DESCRIPTIO MONSTRORUM AVIUM, AM- PHIBIORUM, PISCIUM OUAE EXTANT IN MUSEO UNIV. LIT. BEROL. EORUMQUE CUM MONSTRIS MAMMALIUM COMPARATIO. DISSERTATIO IIS AUGURALIS MEDICA q V A M CONSENSU ET AUCTORITATE GRATIOSI MEDICORUM ORDINIS IN UNIVERSITATE LITTERARIA BEROLINENSI UT SUD1MI IN MEDICINA ET CHIRURGIA HONORES RITE SIBI CONCEDANTUR DIE XXII. M. DECEMBRIS A. MDCCCXXIV H. L. Q. S. PUBLICE DEFENDET AUCTOR ramo». «rp?«. ftjEjj&xEit R1IEN OBORUSSUS OPPONENTIBUS* XALCK, MED. CAND. LINDENTIIAL, med. stud. NOELLE, MED. DR I— BEROLINI FORMIS BRUSCHCKI ANIS* Perlustrantibus nobis monstrorum in Museis nos- tris copias auctorumque, qui de monstris disserue- runt, opera, memorabilis mox sese offeret obser- vatio , magnum esse quum numerorum tum for- marum discrimen inter monstra animalium, quae superiorum et quae inferiorum sunt ordinum, Constans enim est lex, monstrorum numerum, quo simplicior corporis animalium sit constructio et quo inferior, quem animal occupat, culturae gradus, eo minorem esse, eoque minus varias eo- rum formas. Quocirca in hominum genere di- versissimas videmus formationes monstrosas ac monstrorum humanorum indices omnium sunt locupletissimi. Apud inferiores animalium classes numerus magis magisque deinde decrescit, ita ut ia m in piscibus pauca tantum exempla adhuc re- perta sint, in insectis, crustaceis, molluscis vix aliqua. Noli tamen credere, monstra in classibus 4 animalium inferioribus tam raro occurrere, quanr tibi Museorum apparatus spectanti, aut exemph: ab auctoribus laudata comparanti videatur» Quumi enim paucissima tantum, id quod satis constat.', per diutius temporis spatium vitam continuare possint, et plurima vel mortua in lucem edantur,-, vel viva edita aut fato oppressa aut a parentibus; interfecta statim moriantur; i) nos in iis anima-, libus plurima reperiamus monstra necesse est*, quae sub oculis nostris pullos gignunt; pauciora] in iis, quibus peculiariter quidem ob quandam,, quam nobis praebent, utiiitatem animum adten-4 timus, quae tamen nobiscum vivere repudiant;: rarissima denique in iis, quae aut non curamus* aut fugimus , quod vel utilia nobis non sunt, veli nociva , aut tandem , quae procul ab hominibus in desertis et tenebris pullos edere solent. Sed haec, quae permultum ad diminuendum monstrorum e classibus inferioribus in Museis nostris numerum conferant, tamen non sufficiunt ad compensandum totum illud discrimen, et no- bis nihilominus persuasum esse oportet, monstras i) Legimus, gallinam pullum, quem monstrosum quatuor pedibus ex ovo exclusisset, rostro truci- dasse ira incensam, simulae non esse naturalem ani- madvertisset, Cf. Journal de, Savans, 1681. n. 1 7. p. 20}. 5 in inferioribus animalium classibus rariora esse, quam in superioribus. Nam si eorum numerus per omnes classes esset aequalis, certe apud pisces saepius ea reperiremus, quippe qui etxam monstrosi ob vitae genus facilius, quam reliqua animalia vitam continuare possent, neque a parentibus ova deposita non amplius curantibus interficerentur, et iam adulti profecto saepius, .quam fieri solet, hominum tam studiose eos persequentium praeda fierent. — Eadem valent de insectis, quorum tam multa ex ovi9 educuntur. Quaenam ceterum huius discriminis sit causa, difficile est dictu, quum omnino vera monstrosa- rum formationum causa originisque earum ratio tantis adhuc tenebris obductae sint. Passim qui- dem infra, singulorum monstrorum ordines trac- tans causas proferam, quae mihi ea de re medi- tanti in mentem venerunt; sed tantum abest, ut rem exhaustam esse credam , ut persuasum me habeam, multa eiusmodi addi posse, neque etiam deesse, quae iam prolatis opponantur. Quum igitur monstra mammalium et homi- nis ab avium, amphibiorum, piscium monstris va- riis rationibus abhorreant, operae pretium esse videbatur, descriptis quae in Mu9eo huius Uni- versitatis literariae conservantur ex his classibus monstris, accitisque, ubi res exigebat, aliunde ex- 6 emplis , quaenam illa eint discrimina paulo accura- tius exquirere* Atque hoc dissertationis conscribendae argu- mentum eo libentius elegi, quum Rudo Iphi , Vir Clarissimus, quem hac de re consulueram, ad id peragendum suasisset, neque etiam esset gravatus, eam erga me habere humanitatem, ut non solum pulcherrima Musei nostri anatomici, cui ipse est praepositus, collectione mihi uti permitteret, verum etiam, quae sibi ipse vir doctissimus ad hanc rem collegerat, mecum communicaret. Quocirca ex- plendum mihi superest pietatis oflicium, ut viro Clarissimo pro eximia, qua mihi adesse haud re- cusavit, humanitate et benevolentia publice gra- tias agam, quas possum, maximas. Caput I . .►/ i Monstra partibus deficientibus. §• I. J-Jic monstrorum ordo, apud hominem et mam- malia forinis diversissimis ornatus , apud aves et animalia illis inferiorem culturae gradum occu- pantia pauperrimus. Cuius quidem discriminis causam in eo potissimum quaerendam esse arbi- tror, quod in his inferioribus animalium classibus corporum structura multo est simplicior, quamiu superioribus, quibus haud raro vitio formationis partes desunt, quas illis natura denegavit,. Sunt etiam partes, quae certis animalibus ob singulares generis proprietates deesse non possunt. Ita mon- stra acephala in avibus occurrere nequeunt, quia b ipsi pulli ovo inclusi testam rostro aperinnt, id quod, si capite carerent, fieri non posset» Eodem modo inultis amphibiis Jper longius saltem tem- pus artus deficere non posse suspicor ob vim quandam, quae in illis ineat, reproductivam. Nul- lum enim exemplum monstri artubus deficientibus ex amphibiis, quae vim illam habent, cognovi, quum tamen ex illis, quae ea earent, exempla nonnulla exstent, ipsumque nostrum Museum rana tripede, infra delineanda, ornatum sit. Denique illud quoque fotasse ad diminuen- dum huiusmodi monstrorum numerum aliquid affert, quod magna horum animalium pars meta- morphosin patitur, quam subire animal forsan non posset, si monstrum esset. §♦ Q. In Museo anatomico praeter ranam comme- moratam duo tantum exempla, quae huc perti- nent, reperiuntur, sed utrumque sat insigne et notatu dignum. Alterum est columba sex circiter hebdoma- dum nudissima, ut nullum plumae vestigium, imo ne lanuginem quidem in corpore conspicias; ceterum bene formata et sine ullo vitio. — Aliam columbam, huic similem et ex iisdem parentibus, quanquam alia incubatione natam, quae bene alita magnitudinem fere columbae adultae aequa- 9 bat, Inspector Musei zoologici spiritui vini im- mersam benevole inihi ostendit dicens: viventem eam sese habuisse et longius quam tres menses aluisse: semper magno ciborum appetitu eam edisse semperque vivam et lascivam fuisse, donec cala- mitate quadam periisset, Nuperrime etiam aliam sibi allatam fuisse, aeque nudam, ex filia eorun- dem parentum eaque plumata natam, qnam amico donavisset, neque an adhuc viveret se scire. Accuratius hanc rem exploraturus ipsum vi- rum, a quo missae fuerant columbae, petii, qui rogatus mecura communicavit: esse sibi colum- barum par admodum fecundum, quod si duos pullos ex ovis excluderet, alterum nudum ma- nere, alterum plumescere. Nudos plerumque mox obire, interdum etiam per plures menses et diu- tius vivere, imo per anni dimidium aliquos iam sese aluisse. Plumati, haud raro adolescentes et a reliquis columbis non differentes, si pullos ede- rent, eorum quoque alterum plumescere, alterum nudum manere. Habere se, inquit, hoc ipso tem- pore columbam, filiam illius paris, quae mari ex alia familia copulata duos pullos excludisset, quo- rum alterum, plumis instructum iam adultum, alterum illum esse, quem vivum in Museum zoo- logicum dedisset. Nescio an antehac simile qnidquam observa- tum sit; equidem nusquam observationem tam IO singularem divulgatam reperi. Columba enim ab Anglo Latham in litteris ad societatem Linneanam i) Londini missis descripta, cui quum pro aetate sua iam plumae et pennae esse debuissent, tamen omnes nondum explicatae in vaginis includeban- tur, cum nostris vix comparari pocest. 5- 3- Alterum huius generis exemplum pullus re- fert unoculus. Oculus superstes, consueto ma- ior infra maxillam superiorem ad cranium usque remotam multoque quam iustum est minorem collocatus est, ut a maxilla inferiore violenter superiori admota obtegatur. Haec formatio, a. 'ibus admodum rara (nul- lum praeter illud exemplum mihi cognitum), ho- minibus mammalibusque usitatissima, in quibus ex hoc ordine monstra Cyclo pes nominari solent. Oculus plerumque infra nasum, normam relin- quentem et proboscidis galli Indici instar a fronte pendentem positus, interdum ex duobus eoaluisse videtur; habet enim haud raro duas lentes cry- stallinas, duo corpora vitrea, lridem semiduplicem, nervum opticum vel duplicem vel 6ulcalum, ce- i) Transact of the Linn. Soc. vol. I. in fine. tera, Interdum etiam supra nasum in medio fronte oculus sedit» i) $• 4- Memorabile est, apud aves monstra deficien- tibus artubus hucusque nondum observata esse, cu- jus phaenomeni causam equidem non satis intel- ligo. Neque aliarum partium defectum, apud hominem et mammalia interdum observatum, apud aves visum fuisse lego, tit ossium, cranii, linguae, oesophagi, cordis, hepatis, aliarum, 2) Pulli tamen anatini hic mentionem facere debemus, qui membrana natatoria caret, quique quoniam simul duo habet capita, infra latius delineabitur. Similem' anatem vide apud Rozier. 5) $• 5- Rana, quam memoravimus (p, 8- ) ex es- culentarum specie, nihil omnino habet alieni, nisi quod pes alter anterior isque dexter ei defi- ciat. Quum totum latus dextrum ne minimam quidem fabricae corruptionem, aut debiliorem par- tium structuram ostendat, eam fortuito pedem 1) Cf. Ilaller de Monstris I. c. 12. p. jg. 4C>4 2) Ibid. p, ij et g0 seqqt 3) Ob.ervations ,ar la Phy sic, ue et aur 1’Histoire na turelle. Paris 1777. 4. XI. p. 268. amisisse suspicari possis; sed hoc ideo verisimile non est, quod nullum cicatricis vestigium, dili- gentissima etiam instituta indagatione, observari licet. — In superioribus animalium classibus talia monstra non rara sunt ct, ubique exempla notata reperiuntur. Caput II . Monstra partibus nimiis, §. 6. Haec series priore multo est locupletior atque tot exempla ex avibus imprimis passim descripta sunt, ut a mammalibus multitudine vix superentur. Formae in avibus adhuc cognitae ad tres pri- marias reduci possunt, ad monstra bicipitia, monstra pedibus nimiis, monstra alis nimiis. Prius utrumque genus seriem repaesen- tat, in qua monstra a vix sensibili capitis gemina- tione usque ad perfectam utriusque capitis, ipsius- que colli separationem , aut pede tertio debili et deformi, in cute tantum haerente, usque ad totius pelvis cum pedibus bene formatis concretionem, gradatim adscendunt. — Alae nimiae satis rarae, neque multa earum exempla in auctorum scriptis laudata invenimus. In amphibiis loco alarum nimiarum caudae nimiae observantur. Piscium pauca tantum hujusmodi exempla mihi cognovisse eontigit infra citanda. Ex omnium partium nimiarum conjunctione monstra prodeunt bicorpora. A. Monstra bicipitia. $♦ 7» Primo nobis loco hujus ordinis pullus est gallinaceus maxilla superiore duplici, oculis tribus. Caput simplex, consueto paululum latius et sulco quodam haud profundo atque a fronte ad occiput tendente in duas partes aequales divisum, ex duobus videtur coaluisse. In utroque sulci la- tere maxilla conspicitur superior oblique ad la- tera spectans. Inter utramque maxillam oculus tertius positus, solito quidem major, tamen bene conformatus; reliqui oculi consuetum occupant locum. Maxilla inferior structurae utique normalis, justo loco collocata, apice inter utramque maxil- lam superiorem prominet, supraque ipsam simplex oesophagi ostium animadvertitur. fteliquae cor- poris partes a norma non discedunt* §♦ 8* Sequitur alius pullus e genere Mele agri - dis, in quo capitis utriusque separatio magis »5 quam in superiore exculta est. Nam eranus et maxillis superioribus pullo modo descripto simil- limus, duas hic habet maxillas inferiores. Quae tamen duplex maxilla inferior ita coustructa non est, ut singula singulae superiori respoudeat, imo potius utraque arctissime conjuncta et aeque inter se distans haud secus ac simplex antecedentis ex- empli maxilla inter utramque superiorem pro- minet. $• 9‘ Jam fetus gallinaceus similem fabricam refert, tamen ut duae maxillae inferiores aeque ac superiores, quibus respondent, ad latera spec- tent, ideoque os utrumque claudi possit. Praeterea eaedem hae maxillae inferiores superioribus non sunt, ut solent, breviores, sed longiores. Etiam huic pullo, ut autecedenti tres sunt oculi. 5. 10. In alio fetu gallinaceo eadem ratione, qua antecentibus, duo capita concreta sunt} sed in hoc quatuor oculos jam conspicere licet. Duo rostra, quorum alterum naturale, alterius autem maxilla superior imperfecta, caput semiduplex muniunt. Oculi, eodem ordine juxta se positi, valde e ca- pite fetus immaturi prominentes frontem quasi coronant. Qui medium occupant sibi tam vicini iG sunt, ut bulbus bulbum tangat, atque una eadem- que obtegantur palpebra, apertura triangulari per- forata, e qua utraque membrana cornea pro- minet. §• 11. Duo capita, in praecedentibus monstris coa- lita, in sequentibus magis magisque sejunguntur», In fetu gallinaceo maturo duplex caput, nisi, cranio et occipite connectum non est, tota facio; separata* Utrumque rostrum perfectum; oculi qua— tuor, quorum medii magis inter se distant, quam in exemplo superore; collum simplex, oesophagi ostium duplex, reliquum corpus naturale. Praeter hunc alius exstat Fetus gallina- e eu s eodem modo formatus sed multo junior ideoque magis deformis. Pullus birostris, quem Aldrovandus i) obser- vavit, cujusque nobis tradit iconem, modo de- scripto simillimus fuisse videtur , neque minus columba, quam Regnault 2) depinxit et aliae duae, altera a Schmuck, altera a Valisnero deliueata. 3) 1) Historia Monstrorum. Bonon. 16. fol. p.41 * 3^. icon. X. 3) Les F.caris de la Nature cet. Paris i77f* f°h Tab. 16. 3) Cf. Ualler Moust, — i7 — 5- 12. Priusquam ad proxima monstra animum ad- vertimus, gallinae mentionem facere dehemns, ad cuius similitudinem constructum in Museo nostro nullum reperitur monstrum. Habuit autem haec gallina caput semiduplex, duo cerebra unicum rostrum, spinas dorsi duas coalescentes, oesopha- gos duos, ventriculum unum, unam ingluviem, cor simplex, i) $• i5- Duobus quae nunc sequuntur exemplaribus, altero pullo gallinaceo, altero anatino c), prorsus inter se similibus, non caput tantum, ve- rum etiam collum duplex est et ipsa spina dorsa- lis usque ad os sacrum. Ex osse sacro duplex vertebrarum oritur ordo , qui iuxta se positus us- que ad os bifurcum procurrit ibique angulum formans acutum discedit et in urvumque collum protendit. Ex ipso angulo ala tertia enata est. Pullos bicipites, qui acuratius perscrutati sine dubio eandem quam antecedentes structuram os- tendissent, descripserunt et delinearunt, unum i) lonrn. ile medec. T. III. n. 4* i) Idem qui membrana natatoria caret. B — »8 - columbinum I. B o e h m i), alterum gallinum A 1 d r o v a n d u s. a) 5. 14. Omnia haec exempla ex avibus sunt dome- sticis, quod si capitum constructionem respexeris et quae supra dicta sunt, parentes pullos mon- strosos interficere solere, recordatus eris, non mi- rum videbitur. Rostrorum enim structura pleris- que facultatem dirimit alimenta capiendi, et qui- bus haec facultas est, ea, quum parentes deformi- tatem celare non possint, (ut monstra pedibus nimiis et alia) caedem non effugiunt. 9- >5* In amphibiis monstra bicipitia haud rara sunt, imprimis in serpentum genere, in quo omnes gradus reperiuntur, quos apud hominem et mammalia observamus. Museum nostrum unicum tantum continet exemplum serpentis bicipitis, cuius nunc quidem sceleton tantum superest; sed Ru- dolphi, Viri clarissimi, cui integrum animal ab 1) Micell. Acad Natur Cur. Dec. II. A. 6. io87- p- I37> 3) Ut. Monstr. p. 427* icon IX. ’9 ili. Sack missum fuerat, haec fere sunt verba i) „Serpentcm ad Linneanum penus coluber perti- nere et dentibus veneniferis carere; speciem in parvo (septem circiter pollicc9 longo) exemplari, cuius iam evanuissent colores, discernere se non potuisse; novam esse sibi videri. “ sceleti poste- rior pars cum occipite lustam habet structuram; prorsum caput latius extenditur ac denique in duo diffinditur, quo tota facies duplex fit. Maxilla inferior tres habet ramos, quorum medius ex du- obus coaluit atque articulo caret. 5- 16. Redi serpetem vivum habuit duobus collis et capitibus, quorum alterum altero septem horas pri- us mortuum est. Erant huic serpenti corda duo in totidem pericardiis, ventriculi duo, unum in- testinum et duae medullae spinales in unam coa- litae. Etiam Ph. Aklrovarulus, senator Bononien- sis talem possidebat 9erpentem exsiccatam ad eum delatam, quam Ulyss. Aldrovandus in Hist. Monstror, 2) cum aliis laudat, adiecta icone. Si- ri A. v. Sack Beschreibg. einer Reise nachSurinam etc. Berl. 1821. p. 139. Observationi intro ngli animali viventi che si trovano negli 'anim. viv. Florent. »684. 4> P- * 2 seqq. Tab. I. 2) pag. 427. B 2 20 niilera Io8. Lanzoni r) apud circulatorem quen- dam vidit et alium Valentinus 2) commemorat. Ex recensioribns auctoribus Edewards 3) ser- pentem bicipitem memoriae prodidit duobus col- lis, pollicem longis. Idem parvam serpentem ex insula Barbados depinxit, cui in collo uno duo erant capita. 4) Serpentis bicipitis venenosae, ad lacum Cham- plain deprehensae effigies ab Anglico quodam militum duce picta et a Bancrof 5) divulgata duo habet colla brevissima. Duos serpentes bicipites, septem pollices lon- gos, vidit A. v. Sack 6) in Museo clar, 1’eale Phi- ladelphiae; quarum quidem alteram, quae nunc in Museo huius I 'niversitatis literariae servatur, supra iam descripsimus. Similem serpentem Musei 1) Miscell. Acad. Nat Cur. Dec.II. A. 9. p. }i8. Fig.^H. а) Ampbitb. zoor. T. 2, p. 172. 1 ab. 85* 9’ 3) Seliginann Samraliing verichiedeuer aualaudischer u. ael tener Viigel. Nurnberg 1764. Tom. VI. Tab. 102. 4) Ibidem. Naunge^hhichte von Guiana, ans dem Engl. FrkFrt. und Lpz. 1769. 8- p- *33* б) 1. 1. p. 1,9- '14- — 21 Paria, depinxit Lacepede i). Prope lacum Cham- plain aaepenumero eiusmodi 8erpeute9 reperiri di- cuntur 2), neque minus circa Astracan, unde Equiti Wsewoldsky, Praeaidi vicario Academiae niedico-chirurgicae Moscov. talis missa fuerat, de qua an, 1809 in eiusdem Academiae concilio com- mentationem legit 3). Denique aerpentes utrin capitatae seu quae loco caudae alterum habent caput, quarum exem- pla quaedam allegantur 4), ailentio nobi9 non sunt praetereundae. 5. 17. Memorabile eat, id quod Rudolphi 5), Vir Clarissimus, iam monuit, serpentes sola esse ani- malia indomita, quibus haec deformatio con- sueta; cuius rei difficile est indicare causam. Vir doctissimus illud certo quidquam afferre coniec- turavit, quod haec animalia tot persecutionibus exponerentur et idcirco turbaretur fetuum incre- mentum; quibus fortasse addi potest, capitis con- figuratione talia monstra (saltem quae adhuc cog- 1) Naturgejchlchie der Amphibien; a. d. Franz. von Becbsteiu. Weiitiar lgoi. Tab. it. 2) Cf. Sack 1. 1. p. 154. not fi. 3) Idid. p. 1}8. 4) Cf. Haller Mouttr. I. jj. $) Saik 1. 1. p. 139. aa nita) non impediri, quominus nutrimenta capiant, neque matribus, quibus ova deposita et proles inde oriundae non curae sunt, facultatem esse eas In- terficiendi; denique serpentes metamorphosin, quae plenam carum evolutionem impedire posset, non subire. Quaeras quidem, cur apud pisces, qui tamen iisdem conditionibus subiecti sint, haec monstra non occurrant? sed recordari oportet, eo- rum monstra omnino rariora esse, quam amphi- biorum, praeterea piscibus ea non prorsus deficere, Sed ad bicorpora magis iam pertinere. S. »8- E reliquis amphibiorum generibus pauca tan- tum huiusmodi monstra adhuc descripta sunt. £ lacertis Aldrovandus j) duas commemorat, qua- rum altera dubia esse videtur; altera, quam illum vivam habuisse libri eius de Monstris editor affir- mat, utrinque capitata fuit, sive loco caudae alio capite usus est et versus utrumque gradiebatur. Testudinem matinaia bicipitem depinxit Ed- vvards fi). $• ‘9‘ Monstra e piscum classe huc referenda quo* niam potius ad bicorpora pertinent, infra propiue i) lliat. Momtr. p, 6$<). Quadmp. ovipar. p. 631. 63>*. 3) Selignuuu 1. 1. Tab. »oi. spectabantur. Unicum tantum monstrum pisci- num, quod Risso 0 descripsit, hic nominare li- ceat. Est itaque piscis (LophiuS piscatorius) ca- pite unico, ore duplici, superiore et inferiore, quorum utrumque quintuplice dentium serie mu- nitum ; etiam pharynx duplicatus. B. Monstra artubus nimiis. 5. 20. Certi fines terminique inter haec monstra et monstra bicorpora constitui nequeunt, quoniam utrumque genus re vera unam tantum refert se- riem, in qua monstra pluribus partibus nimiis praedita gradatim ad perfectam geminationem ad- scendunt, ita ut alterum genus sensim sensimque in alterum transeat. Necesse igitur erit, nos vo- luntarios constituamus fines, quod ita optime fieri videtur, ut omnia monstra, quae aut omnes artus cum capite duplicatos habent, aut duo corpora penitus separata, in capite uno, ad bicorpora re- feramus. a. Monstra pedibus nimiis. §. 21. Museum nostrum , his monstris satis exorna- tum, omnes, quos monui gradus continet. Sirn- I) letliyologie de Nice. Paris 1810. 8. p. 49. 24 plicissimum pullus est anserinus, cui e re- gione acetabuli dextri pes tertius, reliquis quidem minor, sed bene formatus propendet. Reliquum corpus nihil ostendit alieni. Eodem modo pullo anatino pes tertius deformis, uno tantum digito praeditus, et fetui gallinaceo pes quinque digitis, quorum duo prorsum , tres retrorsum spectant, ex uropygio dependent. Praeterea pullus gallinaceus fere adultus ad podicem tertium habet pedem, reliquis mino- rem. Quibuscum ossibus pes nimius commissus sit, quamquam sine pulli dissectione erui non po- tuit, tamen verisimile est, eum abnormis ossiculi auxilio ossibus adhaerere vicinis, uti in sceleto gallinae adultae pariter tribus praedito pedibus, cuius iam sequitur delineatio- In hoc sceleto cum dextro ossis coccygis la- tere et potissimum cum osse coxarum proprium ossiculum, quasi alterius pelvis rudimentum, con- nexum est, instructum acetabulo, quod capitulum femoris tertii pedis excipit. Cum hoc femore ti- bia brevissima, vix tres lineas longa, coniuncta, quacuin os metatarsi bene formatum cohaeret. Fibula desideratur; digiti quinque, quorum qua- tuor normalis structurae, quintus, medium oc- cupans, minimus duas circiter lineas longus. 25 Ea coniunctionis ratio, si non omnibus avium monstris pedibus tribus, certe plerisqne communis esse videtur. Nam praeter hoc sceleton etiam in alio mox adumbrando locum habet, neque minus in duobus quorum icones cum descriptione dedit Meyer »), et in alio quod Aldrovandus 2) delinea- tutn exhibuit. Itidem pulli gallinacei quem cl. Haller 3) dissecuit, ,,pes insolitus suum habebat ossiculum, suspensum de membrana, uropygiis interiecta, triangulare, minimi ossis innominati, simile** ; quod ossiculum, si pullus adolevisset, sine dubio cum ossibus vicinis coaluisset. §. 22. Sequentes duo pulli transitum faciunt ad aves quatuor pedibus. Unus, pullus anserinus, latere sinistro ossis coccygis tertium habet pedeiu ejusdem, qua reliqui, magnitudinis. Femur et tibia nihil ostendunt, quod praeter naturam, sed metatarsus duplex, ita tamen, ut utrumque os, tibiae et fibulae pedis humani instar juxta se po- situm, communi cute vestiatur. Etiam digiti duplices sunt, omnesque eadem membrana nata- toria conjuncti, quo fit, ut pedem duplicem sim- plicem esse credas. 1) Vomellungeii ect. ii. 2. Taf. 4y. 50. 2) ilist. Rloust. p. 55$. j) 1. 1. 1. i)'. — 26 — Alteri pullus anatinus, pedem ejusdem «trueturao in latere atnistro ossis coccygis habet, neque tamen Ita perfectum et quinque tantum di- gitis praeditum, quorum medius 6ulco instructus ex duobu» coaluisse videtur. $■ 23* Ab hac ossium dispositione geminum alte- rius pulli 08 metatarsi eo difFert, quod utrum- que angulum formans a se invicem recedit, pro- priaquo involvitur membrana; praeterea binis tan- tum gaudet digitis. Eodem referendus est pullus gallinaceus, nimio pede praeditus, cujus tibia quoque duplex, Ut cum priore monstris quatuor pedibus jam pos- sit adnumerari; pedes omnes normalis sunt stru- cturae* §. 24- Sceleton galli gallinacei simile possidet Oialculum in latere dextro, uti illud quod supra (p. C4) descripsimus in sinistro; quocum ossiculo acetabuli nuxilio femur commissum est singula- ris structurae. In medio enim in duos diffinditur ramos, angulum fere rectum amplectentes et fur- cae dentium similitudinem induentes; utrique ramo tibia cum osse metatarsi ternisque digitis, paulo deformibus quidem, tamen bene distinctis, - 37 -• affigitur. Tibia quae sinistro furcae dente cofi- jnngitur, etiam hic, uti in gallinae eceleto supra descripto, nonnullas tantum lineas longa est, atque fibula caret. Praeterea calcares pedum abnormium non in inferiore, sed in superiore ossis metatarsi extremitate, infra capitulum positi sunt. 0. 25* Quae nunc sequuntur exempla duos habent pedes nimios, ad acetabulum usque distinctos. At- que primum pullus est gallinaceus, duobus infra os coccygis provenientibus pedibus instruc- tus, ceteris quidem minoribus, tamen a naturali forma non discedentibus. Capitula femorum su- periora arctissime iuxta se posita sunt; an aceta- bulo excipiantur necne, discerni non potest. Exstat et alius eiusdem formationis fetus gallinaceus in Museo, et anserculi quadru- pedis effigiem ad illius similitudinem factam red- didit Polis i) i fi* £6. Fetui anatino, nec non gallinaceo al- terius fetus pelvis cmn pedibus uropygio enata est. Eaedem partes e pectore pulli gallinacei et i) Ephemerid. Nat. curioa. Dcc. II. A. *. i6gj\ p, ioo, 28 fursum ex alius pulli sterno seu forsitan exosse bifurco, ilenique sub ala fetus gallinacei sinistra proveniunt. $• 27* Claudit hanc seriem pullus Numidae me- lcagridis singulari conformatione. Sicut enim illi bicipites, quorum supra (§. 15) mentionem fecimus, binas habent dorsi spinas, quae a singulo osse sacro excipiuntur, ita hic iluplice gaudet osse sacro, binis pedibus instructo, quocum simplex spina dorsalis iungitur: atque ut apud illos in an- gulo, qui ab utraque spina dorsali formatur, ter- tia exstat ala, sic apud hunc in angulo, utriusque ossis sacri consociatione facto, tertiae alae rudi- mentum collocatum est. Alia quaedam exempla avium tribus et qua- tuor pedibus memoriae prodiderunt Aldrovandus 1), Kundmann £) Reaumur 5) Regnault 4), Holt- 1) Hist. Monstr. p. f)° — S^9- 1) Rariora naturae et arti», oder Seltenheiten d. Nat. u. Kunst des Dr. Kundmannschen Natnralienkabi- neis cct. Lpr. t?3 7' P* 3) Art do faire eclore le» oisseaux domestiques t?49- 12. 11. p. 43- 4) Los ecarts de la nature. Tab. 5. 23- 29 mnnn i) de Westhoven a) Lidbeck 5) Rommel 4) alii 5). $■ 28- Amphibiorum unum tantum huius generis monstrum in Museo nostro conservatur, rana quinque pedibus, quorum insolitus, eodem modo ar. reliqui formatus, paululum tamen eis minor, e medio femore dextro protenditur. Alias ranas quinque pedibus contulit cl. Haller 6). b. Monstra alis nimiis. $• 29- Praeter exempla supra (pag. 15 et c7) *a,n scripta nullum alium huiusmodi in Museo nostro superest. Ab auctoribus adumbrata invenio pul- lum, anatem et anserem quatuor alis praeditos; 7) pullum quatuor pedibus totidemque alis 8) i simi- les alios 9). 1) £ph. nat. cur. Dec. III. A. I. 169. 4. p. 237. 2) Acta acad. nat. cur. Vol. II. p. 2co. 3) Kongl Vetenskaps acad. liandi, ect. Der Kijnigl. Sthwed. Academie Abhandliingcn J. 1762. p. it>8. 4) Epb. nat. Cur. Dec. 11. A. 5. 1686. p. 301. 5) Cf. Ilaller Mstr. I. 15, p. 33. 6) Monstr I. ty. p. 53. 7) Ibid. p. yy. 8) WolfF in act. Acad. Pctropol. A. 1780 Mcm. p. 203. q> P. Rommel in Miscell. acad. nat. cur. Dec. II. A. y. 3o 5» 3°- Priusquam hunc monstrorum partibus nimiis ordinem relinquimus, formarum quarundam, quas adhuc tangere nondum opportunum videbatur» mentionem facere debemus. Sunt enim interdum monstra, quae non totos quidem artus, sed ar- tuum tantum partes nimias habent, ut digitos, ungues, alias. — Apud hominem et mammalia haec monstra haud rara sunt i), neque in avium amphibiorumque classe desiderantur. Eiusmodi pulli gallinacei effigiem, cui erat in utroque pede quintus digitus, Aldrovandus a) exhibuit. Pul- lum binis pollicibus in utroque pede in Acad. 9cient. Paris, protulit A. D. Fougcroux 3). Rana quinque pedum, a Valisnero 4.) descripta, in uno eorum septem habuit digitos. Denique amphibia quaedam, quibus caudae nimiae, huc refero. Lacertis interdum caudas ge- 168 f>. p. 50T. — Regnault 1. 1. Tab. 33. — Journal dea savnna 1681. n. 17. P- 203- — j) Cf. Ilaller monstr. I. 24. p. 9U oeqq. 2) lliat. monstr. p. jbi. 3) Hiat, de l’Acad. de Paris A. 1775-. p. 25. 4) Opere diverse, Tom. III. p. 507. minas esse Plinius 0 Sam monuit, taicsquo obser- varunt Aldrovandus 2)» Valisnerl S) Mar* chand 4)- Museum nostrum lacertam (viridem) servati cuius caudae legitimae altera minor adhaeret, — * Aldrovandus talem possidebat cauda trifida | 'tuo aliam cauda quadrifida. 1) Ilist. Nat. XI. III. 2) Ilist. monst. p. 594. $96. Quadrnp. otipat. p> *>J« 3) 1. 1. p. 48. 4) Ilist. de l'Aacad. des scienc. 1718* *» t Caput III. Monstra bicorpora. A Monocephala. §• 3K Monstra avium quatuor alis et totidem pedibus praedita maxima ex parte gemellos esse plus nu- nusve coalitos, ideoque huc potius, quam alias referendos cl. Haller i) iam monuit, neque ego dubitp in eius discedere sententiam. Sed tamen e causis supra ($. 20) allatis hic ea tantum res- tant describenda, quae gemina habent cuin uno capite corpora omnino separata. Quorum quidem in Museo nostro nullum conservatur exemplum; ab auctoribus varia delineata habemus, congesta ab Aldrovando 2) et Haller 3). 1) Monstr. I. if. p- S V- u, 11 ist. Moiotr. p. 619. G34 3) 1. »• '7- P 69* B. Monstra bicorpora duobus capitibus. $• 32- Huiusmodi monstra ex avium familia duo museum nostrum exornant. Ac primum quidem gemelli anatini craniis connati. Fingo tibi duos pullos, quorum capita, resectis craniis, ita coaluerunt, ut unius rostrum supra oculum alte- rius positum sit, et habebis horum pullorum ima- ginem. Alterum gemelli anatini abdomini- bus connati, ceterum naturales. Ab auctoribus memorantur: Pullus, cui alter quasi in pectus insertus erat i); galli Indici co- aliti 2); galli gallinacei coaliti 3) fetus anserini bicorpores 4)* 5. 53- Ex amphibiis monstra bicorpora mihi non cognita, praeterquam quod serpens bicorpor in 1) Phil. Transact. n. 456. 2) Ibid. 11. 259. V Bresl. Sami. 1726. p. 7 1 y. 4) Alchov. 1. n, p. 659. c 34 Museo Lugdun. Batav. esse traditur i). E pisci- bus haec prodita invenio: Dr, Barclay Edimburgi squalum possidet re- cens natum, semipedem longum, ab umbilico versus caput duplicem, simplica cauda 2). Simi- lis squalus Londini in Museo Ilunteriano conser- vatur. — Gemini squali mediis corporis partibus coaliti, anterioribus et caudis seiunctis apud Prof, Brookes Londini exstant, CI. Jussieu 3) geminos pisciolos abdomine connatos, ex museo Dni. Villeflix sumtos in Acad, scient. Paris, protulit, satis magnos, 'ut eos vi- xisse nobis persuasum esse possit. Denique etiam piscis ille biceps Aldrovandi, quem in Nilo Uuvio captuin fuisse narrat (si fa- fula vera), huc referendus esse videtur. 1) Ilamburgisches Magaz, St. «4. p. 439. s) Collect. Rudolplii, unde etiam sequentes. 3) Ilist. de l’Ac. des. Sc. 175/;. p. 30. n. IV- 4) 1. n. p. 6fg. V • Caput IV. Monstra partibus anomalis. §• 34- §implicls9ima atque vix atl formas monstrosas re- ferenda anomalia est, 9icubi aves coloribus generi alienis tinctae passiin occurrunt. $• 35* Maioris nobis momenti erunt aliae anomaliae, quae constant in partium ipsis , in quibus oriun- tur animalibus inconsuetarum aut in tanta partium naturalium degeneratione ut vel informem molem - i) Cf. Fr. Clir. Giinthers Cedanken iiber die weisseti Vfjgel, welche von anders gef&rbten Eltern crzeugt werden, in dem Natnrforscher I. p. Eiusdem Gcdanken iiber die Entstehuiigsart der auomalischeu C a — 56 offerant, v-el aliarum partium simulent similitu- dinem. Natura enim lasciva, sicut partes naturales interdum supra modum auget aut diminuit, ita etiam novas procreat aut legitimas adeo deformat, ut neque primariam amplius referant formam, neque cui destinatae fuerant muneri satisfaciant* Eius generis primuin sunt cornua quae ani- malibus nonnunquam praeter naturam crescunt, idque non solum feminis, quarum mares iis tan- tum uti solent, verum etiam aliis bestiis, quibus cornua omnino aliena sunt ipsisque avibus et ho- minibus 0- 36. V Aves cornutas, quibus nostra maxime mter- est, varii auctores descripserunt: gallum cornutum M. E. Lochner 2); pullum G. F. Francus de - Frankenau 3); pullum anatinum G. Hannaeusq); «chwarzen Farbe verachiedeiier sonst anders gefiirb- tcr Vogel. Ibid. II. p. 1. B. Zorns Einwendungen gegcn Ganthers llypothese. Walch von der anoinaliscben -vveissen Farbe der Vogel. Ibid. IV. p. n8. 15*. j) Cf. Ilaller nisu. I. 3. p. 5. 2) Eph. nat. cur. Dec. II. A. 8. i689- P’ 74. j) Actu acad. nat. cur. Vol. I. p. }i7- 4) Epb. nai. cur. Dec. II. A 9. 1690. p. 516. 57 Porro huc pertinent serpentes et pisces pe- dati, quorum nonnulli visi traduntur. Serpentem bipedem Cardanus i) habuit et aliam Klein 2). Piscis ad G. W. Wedel 5) missus Fuerat, qui in antica corporis parte „ geminos pedes cum coxis adhaerentes, aequo cum cauda spatio expor- rectos et ossiculis suis conspicuos1 2 3 4 5* habuit. Piscem, cui pro cauda pedes quinis digitis erant vidit Cl. Richter 4)« §• 37. Denique multa levia fabricae vitia huius sunt loci, non morbo quodam orta, quae tamen om- nia notare longum est. 5) Quae nostra maxime interest, ut spectemus, sunt ex amphibiis et piscibus; nam in avium classe, quod mireris, tales turpitudines, ut nomi- nari solent, admodum rarae sunt; mihi saltem non contigit, qui aliquam aut viderem, aut in scriptis delineatam reperirem. 1) Subtilit. L. VIII. p. J8i. 2) llerpetol. Tom. I. 3) Eph. nat. cur. Dec. II. A. I. 1682. p. 318. 4) Ichthyotlieol. p. >'48. 5) Cf. Haller mstr. I. §, p. 16. seqq. 38 In museo nostro piscis conservatur huc for- tasse pertinens* Est iuvenis Muraena anguilla, cuius spina dorsalis sursum et deorsum, ut ita dicam, undat, seu ad undarum similitudinem si- nuatur. Cl. Reaumur i) piscis monstrosi effigiem in Acad. scient. Paris* an. 1747. ostendit, qui iri piscina ducis Saxoniae captus fuisse narratur. Is piscis, e genere Cyprinorum, capite aequabat avem rostro acuminato (ut motacillae — hochequeue — ) ita tamen, ut inferior rostri pars superiori firmis- sime adhaereret, neque ut apud aves ab ea remo- veri posset. Praeterea in eadem hac superiore parte rima erat, quartam circiter pollicis partem aequans, qua tanquam ore animal utebatur. Alium piscem monstrosum, vittae Gallicanae, quam Fontange nominant, similem, descripsit J. A. Euth 2); idem 5) piscem marinum praegran- dem monsrtorsum. Mirum monstrum piscinum in portu urbis gallicae Cette captum ferunt, 4) cuius quidem 1) Hist. de l'Ac. des sc. 1747- P- ?• 2) Eph. nat. cur, Dec, III. A. y et 6. 1697 et 1998- p. 14;. ?) Ibid., et A. 1696. p. 76. 4) Ilis t. dc l’Ac. des Sc. 1759- P- 4°* 39 efigiem et descriptionem Ribart dedit et an. »759 ad Acad. scient. Paris, mitti iussit. Habuit au- tem hic piscis inter caput et corpus quinque magnas membranas se invicem involventes atque collum animalis cucullorum instar obtegentes; qua etiam causa piscem Monachum nomina- runt. Denique refert Carol. Offredi i) in agro Lau- sannatino deprehensum fuisse serpentem permag- num et auritum. Ceterum adnotandum est, multas huiusmodi formas praeternaturales fortasse e morbis potius ortas , quam pro veris monstris habendas esse, quod imprimis de cornibus valere arbitror. Ne- scio an de anguilla supra (p. 58) descripta eadem dicenda sint. i) Epii, nat. cur. Dec, II. A. i. 1682. p- 318. 4° Restat ut quae ex omnibus exemplis, quo- rum vel descriptionem dedimus vel indicium fe- cimus, inter monstra avium, amphibiorum, pis- cium et mammalium, sequantur discrimina, iam in compendium conferamus» Sed quoniam multa eiusmodi in ipsa exemplorum enarratione passim, ubi maxime commoda obveniebant, imprimis quae ad formas diversorum monstrorum comparandas spectant, partitu ante sunt allata, partim ex iis, quae diximus, facile colligi possunt; rem eo de- ductam esse video, ut ne acta agere videamur, tantum quae multitudinis sit ratio singularum ex singulis classibus formationum brevi in consceptu ponamus. Nulla est omnino monstrorum forma, quam in omnibus animalium classibus pariter observa- tam inveniremus. In avibus frequentissima sunt manstra parti- bus nimiis, neque ulla, quae in mammalium classe observatur forma, hic desideratur, Atque in hoc quidem ordine monsLra pedibus nimiis crebriora, quam bicipitia et haec rursum frequentiora, quam bicorpora et quae alis nimiis sunt instructa. Rariores occurrunt formae partibus deficienti- bus, eaeque ipsae formae exemplis pauperrimae. Rarissima denique monstra partibus anoma- lis, neque alia offeruntur, nisi aves colore a na- turali diversissimo et cornigerae, — In Amphibiis, quum in quibusdam eorum ordinibus certae monstrorum formae vulgatis- simae sint, quae in aliis rarissimae observantur, in aliis omnino desiderantur, singulos spectemus ordines nccesse est. Nullum est amphibiorum genus in quo pau- ciores a legitima fabrica declinationes observatae sint, quam in testudinibus; nam exemplo testu- dinis bicipitis laudato aliud ut reperirem mihi non contigit. In lacertis caudae nimiae forma frequentis- sima eaque ipsis propria; minus frequens capitis geminatio, neque aliud, nisi exemplum lacertae utrinque capitatae notatum; deficiunt monstra partibus spoliata, aeque ac partibus anomalis et pedibus nimiis. In ranis quatuor habemus exempla pedibus, nimiis, unum in quo pes deest» Ab omnibus reliquis turmis relinquimur. 4» In serpentibus denique bicipites haud rarae et omnes, quos apud mammalia reperimus gra- dus etiam hic conspicere licet; deinde sequuntur formae quaedam partibus anomalis; reliquae de- siderantur, Piscibus monstra bicorpora vulgatissima; his succedunt ea, quibus partes anomaiae; propria nulla, nisi monstrum ore duplici, superiore et in- fariore. I CURRICULUM VITAE EX DECRETO GRATIOSI MEDICORUM ORDINIS BEROLINENSIS ADIECTUM. Natus sum in vico Rlienoborussico Tronecken postrid. Id. Jun. anni MDCCCIJ patre Guilielmo Heusner, matre Carolina e gente Kremer. Ad annum aetatis quartumdecimum domi versatus primisque litterarum elementis institutus, inde ab anno MDCCCXV Weilburgi, Nassoviae oppido Gymnasium illic florens per annos quinque fre- quentavi. Deinde Heidelbergam petii, quo in Academia Ruperto Carolina arti medicae operam darem. Ibi per quinque cursus semestres prae- lectiones audivi virorum celeberrimorum, Tiede- 44 mann de Anatomla, Physiologia, Zoologia; Gme- lin de Chemia experimentali , Pharmacologia, Chemia analytica; Munke de Physica experiinen- tali; Dierbach de Botanica; Conradi de Pathologia atque Therapia et generali et speciali, de Historia Medicinae; Chelii de Chirurgia et Akiurgiae; Naegele de arte obstetricia. Praeterea in secandis cadaveribus ducibus Tiedemann et Fohmann exercitatus nec non in clinicis academicis sum versatus: medico duce Conradi, chirurgico duce Chelio, obstetricio duce Naegele, Vere anni 'MDCCCXXM, Buperto Carolina relicta ad pa- rentes reversus sum, qui nunc sedes in oppidulo Kirn posuerant. Peracta apud eos aestate, auc^ turnno eiusdem anni huc Berolinum perveni , ut cursum aeademicum persequerer et absolverem. Praeter praelectiones clar. Virorum Wagner de Medicina forensi, Jiingken de Akiurgia et Horn de morbis mentis, quibus interfui in institutis clinicis potissimum versatus sum ducibus Viris ill, Berends, Graefc, Rust, Neumann. THESES DEFENDENDAE. i. Venae vim resorbendi habent, n. Monstrorum forma in germine recondita. III. Eryripelas exanthema est. IV. In ophihalmitide V%ra hirudines ante venae sectionem inutiles , imo noxiae. I \ { V % "