insignium. Quin 
et per squalida et inaquosa loca usque ad Pelusium pro- 
ficiscentibus nihil deesse passus est; non vinum, non 
aquam, qua miles tum magis etiam delectabatur. Ipsum 
quoque Caesarem talentis octingentis donavit: adeoque 
satisfactum est .omnibus, ut luculentius etiam quam pro 
ejus regni facultatibus tractates se faterentur'. 

Cleopatra ex sermonibus Thyrsi sive Thyrei sue amore 

' Dio, lib. 51. pag. 448. cum Orosio, lib. 6. cap. 19. 

k Dio, lib. 51. pag. 448,449. 

' Joseph, lib. 1. belli, cap. 15. et lib. 15. antiquit. cap. 10. 



VETERIS TESTAMENTI. 395 

captum credebat Caesareni ; turn quod ita esse cuperet, 
turn quod eadem ratione patrem ejus ac Antonium sibi 
mancipaverat : ideoque non veniam modo sibi et regnum 
jEgypti, sed Romanorum etiam imperium sperabat". 
Thyreum vero supra modum ab ea honoratum corripuit 
Antonius et flagellis cscidit : deinde remisit ad Caesarem, 
scribens insultatione et superbia illius se fuisse irritatum, 
qui esset ob aerumnas irritabilis : " Id tu si fers," inquit, 
" inique, babes libertum meum Hipparchum : hunc sus- 
pensum flagellato, ut par feramus." JVIox quo dilueret 
Cleopatra crimina et suspiciones illius, coluit eum mirifice: 
ac die suo natali summisse et pro praesenti fortuna acto, 
natalem illius summo splendore et magnificentia celebra- 
vit ; ut multi ad coenam invitati, qui accesserant inopes, 
opulenti discesserint". 

Ca;sar Pelusium vi, ut ferebatur, re vera autem prodi- 
tione Cleopatrae, cepit". Et ea certe non invita oppidum 
illud Ca^sari a Seleuco fuisse traditum, rumor increbuit. 
Quem ut ilia compesceret, Seleuci uxorem et liberos ad 
supplicium Antonio tradidit^ ; quum ille, a Cornelio Gallo 
ad Parajtonium et continuo apud Pharum victus, (ut est 
apud Orosiura, libri sexti capite decimo nono) Alex- 
andrian! rediisset. 

Habebat Cleopatra conditoria et nionumenta eximio 
artificio et fastigio extructa, quas Isidis templo adjecerat. 
Eo ex regiis thesauris pretiosissima quaeque congessit, 
aurum, argentum, smaragdum, unionem, ebenum, ebur, 
cinamomum, postrenio magnam vim taedarum et stuppae. 
Unde metuens illis opibus Caesar, ne eas despondens ani- 
mum perderet ilia et concremaret ; ostendit ei assidue, dum 
cum exercitu ad urbem contendit, benignam spem"). Ea 
vero cives Alexandrines occulte prohibuit contra Caesa- 
rem exire ; quimi palam eos, ut hosti occurrerent, cohor- 
tari videretur'. 

Ut consedit Caesar ad Hippodromum, erumpens infes- 
tu8 Antonius certavit strenue, atque equitatum Caesaris 

■" Dio, lib. 51. pag. 449. " Plutarch, in Antonio. 

" Dio, lib. 51. pag. 449. P Plutarch, in Antonio.. 

"> Plutarch, in Antonio. ' Dio, lib. 51. pag. 449. 



396 ANNALES 

profligavit, efFusumque egit usque ad castra. Ilac elatus 
victoria ingressus est regiam, et Cleopatram in armis oscu- 
latus est : atque eum qui fortissime dimicaverat commen- 
davit illi. Cleopatra praemium ei auream loricam et 
galeam donavit. Iste vero his acceptis transiit nocte ad 
Caesarem'. 

Antonius, jaculatus in Caesaris castra libellos, mille 
quingentas in singulos drachmas sive denarios promisit. 
Eos Caesar ipse ultro militibus suis recitavit : simul et 
Antonium invisum reddens, et ipsos vicissim ad fugien- 
dam proditionis turpitudinem, et alacritatem pro se decla- 
randam revocans. Unde subeunte animos eorum ob ten- 
tatam fidem indignatione, ita strenue se gesserunt, ut 
pedestri certamine cum eis congressus Antonius insperato 
victus abscesserit'. Quo et Strabonis ilium locum" refero : 
" Exeunti per Hippodromum estNicopolis, quae habitatur 
ad mare, ita ut urbe non minor censeri debeat : distans 
ab Alexandria stadiis triginta. Hunc locum Ctesar Au- 
gustus ornavit, quod hie praelio eos superavit, qui cum 
Antonio contra ipsum exierant." 

Provocavit deinde per nuntios Antonius Ceesarem, ut 
solus secum certaret ; qui respondit, vias Antonio multas 
patere ad interitum. Quare considerans non posse quam 
in prffilio mori se honestius, deliberavit simul terra mari- 
que Caesarem adoriri : atque inter ccenandum, ut fertur, 
imperavit servis ut propinarent et exciperent epulis se 
liberalius ; incertum esse idemne facturi postridie essent, 
an aliis dominis ministraturi, ipso extincto jacente et exa- 
nimi. Amicos ob hoc quum cerneret illachrymari, non 
ducturum ait se ad pugnam, ex qua mortem gloriosam 
potius quam salutem et palmam speraret se quaesitu- 
rum". 

Circa noctis illius medium, quum silentium et mcestitia 
ex metu et expectatione eventus teneret civitatem, fama 
est, repente omnis generis organorum exauditam sympho- 
niam, strepitumque turbae cum clamore Bacchico et tripu- 



• Plutarch, in Antonio. ' Die, lib. 51. pag. 449. 

» Lib. 17. pag. 795. " Plutarch, in Anton. 



VETERIS TESTAMENTI. 397 

diis Satyricis, velut sacris Liberi Patris (quem Antonius 
effingere consueverat) choro non sine ingenti tumultu 
erumpente : concessisseque banc turbam, quae ingens 
esset, media ferme urbe ad portam quae foras ad hostem 
ducebat, atque ea evasisse^'. 

Praster boc, alia quoque portenta varia iEgypti servitu- 
tem praecessisse narrat Dio. Nam et pluit (ut ille ait) iis 
in locis, in quibus ante nulla unquam gutta deciderat ; 
idque non tantum aqua, sed etiam sanguine. Nee e nubi- 
bus haec modo delapsa, sed etiam arma simul apparue- 
runt. Draco quidam immodicas magnitudinis repente 
apud ^gyptios visus, immensum sibilavit : apparuerunt- 
que eodem tempore cometas, et mortuorum imagines ; 
simulachraque tristitiam prae se tulerunt, et Apis lugu- 
brem mugitum ac lacbrymas edidit^. 

Kalendis Sextilibus prima luce Antonius ad instruen- 
dam classem in portum descendit^ Sed Cleopatra efFecit, 
ut naves ab eo transfugerent''. Classici enira postquam 
remigio appropinquaverunt adversae classi, salutaverunt 
Caesaris milites. Quibus salutem reddentibus, descive- 
runt ad illos : atque ex omnibus navibus una effecta classis 
urbem infesta petiit. Dum id contemplatur Antonius, 
extemplo desertus est ab equitibus, qui transitionem fecere. 
Peditatu fuse, recepit se in urbem, proditum se a Cleo- 
patra vociferatus iis in quos illius causa arma sump- 
serat*. 

Cleopatra, Antonii iram et desperationem formidans, 
sed metu Caesaris ac mortis sibi consciscendae causa hoc se 
facere praetexens, ad monumentum cum eunucho quodam 
et duabus ancillis confugit ; misitque ad Antonium nun- 
tium defunctam se esse. Id credens ille, servum fidum 
Erotem (qui hoc se facturum jam pridem promiserat, quum 
necessitas postulerat) ut ipsum interficeret rogavit. Eros 
districtum ensem extulit quasi ilium icturus : verum averse 
vultu interemit semetipsum. Quo ad pedes ipsius collapse, 



1 Plutarch, in Anton. '• Dio, lib. 51. pag. 455. 

» Oros. lib. 6. cap. 19. *• Dio, lib. 51. pag. 449. 

' Plutarch, in Antonio. 



398 ANNALES 

Antonius, " Macte Eros," inquit, " qui, quod non sustinuisti 
mihi ipse facere, quid faciendum sit doces." Ita vcntrem fo- 
dit, atque in lectulum dimisit se. Ictus non fuit is qui matu- 
raret mortem. Unde cursu sanguinis, postquam decu- 
buit, inhibito refocillatus, oravit assistentes ut se confode- 
rent. Illi ejecerunt se ex cubiculo, vociferante et discru- 
ciante se Antonio. Inde coorto tumultu, Cleopatra, quum 
id sensisset, ex fastigio monumenti prospexit: namjanua 
ejus ita erat parata, ut aperiri semel clausa nequiret ; solae 
partes superiores ad fastigium nondum eraut absolutse. 
Jussusque ab ea Diomedes scriba est Antonium in monu- 
mentum ad ipsam deportare. Quam ut Antonius intel- 
lexit esse superstitem, consurrexit, quod vivere se posse 
arbitraretur : sed multo profuso sanguine desperata vita, 
servorum suorum manibus (ut ipse mandavit) ad januam 
ffidificii est gestatus*. 

Dum hoc fieret, Dercetaeus quidam Antonii satelles 
rapto illius pugione reconditoque, subduxit se : currens- 
que ad Caesarem, exitura Antonii primus nuntiavit ei, en- 
semque ostendit cruentum. Hie, accepto hoc nuntio, in 
intimum secessit tabernaculum : ubi illachrymavit Antonio 
afBni quondam et coUegte suo, multorumque certaminum 
et rerum socio. Mox sumptis epistolis, accitisque amicis, 
recitavit ad lenia et aequa scripta sua quam semper res- 
pondisset importune et superbe Antonius. Inde Procu- 
leium misit, mandans ut maxime, si queat, Cleopatram 
redigat vivam in potestatem. Timebat enim thesauris : 
et magnificum ad ornamentum ducebat triumphi, si illam 
adduxisset". 

Interim per funes, qui lapidibus in altum evehendis sus- 
pensi erant, sursum in monumentum tractus est Antonius^ 
Nihil aiunt fuisse illo spectaculo, qui adfuere, lamenta- 
bilius. Sanguine enim oppletus et animam agens Anto- 
nius, funibus annexus in altum Cleopatrse et duarum quae 



<> Plutarch cum Dione, lib. 51. pag. 449, 450. Livio, lib. 133. Floro, lib. 4. 
cap. 11. Veil. Patera, lib. 2. cap. 87. Strabone, lib. 17. pag. 795. Sueton. in 
Octavio, cap. 17. Eutropio, lib. 7. et Orosio, lib. 6. cap. 19. 

'' Plutarch, in Antonio. ' Dio, lib. 51. p»g. 450. 



VETERIS TESTAMENTI. 399 

cum ea erant mulierum magno labore trahebatur ; excitan- 
tibus earn qui infra stabant, et Antonio manus versus illam 
porrigente seque sustollere annitente. Ut eum hoc modo 
Cleopatra accepit et deposuit in lectum, dilaceratis peplis 
pectoreque suo percusso et laniato manibus, cruorem facie 
abstersit ; dominum, virum, imperatorem appellans : ac 
suorum pene malorum est illius miseratione oblita. Lenito 
Antonius ejus dolore, vini haustum poposcit: vel quod 
sitiret, vel quod celerius ita expiraturum se speraret. 
Postquam bibit, monuit earn ut rerum suarum, si absque 
turpi tudine liceret, consuleret incolumitati ; ac praecipue 
inter amicos Csesaris fidem adjungeret Proculeio. Se 
vero ob novissimam rerum conversionem ne lamentaretur : 
sed gratularetur ob bona quse fuerat consecutus ; quod 
omnium hominum fuisset clarissimus et plurimum potuisset, 
atque eo tempore non ignaviter esset Romanus a Romano 
superatus. Jamque eiflabat animam, quum a Caesare 
adfuit Proculeius^. 

Cum C. Proculeio equite etiam Epaphroditum libertum 
suum ad Cleopatram Caesar miserat ; mandans illis quae 
loquerentur agerentque. Cleopatra vero, metuens ne quid 
durius in se statueretur, remansit in monumento: ut si 
nulla alia ratione salutem consequi posset, pecuniarum 
saltem amittendarum metu sibi veniam a Caesare et reg- 
num redimeret. At Caesar, etsi gaza potiri, et Cleopa- 
tram vivam capere cupiebat, ut in triumpho duceret : ta- 
men, si quid fide interposita promisisset, impostor videri 
nolens, id agebat, ut cum ea captiva, ac invite in suam 
potestatem redacta, agere ex animi sententia posset*". 

Cleopatra vero congredi ex propinquo abnuit cum Pro- 
culeio : sed colloquium cum eo ex illo aedificio habuit 
assistente foris ad positum in piano ostium ; quod firmiter 
erat obseratum, ut admitti tamen vox posset. In collo- 
quio ilia regnum liberis suis petiit ; Proculeius bono animo 
ut esset hortatus est, et omnia permitteret Caesari. Ut 
locum contemplatus, Caesari renuntiavit ; iterum missus 
est ad earn appellandam Gallus. Qui ut venit ad fores, 

I Plutarch, in Antonio. ' Dio, lib. 51. pag. 450. 



400 ANNALES 

produxit de industria sermonem. Interea Proculeius ad- 
motis scalis intravit per fenestram qua exceperant muli- 
eres Antonium ; trahensque secum duos ministros descen- 
dit confestim ad ipsas fores, quibus assistebat attendens 
Galium Cleopatra. Quas Proculeium cernens, sica qua 
erat accincta seipsam ferire institit. Sed accurrens pro- 
pere Proculeius et complexus earn ambabus manibus, gla- 
dium ei detraxit; vestemque ejus, ne quid tegeret veneni, 
excussit. Ita rem gestam Plutarchus exponit : quam Dio 
in hunc enarrat modum. 

C. Proculeius et Epaphroditus cum Cleopatra congress!, 
tolerabilibus ei conditionibus propositis, subito earn, pri- 
usquam assentiretur, corripuerunt ; remotisque omnibus 
iis rebus, qua; ad mortem consciscendam facerent, et ali- 
quot diebus ei, ibi ut commoraretur, dum Antonii cadaver 
condiret, concessis: deinde in regiam adduxerunt, nihil 
ei de comitatu ac consueto cultu detrahentes ; quo magis 
ea quae cupiebat impetraturam se speraret, ac ne quid sibi 
ipsa mali injungeret'. Simul atque vero Cleopatra capta 
fuit, eunuchus ejus serpentibus sese ultro mordendum 
praebuit ; morsusque in foveam, praeparatam sibi ad id, 
incidit''. 

Cassar primo aditu Alexandria, urbe omnium longe 
opulentissima et maxima, victor potitus est'. Earn ille 
ingressus est, cum Ario Alexandrino philosopho collo- 
quens, dextraque eum tenens ; quo tam eximio honore ab 
ipso cultus, conspicuus civibus suis et suspiciendus essef". 
Hujus enim in discenda philosophia Casar opera olim 
usus fuerat ; eumque, una cum filiis Dionysio et Nicanore, 
in contubernium suum asciverat". 

Ingressus gymnasium Caesar, conscenso tribunali quod 
erectum erat, consternates metu cives et humi se abjici- 
entes exurgere jussit : et oratione Graece ad eos habita. 



' Dio, lib. 51. pag. 450, 451. ' Id. ibid. pag. 453. 

Liv. lib. 133. Strabo, lib. 17. pag. 795. Sueton. in Octavio, cap. 17. 
Oros. lib. 6. cap. 19. 

"■ Plutarch, in Anton. 

° Seneca, in lib. de dementia. Sueton. in Octavio, cap. 89. Plutarch, in 
Politic. Dio, lib. 51. pag. 454, et lib. 52. pag. 491. Julian. Caesar, in Octar. 



VETERIS TESTAMENTI. 401 

ut intelligi ab ipsis posset, populum se dixit omni noxa 
liberare ; propter deum Serapin, propter populum ipsum 
ac civitatis amplitudinem, et propter amicum suum 
Arium. Similiterque iEgyptiis universis ignovit : nolens 
tot homines, qui multis in rebus magnopere Romanis pro- 
fuerant, extremis nialis afficere". 

Arii precibus turn alios multos ille condonavit, turn Phi- 
lostratum : qui dicendi ex tempore illius aetatis sophista- 
rum erat promptissimus, verum immerito in Aeademiam 
irrepserat. Quapropter execrans mores ejus Cassar, re- 
jiciebat preces ejus. Ille barba cana promissa assectabatur 
atratus a tergo Arium, hunc versum semper repetens : 

So^ot ffofoifQ ato^QvaiVf &v oitji ffofol. 
Sapiens salus sapienti erit, modo is sapit. 

Id ubi Csesar audivit, ut Arium invidia magis quam metu 
Philostratum exolveret, ignovit hominiP. 

Antonium juvenem sive Antyllum, majorem M. Antonii 
de duobus Fulvia genitis filium, Cassar, quamvis filis suae 
Juliae desponsatus ille fuerat ac in patris ejus sacellum a 
Cleopatra factum, post multas et irritas preces confugerat, 
simulachro Julii abreptum interemif. Obtruncantibus 
eum militibus paedagogus Theodoras, qui eum prodide- 
rat, detraxit ei quam collo gerebat pretiosissimam gem- 
mam, eamque insuit zonae suae. Id inficiatus et compertus 
quum esset, in crucem est actus^ Julio vero, alteri An- 
tonii ex Fulvia filio, libertos ejus confestim ea omnia dare 
Caesar jussit, quae morientes ei relinquere legibus jube- 
bantur'. 

Antonii et Cleopatrae communes liberi cum nutritiis 
custoditi et liberaliter habiti sunt. Eos enim Caesar, non 
secus ac necessitudine junctos sibi, et conservavit et mox 
pro conditione cujusque sustinuit ac fovit'. 

" Plutarch, in Anton. Dio, lib. 51. pag. 454. Julian, epist. 51. ad Alexand. 
P Plutarch, in Anton. 

1 Plutarch, in Anton. Sueton. in Octavio, cap. 17. Dio, lib. 51. pag. 446. 
et 454. Oros. lib. 6. cap. 19. 

' Plutarch, in Anton. • Dio, lib.' SI. pag. 454. 

' Sueton. et Plutarch, in Antonio. 
VOL. X. D D 



403 ANN ALES 

Qui Antonii rebus favissent, eorum alios supplicio afFe- 
cit, alios venia, vel sua sponte, vel amicis intercedentibus". 
Inter supplicio afFectos fuit P. Canidius, infestissimus qui- 
dem semper Caesari, sed et Antonio infidus'' ; qui timidius 
decessit, quam professioni ejus, qua semper usus erat, 
congruebaf. Occisus est et Caesaris jussu Q. Ovinius ob 
banc maxima notam, quod obscenissime lanificio textri- 
noque regins senator populi Romani praeesse non eru- 
buerat^. 

Quum permulti apud Antoninm invenirentur principum 
ac regum liberi, alii obsidum nomine, alii per contumeliam 
educati; eorum partem domum remisit Caesar, partem 
conjugio invicem copulavit, alios retinuit. Jotapen patri 
suo Medorum regi, qui ad se victus confugerat, ultro red- 
didit : Artaxae autem, quia is Romanes qui in Armenia 
superfuerant occidisset, fratres suos quantumvis petenti 
non remisit*. 

Alexandri magni conditorium, quod vitreum fuisse Stra- 
bo" docet, et corpus, quum prolatum e penetrali subje- 
cisset oculis, corona aurea imposita ac floribus aspersis 
Caesar veneratus est : corpusque attrectans, nasi particu- 
1am aliquam fregisse dicitur. Ptolemasorum autem cor- 
pora, quanquam ea ostendere Alexandrini enixe volebant, 
inspicere noluit : regem se voluisse videre dicens, non 
mortuos''. Eademque de causa Apim quoque noluit acce- 
dere : deos se, non boves, adorare consuevisse perhibens"*. 
M. Antonium multis regibus et ducibus petentibus 
funerare, non ademit corpus Ca2sar Cleopatrae : sed illius 
manibus est humatus splendide et regaliter ; omniaque ei, 
quibus uti voluit, permissa'^. 

Cleopatra ex tanto simul mcerore et dolore (nam et 
pectus ejus ex verberibus inflammatum et exulceratum 
fuerat) febre correpta id velamentum arripuit laeta, quasi 
ideo temperatura cibo et vitam libere positura. Medicum 

" Dio, lib. 51. pag. 454. ' Oros. lib. 6. cap. 19. 

y Vellei. Paterc. lib. 2. cap. 87. ' Oros. lib. 6. cap. 19. 

• Dio, lib. 51. pag. 454. " Lib. 17. pag. 795. 

' Sueton. in Octavio, cap. 18. Dio, lib. 51. pag. 454, 455. 
■• Dio, lib. 51. pag. 454, 455. ' Plutarch, in Ajitonio. 



VETERIS TESTAMENXr. 40^ 

habebat familiarem Olympuni, quem prodita rei veritate 
consiliarium et adjutoreni ad tabem sibi inducendam adhi- 
buit ; ut ipse scriptuni leliquit Olympus, qui edidit harum 
rerum historiam. Id odoratus Ctesar, objecit ei minas et 
terrores de liberis : quibus ilia sicut rnachinis expugnata 
est, pennisitque corpus suum omnibus pro arbitrio curare 
et alere*^. 

Venit etiam paucis diebus post ipse Caesar ad earn ap- 
pellandam et consolandam^. Quae ad illius pedes provo- 
luta, tentavit oculos ducis, frustra. Nam pulchritudo 
intra pudicitiam principis fuit. Quanquam enim earn 
ciendis afFectibus intentam animadverteret ; tamen eo dis- 
simulato, oculis in terram defixis hoc unum pronuntiavit : 
" Bono animo esto mulier, nihil enim mali patieris ;" quum 
ilia non de vita, quae ofFerebatur, sed de amore et parte 
regni laboraret''. 

Postremo numeri thesauri breviarium, quod habebat, 
Caesari ilia tradidit. Quumque Seleucus, unus procura- 
torum, argueret earn quod reconderet et supprimeret non- 
nulla ; exiliens et in capillum hujus involans, multis plagis 
OS ejus contudit. Subridente Caesare atque illam repri- 
mente : " Anne grave," inquit, " Caesar, est, quum tu 
invisere me hoc in statu et appellare sis dignatus, a servis 
meis deferri, siquid reposui muliebre, non mihi sane mi- 
serae ; sed quo pauca munera Octaviae et Liviae tuse feram, 
ut placatum te per illas et clementiorem habeam ?" Hoc 
gavisus est Caesar, omnino illam existimans teneri cupidi- 
tate vitas. Ostendens igitur et haec ei concedere se, et 
caetera supra omnem spem cum ea acturum, digressus 
decepisse arbitrabatur se eam ; quum magis deceptus ipse 
esset'. 

Cornelius Dolabella erat nobilis juvenis inter Caesaris 
amicos: hie Cleopatrae cupidus, precanti tunc hoc dedit 
beneficii, ut per intemuntium clam ei significaret Caesa- 
rem ipsum pedibus decessurum per Syriam, ipsam vero 
cum liberis statuisse post triduum in Italiam mittere. 

' Plutarch, in Antonio. R Id. ibid. 

i> Florus, lib. 4. cap. II. Dio, lib. 51. pag. 451. 
' Plutarch, in Antonio. 

dd2 



401 ANN ALES 

Quo intellecto, a Caesare obtinuit, ut sibi inferias dare 
permitteret Antonio. Ubi lamentis editis, postquam co- 
ronas et oscula tumulo tulit, praecepit sibi parari balneum: 
lotaque accubuit, et splendide est epulata''. 

Post prandium epistolam, qua a Caesare petebat ut cum 
Antonio earn sepeliri juberet, Epapbrodito, cui custodia 
ejus mandata erat, dedit perferendam; obsignatam qui- 
dem, ut is aliud quiddam contineri ea existimans, occa- 
sione epistolae Caesari reddendae e medio removeretur'. 

Eo digresso, obdidit fores : duabus fidissimis ancillis 
secum retentis, Ira sive Naira et Charmione : quarum 
ministerio ad cultum corporis uti solebat ; nam altera ca- 
pillos decenter complicabat, altera scite unguium puta- 
mina resecabat. Turn veste se omnium elegantissima 
induit ac quam potuit pulcherrime exornavit; omnique 
habitu regio assumpto, aspidem (quam ficubus et uvis et 
floribus contectam, ut custodes falleret, inferri curaverat) 
sinistro brachio admovit, ejusque morsu tacta sic morte, 
quasi somno, soluta est™. 

Qui vero nobis et mulieris ad fallendum sagacitatem, et 
aspidis ad occidendum celeritatem, verbis volunt extollere, 
Cleopatram inquiunt magnum primo ac profundum vulnus 
brachio suo dentibus (aut alia re) intulisse, deinde vene- 
num quod prius ex aspide paraverat in pixide quadam ad 
se allatum vulneri infudisse ; atque ita veneno corpus 
subeunte non multo post insciis custodibus vitam leviter 
finivisse". Sed puncturae tantum duae exiguae in brachio 
ejus sunt repertae : et Caesar, qui corpus vidit mortuse, 
imaginem cum aspide brachio aiHxa in triumpho traduxit". 
De ea Horatius^ : 

Ausa et jacentem visere regiam 
Vultu sereno fortis, et asperas 

*■ Plutarch, in Antonio. ' Plutarch, in Ant. cum Dione, pag. 452. 

■" Florus, lib. 4. cap. II. Vellei. Patercul. lib. 2. cap. 87. Plutarch, in An- 
ton. Galen, in lib. de Theriaca ad Fisonem. Dio, lib. 51. pag. 452. Eutrop. 
lib. 7. Oros. lib. 6. cap. 19. 

° Galen, in lib. de Theriaca ad Pisonem ; cum Strabone, lib. 17. pag. 795. 
Plutarcho, et Dione, pag. 452, 453. 

» Plutarch, in Antet Dio, lib. 51. pag. 453. 

P Lib. 1. ode 87. 



VETERIS TESTAllENTI. 405 

Tractare serpentes, ut atrum 
Corpore combiberet veneiium, 
Deliberata morte ferocior : 
Saevis Liburnis scilicet invidens, 
Privata deduci superbo 

Non humilis mulier triuuipho. 

Solutis Cleopatras Uteris, intellexit illico Caesar quid ac- 
tum esset. Ac primum institit ipse accurrere ; deinde spec- 
tatum propere niisit quid rei esset. Illi cursu eo profecti, et 
stationem nihil ofFendentes sensisse, reserata janua Cleopa- 
tram defunctam invenerunt, et in aureo jacentem lecto, 
regio cultu exornatam. Ex ancillis, Ira (sive Naira) ad 
pedes ejus expiraverat : Charuiium (sive Charmione) jam 
lapsabunda et capite gravata componebat diadema, quo 
redimitura erat caput ejus. Ibi quum quidam fremens 
dixisset, " Haeccine pulchra Charmium ? Pulcherrima 
sane," inquit, " decentiaque regum propaginem tam mul- 
torum ;" et nihil amplius locuta, juxta lectum ibi concidif. 
Caesar vero, viso Cleopatras coi'pore, remedia ei adhibuit, 
si qua earn ratione vitae posset restitutre'. Psyllis etiam 
frustra admotis, qui venenum ac virus exsugerent'. 

Quum nullo mode ad vitam reduci Cleopatra posset, 
miratus earn Cajsar ac misericordia prosecutus, magno- 
pere doluit ; omni se triumphi sui gloria spoliatum esse 
ratus. Corpus vero ejus splendide et regaliter sepeliri, 
et in eadem cum Antonio area condi praecepit'. Ambobus 
enim communem sepulturas honorem tribuit, ac tumulum 
ab ipsis inchoatum perfici jussit". Sortitae sunt et ancillae 
funus jussu ejus honorabile". 

Annos triginta novem vixisse, duos et viginti regnasse 
Cleopatram, Plutarchus scribit. Et totidem quidem annos 
regno illius post patris Ptolemaei Auletas mortem tribuunt, 
Ptolemaeus in regum canone, Clemens Alexandrinus in 
libro primo Stromatum, Porphyrins'', Eusebius in chroni- 

1 Plutarch, in Antonio ; cum Dione, pag. 453. 

' Die, lib. 51. pag. 453. 

' Die, pag. 453. Sueton. in Octavio, cap. 17. Oros. lib. 6. cap. 19. 

' Plutarch, in Antonio ; et Uio, lib. 51. pag. 453. 

" Sueton. in Octavio, cap. 17. » Plutarch, in Antonio. 

J In Gra^cis Euaebianis Scaligeri, pag. 22C. 



406 ANNALES 

CO, et alii : qui anni tantum unos et viginti sunt, cum tribus 
vel quatuor mensibus. Imperavisse earn amplius quatuor- 
deeim annis cum Antonio, Plutarchus ; tredeeim sub 
Augusto, in tertio adversus Judaeos libro scribit Tertul- 
lianus : Antonii dominatu a csede Julii Caesaris, Augusti 
vero a primo ipsius consulatu deducto. A morte Alex- 
andri magni qui imperium Macedonicum condidit, usque 
ad mortem Antonii et Cleopatrae cum quibus illud plane 
concidit, et apud Ptolemasum (tum in regum canone, turn 
in operis magni libro tertio, et apud Clementem Alexan- 
drinum, in libro primo Stromatum) anni numerantur du- 
centi nonaginta quatuor, qui nobis anni sunt ducenti nona- 
ginta tres cum quadrante. 

Atque hoc tempore ultimam a Caesare armis civilibus 
impositam fuisse raanum, prteter Florum'', et Velleium 
Paterculum'', confirmat etiam Dionysius Halicarnassensis, 
in Romanarum antiquitatum suarum prooemio scribens, 
venisse se in Italiam simul ac Caesar Augustus finem bellis 
civilibus imposuisset, £/38ojU»)c kqi oySotiicocrrfic koi licarotT- 
Ttig ^OXvfnriaSog fitaovarig, media Olympiade CLXXXVII. 
anno illius tertio ineunte scilicet. Mense enim Sextili 
" iEgyptum in potestatem populi Romani redactam, 
iinemque bellis civilibus impositum" fuisse, ostendunt se- 
natusconsulti verba apud Macrobium''. iEgyptios vero 
ab eo tempore, quo in potestatem ditionemque populi 
Romani venerunt, annos Augustorum (non Qtu)v StjSaff- 
rwv, quos hie commentus est Scaliger, sed Caesarum Au- 
gustorum qui in ipsos imperium obtinuerunt) dinumera- 
visse, docet Censorinus, capite vigesimo primo libelli de 
die natali: quern anno Augustorum CCLXVIII. (ita enim 
meliora habent exemplaria, non CCLXVII.) Philippic© 
ab excessu Alexandri magni DLXII. et Nabonasari 
DCCCCLXXXVI. (initiis horum annorum a primo men- 
sis vagi i55^gyptiorum Thoth deductis) a se scriptum fuisse 
affirmat ; idem plane cum Ptolemaeo sentiens, qui in libro 
tertio magnae syntaxis ab initio regni Nabonasari ad mor- 



'■ Lib. 4. cap. 12. » Lib. 2. cap. 87. 

^ Lib. 1. Saturual, cap. 12. 



VETERIS TESTAMENTI. 407 

tem Alexandri annos /Egyptios quadringentos viginti qua- 
tuor, indeque ad imperium August! annos ducentos nona- 
ginta quatuor fluxisse statuit. 

Coepit igitur epoclia Augustorum yEgyptiaca die primo 
mensis Thoth ineuntis anni lerae Pliilippicae ab excessu 
Alexandri ducentesimi iionagesimi quinti, Nabonasari 
septingentesimi decimi noni, et quidem feria hebdoma- 
dis prima, ut habetur in scripto Hebrai cujusdam de 
asris, Norimbergae cum Messahala edito ; mensis nimirum 
Sextilis, in anno periodi Julianae 4684. die trigesima pri- 
ma, qui juxta vitiosam intercalandi rationem Romae tunc 
usurpatam Sextilis vigesimus nonus dies dicebatur. At- 
que haec est epoclia ilia rwv diro Aiiyoixrrov trwv, a Ptole- 
maso in magnae syntaxis libro tertio, ad annum vagum 
yEgyptionim, a Vettio Valente Antiocheno (in ^AvOoXoyiwv 
ytvidXioKiov libro primo) ad annum fixum Alexandrinorum, 
et a Theone Alexandrino in Kavovwv -n-ijoxiipwv explica- 
tione ad utriusque illius anni formam accommodata. Cum- 
que per annos quadraginta tres iEgyptum Augustus te- 
nuerit ; ut in libro de legatione ad Caiuni ostendit Philo : 
totidem etiam imperio sive monarchife illius annos, in 
Ptolemaei regum canone et dementis Alexandrini libro 
primo Stromatum, tributos invenimus. 

Cleopatra iilium CiEsarionem, qui ex Caesare dictatore 
genitus ferebatur, cum magna pecuniae summa per iEthi- 
opiam miserat in Indiam. Eum apud Rhodum paedagogus 
ad regrediendum induxit ; tanquam vocaret eum Caesar 
ad regnum. Deliberante de eo Caesare, Arium philoso- 
phum dixisse perhibent : 



Out ayaSov ToXvKawapiii. 

CxsarU in multiii nomen non expedit esse. 

Post raatris igitur mortem, a Caesare nccatus ille est". 

Statuae Antonii dejectse sunt : Cleopatrse loco non 
motae, Impetravit enim amicus ejus Archibius a Cae- 
sare mille talentis, ne cum Antonianis convellerentur ilia;''. 



•^ Plutarch, in Antonio. Dio, lib. !)\. pag. 446. et 4S4. 
■• Plutarch, in Antonio. 






408 ANNALES 

In regia magna pecuniae vis reperta est, ex spoliatorum 
fere omnium templorum donariis a Cleopatra ibi reposita ; 
multa etiam ab iis, qui criminis alicujus rei fierent, exige- 
batur : ac reliqui seorsum omnes, quibus crimen nullum 
objici poterat, duas bonorum suorum partes poscebantur. 
Inde omnibus militibus stipendia debita numerata sunt : 
qui vero tum quoque cum Cjesare erant, ducentos quin- 
quaginta singuli denarios acceperunt, ne urbem diripe- 
rent. Omnibus, qui mutuum ante aliquid dedissent, id 
exsolutum est : multaque senatoribus ac equitibus, qui in 
belli societate fuerant, dona data sunt^. 

Hac parte anni in consulatu collegam Caesar sibi coop- 
tavit M. Tullium Ciceronem, Ciceronis oratoris ab Anto- 
nio interfecti filium : qui Caesaris literas de profligato a se 
Antonio in Alexandrino hoc bello (non Actiaco ; quod 
Appiano per errorem excidit) Romam missas, pro concione 
recitavit ; earumque exemplum pro rostris proposuit, ubi 
patris ejus caput olim propositum fuerat*^. 

Idibus Septembribus hujus anni, M. Tullium post hel- 
ium Alexandrinum M. Licinio in consulatu sufFectum 
fuisse, ex tabula marmorea Capuana intelligimus^. lis- 
demque ipsis Idibus Septemhris, " Augustum cum M. 
Ciceronis filio consulem a senatu obsidionali donatum 
fuisse corona, apud Plinium legimus''. Coronae enim et 
supplicationes multae Caesari eo tempore Romae decretae 
sunt. Eidem etiam alius de ^gyptiis triumphus concessus 
est. Diem, quo capta fuit Alexandria, festum esse cen- 
suerunt; ab eoque reliquis annis numerandis initium su- 
mendum. Ut Cajsar per omnem vitam tribunitiam potes- 
tatem haberet : eique qui ipsum implorasset intra pomce- 
rium ac extra usque ad dimidium milliare, auxilium ferre 
posset ; quod nemini tribuno plebis licebat'. 

Herodeni, inter amorem et odium erga uxorem Mariam- 
men fluctuantem, soror Salome et mater Cypros assidiiis 



" Dio, pag. 455, 45fi. 

' Plutarch, in fine Ciceronis. Appian. lib. 1. bell, civil, pa^. fil'.l. Dio, lib. 
51. pag. 456, 457. 
f In annal. Pighii tomo 3. pag. 495. 
•> Lib. 22. cap. 6. ' Dio, lib. 51. pag. 457: 



VETERIS TESTAMENTI. 409 

calumniis concitabant ; accendentes ejus odium ac zeloty- 
piam. Ac fortasse ssevius in earn aliquid statuisset, ni 
commodum nunciatum esset, extinctis Antonio et Cleopa- 
tra Ceesarem iEgypto potiri : cui obviam properans, fami- 
liam sic ut erat reliquit. Discedenti Mariamme commen- 
davit Sohemum, plurimum ei se debere propter habitam 
sui curam profitens ; et cujusdam Judjeae partis ei domi- 
nium impetravit''. 

Caesar in eo quo Antonianos superaverat loco urbem 
condidit ; idemque ei Nicopolis nomen, et ludos eosdem 
tribuit, quos priori ad Actium conditas'. 

jEgyptum, in provinciEB formam redactam, ut feracio- 
rem habilioremque annonae urbicae redderet, fossas omnes 
in quas Nilus exaestuat, oblimatas longa vetustate, militari 
opere detersit"*; novis quoque quibusdam fossis additis". 

3975. Herodes in ^Egypto cum Caesare congressus, 
liberius cum illo egit amicitia fretus ; et magnis ab eo 
beneficiis ornatus est. Satellites enim quadringentos Ga- 
latas ei donavit, quos antea stipatores Cleopatra habebat : 
et regionis partem reddidit, quam ilia prius occupaverat. 
Attribuit etiam ejus regno Gadara, Hippon et Samariam ; 
in maritimis Gazam, Anthedonem, Joppen, Stratonisque 
turrim : quae illi non mediocris fuit ad regium splendorem 
accessio". 

Multitudo hominum tarn in urbibus quam in agro 
^gypti, ac mores gentis ejus leves, turn frumenti ad urbem 
subvectio et pecuniae vis, efficiebant, ut non modo com- 
mittere provinciam senatori nulli Caesar auderet, sed et 
proficiscendi in i'Egyptum potestatem, nisi ipse nominatim 
permisisset, senatoribus adimeret. Adeo enim suspectos 
iEgyptios studii novarum rerum habebat, ut nemini eorum 
senatorem esse Romae permiserit : sed caeteris quidem suo 
unicuique modo, Alexandrinis vero sine senatoribus rem- 
publicam administrare jusserit?. 



^ Joseph, lib. 15. cap. 11. 

' Dio, lib. 51. pag. 436. cum Sirabone, lib. 17. pag. 795. 

" Sueton. in Octavio, cap. 18. " Dio, lib. 51. pag. 456. 

• Joseph, lib. 1. belli, cap. 15. ct lib. 15. antiquit. cap. 11. 

1' Dio, lib. 51. pag. 455. 



'HO ANNALES 

Arius philosophus, ut ferunt, oblatam sibi prajfecturam 
^gypti suscipere noluif. iEgypto igitur tributaria; jam 
factae C. Cornelium Galium, ex infima fortuna provectum, 
Caesar prsefecit : quem primum iiigyptus Romanorum 
judicem habuif^. His Gallus Forojuliensis ille fuit poeta, 
quem in postrema Bucolicorum ecloga Virgilius carmine 
leni decantavit^ Cui et erotica extant dicata a Parthenio 
illo Nicaeno, cujus poetica et in Latinis suis versibus imi- 
tatus est Virgilius', et in Gr^cis suis poematibus Ti- 
berius". 

Caesar omnibus quae ex usu erant in ^Egypto constitu- 
tis, pedestribus copiis in Syriam venit* ; quo et Herodes 
eum Antiochiam usque deduxit". 

Quum Tiridates victus in Syriam confugisset, et Phra- 
ates victor legates ad Cassarem misisset ; Caesar iis amice 
respondit. Ac Tiridati quidem auxilium nullum promisit, 
ut tamen in Syria versaretur concessit : filiumque ab eo 
Phraatis beneficii loco acceptum Romam adduxit, obsi- 
disque loco habuit^; minimum videlicet Phraatis filium, 
quem negligentius custoditum Tiridates rapuerat : ut ha- 
bet Justinus^ ; ad posteriora tamen tempora istud refe- 
rens. Hujus terroris Tiridatis mentio fit ab Horatio, libri 
primi ode vigesima sexta. 

Discedens e Syria Ceesar, reliquit ibi Messalam Corvi- 
num: a quo Cyziceni gladiatores, quibus a Q. Didio habi- 
tatio in Antiocheno suburbio Daphne concessa fuerat, 
decepti, alii alio, quasi in legiones adscribendi, dimissi ac 
per occasionem interfecti sunt'. 

Tarsensibus in Cilicia prasfecit Caesar clvem ipsorum, 
praeceptorem suum, Athenodorum Sandonis filium, Stoi- 



1 Julian, ad Themistium. 

' Strabo, lib. 17. pag. 819. Sueton. in Octavio, cap. 66. Dio, lib. 51. pag. 
4.55. Eutrop. lib. 7. Sex. Rufus, in breviario. 
" Ammian. Marcellin. lib. 17. cum Hieronymo, in chronico. 
' Apud A. Gellium, lib. 13. cap. 25. et Macrob. lib. 5. Saturnal. cap. 17. 
" Apud Sueton. in Tiberio, cap. 70. 
" Dio, lib. 51. pag. 456. Oros. lib. 6. cap. 19. 
" Joseph, lib. 15. cap. II. ' Dio, lib. 51. pag. 456. 

' Lib. 42. cap. 5. • Dio, lib. 51. pag. 447. 



VETERIS TESTAMENTI. 



411 



cum philosophuni : qui statum reipublicae a Boetho et 
conunilitonibus ejus, qui ad Antonii usque exitum ibi do- 
ininabantur, corruptum restituit*". 

In Asiam provinciam Csesar profectus, hyberna ibi egit; 
et subditorum omnia negotia composuitf^. 

Kalendis Januariis, Caesar quintuni consulatum in insula 
Samo iniit''; iisdemque ipsis Kalendis Romse juramento 
omnia ejus acta confirmata sunt. Et, quum de Parthicis 
rebus Uterae venissent, decretum est, ut in hymnis juxta 
diis ipse adscriberetur ; tribus Julia ab eo denominaretur ; 
corona triumphali omnibus ludis uteretur ; senatores, socii 
ejus Victoria, in triumpho cum ipso inveherentur, vestibus 
purpura praetextis induti : et ut dies, qua urbem intrasset, 
sacrificiis publicis celebraretur, semperque festa esset*. 

Caesar templum urbi Romae patrique Caesari, quem 
heroa Julium nominavit, Ephesi et Nicaeae fieri permisit, 
(hffi enim tum urbes Asiae et Bithynias clarissimse habe- 
bantur) atque ut ab incolis Romanis colerentur. Extra- 
neis autem bominibus, quos Graecos appellabat, concessit, 
ut ipsi quoque (Octaviano) templa facerent ; Asiani qui- 
dem Pergami, Bithyni vero Nicomediae : Pergamenis etiam 
permittens ut ludos, quos sacros dicunt, in honorem tem- 
pli ejus celebrarent'. Quo referendum illud Tiberii, apud 
Tacitum: " D. Augustus^ sibi atque urbi Romae templum 
apud Pergamum sisti non prohibuit." 

Estate sequente, in Grseciam Caesar transmisit'', ad 
triumphum profecturus Actiacum. Ubi ad eum, Corinthi 
tum agentem, ex Gyaro insula unum e piscatoribus lega- 
tum missum fuisse fenint, petendae tributi diminutionis 
gratia ; pendere enim ipsos centum et quinquaginta 
drachmas, cum aegre possent centum. Ea erat paupertas 
iUius insulae'. 

Caesare Romam intrante, rem sacram et alii fecerunt. 



•• Strabo, Ub. 14. pag. 674. 

' Dio, lib. 51. pag. 456. Oros. lib. 6. cap. 19. 

'' Sueton. in Octavio, cap. 66. 

' Dio, lib. 51. pag. 457. ' Id. ibid. pag. 458. 

t Lib. 4. annal. cap. 37. >> Dio, lib. 51. pag. 457. 

' Suabo, Ub. 10. pag. 485. 



412 ANNALES 

(uti decretum fuerat) et consul Valerius Potitus (qui Sex- 
to Apuleio in consulatu sufFectus fuerat) publice pro 
senatu populoque Romano propter adventum ejus sacrifi- 
cavit : quod ante id temporis pro nemine unquam factum 
fueratJ. Curules triumplios tres Caesar egit : Dalmaticum, 
Actiacum, Alexandrinum ; continuo triduo omnes* ; de 
quibus Virgilius, in libro octavo ^Eneidos : 

At Csesar triplici invectus Romana triumpho 
Moenia, dis Italis votum immortale sacrabat. 
Maxima tercentum totam delubra per urbem 
Laetitia, ludisque viae, plausuque fremebant. 

Et Propertius' : 

Aut canerem ^gjrptum, et Nilum, quum tractus in urbem 

Septem captivis debilis ibat aquis : 
Aut regum auralis circundata colla catenis, 

Actiaque in Sacra currere rostra via. 

Mense Sextili Caesarem triumphos hosce tres in urbem 
intulisse, docent senatusconsulti verba apud Macrobium" ; 
non octavo Idus Januarias, (quo in Asia fuisse constat) 
ut voluit Orosius". Prima die de Pannoniis, Dalmatis, 
lapydis, finitimisque eorum, et uonnuUis Gallias ac Ger- 
maniae populis, triumphum egit ; secunda, de Actiaca na- 
vali victoria : tertia, de subacta iEgypto ; qui reliquorum 
sumptuosissimus fuit, et ornatissimus apparatu. In eo 
Cleopatrae imago (cum aspide mordicus brachio affixa, ut 
ex Plutarcho dictum) ad imitationem mortis ejus afficta, 
in lecto portabatur : liberique illius et Antonii inter cap- 
tives ducti sunt, Alexander cui Solis et Cleopatra cui Lunae 
nomen fuerat impositum". 

Alexandrum lamblichi fratrem, Arabum regeni, in Ac- 
tiaca pugna captum et in triumpho ductum Cassar occidif. 
Cleopatram illam SeX/jvtjv in triumpho ductam JubjB (qui 
et ipse a Julio Cagsare dictatore ductus fuerat) in matri- 

j Dio, lib. 51. pag. 458. 

k Liv. lib. 133. Sueton. in Octavio, cap. 22. 

1 Lib. 2. eleg. 2. "■ Lib. I. Saturnal. cap. 12. 

■> Lib. 6. cap. 20. • Dio, lib. 51. pag. 459. 

P Dio, lib. 51. pag. 443. 



VETERIS TESTAMENTI. 413 

monium tradidit. Hunc Jubam Caesar in Italia educatum, 
ac suam militiam secutum, hac Cleopatra, regnoque pater- 
no Mauritania donavit : bisque etiam duos Antonii et 
CleopatrEB fibos, Alexandrum et Ptolemffium concessit. 
Juba vero ex sua Cleopatra Ptolem£eum suscepit alterum ; 
qui ipsi in regno postea successif. 

Quinto Kalendas Septembres, ara Victoriae in curia 
dedicata est : ut in antique kalendario marmoreo habetur 
annotatum'' ; qua in curia Julia posita et spoliis jEgyptiis 
decorata, ostendebat CEesar, iniperium se ex victoria ad- 
eptum. Julii quoque patris sacrarium multis in eo sus- 
pensis donariis ex prasda i?igyptiaca exornavit : multa 
etiam Jovi Capitolino. Junonique et Minervae consecravit ; 
quum et senatusconsulto omnia prius in eorum templis 
suspensa ornamenta tanquam contaminata essent de- 
tracta^ jEdes sacras vetustate collapsas, aut incendio 
absumptas, refecit ; easque et caeteras opulentissimis donis 
adornavit : utpote qui in cellam Capitolini Jovis sedecim 
millia pondo auri, gemmasque ac margaritas quingenties 
HS. una donatione contulerit'. Romaque in tantum Alex- 
andriae opibus est aucta, ut propter abundantiam pecu- 
niarum duplicia, quam usque ad id fuerant, possessionum 
aliarumque rerum venalium pretia statuerentur ; et foenus, 
quod ante denario pendebatur, turn ad trientem ejus re- 
cideret". 

In hoc quinto consulatu suo imperatoris nomen Caesar 
accepit : non quale propter victoriam tribui more vetusto 
solebat; (id enim saepius et antea et postmodo ex ipsis 
actionibus reportavit) sed quo summa imperii demonstra- 
retur ; quod patri quoque ejus Julio, et ejus filiis nepoti- 
busque fuerat decretum". Quo spectat iiriyparjirj ilia, hoc 
anno in Caesaris honorem posita : " Senatus^' populusque 
Romanus Imp. Caasari Divi Juli F. Cos. Quinct. Cos. 
Design. Sex. Imp. Sept. Republica conservata." 

1 Dio, lib. 51. pag. 454. Strabo, lib. 17. pag. 828. Plutarch, in Julio Cae- 
sare, et M. Antonio. 

' Inscript. Gruteri, pag. 133. • Dio, lib. 51. pag. 459. 

' Sueton. in Octavio, cap. 30. 

« Dio, lib. 51. pag. 458,459. Oros. lib. 6. cap. 19. 

* Dio, lib. 52. pag. 493, 494. f Inscript. Gruter. pag. 126. 



414 ANNALES 

Inter captivos Diodes Phcenix Artemidori filius, Ty- 
ranionis Amiseni a Lucullo capti cliscipulus, (ex quo et 
ipe Tyrannic dictus est) a quodam Dymante Caesaris li- 
berto emptus, Terentiae Ciceronis uxori (quae, ut ex Pli- 
nio^, et Valerio Maximo", intelligitur, centum et tres annos 
vivendo excessit) donatus est. Ab ea vero manumissus, 
Romse docuit, et libros scripsit octo et sexaginta*". 

3976. Antiochum Commagenum Cassar ad se excivit, 
quod fratris sui, cum quo litem habebat, missuni Romam 
legatum dolo occidisset. Eum Antiochum in senatum 
adductum, damnatumque interfecit". 

Per integrum annum post Herodis a CaBsare reditum, 
crescentibus inter ipsum et conjugem Mariammen suspici- 
onibus, quum mulier neglectis mariti blanditiis, insuper 
illi patris (vel avi Hyrcani) et fratris sui (Aristobuli) necem 
opprobraret ; vix ab inferendis illi manibus Herodes se 
continuit. Quern cum ex strepitu commotiorem sensisset 
Salome soror, submisit jamdudum subornatum pincernam, 
qui indicaret solicitatum se a Mariamme, ut regi porri- 
geret poculum amatorium ; quod ille, qualecunque tandem 
esset, apud se haberet. Hinc eunuchum Mariammes 
fidissimum tormentis Herodes examinavit, certus nihil 
sine illo esse tentatum : qui cruciatus non ferens, id unum 
prodidit, ofFensam esse mulierem propter ea quae Sohemus 
indicaverat. Quo audito, exclamans rex, Sohemum sibi 
regnoque antehac semper fidissimum non fuisse hffic pro- 
diturum nisi aliquid commercii secretioris inter ipsos in- 
tercessisset; Sohemum comprehensum jussit interfici. 
Uxorem vero, advocato intimorum amicorum concilio, ve- 
neficii accusavit, ea verborum animique asperitate, ut qui 
adstabant satis intelligerent, velle regem illam capite 
damnari : quod omnium sufFragiis factum est. Quum 
autem censerent supplicium nequaquam praecipitandum, 
sed includendam in aliquem regiae carcerem ; Salome in- 
stitit apud regem ut quamprimum necaretur,, ne quis in 



» Lib. 7. cap. 48. • Lib. 8. cap. 13. 

'' Suid. in voc. Tvpavviuv. ' Dio, lib, 52. pag. 495. 



VETERIS TESTAMENTI. 415 

populo motus, ilia in carcere vivente, existeret: itaque 
Mariamme ad supplicium ducta est''. 

Id conspicata Alexandra ejus mater, et intelligens simi- 
lem exitum sibi ab Herode expectanduni, ut se ejus cri- 
ininis non esse consciam ostenderet, ccepit filiae convitium 
facere omnibus audientibus; scelestissimam et ingratam 
erga virum clamitans, dignamque tali exitio, quas ausa sit 
tam iramane facinus. Haec ilia turpiter fingente, ut etiam 
in capillos miserae involatura videretur, earn circumstantes 
merito damnabant : et quse ducebatur ad supplicium, ne 
verbo quidem ullo earn dignata est, sed excelso vul- 
tu atque animo calumniam refellens, intrepida mortem 
subiit*. 

Ea perempta, impotentius flagrare ccepit Herodes: 
saepe invocabat ejus nomen, saspe etiam indecore lamen- 
tabatur. Et quamvis oblectamenta excogitaret quaecun- 
que poterat, apparandis conviviis ac compotationibus, 
nihil tamen proficiebat. Quare et regni curam reliquit : 
adeoque dolori succubuit, ut saepe ministros juberet 
vocare Mariammen, quasi ilia adhuc viveret*^. 

Sic affecto Herode, supervenit pestilentia, quae et 
plebis et aulicorum majorem partem abstulit : omnibus 
irato Deo banc immissam interpretantibus propter in- 
justum reginaj supplicium. Ita aucta regis asgritudine, 
postremo in solitudinem se abdidit praetextu venationis : 
ubi afflictans se, intra paucos dies gravem morbum con- 
traxit. Is erat inflammatio et dolor cervicis, mente etiam 
mota nonnihil. Nee remedia quicquam proderant: sed 
quum exacerbare potius malum viderentur, res minimum 
a desperatione abfuit. Itaque medici partim propter 
morbi contumaciam, partim quia in tanta difficultate non 
erat libera diaetae electio, permittebant ei quicquid ap- 
|)eteret". 

Herode in urbe Samarife ita decumbente, Alexandra 
habitans turn Hierosoljrmis conata est duas urbis arces in 
suam potestatem redigere ; alteram temple contiguam, 



<* Joseph, lib. 15. cap. 11. < Id. ibid. 

' Joseph, lib, 15. cap. 11. (Id. ibid. 



416 ANN ALES 

alteram in ipsa urbe sitam. Prsefectos igitur tentavit, ut 
sibi et genitis ex Herode ac filia pueris eas traderent ; ne 
forte illo defuncto occiiparentur ab aliis. At illi, quum 
essent alioquin etiam fidi, turn eo magis manebant in of- 
ficio, quod et Alexandram oderant, nee fas putabant des- 
perare de salute principis. Amici enim erant veteres, 
unus etiam nepos regis, Achiabus nomine. Quare conti- 
nuo per nuncios de Alexandra significaverunt. Hie sine 
mora earn jussit interfici: superatoque tandem morbo, 
refectis et corporis viribus et animi, sic efferatus est, ut 
quavis ex causa ad saeviendum esset propensissimus''. 

Ex tribus populi Romani censibus, quos a Csesare Oc- 
taviano actos notat Suetonius', primum cum lustro factum 
fuisse, ipso sexto, et M. Agrippa secundo consulibus, ex ta- 
bula marmorea Capuana liquet^ ; de quo ipse Caesar, in re- 
rum suarum breviario : " In'' consulatu sexto censum populi 
coUega M. Agrippa egi. Lustrum post annum alterum 
et quadragesimum (a censura scilicet Cn. Lentuli et L. 
Gellii ; post quam lustra condi desierunt) feci : quo lustro 
civium Romanorum censita sunt capita quadragies centum 
millia et sexaginta tria ;" numerus scilicet 4063000. pro 
quo Eusebius in chronico habet, 4164000. 

Ludos quoque propter Actiacam victoriam decretos 
Caesar cum Agrippa exbibuit, . et in iis equestre certamen 
per pueros et viros patricios peregit : iique quinto quoque 
anno, quo temporis spatio peragebantur, curae erant qua- 
tuor sacerdotum coUegiis per ordinem; pontificibus ni- 
mirum, auguribus, septemviris, et quindecemviris'. Si- 
militerque sequentibus quibusque Olympiadibus, ludos 
Actiacos Romffi celebrari. 

Olympiade CLXXXVIII. Thebae ^gypti usque ad 
solum dirutae fuisse, in chronico Eusebiano leguntur; a 
Cornelio Gallo scilicet, quem rebellantium ^Egyptiorum 
urbes subvertisse, ex Julio Africano refert Georgius Syn- 
cellus in chronico". Postquam enim Heroum urbem quae 



•■ Joseph, lib. 15. cap. 1], ' In Octavio, cap. 27. 

J Tom. 3. annal. Pighii, pag. 495. '' Inscript Gruteri, pag. 230. 

' Dio, lib. 53. pag. 496. ■" Pagi 308. 



VETERIS TESTAMENT!. 417 

defecerat paucis stipatus recepisset, in Thebaide sediti- 
onem propter tributa exortam cito admodum sedavit". 
Civitatem plurimis interceptis exhausit" ; statuas sibi ipsi 
per universam propemodum ^gyptum posuit, suaque 
acta in pyramides inscripsitP. 

3977. Cassar septimum gerens consulatum, oratione de 
scripto in senatu recitata, seipsum imperio abdicate illud- 
que senatui et populo tradere velle significavit. Ubi pe- 
roravit, multis omnes eum verbis precati sunt, ut solus 
imperii summam gereret ; omnibusque, quibus id ei per- 
suaderent, adductis argumentis, tandem eo compulerunt, 
ut imperium solus obtineref. Quod septimo Idus Janua- 
rias ab eo susceptum fuisse, ex tabula marmorea Narbo- 
nensi intelligitur'. 

Quum hoc modo tam a senatu quam a populo confir- 
matum sibi Caesar haberet imperium, ac nihilominus po- 
pularis esse videri vellet; recepit hoc quidem in se, ut 
sollicite publicis negotiis prseesset, quod ea cura diligentis 
indigerent : sed nolle se provinciis omnibus imperare dixit, 
aut quas regendas sumpsisset, in perpetuum gubernare. 
Ideoque infirmiores, nimirum quia essent pacatiores, se- 
natui restituit : potentiores provincias, ut quas plus peri- 
culi ostenderent, ac vel hostes accolas haberent vel novos 
per se ipsae motus aliquos ciere possent, sibi retinuit. Id 
faciebat sub hac specie, ut senatus optimis imperii par- 
tibus tuto perfrueretur, ipse laboribus et periculis ob- 
jectus videretur : at sub hoc praetextu eum vere inermem 
imbellemque efficiebat; et ad se solum arma militesque 
transferebat. Hac de causa senatui populoque Africa, 
Numidia, Asia, et cum Epiro Grascia, Dalmatia, Mace- 
donia, Sicilia, Creta, Libya Cyrenaica, Bithynia cum 
Ponto finitima, Sardinia atque Hispania Baetica, adscriptas 
sunt : Caesari autem Hispaniae quod reliquum erat, Gallia 
omnia et Germania, item Coele-Syria, Phoenice, Cilicia, 
Cyprus et ^Egyptus. Imperium vero in suas provincias 
Caesar decennale suscepit, intra quod tempus eas se re- 

» Strabo, lib. 17. pag. 819. • Ammian. MarcelUn. lib. 17. 

r Dio, lib. 53. pag. 512. i Id. ibid. p»g. 497. et S03. 
' Inscript. Gruteri, pag. 229. 

VOL. X. EE 



418 ANNALES 

ducturum in ordinem promittebat : hoc quoque jactantia 
quadam juvenili addito, quo breviori spatio eas pacare 
posset, eo citius se imperio destiturum. Deinde utriusque 
sortis provinciis patricios praefecit ; ^gypto tantum eques- 
tris dignitatis virum, ob eas quae supra sunt commemoratae 
causas. Senatoribus autem seorsum Africam et Asiam, 
praetoriis reliquas omnes provincias adscripsit: utrisque 
vero ex aequo interdixit, ne ante quintum annum a gesto 
in urbe magistratu provincias sortirentur'. 

Idibus Januariis earn provinciarum distributionem fuisse 
factam innuit Ovidius ; de illis in primo fastorum libro ad 
Germanicura Caesarem ita canens : 

Idibus in magni castus Jovis sede sacerdos' 

Semimaris Aammis viscera libat ovis. 
Redditaque est omnis populo provincia nostro : 

Et tuus Augiisto nomine dictus avus. 

Nam et eodem die Caesari Octaviano Augusti cognomen- 
tum datum fuisse sensit : quod quatriduo post factum fu- 
isse, Censorinus' hisce verbis indicat : " Ex ante diem 
decimum sextum Kalend. Februarii imperator Caesar 
Divi filius sententia L. Munaeii Planci a senatu caeteris- 
que civibus Augustus appellatus est, se VII. et M. Vip- 
sanio Agrippa III. consulibus." 

Csesar enim rebus compositis, et omnibus provin- 
ciis in certam formam redactis, Augustus cognominatus 
est" : idque cognomen et in septimo illius consulatu, Dio^ ; 
et per Planci sententiam consensu universi senatus popu- 
lique Romani inditum illi fuisse, Velleiusy confirmat. De 
quo Suetonius^: " Munaeii Planci sententia, quibusdam 
censentibus Romulum appellari oportere quasi et ipsum 
conditorem urbis, praevaluit ut Augustus potius vocaretur, 
non tantum novo, sed etiam ampliore cognomine : quod 
loca quoque religiosa, et in quibus augurato quid conse- 



• Dio, lib. 53. pag. 503, 504, 505. ' Lib. de die natali, cap. 21. 

" Liv. lib. 134. ' Lib. 53. 

? Lib. 2. cap. 91. 'In Octavio, cap. 7. 



VETERIS TESTAMENTI. 



419 



cratur, augusta dicantur, ab auctii, vel ab avium gestu 
gustuve ; sicut etiam Ennius docet scribens : 

Augusto augurio postquam inclyta condita Roma est. 

EtFlorus, in libri quarti, et ultimi fine ipso: " Tractatum 
etiam in senatu, an quia condidisset imperium, Romulus 
vocaretur : sed sanctius et reverentius visum est nomen 
Augusti; ut scilicet jayi turn dum colit terras, ipso nomine 
et titulo consecraretur." 

Similia habet et Dio : qui a Romanis Augustum, a 
Graecis St/Saorov, a splendore dignitatis et honoris sanc- 
titate humano ampliore, nominatum eum fuisse notat". 
Quibus addantur et Ovidii ilia, in fastorum libro primo : 

Sed tamen humanis celebrantur honoribus omnes ; 

Hie socium summo cum Jove nomen habet. 
Sancta vocant augusta patres : augusta vocantur 

Templa, sacerdotum rite dicata manu. 
Hujuset Augurium dependet origine verb! : 

Et quodcunque sua Jupiter auget ope. 
Augeat imperium nostri ducis, augeat annos : 

Protegat et nostras querna corona fores. 

Hoc pacto omne populi senatusque imperium ad Au- 
gustum est translatum''. Quod nomen cunctis antea in- 
violatum et usque ad nunc caeteris inausum dominis, tan- 
tum orbis licite usurpatum apicem declarat imperii : atque 
ex eodem die summa rerum ac potestatum penes unum 
ccepit esse et mansit, quod Gra;ci monarchiam vocant''. 
Romanos vero Augustorum suorum epocham a Kalendis 
Januariis hujus anni deduxisse, docet Censorinus, in libro 
de die natali, capite vigesimo primo ; ubi ducentesimum 
sexagesimum quintum hujus aerae annum cum ordinationis 
Julianas anno ducentesimo octogesimo tertio confert ; uti 
et sequente capite, in annum Augustanum vigesimum 
Marcii Censorini et Asinii Galli consulatum conjicit, in 
annum Julianum trigesimum octavum incurrentem. 



• Dio, lib. 53. pag. 507. et509. Confer Act. cap. 25. rer. 21.25. cum ctp. 
17. rer. 23. et 2 Thessal. cnp. 2. yet. 4. 

* Dio, lib. 53. pag. 507. < Orot. lib. 6. cap. 20. 

BBS 



420 ANNALES 

In Asia, Trallibus terrae motu considentibus, gymna- 
sium corruit ; quod ab Augusto postea est instauratum"*. 

3978. Dissidio inter Costobarum Idumaeum et uxorem 
suam Salomen sororem Herodis orto, ilia viro (contra 
Judaeorum consuetutinem) libellum repudii misit; et ad 
fratrem se conferens, ait se praetulisse fratemam benevo- 
lentiam conjugali foederi. Costobarum enim dicebat ad 
res novas moliendas cum Lysimacho, Antipatro et Dosi- 
theo conspirasse: fidem assertion! suae ex eo astruens, 
quod Babae filios jam per duodecim post captam ab He- 
rode Hierosolymam annos, inscio et invito rege, clam 
ille in suis agris habuisset et incolumes servasset. Quo 
audito Herodes, missis quibusdam ad loca latebrarum, et 
illos interfecit, et quotquot in eodem haerebant crimine. 
Ut nihil jam reliquum esset ex Hyrcani cognatione ; sed 
sublatis omnibus quorum excellebat dignitas, arbitratu 
suo posset quicquid vellet agere, nemine amplius re- 
sistente*^. 

Hinc securior Herodes factus, a patriis ritibus magis 
magisque discessit, eos peregrinis studiis violando. Ac 
primum athletica certamina quinto quoque anno in hono- 
rem Caesaris instituit: ad quae exhibenda, theatrum Hie- 
rosolymis et in campo amphitheatrum extruere coepit, 
utrumque sumptuoso opere conspicuum ; sed alienum a 
Judaicis moribus, apud quos nuUus est horum usus, nulla 
spectaculorum ostentatio. lUe tamen celebritatem suam 
nobilissimam esse voluit, denunciatam circumvicinis, ac 
longinquis etiam gentibus : magnisque praemiis propositis, 
non illi tantum qui gymnicis certaminibus dabant operam, 
sed musici etiam praestantes et thymelici, evocabantur. 
Sed Judaeis nihil tam molestum fuit quam trophaea : quae 
armis contectas hominum putabant fuisse imagines, ipsis 
per leges interdictas. Quos Herodes ut redargueret, jussit 
detrahi ornatum apposititium, et ostendit nudos stipites. 
Quo facto in risum versa est indignatio concepta ex suspi- 
cione imaginum^ 

* Euseb. chronic, cum Strabone, lib. 12. pag. 579. 
' Joieph.lib. 15. cap. 11. 'Id. ibid. 



VETERIS TESTAMENTI. 121 

Periodus Calippica quinta incipit. 

Multa contra Augustum vana dicta deblateravit Corne- 
lius Gallus^ ; de quo Ovidius, libro secundo Tristium, ad 
ipsum Augustum scripto : 

Non fiiit opprobrio celebrasse Lycorida Gallo ; 
Sed linguam nitnio non tenuisse mero. 

Ob ingratum autem et malevolum animum, infamia eum 
Augustus notavit : et domo sua illi interdicens, ■ et 
intra provincias suas degere eum prohibens. Furtorum 
praeterea, et populatae provincias, et aliorum multorum 
criminum accusatus ille est, a Valerio Largo primum 
homine improbissimo, qui socius ejus et convictor fuerat; 
deinde a multis aliis, qui Galium hactenus adulati ad 
Largum, quoniam eum jam crescere videbant, studia sua 
converterunt. Decretumque est ab universo senatu, ut 
judicio damnatus Gallus exularet, bona ejus August! 
assent, ac rem sacram ejus rei causa senatus faceret. At 
ille dolorem non ferens, et nobilitatem acriter indigna- 
tam, cui negotium spectandum fuerat datum, metuens, 
stricto incubuit ferro et morte voluntaria damnationem 
prasvenit. Gallo vero et accusatorum denuntiationibus et 
senatusconsultis ad necem ita compulso, laudavit quidem 
Augustus pietatem tantopere pro se indignantium : csete- 
rum et illacrymavit, et vicem suam conquestus est, quod 
sibi soli non liceret amicis, quatenus vellet, irasci''. 

Cornelio Gallo in ^gypti praefectura successor datus 
est Petronius : qui multitudinis Alexandrinorum jactu la- 
pidum in ipsum irruentium, tantum suis munitus militibus, 
impetum sustinuit ; et nonnullis eorum interemptis, caete- 
ros repressit'. 

Polemo rex Ponti inter socios ac foederatos populi 
Romani adscriptus est : ac prima subsellia in theatris per 
totum ejus regnum senatoribus tributa''. Ab eo Pontus 



I Dio.Ub. 53. pag. 512. 

•i Sueton. in Octavio, cap. 66. Dio, lib. 53. pag. 512, 513. Ammian. Mar- 
cellin. lib. 17. Hieronym. in cbronico. 

' Stnibo, Ub. 17. pag. 819. k Dio, Ub. 53. pag. 513. ,^ 



422 ' ANNALES 

Polemoniacus accepisse nomen videtur, apud Justinia- 
num, novella vigesima octava. 

3979. Decern cives Hierosolymitani contra Herodem 
conjuraverunt, sicas vestibus tegentes : in quibus et unus 
caecus erat, non tam paratus ad agendum aliquid, quam 
ad patiendum si quid patriorum morum assertoribus acci- 
deret. Quidam vero ex his quos Herodes ad perscrutan- 
da talia disposuerat, rem totam expiscatus, regi aperuit. 
lUi vero comprehensi, interrito vultu sicas protulerunt ; 
profitentes se non privati commodi gratia, sed pro disci- 
plina publica, conjurationem hanc iniisse : ac deinde a 
regiis abducti, per omnes cruciatus necati sunt. Nee 
multo post delator eorum invisus omnibus, a quibusdam 
interfectus frustatim concisus est et objectus canibus, 
idque multis inspectantibus. Nemo tamen hoc factum 
prodidit, donee post longas ac molestas Herodis inquisi- 
tiones, a consciis quibusdam mulierculis per tormenta ex- 
pressa est confessio : turn vero authores ejus facinoris 
cum totis familiis -plectebantur'. 

Herodes, ut contra tumultuantis populi seditiones esset 
tutior, anno regni sui decimo tertio (ab Antigoni morte 
numerato) Samariam, itinere unius diei Hierosolymis dis- 
tantem, munire ccepit : novo Sebastes (sive Augustas) no- 
mine illi imposito. Ejus circuitum viginti stadiorum esse 
voluit ; fano sesquistadii amplitudine in ejus meditullio 
coUocato, modis omnibus ornatissimo. Deditque operam 
ut tam e milite auxiliari, quam e finitimis gentibus, pluri- 
mos in ejus civitatis corpus congregaret". Twv Fa/St vi'wv 
TToXiv, Gabiniorum urbem eam appellat Africanus, in 
Georgii Syncelli chronico". Quum enim Samaria a Jo- 
anne Hyrcano diruta, ab A. Gabinio Syriae proconsule 
instaurata denuo et incolis frequentata fuerit ; (ut supra, 
ad annum mundi 3947. ex Josepho est notatum :) rwv 
Ta^iviwv vel Ta^ivuwv nomine, non alii quam Gabi- 
niani illi coloni hie possunt intelligi. Quod ipsum a doc- 



' Joseph, lib. 15. cap. II. 

"* Joseph, lib. 15. cap. 11. cum cap. tequ. initio. 

" Pag. 308. 



VETERIS TESTAMENTI. 423 

tissimo eodemque humanissimo viro, Jacobo Goaro, (cujus 
eummEB industriae nupera ilia luculenta Georgian! chronici 
debetur editio) pariter fuisse animadversum, non parum 
lastatus sum. 

Aliam etiam Herodes toti genti ceu arcem Stratonis 
turrim imposuit. In magno quoque quem vocant campo, 
sorte lectis equitibus, castellum condidit; et in Galilaea 
Gabalem, et Esthmonitim in Peraea. Quibus arcibus ad 
tutelam regni per totam regionem opportune dispositis, 
adempta est vulgo tumultuandi materia". 

Nonum consulatum Augustus Tarracone, citerioris 
Hispaniae urbe, iniit"; currente anno tertio Olympiadis 
CLXXXVIII. quo Indos ab Augusto per legatos amici- 
tiam postulavisse, in chronico Eusebiano legimus, et qui- 
dem a Pandione rege missos ; ut in Georgii Syncelli chro- 
nico' ex Romanis quibusdam tabulis notatum invenimus. 

Tarraconem vero ad Augustum legatos Indorum ab 
oriente ultimo et Scytharum a borea, cum gentilitiis mu- 
neribus, venisse confirmatP. Orosius'; de quibus Horatius, 
in carmine Seculari : 

Jam Scythie responsa petunt superbi 
Nuper et Indi. 

Et libro quarto carminum, ode decima quarta ad Au- 
gustum : 

Te Cantaber, non ante domabilis, 
Medusque, et Indus, te profugus Scythes 
Miratur, o tutela prxsens 
Italis doniinsque Roms. 

Ita Florus, libri quarti capita ultimo : " Scythae misere 
legatos et Sarmatae, amicitiam petentes. Seres etiam, 
habitantesque sub ipso sole Indi, cum gemmis et marga- 
ritis elephantes quoque inter munera trahentes, nihil 
raagis quam longitudinem viae imputabant, quam quadri- 
ennio impleverant : et tamen ipse hominum color ab alio 
venire coelo fatebatur." Suetonius in Octavio, capita 

■■ Joseph, lib. 15. cap. 11. ° Sueton. in Octario.cap. 26. 

P Pag. 311. 1 Lib. 6. cap. 21. 



4J24 ANN ALES 

vigesimo primo, " Indos etiam ac Scythas, auditu modo 
cognitos, pellexit ad amicitiatn suam populique Romani 
ultro per legates petendam." Eutropius, libro septimo : 
" Scythae et Indi, quibus antea Romanorum nomen incog- 
nitum fuerat, munera et legates ad eum miserunt." Au- 
relius Victor denique, gentium aucto numero : " Indi, 
Scythe, Garamantes ac Bactri, legates miserunt orando 
fcederi." 

Amynta mortuo, regnum filiis ejus Augustus non tra- 
didit, sed provinciam populi Romani fecit : atque exinde 
Galatia cum Lycaonia Romanum habere praefectum cce- 
pif; primo M. Lollio propraetore eam provinciam admi- 
nistrante'. Pamphyliae vero oppida, quae prius Amyntae 
attributa fuerant, praefecturte peculiari suae sunt resti- 
tuta'. 

Anno regni Herodis decimo tertio, maximae calamitates 
in Judaeorum regionem ingruerunt. Primum enim siccitas 
diuturna obtinuit, quam sterilitas secuta est : postea per 
inopiam mutata victus ratione morbi invaluerunt, et pesti- 
lentia. Cumque Herodi, ut publicae necessitati succurreret, 
satis amplse facultates non suppeterent ; quicquid erat in re- 
gia supellectilis tarn aureae quam argenteae, id totum ille 
concidit : nee laudatorum artificum parcens operibus, nee 
vasis ad usum necessariis. Inde confectam pecuniam misit 
in ^gyptum, quam tum Petronius obtinebat pro Caesare. 
Is licet obrutus multitudine ob talem necessitatem ad se 
confugientium, tamen quia privatim amicus erat Herodi et 
servatos cupiebat ejus subditos, prae aliis eis concessit 
frumenti exportationem, tarn in emendo quam in evehendo 
adjuvans: ita ut maximum momentum ad gentis salutem 
in eo fuerit". 

Herodes, avecto frumento, primum his qui sibimetipsis 
frumentum comparare poterant, divisit omnibus accura- 
tissime dispensans. Deinde quia multi erant qui propter 



' Dio, lib. 53. pag. 514. 

• Euseb. chronic. Eutrop. lib. 7. Sex. Rufus, in breviario. 

' Dio, lib. 5,3. pag. 514. 

" Joseph, lib. 15. cap. 12. 



VETERIS TESTAMENTI. ^5 

senium vel aliam debilitatem cibos parare non valebant ; 
his quoque providit, adhibitis pistoribus, ut in promptu 
alimenta haberent. Atque ita populo appiobata sua di- 
ligentia, non solum mutavit aversorum a se animos, varum 
etiam eximiam laudem beneficentise et providentiae re- 
tulit''. 

A die vigesimo none mensis Sextilis (triduo videlicet 
ante Elul Syrorum sive nostri Septembris initium) feria 
sexta, deducitur iEgyptiaca ilia epocha, quam Albatenius 
in astronomici sui operis trigesimo secundo capitulo aeram 
Al-kept (id est, Copitarum sive ^gyptiorum) appeUat : 
per quam et stellarum motus ex Theonis tabulis supputari 
dicit, et ad quam ab aera Dilkarnain (sive Seleucidarum, 
quam ille cum Syris suis ab initio mensis Elul sive Sep- 
tembris inchoat) annos ducentos octoginta septem fluxisse 
asserit. Ita enim ex MS. in eo legendum ; non, ut per- 
peram habetur editum, trecentos octoginta septem. Hoc 
vero anno dies primus mensis Thoth, turn in anno vago 
iEgyptiorum, tum in 'EXXiivwv jjtoj ' AXe^avdpiwv (ut 
Theon loquitur,) Graecorum sive Alexandrinorum anno 
fixo, in eundem diem, Augusti Juliani vigesimum nonum, 
primum coincidisse deprehenditur : quod non nisi peri- 
odo Alexandrinorum quidem annorum 1460. ^gyptia- 
corum vero 1461. confecta potest contingere; quae utrius- 
que anni redintegrationem sive airoKaTaaramvexhihet. Ft- 
fovt oi T) oia. qvi,. iriov airOKaracrraatg airo rivoi; ap^tig XP^~ 
vov iv Ti^ irifiTTTt^ irii rriq Avyov(rrov (iamXtiaq : ut in expli- 
catione twv rrpoxelpwv Kavovwv habet Theon. Contigit iUa 
per 1460. annos facta redintegratio, a certo quodam tem- 
poris initio, in imperii Augusti anno quinto ; finito scilicet, 
sive iitTo. irivTE Iri), quinquennio post exordium imperii 
Augusti ; (juod post excessum Alexandri sive asram Phi- 
lippicam annis ducentis nonaginta quatuor ccepisse, cum 
Ptolemaeo Theon statuit. A Philippica vero ilia epocha 
usque ad hanc airoKaTaaTamv, anni sunt ducenti nonagin- 
ta novem, ut in astronomica Theodori Metochitas epitome 
rectissime habetur annotatum. Neque illud omnino voluit 

' Joseph, lib. 15. cap. 12. 



426 ANN ALES 

Panodorus Alexandrinus monachus, de 14W. anno- 
rum periodo et airoKaTauTaau ista disserens, in men- 
sis Augusti diem vigesimum nonum incidente, a cujus 
epocha siderum motus et luminarium defectus in tabulis 
astronomicis supputari scripsit: utcunque illius senten- 
tiam, minime a se intellectam, Georgius Syncellus, ha- 
rum rerum imperitissimus, in chronico suoy recitando per 
verterit. 

3980. Herodes adversus hyemis asperitatcm subditis 
suis providit; ne qui periclitarentur inopia vestium, ab- 
sumptis pecoribus, et lanis aliisque tegmentis deficientibus. 
Ubi vero huic necessitati prospectum est, propinquis quo- 
que Syrorum urbibus solicitudinem impendit; distributis 
ad sementem faciendam frugibus. Sed et castella et urbes 
et ex plebe qui gravabantur numerosiore familia, ad ip- 
sum confugientes necessitati inveniebant remedium : ita 
ut revocatis ad rationem quae in exteros tantum insump- 
serat, reperta sint cororum decern millia, intra regnum 
vero expensa octoginta millia cororum. Corus autem de- 
cern medimnos Atticos capiebat''. 

Quum propter morbum Augustus nuptias filiae suae et 
Marcelli, sororis suas Octaviae filii, Romae non posset face- 
re, M. Agrippae eas absens celebravit opera''. 

Kalendis Januariis, quibus decimum consulatum Au- 
gustus iniit, senatus juramento confirmavit se ejus acta 
approbare: quumque jam urbi (a qua propter morbum 
diutius abfuerat) appropinquare diceretur, ac poUicitus 
populo viritim centenos esset denarios, negassetque se prius 
id proscripturum quam senatus assensisset : omni eum 
legum necessitate senatus liberavit ; ut reapse potestatis 
absolutae, tamque sui ipsius imperator quam legum, agere 
aut non agere omnia suo posset pro arbitrio''. 

Quamprimum segetes messi maturae factae sunt, He- 
rodes ad quinquaginta millia hominum, quos ipse famis 
tempore aluerat, per suos et propinquorum Syrorum agros 
dimisit. Atque ita res suorum pene perditas diligentia sua 



J Pag. 312, 313. » Joseph, lib. 15. cap. 12. 

» Dio, lib. 53. pag. 515. ^ Id. ibid. pag. 509. 515, 516. 



VETERIS TESTAMENTl. 427 

ille restituit; non mediocriter etiam sublevatis finitimis, 
qui eisdem laborabant difficultatibus'^. 

Eodem tempore auxilia Caesari misit Herodes, quin- 
gentos selectos e suo satellitio : quos ^lius Gallus duxit 
in expeditionem Arabicam, eorumque saepe forti opera 
usus est"*. 

Fuit hie iElius Gallus (in recentioribus Dionis editio- 
nibus ^lius Lai'gus vitiose dictus) ex equestri ordine, ut 
ait Plinius% et tertius sub Augusto ^gypti praefectus : 
cujus utut amici ac sodalis sui Strabo meminit'; et una 
cum eo Memnonis statuam vidisse se scribit*. Hunc 
Augustus cum parte Romani praesidii quod in ^gypto 
erat in Arabiam misit*", ut eas gentes et loca pertentaret : 
ac praeterea iEthiopum terminos et Troglody ticam iEgypto 
finitimam et vicinum iis Arabicum sinum, qui perangustus 
Arabes dirimit a Troglodytis : eo utique consilio, ut vel 
eos sibi volentes conciliaret, vel subigeret adversantes'. 

Ad expeditionem Arabicam iElius octoginta circiter 
biremes construxerat, et triremes, et phaselos apud Cleo- 
patridem, antiquae Nili fossae proximam : quum nullum 
tamen cum Arabibus navale futurum esset praelium. Er- 
rore igitur intellecto, fabricatus est onerarias naves cen- 
tum et triginta quibus navigavit, ducens peditum Roma- 
norum ex his qui in j^gypto erant et sociorum ad decern 
millia : quibus Judaei quingenti et Nabataei mille cum Syl- 
Ibeo intererant''. 

Nabataeorum rex eo tempore erat Obodas, homo segnis 
et otio deditus, atque de bellicis praesertim rebus (quod 
omnibus Arabum regibus commune erat vitium) parum 
soUicitus: Syllaeo vero procuratori suo, aetate juveni et 
ingenio callido, administranda commiserat'. Hie Syllaeus 
^lio se iter monstraturum, et in omnibus commeatu auxi- 
lioque adfuturum poUicitus, omnia insidiose egit. Nam 
nee tutum iter, nee expeditam navigationem monstravit : 

' Joseph, lib. 15. cap. 12. ^ Id. ibid. 

« Lib. 6. cap. 28. ' Lib. 2. pag. 118. 

I Lib. 17. pag. 816. 

■■ Strabo, Ub. 2. pag. 118. et lib. 17. pag. $19. 

* Strabo, lib. 16. pag. 780. >■ Id. ibid. 

' Stiabo, lib. 16. pag. 781. cam Joseph, lib. 16. cap. 11. 



428 ANN ALES 

sed per avia et longos anfractus, et loca omnium indiga, et 
importuosa dorsa, vel occultis cautibus aut ccenosis stagnis 
periculosa duxit ; aestu maris reciprocantis maxime iis in 
locis adversante™. 

Post multas aerumnas, quintodecimo die Album pagum 
i?ilius Gallus pervenit, maximum Nabataeorum empo- 
rium ; multis navigiis amissis, quorum nonnulla cum ipsis 
hominibus nuUo bello, sed ob navigandi difficultates pe- 
riere. Id Syllaei improbitas efFecit, negantis terrestri 
itinere in Album pagum exercitum duci posse : cum qui- 
dem eo atque etiam ulterius mercatores tanta camelorum 
et hominum multitudine tutum et commeatu probe in- 
structum iter a petra in petram conficiant, ut nihil ab ex- 
ercitu difFerant". Cujusmodi mercatorum turmas Carava- 
nas hodie vocant. 

Hue perveniens ^lii exercitus, stomacacce et scelo- 
tyrbe, morbis ei regioni familiaribus, tactus est: quo- 
rum ilia circa os, haec circa crura paralysis quaedam 
est, ob aquas et lierbas proveniens. ^statem itaque ac 
hyemem ibi agere ^lius coactus est, dum reficeret in- 
firmos". 

Zenodorus quidam, domo Lysaniae sive ditione Tra- 
chonitidis, Batanaeae et Auranitidis conducta, ejus pro- 
ventibus non contentus, Trachonis incolas in speluncis 
more ferarum viventes et praedas ex Damascenis agere 
assuetos, fovebat; ex eorum quoque latrociniis captans 
compendium. Ab his male vexati propinquorum agrorum 
coloni, Varronem Syriae tunc prsesidem querelis obtun- 
debant ; postulantes ut Zenodori injurias per literas signi- 
ficaret Caesari. Rescripsit vero ei Caesar, ut latrocinia 
penitus curaret extinguere. Varro igitur milite aggressus 
loca suspecta, expurgavit latronibus terram; ipsamque 
Zenodoro abstulitP. 

Herodes in Sione regiam sibi aedificavit, duabus in ea 
extructis aedibus amplissimis atque pulcherrimis, quibus 



■" Strabo, lib. 16. pag. 780. " Id. ibid. pag. 780, 781. 

" Strabo, lib. 16. pag. 781. 

r Joseph, lib. 1. belli, cap. 15. et lib. 15. antiquit. cap. 13. 



VETERIS TESTAMENT!. 4SB 

ne templum quidem usquam conferri posset : earumque 
unam Caesaris, alteram Agrippae appellavit nomine''. 

3981. Jubilaeus vigesimus nonus. 

Herodes, amoto a pontificatu Jesu Phabetis filio, Si- 
monem sacerdotem Hierosolymitanum, Boethi Alexan- 
drini filium, substituit : ejusque filiam Mariammen om- 
nium ejus aetatis pulcherrimam, conjugio sibi copulavit"^. 

Peractis nuptiis/novam regiam condere coepit, adjuncto 
etiam oppido, quod a suo nomine Herodium vocari voluit ; 
in loco ab urbe Hierosolymorum versus Arabum sexa- 
ginta stadiis distante, ubi Judaeos olim profligaverat dum 
pelleretur armis Antigoni*. Herodii, cum oppido illustri 
ejusdem nominis, meminit Plinius'. 

Gallus ex Albo pago Nabatasorum cum exercitu di- 
gressua, per ejusmodi loca profectus est, ut camelis aquam 
portare cogeretur: quod ei malitia ductorum evenit. 
Quare post multos dies in Aretae terram pervenit, qui 
Obodas Nabataeorum regi affinitate conjunctus erat. Is 
Galium amice suscepit, et dona obtulit. Sed Syllaei pro- 
ditio et banc regionem difficilem transitu reddidit. Eam 
itaque diebus triginta permeavit per loca invia, spelta et 
palmulis non multis et butyro pro oleo usus. Quam vero 
deinceps adibat, Nomadum erat, et revera ex magna parte 
deserta. Ea Ararena dicebatur : ejusque rex Sabus 
erat". 

Arabiae Felicis rex Sabus erat : in qua licet primo in 
conspectum JElio nemo prodiret, tamen baud exiguo id 
iter labore stetit. Nam solitudo regionis, sol quoque, et 
aquae natura infestae, ita eos afflixere, ut major pars exer- 
citus periret. Morbus ille, nulli nostrorum assimilis, 
caput petebat; eoque exsiccato, multos statim perimebat: 
qui vero mortem evasissent, iis in crura per totum corpus 
descendebat, eaque ita affligebat, ut remedium nullum 
prodesset, nisi quis oleum vino mixtum biberet, eoque se 
inungeret; quod sane paucissimis licebat facere, quum 

1 Joseph, lib. 15. anliquit. cap. 12. et lib. 1. belli, cap. 16. 

' Joseph, lib. 15. cap. 12. et lib. 18. cap. 7. 

• Joseph, lib. 14. cap. 25. et lib. 15. cap. 12. item lib. 1. belli, cap. 11. et 16. 

« Lib. J. cap. U. « Strabo, lib. 16. pag. 781. 



430 ANNALES 

neutrum in iis locis nascatur, neque ipsi ejus secum co- 
piam attulissent. Inter haec mala barbari, qui prius, si 
quando prielium commisissent, semper inferiores discesse- 
rant, ac oppida quaedam amiserant, morbo auxiliario suo 
usi, Romanes aggressi sua receperunt, reliquosque Ro- 
manes sua regione expulerunt^. 

Hi tamen et primi et soli etiam Romanorum in Arabia 
Felice, Athlula (vel AthruUa) insignem urbem usque, 
bello progressi sunf ; in eaque expeditione Gallus oppida 
diruit non nominata ab authoribus qui ante scripserunt, 
Egran, Annestum, Escam, Magusum, Tammacum, Labe- 
ciam, Mariabam, (circuitu sex millia passuum) et Caripeta, 
quo longissime processit^. Et nisi Syllaeus eum prodi- 
disset, Felicem Arabiam totam subegisset*. Cujus in eo 
itinere progressum et regressum, ex Strabone nunc sub- 
jicimus. 

In Ararena peragranda diebus quinquaginta per invia 
itinere consumptis, usque ad urbem Agranorum (vel Egra- 
norum potius) processit, et pacatam et fertilem regionem. 
Eorum rex, Sabus, aufugit : urbs primo adortu capta est. 
Hinc post sextum diem ad flumen pervenit. Ibi barbari 
instructa acie occurrerunt : e quibus ad decem millia ce- 
ciderunt, ex Romanis duo tantum desiderati sunt. Nam 
omnino imbelles erant, et armis imperite utebantur ; arcu, 
et lancea, et gladio, et funda ; et magna ex parte bipen- 
nibus. Mox etiam urbem cepit nomine Asca, a rege 
derelictam. Hinc AthruUa venit ; quam nuUo negotio 
cepit, et praesidio firmavit: et frumenti palmularumque 
viatico comparato, Marsyabas processit urbem Rhamani- 
tarum, qui sub Ilasaro erant. Eam adortus, sex diebus 
obsedit : postea aquffi inopia coactus destitit ab incepto. 
Duorum dierum itinere tantum se abesse ab aromatifera, e 
captivis intelligebat. Sex autem menses contrivit in iti- 
nere, culpa ductorum. 

Ea fraude sero deprehensa, per aliam viam reversus. 



» Dio,lib.53. pag. S16, 317. ' Id. ibid. pag. 517. 

• Plin. lib. 6. cap. 28. * Strabo, lib. 17. p»g. 819. fin. 



VETERIS TESTAMENTI. 481 

nonis castris Anagrana pervenit ; ubi praelium commissum 
fuerat : undecimis deinde ad septem puteos, a reipsa sic 
nominatos. Hinc jam per loca pacata, in pagum Chaalla, 
post in vallum nomine Malotham ad flumen positum: 
postea per deserta non multum aquae habentia usque in 
vicum Negram (vel Hygram) qui sub Oboda est et ad 
mare jacet. In reditu totum iter diebus sexaginta confe- 
cit, in quo prius sex menses consumpserat*. 

Dum ^lius Gallus cum parte ^gyptiaci exercitus in 
Arabia bellum gereret, iEthiopes qui supra yEgyptum 
habitant, a regina ipsorum Candace (virili muliere, et 
altero oculo capta) missi, impressione facta in Thebaidem, 
praesidia trium cohortium, quae Syenae Elephantinae ac 
Philis erant, repentino impetu ceperunt, et in captivitatem 
abduxerunt, ac Caesaris statuas everterunt. Contra hos 
profectus yEgypti praefectus Petronius, cum non totis 
decem millibus peditum et equitibus octingentis adversus 
triginta hominum millia, primum eos compulit, ut Psel- 
cham confugerent, urbem yEthiopicam. Tum missis ad 
eos legatis, quae capta erant petiit, et causas quamobrem 
bellum movissent poposcit : ac dicentibus, se injuria af- 
fectos a nomarchis, respondit non illos esse regionis do- 
minos, sed Caesarem. Petentibus porro triduum ad deli- 
berandum, nihilque interim eorum quae par erat facien- 
tibus; movens contra eos, in pugnam procedere coegit, 
ac celeriter in fugam vertit, cum et compositi male, et 
male armati essent ; nam scuta ingentia et e crudo bovis 
tergore confecta habebant: arma quibus pugnarent, se- 
cures alii, alii contos, nonnulli gladios gerebant. Proinde 
quidam in urbem sunt compulsi, alii in deserta fugam 
fecerunt, alios proxima insula excepit, qui sese fluvio com- 
miserant; inter quos et reginae Candaces duces erant. 
Hos itaque omnes cepit, trajecto ratibus ac navibus flu- 
mine, et in Alexandriam misit : atque Pselcham profectus, 
eam cepit; unde numerata captivorum multitudine et eo- 
rum qui in praelio ceciderunt, qui salvi evaserant pauci 
omnino deprehensi sunt''. 

>• Strabo, lib. 16. pag. 781, 782. 

' Strabo, lib. 17. pag. 820. Dio, lib. 54. pag. 524. 



432 ANNALES 

A Pselcha Petronius Premnim venit, urbem natura mu- 
nitam; cumulis arenae peragratis, quibus Cambysis ex- 
ercitus obrutus est vento incidente. Earn adortus primo 
impetu cepit. Inde Napata (Tanapen Dioni dictam) pro- 
gressus est, ubi Candaces regia erat, ejusque filius mora- 
batur. Ipsa cum in castello propinquo sederet, legates 
misit qui de pace tractarent; redditis statuis, et captivis 
qui abducti fuerant Syena. Sed impetu facto Petronius 
Napata cepit ac diruit, puero fugiente. Et quum neque 
progredi propter arenam et aestum, neque ibi commode 
cum toto exercitu permanere posset; cum pragda retro 
abiit, ac Premni moenibus et praesidio et quadringentorum 
hominum cibariis in biennium munita, reversus est Alex- 
andriam. Ex captivis autem, caateris divenditis, mille ad 
Caesarem misit a Cantabris reversum: quorum nonnuUi 
morbo consumpti sunt''. 

Cum his conferendus et ille Plinii locus est, libro sexto, 
capite vigesimo nono : ^thiopum regionem " intravere 
arma Romana D. Augusti temporibus, duce P. Petronio, 
et ipso equestris ordinis, praefecto ^Egyptiis. Oppida 
eorum expugnavit, quae sola invenerat, quo dicemus or- 
dine. Pselchin, Primin, Aboccin, Phthurin, Cambusin, 
Attenam, Stadisin ubi Nilus praecipitans se fragore audi- 
tum accolis aufert. Diripuit et Napata. Longissime au- 
tem a Syene progressus est octingenta septuaginta millia 
passuum : nee tamen arma Romana ibi solitudinem fece- 
runt." 

Phraates III. Scytharum maximo auxilio in regnum res- 
titutus est. Quorum adventu audito, Tiridates cum mag- 
na amicorum manu ad Cffisarem profugit, in illud ipsum 
regnum restitui et ipse desiderans ; jurisque Romanorum 
futuram Parthiam affirmans, si ejus regnum muneris eo- 
rum fuisset. Phraates, hoc cognito, legatos statim ad 
Cassarem misit ; servum suum Tiridatem, et filium suum, 
quem ille obsidem Caesari tradiderat, remitti sibi pos- 
tulans^. 



* Strabo, lib. 17. pag. 820. Dio, lib. 54. p«g. 524. 
' Justin, lib. 42. cap. 5. 



VETF.RIS TESTAMENTr. 



Quum Tiridates et legati Phraatis Romam advenissent, 
in senatum eos Augustus introduxit : ac deinde mandata 
sibi a senatu litis cognitione, utriusque partis postulata 
audivit. Turn, neque Tiridateni dediturum se Partliis 
dixit, neque adversus Parthos Tiridati auxilia daturum. 
Ne tamen per omnia nihil ab illo obtentum videretur, 
Tiridati, quoad manere apud Romanes vellet, opulentum 
sumptum praeberi jussit : Phraati vero iilium remisit, ut 
pro CO captivos signaque militaria, Crassi et Antonii cla- 
dibus amissa, reciperet*^. Atque inter alia dona, Ther- 
musam Italici generis ancillam illi misit^. 

Quum Romse inter M. Agrippam et M. Marcellum, 
Augusti nepotem simul et generum, mutuas simultates 
sese proderent, quod alter alterum anteferri ab Augusto 
crederet ; veritus ille ne, si uno in loco mansissent, con- 
tentiones inter eos intercederent, Agrippam continuo in 
Asiam misit, provincias transmarinas pro se administratu- 
rum. Agrippa urbe profectus, in Syriam missis legatis 
suis, ipse Mitylenis in Lesbo insula permansit**. 

Augusto undecimo consulato sese abdicanti, et L. Ses- 
tium summum Bruti fautorem in locum suum subroganti, 
senatus honores decrevit. Ut tribunus plebis perpetuus 
esset. Ut quoties senatus haberetur, etiamsi consulatum 
non gereret, de quibuscunque rebus quicquid vellet san- 
cire posset. Ut proconsulare imperium semper haberet ; 
neque id intra pomerium veniens deponeret, aut reno- 
vando opus esset : utque major ipsi in provinciis, quam 
praefectis earum, semper esset potestas', 

3982. /Elius Gallus, ab Arabica expeditione rediens, 
Negra vico in Nabataeorum regno relicto, exercitum unde- 
cim dierum spatio in Muris portum trajecit. Hinc Cop- 
tiun transgressus, cum utilibus copiis Alexandriam per- 
venit. Caeteros non bello (in quo septem tantum perierant) 
sed fame, labore, morbo, et itinerum difficultate amiserat^. 



' Justin, lib. 42. cap. 5. Dio, lib. 53. pag. 519. 
I Joseph, lib. 1R. cap. 3. 

•• Dio, lib. 53. pag. 518. cum Velleio Paterculo, lib. 2. cap. 93. Josepho, 
lib. 1 5. cap. 13. et Suetonio, in Octavio, cap. 6fi. et in Tiberio, cap. 1 0. 
' Dio, lib. 53. pag. 518, 519. " Strabo, lib. IC. pag. 782. 

VOL. X. F F 



434 ANNALES 

Hujus medicamenta quaedam composita referuntur a Ga- 
leno, in libro secundo de Antidotis : inter quae theriaca 
est, Cassari ab eo oblata, qua multos ex commilitonibus 
suis servaverat. 

M. Marcellus, Octavia; August! sororis filius et Julia; 
Augusti filiffi maritus, mortiius est'. 

Augustus Cyprum ac Galliam Narbonensem, quia nihil 
armis suis indigerent, populo reddidit : pro eisque Dal- 
raatiam recepif". 

Pantomimorum saltatio a Pylade Cilice et Bathyllo Ro- 
mam primum est introducta : cumque veteres ipsi ca- 
nerent et saltarent, primus Pylades chorum sibi praecinere 
fecit". 

Sebaste jam condita, Herodes in loco maritimo, ubi 
Stratonis turris stetit, urbem alteram magnificentissime 
extruere coepit, quam Caesaream appellavit : admirandi 
operis portu addito, raagnitudine Pirseo pari. Quod 
totum opus duodecim annorum spatio ille absolvit, nee 
labori parcens, nee sumptibus". Unde de Caesare Eutro- 
pius, libro septimo: " Tanto amore apud barbaros fuit, ut 
reges populi Romani amici in honorem ejus conderent 
civitates, quas Caesareas nominarent : sicut in Mauritania 
a rege Juba, et in Palaestina, quae nunc est urbs claris- 
sima." 

Herodes filios suos Alexandrum et Aristobulum (ex 
Mariamme Hasmonasa susceptos) Romam ad Cassarem 
educandos mi sit : quibus paratum erat hospitium apud 
Pollionem Herodis studiosissimum. Adolescentes summa 
humanitate Caesar excepit ; fecitque Herodi potestatem, 
ut arbitratu suo e filiis quemcumque vellet haeredem regni 
designaret : Trachonitide etiam, Batanaea et Auranitide 
illi donatai*. 

3983. Postquam Trachonem ab Augusto Herodes ac- 



' Vellei. Patercul. lib. 2. cap. 93. Dio, lib. 53. pag. .^17. et 519. 
" Dio, lib. 54. pag. 523. cum lib. 53. pag. 004. 

" Euseb. chronic, cum Scaligeri coUectan. Graec. pag. 390. et animadversion, 
pag. 155, 156. 

" Joseph, lib. 1. belli, cap. 16. et lib. 15. antiqu. cap. 13. 
P Joseph, lib. 15. cap. 13. 



VETERIS TESTAMENTI. 435 

cepisset, adhibitis ducibus ad latronum speluncas pene- 
trans, maleficia eorum coercuit, et circumvicinis securita- 
tem prasstitit. Zenodorus autem partim invidia, partini 
dolore ademptae possessionis permotus, Roraam ad ac- 
cusandum Herodem profectus est : nihil tamen efficere 
potuif. 

Herodes, apud Mitylenem salatato Agrippa sibi amicis- 
simo, in Judasam reversus esf. 

Gadarenses quidam Agrippam adierunt, Herodem ac- 
cusaturi : quos ille ne auditos quidem ad regem vinctos 
remisit. Eis tamen pepercit Herodes : qui ut erga suos 
erat inexorabilis, ita ab alienis acceptas injurias libenter 
contemnebat ac remittebat'. 

In Siciliam Augustus profectus est, ut earn, ac omnes 
alias ad Syriam usque provincias, constitueret'. 

Augustus M. Agrippam (cujus patientiam desiderabat, 
quod ex levi rigoris suspicione, sub specie ministeriorum 
principalium Mitylenas se, relictis omnibus, contulisset) 
ex Asia in Siciliam ad se accersitum, uxorem suam, licet 
ipsius Augusti sororis Octavia? filiam, repudiare, et filiam 
suam Juliam, Marcelli viduam, ducere jussit : ac continuo 
Romam misit ad nuptias peragendas, urbisque administra- 
tionem suscipiendam". 

Zenodorus, desperatis rebus suis, Auranitidem ditionis 
suae partem quinquaginta talentis annuis Arabibus eloca- 
verat. Eam, licet donatione Caesaris comprehensam, 
Arabes jamdudum Herodi infesti non patiebantur sibi ab 
60 auferri : modo excursionibus ac vi eam sibi vindicantes, 
modo contendentes de jure possessionis apud judices. 
Pelliciebant etiam ad se egenos milites, qui miserorum 
more meliora sperant ex rerum novitatibus. Hajc quum 
mature Herodes cognovisset, maluit tamen bonis rationibus 
occurrere quam hostiliter ; ne daret occasionem novis 
motibus". 



1 Joseph, antiq. lib. 15. cap. 13. ' Id. ibid. 

' Joseph, antiq. lib. 13. cap. 13. ' Dio, lib. 54. pag. .521. 

" Dio, lib. 54. pag. 525. cum Velleio Paterculo, lib, 2. cap. 1)3. et Suetonio in 
Octavio, cap. 63. et 6C. 

' Joseph, antiq. lib. 15. cap. l.t. 







F I 


'2 









43G ANNALES 

Rebus in Sicilia ordinatis, in Graeciam Augustus trans- 
misit : ubi Atheniensibus iEginam et Eretriam ademit, 
sicuti quidam sunt authores, quod Antonio favissent^. 

Candacen jEthiopum reginam, cum multis hominum 
millibus Preranium prEesidium aggressam, Petronius auxilio 
profectus antevertit : et castellum ingressus, multo appa- 
ratu confirmavit, reginamque ad conditiones pacis acci- 
piendas coegit''. 

Legatis ad se missis mandavit Petronius, si quid vellent, 
ut ad Caesarem proficiscerentur : ac negantibus scire si quis 
Cajsar esset, et ubi conveniendus, dedit qui deducerent'. 

3984. Rebus in Graecia confectis, Augustus in Samum 
navigavit, ibique hyemavit''. 

Quum Armenias majoris populus Artabazem sive Ar- 
taxiam (Artavasdis, per dolum ab Antonio capti, iilium) 
accusaret, Tigranemque fratrem ejus, qui turn Romae erat, 
evocaret; Augustus Tiberium accersivit, ut Artabazem 
regno pelleret Tigranemque ei praeficeref^. 

Candaces legati in Samum venientes, Caesarem invene- 
runt in Syriam progredi parantem, et Tiberium in Arme- 
niam amandantem. Ab eo facile quae volebant impetra- 
vere, tributis etiam eis remissis*. 

Vere in Asiam Augustus perrexit, M. Apuleio et P. 
Silio consulibus : ibique et in Bithynia omnia composuit : 
non propterea, quod tam hje provinciae quam prius ab 
ipso peragratae populi esse censerentur, rationem earum 
nullam habens ; sed omnibus baud aliter curatis, ac si 
ipsius essent. Nam et omnia, ut conveniebat, emendavit ; 
et pecunias largitus est, aliis etiam ultra tributum novas 
imperavit. Cyzicenis vero, quod in quadam seditione 
nonnullos Romanes flagris caesos necassent, libertatem 
ademit*. 

Inde in Syriam venit : anno postquam in ea provincia 



1 Dio, lib. 54. pag. 525. 

« Strabo, lib. 17. pag. 821. cum Dione, lib. 54. pag. 524. 

•• Strabo, lib. 17. pag. 821. "• Dio, lib. 54. pag. 525. 

I' Dio, lib. 54. pag. 52fi. cum Tacito, lib. 2. annal. cap. 3. 

I" Strabo, lib. 17. pag. 821. •• Dio, lib. 54. pag. 525. 



VETERIS TESTAMENTI. 



437 



antea fuerat decimo' ; regni vero Herodis (a morte Anti- 
goni) decimo septimo«; iibi Tyriis et Sidoniis, propter 
factiones, libertatem ademit''. 

Zenodorus interposito jurejurando Gadarensibus est 
poUicitus, non prius se destitutum quam quovis modo 
efficeret, ut illi ab Herodis dominatione liberati attribue- 
rentur ad provinciam Caesaris. Hinc eorum plurimi, ab 
illo persuasi, cceperunt clamare in Herodem, gravem eum 
dictitantes ac tyrannum ; atque de vi et rapinis ejus, vio- 
latisque ac dirutis templis, apud Caesarem conquerentcs. 
Quibus nihil Herodes territus, paratus erat causam dicere : 
CiEsar vero comiter ilium tractabat, nihilo alienatior prop- 
ter tumultuantetn multitudinem. Gadarenses igitur vi- 
dentes quorsum Caesar et amici ejus tenderent, et certis 
conjecturis timentes ne dederentur Herodi ; proxima post 
congressum nocte alii se jugulaverunt, alii se praecipitave- 
runt tormentorum metu, quidam etiam in flumen se jacien- 
tes necaverunt : atque ita quum se ipsi praedamnare vidc- 
rentur, sine mora Caesar Herodem absolvit'. 

Zenodorus quoque prascordiis ruptis sanguine multo 
per secessum profluente apud Antiochiam Syrise vitam 
finivit''. 

Zenodori tetrarcliiam Augustus Herodi donavit', por- 
tionem sane non contemnendam : quae sita Galilaeam inter 
et Trachonem, complectebatur Ulatham, Paneadem, et 
agros iinitimos. Adjunxit eam deinde Caesar rectoribus 
Syriae ; et ne quid eo inconsulto provinciae illius procura- 
toribus liceret administrare, praecepit". 

Herodes fratri suo Pherora; tetrarchiam a Caesare im- 
petravit ; de suo regno decisis centum talentorum rediti- 
bus : ut etiam si quid fatale illi accideret, in tuto essent 
res illius, neque subjiceretur Herodis filioruni impei-io". 

Claudio Tiberio Nerone ingresso primam cxpeditionem, 
ac per Macedoniam ducente exercitum in Syriam, accidit, 

' Joseph, lib. I. belli; cap. 15. f Id. lib. 15. antiquit. cap. 13. 

'• Dio, lib. 15. pag. 525. 

■ Joseph, antiq. lib. 15. cap. 1.3. '' Id. ibid. 

' Joseph, antiq. lib. 15. cap. l.'l. Dio, lib. 54. pag. 526. 

" Joseph, lib. I. belli, cap. 15. et lib. l.'>. antiqiiit. pag. 13. 

° Joseph, antiq. lib. 1 5. cap. 1 3. 



■I'SS ANNALES 

lit apud Pliilippos tumultus ex eo loco in quo ante depug- 
natum fuerat, tanqiiam ex castris auditus fuerit ; et ignis 
ex ara, castris olim ab Antonio posita effulserit. Unde 
magnas ille de summo imperio consequendo cogitationes 
animo agitabat" ; et missus ab Augusto vitrico sue cum 
exercitu ad visendas ordinandasque quae sub oriente sunt 
provincias, praecipuis omnium virtutum experimentis in eo 
tractu editis, cum legionibus ingressus Armeniam, redacta 
ea in potestatem populi Romani, regnum ejus Artavasdi 
tradidit : cum rex quoque Parthorum, tanti nominis fama 
territus, liberos sues ad Caesarem misit obsides. Ita sum- 
mus Tiberii adulator Velleius PaterculusP. 

Tigranem Artavasdis filium Armeniis regem hoc tem- 
pore fuisse datum, alii omnes memorant. Artavasde enim, 
qui et Artabazes dictus est, ab Antonio in ^gyptum ad 
Cleopatram captivo abducto, filiorum natu maximus Ar- 
taxias (quem paterno nomine Artabazem Dio hie appellat) 
Armenia regno potitus est. Cui Archelaus et Nero Cae- 
sar per vim a se pulso juniorera ipsius fratrem (patris item 
nomine a Velleio Artavasdem, qui ab aliis Tigranem nun- 
cupatum) successorem nunc dederunt. Sic enim Jose- 
phus' rem refert ; Archelai nomine Cappadociae regem 
designans, Neronis Claudium Tiberium, licet nondum a 
Caesare adoptatum ; ad quem pars narrationis illius Hora- 
tianae spectat, libri primi epistola duodecima : 

Ne tamen ignores, quo sit Romana loco res: 
Cantaber Agrippse, Claudi virtute Neronis 
Armenius cecidit ; jus imperiumque Phraates 
Ca^saris accepit genibus minor. 

Cum qua et Ovidii ilia conferenda, in libro secundo Tris- 
tium : 

Nunc petit Armenius pacein ; nunc porrigit arcus 
Parthus eques, tiniida captaque signa nianu. 

Tiberium tamen, sive Claudium hunc Neronem, ab Arme- 



" Siieton. in Tiberio, cap. 14. Dio, lib. 54. pag. 526. 
Lib. 2. cap. 94. i Antiq. lib. 15. cap. 5. 



VETERIS TESTAMENTI. 439 

niis ante ejus adventum occiso Aitabaze sive Artaxia, 
nihil suo apparatui respondens perfecisse, Dio asserit': 
licet ea se re, quasi sua quicquam virtute egisset, ille jac- 
taverit, prassertim quod sacrificia propter earn essent 
decreta. Cui favet et ille Taciti locus* : " Occiso Artaxia 
per dolum propinquorum, datus a Caesare Armeniis Ti- 
granes, deductusque in regnum a Tiberio Nerone ;" qui, 
ducto ad orientem exercitu, regnum Armeniae Tigrani 
restituit, ac pro tribunali diadema imposuit : ut habet in 
Tiberio Suetonius', et Velleius Paterculus". 

Ilecepisse et signa Tiberium, quas M. Crasso Parthi 
ademerant, addit ibidem Suetonius : quando Parthi vide- 
licet signa militaria, quae M. Crasso et M. Antonio ade- 
merant, reposcenti Augusto reddiderunt ; obsidesque in- 
snper obtulerunt : ut apud Suetonium, in Octavio''. Quum 
enim in Syriam ad componendum orientis statum Au- 
gustus venisset ; Phraates, quia nihil dum eorum quae 
pactus fiierat perfecisset, veritus ne bellum Parthiae ab 
Augusto inferretur, signa Romana, et quae Crasso op- 
presso Orodes et quae ipse filius ejus Antonio pulso cepe- 
rat, illi remisit. Tota quoque Parthia captivos omnes, ex 
Crassiano et Antoniano exercitu recollectos, tradidit : 
paucis demptis, qui se ipsos pudore moti interemerant, 
aut in Parthia occulte remanserant. Eaque Augustus, 
quasi bello aliquo Parthum vicisset, accepit*. 

Persas sive Parthos Augusto, quod nulli antea, obsidcs 
dedisse, Eutropius ; regiisque obsidibus traditis, firmum 
fcedus fideli supplicatione meruisse, scribit Orosius". Et 
Phraatem quidem filios Augusto Caesari et filiorum filios 
credidisse, amicitiamque iilius datis obsidibus emereri 
officiose voluisse, in fine libri sexti Strabo ; et filios nepo- 
tesque iilius obsides Augusto datos, in libri quadragesimi 



' Lib. 54. pag. 526. • Lib. 2. annal. cap. 3. 

' Cap. 9. • Lib. 2. cap. 132. 

• Cap. 21. 

" Liv. lib. l.ia. Florus, lib. i. cap. ult. Strabo, lib. 2. pag. 288. et lib. IB. 
pag. 748. Vellci. Paterc. lib. 2.cap. 91. Justin, lib. 42. cap. ult. Dio, lib. 5-1. 
pag. 525. Eulrop. lib. 7. Oros. lib. 0. cap. 21. et Cassiodorus, in chroiuco. 

' Lib. 6. cap. 21. 



'MO ANNALES 

secundi fine Justinus confirmat. Sed eum tamen " cuncta 
venerantium ofBcia ad Augustum vertisse, partemque pro- 
lis firtnandae amicitiae misisse, haud perinde illius metu, 
quain fidei popularium difHsuni ;" in secundi annalis initio 
monuit Tacitus. Ita enim hie res sese habuit. 

Thermusa Italici generis femina, ex concubina Phraatis 
uxor jam facta, Phraatici filio suo, quein cum ancilla ad- 
huc esset regi pepererat, Parthorum regnum adstruere 
cogitans ; marito, apud quem omnia poterat, persuasit ut 
lilios sues legitimos Romam obsides mitteret^. Phraates, 
vocato in colloquium Titio qui per id tempus Syriae prae- 
erat, quatuor ei filios legitimos obsides tradidit : Saraspa- 
dem, Cerospadem, Phraatem et Vononem; duas eorum 
uxores, et filios quatuor. Seditionem enim metuens, et 
ne sibi ab inimicis struerentur insidia;, filios a medio amo- 
vit : lioc sibi persuaso, neminem adversum se pr^valitu- 
rum, si neminem ex Arsaciorum genere, cujus Parthi 
erant studiosissimi, substituendum sibi relinqueret''. In 
vetere inscriptioiie Romana, cum Seraspadane (ita enim 
ibi nominatus reperitur) alius Phraatis filius conjunctus 
habetur, a Strabone non memoratus ; " Rhodaspes, Phraa- 
tis Arsacis Regum Regis F. Parthus"." 

Tiberius ab Armenia rediens, Rhodum appulit ; et in- 
sulas amcenitate et salubritate jam inde captus, eamdem 
deinceps post annos quatuordecim pro secessus loco de- 
legit*. 

Augustus in oriente subditos ex Romanarum legum 
praescripto, fcederatos vero majorum suorum institutis uti 
permisit : ncque quicquam illis adimere, sed contentus 
esse partis statuit ; idque etiam ad senatum scripsit. Ita- 
(jue tunc temporis nullum bellum attigit : lamblicho vero 
lamblichi filio paternum in Arabia principatum dedit. 
Tarcondimoto similiter Tarcondimoti filio principatum 
patris in Cilicia tribuit : maritimis (juibusdam exceptis, 
quae Archelao cum minoris Armeniae regno donavit ; Medo 
rege, qui regnum id ante obtinuerat, vita functo. Mithri- 



' Joseph, ant. lib. 18. cap. 3. ' Strabo, lib. 10. pag. 74S, 7 I "J. 

» Inscript. Gruter. pag. 278. *> Sueton. in Tibcrio, cap. 1 1. 



VETERIS TESTAMENTI. 441 

dati quoque cuiclam Commagenam, quod ejus rex pa- 
trem hujus Mithridatis occidisset, puero etiamnum attri- 
buit^ 

Herodes, deducto ad mare Cassare, in regnum reversus, 
in terra Zenodori elegantissinium illi templum e marmore 
candido construxit ; prope Panium montem, in cujus radi- 
cibus sunt fontes Jordanis fluminis. Tunc etiam tributo- 
rum partem remisit regni sui subditis : praetextu quidem, 
ut post sterilitatem se reficerent, re autem vera ut pla- 
caret eorum animos offensos talibus regis operibus, quae 
videbantur plane ad religionis et bonorum morum perni- 
ciem tendere, ut omnium jactabatur sermonibus''. 

3985. His Herodes ut occurreret, conventicida per 
urbem et frequentiora convivia prohibuit : et turn alios 
speculatores adhibuit, qui se conventibus insererent et 
vulgi sermones captarent ; turn ipse quoque se plebeio 
cultu noctu vulgo miscuit, ut experiretur quid de se po- 
pulus sentiret. Et quotcunque pertinaciter ejus studia 
improbarent, in omnes inclementer animadvertebat : reli- 
quam vero multitudinem sacramento obstringebat, jusju- 
randum exigens quod non discessuri essent a fide et 
officio'. 

Hoc juramentum a Pollionis Pharisaei Sameajque secta- 
toribus plerisque Herodes requisivit : quod cum non im- 
petrasset, non tamen in eos ut in caeteros tales saeviit, 
Pollionis reverentia. Remisit etiam banc necessitatem 
Essaeis, quos propter Manahemum ex ea secta fatidicum 
in pretio habuit ; qui et eum e plebe puerum regem Ju- 
daeorum salutavit, et regem postea factum ultra triginta 
annos regnaturum praedixerat'. 

Julia Agrippa; Caium pepei'it : sacrificiumque perenne 
natalibus ejus, cum quibusdam aliis, decretum est". 

Augustus in Samum reversus, ibidem iterum hyemavit, 
et libertatem Samiis hospitii pretium dedit ; ac non pauca 
CO tempore negotia confccit. Frequentes enim eo ad ip- 
sum legaci commcarunt : ac Indi paceni, quam antea per 

■■ Dio, lib. 54. pag. 326. * Joseph, ant, lib. 13. cap. 13. 

' Joseph, ant. lib. 13. cap. 13, ' Id. ibid. 

» Dio,Ub. 54, pag, 526. 



442 ANN ALES 

oratores (dc quibus ad annum mundi 3979. dictum) 
petierant, tunc interposito foedere sanxerunt. Inter dona 
vero ab Indis missa tigres erant, animalia turn primum 
Romanis ac Grsecis visa : et adolescens quidam hu- 
meris carens, (cujusmodi Mercurii fingi solent) qui ma- 
nuum loco, pedum omnia officio ita peragebat, iis ut 
arcum tendere, sagittas emittere, ac tuba canere dice- 
retur''. 

Hos Indorum legates Antiochise, quae apud Daphnem 
est, se vidisse Nicolaus Damascenus narrat. In epistola 
quidem plures fuisse memoratos : sad tres tantum super- 
fuisse, quos vidisse se ait, caeteris longitudine viae magna 
ex parte absumptis. Epistolam Graecam fuisse in mem- 
brana scriptam; in qua significaretur Porum esse, qui 
scriberet, se etsi sexcentis regibus imperaret, Caesaris 
tamen amicitiam magni pendere, et paratum se quocunque 
voluerit aditum concedere, et in quibuscunque rectum 
fuerit opitulari. Hagc dicit in epistola contineri. AUata 
jiraeterea esse dona ab octo servis nudis subligacula indu- 
tis et aromatibus delibutis. Ea fuisse, Herman (ilium de 
quo dictum) a puero brachia ab humeris truncatum ; 
viperas ingentes, serpentem decern cubitorum, testudinem 
fluvialem trium cubitorum, et perdicem vulture majorem'. 

In his Zarmarus sive Zarmanochegas erat, ex Indorum 
sophistis unus : qui vel gloriae causa, vel senectutis secun- 
dum patrias leges, sive ut ostentaret se Augusto et Athe- 
niensibus, (Athenas enim venerat) Graecorum deorum 
sacris, etsi (ut referunt) non legitimo tempore, in gratiam 
Augusti initiatus ; abeundum sibi e vita censuit, ne quid 
adversi accideret immoranti. Ridens igitur et nudus et 
unctus in rogum se dedit : atque sepulchro ejus inscriptus 
est titulus : " Hie'' jacet Zarmanochegas Indus, e Barbosa, 
qui secundum patriam Indorum consuctudinem se vita 
eduxit." 

i\.ugustus Romam reversus, equo ovans in urbem in- 

>' Dio, lib. 54. pag. 527. ' Strabo, lib. IS. pag. 719. 

'' Strabo, lib. 15. pag. 719, 720. Dio, lib. 54. pag. 527. 



VETERI8 TESTAMENTI. 443 

vectus, et arcu triumphali trophiEum gestantc honora- 
tus est'. 

Magnae sibi laudi Augustus ducebat, quod praeliis 
prius amissa, citra ullum certamen a Parthis recepisset. 
Itaque et sacrificia ejus rei causa et templum Martis Ul- 
toris in capitolio (ad imitationem Jovis Feretrii; ubi signa 
ea suspenderentur, decerni jussit, ac deinde perfecit™. 

Templum hoc Marti ante Philippensem victoriam prius 
ille voverat ; sed par beneficium alterum ab eo jam se con- 
secutum praedicans, anno demum vigesimo secundo votum 
illud persolvit : Romulumque aemulatus, qui Acrone Cce- 
ninensium rege occiso arma ejus in templo Jovi Feretrio 
a se dicato suspenderat, Marti Bis-ultori templum ex- 
truxit et signa militaria a Parthis recepta in eo reposuit ; 
ludis Circensibus institutis, mense Maio quotannis in ha- 
rum rerum memoriam celebrandis. De quibus, in quinto 
Fastorum, Ovidius: 

Nee satis est meruisse semel cognomina Marti : 

Persequitur Partha signa retenta manu. 
Gens fuit et campis et equis et tuta sagittis ; 

Et circumfusis invia fiuminibus. 
Addiderant animos Crassorum funera genti ; 

Cum periit miles, signaque, duxque simul. 
Signa decus betli Farthus Romana tenebat ; 

Romansque aquils signifer liostis erat 
Isque pudor mansisset adhuc, nisi fortibus armid 

Caesaris Ausoniae protegerentur opes, 
Ille notas veteres, et longi dedecus a:vi 

Sustulit : agnorunt signa recepta suos. 
Quid tibi nunc solits mitti post terga sagittse, 

Quid loca, quid rapid! profuit usus equi ? 
Parthe refers aquilas, victos quoque porrigis arcus ; 

Pignora jam nostri nulla pudoris babes. 
Rite Deo teniplumque datura, nomenque Bis-ultor : 

Emeritus voti debita solvit honor. 
Solemnes ludos circi celebrate Quirites : 

Nan visa est fortem icena decere Deum. 



Quibus addantur ct Horatii ilia, libri quarti ode ultima : 
> Dio, lib. 31. pag. 526. «" Id. ibid, 



4:i'i 



ANNALES 



' tua C'xsar setas 



Fruges et agris retulit uberes, 
Kt signa nostro restituit Jovi. 
Direpta Parthorum superbis 
Postibus. 

Et frequentes Caesaris ipsius nummi, inscriptionem prse- 
ferentes : signis receptis. 

Herodes, anno regni sui decimo octavo ab exitu Anti- 
goni numerato, Judaeis consilium suum de instaurando 
templo Hierosolymitano proposuit : quos cum solicitos 
esse animadverteret, ne forte demolitus vetus asdificium, 
novum non posset absolvere ; certiores eos reddidit 
mansurum vetus templum integrum, nee demoliendum 
tantisper dum omnis materia compararetur quae esset 
ad futuram fabricam necessaria. Neque eos fefellit. 
Mille enim plaustra paravit quas lapides conveherent; 
et ex omni artificum copia peritissimos selegit ad de- 
cern niillia, et insuper mille sacerdotes stolis sacerdota- 
libus suraptu suo vestitos, partim caementariaj partim 
lignariae fabricae non imperitos : adhibendos operi omnes, 
materia jam ante convecta". 

3987. Augustus, quum primum imperii decennium ad 
exitum jam tenderet, in aliud quinquennium suum sibi 
principatum prorogavit: et M. Agrippaj cum alia fere 
eadem quae sibi, turn tribunitiam potestatem ad idem quin- 
quennium dedit. Tot enim ipsis annos tunc sufficere 
dicebat : licet non multo post etiani plures inlperato^ia^ 
potestatis annos ipse acceperit, ut iterum deccnnalis ejus 
principatus fieret". 

Quia jam vetustate libri Sibyllini exolescebant, pontifi- 
cibus negotium Augustus dedit, ut sua manu eos descri- 
berent ; ne quis alius eos legeret^. 

Pyladem mimum ilium Cilicem, per factiones Roma 
ejectum, Augustus reduxit : quod gratiani populi illi con- 
ciliavit. A quo cum objurgaretur Pylades, quod cum 
Bathyllo eandem artem exercente et Mecaenatis necessario 
rixaretur, respondisse ille fertur : " Expedif tibi, Cassar, 
populum nobis intentum tempus consumere." 

» Joseph, lib. 15. cap. 14. ° Dio, lib. 54. pag. 529. 

" Dio, lib. 54. pag. 532. 1 Id. ibid. pag. 533. 



VETERIS TESTAMENTI. 445 

Materia ad aggrediendum opus necessai'ia per biennium 
comparata, templum Hierosolyniitanum coepit Herodes 
extruere ; annis quadraginta sex ante primuni Pascha 
ministerii Christi : ut ex Judajorum illis verbis apparet, 
Johannis capite secundo, versu vigesimo, eo tempore pro- 
latis : " TtaaapaKOvTa koi i^ tTtaiv t^iKoSo/xiiOri b vabg ovTog. 
Quadraginta et sex annis hactenus sedificatum est tem- 
plum hoc ;" ut aoriston illud a Lidyato nostro recte est 
expositum. 

Et quideni templi hujus structura sub Zorobabele anno 
primo monarchice Cyri ccepta, et aliquamdiu interrupta, 
post viginti demum aniios, imperii Darii Hystaspis filii 
anno sexto, finita ; ejusdemque magnifica instauratio, hoc 
tempore ab Herode ccepta, annorum novem ac dimidii 
spatio est consummata. Verum in temporis augustissimo 
huic aedificio impensi ratione aestimanda, non horum tan- 
tum duorum, sed successorum etiam opera consideranda 
venit : quum in eo perficiendo " et longa secula, et omnes 
thesauros sacros, quos toto orbe Deo missos repleverant, 
consumpta fuerint ;" ut in libro sexto Judaici belH, capite 
sexto (icE^. iS.) Josephus monuit. Neque enim unius He- 
rodis opes, tantis praesertim largitionibus, tot palatiorum, 
templorum et urbium structuris (quarum una Csesareensis 
urbis ac portus omnium sumptuosissima etiam turn illL 
incumbebat, quum in templo condendo laboraret) tantopere 
accisae, " immensae opulentiae templo" (ut in historiae suae H- 
bro quinto, capite octavo, istud appellat Tacitus) perficien- 
do pares erant. Etmagnam illam tempH instaurationem ab 
Herode coeptam, usque ad belli Judaici sub Gessio Floro 
initia ex ingentibus illis donariis Deo dicatis continuatam 
fuisse, locus ille Josephi ostendit, in Antiquitatum libro vi- 
gesimo, capite octavo: "Jam absolutum erat et templi 
aedificium. Populus igitur quum videret esse in otio circiter 
octodecim opificum millia, solitorum hactenus in templo ex 
operarum mercedibus victum quasrere; nolensque sacram 
pecuniam repositam habere, no quando prasda Romanis 
fieret, simulque opificibus inde provisum cupiens, quod 
vel una hora diei operate statim merces repraesentaretur : 



446 ANNALES 

suasit regi (Agrippae junior!,) ut orientalem instauraret 
porticum, quae templi extinia claudebat." 

Julia Agrippae Lucium peperit : quem, simul cum fratre 
ejus Caio, Augustus quo tutior esset ab insidiis, non ex- 
pectato dum virilem aetatem attingerent, statim adoptavit, 
domique per assem et libram emptos a patre Agrippa, in 
familiam Caesarum inductos, haeredes imperii fecif. 

In Cypro plurimae civitatum partes terrae motu concide- 
runt'. 

3988. M. Agrippa, ludis quinquennalibus, qui Actiaci 
quarti erant, Romae celebratis, ab Augusto rursus in Sy- 
riam missus est'. 

Herodes navigavit in Italiam, salutatum Caesarem, et ad 
invisendos Romas suos liberos". Per Graeciam vero tran- 
siens, agoni Olympico (Olympiade CXCI. qua Diodotus 
Tyaneus stadio vicit) non interfuit modo, sed etiam praefuit. 
Qui ludos illos propter Elidensium inopiam celebritati suas 
non satis respondisse animadvertens, annuos reditus eis 
attribuit ; quo splendidius sacrificia fierent, et alia quae 
ad decorandum tam frequentem conventum pertinerent. 
Pro qua munificentia perpetuus Agonotheta declaratus 
est^ 

Caesar Herodi Romae humanissime tractate filios redu- 
cendos domum reddidit, satis jam institutes disciplinis 
liberalibus''. Ipse vero in Galliam profectus esf. 

iEmilius Macer Veronensis poeta in Asia moritur^; de 
quo Tibullus : 

Castra Macer sequitur ; tenero quid fiet Amori ? 

Hierosolymis sacerdotum opera structura templi, ita 
proprie dicti, quod sanctum et sanctum sanctorum com- 
plectitur, sesquianni spatio perfecta est. Quo toto tem- 



' Dio, lib. 54. pag. 533. Sueton. in Octavio, cap. 64. Tacit, annal. lib. 1, 
cap. 3. 

' Euseb. chronic. ' Dio, lib. 54. pag. 534. 

" Joseph, antiquit. lib. 16. cap. 1. 

• Joseph, lib. 1. belli, cap. 16. cum lib. 16. antiquit. cap. 9. 

y Joseph, antiq. lib. 16. cap. 1. ' Dio, lib. 54. pag. 533. 

* Hieronym. in chronico. 



VETERIS TESTAMENT!. 447 

pore nunquam interdiu pluisse, noctu tantum imbribus 
descendentibus, fama est. Octo deinde annis sequen- 
tibus, porticus, et septa, et reliqua circa templum asdificia 
omnia sunt absoluta*. 

Templi hujus duplex extat descriptio: una a Josepho, 
qui in eo sacerdotalia munia ipse obiit*^, altera a R. Juda 
(centum et viginti fere post illius excidium annis) in Misch- 
nae suae tractatu qui DITD inscribitur, facta. Prioris 
ichnographiam habemus a Ludovico Cappello ad finem 
compendii historiae Judaicae adjectam ; posterioris, a 
Constantino I'Empereur praefixam commentario suo in 
codicem Middoth. In cujus prasfatione, ex constanti He- 
breeorum sententia ostendit, Zerubbabelis et Herodis 
templum pro eodem recte fuisse habitum ; sicut a Cor- 
nelio Tacito in quinto historiarum libro templum a Pom- 
peio expugnatum idem censebatur cum eo, quod illic a 
Tito oppugnatum narrat. 

3989. Quum Alexander et Aristobulus in Judasam re- 
versi omnium amorem sibi conciliassent ; Salome soror 
Herodis et ejus sequaces, metuentes ne ultores aliquando 
illi fierent materni interitus, in vulgus rumores sparserunt 
patrem illos aversari propter supplicii de genitrice sumpti 
memoriam. Herodes vero nihil mali adhuc suspicans, in 
eo quo par erat honore illos habuit ; et quod jam essent 
adulti, uxores eis dedit : Aristobulo Salomes filiam Berni- 
cem, Alexandro Archelai Cappadocum regis filiam Gla- 
phyram"*. 

Augustus Cyzicenis libertatem restituit : Paphiis quo- 
que (in Cypro) terrsmotu afflictis pecunias largitus est, 
ac permisit, ut ex senatusconsulto urbem Augustam nomi- 
narent*. 

Herodes, audito M. Agrippam iterum venisse in Asiam, 
illo profectus impetravit ab eo in regnum suum ut venire 
dignaretur ad amicum et hospitem'. 

^ Joseph, antiq. lib. 15. cap. ult. 

<^ In 1.5. antiquitatum libro, cap. 14. et lib. 6. belli, cap. 6. k(^. iS, 
* Joseph, ant. lib. 16. cap. I, et 2. ' Dio, lib. 54. pag. 539. 
' Joseph, aatiquitatum, lib. 16. cap. 2. 



■148 ANNALES 

3990. Agrippam excepit Herodes in reccns conditio 
urbibus ; et ostendens cedificia, omne genus deliciarum et 
magnificentiae tarn ipsi quani aniicis exhibuit, apud Se- 
basten et Caesareensem portum, et in extructis a se arci- 
bus, Alexandrio, Herodio, Hyrcania. In urbem quoque 
Hierosolymitanam eum perduxit ; occiirrentibus popula- 
riter omnibus amictu et cultu festivo, cum faustis accla- 
mationibus. Agrippa autera Deo hecatombe immolata 
populo epulum praebuit : et quamvis libenter ibi diutius 
fuisset commoraturus, appetente tamen hyeme tempes- 
tatum metu maturius abnavigavit in loniam, una cum ami- 
cis maximis honoratus muneribus^. 

Hue referenda est Agrippae regis ilia ad C. Caligulam 
epistola (apud Philonem in legatione ad Caium) " Marcus 
Agrippa tuus avus maternus Judaeam, Herode avo meo 
regnante adiit, nee gravatus est a marl ad metropolim me- 
diterraneam ascendere, cumque spectasset templum, et 
decoros ritus sacerdotum, puritatemque civium, delectatus 
est spectaculo ut mirifico et inefFabili; adeo ut inter fami- 
liaria coUoquia nihil tunc in ore haberet aliud, quam laudes 
templi, ejusque ornamentorum. Ergo quamdiu haesit ibi 
in Herodis gratiam, accedebat id quotidie, oblectans ani- 
mum contemplatione sacri apparatus, sacrificiorum ordine, 
verendjeque majestatis in summo sacerdote sacrato cultu 
ornato praesidenteque ceteris ; dein ubi templum donis 
honoravit, et civibus indulsit quantum potuit salvis vecti- 
galibus, laudato Herode, ipse vicissim laudatus plurimum, 
ad mare deductus est, prosequentibus non unius civitatis 
populis, et flore frondeque ilium ob pietatis admirationem 
aspergentibus." 

Asander, Bosphori Cimmerii rex ab Augusto consti- 
tutus, moriens uxori suae Dynami, filiae Pharnacis et Mith- 
ridatis nepti, regnum reliquit. Eam Scribonius quidam, 
Mithridatis se nepotem esse perhibens, in matrimonium 
ducens, Bosphorum occupavit. Quo audito, Agrippa 
Polemonem Ponti ejus, quas est ad Cappadociam sita, 
regem misit, ut ei bellum faceret**. 

« Joseph, antiq. lib. 16. cap. 2. i" Dio, lib. .54.pag. 538. 



VETERIS TESTAMENTI. 449 

Scribonium, fraude ejus cognita, Bosphorani necave- 
runt : et supervenienti Polemoni, ne is rex ipsis consti- 
tueretur metuentes, restiterunt. Quos ille praelio vicit, 
neque tamen subegit'. 

Instante vere Herodes, audito quod cum exercitu Bos- 
phorum Agrippa peteret, ad ilium properavit : factaque 
praeter Rhodum ac Coum navigatione, Lesbum petiit, 
ratus se ibi eum inventurum. Sed repulsus adversis 
Boreas flatibus, aliquot diebus apud Chium haesit : ubi 
et privatim multos salutatum venientes regiis honoravit 
muneribus ; et quum animadvertisset porticum urbis diru- 
tam bello Mithridatico jacentem adhuc, quod propter 
inopiam reparari non posset ad pristinam pulchritudinem 
et amplitudinem, tantum pecuniarum contulit in ejus fa- 
bricam quantum abunde ad absolvendam sufficeret, hor- 
tatus ut quamprimum veterem omatum urbi redderent''. 

Mutato vento, Herodes primum Mitylenen ac deinde 
Byzantium allatus, ut audivit Agrippam jam ultra Cya- 
neos scopulos provectum, quanta potuit contentione secu- 
tus, apud Sinopen Ponticam urbem ofFendit, ex insperato 
visus cum classe appellere. Fuitque adventus ejus gra- 
tissimus, et singulari afFecttx se invicem complexi sunt : 
quod evidens esset argumentum fidei et amicitise, re- 
gem intermissis propriis negotiis praesto factum Agrippae 
opportunissimo tempore. Quamobrem indivisus ei hae- 
rebat Herodes in exercitu, laborum socius ac consili- 
orum particeps. Nee minus aderat quum remittendus 
esset animus, solus adhibitus ex aequo et in difficilibus 
propter benevolentiam, et in jucundis honoris gratia'. 

Bosphoranos Agrippa superavit ; et signis Romanis, 
quee illi quondam sub Mithridate sustulerant, bello recu- 
peratis, vietos ad deditionem coegif". 

Quum Julia, Augusti filia et Agrippae conjux, noctu 
Ilium proficisceretur, accidit ut, effusis torrentibus Sca- 
mandro supra modum aucto, Julia, cum famulis qui ad 



' Dio, lib. 54. pag. 538. ^ Joseph, antiqu. lib. 16. cap. 3. 

' Joseph, antiqu. lib. 16. cap. 3. "• Oroj. lib. 6. cap. 21. 

VOL. X. a a 



450 ANNALES 

lecticam eranf, in magnum vitae discrimen in trajiciendo 
iluvio adduceretur ; Iliensibus adventas illius prorsus ig- 
naris. Indignatus vero Agrippa quod Ilienses minime 
opem tulissent, drachmarum argenti millibus centum eos 
mulctavir. 

Iliensium legati, Agrippae obloqui non ausi quidquam, 
Nicolaum Damascenum (qui turn forte aderat) orarunt, uti 
Herodem regem sibi sufFragatarem atque adjutorem con- 
ciliaret. Quod ille ob veterem civitatis gloriam libentissime 
suscipiens, regi omnem seriem exposuit : immerito Agrip- 
pam Iliensibus succensere, cum nee ipse eos de adventu 
uxoris suae praemonuerit, neque illi ob nocturnum illius 
adventum prassentire quidquam potuerint. Herodes vero 
causam Iliensium suscipiens, veniam inulctae eis impetra- 
vit", et iratum eis Agrippam reconciliavif. 

Bosphorani, armis demum positis, Polemoni traditi 
sunt; conjuxque Dynaniis eidem data, Augusto nimirum 
id probante. Ob haec supplicatio Agrippae nomine fuit : 
neque tamen is triumphum, etsi decretum sibi, duxit ; 
neque omnino quidquam de his rebus gestis ad senatum 
perscripsit. Cujus exeniplum pro lege quadam acceptum 
posteriores imitati, ne ipsi quidem senatum per literas 
de re gesta certiorem fecerunt ; neque triumphum ohla- 
tum acceperunt, solis triumphalibus ornamentis con- 
tentii. 

Confectis Ponticis negotiis, Agrippa et Herodes per 
Paphlagoniam, Cappadociam, ac majorem Phrygiam, ter- 
restri itinere pervenerunt Ephesum ; et inde nirsum Sa- 
mum trajecerunt ^avigio^ 

IHensibus in patriam jam reversis, eo quod spem om- 
nem impetrandae veniae amiserant, Herodes in Paphlago- 
niam profecturus Agrippae de mulctae remissione epistolam 
Nicolao Damascene tradidit ; qui Chium ac Rhodiun, ubi 



" Nicol. Damascen. lib. de vita sua : in excerptis ab Henr. Valesio edit pag. 
'418. 

° Nicol. Damascen. lib. de vita sua : in excerptis ab Henr. Valesio edit. pag. 
418. 

T Joseph, ant. lib. 16. cap. 3. "i Dio, lib. 54. pag. 538. 

' Joseph, antiquitatunn, lib. 16. cap. 3. 



VETERIS TESTAMENTI. 



451 



ejus filii morabantur, petebat. Nicolaus igitur Amiso 
solvens, Byzantii portum tenuit. Inde in Troadem navi- 
gans. Ilium ascendit : literisque de mulctae liberatione 
traditis, cum ipse, turn niaxime Herodes rex, maximos 
honores ab Iliensibus consecutus est*. 

Agrippa in toto itinere per singulas civitates in multis 
Herodi gratificatus est ; ad ejus preces multorum subve- 
niens necessitatibus. Si cui enim mediatore opus erat 
apud Agrippam, per neminem alium facilius voti compos 
factus est. Pro Chiis quoque debitam Caesaris procura- 
toribus pecuniam Herodes persolvit, immunitatc impe- 
trata : et aliis item, quacunque in re singulis opus esset, 
adfuit'. 

Postquam ventum est in loniam, preesto fuit magna mul- 
titude Judaeorum, ejus regionis urbes incolentium : qui 
nacti opportunitatem, questi sunt de indigenarum injuriis ; 
quod nee legibus suis eos vivere sinerent, et festis diebus 
traherent ad tribunalia, et sacram pecuniam Hierosolyma 
mittere vetarent, adigerentque se ad expeditiones et munia 
publica convertendamque in eos sumptus sacram pecu- 
niam, contra concessa per Romanos privilegia. Has que- 
relas ut Agrippa audiret, Herodes dedit operam ; addito 
eis ex amicorum cohorte Nicolao Damascene (ex Troade 
jam reverso) qui causam eorum ageret. Quod cum ille 
coram Agrippa (assistentibus Romanorum honoratioribus, 
et regibus aliquot ac dynastis) copiose praestitisset : Graeci 
factum minime inficiati, hoc solum praetexebant, quod 
onerosi sibi essent inquilini Judaei. At illi et ingenuos 
cives se approbaverunt, et sine cujusquam injuria patriis 
legibus vivere. Respondit igitur Agrippa, se et propter 
Herodem amicum illis gratificari paratum, et quia aequum 
postulare videbantur : velleque ut quae prius illis concessa 
erant privilegia rata manerent, neque ipsis quenquam 
molestum esse, juxta patria instituta viventibus. Turn 
Herodes assurgens ei gratias egit omnium nomine. 

' NicoL DamaKen. lib. de vita lua : in excerptU ab Heni-. Valetio, edit pag. 
418. ■ ■■' 

' Joseph, antiquitatum, lib, 16, cap. 3. 

GG 2 



452 ANN'ALES 

Deinde post mutuos complexus vale dicto, a Lesbo di- 
gressi sunt". 

Herodes paucis post diebus secunda navigatione usus 
CiEsaream appulit ; et inde Hierosolyma petiit. Ibi ad- 
vocata populi concione, rationem eis suae peregrinationis 
exposuit, et impetratam immunitatem Judseis per Asiam 
degentibus. Deinde quo magis eos exhilararet sibique 
benevolos redderet, profectus est quartam tributorum 
partem se remittere : qua illi munificentia deliniti, om- 
nia fausta regi comprecati, cum maxima laetitia disces- 
serunt". 

3991. Augustus pontificatum maximum, quem nun- 
quam vivo Lepido (triumviro quondam et pontifici) auferre 
sustinuerat, mortuo demum suscepif, pridie Nonas Mar- 
tias ; ut in libro tertio fastorum indicat Ovidius. 

Pontifex maximus factus, quidquid fatidicorum librorum 
Gr£eci Latinique generis, nullis vel parum idoneis autho- 
ribus ferebatur, supra duo millia contracta cremavit : ac 
solos retinuit Sibyllinos, hos quoque delectu habito ; 
condiditque duobus forulis auratis sub Palatini ApoUinis 
basi^. 

Berytum colonia deducta est^, Augusti beneficio gra- 
tiosa'' ; in qua dua; legiones ab Agrippa sunt collocatae"^. 

Herodes, sororis Salomes et fratris Pherorae calumniis 
atque artibus adversus Alexandrum et Aristobulum filios 
ex Mariamme susceptos, accensus, ad frangendos eorum 
animos Antipatrum filium natu maximum, sed ex raatre 
plebeia et ab ipso adhuc privato genitum, quem in eorum 
gratiam civitate expulerat, (solis festis diebus eo com- 
meandi facultate concessa) complecti arctius et fovere 
palam ad spem successionis coepit : et Caesari saspe pro 
eo scribens, privatim hunc diligentius commendavit. Et 
precibus illius postremo victus, etiam matrem ipsius Do- 



" Joseph, ant lib. 16. cap. 4. et 5. ' Ibid. cap. 5. 
y Sueton. in Octavio, cap. 31. Dio, lib. 54. pag. 540. fin. 
' Sueton. in Octavio, cap. 31. * Euseb. chronic. 

'' Ulpian. c. sciendum est. D. de censib. 
' Strabo, lib. 16. pag. 756. 



VETERIS TESTAMENTI. 453 

ridem, genere Hierosolymitanam, quam Mariammem duc- 
turus ille repudiaverat, in regiam induxif*. 

3992. Agrippa post decennalem rerum in Asia adminis- 
trationem (ab eo tempore numerata, quo a Cassare in 
Syriam et Asiam missus Lesbi permansit) decessuro ; ad 
eum salutandum Herodes navigavit : solum ex filiis sccum 
ducens Antipatrum. Quern Agrippas cum multis mune- 
ribus tradidit Romam ducendum, et recipiendum in Cae- 
saris amicitiam'. 

Agrippa ex Syria reversus, in alind quinquennium tri- 
bunitia potestate prorogata, ad Pannonicum bellum geren- 
dum ab Augusto missus est. Cujus adventu exterriti 
Pannonii, quum a rebellione destitissent, reversus Agrippa 
in Campania anno aetatis quinquagesimo primo mortem 
obiit ; corporeque in forum Romanum delate, funebri ora- 
tione ab Augusto laudatus est^ 

Antipater illustris factus est Romae, patemis literis com- 
mendatus amicis omnibus : et licet absens, in Mariammes 
filios patrem per literas exacerbare non destitit, quasi de 
incolumitate ipsius solicitus ; sed revera ad speratam regni 
successionem malis artibus viam sibi pra;muniens^. 

Augustus in Agrippae locum, ad rerum summam secum 
administrandam, privignum suum Tiberium invitus ad- 
sumpsit ; quum nepotes sui (Caius et LuciusJ puerilem 
adhuc aetatem agerent. Itaque Tiberio filiam suam Ju- 
liam, Agrippae viduam, despondit ; coacto prius uxorem 
suam Agrippinam, Agrippje ex Pomponii Attici filia geni- 
tam, non sine magno angore animi, relinquere, quae infan- 
tem Drusum ex eo natum jam alebat, et rursus uterum turn 
ferebat"". 

3993. Herodes, filiis suis Alexandre et Aristobulo ini- 
micus jam factus, Romam cum eis navigavit, coram Caj.- 
sare ipsos accusaturus'. Nicolaum vero Damascenum 

■I Joseph, lib. 1. belli, cap. 17. et lib. 16. antiqiiit. cap. C. 

' Joseph, antiquitat. lib. 16. cap. 6. fin. 

' Liv. lib. 136. Plin. lib. 7. cap. 8. Dio, lib. 54. pag. .541. 

» Joseph, antiq. lib. 16. cap. 7. 

■■ Sueton. in Octavio, cap. 63. et Tiberio, cap. 7. Dio, lib. 54. pag. 543. 

' Joseph, antiq. lib. 16, cap. 7. 



454 



ANNALES 



secuni in eadem navi ducens, una cum eo philosopha- 
batur'=. 

Romae Caesarem non inventum Herodes Aquileiam 
usque persecutus est : ubi coram eo filios insidiarum in 
ipsum structarum accusavit. Cumque adolescentes pur- 
gatione, precibus, lachrymis, omnibus qui aderant satis- 
fecissent ; a Caesare demum jjatri reconciliati sunt. Turn 
post actas Caesari gratias una discesserunt ; et cum eis 
Antipater, simulans se gratulari reversis in gratiam'. 

Sequentibus deinde diebus Herodes trecentis talentis 
Caesarem donavit, spectacula edentem Romae et congia- 
rium populo dividentem. Caesar vicissim ei donavit dimi- 
dium redituum e metallis Cypriis, et reliquiun dimidium 
procurationi ejus commisit : aliisque hospitalibus officiis 
honorato, liberam potestatem permisit eligendi successo- 
rem quemcunque e filiis, aut si mallet distribuendi regni 
in singulos. Quod cum ille jam pararet facere : negavit 
se commissurum quin ille quam diu viveret tam regnum 
haberet in potestate quam filios"". 

Absente Herode Trachonitae, sparso rumore de ejus 
interitu, ab eo deficientes ad pristina reversi sunt latro- 
cinia. Sed opera ducum quos ille in regno reliquerat 
perdomiti, rursum imperata facere coacti sunt. Quadra- 
ginta tamen ex his latronum principes, captorum exemplo 
territi, relicto patrio solo in Arabiam Nabataeam fugerunt : 
recipiente eos Sylleeo (Herodi, propter negatum sororis 
Salomes conjugium, infenso) et munitum quendam locum 
eis concedente". 

Herodes et filii domum navigantes, cum appulissent 
Eleusam oppidum Ciliciae, quod Sebaste mutato nomine 
dicebatur, offenderunt ibi Archelaum regem Cappadocum. 
Is excepto Herode perhumaniter, multum gavisus est ob 
reconciliatos filios, et quod Alexander ejus gener egregie 
refellisset objecta crimina : datisque vicissim regiis mune- 
ribus digressi sunt". 



' Nicol. Damasccn. de vita sua: in exccrp. Heiir. Valcsii, pag. 121. 
' Joseph, ant. lib. 16. cap. 7, et 8. " Id. ibid. cap. 8. 

" Joseph, ant, lib. 16. cap. 8. et 13. " Iljid. cap. S. 



VETERIS TESTAMENTI. 



iSSi 



In Judseam reversus Herodes, advocata in templum 
concione, quid ea in peregrinatione egisset exposuit : de- 
claravitque filios post se regnaturos ; primum Antipa- 
trum, deinde ex Mariamme natos Alexandrum et Aristo- 
bulumP. 

3994. Aristohulo ex conjuge Bernice, Costabari Iduniaei 
et Salomes Herodis sororis filia, Agrippa primus illius 
nominis Judasorum rex, natus est : annum quinquagesi- 
mum quartum setatis agens, quum ab Angelo percussusi 
interiit'. Circa quod tempus natus est etiam claudus ille, 
qui plusquam quadragenarius a Petro ad portam templi 
speciosam sanatus est^ 

Augustus filiam suam Juliam Tiberio prius desponsam 
matrimonio conjunxit'. 

Cffisareae Stratonis structura perfecta est, anno regni 
Herodis (post Antigoni mortem inchoati) vigesimo octavo, 
Olympiade CXCII. (anno videlicet illius tertio.) In ejus 
dedicatione magna fuit celebritas, et apparatus facti sunt 
sumptuosissimi. Exciti enira sunt ad certamen musici, et 
athletffi gymnicorum certaminum : ad haec gladiatorum et 
ferarum comparatus magnus numerus, et quicquid hujus 
generis in pretio est tam Romae quam apud gentes caete- 
ras. Consecratum autem est hoc quoque certamen Cas- 
sari, instaurandum per singula quinquennia. Hunc om- 
nem apparatum Herodes suo sumptu magna ambitione 
undecunque curavit convehi ; multa in hoc conferente 
etiam uxore Caesaris Julia, (ita enim Liviam Josephus 
semper appellat : 'lovX/a posita pro Aiovia :) ut omnibus 
computatis sumptus ad quingenta talenta accederet. Con- 
gregata igitur ingenti multitudine spectaculorum gratia, 
legationes quae a diversis popuHs mittebantur ob accepta 
beneficia, onines excepit diversoriis et mensis et continuis 
hilaritatibus ; dum hominum frequentia spectaculis se totos 
dies exercet, noctu vero conviviis". 

3995. Post banc celebritatem et festos dies aliud oppi- 



f Josepii. ant lib. 1 6. cap. S. i Act. caji. 1 2. ver. 33. 

■■ Joseph, ant. lib. 1 9. cap. ult. • Act. cap. 1. vrr. 22. 

' Dio, lib. S4. pag. 516. " Joseph, anl. lib. IC. cap. 9. 



456 ANN ALES 

dum extruere coepit Herodes in campo Capharsaba, (vel 
Capharsulama'') quod a patris nomine Antipatridem appel- 
lavit ; et castellum, matris nomine Cypron dictum. In 
honorem etiam defuncti fratris turrim in urbe Hierosoly- 
mitana pulcherrimam extruxit Pharo non minorem, Pha- 
saelum vocatam : deinde ejusdem nominis oppidum circa 
vallem Jerichuntis, ex quo ager etiam Phasaeliticus ap- 
pellatus esf. 

Asiatici et Cyrenenses Judaei, per legatos apud Augus- 
tum conquerentes quod a Gracis non sinerentur uti patriis 
institutis et immunitate sibi a Romanis concessa, rescripta 
ab eo pro jure suo conservando obtinuerunt''. 

Herodes nimia profusione exhaustis opibus, pecuniis 
opus habens, Johannis Hyrcani exemplo, noctu inscia 
plebe, Davidis reclusit sepulchrum : in quo pecuniam qui- 
dem non invenit, sed mundi pretiosi et aureae supellec- 
tilis vim magnam inde sustulit. Ad cujus facti expiatio- 
nem, in aditu sepulchri monumentum e candido marmore 
condidit sumptuosissimum. Ejus operis, sed non descen- 
sus regis in sepulchrum, Nicolaus Damascenus meminit ; 
qui regis sui Herodis adhuc viventis res gestas scriptis 
mandavit". 

Antipater per alios Alexandrum et Aristobulum fratres 
involvens falsis criminationibus, patrocinium eorum Sfepe 
simulabat, ut, approbata suabenevolentia, facilius juvenes 
clam posset opprimere : atque talibus versutiis circumve- 
niebat patrem, ut putaret hunc solum incolumitatis suae 
curam gerere. Quapropter etiam Ptolemseum procurato- 
rem suum rex Antipatro commendavit, et cum matre ejus 
Doride omnia conimunicavit consilia : adeo ut nihil non 
liorum arbitratu gereret, et infensum eum redderent his 
quos exosos regi esse ipsorum intererat''. 

Pheroras in amorem ancillae propriae tam insanum inci- 
dit, ut oblatam sibi in conjugium a rage Herode fratre 
filiam Cypron fastidierit, licet a Ptolemaso procuratore 



" 1 Maccab. cap. 7. ver. 31. J Joseph, antiq. lib. 16. cap. 9. 

' Joseph, antiq. lib. 16. cap. 10. • Id. ibid. cap. 11. 

*" Joseph, andquitatuin, libro 1 6. cap. It. 



VETERIS TESTAMEMTI. 457 

regis persuasus, ancillam se ablegaturum, et intra triginta 
dies nuptias cum Cypro sese celebraturum, regi fuisset 
pollicitus. Idemque Herodem apud filium Alexandrum 
incusavit, quasi a Salome sorore audivisset (quod ilia ta- 
men inficiata est) eum ardenter amare uxorem ipsius Gla- 
phyram. Ob quorum utrumque magna in ofFensa apud 
regem fuit''. 

3996. Morbo afFectus est ille, qui ad piscinam Bethes- 
dam Hierosolymis decumbens, post annos octo et triginta 
sanitati a Christo restitutus est"*. 

Alexander, adversariorum technis pene ad desperatio- 
nem redactus, per socerum Archelaum Cappadocum re- 
gem, in Juda'am adventantem, patri reconciliatus est". 

Archelaum, in summam amicitiam receptum et cum 
pretiosissimis muneribus in Cappadociam dimissum, He- 
rodes Antiochiam usque coniitatus est : ubi prsesideni 
Syriae Titum illi reconciliavit, atque ita in Judaeam rc- 
versus est'. 

Herodes tertio Romam ad Csesarem est profectus^. 

Dum is a regno abesset, latrones Trachonitee, qui ad 
Syllaeum Arabem se receperant,excursionibusnon Judsam 
tantum infestabant sed totam etiam Coele-Syriam, abige- 
bantque prsedas in sua receptacula ; Syllaeo praebente im- 
punitatem et securitatem maleficiis''. 

Augustus pontifex maximus annum a Julio Caesare or- 
dinatum, sed postea negligentia conturbatum atque con- 
fusum, rursus ad pristinam rationem redegit'. In annis 
enim triginta sex intercalati fuerant dies duodecim, cum 
debuerint intercalari novem ; Augustus igitur annos duo- 
decim sine intercalari die transigi jussit: ut illi tres dies, 
qui per annos triginta sex vitio sacerdotalis festinationis 
excreverant, sequentibus annis duodecim nullo die inter- 
calato devorarentur''. 

In anni ordinatione Sextilem mensem e suo cognomine 

<^ Joseph, antiq. lib. Ifi. cap. 11. <> Jobann. cap. 5. vcr. 5. 

« Josepb. ant. lib. 16. cap. 11, 12. ' Ibid. cap. 12. 

E Joseph, ant lib. 16. cap. 12. >• Ibid. cap. 13. 

' Sueton. in Octavio, cap. 31. 

'' Plin. lib. 18. cap. 25. Solinus, cap. 3. Macrob. lib. 1. Saturnal. cap. 14. 



J 



I 



4-58 ANNALES 

Augustus nuncupavit, magis quam Septembrem quo erat 
natus: quia hoc sibi et primus consulatus et insignes vic- 
toriae obtigissent'. De quo videnda ipsius senatusconsulti 
verba apud Macrobium'", ubi etiam plebiscitum factum 
ob eandem rem memorat, Sexto Pacuvio tribuno plebem 
rogante. Factum vero hoc fuisse, C. Marcio Censorino 
et C. Asinio Gallo consulibus, Censorinus in libro de die 
natah, capite vigesimo secundo, et Dio libro quinquagesimo 
quinto confirmat. 

In eorundem consulatu Romas secundum civium censum 
actum fuisse, in quo 4233000. cives Romani numerati 
fuerint ; ex Ancyrani lapidis fragmentis colligitur". Apud 
Suidam in Au-youoroe, longe minor censitorum habetur 
numerus, 4101017. qui tamen non pro urbis tantum sed 
pro orbis etiam Romani censu ridicule nobis ibi obtrudi- 
tur. Medium vero hunc populi censum solus egit Augus- 
tus : reliquos duos cum collega". 

Herodes Roma reversus templi, intra annos novem et 
dimidium a se instaurati, Encaenia celebravit : ipso regni 
(a senatu primum accepti) die natali, quern anniversaria 
hilaritate solitus erat colere. Ubi lexboves trecentos, alii, 
pro suis quisque facultatibus, victimas innumeras Deo mac- 
taveruntP. 

3997. Quum Herodes comperisset, se absente, multa 
damna suis a Trachonitis latronibus illata, neque posset 
eos in potestatem redigere, quod essent sub tutela Ara- 
bum ; nee tamen injuriam acceptam concoqueret : per- 
lustrato Trachone, interfecit eorum domesticos. Quo 
facto illi irritatiores, (maxime quod legem haberent quae 
juberet doniesticorum caedem inultam non sinere) con- 
tempto periculo, totam Herodis ditionem agendo et fe- 
rendo perpetuis vexabant incursionibus''. 

Quum principatum depositurum Augustus prae se fer- 
ret, altero illius decennio ad finem jam accedente, quasi 
invitus iterum ilium suscepit : et in Germanos bellum mo- 

' Suetnn. in Octavio, cap. 31. Dio, lib. 54. pag. 552. 
" Lib. 1. Saturnal. cap. 12. " Inscript. Gruter. pag. 230. 

" .Sueton. in Octavio, cap. 27. I" Joseph, ant. lib. 15. cap. ult. 

.1 Joseph, ant, lib. 16. cap. 13. 



VETERIS TESTAMENTI. 459 

litus, misso adveisus eos Tiberio, ipse donii substitit'. 
Militibus vero, quod Caium tunc primum militaribus ex- 
ercitiis deditum secum habebant, pecuniam largitus est'. 

Dionysius Halicarnasseus, Olympiade CXCIII. Clau- 
dio Tiberio Nerone II. et Cn. Calphurnio Pisone consuli- 
bus, antiquitatum Romanarum libros ccepit scribere : ut in 
eorum preefatione ipse indicat. Qui ut a Clemente Alex- 
andrine in libro primo Stromatum inter chronographos, 
ita a Quintiliano in libri tertii capite primo inter claros 
rhetoras nunieratur. 

Herodes ad Syrias praesides a Caesare constitutes Satur- 
ninum et Voluninium Procuratorem mittens, latrones 
Trachonitas, qui ex Arabum Nabatasorum finibus ditio- 
nem ipsius perpetuis incursionibus vastabant, deposcebat 
ad supplicium. Illi, hoc audito, numero ad mille accres- 
centes, repentinis insultibus agros simul et vicos populari 
cceperunt, et jugulare quotquot in manus eorum incide- 
rent. Quare Herodes et latrones sibi dedi postulabat, et 
sexaginta talenta, quae Obodae per Syllaeumcommodaverat, 
repetebat. Syllasus vero, qui detruso a regimine Oboda 
ipse administrabat omnia, inficiabatur eos latrones esse in 
Arabia, et pecuniam differebat reddere, de qua discepta- 
batur apud Saturninum et Volumnium. Tandemque illis 
authoribus convenit, ut intra triginta dierum spatium et 
debitum redderetur, et ex utroque regno restituerentur 
perfuga;' ; Syllaeo apud Berytum coram Syriae praesidi- 
bus illis per Caesaris fortunam jurante, omnino intra tri- 
ginta eos dies exhibiturum se et pecuniam, et Herodis 
perfugas". 

Postquam advenit prastitutus terminus, Syllaeus stare 
nolens conventis Romam profectus est. Herodes vero, 
Saturnio et Volumnio permittentibus ei contumaces armis 
persequi, cum exercitu invasit Arabiam ; septem man- 
siones emensus triduo. Cumque pervenisset ad castellunx 
in quo se latrones continebant, primo impetu id cepit : 
ipsamque munitionem nomine Kajeptam diruit, nuUo alio 

' Dio, lib. 55. pag. jol. fin. ' Dio, lib. 5S. pag, 552. 

' Joseph, ant. lib. 16. cap. 13. " Ibid. cap. 16. 



460 ANNALES 

damno dato regionis incolis. Et quura in eorum auxilium 
procurrisset dux Arabum Nacebus, commissum est pras- 
Hum : in quo pauci ex Herodianis, Arabum vero circiter 
viginti quinque cum ipso duce ceciderunt : leliqui in fugam 
compulsi sunt. Hoc modo latrones ultus, Idumaeorum 
tria millia in Trachonem deduxit, ut coercerent ibi latro- 
cinia : et ad duces Romanos agentes in Phoenicia dedit 
literas, quibus eos certiores fecit, quod in contumaces tan- 
tum Arabas concesso ab eis jure usus sit, nihilque egerit 
praeterea ; quod et ipsorum inquisitione postea verum com- 
pertum est^. 

3998. Sed alitor Romam properatis mmciis Syllseo rela- 
tum est, suo more exaggerantibus omnia. Quibus men- 
daciis ita accensus a Syllaeo Caesar est, ut minaces ad 
Herodem scripserit literas, quod exercitum extra regni 
sui fines eduxisset : legatosque ad agendam causam suam 
missos primum ne admiserit quidem, iterum vero audiri 
petentes infecto negotio dimiserif. 

Ea occasione usi Trachonitae, Idumasorum custodiam, 
quam illis imposuerat Herodes, juncti Arabibus vexa- 
bant: quod Herodes, ira Csesaris territus, ferre coge- 
batur''. 

Defuncto Obodffi in Arabum Nabatseorum regnum 
successit ^neas, mutato nomine Aretas dictus. Hunc 
Syllaeus, Romae agens, per calumnias pellere conabatur, 
et sibi principatum usurpare : multam pecuniam jiartitus 
in aulicos, multa etiam Caesari daturum se pollicitus ; 
quem iratum sciebat Aretee, quod se inconsulto ausus 
esset regni liabenas suscipere*. 

Cains et Lucius, Augusti ex adoptione filii, in princi- 
patu educati, ex molliore vita etiam audaciores fiebant. 
Lucius quippe, eorum natu minor, injussu in theatrum 
ingressus, quum omnium applausu exciperetur ; aucta 
licentia ausus est petere, ut Caio fratri, nondum ex ephe- 
bis egresso, consulatus daretur. Quo audito, Augustus 
optavit, he talis ulla temporum ei necessitas eveniret, qua- 



^ Joseph, ant. lib. IG. cap. 14. y Id. ibid. cap. 15. 

' Joseph, ant. lib. 16. cap. IS. > Id. ibid. 



VETERIS TESTAMENTI. 4G1 

lem olim ipse senserat ; ut consulatus ei mandandus esset, 
qui nondum vicesimum annum attigisset. Et cum nihilo- 
minus filii hoc ab ipso contenderent ; turn demum dicebat 
hunc magistratum alicui esse suscipiendum, quum et ipse 
a peccando sibi cavere, et populi cupiditatibus posset re- 
sistere. Deinde sacerdotium Caio, utque in senatum ire 
ac inter senatores spectaculis epulisque interesse liceret, 
dedit"". Atque ambos etiam, necdum posita puerili prae- 
texta, principes juventutis appellari et destinari consules, 
specie recusantis flagrantissime cupiebat". 

Ut tamen aliqua ratione eos modestiores, tanquam pri- 
vates, efficeret ; Tiberio tribunitiam potestatem in quin- 
quennium concessit; et Armeniam, quae post Tigranis 
(regis in ea a Tiberio collocati) obitum defecerat, attribuit. 
Hoc frustra ab Augusto factum, et hos, et Tiberium 
ofFendit: hos, quod se spretos judicabant; Tiberium, quod 
iram eorum veritus in Armeniam non abiit, sed Rhodum 
se contulit''. Specie quidem ut ingenium quibusdam ad- 
huc disciplinis excoleret ; revera autem, ut a conspectu se 
eorum et actionibus subduceret", ne fulgor suus orien- 
tium juvenum obstaret initiis*^. Sic enim quidam existima- 
bant ; adultis jam Augusti Hberis, loco et quasi posses- 
sione usurpati a se diu secundi gradus sponte cessisse : 
exemplo M. Agrippas, qui M. Marcello ad munera publica 
admoto, Mitylenas abierit ; ne aut obstare, aut obtrectare 
prajsens videretur. Quam causam et ipse, sed postea, 
reddidit^. 

Non desunt tamen qui id ab eo factum putent propter 
Juliam uxorem ; quam neque criminari aut dimittere au- 
deret, neque ultra perferre posset**. Alii aegre eum tulisse 
dicunt, quod non esset adoptatus Caesar. Nonnulli affir- 
mant amandatum esse ab Augusto, quod ejus filiis insidi- 
aretur'. 



I" Dio, lib. 55. pag. 554. ' Taat annal. lib. 1. cap. 3. 

'' Xiphil. et Zonar. ex Dione. 

« Dio, lib. 55. pag. 554. et in excerptis ab Hen. Valesio, edit. pag. 662. 
' Vellei. Patercul. lib. 2. cap. 99. f Sueton. in Tiberio, cap. 10. 

I' Sueton. in Tiberio, cap. 10. Dio, in excerpt, Vale«ii, pag. 662. 
' Dio, in excerpt. Valeiii, pag. 662. 



462 ANNAT-ES 

Tunc autem, dissimulata causa consilii sui, satietatem 
honorum ac requiem laborum praetendens, commeatum a 
socero, atque eodem vitrico, Augusto petiit"'. Neque aut 
matri suppliciter precanti, aut vitrico, deseri se etiam in 
senatu conquerenti, veniam dedit. Quin et pertinacius 
retinentibus, cibo per quatriduum abstinuit. Facta tan- 
dem abeundi potestate, relictis Rom^ uxore et filio, con- 
festim Ostiam descendit : ne verbo quidem cuiquam pro- 
sequentium reddito, paucosque admodum in digressu 
osculatus'. Discedens tamen testamentiim resignavit, et 
coram matre atque Augusto recitavit". Unusque e sena- 
toribus Lucillius Longus, Rhodii secessus comes fuit ; 
omnium illi tristium laetorumque socius". 

Ab Ostia oram Campania legens, imbecillitate Augusti 
nuntiata, paulum substitit. Sed increbrescente rumore, 
quasi ad occasionem majoris spei commoraretur, tantum 
non adversis tempestatibus Rhodum enavigavit" ; iter 
ipsum privati instar peragens, nisi quod Parios statuam 
Vestae sibi vendere coegit, quam in Concordiae templo 
dedicaref. 

Rhodum vero adveniens, modicis contentus aedibus, nee 
multo laxiore suburbano, genus vitas civile admodum in- 
stituit, sine lictore aut viatore gymnasia interdum obam- 
bulans ; mutuaque cum Grjeculis officia usurpans, prope 
ex aequoi. Omnes tamen proconsules legatique, in trans- 
marinas profecti provincias, visendi ejus gratia ad eum 
convenientes, semper privato fasces suos summiserunt ; 
fassique sunt otium ejus honoratius iinperio suo"'. Atque 
in eo otio Theodorum Gadareum rhetorem, qui se dici 
maluit Rhodium, studiose audiit^ 

Magna conjunctio planetarum facta est : cujusmodi 
unica, octingentorum spatio interposito, solet contingere. 

JEneiLS, qui et Aretas, novus Arabum Nabataeorum 

k Vellei. I'atercul. lib. 2. cap. 99. Sueton. in Tiber, cap. 10. 

' Sueton. in Tiber, cap. 10. 

"■ Dio, in excerptis Valesii, pag. 662. 665. 

" Tacit annal. lib. 4. cap. 15. ° Sueton. in Tiber, cap. ,11. 

P Dio, in excerpt, pagi 662. « Sueton. in Tiber, pap. 11, 

' Vellei. Paterc. lib. 2. cap. 99. cum Suetgnio in Tiberio, cap. 12. 

* Quintilian. lib. 3. cap. 1, 



VETERIS TESTAMENTI. 463 

rex, literas cum muneribus misit ad Cajsarem ; et in hist 
multorum talentorum coronam aureani. In Uteris Sylla;- 
um accusabat, cum ob alia crimina, turn quod nequissimus 
servus veneno sustulisset Obodam, cujus etiam vivi inva- 
sisset principatum. Sed legates Cssar audire non dig- 
natus, eorumque munera aspernatus, re infecta eos di- 
misit'. 

Herodes malis et insolentia Arabura coactus, legatum 
Romam Nicolaum Damascenum misit, tentaturum si quid 
aequi per amicos impetrare posset a Caesare". 

Herodis cum filiis suis ex Mariamme susceptis dissi- 
dium vehementer exacerbatum est artibus Euryclis Lace- 
daemonii ; illius (ni fallor) qui ante annos viginti quinque 
Antonium a pugna Actiaca fugientem persecutus, jam 
Herodis hospitio usus et apud Antipatrum diversatus, in 
Alexandri gratiam sese insinuaverat. Ob quem proditum 
quum quinquaginta talenta ab Herode accepisset; ad so- 
cerum illius Archelaum se contulit, et operam suam in 
concilianda Alexandre patris gratia pradicabat. Unde, 
ab eo quoque accepta pecunia, in patriam propere est 
reversus : ubi quum similibus artibus uteretur, Lacedae- 
mone pulsus est in exilium". 

Herode, inquisitione in filios instituta, plurimos ex 
amicis, tam suis quam ipsorum, acerbitate tormentorum 
interemit; nee tamen aliud quicquam mali comperit, nisi 
liberiores quasdam improvidorum juvenum querelas de 
ssevitia immodica patris, de turpi ejusdem facilitate prae- 
bentis aures quibuslibet delatoribus, de impietate ac nefa- 
riis fraudibus Antipatri fratris et conjunctae factionis: 
quibus malis ut se expedirent juvenes, de fuga ad Arche- 
laum capessenda consultasse dicebantur, nee id ipsi quo- 
que negabant. Quos tamen Herodes, quasi convictos 
insidiarum in patrem conjicit in vincula; in eos saeviturus, 
prout res suae Romae tulissent. Atque hac de re literas 
ille ad Caesarem misit per Volumnium (militiae magistrum ; 
ut in libro primo belli, capite decimo septimo. Josephus 



' Joseph, ant. lib. 16. cap. 15. ■ Id. ibid. 

' Joseph, ant. lib. 16. cap. 16. 



464 ANNALES 

eum nominat) et Olympium amicum : quos et jussit ut 
inter navigandum ad Eleusam oppidum Ciliciae appelle- 
rent, ibique cum Archelao, quod horum conatuum esset 
particeps, expostularent''. 

Rom® Nicolaus Damascenus, junctus Arabibus qui ad 
Syllaeum accusandum venerant, ejusdem se accusatorem 
professus est apud Augustum, non Herodis defensorem ; 
ne sicut ante caeteri repelleretur. Cumque multa ejus 
crimina patefecisset, etiam addidit Caesarera ejus menda- 
ciis in Herodis causa circumventum. Quae cum aperte 
retexisset, et certis legitimisque scriptis confirmasset: 
Syllasum Caesar damnatum in provinciam remisit, ut post- 
quam satisfecisset creditoribus poenas daret^ 

Hinc Aretae et Herodi reconciliatus Augustus ; illius 
quidem munera dudum rejecta recepit, eique regnum 
Arabicum sua authoritate confirmavit: Herodi vero per 
literas consuluit, ut indicto apud Berytum conventu, et 
adhibitis Syriae praesidibus cum rege Cappadocum Arche- 
lao aliisque amicis et viris illustribus, de re tota filiorum 
decerneret*. 

In insula Coo terrae motu plurima conciderunt''. 

Zacharias sacerdoti ex classe Abiae in templo Domini 
suffitum facienti secundum ritum functionis sacerdotalis"^, 
Angelus Gabriel (qui dim definitis annorum hebdomadi- 
bus Danieli adventum Messiae annunciaverat) ad dexte- 
rum altaris suffitus apparuit : Johannem filium, Naza- 
raeum et praecursorem Domini, in spiritu et virtute Elise, 
nasciturum ei seni uxorique Elizabetae et provectae astate 
et sterili, annuncians. Cui promissioni non credens Za- 
charias, mutus redditus est*. 

3999. Zacharia impletis diebus ministerii sui domum 
re verso, uxor ejus Elizabeta concepit : et occulta vit se 
menses quinque, dicens ; " ita^ mihi fecit Dominus diebus 
quibus me intuitus est, ut auferret probrum meum inter 
homines." 



» Joseph, ant. lib. Ifi. cap. 16. ' Id. ibid. 

' Joseph, ant. lib. 16. cap. 16. '' Euseb. chronic. 

« Exod. cap. 30. ver. 7, 8. * Luc. cap. 1. ver. 5 — 22. 

« Luc. cap. I. ver. 2X, 24, 25. 



VETERIS TESTAMENTI. 465 

Herodes, acceptis Augusti Uteris, supra modum gavisus, 
turn quod rediisset in gratiam, turn propter concessam 
sibi statuendi de filiis potestatem liberam ; Berytum con- 
vocavit per nuncios quotquot visum erat Cassari, uno 
Archelao excepto : filiis, non longe ab urbe, in Platane 
vico Sidoniorum detentis. Ibi primus Saturninus, vir 
consularis multisque defunctus honoribus, protulil senten- 
tiam moderatam circumstantiis : damnare se quidem He- 
rodis filios, non tamen censere interficiendos. Post 
ilium ipsius tres filii, qui legati patris erant, eandem sen- 
tentiam tulerunt. Contra Volumnius capita plectendos 
pronunciavit, qui tam impii erga parentem fuerint : quern 
deinceps major pars secuta est. Moxque inde Herodes 
Tyrum eos secum duxit : quo cum Nicolaus appulisset a 
Roma veniens, de filiorum causa cum illo collocutus, se- 
cum ilium Caesaream navigate jussit*^. 

Hie quum vetus quidam regis miles, Tiro dictus, libe- 
rius eum destinati in filios facinoris arguisset ; eum, et 
militum ductores trecentos, quos ejusdem cum ipso sen- 
tentiae fiiisse ille indicaverat, Herodes vinctos jussit ser- 
vari in carcere. Ea occasione Trypho tonsor regis acce- 
dens ait se non semel a Tirone solicitatum ut guttur ei, 
inter curandum, novacula praecideret. Moxque tortus 
est et tonsor et Tiro cum filio : qui videns patrem saevis- 
sime tractatum, ut tormentis eripereret, intentatas in regem 
caedis male misericors eum accusavit. Turn Herodes, pro- 
ductis in concionem trecentis ductoribus railitum, una cum 
Tirone et filio tonsoreque indice, omnes accusavit apud 
populum: in quos multitude quicquid ad manus veniret 
conjiciens, ad unum eos interfecit". 

Alexander et Aristobulus ducti Sebastem, ibi jussu pa- 
tris sunt strangulati ; et corpora eorum in castello Alex- 
andrio recondita sunt ; ubi maternus eorum avus Alex- 
ander et plerique ex progenitoruin serie sepulti fiie- 
rant*. 

Augustus, duodecimo consulatu suscepto, Caium filium 

' Joseph, ant. lib. IC. cap. till. s Id. ibid. 

'' Jtxeph. anjiqu. lib. IC. cjxf. ult. et lib. 1. belli, cap. 17. fin. 

VOL. X. H H 



466 ANNALES 

toga virili data in forum deduxit, principem juventutis 
designavit, et pragfectum tribns esse jussit'. Principis 
vero ilium titulum ab universis equitibus Romanis illi 
hastis argenteis donato fuisse tributum, ipse Augustus in 
rerum suarum breviario indicat : ubi et de consulatu, Caio 
simul et Lucio tum decreto adjicit : " Honoris mei causa 
senatus populusque Romanus annum quintum et decimum 
tum agentes consules designavit, ut eum magistratum ini- 
rent post quinquennium ex eo die quo deducti in forum." 
Ita lapis Ancyranus'' ; quum in alio Romano lapide, Caium 
populus consulem creavisse (id est, designavisse) dicatur, 
annos natum quatuordecim. Hoc enim tempore, setatis 
annum decimum quartum ille compleverat, et decimum 
quintum ingressus fuerat. 

Antipater, sublatis fratribus, patrem quoque de medio 
toUere statuit. Et quum pluribus in regno se odiosum 
esse non ignoraret, muneribus sibi eorum animos, tam 
Roma8 quam in Judaea, sategit adjungere: inprimisque 
Saturninum Syriae praesidem, cum patris sui fratre Pherora 
et sorore Salome'. 

Herodes filii Alexandri viduam Glaphyram ad patrem 
Archelaum Cappadocum regem remisit : addita etiam dote 
ex fisco regio, nequid ea de causa exoriretur controversiae. 
Pupillorum vero Alexandri et Aristobuli curam ipse gere- 
bat singularem. Quod cum aegerrime ferret Antipater, 
timens ne adulti potentiae ipsius officerent, eis perniciem 
moliebatur: flexitque precibus Herodem, ut ipsi filiam 
Aristobuli ducere permitteret, et filio suo patrui Pherorae 
filiam'". 

Zamarim Judaeum Babylonium invitavit Herodes, et 
agrum in Trachonitide illi incolendum dedit, ut esset re- 
gioni toti praesidio adversus latrocinia. Is cum quingentis 
equitibus et centum cognatis adveniens, varia variis in locis 
per Trachonem erexit castella, et urbem Bathyram ; unde 
Judaeis, e Babylonia Hierosolymam ad festos dies peten- 



' Sueton. in Octav. cap. 26. ct Zonar. e.t Dione. 

1^ Gruteri inscription. p»g. 231. ' Joseph, antiqu. lib. 17. cap. 1. 

"' Joseph, anUqu. lib. 17. cap. 1. 



I 
I 



VETERI3 TESTAMENTI. 467 

tibus, securum iter commeatumque praebebat adversus 
Trachonitarum et aliorum latrocinia". 

Antipater patri struens insidias, patruum Pheroram sibi 
adjunxit, et mulieres regias Pharisaeorum sectse addictis- 
simas ; Salome excepta, quae fratri Herodi eonstanter ad- 
haerebat. Erant Pharisasi genus hominum astutum, arro- 
gans, et regibus infestum. Unde quum tota Judfeorum 
gens fidem suam jurejurando obligassent regi et Caesari; 
hi soli non juraverunt, excedentes sex millium numerum. 
Quibus hoc nomine a rege mulctatis, Pherorae uxor pro 
eis mulctam persolvit. Cui reponentes gratiam, quoniam 
credebantur futura praescire ex Dei colloquiis, prasdice- 
bant, decretum esse Deo regnum ablatum ab Herode et 
ejus progenie transferee in ipsam et maritum Pheroram ac 
communes liberos, Haec res regi per Salomen innotuit; 
et quod aulicos quosdam solicitarent muneribus atque cor- 
rumperent. Qua in culpa Pharisasorum aliquos depre- 
hensos interfecit, praecipuos authores hujus consilii : cum- 
que his Bagoam eunuchuni, et suas delicias Carum, prae- 
stantissimae formae gratia sibi commendatum ; et praeter 
hos, quoscunque e domestica familia cum Pharisasis con- 
spirasse ipsorum indicio compererat". 

Herodes, convictis Phariseeis et supplicio traditis, ami- 
corum concilium advocavit, et apud eos Pheroraa uxoris 
accusationem instituit. Cumque earn Pheroras fratris 
gratia nollet dimittere ; Antipatro interdixit Pherora con- 
suetudine''. 

Antipater, ad avertendam patris de se suspicionem, per 
amicos Romae degentes curavit, ut ad Augustum a patre 
quamprimum mitteretur. Quo facto, misit eum Herodes 
cum pretiosissimis muneribus et testamento : in quo ipsum 
Antipatrum regem declarabat, aut si ille prior vita dece- 
deret, Herodem natum sibi ex Mariamme Simonis ponti- 
ficis filia''. 

Sexto post conceptum Johannem mense, Angelus Ga- 
briel Nazaretham in Galilasa missus a Deo est ad beatissi- 



° Joseph, ant. lib. 17. cap. 2. " Id. ibid. cap. 3. 

' Joseph, ant. lib. 1 7. cap. 3. i Id. ibid. cap. 4. 

H U 3 



468 ANNALE9 

mam virginem Mariam, Josepho ex eadem cum ipsa stirpe 
Davidica desponsatam. Qui, ea salutata, Filium Dei 
ipsam parituram, et sacratissimo Jesu nomine eum nuncu- 
paturam, annunciavit. Ilia vero, de mirabili conceptionis 
modo, per supervenientis Spiritus sancti virtutem perfici- 
endae, ab angelo plenius edocta, summa cum fide dixit : 
" Ecce' ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum 
tuum." 

Ita Christo concepto, mater Domini in montanam regi- 
onem cum festinatione profecta est, in urbem Juda, He- 
bronem ; urbem sacerdotaleni, in montanis Judaeaj posi- 
tam'. Ubi quum domum Zachariae sacerdotis ingressa 
cognatam suam Elisabetam salutavisset ; ilia subsultantem 
sentiens foetuni in utero sue, repleta Spiritu sancto bea- 
tam praedicavit Mariam quas credidit, et perficienda ea 
quae dicta fuerant ei a Domino confirmavit. Cui pro 
responso beata virgo, Hannae imitata Canticum' ; divi- 
num ilium liymnum retulit : " Magnificat anima mea 
Dominum," &c. Et mansit Maria cum ilia quasi menses 
tres". 

Syllajum Arabem, nihil eorum quae Caesar imperaverat 
peracto, Romam profectum Antipater eorundem criminum 
reum egit apud ipsum Cassarem, quorum Nicolaus Da- 
raascenus antea. Accedebat et alter accusator Aretas, 
Nabatasorum rex, multorum honoratorum caedes apud 
Petram se invito patratas objiciens, et Sohemi maxime, 
liominis in omni virtute praestantissimi. Objecta illi iti- 
dem et Fabati procuratoris Cassaris caedes est". 

Pheroram obstinate permanentem in amore conjugis 
Herodes in ipsius tetrarchiam ablegavit; quod ille fecit 
libenter, addito jurejurando nunquam se rediturum, nisi 
Herodis morte cognita. Itaque paulo post aegrotantem 
Herodem, quanquam saepe accitus ad accipienda quaedam 
secretiora mandata tanquam a morituro, propter sacra- 
menti religionem visere recusavif. 



' Luc. tap. 1. ver. 38. ' Josu. cap. 21. ver. 10, 11. 

' 1 Samuel, cap. 2. ver. 1. " Luc. cap. 1. ver. 39 — 56. 

" Joseph, lib. 1. belli, cap. IS. ct lib. 17. antiq. cap. •!. 
y Joseph, lib. 1. belli, cap, 19. ct lib. 17. antiquit, cap. j. 



VETERIS TESTAMENTI. 439 

Quum Elizabetae completum esset tempus ad parien- 
dum, peperit filium. Quem quum octavo die circunici- 
dendutn adstantes Zachariam patris nomine appollari vel- 
lent; Johanneni nominandum parentes significaverunt. 
Zacharias vero, loquelae usu restitute, repletus Spiritu 
sancto prophetavit, dicens : " Benedictus^ Domino Dens 
Israel," &c. 

Josephus praegnantem reperiens Mariam sponsani suam, 
voluit clam eam dimittere. Sed ab Angelo per quietem 
admonitus, concepisse eam ex Spiritu sancto, et parituram 
filium Jesum, qui servaturus esse populum suum a peccatis 
ipsius ; recepit uxorem suam'. 

Pheroram in morbum incidentem frater Herodes, vale- 
tudini praeter spem restitutus, invisit et humanissime cu- 
ratum voluit: sed paucis post diebus ille mortuus est. 
Cujus corpus Hierosolyma translatum Herodes sepeliit, ct 
publico luctu honoravit''. 

Taphenitffi duo, e libertis Pherorae charissimi, veneno 
ilium a Doride matre Antipatri sublatum fuisse, Herodi 
indicarunt. Quod facinus dum tormentis Herodes inqui- 
reret, paulatim alia longe majora scelera et manifestas 
insidias Antipatri filii comperit. Lethale enim venenum, 
ex jEgypto a Theudione fratre Doridis per Antiphilum 
unum ex amicis Antipatri missum, ad patreni toUendum 
Antipater Romam profecturus Pheror^ tradiderat ; ut sus- 
picio parricidii in absente filio non hasreret"^. 

Hinc Herodes uxorem suam Doridem, Antipatri ma- 
trem, multorum talentorum ornamentis spoliatam ejecit e 
regia. Alteram etiam uxorem Mariammem, pontificis fili- 
am, ut secretorum horum omnium participem, abjecit; et 
filium ejus e testamento delevit, ubi successor destinatus 
fuerat. Socero quoque Simoni Boethi filio pontificatu 
privato surrogavit Matthiam Theophili filium Hierosoly- 
mitanum genere"*. 

4000. Die expiationis, quo solenne a Judaeis celebratur 
jejunium, novus pontifex Matthias rem divinam facere non 

« Luc. cap. I. vcr. G8. » Matth. cap. 1. ver. 18 — 24. 

* Joseph, lib. 1. belli, cap. 19. et lib. 17. antiquit. cap, 5, 
' Joseph, lib. 17. antiquit. cap. C. '' Id. ibid. 



470 ANNALES 

potuit, nocturnam passiis pollutionem. Itaque Josephus 
Ellemi filius, adjutor vicarius propter cognationem ei 
datus, eo die in sanctum sanctorum est ingressus^. 

Bathyllus libertus Antipatri Roma veniens, subjectus 
quaestionibus fassus est attulisse se venenum quod daret 
patroni sui matri et Pherorae; ut si prius Ulud parum 
fuisset efficax, hoc posteriore Herodem aggrederentur. 
Simulque venerunt ad regem ab amicis Romae degentibus 
literas, instinctu Antipatri scriptae: in quibus Archelaus 
et Philippus Herodis filii accusabantur, quod crebro cri- 
men patris refricarent de csede Alexandri et Aristobuli, 
miserarenturque fatum germanorum innocentium. Erant 
enim turn Romae in studiis adolescentuli : eosque jam 
pater redire praeceperat. Unde amicos illos magnis cor- 
rupit mercedibus, ut fratres imminentes spei suae patri 
suspectos redderent : quum ipse etiam per se ad patrem 
de illis scriberet, quasi eos excusans, et verba eorum aetati 
imputans^. 

Prodiit edictum a Caesare Angusto, ut describeretur 
totus Romanus orbis. Quae descriptio prima facta est 
praesidente Syriae Cyrenio*. Unde libellus postea ab Au- 
gusto est confectus, (sive volumen,) breviarium totius 
imperii, ipsius manu perscriptum, in quo opes publicae 
continebantur : quantum civium, sociorumque in armis ; 
quot classes, regna, provinciae, tributa, aut vectigalia, et 
necessitates ac largitiones*". 

His a Graecis KvpyvioQ et Kvpiviog dictus, P. Sulpicius 
Quirinius est; qui ante septennium Romae consulatum 
gessit : de quo', Strabo, de Homonadensibus Ciliciae po- 
pulis verba faciens : " Ipsos Quirinius fame expugnavit, 
et quater mille viros cepit, quos in urbes vicinas distribuit ; 
eorum vero regionem omni juventute exhaustam reliquit ;" 
et Tacitus'^ : " Impiger militiae, et acribus ministeriis con- 



* Joseph, lib. 17. antiquiL cap. 8. 

' Joseph. lib. 17. antiqu. cap. 0. et lib. 1. belli, cap. 20. 

P Luc. cap. 2. ver. 1. 

^ Tacit, ann. lib. 1. cap. 11. Suet in Octav. cap. ult. Dio, lib, 5C. pag. 691. 

' Lib. 12. pag. 569. !< Aiinal. lib. 3. cap. 48. 



VETERIS TESTAMENTI. 471 

sulatum sub D. Augusto; mox expugnatis per Ciliciani 
Homonadensium castellis, insignia triumphi adeptus." 
Statutum autem ab ipso Augusto fuerat, ne magistratus 
deposito honore statini in provincias mitterentur' : sed post 
quintum demum a gesto in urbe niagistratu exactum an 
num". 

Hinc Cilicise proconsulatum tunc obtinens Quirinius, in 
vicinam Syriam mitti potuit ; vel ut censitor, cum potes- 
tate extraordinaria, vel ut procurator Caesaris cum ordi- 
naria : et ipso Cilicias, et Sentio Saturnino Syriae procon- 
sulatum adhuc tenente. Nam et Volumnium et Saturni- 
num, a Josepho similiter Syriae yyt/xovag sive praesides 
non semel dictos audivimus : quum Volumnius tTrtVpoTroc 
tantum fuerit (ut in libro primo belli, capita decimo sep- 
timo, eum appellatum videmus) sive procurator. Atque ut 
paulo post in proconsulatus dignitate Saturnino Quintilius 
Varus successor datus est ; ita nihil obstat, quo minus 
Quirinius in negotiorura Caesaris procurandorum ofBcio 
Volumnio nunc vel successisse dici possit, vel accessisse, 
(luomodo Herodem regem, Supi'ac oAijc imTpoirov, Syriaj 
totius procuratorem ab Augusto constitutum Josephus 
notat" : quod Syriae procuratoribus ita asset adjunctus, ut 
ax ejus sententia facianda essent omnia". Atqua ita utrum- 
que constabit : at quod habet TertullianusP, " census 
actos sub Auguito in Juda;a per Sentium Saturninum ;" 
et quod verba Evangelistae praefarunt, aandam factam esse 
dascriptionem prgesidente Syrise Cyrenio vel Quirinio ; 
cujus ille potius quam Saturnini praefecturae mentionem 
facere hie maluit ; quia praesentam dascriptionem cum 
altera post decannium, relagato in axilium Archelao, ab 
aodem Quirinio paracta conferre voluit : ex duobus Qui- 
rinii cansibus, eum qui cum nativitata Christi conjunctus 
erat primum fuissa daclarans. 

Dum prior vero ageretur hie census, ascandit Josephus 



I Sueton. in Octavio, cap. 36. ■■ Dio, lib. 53. pag. 505. 

" Lib. 1. belli, cap. 15. " Joseph, lib. 15. antiquit, cap, 13. 

I' Lib. 4. contra MarcioD. cap. 19. 



I 



47a ANNALKS 



a Galilaea, ex urbe Nazaretha, in Judaeam, in urbem Da- 
vidis quae vocatur Betlilehem, propterea quod erat ex 
domo et familia Davidis: ut describeretur cum Maria 
uxore, quae erat praegnans"'. 



* Luc. cap. 2. Ter. 4, 5. 



NOVI TESTAMENTI. 473 



^TAS MUNDI VII. 



Jesus Christus, Dei filius, in temporis plenitudine, 
Bethlehemi ex beatissima virgine Maria natus est* ; quern 
ilia fasciis involutum reclinavit in praesepi, eo quod non 
esset locus in diversorio''. 

Servatoris nativitas pastoribus agro vicino nocte gregem 
suum custodientibus per Angelum Domini revelata est : 
sermonem illius excipiente multitudine exercituum coeles- 
tium, gloriam Deo, terras pacem, et hominibus benevolen- 
tiam comprecantium. Pastores Bethlehemum festinantes, 
invenerunt Mariam et Josephum, et infantem jacentem in 
praesepi ; et divulgaverunt id quod dictum fuerat ipsis de 
puerulo illo : et reversi sunt, glorificantes et laudantes 
Deum*". 

Octavo a nativitate die circumcisus est puerulus ; et 
vocatum est nomen ejus Jesus, qnod indicatum fuerat ab 
Angelo priusquam ipse in utero conciperetur''. 

Magi ab oriente, duce stella, Hierosolymam ad regem 
Herodem venientes, ibique edocti locum Christi natalem 
esse Bethlehemum Judajae, eo profecti sunt : et domum a 
superstante stella demonstratam ingressi, invenerunt ibi 
puerulum cum Maria matre ipsius. Qui prostrati adora- 
verunt eum : apertisque thesauris suis, obtulerunt ei mu- 
nera, aurum, et thus, et myrrham. Deinde divinitus in 
somnis admoniti ne reverterentur ad Herodem, per aliam 
viam regressi sunt in regionem suam'. 

* Maith. cap. 1. ver. 25. etcap. 2. vcr. I. J. Gal. cap. 4. ver. 4. 
' Luc. cap. 2. ver. 7. ' Ibid. vcr. 8 — 20. 

* Luc. cap. 2. ver. 21. « MaUh. cap. 2. vcr. 1 — 12. 



474 ' ANNALES 

Die post partuni quadragesimo Maria Hierosolymam ad 
templum accessit : turn ut filium Jesum ibi sisteret Do- 
mino, secundum legem de primogenitis ; tum ut pro seipsa 
offerret par turturum, aut duos pullos columbarum, (ea 
conditionis ipsius paupertate existente, ut non posset 
agnum afferre) secundum legem de puerperarum purifi- 
catione'. 

Quum puerulum Jesum introducerent in templum pa- 
rentes, ut facerent quod ex lege consuetum erat; venit 
in templum Hierosolymitanus Simeon, cui divinitus fuerat 
revelatum, ipsuni non moriturum, priusquam vidisset Chris- 
tum Domini. Quo in ulnas recepto, laudavit ille Domi- 
num, tum de Christo ipso tum de matre illius editis vati- 
ciniis. Eodem ipso quoque momento superveniens Anna 
prophetissa, filia Phanuelis, vicisssim palam agnoscebat 
Dominum, et loquebatur de eo omnibus, qui redemptionem 
expectabant Hierosolymis^. 

Quum Josephus et Maria perfecissent omnia secundum 
legem Domini, reversi sunt in Galilasam, in urbem suam 
Nazaretham''. 

Angelus Domini apparens Joseplio in somnio, de fuga 
in ^gyptuni monuit ; ut vitae infantis consuleret, et He- 
rodis conatus eluderet. Qui experrectus accepit pueru- 
lum et matrem ejus nocte, et secessit in iEgyptum : ubi 
usque ad obitum Herodis mansit". 

Herodes, infantem Bethlehemi adhuc fuisse existimans, 
ut eum inter reliquos perderet, interemit omnes pueros 
qui erant in Bethlehem et in omni confinio ejus, a bimatu 
et infra, secundum tempus (stellae in oriente primum visas) 
quod exquisierat a Magis'^. 

Acceptis Roma ab Antipatro Uteris, quibus significarat 
rebus ex sententia peractis brevi se rediturum in patriam, 
Herodes dissimulata ira insidiose rescripsit, ut properaret 
ne quid sibi per ejus absentiam quod noUet accideret. 



' Luc. cap. 2. ver. 22, 23, 24. 27. cum Levitic. cap. 12. ver. 2, 3, i. C— 8. 
I Luc. cap. 2. ver. 25 — 38. •■ Ibid. ver. 39. 

' Matth. cap. 2. ver. 13, H, 15. >■ Ibid. ver. 16. 



NOVI TESTAMENTI. 476 

Simulque modice de matre ejus questus est, pollicendo 
remissurum se querelas post adventum illius'. 

Ad Antipatrum vero nihil adhuc vel de Pherorae morte 
vel de iis quae contra seipsum in Judaga mota sunt perla- 
tum fuerat : quamvis inter scelus probatum et ipsius redi- 
tum septem mensium spatium intercesserif". In itinere 
enim, Tarenti quidem de Pheroras excessu epistolam, in 
Cilicia autem patris illas celeriter eum revocantes literas 
accepit : atque ad Celenderim Cilicias oppidum perveniens, 
dubitare ccEpit de reditu, vehementer contristatus matris 
ignominia. Navigare tamen pergens, in Sebastum Caesa- 
rese portum delatus est: ubi a nemine salutatus, inde 
Hierosolymam est profectus". 

Forte per idem tempus Hierosolymis erat Quintilius 
Varus, successor Saturnino missus in Syriam, tunc vero 
ab Herode in consilium de rebus agendis adhibitus. Qui- 
bus una sedentibus supervenit Antipater omnium inscius, 
et ita ut erat purpuratus in regiam ingressus est : quo mox 
admisso, amicorum comitatus per janitores exclusus est. 
Ipsum vero accedentem pater a complexu repulit, perpe- 
tratum fratricidium et cogitatum patricidium opprobrans, 
et Varum cognitorem ac judicem in crastinum denun- 
cians". 

Sequenti deinde luce, praesidente Varo ac rege, ipse 
pater accusationem primum exorsus, ejus prosecutionem 
et confirmationem Nicolao Damascene reliquit, amicitia et 
domestica consuetudine sibi conjunctissimo, totiusque ne- 
gotii scientissimo. Ubi cum a criminibus objectis Anti- 
pater purgare se non posset ; venenum patri paratum in 
medium proferri Varus jussit : quod cuidam capitis dam- 
nato ad bibendum datum, sine mora necavit hominem. 
Quo facto, surgens Varus abiit e concilio, et sequenti die 
Antiochiam profectus est; ubi plurimum degebat, quod 
illic esset Syrorum regia^ ; et Syriam pauper divitem in- 
gressus, dives ipse pauperem reliquif. Herodes vero 

' Joseph, antiquitatum, lib. 17. cap. 7. 

" Joseph, lib. 1. belli, cap. 20. et lib. 17. antiqtiit. cap. 6. fin. 

" Joseph, lib. 17. antiquit. cap. 7. " Id. ibid. 

f Joseph, lib. 17. antiquit. cap. 7. i Vellei, Patercul. lib. 2. cap. 117. 



476 



ANNAr.KS 



confestim vinctum filium in carcerem conjecit : et Ilomam 
Caesari de eo significavit per literas ; missis etiam qui 
coram eloquerentur mandata, docerentque quam scelerata 
esset Antipatri malitia'. 

Per eosdem dies interceptae sunt Antiphili ex /Egypto 
ad Antipatrum missje literae ; una cum aliis Roma ad 
Antipatrum et Herodem regem ab Acme scriptis. Judasa 
haec erat genere, Liviae uxoris Caesaris ancilla : quae magna 
pecunia ab Antipatro corrupta, confictam ad Herodem 
transmisit epistolam, quasi a Salome sorore ad dominam 
suam contra ipsum scriptam, in qua postulabat, ut sibi 
liceret Syllaeo nubere ; (Nabataeo nimirum illi, Herodis 
hosti acerrimo : quem paulo post, ob proditum in expedi- 
tione Arabica yElium Galium et alia crimina, Romae securi 
esse percussum, Strabo' indicat.) Harum epistolarum 
exemplum, una cum suis adversus filium Uteris, Herodes 
per legates ad Caesarem misit'. 

Dum legati Romam properant, Herodes morbo correp- 
tus testamentum condidit, successionem regni relinquens 
natorum minimo, Herodi Antipas, exasperatus in Arche- 
laum et Philippum calumniis Antipatri". 

Judas Sariphaei filius et Matthias Margalothi, doctis- 
simi Judaeorum et interpretes patriae legis pragstantissimi, 
postquam cognoverunt morbum regis esse incurabilem, 
juvenibus, quos disciplinis instituebant persuaserunt, ut 
aquilam auream ab Herode supra majorem templi portam 
positam dejicerent. Qui claro meridie ascendentes, de- 
tractam aquilam conciderunt securibus, inspectante con- 
gregata in templum multitudine. Quod ut renunciatum 
cognovit dux regius, cum valida suorum manu adveniens, 
circiter quadraginta juvenes, resistere ausos, cum duobus 
magistris comprebendit, et ad regem perduxit. Eos, in 
facti defensione constanter persistentes, Herodes vinctos 
Jerichuntem misit : moxque accitis Judaeorum primoribus, 
in concionem eorum lectica ob imbecillitatem delatus, de 
injuria non tarn sibi quam Deo (ut dicebat) illata conques- 



' Joseph, ant. lib. 17. cap. 7. • Lib. IC. pag. 782. 

' Strabo, lib. 16. pag. 782. " Id. lib. 17. cap. 8. 



NOVI TESTAMENXr. 477 

tus est. Qiiibus ex sententia sua id factum fuisse dene- 
gantibus, in cajteros mitior, Matthias pontifici summum 
adeinit sacerdotium, quasi non alieno ab hoc consiho ; 
eique successorem dedit Joazarum, uxoris suae (Mari- 
ammes, Simonis pontificis fihse) fratrein ; Matthiam vero 
alterum, seditionis consorteni, ej usque socios vivos ex- 
ussit: et luna nocte ea defecit". Quam echpsim die 
Martii decimo tertio, horis tribus post mediam noctem fu- 
isse factam, astronomicus calculus indicat. 

Herodi deinde morbus factus est gravior. Lento enim 
calore torrebatur ; qui non tarn externo tactu deprehen- 
debatur, quam intus popularetur viscera. Accessit et 
bulimia, cui placandae necesse esset continuo cibos sug- 
gerere : simulque vexabatur intestinorum exulceratione et ' 
colicis passionibus. Pedes tumebant phlegmate humido, 
similiterque inguina. Ipsa quoque verenda putrefacta 
scatebant vermiculis ; accedente foeda nee minus molesta 
tentigine, non sine foetore gravissimo. Super haec om- 
nia nervorum contractione laborabat, et difficultate an- 
helitus^. 

Quamvis autem gravius ille affligeretur, quam ut vide- 
retur posse morbo perferendo sufficere, tamen evasurum 
se sperabat ; accersendis medicis intentus, et medicamen- 
tis conquirendis undique. Profectus etiam ultra Jorda- 
nem fluvium, calidis aquis se fovebat apud Callirhoen ; 
quas, in lacum Asphaltitem effluentes, praeter vim medi- 
cam potu quoque jucundae sunt. Ibi de medicorum con- 
silio immissus fovendus in refertum oleo solium, visus est 
illis jam agere animam. Quare exorta comploratione fa- 
miliarium excitatus et ad se reversus, nullamque am- 
plius salutis spem habens, singuhs miHtibus quinqua- 
ginta drachmas jussit distribui : magnaque liberahtate 
usus in duces atque amicos, rursum Jerichuntem reversus 
esV. 

Cum audiisset Augustus inter pueros quos in Syria 
Palaestina Herodes rex Judaeorum intra bimatum jussit 



"Strabo, lib. 17. cap. ». • Id. ibid. 

I Strabo, lib. 17. c«p. 8. 



478 ANNALES 

interfici, filium quoque ejus occisum; ait: " Melius est 
Herodis porcum esse quam filium." Ita refert Macro- 
bius'', 

Paulo ante Herodis obitum, Agrippa, illius ex filio 
Aristobulo nepos, Romae degens, et per convictum insi- 
nuatus in familiaritatem Drusi, Tiberii filii, riactus est 
etiam amicitiam Antoniae, Drusi majoris conjugis, coni- 
mendatione matris suae Bernices (Costobari Idumaei, et 
Salomes sororis Herodis filia2) quae apud illam erat in 
pretio^ 

4001. Herodes nobilissimos Judaeorum undique edicto 
minaci Jerichuntem accitos conclusit in hippodromo ; datis 
mandatis Salomae sorori et ejus viro Alexae, ut statim post 
obitum suum curarent illos per milites interfici: hoc quae- 
rens, ut populo luctus causa prjeberetur, lastaturo alioqui 
de regis invisi miserabili interitu*. 

Roma, a legatis ad Cassarem missis, venerunt literal : 
quibus significatum est, Acmen ab irato Caesare occisam 
esse propter locatam Antipatro operam ; ipsumque Antipa- 
trum relinqui arbitrio patris, sive in exilium eum vellet 
pellere sive capite plectere. His auditis Herodes paululum 
recreatus est : sed mox repetitus gravi dolore, cibi tamen 
avidus, pomum simul et cultellum, quo illud repurgaret, 
poposcit. Quum autem cultro seipsum ferire vellet, Achi- 
abus nepos ictum ejus prteveniens, clamore sublato cohi- 
buit ejus dexteram: moxque denuo luctus cum trepida- 
tione ac tumultu occupavit palatium, quasi rege jam agente 
animam''. 

Eum strepitum ubi persensit Antipater, ratus patrem 
vere vitam finivisse, cum custode carceris de missione 
ccepit agere ; multa et in prsesens et in futurum post ac- 
quisitam potestatem illi promittens. Cujus conatum quum 
ille regi renunciasset ; prae indignatione exclamans Hero- 
des, quamvis morti proximus erexit se in cubitum, jus- 
sitque unum e satellitio sine mora Antipatrum occidere, 
et corpus obscuro condi in castello Hyrcanio*. 

' Lib. 2. Saturnal. cap. 4. * Joseph, ant. lib. 18. cap. S. 

* Joseph, ant. lib. 17. cap. 8. "^ Id. ibid. cap. 9. 

<" Joseph, ant, lib. 17, cap. 9. 



NOVI TESTAMENTI. 479 

Dcinde, mutata voluntate mutavit etiara Herodes testa- 
mentuni. Antipam enim, quern prioribus tabulis regni 
successorem destinaverat, Galilseae simul ac Peraese te- 
trarcham constituit: regnum vero Archelao largitus est. 
Philippo filio Gauloniticam, Trachoniticam, Batanasam, 
et Paneada regiones tetrarchiae nomine assignavit. Salomae 
sorori suae Jamniam, Azotum, et Phasaelida attribuit; 
cum argenti signati quingentis millibus. Cseteris cognatis 
pecuniam et reditus annuos reliquit. Caesari legavit ar- 
genti signati centies centena millia : et vasa sua tam aurea 
quam argentea, magnumque vestis pretiosas numerum. 
Liviae autem Caesaris uxori et quibusdam amicis quinqua- 
gies centena millia^. 

His ita ordinatis, quinta die postquam Antipatrum filium 
occidit, vita Herodes defunctus est: annos quidem tri- 
ginta quatuor ex quo interfecit Antigonum, regno potitus ; 
ex quo autem a Romanis rex declaratus est, triginta sep- 
tem', circa Novembris nostri diem vicesimum quintum, 
septimo videlicet Cislevi mensis : qui idcirco a Judaeis ut 
dies Istus et festivus celebratur ; quod in eo Herodes, qui 
sapientes odio prosecutus est, mortem obierit ; ut ex 
n'jyn nVjO sive volumine jejunii, in chronologia sua no- 
tavit Edovardus Liveleius, vir doctissimus. 

Salome et Alexas, priusquam regis mors innotesceret, 
in hippodromo clausos domum suam quemque dimiserunt; 
dicentes ita ipsum jubere, ut in agros digressi curarent 
suametipsorum negotia''. 

Indicata deinde regis morte, congregataque in Jerichun- 
tinum theatrum omni militia, primum legerunt literas ejus 
scriptas ad milites : in quibus gratias eis agebat pro fide 
ac benevolentia, rogabatque ut eandem servarent Arche- 
lao filio, quern regni successorem sibi substitueret. Deinde 
Ptolemaeus, cui annulus regis signatorius creditus fuerat, 
testamentum perlegit: quod non alias ratum habendum 
esset, quam accedente Caesaris consensu. Moxque accla- 
matum est regi Archelao : et milites catervatim una cum 

* Joaeph. antiquitat lib. 17. cap. 10. 

' Joseph, antiqu. lib. 17. cap. 10. et lib. 1. belli, cap. ult. 

c Joseph, antiqu. lib. 17. cap. 10. 



I 



480 ANNALES 

suis ducibus pollicebantur eandem, quam patri hactenus 
praestitissent, fidem atque operam : laetis ominationibus 
Deum illi fautorem comprecantes. Turn funus ambitio- 
sissimo apparatu ab Archelao praeparatum est''. 

Defuncto Herode, qui quaerebat vitara infantis Jesu; 
angelus Domini in somnis apparens Josepho in ^Egypto, 
ut cum puerulo et matre ejus proficisceretur in terram 
Israelis, illi mandavit. Qui experrectus, quod erat m- 
junctum fecit'. 

Veniens in terram Israelis Josephus, quum audisset 
Archelaum regnare in Judaea pro Herode patre suo, ti- 
muit illuc abire : et divinitus admonitus in somnis, secessit 
in partes Galiteffi, (cujus tetrarchiam Antipae in testa- 
mento pater Herodes concesserat) ibique habitavit m urbe 
Nazareth ; unde et Christus Nazareni cognomentum ac- 
cepit'' ; et Nazarenorum Christiani'. 

Herodis corpus funebri pompa per ducenta stadia, Je- 
richunte in Herodion castellum, ubi ipse sepeliri se man- 
daverat, delatumest™; octo stadiis (sive milliari Italico; 
quantum ex libro decimo septimo antiquitatum, capite deci- 
mo, colligi poterit) singulis diebus confectis. Ferebatur au- 
tem in lectica aurea, distincta variis gemmis pretiosis, et 
instrata purpura. Corpus quoque amictum erat purpura : 
imposito capiti diademate, et desuper corona aurea, scep- 
troque in manu dextera. Lecticam stipabant filii, et cog- 
natorum numerus. Hos sequebantur milites, distributi 
per nationem genera: deinde quingenti famuli, ferentes 

aromata". 

Finita funebri pompa, Archelaus Hierosolymam veniens 
per septem dies, de more Judaico, luctum patris celebra- 
vitj et in fine luctus funebre epulum multitudini pras- 
buil. Deinde in templum ascendens, quacunque trans- 
ibat excipiebatur gratulationibus ac faustis acclamatio- 
nibus. Turn conscenso suggesto subliniis aureo solio 
residens, plebem benignissime allocutus est, praeclarissima 
qua'que ei promittens : adhuc tainen a regis nomine ab- 

b Joseph, ant. lib. 17. cap. 10. ■ M'ltlh. cap. ".. ver. 19, 20, 21. 

k Malth. cap. 2. ver. 22, 23. ' Act. cap. 24. ver. 5. 

■» Joseph, lib. 1. belli, cap. ult. fin. ' Id- lib. 17- antiquU. cap. 10. 



NOVI TESTAMKNTI. 



481 



stinere se dixit, donee a CiEsare paterni testamenti fieret 
confirtnatio. Et sacrificio peracto, convivium cum amicis 
in lit". 

Interea seditio est excitata ab amicis eorum, quos prop- 
ter dejectam aquilam auream Herodes supplicio afFecerat : 
qui tum convitia in defunctum regem jactabant, turn quos- 
dam illius amicos ad pcenam deposcebant: simulque pon- 
tificem Joazarum dejici pontificatu postulabant. Quos 
cum frustra placare Archelaus conaretur ; res eo denique 
processit, ut sub festum Paschatis, immisso ab Archelao 
toto exercitu, ad tria millia virorum circa templum ab 
equitibus caederentur, reliquis fuga se in proximos montes 
recipientibus''. 

Tum Archelaus ad mare descendit una cum matre sua, 
Malthace Samaritana, ad Ceesarem navigaturus ; ducens 
secum Nicolaum Damascenum et Ptolemajum, Herodis 
procuratorem, multosque ex amicis alios : et familia et 
regno commissis Philippi fratris sui fidei. Simul etiam 
profecta est Salome Herodis soror, ducens secum suam 
progeniem. Alii quoque ex cognatis sequebantur multi, 
quasi coUaboraturi pro paranda regia dignitate Archelao ; 
re autem vera obnixuri ei potius, et prsecipue perpetratum 
in templo facinus incusaturii. 

Cum hoc comitatu eunti Archelao occurrit apud Caesa- 
ream Sabinus procurator Csesaris in Syria, in Judseam 
properans ad asservandam Herodis pecuniam. Quem 
Varus Syriae praeses commodum interveniens retinuit: 
aderat enim ab Archelao accersitus per Ptolemaeum. Ita 
ille in praesidis gratiam neque arces occupavit in Juda;a, 
neque thesauros obsignavit regios ; omnia relinquens in 
potestate Archelai, tantisper donee Csesar de his aliquid 
statueret : et haec poUicitus, mansit Caesareae. Sed post- 
quam Romam navigavit Archelaus, et Varus versus An- 
tiochiam profectus est ; ipse Hierosolyma petiit, et occu- 
pavit regiam. Accitis deinde prsfectis arcium et regiis 
procuratoribus, rationes reposcebat ab eis, et arces sibi 



' Joseph, lib. 17. antiquit. cap. 10. 
1 Joseph, lib. 17. antiquit. cap. II. 
VOL. X. 



P Id. ibid. 17. cap. 11. 



II 



48S ANNALES 

committi postulabat. Praefecti tamen non discesserunt a 
mandatis Archelai, sed omnia servabant in ipsius adven- 
tum integra ; praetexentes ea se servare Caesa^i^ 

Eodem tempore etiam Antipas Herodis filius Romam 
navigavit, parandi sibi regni spe, ad quam excitatus erat 
per Salomen ; quasi Archelao praeferendus, eo quod pri- 
oribus testamenti tabulis successor regni destinatus fuerat, 
quae validiores deberent esse quam illae scriptae posterius. 
Ducebat autem secum matrem suam Cleopatram Hiero- 
solymitanam et fratrem Nicolai Damasceni Ptolemaeum, 
inter amicos olim Herodis praecipuum, et tunc suis faven- 
tem partibus. Sed maxima ilium ad afFectandum regnum 
movit Irenaeus orator, vir eloquens et diu versatus in regiis 
pegotiis. Postquam vero Romam Antipas pervenit, omnes 
cognati ad eum, Archelai odio, defecerunt : Sabino quo- 
que, scriptis ad Caesarem literis, Archelaum accusante^ 

Archelaus per Ptolemasum Caesari libellum obtulit, et 
jus suum, et rationes pecuniarum Herodis obsignatas, 
continentem. Csesar, eo libello simulque Vari ac Sabini 
Jiteris perlectis, amicos in consilium advocavit : Caio Agrip- 
pae et Juliae filiae suae filio, jam a se adoptato, primum 
locum in consistorio tribuens. Ibi tum Antipater Salomes 
filius, vir facundissimus, contra Archelaum dixit : cui pro 
eodem Nicolaus Damascenus respondit. Quo finem di- 
cendi faciente, Cassar Archelaum ad genua sibi accidentem 
erexit humanissime, dignum esse regno pronuncians : prae 
se ferens, nihil se facturum, nisi testamento praescriptum 
et Archelao ipsi commodum. Vidensque hac promissione 
confirmatum in spe juvenem, nihil tum amplius super ea 
re statuit'. 

Ad compescendos tumultus, post Archelai discessum in 
Judaea ortos, Varus Antiochia veniens, authores ejus 
motus afFecit supplicio: et maxima ex parte seditione 
compressa, rediens legionem imam reliquit Hierosolymis, 
ut Judaeis novandarum rerum facultatem praeriperet. 
Quamprimum vero ille abiit, Sabinus Caesaris procurator 



Joseph, lib. 17. antiquit. cap. 11. 'Id. ibid. 
Joseph, lib. 17. antiquit, cap. 11. 



NOVI TKSTAMENTI, 483 

ibi subsistens, fretus relictis illic copiis et parom se jam 
putans populo, arces occupare conatus est, et violentas 
pecunias regiae scriitationes fecit, privati lucri et prajdae 
ciipidine". 

Ad festuni Pentecostes multa millia non solum religi- 
onis gratia, sed etiam ut poenas a Sabino expeterent, non 
ex Judaea tantum gravius ofFensa, sed e Galilaea quoque 
ac Idumara, tum a Jerichunte et trans Jordanem sitis 
oppidis, confluxerunt ; et castris trifariam partitis, Sabi- 
num acriter oppugnarunt. Quibus Romani milites strenue 
sese opponentes, plurimis eorum cassis, penetraverunt ad 
sacra pecuniae conditorium : cujus bona pars furto niili- 
tum disperiit, ad Sabinum autem propalam quadringenta 
talenta ex ea praeda relata sunt. Eum Judaei, c pugna- 
cissimis globo facto, in regia obsederunt. Rufus vero et 
Gratus, qui sub se habebant tria millia bellicosissimorum 
et strenuissimorum virorum ex Herodis exercitu, in partes 
Romanorum se transtulerunt. Judaei tamen nihilo segnius 
instabant oppugnationi, muros suffodientes cuniculis ; et 
adversarios, securitate promissa, ut abirent liortantes. 
Quorum nimiam aequitatem suspectam habens Sabinus, in- 
de milites abducere noluit, a Varo subsidium expectans^. 

In hoc rerum statu etiam alibi per Judaeam diversis in 
locis innumeri tumultus exoriebantur : quod proprium 
regem gens non haberet, qui multitudinem bonis rationi- 
bus contineret in officio. Duo enim virorum millia, qui 
aliquando sub Herode meruerant, tunc vero dimissi domi 
agebant, in unum collecti bello impetebant regios. Quibus 
resistens regiorum dux Achiabus, nepos Herodis, quum 
nusquam aequo loco sustinere eos auderet, ut veteranos et 
bellandi peritissimos, se et sua, quantum poterat, asperi- 
tatibus accessu difficilibus tuebatur^. 

Judas Ezekiae, latronum ductoris olim per Herodem 
magno labore expugnati, filius, apud Sephorim urbem 
Galilaeae coUecta circa se hominum desperatorum manu, 
incursabat regis ditionem : et potitus ejus armamentario, 

" Joseph, lib. 17. antiquit. cap. 11. "Id. ibid. 
> Joseph. lib. 1 7. antiquit. cap. 1 1 . 

ii2 



4'84 ANNAr.ES 

aimatisque inde suis ad unum omnibus, pecuniara quoque 
regiam in illis locis occupavit. Unde jam formidandus 
accolis, spoliabat in quoscunque incideret: aspirabatque 
ad regnum, non bonis artibus, quarum imperitus erat, sed 
nocendi licentia^. Cum vero Hebrasorum nlin' fuerit 
Syrorum m)r\, indeque Judas et Thaddaeus", multoque 
magis Theudas, idem plane nomen extiterit: non alius 
videtur fuisse Judas hie, quam Theudas ille, de quo 
Gamaliel dixit : " Ante*" haec tempora exortus est Theu- 
das, dicens se aliquem esse, cui agglutinatus est numerus 
virorum circiter quadringentorum : qui interemptus est, 
et omnes qui paruerant ei dissoluti sunt et ad nihilum 
redacti." 

Simon etiam Herodis regis servus, vir alioqui et forma 
et statura et robore egregius in primis habitus, ausus est 
diadema sumere : stipatusque numerosis copiis, et rexconsa- 
lutatus ah insana multitudine, placebat sibi prse quovis alio. 
Diripienda ac incendenda Jerichuntina regia, potestatem 
suam auspicatus est : passimque crematis aliis regis pa- 
latiis, et pra;da concessa suae factionis hominibus, majora 
etiam ausurus videbatur; ni mature occursum fuisset. 
Nam Gratus regiorum militum dux, turn Romanorum 
partes fovens, suas copias contra Simonem duxit: ubi 
post acerrimum conflictum transamnani homines incompo- 
siti, et ferociter magis quam perite pugnantes, deleti sunt. 
Ipsum Simonem per angustas quasdam fauces fugientem 
Gratus assecutus obtruncavit. Ita Josephus'^. Nam ad 
Varum potius id Tacitus refert: in historiae suae hbro 
quinto, capite none, de Simone isto sic scribens: " Post 
mortem Herodis, nihil exspectato Caesare, Simon quidam 
regium nomen invaserat. Is a Quintilio Varo obtinente 
Syriam punitus." 

Apud Amatha quoque Jordani apposita palatium re- 
gium incehsum est a quadam hominum coUuvie, qualis 
circa SimOnem fuerat. Athronges etiam, pastor hactenus 
obscurissimus, vasto tantum corpore et manuum robore 



» Joseph, lib. 17. antiquit. cap. 11. 

• Luc. cap. 6. ver. 16. cum Marc, cap. 3. ver. 18. 

' Act, cap, S. ver. 36. « Joseph, lib. 17. antiquit. cap. 11. 



NOVI TESTAMENTI. 485 

insigiiis, regiani sibi assumpsit dignitatem. Huic eiant 
quatuor fratres, et ipsi grandi statura et manu prompti ; 
in quos quasi legates magnam quae confluxerat turbam 
distributam obire jubebat praelia : ipse diademate omatus 
consultabat de rebus agendis, quarum penes se servabat 
arbitrium. Durabatque diu potestas hujus, et non inanis 
regis appellatio : donee in Archelai, Roma reversi, potes- 
tatem postea redactus est**. 

Maxime autem in Romanos casdibus Athronges saevie- 
bat, et in milites regios ; utrisque ex aequo infensus. Circa 
Emmauntem cohortem, frumenta et arma in exercitum 
portantem, copiae illius insidiis exceperunt : ductoremque 
ejus Ariiim centurionem cum quadraginta fortissimis pe- 
ditibus telis confixerunt. Reliquos nihilo meliora jam ex- 
spectantes superveniens cum regio milite Gratus servavit, 
relictis cssorum cadaveribus^. 

Quintilius Varus, cognito ex Sabini Uteris periculo, ti- 
mens tertise legioni, assiunptis duabus reliquis (nam tres 
in universum erant in Syria) et quatuor turmis equitum, 
auxiliisque regum et tetrarcharum, properavit in Judaeam 
ut obsessis succurreret ; jussis qui praemittebantur conve- 
nire Ptolemaidem. Berytiorum etiam urbem praetere- 
undo, mille quingentos auxiliares ab eis accepit. Aretas 
qaoque Petraeus, amicus Romanis factus propter Herodis 
inimicitias, non parvam manum misit tarn peditum quam 
equitum'. 

Postquani apud Ptolemaidem in unum convenit totus 
exercitus, partem ejus Varus filio et amicorum uni tradidit 
ducendam contra Galilseos agro Ptolemaidis finitimos. 
Qui regionem eorum ingressus, profligatis quotquot ausi 
sunt cum armis occurrere, Sephorim cepit: et venditis sub 
hasta incolis, urbem absumpsit incendio*. 

Ipse Varus versus Samariam progressus cum exercitu, 
a civitate qvudem abstinuit, quam sciebat immunem a se- 
ditiosorum contagio : castra autem posuit in quodam vice, 
qui erat Ptolemaei possessio, Arus nomine. Eum Arabes 



* Joseph, lib. 17. antiquit. cap. 12. ' Id. ibid. 
' Joseph. lib. 17. antiquit. cap. 12. l Id. ibid. 



486 ANNALES 

incenderunt, propter Herodem amicis quoque ejus infensi. 
Inde progressi Sampho alium vicum iidem Arabes diri- 
puerunt, moxque incenderunt, quamvis munitissimum : 
toto illo itinere omnia miscentes flammis ac caedibus. Em- 
maus autem Vari jussu cremata est, in vindictam caesorum 
ibi militum, deserta tamen ab habitatoribus''. 

Inde cum appropinquarent Hierosolymis, Judaei qui 
legionem ab ea parte obsidebant, ad primum venientis 
exercitus conspectum territi diffugerunt, oppugnatione 
quam inceptabant relicta. Hierosolymitani autem Judaei 
graviter a Varo increpati, excusationem afFerebant ; po- 
pulum quidem propter festum confluxisse, bellum vero 
non ex sua sententia, sed ex convenarum audacia suscep- 
tum. Et jam ante obviam Varo processerant, Josephus 
Herodis regis nepos Gratusque ac Rufus cum militibus, et 
Romani qui obsidionem tulerant. Sabinus enim in ejus 
conspectum non venit, sed subducens se clam ex urbe, ad 
mare profectus est'. 

Turn Varus dimissa per totam regionem parte exer- 
citus, perquirebat defectionis authores ; et indicio re- 
pertos, alios ut sontes puniit, nonnuUos dimisit incolumes : 
actique sunt in cruces ea de causa circiter duo millia. 
Post haec ablegato exercitu cujus non erat usus amplius, 
quique contra ejus voluntatem lucri studio multa maleficia 
patraverat ; ipse audito decem millia Judseorum in unum 
confluxisse, properavit ut eos deprehenderet. Illi non 
ausi manus conserere, deditionem fecerunt arbitratu Achi- 
abi. Varus autem data seditiosorum vulgo defectionis 
venia, duces eorum misit ad Caesarem. Atque ita rebus 
compositis, et relicta Hierosolymis eadem legione in prae- 
sidio, reversus est Antiochiam''. 

Malthace, Archelai mater, morbo Romae vitam finiit'. 

Caesar, acceptis Vari de Judasorum defectione literis, 
caeteris seditiosorum ducibus ad se missis ignovit ; in solos 
aliquot regis Herodis necessarios aniuiadvertit, quod nee 
cognationis nee justitiae respectu a ncfariis armis absti- 
nuerint™. 

'' Joseph, lib. 17. antiquit. cap. 12. ' Id. ibid. 

•" Joseph, lib. 17. antiquit. cap. 12. ' Id. ibid. , 

" Jobcph. lib. 17. antiquit. cap. 12. 



NOVI TF.STAMENTI. 487 

Romam venit eodem tempore, Vari permissu, Judae- 
orum legatio, postulans ut eis liceat suis legibus vivere : 
erantque legati quinquaginta, quibus aderant Judajorum 
Romam incolentium plus quam octo millia. Cumque 
Csesar convocasset in sedem Apollinis magno sumptu a se 
extructam concilium amicorum et primariorum civiuni, 
venerunt eo legati, prosequente Judaeorum turba, et Ar- 
chelaus cum amicorum comitatu. Aderat et Philippus e 
Syria Vari hortatu veniens, turn ut fratris advocatum age- 
ret, cui Varus bene cupiebat; turn ut in divisione regni 
Herodiani ad ipsum quoque rediret pars aliqua. Data 
igitur Judaeorum legatis dicendi copia, ab accusatione 
Herodis et Archelai illi exorsi, postulabant demum ut 
mutata reipublicae forma posthac sine regibus agerent, et 
contributi provinciae Syriae, Romanis parerent potestati- 
bus. Quibus cum pro Herode mortuo et praesente Archc- 
lao Nicolaus Damascenus respondisset, Caesar dimisit 
concilium". 

Post paucos deinde dies Archelaum Caesar non quidem 
regem declaravit, sed dimidia parte ditionis quae Herodis 
fuerat ei concessa ethnarcham eum constituit ; regnum 
quoque pollicitus, si virtutem exhiberet regno convenien- 
tem. Obtigit vero illi Judaea et Idumaea, praeterque has 
Samaria ; cui ex authoritate Caesaris tributorum quarta 
pars remissa est, eo quod caeteris tumultuantibus soli 
quieti manserant in oflScio. In ejus ditione comprehen- 
debantur urbes, Stratonis turris, Sebaste, Joppe, Hiero- 
solyma ; nam Gazam, Gadara et Hippon Graecanici insti- 
tuti urbes Caesar ob id separatas a regni terminis Syriae 
contribuit, Sexcenta autem talenta quotannis rediebant e 
sua ditione ad Archelaum". 

Alterum ditionis Herodianae diraidium in alios duos 
Herodis filios Caesar partitus est. Herodi Antipae GaUlaea 
cessit, et Peraea (fertihssima trans Jordanem inter duos 
lacus, Tiberiadis et Asphaltiten, regiuncula:) quarum 
annui reditus erant ducenta talenta. Philippo Batanaea 
cum Trachonitide, et Auranitis cum parte quadam Zeno- 

■ Joseph, lib. 17. antlquit cap. 12. ° Id. ibid. cap. f3. 



488 ANNALES 

dori (ut vocabant) domus ; sive ditionis (non ea quae Abi- 
lense tetrarchiam continebat) Lysaniae cuidam datam 
fuisse, ex Lucas, cap. III. ver. 9. constat ; quae pendebant 
annua talenta centum. Salomae auteni praeter legatas a fratre 
urbes Jamniam, Azotum et Phasaelida, argentique quin- 
genta millia, Caesar largitus est in Ascalone palatium : 
percipiebatque ex subjectis sibi locis sexaginta talenta 
annua, habitans in ditione Archelai. Reddita sunt etiam 
caeteris regis cognatis legata, ita ut testamento caverat. 
Duae deinde ejus filias virgines, praster relicta sibi a patre 
accepere ex Caesaris muniticentia ducenta et quinquaginta 
signati argenti millia, et elocatae sunt Pherorae filiis. Quin 
et totum regis legatum, mille quingentoruni talentorum aesti- 
matione, cessit ipsius filiis : paucis aliquot vasis sibi reten- 
tis, non tarn ob pretium charis, quam ob amici memoriam''. 
Ita gentem coercitam liberi Herodis tripartite rexere : 
inquit Tacitus, historiag libro quinto, capite none. Cui 
addendus et Straboi ; de liberis ejusdem ita scribens : 
" De filiis alios ipse, ut eorum impetitus insidiis, intere- 
mit : alios moriens, adsignata cuique portione, successores 
reliquit. Cffisar et Herodis filios, et sororem Salomen, et 
Berenicem Salomes filiam, honore prosecutus est." 

Juvenis quidam Judaeus plebeius, educatus Sidone apud 
quendam Romani civis libertum, Alexandrum Herodis 
filium de facie referens, mentitur se ilium esse, qui a sup- 
plicio, cum fratre Aristobulo, custodis cujusdam beneficio 
servatus sit; ut id mentiretur inductus a vafro quodam 
impostore rerum omnium regias Herodis gnaro. Hujus 
technis et dolis instructus, quum Cretam appulisset, quot- 
quot Judaeorum venerunt in ejus colloquium, omnibus rem 
persuasit: et auctus ab eis pecunia trajecit in Melum 
insulam, ubi magnam pecuniae vim adeptus est praetextu 
regias prosapiae. Et jam sperans recepturum se paternum 
principatum, Romam properavit, suis hospitibus deducen- 
tibus. Cumque adnavigasset Puteolos, ibi quoque a de- 
ceptis Judaeis simili favore cxceptus est : Eomamciue ad- 
venienti universa Judaeorum illic agentium multitudo pro- 

r Joseph, lib. 17. antiqmt. cap. 13. 'i Lib. 10. pag. 765. 



NOVI TESTAMENTI. 489 

fecta est obviam. Id ubi allatum est ad Cassarem, Cela- 
dum unum e suis libertis familiariter olim versatum cum 
adolescentibus illo misit, jussum ut Alexandrum in con- 
spectum suum adduceret : quod ille fecit, nihilo in dignos- 
cendo aliis sagacior, Non tamen fefellit Caesarem: qui 
Pseud-Alexandrum istum imposturam fatentem in remi- 
gum ordinem allegit, quod esset valido corpora ; eum vero 
qui ad base audenda ilium impulerat necavif. 

4002. Archelaus ethnarcha in Judaeam reversus, Joa- 
zaro Boethi filio (vel ex Simone filio nepoti) pontifica- 
tum abrogavit, insimulato quod seditiosis consensisset ; 
eamque dignitatem in Eleazarum illius fratrem collo- 
cavit^ 

Augustus, consulatu decimo tertio suscepto, Lucium 
filium in forum deduxit' ; iisdem illi datis honoribus, qui 
in fratrem Caium ante triennium fiierant coUati. Quorum 
et nummi testes sunt, in quibus effigies Caii et Lucii cum 
clypeis et hastis cernuntur, hac inscriptione adposita: 

C. L. CiESARES. AUGUSTI. F. COS. DES. PRINC. JUVENT. 

In eodem consulatu suo decimo tertio " sexagenos de- 
narios plebi, quae turn frumentum publicum accipiebat," 
se dedisse, ipse in monumento Ancyrano indicat : addens, 
" ea millia hominum paullo plura quam ducenta" fuisse. 
Quod ipsum etiam in excerptis ex Dione, apud Xiphili- 
num habetur: nisi quod pro sexaginta denariis (quos 
drachmas Graeci reddunt) Latinus interpres ducentos et 
quadraginta denarios, nescio qua incogitantia, reposu- 
erit. 

Magnificentissimis gladiatorii muneris naumachieeque 
spectaculis Augustus, se et Gallo Caninio consulibus, de- 
dicato Martis templo, animos oculosque populi Romani 
replevit". Spectaculis exhibitis, aquam in circum Flami- 
nium induxit ; in qua triginta sex crocodili sunt concisi". 

Navale vero ibi exhibuit praelium, circa Tiberim cavato 
solo, in quo postea Caesareum nemus eraV; cujus loci 

' Joseph, ant. lib. 17. cap. U. • Id. ibid. cap. 15. 

• Sueton. in Octavio, cap, 26. 

" Veil. Patercul. lib. 2. c»p. 100, cum Hieronynio, in clironioo. 

' Xiphilin. ex Dione. r Sueton. in Octavio, cap, 43. 



490 ANN ALES 

excavati longitude mille octingentorum pedum fuit, latitu- 
do ducentorum ; in quo triginta rostrataj naves et triremes 
plurimae, praeter minora navigia, inter se conflixerunt: ut 
in rerum suarum breviario, lapidi Ancyrano insculpto, ipse 
Augustus indicat. Hujus naumachiae, ut nuperrime editae, 
in libro Artis sua; primo ita meminit Ovidius : 

Quid modo, cum belli navalis imagine Cssar 

Persidas induxit Cecropidasque rates ? 
Nempe ab utroque mari juvenes, ab utroque puella 

Venere ; atque ingens orbis in urbe fuit 

Ejusmodi ludicris vacanti Romae Augusto, in orientc 
ab Armeniis negotium datum est. Eos in hoc unum ser- 
vitutis genus Pompeius assueverat, ut rectores a Romanis 
acciperent. Sed jam Artavasdem sive Artabazem, eo jure 
regem ab Augusto ipsis impositum, non sine Romanorum 
clade dejecerunt; Tigrane in locum ejus substituto. Ad 
banc vero defectionem tuendam, Parthos in auxiliuni ad- 
vocarunt: atque ita, se ad eos subtrahente Armenia, 
Phraates desciscens a societate Romana adjecit Armeniae 
manum^. 

Caium et Lucium teneros adhuc ad curam reipublicae 
Augustus admovit; et consules designatos circum pro- 
vincias exercitusque dimisit^ Unde et Caium " provincias 
ad sidendum obiisse," in Velleio Paterculo'' legimus ; ubi 
ad sedandum, Beatus Rhenanus legendum sensit ; ad vi- 
sendum, Justus Lipsius ; cujus veriorem hie esse emen- 
dationem, locus iste Dionis"^ ostendit: " Caius Csesar 
legiones quae ad Istrum castra habebant, pacis more obi- 
ens spectavit. Bellum enim nullum ab eo gestum : non 
quod nullum bellum ingrueret ; sed quia ipse quidem in 
summa pace ac securitate principatus artes discebat, belli 
autem discrimina aliis mandabantur." 

Romas eo ipso anno quo gladiatorii muneris naumachi- 



' Florus, lib. 4. cap. 12. Velleius Patercul. lib. 2. cap. 100. Tacitus, annal. 
lib. 2. cap. 3. Dio, in Zonara ; et excerptis a Fulv. Ursino edit, legat 39. Sextuu 
Rufus, in breviario. 

» Sueton. in Octav. cap. 64. •• Lib. 2. cap. lOL 

<: Excerpt. »b Henr. Valesio edit. pag. 665. 



NOV I TESTAMENTI. 491 

EEque spectacula D. Augustus exhibuit, fcEcla dictu memo- 
riaque liorrenda in ipsius domo tempestas erupit. Quippe 
filia ejus Julia, per omnia tanti parentis ac viri immemor, 
nihil quod facere aut pati turpiter posset foemina luxuria 
et libidine infectum reliquit: magnitudinemque fortunas 
suae peccandi licentia metiebatur, quidquid liberet pro 
licito judicans*" ; eo lasciviae progressa, ut in ipso etiam 
foro et rostris nocturnas comessationes et compotationes 
ageret ; ad stupra locis illis abusa ex quibus pater legem 
de adulteriis tulerat. Unde tanta subito ira correptus est 
Augustus, ut hasc intra domus claustra cohibere nequaquam 
potuerit, sed publicaverit et cum patribus etiam commu- 
nicaverit*. Sed absens, ac libello per quaestorem recitato, 
notam senatui rem fecit : abstinuitque congressu hominum 
diu prae pudore ; de necanda etiam filia deliberans^ In 
Pandatariam demum Campania insulam relagata est, ul- 
tro eam in exilium matre Scribonia comitante^ ; quae eodem 
quo ipsam pepererat die a Caesare repudiata fuerat ; L. 
Marcio et C. Sabino consulibus'' ; anno videlicet Julianae 
periodi 4675. Ut trigesimum octavum aetatis annum hoc 
tempore Julia egerit : qua aetate minorem eam non fuisse, 
etiam ex Macrobio intelligimus'. 

Tiberius in Rhodo audiens Juliam uxorem ob libidines 
atque adulteria damnatam, repudiumque ei suo nomine, 
ex authoritate Augusti remissum, quanquam laetus animo, 
tamen officii duxit, quantum in se eeset, exorare filiee pa- 
trem frequentibus literis ; et vel utcunque meritae, quicquid 
unquam dono dedisset, concedentem''. 

4003. Quum Armenios defecisse intellexisset Augustus, 
et a Parthis esse adjutos ; ea re dolens, quid ageret am- 
bigebat. Nee enim ipse propter senectutem bellum ge- 
rere poterat ; et Tiberius jam secesserat, nee alium ex 
potentioribus mittere audebat: Caius vero et Lucius ado- 

•■ Vellei. Patercul. lib. 2. cap. 100. 

' Seneca, de beneficiis, lib. 6. cap. 32. Dio, in Xipbilini epitome ; et excerp- 
tis Valesii, pag. 665. 

' Sueton. in Octavio, cap. 65. 

» Vellei. Patercul. et Dio, in Xiphilini epitome ; et excerpt. Vales, pag. 605 

" Dio, lib. 48. cap. 377. ' Lib. 2. Saturnal. cap. 5. 

'' Sueton. in Tiberio, cap. 1 1. 



492 AiJNAlES 

lescentes et rerum imperiti eraiit. Verum urgente neces- 
sitate, Caium delegit; potestate proconsulari et uxore 
data, ut ea quoque re dignitas ejus augeretur, et consilia- 
riis adjunctis'. Uxorem vero illi Lolliam Paulinam dedit™; 
vel filiam vel neptem Marci Lollii" ; quem rectoreni, et 
veluti moderatorem juventae Caii esse voluit". 

Quum ad expeditionem hanc ille se pararet, iiaraiortx- 
vtav suam scribebat Ovidius ; in libro ejus primo, men- 
tioni naumachiae modo peractse ista subjiciens : 

Ecce parat Caesar domito quod defuit orbi 
Addere : nunc, Oriens ultime, noster eris. 

Farthe dabis poenas : Crassi gaudete sepulti, 
Signaque barbaricas non bene passa manus. 

Ultor adest, primisque ducem profitetur in annis ; 
Bellaque non puero tractat pgenda puer. 

Et paillo post addens : 

Auspiciis animisque patris puer arma movebis ; 

£t vinces animis auspiciisque patris. 
Tale rudimentum tanto sub nomine debes ; 

Nunc juvenum princeps, deinde future senuui. 

Qui in futuris conjectandis baud bonus hie vates, in prae- 
sente statis Caii anno designando non multum a vero 
abiit. Pater enim illius Augustus annos undeviginti natus 
exercitum sibi comparavit : ut sue loco ex Ancyrano mar- 
more est ostensum. Et undevigesimum Eetatis annum in- 
gressus jam Caius est, quum ad bellum Armeniacum et 
Parthicum se pararet ; pari cum patre setate illud deinde 
administraturus. 

Dionysium, orbis situs recentissimum authorem, ad com- 
mentanda omnia in orientem praemisit D. Augustus, ituro 
in Armeniam ad Parthicas Arabicasque res majore filio : 
ut apud PliniumP legimus ; sive notissimus ille Dionysius 
hie fuerit, cujus Periegesis Grajco carmine conscripta 
extat ; sive Dionysius Diogenis fiUus, quem terrarum di- 

' Zonar. ex Dione. ■» Sueton. in Claudio, cap. 26. 

" Plin. lib. 9. cap. 33. Solin. cap. 55. 

« Vellei. Patercul. lib. 2. cap. 102. Sueton. in Tiberio, cap. 12. 
P Lib. 6. cap. 27. 



NOVI TESTAMENTI, 493 

inensionem edidisse, in primo Peripli sui libro Marcianus 
Heracleota significat. 

Caium Caesarem Armeniam obtinuisse, Tacitus' ; in Sy- 
riam missuin, Velleius Paterculus"' ; orienti praepositum, 
Suetonius'; ad ordinandas ^Egypti Syriaeque provincias 
ab Augusto niissum fuisse scribit Orosius^ Jubae regis 
de Arabica expeditione ad eundem Caium scripta volu- 
niina, in fine capituli vigesimi septimi libri sexti, citat 
Plinius : in sequenti tamen capite addens, Caium ipsum 
prospexisse tantum Arabiam, nuUam in earn expeditionem 
fecisse. 

De apparatu Caii bellico ad barbaros nuncio perlato 
Phraates Parthorum rex ad Augustum misit : apologia 
pro his quae gesta fuerant facta, pacem postulans. Cui 
per literas respondens Augustus, Armenia cedere eum 
jussit. Tigranes vero Armenius legationem tunc ad eum 
nuUam misit". 

Tiberius, transacto tribunitiae potestatis tempore, con- 
fessus tandem nihil aliud secessu devitasse se quam aemu- 
lationis cum Caio Lucioque suspicionem, petiit ut sibi 
secure jam ab hac parte, corroboratis his at secundum 
locum facile curantibus, permitteretur revisere necessitu- 
dines, quarum desiderio teneretur. Sed neque impetra- 
vit : ultroque etiam admonitus est, dimitteret omnem cu- 
ram suorum, quos tarn cupide reliquisset". 

Remansit ergo Rhodi contra voluntatem : vix per ma- 
trem consecutus, ut ad velandam ignominiam quasi legatus 
ab Augusto abesset. Neque privatum modo, sed etiam 
obnoxium et trepidum tunc egit ; mediterraneis agris ab- 
ditus, et praeternavigantium vitans official', 

Caio ad bellum Armeniacum profecto, Tiberius Chium 
trajiciens adolescentem studiose coluit, purgando suspi- 
ciones, et non ipsi tantum Caio sed etiam comitibus ejus 



1 Annal. lib. 2. cap. 3. et lib. 3. cap. 48. 

' Lib. 2. cap. 101. 'In Tiberio, cap. 12. 

' Lib. 7. cap. 3. 

" Dio, legaL 39. in excerpt ab Unino edit. 

* Sueton. in Tiberio, cap. II. > Id. ibid. cap. 12. 



494 ANNALES 

se submittendo' ; licet Tiberio, ut solet, adulatus hie Vel- 
leius, Caium illi omnem honorem, ut superior!, habuisse 
scripserit*. Non Chium, sed Samum Tiberium visendi 
Caii privigni sui gratia trajecisse, ibique alieniorem eum 
sibi sensisse ex criminationibus M. Lollii, scribit Sue- 
tonius'". 

Sed venit praeterea in suspicionem Tiberius per quos- 
dam beneficii sui centuriones, a commeatu castra petentes, 
mandata ad complures dedisse ambigua, et quae tentare 
singulorum animos ad novas res viderentur. De qua sus- 
picione certior ab Augusto factus, non cessavit efflagitare 
aliquem, cujuslibet ordinis, custodem factis, atque dictis 
suis. Equi quoque, et armorum solitas exercitationes 
omisit ; redegitque se, deposito patrio habitu, ad pallium 
et crepidas : atque in tali statu biennio fere Rhodi per- 
mansit, contemptior in dies, et invisior*^. 

Caius Judaeam praetervehens, apud Hierosolymam sup- 
plicare contempsit : quod Augustus ubi per eum com- 
perit, ut prudenter factum coUaudavit. Refert hoc Sue- 
tonius*, et ex eo Orosius', ex iEgypto Caium venientem 
fines Palaestinae prseteriisse addens. Alia vero Augusti 
mens perspicitur ex Philone, in legatione ad Caium. 

In Syriam inde venientem Caium, nihil praeclari ges- 
sisse, ex Dione refert Zonaras. Tarn varie ibi se gessisse, 
ut nee laudaturum magna, nee vituperaturum mediocris 
materia deficiat ; ait Velleius Paterculus^ Per majesta- 
tem tamen Romani nominis facile eum cuncta sedavisse, 
Sextus Rufus in suo afRrmat breviario. 

Quirinius Romam reversus, conjugem duxit generosis- 
simam foeminam Lepidam ; destinatam aliquando Lucio 
Csesari uxorem, atque Augusto nurum. Quam tamen 
post vigesimum annum, M. Valerio Messala et M. Aurelio 
Cotta consulibus, anno periodi Julianae 4733. ille dimissam 
€ matrimonio veneni olim in se comparati arguebat*'. 



' Xiphilin. et Zonar. ex Dione. * Lib. 2. cap. 101. 

•> In Tiberio, cap. 12. ' Sueton. ibid. 

•■ In Octavio, cap. 93. « Lib. 7. cap. 3. 

' Lib. 2. cap. 101. 

* Suetonius in Tiberio, cap. 49. cum Tacito, lib. 3. annal. cap. 22, et 23. 



NOVI TESTAMENTI. 495 

Cum Augustus in superius commemoratis Uteris Phraa- 
tem simpliciter compellasset, regio titulo non apposito ; 
adeo ille nihil est territus, ut rescribens superbe, sibi ipsi 
regis regum titulo dato, Augustum tantum Cffisaris voca- 
bulo affecerit''. Postquam vero Caium in Syriam adve- 
nisse audisset, ac res domi odio sui conturbatas suspica- 
retur, ea conditione, ut Armeniam missam faceret, in gra- 
tiam rediit'. Unde, ut in libro septimo Eutropii, Augustus 
Armeniam a Parthis recepisse ; ita in Eusebiano chronico, 
ad hunc annum, " Caius Caesar amicitiam cum Parthis 
fecisse" legitur. 

Quum Artabazes (sive Artavasdes) morbo extinctus 
esset, Tigranes dona misit Augusto, velut adversario de 
medio sublato : tituloque regio literis hand inscripto, reg- 
num ab eo petiit. Augustus his adductus, et bellum prae- 
terea Parthicum veritus, turn ea munera accepit, turn bona 
cum spe Tigranem in Syriam ad Caium proficisci jussit. 
Ita Dio, in excerptis legationum a Fulvio Ursino editis. 
" Armenios, qui tunc temporis validiores erant Parthis, 
dedidisse se Caio," dicit Sextus Rufus in breviario. Et, 
si Jornandem hie audire libeat : " Armenii cum Parthis 
commixti, per C. Caesarem nepotem Augusti ocyus supe- 
rantur. Armenii siquidem, utilius rati Romanorum ami- 
citiae reconciliari et proprias sedes incolere, quam cum 
Parthis conjungi et sedes perdere, et Romanes infestos 
habere." 

4004. JErm vulgaris Christianae, cujus nunc annum 
1653. numeramus, annus primus hie incipit: quo Caius 
Caesar, vigesimum aetatis annum agens, quinquennio post- 
quam in forum est adductus, consulatum in oriente iniit ; 
quemadmodum ex marmorea tabula Neapolitana et Anag- 
nina, in annalibus suis, ostendit Pighius. 

Hoc etiam anno Tiberius Rhodi specie secessus exu- 
lem egit. Ita enim de eo recte censuit Tacitus''. Unde 
in familiari quodam convivio mentione ejus orta, extitit 
qui Caio poUiceretur confestim se, si juberet, Rhodum 



^ Dio, in Xiphilino, et legat. 39. ab Ursino edit. 

* Xiphilin. ex Dione. ^ Annal, lib. 1. c«p. 4. 



49G ANNALES 

navigatuium, caputque exulis relaturum. Quo praecipue, 
lion jam metu, sed discrimine, coactus Tiberius est, tam 
suis quam matris Liviae impensissimis precibus reditum 
expostulare. Sed destinatum Augusto erat, nihil super 
ea re nisi ex voluntate Caii statuere'. 

Quum Augustus, exacto anno suo climacterico, natalem 
suum sexagesimuni quartum celebraret nono Kalendas 
Octobres banc ad Caium scripsit epistolam : " Have, mi 
Cai, meus ocellus jucundissimus ; quern semper medius 
fidius desidero quum a me abes : sed praecipue diebus 
talibus, qualis est hodiernus, oculi mei requirunt meum 
Caium ; quem, ubicumque hoc die fuisti, spero laetum et 
bene valentem celebrasse quartum et sexagesimum nata- 
lem meum. Nam, ut vides, icXijuaKrr/pa commimem senio- 
rum omnium tertium et sexagesimum evasimus. Deos 
autem ore, ut, quantum mihi superest temporis, id salvis 
vobis traducere liceat in statu reipublicae felicissimo, av- 
SpayadovvTwv vfiu>v koI SiaSe^o/iiviov stationem meam." 
Ex libro epistolarum Augusti, quas ad Caium scripsit, 
hanc nobis conservavit A. Gellius"". 

4005. Caius cum rege Parthorum in insula quam amnis 
Euphrates ambiebat, sequato utriusque partis numero, in 
colloquium coiit: stante ex diverso hinc Romano, illinc 
Parthorum exercitu. Prior Paribus apud Caium in Ro- 
manorum ripa, posterior hie apud regem in hostili epu- 
latus est. Quod spectaculum sub initia stipendiorum 
suorum, tribuno militum sibi visere contigisse, scribit Vel- 
leius Paterculus". 

Eo tempore Marei LoUii perfida et plena subdoli ac 
versuti animi consilia, per Parthum indicata, Caii Cae- 
saris ira evulgavit". Regum enim muneribus et spoliatis 
orientis re