CHRISTIANUS GODOFREDUS EHRENBERG LECTORI SALUTEM. In eo sedulo occupatum , ut itineris , quod cum Hemprichio historiae naturalis excolendae caussa per Africae et Asiae partem peregi ', hos fructus publico usui et arbitrio darem, Vir Excellentissimus Regi a consiliis intimis supremisque Liber Baro Alexander de Humboldt me ad iter in TJralis montes et Sibiriam hoc ipso mense secum ineundum benevole excitavit. Comi honorificaeque invitationi rem meam meque ipsum accommodare officium esse duxi, nec spes defuit, fore, ut rara hac occasione oblata africanae et asiaticae terrae uberiorem, ipsique operi, cui me dedicavi scientiisque utilem comparationem elicerem, consilium vero meum mi- nister regius ea qua scientiarum sperandum omne commodum auget liberalitate confirmavit. Iam cum id eniterer, ut meae et Hemprici-iii observationes de historia naturali quam citissime eam largirentur utilitatem , cuius parandae caussa a nobis factae sunt, in rei com- modum egi, ut fasciculi, Decades quos vocavi, praeter explicationis aliquas paginas absoluti, ne longiore mora tardentur, sed lanquam exempla eorum , quae sequentur, in publicum usum prodeant, explicationis vero aliquae paginae nondum typis expressae ob temporis angustias fasciculis serius edendis adiungantur. Quum equidem Decadum voce vinculo, quo premor, me ipse constrinxerim, facile vero Fasciculorum seu Manipulorum voce hoc evitassem, fore spero, ut conditionum concursus singularis ad defendendam parvam consequentiae iacturam conducat. Aliae tabularum Decades, quae post reditum in patriam , ultra septeni menses non distantem, a me edentur, quibusque primarum tabularum deficientes explicationis paginas sub- iungam, ita praeparatae sunt, ut partim aeri incisae , partim in lapidem delinealae duodecim Decades finitae hodie exstent, eaedemque solummodo coloribus maiore numero pingendae et explicatione typis exprimenda augendae sint. Quae vero serius edam, a sua Decadum natura, quam profitentur, non aberrabunt. Omnis denique laborum nostrorum materies , censu facto, octingentas tabulas corporibus naturalibus ad scientiam promovendam idoneis replebit, omnesque historiae naturalis classes amplectetur. Singulae vero classes, suo titulo absolutae , historiae naturalis cultoribus sin- gulae porrigentur. Dedi Bcrolini die Xii. Mensis Aprilis MDCCCXXTX. T J-m Begriff, die er st en naturwissenscliaftlichen Frdchte meiner Reisen in Afrika und Asien der offentlichen Benutzung und dem offentlicben Urtheil zu ubergeben, erbielt ieh die sebr ehrenvolle Aufforderung Sr. Escellenz des wirklicben Geheimen Ratbes Herrn Barons Alexander von Humboldt zur Theilnabme an seiner nabe bevorstebenden wissenscbaft- licben Reise nacb dem TJral- Gebirge und Sibirien. Es erscbien mir unter meinen Ver- baltnissen ais melirfacbe Pflicbt, der so freundlichen Einladung zu folgen, welcbe mir zugleich die seltne und boffentlicb niitzlicbe Gelegenbeit darbietet, die friscbe Erinnerung des Cnaiacteis der nordafrikaniscben und westasiatisclien Eander mit dem der ostasiatiscben Steppen zu vergleicben, und das Ivoniglicbe Ministerium liat meinen Entscblufs durch Hobe Genebmigung bekraftigt. Um nun aber dem Zwecke des von mir begonnenen Unternebmens, der moglicbst scbleunigen Bekanntmacbung und Yerbreitung der naturbistorischen Erfalirungen von mei- nen und des Doctor Hemprichs Reisen zu entsprecben, scbien es angemessen, die Heraus- gabe der bis auf einige Druckbogen des Textes vollendeten Decaden nicht aufzubalten, sondern dieselben ais Probebefte offentlicb vorzulegen und in den nacbstfolgenden Liefe- rungen die Fortsetzung des Textes beizufugen. Da icb durcb den Ausdruck Decade mir selbst die Fessel angelegt babe, welcbe micb bei dieser Gelegenbeit druckt, mit dem Ausdruck Heft oder Lieferung aber sie leicbt vermieden batte, so lioffe ich, dafs die Concurrenz der nicbt vorauszusebenden Umstande zur Yertbeidigung der kleinen Inconsequenz beitragen werde. Die spateren Decaden, welche sogleich nacb meiner Riickkebr, die nicbt iiber 7 Monate dauern wird, folgen sollen, und bei denen der Nacbtrag des notbigen Textes zu den ersten zimachst vollstandig beigefiigt sein wird, sind bereits so weit vorbereitet, dafs die Kupfer und Steindriicke zu zwolf Decaden fertig, und nur deren Colorit und Druck des Textes weiter zu vollenden sind. Diese werden dann in ihrer urspriinglichen, strengern Decaden-Form mitgetbeilt werden. Das sammtlicbe mir zu Gebote stehende Material erlaubt, der gemacbten Ubersicbt zu Folge, 800 Tafeln voll wissenscbaftlich interessanter Iiorper aus allen Abtbeilungen der Naturgeschichte auszugeben, und diese einzelnen Ab theilimgcn konnen, ais in sicb abgescblossen, den Freunden der Naturgescbicbte einzeln iiberlassen werden. Berlin, am 12. April 1829, Dr. C. G. Ehrenberg. SYMBOLAE PHYSICAE SEU ICOINES ET DESCRIPTIONES CORPORUM NATURALIUM NOVORUM AUT MINUS COGNITORUM QUAE EX ITINERIBUS PER LIBYAM AEGYPTUM NUBIAM DONGALAM SYRIAM ARABIAM ET I I A BESSI \ I AM PUBLICO INSTITUTIS SUMPTU FRIDERICI GUILELMI HEMPRICH ET CHRISTIANI GODOFREDI EHRENBERG ll « MEDICINAE ET CHIRURGIAE DOCTORUM STUDIO ANNIS MDCCCXX - MDCCCXXY REDIERUNT. REGIS IUSSU ET IMPENSIS PUBLICO USUI OBTULIT SUPERSTES Dr. C. G. Ehrenberg, EQUES ORDINIS AQUILAE RUBRAE CL. III. MEDIC. PROF. EXTR. IN UNIVERSITATE BEROLINENS1, ACADEMIAE SCIENTIARUM BEROLINENSIS ET NAT. CUR. LEOPOLDINAE MEMBRUM, SOCIETATIS LINNEANAE L1PSIENSIS ALLARUMQUE ERUDITORUM SOCIETATUM SODALIS. PARS ZOOLOGICA I. BEROL1NI EX OFFICINA ACADEMICA. VENDITUR A MITTLERO. MDCCCXXVHI. /QL 1 H(c £37 ^cA ( ffc tr^rvi C'| scAjfF-3 Q F F. F. S. FRIDERICO GUILELMO 1IL REGI BORUSSORUM AUGUSTO PRINCIPI AC DOMINO SUO CLEMENTISSIMO QUICQUID IN HOC OPERE UTILE TALIQUE PROTECTORE DIGNUM EST Christianus Godofredus Ehrenberg. (^ucis ab Academia scientiarum TUA excitatas REGIA munificentia fovisti et ornasti Symbolas physicas nostras , qua fas est gratumcjue civem decet venera- tione TIBI, AUGUSTE REX, primo et publice offerre officio duxi et religioni. Has equidem sub REGIIS TUIS auspiciis cum Jidelissimo amico Hemprich, Medicinae Doctore in itinere defuncto , e terrestris globi ea parte erui, quae , quantum ob memorabilem aliquem priscum cultum et mysteria allicit, tantum ob funestam in peregrinos indolem accuratis indagationibus, quales homines decent et ornant, saepe infesta fuit. Elapso abhinc saeculo Fridericus Y et Christianus YII, Damae Reges, Niebuhrii et Forskalii eorumque sociorum studio, ut vix esset cui melius, curandam tradiderunt eiusdem, quam nos inivimus , provinciae partem; sexto vero abhinc lustro sub Napoleonis signis frequentes Galliae cives, omnis generis doctrina ornati et militum gentilium legionibus fulti, denuo et multo splendidius eandem excoluerunt. Quo maiora fuerunt illa Principum et doctorum virorum studia, eo magis nos gaudere debemus , quibus ex civium TUORUM numero datum fuit, ut non solum in aliquibus, quod ad naturam suam plane incognitis, verum in illis etiam nobilioribus provinciis, quarum cognoscendarum felici studio vix aliquid, addi posse videretur , REGIAE TUAE munificentiae ope, non sine fructu versaremur. Opto et fore spero, ut hoc splendidae TUAE scientiarum curae novum monumentum , eam illis afferat utilitatem , c/uae et indefessi non sine sudore et pignore studii et REGIAE TUAE munificentiae videatur pretium esse. Felicem incolumemc/ue TE Deus Ter Optimus Maximus populi et scien- tiarum sine adulatione laudatum Protectorem servet et augeat! Scribebam Berolini die xvm mensis Septembris mdcccxxfiii. Sidera cum terra spectant hominesque feraeque, Corpus idem, parili quodque aliturque modo. Solus homo sentit leges quaeritque perennes, Qualibus obsequium Yermis et astra gerunt; Supremamque hominis mens quaerit denique caussam, Quemque Deum sentit, noscere tentat homo. Est aliquid dixisse sibi: qua sidera lege Aeternas peragant, iussa meare, vias; Ipsa creans vastae Naturaque viscera terrae Ordine quo struxit eomposuitque modo! Est aliquid florum millenaque mille ferarum Millia nominibus disposuisse suis! Splendida naturae in leges inquirere cura est, Muneribus, vita contribuisse decet! Ite meae, mea parva cohors, procedite curae! Felicior nobis uberiora dabit! Magnanimique palam Regis laudate favore Et sua pro vobis fata subisse ducem ! PRAEFATIO. De instituto et argumento huius operis lectori accedenti haec fere in limine tra- denda censui. Ex Academiae scientiarum Berolinensis mandato et stipendio equidem et vir egregie doctus, mihi vero amicitia coniunctissimus Hemprich excellentissimo L. B. de Minutoli, in Aegypto architectonices antiquae nobilissima monumenta scrutandi cupido, anno mdcccxx eo consilio comitati sumus, ut rerum naturalium illic obversantium formas, pars antiquo cultu celeberrimas, denuo investigaremus, studiose observaremus, earumque specimina, quantum fieri liceat, Museis Regiis adderemus. Post adventum in Aegypto pro diverso studio mox diversas sibi quisque legit provincias. Peracto anni spatio, antiquorum monumentorum congesto the- sauro dives Vir excellentissimus de Minutoli in Europam rediit, nostrae vero rerum naturalium collectae copiae scriptaeque observationes, Berolinum missae, Academiae scientiarum dignae visae sunt, quae Regii ministri ulteriori tutelae, quoad stipendii augmentum, itineri diutius continuando aptum, commendarentur. Honorifico illo fretus iudicio Vir excellentissimus L. B. Stein ab Altenstein, minister Regius, nova itineris subsidia ex aerario publico largitus est, eaque Clementissimus ipse Rex FRIDERICUS GUILELMUS III munificentia sua magni- fice auxit. Sic factum est, ut, quod iter duorum annorum spatio absolutum iri crede- batur, ad sex fere annos prorogaretur. Sic ego cum Hemprichio Libyam per- agravi ab Alexandria inde usque ad magnum Catabathmum et Iovis Hammonis Hehfr. et Ehrenb. Symbolae. 1 Oasin, Aegyptum utramque, Nubiam, Dongalam, montis Libani summa iuga, Sinaiticos montes et Arabiae triplicis oram, Maris rubri viginti quinque insulas usque ad maximam illius maris quae Cameran vocatur, ultima denique Habessi- niae littora perquisivimus. Itineris impedimenta superanda, vitae discrimina evitanda cauteque propellenda, morbique, saepe exitiosi, curandi multum scien- tiae dicati temporis abripuerunt. Nonus europaeorum comitum et studii sui pignus in Habessiniae contigua insula Massaua obiit, ob virtutem suam, cuius testis fui, mihi mire carus ipse Hemprich. Solus eorum, qui ab initio nobis- cum iter continuarunt, superstes in patriam ego redii. Illarum vero terrarum naturalia corpora ardente animo collecta, observata, ad vitam descripta, ultra mille, a me ipso plurima, ad vitam picta, maximam vero partem servata Beroli- num feliciter transmisimus. Iam Augusti Regis et Academiae non in eo quievit cura, ut observatio- num et rerum naturalium quo valuimus studio et labore collectarum copiae in Museis et scriniis asserventur, verum sapientia Regis factum est, ut quas res in naturalis scientiae lucrum attulerimus, eas publico usui tradere iuberer. Quo splendidior fuit in scientiae naturalis usum sapiens illa Regia muni- ficentia, eo magis eorum, penes quos de scientiarum incremento censura est, humanum, aequum bonumque peto iudicium, qui opus, quod duorum inge- nuo sexennique studio praeparatum est, unus ego, in humeros meos Clemen- tissime traditum audax suscepi. Verum id equidem non vanae ostentationis caussa molitus sum, neque viris doctis, qui scientiae partem unam alteramve multo profundius iam pridem continuoque studio perspexerunt me parem pro- fiteri animus est; sed si qua ex una parte pio desiderio flagro, ne amici Hemprichii operis et meritis inferior adolescat memoria, ex altera parte per- suasum mihi habeo, non solam esse doctrinam ex Museorum mortuis thesauris aliquave scientiae naturalis parte sedulo petitam, ex cuius usu iustissimae re- deant utilissimaeque peregrinorum corporum inquisitiones. Est aliqua, quam harum rerum studiosi experti sunt omnes, Naturae universae con- cordans et systematibus ab humana mente fictis repugnans vita, quae diversissimas connectit formas, nec denegari potest aliqua formarum vicissitudo, qualis ex mortuis suoque vitali nexu orhatis corporibus vel maximae doctrinae ope extricari nequit. Ideoque si qua in susci- piendo hoc opere meo ipsius aliquo desiderio ducar, multo magis etiam officio in scientiam naturalem, eoque maiori me satisfacere persuasum mihi habui, quo ; DS! studiosius in eas omnes, quas tractabo, res earumque vitales relationes in itinere ipse inquisivi et quo splendidiora subsidia Clementissime mihi offeruntur. Sola insecta ea, quae duriora minusque fugacia sunt, seu formam colorem- que post mortem diu bene servant et numero peregrinatoris omnem diligentiam obruunt, in itinere non descripsimus, sed loco, vitae genere et interdum meta- morphosi notatis ad posterioris temporis otium delegavimus. In hac vero studii nostri non parva provincia Viri Illustris Iilugii in medicina forensi aeque ac subtilissimo insectorum studio laudatissimi auxilium, quod, ut exoptatius nihil accidere potuisset, ipse obtulit, accepi. Peracto demum illo systematico labore, nominibusque animalium bene firmatis, ex ipsius vivaeque naturae contemplatione studioque petitas nostras generaliores animadversiones in aliquo operis loco ipse exponam. Praeterea mea cum Hemprichio studiorum societas totiusque itineris nostri intentio fere haec fuit. Animalium magis compositorum perfectiorumque ordines et ex illis praecipue herpetologiam studiosius amplexus erat Hemprich; in sub- tilioribus animalibus et simplicioribus studium curiosius ego posueram. Botanicas observationes ac descriptiones in itinere ego solus feci, in colligendis vero plantis aeque studiosus amicus fuit, qui idem in botanices scientia versatus erat. Obser- vationes microscopicas et icones rerum colores formamque morte mutantium ego solus feci, dum in ipso itinere promovendo studiosius Plemprich laborabat. Nulla nobis, nec studiorum nec scriptorum alienatio disiunctioque consulto fuit. Saepe quam descriptionem notamve inceperat unus ad finem alter perduxit. Una ambobus de quaerendis defendendisque nobis cura, una de inventis ser- vatisque omnibus ac singulis corporibus delectatio fuit. Saepe per plures men- ses disiuncti in diversis terris viximus, ut vero quaelibet corpora obversaban- tur, ita cuilibet nostrum curae fuerunt. Anatomiam ubi coniuncti fuimus sae- pissime ambo fecimus, secante uno, scribente altero, alternis pro lubitu vicibus. Ita fieri speravimus, ut neuter in ulla parte hospes esset, sed ambo omnium obversandum rerum vitalem cognitionem mutuo nobis informaremus et, divino fato vocante alterum, nulla superesset eius mortua littera, sed viva rerum om- nium apud superstitem esset memoria. Haec pro nostra mutua amicitia de- crevimus et perfecimus; hanc ego in Hemprichium servo religionem, quam in me servasset superstes idem. Intentione vero coniuncta nostra haec potissimum persecuti sumus: Ex quo tempore de itinere, historiae naturalis colendae causa, in peregrinas ter- Hempr. et Ehrenb. Symbolae. 2 ras instituendo nos invicem consuluimus, ea nobis tractandae illius maxime utilis maximeque digna visa est ratio, ut in parvis, distinctu difficilioribus et ignobilioribus corporibus, ob maiorem eorum numerum et difficultatem, plus studii poneremus, quam in magnis, bene discretis, laudatisque, quae, numero longe pauciora, suopte pondere hominis, vel a scientiae cultu alieni, attentionem et cupidinem excitent, magna ex parte bene nota sint, nostramque attentio- nem minus facile subterfugere possint. Hinc maiorum quidem corporum ve- nationem studiumque, occasione data, nunquam negleximus, verum illud pro relaxatione potius nostra habuimus et sic fore speravimus, ut ex nostro studio aequalior, quam quae hucusque ab ullo data esset, omnium in invidiosis illis terris habitantium naturalium familiarum rediret cognitio. Ideoque ex Mammalibus lucifugi Glires et Vespertiliones ex Avibus Frin- gillae , Sylviae, Hirundines et variabiles littorales volucres (StrandoogeV) ma- ximae nobis curae fuerunt. Reptilium Pisciumoyxe centurias ad naturalem et integram formam statim delineavimus, multas coloribus pinximus (*); Mollusca quae vocantur et Annelides, ut a nobis statim bene distinguerentur, omnia viva descripsimus et quantum fieri potuit dissecuimus, delineavimus vivosque colores addidimus. Crustacea et Arachnidum {Ac aridum etiam minimorum) omnes formas studiose collegimus, illarum nonnullas, has vero fere omnes in ipso loco pinximus. Neque Thysanura nec Parasitarum complures centurias cura nostra deseruit. Insectorum alatorum omnes ordines aequali studio in- vestigavimus. Entozoorum, Echinodermatum , Acalepharum , Polyporum et Infusoria dictorum animantium in ipso natali loco observatorum, descripto- rum et magnitudine, quantum opus fuit, aucta pictorum, centurias adtuli- mus. Non viliores vero habuimus acotyledoneas terrestres et fluviatiles plan- tas, quam cotyledonearum pulcherrimas et Fucorum cultiores formas. Petri- f actorum corporum vestigia ubicunque ea vidimus diligenter collegimus. La- pides denique pretiosos et antiqua arte celebres non maioris pretii habuimus, quam rudes illos nullaque arte violatos, qui ad terrestris globi ampliorem ma- teriem cognoscendam pedetentim propius adducant. p) Ultimo itineris anno Italum Finzi, iuvenem bene scribendi artis peritum, Cabirae nobis adiunximus, qui in Maris rubri piscium delineandas et, si bene cederet, pingendas innumeras splendidissimasque formas in ipso loco, me duce, operam daret. Ita quas ego piscium centum icones paraveram anno MDCCCXXin, illius ope anno MDCCCXXV ad quadringentas accesere, earumque ultra centum, Forskaliani pisces permulti, viventium coloribus pictae sunt. Clarissimus peregrinator Francofurtanus Riippell eundem, quem para- veram, artificem in suum usum denuo adhibuit anno MDCCCXXVI. Praeter curam generaliorem illam, eam alteram nobis proposuimus le- gem : ne uno alterove corporum specimine, nec parca descriptione satis habe- remus, sed id eniteremur, ut omnium corporum eam colligeremus multitudi- nem, quae ad iudicium de speciei certioribus characteribus firmius stabilien- dum et ad descriptiones post reditum nostrum emendandas perficiendasque bene idonea esset. Sic evitari posse censuimus, ne, quo multi peregrinatores nova- rum rerum suarum utilitatem pene omnem everterunt, ex unico manco saepe individuo characteres essent petendi, oneri et taedio potius, quam augmento et ornamento humanae scientiae futuri. Tertiam denique hanc vovimus curam, ut in quavis altera provincia non eas solum corporum formas, quibus eo usque nondum potiti simus, sed de- nuo omnes observaremus et colligeremus, vulgarium etiam unum saltem spe- cimen ad accuratius examen arcesseremus ac servaremus. Ita Columbas, Pas- seres et Lumbricos, Tamarices, Sonchos et aquatilem Charam, reliqua, ubicun- que in Aegypti, Nubiae, Syriae, Arabiae et Habessiniae terra occurrerunt, non invito casu bis, sed studiose semper curavimus, nec raro cum sumtu et labore denuo collegimus, lucrari cupientes, ut geographicae omnium illorum corporum distributionis a natura factae cognitionem certiorem eliceremus. Itaque sexenni studio et delectu animalium proxime ad triginta quinque millia, plantarum prope ad quadraginta septem millia, lapidum et petrifacto- rum corporum trecenta specimina in regionibus aditu saepe admodum diffici- libus collegimus. Ad eam vero, praeter principale nostrum corpora naturalia observandi studium, collectionis operosam amplitudinem serio persequendam nos nunquam accessissemus, nisi ex observationibus in itinere quovis die denuo factis maxi- mam formarum intra limites laxiores, longa demum experientia definiendos, varietatem didicissemus nobisque persuasissemus, nullum corporis cuiuslibet characterem ab acutissimo quocunque ingenio, pro hodierno scientiarum statu, certa conclusione praecipi posse, verum illos eo magis naturae convenienter ex- poni, ex quo maiori speciminum conferendorum numero ipsaque experientia et observatione redundent. Neque patriae Musea addiscendis augendisque scien- tiis in dies splendidius idonea ad excipiendos servandosque nostrae intentionis largiores fructus apertum iri nos frustra speravimus; quin imo illud ipsum nostrum colligendi studium, e promovendae scientiae desiderio profectum, iti- neris longius persequendi novorumque subsidiorum nova caussa fuit. Hesiir. et Eiirenr. Symbolae. 3 Quo magis ipse ille collectorum corporum ad faciendam characterum col- lationem idoneus largior numerus illud momentum fuit , in quo maxima cura et contentio nostra versabantur, eo magis laetari debeo, quod Minerum, Plan- tarum et inferioris ordinis spiritu vini servatorum animalium omnes copiae integrae servatae etiamnunc exstant , et si qua maiorum animalium copiae non eadem ad reditum nostrum usque et accuratam cum scriptis adnotatio- nibus collationem specialemque diiudicationem integritate servari potuerunt, id tamen egregie provisum est, ut omnes certe specierum collectarum insignio- res formae et varietates in Museis Regiis studiose et eleganter servarentur, quae vero servari non potuerunt, in aliorum Museorum usum et tutelam tradita, scientiae naturali in universum salva fierent. Attamen non soli rerum novarum numeri et copiae fuerunt, ex quibus in itinere nobis, duris saepe conditionibus obrutis, hilaris animus et oblecta- mentum redierunt. Dulce quidem opus fuit Aegypti et Nubiae formas maiore quam quod eo usque factum cura collegisse, organica deserti infestissimi Li- byci corpora, ab homine inde mira solitudine et penuria discreta, observasse, in Maris rubri infinitas divitias, ob solertis Forskalii et ingeniosi oculatique Savignyi animadversiones eo magis memorabiles, laetissimo successu inquisi- visse; montis Libani et montis Sinai, Hebraeorum priscis annalibus et lege celebres incolas accuratius percensuisse, quin imo dulce fuit Habessiniae for- mas primoribus labris gustasse; sed quod nos veri Apis , Aegyptiorum cultu prisco nobilis, cranium zoologorum cognitioni admovimus; quod Megalotidis fa- bulam (anno mdcccxxQ primum delevimus ; quod in nostro studio niti potuerunt doctae de compluribus priscis animalibus disquisitiones; quod ex eodem argu- menta de Aegyptiorum cultu ex India oriundo nuper allata, cum quoad Sori- cem, tum quoad Ibin evanescant; quod in novo Nili pisce novum et admodum memorabile sensus organon, auditus organo secundo et supervacaneo simillimum observavimus; quod in Molluscorum classe duplicis respirationis, branchialis et pulmonalis coniunctae hucusque inauditum exemplum in Peroniae simili animali ( Polybrancho amphibio') invenimus; quod formam animalium novam attulimus ( Rhodosoma verecundum) Ascidias bivalvibus Molluscis externa etiam forma adnectentem, Ascidiam scilicet tunica cartilaginea bivalvi indutam; quod animalculum per saecula frustra quaesitum illud, quod Tamaricem manniferam, fruticem a nobis ita dictum, pungendo in montibus Sinaiticis celeberrimum Mannae cibum parat ( Coccum manniparum) , invenimus; quod nec Infusorio- rum quae dicuntur nec Fungillorum Algarumve simplicissimas species easdem esse omnes in tropicis regionibus ac in borealibus, sed simillimas tantum ubi- que occurrere ita evicimus, ut generum fere omnium typos ubique distinxe- rimus, specierum formas europaeas alibi rarius viderimus; quod de Acaciarum in Africa boreali Gummi Arabicum stillantium formis ( Acacia Seyal, tortili et Ehrenbergii Hayne), de Aloe , Orientis et Italiae pliarmaceutices officinis succum suum largiente {Aloe Gasteria Sabbar .), et de Myrrhae frutice (Bal- samodendro Katqf ‘ quod ab Amyride Kqfal Forskalii non nisi aetate dif- fert) dubitationem omnem sustulimus; quod Asclepiadearum discretum polli- nem, quod denique plantulam rubram invenimus Maris rubri sinubus innu- mera multitudine innatantem ( Trichodesmium erythraeum) , quae nomen illi mari antiquitus dedisse sane potuerit; haec et huiusmodi compluria memo- ratu digna publico suffragio sensim committenda, modo ex physiologia, modo ex historia nobis oblata, tanquam mensae secundae et bellaria in itinere fue- runt mensaeque ipsius et vitae discriminis saepe oblivionem nobis adduxerunt. Eadem operae nostrae, si forent olim, dulcissima pretia habeo. Iam satis de eo locutus sum, quid iuvenili ardore nobis voluerimus, de eo quod dedimus, opus plura loquatur. Aequa mente, qui ad legendum ac- cessisti, his utere et memoria tene, Academiam scientiarum Berolinensem ab excellentissimo Viro Menu de Minutoli invitatam huius operis semen plan- tasse, eandemque hoc, Lichtensteinio clarissimo curante, una cum Ministro Regio excellentissimo Steinio ab Altenstein, scientiarum omnium tutore, stre- nue fovisse, ut radices, ramos et flores ageret; curam Alexandri de Humboldt, omnibus venerabilis, quem voti sui de hac re interpretem Academia elegit, dein fructuum germinibus prospere prospexisse, in iisdemque augendis Ministri Regii curam studiose versatam esse; omnibus vero studiis illis ipsius Principis Glementissimi nostri Regium scientiarum cultum et munificentiam praefuisse. Neque in hac horum fructuum historia praetereunda est laus Viri ab in- timis Regis consiliis, perillustris de Harlem, cuius cura artificum gentilium collegium convocatum est, quod splendori operis et utilitati augendis egregie subvenit. Illorum artificum etiam, qui non lineas solum praescriptas meas, sed mentem exprimere prosperrimo saepe studuerunt eventu, in quavis tabula scripta nomina benevolae memoriae tradenda censui; id enim imprimis his ta- bulis et artificum ope assequi studui, ut vitam corporum naturalium et for- marum mutationem, qualem experientia et observatio me saepe, nec sine studio Heuifr. et JEhrenb. Symbolae. k meo docuerunt, quantum fieri posset integram publico usui porrigerem, in eo- que artifices intentionem meam egregie iuvarunt. Quae denique bene et comte tradita vides, et si quae utilitati et oblecta- mento Tibi fiant, eorum aequam partem Hemprichii studio tribuas, quae vero levius observata et scripta, pauca spero, Te offendant, ni indulgere pro humanitate volueris, perpendas Africana haec esse studia et amici mortem so- lum me operi praefecisse, quod ad duorum vires excipiendas praeparatum erat, meque solum vitupera ; Hemprichii vero, qui terram sibi levem meruit, me- moriam candidam serva. Scribebam Berolini mense Octobri mdcccxxviii. URSUS syriacus H. et E. EX MONTE LIBANO. v-o ( Dubb ) Arabis, m ( Dab ) Hebraeis. '^\Krv5\A5\2©'J\WVN!Nr''' Nongentesimo ante Christum fere anno in Palaestinae montibus prope Beth-El, nec procul ab urbe Hierochunte duos ursos in puerorum procacem turbam, Elisam Prophetam contumeliis vexantem, mira atrocitate invasisse, eorumque quadraginta duos uno impetu dilacerasse in Biblio- rum Regum libro secundo legimus. Montis Libani igitur ursus omnium de quibus historiae nar- rant facile antiquissimus, ideoque prae caeteris memorabilis est. Tantum vero abest, ut idem quod ad characteres suos et naturalem historiam sit omnium notissimus, ut ne unus quidem peregrinatorum et navigatorum, qui regiones illas magna fre- quentia adierunt ad nostra usque tempora, nec tale animal secum in Europam portaverit, nec ursi a se visi mentionem fecerit. Quid, quod Seetzen, itineribus ante hos viginti annos per Syriam et Palaestinam factis doctisque observationibus iure celebris, vocem, qua Arabes ursum designant, in illis provinciis animali indigenae alicui tribui inter recentiores solus, quod sciam, re- tulit. Seetzen ursos in Palaestinae montibus prope Bangass in provincia Hasbeia, Antilibano affini, vagari audivit, iisdemque Cei. Kloeden, qui, peregrinatoris illius litteris usus, Palaestinae vicos et corpora naturalia percensuit, Ursi Arcti nomen imposuit. Alii huius aevi optimae notae peregrinatores Shaw, Yolney, Burkhardt, Scholz, ferarum censum quidem, ursi vero illa- rum regionum ne nomen quidem scripserunt. Iam quo minus historiae naturali contigit, ut in tanta saeculorum serie uberiorem aliquam de urso in Syriae et Palaestinae montibus obvio ac celebri notitiam acquireret, eo magis equidem laetor, qui desiderio illi vel ita consulere valeam, ut de systematicis animalis characteribus nulli, spero, in posterum locus sit dubitationi. Antequam vero Ursi syriaci descriptionem exponam non ab re esse duco, si, quae de ursis in universum hodie traduntur, ea de causa brevibus colligam, ut iis etiam, qui ab hoc studio remo- tiores sunt, dictoimm nostrorum ratio et quid novi inde redeat, facilius et luculenter pateat. Ursorum quidem formas diversas in diversis terrae partibus obvias zoologi, qui dicuntur, non sine opinionum magna controversia contemplati sunt. Eodem anno MDCCLXXX, quo a Feris calcaneis incedentibus, seu a Linneanis ursis Storrio duce illae formae segregabantur, quae cauda longa dentiumque minore numero insignes sunt, reliquas cauda brevi instructas formas, sub Ursi Arcti nomine a Linneo collectas, Palla sii sagacitas ad tres species disposuit, eaeque nemini naturae scrutatorum hodie dubiae sunt. Hempr. et Ehrenb. Mammalia I. a Usque ad annum mdcccxxv ad Pallasii tres distinctas species Ursorum: arctum,, america- num et maritimum indefesso scientiae cultorum studio ex mente Friderici Cuvier octo novae formae accesserunt, quibus vero Ursus niger europaeus et griseus americanus, a Georgio Cuvier multum tractati, aequali iure addendi erant, ita ut tredecim diversas ursi generis spe- cies a terrarum globo nutriri tum temporis censeretur. Anno mdcccxxvi his duae novae asia- ticae species, auctoribus E. affles et Horsfield additae sunt, quo illae numerum decimum quin- tum attigere. In perutili libro, cui titulus est: Dictionnaire classique ab lsidoro St. Hilaire anno MDCCCXXVll (sub voce Ours ) octo tantum ursi species agnoscuntur, idemque suadet, ut reliquae descriptae formae pro illarum varietatibus habeantur. Eodem anno prodiit libellus Lessonii, Peregrinatoris Celeberrimi, qui inscribitur: Manuel de Mammalogie, ibique Friderici Cuvieri species, omniaque de ursis quolibet argumento dicta capitulatim et commode consociata sunt. Omissi sunt Friderici Cuvieri Ursus norwegicus, Georgii Cuvieri Ursus niger europaeus et altera Horsfieldiana species : Ursus isabellinus ; consulto, an casu non liquet. Specierum numerus duodecimo terminatur. De ursi speciebus, omissis petrifactas quas dicunt, quarumque sex indicantur, haec ad hunc usque diem tradita sunt. Verum non acquieverunt zoologi in solis speciebus definiendis, sed fuerunt etiam, qui in stabilienda generis systematica divisione operam ponerent. Gallici scriptores recentiores praeter Lessonium, quod sciam ad unum omnes, ursos solummodo secundum terrae partes, in quibus vagantur leviter quidem, sed cognitionum rationi convenienter disposuerunt. Horsfield Helarcti (Heliarcti?) ( 1 ) nomine ursos signavit mammis, ut ipse auctor est, quatuor instructos, aliisque, sed minus gravibus notulis discedentes. Gray unguibus, tanquam vitae generis et morum indicibus, multum characteris tribuens, iuxta Helarcti secundarium genus etiam Danis et Thalassarcti ( 2 ) genera condidit. Anglorum genera secundaria illa Isidorus St. Hilaire ob levitatem et incerta characte- rum reiecit; omnia vero, positis simul, sed perperam, in eundem valorem iis, quae e diversa patria veniunt divisionibus, suscepit Lesson. De divisionum secundum patriam levitate et convenientia locuti sumus. Quod ad mam- marum numerum, hoc grave satis foret momentum ad discludendas nonnullas formas, sed mo- nendum est, mammarum numerum apud ursos notam levis maculae sibi meruisse. Sicut enim summum Aristotelem fefellit, qui Arcto suae quatuor mammas tribuens, auctor fuit, ut viginti saecula fabulam repeterent, ita hodie, cum de anatomicis disquisitionibus sermo non sit, in er- rorem trahere facillime potuisset. Quid, quod hoc ipso die, ni typographico errore fallimur, de mammis ursorum apud doctos viros diversae sententiae sunt. Desmarest ursis omnibus duas pectorales, quatuor ventrales mammas (deuse pectorales et quatre ventrales ) tribuit; Georgius Cuvier (Legons d’ Anatomie comparee) iisdem quatuor pectorales, duas ventrales addicit. Cuvieri sententiam primus contra Aristotelem ex anatomica observatione bene statuerat P errault. Equi- dem in Leporis aethiopici femina in Dongala occisa, loco sex mammarum, quinque observavi, ( f ) An potius Helicarcli al) £Ai«>j et aoy.rog. Obliti sunt auctores vocem Arctos latinam generis feminini esse. Praeterea si qua inde ab bis formis, quod verisimile est, posteri divisionem servent, illi Prochili antiquius nomen reddendum erit. ( 2 ) Sic ipse auctor Thalarcti nomen emendavit. ventralibus ita collocatis, ut duabus dextris opposita esset una sinistra, eaque inter illas media esset, nec novum genus inde condiderim. Unguium apud ursos naturam, quam vitae generi convenientem statuit Gray, quamquam prae se ferat praestantiam, et quamvis Isidoro St. Hilaire arrideat, non tanti ego habuerim, ut inde genera vel secundaria statuerem. Diversam in iisdem animalibus in Museo zootomico nostro servatis in eodemque pede video unguium et formam et longitudinem, aetatis et usus ef- fectu obnoxias. Ungues vero conicos, quos Cei. Gray Urso Arcto eiusque similibus tribuit, in urso ullo nunquam vidi. Cum Arcto omnes Ursi compressos ungues gerunt, omniumque Ursi Arcti speciminum, quae apud nos servantur, ungues satis longi sunt. Quantum vero ad vivendi rationem et mores, hae observationes factu difficiles et quae traduntur in contrarias partes rapiunt et incertae sunt. Praeterea qui ad dentes recurrunt perpendant, molarium anteriorum numerum interdum in eiusdem maxillae parte altera variare et qui colorem urgent ne omittant, illum in solo Urso maritimo non variare. De generis divisione haec animadverterim. Quod attinet ad species, de quibus supra diximus, ab auctoribus constitutas, eaedem, quae illos, nos etiam premunt difficultates, a parva scilicet individuorum bene observatorum copia exortae. Etiamsi equidem non omnes sub speciali nomine enumeratas formas, praesertim euro- paeas illas, pro specie diversis animalibus habuerim, non possum, quin zoologiae promovendae magis conducere censeam, ut vel leviores visae differentiae, quae cum aliqua certa gravique patriae diversitate coniunctae reperiuntur, ne negligantur, sed firmo sermone memoriae tradantur, do- nec eas plurium observationum facta comparatio aut statuet aut reiiciet. Id enim nunc opus videtur, ut qua fieri possit cura omnium terrae partium ursi, in primis etiam europaei denuo scite et ab ovo inde scrutentur, varietates vero locorum omnes iconibus, quarum conficiendarum aevo nostro potestas est, veris artificiosisque asserventur. Hac enim sola via fieri poterit, ut ci- tius ad eam in dies rariorum illorum animalium cognitionem accedamus, quae systemati futuro aptam, quam aevum aevo debet, materiam afferet. URSUS syriacus Femina. Character essentialis temporarius: Ursus fulvescente albus, unicolor (aut fulvo variegatus), auribus elongatis, fronte parum tumida, capitis corporisque hirsutie tenui appressa, pilis longis durioribus rectis aut basi parum- per flexuosis, lanugine intersita rarissima; crista pilorum dorsali inter scapulas erecta. Partium dimensio ad carnem facta: Longitudo ab apice nasi ad caudae basin caudae capitis trunci pedis anterioris a summo scapulae margine usque ad unguis apicem. . humeri antibraclui pedum posteriorum aurium a basi media extus tragi oculi 3 8 - paris. - 6 - - 11 9 2 9 - 2 4 6 -83 -99 2 - - - 5 - - - 3 - - 8 Hempr. et Ehrenb. Mammalia I. b Distantia occipitis a medio oculo . apicis nasi a medio oculo aurium inter se Altitudo capitis ad occiput. ..... Ambitus pectoris 7 " 9 "' paris. - 4 10 - 4 3 -53 2 4- Dimensio ad pellem siccam eiusdem individui serius facta: Longitudo palmae. unguis ped. anter. maximi . plantae unguis ped. poster, maximi. -' 7" 4"' paris. -19 -79 -13 Descriptio. Ursus syriacus magnitudine Arcto inferior. Corpus parum pilosum capitis pedumque gra- cilitate insigne, quae ex hirsutiei tenuitate magis, quam ex partium longitudine exoritur. Pili non eximie longi bi ad tripollicares, qui vero ad cristam dorsalem faciunt, quatuor pollices superant, omnes basi vix aut parum flexuosi (apud Arctum ab apice inde flexuosi et crispi esse solent) ibique interdum tenuiores flavidi, apice omnes albi recti; soli cristae pili ad apicem usque flexuosi et longius fusci. Lanugo flavo -fusca rarissima flexuosa (quae apud Arctum copiosissima est). Frons parum elata sensim in nasum decurrens impressione leviori; arcus supraorbitales pa- rum tumidi. Aures longiores quam in Arcto, ovati exserti (nec pilis involuti) pilosi. Oculi iride fusca eiusque margine laevi. Nasus et labiorum apices nudi fuscescente carnei (nec nigri). Ungues compressi, albis griseisque vittis varii, breves, curvi, anteriores longiores; hoc in ursi speciebus quas vidi omnibus. Dentes molares xxvi, in maxilla utrinque tres, in mandibula utrinque quatuor minores. Mammae sex, quatuor pectorales, duae ventrales. Color fulvo -albus, pilis multis omnino candidis, pedum pili prope ungues dilute fuscum trahunt. Tres vidimus pelles, duas scilicet, praeter eam qua venatione potiti sumus, diutius as- servatas, easque ob detritos hic illic pilorum apices fulvo maculatas. Illae maculae lanugo erant fulva post detritos pilos conspicua. Quin igitur maculae fulvae, de quibus supra dixi, alio quam eodem modo semper sint intelligendae, non est cur dubitem. Sic fieri poterit, ut e longinquo animal pelle detrita indutum totum fulvum appareat. Variat Ursus syriacus e Syriae incolarum relatione maculis fulvis, interdum fere totus brunneus . Specimen nec admodum iuvenile, nec senile mense Iulio a nobis occisum est. Mons Libanus, qui duo cacumina nivosa gerit, alterum Gebel Sanin, alterum Makmel voca- tum (utrumque visitavimus), nisi in monte Makmel prope vicum Bischerre, ursos nusquam nutrit. Qui nobiscum ex indigenis Maronitis venationi incumbebant quovis accessu ob vitae discri- men sacerdotis Maronitae alicuius benedictionem petebant. Non raro quidem ursus animalibus, utplurimum vero herbis vescitur et Ciceris arietini aliarumque frugum campos, nivibus proximos, saepe vastat. Ventriculus illius a nobis occisi vacuus erat. Hiemis tempore usque ad hortos Bischerrenses vagari dicebatur, aestata prope nives tempus degit. Cubile vidimus multo stercore ursino notatum e rupium calcarearum fragmentis ingentibus casu conglomeratis formatum. Epizoa aut Entozoa eius, magna licet cura quaerentibus, nobis reperta non sunt. Stercus Ursi, nomine Bar ed dub, in Aegypto et Syria venale, medicamentum ophthalmicum esse creditur. Fel ursinum in magno pretio est et venatoribus, qui nobis comitati erant, indigenis a nobis reddendum erat. Pelles venduntur. Carnem sapidam nos ipsi comedimus. Hepar dulce nauseosum. Reliqua de partibus huius ursi internis deque summa observationum fusius \x\ Adversariis phy- sicis nostris tractabimus. De cranio, quod pictum in fasciculo zootomico edemus, illic sermo erit. In calce huius de Urso syriaco dissertationis non possum, quin africanos multum discepta- tos ursos lectoribus in mentem revocem. Plinius refert: „ Annalibus notatum est M. Pisone, M. Messala Coss. a. d. XIV Kalendas Octobres Domitium Alienobarbum Aedilem curulem ursos numidicos centum et totidem venatores Aethiopas in circo dedisse. Miror adieclum Numidicos fuisse cum in Africa ursos non gigni constet'.' Herodotus, Strabo, Virgilius, Martialis, Iuvenalis, Solinus de ursis afri- canis s. libycis tamquam de re nota loquuntur. Dapper, nescio qua auctoritate fultus, ursos ad Congum fluvium Africae occidentalis inveniri retulit, Prosper Alpinus de Aegyptiacis, P oncet de Nubicis, Shaw de Barbariae s. Mauritaniae ursis experientiam propriam exponunt. Multum viri docti antiquitus hanc scrutati sunt rem profecto singularem. Sed est cur peregrinatorum laudatorum testimonia non magni habeantur. Omnes enim rem non ea qua debebant observantia tractarunt. Plinii auctoritatem nostro aevo primus denuo suscepit Bruce, qui, propriae expe- rientiae confidens, ursos in Africa boreali inveniri negat. In Aegypto nunquam existere potuisse feros ursos nostro tempore ex terrae illius indole et peregrinatorum studio adeo certum est, ut, qui dubitet, nemo sit. Docte de hac re, ut solet, Georgius Cuvier ( Ossemens fossiles, ed. II. INI) disseruit, idemque D esfontainii, botanici celeberrimi (qui diu Mauritaniae regnum Algerianum multisque itineribus perquisivit et neque unquam ursi vestigium vidit, neque apud incolas certum de ursis nuntium accepit), iudicium, omniumque qui recentiori tempore borealem Africam adie- runt de hac fera silentium in rem suam adducens, ursos in Africa vivere negat. Fridericum Cuvier de mauritanico et aethiopico urso ex divinatione spes aliqua non deseruit (cf. Hist. nat. des Mammiferes 1824. Lier. 41.). Isidorus St. Hilaire, qui novissimus ( Diction . classique 1827. Ours) hanc litem singu- larem sermone tetigit, quin Africa borealis ursos nutriat valde dubitandum censet, australem Africam nullas nutrire certum habet. Equidem omnibus, qui recentiori tempore de hac re et docte profecto egerunt, notitiam fugisse miror, quae ursorum, aut urso similis animalis in Atlantis montibus praesentiam, quae- quae sit Plinii, vitiosa forsan, auctoritas, extra veritatis aleam ponere videtur. Numidicos ursos a Solino fuse descriptos esse constat. Iam Rolandus Freyus Massiliensis, qui anno mdclxvi Galliae legatus ad Mauritaniae (olim Tingitanae) regem Muley Arxid missus est, disertis verbis de ursis ibi fi'equenter obviis locutus est, nec solum Antonium Caliron et Abrahamum Vanlybergen, socios suos, leones et ursos occidissi, sed etiam se ipsum ursi carnem apud Mauritaniae regem gustasse refert. Si quis viros illos civtott ras tanquam in historiae naturalis cogni- tione minus versatos negligere velit et recentiorum peregrinatorum silentio plus fidei tribuendum censeat, is recordetur, de Urso syriaco complures ingeniososque peregrinatores, qui montem Heitpr. et Eiirenb. Mammalia I. Makmel cedros ferentem adierunt ne vestigium quidem invenisse, dum nos in eiusdem montis locis asperis ursorum plurima vestigia vidimus et cum aliqua perseverantia specimen occidimus. Praeterea nos ipsi animal urso simillimum, cur vero non dixerim ursum? in Habessiniae montibus, ideoque in ipsa Africa vidimus et iterata venatione, sed frustra, persecuti sumus. Ab indigenis appellatur Karrai. Hinc equidem iis, qui geographicae animalium distributioni studium impendunt bonae fidei nuntium afferre possum, calcaneis incedentem esse feram nigricantem, urso simillimam, in Habessiniae montibus, etiamsi nec Bruce nec Salt eius mentionem fecerint. Quid, quod Arabiae felicis montes, aut simili, aut eodem nigricante urso habitari ex incolarum descriptionibus aperte prodire nobis visum est. Hostro longiore insignis dicebatur. Nec non Forskalius de urso Arabiae indigena nuntium iam pridem attulit. Quod ad ursum album denique attinet qui ex Athenaei relatione in Ptolemaei Philadelphi pompa celebri Aegyptiis ostendebatur («§# rog A evxtj [xeydty ju/«) Georgio Cuvier visum est, ad Ursum maritimum illum esse referendum. Cum vero ex Prospero Alpino ursos albos, ovis magnitudine, in Arabum terra et in Aegypto (mansuetos certo) cognitos esse constet, Ptolemaei ursum magnitudine potius, ut scriptum est, quam specie distinctum fuisse crediderim; omnia vero illa testimonia de ursis in Aegypto visis ad Syriae ursum nostrum referre, vix est cur dubitemus. Sed de his omnibus alio loco probabilius dicemus. HYRAX syriacus. E MONTE SIN AI. jjjJi (el Vabr s. Vobr) et Jj.Lwi ^ ( Ghannem beni Esrael) (*) Arabis. IBIS ( Saphan ) Hebraeis. XoiQoyghhiov Graecis. (SVJ\J\JMVNT Corpora naturalia in sacris libris nominata praeter commune illud omnium in mentem hominis sciendi cupidam incitamentum etiam in animos propriam aliquam vim excercent et maiorem ho- minum animi attentionem sibi semper vindicabunt. Quod animal in libris sacris hebraicis Saphan vocatur plurimi interpretes et Lutherus ex mente Vulgatae pro cuniculo habuerunt. Septuaginta Graeci interpretes vocem propriam %oi%o- ygvAAiov adhibuerunt, unicus interpres Arabs in libro Mosis qui Leviticus inscribitur voce (el Vabr') usus est. Alii aliter censuerunt. In cuniculi significatione sententiae dein acquieverunt. Ineunte demum saeculo decimo octavo doctae Bo charti disquisitiones auctori suo probare visae sunt, Saphan fui sse Dipoclem Jerboam. Serius, anno M D c cxxxv , ex Prosperi Alpini de ani- malibus aegyptiacis et arabicis relatione animal innotuit ab Arabis tum temporis Agnus filiorum Israel vocatum. Idem animal et simile nomen brevi post (mdcclvii) Thomas Shaw, theologus, in Syria offendit primusque fuit, qui ad vocem Saphan explicandam nullum animal hoc aptius esse statueret. E scripturae errore vox Ghannem Israel ab eo in vocem Daman Israel mutata videtur. Primum specimen huius africani animalis quod in Europam translatum est, teste Vosmaerio Tulbagh, provinciae belgicae in promontorio bonae spei (annis mdcclx) praefectus, in Belgiam miserat, idque spiritu vini conditum asservabatur. Eodem fere anno miro studiorum concursu e Syria cranium syriaci animalis in puteo urbis Saidae (Sidonis) repertum Comes de Caylus Lu- tetiam Parisiorum attulit; id vero cuiusnam sit animalis Buffonio ignotum fuit. Primi zoologicos characteres Pallas et Vosmaer annis mdcclxvi et mdcclxvti ad spe- cimen vivum, quod cum aliis feris in Belgia spectandum praebebatur, hic sub voce Marmotte- batarde , ille doctius sub Gaviae capensis nomine exposuerunt. Corpus mortui eiusdem speciminis Vosmaer Pallasio dissecandum dedit. Pallas gravissimas, quibus hoc africanum animal a Gli- ribus recedat anatomicas differentias ex intestinis petiit et miratus est, idem vero, cum ossa capitis (!) Vocem Daman Israel Sliaw primus notavit, eamque Buffonio duce Galliae viri docti ita in usum vocarunt, ut si quis apud eos de Hyrace quaerat semper ad vocem Daman delegetur. Georgius Cuvier vocem Daman arabicam esse credidit. Non possum vero, quin moneam vocem illam Angli Shaw ab interrogato aliquo fictam aut erroneam esse, eamque tanquam animalis nomen nec apud Arabes, nec apud Syros, nec in ore vulgi, nec in libris, quod sciam, inveniri. Utrum ex voce Ghannem casu quodam, an scribae vitio vox Daman ori- ginem ducat sub iudice est. Vocem Vahr vel Volr in monte Libano et in monte Sinai cum aliis peregrinatoribus nos ipsi audivimus tanquam unicum et huic animali proprium nomen. Alterum nomen Ghannem Israel (ovis seu agnus Israelitarurri) ex Tragdcpgucri apud Arabes vulgari ortum, basin historicam offert, in qua optime nititur Hebraeorum vox Saphan. Hempr. et Dhrenb. Mammalia I. d non viderit, Caviis associare non desiit. Pallasium secuti sunt Erxleben et Zimmermann mdcclxxvii, Thomas Pennant vero mdcclxxxi. Primum africani animalis specimen Lutetiam, Buffonio teste, Sonuerat MDCCLXX attulit. Bruce itinere in Habessiniam facto celebris eiusdem animalis speciem in illa terra obser- vavit eiusque litterae cum icone mdcclxxxii ad Buffonium missae non solum effecere, ut quod animal Prosper Alpinus et Shaw descripserant arabicum cum africano quod ad genus con- gruere illi constaret, verum eaedemBuffonium adegerunt, qui arabicum animal, hucusque obscurum et a zoologis neglectum, ab africano tanquam unius eiusdemque generis alteram speciem separaret. Utramque Arctomysin adscripsit, syriacam ad auctoritatem Angli Shaw Damon appellavit. Eodem anno MDCCLXXXII optimam capensis, quod vocant, animalis quoad vitam descriptio- nem cum icone Comes de Me 11 in publico usui tradidit. Anno demum MDCCLXXXlll Herrmann in libro Tabula affinitatum animalium inscripto afri- cani animalis characteres genericos e dentibus constituit eique Hyracis antiquum porci et soricis apud Nicandrum nomen adscripsit. Ex miro errore anno MDCCLXXXVIII cranium Hyracis Lemuri adscripsit Buffon. Buffonii sententiam de distinguenda duplici Hyracis forma, sola Bruceana narratione et icone fulti, susceperunt Schreber et Gmelin mdcclxxxviii. Schreber MDCCXCll tertiam spe- ciem Hyracem hudsonium addidit, quem ante eum Thomas Pennant inter Arctomyas enume- raverat, post eum Illiger Lipuram vocavit, recentiores plane reiecerunt. Blumenbach usque ad annum mdccxcyii Hyracem inter Marmotas (Arctomyas) enume- ravit, serius nec a Gliribus removit, nec plures species agnovit. Anno mdccc Georgius Shaw et Lacepede Hyracem inter Glires denuo enumeraverunt et unicam generis speciem nominarunt. Georgius Cuvier quibus pollet ingenio, otio et Musei divitiis MDCCCI primus demonstravit Hyracem non solum a Gliribus, quibus hucusque addictus erat, toto coelo diversum esse, id quod iam pridem Pallas censuerat, sed eum Rhinoceroti simillimam formam mire pygmaeam esse statuit. Haec vero Cuvieri sententia non ex vana emphasi rhetorica, sed ex accurata partium omnium et imprimis ossium comparatione petita Zoologiae cultoribus plurimis arrisit. Idem praeterea, quaqua cura rem perpenderit, unicam Hyracis speciem eamque Syriae, Habessiniae et Bonae spei promontorio communem statuit. Eandem ex ossium capitis comparatione petitam Hyracis et Glirium differentiamWiedemann fusius extulit MDCCCll, sed Rhinocerotis aliusve animalis affinitatem non elocutus est. Fischer ( Anatomie der Makis) Cuvierum laudat MDCCCiv. Oken in Enchiridio Historiae naturalis anno MDCCCXVI edito Hyracem non Gliribus, nec Pachydermasi, sed, unguem quasi productum, licet unicum, et claviculae tanquam rudimenta ur- gens, imprimis vero, uti videtur, ad vertebrarum lumbarium numerum argute respiciens, Hyracem Tardigradorum animalium novae familiae addidit, quae dentibus incisivis et molaribus simul in- structa esset; sed non fuerunt qui eum sequerentur. Quae Georgius Cuvier brevibus indicaverat MDCCCI, eadem MDCCCXII et MDCCCXXll (Ossemejis fiossils ed.I. et II.) luculente ita illustravit, ut hodie vix esse crediderim, qui affinitatem ab eo constitutam reficerent. Cuvierum secuti sunt, praeter Fisclierum, Rudolphi (Synopsis Entoz. p. 728.) mdcccxix; Desmarest (Mamma io gie) , R.anzani ( Elementi di Zooli) , Goldfufs (Handbuch dei' Zoologie) MDCCCXX; Fridericus Cuvier (Dict. des sc. nat.) mdcccxxi; Desmoulins (Dict. classique ) MDCCCXXIY; Gray (Annals of philos.) et Latreille ( Famill.es naturelles ) mdcccxxv. Nuperrime Temminck ( Monographies ) et Lesson (Manuel de Mammalogie) mdcccxxvii. Georgius Cuvier usque ad annum MDCCCXXII HyrACIS capensis sceleta quinque, capita diversae aetatis decem conferenda coram habuit, HyrACIS syriaci , praeter cranium unicum, nullum specimen vidit, idemque de differentia specierum Buffonianarum, etiamsi nullam agnoscat, caute tamen his verbis utitur: „ Au surplus cette question ne peut etre entier ement videe, que lorsquon posseclera des ihdividues de Syrie aussi nombreux et aussi complets, que ceux que nous acons maint enant du Cap. C est une attentiori que Ion doit recommander crux voyageurs qui visit er ont le Levanti’ Iam cum nemo melius nostro tempore in hac re scientiae desideria comperta habeat, quam Georgius Cuvier, gratum permultis me et scientiae commodum facturum puto, si operam no- stram in replenda ista lacuna non sine prospero successu positam his ego profitear. Compluribus equidem sinaiticis animalibus in ipso loco natali vivis potitus sum, dongalanas et habessinicas formas in ipsis terris cum amico observavi et venatus sum, integra sceleta tria e sinaitico animali desumta mecum attuli, crania nonnulla iuvenilia et perfectiora e servatis pellibus serius extrahi curavi. Viscera et reliqua in itinere descripsi et ex his, collato HyrACIS capensis pelle et sceleto, quae sequuntur mihi informavi. Ego vero formas a nobis observatas in Africa boreali et Arabia obvias cum Hyrace capensi specie congruere ex eis quae coram sunt speciminibus non censeo, verum diversas esse complures huius generis species mihi persuasi. Doleo tamen non omnis illius, studio congestae, materiei denuo et accuratius conferendae nunc copiam esse. Argumenta mea fere haec sunt. Hy racis in diversis terris , Hyrax capensis pilis mollibus, supi-a cinerascente fuscus vitta dorsali obscuriore, macida media intensius nigra, subtus albi- cans; capite crassiore, mandibula altiore, vertebris 48 — 50, costas gerentibus 21 — 22; spatio inter dentes incisivos et molares, ubi septem adsunt, parvo, horum defectu ampliore, osse interparietali maiore trigono, antibrachio plantis et scapulis paullo brevioribus. HyRAX ruficeps ( dongalanus ) pilis rigidioribus, supra flavo -fuscus, vitta dorsali nulla, vertice in adultis intensius rufo, macula dorsali flava, subtus albicans; capite graciliore, mandibula angustiore, spatio inter dentes incisivos et molares, ubi septem ad- sunt ampliore ; osse interparietali maiore fere tetragono, occipite latiore; antibrachio et plantis paullo longio- ribus. obviae formae differunt: Hyrax syriacus (sinaiticus) pilis rigidioribus, supra flavo -fuscus vitta dorsali nulla, macula media flavo -albida, subtus albicans; capite gra- ciliore, mandibula angustiores, vertebris 46 — 47, co- stas gerentibus 20 — 21; spatio inter dentes incisivos et molares, ubi septem adsunt, parvo, horum defectu am- pliore, osse interparietali minore pentagono, occipite angustiore, antibrachio plantis et scapulis paullo lon- gioribus. Hyrax habessinicus pilis rigidioribus, supra griseo-fuscus, nigro varius, ma- cula media dorsali nigra, subtus albicans; capite gra- ciliore, valde compresso, mandibula angustiore, spatio inter dentes mandilmlae incisivos et molares longiore, osse interparietali maiore semi-orbiculari, tibiis plantis- que longioribus. Hv racis capensis et syriaci Epizoa et Entozoa diversa sunt. HeMPR. et Eiirenb. Mammalia I. HYRAX syriacus ( sinaiticus ). Partium dimensio ad sceleton facta: Longitudo ab ore ad finem coccygis capitis mandibulae femoris tibiae plantae scapulae bumeri antibracbii palmae Latitudo capitis maxima frontis inter oculos medios Altitudo capitis maxima - Distantia orbitae ab apice oris i' 8^3 paris. - 2 11 -25 -26 - 2 4 -22 -19 -26 -23 -13 -16 -11 - 1 11 - 1 - Dimensiones ad pellem siccam adulti factae: Longitudo ab ore ad anum palmae plantae pilorum mystacis maxima rigidorum corporis maxima l' 3 " 3 "' paris. -17 -24 -24 -26 I u v e n i s. Longitudo ab ore ad anum - 11 6 W paris. palmae - 4 3^ plantae - lll pili mystacis maxima - 1 S rigidorum mystacis maxima - 2 1 Descriptio. Hyrax syriacus magnitudine capensis. Maxima specimina sinaitica feminea, quae ad car- nem mensi sumus ab ore ad anum l' ii” longa fuerunt. Pili rigidiores, quam in capensi, flavo- fusci redi in corporis parte inferiore albicantes. Passim ubique prominent pili nigri crassiores, longiores, mystacis pilis similes, in capite frequentiores. Yitta dorsalis obscurior nulla, caput con- color. Macula flavida distincta parva in medio dorso. Aures breves rotundi pilosi. Nasi apex nudus obscure fuscus. Ungues plani brevissimi nigri, digitum non superantes. Pollicis unguis extus concavus seu potius parumper tortuosus vix longior. Mammae quatuor inguinales (*). Costarum paria XX cum vestigio vicesimi primi parum distincto in altero latere unius sce- leti; alterum sceleton viginti offert. Vertebrae colli vil, thoracicae XX— XXI, lumbares semper viii, sacrae et coccygeae X— XII, in universum XLYI— XLVli. Miror quinque Cuvieri HyrACIS capensis sceleta ossium numero non differre. Sed de sceleto alibi loquemur. ( 1 ) Totidem Schreber in capensi notavit. Desmarest eiusdem sex mammas effert, duas pectorales. In pelle sicca mammarum numerus difficile distinguitur. Equidem cum adnotationibus meis ad carnes animalis factis pectorales mammas non adesse, non scripserim, fieri potuerit ut praeterviderim illas. Attamen, me de mammis non sine studio quaesivisse, bene memini. In montibus sinaiticis propius ad Ras Mubammed frequens animal, in parte illius terrae septentrionali rarum est. In ipsius Syriae monte Libano nullum vidimus, nomen el Viabr apud incolas audivimus. Prope vicum Tor iuxta montem Sinai Arabum ope septem specimina viva accepi. Yoce suem exacte aemulatur, ideoque grunnire recte dicitur; sibilantem Hyracem nun- quam audivi, de capensi hoc fertur. Ubi formidat cauteque incedit pedum calcaneis solo appressis et ventre terrae proximo cernitur, ubi vero securus excurrit paulo procerior incedit; arbores eum scandere non audivi. Mor- dax admodum. Familiaris fit. In servitute omnivorus mensae reliquias consumit, dum liber est solis herbis vescitur, quarum ramenta in occisi ventriculo et coeco offendi. Ubi mansuetus per domos currit mures profugere et necare dicitur, an vescatur illis incertum est. Arabes eum hominum more coire narrant, femina in dorso iacente, eisque edulis est. Insidiis ex lapidibus paratis, qualium ope apud nos pueri passeres capiunt, vivus capitur, sed fundus lapideus esse debet, quoniam fodiendo facile erumpit. Tamaricis ramulus escam praebet. Entozoa et Epizoa legimus ab illis in Hyrace capensi a Pali asio inventis mire diversa. Quod ad Epizoa tres collegi formas, apteras omnes. Epizoa ex Orthopteris apteris: 1) Triciiodectes diacanthus (*). Nova species. 2) Leptopiithirium longicorne ( 2 ). Novum genus. Epizoa ex Hemipteris apteris: 3) Pediculus lepto cephalus ( 3 ). Nova species. Entozoorum quinque species diversas observavi, Taeniam vero, quam in Hyrace capensi legerat Pallas, in syriaco nullam vidi. Entozoa, ex Nematoideis omnia, sunt: 1) Crossophorus collaris (’ 1 ). Novum genus. 2) Crossophorus tentaculatus ( 5 ). C) TrICIIODECTES diciccinthus . Antennarum articulis basalibus spinosis . Huius marem et feminam offendi. Ille cognoscitur ano integro, appendicibus abdominalibus nullis et antennarum articulo secundo valde incrassato; haec ano bifido, appendicibus abdominis duabus curvis et antennis basi gracilioribus. ( 2 ) Leptophthirium. Antennae filiformes articulis multis (rr) insignes. Palpi maxillares et labiales, illi praelongi articulis IV. Tarsorum articuli tres, ungues duo. Unicum specimen vidi et servavi. Admodum singularis nova forma. ( 3 ) PEDICULUS leptocephalus . Capite antennarum porrectarum articulis duobus superato, gracili, oculis distinctis nullis. Huic simillimus est pediculus, quem Pallas ex Hyrace capensi descripsit et pinxit, cuius caput vero longius est et antennis non superatur. Omnium hic maxime frequens. — Haec suo loco fusius descripta offerentur. ( 4 ) Crossophorus. Corpus teres elasticum subtilissime annulatum, antice parumper attenuatum. Caput tricalce calcis intus sulcatis , papillosis aut fimbriatis. Genitale masculum simplex nudum ante caudam brecissimam curcam exserendum. Intestini caeca duo longa antrorsum cersa. Vesica seminalis maris appendiculato -cillos a. Feminae uterus bicornis. CROSSOPHORUS collaris % Capite profunde discreto , collari e fimbriis densis fur catis formato elegantis simo. (^ ) CROSSOPHORUS tentaculatus • Capite parum discreto, collari nullo, ore papilloso, ciliis ( tentaculis ) ad calcas tribus longioribus. Vermis uterque Ascaridis liabitu il-lil pollices longus in cocco nidulatur. Prioris mares cauda curva insignes sunt, eiusque ad quinquaginta specimina in uno Hyrace reperi. Secundus rarior. In Hyracis maribus et feminis aequalis copia. Hempr. et Ehrenb. Mammalia I. f 3) Oxyuris flagellum (*). Nova species. 4) Oxyuris pugio ( 2 ). Nova species. 5) PiiysalopterA spirula ( 3 ). Nova species. Ex his formas tres priores in coeco, duas posteriores formas in crasso intestino inveni. Quod ad usum Hyracis praeter carnis nullum audivimus, nec damnum. Urina eius inspis- sata apud spriptores arabicos remedii nomen habet, veluti Lyncurion, miraque concinnitate in Promontorio bonae spei substantia aliqua medicinalis, tanquam quae sit urina Hyracis, Dassenpifs vocatur. Hopp illam primus sermone tetigit et in Europam attulit, eandem vero Thunberg pro Asphalto habuit. Hyracis nomen apud Arabes sinaiticos el Vabr. Idem audiverant Forskal etBruce idem- que Burkhardt notavit. Hic etiam, solus vero, eodem nomine illic Hyaenae simile animal signari retulit, id quod equidem, qui per quinque menses inter Arabes illos vitam degi et venationi in- cubui, nunquam audivi, ideoque ab aliqua parte ex errore originem duxisse putaverim. Mirum sane videtur, quod olim Clemens Alexandrinus eodem Hyaenae nomine vocem hebraicam Saphan explicare, sed infelicius, studuit. Anatomicae observationes in adversariis nostris proponentur. (*) Oxyuris flagellum . Ct) obtusa 2 Pollicaris ore papillo so , corporis parte anteriore ovigera, cauda corporis tertia parte longiore curva, nec acuminata nec alata. /3) acuta 2 Pollicaris ore papilloso, parte corporis anteriore ooigera, cauda corporis partem tertiam non superante, recta, acu- minata, non alata. Varietas /3 praeterea a forma ct differt colore albido (nec flavo). Feminas utriusque, marem neutrius formae vidi. Utraque in coeco ha- bitat nec raro. (“) OxYURIS pugio . Trilinearis, capite alato, ore nudo , corporis parte anteriore ooigera , cauda semialata. Rarior in intestino crasso. ( 3 ) PlIYSALOPTERA spirula. Trilinearis, ore papilloso, caudae masculae alis clausis. Femina ignota. — Frequens in intestino crasso. HYRAX habessinicus H. et E. EX HABESSINIAE LITTORALIS MONTIBUS. Aschkoko et Gilie incolis, testibus Bruce et Salt. Huius griseo nigroque varii animalis iconem HyrACI syriaco , tanquam typo suo, proxime adiunctam dedimus. Deficiente sceleto non audebam propriam ob hanc formam constituere speciem, hinc eam cum HyrACE syriaco in eadem tabula pingendam curaveram, nec nomine distinxeram, depromto vero ex pelle cranio sententiam amplexus sum, aut nullum liberum animal quoad ossium rationes adeo variare quam Hyraces, aut hanc etiam habessinicam formam a reliquis distinguendam esse. Characterem essentialem supra ad HyraCEM syriacum dedimus. Partium dimensio ad pellem siccam facta. Longitudo ab apice nasi ad anum l' 2 // 3 /// paris. capitis (cum ossibus) - 3 2 - 2 3 - 1 6 - 2 4 - 2 4 ulnae — palmae — tibiae — plantae — HyraX habessinicus a capensi differt: capite mmus alto, multo magis compresso, mandibula angustiore , spatio inter dentes incisivos et molares primos longiore, pilorum colore vario et vitta dorsali obscura nulla. A sinaitico differt: pilorum colore e griseo vario, nec flavo -fusco, macula dorsali nigra, nec flava, et spatio inter dentes incisivos et molares primos, indeque rostro, lon- giore. A dongalano differt: capite concolore, nec vertice rufo, pilorum colore e griseo vario , spatio inter dentes mandibulae incisivos et molares primos longiore. Huius formae quinque specimina prope Arkiko et Eilet in Habessiniae montibus Gedam et Taranta dictis occidimus eaque Berolinum attuli. Quae vero de illis nunc refero non nisi ad duo specimina, quae in Museo servantur, eis quas scripsimus notis inter se bene congruentia spectant. In itinere hanc formam cum sinaitica specie convenire cum amico censui eamque ad illius varie- tatem retulimus, nunc vero, accuratius comparatis iis quorum copia fuit a nobis collectis pellibus craniisque, proprio nomine eam scientiae legibus magis convenienter signari duxi. Mystacis pili ( < 2" 6’” longi), quas in reliquis omnibus formis corporis pilis rigidis paullo bre- viores expertus sum, in habessinica illis paullo longiores reperi. Hempr. et JEhrenb. Mammalia I. In specimine adulto (septem dentibus molaribus instructo) palati rugas xiv numeravi. Dentes incisivi non nisi duo. Quod ad dentitionem secundam, tertium ab antico molarem in utriusque maxillae utroque latere novissimum mutari vidi, perfectis reliquis omnibus; ideoque crediderim, praeter incisivos et molares tres priores reliquos dentes non mutari. In rupibus currentes vidimus et venati sumus, praeterea proprios et inauditos iis esse mo- res non observavimus. Nomen comites nostri, e Massauensium tribu, nesciebant. Amharica vox Aschkoko cum Berberorum Keeka non male convenit. Nomen Gihe Tigreanum esse traditur et anglico idio- mate, latinis litteris forsan prorsus alieno modo, pronuntiandum est. HYRAX ruficeps H. et E. E DONGALA. la*S ( Keeka ) et ( Kleidom ) Berberis. © 4\!\Nvw< C haracter essentialis sub Hyrace syriaco datus exstat . Partium dimensio ad pellem siccam facta. Longitudo ab apice nasi ad anum capitis (cum ossibus) ulnae — — palmae — — tibiae — — plantae — — 1 ' paris. -33 - ■ 2 2 -15 -24 - 2 4 ^ Hanc etiam formam in itinere ad varietatem HyrACIS syriaci retulimus, cum vero spe- ciminum plurium characteres admodum constantes obversarentur, maiorem eorum numerum colligere decrevimus, qui collationi serius faciendae inserviret. Mutato ex inopinata necessitate itinere non nisi sex speciminibus potiti sumus eorumque omnium ossa, plumbo diffracta, faciendo sceleto, dum aliorum accipiendorum spes erat, non bene apta censebantur. De sex illis specimi- nibus, quae in Europam attuli non nisi tres quoad constantiam characterum nunc inventorum conferre licuit, adulta duo et iuvenile. Hoc capitis colore parum rufescente differt, dentium au- tem spatio convenit. Caput apud Hyracis catulos magis convexum esse, quam in adultis, pridem notavit Cuvier. Quibus characteribus a syriaco differat exposuimus, reliquis convenit. Quod ad mores eius, non nullius momenti esse videtur, quod ex Berberorum relatione dongalanus Hyrax arbores scan- dit, id quod alibi de Hyracis formis nunquam audivimus. Hemprichio teste etiam unus e grege semper in loco altiore sedens imminente periculo reliquos sibilando monet. Specimina nostra Hemprich ad aquas deserti inter Dongalam et Sennaar Simrie vocatas, in rupibus una cum Tragelapho venatus est. Dentes Hyracis caninos nullos unquam vidi. Dentes quatuor incisivos superiores pro mon- stro potius, quam pro statu iuvenili, ut Cuvier vult, habuerim. Glandulam sub cute, cutisve, in loco maculae dorsalis frustra aliquoties quaesivi. Hyraces ad fodiendum aptos esse observatores omnes, nos etiam ex incolarum relatione affirmamus; saepe in fissuris rupium habitant. Hempr. et Ehrenb. Mammalia I. h Pilorum et unguium apud omnes formas eandem esse rationem bene viderunt Zoologi recentiores, ideoque species illis characteribus nisas iure reiecerunt. Equidem alios characteres, neque singulos, scrutatus sum, qui locorum differentiis gravioribus comitantur. Qui formas illas miscere volent faciliorem operam suscipient, quam illa fuit, qua naturae convenienter eas diri- mere nos studuimus. E maiori speciminum numero, si aliter, felicius alii, e minore facile infe- licius iudicabunt. Hebraeorum Saphcm ad animal in montibus sinaiticis obvium proxime spectat, de hoc dubitatio nulla est; sed fieri posset, ut syriacus Hyrax, cuius specimina conferre nobis non licuit, olim quintae speciei tribuendum sit, nostrumque syriaci nomine appellatum animal sinaitici cognomen sibi vindicet. Craniorum comparatio. Hyrax capensis syriacus habessin. ruficeps Longitudo capitis a crista occipitali ad finem maxillae i '/ /// 2" 'io'" 2" ’ll'" 3' '/ 1 / % ad finem ossium nasi 2 2 2 10 2 lol) Altitudo maxima . . 2 8 h 2 2 1 2 4 ab initio cristae occipitalis ad marginem mandibulae. . . 8 h 2 2 1 llb 2 «% Latitudo maxima ad arcus zygomaticos 10^ 1 A 1 6 1 10 occipitis ad cristam . . - 11 - 10 - ±it 11 3 1 2 3 Distantia apopbysium orbitae posteriorum 6 H 1 2 1 2 "3 1 3 Longitudo mandibulae maxima 11 2 5 h 2 5 2 2 7 Latitudo partis mandibulae ascendentis 1 - 1 2 3 1 1 Altitudo mandibulae a margine inferiore ad condylum 10 1 A 1 3 1 3 ! Distantia condylorum - 9 - 8 - 10 paris. HEMPRICH et EHRENBERG MAMMALIUM DECAS I. CONTINUATA EXPLICATIO. Ex una parte me invito, consulto ex altera, hae paginae, publico usui nunc tradendae, retardatae sunt. Iter cum Excellentissimo Yenerabilique L. B. Alexamdro ab Humboldt in Asiam borealem feli- cissime peractum paullo longius, ad altaicos montes et Sinensium confinia usque prosequebatur, in- tereaque opera complura prodierunt, ad quae respicere meum erat; hinc totam materiam ex fontibus denuo tractavi nostrasque observationes novis argumentis confirmavi. In ipso illo itinere studia inde- fessa meam perfectioris minimorum vivorum corpusculorum mirabilis organismi cognitionem eo pro- moverunt, ut ejus systema stabilire et publico usui offerre possem eademque studia me adegerunt, ut Evertebratorum Decadem prius elaborarem atque traderem. Praeterea ad operam faciliorem reddendam et propter huius operis illud institutum, secundum quod singulae corporum naturalium certae classes suo titulo absolutae ab historiae naturalis cultoribus singulae pretio acquiri possent, id esse necessa- rium duxi, ut retentae explicationes, ne heteronymis sed homonymis Decadibus adderentur. Sic igitur hae Mammalium explicationes cum nova, secunda Mammalium Decade eduntur. Ultima tertia Mam- malium Decas secutura est, sed proxime ad hanc Orkithologicae accedent. In opere' continuando solus quidem, sed totus occupatus sum eiusdemque prosperitatem Regio patrocinio felicissime auguror. Ehrenberg. \ . : ■ : V. >• ANTILOPE Leucoryx. E CONFINIBUS PROVINCIAE SENNAAR AETHIOPICAE. Arabis Dongalanis speciali nomine Ahu liarb i. e. Lancearius , generali vocatur Bahar el vahsch yu i. e. Y acca fera. In Habessinia nomen Hakala buic aut simillimo alicui animali tribuebatur. Synonyma sunt: 0^1 Herodoti, Ogt>£ Oppiani, fortassis etiam Ogv% Aristotelis; Oryx Plinii ex parte, 0§v^ Aeliani ex parte. Antilope Leucoryx Pallas, Pennant Hist. Quadr., Shaw, Schreber. — ? Antilope Leucoryx Lichtenstein! Antilope Leucoryx et Antilope Tao Hamilton Smith. Ijeucorygis nomen a Pali a sio secundum cornu singulum, quod in Museo petropolitano vidit, anno mdcclxxvii (Spicilegia zool. XII.) ea de causa formatum est, quoniam auctor capensem Anti- lopam a Buffonio Pasan dictam, propter pili contrarii, ad caput versi singularem characterem et Africam patriam, pro vero Pliniano Oryge perperam habuit, cuius patriam igitur, antiquorum relationibus fidens, praeter Caput bonae spei, etiam Libyam esse censuit. Jam cum Antilope Pasan colore cinereo et fascia dorsuali nigra insignis sit, Pallas album illum Orygem, de quo Oppianus cecinit, ipso colore differentiam specialem arguere et Orygis nomen variis animalibus datum esse statuit. Hinc cornu petropolitanum, quod propter gracilitatem et longitudinem ad Antilopam P asari referri non potuit, ad boves albos, quos Mascatae in Arabia Vincenti us Maria Monachus vidit et ad Oppiani lacteum, obscurioribus genis pictum Orygem cum Leucorygis nomine delatum est. Pallas praeterea Antilopam Gazellam s. bezoarticam simillimis cornibus instructam, eorundem cornuum apice longius laevigato distinxit, de qua specie praeter cornua apud Buffonium picta (XII. Tab. 33. Fig. 1.2.) nil certi constabat, quam vero recentiori tempore Parisienses vivam observarunt et pinxerunt. Fossile a Palla sio descriptum nec pictum Gazellae recticornis cornu Goldfufs apud Schreberum et Fischer in Synopsi Mammalium ex errore ad Pallasii Leucorygem detulerunt. Pallasii de Oryge et Leucoryge sententia Lockii Angli relatione et indici animalis iconibus anno mdccxxii factis, a Pennanto et Shawio vero mdcclxxxi et mdccci demum publico usui datis confirmata videbatur. Pallasii Oryx (Pasan) Africae mansit, Leucoryx Persiae aut Indiae dabatur. Hempr. 'et Ehrenr. Mammalia I. Licht enstein qui anno mdcccxii Antilopae generis historiam scripsit Pallasii de Oryge et Leucoryge distinguendo sententiam, non sine adnotatione aliqua de probabili naturae vi corpora simillima locorum natalium diversitate immutandi confirmavit, Antilopam bezoarticam vero, seu Gazellam solo fere nomine notam et valde incertam esse statuit. Monocerotis cornu quod apud capenses Lichtensteinio ostendebatur Orygis cornu fuit, hinc Monocerotis historiam ab Oryge mutilato derivandam iudicavit. Georgius Cuvier anno mdcccxvi ( Diction . cies Sciences natur elles II. Antilope ) in Pallasii et Lichtensteinii sententiam non abiit, verum Antilopae Pasan varietates albicantes eiusque varias formas variarum terrarum vi solari tribuere satius habuit. Hinc Leucorygem et Gazellam a Pallasii Oryge specie non differre censuit. Anno mdcccxix Geoffroy St. Hilaire et Fridericus Cuvier novam opinionem ediderunt, eaque in Antilopae Gazellae vivo specimine e Senegalis terris Parisios allato nitebatur. Specimen huius Antilopae masculum et primum fuit, quod post instauratum scientiarum cultum in Europam venit, ni forte omnino primum fuit. Per aliquod tempus in vivario illic vixit, eoque innotuit, corporis colorem rufescentem subtus album et cornuum longorum formam simplicem, rugosam, subarcuatam, certum speciei characterem praebere, sed capitis pictura et pili contraria directione hanc formam ad Antilopam Pasan seu Orygem quam proxime accedere. Geoffroy St. Hilaire et Fridericus Cuvier ex hac observatione concluserunt, nisi Antilope Pasan verus antiquorum Oryx fuerit, quod Pallas statuerat, quoniam grisea, nec alba sit, Antilopen Leucorygem auctorum etiam verum Orygem non fuisse, quoniam haec indica sit. Hinc solam Antilopam Gazellam, quam Algazelle Buffon appellaverit, verum antiquorum Orygem esse. Res ita se habuit usque ad annum MDCCCXXll, quo cum Hemprichio equidem Aethiopiam intravi. Illic enim in provinciae Dongalanae et Sennaarensis confinibus nos alios Oryges vidimus et venati sumus, qui antiquorum Orygi colore et patria propius, quam reliqui omnes quos hucusque praedicaverant zoographi accedunt. Harum ipsarum aliarumque memorabilium Anti- loparum exuviae eodem anno a nobis Berolinum missae Lichtensteinii pristinum Antiloparum amorem r esus citarunt, ut novo ardore antiquorum et recentiorum libros evolveret et his ipsis nostris speciminibus Orygis nomen, tanquam archetypo suo vindicaret. Commentatio anno MDCCCXXlv Academiae scientiarum berolinensi tradita in Actis Academiae eiusdem anno mdcccxxvi editis typis expressa est. Hemprich mecum huic Antilopae in ipsa Dongala A. ensicornis nomen adscripserat, quoniam nec Orygis nec Leucorygis nec Gazellae detrita nomina vacare videbantur, Arabum vero nomen Abu harb bellicosum animal indicabat et cornuum forma curvum Tureorum ensem referebat. Ponderatis scriptorum relationibus Lichtenstein Leucorygis nomen ad compel- landam hanc dongalanam formam ea potissimum de causa suscipiendum esse censuit, quoniam Oppiani albus Oryx omnibus notis cum illa conveniat et Africa Orygis patria plurimis dicatur. Praeterea recentiores, Pen nanto praeeunte, Leucorygem Indiae quidem adseripserant, hanc vero difficultatem cum Georgio Cuvier (Dict. des sc. nat) ita removeri posse censuit, ut, ab africams regibus (aut mercatoribus) dono haec animalia indicis data esse, conficeret. In India enim nisi in vivariis nullibi obviam facta erant. Orygem denique Pallasii capensem, cuius differentiam olim ambiguam censuerat, ab hoc africano Leucoryge plurimis notis gravissimis et specie differre ita argumentatus est, ut ipse Cuvier in altera libri de Regno animali editione mdcccxxix pristinam suam dubitationem reiecerit. Sed Antilopam Gazellam ab hac Leuco/yge specie differre in eodem opere Cuvier nondum statuit (cf. I. p. 271). Recentissimo tempoi’e novam nominum mutationem molitus est Hamilton Smith in Griffithii libri, Animal Kingdom inscripti, Yol. Y. Smith Orygem Pallasii capensem ab Antilopa Leuco/yge specie diversum esse statuit, Antilopam Gazellam vero A. bezoarticae nomine pro Leuco/ygis varietate habendam censet. Praeterea alteram Leucorygis subspeciem nomine proprio specialique Antilopae Tao compellandam creavit, ita ut Antilopen Leucorygem Pallasii aut in tres species aut in tres formas principales diviserit, et Yeterum Orygis nomini quatuor animalia tribuerit. Smith Leucorygis proprio nomine eam solam formam complectitur, quae olim a Lockio in Persia reperta est et quam Flemmingius recentiori tempore denuo reperisse et confirmasse dicitur. Huic formae a Smithio nomina prisca ‘kv$oX o\f/ et lachmur adscribuntur, sed ex philologorum studiis pridem factis, recentius vero a Rosenmiillero docte collatis (Handbuch der biblischen AlterthumsTcunde Band IV. p. 177) Cervo Damae haec nomina antiquitus data fuisse satis luculenter percipitur (cf. etiam Bo charti Hieroz. I. 914.). Persica etiam nomina el Walrush et JBukrus a Smithio tanquam Leucorygi propria laudata, dubita- tioni amplum locum dant. El Walrush enim cum articulo scripta vox, non Persarum, sed Arabum vocem indicat eademque quam maxime Monodontis nomen redolet. Wal Cete et Risch pennam, stylum aut cornu, hinc forsan Walrusch cete cornutum indicat. JBukrus etiam propius ad peregrinam Arabum vocem Bakar accedit, quae Vaccam significat. Quod porro Persis Leucoryx Gau Bahrein i. e. Vacca insulae Bahrein, seu barenensis dicatur, id forte non alio modo fit, quam quo Oryx, qui aethiopicus fuit, a peregrinatoribus et scriptoribus saepe aegyptia- cus dictus est. Ita forsan vaccae ferae albae, quae Ispahani barenenses (Gau Bahrein) vocantur, in ipsa insula Bahrein vaccae habessinicae appellantur, quoniam non illic, sed Habessiniae indi- genae sunt, insulanis vero in pretio habentur et arcessuntur. Sic olim Vartomanus albas Antilopas unicornes (abrupto forsan altero cornu) Meccae vidit, quas ab Aethiopum rege illic missas esse ipse audivit et retulit. Aequali facile modo Mascatae illi boves albi peregrini fuerunt, quos Vince ntius Maria Monachus vidit. — De colore denique persici Leucorygis in capitis pe- dumque maculis obscurius et intensius rufescente, animadvertendum est, captivitate et pilo longius crescente macularum et velleris totius colorem mutari et obscuriorem reddi, qua de re in Addacis historia plura tradam. Praecipue animalibus, quae ex calidiore terra in frigidiorem traducuntur pilus crescere solet et Persia multo temperatior Aethiopia est. Sic etiam Addaces iuniores frontis macula cinerea insignes sunt, quae, crescente pilo, in adultis e castaneo colore nigrescit. Vice etiam versa apud Antilopen Damam est, cuius subulones fronte longius pilosa et rufofusca insignes sunt, quae, decrescente pilo, in adultis nivea fit. — Hasce igitur omnes persici Leucorygis differentias easque etiam, quas ex Oppiani descriptione Wi e gmann in egregiis Observationibus in Aristotelem mdcccxxvi pag.38 docte eruit (juotW dy.fl Kgotrunra yeXatvo - t ^ vw 1 nuqeicus ) equidem non tanti habuerim, maioris vero momenti esse censeo cornu illius diffe- rentias, cuius animali, falso forsan Oppiani descriptione adducta, Leucorygis nomen a Pallasio datum est. Pallas indici sui Leucorygis cornu disertis verbis ab illo cornu distinguit, quod Gazellae (Algazelle) Buffon tribuit et quod nostro dongalano Leucorygi Lichtenstein Heiipr . et Ehrenb. Mammalia I. k vindicare studuit. Indicum dictum a Pallasio delineatum cornu multo rectius, nec lunatum est, praeterea admodum gracile et convexius annulatum perhibetur, annuli etiam longe ultra medium cornu extenduntur, apice laevi breviore. Tale cornu, si ad nostram dongalanam speciem pertineret, ob annulorum numerum et convexitatem, masculo tantum animali contingere posset. Iam vero feminea nostra specimina cornuum basin longe crassiorem offerunt, uti collatis nostris et Pali as i i mensuris intelligitur et marium cornua bis validiora sunt. Gracilitas igitur eximia petropolitani cornu sexui masculino et curvaturae defectus Leucorygis dongalanae speciei contraria sunt. Hinc facile fieri potest, ut ad augendam nominum implicationem mox animal ex India innotescat, cuius cornu Pal Iasii Leucorygis nomen requirat, et ut nostrae dongalanae Antilopae Orygis antiquorum nomen a Lichtensteinio felicissime vindicatum fit, sed Leucorygis nomen indicae hucusque ignotae formae cedendum sit. Altera species quam Hamilton Smith Leucorygi subiungit et proprio nomine distinguit Antilope Tao nominatur. Characteres essentiales hos inveni: „ Statura paullo maior, cornua (non oblique annulata, sed) magis spiraliter annulata (ex infelici errore Fischer in Synopsi anglicum „very spirally annulated” insigniter spiraliter curvata vertit), collum longius, habitus elegantior, iuba caudaeque floccus apice alba (nec nigra).” Antilopae Tao nomen et de- scriptio secundum specimina francofurtana facta sunt, quae Riippell ex eadem dongalana regione detulit et Francofurtum misit, in qua nos antea nostra specimina venati sumus, quae Leucorygi Lichtensteinii simillima sunt et quorum descriptionem Cretzschmar ea de causa omisisse videtur, quoniam a Lichtensteinio data erat. In nostris etiam speciminibus cornuum annuli passim ramosi, coniuncti et subspirales inveniuntur, vere tamen spirales non sunt. In tali re dubia unum cornu alterum explicare solet. Maculae nigrae prope oculos, ni de cutis maculis, de- terso passim pilo oriundis, auctor loquitur, apud nostra specimina nullae sunt et caudae floccus in utroque nostro non albus, sed apice rufo-nigricat. Caudae pili medii, accedente vel levi post mortem putredine, facile demittuntur. Quod ad nomen Tao attinet infelicius id adhibuisse auctorem in pro- patulo est. Hebraeorum vox neutiquam Tao pronuntiatur, sed Theo vel Tho et vocem Theo non ad nubicam et aethiopicam Antilopam bene allegari, cum Tho animal Iudaeae fuerit, probabile videtur. Doctus etiam Rosenmiiller 1. c. nomen Tho Bubalidi convenire statuit, quod probabilius est. Tertiam denique formam Leucorygi similem Smith Antilopae bezoarticae , Pallasiano olim, sed ab auctore reiecto nomine instruxit. Lichtenstein idem nomen Antilopae Gazellae dederat, sed Fridericus Cuvier hoc restituit. Fischer in Addendis ad Synopsin hanc Smithii formam bene a Leucoryge removit et ad Antilopam Gazellam parisiensem detulit. Fossas enim lacrymales gerit, quae Leucorygi deficiunt. Haec fere de grammatica et litteraria huius Leucorygis historia non dici non debuerunt, facile vero, qui Bo charti methodum sequeretur, volumen unum et alterum expleret. Proprias meas et Hemprichii de ipso animali factas observationes nunc publico usui trado. ANTILOPE Leucoryx. Character essentialis. A. Orygis capensis statura; cornibus in utroque sexu dimidia totius corporis longitudine, lunatim modice recurvatis, nec tortuosis, annulatis, apice laevi longe subulatis; pilo omni antico a prymnae vortice inde contrario; corpore pedibus auribusque flavicante albis, collo toto humerique antica parte fusco flavescentibus, facie alba, macula inter cornua, temporum, per oculos ducta obliqua, genarum validiore et medii nasi fuscescentibus, caudae albae flocco intus et apice nigricante, extus albo. Partium dimensio ad pellem exutam et ossa facta: Feminae I. (Pellis exuta et in animalis formam redacta.) Longitudo totalis ab apice oris ad basin caudae (ope fili) ... 5' 8" ■ capitis ab apice oris ad finem occipitis (ope bacilli) 12 4 ad basin cornuum anteriorem - 11 colli a fine occipitis ad scapulam 1 - 4 caudae sine flocco -11 flocci caudae - 10 6 auris a basi dorsuali - 7 fissurae auris - 6 3 oculi - 1 1 cornuum recta 2 7 curva 210 ungularum anteriorum - 3 posteriorum - 3 spuriarum anteriorum - - 6 | posteriorum - - 9 narium aperturae - 1 4 pilorum iubae - 1 rictus oris - 2 3 tarsi antei', a solea ungulae usque ad medium callum - 11 3 tarsi posterioris a solea 1 3 9 metacarpi a flexura digitorum - 2 6 metatarsi a flexura digitorum - 2 6 Altitudo ab interscapulio ad soleam 211 a prymna ad soleam . . . 2 11 6 Distantia mutua aurium ad basin mediam - 3 10 aperturarum meatus auditorii mutua in cranio . . . - oculorum mutua antica ; - 4 6 postica - 5 4 ab apice oris - 8 6 baseos auris mediae ab apice oris 1 1 5 meatus auditorii aperturae mediae ab apice oris . . - apicis cornuum mutua - 7 8 media - 3 9 baseos - 1 Latitudo ungularum anteriorum - 2 3 posteriorum - 1 10 spuriarum anteriorum - - 6 posteriorum - - 9 capitis maxima (ad oculos) - 5 oris - 1 8 septi narium - - 9 Ambitus capitis maximus (ad oculos. Ope fili) 1 9 5 colli medii 1 5 4 (?) pectoris pone pedes anteriores 3 5 - (?) ventris ante pedes posteriores 3 4 6 (?) cornuum baseos - 4 8 medius - 3 6 __ distantia trium pollicum ab apice - 1 7 Cranii Feminae II. nudi. 118 Feminae II. (Pellis exuta et ru- dis ante cranium exemtum.) /; 118 1 - - Maris cornua sola. - paris. - 11 1 - - 7 - 6 - 1 2 9 2 11 - 3 - 3 2 7 - 3 - 5 (dextrum paullo bre- vius apice manco.) - 3 2 - 11 6 13 9 - 3 - - 2 11 - 4 - - - - - 3 10 - 4 2 -49 - 5 - -86 - 8 10 - - - 1-6 1-2 - - - - - - - 10 - - - - - 5 3 -14 - 1 2 - - - - 2 - - - - - 1 10 - - - - - 9 - - - - - 11 - - - -51 - - - - 1 10 - - - - - 9 - - - 19 3 - 4 9 - 5 9 -35 - 4 - -16 - 1 11 (sinistri.) Hr.JUPn. et Eiirens. Mammalia /. / Descriptio Feminae I. Statura fere Cervi Elaphi. Pedes graciliores. Cornua lunatim aequaliter et modice recurva nec tortuosa, totius corporis dimidia fere longitudine, fere tripedalia, acutissime subulata, parte basali, paullo breviore, annulata, maiore apicali laevi. Annuli in utriusque cornu facie anteriore distincti 26, quibus vestigia aliorum nonnulla obsoleta accedunt. Intervalla annulorum interdum ramosorum fere semipollicaria, basi angustiora. Pilus brevis, durus, arcte incumbens, vix dimidium pollicem longus, aequalis fere ubique longitudinis, brevior in occipite, paullo longior ad ungulas, in interscapulio pollicem longus cristam depressam, seu iubae vestigium, apicibus contrariis, caput spectantibus, refert. Pedum anteriorum scopae nullae. Longissimi pili caudam terminant iique pedali fere longitudine sunt ipsamque caudae stirpem, maxima longitudinis parte brevissime pilosam, altero tanto superant. Arunci vel iuguli barbae vestigium nullum. Memorabilis pilorum vortex in media dorsi prymna exstat, inde a quo omnes dorsi et laterum pili apicibus ad caput vei’gunt ideoque totius animalis hirsutiem contrariam efficiunt. Hanc observationem Romanos veteres pridem fecisse constat. Solum uropygium a prymnae vortice inde pilos vulgari modo reversos gerit, idemque in naso et fronte reperitur. Vibrissae rostri exiguae. Color totius notaei, seu corporis pars posterior et superior cum lateribus, e flavicante albet, ut album et boni, vernive lactis colorem (tia^vdio yaXaKTog) diceres. In eundem pedes externa facie superne abeunt. Gastraeum, seu corporis prona, posterior et abdominalis pars, cum pedum facie interna et infeiiore ubique candidiora sunt. In regione lumbari fascia saturatior flava obso- leta. Cauda alba, flocci pilis mediis longioribus nigris, externis albis. Totius stetbiaei color (pectoris anticae partis, colli et capitis) rufo (castaneo) flavicat, exceptis auribus albis et facie albo variegata. Capitis maculae obscurius flavicantes, albis alternae, sunt: 1) macula frontalis inter cornua, 2) macula temporalis inter oculos et aures, tertia a basi cornuum per oculos ducta et oblique per genas antrorsum decurrens, inferne dilatata, quarta denique oblonga medium nasum occupans. Ilae omnes maculae colli colore pallidiores sunt. Fascia distincta flavida in pedibus anterioribus nullibi apparet. Oculorum cilia flava. Cornua cum ungulis nigra. Mammarum Papillae inguinales quatuor approximatae parvae. Fossae lacrymales distinctae nullae; obsoletum earum vestigium in cantho oculorum antico. Fossarum inguinalium ne vestigium quidem. Callus distinctus in pedibus anterioribus pollicaris. Ungulae dilatatae depressae nec acutae. Femina secunda a prima nulla alia coloris nota differt, nisi macula frontali paullo maiore, antice angustata, cum nasali fere confluente. Mensurae differentias notavimus. Annulos in utroque cornu numeravi 21, iique i" 6'” a basi demum incipiunt et 1 - C” a basi finiunt. Longitudo processus ossis frontalis longissimi, cornu sinistrum replentis, ii’’ aequat, reliqua supe- rior pars mollis est. Apex cornuum enodis in femina I. F C d>” in secunda i’ 7” longus. Maris solummodo cornua in INubia accepimus eorumque mensuram addidimus. Horum apex enodis 1 t” 9'" longus. Annulos numeravi 45, quorum 4 obsoleti superiores et praeterea sex annuli angustissimi striarum forma in basi cernuntur. Haec cornua feminarum cornibus validiora sunt et plures annulos gerunt. Annuli magis elati sunt quam apud feminam. AntilopAE Gazellae parca mensura a Friderico Cuvier data arguere videtur, illius caput corporis ratione longius esse quam Leucorygis caput. Antilopen Leucorygem inter pagum Ambukohl Dongalae et Simrie, prope Chor el lebben, Arabum et equorum ope venati sumus eiusque duo specimina feminea occidimus. Venationem eorum direxit Heraprich. Illic et in provincia Cordofan gregaria in desertis habitat, nunquam vero in septentrionalibus Aegypti desertis (vulgo Sahara dictis) reperta est, nec ultra latitudinis geographicae gradum vicesimum ab aequatore excurrere videtur. Carnem lubenter comedunt Arabes eamque fustibus percutiunt et in sole siccant. Sic praeparatas carnes, colore nigras, taediosas, sed non ingrati saporis in foro pagorum vendunt. Pelle ad scuta et calceamenta utuntur, sed inter viliora haec habentur; ob levitatem ab aliis praeferuntur. Esse qui cornibus eorum se defendant in illis terris non audivimus, sed ex observata Leucorygis patria concludere licet, Simorum Aethiopum terram, antiquitus celebrem, hanc fuisse. Simos enim, gladii loco, Orygum cornibus dimicasse fuerunt qui traderent. Vox Simrie a spinis potius, quam a Simis data. De unicornibus aliquid certi et quod fide dignum censuimus nusquam audivimus. Antilopas singulis cornibus, fracto altero, occurrere certum est, nec assertione nova eget. Monstra, qualium apud Saigam Pallas mentionem facit nec adeo regularia nec adeo frequentia esse possunt, ut in hac de Monocerote disquisitione alicuius momenti videantur. Arabibus e tribu Kubabisch Leucorygem Abu harb vocari supra scripsimus. In Habes- siniae littore prope Massauam similis Antilope longissimis rectisque cornibus et colore albo insignis habitat, quam Massauenses et Habessini Hakabci vocabant et ex cuius pelle scuta fabri- cabant. Ex hac igitur regione, ut Cuvier et Lichtenstein suspicati sunt, in Arabiam, Indiam et Persiam LeiLcoryges traduci posse, nostra observatione eo probabilius est. Formidandae ferocitatis exempla de Oryge Arabes nobis non retulerunt. Ad omnium illius terrae ferarum, Orygis etiam, venationem semper indigenas pronatos socios atque duces habuimus, de Leonis solius venatione ita abstinebant, ut ad habitationem eorum usque nobis comitari pollicerentur, sed ipsam venationem abhorrerent nobisque solis eam traderent, vel potius disuaderent; reliquas omnes feras vulneratas fugere, hunc solum stare et irruere dicentes. Orygis ferocitas igitur, antiquo Romanorum tempore celebris, forsan imminente mortis periculo, in amphitheatro plurima fuit. Alia vero Orygis ferocitas poetis et rhetoribus ad augendam relationum suarum vim in usu fuisse videtur, ad cuius exemplum taurum non eligerent, quoniam huius vires nimium notae essent, dum in Orygis, statu fero parum cogniti pugnacisque viribus describendis aliquid ponderis et infinitatis erat. Dongalanus Leucoryx Acaciarum frondibus praecipue vescitur. Deserti convallium frutices Acacia tortilis Forskalii cum Acacia Ehrenbergii Hayne largiuntur. Omnes Antiloparum icones nostrae ad unum eundemque modulum pictae sunt sextamque verae magnitudinis partem aequant. Solius AntilopAE Hemprichianae (olim Saltianae) caput naturali magnitudine additum est. IIesipr. et Eiirenb . Mammalia I. m Corollaria. Herodotum Orygis cognitionem ex aliorum relationibus hausisse liquet; facile vero factum esse possit, ut varias de tribus statura similibus animalibus relationes miscuerit. Nec enim in Libya Oryx habitat, sed in Aethiopia, nec huius cornua simpliciter curvata lyi’is conficiendis bene apta fuerunt. Libycam Bubalidem locum dedisse et ab Addacis cornubus amplis et tortuosis usum in lyris faciendis ad Orygem delatum esse suspicor, illa enim lyris similia ipse Plinius praedicat. Lib. XI. c. 37. Orygem Romae in vivariis et in amphitheatro in populi conspectum venisse ex Martialis Epigrammate XIII. 95. redit. Hinc etiam Oppianum, qui auratos gr aecos versus Melitae aut Romae fecit, Orygem Romae vivum observasse probabile est. Eo enim solo fere auxilio fieri potuit, ut Orygem verbis tam eximie, poetica licet non sine licentia, pingeret. Hebraeorum animal Rem, Arabum Rim, praeeunte Ro charto, ad Orygem (Leucorygem) plurimi et recentissimi scriptores retulerunt. Eo chartus animal Tho ibidem detulit. Septua- ginta interpretes alexandrini animal Tho (Mosis Y. XIY. 5.) Orygis voce reddiderunt, Rem vero (Mosis IV. XXIII. 22 reliq.) Movoke^us verterunt. Hinc animalis Tho et Rem ea affinitas percipitur, quae Orygi et Monoceroti antiquitus tribuebatur. Lichtenstein in docta commentatione anni mdcccxxiv p. 207 Rem et Orygem animalia domestica fuisse et Monocerotis vocem graecis illis synonymon Orygis fuisse suspicatus est. Rosenmiiller mdcccxxx vocem Tho Bubalidi dedit, vocem Rem vero detegendo olim feroci Monoceroti conservavit, et si noto alicui animali cedenda sit, Leucorygem recentiorum zoologorum, ad replendos characteres reliquis animalibus aptiorem iudicat. Magnam equidem difficultatem in animalis Rem et Orygis geographica patriae differentia auguror. Rem notissimum in Iudaea animal fuisse ex sacra scriptura patet. Oryx, si qua in Aegypto et Iudaea domesticus fuit, ob mancas veterum relationes rarus fuisse debet ipsoque anti- quissimo tempore fuerunt, qui non Aegyptum, sed Libyam et interiorem Aethiopiam (Gaetuliam) Orygis patriam vocarent. Iam cum nosmet ipsi in Aegypti terris nullibi Orygis vestigium, neque in desertis, neque in ore vulgi invenerimus, in Dongala Aethiopiae vero animal ipsum (Leucorygem) venati simus, Antiloparum etiam maiorum geographicam in illis terris distributionem angustis limitibus circumscriptam saepius experti simus, zoologorum denique errores plurimos ex hoc nimis largae distributionis fonte manasse in propatulo sit, lubentius Eocharti sententiam cum Rosenmiilleriana ita coniungerem, ut voces Theo et Rem uni eidemque animali ab Oryge diverso, Antilopae Bubalidi nimirum, adscriberem. Ro chartus suspicatus est (Hierozoicon p. 974) Theo esse vocem ovofjutToiroiviTeKw animalis Rem. Iam vero Theo non Orygem, sed Buba- lidem indicare Rosenmiiller statuit et Antilope Bubalis inter magnas Antilopas hodieque ea est, quae sola in Libya proxime ad mare mediterraneum excurrit ibique indigena est. Nos ipsi in Aegypto prope Terraneh inter Cabiram et Alexandriam ex Arabum relationibus eius vestigia deprehendimus, et L. B. de Minutoli de magnarum Antiloparum grege mdcccxx prope Nitri lacus (Wadi Natrum) sibi obviam facta in itinerario suo pag. 192 verba fecit. Hanc formam Bubalidi non adscribere non potuimus, cum Arabum nobis factae cornuum descriptiones cum Bubalidis bene, cum Orygis cornibus non convenirent. Male olim saepe Bubalidem Antilopam cum Bubalo Bove confuderunt. Bubalis in Iudaea facilius fera et domestica fuisse potest et saevire et superbire eam eodem fere modo cornibus, quo Orygem Oppiani (Leucorygem) credibile est. Praeterea miscuisse veteres scriptores Antiloparum variarum characteres conceden- dum est, nam hodieque ipsis zoologis difficillimae sunt extricatu. Recentiorum disquisitiones de Asiae occidentalis Antilopis et Orygibus parum profecerunt. Parcam aliquam de Gazella alba, Bem apud Halepenses nominata, notitiam Niebuhr attulit. Quaerenti responderunt: „vocem Bem Gazellae albae alicuius nomen esse, quae vero in desertis halepensibus non occurrat” (Niebuhr Descriptio Arabiae in praefatione pag. xxxiv. ed. gall.). Russell in historia naturali halepensi, MDCCLVI primum edita, nullius animalis mentionem facit, quod ad Orygem aut Leucorygem, ad Bem aut Tho referri posset. Anglorum relationes de Persiae Oryge dubios esse Lichtenstein praeclare exposuit, deque eo supra verba feci. Nos denique ipsi, equidem cum Hemprichio, anno MDCCCXXIY Syriam et Coelesyriam ad Helio- polin seu Balbek usque peragravimus, de magna vero aliqua Gazella alba illis terris indigena notitiam nullam accepimus. Cerrus Dama, non raro colore albo insignis, Syris bene notus erat, eamque passim Ariel seu Aid jjf (Cervi nomine), passim vero Erru seu Aera (^sj^i?) vocabant eiusque cornua serrata Cerri speciem bene indicabant. Prius nomen mari, posterius feminae contingere censuimus, sed utroque varii promiscue utebantur et nonnulli voce Ariel tanquam generaliori Cervorum et Antiloparum omnium nomine, capris domesticis opposito, uti videbantur. Praeterea prope Balbek in planitie Antilopae generis minorem speciem e longinquo vidimus, quam Maronitae Ghasal Jyi vocabant et quam ANTILOPAM arabicam nostram fuisse censuimus. Interrogati variis in locis Syri aliarum specierum cognitionem nullam prodiderunt. Hinc etiam Antilope Bubalis, nisi passim in Iudaea manserit, illic exstirpata videtur. Soli peregrinatores, qui illarum terrarum historiam naturalem excolent, philologorum et theologorum dubiis sensim medebuntur. Ubera denique pendula et papillis duabus (quae a latere visae unicam referunt) in Aegyptiorum pictis sculptisque ornamentis Leucorygi simili animali admodum distincta data esse mirum videtur. Quatuor Leucorygis papillae nusquam indicatae videntur. Leucoryges feri ubera pendula non offerunt. Hedipr. et Eiirenb. Mammalia I. n Cavendum postremo iis est, qui posthac de Antilopis scribent, ne pili contrarii characterem, qualem Oryx gradu memorabili offert, pro charactere speciali firmoque habeant, facile enim specierum numerum frustra altero tanto augerent. Lichtenstein in Antiloparum historia MDCCCXll edita pag. 155 Orygis capensis pelles se vidisse in adnotationibus refert, quae pilos contrarios nullos obtulerint. Equidem tale exemplum deficientis pilorum vorticis in ANTILOPA Dama nostra expertus sum, de quo suo loco plura dicam, cuius mentionem etiam 111. Lichten- stein in appendice commentationis mdcccxxvi fecit. Berolini Augusto MDCCCXXXll. ANTILOPE Addax. E CONFINIBUS PROVINCIAE SENNAAR AETHIOPICAE. Arabis vocatur Abu Akass seu Abu Akasch (jXSc jA, aut \JtAs. _jA, vel nude Akasch \j&s. i. e. tortuosa } seu aliqua, quae partem aliquam tortuosam gerit. — Alterum nomen apud indigenas est Bakar el vahsch jiu i. e. V acca fera. Illud speciale, lioc generale nomen est. In Habessinia nobis non occurrit ibique habitare non videtur. Synonyma sunt: Strepsiceros Addace aut Addax Plinii — ? Antilope Addax Lichtenstein mdcccxxiv! Antilope suturosa Otto mdcccxxv — ? Antilope Addax et varietas suturosa Lichtenstein mdcccxxvi! Antilope Addax Museum francofurtanum mdcccxxvi! Antilope suturosa Lesson mdcccxxvii — ? Antilope Adclax Fridericus Cuvier mdcccxxvii — ? Antilope Addax et varietas suturosa Fischer Synopsis mdcccxxix. Antilope Addax, exclusa suturosa, Cuvier Regtie animal ed. II. mdcccxxx. Antilope Addax et seorsim Icon | Smith mdcccxxx. Antilopae suturosae — ? J Griffith V. Esse capris cervove simile animal in Africa, quod cornua erecta rugarumque ambitu contorta et in laeve fastigium exacuta gerat, ut lyras diceres et quod Addacem Africa, Strepsicerotem Europa appellet, Plinius auctor est. Lib.XI. c.45. ed. bipont. Idem Strepsicerotem inter transmarina animalia refert Lib. VIII. c. 79. Caius, Shaw, Belon, Pallas et Buffon vario modo Plinii brevem descriptionem interpretati sunt, reliqui vero scriptores secuti sunt illos. Alii cum Caio inter Antilopas, alii cum Belonio inter Oves Plinianum archetypum quaesiverunt. Pallas Antilopae speciem, ob cornua insigniter tortuosa, Strepsicerotis cognomine seu speciali nomine appellavit, addidit vero, utrum Antiquorum Strepsiceroti conveniat, incertum esse. Cuvier mdcccxvi ( Dict . des sc. nat. art. Addax) capensem Strepsicerotem Romanis cognitum non fuisse, nec Addacis nomen habuisse iudicavit, sed sententias in Ove cornibus tortuosis instructo quievisse censuit. Rosen- mulier ( Handhuch der biblischen Alterthumskimde MDCCCXXX p. 183) Hebraeorum animal Dischon ad Addacem retulit, quoniam hanc vocem pro synonymo Pygargi habet, quo nomine Alexandrini interpretes hebraicam vocem interpretati sunt. Hempr. ct En ren B. Mammalia I. \ In Aethiopia equidem cum Hemprichio anno MDCCCXXll Antilopae novam altamque speciem excelsis tortuosisque cornibus insignem ex Arabum relatione cognovimus et venati sumus eiusque feminae adultae et subulonum duorum pelles, Antilopae spiricornis nomine inscriptas magnae operae et periculi pretium, eodem anno Museo Piegio Berolinensi misimus. Primum Lichlenstein in docta commentatione academica MDCCCXXIV harum formarum descriptionem et iconem dedit, eisque Plinianam Addacis descriptionem ex asse convenire statuit. Hinc Antilopae Addacis nomen. Lichtensteiniana Addacis descriptio, sicut omnes eius Antiloparum descriptiones, in tam circumspecta observatione nititur et accurata descriptione gaudet, ut pauca tantummodo addere possim. Paullo post Riippell, anno MDCCCXXlll aut XXIV, eisdem animalibus in iisdem locis potitus est et exuvias Francofurtum misit, quae a Cretzschmaro serius, nuperrime etiam ab Hamilton Smith denuo picta et ab illo edita sunt. Haec specimina a nostris solo caudae flocco rufescente differunt, quem defluxisse apud nostros verisimile est. Alteras eorundem nostrorum animalium icones Lichtenstein in fasciculis zoologicis dedit, quos inscripsit: Darstellungen neuer oder wenig bekannler Sdugethiere ; Fol. Berlin 1827. erstes Heft. His observationibus solis huius animalis historia satis expedita foret, sed aliae accesserunt recentiores notitiae, quae difficultates obtulerunt, in quibus removendis aliquam operam ponen- dam censui. Primum anno MDCCCXXV Otto Vratislaviensis, in Actis Academiae naturae curiosorum Leopoldinae Yol. XII. animal e vivario ambulatorio descripsit et icone illustravit, quod Antilopae nostrae aethiopicae, quam Addacem Lichtenstein vocavit, simillimum est, sed dorsi colore rufescit et pellem variis pilorum vorticibus cristisque linearibus insignem gerit, ut tanquam consutam e pluribus partibus pellem habeat. Huic Otto, ipso Lichtensteinio suadente, suturosae nomen proprium et speciale tribuit. E Palaestina, aut ex Aegypto hoc animal a redeuntibus per Aegyptum ab itinere hierosolymitano Venetiam traductum esse, unde duorum annorum intervallo Vratislaviam venerat, Lichtenstein in scientiae commodum exploravit. Propter ungulas in icone angustiores, colorem et propter insignes pilorum vortices, quae in nubicis nostris speciminibus desiderantur, novum speciale huius animalis nomen Lichten- stein se non disuasissi refert, etiamsi in Antilope Dama variabiles pilorum vortices esse expertus sit. Pilum longum Venetiae animali, cum primum advenit, non fuisse, herus pristinus retulit. Lichtensteinio Ottonianum animal omnibus notis principalibus cum Addace conve- nit, eiusque varietas esse videtur. Cretzschmar inter Addacem et suturosam se praeter capitis similitudinem nullam invenire potuisse dicit. Anno mdcccxxvii Geoffroy St. Hilaire et Fridericus Cuvier in egregio libro: Histoirc naturelle des Mammiferes iconem et descriptionem Antilopae alicuius dederunt, quam instaurator Aegypti, Mehemed Ali Pascha, Francogallorum Regi una cum Camelopardali vivam dono dederat. Zoologi parisienses illi animali Addacis nomen dederunt idemque in nova Antiloparum tribu reponendum censuerunt. Maris icon duplex, altera pelle aestiva, altera hyberna data est. Auctores francofurtanam solam de Addace relationem noverunt eamque cum icone sua ex asse congruam censuerunt. Praeterea Ottonis Antilopam suturosam idem animal, pelle hyberna indutum sistere statuerunt; marem etiam a femina nulla nota differre dicunt. Parisiense ex Aegypto ductum animal cum primum advenerat caprona nigricante, ephippio albo nasi et collo fuscescente simili modo pictum fuit, quo noster et francofurtanus aethiopicus Addax, praeterea vero totius dorsi colorem flavum et tarsi anterioris flexuram cum flocco caudae rufescentes obtulit. Hyberno tempore pilus, praesertim in collo, promissior fuit et in dorso aeque ac in antica corporis parte in obscurius rufescentem illique simillimum abiit, quem in Antilopa suturosa Otto obser- vaverat. Cornua neque descripta neque accuratius picta esse valde dolui. In altera icone eiusdem animalis cornuum annuli numerantur 32, sed in hyberno eodem animali 19 video, ita, ut fere crediderim feminae cornua a pictore in prima icone Maris corpori affixa esse. Praeterea flexura et forma cornuum ipsa, quae a facie picta est in folio primo valde differt ab illa in altero folio. Ungulae multo minus depressae ac dilatatae pictae sunt, quam in nostro specimine adulto observantur. Georgium Cuvier ne verbo quidem, nec huius animalis, nec iconum et de- scriptionum illarum, quibus annus MDCCCXXVII adscriptus est, in Regni animalis altera editione, quae mdcccxxix apparuit, mentionem fecisse mirum est, cum Smithii recentiores observationes adlegavit. Georgius Cuvier Antilopen Ottonis suturosam in distinctarum specierum serie nominat, Addacem, vero Lichtensteinii item suscepit. Hamilton Smith Antilopae Addacis descriptionem secundum francofurtana specimina dedit et Antilopae suturosae iconem Ottonis, omissa descriptione et explicatione, repetiit. Antilopae Addacis Marem statu adulto icone Cretzschmar illustravit, Feminam et subulonem a nobis allatos Lichtenstein picta bis dedit. Feminam cum utroque subulone nunc equidem a Biirdio picta offero. In picturis nostris et Lichtensteinianis caudae floccus terminalis ex memoria additus est, cuius pars in adulto specimine et qui totus apud subulones deest. Capitis maculae albae ex descriptione nostra iustiores petendae sunt. In nostra et Lichtensteiniana icone ungularum forma melius, quam in francofurtana expressa est. Cornuum flexura in Lichtensteiniana prima icone, quae in Actis Academiae prostat, inter omnes icones ad formam bene percipiendam aptissima videtur, sed huic etiam descriptione subveniendum erat, ab omni enim parte res pingi nequeunt. ANTILOPE Addax. Character essentialis. A. statura Cervi Tarandi (inter Capram et Vaccam media), cornibus in utroque sexu validis, in spirae patulae formam tortuosis, annulatis, fastigio laevi rectoque longe subulatis, ungulis depressis dilatatis; pilo non vorticoso, recto, iubae iugulique barbae vestigio tenui, corporis colore lacteo, collo levius, capite saturatius fuscescentibus, fascia nasi sub oculis transversa (quadricruri) et macula ante aures albis, caprona semiorbiculari castanea, cauda alba (in aliis rufo terminata). Partium dimensio ad pellem exutam et ossa facta: Femina adulta. Longitudo totalis ab apice oris ad basin caudae, (6' ope fili) ope bacilli . . . capitis ab apice oris ad finem occipitis (ope bacilli) . ad basin cornuum anteriorem 5' 1 " 1 '" 13 6 - 11 - Subulo Femineus I. < ' , 3' 10" - 9 - - 7 1 Subulo Femineus II. , * , 3' 6" 6'" paris. - 8 3 - 6 9 Hempr, et Timui NH, Mammalia I. P Femina adulta. Longitudo colli a fine occipitis ad scapulam caudae sine flocco flocci caudae auris a basi fissurae auris oculi cornuum recta curva ungularum anteriorum posteriorum spuriarum anteriorum posteriorum narium aperturae barbae iuguli iubae rictus oris tarsi anterioris a solea tarsi posterioris a solea metacarpi a flexura digitorum metatarsi a flexura digitorum Altitudo ab interscapulio ad soleam a prymna ad soleam Distantia aurium mutua ad basin anticam oculorum antica mutua postica mutua ab apice oris cornuum apicum mutua media mutua baseos mutua baseos auris mediae ab apice oris Latitudo ungularum anteriorum posteriorum spuriarum anteriorum posteriorum capitis maxima (ad oculos) oris septi narium metacarpi medii Ambitus capitis maximus (ad oculos) colli medii pectoris pone pedes anteriores ventris ante pedes posteriores cornuum baseos medius trium pollicum distantia ab apice acuto Subulo Femineus I. Subulo Femineus II. 10 " - 9 - 2 - 6 - 5 - 1 2 3 2 7 - 3 - 3 - 1 9" 6"' 8" 9"' paris. - 2 8 (mj ncae) -24 (mancae) 6 (manci?) - - 11 - 3 - 1 - 3 - 11 1 2 - 2 - 2 2 8 2 11 - 4 - 4 - 5 - 8 1 6 - 9 - 1 - 11 - 3 - 2 - 1 - 1 - 5 - 1 - 2 1 11 1 5 6 3 6 10 - 4 3 - 4 2 - - 11 - 9 11 - 2 10 - 2 7 - - 5 - - 6 - - 10 3 9 6 6 3 4 9 3 4 6 3 11 5 6 1 1 1 9 3 3 2 4 2 3 7 5 1 8 1 1 8 2 1 9 9 6 6 7 3 64- 1 3 10 - 11 3 2 5 9 2 5 9 - 3 9 - 2 7 - 2 1 - 3 4 - 3 10 - - 11 - 6 10 - 1 - 1 - 1 - 9 1 - - 3 - 3 1 11 2 1 - 2 4 2 4 6 8 4 4 5 4 1 2 11 3 5 9 6 9 2 8 6 5 6 7 6 2 4J * o 12 9 - 11 3 1 10 10 2-9 - 3 - - 2 6 - 2 6 Descriptio Feminae adultae. Statura fere Cervi Tarandi, Elcipho minor, AntilopAE Leucorygi admodum similis, qua celerior est, tardiore licet adspectu. Corpus ei crassius quam Dorcadi et reliquis gracilioribus Gazellis, vaccae pumilae similius. Cornua erecta valida bipedalia, in duos spirae amplae ambitus tortuosa, quorum alter basalis latior, alter terminalis angustior est; annulis 34 ad 36 obliquis et parum regularibus, hinc aegre determinandis undatim annulata, basi et apice longius laevia sunt. Annuli 5 pollicum distantia a basi demum incipiunt. Apex acutus laevis 6 pollices longus. Spirae utriusque ambitus pollicum 12 spatio ad axin perficitur. Cornuum facies posterior plana, anterior convexa, torsione spirali locum commutans. Corporis pilus brevis, durus, arcte incumbens nec inversus, unico distincto vortice prope occiput in cervice, a quo iubae exile vestigium incipit. Barbae parum conspicuae vestigium in iugulo exstat. Longiores pili frontem prope cornuum basin palmari spatio presse et radiatim ornant, capronam singularem formantes. Horum longitudo tres pollices aequat. Cauda brevis et gracilis apice tantum parvum floccum gerit, sed nostrum specimen putredine pilorum flocci partem amisit. Pedum anteriorum scopae nullae adsunt. Color totius animalis plurimus albus est, Leucorygis colore candidior. Collum breve crassum brevissime rufescit, capite saturatius rufo et albo picto. Coloris rufi centrum, quod apud Damam in basi colli est, apud hunc in fronte et vertice reperitur, ore et collo dilutioribus. Dorsum, latera trunci, abdomen, nates pedesque cum cauda omnino alba sunt, nulla variegante macula. Collum etiam levissime rufescens immaculatum. Totum caput leviter rufescit, sed macula magna e rufo nigricans verticem a fronte ad aures occupat et in fronte pilis longioribus appressis, sursum vergentibus, tanquam caprona discoidea, radiato ornamento est. Cilia flavicant. Os cum naso leviter rufescit et dilutam maculam in labii superioris latere ostendit. Inferius labrum cum gutture alba. Iuguli barba tenuis et iuba exilis leviter rufescunt. Aures albae, apicibus extus leviter rufescunt. Macula seu fascia lata nivea transversa, ephippii instar in basi narium equitat, cruribus duobus tenuioribus arcus oculorum amplectens, totidemque deorsum vergens usque ad mediam genam. Alia macula alba pone oculos exstat, tertia labia superiora prope ad os tingit. Cornua fuscescente-, ungulae cinerascente -nigra. Descriptio Subulonum femineorum. Statura capram aequant. Cornua, neque tortuosa, neque annulata, sed rectissima, feminae adultae cornuum fastigia sola referunt, hinc subulones prorsus alius speciei habitum prae se ferunt. Pili eadem ratio est ac apud adultam, sed in minore specimine a pectore in utroque baseos colli latere fascia triangularis, pilis contrariis insignis, ascendit. Caudae pars terminalis in utroque specimine deest. Color candidior, caprona flavicat, reliqua longe pallidiora. Macula alba inter aures et oculos apud subulones latior est et in altero specimine equitans nasi macula ultra mediam genam descendit. Cilia oculorum pallida. Crista cervicis (iubae vestigium) iugulique barba flavicant. Capronae pili apice flavi, basi albi, medii rufi. Contrario modo apud Damam subulones rufa caprona ornati adolescendo frontem niveam acquirunt, Addax provectiore aetate in fronte nigrior evadit; in utraque pilorum longiorum defectus albedinem, presentia nigredinem efficit. Ungulae paullo altiores quam apud adultam. Oculi in adulta, situs altitudine frontem aequant, apud subulones fronte superantur. Nec Calli pedum anteriorum, nec Scoparum vestigia adsunt. Mammarum papillae 4 approximatae, inguinales. Fossae inguinales nec in adulta nec in subulonibus reperiuntur. Fossae lacrymales nullae, etiamsi tenue vestigium non omnino deesse videatur. Callum in francofurtanis adesse apud Cretzsch marum legitur. Anne potius locus putredine depilatus est? 7 Heiupr . et Eiirenb. Mammalia T. Animal Akasch ante Dongalam in Africa boreali nobis nusquam obviam fuit, nec ultra latitudinis geographicae gradum decimum nonum aut vicesimum eius vestigia apud Arabes de- prehendimus. Viginti horarum meridionali distantia ab Ambukohl in valle lactis (Chor el lebben), nec procul a puteo, qui a Dorcadibus nomen gerit (Bir el ghasal) prima venati sumus, ibique Arabum Kubabisch et celeripedum equorum dongalanorum ope Mensis Junii diebus xxi mo et xxn d0 mdcccxxii tria specimina occidimus. Yelox animal parvo numero sociale est et illic cum Struthionibus, Leucoryge , Damis, Tragelapho, Hyracibus, Canum fororum copia, Hyaenis et Leone bellicosam vitam degit. Acaciarum earundem quas apud Leucorygem nominavi folia et Panicum turgidum depascit, cuius semina ipsi Arabes comedunt. Dum equidem aliis curis studiisque Ambukohli vacabam, Hemprich venationem illam direxit, sed infelici Cameli morsu gravius manu vulneratus, impeditus fuit, qui corpora recens occisa perfectius et anatomice inquireret; delapsa vero post mortem unica hora, africanus sol putredinem rapide progredientem ciet et studium in crastinum differre non concedit. Corollaria. A Plinio de Addace dici „cornua erecta, rugarumque ambitu contorta,” si ad nostram Addacem illud referre vis, non sine difficultate est. Haec enim cornua tortuosa quidem, seu flexuosa et simul rugosa sunt, sed in ipso rugarum ambitu, aut propter ipsum rugarum ambitum contorta non sunt. Eadem Pliniana verba de rectis cornibus, rugarum spiralium ambitu continuo insignibus iustius dicerentur, ea enim propter rugarum ambitum tanquam con- torta forent. Obscuritatem verbis inesse negare mihi non possum. Hinc utrum iure adhibeatur Plinianum nomen dubium videtur. Quod lyris similia cornua dicat expediendae difficultati parum subvenit, cum Herodotus Orygis (Leucorygis) etiam cornua, quae recta dicuntur, ad lyras apta tradat. Utrum Hellenismus Addax nominativo casu adhibendus sit, quod Gesner in Fabri Thesauro probare videtur, an Hebraismus Addace vel Haddace, quod Rosenmiiller 1. c. innuit, difficile diiudicatu est. Tertio loco etiam Arabismus Akas negligi non debet. Id certum est, voces Addace vel Haddace (Saltatrix) et Akas (Tortuosa) aliquam denominationis causam prae se ferre, vocem Addax vero praeter sonum, quod sciamus, nihil esse et Romanos ex Germanorum VPysent Bisontis vocem creasse aliaque similia multa in memoriam revoco. Voce Adas etiam Arabes uti, quod Pliniani nominis respectu Riippell retulit, nos non audivimus eiusdemque auctor Ledra (pro el Aedclrd) et similia multa se audivisse refert, de quo confer Antilopam Damam. De Antilopae suturosae charactere vere specifico ii solummodo bene iudicabunt, quibus pellium omnium denuo comparandarum occasio data erit. Cum, dorsi colorem obscurum illi animali fuisse, antequam pilo hyberno longiore vestiretur, in Ottonis specimine a Lichtensteinio exploratum sit, in eodemque charactere parisiensia specimina conveniant, — cum porro ungularum forma in illis altior seu minus depressa ac dilatata esse videatur, quam in aethiopico Adclace nostro, — miri praeterea apud priorem pilorum vortices adsint, iique in parisiensibus speciminibus deesse non dicantur, — cum forsan cornuum flexura differat, — annuli etiam, ut ex secunda icone Maris parisiensis (liyberni) et feminae icone breslaviensi redit, validiores et minus numerosi sint, lubentius equidem in Lichtensteinii, formas separandi priorem, quam in recentiorem eius coniungendi eas opinionem abirem, etiamsi formarum magna similitudo intercedat. Hinc ego parisienses et Ottonis icones Antilopae suturosae nomine comprehendendas et Addacis nomen nostro et francofurtano animali solis tradendum censuerim. Si enim varietates harum illae essent, uno fere, non pluribus characteribus differrent et ex tot speciminibus a nobis et Riip pellio in Aethiopia observatis ne unum quidem illo colore esse, nec marem, feminam et subulones ulla aetate variare, specificam differentiam ita verisimillimam reddit, ut aequali iure hae species cum magno reliquarum numero eant. Praeterea de Antilopae suturosae patria sententia ita statuenda videtur: In Aegypto Libyave Antilopam suturosam non habitare, mihi, qui 5 annorum tempore in Aegypto eiusque desertis vicinisque provinciis naturae studio ardenter incubui, ita certum est, uti in Germania Tigrides aut Tarandos non dari cum omnibus persuasum est. Hinc illius animalis patria, aut Syriae deserta, aut Aethiopia esse debent, unde, more non raro, captivum in Aegyptum delatum est. Si Syria patria foret; antiquorum Pygargum et Hebraeorum Dischon facile ad Antilopam suturosam referenda censerem, quorum nominum aequalem significationem Rosenmuller suspicatus est. — Ita vero Addaces nomen ad eandem formam cedendum esset. Sed haec nominum antiquorum fata sunt. Hempr. et Ehrens, Mammalia I. ANTILOPE arabica H. et E. EX VALLIBUS SINAITICIS, ARABIA DESERTA LITTORALI ET EX INSULA MARIS RUBRI FARSAN, ARABIAE FELICIS URBI GISAN PROXIMA. Arabis vocatur Ghasale In Syria eidem, uti videtur, formae passim nomen Ghasal , passim vero nomen Ariel seu Aiel dederunt, quod Cervo Elcipho competit. Omnium Antiloparum haec forma celeberrima est. Corporis et artuum munditas et gracilitas, velocitas, motuum alacritas et suavitas, oculus magnus apertus, obscura iride niger et nigredine cinctus, ferocitatis expers, nec non petulantiae nobilioris notula poetis et historiographis omnique Orientis populo millena hominibus iuvenilibus et vividis, imprimis vero puellis venustis et alacribus apta epitheta largita sunt. Antimonio (Kohhl dicto) nigredinem puellarum palpebris inferre, Orientis usitatissimus mos, ab imitandis huius Gazellae oculis originem duxit. Has omnes scriptorum laudes ad Dorcadem spectare hucusque statutum erat, sed cum Hebraeorum et Arabum scriptorum longe maximus numerus in Asia, sive Arabia, sive Syria vixerit, ibi vero ubicunque fuimus, Dorcadum loco, a nobis haec altera novaque species longe maiore numero reperta sit, facile credibile est, omnes illas antiquorum laudes non proxime in africanam Dorca- dem, sed in novam hanc speciem, Antilopam ardbicam, competere. Sicut Dorcades in Aegypto centuriatim per deserta vagantur, ita simillimae illis Antilopae arabicae in Arabiae desertis magna frequentia habitant et nigrioribus capitis et laterum notis lineisque maioreque colorum vigore distinguuntur. Ipsi Arabes ardbicam Gazellam ab aegyptiaca non distinguunt, sed hoc zoologorum recentiorum curae reliquerunt et in genere ambae coloribus, formis et consuetudine simillimae sunt. In Aegypto nunquam Antilopam ardbicam vidimus, Dorcadem vero in Arabia prope Tor rarius cum illa occidimus, etiamsi plurimas in utraque terra, scientiae et stomachi causa (carnes enim Arabis in deserto exoptatissimae sunt), venati simus. Hinc ultra Africam, orientem versus, Antilope Dorcas rarius, ultra Asiam vero, occidentem versus, Antilope arabica vagari nunquam videtur. Primam huius speciei iconem et descriptionem 111. Lichtenstein anno mdcccxxvii in fasciculo secundo libri Darstellungen neuer Sdugethiere dedit. ANTILOPE arabica. Character essentialis. A. Dorcadi statura et colore simillima, cornibus in utroque sexu parum lyratis, fere parallelis, leviter sigmoidibus, annulatis, apice laevi in frontem adunco, feminae gracillimis; colore supra et extus e castaneo fulvo, subtus albido, fascia laterali obscurius fusca, macula nasali nigra striaque alba, nigro marginata, ab oculo ad nares protensa. Partium dimensio ad carnes in Arabia facta : Feminae. Longitudo ab apice oris ad basin caudae 2' 11" paris. capitis - 7 9 colli ab humero ad auris basin -10 auris a basi superiore - 6 3 fissurae auris - 5 6 Altitudo ab interscapulio ad soleam 2 a prymna ad soleam 2 1 Distantia baseos auris mediae ab apice oris - 6 3 a femore ad humerum 1 4 6 Partium dimensio ad pellem exutam, ossa capitis, caudae pe dum que facta : Mas adultus I. Femina adulta eadem cuius dimen- siones in Arabia scripsimus. Subulo Femina. 9" 2 8 4 6 1 9 10 Longitudo ab apice oris ad basin caudae 3' 3 " 6'" 3' capitis ab apice oris ad finem occipitis - 8 - - 7 ad basin cornuum anteriorem - 410 - 4 colh a fine occipitis ad scapulam v - 9 8 - 9 caudae sine flocco - 4 9 - 4 flocci caudae - 110 - 2 auris a basi superiore - 4 9 - 5 fissurae auris - 4 6 - 4 oculi - - 10 cornuum recta - 9 11 - 5 7 curva - 10 7 - 5 11 ungularum anteriorum - 1 5 - 1 4 posteriorum - 1 6 - 1 spuriarum anteriorum - - 3 posteriorum - - 4 narium aperturae - - 7 rictus oris - 1 3 - 1 pilorum cristae barbaeve nullum vestigium - ■ ■ - tarsi anterioris a solea ungulae usque ad medium callum - 9 - - 8 posterioris - 11 - - 10 metacarpi a medio articulo pedis antici . - 2 10 - 2 metatarsi a medio articulo pedis postici - 2 8 - 2 Altitudo ab interscapulio ad soleam 2 - 2 1 10 a prymna ad soleam 2 1 4 110 Distantia aurium media mutua . - 1 9 - 1 oculorum antica mutua - 2 4 - 2 postica mutua - 2 8 - 2 . ab apice oris - 4 - - 3 fossae lacrymalis ab apice oris baseos auris mediae ab apice oris - 7 3 - 6 mutua cornuum apicis - 3 6 - 2 cornuum media - 1 4 - 2. _ — cornuum baseos - - 8 - 1 Latitudo ungularum anteriorum maxima - -11 posteriorum - - 10 spuriarum anteriorum - - 3 posteriorum - - 4 capitis maxima (ad oculos) - 2 11 - 2 oris - - 64- septi narium - - 1 Ambitus capitis maximus (ad oculos) 1 - 2 -11 colli medii - 10 1 (?) - 8 11 (?) 5 1-L - 1 2 2 6 3 7 6 9 8 1 5 7 8 9 1 1 9 9 1 2 7 64- 2 3 { 6'" paris. 4 1 6 3 7 6 - - 8 -16 sinistra -12 dextra 7" 6 4 8 3 1 3 3 - 1 2 2 1 2 5 5 6 4 8 3 1 11 1 6 5 - 5 7 1 5 1 11 2 3 3 2 2 10 - 1 6 5 2 1-L - 1 2 8 8 1 3 3i 64 - 14- 7 2 (?) Hempr. et Ehrenb. Mammalia I. Mas adultus. Femina adulta eadem cuius dimen- siones in Arabia scripsimus. Subulo Femina. Ambitus pectoris pone pedes anteriores \! n (?) 1' 9" 3"' (?) 1' 5" 3'" paris. abdominis ante pedes posteriores 9 (?) 2 3 (?) 15 6 (?) cornuum baseos , 10 - 2 - - 1 3 1 - i 9 - 1 34- trium pollicum distantia ab apice . . . . . . - 2 5 - i 9 Partium dimensio ad Maris adulti II. sceleton facta: Longitudo capitis ab apice oris ad finem occipitis 6" T” paris. ad basin cornuum anteriorem 5 colli a fine occipitis ad costam primam usque 9 4 cornuum recta 8 6 curva 9 6 ungularum anteriorum 1 7-j posteriorum 1 6 tarsi anterioris a solea ungulae . 8 9 . posterioris 10 9 metacarpi a medio articulo pedis antici 2 6 metatarsi a medio articulo pedis postici ....... 2 4 Distantia meatuum auditoriorum mutua 2 3 oculorum antica mutua 2 - postica mutua 2 10 1 ab apice oris 3 5-|r baseos auris mediae ab apice oris , . , 5 9 mutua cornuum apicis 3 cornuum media 3 1 cornuum baseos . ... ... . ...... . . .... . ., . • • - 11-j Latitudo capitis maxima (ad oculos) 2 10 Descriptio Maris: Color castaneo -fulvus tergaeum omne, collum, caput pedumque faciem externam et anticam occupat. In fronte, caudae basi et abdominis marginibus castaneus. A cornibus inde striae duae atrofuscae, striae albae contiguae, nasum petunt in eoque medio macula obscure nigra pollicari terminantur. Niger color etiam in stria per fossam lacrymalem protensa, in palpebris, apice caudae et pilorum fasciculo inter ungulas posito locum habet, eodemque cornua et ungulae tinguntur. Albus in linea ab oculorum et cornuum intervallo nares non attingens petit et. in macula pone oculos exstat; modice albo colore etiam gula, gastraeum omne, nates et pedum interna facies insignia sunt. Aures e fulvo cinerascent, intus magis albent. Pilus eleganter appressus brevis, vorticibus conspicuis nullis. Scopae tarsorum distinctae. Caudae floccus exilis, pilis vix ultra sesquipollicaribus. Cornua leviter sigmoidea, medio reclinata, apice in frontem leviter adunca, capite longiora, fere parallela, annulata, annulis 14 distinctis obliquis, apice laevi (in specimine cuius dimensiones supra dedimus) 2" 3"' longo, basi valde approximata. In altero mare, cuius sceleton mensus sum, cornuum apex laevis l” 7" aequat, annuli distincti numerantur 17, summo tamen obsoleto et praeterea rugae basales parum distinctae plures adsunt. Dentes jg' g' ~