| STRUCTURA CAUDICIS FILICUM ARBOREARUM SCRIPSIT HUGO MOHL, M. D. Pnor. Acap. Bznw. Seorsim expressum e Martii opere, quod inscribitur: Icones selectae plantarum | cryptogamicarum Brasiliae. Mo. Bot. Gardér á 1897. | : MONACHII 1853. . "1 " 1 * S s x * : "Gkez p Jg rcar ur | GU 9 Jj ER ri - *.- DE STRUCTURA CAUDICIS FILICUM ARBOREARUM SCRIPSIT 2 HUGO MOHL, M. D. Por. Acap. BEnx. $. 1. Ex quo cl. Desfontaines rem, quae tanti momenti est ad plantarum physiologiam, primus cognovit , caulem scilicet plantarum non ad eundem typum esse constructum, cum reperisset, pro diversa embryonis structura pariter et structuram vegetationemque tum Monocotyledonum tum Dicotyledonum haud parum differre, in quaestionem ultro ventum est, utrum etiam caulis tertiae classis , Acotyledonum scilicet , vegetationis legem a ceteris classibus discrepantem sequatur, an plantae illae, si caulis organisationem spectes, ad Monocotylédones proxime accedant. In qua quaestione explicanda haud dubie permagni interest, ut caudex filicum arborearum accurate investigetur, cum ex omnibus Acotyledoneis harum plantarum pars vegetativa summam evolutionem assequa- tur, eandemque ob causam structurae indoles plantarum embryone carentium in illis clarissime expressa sit. Quantum intersit, caudicis hujus naturam investigari, dudum phytotomi intellexerunt, et tum Des- fontaines ipse, tum plures posteriores eum diligentius investigandum sumserunt, Quaecunque vero de ea re observata et in vulgus edita sunt, non ea subtilitate mihi pertractata esse videntur, qua opus est, ut res in liquidum adducatur, et quae ex observationibus illis comperta et allata scimus, magis dubitationem mo- vent, an observationes recte institutae sint, quam ea de re edocemur. Itaque operi, rem denuo inqui- rendi, non supersederi posse videtur et forsitan mihi contigit, ut lis, quas exponam, observationibus cer- tum quoddam fundamentum jaciam, cui structurae, quae plantarum cryptogamicarum cauli propria est, ex- plicatio accuratior superstrui possit, — ^. r6 * Priusquam vero ad descriptionem structurae illarum plantarum transeam, non alienum ab re mihi esse videtur, quantum , qui prius rem inquisiverunt , profecerint, brevibus proponere. Primam descriptionem anatomicam filicis arboreae caudicis diligentius expositam Desfontaineo de- bemus, quippe qui in notissima illa dissertatione de Monocotyledonum et Dicotyledonum structura *) filicum quoque arborearum mentionem facit. — ; : Descriptio ejus haec est: caudex earum fibris ligneis constat et laminis varie contortis, quae versus ambitum caulis latiores sunt et propius ad se invicem accedunt, quam mediam versus partem. Intervalla / *) Mém. de l'Institut. Tom. I. pag. 478. FILICES. AO 5 inter fibras posita, medulla sunt repleta. Effamsi structura filicum arborearum et Monocotyledonum. ali- quantum differt, in utraque tamen eadem fibrarum dispositio eademque crescendi ratio cernitur. . Ex Brisseau Mirbelii*) sententia organisatio harum plantarum medium tenet inter Monocotyle- donum et plantarum inferiorum ordinum structuram. Caudicem earum nonnisi fasciculum esse petiolorum dicit, fibras enim ejus a basi frondes versus divergere in easque excurrere, saepissime a fibris illis figuras effingi symmetricas, sique posteriori incremento confluant, laminas eas efficere irregulariter tortas. In caule centralem tantum occurrere vegetationem. . tem Linkius**), cui subtiliorem structurae filicum arborearum disquisitionem debénusi censet, cau- dicem earum fasciculum esse mere petiolorum. Eodem auctore in sectione caudicis transversali strata irregulariter dissita cernuntur fusca et alba; dicit, microscopii ope facile intelligi, lignum ex albis tantum stratis, quamvis ea molliora sint, formatum, et fere totum e majoribus vasis spiralibus compositum esse; fusca vero strata, quamvis duriora, e cellulis prosenchymatosis constare. Ductus intercellulares permag- nos apparere, iisque canales effici, quales et in squamis filicum, et in muscis conspiciantur. Alba ligni strata annulos exhibere neque tamen prorsus clausos, quorum concava pars in quovis petiolo extrorsum spec. tet. Petioli seu orbis hujus centrum non esse aequabile, sed laminis lignosis repletum esse. Haec ligni strata partim parallela esse cum exteriore orbe partim 'ea longe minora, et speciem offerre fibrarum irre- gulariter sparsarum, [Intervalla stratorum tum fuscorum tum alborum contextu celluloso esse repleta. Decandollius ***): quoque filicibus arboreis Monocotyledonearum tribuit structuram, asserens, in sectione transversali maculas fuscas cerni, subrotundas et varie formatas, quae fasciculis efficiantur fibra- rum contextu cellulo separatis. Caudicis peripheriam e contextu celluloso formari, qui corticis locum expleat, neque eum conjunctum esse cum ligno, quod intra cylindrum centralem fibrosumque evolvatur; cylindrum hunc multa continere vasa scalariformia. Bamificationem caudicis mue ab hoc cylindro oriri, et nonnisi fibris discedentibus nasci. Hae igitur omnes sententiae in eo consentiunt, fillicum arborearum lignum e fibratum fasciculis constare, irregulariter et varie tortis et a se invicem separatis, filicesque tum ligni structura, tum vegeta- tionis indole cum Monocotyledoneis congruere. ; $. 9. Enumeratis superiorum sententiis, venio nunc ad proprias investigationes, quas institui in cau- dicibus decem: specierum filicum arborearum nempe: A/sophilarum nigrae Mart., phaleratae Mart., Schan- schin Mart., vestitae Mart. ,' Cyatheae Sternbergii Pohl., Delgadii Pohl.3) Didymochlaenae sinuosae Desv., Chnoophorae excelsae Mart., (Polypodii corcovadensis Had.), alius speciei, quam nomine Polypodii armati e horto R. berolinensi accepit editor, et in caudice speciei non definitae. 5 $. 4. Caudex filicum arborearum (Tab. XXVII. et XXVIII.) strictus est, ad apicem versus paulo attenuatus , simplex, apice frondibus vestitus, teres, sed ob frondium cicatrices. et pulvinos prominentes cy- lindri formam non plane referens. Cum Palmarum caudice comparari solet, quae comparatio tum,tantum apta est, cum habitum ejus , formam gracilem, et terminalem frondium situm respicimus; cum vero: frondium inserlionem respicimus, quae nunquam amplexicaules sunt, ut in Palmis, ad caudicem potius Cycadearum accedit, a quibus ceterum *) Elémens de Botanique T. I. pag. 122. - **) Linnaea 1826. pag. 414 — 417» ***) Organographie végét. T. I. p. 232. : 1) Cyathearum Delgadii et C. Sternbergii, specierum a cl. Pohl inSternbergii flora orbis primigenii descriptarum. atque tabulis B. C. illustratarum, caudices, ab inclyto illo Brasiliae peregrinatori nobis commmunicatos heic commemoramus, ceterüm specierum ipsarum (quae nostrà sententiá Alsophilae generi adscribendae) naturam atque cum nostris affinitatem ignorantes. * ^ - 4 | | uu o As CUM |. rursus fafdls get" et eo, quod bforidie peidiebuh decidentium pars non sub squamarum forma in loco insertionis haeret, bene distinguitur. — " Caudex epidermide obducitur laevi ac. nitida (Tab. XXXIV. fig. 3. Bisaphifis nigra), quae saepe non sub oculos cadit, ob squamarum multitudinem tenerarum et erectarum, quibus tota caudicis superficies, exceptis frondium cicatricibus, prorsus obtegitur. Hae squamae (Tab. XXX. fig. 1. Alsophila phalerata, a, b. c. IF. 1. 2. Alsophila. nigra) formam referunt ita variantem, ut mox linearis mox ovalis appareat. Si frondium dispositionem respicimus, caudices a me investigatos in duas sectiones distribuere licet; in altera frondium cicatrices in lineas spirales sunt dispositae , in altera frondes sunt verticillatae. Caudices, quorum frondes in lineas spirales digestae sunt, eo inter se differunt, quod in diversis ' speciebus, tum linearum spiralium parallelarum, tum frondium, quae quovis linearum illarum gyro conti- nentur , numerus differt. ! : Sic in Zlsophila phalerata. et igra (Tab. XXX. fig. 1. et 5.) tres lineae spirales et in: quoxis earum linearum gyro septem frondium cicatrices cernuntur, In Polypodio, quod nomine introduximus ar- mati, contra quinque lineas spirales numeravi. : d In altera sectione, quae frondes habet verticillatas, diversae species majori aut minori frondium numero, in eodem verticillo occurentium , differunt ; sic e. g. in Zsophila vestita quatuor frondes (Tab. AAX. Wise 9), 1n Chnoophora excelsa (Tab. XXIX. Figs. 1.) et Didymochlaena sinuosa octe frondes verticillum efficiunt. : i Cum diversorum verticillorum frondes non alia super aliam, sed alternatim collocatae sint, hae Írondes etiam ad lineae spiralis formam dispositae haberi possunt, atque ita in .4isophila vestita quatuor lineae spirales, ex quibus singulae in quovis gyro octo habent frondes, in duabus ceteris vero octo cernun- tur lineae spirales, quarum quaeque sedecim frondes continet. $. 5. Frondium cicatrices formam referunt regularem, magis aut minus ellipticam, in Z4Lsophila Schanschin pyramidalem. In Didymochlaena et Chnoophora (Tab. XXIX. fig.1.) eae ita approximatae sunt, ut totam caudicis superficiem obtegant, et in quincunce positae rhomboidalem. formam induunt. Frondium cicatrices modo super caudicis superficiem prominent, ut imn JMsophila phalerata, (Tab, XXX. fig. 1.), nigra (Tab. XXX. fig. 5.), Cyathea Delgadii, modo vix paululum super ea exstant, ut in Zlsophila Schanschin, vestita (Tab. XXX. fig. 3.) modo depressiones efficiunt- NC. Et in Didymochlaena , et praesertim in Chnoophora excelsa. (Tab. XXIX. fig. 1.) i In omnibus filicibus arboreis, a me investigatis, inprimis autem in A[sophila phalerata, in medio inferioris frondium cicatricum partis sulcus longitudinalis conspiciebatur. (Tab. XXX. fis. 1.) Fasciculi vasorum petiolum intrantium , qui in frondium cicatrice parvarum verrucarum formam offerunt, in omnibus speciebus eadem regula distributi sunt; in frondium cicatrice scilicet duos arcus semi- lunares efficiunt, quorum alter cum superiore, alter cum inferiore frondium cicatricis margine est paralle- lus. | Apices horum semicirculorum ita ad se accedunt, ut aliquot lineis distent, nec vero immediate jun- guntur, sed per duas rectas series lignosorum fasciculorum, quae introrsum et. deorsum versus frondium cicatricis lineam medianam decurrunt et ibi sub angulo acuto junguntur. In spatio, quod duabus lineis rectis superioribus et superiori semilunari arcu marginali continetur , pauci vasorum fasciculi cernuntur, in parvum acervum congesti et a ceteris sejuncti. (Tab. X XIX. et XXX.) Haec fasciculorum dispositio in omnibus, quas investigavi, speciebus reperitur, et ex parte quoque Stern- bergii *) et. Decandollii **) figuris exprimitur, quare minime cum Sternbergio consentire possum, qui cen- edi. hd *) Essai d'un Exposé géogn. bot. dé la Flore du monde rimitif. Tab. E. , "*) Organographie. Tab. 25. : FILICES, A CO MPO Y. 5. set *), in filicibus arboreis vasorum fiipicotos nullo ordine per totam frondis cicatricem dispersos esse, et filices arboreas nunc vivas a filicibus orbis primitivi, nomine. Lepidodendri notis, differre hoc vasorum fasciculorum situ. Quod equidem non ita se habere eo certius asserere possum, cum filicum arborearum exemplaria ab illustri Comite de Sternberg depicta ipse disquisiverim. $. 6.. Ab inferiori frondium cicatricis margine pulvinus magis aut minus prominens decurrit; ex iis, quas inspexi, speciebus in Polypodio armato, Alsophila nigra (Tab. X X X. fig. ^), 4. phalerata (Tab. XXX. fig. 1.) ille maxime evolutus erat, et hic quoque, de quo supra dixi, sulcus ab inferiori frondium cicairicis parte ad superiorem pulvini partem continuatus erat. PPulvinus quo longius decurrit, eo magis applanatur, et tandem in axilla cujusdam frondis inferioris prorsus evanescit. — In 4isophilis Schanschin, vestita, et Cyathea Sternbergii pulvini paululum modo caudicis superficiem emergunt, quare caudex, si per transversum secatur, formam habet rotundiorem (Tab. XXX. fig. .) quam caudicis Alsophilae "d et phaleratae (Tab. XXX. fis. e et 6). In Didymochlaena et: Chnoophora. pulvini quidem existunt, quod ex disquisitionibus anatomicis cognoscitur, nec vero, cum frondium cicatrices totam caudicis superficiem obtegant, extrinsecus apparent, sed sub superiore cicatricum parte latent frondium proxime infra positarum, Inde forma infundibuliformis insolita cicatricum intelligitur; inferior scilicet harum cicatricum pars (ut in ceteris generibus tota frondis cicatrix) sursum et introrsum spectat ; superior contra frondium cicatricis pars, pulvino duarum frondium Superiorum superimposita, hujus directionem sequitur, ideoque sursum et extrorsum vergit. Hac ratione formam hanc, quae abnormis esse videtur, si accuratius rem inspicimus, normae pror- sus respondentem videmus. $. 7. In pulvinis organum moxime memorabile singularis prorsus structurae cernitur, cui in uni- verso plantarum regno nihil simile esse videtur; foveae nimirum elipticae, aut etiam subrotundae, duas vel quatuor lineas longae et pulvere ferrugineo repletae. — In recentibus caudicis partibus hae foveae squamis caudicis densius obteguntur, et quantum in Aílsophila nigra observare mihi licebat, non apertae sunt, sed membrana tenui teguntur, quae irregulariter rumpitur, et quae cum caudicis epidermide imme- diate connectitur. In Chnoophora excelsa et Didymochlaena sinuosa hae foveae angustae sunt ac longae et vix sub oculos cadunt, quod, frondium cicatricibus valde approximatis, pars pulvini icatricibus non ob- tecta lineam efficit perángustam $. 8. Inferior.caudicis pars specierum nonnullarum, e. g. Jlsophilae Schanschin (Tab, X XIX. fig. 3..et 4), C. Sternbergii, Polypodii armati**) et speciei cujusdam Decandollio***) depictae, aetate provectiori integumento denso ultra pollicem crasso radicum aérearum vestitur. Singulae quoque radices in J4lsophila phalerata, A4. nigra, Cyathea Delgadii passim e caudice prodeunt. In quarundam etiam specierum e. g. Cyatheae Delgadii caudice aculei cernuntur singuli, irregula- riter sparsi; acuti et nigri, qui contextu celluloso constant e crassis membranis formato. (Tab. XXXIF. figur. 10). | $. 9. Quemadmodum inter habitum et formam externam filicum arborearum similitudo magna intercedit , ita etiam ir anatomica demonstrat, structuram earum internam ad eundem plane typum esse formatam. -In sectione transversali talis caudicis (Tab. XXIX. fig. 2. Chnoophora excelsa, fig. 4. -4lsophila Schan- Schin ; Tab. XX X. fig. o. Alsophila phalerata, fig. 4. Alsophila vestita, fig. 6. Alsophila nigra) tres praecipue substan- *) I. c, cahier IV. p. 53. **) Sternberg 1. e. Tab. E. u-— Organographie. Tab, 24. 6. | | FILICES. tias diversae naturae distinguere licet. Peripheriam obtinet stratum unàm vel duas lineas crassum, fuscum, maxima ex parte durissimum, quod cum cortice plantarum nobiliorum comparari potest. Omne spatium, quod cortice continetur, parenchymate expletur, quod in sicco caudice fusco est colore, et medullae nomine significari potest. : Prope ad corticem orbis occurrit vasorum fasciculorum varie formatorum , llavescentium, qui cum ceterarum plantarum ligno comparari possunt. - . . &. 10... Extremam partem (corticem) e duobus stratis compositum inveni, quorum alterum paulla- tim in alterum transit et quae nudis oculis discerni nom possunt, neque pro duabus formationibus admo- dum diversis habendae sunt, cum nonnisi cellularum, e quibus constant, forma inter se differant, et in qui- busdam speciebus unum modo e stratis illis existat. , Alterum, exterius scilicet , stratum e cellulis subrotundis magis aut minus fuscis, e crassis mem- branis factis constat (Tab. X X XI. fig. 1. Alsophila nigra, fig. 4. a. b. Alsophila phalerata, Tab. X XXIF. fig. 4. 5. a. b. Alsophila vestita.) j Extrema harum cellularum series epidermidem format (Tab. XXXIV. fig- 3. 4lsophila nigra) quae im nulla earum, quas disquisivi,, specie stomatiis. instructa erat. .Cellulae exterioris strati quo magis intus sunt sitae, eo magis prolongantur, septorum earum di- rectio horizontalis simul sensim in diagonalem mutatur, atque ita cellulae parenchymatosae exterioris strati in cellulas prosenchymatosas interioris strati transeunt, simul eae crassiores membranas accipiunt et ob id ipsum praesertim in 4/sophila nigra admodum indurescunt. (Tab. X X XI. Jig. 1 — & a. b. c. Alsophila nigra | et phalerata, Tab. XXXIF. fig. 4. et 5. b. c. Jdlsophila vestita). In Chnoophora excelsa et Didymochlaena sinuosa ommis cortex e parenchymatosis tantum cellusis constat. (Tab. XXXII. fig. 1. et 2. a» b. Chnoo- phora excelsa.) Omnes cellulae et exteriorum et interiorum stratorum punctis obsitae sunt poris similibus. Cum jam pluribus in locis (über die Poren des Pflanzen-Zellgewebes. T'übing. 1828., et de structura palmarum in Jibro a Martio edito : de generibus ac speciebus -Palmarum inscripto) structuram et evolutionem horum tenuiorum locorum membranarum cellularium , quae a prioribus Phytotomicis partim pro veris foraminibus, partim pro amyli globulis habebantur, satis exposuerim, jam supersedere posse mihi videor latiore de- scriptione , et id tantum adjicio , tum in externo strato: parenchymatoso harum cellülarum, (Tab. XXXIF. Jig. 6. bb. Alsophila vestita) tum in interiori strato prosenchymatoso (Tab. XXXF. fig. 9. 19. Chnoophora excelsa) cerni, haec puncta esse canales in cellularum membranis excavatos, — Phytotomorum maxime inter- esse oportet, prosenchymatosas interioris strati cellulas subtilius examinare, quod ex iis multo magis, quam ex omnibus ceteris cellulis mihi quidem notis, intelligi potest, qua ratione cellularum membranae crassiores fiant. Alis jam locis ostendi, cellularum membranas non tam intus suscepia recente materia organica, quam potius novis stratis superimpositis in crassitudinem extendi, et adjeci, haec diversa strata microscopio valde augente perspicue distingui, posse. Quae strata: in. prosenchymatosis filicum arborearum cellulis multo facilius distinguuntur, quam in ceteris exemplis hucusque ad probandum hoc incrementi genus allatis (Tab. AAXXF. fig. 12. Chnoophora excelsa.) 1n filicum arborearüm cellulis crassiores membranas habentibus haec strata saepe ad duodecim augentur. : Saepissime quoque eo facilius haec strata discernuntur, quod varia colorem varie fuscum habent. Varia haec strata saepe non admodum arcte cohaerent, ita quidem, ut interdum cultro haud satis acuto, in transversum secata ita discedant, ut desecta singularum cellularum pars in plures annulos concentricos dirimetur. $. 11. Inter corticis cellulas, praesertim prosenchymatosi strati, massa quaedam homogenea cer- nitur , cellularum instar fuscata, quae inter cellularum angulos majore copia collecta (Tab. XX XV. fig. 12. Chnoophora excelsa) est, et cellulis inter se jungendis inservire videtur. Cellulas materia quadam junctas FILICES. de esse, non dubitandum est; hucusque vero nemini contigit, ut materiam hanc videret; in filicibus arboreis contra haud sane difficile est, observare eam iis, quas supra dixi, locis. Facilius etiam id contingit in non- nullis filicum herbacearum caudicibus et in petiolis IDidymochlaenae , quod hic stratum illud saepe fusco colore tinctum reperitur, cum ipsae cellularum membranae prorsus sint decolores. Quamvis haec substantia semper sit homogenea, nec unquam fibrarum formam assumat, verosimile est, Moldenhawerum eam. vidisse, [! neque vero salis investigasse, et inde in falsam venisse opinionem, inter cellulas peculiare esse fibrarum Systema, cui nomen ,,Zellgewebe** dedit. $. 12. In pulvinr strato corticali, quod caudicis cortici, si structuram spectes, prorsus respondet, foveae illae, quas supra($. 7.) memoravimus, pulvere ferrugineo repletae inveniuntur. Quibus subtilius explora- tis, patet fovearum in locis corticem (Tab. XXXV. fig. 2. 4. B. oa. Alsophila vestita, fig: 3. aa. 4lso- phila. phalerata) penitus perforatum esse. Hoc foramen contextu celluloso regulari, paululum dilucidius quam cortex, colorato, expletur (Tab. XXXV. fig. 2. 4. B. DB. fig. 3. B.) ea quidem ratione, ut contex- tus hic cellulosus in interioris corticis parte protuberantiam efficiat paullo latiorem foramine ipso ejusque margines tegentem (Tab. XXXV. fig. . d. fig. 3. d.). Haec cellularum massa multo arctius adhaeret, cor- tici; quam subjecto contextu celluloso, ita quidem, ut, si cortex avcllitur, simul cum eo a caudicis paren- chymate dissolvitur, (Tab. XXXV. fig: 2. Cf.) Cellulae protuberantiam illam efficientes constant membra- nis crassis punctatisque (Tab. XXXV. fig. 5. Alsophila phalerata.) et firmiter inter se cohaerent. Versus externam partem , in fovea corticis, ductus intercellulares , qui in interiori massa prorsus desunt, aut ad- modum parvi sunt, magis magisqüe augescunt (Tab. XXXV. fig. a. e. Alsophila. vestita, fig. 3. e. ALsophila phaleraia, fig. 10. e. Alsophila Schanschin, fig. 11. e. Chnoophora. excelsa), ita ut in exterioribus stratis cellulae subinde minori parte parietum lateralium cohaereant. Superficiem caudicis versus tandem ductus intercellulares adeo aucti sunt, ut cellulae prorsus a se sejurctae appareant, nec nisi processibus conicis aut longioribus, aut brevioribus cohaereant, et formam praebeant pulveris ferruginei (Tab. XXXF. fig, 295. f^ fig: 3. f^. fig. 0. 7. 8.). Hae cellullae sub microscopio verrucis minimis obsitae apparent; multae earum nucleum obscurum continent, resinae globulum aequantem, quemadmodum et in aliis harum plantarum cel- lulis similes globuli occürrunt, — Has foveas modo descriptas doctissimus de Martius masculum harum. plan- tarum organum esse quondam suspicatus est *), quam quidem opinionem nunc deseruit. à; $. 13. Tota caudicis pars, a cortice circumdata, contextu constat parenchymatoso , qui ceylindro lignoso in duas dividitur partes, quarum altera perangusta inter corticem est et lignum, altera vero per- magna format medullam intra cylindrum lignosum positam, OR Quod ad lignum harum plantarum attinet , dudum constat, et figuris quoque filicum arborearum hucusque editis, at minus accurate, repraesentatur, lignum in transversali caudicis sectione formam offerre fasciculorum maximam partem dissimilium , semilunarium latere concavo extkorsum converso (Tab. XXIX. * fig. 24 Chnoophora excelsa, fig. 4. Alsophila Schanschin; Tab. XXX. fig. a. Alsophila phalerata, fig. 4. 4lso- phila vestita, fig. 6. Alsophila nigra.) 1i fasciculi hucusque nullo ordine per caudicem passim dispersi esse putabantur, ideoque filicum arborearum caudicem cum Monocotyledonearum caudice convenire-inde collige- bant. Cüm vero observassem, hos fasciculos in omnium filicum caudicibus unum tantum orbem formare , et formam eorum in diversis sectionibus transversalibus brevibus intervallis in eodem caudice factis dif- ferre et pendere a situ frondium cicatricum , cum fasciculi semper ita positi sint, ut bina cornua duorum ejusmodi fasciculorum lignosorum semilunarium sibi adjacentia frondium cicatricem versus'spectent, equi- dem conjeci, lignum earum plantarum minime fasiculis. constare sejunctis, sed, contra. cylindrum efficere . integrum, et iis tantum locis, quae frondium cicatricibus respondeant, rima perforatum. Quod ut accura- tius cognoscerem , in pluribus speciebus, e. g. A4lsophila phalerata , corticem et subjacentem contextum cellulosum ad lignum usque resecans inveni, rem vere ita se habere. Lignum nempe cylindrum efficit - *) Denkscehriften der kónigl. bayer. botanischen Gesellschaft in Regensburg. Tom. IL. pag. 125. E E 9 : .. FILICES. integrum, in quo iis in locis, quae superiori pulvini et inferiori frondium cicatricis parti respondent, — "rimae inveniuntur angustae , per quas medulla cum contextu celluloso sub cortice sito jungitur. Mar- gines harum rimarum extrorsum flectuntur multosque vasorum fasciculos emittunt petiolos ingredientes. Cum ob approximatum frondium situm (confer Tab. X XIX. et XXX.) quaevis sectio transversalis per caudicem facta quasdam ex liis rimis persecet, lignum , si nonnisi sectionem transversa inspicimus , in fasciculos disjunctum esse videtur. Hae sectiones cylindri lignei idcirco figuram semilunarem habent, quod rimarum margines-extrorsum convertuntur. $. 14. Phytotomi hos vasorum fasciculos describentes figura esse eos irregulari dixerunt, et sane nequaquam negari potest, primum consideranti sectionem horizontalem talis caudicis (Tab. XXX. fig.2. Al- sophila phalerata et fig. 6. Alsophila nigra) rem ita se habere videri, cum aliae divisiones cylindri lignosi rimis, de quibus jam diximus, effectae, angustae sint et simplicem modo curyaturam exhibeant, cujus con- cavitas extrorsum spectat , aliae duplo aut triplo latiores sint, et duplex in iis cernatur curvatura, ita ut concavitas duorum lateralium anfractuum extrorsum spectet, media parte ex adversum vergente. Re subtilius investigata haec forma, quae valde irregularis esse videtur, plane. regularis apparebit. Semper etenim reperitur, divisiones cylindri lignosi angustas simplici curvatura instructas inter duas fron. . dium cicatrices aut inter frondis cicatricem et pulvinum sitas esse. Latiores contra divisiones duplici cur- vatura instructae aut supra aut infra talem fissuram positae sunt. Quia autem in his locis spatium inter frondes latum est, sectio huic loco respondens Cylindri lignosi et ipsa lata est, Cum vero supra fissuram naturalis curvatura cylindri lignei et infra eam inferior pulvini pars extrorsum curyata appareat, media respondentis ligni divisionis pars in priori loco leviorem tantum , in secundo loco majorem ostendit cur- vaturam extrorsus versam. : * Corpus lignosum harum plantarum igitur cylindrum efficit longe integriorem, quam lignum arborum dicotyledonearum, cum scilicet in his tota ligni massa. innumeris in locis radiis medullaribus intersecta sit, ideoque in sectione longitudinali, cortici parallela , speciem relicularem offerat; filices arboreae contra radiis medullaribus prorsus carent, et rimae lignum secantes cum iis tantum Dico- tyledonearum radiis medullaribus comparari possunt, qui in basi cujusvis folii cernuntur, et per quos medulla rami in axilla folii evoluti cum caulis medulla jungitur. $. 15. Forma multo regularior in divisionibus corporis lignosi earum filicum animadvertitur, quae verticillatas habent frondes. Qui caudices si per transversum secantur , pone singulas frondium cicatrices duae corporis lignosi divisiones reperiuntur (Tab. XXIX. fig. o. Chnoophora excelsa, Tab, XXX. fia. 4 Alsophila vestita).*) Hae a corporis lignosi Cyathearum , quas supra descripsi, divisionibus eo differunt, quod singulae adeo introrsum flectuntur ut in sectione transversali haud. semilunarem sed magis pyramida- lem formam ostendant. Cum, quod supra dixi, et quod ex adumbratione etiam Chnoophorae excelsae (Tab. XXIX. fig. 1.) patet, frondium verticilli quam maxime approximati sint, fissurae frondium, quarum alia alit superposita est, fere penitus confluunt, dium cicatricis parti et superiori p . Namque etiam in his caudicibus quaevis fissura inferiori fron- arti pulvini ad frondem pertinentis respondet, Cum igitur, quod jam diximus, singularium frondium pulvinus sub Superiori cicatricis parte frondis inferius sitae recondita jaceat, fissura hujus pulvini in inferiorem trondis cicatricem alte penetrat, ,nosae restat, fissuras frondium invicem sibi impositar ciarum ligni fasciculos jungentium sophila Schanschin ex octo, et angusta tantum fascia substantiae lig- um secernens. — Ob exiguam latitudinem harum fas- $i leviter tantum. rem inquiras, utique censere possis , lignum in A[- in Didymochlaena et' Chnoophora ex sedecim fasciculis disjunctis aequaliter *) In tertia figura tabulae XXIX » Quae sectionem transversalem Chnoophorae excelsae exhibet, octo tantum pro sedecim inveniuntur separati ligni fasciculi, quod sectio transversalis in ejusmodi loco facta est, in quo bini fasciculi sunt. connati. | FILICES. os uc que a se' distantibus constare; at tum. .ex.eo, quod conjunctiones illae, quarum mentionem fecimus, semper - ; occurrunt, tum ex analogia cum Cyatheis recte conjicias, hic quoque lignum formare cylindrum. Vasorum fasciculi in frondes ingredientes, qui a marginibus. extrorsum flexis corporis lignosi ori- ginem ducunt, in contextu celluloso inter lignum et corticem sito, oblique sursum et extrorsum porri- guntur, antequam. in ipsa frondium cicatrice apparent ; quare in transversali sectione caudicis major aut minor vasorum ejusmodi fasciculorum irregulariter inter corticem et cylindrum ligneum sparsorum numerus . cernitur. Copiosi admodum ii inveniuntur in Didymochlaena et Chnoophora (Tab. XXIX. fia. 2.) ob majorem frondium cicatricum mutuam appropinquationem. - $. 16. Corpus lignosum ipsum, in transversal caudicis sectione, e multis stratis regulariter com- positum esse videtur, cum singulae ejus divisiones strato fusco unam fere lineam crasso et plerumque du- rissimo cingantur. (Tab. XIXX. et XXX.). Intra hoc stratum linea conspicitur angustissima , fuscescens , quae, quod ad colorem et structuram attinet, medullae prorsus congruit. cu denique, plures. lineas crassum , molle est et flavum. Primo adspectu verisimile videtur, omnia haec strata simul pro Di esse habenda, praesertim cum fuscum illud stratum solidissimam filicum caudicis partem efficiat, et solidiori caulis parti ligni nomen dari soleat. judicarent. Linkius contra, mollius tantum stratum flavum lignum esse harum plantarum censet, quam senten- tiam solam veram esse ex filicum arborearum structura cum filicibus herbaceis comparatione infra patebit. $. 17. Haud minus memorabilis, quam externa forma est, interna quoque corporis lignosi struc- tura, E sectione transversali cognoscitur, lignum esse -homogeneum, nec stratorum annuorum vestigia in eo deprehendi, idemque maximam partem magnis vasis (quorum plurima diametrum j5 lineae habent) con- stare, quae ob figuram suam regularem , 5 — 6-angularem, transversali.sectioni medullae ex magnis cellu- lis compositae simillima sunt. (Tab. XXXI. fig..2. 4. m. Alsophila nigra et phalerata., Tab. X XXII. fig. 3. m. Chnoophora excelsa., Tab. XXXIII. fig. 3. m. Alsophila Schanschin.) Ynter haec vasa passim cellularum minorum acervi siti sunt, quae cellulae praesertim versus exteriorem et interiorem corporis lig- nosi partem lineas faciunt sinuosas (Tab. XXXI. fig. 2. 4. 1. L, Tab. XXXII. fig. 8. 1. l., Tab. XXXIII. fig. 3. L)5 et eum cellularum quodam strato totum corpus lignosum amplectente (Tab. XXXI. fig. 2. 4 n. des Tab. XXXII. fig. 3. n. 1., Tab. XXXI. fig. 3. n. 1.) cohaerent. * Descriptae hae partes cireumdantur strato minorum cellularum (fig. cit. 0. g.), quae a strato cellu- larum modo designato (n. 1.) non distincte sunt separatae et quae partim massa rubro-fusca et resinosa repletae sunt. E sectione longitadigul imelligi, omnia illa vasa ampliora aut scalariformia (Tab. XXXI. fig. 1. 3. m. m., Tab, XXXIII. fig. 2. 4. m. m.) aut vasa porosa (Tab. XXXI. fig. 1. 3. k. k, Tab. XXXIII. fis. 2. 4. Kk. Kk.) esse. Semper vasa aliis proxime adjacentia sunt scalariformia, ea contra, quae cellulas at- tingunt vasorum porosorum formam habent. Pariter ea vasa, quorum alia latera vasis, alia cellulis ad- jacent, in diversis parietibus lateralibus eandem organisationis diversitatem offerunt, (Tab. XXXV. fig. 1. Chnoophora excelsa), aut etiam in eodem latere utramque hanc formam ostendunt, si ejusdem lateris altera pars cellulis, altera. vasis adjacet. Vasorum scalariformium rimae nunquam plane ad angulos usque vasis laterales protenduntur, sed 'semper quadam ab-iis distantia (Tab. XX XV., fig. 1.) finiuntur. Pariter quoque vasorum porosorum puncta nunquam eum locum plane assequuntur, ubi cellularum adjacentium septa vas attingunt, sed in eo tantum spatio inveniuntur, quod membrana lateralis cellulae adjacentis obtinet, eorumque magnitudo igitur a lati- tudine cellulae adjacentis pendet. (Tab. XXXI. fig. 1. 3. Kk. K.) | $ E Inde quoque factum esse videtur, ut (excepto Linkio) omnes phytotomi fusca strata lignnm esse 10 c.t OO A—URGES —— : iz 9 Ka re lex communis, hucusque vero a phytotomis prorsus neglecta, confirmatur, magnitudinem po- rorum scilicet non minus a natura et extensione partium adjacentium, nec non pororum dispositione illarum partium pendere, quam a peculiari natura ipsius partis poris obsitae. Qua de re cum lectores tam in libello de poris contextus plantarum cellulosi, quam in dissertatione mea: de structura Palmaruni* monu- erim, omitto ulteriorem expositionem formationum hanc legem probantium. : | In sectione quoque transversali vasorum scalariformium et porosorum. TBRPMDN valde augentis ope observari licet: adjacentes partes maximi momenti esse ad pororum conformationem, cum semper Feme angulum (Tab. XXXV. fig. 4. e, Alsophila nigra), in quo vasa (m) congruunt, aut prope ea loea, in quibus cellulae vasi adjacentes (a) invicem junguntuy, in vasis pariete tenuis linea transversa conspiciatur, qua finis rimae in vasis pariete sitae indicatur. : IR ] Quae vasa quum majora sint, facile est observatu, inter eorum fibras membranam extendi. (Tab. XXXV. fig. 1. Chnoophora excelsa.). Eam vero minime parietem esse adnatum cellulae adjacentis, inde : patet, quod haec membrana non in vasis tantum porosis, sed etiam in vasis scalariformibus invenitur, quae nunquam cellulis sed semper aliis vasis scalariformibus adjacent. Hanc membranam in exteriore, neque vero in interiore latere vasis esse, inde apparet, quod in sectionibus longitudinalibus, quae parietes adjacentes duorum vasorum scalariformium dividunt, membranae utriusque vasis nonnisi sub forma lineae simplicis nigrae deprehenduntur; qua re probatur, membranas utriusque vasis esse coalitas, quod fieri non potest, nisi membranae in exteriore vasorum latere positae sunt. : : : In iisdem sectione observari licet, fibram spiralem neque cavam esse, neque canalis formam habere , nam superficiem fibris secatis ortam prorsus homogeneam esse apparet. , Num in junioribus plantis et in junioribus partibus adultarum harum plantarum vera vasa spiralia occurrant, exponére nequeo, quum has partes inquirendi occasio defuerit. $. 18. Cellulae, quae inter vasa jacent (Tab. XXXI. fig. o. Alsophila nigra, 4. l. A. phalerata; Tab. X XXII. fig. 3. 1. Chnoophora excelsa) semper e tenuibus constant membranis et parenchymatosae sunt. Tránseunt, ut supra notavi, in cellularum stratum, quo cylindri lignosi et interius et exterius latus ob- tegitur (fig. citata n. i.). Hoc constat ex similibus cellulis tenues membranas habentibus plerumque per or- dines perpendiculariter ita dispositis, ut alia alii superimposita sit, raroque ex prosenchymatosis cellulis (Tab. XXXI. fig. 1. 5. n. i., quarum membranae aequabiles sunt, nec poros habent. Raro tantum nonnullae earum sunt reticulatae. Nota. BReticulatas eas dico cellulas, quarum parietes non aequabiliter in crassum accrescunt, sed in quibus membranae recens nascentes formam retis exhibent, eodem modo ut in cellulis antherarum Cycadis, Rubi odorati reperitur. $. 19. Totus reliquus caudex repletus est contextu celluloso, qui per cylindrum lignosum in angu- stum inter lignum et corticem jacens stratum (Tab. XXXI. fig. 1 — 4. €. d.) et in permagnam, qua cylindri lignosi cavitas repletur, medullam (Tab. XXXI. fig. 1—4. o. 5., Tab. XXXII. f8:3- 0. 35 Tab) XXXIII. Jig. 2. 0. 5. fig. 5.5 Tab. XXXIV. fig. 2. o. 5.) separatur. Hae partes cellulosis processibus, qui corporis lignosi rimas supra descriptas. replent, inter se conjunctae sunt. ! Cellulosus hic contextus rursus in duas prorsus separatas partes distribuitur, in parenchyma scili- cet et prosenchyma. Posteriores cellulae formant fuscam illam- duramque, corpus lignosum cingentem vagi- nam, cujus situm supra exposui. Prosenchymatosae hae cellulae duos efficiunt cylindro lignoso parallelos, x eoque angustis parenchymatosarum cellularum stratis (Tab. XXXI. fig. 1—4. f. g. o. p.; Tab. XXXII. fig. 3- f. 8. 0. p.; Tab. XXXIII. fig. o — 4. f. g. o. p.) separatos cylindros, exteriorem alterum (Fig. cit. giu) alterum interiorem (fig. cit. p. r.). Hi per quamque cylindri lignosi rimam processu, rimae quoad formam allalogo, sed paulo minore, tubulo compresso simili, inter se juncti sunt, ita ut vagina oriatur cylindrum lignosum plane includens, ab eoque angusto contextus cellulosi strato separata. Pariter quisque . FILICES, (ur ; 11 ex cylindro lignoso in frondes intrans fasciculus vasorum (Tab. XXXII. fig. 1.9. i." n.*) vaginà talium cel. lularum prosenchymatosarum (Tab. XXXII. fig. 1. 2. &.* f.* p.* r.*) cingitur. Quoad formam et ulteriorem naturam (magnitudinem, compositionem ex pluribus concentricis stratis, poros, colorem etc.) hae cellulae plane cum prosenchymatoso corticis strato conveniunt, quare accuratior earum descriptio supervacanea est. $. 20. Cellulae parenchymatosae, quae medullam (Tab. XXXI. fig. 1 — 4. r. 5.) stwatumque inter lignum et prosenchymatosum stratum jacens (f. g. o. p.) et stratum inter hanc prosenchymatosam vaginam et corticem positam (c. e.) efficiunt, prorsus inter se consentiunt. Cellulae sunt satis regulares, magnae, e tenuibus membranis factae, ex parte punctatae, ut cellulae medullares plantarum dicotyledonearüm. Con- tinentur in iis subrotunda amyli granula, quorum in nonnullis, quos exquisivi, caudicibus, e. gr. in Z4Isophila phalerata. (Tab. XXXI. fis. 3. 4.), magnam multitudinem, in aliis paucissimum numerum vel nulla emnino reperi. *" Nonnullae cellularum medullarium, praecipue in Alsophila Schanschin, Cyathea. Sternbergii, majora. minorave rubrae resinosae substantiae grana continebant (Tab. XXXIII. fig. 2. x.). In Chnoophora ex- celsa (Tab. XXXIV. fig. 2. x.). quaedam medullae partes horum granorum magnam copiam continebant, aut plane hac materia erant repletae, dum in ceteris partibus nihil ejusmodi inveniebatur. Harum quidem resinosa materia repletarum cellularum pars ceteris cellulis medullaribus longior angustiorque erat; non autem cellulas pro peculiari a vulgaribus cellulis medullaribus differente formatione habendas censeo, quo- niam etiam in omnibus ceteris harum plantarum cellulis talia grana resinosa passim reperiuntur, illaeque cellalae formam a ceteris cellulis parenchymatosis valde diversam non habeant. cud In diversis contra cellularum parenchymatosarum stratis apud omnes; quas inquisivi, species, mag- nae reperiuntur cellulae, elongatae, e tenuibus membranis factae, quae interdum singulae plerumque autem per bongitudinales series dispositae sunt, (Cryptae Linkio dictae), irregulariter dispersae, eademque rubra resinacea materia impletae. (Tab. XXXI-— XXXIV. d. d.) Pro vera resina haec materia non est habenda, quippe quae spiritu vini non dissolvatur, neque vero.pro gummi quodam, quum aquà solvi nequeat; facile autem» utroque liquore mixto dissolvitur. $. 21. Vasorum fasciculi, in petiolüm intrantes, ut supra commemoravi, in frondis cicatrice se- cundum certum ordinem jacent, PFasciculi igitur, qui arcus semilunares supra descriptos, in superiore et inferiore frondis cicatricis margine formant, ut ii fasciculi, qui in duabus, obliquà directione intus et deor- sum currentibus sub angulo obliquo conjunctis seriebus dispositi sunt, ex margine rimarum corporis lignosi proveniunt. Eadem sunt structura, qua ipsum caudicis corpus lignosum, quippe qui (Tab. XXXIV. fig. 1. a. Chnoophora excelsa) ex fasciculo vasorum scalariformium (Tab. XXXII. fig. 1. 2. m.) constent, qui fasciculus strato cellularum ex tenuibus membranis factarum (i. n.) cinctus est. Maud procul ab hoc fas- ciculo lignoso, ab eoque strato parenchymatoso (f. g. o. p.) separatum, firmum quoddam reperitur. pro- senchymatosum stratum (1L. f. p. r.), quod prosenchymatoso caudicis cylindro respondet. In medio autem cujusque frondis cicatricis nonnulli vasorum fasciculi, ut supra memoravi, a ceteris segregati jacent, qui plane diversam originem habent. In medulla enim sine ordine: dispersi teneri reperi- untur fasciculi vasorum scalariformium (Tab. XXXI. fig. 1 —4. t., Tab. XXX. fig. 2. 5. t. L-, Tab. XXXIV. fig. 2. &) qui, ut caudicis cylinder lignosus, a nonnullis elongatarum rubramque resinaceam materiam con- tinentium cellularum seriebus (fig. cit. u. u.) cincti sunt. Hi vasorum fasciculi in medulla sursum curren- tes ubi lignosi corporis rimis se appropinquant per eas in frondis cicatrices exeunt, in iisque segregatum illum fasciculum formant. Praeter hos'vasorum fasciculos in medulla, et ipsi sine ordine dispersi, teneri rotundi cellularum prosenchymatosarum fasciculi reperiuntur. (Tab. XXXI. fig. 1 — 4. w. w., Tab. XXXIT. fig. 8. w., Tab. XXXHI. fig. 2. 5. w.). Hi ad illos vasorum fasciculos propius accedentes, eos intervallo brevi interposito, orbe cingunt, et simul formam assumunt magis minusve semilunarem. (Tab. XXXIPF. fig» 2. w. w. Chnoophora excelsa, fig. 7. w. w. 4lsophila. Schanschin). Superiori loco hi in orbem positi fas- 42 CIUOE p FILICES. ciculi plane coalescunt et CiPCá vasorum fasciculum vaginam formant cellularum medullarium Moto: ab eu separatam, ita ut quisque vasorum fasciculus, ex medulla in frondis pehojonm cope de vaginà cinctus sit prosenchymatosá. In frondis petiolo hi vasorum fasciculi cum iis, qui ex cylindro lignoso orti sunt , post brevem decursum coalescentes laminam lignosam semilunarem formant. Etiam in frondis petiolo systemata, ex quibus vasorum fasciculus compositus est, eundem ordinem servant, qui in caudice est. In medio scili- cet vasa jacent (Tab. X XXII. fig. 1. m), et ab utroque latere, a vasis strato parenchymatoso (d. g.) se- parata, duo strata cellularum prosenchymatosarum e crassis membranis formatarum posita sunt, $. 22. Radices acrae, quae ex adultis caudicibus erumpunt, et ut supra notavimus, saepe inferio- rem caudicis partem tanquam crasso integumento vestiunt, ex cylindro lignoso oriuntur, fasciculo scilicet vasorum scalariformium, qui ex ipso cylindro lignoso originem trahit, et prosenchymatosá cylindri lignosi vaginà obtegitur (Tab. XXXIV. fig. 4. z. Alsophila vestita), corticem perrumpente. Hae radices in om- nibus caudicis locis, ex pulvinis, ex frondium cicatricibus, frequentissime autem ex ipsa caudicis superficie prorumpunt, Sternbergii *) sententia, eas ulteriori vasorum fasciculorum , in frondis cicatrice conspicuorum incremento nasci, cum naturae repugnet, plane est respuenda. | ; $. 23. Organisatione filicum arborearum ita exposità nobis quaestionem, quibus plantis quoad struc- turam affines sint, solvere conantibus, multae difficultates occurrunt ob miram earum a vulgari typo ed- modum abhorrentem organisationem. A Ds je /— Primo adspectu nobis forte in mentem venire possit structuram earum cum Dicotyledoneis cam- parare, quia lignum earum clausi cylindri formam habet. Eam autem harum plantarum. comparationem quamyis a pluribus phytotomis:institutam, natura minime convenire, ex hisce apparet: Dicotyledonearum. cylinder lignosus semper constat ex lignosorum fasciculorum reticulariter anostomosantium juncturá, cylin- der filicum arborearum autem plane est conclusus. Liceret quidem rimas cylindri lignosi filicum arborezrum supra descriptas cum radiis medullaribus conferre, quae autem comparatio mihi non apta videtur, quoniam. hae rimae immediato nexu ad frondes pertinent, in Dicotyledoneis contra plerique radii medullares in iis corporis lignosi locis jacent, quibus nulla folia insident. Inde apparet, cylindrum lignosum filicum arbore- arum multo. magis clausum esse, quam cylindrum arborum Dicotyledonearum. Minime justam autem hanc comparationem reperimus, si ligni structuram accuratius contemplamur. In Dicotyledoneis scilicet quisque fasciculus lignosus ex vásorum spiralium, scalariformium et porosorum congerie constat, in cellularam elongatarum contextum demissorum. Hae cellulae in intima tantum fesciculi lignosi parte, quae corona dicitur, cellularum parenchymatosarum, in tota reliqua parte autem prosenchy- matosarum e crassis membranis factarum formam habent. In eo denique, quod cortici obversum est ,. unius- cujusque fasciculi latere fasciculus libri jacet. Cum fasciculis igitur plantarum Dicotyledonearum lignum filicum arborearum comparantes mera discrimina nec ullam similitudinem reperimus. Filicum enim vasa omnia pertinent ad classem scalariformium porosorumque et sola totum fere ligni materiam forment ; paucaeque inter ea jacentes cellulae, e tenuibus formantur membranis et breves sunt, dodecaédricae, parenchymatosae, herbaceaeque mollitudinis. Libri nullum vestigium reperitur, et, quod maximum fere discrimen dixerim, ligno filicum arborearum facultas deest, in parte exteriori nova strata gignendi, in crassumque crescendi. Cortex quoque filicum arborearum ralione structus est a Dicotyledoneis plane diversà. ; Si autem has plantas, ex more scriptorum Monocotyledoneis comparamus, ntique negari non pot- est, externum illarum habitum his non absimilem esse , sed hoc tota fere affinitas continetur. Jam illud quod lignum non ex sparsis fasciculis constat, organisationis diversitatem satis demonstrat. Clarius autem haec diversitas cernitur, si structuram vasorum fasciculorum Monocotyledonearum respicimus, Quisque | 9) L. [o Cah. IV. P. 51. . FILICES. ; D d s enim horum fasciculorum constat, 1) ex corpore lignoso, cujus structura arborum coronae simillima est, 2) ex fasciculo propriorum vasorum 3) ex libri fasciculo. (Cum autem duo posteriora elementa in filicibus plane desint*), cum deinde lignum earum formam cylindri habeat, perspicuum est, inter eas et Monoco- tyledoneas affinitatem intercedere valde remotam, 2 : $. 25. Itaque structura arborearum filicum formatio esset a. ceteris plantis prorsus separata; et ab aliarum familiarum organisatione prorsus aliena, nisi partim disquisitio herbacearum filicum tránsitum mon- strasset, hunc organisationis gradum cum inferioribus plantarum vascularium ordinibus conjungentem, partim anatomia caudicis Cycadearum transitum ad plantas phanerogamas ostendisset, i Primum posteriorum rationem contemplemur, **) Cycadearum caudex non solum externo habitu cum flicum arborearum caudice convenit, sed interior illius organisatio huie eo quoque similis est, quod lignum et ipsum formam cylindri habet, qui amplam amylum continentem medullam includit, et a strato cellularum parenchymatosarum 6inctus est, cum medullae structura conveniente. Magis insuper utriusque caudicis si- militudo eo demonstratur, quod lignum Cyeadearum solum ex vasis nullis cellulis intermixtis formatum est. Quamquam hae similitudines eximiae sunt, tamen non minus insignes differentiae reperiuntur, cum scilicet lignosi cylindri Cycadearum caudicis externum latus crasso libri strato obtectum et permultis radiis me- dullaribus insitis impletum sit. ! . Similitudinem duarum harum formationum porro demonstrant parvi vasorum fasciculi in medulla Zamiae integrifoliae pariter atque in filicibus arboreis sparsi, Hos autem parvos vasorum fasciculos ad vitae oeconomiam harum ylantarum non admodum magni momenti esse,inde elucere videtur, quod in caudi- ce Cycadis revolutae plane desunt, mM Cum Cycadearum structura Coniferis simillima sit, Cycadearum caudex formatio est a filicibus ar- boreis transitum faciens ad Dicotyledeneas. ; ; $. 26. Formationes filicibus arboreis affines si quaerimus, quae eas cum inferioribus plantarum fa- milis conjungant, eas potissimum in herbaceis filicibus inveniemus. pius Discrimina in externo habitu arborearum et herbacearum filicum caudicum conspicua non magni sunt. momenti, facile enim transitus ab erecto arboreoque Cyathearum caudice per JNephrodio filicis maris caudicem, quem b. Jiaulfussius rosaceum appellavit, ad repentem multorum Polypodiorum caudicem ostendi potest. Structuram herbacei filicum caudicis cum caudice filicum arborearum comparantibus, primo adspectu. mirum videtur, perexiguam esse vasorum fasciculorum massam cum contextu celluloso comparatam e. g. in Polypodio aureo, Nephrodio filice mare, Struthiopteride germanica. Jam nudis oculis cognosci potest, vasorum fasciculos herbacearum filicurà (exceptis iis, quarum vasa.in unum centralem fasciculum collécta sunt, de quibus postea dicemus) in uno, apud diversás species modo centro, modo peripheriae caudicis propiori, orbe dispositos esse. Jam si, e. g. in Polypodiis aureo et . latipede, contextus cellulosus in externa parte usque ad hos fasciculos abscinditur, reperitur, eos non ut in Monocotyledoneis parallela directione caudicem percurrere, sed in ramos divisos multiplici directione inter se connexos esse et rete efficere interiorem caudicis partem includens. ; A Vi : *) Schultzius quidem (Flora 1828. Tom. 1. p. 154.) commemorat, filicibus propria vasa inesse, ceterum. accura- tiori eorum descriptione omissá; equidem vero in mulla earum formationem inveni, propriis vasis ad- numerandam. TP à **) Lectorem moneo, ne , ut sequentia intelligat, ea, quae Jdolphus Brongniart de Cycadearum caudicis structura scripsit, cum meis sententiis confundat. Inveni enim, harum plantarum structuram longe aliam esse, quam Brogniart eam a se repertam esse dicit, quod quidem alio loco fusius exposui. Conf. Abhandl. der kónigl. bayer. Akad. d. Wiss. 1852. Vol. Ll. p. 397. " v "^ A 44. ! vo S MORS: In iis speciebus, quarum frondes sünt remotae, prorsus nulla numeri et ramificationis horum v880- rum fasciculorum regula animadverti potest. — Ubi vero frondes sunt approximatae, saepe regularis Mis rum fasciculorum decursus invenitur; sic e. g. in Struthiopteride germanica ab uniuscujusque frondis basi duo vasorum fasciculi sursum ad bases duarum proximarum frondium superiorum , et duo vasorum fasciculi deorsum ad duas proximas frondes inferiores pereurrunt, unde regulare vasorum fasciculorum rete super ioto caudice extenditur. " Omnes porro a me inquisitae species eo conveniunt, quod earum vasorum fasciculi nunquam, ut in plantis et monocotyledoneis et dicotyledoneis invenimus, arcuata via extrorsum reflectuntur, ut in petiolum intrent, sed quod ad.caudicis superficiem eo-loco, ubi frondes inseruntur non propius accedentes recta via per totum caudicem usque ad ejus apicem decurrunt, et parvos tantum ramulos in frondes emittunt. ^. Tertia his vasorum fasciculis peculiaris ratio haec est, quod in sectione transversali subrotundam vel ellipticam formam habent. (Tab. XXXIV. Jig. 8.,, Tab. XXXVI. fig. 5. 6. 7. 8. 13. 16. . $&. ez. Microscopii ope cognoscitur, hos vasorum fasciculos ex majori minorive vasorum scalari- : formium numero constare, quorum structura cum filicum arborearum vasis plane consentit. Haec vasa ple- rumque ita disposita sunt, ut minora in utraque extremitate, majora in medio ovalis formae quam vasorum fasciculus in sectione transversali monstrat, jaceant (Tab. X X XVI. fig. 1 — 16. mJ. Inter haec vasa, praecipue autem in fasciculorum circuitu, elongatae, e tenuibus membranis factae cellulae constanter jacent (Tab. X X XIF. fia. 8. 9. e. e, Tab..XXXVT. fig. 1 —16. K). Propter hanc cellularum elongatam formam, ea vasa, quibus adjacent, longas monstrant series punctorum, quorum aliud super alio positum ést eoque scalariformibus vasis similiora sunt, quam porosis. Hae cellulae partem in his vasorum fasciculis semper occurrentem effi- ciunt, eoque mirum est, quod cl. Antonius Sprengelius *) contendere potuerit, filicum vasorum fasciculos tan- tummodo ex vasis spiralibus constare. In multis denique speciebus vasorum fasciculi fusca membrana cincti sunt, de cujus structura infra accuratius agam. $. 28. Jam ad cellulosae harum plantarum partis contemplationem transeuntes, ante omnia notare debemus, caudicem multarum specierum e. g. Polypodii aurei, P. latipedis, P. vulgaris, P.calcarei, INephro- dii Filicis maris, prorsus herbaceum et mollem esse, in multis autem speciebus certa cellulosae partis strata (neque vero vasorum fasciculos nobiliorum plantarum ligno analogos) lignosae duritiei et firmitatis esse. Contextus cellulosus herbacearum filicum ita comparatus est, ut quasi inter prosenchyma et pa- renchyma medium teneat, cellulae cum modo huic modo illi formae propiores sint. Cellulae sunt modo elongatae, cellulis lignosis ceterarum plantarum affines, sed propter frequentiam horizontalium septorum prosenchymati jure ádnumerari non possunt (Tab. X XXVI. fig. 2. 9. 10. 12); modo breves sunt, et pa- renchymati similiores, sed eo ab hoc differunt, quod magna septorum pars diagonalem monstrat directio- nem (Tab. XXXIV. fig. 9. Tab. XXXVI. fig. 1. 4. 10) Ex frequenti alterius cellularum formae in alteram transitu clare mihi elucere videtur, cellularum in multas particulares sectiones divisionem 'secundum- parvas formae modificationes, quod nonnulli recenti o- rum phytotomorum fecerunt, naturae non convenire. Quamquam enim distinctio perfecii prosenchymatis et parenchymatis valde probanda sit , multae lamen observationes demonstrant, inter cellularum formas multi- plices esse transitus, quare bene cavendum est, ne eas pro formationibus naturae valde diversae habeamus. Ad hoc accuratius demonstrandum prae multis aliis .plàntarum familiis filices aptissimae sunt, licet , entm vix ulla existit naturalior familia, difficile tamen duae filicum species reperiuntur, quae cellularum or- ganisatione et distributione varietatum earum plane convenirent. Quam variae sint hae formationes, quae hic reperiuntur, ex sequente nonnullorum filicum caudicum descriptione videre licet. *) Comment. de Psarolithis, p. $1 et 40, FILICES. E 15 Totus Polypodii latipedis caudex (Tab. XXXIV. fig. 8. 9) ex elongatis consiat, parenchymato- ; $is, decoloribus , membranas tenues habentibus cellulis, quarum exteriores membranis formatae sunt paulo crassioribus, quam interiores. Omnes multa amyli granula continent, exceptis tribus quatuorve extremis cellularum seriebus (a. b.), quae viridia grana continent, et cum eo, tum membranis paulo tenuioribus proprii, ceterum a subjacente parenchymate (b. c.) non secreti, strati corticalis formam prae se ferunt. Obliquorum septorum multitudo (fig. 9.) ostendit, has cellulas transitum ad prosenchyma facere. Caudex Polypodii incani (Tab. XXXFT. fig. 12. 16.) constat ex cellulis prosenchymatosis (b), excepta epidermide (a), quae ex brevibus cellulis composita est; harum cellularum membranae valde crassae sunt, et miro raroque sunt exemplo coalitionis tam perfectae, ut in sectione transversali (fig. 16.) nullae prorsus, singulas cellulas separantes atrae lineae observari possint, sed ut hujus plantae substantia penitus homogenea , cavitatibus cellularibus et ductibus intercellularibus excavata materia esse videatur. Etiam cau- dices Polypodii persicariaefolii (Tab. XXXFI.. J- 10. 13), calcarei, nitidi, Cystopteridis fragilis, Aspidii articulati, VFoodsiae hyperboreae etc. ex cellulis parenchymatosis compositi sunt. Cellulae contra, quibus caudex Polypodii Billardieri (Tab. XXXFI. fig. 4. 6. a.), vulgaris, vaccinii- folii (Tab. X X XFI. fia. 8. 11.); Lycopodioidis,aurei, INephrodii Filicis maris, 4splenii trichomanoidis, A.Rutae murariae, INeuroniae asplenioidis formatur, majorem cum cellulis parenchymatosis ostendunt similitudinem. Ut videmus, utriusque hujus cellularum formae in diversis caudicibus modo hanc modo illam magis evolvi, cellulas alterius caudicis tenuibus, alterius crassis membranis formatas esse, nec tamen a diversis A - formis etiam diversas functiones pendere, sic etiam in multarum filicum caudicibus has diversas cellularum varietates , multiplices transitum formantes,.juxta se positas reperimus. Ita habemus in Polypodio furfuraceo (Tab. XXXFT. fig. 7. 9.) cellulas maximam caulis partem eíficientes (c.) crassioribus membranis formatas, mediamque inter parenchyma et prosenchyma formam ex- hibentes. Inter orbem vasorum fasciculorum (k. m. k.) et peripheriam caudicis (a.) sensim in veras crassis membranis exstructas cellulas prosenchymatosas (8.) transeunt, quae fusco colore magnàque duritie cum pros- enchymatosis filicum arborearum cellulis plane congruunt. Eandem organisationem- reperimus etiam in INiphobolo glabro. In Pteride crispa reperimus in medio caudice fuscas crassis membranis instructas cellulas prosenchymatosas, reliqua caudicis pars decoloribus multo brevioribus cellulis formatur, quae superficiem caudicis versus iterum in longiores prosenchymatosas cellulas transeunt. es Pariter cellulae parenchymatosae 4íspidii rigidi superficiem caudicis versus paullatim in prosenchy- matosas transeunt, : Plerumque cellulae prosenchymatosae filicum herbacearum fuscae, parenchymatosae decolores sunt; ceterum hic quoque exceptiones occurrunt, e. gin Polypodio incano (Tab. XXXFT. fig. 12.) cellulae omni colore carent. : Non est regula generalis extremas caudicis cellulas magis prosenchymatosà, intimas magis 'parenchymatosà forma esse; etenim saepe, e. g. in Polypodio aureo, contrarium occurrit. $. 20. Fusius de ,fusca^ membrana, quae vasorum fasciculos circumdat, loqui debemus. Multis spe- €iebus e, g. Polypodio incano; (Tab. XXXIF. Jig. 12. 16.) calcareo , aureo, lNephrodio Filice mare, Cystopteride fragili, Struthiopteride germanica , Asplenio rigido, trichomanoide, INeuronia asplenioide plane deest, ideoque inter peculiares filicum structurae notas enumerari non potest. In permultis contra herbaceis filicibus vasorum fasciculi satis crassa, fusco- nigra membrana ob- tecti sunt, e. g. in Polypodio vulgari, nitido, INiphobolo glabro etc. Fig.8. 9. d. d. Tab. XXXIV. Struc- tura hujus membranae ex Polypodio latipede est delineata ; cognoscitur in teneris harum plantarum sectio- nibus transversalibus , hanc membranam neque esse simplicem, neque ex cellulis esse compositam, sed ex membrana fasciculo adjacente proximi cellularum ordinis formari. In omnibus hisce cellulis membrana va- sorum fasciculo adjacens multo crassior est, quam ceterae. cellularum membranae et fusco colore tincta, quum ceteri cellularum parietes colore careant; érassitudo hujus interioris cellularum membranae in latera- E T —- r 10 $ | ; FILICES. libus membranis harum cellularum sensim imminuitur, qua re b. Curtius Sprengel, qui hujus membranae for- mationem non bene perspexit, ad opinionem inductus est, hanc membranam acutos processus inter cellulas fasciculum circumdantes immittere. Formatio hujus membranae, quam commemoravi, in Polypodio aureo optime observari potest; hic enim cellularum membranam, vasorum fasciculo adjacentem , muito crassiorem inveni, quam ceteras harum cellularum membranas, colore carentem et ex eadem substantia, quae est ce- terarum membranarum, formatam, eique nihil defuit , nisi fuscus color, ut membranam vulgarem formaret; saepeque hic color fuscus cum Moldenhawerus ejus. mentionem faciat, interdum reperiri videtur. Hic fus- cus color omnino a momentis parum gravibus, pendere videtur, cum haud raro fiat, ut in petiolo conspi- .cuus , in ipso caudice desit. : ln aliis speciebus non modo intima cellularum membrana sed omnes unius duorumrve vasorum. fas- ciculis adjacentium cellularum ordinum membranae hanc metamorphosin subeunt. Cujus formationis memo- rabile exemplum exhibet Polypodium Billardieri (Tab. XXXF. fig. 4. 6. h.). Idem reperitur in Polypo- dio persicariaefolio, ubi fusca membrana insolitam crassitudinem assequitur; quoniam hic fusca materia non solum cellularum parietem imbuit, sed etiam cellularum cavitatem plane replevit. In hujus plantae sectione wansversali (Tab. XXXV. fig. 13. h.) aegre in sectione longitudinali (Tab. X.X XP. fig. 10. h.h.) omnino non. cognosci potest, membranam ex cellulis compositam esse. Etiam in Polypodio furfuraceo (Tab. XXXFI. fig. 7. 9. h, h.) cellulae hac fuscáà materià repletae reperiuntur. : Simili ratione, qua vasorum fasciculum cingentes cellulae, in posteriori plantà etiam nonnullae contextus cellulosi caudicis partes (fig. 7. f.) fuscà quadam materià impletae sunt. Haec quarundam cons textus cellulosi partium infiltratio reperitur etiam in Polypodio nitido et Asplenio. Ruta muraria ; in. posteriori planta haec fuscá materià impleta loca intra annulum vasorum fasciculorum posita sunt; hinc, qui nudo oculo talem caudicem disquirit, putat, vasorum fasciculos multo profundius in caudice jacere, quam res se habet, quoniam fuscá membraná non circumdati, cum infiltratis ilis contextus cellulosi locis facile confunduntur. Structuram longe aliam exhibet fusca membrana vasorum fasciculorum Polypodii vaccinii- folii (Tab. XXXFI. fig. 8. 11. h.), cum ex annulo fuscarum prosenchymatosarum cellularum constet, crassis membranis constructarum. $..30. Structuram a ceteris herbaceis filicibus paulum differentem reperimus in caudicibus Ilyme-. nophylli et Trichomanis (Tab. XXXFI. fig. 2. 5. Trichomanes radicans), cum eorum vasa in unicunr centralem fasciculum collecta sint, Forma contextus cellulosi, ex quo caudex constat, similia discrimina ex- hibet, ut ceterae filices, quippe qui modo tenuibus membranis conflatus sit, modo, prope vasorum fascicu- lum, ex cellulis constet prosenchymatosis, crassas membranas habentibus (fig. 2. 5. h.), quae cellularum, e lenuibus membranis constructarum orbe (a) cinguntur. . Hi caudices transitum struunt ad caulem Lycopodinearum, quarum vasa, et ipsa in centralem fasciculum conjuncta, eandem, quam vasa filicum , structuram ostendunt. Vasorum dispositio , quae omnia quidem in fasciculo jacent, verumtamen plures elongatis, tenues membranas habentibus cellulis separatas laminas efficiunt, nisum iridicat, plures separatos vasorum fasciculos^formandi; hoc revera fit in Lycopodio -. denticulato, quippe quum in hac planta, ut lüiaulfussius detexit, duo vasorum fasciculi juxta se positi re-. periantur, qui autem in quavis caudicis ramificatione inter se conjuncti sunt. Fusca membrana in fillicibus vasorum fasciculos cingens deest in Lycopodineis. Harum plantarum caulis constat modo ut in Lycopodio annolino ex cellulis prosenchyimatosis crassis membranis formatis, modo ut in Lycopodio clavato ex tribus quae sensim aliud iu aliud transeunt, stratis, quorum extremum et intimum ex crassas membranas habenti- bus prosenchymatosis cellulis, medium ex amplis, ac tenuibus membranis constantibus brevibus cellulis formatur. ; : *) Sprengel von dem Bau und der Natur der Gewüchse. Tab. 4. fig. 18. FILICES. m d : : 1 In Psiloto triquetro vasa etiam in unum fasciculum sunt conjuncta, qui in- medio contextus cellu- . losi partem tanquam medullam includit. Secundum eundem typum etiam JMarsileae et Pilulariae caulis structus est; sic e. g. in Marsilea crenata (Tab. X X:XVI. Jig. 14. 15.) cylindrum lignosum reperimus, ut in filicibus strictum (k. m.), qui fasciculum .elongatarum. amylum continentium cellularum (o) includit. Ce- tera pars ex regulari parenchymate (a) constat, amyli granis impleto. In his passim cryptae (d) reperiun- tur, fuscam resinae similem materiam continentes. ^ | Caulis Marsileae quadrifoliae et Pilulariae globuliferae simili est structurá, eo excepto, quod contextus cellularis vasorum fasciculum cingens magnas cavitates aéreas continet. . i: : INota. lta in pluribus familiis eodem organisationis typo reperto, eo magis mirari debemus , in Pteride lanuginosa (Tab. XXXV. fig. v. 3.) structuram inveniri omni analogiae repugnantem. Hic scili- cet vasorum fasciculi in duos concentricos orbes (k. m. k* m *) prosenchymatoso fusco strato (g) separa- tos distributi sunt. Reliqua caulis materia ex parenchymatosis cellulis constat; quae peripheriam ejus ver- sus lóngiores evadunt, fuscumque colorem assumunt (b). Reperiuntur porro in caulis parenchymate in ex- terno latere externorum vasorum fasciculorum et in interno latere interiorum fasciculorum (h. h.) nonnulli elongatarum fuscarum cellularum fasciculi. Qualis decursus vasorum fasciculorum in hoc caudice sit, et ,num exceptio revera tanta sit, quanta primo adspectu esse videtur, aut num ulterior disquisitio majorem hujus organisationis cum ceterarum filicum structura analogiam demonstrare possit, exemplaribus deficienti- bus, decernere non possum. $. 31. Herbacei filicum caudicis structurà jam paucis exposità, redeo ad consilium meum, arboreum scilicet filicis caudicem cum herbaceo comparandi. — In gravissimis momentis, quae hic respicienda sunt, structura et divisio vasorum fasciculorum ponenda est; cujus rei respectu magnam arborei et herbacei fili- cum caudicis analogiam nemo non cognoscet, quum partim vasorum fasciculi ex iisdem elementis constent, partim iidem in uno cylindro dispositi sint, Manifestum est, hujus structurae eam, quae in Trichomane, Hymenophyllo, Lycopodio reperitur, vasorum fasciculorum in unum centralem fasciculum conjunctio- nem, exiguam tantum modificationem inferioremque evolutionis gradum esse, quo eae formae, ubi in vaso- rum cylindro parva contextus cellulosi copia inclusa est, transitum ad vulgarem structuram faciunt. Magna autem horum caudicum diversitas in eo reperitur, quod in herbaceis filicibus dura illa pros- enchymatosa vagina, quae in filicibus arboreis lignum circumdat, deest, quum, ut ex descriptione anato- mica supra commemorata elucet, fusca herbacearum filicum membrana cum hac vagina comparari non possit. Altera arborearum et herbacearum filicum differentia in eo posita est, quod in posterioribus nun- quam fereita diversae sunt cellulaé prosenchymatosae et parenchymatosae, ut in illis. Ut forma harum cel- larum amphibolica est, sic 'etiam vitales earum proprietates distinctas non reperimus, quum eae quoque cel- lulae, quae prosenchymatosam formam exhibent, amyli granula contineant. Herbaceo filicis caudici peculiare est, quod cellulae prosenchymatosae sive eae formae, quibus ad illas transitus fit, non certa omnibus speciebus communia strata formant. Sic in Aspidio rigido, Pteride lanuginosa (Tab. XXXVII. fig.13. b.) externas caudicis cellulas elongatas reperimus fuscoque colore tinct- as, similesque cellulas etiam haud procula vasorum fasciculis (h), aliás e. g. in Polypodio furfuraceo (fig. 7. 9. g.) et INiphobolo glabro orbem cellularum prosenchymatosarum reperimus in medio inter caudicis su- perficiem et orbem vasorum fasciculorum situm. Membranae harum cellularum in paucis tantum speciebus e. g. in Polypodio vacciniifolio , furfuraceo , INiphobolo glabro tantam crassitudinem assequuntur, ut ea- rum ex pluribus membranis facta compositio cognosci possit; raro a conterminis . parenchymatosae formae appropinquantibus cellulis distincte separatae sunt, sed plerumque paulatim in eas transeunt. Jam quaestio exoritur, num in arboreis filicibus dura illa fuscaque vagina ex cellulis prosenchyma- tosis, crassas membranas habentibus constans, ipsius fasciculi lignosi pars, an potius pars sit contextut celluloso adnumeranda. Quamquam priori sententiae primo adspectu hoc favere videtur, quod hoc fuscum stratum cum vasorum fasciculis arcte est conjunctum, caudicique suam tribuit firmitatem , ita ut credideris , 5 187. C 00 — — MIDIOES. prosenchymatosas NS cellulas respondere durae prosenchymatosae. parti vasorum fasciculorum Monocoty- . ledonearum e. g. palmarum , his tamen argumentis nitentes contrariam sententiam veram statuimus: 1) Quod cellulae prosenchymatosae vaginam formant vasorum fasgipoutt p cem talis compara- tio rei non convenit. : 2 " 2) ÀÁngustum inter vasorum stratum stratumque prosenchymatosum positum parenchymatosarum cel- lularum stratum ostendit, duas hasce partes non ad unum idemque organum pertinere. 3) Vasculosum stratum ficum arborearum simillimum est vasorum fasciculis herbacearum filicum ; .prosenchymatosi autem strati apud has nullum est yestigium. is 4) Herbaceae contra filices et ipsae. prosenchymatosa exhibent: diste. quae autem. in diversissimis locis et plerumque in iis jacent, ubi in arboreis filicibus nvllae cellulae prosenchymatosae reperiuntur. Hoc dilucide demonstrat ; prosenchymatosarum cellularum formationem ad vasorum fasciculos nonimmediate pertinere. 5) Fasciculi in arborearum filicum medulla dispersi et ipsi strato prosenchymatoso cincti sunt; fas- ciculi autem. prosenchymatosi, ex quibus haec vagina composita est, in locis oriuntur plane aliis, quam ipsi vasorum fasciculi , hisque demum ulterius decurrentibus propinquant. : Quocirca vasorum cylinder solus et sine vagina prosenchymatosa pro ligno arborearum fili-. cum. ipsaque vagina pro contextus cellulosi caudicis parte est habenda. $. 32. Quemadmodum igitur in ligni formatione et in libri absentia certam anatomicam filicum ar- borearum a superiorum ordinum plantis differentiam , et earundem cum filicibus herbaceis, Lycopodineis et Marsileaceis affinitatem reperimus; sic accuratius earum vegetationis contemplatio insuper aliam quandam : certissimam cum his posterioribus familiis affinitatem magnamque a Phanerogamis differentiam ostendet. Jam supra demonstratum est, in arboreis filicibus singulos. modo ramos vasculares ex cylindro: lig- noso in petiolos emitti, cylindrum autem ipsum continuo ulterius caudicem percurrere, eoque sententiam a pluribus Phytotomis prolatam, filicum caudicem petiolorum congeriem esse, a veritate plane abhorrere. Simillimam structuram reperimus etiam in herbaceis filicibus, quamquam in his vasorum fasciculi nullum tam perfecte clausum cylindrum forment , reperimus tamen in rete vasorum. fasciculorum supra de- scripto initia talis cylindri. Hujus enim retis vasorum fasciculi singulos tantum ramulos in frondes emittunt, decursum autem continuo in superiores caudicis partes persequuntur, ; Tota filicum organisatio demonstrat, incrementum caudicis tantummodo in apicis vislonsatione*t con- stare et vasorum fasciculos, quorum ope superiores frondes vasis instruuntur, continuationem tantum eorum esse, qui inferiores frondes instruxerunt. Non ut in Monocotyledoneis recentiores frondes a propriorum - vasorum fasciculis, qui. vià a veterioribus vasorum fasciculis separatà decurrunt, vasis instruuntur, nec magis án veteriorum vasorum fasciculorum latere extériore stratum. reperitur lignosum recens ortum, quod Dico- tyledoneis peculiare est. Patet igitur, vegetationem plantarum vascularium non, ut editis Desfon- tanii scriptis pro certo habebatur , duplicem esse (vegetationem | scilicet IMonocotyledonearum et Di- cotyledonearum), sed tertiam insuper, Acotyledonearum scilicet, exstare vegetationem, quam nomine ve- getationis terminalis significo, quippe quae eo a ceteris distinguitur, quod apex tantum. caudicis succrescit , quumv tota ejus inferior pars in eodem evolutionis gradu perseuptans adducendis tantum succis inserviat. $. 33. Haec autem vegetatio terminalis non tantum in filicibus occurrit, ded etiam in Lycopodineis, Marsileaceis , Equisetaceis et Muscis, omnino in omnibus Cryptogamis, in quibus caulis reperitur a folio sejunctus. Ex hac incrementi ratione facile intelligitur illud in his plantis frequentissimum, quod eae species, quae caulem: repentem habent (e. g. multae hérbaceae filices , Lycopodia etc.), aut etiam eae, quae acerva- tim crescunt, e. g. musci pulvinati, saepe a basi sursum paullatim emoriantur, dum caudicis apex semper su€crescat, et radicibus nutriatur, quae locis superioribus recentes ex caudice erumpunt. B E. FILICES. p 19 Tres igitar plantarum omnium Vm primariae, Acotyledoneae , Monocotyledoneae et Dico- — tyledoneae caudicis structura et peculiari vegetationis ratione inter se non minus discernuntur, quam | fructificationis organisatione. IVota. Quemadmodum autem discrimen organisationis caudicis Dicotyledonearum et Monocotyle- donearum non semper accurate expressum reperimus, cum multae amphibolicae formae, e. g. Piper, transitum faciant, sic etiam Phanerogamas invenimus , vegetationis Acotyledonearum participes, plantas sci- licet familiae Cycadearum. Cum jam supra monuerim, has plantas structura substantiae lignosae similli- mas esse filicibus arboreis, adjicio, caudicem harum Vestram etiam quoad vegetationem cum arboreis fili- cibus admodum €onsentire. — Accuratior ceterum Hus rei expositio ex commentatione mea de Cycadearum caudicis structurà cognosci potest. 3*) 4 Haud alienum videtur, post hanc structurae filicum caudicum expositionem, paucis summam disqui- sitionis proponere. : Filicum arbol gi caudex non, ut antehac putabatur, structuram Monocotyledonearum offert, sed lignum ejus clausum format cylindrum, qui in locis frondium cicatricibus respondentibus angustas rimas ha- bet, ideoque in sectione transversale ex singulis fasciculis constare videtur ($. 13.). Forma harum in sec- tione transversa conspicuarum partium corporis lignosi pendet ex frondium situ paghi; qualis primo adspectu videtur, irregularis est. ($. 14.). Lignum filicum arborearum solum fere ex magnis vasis constat , quae vasorum scalariformium seu porosorum tubulorum formam habent, pro conterminarum partium natura (6. 17.) Paucissimae tantum repe- riuntur cellulae parenchymatosae, inter haec vasa in eorumque circuitu irregulariter distributae, prosenchy- matosae contra cellulae. plane desunt ($.18). Ex rimarum margine parvi vasorum fasciculi excurrunt, in petiolos intrantes, etiam ex caudicis medullà per hasce rimas parvi vasorum fasciculi in petiolos ingrediuntur (S.21. .) Cylindrum lignosum crassa cingit duraque vagina prosenchymatosarum, crassas membranas haben- tium cellularum ($. 14.), quae vero non ligni pars, sed contextui caudicis celluloso adnumeranda est G- 31)- Liber nullus omnino in arboreis filicibus invenitur. Cortex ex cellulis, quae valde crassis membranis instructa sunt, constans magnae est firmitatis et a subjacente contextu celluloso distincte separata ($. 10). Caudicis contextus cellulosus ex magnis regularibusque parenchymatosis cellulis constans, multas. continet cryptas rubra materia repletas ($. 20). ; Arborearum filicum structura a Dicotyledonearum structurà eo differt, quod filices arboreae neque librum, neque radios medullares, neque recentium lignosorum stratorum formationem i in externo corporis .lignosi latere exhibent. ($. 23.) A Monocotyledoneis eo discernuntur, quod cylindrum lignosum habent MX doi et quod liber i Ais deest. (S. 24.) In crescendi ratione denique arboreae filices et a Monocotyledoneis ét a Dicoisledotis eo diffe- runt, quod lignosum earum corpus in apice tantum succrescit, quum vetustior pars ejus adducendis tantum succis inservit, nec ullam amplius mutationem subit. (Vegetatio terminalis), : In hae crescendi ratione cum filicibus arboreis ceterae caule instructae Acotyledoneae conveniunt, herbaceae scilicet filices, "Lycopodineae, Marsileaceae, Equisetaceae et Musci ($. 32. 33). Pariter vasorum fasciculi herbacearum filicum, Lycopodinearum, Marsileacearum secundum similis mum.typum, ut vasorum fasciculi filicum arborearum structi sunt, quum et ipsi tantummodo ex vasis sca- lariformibus cellulisque parenchymatosis e tenuibus membranis formatis gouitent nullo libri vestigio xm que recentium partium stratis conspectis ($. 96.) Ex hucusque expositis apparet igitur, Acotyledoneas a Phanerogamis non minus caulis structurá et vegetatione, quam fructificationis partium organisatione differe. *) Ueber den Bau des Cycadeei - Stammes und sein Verháltniss zu dem ikaitne der Corüfefen und Bavhlira, 1 in: Ab- handl. der math. phys. Classe d. k. bayr. Akademie I. 1832. pag. 3990 — 442. $ 90. . : FILICES. Appendix : Quatuor jam anni et quod excedit elapsi sunt, ex quo disquisitiones supra descriptas de structura et vegetatione filicum arborearum institui; durante hoc temporis spatio a cl. Adolpho Brongniart (in: Histoire des Végét. fossiles, fasc. 2.) observationes quaédam ad eandem materiam spectantes in lucem sunt editae, quae autem cum non congruant cum descriptione mea de crescendi ratione filicum arborearum ab re non fore existimavi verba nonnulla de sententia hujus autoris hac de re divulgata adjicere, Caudex filicum arborearum compositus est secundum JBrongniarti descriptionem (l. c. pag. 154.) ex tela cellulosa amjli glóbulis farcta, in quam fasciculi vasorum sunt immersi, qui cum petiolorum fasci- ciculis vasorum quoad structuram conveniunt, at sunt majores et quorum quisque compositus est ex variis fasciculis et fibris plures petiolos adeuntibus. Hi vasorum fasciculi in filicum arborearum caudice in circu- lum sunt dispositi. Quod attinet ad crescendi rationem 'caudicis filicum arborearum, plane illum convenire contendit Brongniart cum caudice plantarum monocotyledonéarum, quum non majorem adipiscatur diametrum et per - totam longitudinem eandem conservet formam. Proprietatem autem his plantis hancce inesse ait: caudicem eodem modo , quo evolutione gemmae terminalis sursum crescat, etiam elongatione partium jam .dudum formatarum augeri, quod ex frondium cicatricum in longiorem formam distractione, praecipue autem ex - majore illarum distantia in inferioribus caudicis partibus eluceat, quum in ceteris plantis arboreis caulis nullum augmentum longitudinale capiat, ex quo partes plane sint evolutae. Patet itaque, cl. 4dolphum Brongniart ex observationibus suis contraria omnino argumenta dedu- cere, quam quae ex disquisitionibus supra descriptis conclusi, quum dixissem, filices arboreas cum Monocotyle- donibus crescendi ratione minime convenire, et a plantis phanerogamicis praecipue hac ratione differre, quod earum caudex sola apicis evolutione augmentum capiat. Quod attinet. ad caudicis ejusque singularum par- tium structuram et ab illa pendentem novarum partium evolutionem, supra jam satis. demonstrasse credo, fiices arboreas. toto *coelo a:plantis monocotyledoneis differe, ulteriorem itaque hujus rei explanationem supravacaneam existimo. . Quod autem ulteriorem partium jam evolutarum elongationem spectat , hac de re certiora affere nequeo, quum mihi nonnisi breves caudicum partes abscissas videndi occasio oblata fuerit; attamen moneo, hanc elongationem evolutarum caudicis partium (etiamsi omnium filicum arborearum, nec nisi quarundam specierum caudicibus propria sit) minime pro diagnostico charactere vegetationis harum plantarum habendam essc. ws ; Observamus enim etiam quarundam aliarum, crescendi ratione omnino cum Dicotyledoneis con- venientium, plantarum ramos primo anno non totam longitudinem nancisci, sed per plures annos non m gemmae terminalis evolutione, sed etiam internodiorum prioribus annis evolutorum elongatione majores evadere, ex gr. in Thuya, Iunipero. Hoc itaque per majus temporis spatium durans incrementum neque filicibus arboreis est peculiare, neque quae supra de vegetatione terminali dixi refutantur, quum haec elon-. gatio solum ab ulteriore formatarum jam partium evolutione pendeat, nec autem cum novarum partium for- matione in inferioribus caudicis partibus conjuncta sit. ] as Li M E Ut moneamus necesse est, nonnullas species, quarum. caudices amico mostro aestumatissimo, ut eos - anatomice exploret, Alsophilarum nomine tradidimus, rectius nunc pro Cyatheis haberi, igitur in paginis antecedentibus pro 4lsophila Schanschif, et .4. vestita legendum est: €yathea; atque Chnoophoram tam- "quam subgenus 4lsophilae introducemus. Martius. | * FILICES. 91 Explicatio tabularum. Tab. XXIX. Fig. 1. Alsophila (Chnoophora) excelsa, Pars caudicis magn. nat. Fig. 2». Ejusdem caudicis sectio transversalis. Fig. 3. Cyathea Schanschin. Pars caudicis radicibus aéreis tecti. Fig. 4. Ejusdem caudicis sectio transversalis.. . . : " : Tab XXX M . Fig. 1. 4lsophila phalerata, Pars caudicis.. a.b. c. Squamae, quibus caudex obtegitur. Fig. ». Sectio transversalis hujus caudicis, Fig. 5. Cyathea vestita. Pars caudicis. Fig, 4. Sectio transversalis. Fig. 5. 4lso. . phila nigra. Paárs caudicis. Fig. 6. Sectio transversalis. 1. 2. Squamae hujus caudicis. Tab. XXXI. Fig. 1. Alsophila nigra. Sectio longitudinali caudicis, Fig. 2. J]sophila nigra. Sectio trahsverselis caudicis. . Fig. 3. Alsophila phalerata. Sectio longitudinalis caudicis. Fig. 4. J4lsophila phalerata. Sectio trans- versalis caudicis. | a — b. stratum exterius parenchymatosum corticis. b — c. stratum interius prosenchymatosum corticis. d, cryptae, materia rubra repletae. c — e. stratum parenchymatosum inter corticem et cylindrum 1ig- nosum situm. e— f. stratum exterius vaginae prosenchymatosae cylindrum ligneum includentis. s f — g. stra- tum parenchymatosum inter vaginam prosenchymatosam et cylindrum lignosum positum. £ — i. stratum angustarum elongatarum cellularum lignum circumdantium , quarum exteriores (g) rubra materia repletae (g) quasi stratum proprium efficiunt, kim. lignum, k. vasa porosa. 1l. cellulae parenchymatosae inter vasa porosa jacentia. m. vasa scalariformia. n — o. stratum angustarum cellularum respondens strato g — i. o — p stra- tum parenchymatosum respondens strato f — $g. p. r. stratum interius prosenchymatosum vaginae corporis lignosi. r — s. medulla. t. fasciculi vasorum scalariformium in medulla sparsi. u. cellulae angustae, rubra materia repletae , hos fasciculos cingentes. w. fasciculi cellularum prosenchymatosarum in medulla dispersi. Tab. XXXII. i Fig. 1. 2. Sectio longitudinalis et transversalis partis exterioris (Tab. XXXIF. Fig. 1. a.) caudicis Alsophilae (Chnoophorae) excelsae, a — b. cortex parenchymatosus. b — e. stratum parenchymatosum intra corticem et lignum situm. e* — r* faciculus lignosus e cylindro lignoso caudicis in frondem ingrediens, Hic fasciculus lignosus ex iisdem paribus constat, ex quibus cylinder lignosus caudicis ipsius, ex vagina prosenchy- matosa (e* — f* et p* — r*), strato parenchymatoso (f* — g* et o* — p*), strato angustarum cellularum (g* — i* et n* — o*) , et corpore lignoso ( m*). Fig. 3. Sectio transversalis partis ligni et medullae Also- philae (Chnoophorae) excelsae in fig. prima Tab. XXXIF. lit. b. notatae. Lijeris d — w eaedem partes significantur, ut in Tab. XXXI. Tab. XXXIII. Fig. 1. Sectio transversalis petioli 4lsophilae (Chnoophorac) excelsae. a. epidermis. b. cellulae pro- senchymatosae, paullatim transeuntes in cellulas parenchymatosas. c — d. stratum exterius vaginae prosenchy- mátosae corpus lignosum obtegentis. f. cellulae parenchymatosae inter hanc vaginam et corpus lignosum sitae. m. corpus lignosum. g. stratum parenchymatosum strato exteriori (f) respondens. i. stratum interius va- ginae prosenchymatosae. k — 1. cellulae parenchymatosae, quibus petioli pars centralis formatur. Fig. ?. Cyathea vestita. Sectio longitudinalis ligni.et partis medullae. Literis d — w. eaedem partes significantur, ut in Tab. XXXI. x. cellulas-notat, rubra materia repletas , angustiores, elongatasque , in me- dulla sparsas. 6 99 | FILICES. Fig. 3. 4. Sectio transversalis et longitudinalis ligni Cyatheae Schanschin. Literis c — s eaedem par- tes significantur, ut in Tab. XXXI. Fig. 5. Alsophila (Chnoophora) excelsa. Sectio longitudinalis medullae. — r. s. pars medullae. — d. cryptae. — 1. vasa scalariformia. — u. cellulae elongatae rubra materia repletae. — w. fasciculi cellularum pros- enchymatosarum. ; Tab. XXXIF. Fig. 1. Pars caudicis Alsophilae (Chnoophorae) excelsae : — a. partem significat Tab. XXXI. fig. 2. aucta magnitudine delineatam; — b. partem fig. 3. Tab. X XXII. repraesentatam. Fig. ?. Alsophila (' Chnoophora) excelsa. Pars medullae. r. pars vaginae prosenchymatosae caes lignosum obtegentis. —. r. s. medulla. — d. cryptae. t. fasciculus vasorum scalariformium. uw. cellulae elongatae rubra materia repletae. w. fasciculi cellularum prosenchymatosarum orbem fasciculum vasorum (9) cingentem formantes. Fig. 3. Alsophila nigra. Épidermis caudicis. Fig. 4. 5. Alsophila vestita. Sectio transversalis et longitudinalis corticis. «&— b. stratum exterius pa- renchymatosum. b — c. stratum. interius prosenchymatosum corticis. c — e. parenchyma inter corticem et lig- num situm. d. cryptae. f. radix.aérea per corticem perrumpens. Fig. 6. Cyathea vestita. Portio strati parenchymatosi corticis. a. cellularum membranae punctatae. b. sectio transversalis cellularum membranae, in qua conspicitur, puncta veros esse canales in membrana excavatos. Fig. 7. Cyalthea. Schanschin. Pars medullae. dd. cryptae. t. fasciculus vasorum. u. cellulae angustae, elongatae, rübra materia impletae, fasciculum vasorum cingentes. w. fasciculi cellularum prosenchymatosarum in orbem' circa vasorum fasciculum (t) positi. Fig. 8. 9. Polypodium latipes. Sectio horizontalis et longitudinalis caudicis. a — b. stratum corticale. b — c. contextus cellulosus caudicis. d. membrana nigra fasciculos vasorum '/circumdams. e. cellulae elongatae, quibus vasa (f) cinguntur. Fig. 10. Cyathea Delgadii. Sectio longitudinalis aculei ex cellulis, quibus crassae sunt membranae, constantis. Tab. XXXF. Fig. 1. Alsophila (' CRioephara) excelsa, Vasa. Parietes horum vasorum aliis vasis adjacentes formam vasorum scalariformium ostendunt, parietes contra cellulis contigui brevioribus rimis sunt obsiti, et formam vasorum punctatorum assumunt, Himae non vera sunt foramina sed membraná clauduntur. Fig. 2. Cyathea vestita. Cortex foveas ferrugineo pulvere repletas continens. 44. Sectio longitudinalis corticis et foveae. a. cortex. (J. contextus cellulosus et pulvis ferrugineus in fovea situs. B. Sectio horizontalis corticis (a) et foveae ([3). . C. Superficies interior corticis (o) in qua con- textus cellulosus in foveis situs magnas format protuberantias (3); y. radices aéreae. : & — b. pars corticis parenchymatosa. b — c. stratum corticis interius ex elongatis cellulis constans. d. contextus cellulosus protuberantiam in interna corticis superficie exstantem formans. e. pars hujus contextus cellulosi in fovea ipsa sita, meatibus intercellularibus instructa. f. cellulae exteriores in pulverem ferrugineum dilabentes. Fig. 3. Alsophila phalerata. Sectio longitudinalis corticis foveas pulvere ferrugineo repletas continen- Us. Literis a — b. eaedem partes significantur, ut in fig. 9. Fig. 4. 4lsophila nigra, Sectio transversalis vasorum, a. cellulae inter vasa. jacentes. m. vasa sca- lariformia. e. striae transversales in vasorum membranis prope angulos vasorum SPERISHIOMS quibus fines rimarum significantur. Fig. 5. Alsophila phalerata, Portio contextus. cellulosi protuberantiam pone foveas in cortice sitas for- mantis (fig. 3. d). Cellulae crassis et punctatis membranis sunt instructae. FILICE S. 95 Fig. 6. 7. 8. Pulvis ferrugineus lsophilae nigrae (fis. 6), Cyatheae westitae (fig. 7) ,, Cyatheao Schanschin (fig. 8.). Cellule, ex quibus hic pulvis constat, formam" habent valde irregularem , et non nisi tenuibus processibus inter.se cohaerent, superficiemque verrucosam exhibent, Fig. 9. 4lsophila (Chnoophora) excelsa. Sectio longitudinalis cellularum prosenchymatosarum vaginam corporis lignosi constituentium 'et membranis punctatis instructarum. Fig. 10. Cyathea Schanschin. Contextus cellulosus in fovea corticis situs (e), in exteriore parte (f) in pulverem ferrugineum dilabens. E Fig. 11. dlsophila (Chnoophora) excelsa. Contextus cellulosus in fovea corticis situs. ' Fig. 12. Alsophila (Chnoophora) excelsa. Sectio horizontals cellularum prosenchymatosarum vaginam corporis lignosi formantium. Cellularum membrana crassa, et ex pluribus stratis. composita est, Puncta quibus cellularum membranae sunt obsitae, sub forma striarum nigrarum apparent. Cellulae ope materiae homogeneae fuscae conjunguntur. Fig. 13. 4lsophila (Chnoophora) excelsa. Sectio longitudinalis petioli, a. epidermis. a — c. stratum exterius contextus cellulosi ex cellulis prosenchymatosis formatum. e — d. 1. contextus cellulosus parenchyma- tosus petioli. e — f. lamina exterior vaginae prosenchymatosae. Kk. lamina ejus interior, g. i. cellulae elonga- tae inter vaginam et vasa (m) jacentes. Tab. XXXF I. Fig. 1. 8. Pteris lanuginosa. Sectio caudicis longitudinalis et horizontals. a. epidermis. 0. cellulae exteriores longiores. Kk. m. fasciculus vasorum in exteriore orbe situs. g. stratum prosenchymatosum inter fas- ciculorum orbem exteriorem et interiorem situm. K* m*.fasciculus vasorum iu orbe interno situs. A. cellulae elongatae, crassioribus membranis formatae. Fig. 2. 5. Trichomanes radicans. Sectio longitudinalis et transversalis caudicis. a. stratum exterius ex cellulis, tenues membranas habentibus , formatum. — b, stratum interius prosenchymatosum. m. vasa scalarifor- mia in fasciculum centralem collecta. Kk, cellulae angustae elongatae inter vasa jacentes. Fig. 4. 6. Polypodium Billardieri, Sectio longitudinalis et transversalis fasciculi vasorum. : aa. contex- tus cellulosus caudicis. Ah. cellulae ex crassis membranis factae, membranam migram, qua fasciculi vasorum circumdantur, constituentes. k. cellulae angustae elongatae,' vasa (m) cingentes. : Fig. 7. 9. Polypodium furfuraceum. Sectio horizontalis et transversalis caudicis, aa. stratum exter- num ex cellulis teneris factum. b. c, interior caudicis pars, cujus cellulae crassas habent membranas. Exterius harum cellularum stratum (g) ex cellulis prosenchymatosis constat; cellulae interioris partis (g — c) tenuiores habent membranas , cellulisque parenchymatosis similiores sunt. Cellulae fasciculum vasorum (X m) cingentes (h) materia fusca repletae sunt, fuscamque constituunt membranam; simili fusca materia cellularum portiones hinc inde distributae (f) sunt impletae. Fig. 8. 11. Polypodium vacciniüifolium. Sectio transversalis et longitudinalis caudicis. a— b parenchy- ma caudicis. /. cellulae prosenchymatosae fasciculos vasorum includentes £. cellulae elongatae vasa (m) cin- gentes. VR ; y Fig. 10. 13. Polypodium persicariaefolium. Sectio longitudinalis et transversalis caudicis. a — b. contex- tus cellulosus caudicis. h. membrana nigra fasciculorum vasorum. k. cellulae tenerae vasa (m) circumdanmtes. Fig. 12. 16. Polypodium incanum. Sectio longitudinalis et, transversalis caudicis. a. epidermis, «a — b. contextus cellulosus caudicis. Kk, m. fasciculi vasorum. Fig. 14. 15. Marsilea crenata. Sectio transversalis et longitudinalis caulis. caulis. d. lacunae materia rubra repletae. Kk. m. cylinder lignosus. o. cellullae. parenchymatosae cylindro 4. contextus cellulosus lignoso inclusae. 3k » OM M, ee nu ITUR: i inm TTHETEETITI 1 fr prn t ITTTTI l | THE ' FEMALE i mm QUINTI tli | TTD DIETER DITE TET K 72 | TAD.XXXI. 100010 ibid l tipi MEELUILET "rmm TI TEEETTTEPRTTETTTETT MLLLLLLLLLNLI 559 — Lx AEN m | di 7w.77 $0 i PRZCSWUPCYOOEH XJQe4 Us C uc t HOO ER IHA 5 SLAP POE T j (AE CE EE DRSQUE | f n a? C) N [X I Y, Per CO OS Por eS CS MP S h 4A 9€ 29 ^ $.* TEN. A) j 2n $T s D es M 1 (f qev3* b x x 7 | DNA EUH j b testem CM Ly) 48 CI V C] m DE nS Y A Pcr Sec Na adp, ^ 7j deoa $ CT VS be. 1 AS ESC YO OC) $e : 9 9. "Bie PR LR MSS 302i Qn MSS Ao | NM Lr JA | la* " 0 EP | Tc -CSCY Sex esc s TD at j APT AP £C PCPEME 1A IRR RM LAM C eR e on at wt 3 . x & & SON NUS ; TONS Rot : X " i : $ S . : ] ^n e M MI I (A : at [D CE CY ANA N i] Y * [S v v : Un » Y MU $324 ; V^ « Qv e (ES S ] A CJ) y v N TAB. XXXI. Jt, Jg J —N . &*. TAB, XXXHF. I E a & Yt es ve Sess 96 SS|R « NI Hu 0 Q0 000900000 30 (0 EE med (7; —"Hnm. — UN o ONE SETTECECLXEXZ A DEM rp» Urb ría 1 : 292:9 p*r