RUMPHIA, — SIVE COMMENTATIONES BOTANICE IMPRIMIS DE PLANTIS INDIE ORIENTALIS, TUM PENITUS INCOGNITIS TUM QUE IN LIBRIS RHEEDH, RUMPHII, ROXBURGHII, WALLICHII, ALIORUM, RECENSENTUR. sans C. .ل‎ BLUME «oon RUMPHIUS. TOMUS 5 7 -LUGDUNI - BATAVORUM. Prostat AMSTELODAMI, arun C. G. Surrxz. — BRUXELLIS, arun H. Remy. — DUSSELDORFUE, ٩ APUD Arnz ET socios. — PARISIIS, Avv» C. 7 ٧ MDCCCXXXV. ET i | | i i ۹ i 4 Li 1 |] y $ Fi E 11 | t 1 | i | ty || | i | || | | | | i i 1 1 B i 14 ۳ 1 B i | i51 1 5T i | ١ ١ 1 | rj i | KT, NETTER 8 E S 3 ) x 1 ٢ ES i i oe + 24 ۱ ۱ I| 2 ۳ DARI NTA MANIBUS AUGUSTISSIMAE MATRONAE DOVIGAE © 2) م0‎ TAS XA 0) 4 (A 1 s P Tr IN UN لال‎ SO (WAND JU PRINCIPIS BRONOVICENSIS, dvi Omnem laboris mei fructum Tibi ac ۱۵0/۱۱۱۱ r ero. 1 AUGUSTISSIM.E MATRONE — UP AD ٧/77 | Guillmnac A Regis لل‎ ل٢‎ Soros, Rumphiam 1. die. ) © Sacra hec parentalia Manibus AUGUSTISSIME MATRONJE ferens, animum meum et letitid et dolore simul affici sentio. Quidni enim leter, tandem aliquando mihi licuisse votum solvere, quod ante multos annos susceptum et intimo pectore servatum. non Longa pere- grinatio, non coeli ardores, nec rerum mearum vicissitudo de memorid delere potuerunt? Sed hec letitia cum pari dolore conjuncta est. ILLUSTRISSIMA enim PRINCEPS, que discendi ardorem et N ature investigande cupiditatem in me excitaverat, que sud erga me libera- litate suisque beneficüs effecerat, ut ad utilitatem laudemque publicam aliquid conferre potuerim, hec MATRONA mihi in patriam reverso grati animi testis esse non potuit. Mors EAM abstulerat, flebilis multis, mihi acerbissima. . Ad hunc dolorem leniendum, quod PRINCIPI dedicare Ipsi non potui, EJUS Manibus dedicavı : qui, sı res humanas curent, libentes .. . e -* x hoc officii et pietatis documentum accipiant! O. L. blue. ف PR/EFATIO. m" ٧ $ Hisce commentationibus, que presertim. G. E. Rumpan Herbarium Amboinense spectant, in lucem editis, officio jam a longo inde tempore debito satisfacere conatus sum. x. هده دا‎ 5 ; E 5 Anno scilicet 1818 [Illustrissima Academia Cæsarea Nature Curiosorum me, vixdum 7 duos et viginti annos natum, honorificentissimo gravissimoque cognomine Rumpan ornavit, quo me, credo, excitaret, ut fundamentis olim a Rumpnto nostro positis templum Flore Indicze superstruere et altius erigere conarer. lunc vero nulla omnino in me spes esse poterat, fore aliquando, ET supellectilem, Rumpnıano opere non indignam, colligerem et pretiosissimo viri celeberrimi operi quedam, qualiacunque tandem, adderem. Preecipua enim causa, cur in Orientalem Indiam proficiscerer, preter studium morbos zone torridae proprios accuratius cognoscendi, hzc fuit, ut ardentissimo Zoologiz et Anatomie com- paratz amori obsequerer, neque ulla me tunc temporis tenuit Floram earum regionum investigandi cupiditas, in quà praeterea explorandä, recentiori etiam tempore, atque adeo . ۸ ۰ ۸ ۰ ۰ “ye ۰ ۰ ۰ ۰ ۰ و‎ 1 ۰ in Java ipsa, viri diligentissimi ac rei botanice peritissimi, quales Horsrretp, LESCHENAULT DE LA Tour, atque inprimis Remwarpr, per multos annos occupati fuerant, quos non sine veri specie, vix aliquid in ista parte disciplinarum naturalium mihi — تسود‎ etudo ndia fuisse suspicabar. Postquam demum experientia et familiarior indigenarum co me docuerat, cum quantá rei medic® utilitate 1 ingens copia vegetabilium, quibt abundat, adhiberi posset, quantumque heec vulgo sinalibus nostris medicamentis, - ingenti ex Europá sumtu advectis reestare viderentur, PES زمر‎ intellexi. Hee enim ٨ : M ; remedia ut investigarem, cognoscerem et diligentius explorarem, — mihi provinciam Gl ES . 1 | PR/EFATIO. anno 1823, ex lis, que de ea re retuleram, mandaverant summi Indie Belgice magi- stratus, quantam utilitatem afferret Botanices studium, statim vidi et me talia molientem eà scientiá carere non posse probe intellexi. En, léctor benevole, quee me prope invitum ab eo inde tempore ad studium discipline amabilis allexerint, mox tanto ejus amore incenderint, ut omne tempus a publicis negotiis vacuum, quee mihi toti rei medica colo- niarum Indie Belgice praefecto obeunda erant, in studio Botanices collocarem. Hujus vero studii auxilia maxime necessaria mihi deesse, licet eà re a proposito non absterrerer, haudquaquam tamen sine molestiá tuli, siquidem nulla fere librorum parandorum mihi erat copia : quin ipsa Rurepu 1] مس‎ opera non nisi anno ante reditum ex India in Europam comparare mihi potui, licet jam olim copiam satis magnam rerum in Zoologia rarissimarum, que mihi ipsi mille et amplius florenis constiterant, amicis in Europam misissem, ut hzc mihi opera coémerent. Cum quanto scriptorum meorum botanicorum, qua primum edidi, detrimento factum sit, ut talibus auxiliis tam diu carere debuerim, et quantam idcirco in judicandis iis lectoris indulgentiam prope jure meo implorare possum , nemo est qui non facile agnoscat. E. > Quod autem perquisitiones mex in Java sola erant instituendz neque etiam insulas Moluccas, alteram istam Rumenu nostri patriam, in qua velut in regno suo princeps ille botanicorum versabatur, peragrare potui, egerrime tuli. Neque tamen quo minus id facerem summa erga me Baronis Van DER CAPELLEN, qui tunc temporis summze rerum Indicarum preerat, obstitit voluntas, sed gravissima muneris, quo fungebar, officia me retinuerunt. Ille enim quantum poterat auctoritate id omne conferre solebat ad utilissi- marum rerum scientiam fovendam et promovendam , sed in primis omnia quz valerent ad physicam colonie nostre naturam illustrandam favore suo complectebatur, atque adeo immortalem sibi gloriam peperit. Viro celeberrimo Remwarpr, cui cuncta, que disciplinas naturales spectarent, delata erant, nulla non ad manum fuerunt auxilia. ad insulas Moluccas investigandas, quibus unquam ulla civitas ejusmodi perquisitiones adjuvit. Quod si ex indefesso doctissimi viri labore non tantus in omnes partes discipli- narum naturalium fructus redundavit, quantum pro sumtibus in eum collatis sperare licebat, eventus tamen, quem investigatio nature Moluccarum ab ipso ordinata et instituta habuit, cum ipsius voluntatem et curam consilii tanti persequendi probavit , tum in primis liberalissimam summorum Indie magistratuum munificentiam, qua utilissimas ejusmodi expeditiones quantum poterant sublevarunt, disertissime ostendit. Que cum ita sint, hoc loco alienum forte non erit, quee recentiori tempore discipline naturalis promovendze gratia impensis Regis nostri suscepta fuerint itinera, et quantam illa vim habuerint ad regiones tot tantisque nature miraculis affluentes melius cognoscendas, brevibus exponere. Anno 1819 Tribunus militaris Trerrs ad illas insulas missus est, qui naturam earum regionum exploraret. Videbatur autem viro fortissimo, qui exempla aliquot Crocodili biporcati in speciem viventium egregie suis ipse manibus impleverat, nulla omnino deesse scientia et doctrina, quibus ad expeditionem tanti laboris et utilitatis opus esset. Neque PRAFATIO. 111 unquam sane acrior hostis bellum indixerat Crocodilis, monstris illis horrendis, quee flumina Indica infestant, quam militaris hic nature scrutator. Itaque omnis ejus in hoc itinere labor id tantum spectabat, ut belluas istas si minus omnes deleret, at pro virili internecivo bello persequeretur : has quo poterat ardore debellabat, multarum, quas occiderat, pelles, ut collectionibus nostris zoologicis ornamento essent, preparabat, aut varia corporis vestimenta atque etiam calceos inde parabat, quem pedum calceandorum morem militibus in coloniis nostris aptissimum censebat et ubivis divulgare cupiebat. Quanta virtute tale bellum gestum sit, cuivis facile est intellectu; belli tamen hic fuit exitus, ut Crocodilis infestis, licet multa suorum funera passis, loco cedere deberet. Horum enim naturz et vivendi rationi optime conveniebat locus certaminis, ora maritima humilis, referta paludibus et sstui maris obnoxia, cujus miasmata celerem homini imnantur perniciem. Huic itaque locorum insalubritati etiam Trerrs noster, indefessus Crocodilorum hostis, succubuit (1). $ Hujus itineris, cum ingentibus sumtibus zerarii Indici ifistituti, si nullus alius fuit fructus preter copiam satis magnam pellium horum animalium, tanto majorem ad promovendam physicam cum Moluccarum, tum universi Archipelagi Indici Orientalis cognitionem adhue speramus ex peregrinatione, quam paucis post annis vir celeberrimus ReinwarbrT ad illas regiones ipse suscepit. Tanto enim studio viri conatus adjuverunt Indici magistratus, ut hoe solo consilio navem ornaverint eique complures homines peritissimos adjunge- rint, quorum alii naturalia colligerent et pararent, alii res quascunque obvias in loco statim delinearent. Cum vero ex ingenti copia rerum naturalium a Reıwwarprıo collectá ea tantum, que Zoologiam et Mineralogiam spectant in Museo, quod in hac urbe ejus- modi naturalibus asservandis inservit, recepta et exposita sint, ac nondum copiosissima rerum botanicarum atque delineationum collectio, exiguá Herbarii parte exceptä, in Herbarium publicum delata fuerit, hac mihi non aliter uti licuit, nisi quod compluribus abhinc annis, cum Lnumerationem meam Plantarum Jave et majus opus de Florá Jave in lucem ederem, copiam mihi fecerit vir amicissimus conferendi partem collectionis 6 cum plantis Indicis a me collectis : pro quo officio ei hie iterum gratias ago quam maximas, neque sane minores, quod mihi pro humanitate sua usum bibliothec® quo- cunque genere librorum pretiosissimorum instructe concessit. Neque unquam satis laudari poterit constantia, quá summi Indie magistratus ad hunc usque diem investigationem naturalem coloniarum nostrarum Indicarum quam libera- (1) « De mortuis nil nisi bené! » — Sic etiam supra dicta non ideo retuli, ut aut fortissimum virum, de Republica optime meritum, aut summos Indi: magistratus, quibus ut tali negotio maximé idoneus commendatus fuerat, vituperarem. Hac eo tantum consilio exponere volui, primum, ut ostenderem , quam perpetuum fuerit Regis nostri studium historia natu- ralis non tantum Jav@, utpote coloniarum nostrarum Indicarum precipue , sed Moluccarum etiam aliarumque regionum remotiorum , explorande : deindé, ut monerem, quanti intersit, ut ad expeditiones tam sumtuosas ii potissimum deligantur, qui tali muneri sint aptissimi, aut certé omnia probé calleant, que ad colligenda et preeparanda naturalia pertineant. 1V PRÆFATIO. lissime adjuverunt. Hac liberalitate non mihi soli frui contigit : aliis quoque nature inve- stigatoribus Draro (1), Kunz, Van Hasserr, Bore et Maxtor, quorum posteriores quatuor, victim studii sui, fato prematuro literis erepti fuerunt, non defuit potentissimum auxilium viri nunquam satis laudandi Baronis Van DER CAPELLEN, summi Indie Preesidis j ejusque successorum Du Bus pe Guisienres et Van pen Boscu, Regis Legatorum. Quod ad insulas Moluccas attinet, altera in illas anno 1828 missa est expeditio, cui eximius naturæ investigator Maxtor præficiebatur, que simul alias regiones imperio Belgico subditas, ut Celebes, Timor et vix cognitam Guineam Novam complecteretur. Hee etiam expeditio omnibus rebus necessariis erat instructa, unde ejus successus pendere solet : przeter ipsum Maxtor, eujus summa de disciplinis naturalibus erant merita, vir Zoologie peritissimus MULLER , et pictores duo ingeniosissimi, Larour et Van Raatren, itineris erant socii. Jam navis expeditioni parata in Javá orientali opportunum tempus vela faciendi exspectabat, cum Maxtor satis tempestive intelligeret, sibi in itinere ad disciplinas naturales promovendas suscepto deesse virum Botanices peritum. Hec fuit causa, cur ALExANDRUM ZiPPELIUM,- hortulanum quondam meum et de botanicis meis investigationibus optime meritum, ut provinciam botanicam tueretur, socium sibi itineris adjungeret. Sed hic quoque cum singulari animi probitate et haud vulgari scientiá insignis, tum ardenüssimo scientize amabilis promovende amore flagrans, victima studii in hoc itinere occubuit. Jam insularum Moluccarum partem investigaverat, jam inhospita Guinee Nove litora, ab anthropophagis obsessa, hic illic lustraverat neque unquam in opere suo cessaverat, sed ubivis plantis colligendis et annotationibus de iis scribendis occupatus fuerat, cum mala fata eum ad stationem nostram Coupang in insulà Timor interceperunt. Hinc paucis ante obitum diebus mihi scripserat: «satis magnum laborum suorum et zrumnarum ۱ » quibus in hoc itinere periculosissimo conflictatus fuerat, sibi premium videri, quod » quzdam in disciplinarum gratiam facere ipsi licuisset et sic mihi, qui eum in Javam » advenientem comiter excepissem, benigne prosecutus essem et munere publico ornassem, » gratum animum significare potuisset. Itaque nihil se cupere vehementius, quam ut » omnia, que collegisset, quam primum mihi in manus venirent : quee ut elaborarem, » se diserte a me petere.» Hæc ut generosam viri indolem ostenderem hoc loco retuli. Neque tum suspicabatur fore ut eadem ore Timorane insalubritas, quee annis 1801 et 1803 sociis itineris clarissimi F. Péron (cujus vide Voyage de découvertes aux Terres australes, tome II, p. 264) letalis fuerat, ipsi quoque celerem interitum esset allatura, neque ego reducem viderem ZrrreLruM meum, tanto animi candore, tanto botanices studio insignem. Hunc etiam, ut mille alios quotannis Europxos, in ipso statis flore (1) Hic vir Zoologie peritissimus collegio, eui omnia, que cognitionem nature in Archipelago Indico spectant, deman- data sunt, hoc tempore preeest et optimo successu in compluribus culture partibus emendandis utitur. Henricus Kun ; natus Hanovje d. 17 Septembris 1797 in vico Buitenzorg d. 14 Septembris 1821 decessit. Ibidem anno post, d. 8 Sep- tembris, occubuit Joannes Conrapus Van HasseLr, natus d. 24 Junii 1797 Teutoburgii in Gelrid. Monumentum iis erigendum curavit Baro VAN DER CAPELLEN , vir nobil., quod amicorum ossa tegit. Juxta eos quiescit Hewxicus Bor, natus Meldorfii d. 4 Maii 1794, qui d. 4 Septembris 1827 in eodem vico Buitenzorg obiit. Henercus Curistianus Maxtor, natus Francofurti ad Moenum d. 20 Octobris 1799, in seditione colonorum Sinensium in vico Krawang d. 12 Maii 1832 occisus est. PRAFATIO. : v2 M pestilens Indie coelum rapuit : et mihi tantummodo licuit post amici obitum majorem partem collectionum ejus botanicarum cum brevibus animadversionibus adjunctis accipere, que cuncta singularis industria documenta in Herbarium publicum relata fuerunt. y Hac Zirpern heereditate, cujus quanta sit utilitas, ut plante complures , jam in Her- bario Amboinensi memorat: neque tamen adhuc rite cognita, determinentur, vel sponte apparet, in hoc libro quam religiosissime uti constitui. Ingens quoque numerus plantarum ditissimoe Flore Javanicz cum illis congruit, que non tantum in Moluccis insulis, sed etiam in ord Coromandelie, Indie proprie, Zeylanice, aliisque regionibus tropicis 8 inveniuntur. Itaque diligens studium vegetabilium Javanicorum, cum a me, tum a defunctis Konz et Van Hasserr collectorum, egregium pr&bet auxilium non solum huic meo con- silio, sed etiam scriptis Rurevı, BurmanNorum nostrorum, Roxsurcan, WV ۸7750811 alio- rumque, qui de vegetatione illarum regionum scripserunt, illustrandis. Optime etiam de hoc meo labore, plantis compluribus siccatis ad me missis , meriti fuerunt viri amicissimi Perrscn, universe rei medicz coloniarum Indicarum nostrarum prepositus, Prarorius et Spanosue, quorum ille, brevi ante provinciz Palembang m insula Sumatrá przefectus و‎ nunc provincie Javanice Pekkalongang preest, optimus autem Spanocue stationem Coupang in insulá ZZmor administrat : pro quibus de me et disciplinà botanica meritis gratias illis ago habeoque sempiternas. Neque sane silentio omittenda est egregium auxilium, quod mihi in hoc opere diligentius elaborando locupletissima Parisiensium prestiterunt Herbaria, presertim cum Bens. DE Lesserr, vir nobilissimus, qui prorsus eundem in Francia locum tuetur, quem quondam inter Anglos Joserrus Banks obtinuerat, quique omnes disciplinas, quz cum natura sunt conjuncte, sed in primis Botanicen summo studio et favore prose- quitur, cum alias permultas plantas Indie orientalis, tum vel maxime totum fere Herba- rium Burmannorum et Hovrrvvwm nostri sibi comparaverit. Etenim non exiguus fructus in hunc meum laborem redundavit e collectionibus his pretiosissimis atque vix credibili illà plantarum copiá, quibus Museum Horti Botanici (Jardin des Plantes) refertum est : hujus enim et simul ipsorum Herbarıı aditum ADRIANI DE Jussieu et Aporpur BRONGNIART, virorum in Botanice principum, humanitas et discipline studium cum insigni meo emolu- mento mihi aperuerat. His ceterisque omnibus viris, de me et Botanices studio optime meritis, qui Parisiis sunt ornamento, maximas hujus benevolentiz causa habeo gratias, quas hoe loco non palam significare non possum. In his conjunctissimus vir J. Decaisne, curriculum studii Botanici cum ingenti omnium exspectatione ingressus, peculiarem meretur mentionem, quippe qui, solo discipline amore inductus, difficillimum susce- perit pensum ex siccis delineandi analysin organorum fructificationem spectantium multarum plantarum, que adhuc illà indigebant. Incredibilis autem est solertia, quà propriam cujusque naturam exprimit, nec satis unquam eratulari mihi possum, quod talis adjutoris auxilio uti mihi licuit. VI PRAFATIO. Has itaque commentationes, titulo Rumpura inscriptas, in quibus conscribendis vete- rum linguarum, quà levir meus D. J. Vercens est instructus, Scientia haud mediocriter mihi profuit, in lucem edere constitui, cum ut memoria meritorum Plinii hujus /ndici, quo olim cognomine eum insigniverat Academia Cesarea Nature Curiosorum, integra servaretur, tum in primis ut przclarum ejus opus, Herbarium Amboinense, pro hodierná discipline conditione elaborarem atque illustrarem. Hoc utinam mihi consilium tam bene succedat, quam nuper viro doctissimo Avc. G. E. T. Hexscrer, summo illi medicorum et Academia Vratislavie ornamento ; ingenuum propositum, ut, editä ۵ Rumphü, singularia viri merita celebraret et multa, qua ad vitam ejus pertinerent, minus cognita aut obscura, colligeret et explicaret. Hoc vero licet vehementer addubitem, aliquid certe non inutile scribere conabor. Frustra tamen in hoc et sequentibus libellis accuratum ordinem queras earum rerum, de quibus deinceps mihi erit agendum. Quevis enim commentatio argumentum peculiare amplectetur et librum singularem constituet : seepe etiam de uná subinde planta a Rumrnro nostro memoratá agens, sponte neque invitus ad examen complurium aliarum, quee cum illà naturali quádam affinitate sunt conjuncte, abripiar. Tanto autem jucundior hic mihi videtur labor, quod plantis Indicis permultis ex Herbariis antiquiorum scriptorum, quales sunt Rauworrr, Hermannus, BunwANwI, VAN Roven, Hourruyn, aliique, uti mihi licebit. Simul duo codices Hollande conscripti, et genuinze delineationes, quibus J. Burmann in edendo Herbario Amboinensí usus est, quaque, optime servatæ, Bibliothecæ Leidensi sunt ornamento, summá a me religione consulentur. Dabam in Museo Botanico Lugduni-Batavorum, mense Novembri, A. MDCCCXXXIV. C. L. BLUME. I. RUMPHII LABORUM REMUNERATIO. Nulla animi voluptas neque major, neque purior homini a natura concessa est, quam si laborum suorum mercedem aut benevolentiz in Rempublicam premium in caros posteros videat collatum. Hoc tanto gaudio Rumrmio nostro, preter admirationem و‎ quam utilissima illi opera, licet majorem partem nondum in lucem edita, apud omnes undique «equales pariebant, maturá setate frui licuit. Litera , quas sua ipse manu et simul unicus quem habebat filius PauLus ۸6047048 56 subscripserat, inter duos codices in Bibliothecá Leidensi servatos, quibus olim usus fuerat J. Burmann, a me reperte, et hoc probant, et simul ostendunt, Presides Societatis Indize Orientalis ejusmodi investigationes utilissimas regionum remotarum , in quas jus et ditionem habebant, favore suo non indignas habuisse et liberali munificentiá remunerasse. Hoc igitur documentum , Hollande conscriptum , addità versione latina , hoc ` loco adjungam et fidam nominum et patris et filii delineationem adumbrandam curabo. Ex hàc autem epistolà facile apparet, filium promotionem suam ad publicum in Moluccis munus paternis meritis debuisse. Quod si quis forte miretur, cur Praesides Societatis hoc tandem modo patris officia in filio agnoverint, neque potius ipsi meliorem sortem tribuerint atque sic satisfactionem suam viro optime de discipliná merito significaverint, his ego respondeo , mihi quidem, bene consideratà conditione, in quà tum Ruuenmms versabatur, hoc novum videri documentum summe sapientie, quà domini totus fere Orientis et hanc et alias res majoris momenti tractare solebant. Quanti enim omnes honores, omnia dona, cum hac filii promotione collata, Ruwruio fuissent? — illi, quem jam vite termino admoverat senectus? quem indefessa nature investigatio jam diu ante lumine oculorum orbaverat? qui ab omnibus publicis negotiis procul secesserat, ut reliquum vite tempus digerende materia Herbarii Amboinensis , feliciori quondam tempore comparate , sacraret? qui in hoc ipso opere confitetur, se quam liberalissime, additis amanuensibus et delineatoribus, a supremis Amboine magistratibus fuisse adjutum? In hoc sane otio, quod viro, qui omnibus muneris officiis summá fide fungens consenuerat, Societas Indica concesserat, nulla omnino res ei deerat, que ad victum aut cultum pertineret, neque major copia insanabili cecitate laboranti aliquid ad vite felicitatem conferre potuisset, cujus externum splendorem percipere non poterat. Denique maxima divitie in orientalibus istis regionibus haudquaquam alicui tantum honoris et reverentie tribuere neque omnino tam honorificum in civitate locum assignare possunt, quam munus publicum elatius, quale potentissima Societas in ۲ filium, premium meritorum patris non indignum, conferebat. Quantá senem voluptate affici necesse fuit, cum talem laborum fructum reciperet et honorificentissimam haereditatem virtute suá partam se filio relicturum videret. Quantum tale premium conferre debuit ad animi quasi recreationem et extreme :etatis solatium. Quotiescunque literas hoc loco descriptas, quibus gratum animum significat , contemplor, venerandi senis imaginem videre mihi videor, cujus oculi quidem luci erant clausi , sed in eujus vultu relucebat animi magnitudo et nobilitas, placidá illà quiete temperate, que in extremo vitze curriculo illum solum non deserit, qui officiis suis, quantum potuit, satisfecit : video, inquam , septuagenarium , capite canis capillis decoro, perscriptà hác a filio epistolá, calamum manu tremente arripientem , ut hos grati animi sensus suis ipse digitis subscribat, filioque probe mandantem, ut expressis verbis addat, has ipsum 0 RUMPHIA. literas confecisse el subscripsisse : denique hunc ipsum filium, و‎ Aveustum, qui Rumemo nostro e tribus liberis solus superstes erat, ut se quoque eodem, quo patrem, animo affectum esse ostendat, suum quoque nomen addentem. Quod autem ad hoc 7 chirographum et alterum , quod hic etiam describendum curavi, attinet, non alienum hoc loco erit animadversionem addere, cujus veritatem et alii fortasse mecum agnoscant. In utroque scilicet post quatuor priores literas, id est inter Rump et hius, mora quidam sive inter- vallum , quin in altero eorum punctum adscriptum conspicitur : hoc itaque suspicionem firmare videtur, celeberrimi peregrinatoris Indici majoribus non Rumpu sed Rune nomen fuisse. Supervacaneum foret de latiná nominis terminatione , utpote illis temporibus, quemadmodum nostrá etiam late , utique inter viros doctos usitatissimá , hic aliquid addere. Attamen et pater Groren Everuarpt eádem nominis terminatione usus fuisse videtur : quod e quibusdam gravissimi momenti annotationibus apparet, quas Consiliarius Dr. Korr, vir singulari doctriná Hanovize insignis, cum viro clarissimo Henscher , cui vitam Runrun tam feliciter illustratam et enucleatam debemus, communicavit. Cum vero hic idem Hrwscurr me non solum in libro suo admonuerit, ut commentationes quasdam de Herbario Amboinensi in lucem ederem, sed etiam invitaverit, ut his annotationibus, ubi res postularet, uterer, non possum non palam pro hac humanitate illi agere gratias. Que iis continentur fere hzc sunt : 1. Roin pater, procul ullo dubio, inter annos 1660-1666 Architectus Hanovie degit. Ipsa domus, quà in hác urbe utebatur, periculo d. d. 24 Maii 1660 jam nobis innotuit. | 2. Cives ejus peritiam et industriam magni fecisse constat. Etenim chartä d. 28 Augusti 1663 data delineationem Gymnasii Hanoviani , Cujus non nisi parietes erant «edificate, absolvendi describere jussus est. : í 3. Non magna in vita domestica felicitate frui illi licuit. Nam preterquam quod filius natu major, Gronems Evznuanpus noster, ab anno inde 1652 plane a familià secesserat, novem post ejus profec- tionem annis accidit, « ut filius Architecti Rumpu natu minor d. 10 Februarii 1661, horá vespertiná » circiter decimá scribam adoriretur eique gladium capulo tenus per tergum adigeret : quo facto in » foro urbis nove Hanoviæ telis confossus est. » Hec autem notitia ex annali manu scripto a 0 Dunen, qui Hanovie servatur, desumta est. Epistola genuina Rumpan patris et filii ad Presides Societatis Indie Orientalis. » AMSTERDAM. Aan d’Ed!e Heeren Bewinthebberen van d'Generale Vereenigde Nederlantse G'octroijeerde Oostindische Comp ter vergadering van 17 binnen Amsterdam. Hoog Edle, Erntfeste, Groot Aght- bare, Gestrenge, Welwyse, Voorsienige en seer Genereuse Heeren. Hoog Gebiedende Heeren. Nademaal wij uijt de overgekomene compagnies papieren en de jongste mis- sives van Haar He Ed®s tot Batavia aan dese regering in .4mboina geschreven met groote blijdschap verstaan hebben dat U Ed'e He aghtbarens in Zeelant ter vergadering van 17 een bijsondere goed- heijt hebben gehad, om sodanige Bota- nise schriften van mij Georgius Everhar- dus Rumphius te amplecteren, en tot AMSTELODAMUM. Viris nobilissimis, Presidibus Socie- tatis Generalis Indie Orientalis Belgii foederati privilegio munitz, in concilio septemdecimvirorum Amstelodami con- gregatis. Viri Nobilissimi, Amplissimi, Spec- tatissimi, Severi, Sapientissimi, Prudentissimi et Generosissimi. Viri Potentissimi. Quandoquidem ex actis Societatis, quee ad nos pervenerunt et recentissimis epistolis a Viris nobilissimis Batavie ad hos magistratus Amboinenses missis magna cum letitid accepimus, Vos, Viri nobilissimi, spectatissimi, in concilio septemdecimvirorum in Zeelandiá sin- gulari benignitate quosdam libros bota- nicos, a me Georgio Everhardo Rumphio scriptos, amplexos esse, et remunera- RUMPHIA. | 9 vergelding van dien, desselfs soon mij Paulus Augustus. Rumphius tot Coopman te avanceren; soo vinden wij ons ten hoogsten verplight voor sodanigen on- verwagten gunst U He Edle Genereuse heeren in alle eerbiedigheijt te bedanken, onder hoope ons deselve en verder faveur te sullen waardig maken, en met de grootste trouwigheijt U Ed!* He aghtb”s in dese Landen te dienen. Waarmede eijn- digende en God almagtig biddende, dat nj U Edle aghtbare Heeren in allen deelen sal gelieven te zegenen, mitsga- ders den handel van d'Ed!e Oostindische Comp* hoe langer hoe meer doen flore- + ren, verblijven wij naar onderdanige groete, "Edle, Erntfeste, Hoog Aghtbre, Wel- ` wijse, Voorsienige en seer Genereuse Heeren, U Ed!* Hoog ads Heeren haar verpligtene, Getrouwe en eerbewijsende dienaren. E 7 tionis gratiá me, filium ejus Paulum Augustum Rumphium ad Mercatoris dignitatem promovisse; summopere obli- eamur tanti tamque inexspectati favoris. Vobis, Viri Nobilissimi Generosissimi, cum summá veneratione gratias agere, sperantes fore, ut nos hoc et ulteriori favore dignos reddamus Vobisque, Viri Nobilissimi Spectatissimi, summá cum fide in his regionibus serviamus. 6 fimem facientes et Deum omnipotentem precantes, ut Vobis, Viri Nobilissimi Spectatissimi, in omni re favere velit et simul mercaturam Nobilissime Societatis Indie Orientalis ad majorem in dies florem adducat, vota humillima pro sa- lute vestrá facientes nos profitemur, Viri Nobilissimi, Amplissimi, Specta- tissimi, Sapientissimi, Prudentissimi et Generosissimi , | Vestros Virorum Potentissimo- rum servos devinctos, fideles et venerantes. RUMPHIUS. > Hoc scriptum a Georgio Everhardo Rumphio, ipe, كار‎ P. A. RUMPHIUS. we n TAE Amboina, Victoria, Adij 19° September AP 1699. . ! Victorice in Amboiná a. d. 19 Septem- bris A. 1699. Ecce aliud tandem Rumpu nostri chirographum, quod in altero Manuscripto Herbari? Amboinensis, scilicet in additamentis ad sex priores libros, occurrit. Ad calcem ejus Hollandicá lingua hec addita sunt : Aldus gedaen, en in September des jaers 169» weggesonden met de fluijt de Civetkat, onder de secretarijs papieren. ) ٠ د وو Hæc ita acta et mense Septembri anni 1692 dimissa cum celoce, cui nomen : Civetkat inter tabulas publicas. RUMPHIUS. Il. RUMPHII DE QUIBUSDAM MELASTOMACEIS, ADDITIS ALIIS NONNULLIS IN INDIA ORIENTALI RECENS INVESTIGATIS. Exiguus sane Melastomacearum , que a Ruwrmo nostro recensentur, est numerus: si vero que de 18 refert diligenti examini subjicias, major esse reperitur, quam adhuc vulgo existimabatur. Solet enim in eodem capite complures plantas magis minusve inter se similes eodem insignire titulo, quas vocabulo « mas د‎ aut > femina » aut alio quocunque adjectivo, quod ad eas pertinet , addito, ipse distinguere conatur. Neque hoc ei quisquam inscitie tribuat, quod potius insignem viri botanices scientiam probat, qui tempore quo notio generis et speciei in scientid amabili multo incertior quam nunc erat et characteres generici tantum non ignorabantur, uno tamen titulo plantas multis rebus inter se affines conjunxerit. Atque hoc ei vulgo satis bene successisse fatendum est, cujus rei inter alia exemplo est caput de Fune Murenarum s. Tali Morea V, p. 66, in quo de tribus Melastomaceis mentio fit, que cuncte generi nuper a Gavpicuaup constituto sunt annumeranda : an vero huic etiam familie planta accensenda sit, que tanquam varietas Funis Murenarum femine ) Medinilla macro- carpa ) memoratur, solitaria foliorum, quee refertur, dispositio facit ut addubitem ; atque etiam Funds Murenarum latifolius in fine hujus capitis descriptus et Tabulà XXXVI depictus foliis alternis nimium a Melastomaceis recedere videtur. Hoc autem loco non totum genus Medinillam, tanto specierum numero abundans, quarum unam modo descripsit GAUDICHAUD, ego autem unam et viginti alias in Bydragen tot de 0 wetenschappen VI, p. 250 enumeravi et breviter recensui, exponere, sed eximias quasdam species accuratius describere et figuris explicare constitui, ut deinde de aliis nonnullis hujus familie novis generibus non minus singularibus et egregiis agam. Complura autem Melastomacearum genera eo libentius indagare aggredior, quod Indica haudquaquam pari pertractata sunt diligentiá atque Americana, quorum jam hinc levius est studium , quod multa in calidaria nostra fuerunt invecta, cum illis, qua in coloniis nostris Indicis occurrunt, longe graviora obstant impe- dimenta atque inprimis longinquum iter, quominus in Europam devehantur. Hoc equidem sum expertus, qui ex omnibus Melastomaceis, pulcritudine insignibus , quas iteratis vicibus viventes ex Javà ad hortos botanicos nostros misissem, nullam in patriam redux viventem conspexerim nec meliori usus sim successu ; quotiescunque eas e semine procreare conarer. Hoc vero etiamsi aliis deinde melius succedat et summá curá in calidariis nostris pulcerrime hæ plante excolantur, vix tamen illas agnosceret quicunque in propriá patriá conspexisset. Jam illic plurime peculiarem soli naturam , non cuivis speciei idoneam, requirunt, unde earum vegetatio non minus quam ab aliis locorum proprie- tatibus, partim incognitis, pendere videtur. Sic aliz v. c. loca amant aprica et patentia, alie obscuras umbras humidumque calorem nemorum imperviorum, alie, que in vallibus depressis reperiuntur, in montibus plane desiderantur, quos natura aliis exornavit speciebus hic tantum obviis. In illis, que hoc loci beneficio ad singularem crescunt altitudinem , complures sunt species scandentes generis Medinille , quarum nonnullas caule ad 60-80 pedum altitudinem juxta arborum truncos subrepente MEDINILLA. ۱ 11 conspicatus sum. Scandentes etiam sunt tres ille species, qua in Herbario Amboínens? memorantur , quas jam cum aliis quibusdam , illis affinibus, paulo accuratius investigabimus. MEDINILLA 56 De Cano. Prodr. Syst. Veg. III. p. 167.— Gauvicn. in Freyciner Voyage autour du monde, Part. bot. p. 484. — Br. in Bydr. tot de Natuurk. Wet. VI. p. 249. CHARACTER ESSENTIALIS. Catycis tubus ovoideus, turbinatus aut cylindraceus, adherens, ecostatus; limbus truncatus aut obsolete dentatus, rarissime irregulariter fissus. Perata 4-5, raro 6, obliqua, crassiuscula. Sramma 8-10, raro 12, subineequalia. Awrmerz subulate, arcuate, uniporosz, basi connectivo antice emarginato subbilobo, postice unicalcarato cum antherä confluente. Ovarrum apice glabrum, rarissime pubescens. Srvrus filiformis, inferne quan- doque tumidus. Sriema parvum, obtusum. Bacca elongato-ovoidea aut ovoideo-globosa, calycis limbo coronata, 4-5-, rarissime 6-locularis: Semina ovoidea aut ellipsoidea, _levruscula, recta, raphe excurrenti notata. Vereer. Frutices glabri, rarissime pube stellata obducti, quandoque radicantes aut pseudo-parasitici; ramis teretibus angulosisve. Folia verticillata aut opposita, petiolata aut sessilia (ramulis tunc ad nodos plerumque lineà circulari tomentosa aut ramentaceà notatis) integerrima , rarissimé exigué denticulata, nervosa, in specie unicà penninervia. Cymee sive umbellz aut simplices et pauciflorze, aut corymboso- vel paniculato-compositee et multiflorz , axillares aut terminales. Flores roseo-albidi, pedicellis rubicundis. PRorRIETATES. Cortice in plerisque speciebus admodum mucilaginoso, epidermide purgato, indigenz ad cataplasmata emollientia in artubus luxatis et tumidis utuntur. Idem «equé ac radicule adventive contus& recentibus vulneribus sanandis inservit atque adversus morsum serpentium et piscis cujusdam adhibetur, quz similitudinem quandam cum anguilla nostra refert et a Malaicis Malucco aut vulgo Morea dicitur, in insulis autem Moluccis nominibus Maluhu, aut Maruhu aut 'Varuhu gaudet. In Celebes folia ob saporem acidulum piscibus adcoquuntur. MEDINILLA CRISPATA. M. ramulis membranaceo-alatis, foliis sessilibus verticillato-4-nis oblongis acuminatis basi angustato-obtusis quintuplinerviis, cymis subcorymbosis lateralibus (lapsu foliorum), limbo calycis truncato, staminibus alternis multo minoribus. Br. in Bydr. Nat. Wet. VI. ps 257. Funis murenarum mas seu rubra Rura. V. p. 66. 1. tab. 35. fig. 1. — Melastoma crispatum Linn. Sp. Pl. 560 (excl. Funis murenarum femina Runen.).— Wi. Sp. Pl. IT. 1. p. 593. 57.— De Cano. Prodr. Syst. Veg. IIT. p. 147. 25. — Tali Morea Malaicorum; Wali Maluhu, addito vulgo laun maun Hituensium ; in Leytimor Wari Waruhu dicitur. Hasır. In Moluecis et Celebes in montanis, presertim ad fluminum ripas umbrosas, mensibus Novembri et Decembri florens et sequentibus deinceps fructus ferens. Descr. Frurex longe extensus, plane glaber, compluribus e basi ramis elongatis nodoso-articulatis, aut proximis fruticibus incumbentibus, aut ad arborum truncos alte adscendentibus atque radiculis adventivis e nodis enatis sese alligantibus. RamuL1 sparsi, remoti, patentes, epidermide tenui cineras- . centi, tetraédri, ad aciem longitudinaliter pelliculá duplicatá angustá undulato-crispatà inde ab insertione foliorum decurrente subalati, lignosi, fragiles, intus medullä succulentá, viridulá repleti. Fora patentissima , 5-7 poll. longa, 24-4 poll. lata, elliptico-oblonga و‎ acuminata, basi 12 RUMPHIA. angustato-obtusata, integerrima , curvinervia, supra levigata, nervis infra prominentibus ac rubentibus, substantie crasse pergamenz, intense viridia. Cruza obiter conspecte laterales, utpote non nisi in nodis foliis jam destitutis ramorum anni precedentis provenientes, singule folii axilla congruentes, itaque plerumque verticillatee, horizontales, aut cernue, foliis breviores, pau- ciflore : rachide atque pedicellis carnosis et rubentibus. Frores speciosi, calyce inferne adheerenti, inverso-conico, ore truncato, purpureo, petalis quinque, rarius sex, oblongo-trapezoideis , rotato- expansis, concavis, crassis, albidis. Sramina petalis duplo numerosiora , secunda , filamentis albis, compresso-filiformibus, curvatis : antheris elongato-subulatis, arcuatis, flavicantibus, basi sagittatis, dorso obiter calcaratis, apice poro solitario instructis , quarum alterne longe breviores licet paulo crassiores. SrYLUus centralis, filiformis, ovarii apici conico viridi continuus, versus stamina incli- natus iisque longior, deciduus. Baccæ paulo majores quam Crategi oryacanthe Lins., 07010626 , limbo calycis coronate, purpurex aut virescenti-purpuree, maturitate intus pulpá dulci vires- centi, loculamentis quinque , rarius sex, polyspermis. Sema minuta, undique circum spermophora carnosa angulo interno loculamentorum affixa digesta. MEDINILLA PTEROCAULA. Tas. 1. M. ramulis membranaceo-alatis, foliis petiolatis verticillato-4-8-nis oblongo-lanceolatis vel cuneato-oblongis acuminatis aut cuspidatis basi in petiolum attenuatis triph- aut quintuplinerviis, cymis vel umbellulis axillaribus lateralibusve (lapsu foliorum) paucifloris, limbo calycis subtruncato, staminibus longitudine subzqualibus. Bu. in Bydr. Nat. a Fo op, 25x. | Hasr. In regionibus Java occidentalis, per nemora humida locorum mediterraneorum. Florentem mense Junio e monte Salak sum nactus, et fructibus preeditam in provincià Bantam collegit Van Hassett. Magnam ei cum specie anteriori intercedere affinitatem sequens docebit accuratior descriptio : satis tamen ab eà folia basi angustato-acuminata, umbel- lulz vulgo simplicissimee , et stamina longitudine vix inzequalia distinguunt. ۱ Descr. Frurex speciosus, alte scandens, caule lignoso, digitum virilem crassitudine «quanti, recto , rigido, nodoso-articulato , inferne aphyllo ac fere solido, superne furcato-ramoso et magis inani ; internodiis infimis elongatioribus, cylindraceis, eque ac superiora , secundum longitudinem cos- tatis, epidermide e gilvo cinerascenti, ramulorum marginibus angustis membranaceis angulatis aut subalatis. Accurate autem numerus horum angulorum membranosorum a numero foliorum ad nodos verticillatorum pendet : ut, si v. c. verticillus quatuor constat folus, circum articulum infra nodum octo ejusmodi angulos conspicias, binos scilicet consociatos cum quovis petiolo alternantes. In ramis supremis sunt obsoletiores, tenues, plani, geminatim applicativi ; deinde rigidiores, magis a se invicem divergentes, tortuoso-crispatuli ; denique accrescentibus ramulis sensim obliterati aut tantummodo costas obsoletas constituentes. Ramuri ultimi subequato-arti- culati , articulis 15-27 poll. longis, fragiles, summitate etiam herbacei et perinde ac folia tenella ac flores inexplicati furfure raro adspersi. Fori petiolis brevissimis, semiteretibus, facie interná planis ac fere indistincte canaliculatis, utrinque margine membranaceo angustissimo cinctis, basi nodoso-articulatis, magnitudine atque adeo formá, valde diversa. Sunt mihi enim specimina foliis angustioribus, lanceolatis, utrinque subequali-acuminatis , 3-4 pollices longis, 1-15 poll. latis insignia, que in aliis majora et inprimis latiora occurrunt, magis cuneato-oblonga , apice minus acuminata et potius breviter cuspidata aut tantum acuta ac nervo intermedio prominenti apiculata , licet oblongo-lanceolatis intermixta atque adeo ejusdem fere forme ac prius memorata. In ramulis annosis sunt horizontaliter patentia , in novellis magis erectiuscula , leniter undulata , integerrima , basi in petiolo angustissime attenuatá parumper revoluta, tripli- aut quintuplinervia و‎ nervis in pagina. dorsali manifestioribus atque elevatioribus, quorum duo altius e costá orientes satis crassi ac terminantes, duo alii, non semper obvii, multo tenuiores margini approximati et versus apicem evanescentes. Foliorum substantia crasso-membranacea : supra sunt levigata et atro-viridia, subtus thalassina. UusrıLuLa plures circum nodos ramulorum vetustiorum aut foliis etiamnum vestitos aut iis destitutos, ubi solitarii vel plures subfasciculati ex foliorum axillis aut ad eorum pulvinos evolvuntur, foliis triplo aut quadruplo breviores , horizontales , pauciflore. Racnıs circiter A MEDINILLA. 13 pollicem aut , ubi plurimum, 14 poll. longa, ex tereti obtuse-quadrangularis , utrinque incrassata , perinde ac pedicelli, carnosa et roseo-incarnata. Pevierruı 3-4 lineas longi, teretiusculi , uniflori , ac basi parumper dilatatá articulati, rarissime etiam infra medium articulati et tum passim fasci- culato-triflori. CaLyx semiadherens , primo state turbinatus et apice pervius, deinde cyathiformis, mediocris, carnosus, levis, incarnatus; limbus liber, erectus, petalis arcte appressis, versus os apertum, truncatum aut obsoletissime 5-6-dentatum sensim attenuatus, interne supra ovarium annulo membranaceo, cui tam petala quam stamina sunt inserta, costis decem aut rarius duo- decim inter tubum calycis et ovarium iis concreto. CoroLLa contorta , rosacea, quinque- aut raris- sime sex-petala, petalis obliquis, oblongo-trapezoideis, obtusis, basi brevissime unguiculatis , subcarnosis , concaviusculis , albidis. Sramna numero duplo majori quam petala, iisque et inter se longitudine subzqualia, ante anthesin antheris inflexis, maxima parte in alveolis circa ovarium reconditis, post anthesin declinata, omnia perfecta, alternatim difformiora. Constat autem hee difformitas in eo, quod in his filamenta sunt paulo breviora , anthere vero longiores tenuioresque , ad basin connectivo minus producto antice obtuse-emarginato : in illis autem anthere filamentis sunt breviores, crassiores, connectivum antice subacute-emarginatum et calcar paulo elongatius atque apice vix incrassatum. FiLamenta compresso - filiformia , versus basin obsolete dilatata, reflexa, albida. Antuerz sagittato-subuliformes , falcato-recurve , dorso supra basin affixe , flavi- cantes, antice loculis duobus longitudinalibus , appositis, parallelis, sibi appressis atque latere interiori gyrosis, superne in rostrum longum, tenue, teres, apice uniporosum confluentibus : connectivum inferne est curvatum, crassum و‎ anticé infra loculos productum atque emarginato- bilobulatum, postic® supra insertionem filamenti calcari exiguo, filiformi, obtuso sive apice incrassato , in prefloratione arrecto, deinde arcuato-assurgenti, perinde ac lobuli baseos coloris vitellini. Ovanium calyci inclusum و‎ eique costis supra memoratis versus annulum perigynum excur- rentibus, quee alveolos recipiendis antheris fingunt, connatum, ovoideo-globosum, apice disco plano-depresso anguloso carnoso terminatum , parietibus tenuissimis و‎ loculamentis 5, rarissime 6 و‎ singulis angulo interno oophorum crassum carnosum hemisphericum appensum, ovulis creber- rimis elongato-ellipsoideis anatropis repletum foventibus. Srrius filamentis duplo crassior ac longior, subulatus, inferne rectus, apice curvus, stigmate parvo obtuso papilloso, deciduus. * Bacca calycibus ex toto persistentibus accrescentibus pulposo-carnosis purpureis innate, ovoidee و‎ ad verticem limbo calycis cinctum cicatrice discoideá obsoleté pentagoná aut hexagoná notate, B clause, 5-6-loculares, polysperme. Pericarpium proprium , id est crassa calycis tia excepta و‎ in vertice tantum carnoso-incrassatum , ceterum, perinde ac dissepimenta, tenue. SPERMOPHORA subglobosa, carnosa, undique seminifera, mediante laminá brevissimá incrassatá introangularia. Semina crebris ovulis abortientibus intermixta , centripeta, brevissime funiculata, vertice in extre- mitate inferiori affixa, fere lineam longa, compresso-ellipsoidea, recta, leviuscula, raphe (an potius appendix funicularis lateralis dicenda?) superficiali tenui simplici excurrenti notata; chalazá interna, obsoletá, hilo oppositá. Testa arcte adherens و‎ subcoriacea, extremitatibus aliquanto crassior, statu recenti decolor, siccata gilva. MembrANA INTERIOR nuclei membranacea و‎ tenuissima, statu siccato rufescens. Exsnvow erectum , ellipsoideum , superne depresso-emarginatum, ubi eum paulum albuminis carnosi intra emarginaturam immersi sub formá umbonis obtegit, _albidum, substantie carnoso-farinose, transsectum in aére mox in colorem pallide-liliacinum - vergens. COTYLEDONES brevissime , carnose , obtuse, subaquales, marginibus subconnexe. ۸ infera , maxima و‎ conoidea و‎ obtusa. Prumua non conspicua. * EXPLICATIO FIGURARUM. - Tas. 1. Ramus florifer, magn. nat. (Blume Analysin, Arckenh. plantam del. ) 1. Flos statu novissimo, cujus limbus calycis tantum pervius est. — 2. Flos nondum apertus, petalis remotis, ut preefloratio staminum conspiciatur. — 3. Petalum floris aperti. — 4. Idem floris nondum aperti. — 5. Eadem figura, quee sub n° 2, sed magn. aucta. — 6 et 7. Duo stamina forme varie, magn. aucta. — 8. Pistillum cum calyce adnato longitudine transsectum , magn. auctum. — 9. Ovulum, magn. admodum auctum. — 10. Fructus verticaliter persectus , magn. nat. — 11. Duo semina itidem magn. nat. — 12. Semen magn. auct. — 13. Idem verticaliter per- sectum, ut situs embryonis appareat supra inter albumen cotyledonibus crassis superstiti. ۸ 14 RUMPHIA. NECA dro. M. ramulis teretiusculis, foliis verticillato-4-nis cuneato-ellipticis acutis triplinerviis, cymis vel umbellulis lateralibus (casu foliorum) paucifloris, limbo calycis irregulariter fisso, staminibus longitudine subzqualibus. Br. in Bydr. Nat. Wet. VI. p. ۰ Funis Murenarum femina seu glabra Runen. V. p. 67. tab. XXXV. jig. 2 (admodüm mediocris). — Melastoma crispatum Linn. Sp. Pl. 560 ea parte (scilicet quátenus ad figuram Herbarii Amb. modo citatam pertinet).—Ab indigenis iisdem nominibus gaudet, quibus M. crispata ; ab Hituen- sibus vulgo Aylawn Nyd, i. e. herba serpentium , nuncupatur. Hazır. Itidem in Moluccis. Puleerrimam hanc speciem , limbo calycis dilacerato apprime insignem, Zirzums hortulanus in montanis Amboinz locis haud procul ab arce 740 reperit, tam floribus quam fructibus , licet nondum plane maturis, vestitam. Cum figura Herbarii Amb. reductá delineatione nimium quantum a naturali formà recedat, alteram melius expressam et precipuarum fructificationis partium analysi ornatam, hoc loco adjiciendam curavi. - Descr. Frurex a basi ramosus و‎ glaberrimus, decumbens, aut seepius scandens ac radicans. Nodi in ramis teretibus, cinerascentibus , lenticellis verruceformibus notatis, intus inanibus, sunt admodum incrassati. Ramuri sparsi aut verticillati, breves, teretes, obiter striati, divaricati. Prrio11 3-1 poll. longi, depresso-teretes, dorso ad basin nodoso-articulati. Forn 3-5 poll. longa, 2-circiter 3 poll. lata, elliptiea, acumine brevi ut plurimum recurvo, basi subcuneata - margine supra medium obiter repanda , triplinervia , coriacea , inter nervos supra immersos transverse venulosa, nervis in paginá dorsali coloris albicantis aut rubicundi prominentibus. Cyuz sive UMBELLULA breves, 3-, 5-, rarissime 7-flore و‎ ad nodos ramorum, foliorum lapsu cicatrisatos, erumpunt, verticillate, paten- tissime , ex parte reclinate , rachide dimidio pollicis haud sepe longiori , tereti , utrinque incrassatä, exalbidä. Prvierızı rachidem longitudine fere adequantes, basi et plerumque etiam medio arti- culati, ubi statu tenerrimo vestigium binarum bractearum rudimentariarum oppositarum , marginem obsoletum brevissimum semiamplexum referentium apparet, uniflori, rarissime ex articulatione media triflori. Caryces tenelli e formá clavatá in turbinatam et denique in subcam- panulatam transeunt, floribus nondum aperüs omnino clausi, in vertice mucronulo minutissimo , semiadherentes, in parte adherenti crassiores ac carnosi, versus limbum tandem irregulariter ruptum tenuiores ac subcoriacei, albidi, furfure raro minutissimo adspersi. Peraza 5, obliquo- elliptica , brevissime unguiculata, apice obtusata, superne rosaceo-patentia, inferne contorta . concava, crassiuscula , alba, «que ac stamina margini annulari, ex fundo limbi calycis enato, inserta. STAMINA 10, longitudine subequalia, sed in prefloratione alternatim paulo profundius in alveolos inter ovarium et tubum calycis obvios inflexa, atque alternatim etiam filamentorum anthe- rarumque longitudine discrepantia, omnia perfecta, secunda. Fıramenta filiformia, compressa, albida, alternatim antheras longitudine adeequantia aut illis breviora. ANTHERE subuliformes, arcuate, ad apicem attenuatum poro dehiscentes, basi tribus appendicibus e connectivo carnoso formatis à parvis, teretiusculis, obtusis, flavis, inter quas filamenta dorso supra basin iis inseruntur : in antheris longioribus paulo tenuioribus appendices connectivi, quarum posterior subinde altius exoritur, magis sunt æquato-obtusatæ; in brevioribus autem versus apicem clavato-incrassatæ. Locus antherarum geminati, longitudinales, paralleli, intrarii, inferne distincti, superne in . tubulum rostratum uniti. Ovarıvm subglobosum , apice truncatum , in ambitu connatum , dissepi- mentis quinque tenuibus completis longitudinalibus 5-loculare. Ovura creberrima , sessilia , elon- gato-ellipsoidea, anatropa, raphe (sive potius appendice funiculari laterali) in latere ventrali sursum incrassatä, oophora hemisphzrica mediante lamina intra loculamenta prominentia , carnosa, obtegunt. Sryrus centralis. subulatus, apice incurvus, staminibus paulo longior ac diutius persistens, licet multo ante maturitatem fructuum deciduus et in eorum vertice cicatri- culam rotundam superstitem relinquens. Bacci, quarum nonnisi immature in manu mihi sunt, multo tamen majores, quam in ullá aliá specie mihi cognitá, ovoideo-globosx, limbo calycis erecto MEDINILLA. 15 fisso maximo ex parte persistente coronate, cicatrice carpicá concavá, albide, teste Rumpmio parva mespila magnitudine fere equantes. | EXPLICATIO FIGURARUM. Tas. 2. Ramus flores et fructus aliquot immaturos ferens, magn. nat. (Cl. Decaisne Analysin, Arckenh. plantam del.) 1. Flos, calyce nondum perforato, magn. nat. — 2. Idem, magn. vix auctus, calyce superne rumpente. — 9. Petalum floris aperti, ungue aliquantum lesum, perinde ac relique figure magn. auctius. — 4. Stamen cum anthera longiori, prout in preefloratione est inflexum. — 5. Stamen cum antherä breviori, prout in flore aperto sunt curvata. — 6. Anthera longior, versus medium transverse persecta, ex quà calcar sive appendix dorsalis connectivi supra insertionem filamenti exoritnr, quod interdum modo observatur. — 7. Segmentum antherz horizontale, e medio desumtum. — 8. Flos nondum apertus sectione verticali. — 9. Sectio horizontalis ovarii calyci connati. — 10. Eadem ` oophori ovulis obtecti. — 11. Ovulum. MEDINILLA cnASSINERVIA. M. ramulis teretibus, foliis verticillato-4-nis ellipticis acutis basi subcuneatis triplinerviis subcarnosis, pedunculis subunifloris. Br. in Bydr. Nat. Wet. VI. p. 251. Funis Murenarum tertia sive latifolia Runen. V. p. 67 (quácum tamen non confundenda est ea planta, qua in proximá pagina et in Auctuario eodem ab illo nomine descripta et in Tab. XXXVI depicta est). — Wali Maluhu laun Ela Hituensium. | Hasır. Auctore Rompntoin Moluccis, magis in montibus et ad silvarum oras saxosas : hanc vero speciem vir Cl. 7 in monte ignivomo insule Banda mense Junio florentem reperit et de ea sequentia in diario notavit : « Melastoma » quadrifolium : foliis quaternis triplinerviis ovalibus carnosis, pedunculis 1-floris lateralibus. Flores magni, carnei, » 10-andri. » Hsc autem descriptio sufficit quidem, ut a M. rosed Gau». et mea M. quadrifoliá, quarum utraque est ö-andra, discernatur, nec vero ut a M. macrocarpá, quee supra descripta est, dignosci possit : huic enim quam maxime est affinis et, quàtenus e speciminibus valde incompletis a Reınwarprıo mihi ostentis judicare potui, nonnisi foliis majoribus crassioribus nervis validioribus ab illà distinguitur, quibus optime congruunt que de eal. c. notavit Rompuius : « Huc et tertia pertinet species, plerumque funicularis, ejusmodi preedita articulis, ac folia gerens uti » femina, sed multo majora, spithamam nempe longa, ac palmam lata, saporis multo magis fatui atque exiguze » acritudinis. » — Notandum autem videtur, pedunculos procul dubio, quod et in aliis quibusdam conspicitur speciebus , abortu reliquorum pedicellorum ex uno puncto communi orientium, esse unifloros. MEDINILLA RADICANS. Ta». 3. M. ramulis teretibus, foliis verticillato-3-7-nis oblongo-lanceolatis utrinque acuminatis subvenosis, umbellulis simplicibus paucifloris, floribus octandris (rarissime decandris), calycibus truncatis, staminibus longitudine vix æqualibus. Br. in Bydr. Nat. Wet. VI. p. abr. | Melastoma radicans Bu. Bydr. p. 1069. — Dr Cann. Prodr. Syst. Veg. III. p. 148. 35. — Aroy Mongel monticolarum. Hasır. In montanis Java occidentalis regionibus, toto fere anno, sed inprimis Junio et Julio florens atque simul fructifera ; hanc ibi plantam reperi, e. gr. in radicibus montis Sallak , in monte Panijar, in densis sylvis Megamendung ; divus autem Van Hasserr mense etiam Septembri prope Lewebunguer fructibus vidit ornatam. Omnino praecedentis speciei gaudet habitu, a quà tamen foliis subvenosis , ut a ceeteris omnibus, inprimis distinguitur, licet in iisdem subinde ramis pauca subtriplinervia occurrunt. Descr. Frurex scandens aut pseudo-parasiticus , plane glaber, infra nodos parum incrassatos radiculas adventivas sepe unilaterales subfasciculatas exserens, caule lignoso, tereti, in centro parumper inani, externe cinereo-fusco, verrucoso-lenticellato , aut longitudine aciculato , pennam oloris cras- situdine equanti. Ram divaricati, leves, epidermide rugulosá , itidem cinerascenti verruculis fuscis 16 - RUMPHIA. punctatá, ad nodos lapsu foliorum cicatrisatos floriferi, in ramulos viridulos furcatos aut verticil- latos divisi. Forma ut plurimum quaterna aut quina, rarius terna, sena aut septena verticillata , petiolis 5-1 poll. longis compresso-teretibus supra vix canaliculatis dorso ad basin incrassatis , 3-9 poll. longa, 15-2 poll. lata, utrinque magis minusve acuminata, interdum quoque apice obtu- siuscula, integerrima, margine subrevoluta, pergamenacea, supra intensé viridia venis multis obsoletis transversalibus, infra flavo-virentia ac preter costam intermediam hic obtusé promi- nentem sine venis; raro pauca. occurrunt folia triplinervia, in quibus nulle vene transversales tenues conspici possunt. Pepvuncurı subverticillati , longitudine petiolos aequantes , teretes, utráque extremitate incrassati, nudi, ex apice umbellato-pauciflori, perinde ac pedicelli imá aitiċulati 5-2 lineas longi, intense rosei aut punicei, subinde paucis striolis viridulis. Caryx cylindraceo- tubulosus , semiadherens, levis, ore truncato dentibus aliquot obsoletis, carnosus, pallide roseus, versus limbum et ad basin intensius coloratus, ad parietem internam supra apicem ovarii annulo, cui petala et stamina sunt imposita. Peraza quatuor, rarissime quinque, forme oblique elliptice, nempe hine rotundatiora , altero latere superné in angulum obtusum producta, ungue latissimo , apice oblique-truncata, crassiuscula, subearnosa, concava, erecto-patentia , in prefloratione con- torta, eburnea, nitentia. Sramma duplo petalis frequentiora, secunda, omnia perfecta, alterna autem antheris longioribus instructa. Fıranenta compresso-filiformia , longitudine subaqualia و‎ petalis aliquanto breviora , infracta , albida. Awruerz filamentis longiores ac crassiores, subuliformes, falcato-recurvee, flavicantes, tribus ad basin appendicibus callosis vitellinis connectivo crasso formatis; hoc infra duos loculos parallelos apice poro oblongo communi pollen emittentes longe prominet, facie interná plano-canaliculatum , dorso convexum, basin versus sensim dilatatius marginibus crassioribus, anticé emarginato-bilobum, posticé supra ipsam filamenti affixionem appendice sive caleari lobis anticis aliquanto longiori sed tenuiori, itidem obtuso. In antheris brevioribus cum isti lobuli anteriores tum etiam calcar majora sunt et crassiora. Ovarrum basi calycis immersum, inde separatum, ellipsoideum et costis longitudinalibus polyedrum , ambitu inter externum parietem et interiorem calycis foveolis, quibus ante florum aperturam anthere recepte erant, plerumque 4-, rarissime 5-loculare ; ovura creberrima, ellipsoidea , anatropa , hinc raphe marginata, supra oophora ex internis cujusque loculamenti angulis utrinque subinflexa و‎ tenuia , lamellosa , densissimé congesta. Sryrus ex obtuso radiato-costato (his costis illis, que calycem cum ovario conjungentes superne in annulum perigynum excurrunt, omnino continuis) apice ovarii, ad quem pericarpium ejus est crassius, terminalis, filiformis, ad stamina conversus , iisque longior, superne attenuatus. incurvatus, deciduus. Sriema parvulum و‎ obtusum. Baccz semipol- licares , ovoideo-urceolate , intra limbum calycis coronantem cicatrice carpicá umbonatá , carnose , purpurez, nitide. Srermornora singula ex duabus lamellis tenuibus, versus peripheriam divergenti- incurvis, versus angulum internum unitis, constituta , ut transversa illorum sectio formam sistat anchore duplici dente recurve, undique sed densissime ad partes ejus incurvas seminibus sessi- libus, quorum multa non maturescunt, obsessa. Semina centripeta, dimidium lines longa, clavata, apice rotundato-truncata, leviter falcata, latere ventrali Raphe, (sive potius appendice funiculari) crassa, collosä, 1 an obducta, pallida. Tesra seminis nucleo mem- brana interna tenuissima obtecto laxe adherens, substantie tenuis crustacee, lutescens, semidia- phana, indistincté reticulata. Nvcrzus exalbuminosus, clavatus, subcurvatus, farinoso-carnosus , lacteus. CotrLenoNES breves, obtuse, plano-convexe, parum inzequales و‎ M T basi "X coalite. 11۸٨1607۸ longa, conoidea, infera. EXPLICATIO FIGURARUM. Tas. 9. Ramus florens M. radicantis magn. nat. (Cl. Decaisne Analysin, Latour plantam del.) 1. Flos nondum apertus, magn. parum auctus; reliqua omnes figure, N° 7 exceptà, magis minusve aucta. — 2. Flos nondum apertus, cujus petala sunt remota. — 3. Petalum floris nondum aperti. — 4. Stamen , cujus anthera adhuc est inflexa. — 5 et 6. Anthere due, altera ab interna facie, altera magis e latere visa, utraque cum filamenti particulá. — 7. Bacca, magn. nat.; inveniuntur autem subinde forme magis ellipsoidex, quam hic depicta. — 9. Bacca verticaliter persecta. — 9. Horizontale ejusdem segmentum, ad quod animadvertendum, baccas rarissime quinque- sed semper fere quadriloculares esse.— 10. Semen , in cujus ventre raphe convexa conspicitur.— 11. Semen, adhue membranis suis inclusum, longitudine persectum; in quo raphe (sive fortasse appendix funicularis adnata) inprimis ad superiorem ventris extremitatem tumida apparet, ubi interne hilum spermicum fusco-coloratum situm est. — 12, Nucleus membraná internà etiamnum inclusus. — 13. Idem eà denudatus et cotyledones a se invicem vi detracta. MARUMIA. | 17 MARUMIA. Br. in Bydr. Nat. Wet. VI. p. 245. CHARACTER ESSENTIALIS. CaLycis tubus basi ovario adherens, subinfundibuliformis, muricatus : 113185 ultra ovarium longe productus, quadrifidus, persistens. Peraza 4, obovata, obliqua. STAMINA 8, alterna breviora. Antnerz subuliformes, arcuate, unipore, ima appendice setaceo- fissä instructze. Ovarrum in parte liberä pilosum. Srvrus filiformis, apice incurvus. STIGMA punctiforme. Bacca. ovoidea, quadriloculata, polysperma. Semina rectiuscula, raphe excurrenti hine marginata. Vecer. Frutices sarmentosi. Folia opposita, petiolata, oblonga, nervosa, inter nervos juxta apicem confluentes transverse ` venuloso-reticulata , integerrima , discolora, supra glabra , subtus pariter ac ramuli pedunculique pube stellata tomen- tosa, vel furfuracea. Inflorescentia axillaris, cymosa, pauci-multiflora , bracteata. Flores magni, rosei aut coccinei. OBSERVATIO. Cum genus Marumia, a V. Cl. Reinwanpt (in Sylloge Plant. nov. Societ. Bot. Ratisb. II. p. 11) constitutum, idem, quod jam antea a me et Ners As Esenseck, viro amicissimo (in Syll. Plant. nov. Societ. Bot. Ratisb. I. p. 96), REINWARDTIA dictum fuerat, diligentiori instituto examine, non satis a Sauraja Wm». differre videretur, nomen illud, quo viri, de nature studio optime meriti, coleretur atque servaretur memoria, alii generi tribuendum esse censui. Tanta enim fuerunt Manni nostri, viri celeberrimi, et de Physica, et de plantarum Phytotomià و‎ que nemo ignorat, merita, ut nullum mihi potius tanto nomine insigniendum videretur, quam hocce genus, cum pulcritudine et peculiari organisatione conspicuum, tum maxime ex illa Melastomacearum familia, quee summorum Physicorum nominibus celebrandis inservit. Ex his nomina haud unquam discipline studioso obliviscenda Lavoisier, Hompnrer, Davi, utriusque TREMBLEII, Husert patris et filii, recensere sufficiet ; quibus si meritis de disciplinis naturalibus jure simillimus habetur Maruntus, nullo potiore loco, quam in tantorum nominum vicinitate, monumentum summo viro ponendum esse existimavi. — Hoc autem genus, unà cum Medinillá Gau». ad tribum Miconiearum Dx Can». referendum est, ex quibus maxime generibus De Candollianis Huberia et Henriettea videtur affinis. Ab his tamen cum habitu, tum antheris ad basin utrinque appendice setaceo-dilaceratà praeditis, satis distinguitur. Arctior etiam ei cum Dissochetá mea est necessitudo, a quà tamen jam calyce muricato manifeste quadrifido et varietate in structurà antherarum conspicuá discernitur. MARUMIA xuscosa. Tan. 4. M. foliis subcordato-oblongis subtus dense ferrugineo-furfuraceo-tomentosis, pedun- culis cymoso- multi-, raro paucifloris, calyce setis simplicibus muricato. Br. in Bydr. Nat. Wet. VI. p. 246. Melastoma muscosum Bi. Bydr. p. 1070. — De Cand. Prodr. Syst. Veg. III. p. 148. 40. — Tja- lontjon burrum, aut etiam Harendung-badak sive-bulu monticolarum Jave. Hair. In locis montanis Seribu, in saltibus inferioribus montis ignivomi Gedé aliisque montanis Jave regionibus, ubi speciosissimum huno fruticem, inprimis sub finem pluviarum, florentem reperi. Descr. Frurex scandens, triginta pedes et amplius lo.;gus, caule tereti nodoso-articulato fusco juxta nodos quosdam fibris radicalibus adventivis brevibus simplicissimis ad arbores sese alliganti, intus medulloso. Ram subbifarii, late expansi, recti, ad ramificationes foliorumque insertiones nonnihil nodoso-incrassati , latere luci magis exposito fusco-vel cinereo-tomentosi , altero, perinde ac ramuli brachiati, petioli, pagina dorsalis foliorum, inprimis novorum, pedunculi ac calyces, tomento furfuraceo denso ferrugineo obducti. PrrioLı tertiam partem poll. longi, linea elevatá connati, teretes, latere interiori indistincté canaliculati, torti. Forra opposita, distantia, disticha و‎ patentis- 5 RUMPHIA. sima , ovato- aut elliptico-oblonga , basi rotundatä emarginata , apice brevi obtusiuscule acuminata , integerrima , planiuscula , inzequi-curvinervia , tribus nervis intermediis distinctioribus atque excur- rentibus, ambobus marginalibus ad apicem evanescentibus, coriacea, supra glabra, ima ad nervos nonnihil tomentosa, nitida, inter nervos hic subtilissimos aciculato-immersos venulis transversalibus simplicibus, in paginá vero dorsali nervis elevatis crassioribus ac venulis trans- versalibus arcté reticulatis, atque ibi tomento furfuraceo adharenti, statu recenti ferrugineo. etate cinereo-ochraceo , e minutis squamulis stellatis constante, obsessa, 3-5 poll. longa, 2-21 poll. lata. Cyuz axillares , opposite , inferiores trichotome ac multiflorze و‎ Superiores sensim simpliciores et passim in umbellas paucifloras transeuntes, pedunculo erecto-patenti petiolis duplo aut triplo longiori tereti suffulte, qui, perinde ac pedunculi partiales dimidium fere pollicis longi, apice crassiori duabus bracteis oppositis horizontalibus angusto-linearibus ferrugineo-tomentosis rubro ciliatis deciduis, est instructus : similes, licet minores, bractez etiam in pedicellis lateralibus supra medium articulatis conspiciuntur, cum dichotomiarum (quarum flores primum aperiuntur), medio neque articulati sint nec bracteati. Cazrcis tubus inversé conicus, perinde ac quatuor limbi lacinie triangulari-ovate supra leviter convexe, sed hi tantum ad margines setis longis patentibus coccineis pulvere ferrugineo adspersis obsessus, semiadherens, intra faucem auctus intumescentiá annulari , cui corolla atque stamina insident, extra eorum insertionem versus limbum expansum in quatuor angulos minutos dilatatá. Corona alabastra abbreviato-conica, velutina, coccinea. Perata obovata, obtusa, inequilatera, planiuscula , intus rosea, extus punicea, laciniis calycis multo longiora magisque patentia. Stamina 8, quorum quee petalis sunt opposita breviora, omnia ad unum latus reclinata. 4 filiformia , tereti-compressa, glabra, basi decolora , superné flavicantia, staminum longiorum sursum spiraliter involuta, breviorum tantummodo curvata. Áwrurre basifixe , subuliformes , bisulcate , falcato-recurve , coccinez, apice poro solitario perforate , ima appendice tenui setaceo-dilaceratá semiamplexe : exoriuntur autem hæ appendices anticé utrinque e basi subtereti connectivi, in longioribus antheris angustiore et utrinque fasciculo florum copiosiorum varie tortorum diverse longitudinis preditá : in brevioribus antheris , quae crassiores esse solent, ad quodvis latus in paucas tantummodo , utpote ferme 3-4 lacinulas seti- formes sunt dissecte, quarum amb: exteriores sive inferiores vulgo sunt longiores, complanate ac margine interno varie crenulato-undulate. Ovarium ultra medium calyci innatum , apice umbo- nato libero precipue circum stylum pilosum, 4-loculatum : ex quovis loculamentorum angulo interno oophorum longitudinale, lamineforme, bifido-inflexum, ovulis innumeris minutis anatropis confertissime obtectum protrahitur. Srytus stamina longitudine adequans iisque inclinatus , crassus, filiformis, imá pubescens, summo apice incurvo parum attenuatus, post fecundationem aliquamdiu persistens, in apice pericarpii cicatriculam depressam pube circumdatam relinquens. Stigma in apice styli conspicitur instar puncti minutissimi glutinosi, tandem e centro depresso paulo dilatatius , orbiculato-lamelleforme , papilloso-pubens. Bacca infera, ovoidea, hirsuta , apice annulo faucis planiusculo umbilicata laciniisque calycis linearibus reflexis coronata, carnosa, dissepimentis quatuor completis tenuibus quadriloculata , loculamentis circa spermophora subcar- nosa neque tamen crassa seminibus creberrimis repletis. Semina minuta, dimidium linee longa , sessilia, recta, mutuá pressione difformia alque subangulata , ellipsoidea aut conoidea , interdum clavata, extremitate superiore rotundata rarius obliqué truncata , apice extremitati inferiori affixa, pallida, hinc raphe (sive potius appendice funiculari adnatá) excurrenti fuscá costatá. Testa char- tacea, obsoletissime elevato-punctata, a nucleo facile secedens. Curcura s. membrana interna tenuissima و‎ decolor. Empryon exalbuminosum, clavatum, erectum و‎ carnosum , albidum. Coryte- DONES breves, crasse, obtuse, incumbentes. RADICULA infera, longa, conoidea, cotyledonibus continua. EXPLICATIO FIGURARUM. Tas. 4. Ramus florifer, ut 1, 2, et 9, magn. nat., ceteris omnibus figuris magis minusve auctis. (Cl. Decaisne Analysin, Arckenh. plantam del.) 1. Flos nondum apertus. — 9. Flos apertus, jam emarcidus, in quo stamina situm magis vagum sunt nacta. — 3. Unum staminum longiorum e flore nondum aperto. — 4. Una antherarum longiorum, infra medium transversé persecta. — 5. Segmentum anther: transversum. — 6. Una antherarum breviorum e flore non aperto. — 7. Stylus cum stigmate ovarii jam diutius foscundati. — 9. Sectio longitudinalis ovarii, ad faucem limbi calycis etiamnum petalo ac duobus staminibus obsessi. — 9. Bacca matura. — 10. Segmentum ejusdem horizontale. — 11, Semen. MARUMIA. 19 MA RUMIA ZEYLANICA. Tax. 5. M. foliis subcordato-oblongis subtus parum furfuraceis, pedunculis subtrifloris, calyce setis simplicibus hirsuto. Br. in Bydr. Nat. Wet. VI. p. 246. Hasır. Olim ex Zeylaniá a V. doct. Koeni ad Van Roven missa , in cujus herbario hic Leidæ asservato heec planta indeter- minata mansit. Hoc genus optime naturæ esse congruum luculenter probat, quippe quam primo statim adspectu Marumiam esse agnovi, nullo ante organisationis florum examine instituto. In hâc autem specie appendices basilares staminum longiorum manifesto apparent originis esse membranosæ , utpote minus profundè in lacinulas setiformes divisee, quam in specie priori. Descr. Frurex scandens, ramis elongatis, infirmis, ex tereti obtusé quadrilateratis, uno alterove latere sulco longitudinali notatis, nodoso-articulatis, ad nodos inter folia margine calloso repando petiolari , parte eà, quam superior quoque foliorum pagina spectat , sordide fuscescentibus, alterá multo palli- dioribus , glabratis, tantummodo summitatibus , petiolis, pedunculis bracteisque furfure ochraceo tectis. Fori patentissima, ex parte reclinata, disticha, deviata , oblonga, obtusé acuminata, ad basin. rotundato-emarginata marginibus subinvolutis, tri- aut obsoleté quinque-nervia ac venulis multis transversis laxis reticulatis, supra depresso-canaliculatis, infra elevatis, coriacea , supra glabra, nitida, passim subrugosa, in pagina dorsali flavo-virescentia nervis elevatis cinnamomeis , furfure obsessis. Prriou + poll. longi, compresso-teretes, ecanaliculati, imá torti. Pevuncurr axil- lares , solitarii , suprapollicares, graciles, angulares , patentes sive cernui, apice dilatato bibracteati ac triflori, flore intermedio primum explicato brevius pedicellato atque ebracteato , lateralibus pedicello bibracteato supra medium articulato : BRACTEE angusto-lineares, patentes, fugacissime , in apice pedunculi 4 lineas long, pedicellorum dimidio breviores. Catyx semiadherens, extus furfure ochraceo obsessus ac pilis simplicibus luteolis hirsutus , inferné cylindraceo- , aut in gros- sificatione ventricoso-tubulosus, obiter striatus, quadrifidus ; laæciniæ patentes, basi tubulosä dimidio breviores , semilanceolatæ , acutiusculæ, aut plane aut ad basin tantum ciliatæ, persis- tentes. Alabastra ovoidea , acuta, apice vestigio furfuris adspersa , ceteroquin glabra, e quatuor petalis involutis formata. Frores aperti mihi quidem incogniti, cum in speciminibus, que in manibus habeo , partim nondum aperti , partim in statu grossificationis incipientis petalis stamini- busque jam orbati sunt, licet stylo ferme pollicari, filiformi , leviter arcuato, glabro, versus stigma punctiforme parum attenuato, posterius demum deciduo, adhuc instructi. Sramısa 8, eodem modo atque in priori specie inserta, itidem alterna longiora. Anrurrx subuliformes ې‎ dorso inferné carinat?, apice tereti poro perforate, ad basin infra loculamenta concreta connectivo porrecto stipitiformi ima ad insertionem filamenti setaceo-appendiculato, alterne breviores. Connectryum antherarum longiorum minus turgidarum elongatius, imê duabus appendicibus lateralibus membranosis instructum , quarum utraque in 4-6 ferme setas inequilongas est divisa, lacinulá elongatiori magis deorsum dependente flexuosá laterali setiformi : in crassioribus antheris e basi compresso-tetragoná connectivi abbreviati utroque latere bine oriuntur sete, initio geniculato- inflexe , quarum ambe posteriores paulo breviores aut subinde tantum rudimentarie. Ovarrun apice libero conico appresso-puberum, in parte adherenti quadriloculatum , oophoris lamine- formibus divergenti-bifidis tenuibus ex interno loculamentorum angulo productis undique ovulis ellipsoideis anatropis sessilibus obsessis. BAccs immature formå sunt urceolato-ovoideá , calyce accrescenti vestitee ejusque limbo coronata. EXPLICATIO FIGURARUM. : Tas. 5. Ramus florifer Marumie zeylanice, ut | magn. nat., ceteris omnibus figuris magis minusve auctis. (Cl. 0 Analysin, Zrckenh. plantam del.) SW 1. Calyx. — 2. Una ex antheris longioribus. 9. Segmentum transversum antherz. — 4. Sectio verticalis floris nondum aperti. — 5. Sectio transversa ovarii. — 6. Ovulum latere ventrali raphe adscendenti. 20 RUMPHIA. ASTRONIA. Bi. Bydr. Flor. Ned. Ind. p. 1080. — Dz Cano. Prodr. Syst. Veg. III. p. 197. — Bu. in Bydr. Nat. Wet. VI. p. 266. CHARACTER ESSENTIALIS. Canycis tubus hemisphericus, ovario adnatus; zımsus 5-6-fidus aut dentatus, per- sistens. Perata 5-6, obovata. STAMINA 10-12, eequalia. ۸1738 transverse, dolabri- formes, rima duplici longitudinali dehiscentes, inappendiculate. Sryrus brevis. Sriema magnum, peltatum. Carsura sicca , 2-4-loculata, in fundo seminifera, ab apice secundum longitudinem. dehiscens. Semma creberrima, scobiformia. Vecer. Arbores glabelle. Ramuli quadrilaterati, ultimi, pedunculi calycesque fusco- sive ferrugineo - lepidoti. Folia opposita, petiolata, oblonga, integerrima, trinervia aut triplinervia, discolora. Inflorescentia terminalis, cymoso- paniculata aut corymbosa. Flores parvuli, albidi aut purpurascentes, abortu diclini. Hocce genus, cujus nomen ab derpe», stella, derivatum est, ob flores asteriscis non absimiles, perinde ac proxime sequens , ad Tribum Charianthearum referendum est. A plerisque Melastomacearum generibus insignitur, tum quod numerus loculamentorum ovarii (sive potius carpellarum unitarum) nullam prorsus symmetriam refert cum ceteris floris partibus, tum spermophoris discoideo-convexis ex ipso loculamentorum fundo enatis, atque peculiari seminum ipsorum structurá, quee generis Nepenthes Linn. non sunt dissimilia. ۱ ASTRONIA PAPETARIA. Tan. 6. A. foliis trinerviis oblongis utrinque acuminatis subtus dense rufo-lepidotis, floribus cymoso-corymbosis. Br. zm Bydr. Nat. Wet. VI. p. 267. Pharmacum papetarium Runen. IV. p.134. Tab. 69 (figura mediocris! ). — Ubat papeda Malaicorum. in Amboiná Epay et Mehulapia, nec non Epay Salay. Hasır. In Amboinä aliisque insulis Moluccis prope margines sylvarum locisque apertis in solo argilloso rubro duro, inprimis inter arbores e genere Melaleuca Leucadendron Linn. Specimina complura a 18110 in Amboinä collecta, que a proximá specie non diversa esse credidit, figura hoc loco adjectes delineandee inservierunt, cum Rumphiana haud- quaquam ad nature fidem fuerit expressa. Cortex hujus arboris est adstringens ejusque folia acidula : utraque cum Sagu cocta aut contrita ab indigenis ad vulnera recentia sananda externé adhibentur. Éadem folia cum piscibus coqui solent, quorum condimento saporem grate acidulum addunt. Lignum arborum vetustiorum, satis durum, eedium postibus formandis aptum est. Descr. Arborescens , aut plerumque arbor mediocris, rrunco recto, crassitie cruris humani , nauis late expansis, brachiatis. Correx trunci tenuis , fuscus, levis, glaber, fragilis. Ramuri ultimi dense foliati, tetraedri, inanes, ochrascentes , perinde ac pedunculi, calyces et fructus, ad apices fulvo- sive ferrugineo-lepidoti. Forra decussata , 6-9 poll. longa, 9-4 poll. lata, oblonga, acumi- natissima , margine subrecurva, nervis tribus excurrentibus supra tenuissimis atque immersis , in paginá dorsali prominentibus, insuper duobus marginalibus tenuioribus et venulis transversis non admodum frequentibus, coriacea, supra viridia ac glaberrima , infra intense fulvo-lepidota , licet nervis ac venulis nonnullis hic subindé virentibus. 1۶101 1-12 poll. longi, semiteretes, ad ramulorum insertionem incrassati dorsoque lineá semilunari calloso-verrucosá cincti, facie interiori profundé canaliculati. Cyma terminalis, brachiato-corymbosa , foliata و‎ multiflora , regu- laris, foliis magis quam dimidio brevior, e.ramis trichotomis patentibus compresso-quadran- gularibus composita : ramuli ultimi ex apice tribus pedicellis brevissimis, vix lineam longis ^ ASTRONIA. 91 (in fructibus longitudine auctis), lateralibus medio vestigium vix conspicuum duarum bracteolarum referentibus. Arasasıra seminibus Piperis nigri minora, dichotomiarum primum efflorescentia , spheroidea. Frores in alterá stirpe hermaphroditi, in alterá longè minores ac steriles. Carvx hemispharicus, coriaceus و‎ ecostatus, in floribus masculis ima truncatus atque interné disco in floribus hermaphroditis ovarium terminanti concretus , quinquefidus , laciniis triangulari-ovatis , acutis, equalibus, petalis accumbentibus , coriaceis, in prefloratione valvatis. COROLLA quinque- petala , contorta , e calyce vix emersa : Peraza cum staminibus ad marginem disci inserta , parva , erecta, orbiculari-obovata, basi subcuneata, apice rotundata et altero subinde latere gibbera , crassiuscula , concava , glabra, ad margines tenuiora atque undata و‎ sordidé purpurea. Sramina 10, in orbe disposita, aqualia, glabra, petalis multo breviora. FILAMENTA brevia , triangulari-ovata , petaloidea, erecta. Awrmera maxima, crasse, laterales, horizontales, ante anthesin inflexe , e connectivo carnoso compresso-dolabriformi purpureo, cujus apici introrsum spectanti rotun- dato-dilatato loculi duo angusti paralleli pallidi longitudinaliter dehiscentes sunt adnati, for- mate. Discus in floribus sterilibus fundum calycis, in hermaphroditis latam ovarii summitatem obducens, orbicularis , depressus , radiato-sulcatus , ad marginem crenulatus , carnosus , purpureus : nitidus. Srvivs in floribus masculis nullus, in hermaphroditis stamina superans, filiformis , strictus , stigmate orbiculari-convexo viridulo terminatus, deciduus. Ovarium ad latera calyci arcté | connatum, nullis inter parietes alveolis ad antheras recipiendas, bi-, rarius tri-loculatum , in fundo cujusque loculamenti ovula creberrima papilliformia glomerulata fovens. CarsuLz urceolato- globose, ferrugineo-lepidote , supra cicatrice carpica orbiculari-depressá coloratá tecte laciniisque calycis inflexis coronatz , dissepimentis completis chartaceis in duo, rarius autem in tria loculamenta seminibus scobiformibus repleta divise, a vertice usque feré ad basin in permulta segmenta angusta inæquilatera patentissima elasticé dehiscentes. Perıcarrıun siccum, stratis duobus constans : exterius deorsum a calyce, sursum a disco oriundum, subcoriaceum, dehiscendo ab interiori sensim secedens ac commoriens : interius tenuius, chartaceum , tenacius, stramineum , interné disse- pimenta demum soluta constituens, instar lacinularum longitudinalium imá unitarum persistens. Speruornora fundo loculamentorum, ubi pericarpium crassius et in centro apiculi dilacerato exiguis dissepimentorum reliquiis praeditum est, adnata, placentiformia , ubi duo adsunt , semi- lunate, ubi tria elliptic forme, convexiuscula, suberosa, post disseminationem depresso-punctata. Semina 3-4 lineas longa, setiformia و‎ arcuato-adscendentia و‎ extremitate superiori acuminatá inter- dum flexuosa, pallida, arillata : arittus membranaceus, completus, utráque extremitate nucleo duplo longior, setiformi-productus , ex duobus stratis continuis longitudinalibus , altero ad testam, altero ad appendicem funicularem pertinente, formatus. Hoc stratum est unilaterale, latere interno sive ventrali usque ad superiorem extremitatem adscendens, coloris pallidé spadicei, structure tubuloso-cellulose , tandem a testê basi ad apicem instar pilorum secedens, ut primo adspectu falso pilos seminibus intermixtos esse credas. Stratum arilli ad testam pertinens pallidum est, membranaceum, flexile, neque facile a nucleo, cuticulà perquam tenui incluso , fusiformi , extremitate superiori chalazá cinnamomeo-coloratä notato, separatur. Empryon exalbuminosum , fusiforme, rectum , sursum obtusiusculum و‎ deorsum attenuatum و‎ carnosum , albidum. COTYLEDONES obtusiuscule , plano-convexe., crassiuscule. Rapicuta cotyledonibus duplo longior iisque continua, inferné attenuata , infera. EXPLICATIO FIGURARUM. Tas. 6. Ramulus fructifer A. papetari@, magn. nat. (planta a pictore Arckenn. , analysis a V. Cl. DECAISNE expressa. ) Lnd . Alabastrum, ut figura sequentes magis minusve auctum. — 2. Petalum. — 3. Stamen floris nondum aperti. — 4. Sectio horizontalis antheræ. — 5. Capsula etiamnum clausa. — 6. Eadem sectione verticali. — 7. Loculamenta sectione transversá, — 8. Pericarpium dilaceratum , seminibus destitutum. — 9. Semen. RUMPHIA. |. ho ho ASTRONIA. SPECTABILIS. Tas. 7. . A. foliis trinerviis oblongis acuminatis basi obtusis subtus fusco- sive ochraceo-lepi- dotis, floribus paniculatis. Br. Bydr. Flor. Ned. Ind. p. 1080. — Dz Cann. Prodr. Syst. nat. p. 197. 1. — Dr. in Bydr. Nat. Wet. VI. p. 267. Melastoma arborea Rwor. in Br. Cat. Hort. Buitenz. p. 70 (ex parte). — Kiharendong sive Kiharien- dung montanorum Jave occidentalis. Hasr. In altis Javee regionibus montanis magnifica heec arbor cum aliá specie, nempé A. maerophyllá et quibusdam Quercus ac Castanee speciebus nemora, quee summa juga montium vestiunt , constituit. Mense Maio florentem frequen- tissimam cum aliis locis, tum ad cataractas aque calido in clivis septentrionalibus montis ignivomi Gedé hanc arborem inveni, nec non in vertice montis Burangrang et circa montem ignivomum exstinctum Tankuwang-prahu in finibus provincie Krawang et Agri Preangerani, ubi eam exeunte Julio primum fructibus ornatam vidi. Lignum ejus durum, ponderosum et ad opera fabrilia durabilia minoris ambitus idoneum. ۱ Descr. Anson trunco 20-25-pedali , superne deliquescenti-ramoso , ramis in comam densam ovoideam expansis , cylindricis, fuscis, aciculato-striatis , glabris. Ramuri ultimi obtusé quadrilaterati , bisul- cati, inter petiolorum insertionem lined intermedia , in arboribus novellis fusco-virentes , in adultis in colorem porphyreum transeuntes, inanes, cicatrisati , cicatricibus subrotundis planiusculis albidis cireulo punctorum nigro-fuscorum a vasis petiolaribus oriundo inscriptis, inferné glabrati , ad apices, æque ac folia juvenilia complicata marginibus revoluta, pedunculi calycesque, ferru- gineo- sive fusco-tomentosi. Cortex tenuissimus ,. viridulus, epidermide facilé desquamante obtectus. Forra approximata, decussata, petiolis 272 poll. longis teretibus facie interná anguste canaliculatis ad basin incrassatis glabratis instructa , elliptica vel oblonga, 3-6 poll. longa , 15-3 poll. lata, basi rotundata atque obsoleté emarginata , apice recurvo subconduplicato acumi- nata, coriacea, planiuscula, nervis tribus crassis e basi ortis subtus prominentibus et proximé marginem insuper utrinque nervo tenero mulüsque venulis transversis subreticulatis , discolora : supra intensé viridia, nitida, infra magis minusve ferrugineo- sive ochraceo-lepidota , nervis venulisque ibi in colorem virentem vergentibus. Panicura terminalis , subfasciculato-ramosa , patula, foliata, multiflora; rachi de ad ortum ramorum dilatatä et pariter cum his compresso- tetraedrá. PınıcuLz ramuli breves, decussati , ad apices paulo crassiores bracteis rudimentariis fugacibus velatos umbellato-pauciflori. Prpicenut brevissimi, tenues, quorum nonnulli in medio duabus bracteolis minutissimis subulatis caducis instructi, alii omnino ebracteati. FLonzs herma- phroditi , 10-12-andri , plurimi aborientes ac nullà alià re quam stylo graciliori ac stigmate minus dilatato a fecundis diversi. Carvx cupularis, coriaceus, extus lepidotus , intus glaber, in fundo disco sive toro dilatato concavo radiato-striato epigyno, cujus ambitui stamina ac petala sunt inserta. Perata calyce duplo longiora, patentia, albida, rhomboideo-obovata , Obtusa, ungue brevissimo obtuso, laminá subobliquá concavá. Sramma circa stylum in orbem disposita , longi- tudine equalia , laeté-punicea , glabra. Firamenra arrecta, brevia, dilatata , membranacea , unicostata . alterna parum latiora. موه‎ dolabriformes , carnose , posticé filamento adnate , primo inclinate , tandem horizontales, compresso-trilaterate , facie superiori truncatá acietatá sulco angusto e gibbere dorsali versus suturam loculorum descendente . LOCULI connectivo crasso transverso colorato introrsum adnati , appositi , paralleli aut imá aliquantum divergentes, pallidi , rimá lon- gitudinali dehiscentes. SryLus staminibus paulo longior, strictus , crassus , teres, striatus ; glaber. Stiewa terminale, capitatum, flavum. Ovarıum valdé depressum و‎ imá basi calycis immersum, bi- , rarius tri-loculatum : oophora fundo loculamentorum adnata , convexiuscula, ovulis creber- rimis, brevissime funiculatis , cylindricis , anatropis obsessa. CarsuLa spheroidee , magnitudinis baecarum Vaccini Myrtilli , licet vertice magis depresso, umbilicate , ac margine angustissimo denticulato calycis accrescentis coronate, circa cicatricem stylarem fissuris multis dehiscentes , quo fit, ut, dissepimentis completis uná cum axe erassiori disruptis, pericarpium in permulta segmenta longitudinalia findatur. Hec autem segmenta pericarpica sunt angusto-linearia , erecto-patentia , EW Y CKIA. 23 apice conniventi-incurva, sicca, substantie tenuis subcoriacee , imá circa basin crassiorem disciformem spermophoris duobus aut tribus exiguis in superficie porosis pulvinatam unita. Semina creberrima, scobiformia, clavata, circiter 3 lineas longa, nonnulla recta, pleraque subincurva , mutuá pressione varié laterata , extremitate superiori crassiori aut recté- , aut obliqué truncata, pallida, latere ventrali inferné obducta appendice funiculari fusca sursum evanidà, e fasciculo cellularum tubulosarum constricto-articulatarum , que tandem squamatim sejunguntur, formatê. Testa utrávis extremitate arilli instar supra nucleum longè producta, superiori crassior, magis spongiosa superficie papulosá , inferiori attenuata atque inprimis ad ventrem nuclei tenuis- sima, laxa. Membrana interna, tenuissima , luteola, ad basin et apicem nuclei in mucronem rufescentem incrassata, quarum superior breviorque chalazam efficit, inferior productionem filiformem raphes , que instar linez satis late superficialis loris in ventre descendit. 7 dicotyledoneum , erectum , exalbuminosum, lineam longum, rectum aut leviter curvatum , cla- vatum , extremitate superiori compressum , albidum, carnosum. Corvıevones semi-ovales, obtuse, crassiuscule , compresse, cquales, incumbentes. RanicuLa longa, sursum cylindrica و‎ deorsum subuliformis , infera. EXPLICATIO FIGURARUM. Tas. 7. Ramulus florifer 4. spectabilis magn. nat. , ceteris omnibus figuris magis minusve auctis. (Latour plant. , V. Cl. Decaisne analys. del.) : 1. Delineatio, quomodo variz floris partes sint dispositae. — 2. Flos recens apertus a latere visus. — 9. Petalum. — 4. Stamen corollee nondum apertze. — 5. Idem ex apertá a latere visum. — 6. Idem anticé visum. — 7. Fructus, qui fissuris in vertice dehiscere incipit. — 8. Semen. — 9. Idem verticaliter persectum. — 10. Embryon inferné appendice Raphes filiformi etiamnum velatum. — 11. Embryon longitüdine dissectum. | EWYCKIA. Bu. in Bydr. Nat. Wet. VI. p. 265. CHARACTER ESSENTIALIS. CaLvcis tubus hemisphericus, adherens; limbus tubo continuus, truncatus, obsolete quadridentatus. Peraza 4, ovata. Sramina 8, equalia. Anruzr# oblongz, erectze, rimê duplici dehiscentes, postict ad basin denticulo brevissimo connectivi instructe. STYLUS filiformis, elongatus. Srigma conoideum. Bacca umbilicata, calycis limbo coronata, 4-loculata. Spermopuora lateralia. Semina rectiuscula, subangulosa. Vecrr. Frutex vel arbuscula glabra. Rami teretes, ad nodos incrassati. Folia opposita , subsessilia, oblonga, integerrima , trinervia. Pedunculi axillares, pauciflori, pedicellis medio bibracteolatis. Flores parvuli, coerulei. OBSERVATIO. . Inter summos viros, quibus aliquot abhinc annis artium disciplinarumque tutela et publicc institutionis cura in regno Belgico commissa fuit, eternam sibi famam conciliavit Van Ewycx, vir non magis singulari scientià quam prieclaris animi virtutibus insignis, qui omni studio id agebat, ut quibuscunque rebus posset, sed inprimis institutione publicá promo- vendá artibusque et disciplinis alendis atque excitandis civium suorum saluti prospiceret. Huic maximé debemus, non modo complures in colonias Indicas missas esse expeditiones, quee disciplinas promoverent et naturalem earum regionum historiam perquirerent, sed inprimis fructum eorum itinerum, ne cum summo disciplinarum damno aut plané intereat, aut nimis longa mora majori pretio orbetur, publici juris esse faciundum. Hoc ita agendo cum de disciplinis naturalibus universe, tum de scientiá amabili nostrá preeclaré est meritus; quee omnia me impulerunt, ut hocce genus novum et maximé distinctum ejus nomine honestarem , quo tanti viri memoria conciliaretur immortalitas. — Est autem Memeeyleis , quam Melastomaceis habitu similior, ad quas tamen ob fructus polyspermos propius accedit, quam ad illam familiam. Monendum tamen est, novum hoc genus cum Astronid quibusdam rebus etiam a Melastomaceis recedere, nempe his : 1) Toro epigyno calyci continuo, ita ut hic inter parietes calycis et ovarii nullae adsint cavitates antheris recipiendis. 2) Precipué vero spermophororum dispositione, quee in utroque genere ab interno loculamentorum angulo sunt remota. 24 | RUMPHIA. Hc enim in Astronid in imo loculamentorum fundo reperimus, in hoc vero genere etiam parietalia, itaque ipso angulo loculamentorum interno sive suture ventrali carpellarum unitarum opposita, quie recessio est ab organisatione normali plane singularis. Ceterum ab 4stronid hoc genus cum habitu peculiari, tum antheris plané aliter formatis distinguitur ; a Kibessiá limbo calycis non calyptrato secedenti, petalorum forma, antherisque posticé denticulo munitis; denique a Chariantho tam habitu quam margine calycino haud dilatato patente, antherarum fabricá aliená fructibusque clausis (neque valvatim dehiscentibus ). | EWYCKIA CYANEA. Tas. 8. Br. 0 Bydr. Nat. Wet. VT. p. 266. Hasır. In sylvis Amboinz, ubi reperit 1116۹, et simili, ut videtur, habitu florumque colore in errorem inductus Melastoma azureum meum, Bydr. Flor. Ned. Ind. p. 1079, esse existimavit. Nullam de 064 planta in Rompan libris men- tionem factam invenimus. Descr. Ram dichotomi, teretes, nitido-fusci , pleni , subnodoso-articulati , margine ad nodos angus- tissimo extrafoliaceo. Forra approximata , subdisticha و‎ patentia, petiolo brevissimo semitereti dorso carinato subtorto suffulta, oblonga, sepe falcata aut acumine longo acuminato recurvata, basi acuta, ubi tres nervi longitudinales supra immersi infra prominentes ad apicem evanidi sunt uniti, multis utrinque venulis obliquis laxé reticulatis tenerrimis , coriacea و‎ Supra intense viridia , subtus sordidé virentia. Prounevrr. axillares, solitarii, oppositi, racemulos breves erecto-patentes paucifloros و‎ subinde tantum umbellulas trifloras efficientes, subtetragoni , ad exortum pedicellorum equilongorum duabus bracteolis minutis -sessilibus triangulari-ovatis acutis concavis patulis. PrprELL: compresso-teretes, in medio articulati et hie duabus bracteolis similibus minoribus connatis persistentibus. Arasastra conoidea , glabra. Catyx ex globoso-urceolato hemisphæricus , imá truncato-rotundatus , carnosus, externè lævis, internè supra ovarium adnatum cum toro epigyno cupuliformi-excavato ferè usque ad limbi marginem assurgenti combinatus; limbus rectus, truncatus, repando-quadridenticulatus. Prrara 4, cum staminibus ad marginem tori inserta, e basi latá truncatá sursum acuminata , calyce breviora, in calyptram exiguam obtur- binatam arctissimé convoluta et, quod mihi quidem verisimile videtur, hoc statu a calyce secedentia. STAMINA 8, petala adequantia, «equalia, ante anthesin replicato-inflexa , post lapsum corolle assurgentia. Fıramenta compresso-filiformia, ima paulo latiora , supra medium geniculato- incurva. Antazrz longitudine filamentorum, oblongz , crasse, a latere compressz, leviter arcuate : apice obtuse, basifixe, ubi anticé sunt retuse , posticé denticulo obtuso aucte , connectivo crasso carnoso continuo ; LOCULI longitudinales, appositi, paralleli, longitudine dehiscentes. Ovanium infra torum excavatum calyci innatum , dissepimentis quatuor completis longitudinalibus versus axem paulo crassioribus quadriloculatum , quovis loculamento oophorum laterale pulvinatum carnosum ovulis innumeris cylindrico-ellipsoideis anatropis obsessum continente. SryLus e centro tori assurgens , elongatus, filiformis , incurvus , ferê ad maturitatem usque fructuum persistens. SriewA terminale, conoideum , acutum, sulcatum. Bacca parve, urceolato-globose, intra mar- ginem calycis coronantem cicatrice carpicá concavå atque in centro styli reliquiis obsess& , carnose, circa axem crassum quadriloculate : SPERMOPHORA lateralia, axi opposita, discoideo- convexa, carnosa. Semina creberrima , loculamenta replentia , imperfectis multis immixta, cunei- formi-subangulosa , truncata, recta, horizontalia و‎ peritropo-multilateralia , circiter lineam longa , pallida و‎ brevissimé funiculata, appendice funiculari luteolá adnatä, raphen obducente , callosá, intus cavê, ultra seminis extremitatem excurrente. Testa suberustacea, feré decolor, sacciformis ; si oculo armato conspicitur, reticulata. Membraxa interna tenuissima , luteola, utráque nuclei extremitate in mucronem desinens, laxé adherens. Nuctevs exalbuminosus, rectus, clavatus, carnosus, albidus. Corvrrpowzs breves, crasse , plano-convex&, obtuse, incumbentes. Rapicura obconica , infera. | | EXPLICATIO FIGURARUM. Tas. 8. Ramulus cum floribus nonnullisque fructibus non plané maturis Ewycki@ cyanec , magn. nat., ceteris omnibus figuris magn. auct. (V. Cl. DECAISNE analys., Arckenn. plant. del.) 1. Flos nondum explicatus. — 2. Stamen a tergo visum. — 3. Idem, magis a latere interiore. — 4. Stigma. — 5. Sectio verticalis ovarii cum stylo. -— 6. Segmentum ovarii horizontale. — 7. Bacca sectione longitudinali. — 8. Semen. — 9. Idem transversé sectum, — 10. Idem longitudinaliter sectum. IH. DESCRIPTIO LAURINEARUM INDICARUM QUARUNDUM MINUS NOTARUM, UNDE CORTEX CULILAWAN. AC FOLIA MALABATHRI OFFICINARUM EX PARTE COLLIGUNTUR. In commentatione brevi de Cortice Culilawan , nuper a me in lucem editá (vid. Tydschrift voor natuurlijke Geschiedenis van J. Van der Hoeven en W. H. De Vriese, Amstel. 1834 apud Sulpke و‎ pag. 46), ut medicos de egregiis hujus remedii virtutibus in quibusdam morbis sanandis admonerem, pollicitus fueram , me alio loco accuratiorem daturum esse descriptionem illarum plantarum, unde in Indiá orientali cortex ille colligitur. Huic jam promisso satisfacturus, ne prius dicta denuo repetere mihi sit necesse, benevolum lectorem ad commentationem modo citatam relegatum volo, quá inter alia ostendi, effigiem Herbaríi Amboinensis II Tab. XIV e duabus figuris Manuscripto Rumphiano adjectis conflatam esse; preterea Corticem Culilawan , qui venalis prostat, non ab una, sed a com- pluribus Oinnamomi speciebus colligi, quod vel ex iis, que Ruwrnrvs de ea re tradidit, si diligenter perpendas , satis manifesté apparet; denique , ut aliarum multarum plantarum officinalium exoticarum , , sic hujus plante notitiam nostram angustissimis limitibus esse circumscriptam atque adeo imperfec- tissimam. Licet autem, dum in India orientali degebam و‎ eádem semper cupiditate scientie hujus amplificande tenerer, irriti sepe fuere conatus neque omnium istarum arborum specimina siccata conquirere mihi licuit, id quod ne indefesse quidem Reinwarboru aut Zirrrun diligentie contigit, quo tempore jussu et liberalissimis sumtibus summorum Indie magistratuum Archipelagum Moluccensem investigarunt. Ambo non alis nisi sterilibus politi sunt exemplis ex istà arbore, unde meliorem Corticem Culilawan colligunt Amboinenses , quo animadversiones primum a Vatentyn prodite ejusque figura spectant; et ramuli quoque , quos ZirreLrus, et ante illum jam Lzssowus ab alia harum arborum in Guineä-Novä collegerat, floribus et fructibus ی‎ licet procul dubio ad genus Cinna- momum sint referendi. Optimé itaque de Herbario Regio Neirhodico mererentur medici aut naturæ investigatores و‎ in insulis illis و‎ quae ab omni inde tempore fora nostra pretiosissimis aromatibus instru- xerunt, degentes, si prater alia vegetabilia ibi nata, siccata sequentium arborum exempla, floribus et, si fieri posset, fructibus ornata, huc mittere vellent, ut ita Flora ditissima remotarum istarum regionum melius cognosceretur. Diagnoses et synonyma harum plantarum, |. c. commemorata , denuo religioso examini subjecta hic repeto, quod , nisi his bené perspectis, observationes eo spectantes ex parte intelligi nequeunt, atque sic melius dignoscuntur species inter se quam maximé affines. Superest, ut moneamus, plantas, que hoc commentario tractantur, esse cunctas e genere Cinnamomo , recentiori demum tempore denuo in lucem vocato. Majoribus nostris non nisi pauce ex iis species., neque ez omnes plané, innotuerant, a quibus Cortices diversos Cinnamomiferum et Cassie, Corticem Xylocassie ac Culilawan , atque etiam Flores Cassie et Folia Malabathri apté derivari posse credebant. In hoc sané errabant , quod ab una eademque plantarum specie fructus nimis diversos oriundos esse volebant, non suspicati tantum harum Lauri- nearum numerum Flore Indie orientalis esse propriam, quibus tam insignem cum formá externá rj / 26 1 atque universo habitu, tum proprietatibus internis, inter se esse analogiam, nemo infitiabitur, ut varietates ejusdem mercis, que in foris prostant, haud raro a solo discrimine specifico plantarum, unde colliguntur, pendere soleant. Quod si per temporis spatium experientià melius edocti sumus, minimé tamen est credendum, quod plerique auctores pharmacologi pre se ferunt, omnes jam notas esse plantas , unde ea aromata percipiuntur, licet h»c a remotissimis inde temporibus ex Indiá advehantur. Hujus rei veritatem ostendendi tam hoc loco, quam in alio deinceps commentario, mihi non deerit occasio : nunc vero imaginem generis Cónmamomi, quod majori parte regiones Asia tropicas, licet partim quoque extra tropicos sitas, incolit, paucis verbis exprimere sufficiat. Complectitur hoc genus FRUTICES atque ARBORES, quarum cortici et ex parte etiam foliis omnium feré specierum sapor aromaticus gratus, calefaciens, nonnunquam adeo, acer est, et odor cinnamomeus aut caryophyl- leus, subinde mixtus aut meré camphoreus. Forra nervosa, sepe subopposita. Geum foliifere, sub- nude aut squamate. InrLORESCENTIA constat cymis nudis, pauci- aut multifloris, simplicibus aut ramosis, axillaribus aut crebro in paniculam terminalem dispositis, floribus polygamo-diccis s. poly- gamo-androgynis. Licet enim in omnibus floribus et pistillum uniovulatum et stamina perfecta occurrant, tamen in unà tantummodo stirpe sunt fructiferi, in alterá ejusdem speciei (in his centra- libus subinde cymarum floribus exceptis ) steriles : flores etiam steriles sunt minores, et in fertilibus aliquot subinde anthere abortu evanescunt, nisi eorum aut staminodiorum numerus decrescit. Perantau 6-, raro 4- aut 8-fidum, laciniis ex toto vel ex parte a tubo deciduis, rarius persistentibus. STAMINA perfecta 9 (raro pauciora aut plura, prout perianthium est quadri- aut octofidum ), quorum tria interiora corpusculis binis glanduliformibus supra basin stipata, staminodiis totidem in serie magis interna positis alternantia. ۸۳ ۶# quadrilocellate (seriei interne passim biloculares), staminum exteriorum laciniis perianthii oppositorum anticé, interiorum posticé sive ad margines valvulis adscen- dentibus dehiscentes. Ovarıun tubo perianthii substantie crassioris insidens, uniloculatum, ovulo solitario breviter funiculato in apice loculi sublateraliter affixo anatropo. SryLus simplex. Sriema obtusum s. discoideum, subinde sublobatum aut ad marginem radiato-trieuspis. Bacca monosperma , basi perianthii cupuliformi-incrassatá sexfidá aut truncato-integerrimá suffulta. — Non fugiet bene- volum Lectorem , characterem generis Cinnamomi latius a me extendi, quam a Viro Ill., Academiz Cxsaree Preside, Ners as ESENBECK , in opere egregio de Laurineis ۹ cireumscriptum est. Genus enim ejus Camphora a me tanquam sectio generis Cinnamomi refertur, cui, nisi apparatus fructificationis plane sit similis, characteribus certé nimis exiguis illud nititur discrimen, quam ut propterea generum numerus augeatur. Neque tamen infitias ibo, plerasque plantas, que ad Sectionem ` Camphorearum referuntur, physiognomiä aliquantum a ceteris diversä gaudere , inprimis ob gemmas densé squamatas (quarum rudimenta exigua et in Oinnamomis genuinis compluribus occurrunt); cujus rei causam hanc esse suspicor, quod he plante temperate aut extra tropicos, aut intra eos nonnisi in altis montibus inveniuntur, ille autem zone torride sunt proprie et colo gaudent calidiore. Naturá aromatis impellor, ut genus Cinnamomum in tres dividam sectiones, nempe : 1) quarum cortex et folia odore gaudent dulci cinnamomeo (Cinnamomea.). 2) Quarum aroma jam acrius est et odore magis minusve Caryophylle aromatici simile, sepe mixturá camphoratá admodum prevalente (Caryophyllea.). 3) Denique que aromate meré camphoreo insigniuntur (Camphorea.). — Ex his que secunde sunt sectionis jam accuratius investigabimus. 1 CINNAMOMUM CULILAWAN BL. (HAUD NEES AB Esens.) Taz. 9. Fic. 1. ev Tan. 10. Fic. 1. C. foliis ovato-lanceolatove-oblongis arguté acuminatis basi acutiusculis triplinerviis glabris subtus obsoleté reticulatis, nervis lateralibus ad apicem evanescentibus, racemis compositis (aut potius cymis trichotomis) terminalibus axillaribusve paucifloris, laciniis perianthii sub apice deciduis. Br. Bydr. Flor. Ned. Ind. p. 571. — F. G. Hayne Arzneyk. Gew. Vol. XII. tab. 24. b. folia. — Br. in Tijdschr. Nat. Gesch. 1. p. 62. Celit-lawan-boom Varenr. Beschr. Amb. III. p. 210. fig. N° XXXVII. Culitlawan sive Cortez Caryophylloides albus Runen. Amb. IT. p. 65, 66. tab. XIV (except. inflo- rescent. ). | CINNAMOMUM. 27۳ Laurus foliis oppositis triplinerviis Linn. Mat. med. (ed. Schr.) p. 108. — Mantiss. 237. Laurus Culilaban Linn. sp. 530. — Hovrruvs. Nat. Hist. vol. II. Pars IT. p. 344. — Wii. Sp. pl. II. p. 478. 4. — Ser. Syst. Veg. IT. p. 265. 2. Laurus Cassia var. Culilaban Lau. Enc. Bot. III. p. 444. — Pers. Syn. I. p. 448. 2. Laurus Culilawang فلا‎ As Esens. fr. Disp. de Cinnam. p. 61 (excl. descr. pl. javanic. nostr. et forte Synon. Roxb. Hort. Beng. p. 30). Hasır. In Amboiná (Rourz., Remwor., Ziepzr.), inprimis in Leitimor prope vicos Saya, Hutton et Ema, unde 0 auctore optima corticis species petitur. Hanc arborem aliis quoque insulis Moluccensibus indigenam esse, vix dubitare licet, at potius, an tam late sit dispersa, quam Runrnrus (1. c. p. 67.) commemorat. In Java certé non occurrit, et qui in insulis Papuanis gignitur Cortex Culilawan multo fervidior a specie ab nostra quam maxime diversà colligitur. . OBSERVATIO I. Cortex Culilaban s. Culilawan officinarum nostrarum non ab unà, sed a compluribus speciebus generis Cinnamomi oriundus est, quarum cortices sive inter se commisti, sive etiam quandoque non misti ex Indià orientali advehuntnr. Neque est, quod talem variorum corticum sub uno eodemque nomine commutationem miremur, cum inter se quam maximé sint similes et magis etiam virtutibus medicis congruant. De vulgari eorum nomine neque inter incolas Archipelagi Indici, neque etiam inter Javanos quidquam constat : varias enim hujus corticis species, aromate intensé caryophyllaceo preeditas, Culilawan appellant, montani vero Jave occidentalis et Javani indigens, orientales hujus insulae provincias habitantes, easdem nomine Sintok insigniunt, quod subinde etiam inter Amboinenses usu venit, licet vulgo Salakkal s. Salakkar nuncupent. Atque hec probé animadvertenda sunt, ne in errores incidamus, quemadmodum ego prius corticem Culilawan Papuanum , quem eundem Javani quoque Sintok appellant, ab arbore Javanicä hujus nominis oriundum credideram. Jam complures corticis Culilawan varietates commemoraverat Ruurnms : duas in Amboinà nasci, alteram albam, quee humidior, tenacior, crassior atque longis frustis decorticatur, alteram rubram, que magis rufa, tenuior, fragilior, et in longas partes decorticari nequit. Preterea docet, aliam ex insulis Batsjan, Key, Aru, ceterisque insulis Papuanis, colore magis fusco atque acritudine manifesto ab Amboinensi recedere, ut potius cortex Massoy haberetur. Alias denique ex Java, Borneo et Palembang, nomine Sindoe cognitas, a prioribus diversas existimat. Harum varietatum preecipuas deinceps accuratius investigabimus : hoc loco monuisse sufficiat, corticem Culilawan, quem complures mihi nostrates ostenderunt pharmacopole, partim ad C. Culilawan, 427 ex parte etiam ad C. X. um esse referendum : corticem vero C. mei Javaniei (corticem Sindoc proprie dictum Rumphii) ab aliquot inde annis crebro in foris nostris prostare. Atque idem in Germanid usu venit, ubi tamen antiquiores officinae nihil aliud preter corticem plante Papuane, scilicet C. Xanthoneuri continere solent, id quod inter alios apud notissimum Pharmacopolam Bremensem Antonium Warre obtinuit : unde hunc etiam, tanquam Cort. Culilawan, in plantis officinalibus depinxit vir amicissimus Ners as Esrwseck, licet eum vir celeberrimus Hayne (in Arzneyk. Gewách.) nomine corticis Sintok descripserit. OBSERVATIO II. Speciem a Preside Academie investigatorum nature Nees A» Esenseck in Wat. Plant. Asiat. rarior. IT, p. 75.13. nomine C. Culitlawan descriptam, que foret Laurus Culitlaban Roxs. (Hort. Bengal. p. 80), huc non referendam esse equidem censeo. Cur ita existimem hee inprimis me movent : 1° Nervum intermedium foliorum in planta Wallichiana infra apicem nervulosum esse auctor est vir amicissimus, id quod in planta nostra Amboinensi rarissimé ac ne sic quidem nisi gradu obsoleto obtinet, quemadmodum adumbratio Rumphiana ne vestigium quidem hujus characteris ostendit. 2° Ex effigie istius C. Culitlawan Nexs As Esenseck, quam frater natu minor in egregio opere de plantis medicinalibus Vollständige Sammlung officineller Pflanzen von Dr. Fr. Nuss van Esenseck. Düsseld. ap. Arnz. exhibuit, videmus, nervos foliorum laterales extrorsum ad basin nervulum tenerum emittere, qualis in C. Zeylanico solet conspici, qui character non magis cum figurà Rumphianà, quam cum nostris speciminibus congruit. 9" Folia plantee nostre in apicem vulgo leviter falcatum desinunt, qualis etiam in figura Herb. Amb. expressus est, haudquaquam vero in effigie summa profecto curd delineatà operis Frio. Ners عد‎ 7 Cinnamomum itaque Culilawan, a me in Bydr. Flor. Ned. Ind. p. 571. descriptum, foliaturá optimé convenit cum figura Herb. Amb., cujus fide sola, ut jam observavit Lamark in Encycl. bot. III. p. 444., Laurum suum Culilaban exposuit Liwwxwus, nullis unquam hujus arboris Amboinensis visis exemplis, que ego quoque in nullo Herbario, nisi in Ventenatu, quod domino gaudet Barone Dz Lesserr et aliquot exemplaria sterilia, itidem ex Amboina و‎ continet, deprehendere potui : planta enim , que in tepidariis nostris nomine Lauri Culilawan colitur, aut C. Zeylanicum 20 RUMPHIA. est, aut C. nitidum, nisi quedam species sectionis Camphoree ei substituatur. Itaque cum ReInwArDr, tum LAPPELIUS و‎ ubi primum in Amboinà exempla viderunt, quibus ad Diagnosin meam usus sum, Ruwrun Arborem Culilawan agnovere, cui tamen nihil est commune cum ramulis quibusdam speciei Javanice Cinnamomi, (vid. C. nitidum Hook. var. oblongifolium) decennio feré abhinc ad fratres Ners as ESENBECK missis, de quibus cf. descriptio in Disputatione eorum de Cinnamomo, p. 62, et liber inscriptus : Handb. der medie. Botanik von Fm. Ners von ۴ et EBERMAIER , p. 429. Jure itaque addubitat C. G. Ners an Esenbeck in splendidissimà editione Laurinearum a 06 in Indiá orientali repertarum, an illud Cinnamomum Javanicum (quo non in diagnosi meá seepius citatà usus fui) revera sit Arbor Culilawan Herbarii Amboin. Eo minus intelligimus, qui fieri potuerit, ut egregius ille botanicus in disputatione brevi post in lucem edità (vid. Regensb. Allg. Bot. Zeit. 1831. N° 34. p. 602.) sententiam denuo mutaret et C. meum Culilawan, (quod ille cum varietate istà C. nitidi confundit) cum planta Wallichianá conjungendum esse censeret, — Hac pluribus adeo verbis disputavi, ut nature investigatores regiones minus cognitas perscrutantes hoc exemplo docerem, quam facilé plantis non determinatis communicandis confusio nomenclature botanics oriatur, id quod hoc sané loco obtinuisse nemo est, qui negare possit. | ٩ Que cum ita sint, planta ab Ill. Nzzs ar Esenpeck descripta, utpote a nostra procul ullo dubio diversa novo nomine erit nuncupanda, nisi forte ad unam reliquarum specierum a Cl. Warucn repertarum sit referenda. Hoc statuere ut possem, vellem sané, ut unicum exemplum e summi hujus viri Herbario, quod ipsum, an Laurus Culilaban Linn. esset habendum, addubitasse mihi auctor est vir Cl. Kontu, cujus illum auxilio in plantis suis siccatis distribuendis usum fuisse nota res est, — hoc vellem, inquam, ut mihi liceret inprimis cum C. albifloro Nszs an Eseng. diligenter comparare. Mira sanê res est, Herbarium Warum, variis ejusdem plantee speciminibus ceteroquin ditissimum, arboris, quem corticis usus eo magis commendat, unum tantummodo, neque illud pulcerrimum ostentare exemplum, ex quo delineatio in Plantis officinal. Fm. Ners AB ۴ adumbrata fuit. — Huic disputationi e Romean Manuscripto duas delineationes primitivas, e quibus Tab. XIV. Vol. II. Herbarii Amboinensis conflatam esse apparet, et fidelem adumbrationem ramuli sterilis a Cl. Remwarvrio ex Amboiná deportati naturali magnitudine adjicio. Descr. Arsor trunco alto crasso, cortice crasso, intus saturate-cinnamomeo, epidermide albido- cinerascente , subtessellato-rugosá , coma haud late extensá sat densé foliosä (ex Varenr. et Runruro). RawuLr, ut petioli ac folia, pubescentiá nulla, teretes, recti, longitudine obsoleté striolati, sepe furcati; novelli e compresso teretiusculi aut etiam obscure tetragoni, glabri. Corticis horum ramulorum triti odor admodum aromaticus, caryophyllorum aromaticorum similis, licet minus acer et suavior, manducati sapor subamarus ac mucosus. Forra decussata , rarissime solitaria, petiolis vix semipollicaribus, semiteretibus, latere interiori obsoleté canaliculatis, siccando in colorem pallidé eroceum transeuntibus instructa, 3 usque ad 6 pollices longa, 1 usque ultra 2 pollices lata, oblonga, aut etiam ovato-oblonga, nonnulla lanceolata, superné acuminata. utpote plerumque in apicem longum argutum leviter falcatum , ztate sphacelatum et abruptum, attenuata , basi acuta, rarius ad rotundato-obtusatum vergentia , non alte triplinervia, nervis prope basin foliorum quodammodo confluentibus, venulis reticulatis subtransversalibus, tenerrimis, supra vix aut ne vix quidem conspicuis , nervis, inprimis intermedio, in paginá superiori intensius viridi feré elevatioribus, quam in paginá inferiori virescenti-cinereá, lateralibus infra apicem evanescentibus, plana, coriacea, rigidiuscula, supra nitida, sepe verrucis bullatis irregularibus insectorum punctione effectis obsessa, odoris intense aromatici, acrioris quam ramulorum novellorum et simul thymini. Si Valentyni et Rumphit figuras pedunculorum fructiferorum spectes, INFLORESCENTIA constare videtur racemis longé pedunculatis pene simplicibus paucifloris, opposité in axillis foliorum supremorum sitis, quo fit, ut post horum foliorum lapsum ejusmodi ramulus paniculam brachiatam compositam exhibeat, qualem in compluribus alis speciebus hujus generis, ex gr. in C. Sintok, C. inerti, quin etiam ex parte in C. Zeylanico conspicimus. Frores calyce e sex apicibus instructos esse refert Varentyn. Que de 5 memoria prodidit exacte cum Ruwemm observationibus congruunt, cujus figura ostendit ferê totum calycem , magnitudine valdé auctum, cupuliformem, sexfidum infra baccis ellipsoideis monospermis, tumoribus fungosis vulgo difformibus persistentem و‎ apicibus modo laciniarum lato-ovatarum commortuis decidentibus. CINNAMOMUM. 29 2. CINNAMOMUM (CARYOPHYELOIDES) RUBRUM BL. Tas. 11. Fie. 1. C. foliis oblongis lanceolatisve longissimé acuminatis basi acutis trinerviis sive breviter triplinerviis glabris, nervis subexcurrentibus, racemis compositis (aut potius cymis trichotomis) terminalibus axillaribusve paucifloris, laciniis perianthii in fructu persisten- tibus. ( Charact. ex icone MS. Rumpn. ( Br. in Tydschr. Nat. Gesch. I. p. 62. Cortex caryophylloides ruber Runen. Amb. II. p. 66 cum Icon. ined. Laurus Caryophyllus Lour. Flor. Cochinch. ed. Wir. I. p. 307? Hasır. Cum precedente (Rowrn.) et verisimiliter in Cochinchinä. (Lour.) OBSERVATIO. Hoc arbor an precedentis solummodo sit varietas, equidem affirmare non audeo : quamquam inter se ita differunt, id quod cuivis, qui duas delineationes summa fide e MS. Rumphiano descriptas inspexerit, facile erit intellectu, ut hujus folia sint magis in longitudinem producta, feré trinervia ac nervis lateralibus subexcurrentibus et in priori specie longitudo pedunculorum etiam floribus obsessorum magis sit conspicua. Hujus porro speciei cortex magis rufus, tenuior ac fragilior esse traditur, licet virtute priori vix inferior. Itaque ob indicatam nervorum distributionem in Lauro Caryophyllo Lourziro Flor. Coch. ed. Wn». I. p. 807. 3. ingentem cum hac similitudinem agnoscere mihi videor, licet hanc Wirınerow in nota adscriptà non diversam putet a Lauro Culilaban ) Cinnamomo meo Culilawan), ad quam etiam a C. G. Neres AB Esenseck (Reg. Bot. Zeit. 1851. p. 601.) citatur. At vero Loureiro hzc contra refert : « Ab Ade » — (scil. Lauro ejus Caryophyllo) — « non longè recedit Laurus CULILABAN Linn., que eadem cum cortice CARYOPHYLLOIDE Rumpu. Amsorx. Z. c. » quee viri sententia plane cum Rumen nostri congruit et ut delineatio ejus Caryophylloidis rubri ex parte rejiceretur effecit. Propterea non alienum a re esse videtur, qua auctor Flore Cochinchinensis de hac arbore prodidit optim& cum inedita یط‎ delineatione quadrantia, ad calcem hujus loci subjungere. Meliorem hujus arboris notitiam a novis investigationibus sperare debebimus. Ecce quie de ea Runrums Z. e. p. 66. memoriz tradidit : « sique attendatur accurate, duplex apparet in Amboinensi differentia, alba nempe et rubra. Alba » species (nempe meum C. Culilawan) istos fert fructus, qui dehiscentes sebum illud exhibent flavum : fructus vero » rubre speciei instar parvarum sunt olivarum, sed sunt magis oblongi, nec dehiscunt, saltem non ita ac in albá » specie, utriusque enim fructus ac folia fer& nullum habent discrimen. » Ultima verba hujus periodi descripta sunt ex Appendice Runen nostri, ad calcem ipso immortalis nature investigatoris nomine subscriptee, cujus autographi delineationem jam ad calcem commentationis prime adjiciendam curavi. Ipsa vero Rumrum verba in hoc Manuscripto, descriptioni Culilawan , pag. 7 addita, hec sunt, quibus versionem latinam quam accuratissimam juxta apposuimus د‎ « De vrugten en bladeren van beijden Ambonse « Fructibus foliisque utriusque speciei Amboinensis » soorten hebben bijkans geen onderscheit, dog die . » nullum feré est discrimen, licet Rubre nonnunquam » van de Roode worden somtijts soo groot als een » in magnitudinem racemi uvarum crescant, coloris » trosjen druijven, van coleur botergeel, droog, en » butyreo-flavi, sicca, et unctiuscula, » cet, » smerig » enz. | Huic vero Appendici complures etiam additz sunt figure, quibus editio Herbarii 4mbornensis ornata fuit, in his C. mei (caryophylloidis) rubr, in Amboiná ipsá a Pmmurro Van Eyck ad naturam delineata. Index harum figurarum adjectus pag. 26 hujus Manuscripti veram causam ostendit, quee vitiose delineationi tabulae XIV in vol. 11 1 Amb. ansam dedit : ibi enim ipse 11001658 ad N. 14 hec refert : « Cortex Caryophylloides ruber, vulgo Cortex aro- » maticus, Culitlawan mera, Lib. 2. Cap. 22. De roode » en witte soorte van Culitlawan verschelen in gedaenten « Species rubra et alba Culitlawan formá haud multum »niet veel, kan dierhalve, met eene figuur afgesien » differunt, itaque unà figurá exprimi possunt. » » worden. » Descr. Anson mediocris : Ramis brachiatis, subpatentibus. Fori ovato-lanceolata, integerrima , trinervia , nervis terminantibus و‎ glabra, sesquipollicaria , superné obscuro-viridia , inferné glauca, petiolata, alterna oppositaque , odorifera, duriuscula. Frores albi, parvi, corymboso-racemosi. ۲ 8 30 RUMPHIA. (corolla Lour.) : lacinie sex, ovato-lanceolate , patentes. Srauına novem, planiuscula, quorum tria interiora biglandulosa. Sryrus longior staminibus, stigmate obtuso. Bacca ovoidea, parva, fusco-rubra, monosperma. — Cortex et rapix rubro-fusca, odorem et saporem Caryophyllorum amboinensium imitatur (LOUREIRO.). 3. CINNAMOMUM sintoc (Seunrn). BL. Ta». 12. C. foliis ovato-lanceolatove-oblongis obtusiuscul& acuminatis (floralibus ovatis obtusis) basi vix acutis triplinerviis glabris subtus obsolete reticulatis, nervis lateralibus ad basin sepe bifidis apicem versus evanescentibus, paniculá (s. cymá compositá) terminali patentissima fusco-velutiná, laciniis perianthii basi deciduis. Cinnamomum Sintoc Bu. Bydr. Flor. Ned. Ind. p. 571. — J. B. Frscuzn. deutsch. Uebers. von Warrz. Javan. Arzn. p. 17. — Hayne Arzneyk. Gew. Fol. XII. tab. 24. — Bu. in Tydschr. Nat. Gesch. I. p. 63. (excl. Synon. Valent. et Rumph. ) Hasır. Exemplum ejus fructibus ornatum, quod Lescuesavir in montibus Nellygerry (gates) in peninsula Indice orientalis 1819 collegerat, in herbario viri amicissimi Kunt, professoris Berolinensis celeberrimi, servatum vidi, et aliud floribus et fructibus non plané maturis ornatum in Herbario Musei Horti Botanici Parisiensis. Olim عط‎ ex Javà oriunda credideram : meliorem nunc me sententiam edocuit commentatio de Cinnamomo Zeylanico (LESCHENAULT DE LA Tour, Notice sur le Canellier de Visle de Ceylan in Mémoires du Muséum d'histoire naturelle, tom. VIII, p. 436) cujus hec sané ad illud exemplum fructiferum C. Sintoc referenda videntur : « J'ai trouvé dans les montagnes de Nellygerry une autre espéce, qui se rapproche aussi du Laurus Cinnamomum, et dont l'écorce est légerement aromatique. » Ego eam in Java insula non nisi in silvis montium altiorum reperi, ex. gr. satis frequentem per declivia superiora montium Burangrang et Tankawan-Prahu in provincià Krawang , ubi mensibus Julio et Augusto floret. Specimina sterilia inter plantas a V. Cl. Rerwwarbr in summis montibus provincie Tjanjor collectas, et, loco non commemorato , in Kunar et Hasserr herbario Javanico continentur. : OBSERVATIO 1. Forma foliorum cum C. Culilawan 166 plane congruit, licet semper in acumen obtusiusculum terminentur eorumque costa media in pagina dorsali usque ad acumen satis conspicué promineat, cum in specie istá affini superné parenchymati foliorum magis immersa est. Huc accedit, quod nervi laterales foliorum majorum in exortu aut paulo superius sepe emittunt ramulum lateralem tenuiorem , eädem feré ratione ac in C. Zeylanico, quod in nullo specimine C. Culilawan contemplatus sum. Faciliorem etiam rationem utriusque speciei discernend& major minorve foliorum pelluciditas praebet. Hujus scilicet speciei folia, flammae lucerne clarissimee opposita, plane sunt impellucida, cum eadem lux in C. Culilawan peculiarem omnium nervorum distributionem satis conspicuam ostendit. OBSERVATIO II. Nomen huic speciei semel inditum , licet exiguà mutatione, servandum mihi videtur, cum presertim Sunde sive incolae montium Javz occidentalis es arborem Sintok aut Sendok ejusque corticem Culit Sintok, sive etiam simpliciter Sintok, Sendok, aut Sintuk appellant. Neque tamen Corticem Sindoe, a Rumemio descriptum, cujus longè major et vulgatior in Indià atque inprimis in Javà usus est, progignit; quocirca eum Cort. Sintok spurium nuncupavi. Est sané ei cum Cortice Culilawan Papuano (quocum prius eum commutaveram) quedam similitudo, sed aroma multo minus acre et longè jucundius, ad nucum myristicarum aliquo modo accedens. Neque dubium est, quin hac arbore magis uterentur indigenz , nisi in montibus altissimis locis feré inviis nasceretur. Qui montes Nellygerry incolunt, ut in codice MS. observavit Lescuznavtt, nomen ei .Beloré imposuerunt. OBSERVATIO IH. Rei gravitas postulare 2 ut hoc loco varios cortices, qui nomine Corticis Culilawan venales prostant et inter se confunduntur, prout characteribus peculiaribus differunt, paulo accuratius describam, ut Pn eos dis- cernere queat. CINNAMOMUM. 51 Cortex Culilawan genuinus, sive Culilawan albus Rumpun in frustis usque ad duos pedes longis, 2-4 pollices latis, magis minusve, ut plurimum , obiter concavis, 9-5 lineas crassis, coloris cinnamomei occurrit. Ramorum est magis concavus, quin etiam convolutus , 1-2 tantum lineas crassus, extus pallidior, texture paulo magis compacte. Superficies fissuris flexuosis longitudinalibus ac tenuibus transversis est subtesselata , inprimis in locis epidermide cinereo-ochroleucá hic illie eretaceä adhue obtectis; epidermide nudata est leeviuscula aut sulcis levibus irregularibus longitudinalibus et foveolis dispersis obsoleté rugosa, in ramulis novellis coloris cinnamomi zeylanici, in frustis crassioribus intensius cinnamomea. Latus corticis interius est e cinnamomeo-ochraceus, subequabile, sub lente vero tenuissimé atque arctissimé aciculatum : ubi ungue digiti crebro scalpitur, lines obscuriores inunctee in eo apparent, quod idem in ceteris corticis speciebus obtinet. Longitudine fractus hie cortex est insequalis, obsoleté fibrosus, recens abrasus feré unicolor, cinnamomeus, ac interiori tantum latere sive in strato alburni angustissimé spadiceo marginatus : fractura vero longitudinalis inveterata externé (ad strata corticalia propria) feré duplo intensius colorata apparet, introrsum sensim in colorem pallidé cinnamomeum transiens. Eadem feré ratio est fracture transversalis, quee longitudinalis , nisi quod in stratis interioribus paulo magis sit fibrosa : plane levigate ejus color in frustis vetustioribus crassioribusque est cinnamomeo-unicolor, qui color etiam est frustorum tenuiorum, nisi quod hec latere interno colore fusco quasi adusta videantur. Saporis est initio acris, amaritudine quádam admixtà, odoris caryophyllacei grati intensissimi, et manducando mucilagineus. Huic C. (caryophylloides) rubrum simillimum videtur, at, teste Rospnro , magis est rufescens, tenuius et fragilius. Cortez Sintoc (idem qui Sindoc Varenr. et Runrn., et Sintok Waz, Javanische Geneesm. p. 15.) qui vulgo priori est intermistus (1), subinde purus advehitur, cum modo descripto maximé convenit a quo tamen colore rufiore, duritie ac fragilitate facilé distinguitur. In Indià frustis similibus, licet paulo angustioribus, quibus Cortex Culilawan genuinus in Europá vero non adeo magnis, occurrit, que crassitudine «quali, leviter concava, epidermide deradendo nudata videntur, cujus vestigia quaedam coloris pallidé fusci hic illic supersunt. Superficies est rufa, aut levis, aut longi- tudine obsoleté flexuoso-rimosa, subinde aliquantum gibbosa. Latus internum est fuscius et vulgo subnebulosum و‎ fibris alburni haud ita rectelinearibus ac in cortice prius descripto. Fractura longitudinalis parumper fibrosa, satis equalis, statu inveterato aut plané intensé rufa, aut, ubi satis crassa strata alburni, versus superficiem internam in colorem cinnamomeum transiens : leviter abrasee color fracture longitudinalis est rufescens, striolis brevibus teneris dilutio- ribus subirroratus. Fractura transversalis admodum fibroso-fissilis, cultro adhibito laevigata feré fusco-unicolor, versus externam superficiem paulo languidior. Sapore C. Culilawan genuino non multum est absimilis, identidem aromatico, licet minus grato, sapore magis amaro subsequente : manducando quoque est siccior et granulosior. Odore etiam est minus jucundo, haud ita pure caryophyllaceo, sed graviter nuces moschalas redolente. Cortez Culilawan Papuanus (quo nomine ejus meminit Rumpus, quique idem videtur ac Cortex facie a odoris et saporis Caryophyllorum Camell. Frut. Ins. Luzone in Raii Hist. Plant. III App. p. 69.) quandoque nullis priorum corticum admistis invenitur, seepissimé autem genuino Cortiei Culilawan intermistus est : hic jam colore fusciore, densitate majore ac texturá magis lamellosà distinguitur. Prostat frustis 1-17 pedes longis, satis latis, feré planis, 4-8 lineas crassis, in quibus strata interiora libri et alburni magis minusve lamellosa saltem ad margines conspicua sunt et hic etiam parumper inter sese sejunguntur. In frustis e ramis desumtis, magis fistuloso-concavis et longé tenuioribus, hoc non obtinet, utpote texture magis compacte. Externe Cortex Papuanus fissuris longitudinalibus irregularibus est rugosus , epidermide cinereo-fuscescenti, satis crass, suberosá, ques vetustate quasi in squamulas irregulares solvitur, vestitus : haec vero in cortice minus rimoso verrucoso-lenticellato ramorum est tenuior, magis cinerascens atque arctius adheerens. Reperiuntur etiam frusta , preter istas fissuras longitudinales, transversalibus quoque inscripta, quorum tamen superficies speciem haud ita tesselatam ac genuini Cortieis Culilawan prebet, et in quibus loca epidermide nudata minus 10۲1۵ sunt quam amboinensis. Latus internum. est fuscescens, maculis obscurioribus figure incertee adspersum, leeviusculum. Fractura longitudinalis vetustate est fusca, versus latus internum paulo pallidior : recens vero, sub epidermide lividà feré ad dimidium usque crassitudinis umbrina , qui color colore fusco multo leetiore libri circumscriptus est. Hec fractura longitudinalis si cultro probé leevigatur, stratum ejus corticale externum, satis crassum, umbrinum ac introrsum magis minusve undulatum apparet, stratum vero medium sive libri pallidius , scilicet fumosum, introrsum fontibus alburni tenuissimis marginatum. Fracture transversalis inaequalis, superficie interna magis fibrose, si levigetur superficies, eadem variorum colorum stratorum est ratio, nisi quod corticale obscurius hic figuram magis insequaliter dentatam, intermedium vero fumeosum eo latere, quo dentes isti in illud penetrant, figuram magnam crenatam exhibeant, et stratum internum alburni hic magis in frustis corticis novellis ac tenuioribus, quam in vetustis et crassioribus sit conspicuum. , Facie est feró eädem, quà Cortez Massoi, at hoc minus solidus, epidermide ac latere interno coloris fusci pallidioris , et odore etiam diversus. Hic enim in frustis minus diu asservatis hujus Cort. Culilawan Papuani est fragrantissimus, (1) Non tantum Rumrmivs ejusmodi corticis Kulilawan genuini cum cortice Sintoc commutationem refert, sed etiam ۱۱۵۲۲۲۲۲۲ (Vatuurl. Hist. vol. II. part. 2 p. 337) ita de eà loquitur : « De bast van den Boom, Syndok bij de Indiaanen genaamd, Cortex arboris, ab Indis Syndok nominate, est perquam crassus » is zeer dik en heeft een kaneelachtige kleur, maar de reuk en et colore cinnamomeo و‎ sed odore et sapore ad caryophylla » smaak trekt naar kruidnagelen, zynde, zo ik bevind, heet en vergente, in lingua, ut experior, urens et acer miniméque gratus. » scherp op de tong en niet aangenaam. Deeze bast wordt in Indie Hic cortex in Indiá sepe cum Cortice Coelilaban commutatur. » dikwils voor de Cortex Coelilaban genomen. » 39 RUMPHIA. caryophyllaceus, longè acrior et fervidior, quam in ullä alià varietate Corticis Culilawan supra descriptà; diuturnitate temporis vero minuitur tumque proximé accedit ad odorem Sinfoc, a quo tamen, ut a Cortice Culilawan vulgari, jam satis fusco colore distinguitur. Frustum hujus corticis, a se ex insulis Moluccis allatum , mihi ostendit vir Cl. REINWARDT, quem Corticem Massoi existimabat. Ob magnam Corticis Culilawan Papuani cum Cortice Massoi similitudinem , quam jam Romenws attigit, hunc quoque corticem, ne quid deesset huic capiti , juxta illum depingendum curavi, ut omnes simul inter se conferri possent. Ceterum de Cortice Massoi in alio capite disputabimus , quod eo magis alienum ab hoc loco foret, quod arborem, unde colligitur, non ad genus Cinnamomum referendam esse comperi. Monuisse sufficiat, illum jam odore acri, balsamico , minime caryophyllaceo, a ceteris omnibus corticibus, hoc capite descriptis, manifeste distingui, licet adspectu et pondere cortici Culilawan Papuano perquam sit similis. Runenius noster in descriptione Arboris Culit-lawan I. e. p. 68 speciei tenuioris corticis, e Batsjam nomine Corticis Culilawan ad se missi, mentionem injicit, quem ab amboinensi non ita multum colore et substantià differre ait, at saporis esse dulcis anisati, qualis Ligni Sassafras, et odoris caryophyllacei languidi. Hic forte cortex fuit radicum arboris istius papuanz (C. Aanthoneuri) aut C. (caryophylloides) rubri, cum, Runpuro ipso Z. c. p. 67 auctore, etiam corticem radicum C. Culilawan amboinensis sive genuini sapore et odore Ligno Sassafras ex Indià occidentali simillimum esse constet, atque adeo medici Batavie tunc temporis hujus remedii vice eo usi fuerint. Descr. Arsor octoginta pedes alta, ramis validis, latè expansis, multopartitis : TRUNCI cortex crassus, compactus, extus fusco-cinerascens ac fissuris profundis irregularibus tuberculato-rugosus , intus fuscescens, in manducatione granulosus. Ramurr annorum precedentium teretes, cortice e cinereo fusco, rimoso, gratissimé aromatico, odoris qualis nucis moschate intermistá essentiá lavendule, saporis amari ac satis adstringentis : ramuli novelli argute compresso-tetragoni, glaberrimi , quamquam in summitatibus floriferis, perinde ac tota inflorescentia , pubescentiä densa brevi fuscá velutinà velati. Fora forme, qualem supra indicavimus, petiolis brevibus -semiteretibus obiter canaliculatis glabris instructa, subopposita, coriacea, glabra, supra nitida ac intensé viridia, subtus cinerascentia atque hic, utique statu exsiccato, obsolete reticulata, trita odoris Caryophylli aromatici : in summitatibus floriferis minora , apice obtusiora, utrinque pube rará fusca sericea .appressá, substantie tenuioris. PrpuwcuL: ex axillis foliorum superiorum, vulgo approximatorum, modo descriptorum oriuntur, quo fit ut, his foliis deciduis, singuli ramuli paniculam terminalem amplam brachiato-ramosam effusam fusco-velutinam offerant , — compresso -teretes, superiores longitudine sensim decrescentes ac trifidi, inferiores elongati, inde a dimidio aut ultra decussato-ramosi. Fromzs fasciculato-terni aut quini, singuli breviter pedicellati, circa exortum pedicellorum bracteis quibusdam minutis obtusis deciduis. Pern- tuum 6-raro 8-fidum, extus fusco-velutinum , intus sericeum , laciniis biserialibus و‎ lato-ovatis , obtusis , subzequalibus , erecto-conniventibus. Srauma 9-12 perfecta ac 3-4 sterilia (sive staminodia) infra lacinias tubo perianthii inserta, quorum 6 s. 8 exteriora laciniis opposita paulo longiora , 'eglandulosa , antheris anticé dehiscentibus : 3-4 fertilia secunde seriei rursus cum exterioribus perianthii laciniis opposita inferné biglandulosa, antheris posticé ad margines dehiscentibus : 3-4 interiora (sive staminodia), modo memoratis alterna, sunt breviora eorümque anthere reducte in laminam cordatam aut ovato-lanceolatam aut passim dimidiato-cordatam crassam subcarinatam flavam glanduloso-punctatam ad margines tenuiores erosulam. FILAMENTA complanata , utrinque aliquantum dilatata, antheris continua, pubera : glandule staminum intermediorum e lateribus filamentorum supra basin sunt exserte, quorum magis dorsum quam faciem internam spectant, sessiles, opposite, ovoides aut cordiformes , sulcato-angulosze و‎ passim inequales et difformes, carnose, flave. Anruzr# ex spathulato-ovales, obtuse, complanate, glabriuscule aut subpuberes, quadriloculares, valvulis quatuor membranosis adscendentibus dehiscentes : conmectivum carnosum, cum summo filamento continuum et glanduloso-punctatum. Ambo loculi inferiores antherarum sunt majores, ellipsoidei, magisque distantes : ambo superiores rotundati et in antheris secunde seriei minutissimi. سوط‎ basi perianthii cupulatz insidens, stamina superans, glabrum. Ovarrun ovoideo-globosum , uniloculatum , ovulo inverso, anatropo. Sryius staminibus paulo longior, terminalis, filiformis, rectus. Sricma terminale, crassum, obtusum, margine subrevolutum et obsoleté triangulare, papilloso-scabridum. — Hi flores, licet manifesto sint hermaphroditi, nullos tamen gignunt fructus, sed post explicationem suam - decidunt. Inrı NrIA fertilis in individuis separatis occurrit eorumque ipsorum ramulos nonnullos vir Cl. Lescmenaurr collegit. Hee dignosci potest pedunculis brevioribus, minus ramosis, in paniculam magis contractam dispositis, et flores etiam organisatione quodammodo sunt diversi. In antheris scilicet staminum trium interiorum semper feré locelli superiores CINNAMOMUM. 33 aboriuntur, quo fit, ut tantummodo sint bilocellate. Staminodia ovarium proxime cingentia aut nulla sunt, aut minutissima. Verum ovarium fovet ovulum majus globoso-ellipsoideum , lateraliter in apice suspensum و‎ anatropum. Stylus brevior est sed crassior quam in floribus supra descriptis. Stigma discoideum. Bacce basi calycis insigniter auct& , turbinato-cupuliformi , ore truncate semiimmerse , ellipsoidee , verrucoso-punctate , monosperme. 4 CINNAMOMUM xANTHONEURUM BL. Tas. 13. Fic. 1. C. folus oblongis sive oblongo-lanceolatis obtusiusculé acuminatis basi acutis breviter triplinerviis subtus reticulatis et canescenti-velutinis, nervis supra medium venuloso- ramificatis. Br. in T'ydschr. Nat. Gesch. I. p. 63. Culilawan ex Papuanis et Moluccis insulis Runen. Amb. II. P.O a Hasır. In silvis montanis Nove Guinea, tam a Lxssowo quam a م718‎ sed neque cum floribus neque cum fructibus reperta. 1151۶8158 eam non solum in insulis Papuanis, sed in nonnullis etiam Moluccis, inprimis crebro in insulis Key et Aru, nasci perhibet : et locus supra ex CawzLLo citatus facit, ut suspicer, eam non minus insulis Philippinis esse propriam. OBSERVATIO. Hec arbor Corticem Culilawan Papuanum preebet, facie, odore atque acredine aromatis cortici illi, qui ubivis in Archi- pelago Malaico nomine Massoi notus est, longé similior quam Cortieis Culilawan amboinensis. Foliis subtus dense sericeo-velutinis hiec species ab omnibus plantis ejusdem generis, qua huc usque innotuerunt, longè recedit. Longinqua tantum ei cum C. sulphurato NEES AB Esens. (Watt. l c. p. 74. 8) est affinitas, propior cum alia specie zeylanicá nondum descripta, cujus unum tantummodo folium e collectione J. Burmansı, cum octo aliis foliis simul in chartà glutinatum , in Herbario nostro servatur. 11366 sane variorum foliorum conglutinatio exemplar representare videtur eorum , que seculo et amplius abhinc a Sena in Act, Ces. Nat. Cur. Vol. 1 tanquam varietates C. Zeylanici allata et depicta fuerunt. Etenim J. Burmannum ejusmodi sibi comparasse collectionem, ipsius verba in Thesauro Zeylanico, p. 62 probant (1), ubi ait : « Novem Crxvamont diversitates ex sold LeYLoÑA transmissas servo, que foliaturá maxime differunt, quas non exhibeo, quia » jam delineate et descriptae sunt in APPENDICE AD Acta Puysico-Menica Acan. CESAR. LEOPOLD NAT. CURIOS. VOL. 1. Anno 1727. » PAG. IN APPENDICE QUARTA ET SEQUENTIBUS. د«‎ — Licet apice paulo elongatius nervis non terminantibus, inter folia illic delineata, tantummodo ad Cappare Coronde fig. 3, quod camphoratum Cinnamomum notat, referri potest, utpote non reticulatum venulis distinctis, sed tantum venulis quam tenerrimis feré inconspicuis inter nervos transversé striolatum , ac reticulatione tam arctá tamque indistinctá, ut hanc jure in figurá istá ne indicatam quidem videamus. Hac itaque venularum teneritate planta ista Zeylanica, quam non inepté C. Capparu-Coronde dicere possumus, a C. meo zanthoneuro distinguitur , cui tamen pagina dorsali foliorum identidem sericeá maxime est affinis. Nonnullis animadversionibus de hac arbore a Lxssowo et ZippeLIo in Guinea Nova reperta hoc loco doctis , deinceps de aliis quibusdam hujus generis speciebus agam, quarum cortices odore et sapore aliquam cum prioribus similitudinem offerunt. Neque tamen C. nitidum Hoox. hue referri potest, cujus cortex, admodum mucilaginosus et leviter aromaticas, cum Cortice Culilawan nullo modo confundi poterit. Descr. Arsor. Ram cylindracei, glabrati, novelli compresso-tetragoni, quo loco petioli inseruntur utrinque striá decurrente , «que ac petioli semipollicares , semiteretes , supra leviter canaliculati و‎ pubescentiá satis densá, lividá, sericeá velati. Fori opposita, rarius subalterna, 5-7 pollices longa, 14 — feré 2 pollices lata و‎ oblonga aut oblongo-lanceolata , in acumen longum rectiusculum haud valdé acutatum desinentia, basi acuta aut certé subacuta, pseudo-triplinervia, nervis inferné aliquantum conjunctis, supra medium in ramulos inprimis subtus distinctos angulo subrecto adscendentes divisis ac venulis tenerioribus leviter arcuatis reticulatis anastomosantibus : (1) Que hoc loco retuli comparatio Herbarii J. Burmanni nostri, diu postquam haec conscripseram Parisiis a me instituta, luce clarius confir- mavit. In hoc enim similis reperitur collectio, licet pluribus foliis constans, cui sua ipse manu J. Burmannus animadversiones addidit. Folio illi, quod cum C. Capparu-Coronde nostri accuraté convenit, hac adscripsit « 32 species arb. Canellifere. Capperoe Coronde quod Caphu- » ratum Cinnamomum instat quia Caphore saporem odoremque potentissimum habet. » 9 34 RUMPHIA. — subeoriacea , admodum flexilia , discolora, supra leviter nitentia et inprimis nervorum tractu pube appressa sensim evanescenti brevi obsessa, reticulatione vix conspicuá : — in paginä dorsali cinereo-canescentia, pube densé adherenti sericeo-velutina , reticulatione magis distinctá nervisque elevatioribus lutescentibus. — Folia contrita et rami novelli odore gaudent valido, acri, injucundo , satis camphorato. 5. CINNAMOMUM cAPPARU-CORONDE BL. Tas. 9. Fie. 2-3. C. foliis oblongis basi subobliqué - acutiusculis breviter trıplinervis avenus subtus livido-sericeis. Cappere (Capuru Gorr., THUNB. , Cappare Buru.) Coronde ( kurudu in pronunciatione kurundu P. Hermann.) Act. Acad. Cas. Nat. Cur. 1. App. p. 4. fig. 3. — Gorrrer Disput. de Cinnamomo p. 18. — J. Buru. Thes. Zeyl. p. 63. — Tuuns. in Verhand. Zeeuwsch. Genootsch. Vol. XII. pars. 1. p. 301. — Ejusd. Itin. II. p. 90. — Nees AB Esens. Fr. Disput. de Cinnamomo p. 27 et p. 63. 2. Tab. VI. fig. 3. Hasır. Auctore GoELLERoO in orientalibus Zeylanic partibus; secundum alios in iis tantum quee occidentem spectant frequens, inprimis in illis regionibus , quee olim agri regii dici solebant. OBSERVATIO. Hujus speciei Cinnamomi Herbarium nostrum, ut jam supra memoravi, unicum tantummodo habet folium , quod J. BurmanNun ex eädem fonte nactum esse suspicor, quà folia in Act. Acad. Nat. Cur. citatis delineata oriunda fuerunt : alterum in Herbario ejusdem Burwannı a V. Amplissimo Barone De Lessert servatur. Hujus forma est aliquanto magis oblonga nervis lateralibus sub apice prius evanescentibus , quam figure l. c. nomine Capperoe-Coronde depicte. Summi acuminis, quod abruptum est, formam idcirco indicare non possum : attamen elongatius quam in istá figurá videtur. Substantia; est coriacee, firme, fragilis, nervis tribus basi unitis simplicissimis subtriplinervium, in parte suprema glabriusculum, scilicet pube exiguá appressa sericea e basi subobliqua hic ad nervos adscendente, pallidé virescens ac venulis creberrimis immersis tenerrimis transversé striolatum , in paginà dorsali solis nervis absque striolis per velamentum tenuissimum coloris viridi-lividi, pube tenerrimá densà accumbenti sericeá constans, magis prominentibus. Venule non manifesté reticulate et pagina dorsalis sericea optimum praebent characterem, quo a ceteris omnibus speciebus distin- guatur.— Cortex olim incolarum fraude pro vero Cinnamomo venditus esse perhibetur; colore gaudet obscuriori (obscure rufescens), camphoram redolet, eidemque nihil omnino veri Cinnamomi intermistum est; quibus proprietatibus ad Culilawan Papuanum accedit. Ceterum idcirco nomen C. Capparu-Coronde hic alteri C. camphoratum pretuli, quod hoc jam nomine ad aliam speciem javanicam plané diversam insigniendam usus fueram. Etenim ejusmodi mutationem nominum plantarum, que jam genericé definite sunt, quantum fieri possit , evitandam esse censeo, ne synonyma botanica obscurentur et inter sese confundantur. Hzc certé nuncupatio inservire poterit, ut peregrinatores Zeylaniam perlustrantes ad accuratiorem melioremque hujus arboris investigationem excitet. 6. CINNAMOMUM CAMPHORATUM BL. Tas. 14. n Ü C. foliis (majusculis) elliptico-oblongis longè acuminatis basi acutis validé subtripli- nervüs utrinque reticulato-venosis, nervis lateralibus ad apicem evanescentibus. Br. Bydr. Flor. Ned. Ind. p. 571. Laurus pseudo-cassia Herb. Rwor. (ex parte). ۱ Laurus callophylla Herb. Rwor. et in Lit. ad Ness AB Esene. Fr. Disput. de Cinnam. p. 63. Cinnamomum albiflorum Nexs as Esene. (ex parte scilicet que ad Synon. plante javanice pertinent) in Warr. pl. Asiat. select. Fasc. 8. p. 63. Sintok Lantjan montanorum javanorum. CINNAMOMUM. 39 Hazır. Ego hanc plantam in insula Java in silvis montium Seribu inveni, Reıwwarpr in compluribus montibus ignivomis provincie Tjanjor sive agri Preangerani, Kunı et Van Hasseır ad radices montis Pangeranghu et in silvis mediter- raneis provincia Bantam. OBSERVATIO. Ab omnibus speciebus, de quibus in hác, disputatione mentionem feci, hec foliorum magnitudine, nervorum crassitie ac reticulatione distinctissimá differt itaque satis accedit ad Katou-Karua Horti Malabarici, Vol. V. Tab. 55, quee identidem species est Cinnamomi, sive Laurus Malabatrum Buru., Hovrr. aliorumque auctorum , licet hos plantas inter se omnino diversas sub eodem nomine confudisse, negari non possit. A varietate subcuneatá C. nitidi Hoox., ad quam ceteroquin proximé accedit, longo foliorum acumine nervisque basi propioribus non ita alté unitis facilé distinguitur.— Cortex ac folia acriter aromatica, odore valido nucis moschatee , camphorá intermista, sunt preedita, qui tamen plante siccatee jucundior est quam recentis. Quod indigen® mihi narrarunt, eam in altam arborem succrescere, equidem addubito, qui eam non nisi fruticosam , licet semper statu sterili, conspexerim, id quod cum Remwarpr, tum Kurr atque Van Hassert etiam affirmant. Descr. Frurex glaber, 8-14 pedes altus, in ramos teretes non admodum frequentes solutus, quorum tenuiores sunt compresso-teretiusculi aut compresso-tetragoni. Forra opposita, inferiorum nonnulla solitaria, petiolis teretibus tertiam dimidiamve pollicis partem longis, magnitudine in eodem ramulo sepe diversissima, licet raro minus quam 6 pollices longa et 2 lata, sepissime pedem longa et ultra quam 4 pollices lata, superné vulgo in apicem longum obtusiusculum subinde sphacelatum producta, basi acuta aut saltem acutiuscula, marginibus angustis sub- cartilagineis, nervis tribus crassis imá unitis utroque latere licet subtus multo validius ac argutius prominentibus, quorum laterales demum superné ad acumen evanescunt, — substantie tenuis coriacez , flexilia, supra nitidiuscula, in pagina dorsali glaueino-virescentia , eleganter transversé reticulato-venosa. In multis foliis utrinque juxta margines e basi nervulus tenerrimus prorepit , non alte ascendens, quod cum venulis arcuatis, e nervis lateralibus exorientibus و‎ anastomosans ٠ evanescit. 7. CINNAMOMUM vroom noor. (HAUD NEES AB ESENB.) Tas. 15. C. folis ellipticis vel elliptico-oblongis utrinque subattenuatis (apice sepissime sphacelatis ) tri- s. breviter triplinerviis subaveniis glabris, nervis subexcurrentibus, racemis (aut potius cymá terminali compositä ) ramosis paniculato -subterminalibus folia adzequantibus, floribus sericeis, laciniis perianthii medio deciduis. Hook. ۰ Flor. tab. 176 (excl. ut in sequentibus Synonymum Roxs., nec non illud Lauri Cassie Nzzs AB Esens. ). — Hayne Arzneyk. Gew. vol. XII. 22. cum fig. — Bu. in Tydschr. Nat. Gesch. I. p. 64. ۱ Laurus MAaLABATHRICA Roxs. Hort. Calcutt. p. 30. Laurus CARYOPHYLLATA Rwor. dn lit. ad Ners ar Esens. Fr. Disput. de Cinnam. p. 63. Laurus mers Herb. Rwor. (ex parte). Cinnamomum eucalyptoides C. G. Ners as Esens. in Warr. Plant. Asiat. rar. IT. p. 73. — Fn. Nees AB Esens. Offic. Planz. Suppl. IV. cum fig. Krrecag indigenarum in provincia javanica Bantam. Hazır. In terrà continenti Indie orientalis (Roxs., Hamur., Waxtica.) atque etiam in Zeylanià (secundum exemplum a Viro Doct. Kornıs ad Van Royen inter ramulos C. Zeylanici missum). In occidentalibus Javee regionibus satis frequens, e. gr. ad fontem Tjipannas Trogong et in sylvis Tjibidoy agri Preangerani : in fruticetis montanis reperi in provincia Buitenzorg; inprimis frequens in finibus occidentalibus circa Djassinga et loca vicina provincie Bantam, e. gr. inter Sadjira et Lebak, ubi et Van Hassett ramos aliquot collegit. In orientalibus quoque Jave regionibus a Viro Cl. LescuexauLr sub n» 529 reperta fuit. 36 RUMPHIA. OBSERVATIO I. Primo inventori tribuendum videtur, ut nomen ab Hooxzno inditum ceteris omnibus preeferamus , idque eo magis , quod examen a me institutum exemplorum a Warrcmio repertorum ostendit, Cinnamomum nitidum NEES AB Esens. ( Laurum nitidam Rox».) non specificé differre a C. Zeylanico, sed revera congruere cum speciminibus arboris cinnamomifere Zeylanice vulgaris, que solo natali erepta atque coelo peregrino exposita, inprimis cum hominum cura excolitur, eas paulatim subit mutationes in forma foliorum atque adeo in inflorescentià ipsá, ut scpe difficili admodum negotio dignosci possit. Ejusmodi specimina, illis, quae Praeses Ill. Nezs ap Esexseck tanquam C, nitidum descripsit, plane similia ex gr. etiam herbario venali Sırserr nomine Lauri Cassie ex Martinica continentur; neque minus cum illis congruunt exempla compluria C. Zeylanici culti ex aliis regionibus, v. c. ex Isle de France et Bourbon, Sumatra et Java. Quin ipsum nomen Coolit-manes (rectius Culit-mánis , ex Culit, cortex sive integumentum , et mänis, dulcis , jucundus و‎ gratus), a Marsen (History of Sumatra, p. 156) proditum, aliquo modo inservire potest, ut probetur C. nitidum NEES AB Esewsecx non diversum esse a C. Zeylanico : Malaii enim corticem cinnamomi zeylanici Culit- sive Kaju- (quod lignum significat) mänis, ipsam vero arborem Pohon Kaju- (sive Culit-) mánis appellant. j OBSERVATIO II. Quemadmodum C. Zeylanicum pro statione et naturà soli, in quo crescit , formá foliorum et inflorescentià admodum diversum est et peculiaris locorum natura vix credibilem vim habet ad proprietates corticis ejus immutandas , idem in C. nitido Hook. conspicitur, ita ut de eo vix quedam satis certa tradi posse videantur. Cortex ejus est tenuis, levis, nigro-fuscus, manducatus admodum mucilaginosus, subamarus, ac magis minusve saporis et odoris grati, caryophyllacei, subinde magis camphoracei, nunquam vero, ne in Indicis quidem foris, venalis prostat; unde equidem viri amicissimi Fr. Ners As EszwsEck sententiam amplecti nequeo, quasi ab hac etiam arbore Cortex Culilawan colligatur, quocum externa specie ne minimam quidem similitudinem refert. Ceterum ad hunc corticem spectant verba sequentia Rumenit Herb. Amb. II. p. 68: «In Java montibus Culitlawan quoque crescit, sed ejus cortex est tenuis ac mucosus, unde non » gestimatur. » Folia hujus abite novella et magis pellucida manducata omni feré sapore et odore carent : adultiora vero adhuc hodie ob gratum admodum neque tamen nimium aroma ab indigenis Javanis in parandà thez infusione adhibentur. Crebro itaque reperiuntur foliis Indi sive Tamalapatra aut Malabathri ; que olim apud nos in usu fuerunt, immista : quin, si meis investigationibus fidem habere licet, hac majorem partem ab istä arbore colliguntur. Argumento est Herbarium annis 1573 usque ad 1575 a L. Rauworrr in peregrinatione per Orientem collectum (1), in cujus tabulà N° 69 inscriptá complura folia Malabathri, quorum nonnulla procul dubio ad C. nitidum Hook. pertinent, agglutinata sunt, que Rauworrr in foro sive Bazar urbis Aleppo nactus erat; arbores autem, unde collecta fuerant, nunquam ipse conspexerat, ut jam minor eorum pre ceteris hujus collectionis plantis integritas indicare videtur. 6 ejus animadversio juxta scripta est : « Folia Tamalapatra cum suo ramusculo. /Velche bletter die Indianer zu masticiren sehr im gebrauch » haben. » (Que folia Indi masticare vulgo solent.) — Hæc folia et fragmentum ramuli, cui unum eorum insidet , licet seculis amplius duobus et dimidio servata, si triturentur eodem adhuc sapore et odore grato gaudent, quo C. nitidum Hoox. distinguitur , quique potius, licet 1ninori gradu et cum quodam camphore sapore, ad nuces Myristice moschate , quam ad Caryophyllos aromaticos accedit. Reliqua folia, que in Herbario Rauwolfiano in eádem tabulà nomine foliorum Tamalapatra insigniuntur, ad aliam profecto et, ut ego quidem existimo , adhuc incognitam Cinnamomi speciem (2) sunt referenda , quam propterea nomine C. Ravworrrr distinguendam censeo. Heec a foliis C. nitidi Hook. non magnitudine solum, sed insuper acumine multo magis elongato, basi subinwquilateratà : ac inprimis distributione nervorum distinguuntur. Horum enim nervi laterales reticulatione distinctiore subarcuatà conjuncti hic superné in acumine elongato evanescunt, ubi cum paucis venis e nervo medio exorientibus angulo subrecto adscendentibus anastomosant. Folium ejusmodi, Rawwolfianum magnitudine longè superans, utpote pedem circiter longum et quatuor pollices latum, in urbe patria Brunsvicensi mecum communicavit vir Cl. Dr. Wırswann, in cujus herbario nomine Lauri Cassie militabat. Sunt porro hzc folia coriacea, supra nitida و‎ subtus ceesio-viridula, statu siccato ejusdem feré coloris ac C. nitidum Hook. licet paulo pallidiora, triturata eundem odorem aromaticum sed leviorem spargentia. A. C. paucifioro NEES AB ESENBECK , (1) De his plantis a Rauwoırr e regionibus orientalibus adductis .ل‎ F. Groxovius anno 1755 Floram orientalem elaboravit. Ejusdem etiam plantas inde ab anno 1560 in Europa collectas Leidas habemus. Hoc Herbarium, quo nullum antiquius ostendi posse videtur, simul est documento, nomina trivialia haudquaquam primum ab immortali Linnzo in Botanicam inducta, sed jam illis temporibus, nisi primus iis usus fuerit ipse Rauwozrr, usitata fuisse. Hoc singule feré plante prioris illius Herbarii numeris percurrentibus inscripte probant, cujus rei hic pauca exempla | afferre sufficiat. Sic. v. c. plante agglutinate no 2, in paginá sinistrorsum oppositá nomen inscriptum est: « Jacobea marina » et Synonyma addita : Arthemista marina et Cineraria. Planta sequens n? 3 hic dicitur Stechas citrina addito synonymo Amaranthus letus ; n° 4 Holostium Monspeliense cum synonymo Plantago angustifolia albida, cet. (2) Cinnamomum Rawwolffii, Tab. 9. Fig. 4-5 : foliis ovato-aut elliptico - oblongis longè acuminatis basi subineequali-acutiusculis breviter triplinerviis subarcuato-reticulatis glabris, nervis lateralibus costáque mediá apice venuloso-subramificatis. Hasır. Procul dubio etiam in quibusdam Asie tropic® regionibus, in quibus C, nitidum Hook. gignitur : utriusque enim speciei folia commista Ravworrr inter merces in foro Aleppico prostantes repererat. CINNAMOMUM. 37 ad quod hec species accedit, costá mediá superné venulosá, a C. albifloro (cujus in Tab. 14. Fig. 9 ramulus exiguus florens secundum exemplaria V. Cl. Warucn adumbratus est.) Ejusdem auctoris foliorum magnitudine et acumine elongatiori distinguitur. Hujus C. Rawwolffii varietatem foliis minoribus in Zeylanià reperit Tuunsere et exemplum ejus sterile cum Hovurruyn nostro communicavit, quod nunc in Herbario V. Ill. De Lessert servatur. Perhibet autem TnvwsERG, hunc esse Laurum Cassiam (vid. Verhandelingen van het Zeeuwsch Genootschap, XII. s. p. 302) quem ^eylanenses Dawul-Curundu (Daul-Curundu sive Dawel-Coronde) nuncupant. Quod si ita est, nullum est dubium, hoc nomen barbarum in Zeylanià non diversis plantis tribui: diligens enim plante Thunbergiane comparatio cum foliis Dawel-Coronde in Act. Ces. Nat. Cur. Y ol. I ostendit, alteram, quemadmodum supra memoravi, varietatem esse C. Rauwolfii, alteram illam in Act. Ces. Nat. Cur. ab alio Laurinearum genere esse oriundam. De varietate istá haec animadvertere sufficiat : RAwvrr ultimi compresso-tetragoni, perinde ac supremi petioli pube brevissimá scabridi. Fouta ovato-oblonga , 3-4 poll. longa, circiter 1; aut aliquanto amplius lata, obtusiusculé acuminata, basi inzequali-acutiuscula aut subobliqué-rotundata, brevissim& triplinervia, in pagina dorsali preecipué ad margines nervorum appresso-pubera venulisque tenerrimis subreticulata, costä mediä ad apicem cum nervis lateralibus subramificatä. Substantiä, colore et aromate heec accuraté cum Herbarii Rauwolfki foliis congruunt. Postquam vero usus foliorum Malabathri magis invaluit et in Europà quoque hoc medicamentum aliquamdiu inter usitatissima haberi coeptum est, paulatim hoc nomine complurium aliarum specierum Cinnamomi folia ex Indiá orientali a mercatoribus advecta fuere : quod eo minus mirandum est , 51 et copiam vegetabilium hujus generis , qua longinque illae regiones abundant, spectes , et ingentem foliature similitudinem , quà species inter se diverse vix nisi oculis exercitatis dignoscuntur. Ill. Praeses Ners ap EsswsEck censet (Regensburg Bot. Zeit. 1831 و‎ N° 34, p. 596 ) angustiorem speciem foliorum Malabathri offic. a C. Tamala et C. albifloro oriundos esse, latiorem a C. eucalyptoide (C. nitido Hook.) admistis foliis C. obtusifolii, C. inertis et C. pauciflori, inter que frater ejus Fr. Nzzs AB Esenpeck (Ners von Eseng, und EBERMAIER Med. - Pharm. Bot. p. 427) deprehendere sibi visus est folia C. Zeylanici, wtate, ut ait, aromate suo orbata (1). Cum mihi omnes species modo enumerat ex exemplis genuinis, quee collectione Cr. Waruca continentur, note sint, fortasse non a re alienum erit, summam investigationum mearum de foliis illis Malabathri olim officinalibus hic paucis exponere. Etenim discipline botanice non nisi prodesse poterit, si tale argumentum , quod prius quam splendida illa inquisitio amicorum meorum NEES an Esensecx de eo paucis ante annis edita fuerat, tenebris pressum latebat, ab aliis quoque illustratur. Ante jam exposui , folia ista herbarii Rauworrrtant partim ad C. nitidum Hook. (C. eucalyptoides Ners AB Esens.), partim ad C. Ravworrr meum esse referenda. Sed nonnulla etiam inter illa Jolia MALABATHRI, que a DBemwawwo majore (2) et unum inter illa, quae a Van Royen (3) collecta habemus , a C. nitido Hook. oriunda sunt. Eandem ex parte originem pree se ferebant folia Malathri, que pharmacopola Haganus Mon» examinanda mihi praebuit : horum alia sunt varietatis oblongifolie C. nitidi, alia C. Rauwolffiz, quedam denique alius speciei Cinnamomi, quee ad folia C. Tamala NEES AB Esens. proximé accedunt. Ejusdem speciei nonnulla ex herbariis a Sepa et Vax Roven collectis in manibus habeo , quee cuncta jam formà oblongiori, colore livido-ochraceo, fragilitate majori, et omnis feré aromatis , quod valdé debile est et laurino-cinnamomeum , defectu, ab utráque specie priori differre nulli non perspicuum est. Quemadmodum de iis animadvertit Van Roven, species, ad quam referenda sunt, est: « Pluk. Almag. p. 89. Cassia Cinamomea , » folio, ignobilior, cujus folium est Malabathrum s. T. amalapatrum angustifolium in officinis frequens , » quod Nees ad C. Tamala retulit. Attamen si paginam eorum dorsalem cum foliis hujusce speciei conferas, venulis transversalibus subarcuatis multo símplicioribus, quee in C. Tamala (cf. in Tab. 14. Fig. 3-4 adumbrationem aliquot foliorum hujus speciei e collectione Warum.) reticulum satis densum licet non admodum conspicuum connectunt, facile ea distingui posse reperies. Hoc ipso reticulationis charactere differunt a varietate ۵ angustifoliá Roxz. (Var. Cassid NEES مھ‎ Esens.) C. Zeylaniei : neque etiam in iis tener ille nervulus deprehenditur, que in’ plerisque foliis arboris - cinnamomifere zeylanice ejusque varietatum juxta basin aut utrinque ex ipsis nervis lateralibus exoritur. Nulla hujus | generis est species nobis nota, ad quam ea satis certo referre audeam , itaque hee folia peculiari speciei tribuenda esse censeo, quam ob colorem, quo superior eorum pagina siccando tingitur, C. ochraceum (4) appellavi. Accedit ad C. Tamala et C. albiflorum Nexs ar Esens., in quibus tamen nervi ad basin foliorum altius sunt unita, et C. quidem albiflori nervus medius insuper sub acumine est venosus. Neque C. Tamala aut C. albiflori aut C. pauciflori, nec C. obtusifolii Ners ap Esene. folia inter folia Malabathri off. a me examinata reperi, sed.contra vestigium C. mei ¿nertís, ad quod folium ex herbario a Van Roven relicto referendum (1) Ipsa hac verba faciunt, ut suspicer, amicum meum hoc loco in errorem incidisse et folia, que ab arbore cinnamomiferá zeylanicá oriunda putavit, diverse esse speciei, fortasse C. ochracei aut C. inertis. Etenim folia C. Zeylanici diutissimé servata vix aut ne vix quidem aliquid aromatis sui grati dulciter cinnamomei amittunt, id quod exempla, quee in manibus habeo, ante hos centum quinquaginta annos a P. Hermanno in Zeylanià collecta quam disertissimé confirmant. (2) Quibus manu ejus propria adscriptum est: « Kanzer. رد‎ deinde manu mihi incognita additum : « Laurus Cinnamomum,» et infra hac verba, ab alio rursus exaratum : Malabathri (Linseo). (3) Cui ipse folio adscripsit sequentia : « Forum Matasaturum offic. Laurus foliis ovato-oblongis trinerviis, basi nervos unientibus. Linn. fl. Ceyl, 145. Mat. Med. 190. var. (2. Katou-Karva Rheed. Mal. V. t. LIII. p. 105. » (4) C. ocuraceun, Tab. 10. Fig. 2, 3 et 4: foliis lanceolatis oblongisve utrinque attenuatis tri- aut brevissime triplinerviis subaveniis glabris, nervis lateralibus apice evanescentibus. Cassia Cinnamomna, sirictiori folio, ignobilior, cet. Prox. Almag. p. 89. Hasır. in tropicis Asie regionibus, unde olim folia ejus ad usum medicum latè advecta fuerunt. 38 RUMPHIA. est : alind folium , in antiquo scrinio simplicium servatum , C. paueifloro Nees as Eseng. fortasse tribui posset, licet nervo intermedio sub acumine obsoleté venuloso satis cum foliis C. fawwolffi congruat, quibus tamen est multo minor et substantiee crassioris fragiliorisque. Neque silentio preeterire volo, inter vegetabilia siccata libro antiquo agglutinata, quae prius possederat vir Cl. Benner, professor Leidensis, folium a me repertum esse C. Zeylanici , nervorum distributione et odore grato cinnamomeo adeo insigne, nomine folii Malabathri inscriptum, additis sequentibus : « Malabathrum s. y folium Indum officinarum. Tamalapathrum folium. ۰ Bava. — Cladegitadi و‎ id est folium Indum arabibus. Joan. Bavn. » — Attamen equidem existimo, rarissimé inter folia Malabathri officinalia ejusmodi folia insigni odore cinnamomeo preedita occurrere, quam sententiam et ea, que Hourruyx (Nafuurl. Hist. Vol. II. Part. 2. p. 835) refert, confirmant. Prater supra memoratas du: sunt species diverse foliorum Malabathri, quarum altera, nisi quod foliorum substantia sit paulo crassior et fragilior, optimé congruit cum ramulis sterilibus Cinnamomi javanici, a Kunar et Van HassELT collecti, quod C. neglectum appellavi (1). Hec quidem species aliquatenus ad C. nitidum Hook. et in primis ad varietatem ejus spurium accedit, sed tamen nervo intermedio sub acumine distinctius venoso et colore ochroleuco paginz dorsalis ab eo differt. Cortex ramulorum ejus odore grato aromatico specierum modo memoratarum simillimo est preeditus و‎ seque ac folia , licet gradu multo minore, unde iis, quemadmodum animadvertit divus Kurr , these vice incole utuntur. Horum foliorum perinde ac C. nitidi Hook. apices ferê semper sunt erosulo-sphacelati; his autem solent esse majora, inferné venulis transversis reticulatis longé distinctioribus , preter tres nervos precipuos ima breviter conjunctos , in pagina quoque superiori nitidà paululum prominentes, utrinque ad basin nervulo-marginali cum venulis transversis e nervis lateralibus exorientibus anastomosante. Nervi laterales sunt subpercurrentes, cum feré apicem folii attingunt : nervus autem medius jam pollice infra apicem venam arcuato-adscendentem, et ulterius interdum unam duasve alias magis obsoletas emittere solet. Pagina dorsalis discolor inprimis nervorum tractu pube brevissimà subtili est obsessa, vix tamen nisi lente discernenda. | Alterius speciei duo tantummodo habemus folia ex J. Burmansı collectione, quibus manu ipse suá adscripsit : « Malabatrum د‎ et infra in margine : « Seba. » His revera, nisi quod dimidio sint minora, ingens est similitudo cum Katou-Karua Hort. Malab. V. Tab. 53 sive Lauro Malabatro N. L. Burmanni, quam Cinnamomi speciem equidem servandam censeo , utpote figura procul dubio ad naturam expressa suffultam (2), ad quam tamen ramuli nomine Lauri Malabrati a Lamarr (Encycl. Bot. TIT. p. 445. 3) descripti, quos Sonnerat cum illo communicaverat , jam ob folia vetusta triplinervia vix referri possent. Frustra in Herbario Musei Horti Botanici Parisiensis in hos ramulos inquisivi et inter plantas S. ۷۸۲۲۲۸۲۲۲ unicum modo reperi foliis breviter triplinerviis , cui adscriptum erat : « Laurus Malabratum Lam. dict.» و‎ e planta, que procul dubio familie Laurinearum non est adnumeranda. — Hee itaque folia C. Malabathro accensere nullus dubito, presertim cum ab J. Burmanso sint oriunda, cujus parens hane primus constituit speciem et hoc etiam in elaborandá F/orá Indied herbario usus est (3). Jam statim colore pallidissimo, qui supra est pallidé virens, infra isabellino-canescens, a ceteris omnibus, que vidimus , foliis Malabathri off. hec facilé dignoscuntur : ad hoc animadvertenda eorum magnitudo, flexilitas , substantia multo tenuior, denique nervi subtus validi in apicem percurrentes, in altero folio ima brevissime coalescentes, in altero vero latiori usque in apice petioli ipsius distincti. — Hae paulo disertius de compluribus hujus generis speciebus, quas nonnisi imperfecté novimus, disputanda credidimus. Nunc ad C. nitidum Hook. accuratius inspiciendum pergamus. Descr. Truncus arborescens aut fruticosus, ramosissimus , cortice fuscescente vix linee dimidium crasso. تنس‎ subbrachiati, teretes, fusco-virentes, tenuiter striati, glabri : juveniles magis minusve tetragoni sive etiam compresso-tetragoni, non plane glabri sed alii toti, alii tantum ad insertionem foliorum novellorum pube rará, brevissimá, appressá, simplici, non nisi armato oculo conspicuá velati. Forma subopposita, petiolis parte tertiá aut dimidiá pollicis longis , subteretibus, latere interno canaliculatis, 3-5 pollices longa, 14-24 poll. lata, raro longiora, elliptica aut oblongo-elliptica, basi apiceque subacutá , rarissimé vero acumine brevi integra sed semper (1) Cinnamomum sesLeerum و‎ Tab. 11. Fig. 2: foliis elliptico-oblongis utrinque vix acutiusculis breviter triplinerviis subtus ochroleucis puberibus et transverse reticulato-striatis, nervo medio infra apicem venuloso. Hasır. a Kurr et Van HasseLr in monte Kaputiang provincie Javanice Buitenzorg collectum. (2) Cinnamomum MALABATHRUM, Tab. 13. Fig. 3 et 4: foliis ellipticis oblongisve utrinque subacutis validé tri- aut brevissim& triplinerviis transverse venulosis glabris, nervis apice confluentibus. Laurus MAIABATRUN N. L. Burman. Flor. Ind. p. 92 (excl. Synon. Runen. Herb. Amb.). Wırpe MAIABAARSE Kawxrrsoox, Karov-Kanva. ۱۱۵۲۲۲۰ Vat. Hist. Vol. II. Part. 2. p. 335 (tantummodo quod ad extractum verbale de eo ex Horro MALABARICO ). Karov-Kanva Hort. Mal. V. p. 105, tab. 53. Hasır. auctore Rarene in Malabarid in locis montanis provinciarum Teckencour et Berkencour. (3) Postquam Burmannorum Herbarium, cujus aditum hodierni domini benevolentia nunquam satis predicanda mihi patefecerat, Parisiis inspexi, fatendum mihi est, Zaurum malabatrum Flore Indice ad solum Horti Malabarici citatum esse limitandum. Quod enim specimen pro eo habuit N. L. Burmannus , nihil est aliud , quam varietas C. Zeylanici, cui exemplo hec verba sunt adscripta : « Laurus Malabatrum ex Javá 1759. Sindoc Rumph. د«‎ — Alia quoque exempla, quibus Laurus Malabatrum adscripsit, veluti Cinnamomum perpetuo florens folio tenuiore acuto J. Bunu. Thes. Zeyl. p. 63. Tab. 28, aut ejusdem sunt varietatis, aut var. cordifolie C. Zeylanici. Alter vero ramulus foliis feré pedalibus 4-6 poll. latis in Herbario Burmannorum idem esse videtur, cujus mentionem fecit Hourruyw (l. c. p. 336), qui hunc ramulum, ex Zeylaniä advectum, ad Katou-Karua (quem ille nomine arboris cinnamomifere Malabarice fere descripsit) referendum esse suspicatur. Sed hoc quoque specimen est C. Zeylanici et indicare potest, quantopere hec stirps magnitudine ac forma foliorum sit polymorpha. CINNAMOMUM. 39 feré eroso-sphacelata , coriacea, glabra, trinervia aut pseudo-triplinervia , nervis semper feré basi magis minusve conjunctis at superné in ipso feré apice excurrentibus , Supra nitida ac glaberrima, subtus glauco-virescentia ac reticulatione in foliis plané adultis vix conspicuá, superioribus (que vulgo sunt majora), et floralibus (que non raro in formam magis ovatam transeunt) utrinque distinctiore : in paginá etiam dorsali foliorum juniorum et partim superiorum et floralium , si sub lente conspiciuntur, vestigium tenuissimum ٠ pubis, ejus, quam supra in ramulis novellis descripsimus , similis observatur, quà tota etiam inflorescentia obtegitur. Racenr simpliciter ramosi, foliis parum breviores, interdum longiores, versus summitates ramulorum dispositi, axillares aut supraaxillares , oppositi , erecto-patentes , raro cernui, rari, nonnunquam sat approximati, ubi foliorum lapsu aut evolutione oppressá paniculam brachiatam constituunt , rachi de compressiusculà , inferné cicatricibus aliquot sive tumificationibus, medio aut supra 5-7 ramificationibus subdecussatis patentibus pollicaribus sursum decrescentibus : duas insignes in forma florum dissimilitudines offerunt, que res eo facilius nos in errorem specialem inducere potest, cum non in uná eádemque stirpe hujus speciei observantur et rami rachidis, ob florum dissimilitudinem , in uno arbusculo floribus minoribus vulgo crebrioribus sint instructi et inferiores cymoso-septemflori, in altero vero, cujus flores pænè duplo sunt majores, omnes tantum ex ramorum apice triflori. Flores illi cum minores forme subglobose, tum majores magis clavi- formes, sunt hermaphroditi, illi tamen rarissimé fructiferi, quare eos, ratione majorum fecun- dorum , flores steriles appellamus. BrACTEE parve, sessiles, appresse, ovate, acute, concava, 861166 , fugacissime, ad axin in quávis ramificatione cicatriculam relinquunt : dus minores opposite etiam sitze sunt in exortu pedicellorum, qui duas tresve lineas longi, tenues, striato- teretes, uniflori, sepe uná cum floribus in monstrositates fungosas degenerant, et laterales prope basin duas bracteolas indistinctas gerunt. FLORES 1 magnitudine duarum circiter linearum , ex virenti argenteo-canescentes. Prrtanrurum semisexfidum, externe et interne pube sericea appressá : Lacini# verticilis duobus alternantibus erecto-conniventes, longitudine «equales, obtuse, concave, interné obsoleté trinerves, imá parte, quà in tubum brevem turbinato- cupuliformem sunt connate, gibbere dorsali , seriei exterioris latiores, ovatee, interioris obovato- oblonge, omnes in medio supra intumescentiam dorsalem transverse decidue. STAMINA 12, ineequalia , verticillis ternis perigyna , quorum tamen intimus verticillus , utpote tribus staminodiis breviter pedicellatis cordiformibus flavicantibus constans, aboritur : hinc 9 tantum stamina - fertilia, laciniis perianthii breviora , quibus sex exteriora opposita et parumper supra basin inserta inter se sunt similia et eglandulosa, antheris anticé dehiscentibus : tria autem verticilli secundi ima monadelpha , antheris sepé bilocularibus posticé dehiscentibus et supra basin glandulis duabus lateralibus, cordiformi-obtusis, breviter stipitatis, stipite dilatato. FiLamewra antheris paulo tantum longiora, compresso-linearia, vestigio pubescentie vix conspicuo aut passim imberbia. ANTHERE ovato-oblonge, obtuse, filamentis latiora, iisdem continue , glabrae, quatuor valvulis a basi ad apicem reflexis membranaceis forme ovalis, quarum inferiores duz paulo sunt majores, dehiscentes. Prsrizzvw liberum , sessile, glabrum. Ovarıum subturbinato-ovoideum , basi perianthii cupuliformi semiimmersum, supernè in stylum attenuatum, uniloculare, lateraliter ex apice ovulo solitario, suspenso, anatropo, elongato-ellipsoideo. Srvrus apicalis, brevis, filiformis, rectus, deciduus. Srema terminale, subcapitatum و‎ obsoleté tricuspe, viscosum. Flores illi, qui rarissimé fructus gignunt , sive steriles, a modo descriptis conformatione eátenus tantum differunt , quod perianthium eorum minus elongatum altius est partitum neque ovarium , licet identidem ovulum fovens, adeo turgidum, forme potius elongato-ovoidez : preterea stylus eorum vulgo paulo elongatior, quam in fecundis esse videtur. Reperiuntur etiam subinde flores, quorum perianthium paucioribus, alii, quorum pluribus laciniis instructum est et staminum numerus eádem ratione aut imminuitur aut augetur. Bacca ellipsoidea, basi parti perianthii inferiori abbreviato-turbinate , truncato-sexdentate , auct» insidens, atro-violacea, levigata , nitida, in pericarpio molliter carnoso monosperma. | ۱ Varıeras A. SPURIUM, Tas. 16. Fic. 1 : foliis ellipticis obiter arcuato-venuloso-reticulatis, junioribus subtus argenteo-sericeis. Bı. in Tydschr. voor Natuurl. Gesch. 1. p. 64. Laurus CULILAWAN Herb. Rwor. (ex parte). Harrr. Ramulos steriles in provincia Jav; Bantam prope flumen 77;-awie collegi : ramum vero inflorescentià foecunda hortulanus Kent circa 77z-peteer identidem in Java occidentali, quem cl. Reınwarnr Zaurum Culilawan determinavit, 40 RUMPHIA. inductus, ut videtur, odore et sapore caryophyllaceo, quo cortex hujus fruticis gaudet, quem tamen, si cum Cortice Culilawan officinali conferatur , tenuissimum esse, confiteor. Folia cuncta feré sunt trinervia et reticulatio arcuata inter nervos satis conspicua : quos tamen characteres non idoneos censeo, cur 06 specimina tanquam nova species secernantur, cum in primis accurata contemplatio complurium exemplorum C. nitidi Hook. me docuerit, transitum ad hancce varietatem gradatim posse ostendi. Ceterum cum hanc, tum alias quasdam varietates, quas in itineribus per insulam Javam cognovi, paulo accuratius examinemus. Descr. Frurex ramosus, quindecim pedes altus, ramulis teretibus glabris : novellis compresso-teretibus aut obscuré tetragonis, glabriusculis, in innovationibus pube minutá appressä. Fori opposita , in petiolis brevibus, vix semipollicaribus, subteretibus, supra canaliculatis, 4-7 pollices longa , 12-25 poll. lata, ovali-oblonga aut oblonga, utrinque obtusiuscula vel etiam obtusa, apice semper feré sphacelata, coriacea , flexibilia, crassé trinervia, rarius brevissime triplinervia , nervis subterminantibus, in pagina superiori lætè viridia ac nitentia, venulis inter nervos hic leviter modo elevatos paululum conspicuis, in inferiori griseo-virescentia sive prope. plumbea, nervis hic crassis , reticulatione distinctiori et, si sub lente spectas , obsoleté scabrida. Folia in surculis novellis recentissima sunt magis lanceolata, utrinque acuta, trinervia, supra glabra, subtus densé argenteo-sericea sine ullá reticulatione. Racem (quorum non alios nisi floribus fecundis conspexi) foliorum longitudinem accedentes aut superantes, supra medium in ramificationes breves, simplices, trifloras, subsericeas divisi, floribus formá et conformatione cum supra descriptis accuraté congruentibus, licet minus sericeis et axe pubescentiá tantum non plané destituto. Varıeras B. SUBCUNEATUM, Tas. 13. Fic. 2: foliis basi subcuneatis triplinerviis subtus obiter venuloso- reticulatis. BL. in Tydschr. voor Natuurl. Gesch. I. p. 64. Hasır. In regionibus montanis Jave occidentalis, ex gr. inter Batu-awal et Harriang : ramum etiam in vicinià Buitenzorg collegit Kunz, hac additä animadversione : « Hunc fruticem ob virtutes aromaticas arbori Culilawan esse affinem » et ab indigenis Aitaetja appellari. » Pauca de eo in medium proferam, siquidem nunquam florentem conspexerim. Descr. Frurex ramosus, duodecim pedes altus. Ramr teretes, glabri, siccando atro-fusci; ramuli tenuiores superné compresso-teretes, pube parcá subtilissimá. For subopposita , partim sparsa , breviter petiolata, oblonga aut ovali-oblonga , 4-8 pollices longa , ultra 14-3 poll. lata, satis alte rarius breviter triplinervia, apice subacuto , quo tres nervi subconfluunt, semper feré sphacelato, basi cuneatà margine angustá subcallosá , ex quà nervulus tener mox evanescens utrinque exoritur, vix coriacea, admodum flexilia, supra glabra ac nitidiuscula, in paginá inferiori glauco-viridi pube rara minutissimá, vix oculo armato conspicuá. Nervi tres utrinque sunt elevati, in paginá superiori tenues, in adversá crassiores lineas sistentes, ubi etiam venule transversales arcté reticulate distinctiores sunt quam supra. VARIETAS C. OBLONGIFOLIUM, Tas. 16. Fic. 2 : foliis oblongo -lanceolatis utrinque attenuatis plerumque triplinerviis. Bu. in T ydschr. voor Natuurl. Gesch. I. p. 64. Laurus CULILAWANG Nees Am Eseng. Fr. Disp. de Cinnam. p. 62 (quod att. descr. plant. javanic.). — Fr. Ners as Esens. und Eseru. Med. Bot. p. 429 (nonnisi synon. plante javanica). CINNAMOMUM CULITLAWAN JAVANICUM NEES AB Eseng. in Plant. Asiat. rar. War. IT. p. 75 in annot. | CINNAMOMUM cULITLAWAN Nees ap Esens. Regensb. Bot. Zeit. 1831. Ne 34. p. 602 (ex parte). Hazır. In montanis Java regionibus, in primis in parte occidentali, ubi hanc varietatem ex. gr. in compluribus locis provincie Bantam reperi : hortulanus Kenr eam etiam prope Tji-geurree in provincia Zjanjor animadvertit. Ramulum nomine Zadju sive Tadjo Herbarium Regium nostrum acceptum refert viro amicissimo Pmxronis, e ditione Palembanganá insule Sumatrz oriundum, cujus incole ligno ad opera fabrilia utuntur. Ceterum accuratiorem hujus varietatis descriptionem non necessariam existimo, cujus unicum discrimen in forma foliorum positum est, quee sunt elongatiora, pro longitudine angustiora et uirinque magis attenuata, quam C. nitidi Hook. ejusque varietatum , quas supra descripsimus. Hæc quoque inter folia Tamalapatra quondam officinalia deprehenduntur et sapore caryophyllaceo, satis ferventi gaudent. Cortex hujus varietatis et C. nitidi plané inter se sunt similes; sed ille acrior, minus gratus ac magis camphoreus, quas tamen proprietates siccando insigniter amittit. CINNAMOMUM. .. M s. CINNAMOMUM INERS BL. Tas. 17 en 18. C. foliis elliptico-lanceolatove-oblongis utrinque subacutis (apice sepius sphacelatis ) breviter triplinerviis aveniis, nervis lateralibus superne _evanescentibus , racemis (aut potius cymis) ramosis paniculato-subterminalibus foliis longioribus, floribus sericeis, laciniis perianthii infra apicem deciduis. Bi. Bydr. p. 570. — C. G. NEEs AB سر‎ in Wau. Plant. Asiat. rar. II. p. 73. 3. Laurus ners Hers. ۰ (ex parte). — In lit. ad NEES AB ۰ Fr. in Disput. de Cinnam. p. 63. Cınnamomum MarasATRUM Barra. in Regensh. Bot. Zeit. 1834. 2۷۰ 9. p. 135. Hasır. In fruticetis montanis et in margine nemorum aiios primeevorum Javee occidentalis insularumque vicinarum , ut Sumatra (Prarorrus), Pulu Pinang (Watticu.) et probabiliter etiam ore Malaccane. OBSERVATIO I. Hujus speciei idcirco tantum hoc loco mentionem injeci, quod folia ejus subinde licet rarius inter Jolia Malabathri , utique omnia ea, que ex antiquissimis fontibus oriunda examinavi, contenta fuerunt. Mercator vero Pragensis Batka - hec folia a Cinnamomo Malabathro suo, quod non aliud ac Laurum inertem Rwor. esse existimat, oriunda esse perhibet; qui viri error in foliis Malabathri, remotissimis olim temporibus usitatis, derivandis, hinc facilè explicari potest, quod Reınwarpr duas Cinnamomi species, inter se quam maximé affines, nomine Lauri inertis confundere solebat, C. scilicet nitidum Hook. et C. iners meum. Planta, quam hoc nomine a Rerwwarorto nactus est Barxa, haud alia est ac C. nitidum Hoox., unde folia Malabathri, quibus olim in officinis utebantur, maximam certè partem oriunda esse, jam supra in observatione ad ejus descriptionem secundà exposui. Itaque si istam nominum confusionem excipias, de origine Malabathri cum Barxa plane idem sentio. Minimé vero assentiri illi possum in alterá earum specierum Cinnamomi se Laurum Malabathri antiquiorum auctorum agnoscere putanti, quam speciem nervis apicem versus confluentibus esse insignem et figura Kafou- Karua Horti Malabarici niti, omnia que de eå disputata fuerunt confirmant. OBSERVATIO II. Cortex, qui C. nitidi Hook. externa specie plané similis est, manducatus admodum est mucilaginosus, paululum acerbus, sed «que ac folia omni odore et sapore aromatico orbatus. Utrique tamen varietati quaedam proprietas camphorea licet levissima accidit, ita ut quasi transitus a priori ad hanc speciem satis conspicuus appareat. Ceterum ingens omnino C. inerti cum C. nitido est affinitas : utrique eadem ferê est foliorum forma eademque inflorescentia , nisi quod in C. inerti nervi foliorum laterales prius infra apicem evanescunt, quod ne minimum quidem. reticulationis vestigium, utique in stirpe viva, conspicitur, denique quod racemorum rachides hic multo sunt elongatiores, quam in C. nitido. In partibus autem fructificationis nullum inter utrumque discrimen essentiale reperire potui; itaque ne eadem iterum repetere cogar, minutam florum dissectionem hic omittam. Hoc tantum monitum volo, eos non aliter quam in priori specie form: esse duplicis, in altero frutice minores, magis globosos, ramificationibus magis divisis et aborientes, in altero longé majores, elongatiores, ramificationibus ut plurimum trifidis , qui fructus progignunt. Descr. Truncus vulgo fruticosus, subinde arborescens, cortice atro-fusco aciculato. Rumuni teretes , glabri; supremi ex tereti subtetragoni, sub lente, perinde ac pagina dorsalis foliorum novellorum, pube subtili brevissimá adspersi. Forra subopposita, petiolis vix semipollicaribus satis profundé canaliculatis insidentia و‎ 4-6 pollices longa, 13-2 poll. lata, utrinque subacuta و‎ apice semper feré vitiata , margine ل‎ subcartilaginea , nervis tribus luteolis imá conjunctis in paginá superiori splendenti vix parumper prominentibus, quorum laterales jam infra apicem oculorum aciem effugiunt, coriacea , satis fragilia, supra kete viridia , subtus glauco-virescentia et hic statu etiam siccato raris tantummodo venulis sparsis obsoletis transversalibus aut subarcuatis. Ut in C. 00 ` INFLORESCENTIA exoritur ex innovationibus axillaribus et terminalibus, qua racemis longé pedun- culatis, recté aut arcuato-assurgentibus, ramosis, in paniculas amplas brachiato-fastigiatas dispositis constant : talis panicula sive ramulus florifer sepe in apice aut in nonnullis racemorum est foliata , II 43 | RUMPHIA. aut etiam nuda, et tunc saltem ad basin racemi cujusvis animadvertitur cicatrix sive callus folii aut delapsi , aut non evoluti. Racemi 5-1 pedem longi, rachide, vix dimidiam petiolorum crassitudinem xquante, ima terete et glabra, sursum compressiusculá et supra medium, ubi ramos suboppositos , magis minusve patentes gerit, ut hi et magis etiam pedicelli , parum serio palate In racemis floribus aborientibus rami teneri inferiores sunt multo elongatiores, vulgo cymoso-septemflori , rarius, furcatione duplicatá, cymoso-multiflori : rami superiores sensim decrescentes, atque ut illi racemorum floribus fecundis ex apice alii septem-, plurimi nonnisi 1071001. 76 fuga- cissime , et FLORES etiam cum C. nitidi Hook satis congruunt, nisi quod lacinie perianthii ovate paulo sint acutiora. Stamina fertilia novem, quorum sex laciniis perianthii opposita. Tribus staminibus seriei interne, supra basin duabus glandulis stipitatis cordiformibus instructis, alterne sunt glandule sive staminodia tria magis introrsum sita stipitata cordiformia, quorum stipes cum basi dilatatá filamentorum ima est connatus : anthere hujus seriei aut quadri-, aut confluxu locellorum modo biloculares. Staminodía cum hac serie alternantia paulo majora glandulis staminum modo descriptorum. Flores steriles : Ovarium ellipsoideum. Stylus stamina longitudine equans. Stigma obtuso-triquetrum , margine deorsum angulis tribus prominulis. Flores fertiles : Ovarium subglobosum و‎ apice in stylum crassum brevissimum mucronatum. Stigma discoideum , verrucosum , post feecundauonem diu persistens et in pericarpio in vertice cicatricem punctiformem relinquens, nullo styli remanente vestigio, qui, ovario magis magisque intumescente, in hujus verticem abit. Laciniz florum fecundorum in fructu ellipsoideo baccato sunt aut penitus persi- stentes, aut apice tantum sphacelato-decidus. Pericarpium ellipsoideum, sursum discoideo- depressum , ubi substantia ejus carnosa , saltem in statu sicco, paulo est tenuior. Varras LATUM, Tas. 18 : foliis latioribus basi sæpè obtusioribus. Hasır. In regionibus montanis mediterraneis provincie javanicæ Bantam, ubi eam vir amicissimus SPANOGHE collegit et mecum communicavit. Nullum in eá discrimen alicujus momenti distinguere possum, nisi quod folia vulgo sint majora ac duos tresve pollices lata, basi tantum acutiuscula, sæpè autem in obtusum vel etiam rotundatum transeuntia. Quemadmodum supra diximus , «que ac cortex, sunt parum camphorea si manducantur aut teruntur. 9. CINNAMOMUM (suvroc) JAVANICUM BL. Tas. 19. C. folis (majusculis) elliptico- oblongis acuminatis basi acutis tri- aut breviter trıplinerviis transverse reticulatis, nervis apice confluentibus subtus cum. venulis petiolis ramulis paniculäque terminal patentissimá dense tomentosis. Cinnamomum javanicum Bu. in Bydr. Flor. Ned. Ind. p. 570. Sindoc Vauent. Beschr. Amb. p. 211. — Ruurn. Amb. IT. p. 69. Lads Malabatrum N. L. Buru. Flor. Ind. p. 92 (quod ad Rumphii Synon.). Syndok-boom Wovrr. Nat. Hist. IT. 2. p. 337. Laurus Malabratum Wonsr. in Verhandel. Batav. Genootsch. VIII. Laurus pseuno-cassıa Herb. Rwor. (ex parte). Mzzasrowa sp. Herb. Rwor. et ۲۷۸۱ ۰ MELASTOMA REINWARDTIANUR Br. Bydr. Flor. Ned. Ind. p. 1069 ( tantum quod ad folia , cum panicula ad meum Dissocheta fallax (Melastoma fallax Jack. ) spectat. Cinnamomum Sintoc Bu. (quod ad Synon. Valent. et Rumph.). Hasır. In primeevis nemoribus provincie interioris Bantam, veluti circa Harriang, frequentius etiam in regionibus montanis Agri Preangerani atque in monte Burangrang provincie Krawang, ubi fortuna mihi hanc arborem mense CINNAMOMUM. i E Augusto florentem ostendit, quam incole Kiteja, nonnulli vero Sintok appellant. Steriles ejus ramulos ex interiori provincia Palembang insule Sumatre vir amicissimus Prarorrus ad me misit. In Borneo etiam admodum vulgarem esse ex ingenti copià corticis, quie inde in Javam advehitur, conjicere licet, OBSERVATIO. Hanc tandem commentationem absolvere statui, addità accuratiore hujus magnificentissimee speciei descriptione, quee Kalou-Karua Horti Malab. foliaturà quam simillima est. Neque tamen non alic complures Cinnamomi mihi sunt species; sed has, quod proprietatibus ad arborem canelliferam zeylanicam propius accedunt, peculiari commentationi tractandas reservo. Hæc vero species etiam illi sectioni hujus generis est annumeranda, quee aromate acriori caryophyllaceo insignitur et cujus cortex vulgo a Javanis et Malaicis rei peritioribus Sintoc dicitur, quo nomine nuper admodum ejus copiam ad me misit vir Doctissimus Warrz. Hic cortex, cujus characteres supra jam exposui, summá medicorum attentione digna est, et jam apud complures indigenas magná gaudet auctoritate, ob salutarem ejus vim adversus colicas spasmodicas et dolores post partum, quos internus ejus usus celeriter tollere perhibetur. Summis eum laudibus celebrat vir de re medicá egregié meritus Warrz, ad cujus observationes practicas lectorem delegatum volo. Hic cortex epidermide pallidé fuscä liberatus eandem feré, quam Cortex Culilawan genuinus faciem refert, coloris intensé cinnamomei و‎ saporis autem multo amarioris et perinde ac folia, si triturentur, odoris aromatici acerrimi. — Hanc ego speciem a Katou- Karua non diversam existimarem , nisi مسج‎ expressis verbis retulisset, illam plante canellifere Malabarice , quam antea descripserat ( Hort. Malab. Tom. 1. Tab. 57), tam odore quam sapore haud absimilem esse, neque ullam omnino mentionem fecisset de tomento denso ramulos obtegente, quo hee nostra species inprimis insignitur. V. Ill. Preeses Neus AB Esenseck (in Watt. Plant. Asiat. rar. II. p. 74. 8) hanc plantam, licet dubius, ad C. sulphuratum suum , postea descriptum, retulit, a quo tamen toto celo est diversa. In nullo quoque Herbariorum a me inspecto , nedum inter folie Malubathri officinarum antiquarum , vestigium hujus speciei reperire potui. Descr. Annon habitus C. Síntoc, licet multo humilior, trunco ad altitudinem 20-25 pedum crescente , brachium virile crassitudine superante. Ram eylindrici, rigidi, leviusculi, infra epidermidem tenuem fuscescentem aciculatam cortice coloris Cassie Sinensis sive ita dicte Anglice , externé itidem longitudine filis albicantibus passim notato. Rawurr suboppositi, superiores interdum verticillati, teretes, fusco-, aut si novelli, livido-tomentosi, obsoleté striati. Forra opposita aut obliqué-opposita , individuorum novorum non raro ultra pedem longa, 4 pedis lata, subrugosa, petiolo pollicari tereti ecanaliculato striato densé tomentoso : vetustiorum vero arborum folia plerumque amplius dimidio sunt minora, levia, petiolo vulgo 4 pollice multo tenuiore , interiori latere distincté canaliculato, in dorso striato, identidem densé tomentoso. Folia sunt forma elliptica aut elliptico-oblongá, superné acuminata , alia in cuspidem contracta, nervis lateralibus tum etiam infra apicem plerumque sphacelatum cum costá media confluentibus, qui si folia sunt acuminata in ipso acumine evanescunt , basi subacuta و‎ margine angustissimo cartilagineo cincta , qui in vetustioribus illis arboribus obsoleté est erosus, nervis tribus e basi, vel paulo superius , et duobus tenuioribus ex ipso margine exortis, apicem identidem feré attingentibus; hi nervi, quorum tres medii infra crassiores etiam supra paululum prominent ibique in foliis novellis pube velutiná sunt obsessi , venulis creberrimis transversis laxis reticulatis infra admodum distinctis sunt conjuncti. Sunt coriacea, supra nitida, in paginá dorsali glauco-virentia atque ibi inprimis ad nervos et venas sublanuginosa. Panicuna (sive potius Cyma composita) terminalis , brachiato- ramosa, erecta, effusa, ovoidea , multiflora, pube densa livido-virenti velutinà obsessa; 0 subtetragoná , in divisionibus tam primariis ( quarum inferiores sunt elongate ac decussato-ramose, superiores autem sensim decrescunt et in cymas paucifloras contrahuntur), quam in secundariis lapsu squamularum fugacissimarum sive bractearum exiguarum cicatrisatá. In ultimis quoque divisionibus panicularum apice parum compresso-dilatatis trifloris ejusmodi cicatricule duarum squamularum oppositarum defluentium conspiciuntur : in his flos medius, qui est ebracteatus, semper primus explicatur, laterales autem, saltem in statu novissimo, binis bracteolis angusto- linearibus appressis singule cinguntur, deinceps in pedicellis brevibus 2 feré lineas longis sub- tri- aut quadrigonis vix ullum vestigium relinquentibus. Auasastra globoso - obovoidea , densé velutina. Perranrmum 6-fidum , ima tubum brevissimum turbinatum ovario circumdatum | REUS tia crasse sistens, preflorationis alternantis : Lacintz lato-ovatee, obtuse, concave , intus appressé-pubentes, dorso velutine, erecto-conniventes, tribus interioribus paulo brevioribus ac subcarinatis. In quibusdam floribus perianthium est etiam 'octo-, raro quadri-fidum, quo fit, ut numerus staminum aut major sit aut minor, quam in illis perianthio sexfido. STAMINA ; 5 RUMPHIA. fertilia 9 cum 3 نال‎ tubo زا‎ sursum inserta, laciniis ejus breviora , erecto-conniventia . in tres verticillos alternantes versus centrum ۱ parum decrescentes rosis: mE exterior sex staminibus perianthii laciniis oppositis eglandulosis و‎ antheris anticé dehiscentibus , constat : intermedius tribus staminibus basi biglandulosis , antheris ad margines dehiscentibus : verticillus denique interior glandulis sive staminibus rudimentariis tribus ferê sessilibus cordatis dorso carinatis. FiLamenra compressa, villosiuscula : verticilli secundi insigniter deformia, ob utrasque glandulas magnas erectas crassas posticé convexas subcordatas apice obtusatas aut inequali-tridentatas flavas laterales, quorum stipes brevissimus utrinque cum basi filamenti est unitus ; he glandule paulo sunt breviores toto stamine , cujus dorsum semiamplectuntur, substantia carnose, ut anthere et stamina imperfecta pellucido-punctate. Antuerz elliptic: , interiores magis obtuse, quatuor valvulis exiguis ovalibus sursum reflexis sese aperientes, imberbes, filamentis pes lisque continue, ex connectivo carnoso complanato pellucido-punctato quatuor cellulis polline fartis excavato RN 11571135 longitudine stamina æquans et verisimiliter in floribus hie a me descriptis aboriens. Ovarıum elongato-ellipsoideum و‎ uniloculatum , ovulo in apice loculamenti suspenso anatropo, superné in srYrux filiformem rectum attenuatum. SricwA obtusum , sublobulatum , obliquum. — In flore perianthio quadrifido tertium quoque staminum verticillum (alioquin anantheratum ) antheris minoribus margine quadrilocellatis preditum invenio , duabus glandulis cordato-lanceolatis carinatis sessilibus interpositis : in hoc igitur octo sunt stamina fertilia, nempe quatuor exteriora eglandulosa , duo intermedia laciniis exterioribus opposita biglandulosa, quorum glandule subirregulariter lobate verticillum interiorem ex duobus staminibus cum totidem staminodiis alternantibus constantem amplectuntur ac feré totum occultant. Monendum etiam, filamenta staminum laciniis internis oppositorum paulo esse latiora ac breviora antheris magis ovatis, quod precipué in floribus clausis minus in expansis apparet. EXPLICATIO FIGURARUM. Tas. 9. Fie. 1. Delineatio genuina Manuscript Rumphiani C. Culilawan fructibus ornati, magn. natural. min. — Fie. 2 et 5. Folia C. Capparu-Coronde, quorum 2 supra alterum infra visum, magn. nat. — Fic. 4 et 8. Folia C. Rauwolfii ex ejusdem Herbario, quorum 4 supra, alterum posticé conspectum, magn. nat. Tas. 10. Fie. 1. Ramus sterilis C. Culilawan magn. nat. secundum exempla Amboinensia. — Fie. 2,3, 4. Folia C. ochracei, magn. nat., quorum 2 supra visum ex Hatheno Pharmacopolz Hagani Mon», 3 et 4 folia infra visa ex collectis a Sega et Van ۰ Tas. 11. Fic. 1. Genuina Runran figura C. (caryophylloidis) rubri, magn. natural. minor. — Fie. 2. Banus sterilis . C. neglecti , magn. nat. Tas. 12. Ramus florifer C. Sintoe (spurii) magn. nat., secundum specimina in Java collecta, floribus sterilibus. A. 1—7. Analysis florum sterilium secundum exempla Javanica hujus speciei, omnibus figuris magis minusve magnitudine auctis. — 1. Flos. — 7. Stamen seriei externz floris non aperti, VW conspectum. — £ Idem seriei interioris, ima ad latera duabus glandulis instructum , extrorsum visum. — ^, Stamina onu cum tribus seriei interioris posticé sese aperientibus alternantia. — 5. Sectio transversa 2008 ejusmodi incompleti, — 6. Pistillum. — 7. Imago ad dispositionem organorum fructificationis illustrandam. Literas apposite cum illis, quee figuris illustratis additee sunt, congruunt, | B. 1—8. Analysis florum fertilium secundum exemplaria Lescarnautt, jig. 8. solà magn. natur., ceteris omnibus magn. auct. — 1. Flos apertus. — 2. Lacinia perianthii externa cum stamine floris adhuc clausi. — 3. Stamen e serie exteriori floris aperti, anticé visum. — 4. Summitas ejusdem, in quà inferiores antherarum valvulee sursum reflectuntur. — 5. Stamen e serie interiori, imá glandulis stipatum. — 6. Flos longitudine resectus, — 7. Ovulum. — 9. Fructus immaturus, magn. nat. ٩ Tas. 18. Fic. 1. Ramulus sterilis C. Xanthoneuri ex Guineà Nová, magn. nat. — Fie. 2. Idem C. nitidi var. B. subcuneati magn. nat. Fre. و‎ et 4. Folia C. Malabathri ex Herbario J. Burmanxr, quorum 8 supra, 4 infra visum, magn. nat. Tas. 14. Fie. 1 Ramulus sterilis C. camphorati, magn. nat. — Fie. 2. Ramulus florifer C. albiflori Neus AB Esens. ex herb. Wazucnm, magn. nat. — Fic. 3, 4. Folia C. Tamala NEES ar Esens. ex herb. WaLricH, quorum 3 supra, alterum posticé visum, magn. nat. Tas. 15. C. nitidum floribus fertilibus , magn. nat. 1. Sectio longitudinalis floris fertilis hujus speciei, ut ceteree omnes magn. aucta. — 2. Perianthium floris sterilis , unde relique etiam figure sunt desumt®. — 3. Lacinia perianthii, latere interno visa. — 4. Stamen e serie exteriori, CINNAMOMUM. | 45 antheris anticé dehiscentibus. — 5. Stamen e serie interná glandulis stipitatis instructà, posticé visum. Hee in basi connata conspiciuntur. — 6. Pistillum floris sterilis. Tar. 16. Fre. 1. Ramulus sterilis C. nitidi var. A. spuri?, magn. nat. — 2. Idem var. C. oblongifolii, magn. nat. Tas. 17. Ramulus C. inertis floribus sterilibus , magn. nat. 1. Flos ramuli hie depicti, ut relique figure, magn. auctus. — 2. Unum staminum exteriorum anticé visum. — 9. Stamen posticé visum e serie interiori, quee imá cum stipitibus glandularum ac staminodiis cum illis alternantibus in annulum est connata. Anthera hic depicta in statu deflorationis versatur. — 4. Pistillum , ovario resecto, ut ovuli insertio conspiciatur. Tas. 18. Idem speciei ejusdem varzetatis lati ; floribus fertilibus, magn. nat. 1. Flos fertilis C. inertis, ut reliquz figura, magn. auct. — 2. Stamen laciniis perianthii oppositum , anticé visum. — 5. Duo stamina ex interiori serie, facie internà conspecta , supra basin glandulis duabus stipitatis, inter que staminodium situm est, quod introrsum e basi connatá eorum exoritur. — ^. Pistillum. — 5. Fructus nondum plane maturus longitudine resectus. Tas. 19. Ramulus florifer C. (Sintoe) javanici, folio stirpis junioris juxta delineato, magn. nat., ceteris omnibus figuris magnitudine auctis. 1. Unus summorum ramorum panicule , alabastris lateralibus adhuc bracteolis instructis. — 9. Flos perianthio quadrifido. — 3. Floris nondum explicati lacinia.exterior cum stamine illi opposito; pars inferior asterisco notata jam in tubum perianthii transit. — 4. Lacinia interior floris item nondum aperti cum stamine illi opposito. — 5. Stamen perfectum verticelli secundi , A tergo visum. — 6. Stamen rudimentarium verticilli intimi. — 7. Pistillum parte perianthii abscissi etiamnum a latere cinctum. — 8. Adspectus floris perianthio quadrifido, tam laciniis , quam quatuor staminibus exterioribus remotis. — 9. Unum staminum verticilli secundi floris ejusdem, antice visum, unà glandulà laterali vi explanatá, ut inde a basi sit dilacerata. — 10. Idem e verticillo eodem , a tergo conspectum. — 11. Ejusdem floris stamen ex interiori verticillo, cui itidem perfecta est anthera , ad latus interius cum staminodiis subsessilibus alternans. — 12. Imago situs omnium partium fructificationis in flore perianthio sexfido. — 13. Eadem in flore perianthio quadrifido. Tas. 20. A. Corter Culilawan verus. 1. Frustum externe visum, magna ex parte epidermide tectum. — 2. Idem a latere interno. — 3. Ejusdem fractura transversa. — 4. Ejusdem sectio transversa. — 5. Frustum planum externé visum , unde epidermis feré tota derasa est. — 6. Ejusdem fractura transversa. — 7. Ejusdem sectio transversa. — 8. Frustum corticis externi speciei tenuioris, epidermide pallidé cinerascenti adhuc obtectum. — 9. Idem a latere interno. — 10. Ejusdem fractura transversa. — 11. Ejusdem sectio transversa. — 19. Fractura longitudinalis -alius frusti corticis tenuioris. — 15. Ejusdem sectio longitudinalis. c2 . Cortez (Culilawan) Papuanus. 14. Frustum corticis vetustioris externé. — 15. Idem a latere interno. — 16. Fractura tranversa frusti corticis vetustioris. — 17. Ejusdem sectio transversa. — 18. Fractura longitudinalis corticis vetustioris. — 19. Ejusdem sectio longitudinalis. — 20. Frustum corticis tenuioris magis convoluti externe. — 21. Idem interne. — 99. Fractura transversa corticis tenuioris. — 23. Ejusdem sectio transversa. — 24. Frustum corticis externi e ramulis vetustioribus, quam precedentes. Hac figura e specimine a V. Cl. Rgmvwanpr nomine Corticis Massoi e Moluccis allato expressa est. — 25. Hujus fractura transversa. — 26. Ejusdem sectio transversa. Tas. 21. A. Cortex Sintoc. 1. Frustum externe visum, hic illic epidermide obtectum. — 9. Idem a latere interiori. — 3. Ejusdem fractura transversa. — 4. Ejusdem sectio transversa.— 5. Frusti fractura longitudinalis. — 6. Ejusdem sectio longitudinalis. — 7. Frustum crassius externé conspectum. — 8. Fractura longitudinalis ejusdem frusti, cujus latus sursum spectat : a. fracturam longitudinalem vetustiorem, 3. autem locum abrasum repraesentat. B. Cortex Massoi. 9. Frustum corticis crassioris vetustioris externé visum. — 10. Idem a latere interiori. — 11. Sectio transversa. frusti crassioris. — 12. Ejusdem fractura transversa. — 13. Ejusmodi frusti fractura longitudinalis. — 14. Ejusdem sectio longitudinalis. — 15. Frustum corticis tenuioris, externé. — 16. Idem a latere interiori. — 17. Fractura transversa corticis tenuioris. — 18. Ejusdem sectio transversa. — 19. Ejusdem fractura longitudinalis. — 90. Ejusdem sectio longitudinalis. — 91. Frustum corticis crassitudine modicà , totum feré epidermide vestitum. — 99. Ejusmodi corticis fractura transversa. — 23. Ejusdem sectio tranversa. — 24. Ejusdem fractura longitudinalis. — 95. Ejusdem sectio longitudinalis. en e, يو IV. DE IPO SIVE ARBORE TOXICARIA ۰ 8 Multo vulgarior olim in bello (1) incolis Archipelagi Malaici usus erat sagittarum venenatarum , quas per fistulas ex durissimo ligno, plerumque speciei cujusdam Dyospyros, vehementer flando in hostes jaculabantur , quod telorum genus milites nostri haud leviter reformidare solebant. Postquam autem telorum ignivomorum usus in illis etiam regionibus magis invaluit, paucissime tantum sunt gentes ferociores ac plané barbare, que, ut hostes exstinguant aut cedis cupiditati indulgeant + venenatis ejusmodi telis utuntur : in his aborigines Borneénses, quos Orang Daijak nominant, quique montes interiores, vix pervios, insule Celebes incolunt Taradje. Ali etiam insulani minus longé remoti hac culpá non omnino vacare videntur. Quod si quis oras tantum non incognitas /Vov® Guinee lustrare cupiat, nunc quoque caveat, ne vixdum nave egressus repente e densis virgultis , que litus obtegunt , undique quasi nube spiculorum venenatorum obruatur , quorum minimum vulnus ad vitam exstinguendam sufficit (2). Ha sagittæ , quas Malaici Sompit dicunt, sunt bacilli circiter pedem longi, tenues, recti, teretes, ex arundine fissá Bambuse confecti , inferné substantiá suberosä levissimá, qua tubo arundinis exacté congruit , obturati , ut flando emitti possint. Superior extremitas, que aut in laminam lanceolatam, aut in apicem acutissimum excurrit , veneno fusco obducta est : illis autem qua ad bellum parantur dens galei minutus aut ossiculus similiter conformatus in superiori parte insertus esse solet, qui veneno obductus et hoc ipso sagitte ita agglutinatus est, ut hamulus iste in corpus penetrans statim sejungatur et si telum extrahitur in vulnere remaneat. Ita feré semper per gravissimum angorem , vertiginem و‎ collapsum virium inter vehementissimas convulsiones mors sequitur. Javani autem hoc telo tam perfido atque detestando in bello plané non amplius utuntur , quod et olim non (1) lllo, ex. c., anni 1650, quo Macassares coloniis Moluccensibus nostris exitium minabantur ; vel illo etiam , quod in ipsà Celebes anno 1670 cum iis insigni fortuna gessit CORNELIUS SpEELMAN, vir ingenii ac virtutis plane singularis, qui post quatuor annorum bellum ferocissimam illam gentem penitus subegit. | (2) Quemadmodum aliæ gentes barbarz, ita et Graeci antiquissimis temporibus telis venenatis usi fuerunt. Jam fabula de sagittis Herculeis sanguine Lernez hydro imbutis hoc diserté docet et insanabile vulnus Phzloctetis, postquam ejusmodi sagitta casu in pedem deciderat, efficaciam ejus veneni ostendit. Videntur autem paucissimi eo tempore homines venenum illud habuisse et rarissime aliis praebuisse. Ulyssi certé nonnisi a viro amicissimo dono datur, cum frustra ab alio petivisset. Dro ياوس‎ poros ivdgopevon Dénpevos, oppo oi ein ٥٤5 ير‎ 55/0٣ yerapeas" GAN ô بطم‎ ob ه‎ Doxey, — ٢ muro oi Disney emos” vedecax: yp aivas. Homer. Od. A. 260 sgg. Quale illud fuerit venenum, statui non potest, sed mihi quidem e regno vegetabili desumtum fuisse videtur, quod vox و7400‎ ungere, satis ostendit. Ceterum veteres Italos rationem sagittas veneno inficiendi non ignorasse innuit Vineis Zn. IX. 772. « quo non felicior alter « Unguere tela manu, ferrumque armare veneno. » Cf. Busan. de Animal. Lib. V. c. 16. ANTIARIS. | A7 nisi in quibusdam regionibus hujus insula maximé ad orientem sitis (1) et in viciná insulà Madurá usitatum fuit, ubi nunc subinde ad feras sternendas atque omnino in exercitiis venatoriis adhibetur. Caro enim animalium his sagittis occisorum non noxiam inde contrahit naturam, dummodo pars veneno infecta removeatur : quin feris, que cibis hoc veneno perfusis exstincte fuerunt, sine fraude vesci licet, quamvis has quam primum exenterare utile videatur. Licet autem narrationes multorum peregrinatorum veneno huic vegetabili, a Malaicis et omnino in Javá occidentali Upas (2), a Javanis autem propriis Antjar sive Antsjar, ab incolis Celebes et insularum Philippinarum Ipo sive Hipo dicto, effectum nimis immodicum iribuerint, nullum tamen dubium est, quin vi et efficaciá letali venenis animalibus maximé perniciosis non solum non cedat, sed hac etiam superare videatur. Valet hoc inprimis de eo veneno, quod Malaici ob efficaciam plane singularem, qua distinguitur, Upas Radja (3) nuncupant : de quo tamen non hoc loco sed proximá sectione agemus. Que hic in medium proferemus arborem towicariam Runrmn nostri, Pohon Upas Malaicorum (Antiaris toxicaria Lescun.) solam spectabunt atque iis, que de ea Tomo altero Herb. Amb. p. 263 relata sunt, botanicá saltem ratione , supplendis et corrigendis inservient. Hae enim ipsa est arbor illa singularis, de quá tot miracula varii omni tempore narraverunt auctores, ut videre est e scriptis Cıeverı (cum Mzxzzuo e Diario Viri Celeb. جوم‎ SreeLman communicatis. vid. Ephem. Nat. Cur. Dec. II Ann. III. p. 127. de telis deleterio veneno infectis in Macassar et aliis regnis insule Celebes), sacerdotis. Cameito (vid. Ras. hist. pl. III. in append. p. 87), Varenten, Oud en Nieuw Oost Indien III. p. 218.) ipsius Ruwrmn, precipué vero e putida illà commentatione, quam quidam inferioris ordinis chirurgus , nomine Fornscn, anno 1781 in lucem edidit (4). Hee scripta si legis, facilé tibi persuadeas , pleraque falsis niti indigenarum narrationibus , qui cum naturá ad quevis mira atque incredibilia (5) credenda aliisque persuadenda sunt proclives, tum hoc forté loco illud spectabant , (1) Hoc inde patet, quod ibi paucissimis tantum indigenis modus hujus veneni vegetabilis parandi et letalis ejus in vulneribus effectus cognitus est, quamquam plante, unde colligitur, etiam in locis magis ad occidentem sitis, iisdem plane nominibus , occurrunt. Madurenses autem hoc venenum ad usus bellicos olim cum ex orientalibus ۵۵ regionibus و‎ tum ex insulis Balie et Borneo petere solebant. (2) Tam Upas quam Jpo significant venenum; Pohon autem arborem, itaque Pohon-Upas est arbor veneni. Malaici tamen et morbum quendam organorum respirationis ) Pleuritidem nostram) Upas dicunt, addito plerumque Sakit (i. e. morbo ). | (9) Radja significat principem sive regulum , eum, qui potentia gaudet. Upas radja est igitur venenum potentissimum. (4) Ea quoque, quae Karmrrer in Amoenit. p. 575 de veneno Macassariensi retulit, eo minus silentio sunt pratermittenda , quod mirum in modum cum relatis a scriptoribus modo laudatis consentire videntur, licet celeberrimus hic peregrinator et nature scrutator indigenarum narrationes, tanquam non veras, respuendas esse censeat. Cum vero in his ipsis primum fontem agnoscere mihi videar, ex quo Fornscun tractatus, quamvis impurus et inquinatus, fluxerit, ipsius Kaemprert verba hoc loco referre volui : « Est venenum hoc succus lacteus et pinguis, qui colligitur ex recens sauciatá arbore quádam , » indigenis pz, Malajis Javanisque Upa dicta, in abditis locis sylvarum Insula» Celebes, preesertim in ejusdem provincia » T'urasiá , crescente. Triplex dicitur arboris varietas vel species, solius succi malignitate majori vel minori, et arescentis » eolore (fusco, rufo et albicante) differens : cujus genuinum et in solà Macassarià germinantis succum, qui colligere » suscipiunt, praesentissimis vitæ periculis se exponant necesse est. Nam ad querendam arborem loca dumis beluisque » infesta penetranda sunt; inventa vero, nisi eminus vulneretur, et ab eà parte, a quà ventus adspirat, vel aura incumbit و‎ » aggressores erumpente halitu subitó suffocabit. Quam sortem etiam, experiri dicuntur volucres, arborem recens vulne- » ratam transvolantes. Collectio exitiosi liquoris morti ob patrata maleficia damnatis committitur, eo pacto, ut poena » remittatur, si liquorem reportaverint. Ex Scylla igitur in Charybdim regredientes, magna cautione et circumspectione » opus hoc instituunt. Nimirum sylvam ingrediuntur longà instructi arundine, ex magno et robusto illo genere, quo » domicilia sua exstruunt, quam alterá extremitate (est enim durissimum genus, cruris vel sure humane crassitie , » cavum, internodiis ex pedali vel longiori intervallo geniculatum ) ex asse acuunt, ut ad pertundendam arboris corticem » valeat. E longinquo conspectam arborem adoriuntur, ex eû plagá, quam premonuimus. Tum quam longè possunt, » ab arbore constituti, arundinis aciem arbori validé intrudunt, et liquoris, ex vulnere eflluentis, tantum excipiunt , » quantum arundinis cavo ad proximum usque internodium capi potest. Hoc spolio onusti, adverso vento retrocedunt , » et mox extra vulneris exhalationem in vado constituti , liquorem vasi vitreo, sed cauté pariter, infundunt et obturant. » Reduces, supplicio et omni discrimine defuncti , hoc vitæ sue ماد‎ Regi offerunt. Ita narrarunt mihi populares Celebani, » hodié Macassari dicti. Quis autem veri quicquam ex Asiaticorum ore referat, quod figmentis non implicetur ? » (5) Animadversione sané dignissimum illud rerum mirabilium studium , gentibus Indicis quasi naturá innatum , quo prin- cipes inter illos haud raro ut ambitioni satisfaciant utuntur. Sic Diero-Necoro, cum seditionem adversus nostrates et ipsius 48 ; RUMPHIA. ut Europeos ab omni conatu deterrerent , quo propriam hujus veneni, quod in bello tantopere reformidabant, indagare origineih idque ipsis surripere possent. Hine quoque factum est , ut Runrmus. haud secus ac multi alii ante et post illum auctores, de recta via aberraverit, cum arborem, in Moluccis non crescentem , ipse non viderit, delineationem ejus ad ramos ex Celebes allatos expresserit . denique a solis indigenis quandam ejus notitiam percipere potuerit (1). « Pestiferam hanc arborem , » inquit, « natura procul a sedibus hominum sejunxit; crescit in montibus nudis et jam e longinquo » agnoscitur, cum nulla circa illam sylva durare potest et ager sub illa sterilis est et exusta. Efficaciam » ejus veneni et avium penne, sub illa reperte , indicabunt : aérem enim circa hane. arborem adeo » esse infectam, ut aves in ramis desidere cupientes mox vertigine corripiantur et mortuo humi » decidant. » — Res sané digna memoriá, quod et hodie ejusmodi fabellee in compluribus Java partibus divulgate reperiuntur: quibus ut fides haberetur haud parum contulit Forrsch , cujus commentatio omnino ita scripta est, quasi suis ipse oculis omnia vidisset et investigasset. Illi si credas, qui in Javà scelerum erant convicti, damnari solebant, ut venenum ex arbore Pohon Upas colligerent , quippe cujus in viciniá nullum animans posset durare : neque enim homines solum aliaque majora animalia celeriter ibi exanimari , sed aves etiam, quee in ramis desiderent et pisces rivulorum , quibus letalis arboris umbra immineret. Pauci admodum, qui hujus laboris damnati essent, morti sese eripiebant, quibus succum venenatum, quo indigenz sagittas inficerent, referentibus vita condona- luribus Java? regionibus administrari solebat (35. 1 batur. Idem venenum capitis damnatis in Hoc veneno nonnunquam principum Indicorum jussu graviorum criminum reos necatos fuisse. non est quod addubitemus : ipse enim Ruuemus /. c. p. 269 de ea re hee refert : « Efficacissima » hujus veneni species dimidio hore, haud raro etiam minus quam quarta hore parte, mortem » certissimam affert : neque ulla adhuc antidota adversus illud inventa sunt, quorum reges Macassarum » sepe in maleficis periculum fecerunt. Quin etiam quo magis veneni vim indagarent, quosdam » maleficos in digito pedis aut pollice tantum sagittà vulnerari partemque lesam statim amputari » et rité alligari jusserunt , ut viderent an forte iste homo posset servari ; sed atrox venenum jam per » venas totumque corpus dilapsum hominem necabat. »— Preterea in omnibus adhuc Java regionibus, in quibus hee arbor reperitur, difficillime inducuntur incole, ut propius ad eam accedant et letalem succum colligant, timentes haud injuriá, ne vaporibus ex eá vulneratá aut casá assurgentibus tumores , pustulas vehementissime prurientes , imo gravissimam oculorum inflammationem contrahant. Sic in iis, quee de arbore toxicariá memoriz prodidit, Lescuenautt narrat, Javanum, cui ut florentes sibi ramulos afferret imperaverat, cum ramos aliquot abscidisset ut in truncum adscenderet , gravissimo laborasse morbo. Descendere ex arbore coacti corpus intumuit et per complures dies miser homo verligine , nauseis et vomitu dirissimé excruciabatur, cum alter Javanus, qui in verticem adscenderat et que petebat retulerat, nullo malo afficeretur, et ipse Lescurnautr arboris strate exhalationi nullo se detrimento exponeret. Cum vero omnes omnino indigene que ex arbore lesá effluunt tantopere reformident, quid est quod miremur, antiquiori saltem tempore, in primis maleficis usos esse principes Javanos, ut succo illo venenato ad venationis usum potirentur? — Mihi quidem , qui probé sciam , quam atrocibus olim suppliciis parvi hi tyranni subditos afficerent et fortasse adhuc, licet minus aperte , afficiant , haudquaquam ea res improbabilis videtur ! pupillum, paucos annos natum, Susuhunan sive Imperatorem Djocjokartensem , moliretur, famam ubivis divulgari jussit, posse se ex hominum conspectu evanescere et uno temporis momento immensum spatium percurrere. Que quamvis absurda credula plebs tam diu vera existimavit, donec a majori sociorum numero relictus in deditionem venire cogeretur. (1) Multa in his congruunt cum iis, quee Camenzo 7. e. de ed refert : «Ipo seu Hypo arbor est mediocris , folio parvo et » obscuré virenti, quae tam maligne et nociv est qualitatis, ut omne virens umbrá suá interimat, unde narrant in » circuitu et umbre distinctu plurima ossium mortuorum hominum animaliumve videri. Circumvicinas etiam plantas » enecat, et aves insidentes interficere ferunt, si Nucis Vomice Igasur plantam non invenerint, quà repertá vitá quidem » donantur et servantur, sed defluvium patiuntur plumarum. » (2) Ecce quee Vatenryn Z. c. de eû re refert : « unus potentissimorum quondam regum in insula Celebes hujus rei (scilicet , » celeris ejus effectus) aliquando manifesta quaedam edidit specimina , duobus hominibus capite damnatis pugione veneno » imbuto in summo pollice punctis, ita ut vix sanguis e vulnere efflueret, et confestim aut simul uno eodemque tempore » brachio amputato : quod idem duobus aliis in pollice pedis factum est, cruribus eodem statim tempore abscissis : sed » brevi post quatuor isti homines occubuerunt, cet. » ANTIARIS. 49 Quamquam a proposito longé alienum est, ut fabularum, que de hoc argumento a longo inde tempore percrebuerunt, quaque curiosissimis investigationibus a Lescuenautt DE La Tour et Horsrıero (1) inslitutis satis superque sunt refutate, propugnatorem agam, res ipsa postulare videtur, ut hoc loco quxdam referam, que perperam intellecta et explicata falsis de hac arbore commentis originem dare potuerint. Hac simul Forrscun commentationi, que in omnes feré Europzorum linguas versa nunc tanquam ex meris mendaciis contexta sperni solet, lucem aliquam veritatis adspergent. « Ubi incole , د‎ inquit HorsriELD و‎ pag. 14, in commentatione modo citatä , «in locis prope Banju- » wangie solum, quod agriculture destinatur, purgare volunt, inviti ad eam arborem accedunt, » pre metu eruptionum , quas viva prostrata in cute parit.» — Ejus rei veritatem in aliis hujus insule regionibus ipse confirmatam vidi, precipué ubi plantationes fabarum Arabicarum essent inchoanda. Tune cetera omnes arbores et virgulta (nam ob majorem soli fecunditatem plerumque loca nemorosa eliguntur), in illo agro ceduntur, radices quantum ejus rei fieri potest, eruuntur , cuncta in acervos cumulantur et plerumque comburuntur. Eo quidem tempore facile est intellectu, agrum ejusmodi omni vegetatione spoliatum adspectum prebere desertum ac sterilem, aut ut ipsius Rumpun verbis utar, « exustum د‎ ! Solis illis arboribus veneniferis, qua antea densa nemorum umbrá tecte latebant , ob causas jam allatas in communi illä strage securis parcit. Jam vero quis non agnoscit locum, qualem cum alii complures auctorum laudatorum , tum Foznscuius arborem veneniferam progignere tradide- runt? — Pennas avium et animalium ossa si addideris, que vestigia veneni omni animantium generi pestiferi sub arbore deprehendi feruntur, nihil omnino deérit descriptioni. Et sane hee ipsa vix frustra queras in regione tanta alitum copia frequentatà , que et avibus rapacibus haudquaquam caret. Has vero predam, quo tutius devorent, in loca deserta super rupes arduas altasve arbores avehere solere, nota res est : nec mirum, si arbores tam vastas, arduas et a ceteris segregatas , qualis est Antiaris toxicaria, ad id potissimum eligant atque ita reliquie voracitatis earum haud raro sub illis reperiantur. lisdem causis tribuendum est, quod arbor ista in orientalibus Jav: regionibus postea quoque in viciniá locorum cultorum, in primis Coffea consitorum, solitaria conspicitur, licet re verá ager circumjectus non amplius eandem sterilitatis speciem atque antea praebeat. sed tamen ob longevitatem super omnes reliquas arbores alté emineat. In tali plagá Antiarim toxicariam summá fide a pictore Payen delineatam hoc loco exhibendam curavimus. Regio depicta locus est fertilissimus, tribus milliariis anglicis meridiem versus a vico praecipuo Banjuwangie, duobus fere a mari dissitus, qua via est ad locum, qui Rojo-Djampie dicitur. Origine est alluvialis et regionibus depressis accensendus , licet hic , ut fere ubivis in meridionali parte insule Javee, ardua litora , muri instar, in mare descendant. In anteriori picture parte una earum arborum memorabilium conspicitur, que in conserendo Coffex plantario, cujus exigua pars ad sinistram cernitur, superstes fuit. Rami latissimé expansi plantis parasiticis non parcé sunt vestiti ac semper feré in iis aves et quaedam Soiuri species (precipue Sc. bicolor Srarru. et interdum Sc. insignis Fr. Cuv.) reperiuntur, id quod eam in naturali conditione animalibus omnino non noxiam esse diserté probat. Jam vegetatio in viciniá arboris hic depicte iterum luxuriat : arbores super frutices humiliores Coffee Arabico eminentes sunt e genere Erythrine Indice celeriter et luxurianter pullulantis atque agrum consitum tam ab ardore solis quam ab impetu ventorum tutum praestant. Solet etiam plerumque ejusmodi plantario fossa aut sepimentum vivum cireumdari, quibus pecora aliaque animalia arceantur : quo consilio hic frutex Jatrophe Curcas | adhibita est. Dextrá parte proximé Antiarim toxicariam arbor solitaria e familià Apocynearum, pedes circiter viginti alta, conspicitur et ex adverso atque longius remota densa sylva arborum novarum, ex qua hic illic palma Arenge saccharifere exsurgit. Preter causas supra memoratas, ex quibus sine ullo dubio origo fabularum, quas cum alii scriptores antiquiores, tum in primis Forrscu narraverunt, repetenda videtur, alia est, que male applicata iisdem commentis ansam dare potuerit. Nature phenomenon dico plane singulare et dignissimum admiratione, quod paucis hic commemorare jam ideo volo, quoniam simul indicare poterit, quam singularem ac plané mirabilem agendi rationem natura ostendat in regionibus, ubi (1) Vid. Mémoire sur le Strychnos tieute et VAntiaris toxicaria, plantes vénéneuses de Vile de Java cet., par M. Lxscnz- NAULT in Annales du Muséum d'histoire naturelle Tom. XVI. p. 459 et Verhandel. Bataviaansch Genootsch. VII. X. An essay on the Oopas or Poison tree of Java by 100... 4 13 Mc.Eot. Garden, er au we 50 RUMPHIA. quovis vestigio non solum rerum, quas procreat, tam Paste qaam plum: varietate , magnificentiä et incredibili sepe magnitudine percellimur, sed magis etiam virma i eju latentium efficaciam semper variam neque unquam prodigiis generandis otiosam stupemus. Atqui videntur illic, multo magis quam in terris a solis cursu remotis, conspirasse omnia, ut perpetuum elementorum inter se tumultum et quasi certamen alerent, quo terræ ipsius facies commutationibus omnigenis summáque sibi celeritate succedentibus converteretur. Quam variis ibi rationibus , quarum multe aciem humanam fugiunt, natura utitur, ut principia vix solubilia, imo saxa durissima, solvat et soluta nova conjunctione consociet! — Sed nulla res majorem movet admirationem, quam ignis subterranei vis, qui ima terre viscera non minus laté quam profundé permeare videtur et cujus vestigia in magno illo Archipelago Indico ubivis apparent : quin tota illarum insularum superficies satis indicat, plerasque earum vulcanice esse originis et insulas majores conjunctione ac quasi intima concatenatione complurium montium ignivomorum esse natas, nempe factà viscerum agglomeratione, quorum partem hodie quoque quam latissimé eructant. Hine ex eo solo vuleanico haud raro etiam erumpunt aquarum salubrium calide frigideque scaturigines, pro indole terre, ex qua profluunt, principiorum, quibus constant, qualitate ac quantitate valde diverse (1) : aut alia observantur ostenta, que cum tumultu ignis in visceribus terre magis minusve videntur conjuncta. Sic ex gr. hic illie ad radices aut inter declivia collium anteriorum , qui cum altissimo montium ignivomorum jugo coherent, loca sunt, in quibus solum prorsus limo fervidissimo constat و‎ qui subinde, scaturiginis instar, interruptis vicibus in altitudinem quindecim pedum projicitur. (2). Illic, locis campestribus (1) Hi fontes, cum in Java ex montium ignivomorum radicibus oriuntur , gaz hydro-sulphureto impreegnati esse solent, quales ex. gr. prope 7ji-pannas in radicibus montis Gedé et prope Trogong in latere boreali montis Gunung Guntur. Qui vero ipsis eorum crateribus propiores sunt, magnam sepe copiam acidi sulphuriei continent. Ut de aliis taceam , tantam hujus acidi copiam fontes quidam , inter orientem et septentrionem ex latere montis ignivomi fere exstincti Tankubang Prahu juxta viam ad Tengeragong in provincia Krawang profluentes, pluviarum tempore in rivulum montis radices preterfluentem effundunt, ut omnes pisces, quibus scatere solet, tune laté in eo moriantur. Fontes etiam gas acido . carbonico impreegnati in Java reperiuntur, licet longius ab jugo montium ignivomorum remoti. Horum sunt complures in mediterraneis locis provincie Samarang et in radicibus montis Durangrang in provincia Krawang, quorum nonnulli campestribus locis orientes ferrum continent, quod color atramenti, quo aqua, thee infusione admixtá, tingitur, facilé prodit. Horum fontium aqua tamen minus bené potest servari, utpote in omnibus: hujus generis, quos vidi, quádam, licet saepe exiguà, mixture sulphuretice copia infecta. Aliis fontibus metalliferis , qui identidem in Javà in regionibus minus altis reperiuntur, haud raro ingens Muriatis Sode, quod montani Susupan dicunt, continetur copia : horum etiam sunt complures in agro Preangerano, ex. gr. prope Randja-Kalong in Prefecturá Sumadang ; alii in vicinià 7" ipsius, alii passim in orientalibus Javee provinciis iique seepe ditissimi Muriatis Sode inveniuntur. Aliis denique partes terrena, presertim mixture calcariss atque argillose continentur. Ad hos referendi sunt fontes calidi aliquot millia passuum a WVanyassá in provincia Krawang dissiti, quibus indigens optimo seepe successu ad scabiem et mala herpetica sananda utuntur. In his notatu sunt dignissimi, qui Silicium continent solutum et quotidie adhuc ligno Dilleniacee cujusdam Sumpur Aijer indigenarum) in lapidem convertendo ansam prebent. Hos autem fontes olim multo latius quam nunc dispersos fuisse, cum vix quaedam eorum eaque levissima hic illic supersunt vestigia, ingentes masse ligni Chalcedone aut Achate in durissimam conditionem mutati, quod in multis humilioribus Javee regionibus montanis invenitur, luculen- tissimé probant. Ejusmodi mass®, ex. gr., passim in provincia Bantam, in finibus inter meridiem et occidentem sitis provincie Buitenzorg, in pago Tjidammar provincie Tjanjor, item in provincià Cheribon aliisque locis conspiciuntur. Hoc nomine in primis dignus est, qui commemoretur, rivus quidam in radicibus montis Kendang, circiter qüatuor milliaribus anglicis a Radja 77 inangong , vico precipuo pagi Passir Pangang Prefecture Sukkapura (in agro Preange- rano) fluens, cujus aqua nunc quoque quasdam ligni species ei injectas haud ita longo temporis spatio per terram siliciam in lapides convertit. Huc‘ etiam referri potest colluvies illa aquarum speciei laeteze, que in plerisque majoris ambitus crateribus, quos in Javá investigavi, reperitur. His fervidissimo «estu ebullientibus, prater partes aluminosas , magna vis sulphuris statu subtilissimo continetur. Sunt etiam alii montes, in quibus ignis plané exstinctus est, quorum crateres in speciem lacus scpé vastissimi conformati, aquarum colluvie plané sint repleti, coloris aut soliti, aut albidi, licet hæc etiam vase vitreo hausta pellucida appareat et temperature vulgaris. Perhibent tamen indigene, aquam ejus- modi albidam instante vicinorum montium incendio, turbidam fieri solere vaporesque sulphuricos per superficiem ejus dispergi. — Denique notandum videtur, in nonnullis hujus insule provinciis orientalibus passim fontes reperiri, qui Petroleum producunt. j (2) Ejusmodi fontes luti calidi, inter alia, multis locis reperiuntur inter montem ignivomum Gunung Guntur (qui ad altitudinem, 6500 pedum surgit et perpetuo flagrat incendio) et Papandayang (cujus crater corruit et ignis fere exstinctus est) et hic quidem densá nemorum umbrá obtecti. Haud raro fit etiam, ut ipsi montes limum fervidissimum ANTIARIS. 31 (veluti prope Kuripan ad occidentem a Bustenzorg), inter densas sylvas cernitur planities albi coloris E vix aliquot plantas alens ob duritiem soli, quod e stratis Gypsi horizontalibus conformatum est : ingens numerus conorum ex eádem materiá altitudine trium ad quinque pedum, et complurium pedum eructent, qui non و‎ Lave instar, in aére durescit. Sic die 8 Octobris A. 1822 accidit , horà post meridiem fermé secundä, ut vehementissima explosio montis Galungung in Prefecturá Sumadang omnium oculos in verticem ejus densis nemoribus obtectum converteret. Nullus in eo antea conspiciebatur crater, nisi is existimandus esset lacus exigui ambitus, sive potius aqu: receptaculum , in tertiá feré parte altitudinis montis inter meridiem atque orientem situm , et aquis rivuli Zj¿-kunier, qui in superiori montis regione ortus, hic cataracten Banbulang efficiebat, ut videtur, erutum. Tum vero, eo ipso loco, quo lacus aquam cataracte recipere solebat, ingens surgebat columna fumi densissimi, quee summa vi in altum evecta videbatur. Mox omnem montem, adjacentes valles vastamque planitiem , que ad radices montis Galungung extenditur et incolis admodum erat frequentata, fumus decidens profundis involvit tenebris. Ipsa terre viscera fragor surdus, qualis remotorum tonitruum, concutit et cum novis semper eruptionibus alternat. Crescit usque ille strepitus et solum vehementissimis tremoribus «stuare videtur. Tandem mons ingentem vim limi calidi , immistis fervidis materiis, eructat, tanta quidem vi, ut hzc massa trans fluvium 77i-/andoy, ultra quam decem milliariis anglicis a montis radicibus, tractu inter meridiem et orientem sito, fuerit projecta , fulminibus subinde de caslo missis per atras montis tenebras relucentibus. Hujus limi, qui maximam partem terrá argillosá subtilissimä et sulphure constabat, cum in locis tam procul a scaturigine remotis decidebat, tantus tamen erat fervor, ut homines atque animalia profundo vulnere adureret. Hac eruptio limi calidi, intermistis materiis fervidis (pyritis), quarum nonnulla zucem juglandis magnitudine equabant, hora circiter tertiá post meridiem ad summum pervenerat fastigium : tum cineres frigidi depluebant, qui ambitu triginta milliarium angli- corum circum Galungung magis minusve vegetationi nocuerunt. Sub horam quartam eruptiones paulatim decrescere cceperunt et post horam plane desierunt. Jam tantum nature tumultum alta mortis silentia exceperant. Lux coli paulatim reddebatur et mons ipse rursus conspiciebatur, cujus in vertice nemora plané adusta videbantur. Tristissimum autem vastitatis spectaculum praebebat ipse campus, qui inter rivulos Zji-bodas et Zji-annah,inde a receptaculo cataracte Bambulang usque ad vicum 7ji-tesbong extenditur. Hujus enim vasta planities (quee superficiem 40 milliarium anglicorum quadratorum complectitur) limo illo calido plane erat obducta et quasi inundata , ex quo hic illic palmarum Cocí aut Arece surgebant cacumina, sola vicorum, illà strage deperditorum, monumenta. — Paucis autem post diebus, cum imbres continui varia vehementiá statim post hanc calamitatem essent subsecuti, alio graviori malo die 12 Octobris hæc provincia vexata est. lllo die imbrium adeo augebatur vehementia, ut turgida flumina, que in miram altitudinem succreverant, sub vesperam omnes pontes abriperent neque ulla spes fagæ miseris relinqueretur indigenis, quorum plerique in colles circa majorum sepulera confugerant. Inter horam sextam et septimam vespertinam vehementissima explosio et terre tremor percipiebatur, quem paucarum minutarum intervallo due alie detonationes haud minori vehementiá sunt secutee, nullo tamen igne nec lucis pheenomeno per tenebras, quibus tota regio obducta erat, relucente. Tota itaque nocte, preter strepitum amnium و‎ omnibus, quibus nova hzc pepercerat eruptio, ruinam minantium , nihil aliud audiebatur : prima autem lux faciem et montis, et totius regionis plané mutatam ostendit. Totum illud latus montis Galungung , quod inter meridiem et orientem spectat, ingenti hiatu perpendiculari, qui orientem versus in immensam speluncam patebat, discesserat. Hunc tamen hiatum quasi murus saxorum inaequalis altitudinis ex parte claudebat, pone quem columna densi vaporis surgebat. Massa basaltica et terrena, quà olim ingens illud cavum fuerat repletum, triplici illà explosione in planitiem disjecta, partem eruptionis, quee die 8 Octobris acciderat, tegebat, et simul tanta vis luti calidi et aquee ferventis e visceribus montis effluebat, ut tota regionis superficies mutaretur. Hoc enim flumen vuleanicum, ad latitudinem 200 perticarum Rhynland. diffusum, meridiem versus pergens, queecunque cursui ejus obstarent, nemora و‎ vicos, montes ipsos, secum traxit, neque prius substitit, quam ubi, duabus horis ab origine remotum, inter occidentem et meridiem quasi aggerem collium exstruxerat. Incredibile est dictu, quam alta ruins vestigia in cursu reliquerit. Ne de aliis dicam, vicus nomine Mattiapada, qui circiter 140 tuguriis constabat et in ripà fluvii Tji-kunier situs circiter horá a monte Galungung aberat, plané evanuit, neque locus ipse, ubi antea fuerat, satis certo indicari potest. Hic quoque fluvius, pristino alveo limo repleto, cursum mutavit et per rupes, amplius quam milliario anglico inde remotas perrupit. Quin hie illic valles 40 aut 50 pedes alte limo penitus fuerunt complete. Uträque hác eruptione, per brevissimum tempus facta, amplius undecim millia hominum periisse constat , licet horum numerus in tabulis publicis ad 4011 sit redactus. Ad hoc, ingens jumentorum (boum Karabouw) numerus interiit et 2983 agri, oryzà consiti, cum 775, 795 arboribus Coffee funditus sunt eversi. Crater proprié dictus nondum in hoc monte conformatus est, sed eo loco, quo limus prorupit, fundamenta ex basalte quaquaversum laté sunt disrupta et ex illis hiatibus saxorumque fissuris cum magno terre sonitu undique aqua et vapores sulphurici ebulliunt. Lacus autem, de quo diximus, quem incole sacrum existimabant et religiosis colebant peregrinationibus, iisdem eruptionibus plané evanuit. Exinde tamen in septentrionali montis latere de ingenti altitudine preecipitatur cataracta, que aquas cum fluvio Tji-kunier miscere videtur. | ۱ Hoc autem loco silentio preeterire non possum nomina illorum virorum, qui, quo poterant auxilio, in gravissimis hisce eruptionibus, quarum non aliud in Javanorum historià refertur exemplum, miserrimis subvenerunt incolis, et quorum facta omni laude majora memoriz non prodere nefas foret. In his Vir Nobil. Roserrus van DER CAPELLEN, agri Preangerani tunc temporis Praefectus, Medicus consultissimus Bruynınaa , Viri Ornatissimi Paven, Baro von Kıssinger, et Scnuckmann, et complures simul principes indigenarum , quorum tamen nomina memorie exciderunt, virtute et alacritate certarunt. 49 RUMPHIA. ambitu, novum ac plane singularem adspectum loco prebet; his autem conis totà longitudine perforatis aqua aut calida, aut frigida perpetuo erumpit et nova semper ejusdem materie terrena ponit sedimenta. Alio denique loco (qua de re hie quedam afferre statueram) inter montes declives , qui jugo altissimo sunt vieini, passim reperiuntur hiatus ambitus subinde satis magni, omnibus, que vitá gaudent, exitium minantes. Incredibile dictu est, quanto repente horrore afficiatur animus, cum nihil ejusmodi suspicatus improviso in eum locum incideris, et densá nemorum umbrá egressus solitudinem ante te conspexeris, in quà nullum vegetationis apparet vestigium tristesque variorum animalium, etiam tigridum, hic illic sparse reliquie et insectorum cumuli vaporum hic e terra adscendentium , quibus enecata fuerunt , pestilentem naturam testantur. In agro Preangerano exitialis ejusmodi locus est in monte, cujus incendium nunc quidem exstinctum est, Talagabodas, in Prafecturà Limbangan, et nonnulla alia in aliis Java regionibus inveniuntur, veluti vallis, cujus Lounon in Edinburgh New phil. Journ. 1832. p. 102 fecit mentionem , Guwo Upas ( vallis venenata) dicta, aliquot milliaribus anglicis a Bator in finibus provinciarum Pekkalongang et Bangu-maas dissita. Videtur autem semper requiri ingens aquarum colluvies cum vulcanicá quádam soli effer- vescentiá conjuncta, ut exhalationes tam perniciose omni generi animantium gigni possint. Hoc saltem in Talagabodas obtinet, cujus in vertice craterem lacus implet forme elliptice, bis mille amplius pedes longus et 5400 pedes supra maris superficiem elevatus. Hunc lacum collibus continuis inclusum indigene mare sulphuris appellare solent ob ingentem copiam sulphatorum margines ejus ambientium. Hi licet latè aérem vaporibus sulphuris et hydro-sulphuris inficiant, ita quidem, ut multi homines non siné gravi molestiá spirare queant, non tamen hic in ipsà crateris margine letales ille animantium vite exhalationes adscendunt, sed paulo longius ab isto mari sulphuris, ubi per montis latus inter orientem et austrum situm descenditur. Illic per longum spatium solum vulca- nicum, hic illic tantum aridà graminis specie tectum, non solum vapores hydro-sulphureticos, sed etiam tantum gaz acidi carbonici ac precipue vapores sulphurosos exhalat , ut plerisque animalibus quam celerrime spiritus intercludatur eaque suffocata inter convulsiones exanimentur. Notandum autem videtur, hunc locum quasi vallem esse in radicibus unius eorum collium, quibus mare sulphuris , modo memoratum , cingitur ; ex fissuris autem hujus collis perpetuo stillare aquam acido sulphuroso et acido sulphurico impregnatam compluribusque locis confluentem. Hujus autem haustus non minus quam exhalationes gaziformes , de quibus locutus sum , economie» animali letales esse, verisimile est. Ut ut est, externa obtegumenta cadaverum quadrupedum atque avium , que hic reperiuntur, longè minus sunt corrupla, quam ossa, qua corrosa sunt; insecta autem, quorum plerumque acervi in fissuris saxorum congesti sunt, sulphure incrustata et parietes saxorum, in quibus nullum vegetationis cernitur vestigium , sulphure sublimato obducti sunt. Ob cadavera, que semper hoc loco inveniuntur, indigenz istam plagam Tampat mattie (quod sedem aut domum mortis significat) dixerunt : alii Kawa mattie (1. e. craterem aut locum declivem vel profundum , aut etiam simpliciter locum mortis), alii subinde Padjagalang sive Padjagollang (i. e. lanienam) appellant. Hominibus in horrendo illo loco commorantibus minus est periculum quam animalibus, quorum ingens numerus, grato loci calore invitatus, imprudens in perniciem ruit, quam tristes eorum reliquie testantur. Ceterum hominibus hoc Kawa mattie adeuntibus (1) nullum est periculum, modo caveant , ne diutius in eo commorentur, neve omnino in solo pestem exhalanti recumbant aut quiescant : quin levissimus verliginis aut interclusi spiritus sensus debet sufficere, ut quam celerrimé ea loca relinquant. Ex iis و‎ que Sacerdos Muhametanus Abu- Bakkar e vico Trogon Viro Orn. Paren retulit, idem phe- nomenon in loco Kawa-manok dicto (i. e. crater aut profunda sedes avium) in jugo, quod a monte Gunung Guntur ad Gunung Papandayang , quorum uterque est ignivomus , extenditur, conspici apparet. In regione etiam Solonensi agri Regii, in monte Lawoe sive Lauhu, complures sunt spelunce, que ob eam causam diligenter sunt clause, in quibus volucres celeriter per convulsiones (1) Nobilissimus vos Kıssıseer, vir optime meritus de cultura Coffee, Indigofere et Nicotiane in agro Preangerano promovenda et emendandà, cum montem Talagabodas inviseret, diutius quam horá in hoc Kawa mattie commoratus est neque ullo anxietatis sensu afficiebatur. Sed complures indigenarum ; qui eum comitabantur, brevi tempore postquam in hune locum descenderant , spiritum sibi intercludi querebantur. Gallinse, quas secum attulerant paucis minutis horae partibus moriebantur et canis, postquam sex septemve minutis ibi degerat, convulsionibus corripiebatur, sed mox ex eo loco remotus plané convaluit. ANTIARIS. 93 exanimantur. Harum tamen vaporibus longé alia videtur esse indoles, quam quos in monte Talagabodas descripsi , quippe qui nullo sulphure admisto , tantum gaz acido carbonico constant. Vir de Botanices studio optimé meritus Guinzemn (Archives bot. 1833 , p. 282) connexum, quem huic locorum insalubritati eum Foznscun narratione de arbore Pohon Upas intercedere suspicabatur ,. jam ante indicavit; et sane multa sunt, qua faciant, ut hoc verum esse credamus. Sed vel sic tamen Forrscuius vituperatione non vacat, quod res cum summa negligentiá retulerit, tum nimis amplifica- verit : cujus tamen rei culpa minus ipsi, quam aliis, quos secutus est auctores, propria est. Videtur enim que de eà arbore passim in Javá relata audierat et que ipse non bene animadverterat cum Europeo quodam communicasse, cui narrationem istam vulgo cognitam, ita fabulis exornatam , debemus. | a LESCHENAULT DE LA Tour et maximé Horsrær» hac laus debetur, quod primum de utroque veneno vegetabili, quo incole Archipelagi Indici sagittas inficiunt , atque de ratione, quà paratur et in corpus agit, vera memorie prodiderint; quibus mea observata exacté congruunt. Verum longum et a re alienum foret, in libro botanices magis studio dicato magnum numerum experimentorum hoc veneno in animalibus factorum referre atque singula copiosé explicare. Itaque sufficiat hic primum rationem, quà succum Antiaris toricaria parant indigenz , exponere : tum summam eorum, quee ex experimentis hoc veneno in animalibus institutis colliguntur, referre : ac denique in fine hujus capitis botanicam singularis hujus arboris descriptionem adjungere. Succus profundis incisionibus e cortice trunci obtinetur, in cujus vasis lactiferis tam copiosus adest, - ut brevi tempore ex arbore satis magna aliquot hemine colligi possint. Est autem, plerarumque instar ficuum, lacteus, admodum viscosus, dum effluit parumper spumescens, coloris flavidi, at magis albidi in arboribus ramisque novellis , qui accedente aére fit luridior , saporis insipidi, amarioris. Hunc indigenz calamis arundinis Bambuse excipiunt, in quibus paulatim aéri expositus in massam gummo- sam durescit. Hec, nisi nimis diu servetur, aqua calidá soluta , cum residuum, quod solvi nequit et rejicitur , precipitatur, veneno parando «qué bené inservit ac recens succus. Hujus succi fermé sex vel octo unciz in vase fictili sequenti modo parantur. In lapide diligenter contunduntur et triturantur radices recentes Kontsjor sive Kantsjur (Kaempferie Galange), Pangley sive Bangley ( Zingiberis Cassumunar), Nampoh ) 4702066 cujusdam), cepe et allii, singulorum fere bine drachme, quorum D due ge omnium succus expressus succo Antiaris affunditur. His nonnulli indigenz alias quasdam subinde addunt radices aromaticas Scitaminearum, e. gr. Alpinie malaccensis, cet. , neque tamen succum earum prius exprimunt, sed solummodo subtilissimé contritas in vas infundunt. Tum ferê dimidium uncie Piperis nigri in tenuissimum pulverem redacti masse admiscetur et hzc bacillo diligenter versatur ; quo facto seme A recentis fructus Capsici fruticosi medio fluido injicitur, quod protinus inde vehementer effervescit , ipso semine per minutam hore partem violenter huc illuc agitato. Hic tumultus ubi resedit, semen ejicitur, et eádem piperis copia additá , alterum semen Capsici fruticosi immittitur : quo facto eadem in fluido efferves tia el seminis agitatio, minor tamen quam antea, conspicitur.. Hoc aliquoties eodem modo repetitur , donec nullam amplius agitationem semen illud in fluido excitet et quietum in superficie remaneat : unde venenum paratum esse apparet. Hoc vero protinus , ut supra diximus , imbuuntur sagitte, que, veneno siccato , in pharetris ex calamo Bambuse operculo clausis asservantur, aut ipsa massa in vasis occlusis, donec eû opus sit, reconditur et paulatim durescit. Nullum tamen dubium est, quod ex dictis apparet, quin indigenarum alii alio modo hoc venenum parent, si quidem id diligenter occultant. Hoc etiam varietate coloris magis minusve obscuri, quo in variis insulis distinguitur , indicatur. Attamen persuasum mihi est, succum gummosum Antiaris towicarice, etiam nulla adhibitá praeparatione, haud minus esse letalem. Hinc tamen diversa videtur mistura quzdam , cui simul venenum ex Strychnos tieute elicitum affunditur, quà barbaros insulam Borneo habitantes, subinde uti suspicor : huic itaque veneno admisto multo major ejus efficacia tribuenda foret. Ex omnibus, que de hoc argumento retulimus atque ex innumeris experimentis veneni Antiaris toxicarie in animalibus institutis hec mihi statuere posse videor : 1.) Nulla omnino arboris Pohon Upas vegetantis aut in plantas aut in animalia perniciosa vis est, quippe que in densis nemoribus reperiri soleat, omnigenis cincta. fruticibus ad truncum ejus adscen- dentibus , in quo , eque ac in ramis, variis plantis parasiticis obtectis , et aves et mammalia impavide desident. Neque minus hujus rei veritati est documento, quod mihi olim in horto botanico Buitenzor- giano complures harum arborum ex semine producere contigit, quee brevissimo tempore ad magnam T 94 RUMPHIA. excrescebant proceritatem, quod iis adeo cum genere Fici et Artocarpi est commune. Harum nonnullas ad hortum Academicum Leidensem transmittendas curavi, quarum duæ incolumes illuc pervenerunt et per satis magnum temporis spatium ibi viguerunt, tandem vero exstinctæ sunt. 2.) Tum demum, cum cortex hujus arboris alte leditur, succus lacteus e vulnere effluens eos parit effluxus, qui in vicino aére dispersi illis, quorum natura ad id proclivior est, nocere possint et tumores erysipelaceos, vehementem corporis pruritum, ardentes oculorum dolores, aut similia concitare. Ipsa succi inquinatio vehementius in corpus agit atque oculorum lumen exstinguere valet. Quin etiam interius corticis stratum sive liber structure crasse, dense, fibros® , ex quo laquei validi et rudiores subinde vestes, quibus de plebe homines utuntur, conficiuntur, diu postea, si quando vestes ille humectentur , pruritum excitat eamque servat naturam , donec macerando et eluendo planè auferatur. 3.) Succus tam merus, quam admistione indicatá paratus, nisi diligenter asservatur, diuturnitate temporis majori parte naturæ letalis orbatur : unde apparet principium venenosum, ( cui nomen Antiarinum tribuendum censeo) volatilis esse nature, id quod superioribus probatur. Huic itaque venenoso principio lacteus ille humor, qui, preter materiam gummosam , etiam viscinum , materiam cerosam et aliquantum Kautschouk liquidi continet, quasi vehiculo est. Ceterum ductibus succi propriis sive vasis lactiferis liberi lac illud venenosum o cujus in diversarum regionum arboribus similis fere efficacia est. 4.) Ratio, quà indigene hunc succum preparant , ns aut nihil. conferre videtur ad vim ejus letalem augendam. Paulo celerior fortasse vulnerum hoc succo preparato illatorum possit esse effectus in illis. corporis partibus, qua pauciori numero vasorum absorbentium gaudent, si quidem vi excitante illorum stimulantium absorptio augetur et ven enum celerius per venas dispergitur. 9.) Quo angustius est vulnus telo venenato illatum, eo majus vitæ imminet periculum , presertim si apex veneno imbutus in eo remansit. Hanc ob causam maximé timende sunt sagitte ex durissimo ligno Bambuse excise , in acumen tenuissimum , quod facilé effringitur, excurrentes. Levius multo ab hastis aliisve telis gravioribus ob id ipsum est periculum , partim quod venenum iis adherens non satis diu vulnus contingit, ut absorberi queat, partim quod sanguis tantá copiá e patenti vulnere prorum- pens, si quae veneni particule dissolute fuerint, eas statim secum abducit atque ita abse orptionem turbat. Similiter sagittæ veneno ritè siccato واو‎ multo sunt perniciosiores quam que liquido veneno recens infect fuerunt : illud enim in vulnus ipsum penetrat et partem lesam contagio inficit ; hoc vero a sagittá , dum corpus ferit, plerumque sejungitur, neque ipsum vulnus amplius attingit. 6.) Veneni Antiaris in alio animalium genere minus celer cernitur effectus, quam in alio , quod potius peculiari eorum organismo et forte etiam chemicæ humorum m oni , quam copie veneni absorpti iribuendum videtur. Sic letali ejus vi haud tam celeriter exanimantur robustiora mammalia , veluti Bos Karaboww, quam canes : et hi ipsi minus subità nece occumbunt, quam simi, feles, vespertiliones, ac quaedam avium, etiam majorum, genera , que brevissimo postquam. فو‎ sunt tempore exstinguuntur, cum galline, ex. c., vix veneno afficiuntur et aut subinde ex ejusmodi vulneribus plane convalescunt, aut certé, ratione habità omnium animalium, de quibus locuti sumus, etiam mammalium, multo tardius succumbunt. Multum etiam valet peculiaris cujusvis animantis natura : neque enim in eodem animalium genere eádem ratione agit veneni vis, neque eadem semper parit symptomata. Hzc in mammalibus fere sunt sequentia : brevi tempore, quin paucis minutis hore partibus, postquam tale animal sive veneno preparato, seu crudo succo Antiaris vulneratum est, anxietate quádam inquietá agitatur, crebris horroribus corripitur, et interruptis querelis aut altis clamoribus dolorem significat, dum intestina interea. excrementis eva tur. Huc mox accedunt deliquium , respiratio accelerata, extremitatum contractio, saliva mucose ex oris cavitate effluxus, vomendi conatus, vehemens musculornm pectoralium et abdominalium clonica contractio, subinde cum vomitu materie spumez lute: aut albicantis, nonnunquam excrementalis , conjuncta. Tandem spiritus paulatim intercluditur, musculorum debilitas et agonia ad summum pervenerunt gradum , urina et cetera excrementa ultro effluunt et inter convulsiones mors consequitur. Sectio cadaveris sequentia ostendere solet. Quedam apparent vestigia inflammationis et sugillationis cruoris inter musculos, quos venenum attigit. Cutis et musculi multorum animalium hoc veneno peremptorum tremulo motu, dum dissecantur, horrescunt, in primis musculi pectorales. Color musculorum, presertim in extremitatibus, pallidior est quam valentium. In cavitate abdominali exigua copia fluidi serosi reperitur. Vasis intestinorum , que eå continentur, plus sanguinis, quam solet , injectum est, ANTIARIS. 25 in primis hepatis, et si venenum non turbulenté sed pedetentim in corpore egit, eliam stomachi, cujus tamen vasa sanguine minus sunt distenta, ubi mors inter gravissimas convulsiones, nullo vomitu pregresso, consecuta est. Tum quoque ipse stomachus non adeo per gaz distentus est, quam ubi tardior veneni fuit effectus, neque tunica ejus interna materià luteá spumanti obducta. Sed maximé in cavitate pectoris morbosa cernitur immutatio , sanguine in. pulmonibus omnibusque vasis majoribus, ut Aortá, Venis cavis, arteriis venisque pulmonum , nimis coacervato. Pulmonum color non alius est, quam sanorum, sanguis Aorte atque arteriarum rité oxydatus, ex quibus, cum punguntur, violenter prorumpit et mox coagulatur. Sanguinis per venas fluentis obscurus, ut solet . color est. In cerebro vix ulla cernuntur veneni vesligia, nisi forté levissima sanguinis in Dura matre et sinubus congestio ei sit tribuenda. 7.) Venenum hujus arboris maximé agit in systema vasculare , sanguine in vasis Thoracis coacervato. Videtur autem venenum absorptum (1), cum venis receptum est, tanto stimulo excitare pulmones , ut sanguinis nimia copia in his et in majoribus vasis congesta equilibrium omnium functionum , que ad vitam tuendam prorsus sunt necessarie, conturbet et evertat. Vomendi appetitus et vomitus ipse nature videntur esse conatus, ut stimulum istum expellat et intermissum sanguinis discursum restituat; atque hac etiam ratione , nempe secretione intestinorum , virus ex corpore ejicere conatur , quandoquidem remedia vomitoria (2) salutari plerumque successu adversus venenum adhiberi expe- rientia docuit. tae 8.) Internum usum succi aut crudi aut preparati non tam letalis sequitur exitus, quam vulnera hoc veneno illata. Ceterum eadem fere symptomata post usum ejus observantur, que supra retulimus , licet vehementior plerumque eum sequatur vomitus, qui obstare videtur, ne venenum per venas diffundatur, cujus forte natura simul actione succi enterici immutatur et magná violentie parte orbatur. Si Rumrmio fides est habenda, homini exulcerationibus et cutis pustulis laboranti pillulam exiguam veneni Antiaris non parati sumere expedit, cujus ea vis est, ut omnem vim morbi per intestina corpore expellat. Idem auctor est, emplastrum ex hoc veneno vulneri applicatum certis- simum esse antidotum adversus morsum aut punctionem venenatam piscium insectorumque. Nihilo- minus omnibus, quicunque eo interné aut externé uti velint , summam adhibeant cautionem suadeo, ne levius malum fugientes in majus ruant atque ita vitá ipsá periclitentur. 1 E (1) Absorptio ejus hinc probari videtur, quod partibus excoriatis neque tamen cruentis corporis admotum eundem effectum letalem parit atque in vulneribus. Runrarus tamen illud cum sanguine commisceri oportere perhibet, ut in corpus agere possit. (2) Propterea in primis bellis Amboinensibus, teste Rox»nro 1. c. p. 269, ad humana excrementa confugere solebant, quod deglutita vehementem vomitum parerent. Etiam Anpr. CLYERUS zn Ephemerid. Nat. Cur. Dee. IT. Ari ITT. p. 127 ad Karmerer in Amoenit. p. 577 stercoris humani, tanquam primi antidoti Europzis ab indigenis revelati, mentionem injicit , dicens l. c. : «quod a sauciatis eo ipso momento tanta copià deglutiendum erat, donec, excitando enormem vomitum » virus illatum (revellendo, eliminando aut quocunque modo, perinde est) superaret atque illuderet. Hoc igitur stercoreo » antidoto. instructi, aciem cum nigritis Celebanis ingrediebantur, vitam nescientes nisi in sui ludibrium conservare » sordidissimo remedio ; donec patuisset , aliud ab indigenis foveri antidotum د‎ cujus revelatio nullà arte aliá potuit, quam » cruciatu extorqueri. » — Postea salutaris iis innotuit effectus radicum Crini asiatici, quam 110190168 Radicem toxicariam appellat, cujus succum manducando expressum deglutiebant, reliquum vero vulneri imponebant. Nisi protinus sequatur vomitus, iterum hoc utendum est remedio : « nam sine vehementi vomitu, » inquit, « superari nequit venenum.» Simul ut intestinorum restinguatur ardor citrullorum commendat usum. — Queri possit, an non optimé in tali re conduceret larga vens sectio et ferri candentis usus, quo melius venenum in systema vasculare agere prohiberetur. Simul uberiorem usum aque marine aut solutionem Muriatis Soda commendatum velim, quod efficacissimum esse antidotum a quibusdam principibus coloniarum nostrarum Borneensium accepi. — Omnino effectus quam maxime salutaris radicum Ophioryli serpentini Liww. sperari potest ob virtutes earum admodum evacuantes et alterantes. Ecce, que KaruPFER in Amoenit. p. 575 de eâ re dicat. « Maxima autem celebritas radicule (scilicet Ophioryli, neque, ut « Linneus existimat, sue Ophiorhize Mungos) enata est ab eximiä illà virtute, quam adversus toxicum Macassariense » prestat, exitiale illud, et vix alio remedio vincibile. — Assumitur hec cum ad preservationem, tum ad curationem , » ab inferendo vel illato veneno drachme unius vel dimidi;: pondere, cum haustu aquae dulcis vel cujusvis liquoris, » sive rudi frictione super lapidem, sive cultiori modo'in pulverem redacta; nec inconsultum ajunt, ipsi loco affecto » pultem ex pulvere radicis, cum sputo vel aqua factam, imponere. » is 96 RUMPHIA. ANTIARIS LESCH. CHARACTER ESSENTIALIS. Flores moncci. Masc. Coenanthium (receptaculum s. involucrum auct.) discoideum, multiflorum, subtus squamulosum. Perianthium 4- raro 3-phyllum, preefloratione, imbricata. ۱ A raro 3, subsessiles. Fem. Conanthium turbinatum, uniflorum, squamulis velatum, cum fructu accrescens. Perianthium nullum. Ovarium coenanthio unitum, ovulo anatropo, inverso. Stylus bipartitus. Drupa carnosa, monosperma. Embryon exalbuminosum, inversum. Vzazr. Arbores lactescentes. Folia alterna, brevissimé petiolata , stipulata , inzequaliter subcordato-oblonga , integerrima , repanda, aut denticulata, costato-venosa. Pedunculi axillares , lapsu foliorum laterales , subsolitarii, sursum (aut si sunt ramosi pedicelli in apicibus eorum) in discum subtus squamulosum supra floribus masculis innumeris obtectum expansi , aut veluti in cupulam quandam urceolatam clausam florem femineum intimé concretum foventem incrassati. Arrın. Hoc genus ex familià Artocarpearum florum masculorum forma cum O/mediá Ru. et Pav. , floribus femineis ac fructu cum Brosímo Swartz. congruit. ANTIARIS TOxICARIA LESCH. Tas. 22-23. A. folus ovali-oblongis obtusis sive acutiusculis basi ineequaliter cordatis subpu- . bescenti-scabris (junioribus denticulatis utrinque hirsutis), pedunculis simplicibus, coenanthiis femineis turbinato- ovoideis. Lesen. in Annal. du Muséum whist. nat. XVI. p. 476. tab. 22. Ipo seu Hipo Canzır. in Rar Hist. Plant. App. IIT. p. 87.—Ipo Pers. IT. p. 566. De Macasserze Vergift- of Spat-boom Varenr. Beschr. Amb. p. 218. fig. L (procul dubio ex Rumran MS. tunc temporis inedito desumtum. Arbor Toxicaria mas. Ipo. Rumeu. Herb. Amb. II. p. 263. tab. 87. (in quà delineatione folia universé nimis sunt acuta, licet juniorum arborum non dissimilia. Ceterum Fructus sub lit. A depictus ex sententiá V. Cl. LescnenauLr perperam huc relatus est). Antshar. Horsr. in Verhand. Batav. Gen. VII. p. 9. Antjar s. Antsjar Javanorum, Pohon Upas Malaicorum, /po Macassarum et incolarum insularum Philippinarum, in quibus hzc arbor etiam Hypo nominatur. Hasr. In Javé precipue in orientalibus provinciis , locis fertilibus, non altis, densis nemoribus obtectis, in quibus mense Junio ineunte floret ac deinde defoliatur, post , ubi inflorescentia mascula decidit, nova rursus folia explicat. In aliis quoque insulis reperitur, veluti in Bali, Celebes, et, ut verisimile est, etiam in Timor atque Philippinis, ac 0 auctore, etiam in Borneo et Sumatrá. | ٠ OBSERVATIO I. In Manuscripto Herbarii Amb. dux sunt imagines ramulorum sterilium, utraque sine fructu, foliorum forma aliquan- tulum diverse. Harum alteram (cujus nullus usus factus est), cui foliorum basis est acutior, ab arboribus novis oriundam esse censeo, nisi forté ad alteram illam speciem adhuc dubiam sit referenda, quee a Rumrnio tanquam Arbor Toxicaria Jemina memoratur. Altera imago و‎ procul dubio conficiendee tabulae sculpte Herb. Amb. inserviit, quo consilio, cum in chartà majori magnitudine naturali esset delineata, in formam minorem est redacta, his verbis idiomate belgico additis : « Arbor Toxicaria sive Ipo et Upas, aut arbor venenata Macassaria, ibi delineata anno 1691. » Additum est apographum ANTIARIS. 57 aliquot epistolarum, quee sunt argumento, quantopere Rompuro nostro, extremo etiam vitæ tempore, cure esset, egregium opus quovis modo emendare et absolvere. Has literas ob eam causam latiné versas lectori propono, et quamquam non tanti existimo, monitum velim, alteri epistola ad Virum Nob. de سک‎ Martin, przeter Primus 1101003, nomen 96 esse subscriptum , quod vix errori scribe tribuas, cum idem hoc loco bis factum sit et omnes epistolee ab eodem homine sint descripto. Memoria sive Petitio Mercatoris Rumeurs ad Virum Consiliarium Extraordinarium Diverıcum pe Haas a. d. 16 Maii A. 1691. Domine Nobilissime , Gravissime, Sapientissime , Prudentissime , Candidissime, et Generosissime ! Domine Amplissime ! : Ego servus tuus humillimus Grorcrus Evennanpus Rumenros hac tibi petitione molestus esse ausus sum, ut tibi placeat doctorum et curiosorum reip. gratum facere, cujus sine auctoritate tuà vix ulla spes est : ut scilicet, Deo duce in Macassariam appulsus, e montibus Toradja ramum vere arboris toxicarie cum aut sine fructibus, arundini amuse satis ample et sicce infixum , afferri et Bataviam advehi jubeas , qui illic delineetur, ut figura suo loco Herbario Amboi- nensi, quod cure Viri Nob. Isaacı DE Saint Martın commissum esse accepi, addatur : scilicet Capite 45 Libri III, cui titulus : Arbor toxicaria, Arbor venenata Macassaria et Y. po, rejectà pristinà figurá, quee ibi invenitur et satis vitiosa est. Capiti extremo, si hoc et tibi videtur, hac aut hujusmodi addi possent : i Prima figura supra memoratá, que ad ramulum a Preside Viro Nob. Jacoro Cors Za”. missum, delineata erat, incendio anni 1687 deperdità , hæc altera figura expressa est e ramulo anno 1691 a Viro Nob. 110881600 ng. Haas, legato et quondam Praefecto 4mboine, cum in Macasariam legatus esset , misso. Quod si fructus adsunt, hi accuratius erunt describendi : siquidem de iis in contextu non agitur. Denique te admoneam oportet cujusdam capsule , terra fragranti replete , que in insula Manipd sub unà tantummodo arbore reperitur, e cujus trunco oleum stillat odoratum, sed tam exiguá copiá, ut vix anno scutella thearia impleri queat. Hzc terra Batavie cujusdam rei periti examini posset subjici , si forte solutione chymica oleum aut balsamum inde elici posset, cui haud ullo dubio virtus balsami vulnerarii foret, si quidem indigenz narrant, apros vulneratos corpus ad illas arbores fricare et inde sanari. Litere Mercatoris Rumpun ad Virum Consiliarium Ordinarium IsaAcum DE SAINT Martin, misse Bataviam a. d. 15 Maii A. 1691. Domine Nobilissime, Gravissime, Sapientissime, Prudentissime , Candidissime, Generosissime ! Domine Nobilissime ! Quandoquidem ego servus tuus humillimus 06201416٥ EvERHARDUS Runpntus accepi, sex tomos priores Herbarii Amboinensis a me congesti, cure et custodiz tuæ esse commissos, sive ut proximá occasione in patriam mittantur, sive ut aliquamdiu hic asserventur, seu alio quocunque consilio mihi incognito; literis certé meis tibi molestus esse cogor et quà decet reverentiá a te modesté petere , ut hác occasione datá, pauca, que, opere jam dimisso, nactus sum et illi deésse arbitror, addere mihi liceat. Ac primum quidem Vir Nobilissimus Diverıcus pe Haas , provinciarum orientalium praefectus et legatus, pollicitus mihi est, se cum in Macassariam venisset per indigenarum principes mihi copiam facturum esse ramuli arboris toxicariz Macassariz, Ypo dicte, cujus deinde Batavie ab aliquo pictore figura delineetur, quam Capiti 45 Libri III, cui titulus : Arbor toxicaria, Arbor venenata Macassaria et Ypo adjici velim, rejectá figura parva et imperfecta, quee ibi invenitur, et extremo capiti his aut hujuscemodi additis : quandoquidem prima aut genuina hujus arboris figura و‎ a Viro Nob. Jacoso Cors Zar”, ut supra dictum est communicata, magno incendio anni 1687 fuerit deperdita, anno deinde 1691 Vir Nob. Diverrcus n Haas trium provinciarum orientalium legatus et Amboinz quondam prefectus, cum in Macassarié esset, alium ramulum colligendum aliamque ex eo figuram exprimendam curavit, qua hoc loco adjicitur. Quodsi unà cum ramulo afferantur fructus, exacta horum descriptio adjungenda erit , quoniam nulla eorum in contextu fit mentio. | | Deinde te rogatum velim, ut tuo jussu ab indigenis peritis e sylvà javanica circa Bataviam petatur ramus cum foliis fructibusque ejus generis Roffangh, e cujus fructibus fit Sanguis draconis indicus , Malaicé Djernangh sive Djerrennangh dictus, qui ramus ostendatur Viro Orn. CORNELIO SCHUYFTANG , qui eum in Palembang cognovit, ac deinde tradatur Viro Doctissimo ANDREA CLEYER, qui meo rogatu figuram ejus delineabit et unà cum ramo fructibusque aridis anno sequenti ad me mittet, ut in septimo libro inter alias plantas e genere Rotíang, quarum fere 8 species in his regionibus vidi ac descripsi, collocetur. | | Fructus Palmijunci nigri sive Rottang Itam, qui proximé cum Rottang Djernangh congruunt, ostendere tibi poterit , qui has literas afferet, Vir Orn. CHRISTIANUS GIERAARDS, mea familie affinis, qui mihi in plantis rarioribus investigandis auxilium suum prestat. Modum, quo e fructibus indicatis Djarnang conficitur, a dicto Corneto 6 exspectabo, ut ita Libri III, Caput 42 Herbarii mei, si opus est, corrigatur aut amplietur, quod tuc prudentiz et voluntati permitto, si hoc jam anno libri mei in patriam sunt mittendi, dummodo ejus rei certior fiam. 15 96 RUMPHIA. In tenui meà potestate nihil habeo, quod tibi officii mei documentum offeram, preter duos tomos sive Ephemerides Academie Curiosorum nature, in Imperio Romano Germanico constitute, cujus ego, nomine Plinii Indici, sum socius. Hos duos libros ligamento gallico involutos hoc demum anno e patrià accepi et bina eorum exemplaria habeo. In tomo novissimo sive ultimo, monitum te volo de observatione 40, in quà complures figure radicum Sinensium depin- guntur, figuram meo nomine factam non magni esse faciendam , quippe quam faciendam curavi ad exemplar, a quodam homine Sinensi hic habitante, e chartà confectum, ex cujus ore etiam descriptionem notavi, sed anno sequenti aliquantum immutavi et correxi. — Itaque (infra seriptum) Domine Nobilissime , Gravissime , Sapientissime et Generossime, te summi Dei paterna custodi: meque ipsum tuo favori commendans, testor me servum tuum humillimum (signatum ) Romentus. (infra scriptum erat) hoc positum a Grorcıo متیآ‎ 1101111168 olim Mercatore et Consiliario Amboine. (juxta scriptum erat) Amboine in arce Victoria d. 15 Maii 1691, anno etatis 65 extremo. : Excerpta e Relatis a Viro Ampl. legato ve Haas ad summos magistratus Bataviw Viros Nob. supra memoratis a. d. 21 Julii 1691. Mercator Grorcius Rumextus me Amboiná decedentem rogavit, ut folium arboris oepas sive toxicarie suppeditarem , cujus veneno vehementissimo sane et letali Macassares sagittas inficiunt, quod in theca bambuseä his literis adjungo unà cum delineatione ejus, quee Batavi@, vestrà voluntate, post ejus descriptionem in uno sex herbariorum, anno superiori ad vos missorum , illigetur sive potius loco eo consilio relicto deponatur. Succum ejus aut venenum in parvo vasculo his etiam addo, quod summá cautione erit tractandum. Vario tempore magnam impendit operam , ut hoc folio potiretur, neque tamen unquam nancisci potuit; idque vix a privatis hominibus potest sperari, cum h«c arbor, in regno Tanette crescens, diligenter custodiatur. Glissone similis est arbor , cujus folia habui, sed virtute longè differt a priori, preterquam quod folium posticé non tam acutum, neque in fine tam obtusum aut rotundatum est. Utrumque principis jussu mihi suppeditatum et allatum est. OBSERVATIO II. Runpmus , examine instituto ramulorum , quos e Celebes acceperat , distinguit inter Toxicariam arborem feminam , cujus succum multo minus acrem, imo per se non letalem esse perhibet, et Toxicariam arborem marem , sive genuinam arborem venenatam, unde verum sagittarum venenum colligitur. Heec, cujus ipse et Valentyn soli ramulos foliiferos delineaverunt, truncum gerit altiorem ac folia minora et rigidiora, feminae non dissimilia. Suspicari inde licet, utraque ejusdem esse speciei sed arborum «tate diversarum , ita ut Zoxicaria femina arbor sit nova, Toxicaria mas »tate longè provectior. Etenim in utráque periodo folia admodum inter se differunt, quà de re jam sequentia memori, prodidit LESCHENAULT , l. c. p. 476, infra in Notá د‎ «les feuilles des trés-jeunes Antiars sont différentes de celles de la plante adulte; elles sont » longues d'environ 6 pouces, presque sessiles, un peu en forme de spatule, légérement dentées sur leur bord et moins » rudes que les feuilles des vieux arbres.» — Fieri tamen potest, ut varietates a Rumpuio indicate non etate aut peculiari loci naturá inter se differant, sed ut utrisque reverá specificum intercedat discrimen. Hoc adeo diversa vis succi indicare videtur, cum ejus, qui variis locis in Javá ab Antiari tovicariá colligitur, eadem plane sit efficacia. Spero fore, ut brevi hac de re melius statuere possim, cum specimina quaedam a Viro Amicissimo SPANOGHE و‎ qui indefessà industrià Floram insulae Timor investigare pergit, accepero. Hac sunt, que literis d. 28 Novembris 1834 ex Kupang in hac insula ad me missis, de eå re scripsit: « superest, ut tecum communicem qua mihi comperire licuit de arbore, quee plane cum Antiari toxicariá convenit, nisi quod non venenosa sit, etiamsi succus lacteus colore ceterisque rebus omnino cum » Homsrmrpu descriptione congruat. Hec arbor in vicinitate Aupangí non rara est et tempore inflorescentiz foliis » orbatur. Succum ejus variis periculis sum expertus atque adeo simio et gallo gallinaceo interné adhibui, neque ulla » tamen noxie virtutis signa animadverti. Fructus maturus coloris est pulcerrimi atro-rubentis ac velutino-pubescens. » Semen sive nucleus cum Rumpa descriptione exacté convenit. » Descr. Arbor vastissima, 80-100 pedes alta ac primo adspectu compluribus speciebus generis Canard | simillima. Ut in his, truncus ejus erectus circa basin exostosibus quibusdam quasi alatis longi- tudinalibus sursum evanescentibus est angulosus atque harum ope ita expansus , ut ambitus ejus imá non raro sedecim pedes exsuperet : superné truncus est cylindricus , in cacumen extensum , in novis arboribus subhemisphzricum, in vetustioribus minus regulare , quod ramis nonnullis crassissimis patentissimisque ac multis ramificationibus diffusis constat, solutum. Cortex trunci tertiam dimidiamye pollicis partem crassitudine equat, albidus, rimosus; ramorum longé est tenuior, cinerascens, aciculato-rugosus, lapsu ramulorum profunde cicatrisatus, passim obsoleté transversé annulatus. Lignum album, leve, haud ita durum , sectione transversá poris subtilibus ereberrimis notatum. Ramuli ultimi breves, patentes, recti aut plurimum subflexuosi , teretiusculi , sulcati, intus inanes, foliosi, superné leté brunnei, ac pube brevissimá scabri, state fusci et glabrati, ex summo apice gemmas foliiferas simpliees compresso-ovoideas obtusas aliquantisper obliqué positas squamatas gerentes, tegumentis stipulaceis, velutinis, caducis. Folia alterna, ANTIARIS. 99 approximata , patentissima , stipulata , brevissimé petiolata , vetustiorum arborum 3-5 poll. longa, 2-3 feré poll. lata, formá subovali parumper obliquá, basi valdé ingequalia et cordata, apice vulgo obtusa aut rotundato-obtusa, rarius brevi acumine praedita , margine undulata, integerrima aut sepius irregulariter repanda, coriacea, rigida, supra venosa, nitida, pilisque sparsis obsessa, subtus scabriuscula atque inter venas obliquas juxta marginem anastomosantes elevatas reti- culata : plante tenerrimz folia sunt oblonga, vulgo ultra 6 poll. longa, 2 tantummodo poll. lata, basi subcordata, apice acuta, denticulata, longé minus rigida, utrinque sed presertim ad costam et petiolum paucas tantummodo lineas longum subhirta, in statu juvenili conduplicata. 667 vero foliorum prius descriptorum pilis appressis tenuissimis brevissimisque sunt obsoletissim® puberes, 3 poll. longi, teretiusculi, ima basi incrassatá articulati. Stipule semiovate , membra- nacex, appressé puberes, caduce. Gemma florifere in extremis ramulis axillares, terne aut plures aggregata و‎ sessiles, minute , subglobose , squamate, quarum 1n singulis axillis ( dum folia arboris decidunt) una tantum pedunculum carnosum basi articulatum explicare solet : pedunculi masculi femineis multo graciliores, cum his eidem ramulo insidentes , infra femineos dispositi, pollicem aut ultra longi, patentes. Masc. Conanthium disciforme , orbiculato-convexum sive hemispharicum , viridulum, apici pedunculi dilatato continuum, carnosum , marginem versus obiter repandum recurvatum tenuius, pube velutiná subtili plane obtectum و‎ supra densiflorum, subtus concavum multisque squamulis minutis ovatis puberulantibus ad marginem imbricatis velatum, caducum. Flores minuti, confertissimi , sessiles, ebracteati. Perianthium simplex , 4- aut rarissimé 3-phyllum, foliolis bacilliformibus, conniventibus, membranaceis, margine ciliolatis dorsoque superné velutinis, ante anthesin imbricatis. Anthera 4 rarissime 3, subsessiles, foliis perianthii ima insidentes, iisdem opposite, erecta , libere, subineequilonge , ovales, utrinque retuse, glabra, biloculares, loculis parallelis, conjunctis, posticé rima laterali longitudinali completa dehiscentibus. Rudimentum pistilli nullum. Fem. Cenanthium uniflorum, parvum, ovoideum, basi in pedunculum perbrevem crassum attenuatum و‎ ovario adherens, substantiz crasse carnose, viridulum, imbricato-squamulosum, sericeo-puberulum. Perianthium nullum. Ovarium conanthio penitus immersum et eidem unitum, ovulo solitario, inverso, anatropo, sessili. Stylus apicalis, profunde bipartitus, glaber, diu persistens, laciniis elongato-filiformibus, laevibus, primo divergentibus , dein arcuato-reflexis. Stigmata simplicia , acuta. Drupa cenanthio carnescente corticata, clausa, elongato-ellipsoidea, magnitudine 97 domestici, atro-sanguinea , subvelutina, læviuscula monosperma. Pericarpium (e cananthio accrescenti formatum) crassum , carnosum, intus albidum, lactescens. Testa ovoideo-globosa , crustacea , dura, lævis, fusca, sine alis integumentis nucleum arcté cingens. Embryon dicotyledoneum , exalbuminosum, inversum, carnosum, album. Cotyledones maxime, crassissime, leves. Radicula brevissima, obtusa , supera. EXPLICATIO FIGURARUN. Tas. 22. Delineatio Antiaris towicari@, a pictore Payen ex natura expressa. Tas. 25. Fic. 1. Fragmentum ramuli adulti, ut fig. 2, 3, et 4 magnitudine nat. Fic. 2. Ramulus cum foliis ex arbore vetustiori. Fic. 9. Folium plante tenelle a tergo conspectum. Fie. 4. Ramulus florifer. 1 — 5. Analysis organorum fructificationis ex speciminibus a Lescnenaurt in Javé ipsa collectis a Decaisne, Botanico sagacissimo expressa. 1. Inflorescentia mascula, magn. nat. — 2. Coenanthium masculum magis dilatatum plano-convexum , sectione verticali, magn. modicé auctum. — 3. Flores masculi duo, magn. valdé aucti. — 4. Inflorescentia feminea, peractá foecun- datione depicta, magn. auct. — 5. Eadem sectione verticali. Cum ovarium adherens hic jam statu grossificationis depictum est, ovulum secundum totam latitudinem extremitate superiori cavitati ovarii est affixum. Asteriscus po locum indicat, ubi prius stoma ovuli nondum fecundati conspiciebatur. DE UPAS RADJA SIVE UPAS TJETTEK ATQUE DE LIGNO COLUBRINO. سس O (m‏ و Incole Archipelagi Malaiéi alio quoque utuntur veneno, quo sagittarum mucrones inficiant , illud , de quo superiori Capite locuti sumus, vi et efficacia longé superante multoque celerius vite lumen exstinguente. Hoc est Upas Radja, de quo Rumemus Volumine secundo Herb. Amb. p. 265. hec prodidit : « alterum hoc venenum priori (i. e. Antiaris toricaria) semper est durius ac magis atrum, » fere picis instar, sed solis «estu liquescit. » Errat autem in eo, quod idem ab Arbore toricariá colligi existimat , quamquam utrumque commistum , additá substantiá quadam resinosá , ab incolis interioris insula Borneo adhiberi censeo, unde virus illud Borneense, quod Ipo dicitur longè majori gaudet efficaciá et vi, quam quod e succo Antiaris 8 6 preparato habetur. Jam LescuenauLr et HorsriELD و‎ in commentationibus sepius laudatis, de hoc veneno ejusque origine e frutice plané diverso, qui itidem in Javá reperitur, fecerunt mentionem : neque tamen iis, multis licet sepius institutis investi- gationibus, hujus floribus fructibusque potiri contigit. Hanc ob causam HorsrieLD genus, ad quod hie frutex referendus esset, definire non ausus est : LESCHENAULT vero , consilio, ut videtur, principum Botanicorum, A. DE Jussieu , DESFONTAINES aliorumque adjutus, tanquam speciem e genere Strychnos descripsit, quem sané locum observationes mee huic frutici assignant. Precipua autem causa, que obstat, quominus vix ejus organis fructificationis potiri possimus in eo videtur esse posita , quod locis multo longius ab hominum culturá remotis , quam quibus ipsa Pohon Upas nascitur, nimirum in vetustissimis silvis, qui intimos insula montes obtegunt et vix hominibus sunt pervii , reperitur. Etenim hee adire loca, ha:c nemora , externa caligine horrida, lustrare, quee aut majorum umbras, aut non humane spectra originis indigenz inhabitare censent, — haud facile quisquam animum inducit, nisi forté sciendi cupiditate et dulcedine abreptus cuncta pericula minora existimet. Et vero , illi solum, quibus in hiec nemora , securi illesa, penetrare licuit, — et quotusquisque Europeorum, longo licet tempore in Indiá degerit, hoc potest gloriari ? — omnia norunt impedimenta et pericula, quibus in hoc conamine undique circumveniuntur. Jam primum densis virgultis et sylvà plantarum sarmentosarum inter se quasi contextá (1), in quibus precipué Ampelidea , Convolvulacee و‎ Leguminose, Cucurbi- tace@, Menispermec , Smilacee , Dioscorece conspiciuntur, aditus ad ipsa nemora ita intercluditur, ut nisi omnia vi concisa sternantur, vivum hoc propugnaculum perrumpi nequeat; quin ipsa via, tanto labore aperta, statim post transitum rursus occludatur et rami hic illic abscissi vix iter hominum indicent , in quo diu adhuc cum incredibili vegetationis luxurie conflictandum est. Nec tantum crebris (1) Agri culturá simul cum incolarum numero in dies augescente sylva: ejusmodi, magno plantarum scandentium numero conspicue, sensim fiunt rariores et tandem plané evanescunt. Etenim incredibile dictu est, quantee solitudines proximis his annis in fertilissimos agros fuerint conversae. In iis tantum locis , qua incolis minus frequentata sunt, veluti m nonnullis regionibus provincia Bantam et universe ore Jave meridionalis augustam illam magnificentiam et vastitatem ostentant. i STRYCHNOS. 61 laboribus et erumnis defatigantur viatores, dum in superiora nemora penetrare conantur ; sed vulne- ribus etiam. plantarum , aculeis spinisque armatarum , que vitari haud ullá ratione possunt, miseré dilacerantur atque insuper, singulis fere vestigiis, grandi quádam specie formicarum nigrarum , quibus hec densa virgulta scatent , infestantur, quarum morsu , haud secus ac tactu quarundam Urticearum fruticosarum , gravissimis uruntur doloribus (1). Omnes vero he molestie et labores, illi in primis, qui scientiz amabili totum se tradidit, abundé compensantur plantarum insigni varietate, incredibili luxurie et miro inter se contextu, quo veluti parietem densum, floribus fructibusque pulcerrimis exornatum , fingere videntur. — Mox sylva minus densa subinde aperiri incipit, neque tamen aditum praebet faciliorem. Nam sedes conferta culmorum Bambusarum, qui brachium crassitudine equant et ad quinquaginta pedum altitudinem procrescunt, viam impediunt, quorum tanta sepe est durities (2), ut silicis instar ictibus securis resistant et hzc frustra admota resiliat.— Sic tandem pervenitur in regionem plantarum, in quà precipué ingens copia Ficuum variarum specierum nemus facit (quapropter hanc Regionem Artocarpearum dicere non alienum foret, ut ab antecedentibus, in quibus Leguminose prevalent, distingueretur ), quod hic quidem satis est apertum, cum Ficubus atque Artocarpis , quarum hic identidem quadam reperiuntur species, proprium sit, cacumen dissolutum e ramis validissimis laté divaricatis emittere, ne, luce interceptá ortum aliarum arborum aut fruticum (precipué e familiis Euphorbiacearum, Ternstremiacearum, Leguminosarum, Byttneriacearum د‎ Anonacearum, Myristicearum, Myrsinearum, Eleocarpearum, Rhamnearum,- Calastinearum و‎ Apocynearum, Asclepiadearum, Bignoniacearum, cet.) et plantarum herbacearum (e familiis Scrophularinearum, Acanthacearum, Solanearum, Cucurbitacearum, Urticearum, Scitaminearum, Aroidearum, cet.) impediant. Singularem in his altiorum nemorum finibus sive in regione Ficuum regnum et vegetabile et animale ostendit luxuriem et varietatem. Arguto clamore innumeri fere simii (inprimis Cercopithecus cynomolgus Erxı. sive Simia cynomolgus Lin., Semnopithecus maurus Fr. Cuv. sive Simia maura Scures., subinde etiam Semnopithecus mitratus Fr. Cuv.) excipiunt advenientem و‎ aut flebiliter querentes effugiunt, uti Hylobates leuciscus Ikre. sive Simia leucisca Scares. Impressa solo haud raro vestigia ita dicti Matjan bezaar sive Meong (Felis Tigris Lin.), Matjan dudul sive Matjan Totol ( Felis Leopardi Scurzs.), et Matjan Kumbang ( Felis Pardi Liv. ) ferocissi- morum animalium arguunt vicinitatem et ab imminenti caveamus periculo admonent. Hic velox Cervus Muntjac Zum. ( Kidang indigenarum), Moschus javanicus Pauw. (Kantjil sive Kanchil indigenarum), Mydaus meliceps Horsr. ( Sigung montanorum), non raro etiam Arctictis Binturong Tewm. (Ictides albifrons et Ict. ater Vauzsc.) ac Fels undata Desu. ) Felis javanensis Honsr. Felis minuta Tenu. ) libenter commorari solent; hac etiam loca apri (3) incolunt, variorumque generum innumere aves splendentibus pennarum coloribus magis oculos, quam sinistris atque interruptis clamoribus aures delectant. Hic sepe sylva barritu rauco et unisono : « fian-kong! — Ran-kong! » resonat, quo Buceros rhinoceros ( Rankong indigenarum) adesse arguitur, cujus varietas Jave soli propria censenda est Buceros lunatus Trun. ; ingens pulcerrimorum Lepidopterorum aliorumque insectorum vis per aérem volitat; denique quocunque oculos convertas, cuncta vivere et vigere videntur. — Hxc tamen loca non amplius aut Cocos nucifera pulcerrima, aut procera Areca catechu (1) Difficile dictu est, quam acer sit morsus harum formicarum. Equidem sepius ingenti qui pedes urebat dolore consistere nequivi et humi recumbere coactus fui. Neque tamen gravis intumescentia hune morsum subsequi solet. At Urticearum, quas memoravi, tactus non tantum sensum violenter urentem excitat, sed complurium, qui manu eas tetigere, brachium quasi paralysi afficitur, alarum glandulz intumescunt et tumores erysipelacei erumpunt ; quin nonnul- lorum totum nervorum systema per consensum conturbatur et vomitus subsequuntur. (2) Hzc culmi Bambusarum durities, ut in aliis Gramineis, procul dubio a terrá siliced proficiscitur. Idcirco indigenz ut ignem accendant, frustis culmi Bambusarum uti solent, que quanta vi et celeritate possunt inter se fricant. (3) In his montanis regionibus preecipué Babie Vidju indigenarum sive Sus verrucosus Bore. Non solum hec species magnis verrucis facialibus est preedita atque ossa frontalia et nasalia latiora habet quam Sus nemorosus, sed ab hoc etiam magnitudine, setis nigris longioribus ac majori ferocitate differt, quo fit, ut nostris apris longé sit similior, quam yen species. Sylvas regionum montanarum raro deserit, cum Sus nemorosus , cujus corpus setis brevioribus, appressis, magis minusve albido-fuscis haud adeo densé est obtectum , maximé regiones campestres, paludosas ac quàdam ‚Saccharz specie (cui nomen Allang Allang) consitas longè majori numero infestat vicinisque plantationibus , inprimis Oryze et Sacchari, pernoxius esse solet. 16 62 | RUMPHIA. exornant, aut si quadam harum arborum in vicinitate paucorum vicorum, quorum numerus ; deficiente culturå Oryze, paulatim decrevit, inveniuntur, staturá sunt humili atque depressá. Alize vero plante, quales Arenga saccharifera, Muse sponte nate et Bambus, gregatim conjuncte , eádem Indice vegetationis luxurie regionem vestire pergunt, quam ingens tot arborum altitudo undique testatur. In his enim ficetis et Veesía altissima et non minus vasta Bisschoffia javanica reperiuntur, et quidam Ficuum ipsarum trunci in tam immanem ambitum formamque adeo porten- tosam , innumeris sepe fuleris radicalibus ex eadem arbore descendentibus in unam massam concretis , exoleverunt , ut procul visi Gothicorum monumentorum antiqua videantur rudera ! Ubi vero montes, crebris irrigatos fluminibus, longius adscenderis, Ficuum paulatim decrescit numerus, vigor autem vegetationis etiam augescere videtur, vastissimas gignens arbores (e familiis Meliacearum , Sapindacearum و‎ Dipterocarpearum و‎ Myrtacearum و‎ Laurinearum, Magnoliacearum , Terebinthacearum , Balsamifluarum, cet.) quarum rami atque trunci innumeras alunt plantas parasiticas, ut Orchideas, Cyrtandreas, Lorantheas, Melastomeas و‎ Filices , alias. Exigua tamen in his nemoribus tenebricosis, que paucissima incolunt animalia, plantarum herbacearum, saltem terrestrium , est copia, et hæ passim in locis magis apricis inter Filices arborescentes nascuntur, presertim ad ripas amnium aut in preruptis montium declivitatibus , ad quas liberior solis radiis est aditus. Harum maxima pars ad familias supra jam memoratas pertinet ; inprimis vero Begoniacee , Piperacee herbacex,, quedam Melastomew atque Orchidee terrestres vulgo reperiuntur. Tanto major autem est numerus Rubiacearum (quapropter hee Regio Rubiacearum posset vocari), precipué fruticantium , quibus rare quedam Scctaminew , manificentia et proceritate insignes, passim sunt intermixte. Crebri adhue frutices scandentes , neque tamen adeo conferti و‎ quam ante, (e familiis Ampelidearum , Rubiacearum د‎ Apocynearum, Melastomearum, Aroidearum, Pandanearum ) conspiciuntur. Horum tamen flores oculorum aciem effugere solent ; ramificationes enim eorum altissimis arborum verticibus sunt intexte , aut longarum instar corollarum inter arbores dependent, trunci vero, haud raro brachium crassitudine equantes , veluti ed consilio dispositi esse videntur, ut, rudentum instar, fornicem viridem foliorum quasi sustentarent aut distinerent, per quam solis radii vix dubiam lucem dispergunt. In hac etiam plantarum regione caudices inveniuntur cum crassissimi , tum latissime expansi et sepe ad longitudinem centum et amplius pedum excrescentes palmarum scandentium , que vulgo Rottang appellantur, et passim in precipitiis Bambuse immanis crassitudinis. Juxta vero illas plantarum formas plane Indicas quzdam jam apparent temperatioribus regionibus magis propria , veluti Evicee nonnullae. Nec mirum. Ea enim est aeris in his nemoribus temperatio, ut oleum nucis Coci, etiamsi soli exponatur, in massam duram , que saponis instar secari potest, congelet. Ceterum cum ubivis, tum presertim in Archipelago Indico ingens locorum ipsiusque telluris vis est non solum in peculiarem faciem cujusque regionis, sed vel inprimis in naturam specialem altiorum regionum plantarum , quam supra breviter describere sum conatus. Ne quis igitur credat, eadem ubivis in locis pari supra mare altitudine sitis reperiri vegetabilia. Hoc jam in Javá ipsa secus accidit, ubi vicina juga montium , eádem prorsus altitudine , ingentem sepe ostendunt vegetationis varietatem et hac quidem eas alunt plantas, quarum in illis ne vestigium quidem conspicitur. Hujus rei exemplo esse potest Strychnos tieute, qui frutex scandens, licet regioni plantarum paulo ante descripte sit proprius, in quà tamen extrema tantum ac proximé Regioni Artocarpearum gignitur , in paucissimis tamen Jave partibus, neque, ut vulgo creditum est, in orientalibus tantummodo , sed in occidentalibus etiam hujus insule regionibus invenitur, quarum tamen incolae venenum tam letale ex eo elici posse ignorant. Sed priusquam de paratione et efficaciá hujus veneni nonnulla in medium proferam, quam de peculiari nemorum Javanicorum natura institueram narrationem absolvere lubet, in qua alioquin eo plura desiderarentur, quo difficilior est hujus rei accurata descriptio, cum tanta tamque diversa , ut supra dixi, locorum solique in vegetationem vis esse soleat. Similiter et ille rem faceret ineptam et nature plane contrariam , qui variis plantarum regionibus suas cuique fines certos constituere vellet , cum hæ adeo inter se confundantur et coheereant, ut quasi naturali vinculo contineantur. — Sed ubi in altitudinem quater vel quinquies mille pedum supra maris equor adscenderis , ingens characteris vegetationis in Archipelago Indico cernitur immutatio : paulatim apparent genera plantarum tem- perate zone magis propria, in his vel Conifere quedam et complures Cupulifere : simul virgulta, quz antea intervalla inter arborum truncos satis complebant, tantum non plané evanescunt : ad hoc varietas specierum arborum, quibus nemora constant, magis magisque imminuitur, ac presertim si montes magnum terre tractum amplectuntur, valles precipitiis incluse haud raro leetam speciem pascuorum Europe montanorum repræsentant atque in Java innumera boum armenta ( Banteng mon- STRYCHNOS. 63 lanorum Javanorum sive Bos Banteng nov. sp., forte non diversa a B. Sylhetano Fn. Cvv.) alunt ; aut prerupta saxa, a montibus quasi avulsa, alia super aliis varié congesta aut vi disjecta, amnibus , qui rapido impetu et ingenti sonitu per delicia feruntur aut precipitibus cataractis in altas voragines funduntur, aditum aperiunt et mentem viatoris, qui loci vastitatem elementorumque tumultum desuper prospectat, horrore afficiunt. In. vastis illis solitudinibus و‎ que tam sublime nature spectaculum oculis offerunt, haud raro in montium declivibus solum paludosum sub pedibus deficit : hic enim plurimi oriuntur amnes. Ibi vero vegetatio paulisper quasi quiescere videtur, ut mox in altiori regione novo rursus vigore exsultet. Hac enim loca humidiora, consueta Rhinocerotum (Badak montanorum , 56 Javanicus Diarp cum Fr. Cuv. in M. S. baker latibula , nonnisi virgultis et ilicibus (in primis Gleichenzis) arcté inter se contextis sunt vestita, nisi و‎ id quod sepe usu venit و‎ vaste sint paludes limose, Spaghnis aliisque plantis uliginariis densé obtecte. Vicina autem juga pristinum vegetationis vigorem celsissimasque arborum proceritates ostendunt , que tamen , ubi mille pedes ultra adscenderis, insigniter imminuuntur. Sed jam hie plurimz arborum , non longè a solo , in ramos divaricatos sunt divise et saxa ubivis denso strato lichenum aliisque Cryptophytis vestita, quo fit, ut hec nemora adspectum fere borealem præ se ferant. Sensim deinde usque ad summa montium cacumina , que ad altitudinem decies mille pedum et amplius exsurgunt, decrescit vegetatio, donec tandem feré plantis fruticosis paucisque herbaceis constet, eorum quidem generum , que sub hoc colo haudquaquam exspectes, qualia Rhododendrum , Vaccinium, Myrica, Swertia, Viola, Gentiana, Ranunculus, cet. Hee autem Alpina plantarum regio in Archipelago Malaico precipué abundat copiä Ouercuum, quapropter eam ab Amentaceis denominandam censeo. Huic tamen regioni, haud aliter ac Rubiacearum و‎ quee precessit , non adeo peculiaris est natura, licet compluria in eå reperiantur plantarum genera, quae zonas temperaliores inhabitant , quin tamen proprius quidam character, exercitato oculo facilé dignoscendus, cunctis plantis plara ra , nullis exceptis , sit insitus et his ipsis tropice semper adhzreant familie , quales quaedam Melastomace®, Eleocarpee, Myrtacee, Lawrinec , aliz. Sepe mihi in hoc libro erit occasio de variis plantarum regionibus , que in montibus insularum Asia australis discernuntur, plura dicendi, quoties præcipuas plantas , quibus singulæ insigniuntur, deinceps recensebo atque describam. Hoc autem loco sufficiat monuisse , nemus primævum , ab artifice i mgeniosis- simo nostro Payen in Tabula 26. depictum , regioni modo memorate Amentacearum esse accensendum , que tum pulcritudine et proceritate arborum, tum sublimi regionum vastitate, qualem natura in altioribus Java montibus haud parcé ostentat, admirationem movet. Hee vero imago ex naturá in Provinciá Javanicá Agri Preangerani et quidem in Prefecturá montaná Bandong est expressa. Representat loca vicina cataracte fluvii Tji-geurreed, prope visa, quee in latere boreali montis Malabar (quod nomen Vir Ill. Rarrzzs in Tabulá sud Java falso monti Wan yang imposuit ) de altitudine quatuor millium pedum supra maris «equor precipitatur, ut celo sereno ex vico magno Bandong claré conspici possit. Nobilis hec cataracta in valle Tjz-geurreé circiter milliari anglico supra confluxum fluvii Tji-geurreé cum fluvio Tji-ceroë reperitur. Hzc vallis, quo altius montem sylvis tenebricosis obtectum adscendis , ut ad cataractam pervenias, eo sensim fit angustior, donec tandem in saltum angustum et profundum desinat, per quem rivulus Tye-geurree, ex altiori montis regione ortus, celeri impetu decurrit. Vix horridiorem speciem illá cogites, quam hic locus oculis offert. Saxa basaltica et trunci arborum etate prolapsi et carie feré absumti, vi torrentis disjecta et alia super alia cumulata, — tum in ripis scopulosis alte arbores, quarum rami ob muscum et plantas parasiticas , quibus sunt induti, conspici nequeunt, — elegantissima illae filices arboree, ultra triginta pedes alte , quarum hic illic fasces e massá basalticá disruptá emergunt, — tandem ardua ipsius montis precipitia cum difformibus arboribus , ex quarum ramis late expansis longi fasciculi Usnearum exalbidarum , canorum capillorum instar, dependent, — hec omnia cum horrido silentio conjuncta , quod solo fluminis murmure turbatur , tantam loci nature tribuunt severitatem, ut animus et admiratione abripiatur, et tristitiá oppressus teneatur. His cogitationibus suspensa sæpè heret mens viatoris, an ulterius in istá vid progrediatur : singulis enim passibus horridior et immanior loci fit adspectus, quem strepitus auget interruptus et raucus, qui e fundo vallis resonat. Illuc ut perveniri possit, ab alterá rupe in alteram adscendere et amnem vel decies vado transire necesse est; res plena periculi et laboris, rupibus hic Convervis aliisque Cryptogamis vestitis ac quasi politis , ut nunc alta inter rupes precipitia, nunc spumosi amnis rapacitas minentur interitum. Omnem vero laborem tandem compensat magnificentissimum ipsius cataracte spectaculum , qua in extremitate anguste vallis de muro immenso ac perpendiculari horrendo strepitu precipitatur, tres in descensu interruptiones passa. Magis autem altitudine, que sané non minor est 64 ; RUMPHIA. sexcentis pedibus, quam latitudine aut copiosá massa aque hee cataracta percellit animum. Verum tamen incredibile est dictu, quam subito sepe hac massa crebris in iis montibus imbribus augescat, ut tum quieunque ab hac quidem parte ad cataractam accedere velit maximum vite subeat discrimen, ne rapacissimo amne abripiatur. | Jam vero modum , quo venenum hujus fruticis altissimé scandentis paratur, indicare volumus. Hic tamen non omnibus idem est : alii enim alia addunt aromata ac diversà quidem quantitate (1) : queque alii ad toxicum parandum omnino necessaria existimant, alu plane non addunt. Summa rei huc redit : radix terrá purgata et dissecta, sufficienti quantitate, circiter horam cum aqua coquitur, quo facto hoc decoctum colatur et lento igni ad substantiam crassi syrupi redigitur. Hoc statu quatuor fermé unciis hujus extracti atro-fusci, amarissimi, adduntur succi e radicibus Kempferie Galange j Zingiberis officinalis, e cepis et allio expressi singulorum circiter bine drachmz atque una drachma piperis nigri in tenuissimum pulverem redacti , deinde hac mixtura aliquantisper igni exponitur et diligenter versatur ; quo facto preparatio est finita. Hoc venenum ita paratum Javani in thecis e calamo Bambusarum factis, Borneénses vero, qui alio utuntur parandi modo, quo magis durescit et plané siccum evadit, inter folia palmarum asservant. Ex hac quoque insulá in pues bacillos compactum nactus sum, cui paululum Sanguinis Draconis videbatur admistum. Ut de veneno Antiaris, sic de vi et efficaciá MEM toxici pauca in medium proferam, e multis experimentis gravissima queque eligens. 1.) Vis perniciosa fruticis Tjettek aut in vegetabilia, aut in animalia, non magis admitti potest , quam arboris Pohon-Upas. 2.) Ex incisionibus in cortice factis nullus succus effluit, neque exhalationes letales prorumpunt. Modo, si truncus transversé dissecatur, non e cortice, sed ex ipso ligno poroso, humor limpidus , aquosus, insipidus, guttatim destillat, qui plané innoxius est. At radicis cortice continetur liquor aquosus subrubicundus , qui aliquantum est stipticus et odoris nauseosi. — | 3.) Hoc itaque venenum non incisionibus, ut arboris Pohon-Upas, sed cortice radicis excoquendo paratur, licet principium venenatum seminibus etiam, et, quamvis minori copia, cortice trunci ac ramorum contineatur. Est autem, id quod jam e ratione ejus parandi intelligitur , nature multo magis fixe , quam toxicum Antiarıs, et diu servatum parum aut nihil efficaci: sue amittit. Hec precipué sita est in substantia alcaliná, que illo continetur ac Strychnine dicitur. Insuper succo coquendo elicito peculiaris quedam materia extractiva amarissima ac substantia resinosa inest. 4.) Si succi erudi Antiaris toxicarie non minorem esse efficaciam vidimus, quam veneni admistis quibusdam substantiis aromaticis ex eo parati, non eadem ratio est extracti Strychni tieute, cujus reverá magnopere illis aromatibus augetur efficacia , saltem si virus corpori per vulnus infertur. Hujus rei causa inde repetenda videtur, quod toxicum Tjettek actionem vasorum absorbentium longè minus excitat, quam Antaris, sed eam potius deprimere videtur. Idcirco statu liquido sine ullo detrimento partibus corporis epidermide nudatis applicari potest, quod cum toxico Antiaris longé secus est. Verum admistis principiis adeo excitantibus, qualia sunt piper niger, succus scitaminea- rum, quas citavi, aliaque, huic ejus proprietati magnopere occurritur ac veneno quasi via aperitur, quà facilius in ceconomiam animalem recipi queat. 5.) Ut toxicum Tjettek principis valdé diversum est a veneno arboris Pohon-Upas, ita et ratione, qua in corpus agit, ab eo differt. Multo enim celerius omnia animalia , presertim que eo vulnerata sunt , multoque vehementius afficere solet, quam venenum Antiaris, et longè alia symptomata profert (2). (1) Omnino in medicamentis parandis indigenz ponderibus non utuntur, sed singula ad oculorum normam addere solent. Neque tamen hinc tantum oritur incommodum , quantum suspicari possemus : ea enim est simplicitas materia medice, quà utuntur, ut vix queedam in eå reperiantur mineralia, et preterea medicamenta semper feré externe applicantur, illinendis aut fricandis quibusdam corporis partibus. Hanc autem externam medicamentorum applicationem propterea summopere tuentur, quod vulgo credunt, tantum ex illis in corpore recipi, quantum ad malum curandum sufficiat. Quam eorum sententiam licet haudquaquam probem , experientia tamen me docuit, magnam in plerisque morbis esse efficaciam hujus methodi medicamenta in cute applicandi, quam plurimi medicorum europzorum nimis negligere atque adeo contem- nere solent. (2) Gf. Viri Cl. Mayer Commentatio : « Ueber das Upas- Gift د‎ in WALTHER und GRAEFE Journal XI. 3. p. 488, qua mihi tamen hc scribenti non fuit ad manum. STRYCHNOS. 65 Statim feré post vulnus aut certé brevissimo temporis intervallo, abjectio animi, lassitudo, tremor , subinde etiam ejectio fecium apparent. Facultas movendi corpus inde ab initio ita debilitatur et opprimitur, ut omnes conatus ad illud erigendum irrili maneant. Post ejusmodi conamina, que expansione colli atque extremitatum produntur, animal haud raro repente, veluti gravissimá vertigine correptum , preceps in caput aut in latus corruit : mox sequuntur vehementissime artuum convul- siones et status tetani instar, qui cum manifestá conturbatione organorum respirationis est conjunctus , siquidem respiratio nunc brevi tempore acceleratur, nunc rursus per longiora intervalla plané inter- mittitur. Inter 06 symptomata sepius intermissa, subinde vero vehementiá paulatim decrescentia , pleraque animalia minus quam quartá hore parte, aut sepe paucis tantummodo minutis partibus post vulnus veneno exanimantur. — Sectio cadaveris in ipso vulnere iisque partibus, quas proximé conligit venenum, ne minimum quidem inflammationis vestigium ostendit , neque etiam in illis organis, que digestioni aut respirationi inserviunt, manifesta lesio deprehenditur. Ventriculo inesse solent alimenta , que proximé eo continebantur, et neque ejus, neque ceterorum abdominis intestinorum ven: sanguine magis sunt distenta, quam statu naturali. Pulmonum quoque plane illzsa est facies , nisi quod vene cave magis quam in conditione normali sanguine turgide esse soleant, perinde atque aorta, quà sanguis ater et facilé coagulabilis continetur. Aperto cranio haud dubia mox apparent signa vehementissimarum congestionum ad cerebrum, siquidem vasa ac sinus cerebri atro cruore sint repleta, dura mater colore intensé rubro et hic illic ex stagnatione sanguinis lividé cceruleo tincta ejusque facies interna sepe extravasationibus sanguinolentis obducta appareat. Tandem ea prorsus est facies substantie cerebri corticalis, ut si vehementi inflammatione lesa fuerit. Pariter et cerebellum , et perlongatio ejus, medulla dorsalis , violentiá gravissimarum congestionum sunt affecta. 6.) Veneno igitur arboris Pohon-Upas vi et efficacià longè prestat toxicum 77ettek, quod majori celeritate et vehementiá in systema nervorum agere videtur, quam ullum aliud vegetabile aut animale, neque tantum admodum stupefaciens in cerebrum , illam sedem intellectus, sed simul in cerebellum et medullam dorsalem. Hinc fit , ut musculi movendo corpori inservientes tam rapidé tamque violenter eo afficiantur, ut habitus quasi paralyticus totius corporis sequatur. Hic autem et simul nimia sanguinis ad cerebrum congestio , que vehementem ejus irritationem subsequitur, totam circulationem contur- bent necesse est; unde oriuntur convulsiones, que tamen non sufficiunt, ut equilibrium circulationis restituant و‎ cum tandem etiam pulmones non minus ledantur affectione torpidá, quee totum nervorum systema subegit. Itaque libens subscribo sententie Horsrmıor, qui de eå re Z. c. sequentia retulit : « Post symptomata precedentia debilitatis , vertiginis , leviumque convulsionum , subito agit impulsu, » vehementi apoplexiæ simile , unoque impetu systema nervorum universum ferit. » 7.) Non minus perniciosa animalibus vis est cum toxici parati, tum simplicis extracti 1716/767 , quando interné, exiguis quamvis dosibus , adhibetur. Attamen longé tardius agit, quam ubi venenum vulnere in corpus delatum fuerit. Symptomata morbosa tunc feré sunt eadem, ac supra memorata. Verumtamen cerebrum longé minus affici videtur efficaciá veneni interné adhibiti, quam nervi medulle dorsalis et ipsa medulla. Simul vis ejus irritans quam vehementissimé invadit ventriculum et intestina; neque sané est, quod hoc miremur , si ingentem numerum nervorum et vasorum eorum organorum speclamus. — Sectione factá, humor serosus striis sanguineis intermistus in cavitate abdominis reperitur effusum : mesenterium, ventriculus et intestina tenuia inflammata eorumque vasa sanguine valdé injecta : pulmones , ut in statu naturali, nisi quod vene cave sanguine nimis sint distente, quamvis aortá non multum sanguinis atri contineatur. Tegumenta cerebri eodem fere modo, atque in statu normali, sese habent, licet vasa majora aliquanto sint turgidiora : simul substanti& cerebri corticali facies longé minus inflammata est, quam in animalibus, que vulnere venenato occu- buerunt. 9.) Remedium efficacissimum adversus vulnera toxico Tjettek venenata est repentina vulneris dilatatio , incisionibus eû regione factis, quá venenum penetravit, ut hoc largo sanguinis effluxu eluatur et e corpore pellatur. Simul vulnus iteratis vicibus candenti ferro est cauterisandum , ut ita plane exstirpentur partes infect? atque ulterior veneni receptio omnino impediatur. Quod si ferrum candens non ad manum est, aliis uti licet causticis, veluti Acido muriatico fumanti, Butyro antimonii , Potassá purá, Lapide infernali, cet., quibus tamen illud longè prestat. Sin veneni vis letalis jam nervorum systema invaserit, curatio ad precepta Therapie est instituenda. Venesectiones copiose proximé caput institute , frigida involucra ei circumdata , frictiones Unguento hydrargyri oxydulati , oleo Cajaputi aliove camphoreo «therico delibute, denique usus internus Opii, ac forte etiam Cam- phore, hoc quidem casu mihi maximé indicata esse videntur, quandoquidem omnia in eo sita sunt, 17 66 RUMPHIA. ut congestiones a cerebro deriventur et ulterior veneni impulsus in ipsum systema nervorum impe- diatur. — Adversus vim veneni interné adhibiti inprimis commendandus est usus copiosus aqua frigide cum succo citreo aut acido acetico commiste, et simul magna esse potest v tionum utilitas. | Jam botanicam descriptionem hujus plante, notatu dignissime et tamen hucusque parum cognite و‎ hoc loco adjungam, cui simul addam descriptionem plante Caju Ular Rumpun Herb. Amb. IT. p. 121. Tab. 38, cum utraque ad idem genus referenda sit, cujus hic est character essen- tialis. | STRYCHNOS tov. Rauhamon Avst. ( Lasiostoma Scarre. ), Caniram Aus. ۰ : Calyx (inferus) 5- s. 4-divisus. Corolla tubulosa, limbo patente 5- s. 4-fido vel partito, «stivatione valvatá. Stamina 5. s. 4, fauci nude vel barbate inserta. Ovarium biloculare, ovulis indefinitis, oophoro centrali suspensis. Stylus 1. Stigma capitatum. Bacca corticata, unilocularis, poly-, aut abortu monosperma. Semina in spermophoro pulposo absque ordine nidulantia, discoidea. Albumen copiosum, cartilagineum, sub- bilamellatum. Embryon extraaxile, cotyledonibus foliaceis. Radicula centrifuga. Vecer. Arbores aut sepius frutices scandentes, ramis oppositis divaricatis. Folia opposita, simplicia, breviter petiolata و‎ integerrima, mistinervia, petiolis connatis, quorum alter interdum aboritur et tune ex axillà ramulum simplicem cirrhiformem profert. Inflorescentia cymoso- corymbosa raro paniculata, axillaris et terminalis. Flores virescenti- albidi, sepius fragrantissimi. Arr. Ignatie Linn. (Ignatiane Lovr.) intime affine, quod genus omnes feré auctores repudiarunt et ad Strychnon retule- runt. Hoc tamen restituendum videtur, utpote cum quod ad habitum foliis venosis, tum quod ad characterem orga- norum fructificationis tubo corollae elongato, stigmate bipartito et seminibus crassis angulatis ab omnibus SYryehni speciebus diversum. ۱ )( ۰ Nisi pretium characterum hujus familia subvertere velimus , cum Apocyneis hocce genus conjunctum manere nequit. Etenim in hoe, quemadmodum in Zgzaiá , cestivatio lacinie corollee est valvata, neque ut in Apoeyneis contorta : huc porro accedunt semina peltata et embryon hilo ventrali obversum (heterotropum). Que cum ita sint, equidem familiam = Strychnearum, a DE CANDOLLIO in Theorie élémentaire , edit. 1. p. 217. propositam , retinendam censeo, quippe quee et vege- tatione ab Apoeyneis sit diversa , cum plante ad illam referendz haudquaquam sint lactescentes et plerzeque ingenti amari- tudine et principio narcotico corticis seminumque insignes. Verisimile etiam est, genus Gardneriam Warr. referendum esse ad hanc familiam, quee in systemate naturali locum obtinet inter 4pocyneas et Gentíaneas, neque minus conjuncta est cum familiis his maximé affinibus Zoganiearum et Potaliearum , quasi cum posteris, quie transitum ab Apocyneis ad Rubiaceas constituunt. Etenim estivatio corolle valvata cum multis illi Rubiaceis est communis, uti et anthere libere (qua in Apocyneis circa stigma coherentes esse solent) et situs embryonis in albumine copioso, cum petioli ejus lineolà juncti jam proclivitatem ad stipulas laterales gignendas indicant ; at ovario libero et defectu disci epigyni ab illis recedit. Cum Pota- lieis, quie vix a Loganieís sejungi merentur, structurá fructus plane conveniunt Strychnee, sed ab uträque familià, quemadmodum ab Apocyneis et Gentianeis maxime estivatione valvatá laciniæ coroll: distinguuntur. 1. STRYCHNOS TIEUTE LESCH. Tas. 24. S. caule scandente, foliis trinerviis ellipticis oblongisve acuminatis glabris, cirrhis (solitariis oppositifoliis) supern® incrassatis, cymis axillaribus laxifloris, corollà fauce nuda, baccis globosis polyspermis. Lzscu. in Annal. du Muséum .d'hist. nat. XVI. STRYCHNOS. 67 pP- 479. tab. 23 (ramulus sterilis ). — Rorm. et Scnvvr. Syst. Y eg. IV. p. 549. 8. — Spr. Syst. Veg. I. p. 672. 10. — Brome in Bydr. Ned. Ind. a 1019. — Nees v. Esens. et Eserm. Hand. Med. Bot. II. p. 678. Tshettik. Honsr. in Verhand. Bat. Gen. Tom. VII. Tyettek Javanorum. , Pokroe montanorum Jave occidentalis. Hasr. Preecipué in duabus Preefecturis maxime ad orientem sitis Banjuwangie et Passaruang, in nemoribus primeevis umbrosis, quo vix aditus patet, et que, fertilitate soli vegetationem magnopere adjuvante, ingentem plantarum copiam, inprimis e familià Rubíacearum producunt. Rarius hic frutex in occidentalibus Javæ partibus invenitur, ex. gr. prope Harriang in Prefecturä Bantam. Mense Junio ac Julio floret atque Septembri et Octobri maturos fructus preebet, Descr. Radix lignosa, brachium infantis crassitudine «quans, longiramosa, ramis superficialibus tuberculosis, diametri unius duorumve pollicum, e quibus fibre flexuose, subsimplices , 3-5 poll. longe oriuntur : cortex radicis tenuis , rufescens. Truncus brachium virile adaquans , ad summas arbores adscendens, varié tortus, rigidus, cylindraceus, subnodosus, cortice tenui verruculis adsperso sub epidermide fuscá croceo , inferné sepius usque ad longitudinem 80-120 pedum sine ullis ramificationibus, superné deliquescenti-brachiato-ramosus : lignum ejus non ponderosum , admodum porosum, pallidé-stramineum , omni amaritudine carens. Rami divaricati , internodiis magis distinctis, teretes, cinerascentes, verrucoso-punctati, cum cortex cito magis sit levis ac nitidulus, Ramuli ultimi sive foliiferi subhorizontales, distichi, non amplius 4-6 poll. longi, teretes, viriduli, petiolo communi folii pinnati non P و‎ cum singulis bina aut terna paria foliorum oppositorum sint inserta. In ramulis hic illic ad nodos conspiciuntur squamulæ parve opposite appressæ triangulares lineolá junctæ, a foliis non evolutis oriunde; præsertim inveniuntur ad illos nodos, e quibus ramuli foliiferi paulo ante memorati oriuntur, interdum etiam in his ipsis, aut sibi identidem opposite , aut tantummodo solitaria, sub qua cirrhus folio solitario oppositus. Hi 027772 proprié habendi sunt ramuli aphylli, mutilati; sunt autem sub- stantie lignes, tenacis, 1-2 poll. longi, recurvati, aut supra medium, ubi sensim crassiores ac subinde compressi sunt, in spiram revoluti. Folia opposita, aut interdum, evolutione alterius foliorum oppressä , solitaria, varié patentia, petiolis brevibus, vix tertiam partem pollicis longis, subrecurvis, supra canaliculatis, ima lineolà transversá circa ramulum connatis, 24-34 poll. longa, 14-14 poll. lata, ex elliptico-oblonga , basi acuta , superné in acumen rectum aut leviter curvum attenuata, integerrima , subcoriacea, glabra, utrinque nitida, supra saturaté viridia, subtus cinereo-viridula , novella rubicunda : prope basin e costá mediá duo nervi laterales venis transversalibus reticulatis anostomosantes oriuntur. Cym@ pedunculate , corymbose, axillares, simplices, folio breviores , trichotome , erecto-patentes, infra divisiones bibracteate , laxiflore. Calyx inferus , parvus , duabus bracteis cupulatim connatis caliculatus , quinquedivisus و‎ deciduus, lat laciniis ovatis conniventibus. Corolla feré tres quartas partes poll. longa , infundibuli- formis, viridulo-albicans, odoris grati jasminei, fauce nuda, decidua : limbus quinquefidus , patens , equalis و‎ tubo feré tertiá parte brevior, laciniis lineari-lanceolatis و‎ acutis, apice mucrone inflexo, substantie satis crasse, interne concaviusculis linea elevatá , utrinque incrassato-margi- natis, in prefloratione valvatis. Stamina 5, libera, summo tubo inserta, laciniis alterna lisque multo breviora, glabra. Filamenta brevissima, in tubum corolle tanquam line: elevate decur- rentia. Anthere ovato-oblonge , obtuse , basifixze و‎ semiincluse و‎ anticé rimis duabus longitudina- libus dehiscentes. Ovarium ovoideum و‎ glabrum , biloculatum , circa oophorum crassum- carnosum utrinque dissepimento adnatum ovula permulta fovens. Stylus terminalis, tubo coroll longior, rectus aut leviter curvatus, e basi crassiori apici ovarii continua sursum attenuatus, filiformis , glaber, deciduus. Stigma obtusum , imberbe. Bacce magnitudine mali medici و‎ singule pedunculis brevibus crassis flexuosis lignosis apice dilatatis insidentes, globose , leves, glaberrime, nitida , e fusco-lutee , tandem rubicunde, corticate, clause, uniloculares, dissepimento plané نه‎ intus pulpa farte , polysperme. Pericarpium : epicarpium mesocarpio coherens, membranaceum , lucidum, e fusco rubicundum; mesocarpiwm crassum, solidum, sublignosum, fragile, 6 subgrumosum ; endocarpium (quocum dissepimentum cum spermophoro in massam consimilem 63 : RUMPHIA. confluxerunt) pulpam refert semipellucidam , succosam , albidam , subdulcem , in quà semina sunt dispersa , partem pericarpii duriorem exacté replentem ; in fructibus vero diu servatis hxc pulpa plané arescit, et tunc semina magis inter se approximata spermophoro centrali in fundo pericarp incumbunt. Semina plura, pulpá statu exsiccato fungosä tunicata, ovalia s. oblique- ovata, interdum discoidea , ventre hilo superficiali et in margine cicatriculá stomatis parumper prominenti notata , fusco-sericea. Seminzbus fructuum ex Java orientali allatorum forma est magis ovalis, interdum irregulari-ovalis : sunt lentieulari-compressa , subinde sublaterata, hilo minus elevato sæpè oblongo-depresso , latiora sed abrupté-subincrassato-marginata , pube fusciori parum nitidà obtecta ; que vero ex Javá occidentali afferuntur ad formam discoideam regularem propius accedunt suntque magis plano-convexa, in latere ventrali hilo distinctiore tuberculi instar prominente, in peripheriä margine angusto attenuato, pubescentiá simul e pilis longioribus spadiceo-nitenti. Neque tamen ullum aliud discrimen specificum inter utramque plantam diversis regionibus nascentem indagare potui. Testa coriacea, arcté presertim lateri ventrali adherens, maceratione facilé sejungitur : externé pube brevi conglutinatà appressá tegitur, interné cuticulá tenuissimá membranaceä pertinacissimé margini nuclei adnatá vestitur. Albumen semini conforme, in margine attenuato obsoleté crenulatum, statu recenti album, siccato luteolo- variegatum lineolisque concentricis notatum , corneum , durissimum, intus bipartitum , ita ut e duabus laminis sibi incumbentibus ambitu connatis conformatum esse videatur : ad marginem vulgo deorsum spectantem, ubi papilla embryotega depressa est sita, substantia ejus tenuissima est. Embryon tertia fere parte albumine brevius ‚ab hilo centrali remotum , in margine locatum , heterotropum , rectum , lacteum. Cotyledones cordate , acuminate , nervos, foliacese, subobliqué sibi incum- bentes. yore cotyledonibus «equalis , clavata و‎ in cavitate pr rn deorsum in marginibus connatis albuminis exsculptá locata , andan : EXPLICATIO FIGURARUM. Tas. 24. Fic. 1. Ramus florifer Strychni Tieute Lescu. (ex delineatione pictoris Payen ab Arckenn. expressus , analysi a Brome delineatà (۰ Fie. 2. Ramus fructifer. Fic. 9. Frustum radicis, e cujus cortice venenum 77eu/e paratur. 1. Corolla a calyce remota. — 2. Eadem longitudine resecta. — 9. Stamen, ut due figure sequentes, magn. auct. — 4. Pistillum adhue calyce bracteisque suffultum, — 5. Idem transversé persectum. — 6. Sectio transversa fructus maturi. — 7, 8 , 9. Semina magnitudine naturali, quorum 7 et 9 a ventrali, alterum a dorsali latere depictum. — 10. Nucleus a ventre conspectus, testá nudatus , ad marginem reliquiis cuticulee etiamnum preeditus. — 11. Albumen circa marginem persectum, ut situs embryonis appareat. — I2. Embryon auctum. a. STRYCHNOS LIGUSTRINA. Tas. 25. S. caule arboreo, ramulis acirrhis apice interdum subspinescentibus, foliis ovatis ellipticisve obtusis rarissime acutis basi attenuatis trinerviis glabris, cymis terminalibus paucifloris, baccis globosis 2-8-spermis. N Maba ligustrina Zire. ined. Strychnos Colubrina Avcr. (haud Linn. et tantummodo quod ad Rumpun citatum ). Lignum Colubrinum. Caju-Ular Rouen. Herb. Amb. II. p. 121. tab. XXXVIII (licet vitiosum (۰ Solanum arborescens Indicum , foliis ۷ apace minoribus (excl. autem, ut in sequentibus , Syn. Horti Malab.) Breyn. Prodr. p. 98. Lignum Colubrinum officinarum. Bruyn. Icones et Descript. p. 19. tab. V. fig. 2. Lignum Colubrinum arboris timorensis Pau. Hern. in Cynosurd Mat. Med. p. 234., (qui tamen falso inde /Vuces vomicas majores derivat). Nux vomica minor Moluccana ر‎ Lignum Colubrinum officinarum. Pau. Hern. Parad. Batav. Prodr. STRYCHNOS. : 69 Caju- Ular Malaicorum. — Caju - Nassi Timorensium aliorumque insulanorum. Caju- Bidara -pait sive laut Javanorum. Hasır. In insulis Timor, Rotty, Pulu Kambing aliisque, in regionibus litoralibus in solo calcario, præcipuè mensibus Octobri, Novembri et Decembri florens. In Javá ipså hanc arborem non reperi, licet eam in quibusdam partibus hujus insulæ ad orientem sitis, aut certè in Madurá aliisve insulis minoribus nasci suspicer, cum ob vile pretium ligni in foris Javanicis, tum quod ibi venale adspectu admodum recenti gaudere solet. Specimina , qu: in Herbario nostro servantur, partim ab Hortulano Zirreirus sunt relicta, partim cum figura a Viro preestantissimo Spanocne mecum communicata. 5 OBSERVATIO 1. Hanc arborem quidam auctores eandem ac Strychnon colubrinam Linn. censuerunt, similibus virtutibus medicis radicum et ligni utriusque arboris in errorem, ut videtur, inducti, quamquam Linneus in Amoen. Academ. II. 7 116 jam dixerit : « Runenvs etenim Ligni Colubrini speciem edidit, quam vocat Cajuular, admodum a ceteris diversam. » Vir immortalis in parte botanicà hujus commentationis notiones confusas de tribus diversis speciebus nomine Ligni Colubrini, a longo inde tempore ortas, illustrat et postquam omnia, qua de ea re inde a Garzias ab Horto memoriæ fuerant prodita, ad examen vocavit, de plantis, unde varie illius ligni species colliguntur, sequentia statuit : 5 1. LIGNUM COLUBRINUM VERUM. Ornronniza Fl. Zeyl. 402. Mat, med. 79. t. 1. Mungos radix. KaEurr. amoen. 577. Lignum Colubrinum laudatissimum Ganz. arom. 163. Clematis indica , persicae foliis, fructu perielymeni. Baun. pin. 301. Radix serpentum Ekawerya dict. Grin. lab, zeyl. 116. Crescit in Zeyloná و‎ Javá , Sumatra. N . LIGNUM COLUBRINUM OFFICINALE, Strycunos folis ovatis, cirrhis simplicibus. Linn. Mat. med. 78. Solanum arborescens indicum, foliis napace majoribus magis mucronalis. BREYN. prodr. 2. p. 801. (est p. 98!) Clematis indica spinosa, foliis luteis. Baun. pin. 301. | Arbor magna serpentum Grim. lab. 116. Modira-Caniram Rexv. malab. 7. p. 10. t. 5. (legendum 8. p. 47. t. 24!) Lignum Colubrinum. Dax. Pharm. 959. Crescit in Timor, Zeilan et Malabariá. ag LiGNUM COLUBRINUM PEREGRINUM. Periclymenum zeilanicum herbaceum, foliis variegatis diversicoloribus maculis ornatis. 7 prodr. 363. Pruk. almag. 287. t. 919. f. 6. Clematis indica foliis lentiscinis , candidis maculis adspersis. Bava. pin. 301. Ekawerya Hern. zeyl. p. 87. Crescit in Zeylond. Non erit difficile probare, Linneum hoc loco ex parte perperam applicasse synonyma, et errasse in eo, quod priorem speciem Ligni Colubrini ab Ophiorhizá quàdam derivaverit. Hoc ipse postea intellexisse videtur, siquidem in Spec, plant. p. 150 ad Ophiorhizam Mungos citata ex KAEMPFER , Garztas, Bavurnio non amplius commemorat , illud autem Clematitis indice, persica foliis, fructu periclymeni Baun. pin. 304. (leg. p. 301) ad Ophiozylon serpentinum ibid. p. 1043. refert , quo summo etiam jure citata ex Karmprer, Ganzias et Grinmio sunt referenda, denique etiam Ekawerya Pavii Hermanni, quod manifesté probat exemplar ex ejus Herbario, cui et literis vulgaribus , et Cingalesium , adscripta est vox : « Ekawerié » Alteri ejusdem plantee specimini ex Herbario a Van Royen collecto, cui Ekaweri adscriptum est, duo tituli adjacent ab ipso Var Roven scripti. Alteri inscriptum est : « Reperi et in Herb. Zeyl. Herm. titulo prestantiss. Ligni Colubrini. Ophioxylum » serpentinum L. Sp. 2. 1478.» — Alteri : « Rauwolffia Colubrina Royen addit ad Prodr. 413. » — Hinc igitur manifeste apparet, Lignum Colubrinum laudatissimum , cujus, quod maximé dolendum, nullus amplius in Materiá medicá nostra fit usus, etiamsi magnam ejus virtutem peritissimi superiorum temporum medici agnoverint summisque extulerint laudibus (inter quos cf. Kaemprer Amoen. p. 577, de eo ita preedicans : « Ego radicem (cujus copiam ex Java asportavi) in febribus » putridis morbisque malignis redux feliciter utor, et multis successibus infallibilem experior virtutem adversus canis » rabidi morsum, in brutis «qué ac hominibus ) » et quamquam inter Indos eadem semper radix efficacissima adversus morsum serpentium venenatorum et egregium anthelminticum habeatur, a solo Ophiowylo serpentino Lins., quod est T'sjoranna- Amel- Podi Waszpu nostri Hort. Mal. 6. tab. 47. et Radix Mustele Rumeuu Herb. Amb. Auct, tab. XVI, obtineri. Altera species sive Lignum Colubrinum officinale a Linneo a Strychno Colubrind sua Sp. pl. p. 189 desumitur. Quamnam vero plantam potissimum intelligat, difficile est judicatu, quod ad Madira-Caniram Horti Malabarici in tomo 8. tab. 94. 18 70 RUMPHIA. depictam, quintam tabulam tomi septimi, i. e. speciem S¢rychni ab illà valdé diversam, quam Rusene Tsjeru-Katu- Valli-Caniram appellat, retulerit. Utraque jam foliorum fructuumque magnitudine summopere differt, quà prior satis ad Strychnon tieute, posterior vero ad Strychnon ligustrinam nostram accedit, nisi quod folia ejus sint acutiora et vulgo etiam paulo majora. Habemus eas ex Herbario a Van Royen collecto, qui eas e Zeilanià nomine domestico Kathu Kiriendu nactus erat neque dubitabat, quod e Manuscripto ejus apparet, Strychnon colubrinam Lin. habere : ramulum autem ejusdem plantee nuper a Viro amicissimo De ۷۶۱۵۸ , Professore Botanices Amstelodamensi accepi e collectione plantarum zeilanicarum a Burnannorum inde tempore ibi servatà, cui nomen barbarum Dat Kettia est additum. Cum vero optimum videatur, ne nova semper oriatur nominum confusio, ut nomen Str. colubrina soli Modira Caniram Horti Malabarici tribuatur, cui figure Vir celeberrimus Warzica copiosà descriptione in Florä Indicd IT. p. 264 novum addidit pretium , necesse erit, ut Tsjeru-Katu-V alli-Caniram Horti Malab., quam equidem indefinitam censeo, alio insigniatur nomine, perinde ac planta illa Madagascariana, quam Vir Cl. Du Pzerir-Tnovans in Dict. des sc. nat. Tom. VI. p. 429. Strychnon colubrinam Lin. existimavit, licet hæc, tanquam imperfectissimé nota, inter species dubias sit referenda. Ecce brevem trium harum specierum definitionem : 1. Strychnos colubrina : caule sarmentoso, cirrhis simplicibus lateralibus (solitariis), foliis ellipticis oblongisve obtu- siusculé acuminatis triplinerviis glabris, cymis terminalibus paucifloris, baccis un 2-12-spermis. Warr. in Flor. Ind. II. p. 264. — Modira Caniram 1088. Hort. Malab. 8. lab. 24. ` Crescit in ori Malabarie, utrum etiam in Zeilanid, adhuc incertum. A multis Botanicis non satis diversa a Str. ٨٥ Vomicá habetur, sed ab hac abundé distinguitur caule scandente, cirrhis, quibus est instructa و‎ foliis oblongioribus acuminatis nonnisi triplinerviis, ut et inflorescentià pauciflorà ac seminibus planioribus arguté marginatis. , 2. Strychnos minor : caule sarmentoso, cirrhis simplicibus axillaribus (oppositis aut solitariis) rectis aut recurvis , foliis ovatis acutis mucronatis breviter tri- aut quintuplinerviis (trinerviisve) ad costam subtus pubescentibus ; cymis termina- bus. -8-sperme. Semina albu- minosa. Xe m Hd A. CHARACTER NATURALIS. Spatha monophylla, oblonga, membranacea, inferné ventricoso- aut cylindraceo -tubulosa , superné aperta, desinens in laminam fornicatam acuminatam. Spadix spathà brevior, fundo ejus (1) Dracuncurima Sehtt. in Melet. bot. I. p. 16. «Spatha marcescens. Spadix inferné femineus , superné masculus, appendice auctus. Flores masculi, feminei v. neutri (paranthia) seorsim aggregati. Anthere (singuli floris) libere, sejunctz , loculis perfectis, connectivo majoribus. Ovarium 1-loculare. Stigma capitatum v. lobatum. — Vegetabilia rhizomate tuberoso prolifero; turione annuo, annuas e basi radices emittente; vaginis petiolaribus elongatis; stipularibus nullis; pedunculis post florescentiam erectis. » (2) Arısarer Schtt. ibid. « Spatha incurva (striata). Spadix monoicus v. dioicus (inodorus). Stamina remota, filamentis manifestis, antheris peltatis, valvatim dehiscentibus. Paranthia nulla. Stylus manifestus, continuus. » (3) Arisarum Tournef. (Kunth.) Spatha inferné tubulosa. Spadix monoicus. Antherz 2-valves. Ovaria unilateralia , ovulis plurimis, fundo affixis, erectis. Genus europseum, foliis simultaneis , integris. A. vulgare Kunth. 4. proboscideum Schtt. (Arum proboscideum L.) 90 | RUMPHIA. obliqué insidens , basin versus sensim inerassatus, rectus ac laxiusculé florifer, superné nudus, sub- clavatus et secundum directionem lamine spath® curvatus. Flores monoici, nudi, pauci tantummodo feminei in latere antico spadicis infra copiosiores masculos, nullis organis rudimentariis sejuncti. Masculi : stamina patentia, remotiuscula, infima pistillis contigua : filamenta brevia, crassa, sub- conoidea, superiora sensim longitudine decrescentia aut subnulla : antherc terminales, nephroideo- globose , rimá transversali semi-bivalves , valvulis inzequalibus, superiore minore inferiorem operculi instar tegente. Feminei د‎ pistilla pauca, sessilia, pressim contigua, libera. Ovaria obovoideo-globosa . in ambitu laterata, unilocularia, multi-ovulata : ovw/a ovoideo-oblonga, funiculis umbilicalibus brevibus fundo carnoso cavitatis ovarii affixa, erecta. Stylus in quovis pistillo unicus, terminalis, filiformis : stigma. ٩ depresso-capitatum , subpeltatum , papillosum. Fructus : secundum Tozerti in Ann. Mus. Flor. II. 2, p. 07. capsule coriacee , uniloculares , seminibus duobus - quatuor globulosis, que tamen descriptio cum natura non congruit. Secundum meas observationes sunt bacce turbinate, superné facie discoideo- convexe, ibidem ambitu angulose et in centro apiculo stylove instructe, inferné mutua pressione lateratee, ime spadicis parti insigniter incrassate insidentes, reliquiis spathe emarcide dilacerate adhue velate, varie magnitudinis, 3-8-sperme. Pericarpium basi substantie crassioris magisque carnose quam lateribus, intus succulentum. Semina magnitudine grani piperis nigri , fundo pericarpii ope funiculorum umbilicalium crassorum indivisorum affixa, erecta, subglobosa s. hemispherica, longitudinaliter. elevato-striata , basi hilo lato superficiali, in vertice cicatriculà stomatis obsoleté mucronata. Testa subcoriacea, statu siccato ferruginea, ad basin nuclei crassior. Albumen sub- globosum aut lenticulari-convexum , leve, intus candidum, farinosum. Embryon axile ad extremi- tatem superiorem, inversum , rectum , cylindricum , albidum , albumine haud multo brevius. Vecer. Ari vulgaris plane similis. Radix (seu potius rhizoma) est tuberosa , perennis, superné folia squamis emarcidis cincta , inferné fibras radicales gerens, ovoideo-oblonga sive subramoso-repens. Folia petiolis longis inferné dilatato- vaginantibus mutuo sese amplectentibus insidentia, dilatato-cordata sive hastata, ceterum indivisa, mixtinervia, nervis basilaribus maximé divergentibus, lateralibus anastomosantibus , membranacea , glabra. Spadix e basi vaginanti petioli solitarius, scapum elongatum terminans. Color spathe e livido purpurascens. Avr. Spatha inferné non hic longitudinaliter fissa sed tubuloso-integra, maximé vero proprio florum masculorum et femineorum organismo a ceteris omnibus hujus familie hocce genus distinguitur. Equidem ita existimo, illud Aroideas vulgares tam arcto vinculo cum Pistiaceis conjungere, ut hinc conjicere possimus, eas non diversas familias, sed hanc quasi Tribum .4roidearum esse censendam. Ambo, que novimus, Pistiacearum genera, Pistia scilicet et Ambrosinia haud ullà alia re a ceteris 4roideis differunt, nisi quod spadix in illis longitudine cum spathá confluens ima basi in parte anticá unicum modo gerit pistillum, structurá plane eàdem, quà Arisarum. An vero, in structurà simili organorum fructificationis, major minorve eorum numerus idoneam causam prebet, cur diversas familias statuamus ? — Equidem hoc eo minus probandum censeo, quo magis notum est, numerum pistillorum in omnibus Aroideis quam maxime instabilem esse, cujus rei vel Arisarum luculentissimo est exemplo. Porro, in hoc genere organis femineis idem est situs, qui in Pzstiá et Ambrosinid. Que omnia horum generum inter se affinitatem eorumque cum unà eàdemque familià cognationem satis probare videntur. Disrris. Utraque species nobis cognita in meridionalibus Europe regionibus, altera etiam, in Africa boreali reperitur. ARISARUM VULGARE. A. foliis cordato-sagittatis s. cordato-hastatis, spathee limbo apice acuminato incurvato. Tarciont-Tozzerm in Ann. Mus. Flor. IT. 2. p. 66. — Kunta. in Mém. du Mus. IV. p. 435. — Sen. Syst. Veg. IV. p. 768. Arisarum australe Ruca. in Arch. bot. 1833. p. 90. tab. 9. Arum Arisarum Linn. Sp. pl. p. 966. 15. — Lam. Enc. bot. III. p. 9. 8. —Jaco. Hort. Schoenb. IT. p. 34. tab. 192. — Wi». Sp. pl. IV. p. 485. 21. Arum acaule, foliis cordato-oblongis, spatha bifida, spadice incurvo Linn. Sp. pl. 2. p. 1370. — Eros». Hort. Cliff. p. 435. — Van Roy. Lugd. Bat. p. 7. 7. — Mur. Dict. n? 4. — SassaT. Hort. Rom. 2. tab. 79. ARISARUM. 91 Arisarum latifolium majus et alterum Bavu. Pin. p. 196. — Borru. Ind. pl. Lugd. Bat. p. 177. — Tovnwzr. Inst. bot. p. 161. Arisarum latifolium primum et alterum / p. 73. —Esuso. Pann. p. 303. — Lor. Icon. 598. — J. Baum. Hist. pl. IT. p. 786. — Ras. Hist. pl. I. p. 580. et IT. p. 1211. 9. Arum humile s. Arisarum latifohum majus Moriss. Hist. pl. III. p. 544. sect. 13. tab. 6. fig. 15. Arisarum serpentinum, rotundiore folio Barret. Icon. 573. Arisarum latifolium colubrinum Barrer. Icon. 1130. Hasır. in Mauritaniz, Morez, Italia, Lusitania, Hispanise, Provinciee Gallicæ nemoribus. Ceterum lectorem ad acuratis- 7 simam hujus plantee descriptionem Ricnanpr patris, quam et filius et Vir Cl. Kunta in scriptis modo citatis prodide- - runt, relegatum volo. OBSERVATIO. Copia satis magna speciminum siccatorum ex variis regionibus, que presertim in Herbario Parisiensi inspexi, cum ' foliorum formå , magnitudine et substantiá , tum spathae magnitudine ac colore insigniter differunt. Inprimis quz a V. Nob. Horrmansess ex Portugallià advecta sunt foliis triangularibus cordato-hastatis satis magnis, tum pedunculis petiolo fere dimidio brevioribus, denique spathá fuscá minore distinguuntur. Exemplum his plané simile sed lesum in Herbario V. Cl. A. L. oe Jussu reperitur, anno 1717 in Extramadurá siccatum , addità inscriptione. « Arisarum latifolium alterum C. B.» In his itaque sinus baseos foliorum est levis ac dilatatus, cum in aliis omnibus a me inspectis exemplis profundus estet admodum apertus. Merito igitur varietatem sistere possunt, Zazifoliam scilicet, fortasse specie ab 4. vulgari diversam. His foliorum magnitudine vix inferiora sunt specimina, a V. Cl. DzsrowrAINES aliisque in Barbarià et septentrionali Africe ora collecta. Hane varietatem ob crassiorem foliorum substantiam crassifoliam dico. Spatha ejus longissime pedunculata paulo major est quam 4. vulgaris, in Europa meridionali crescentis, letius purpureo-striata, limbo acumi- natiore. Porro foliis apice subacuminatis insignitur, cum 4. vulgaris sunt apice acuta s. obtusa, quin etiam rotundata, ut v. c. in exemplo ab Apr. pe Jusstzu in insula Cyclopum reperto et mecum communicato : lobi baseos, ut 4. vulgaris, magis minusve sunt obtusi , «equi- s. inaequilongi, sinu magis minusve profundo aperto a se invicem distantes. Specimina a Despreavx in ۸0۳۵۵ circa Modon cellecta (in Herbario De Lessert) foliis nigro-maculatis, et alia ex insula Capreis in sinu Neapolitano allata varietatem afram manifesto cum 4. vulgari connectunt, ut dubius heeream, utri earum specierum ` sint tribuenda. Frustra quoque operam dedi, ut collatá utráque varietate indagarem, an forte peculiari spadicis formá distingui possent, cum hic, haud secus quam in A. vulgari, apice aut obiter tantum , aut sepe satis validé incrassatus et pro periodo inflorescentis magis minusve longus est. | ۱ 2. ARISARUM PROBOSCIDEUM. A. foliis cordato-hastatis, spathze limbo apice filiformi-subulato declinato. Arum proboscideum Linn. Sp. pl. p. 966. 14. — Lam. Enc. bot. III. p. 10. 11. — Win. Sp. pl. IV. p- 485. 21 (excl. var. ۵۰ ad Ambrosiniam pertinens). — Spr. Syst. Veg. III. p. 768. 9. Arisarum flore in tenuem caudam abeunte Tourner. Inst. bot. p. 161. —Prtiv. Gaz. tab. 199. fig. 21. — Miu. Dict. n° 3. — Sıssar. Hort. Rom. 2. tab. 78. Arisarum minus proboscideum Bocc. Mus. IT. p. 61. tab. 50. — Was. Hist. pl. I. p. 580. 9. Arisarum latifolium minus repens cespitosum Barrel. Rar. 182. et Icon. 1150. Hasır. In monte Apennino. Nostrum Herbarium habet exemplaria a Gussose in saltibus nemorosis prope Cajetam et Stabiam collecta; unum quoque a Javsznr in ripà lacus Castel Gandolfo in Etruriä repertum. OBSERVATIO. Differt heec species a priori cum spatha acuminata multo longiori , tum maximé spadice acumine magis incrassato ibique leviter muricato. An Arum Pyreneum LAPEYR., mihi nonnisi brevi Cl. SrresGEL (l. c. 7.) diagnosi notum, pariter ad hocce genus sit referendum et ab 4. proboscideo satis differat, diligentior ostendet investigatio. 99 : RUMPHIA. VI. ARIS/EMA. Maar. in Regensb. bot. Zeit. 1831. p. 459. XI. — Scuorr in Melet. bot. I. p. 16 (1): CHARACTER ESSENTIALIS. Spatha basi convoluta. Spadix superne nudus, inferné unisexualis raro androgynus : organa rudimentaria fertilibus superposita aut plerumque nulla. 4nthere in filamentis distinctis verticillatee, loculis aut discretis aut appositis, poro aut rimê subtransversali dehiscentibus. Ovaria libera, unilocularia, ovulis 2-6 raro pluribus basilaribus erectis. Styli breves aut nulli. Stigmata indivisa. Bacce mono- aut oligo-spermz. Semina albu- minosa. CHARACTER NATURALIS. Spatha monophylla , spadice sepe brevior , interdum eodem longior , ima parte tubuloso-convoluta , superné plerumque subfornicata, apice inclinato, raro planiuscula et patens aut erecta, decidua. Spadix forme in variis speciebus diverse , in multis debilis ac elongato-subuliformis , in aliis rigidior et clavato-incrassatus, ad basin solam floribus nudis, vulgo unisexualibus , rarissimé continuo-andro- gynis obsessus, aut nullo omnino vestigio organorum rudimentariorum aut supra fertilia staminibus sparsis mutilatis. Flores masculi : stamina plurima, bina ad quaterna, raro plura, in fasciculos parvos plerumque laxé dispositos connata, sic filamenta magis minusve longa conica aut subulata sistentia, quorum quodvis apice gerit verticillum antherarum adnatarum. Antherarum forma in diversis speciebus, quin interdum in uno eodemque individuo (conferatur e. gr. A. nepenthoides) dissimilis : a V. Cl. Martio describuntur uniloculares transversé bivalves, quamquam me judice potius statuendum videtur, unamquamque constare loculamentis binis subglobosis seu ovoideis, aut valdé a se invicem disjunctis, aut magis minusve sibi approximatis, que ambo supra foraminulo, in aliis obliquo aut transversali, in aliis rotundo, aperiuntur, quae mea opinio crebrá duorum ejusmodi loculamentorum in antheram unam bilocularem concretione firmatur. Flores feminei : masculis semper densius aggregati , licet liberi. Ovaria inferné varié pressa , facie supremá convexa, intus unico loculamento, cujus fundo vel parieti juxta basin quatuor ad sex, raro plura, aut duo tantum ovula erecta mucilagine pellucidá involuta sunt affixa. Stylus vulgo nullus aut brevissimus et subconicus : stigma terminale, parvum و‎ depresso-hemisphericum s. capitato-peltatum , papillosum. Bacce supra partem axis inferiorem persistentem in capitulum subglobosum seu ovoideum aut in spicam cylin- draceam congestze , distincte , obovoideo-globos& aut ellipsoidee subinde subturbinate , molliter carnose, uniloculares, seminibus duobus aut quatuor, sepe etiam uno tantum solitario. Semina forme diverse, singula funiculo umbilicali brevi satis crasso fundo loculi affixa, leviuscula, testá coriaceá aut membranaceá ad basin incrassatá obtecta. Albumen imum vulgo depressum, intus subfarinaceo-carnosum , albidum, strato tenuissimo discolori cinctum. Embryon axile, rectum, inversum , paulo brevius albumine , cujus stratum periphericum modo descriptum in vertice tantum radieulam ejus obducit. Radicula brevis, teretiuscula, obtusa. Cotyledon major et plerumque magis (1) Arisema Mart. Spatha inferné convoluta. Spadix polygamus. Antheree 2-valves. Ovaria spadici circumposita , ovulis sub 4, basilaribus (imo parieti affıxis?) erectis. Obs. Spadix monoicus v. dioicus in nonnullis speciebus. Àn monoicus semper excedit spatham ? Americe borealis, Japoniz nec non Nepalie superioris incole, foliis simultaneis, pedato-partitis v. radiatim dispositis. A. costatum Mart. A. Dracontium Schtt. (Arum Dracontium L.) 4. echinatum Schit. A. erubescens Schtt. A. nepenthoides Mart. A. pentaphyllum Schtt. A. ringens Schtt. A. serratum Schtt. A. speciosum Mart. A. ternatum Schtt. A. tortuosum Schtt. A. triphyllum Schtt. (Ari species Auct.) ARISAMA. 93 incrassata , aut clausa, aut fissurá laterali parva longitudinali prope radiculam. Gemmula intus ad basin cotyledonum ex axe radiculz enata, minuta, conoidea , deorsum spectans , et ubi illa fissura adest versus eam leviter inclinata. Vecer. Plante annotin®, acaules sive pseudo-caulescentes , radice tuberosá ; perenni. Folia solitaria aut bina raro plura, peltati-palmati- aut pedati-secta (rarissime indivisa), segmentis sessilibus aut ansatis integerrimis raro eroso- serratis subreticulato-penninerviis : petioli longi, inferné vaginantes atque arctá basium suarum tubulosarum cum scapi centralis basi concretione quasi caulem efformantes, ad radicem squamis seu vaginis emarcidis cincti. Scapus solitarius, vulgo sine spathellis spathà terminatus. Apr. Habitu Dracunculo Tournef. simillimum hocce genus cum ab isto, tum ab aliis omnibus hujus familiz conformatione organorum fructificationis plane diversà distinguitur. Maxima ei hoc nomine cum Arisarum Rich., inprimis quoad structuram antherarum و‎ habitu longè minor est similitudo. Dister. E triginta et und sequentibus speciebus, quarum undecim haudquaquam satis note sunt, major pars, scilicet viginti due species Asiam australem insulasque vicinas, ac precipué quidem regiones montanas vastas elevatasque inhabitat. Sex species in Americá boreali foederatà, due in Brasilia reperiuntur. Suspicari licet novis investigatio- nibus presertim in Asia insigne incrementum huic generi adjici posse. OBSERVATIO. Distributio hujus generis in complura pro numero ovulorum, quee ovariis continentur, aut pro formá et dehiscentiá antherarum, nisi nature vim facias, nullá mihi ratione admitti posse videtur : idque vel eo magis, quod forma antherarum, ut jam supra indicavi, in unà eádemque specie haud raro est dissimilis et pariter numerus ovulorum non semper in eádem specie sibi constat , cujus rei 4. Dracontium est exemplo. * Foliis peltati-sectis. 1. ARIS/EMA ERUBESCENS. 2 A. foliis peltati-sectis, segmentis (denis-duodenis) sessilibus lineari-lanceolatis longe acuminatis integerrimis remoté venosis, spadice clavato-obtusiusculo spathá subfor- nicatá acuminatissimá breviore. Arum erubescens Way. Pl. Asiat. rar. II. p. 30. tab. 135. Hasır. Planta a V. Cl. Watticu in montibus altissimis Nepalie primum reperta, cujus descriptionem feré totam hic adscri- bimus. Descr. Planta glabra, e radice tuberosá fibras multas exserente recté assurgens. Folium unicum, limbo plano, orbiculato-peltato , feré pedali, 10 -12-secto : petiolus sesquipedalis, vaginatus , flavidus, lineis longitudinalibus purpureis transversé seriatis pictus. Segmenta lineari-lanceolata , valdé acuminata , undulata, basi angustá sessilia , sexpollicaria , atro-viridia, subtus glaucescentia. Scapus solitarius, petiolo brevior, cum illo basi vaginis communibus involutus. Spatha pallida , striis albis et roseis ornata : basis tripollicaris, cylindraceo-convoluta : limbus paulo brevior , ovatus, fornicatus, in acumen pollicare teres descendens attenuatus. Spad?v unisexualis, femineus erectus, tubum spathe æquans; inferior pars vix pollicaris densé obtecta ovariis obovoideis , 4-ovulatis و‎ stylo conico brevissimo terminatis; pars nuda claviformis , bipollicaris, supra ovaria constricta , superné cylindraceo-attenuata , obtusiuscula , levis. 2. ARIS/EMA LESCHENAULTIL A. folus peltati-sectis, segmentis (denis-duodenis) sessilibus oblongis acuminatis. erosis parallelo-venosis, spadice clavato-obtuso spathá subfornicatá acuminatá breviore. 24 94 RUMPHIA. Hasır. In terra continenti Indiz in montosis Nellygerry a Lescnenautt reperta , fide speciminum in Herbario Horti Botanic; Parisiensis servatorum. Ab A. erubescenti segmentis foliorum multo latioribus arctissimé venosis satis distinguitur. Descr. Planta fermé 17-2 pedes alta, plane glabra, proteranthea aut simul folia explicans et florens. Tuber magnitudine seminis Hypocastanı vulgaris, globosum, in vertice fibris filiformibus simplicibus carnosis comatum و‎ externe stramineum و‎ intus albidum. Folium solitarium, longis- simé petiolatum و‎ peltato-10-11-sectum : petzolus ultra quam pedalis , crassitudine penne anserine , teres, ex viridi mixturá sordidé purpurascente striatus. Segmenta patentissima, 4-44 poll. longa, ultra quam 1 poll. lata, oblonga, acuminatissima و‎ basi angustata et quaedam hic subinde ' coadunita و‎ OMM , margine erosula, supra PUR subtus flavo-virescentia ac venis creberrimis parallelis prope marginem anastomosantibus magis conspicuis, substantia pergamena. Pedunculus pedalis, strictus, teres, striatus, inferné spathellà tubulosà obtusá superné hinc longitudinaliter fissa ا‎ feré 5-6 poll. longá arcté vaginatus. Spatha coloris, ut videtur, pallidé virescentis mixturá fusco-purpureá , quatuor pollices longa, usque ad dimidium in tubum cylindraceo -ventricosum striatum substantie crassé-pergamene convoluta; limbus oblongus, subfornicatus , nervoso-striatus , apice in acumen incurvum dimidium pollicis longum attenuatus , marginibus ima ad orificium tubi subrevolutis. Spadix tubo spathe longior, strictus, superne in clavam cylindraceam obtusam nudam fermé 15 poll. longam desinens, inferné quà axis basin versus sensim crassior est , unisexualis. Flores ih. : totum axem له‎ sub clavá nudá occupant, laxiusculé dispositi, filamentis brevissimis conoideis carnosis formati, quibus apice anther& terne, subinde bine tantum, rarius solitarie adnate sunt. Anthere dicocce و‎ biloculares, loculo altero interdum evanido, supra poris subrotundis dehiscentes. Flores feminei د‎ penitus ima circa partem crassiorem axis densati, qui usque ad apicem clavato-incrassatum nudum est sulcatus et setis sparsis horizontalibus aut curvis carnosis crassis obsessus, que in spadice masculo non inveniuntur. 3. ARISAMA ECHINATUM. A. foliis peltati-sectis, segmentis (septenis-octonis ) sessilibus oblongo-lanceolatis acuminatis, spadice clavato-obtuso apice pilosiusculo spatha subfornicatá subulato- acuminatissimä breviore. Arum echinatum Wa. Pl. Asiat. rar. IT. p. 30. tab. 136. Hasır. In vertice Sheopore montis Bengaliz interioris. Preecipua e descriptione citatá huc referimus. Descr. Tuber subglobosum , radicibus filiformibus carnosis. Folium unicum, petiolo sesqui- bi-pedali glauco-virescenti, peltato-7-8-sectum. Segmenta patentissima, oblongo-lanceolata , acuminata, basi subacuta ac sessilia, subundulata, supra atro-viridia, subtus glauca, obsoleté transversé penninervia, 4-5 pollicaria. Scapus solitarius, petiolo tertià parte brevior cumque eo inferné vaginis duabus aut tribus tubulosis membranaceis circumvolutus. Spathe basis convoluta, quadri- pollicaris , viridi-glaucescens , albido-striata , intus purpureo-punctata ; limbus ovatus, fornicatus, quadripollicaris, marginibus subrecurvatis, superné intus violaceus, desinens in filum gracillimum obliqué descendens , limbum ipsum longitudine equans. Spadix bipollicaris و‎ erectus , unisexualis , in parte dimidià inferiori aut staminibus aut pistillis obsitus ; parte superiore sive clavá crassa, cylindrica , obtusissimá , albidà , punctis violaceis seriatis lineolatà و‎ apice pilis densis hyalinis obsitá. Stamina : filamenta distantia, brevia, subulata , antheris quaternis vel quinis violaceis terminata. Pistilla confertissima : ovaria ovoidea , angulata , biovulata , stylo brevi terminali. 4. ARISAMA NEPENTHOIDES. A. folis peltati-sectis, segmentis (quinis) sessilibus lanceolatis longè acuminatis, spadice clavato-obtuso spathá auriculato-fornicatá acutá breviore. Arum nepenthoides Warr. Tent. Flor. Nep. p. 26. tab. 18. ARISJEMA. 95 0 Hasır. Pariter in sylvis montis Sheopore in jugo Nepaliz. Ex opere citato, quod in Bengalià in lucem prodiit , itaque in paucorum tantum manibus versatur, summam descriptionis hic desumsi. Descr. Tuber depresso-orbiculatum, in vertice fibris longis crassis comosum. Caulis (e petiolorum basibus intimé unitis formatus) bi-quadri-pedalis, erectus, carnosus, cylindraceo-attenuatus , inferné vaginatus, pulcerrimé maculis scabriusculis striisque violaceis variegatus, medio diphyllus, apice florifer. ۵۵ subopposita , patentia , petiolo longo tereti-attenuato striis violaceis annulato, segmentis quinis peltatim-secta , cireumscriptione orbiculato-cordata. Segmenta, lan- ceolata, acuminatissima , basi subacuta, dodrantalia ad spithamea , integerrima , membranacea , supra atro-viridia ac nitida, subtus glauca, tenuissime alterni-penninervia , inferiora duo extrorsum gibbosiora. Spatha terminalis, sex-octo pollices longa, extus ex albido-viridiuscula, striis violaceis picta, intus fuscescens : inferior dimidia pars cylindraceo-convoluta; pars superior sive limbus auriculato-subtriloba ; lobo intermedio ovato, subacuminato , fornicato-descendente; auriculis orbiculato-reniformibus , horizontaliter recurvis. Spadé erectus, tubo spathe parum longior, dioicus : masculus femineo parum gracilior et uná cum spathá brevior : pars dimidia inferior e basi ultra medium densé staminifera aut pistillifera, ceterum nuda : pars dimidia superior claviformis, obtusissima, basi truncata, alba, punctulata, intus spongioso-fibrosa. Stamina copiosa, distincta, spirearia : filamenta brevissima, subconica, apice gerentia antheras (sive potius loculos) tres aut quatuor verticillatas, uniloculares, vertice rimá transversä dehiscentes : antherz staminum superiorum majores, subreniformes, violacee, inferiorum minores, globose, flavicantes, omnes pollinifere. Ovaria ovoideo-subrotunda , unilocularia, ovulis paucis erectis. Stylus brevis- simus, stigmate orbiculato-reniformi, pubescente. Bacce in strobilum elongato - cylindricum densate, obovoidex, deorsum subangulate, carnose, coccinee, uniloculares, 2-3-sperme. Semina semiglobosa, hinc angulo uno alterove notata, dorso subgibbera, erecta, levia, funiculo brevi e fundo loculi orto suffulta. Spermodermis coriacea, intus membraná purpurascente prope hilum incrassata aucta, in vertice poro minuto perforata. Albumen crassum , subcorneum, intus. album, ad peripheriam fabricá molliori et colore e viridi-cyaneo distinctum. Embryon cylin- dricum و‎ rectiusculum, lacteum, inversum, radiculä nempe rotundatà porum verticalem albuminis occupans, immediaté seminis integumento tectum. » 5. ARIS/EMA JACQUEMONTIL. A. foliis peltati-sectis, segmentis (quaternis quinisve) sessilibus oblongis longè acuminatis, spadice filiformi spathá subfornicatá subulato-acuminatissimá breviore. Hasır. In montibus terre continentis Indic orientalis, ubi Vir de disciplinis naturalibus optimé meritus, JACQUEMONt و‎ qui victima hujus studii in peregrinationibus occubuit, compluribus locis eam indagavit. Magnitudine ر‎ ut complures alize species, dissimilior, iterato ab eo in Diario botanico annotata fuit : specimina sub n° 700 ad plantam masculam sunt referenda, ut et longè minora sub n» 803’ ( perinde ac sequentia e montibus Cachemzrie). Plante femineze longé robustiori adscriptus est n™ 1228’, que omnes in Herbario Horti Botanici Parisiensis asservantur. Hac vero species ab antecedentibus spadice longé minus apice incrassato filiformi satis distinguitur. Descr. Planta glaberrima, 1-25 pedes magna, tuberosa, tubere spheroideo, epidermide tenui fuscescente obducto, intus albido, e latere porro stolonifero ac supremá facie fibris permultis radicalibus obsesso. Folia solitaria s. bina, tunc basi petiolorum elongata dilatato-vaginanti mutuo sese amplectentia, in quinque raro quatuor segmenta subinequalia sessilia 14-ultra 5 poll. longa , ¿-ultra 3 poll. lata basi angustata apice longé acuminata margine obsoleté erosula mem- branacea supra leté viridia infra pallidé viridia et venis laxé anastomosantibus distincta, peltati- secta, quorum anteriora minora. 2612016 sunt maxima ex parte membranaceo-dilatati, pedunculum centralem vaginantes , superné patentes ac teretes , ut videtur, interdum purpurascenti-variegati : ad basin tecti binis vaginis tubulosis apice hinc longitudinaliter fissis membranaceis striatis , quarum externa laxior, multo brevior, acuminata et substantie multo tenuioris, quam interna, 3-1 pedem longa, obtusa, superné virescens. Pedunculus petiolo elongatior, arrectus, teres , 96 RUMPHIA. spatham versus sensim crassior. Spatha 3-ultra 45 poll. longa, usque ad dimidium longitudinis subinfundibuliformi-convoluta, marginibus /2mbz lanceolato-oblongi subulato-acuminati sub- fornicati (ut videtur, intensius virescentis) ad faucem subrevolutis. Spadix saltem pollice longior quam spatha, ultra duas tertias partes longitudinis superné nudus, inferné unisexualis, femineus uná cum spathá major quam plante mascule : pars ejus floribus nudis obsessa recta, e basi crassiore apicem nudum versus subattenuata : hic autem inclinatus, filiformis, apice subattenuatus, ima obsoleté incrassatus. Filamenta deorsum densius disposita, brevia, conoidea و‎ horizontalia و‎ apice cum verticillo 3-5 antherarum , superiora magis distantia subinde duarum , rarius cum und antherá passim incompletà. Anthere dilatato-nephroidex, didyme, atro-violacee , supra duobus foraminulis divergentibus oblongis dehiscentes. Ovaria circa basin axis densé spiralia , ellipsoidea , in stylum brevem crassum attenuata, uniloculata, in fundo ovulis 5-7 in verticillo dispositis , crasse-funiculatis, erectis, lagena formibus, stomate axem versus incurvis, magnitudine inequa- libus, pulpá erystallinà involutis. Stigma parvum, lamelleforme, apici styli impositum, papillosum. ** Foliis subtripartitis. 6. ARIS/EMA nasrATUM. A. folis cordato-hastatis s. hastato-tripartitis denticulatis, spadice clavato-obtuso spathä ovatá acuminatà breviore. Arum virginicum Paris. ve Beauv. ined. (haud Linn.) Hasır. In America septentrionali foederata, fide Herbarii a Pausor pz Beavvors collecti, quod domino gaudet Barone De Lesserr, existimante, illud esse Arum acaule, foliis hastato-cordatis acutis, angulis obtusis Flore Virginic. Gronov. p. 142, quod est Arum virginicum Linn. ; que tamen sententia et humilitate ejus, et quod foliorum anguli sunt acuti و‎ refutatur. Modo crescendi huic insigni speciei ingens intercedere videtur similitudo cum Typhonio divaricato, nec vero conformatione spadicis. Descr. Planta humilis, tuberosa, aliquot foliis radicalibus longè petiolatis. Petioli 4-5 poll. longi, superné teretes ac supra anguste-canaliculati, inferné vaginantes. Folia circiter 3 poll. longa, imá 2-3 poll. lata, cordato-hastata , mixtinervia, indivisa angulis acutis s. tripartita laciniis latera- libus intermedio longé minoribus, apice acuminata, margine magis minusve distincté remoté- denticulata, membranacea, discolora, supra intensé viridia et glabra, infra griseo- s. glauco- virescentia et in nervis venisque laxé anastomosantibus nec non ad margines pilosiuscula : laciniz laterales foliorum tripartitorum ovate, acute, horizontales; lacinia intermedia ovato-oblonga , acuminata. Scapus petiolo crassior, teres, ad exortum spathe subincrassatus. Spatha 4 poll. longa, usque ad dimidium tubuloso-convoluta ; limbus oblongo-ovatus و‎ acuminatus, externe. ut videtur, virens ac striatus, intus atro-purpureo-fuscus et albido-striatus. Spadix vix e basi tubulosá spathe exsertus, rectus, in plantà a me inspectá imá densé polygynus, ceterá parte nudus; nempe supra ovaria ovoidea in spicam elongato-ovoideam densata per aliquot lineas longitudinis valdé coarctatus absque organis glanduleformibus : clava 14 poll. longa, cylindrica , obtusa, coloris purpurei aut purpureo-fusci. *** Foliis trisectis raro pedati-sectis. 7. ABIS/EMA BRASILIANUM. ~ A. foliis trisectis, segmentis sessilibus ovato-ellipticis acuminatis , lateralibus extrorsum lobatis, spadice clayato-obtuso spathá ovatá breviore. Arum triphyllum Linn. (ex parte, scilicet synonyma, que ad plantam brasilianam pertinent) Sp. pl. ARIS AMA. 97 p. 965. A.— Lau. Enc. bot. IIT. p. 8. 4 (ex parte). — Wu. Sp. pl. IV. p. 480.7 (ex parte). — Spa. Syst. Veg. III. p. 769. 21 (ex parte). Dracunculus s. Serpentaria triphylla brasiliana Baur. Pin. p. 195 et Prodr. p. 101. — ۰ mem. 01. fig. 273. Hasır. In Brasilia. Jam V. Cl. Sms in Curtis Botanical Magazine N° 950 de varietate Ari triphylli agens plantam brasilianam non ad eandem speciem referendam esse existimat, cui equidem libens assentior, cum character modo relatus , quod scilicet segmenta foliorum lateralia extrorsum sint lobata, nunquam in virginica crebro in caldariis nostris excultá observetur, tum etiam quod, ex figura citatá, limbus spathee in alterá est obtusus, in alterá acuminatus. Quod si auctores a Linnzo de 470 trzphyllo citatos conferas, hanc speciem e duabus diversis conflatam esse apparet, quapropter, si nulla alia, jam hec sufficeret ratio, ut illud nomen abrogaretur, quod, cum complures jam species foliis trisectis sint repertze, minus congruum esse videtur : itaque alteram harum specierum 4Arisema brasilianum, virginicam autem Cl. Arrow secutus, quem ipsum specialis utriusque plante varietas non latuisse videtur, 4risema atro-rubens nuncupavi. Etiam Arum pythonium Mart. ab hac planta brasilianá plané diversum sed tamen ad hoc genus referendum esse censeo, quamquam , specificá ejus identitate nondum bené cognità , dubiis illud speciebus annumerabo. s. ARIS/EMA ATRO-RUBENS. A. folis trisectis, segmentis sessilibus ovato-ellipticis-lanceolatisve acuminatis sub- integerrimis, spadice clavato-obtuso spathá ovatá acuminatá breviore. Arum atro-rubens Air. Hort. Kew. IIT. p. 315. — Witz». Sp. pl. IV. p. 481. 9 (excl. Syn. Pluk). Arum triphyllum Linn. (ex parte) Sp. pl. p. 965. 4. — Lam. Enc. bot. III. p. 8. 4 (ex parte, copiosa ejus descriptio tota). — Witt. Sp. pl. IV. p. 490. 7 (ex parte).— Micu. Flor. Boreali- Americ. II. p. 188. — Nurrarr. Gen. northam. II. p. 222. — Error. Bot. Sanct-Carol. II. p. 629. — Marr. Amenit. Bot. Monac. p. 16. fig. 11. Arum triphyllum var. zebrinum. Sms. Bot. Mag. N° 950 (quod ad figuram et synonymum ad plantam America borealis pertinens ). — Spr. Syst. Veg. III. p. 769. 21. Dracunculus sive Serpentaria triphylla Brasiliana Mem. Acad. de Par. IV. p. 273. cum fig. Arum acaule, folio ternato Gron. Flor. Virg. p. 142. et Arum acaule, foliis ternatis, foliis oppositis extrorsum gibbis و‎ spathá acuminata. ibid. Arum minus triphyllum, s. Arisarum, pene viridi, Virginianum Mouss. Hist. pl. III. p. 547. Sect. 13. tab. 5. fig. 43. ۱ Arum, s. Arisarum minus Marianum , folio triphyllo et pene ex pallido-virescente Pıux. Amalth. p. 52. tab. 376. fig. 3. | | Arum, s. Arisarum triphyllum minus, pene. atro-rubente Virginianum Pıvx. Almag. p. 52. tab. 77. fig. 5. Hasır. In America septentrionali inde a Pensylvanià usque ad Carolinam australem locis umbrosis et inde jam centum quinquaginta abhine annis in hortos nostros transplantata. A priori specie facile eo distinguitur, quod segmenta lateralia nunquam sint lobata. Varietates hujus generis, quee feruntur, ut zebrinum Sms., virens et atro-purpureum Pursu., non satis diversas existimo, ut hic ad eas attendamus, cum coloratio spathe, quà nituntur, levissima variegatione in alterius transeat. Fide complurium speciminum in variis regionibus Americ septentrionalis collectorum, que Herbario Baronis De Lesserr Parisiis continentur, fieri tamen potest, ut due plantee diverse eodem nomine con- fundantur, quarum altera longé robustior, venisque parallelis arctioribus conspicua, ad hoc nostrum 4. atro- rubens referenda. Quod ad basin segmentorum lateralium foliorum et vel ad formam limbi spathe attinet, satis differt. Quzedam exempla a V. Cl. Micuavx ex America foederatá advecta cum infra descripto ex Herbario Pznsowi accuraté congruunt. Nempe segmenta lateralia ad basin extrorsum sunt obiter tantum rotundato-gibbera, omnia in pagina dorsali, & que ac spatha, cujus limbus est ovato-acuminatus, squamuloso-punctata. — In aliis vero compluribus ibidem atque in Carolinà collectis basis segmentorum lateralium multo magis est rodundato-gibbera, apice segmen- torum vulgo magis cuspidato, subtus non squamuloso-punctata, limbo spathz tantum ovato-acuto aut plerumque ovato-acuminato , rarius ovato-lanceolato ac longissimé acuminato, in quibusdam haudquaquam, in aliis vero intus sat densé squamuloso-punctato. Hanc varietatem gzbberam nuncupare liceat, ut ab alia distinguatur, cujus segmenta sunt subansata ac lateralia basi subangustatä; cujus specimen ex Missisippi in Herbario V. Ill. A. L. ve Jussıev, 29 98 | RUMPHIA. alterum in Herbario Horti Botanici Parisiensis a Varrant relictum conspicatus sum, quie varietas angustata dici posset. — A precedenti specie differre videtur alia planta multo gracilior, ibidem crescens, venis multo tenerioribus, non ita approximato-parallelis ac pedunculo multo elongatiori. Hanc tanquam varietatem humiliorem hoc loco indico, “ut viri botanices periti ad diligens examen utriusque speciei vive instituendum excitentur. — Paucas hic animadver- siones de siccis exemplis ex Herbario Persont adjicere sufficiat. Descr. Planta glabra, pedalis, pseudo-caulescens. Caulis e tubere carnoso depresso-orbieulari in facie verticali circuitu densas fibras subsimplices emittente erectus, cylindraceus, inferné vaginis aliquot alternantibus tubulosis ore obliqué truncatis hinc acuminatis membranaceis e cinereo sordidé purpurascentibus tandem exaridis nervosis et diaphanis obtectus, quarum externe sunt breviores et laxiores, interne magis elongate et appresse , striatus و‎ que ac petioli et scapus modo viridulus modo mixturá purpureá, superné vulgo cum foliis duobus raro pluribus alternis approximatis erecto-patentibus et scapo solitario terminali. Folia patentia , circumscriptione cordato-triangulari , tres quatuorve pollices longa, quatuor ad sex. pollices lata, trisecta : petiolo 3-6-pollicari , compresso-tereti, striato, superné altenuato atque in superiori facie canaliculato, ad basin in vaginam tubulosam arcté vaginantem ore obliqué truncatam extenso. Segmenta in apice petioli sessilia, 25-4 poll. longa, 15- ultra 2 poll. lata, ovato-elliptica aut oblonga, acuminata, medium basi subacuminatum , lateralia obliqué-subacuta, extrorsum scilicet rotundato-gibbosiora , margine obsoletissimé erosulo-undulata , parallelo-penninervia ac siccata tenuissimé reticulata, supra saturaté viridia , subtus glauco-virescentia et obsoletissimé punctata و‎ herbacea و‎ mollia. Scapus e basi tubulosä petioli superioris exsertus , strictus , 2-3 poll. longus, superne aliquantisper incras- satus, striatus. Spatha vix 4 poll. longa, substantiá crassiusculo-herbaceá, fusco-atro-purpurea , virescenti- vel albido-vittata, aut omnis viridis fusco-marginata, aut denique sordidé purpurea viridi-marginata, basi in tubum feré bipollicarem infundibuliformem convoluta , fauce margi- nibus subauriculato-recurvis ; limbus ovatus , acuminatus , obliqué patens aut fornicato-declinatus. Spader tertia parte brevior quam spatha, erectus, clavatus, superné per duas partes totius longitudinis cylindraceo-incrassatus obtusus nudus nitidus et coloris straminei s. virescentis aut atro-rubentis, ad basin aut unisexualis, aut subandrogynus, supra flores admodum contractus ac plane nudus aut paucis corpusculis glanduleformibus instructus. Spadia masculus : stamina crebra, imá in cylindrum dimidium pollicis longum conferta, superiora magis distantia : filamenta, brevissima, carnosa, glomerulum aliquot antherarum ex loculis globosis supra poro "Transversal: dehiscentibus purpurascentibus formatarum suffulcientia. Spadix femineus : ovaria crebra , ovoideo-globosa, libera, in cylindrum ovoideum conferta , viridula , unilocularia , in fundo 4-6 ovula ellipsoidea foventia. Stylus brevissimus. Stigma obtusum, e papillis plurimis albidis. Subinde pars spadicis contracta supra ovaria antheris rudimentariis aliquot angulato-ovoideis cuspidatis rubicundis ac paucis antheris perfectioribus glomerulatis ( attamen polline vacuis) est obsessa. Hec corpuscula rudimentaria in spadice fructifero parte inferiori spathe dilaceratä velato , cujus apex incrassatus emortuus est, insigniter adaucta invenio, scilicet in fila complures lineas longa crassa supra baccas densé spicatas prominentia mutata. Bacce obovoidex, carnose, rubre, 2-4-sperme. | 9. ARIS/EMA RINGENS. A. foliis trisectis, segmentis sessilibus elliptico-ovatis subulato-acuminatis integerrimis, spadice clavato obtuso spathá auriculato-galeatá retusá breviore. Arum ringens Tuuxs. in Act. Soc. Linn. Lond. II. p. 337. - Sp. pl. IV. p. 480. 8 — Porm. in Enc. Bot. Suppl. II. p. 820. 28. — Ser. Syst. Veg. IIT. p. 769. 22 (excl. Syn. Rora). Arum triphyllum Toons. (haud Linn.) FI. Jap. p. 233. Hasır. In Japoniä circa Jedo, Nangasaki et alibi, atque illinc jam a longo inde tempore in hortos nostros transplantatum. Arum fornicatum Rora, hoc loco dubitanter a SrrenseLıo citatum , utpote nature plane diverse exclusi, que planta, scilicet, petiolis scapo brevioribus atque spadice elongato lineari spathá longiore jam a nostrá distinguitur. Magnitudo plantarum , inprimis foliorum, incredibile quantum variat و‎ cujus rei exemplo sunt folia a Tnunsers cum ۵ ARIS MA. 99 communicata, quorum segmenta pedem circiter longa, ultra dimidium lata sunt, cum vulgo tertiá tantum parte hujus magnitudinis gaudeant. In bibliothecà V. Nob. De Lesserr imago hujus plantee in Japoniá depicta invenitur , addito nomine japonico Jubato sive Mususi Abumie. Descr. Planta glabra, erecta, habitu ita priori similis, ut vix eas prius quam inflorescentia appareat distinguas و‎ exortu tuberis hemispherici carnosi precipué circa verticem radiculosi vaginis quibusdam inzqualibus laxis tubulosis superné acuminatis et hinc longitudinaliter fissis tenuiter membranaceis pallidé incarnatis tandem scariosis obsessa, breviter pseudo-caulescens, foliis duobus. suboppositis longé petiolatis ac scapo brevi terminata. Petioli 4-6 pollices. et amplius longi, teretes, ecanaliculati, basi brevi tubuloso-vaginanti ore truncatä, superné sensim tenuiores, perinde ac caulis cylindricus concrétione partis eorum inferioris formatus obsoleté striati et viridulo-purpurascentes. Folia e tribus segmentis sessilibus elliptico - ovatis oblongisve tenui- cuspidatis integerrimis subundulatis penninerviis, in prefoliatione utrinque involutis, formata, supra viridia, subtus pallidé-glauca , quorum segmentorum intermedium est erectum eequilaterale et basi subcuneatum, lateralia subhorizontaliter patula, basi introrsum obliqué truncata, extrorsum rotundato-gibbera, cuncta exsiccatione tenuissimé reticulata. Scapus unicus, erectus, dimidio saltem aut amplius petiolis brevior , iisdem paulo crassior, teres, sub spathá incrassatus , striatus. Spatha tres vel quatuor pollices longa, extus virescenti-albida et roseo-aut purpureo-lineata , intus vernicosa , coloris brunnei sive fusco-purpurei pallidéque-vittata , inferné in tubum sesqui- aut bipollicarem | infundibuliformem convoluta, superné cucullato - subtriloba ; lobis lateralibus minoribus , semirotundis, auriculeformibus , reflexis, atro-brunneis; intermedio multo majori, galeato-surrecto, ad basin latiorem utrinque marginibus recurvatis, apice rotundato, retuso, extus mucrone appendiculato. Spada 25-3 pollices longus, ad basin crassiorem unisexualis , infra medium constrictior et sulcato-nudus, inde in clavam leviter incurvam basi depresso- truncatam و‎ eburneam , apice obtuso fornicem spatha attingentem incrassatus. Stamina plurima, laxiusculé disposita, filamentis brevissimis, subulato-conicis, apice antherarum loculamentis quatuor, raro pluribus, sepe etiam paucioribus, globosis, flavicantibus, supra poro rotundo aut rimê ovali dehiscentibus. Organis rudimentariis spadix tam masculus quam femineus caret. Ovaria confertissima , obovoidea , pressione mutuá angulata, supra convexa, stigmate centrali sessili subrotundo-convexo papilloso-scabrido. Bacca in spicam ovoideam conglobate, ovariis multis aborientibus aut serius maturescentibus intermixte و‎ ventricoso-turbinatze , ima difformes, in vertice truncate punctoque stigmatis notate, aurantiace, succoso-carnose, uniloculares, mono-, rarissimé di-sperme. Semen erectum, subglobosum, magnitudinem grani piperis albi equans, aut ubi duo adsunt, semiglobosum, ad basin depressione circulari ac in centro hilo protuberante, in vertice papillulà minutissimá. Spermodermis simplex , tenuiter membranacea, luteola , punctata , ad hilum incrassata. Albumen forme seminis, leve, durum , intus candidum , subfarinaceum , in peripherià strato tenui subcorneo aqueo-exalbido, radicule tantummodo extremitatem obtegente. Embryon inversum, axile, longitudine feré albuminis, rectum, clavatum, albidum. Radicula brevis, teres , obtusa, in vertice albuminis locata. Cotyledon oblonga, obtusa, compressiuscula , ad marginem prope radiculam altero latere fissurá longitudinali : embryon si longitudine dissecatur, apparet gemmula exigua, e radicula exorta, attenuato- conoidea , apice bifida, isti fissure opposita. 10. ABIS/EMA. LAMINATUM. Tas. 27 zr Tas. 37. E. A. folis trisectis, segmentis lateralibus subsessilibus, intermedio ansato, ellipticis ۰ ۰ ۰ ۰ ۰ ۰ ۰ ۰ ۸ 5 acuminatis integerrimis, spadice subulato spatha erecta ovata acuminatissima breviore. Hasır. In sylvis intactis regionum 8 occidentalium, licet raro, e. g. in vicinitate montis Fangeranghu, ubi mense Junio hane speciem pulcerrimam florentem et fructibus onustam conspicatus sum. Vidi etiam in Herbario V. CI. A. L. ve. 03511590 exemplum a Commerson ex Javà allatum, cui summus ille vir jure ف دن‎ , illud spadice subulato ab Aro triphyllo differre. Magnitudine non minus quam proximé præcedens variat, inprimis planta mascula multo minor est. 100 RUMPHIA. . لت‎ ! Descr. Tuber subglobosum , rugosissimum و‎ carnosum, epidermide pallidé ochraceä tectum , radicibus filiformibus multis ramosis fuscis tomentosis instructum و‎ intus album, e facie verticali caulem emittens erectum sepe vix pollices quatuor longum ac tenuem , modo pedalem satisque crassum, teretem, carnosum, levem و‎ etate parumper sulcatum, virescentem, sordide purpureo-variegatum. Plantarum adultiorum est basi plané denudatus, juniorum vestitus vaginá aliquot pollices longa, appressa, tubulosa, superné hinc Ms odit fissá, quam altera minor externa ovata amplec- titur, substantie tenerrime membranose , folia duo aut interdum quoque unicum et scapum ter- minalem proferens. Folia petiolata, trisecta, circumscriptionis cordato-triangularis, ut tota planta glabra ; petzols trium vel octo pollicum, teretes, ecanaliculati, tenuiter striati, virides, basi dilatatà amplectenti purpurascenti-variegatá. Segmenta ires pollices ad pedem longa, unum et dimidium ad sex pollices lata, quorum lateralia subsessilia ac basi obtusiore extrorsum rotundato- gibbera, medium in ansá duas tertias partes pollicis ad pollicem longá tereti supra obiter canalicu- latä, elliptica, apice acuminata cum mucrone filiformi , integerrima , subundulata , membranacea, penninervia, supra nitidiuscula ac viridia, subtus pallidiora. Scapus solitarius, petiolum adaquans ejusque basi dilatatá inferné cinctus, viridi- aut cesio-variegatus. Spatha membranacea , mascula tres pollices, feminea quinque longa, inferné usque ad dimidium infundibuliformi-convoluta , albida czsioque lineolata ; limbus ejus ovatus, a inatissimus , erecto-patens , viridis, lineatus , supra faucem angusto-virescenti-marginatam fasciá transversali angustá atro-violaceá. Spadix subuliformis, spathá parte tertià brevior, inferné feré dimidius florifer, superné inclinatus, nudus ac atro-violaceus. Spadix masculus organis rudimentariis orbus , staminibus multis dis- cretis. Filamenta abbreviato-conoidea , apice antheris duabus , tribus aut etiam quatuor basifixis nephroideo- globosis didymis atro-purpureis, que supra duobus poris ovalibus divergentibus aperiuntur : sepe una alterave harum antherarum est mutilata, unico tantum loculamento subgloboso constans. Connectivum cujusvis anthere longitudinale , modo introrsum conspicuum. Pollen globosum, leve, pallidé-flavum. Spadix femineus supra pistillos maximé confertos processibus sive organis rudimentariis compluribus remotiusculis patentibus duas tresve lineas longis subulatis aut semibifidis viridibus apice purpureis, consimilis substantie ac spadix. Ovaria subglobosa, inferné vicinorum pressione varié angulata, viridia , carnosa, unilocularia و‎ quinis senisve ovulis basifixis circum axem carnoso-fibrosum e summo loculamento verticaliter descendentem in orbem dispositis elongato-ovoideis. Stigmata sessilia, rotundato-convexa و‎ papil- losa. Bacce in spicam ultra tres pollices longam cylindraceam 11 passim incurvam congeste , ventricoso- turbinate, subangulate و‎ facie suprema truncate atque e puncto centrali stigmatis lineolis radiatis notatee و‎ molliter carnose, aurantiace , uniloculares , di-quadri-sperme. Semina funiculis umbilicalibus crassis inequilongis fundo bacce ita affixa, ut alterum sepe supra alterum promineat , compresso-obovoidea , levia, pulpá obvoluta. Spermodermis fungoso- membranacea, inferiori seminis extremitate insigniter incrassata, hic tuberculum breve inversé- conicum sistens. Albumen hemisphericum , basi excavatione sat profundá, extus virescens, intus albidum , farinoso-carnosum. Embryon albumine quartá parte brevius, crassum, carnosum و‎ pyriforme , inversum, radiculá attenuato-obtusá brevi luteolä, in axe gemmulam parvulam apice attenuato semibifido deorsum spectantem fovente, vertici albuminis approximatà. Pars odo naris multo incrassatior و‎ albida ږ‎ ad extremitatem rotundata aut depressiusculz. " EXPLICATIO FIGURARUM. Tas. 27. 4. Planta mascula, ut sequentes figure, magn. nat. — B. Planta feminea. — D. Adumbratio folii in pagina dorsali (a Latour et Arckenuausen delineata). Tas. 37. E. 1. Inflorescentia feminea, magn. nat. — 2. Spadix femineus, magn. parum auctus. — 3. Spadix masculus, . magn. nat. — 4. Dus anther in communi stipite sive filamento conjuncte , ut reliquee omnes figure, 11 excepta, magis minusve aucto. — 5. Tres antherz apici filamenti affixe, a vertice vise, quarum inferior mutilata, unico loculamento constans. — 6. Anthera disjuncta a tergo conspecta. — 7. Eadem a latere interiori visa. — 8. Unum organorum sterilium bifidorum, quee in spadice femineo reperiuntur. — 9. Pistillum. — 10. Idem apertum , nonnullis ovulorum anteriorum transversé persectis, ut corpus filamentosum ex apice pericarpii descendens appareat. — 11. Spadix fruetifer, magn. nat. — 12. Bacca, magn. auct. — 13. Eadem transversé secta. — 14. Inferior pars pericarpii rer in qua ob funiculos inzequilongos semina alia super alia prominent. — 15. Semen, ex parte pulpa carnosá tectum. — 16. Semen transverse persectum. — 17. Nucleus spermodermide denudatus. — 18. Nuclei sectio verticalis, ut situs willst indicetar . — 19. Embryon ipsum longitudine resectum. (Analysis a BLumE delineata. ) ARIS AMA. ‘ 101 11. ARIS/EMA cosratun. A. foliis trisectis, segmentis sessilibus, intermedio ovato-elliptico, lateralibus semi- cordato-ovatis, cuspidatis arctissime parallelo-penninervigeris, spadice elongato-subulato spathá subfornicatá acuminatissimá multo longiore. Arum costatum Warr. Tent. Flor. Nep. p. 28 tab. 19. Hasır. In sylvis Sheopore montis Nepaliz. Descr. Tuber magnum, depresso-orbiculatum , fibris crassis comosum. Folium unicum , erectum , trisectum, circumscriptione lato-cordatum, petiolo crasso , bipedali, lineis parallelis roseis striato , basi uná cum scapo, quem sulco profundo amplectitur, vaginato, hinc canali exsculpto, levi, sursum altenuato : segmenta, sessilia, angustissimé purpureo-marginata, undulata, cuspidata, crassa, pedalia, supra atro-viridia et lucida, subtus costá extuberante nervisque innumeris approximatis obliquis subramosis et anastomosantibus marginem versus connexis : intermedium ovato-ellipticum, basi attenuatum , costá robustá subansatum : lateralia patentissima و‎ 860016070818 , latere interno baseos subexciso, externo in lobum rotundatum magnum producto. Scapus petiolo dimidio brevior, basi ab eodem vaginatus, arrectus, teres, apice purpurascens. Inflorescentia erecta, unisexualis, mascula gracilior. Spatha atro-purpurea , extus albido-fasciata , intus costata : basis cylindraceo-convoluta , tripollicaris, fauce amplá, margine leviter revoluta; limbus ovatus , subfornicatus, apice terminatus acumine filiformi tereti descendente. Spadicis basis inclusa bipollicaris, cylindraceo-attenuata, purpurea, maximá parte organis fructificationis obtecta , superné nuda, in clavam longissimam atropurpuream infra fornicem spathe leviter ventricosam, superius subuliformem retroflexam transiens, in inflorescentiá femineá pedalem et ultra, in masculá quadripollicarem ac deorsum minus incrassatam. Stamina distantia, filamentis brevibus, teretibus, carnosis, verticillo antherarum quinque vel sex reniformium terminatis. Ovaria densissimé imbricata و‎ ovoidea , pauci-ovulata : stigmata subsessilia , subtruncata. ^ 12. ARIS/EMA speciosum. o 4 A. foliis trisectis, segmentis ansatis, intermedio ovato-cordato, lateralibus semicordato- ovatis, acuminatis remote penninervigeris, spadice elongato-subulato spathá subfornicatá acuminatissimà multo longiore. Arum speciosum War. Tent. Fl. Nep. p. 29. tab. 20. o Hasır. Cum priori. * Descr. Radius crassa, carnosa, repens, squamata, e latere inferiori radiculosa. Folium unicum, erectum , circumscriptione lato-cordatum , pedale. Petiolus bipedalis , crassus, Carnosus, zonis purpureis annulatis, basi tubulosá scapum involvente, inferné vaginis duabus unilateralibus dimidiatis inequalibus semiamplexus. Segmenta tria , 10-12 pollicaria, ovato-cordata, acuminata, purpureo-marginata , subrepanda , crassa, ansis pollicaribus suffulta, in paginá superiori lucida , in inferiori pallida , tenuissimé reticulato-distanter penninervia; lateralia semicordata , extrorsum rotundato-gibbera. Scapus erectus, petiolo multo brevior, teres, purpurascens. Inflorescentia leviter nutans, unisexualis , mascula vix minor. Tubus spathe cylindrico-convolutus , quadripol- licaris, intus albicans, extus rufescenti-striatus و‎ fauce nuda : limbus pedalis, palmam. latus , ovatus, ascendens, subfornicatus, basi intus pallidus, superné striatus, apice attenuatus in acumen lineare atropurpureum incurvum. Spadicis basis tota organis fructificationis obtecta : clava digitum feré crassa, fusiformis, flava, in flagellum decempollicare sub bulatum flexuoso- descendens purpureum attenuata. Flores quales in proximä specie, nisi quod masculi sint > ۱ p om TRI approximati filamentis magis elongatis. piers S» y ¥ * NE 26 5 5 E 3 8 غا‎ 22 | s . : E 3 Tl, A My dg * | To ول‎ uM E b die. 1 ١ E 5 Mis "m "3 , : A de. 39545 5 مین‎ F gs E 5 gy ew rr ع‎ , P 1 3 5 2 : ۷ک يي‎ + & 1 : B ٥ ۳۹ په‎ x ww » ł ¿£ په‎ E ی‎ . ba: i e "m e: Y , pi GE EIS s a EE ۱ 3 -SN 5 P us 1 “a : TO ug ۳ B" ۳ n "E و‎ 102 RUMPHIA. 13. ARISAMA INTERMEDIUM. A. foliis trisectis, segmentis sessilibus, intermedio ovato-elliptico, lateralibus semicor- -dato-ovatis, acuminatis remote penninervigeris , Spadice elongato-subuliformi spathá subfornicatà acuminatà multo longiore. Hasır. In India orientali in regionibus montanis, ab indefesso Jacouemonr sub n° 1026 collectum et ex Herbario Horti Botanici Parisiensis humanissimé mecum communicatum. Utrique plantarum praecedentium WALLICHIANARUM atque inprimis 4. specioso adeo est affine, ut potius quam accuratam ejus descriptionem adjungere, discrimen, quo ab illis distinguitur, indicare velim. Segmentis foliorum in hac quoque specie magnorum eadem plane forma est, que A. costati, sed venarum distributio 4. speciosí similis. Spatha inflorescentiz feminec sex pollices longa est, mascula quartà parte minor, habitus ac coloris 4. speciosi, quamquam limbo apice non adeo elongato-cuspidato nec nuda parte spadicis inferné tam incrassata, pedunculo instructa petiolo duplo longiori. ı4. ABISJEMA FILIFORME. Tan. 28. A. foliis trisectis aut quinato-pedati-sectis, segmentis ansatis oblongis acuminatis, late- ralibus obliquis, spadice subulato spathà subfornicatá acuminatä longiore. Arum filiforme Rwor. in Br. Cat. Hort. Buitenzorg. p. 103. Hasır. Frequens in intactis sylvis montanis Jave occidentalis, ab indigenis Zus dictum. Fide exemplorum a 46 missorum etiam in regione montana Padang insule Sumatre reperitur. In Herbario V. Cl. A. L. De Jussieu inflore- scentia ejus a Comnerson ex Java allata conspicitur; sed folium ei annexum ad genus plane aliud Aroidearum est referendum. Priori multis partibus est affine, a quo tamen hoc distinguitur, quod folia hic soleant esse quinato- pedati-secta et magis oblonga, spatha fauce marginibus latioribus recurvatis, denique spadix gracilior quam in istá specie. Omnino notandum, hanc plantam cum quod ad magnitudinem segmentorum foliorum tum quod ad spatham ejusque colorem quam maximé esse polymorpham. Descr. Radix carnosa, aliquot pollices longa ac pollicem crassa, oblonga, obliqua sive subhorizontalis , hinc premorsa, alterá extremitate vaginis aliquot laxiusculis linearibus obtusis aut acutis striatis tenui-membranaceis pallidé roseis scapum et petiolum simul amplectentibus , exterioribus paucos tantum pollices, interioribus haud raro octo aut decem pollices longis, fibras longas subramosas filiformes velutinas exserens. Folia aut solitaria petiolo pedem aut duos pedes longo tum plané tereti, aut duo, quorum petiolus ad basin est vaginato-dilatatus, erecta, 6-10 pollices longa, 4 ad 12 et amplius pollices lata, circumscriptionis lato-ovate aut cordato-orbicularis , trisecta aut sepius quinato-pedati-secta, membranacea, levigata, perinde ac tota planta glabra. Segmenta preter ansam 45-9 pollices longa, 13-4 pollices lata, oblonga aut sepius elliptico - oblonga, acuminata cum apiculo, basi subacuta aut obtusa, integerrima و‎ plana, reticulato - penninervia cum nervulo marginali; lateralia brevius ansata quam intermedium, inzequilatera, basi extrorsum rotundato-gibbera , foliorum pedatorum breviora quam ceterorum. Scapus petiolos longitudine equans aut plerumque longior, arrectus , teres , carnosus و‎ viridius- culus, interdum purpurascens. Spatha 5-7 pollices longa , inferné crassé-membranacea , erecta, striato-nervosa , nervis ad marginem limbi reticulato-anastomosantibus و‎ ubi color ejus vulgo in atro-purpureum sive purpureo-fuscum transit, raro ut basis est albido-viridulus, externé opaca, interné vernicosa : pars ejus inferior in tubum cylindraceum duos pollices longum convoluta, fauce marginibus subauriculato-dilatatis recurvatis predita : limbus ovatus, acuminatissimus , fornicato adscendens, apice obliqué dependens. Spadir unisexualis, basi genitalibus obsessá spathz tubo inclusá rectus, intra faucem ejus passim subfusiformi-incrassatus curvato-adscendens et vulgo atro-purpureus , in apicem longum filiformem debilem rectum aut flexuosum reclinatum virescentem desinens : spadix masculus supra stamina laxé disposita filamentis raris subuliformi- incurvis carnosis satis longis plerumque castratis : spadix femineus basi crassiore supra pistilla congesta filamentis sparsis subulatis, quorum inferiora breviora antheras gerunt bi- s. tri- lobas ARIS/EMA. 103 rudimentarias purpureas. Stamina creberrima, filamentis brevissimis conoideis , quorum nonnulla supra antheras in cuspidem subulatam sunt producta. Anthere in singulis filamentis tres ad quinque, verticillate, nephroidee, inzquales, purpurea , supra foraminulis duobus obliqué divergentibus dehiscentes. Ovaria ovoidea, inferné varié pressa et albida, supra viridula, unilocularia و‎ ovulis quatuor basilaribus. In nonnullis superiorum ovariorum , que latiora, sex septemve ovula in orbem congesta reperi ; ovula sunt lagenzformia, funiculo brevi crasso pericarpii fundo affixa, erecta, superné in collum stomate perforatum, versus corpus e papillis intricatis tubulosis conformatum (subinde subbilobatum), quod ex apice ovarii dependet, paulisper inclinatum, producta. Stylus brevis, terminalis, stigmate truncato obtuso, ciliato, papilloso, albicante. Bacce in spadice eodem vario tempore evolute , in spicam ovoideam densate , ovoidex aut ellipsoidee, superné subattenuatz , inferné pressione angulate , maturitatis tempore coccinez, succoso-carnose , uno , rarius duobus seminibus replete. Semina in baccis monospermis ovoidea , in dispermis difformia, basi, ubi fundo adherent, depressione superficiali, supra papillulá exiguá notata, leviuscula. Spermodermis simplex, membranacea, ad umbilicum externum basilarem incrassata. Albumen carnosum, albidum , prope umbilicum externum tenuissimum, supra aperturá subrotundá radiculá embryi repletá perforatum. Embryon ejusdem feré longitudinis atque albumen , inversum و‎ rectum, radiculá brevi tereti obtusa supra tantummodo spermodermi obtectä, cotyledone radiculá longiore, cylindraceo-conoidea , extremitate sud rotundatá umbi- licum externum feré attingente. Plumula minuta, abbreviato - conoidea , sectione longitudinali embryi demum conspicua, quippe terminos inter ejus radiculam et cotyledonem obtinens, inversa. EXPLICATIO FIGURARUM. Tas. 28. 4. Planta tota mensurà minori. — B. Folium in circumscriptione magn. nat., Ding? ex parte abscisso. — C. Inflorescentia, magn. nat. (A Latour et Arckesaausen delin. ) . Spadix masculus. — 2. Femineus, uterque nat. magn. — 3. Tres won in apice filamenti conjuncte, supra vise , aucta. — 4. Anthera abscissa, ab interna facie visa, magis aucta. — 5. Aliquot antheræ conjunctz, quales in spadice femineo reperiuntur, magn. auct. — 6. Flos femineus. — 7. Sectio longitudinalis floris feminei, magn. longé magis aucta. — 8. Spadix fructifer, ut 9, 10, 13 et 14, juste magn. — 9 et 10. Bacce mature, in quibus tamen stigma ac summitas styli sepe disrumpuntur. — 11 et 12. Esedem, sed magn. magis auctee , hinc aperte, ut seminis affixio con- b spiciatur.— 15. Semen adhuc testa inclusum.— 14. Idem semen longitudine persectum.—15. Nucleus cum cotyledone longitudinaliter persectus, magn. magis auct. (Analysin delineavit Brume.) "*** Foliis pedati-sectis. 15. ARIS/EMA DRACONTIUM. A. foliis pedati-sectis, segmentis (9-14) lateralibus sessilibus, intermedio ansato, lanceolato - oblongis acuminatis subintegerrimis, spadice subuliformi spathá erecta acuminatá duplo longiore. Arum Dracontium Linn. Sp. pl. 964. 2.— Lau. Enc. Bot. III. 7. 2.— Wii. Sp. pl. IV. p. 478. 3. — Bot. Reg. 668. — Ser. Syst. Veg. III. p. 769. 26. Arum foliis palmatis, foliolis lanceolatis integerrimis, spatham spadice clavato breviorem. superan- tibus Van Royen Prodr. p. 7. 2. Arum polyphyllum, Dracunculus et Serpentaria dictum و‎ caule non maculato و‎ minus et humilius Heru. Hort. Lugd. Bat. p. 60 (etiam secundum plantam siccatam Herb. Van Roven. . Dracontium majus caule glauco ¿mmaculato Heru. Parad. Batav. p. 88. Dracunculus polyphyllus, major, Indicus serotinus immaculato caule Hort. Reg. Paris. (fide spe- ciminum Herb. Vanranrt. et Tourner.). — Tourner. Inst. Bot. Ü 160 et Dracunculus polyphyllus و‎ minor, Indicus و‎ immaculato caule Tourner. ibid. Hazır. In locis humidis Americe borealis, ut Virginie, Anglie Nove aliisque. Diversas hic etiam plantas eodem nomine confundi suspicor, quam ob rem inter alias Prox. Alm. 52 tab. 271. Sg: 2, a 0 aliisque scriptoribus tanquam 104 > RUMPHIA. varietatem huc relatam, citare non audeo. Forma spathe scilicet in istá figura haudquaquam cum nostrá plantá congruit, cujus etiam segmenta foliorufh (uno medio excepto) basi ad latus interius decurrunt, cum in plantá ProkrwETIANA ansata esse videantur. Neque magis ad exemplaria nostra referri possunt verba Lamarxu : 27 s’elöve rarement au-delà de neuf ou dix pouces, quorum jam petioli pedem longitudine adeequant, nisi hæc tanta luxuries : culture sit tribuenda. Hoc vero procul dubio statuere licet, nec Arum Dracontium Flore J aponicee THUNBERGT, neque Flore Cochinchinensis Loureiro, hue esse referenda. Quam facile autem plante vel genere diverse hoc Linneano titulo confundantur denuo Prnsowr herbarium me docuit : quà de re conferantur Arisema caudatum , A. Thunbergii, A. Cochinchinense et Suhria appendiculata. Sequentes notas minus copiosas secundum plantas siccatas descripsi. Habitus hujus plantee plane idem est, qui 4. tortuosi, A. japoniei, aliarum, videlicet pseudocaulescens , quibusdam petiolorum basibus coadunitis cum scapo terminali. Descr. Tota glabra. Tuber pugni magnitudine, spheroideum, zonatum, e lateribus stolones emittens : circa verticem radiculosum و‎ hie e centro caulem ima digito crassum, aliquot squamis brevibus ovatis velatum , rectum , superné sensim tenuiorem, teretem, e basibus conjunctis duorum vulgo peuolorum formatum, exserens. Petioli 8-12 pollices longi, inferné ferê crassitudine penne anserine basi dilatato-vaginanti, superné paulo tenuiores, teretes, striati, apice in duo brachia sive rachides divergentes horizontaliter patulas duos ad tres pollices longas divisi, quarum lateri supe- riori segmenta obliqué insident cum segmento brevi-ansato erecto alari. Folium pedati-sectum, circumscriptionis reniformis sive hastato-semiorbicularis , 6-7 pollices longum, 10-15 pollices latum, cum segmentis novem ad quatuordecim utrinque ad apices rachidum decrescentibus. Hee sunt 3-7 pollices longa, 1-2 pollices lata (extrema minora), lanceolato-oblonga , acuminata, basi subattenuata et hinc decurrentia , integerrima s. obiter repanda , subundulata, penninervi- reticulata, subtus costá crassá elevatá : segmentum alare vicinis dimidio feré brevius, apice etiam minus acuminatum et plerumque nonnisi brevissimé cuspidatum و‎ basi in ansam 1-! poll. longam angustatum. Scapus solitarius, terminalis, petiolo dimidio brevior ac tenuior, at illo saltem superné infra spatham crassior, arrectus, teres, striatus, carnosus. Spatha 2-3 poll. lato-oblonga , acuminata, erecta , inferné convoluta , longa, ut videtur, vegeto-persistens , lance superné hinc longitudinaliter aperta ac marginibus lateralibus involutis concava, membranacea : longitudinaliter striata, sub lente fusco-punctata, pallidé virescens; pars ejus convoluta ima gibbera. Spadiw rectiusculus aut leviter inclinatus, in basi crassiori organis fructificationis obsessus, superné nudus ac filiformi-attenuatus, spathá duplo feré longior, unisexualis s. subandrogynus : masculus aut agynus, aut ima infra stamina paucis ovariis continuis preditus, staminibus dense spiralibus polyandrus : femineus incompleté androgynus, supra pistillos in cylindrum densum ovoideum congestos spatio semipollicari sulcato gerens filamenta sparsa brevia compresso-conoidea carnosa superné decrescentia, antheris vulgo duabus s. tribus, raro uná, ovoideis obtusis latere utrinque sulco dehiscenti inscriptis sed tamen imperfectis lividis terminata. Anthera fertiles turgidiores, utrinque sulco longitudinali dehiscentes, flavo, terne s. quaterne rarius bine filamentis crassis brevissimis insidentes. Ovaria turbinata, lateribus angulata, supra flavido- viridula et discoideo-convexa , in stylum brevissimum attenuata, carnosa, unilocularia , in loculo basi ovula complura erecta funiculis umbilicalibus satis crassis longitudine inequalibus fundo affixa elongata fovens : ovaria suprema minus sunt turgida et minorem ovulorum numerum (3-5) quam inferiora continent. Stigma terminale, obtusum, subcapitatum , papillosum , albidum. 16. ARISAMA ۲ A. foliis pedati-sectis, segmentis (7-11 aut pluribus) omnibus sessilibus lineari-lanceolatis acuminatis integerrimis, spadice subuliformi spathä erecta acuminata dimidio longiore. Hasır. In America septentrionali fide exemplorum a Bosc et Parisor ve Brauvors collectorum, quee in Herbario V. Nob. Baronis De Lessert servantur titulo 477 Dracontii. Est vero precedenti longé humilius et ab eo differt non solum quod segmentum intermedium non ansatum, sed etiam ceteris elongatius est. Ceterum non mirandum , si cum illà specie confusa fuerit, quácum habitu quam accuratissime convenit, atque adeo forma spathe spadicisque, nisi quod horum apex nudus minus sit elongatus. Segmentum intermedium 3 :-ultra 4 poll. longum, + poll. tantum latum, semper feré pollice longius quam bilateralia, extus utrinque decrescentia, ita ut extrema vix 1-1 poll. longa et ARIS EMA. 105 paucas lineas lata, vel etiam nana sint : ad basin cuncta margine membranaceo sunt conjuncta , -obsoleté obtecto- trinervia, margine integerrima , undulata, glabra. Spatha bipollicaris, erecta, acuminata, pallida, striata, inferné convoluta. Spadiz spatha feré pollice longior, pseudo-androgynus, apice nudo subuliformi, in unico specimine a me inspecto, arcuato-declinato. 17. ARIS/EMA THUNBERGIL A. folis pedati-sectis, segmentis (10-15) sessilibus lanceolatis setaceo-acuminatis- simis integerrimis, spadice subuliformi tortuoso-descendente spatham superné acumi- natam subfornicatam longé superante. Arum Dracontium Tuuns. (haud Linn.) Flor. Jap. p. 233. Hasr. Nomine Ari Dracontii hee planta viva ex Japonià horto botanico apud Buitenzorg importata fuit. Ab istà vero plantá satis distinguitur segmentis foliorum multo angustioribus, spathà longé acuminatá ac spadice multo elon- gatiore filiformi. In Bibliotheca botanicá Baronis Dr Lessert imago hujus plantee in Japoniá coloribus adumbrata reperitur addito nomine japonico Uzasimosa. Descr. Tota planta pedes 15-2 magna, glabra. Tuber magnitudine globuli ferrei sclopeti usque ad mali mediocris varians , spheroideum و‎ solidum , intus albicans, externe epidermide tenui pallidé fusca obtectum, radiculis crebris filiformibus praeditum. Folium subsolitarium, in petiolis pedalibus teretibus carnosis obiter striatis pallidé viridibus imá basi squamulis nonnullis mem- branaceis cinctis, pedati-sectum و‎ circumscriptionis reniformi-orbicularis, segmentis sessilibus lanceolatis cuspide setiformi acuminatis basi angustatis integerrimis membranaceis laxiusculé anastomosanti-penninerviis , quorum intermedia sunt 5-6 pollices longa, 4-2 pollices lata, late- ralia utrinque decrescunt et extima basi sunt subunita. Scapus e fissurá petioli ortus, brevis, erectus, teretiusculus, viridis, infra spatham dilatatus et albidus, basi spathellà amplectenti semilanceolatá. Spatha 45-5 pollices longa, inferné in tubum infundibuliformem duos pollices longum fusco-unicolorem aut fuscum albido-vittatum sat crassum intus verrucoso - eburneum convoluta, fauce marginibus atro-brunneis e limbo recurvatis : mbus oblongo - ovatus , for- nicato-ascendens , apice acuminatissimo horizontaliter declinatus, colore eodem, quo tubus, superné non vittato, atro- brunneo aut sordidé-purpureo. Spadix 1-ultra 1% pedes longus, supra basin floribus unisexualibus tectam per aliquot pollices longitudinis insigniter incras- satus, atro-purpurascens, sursum sensim tenuior, extra faucem spathe in formam sigmoideam alte supra limbum porrectus , in. apicem longissimum subuliformem debilem antrorsum depen- dentem desinens : flores imá parte in cylindrum ultra dimidium pollicem longum aggregati, supra quem spadix nudus et obsoletissimé sulcatus, superius autem ad partem clavato-incrassatam passim exasperitatibus carnosis obsessus est. Flores masculi, quos solos observavi, densissimé dispositi. Anthere tantum non sessiles, quarum loculi subglobosi supra rimê semibivalves terni- quini , interdum tantum bini, filamento communi brevissimo crasso carnoso insident. ٠ ARISEMA TORTUOSUM. A. foliis pedati-sectis, segmentis (7-19) lateralibus sessilibus, intermediis subansatis, lanceolato-ellipticis acutis subrepandis, spadice subuliformi tortuoso-ascendente spatham superne fornicatam acutam superante. Arum tortuosum Warr. Pl. Asiat. rar. IT. p. 10. tab. 114. Hasır. In montibus Nepalie, ubi indigenz radice tuberosá vesci solent. Priori speciei satis affinis, licet diversa segmentis multo latioribus minus acuminatis, spathà apice minus acuminata, spadice ut plurimum monoico, rarius unisexuali, retrorsum ascendente, denique filamentis multo elongatioribus. Sequentia e diligentissima descriptione celeberrimi T 106 RUMPHIA. ۱ , hujus plante investigatoris excerpta sunt. Notandum videtur, hanc plantam, ut tot alias species, magnitudine admodum variare. V. Cl. Lescaevavir eam etiam in montosis Nellygerry Indie orientalis, ubi ab indigenis Sourenan dicitur, indagavit, divus Jacouemonr in aliis ejusdem regionis montibus, cujus specimina sub n^ 1017 et 9407 Herbario ejus Parisiis servato continentur, non secus atque exempla a LxscuzvAvrr allata, longè minora quam planta a Warrrcuro descripta. Descr. Planta 3-4-pedalis, glabra. Tuber magnum, placenteforme, in vertice ad ambitum caulis radiculosum. Caulis carnosus (ut in A. Japonico et serrato ex intima concretione basium petiolorum formatus), viridis, cylindraceus, superné magis attenuatus, diphyllus et ex apice florifer, basi erassissimá vaginis aliquot indutus. Folza ampla, distantia, circumscriptione -cordata , pedato-digitata , petiolo semipedali cylindrico superné profundé-canaliculato. 3 2 do or Segmenta lanceolato - elliptica, acumine brevi terminata, subrepando-undulata, angustissimé marginata, basi attenuata, crassé-foliacea , supra atro-viridia, subtus pallida, penninervia : segmentum intermedium reliquis parum majus, perinde ac vicina basi interdum desinens in ansam brevissimam marginatam. Spatha viridi-glaucescens , dimidià inferiore parte cylindraceo- convoluta in tubum quinquepollicarem intus pallidé purpurascentem : superiori parte explanata in limbum ovatum , acutum, undulatum , striatum, fornicato-descendentem. Spadix subuliformis, spatham longè superans : pars inferior tubo spathe inclusa crassa, recta, monoica rarissimé dioica : superior pars flagelliformis , pedalis, nuda, inferné violacea et extra aperturam spathe in formam literze S torta, superné virescens et abiens in apicem gracillimum longé exsertum retrorsum ascendentem. Stamina supra pistilla, his rariora , patentissima : filamenta tres lineas longa, subuliformia, terminata antheris 3-6 stellatim patentibus. Pistilla crebra, densissimé congesta. Ovaria ovoidea, sursum subattenuata, quadriovulata. Stigma subsessile, capitatum , subexcentricum. ۱ : 19. ARISEMA M AME A. foliis pedati-sectis, segmentis (7 - 15) lateralibus sessilibus, intermedio ansato, oblongis acuminatissimis subrepandis, spadice clavato-obtuso spathá superne fornicato- incurvá acuminatá breviore. Arum Dracunculus Tuung. (haud Linn.) Flor. Jap. p. 233. Hasır. In insulis japonicis, unde planta viva in hortum botanicum javanicum translata fuit. Ab Aro Dracunculo Linn. mirum quantum differt , etiam spadicibus unisexualibus multo minoribus. In Japonià, auctore Tuunsencto, mensibus Aprili et Maio floret. Inter alias complures plantas a Japonensibus depictas, quas apud V. Nob. De Lesserr vidi, hac etiam nomine japonico Sjatoozoo sive Mamusieso reperitur. Descr. Planta glabra, pseudo-caulescens , basibus petiolorum elongatis tubulosis se invicem arcté - includentibus intima concretione caulem ultra quam pedalem cylindricum carnosum rubro- variegatum digiti feré crassitudine constituentibus prope radicem tuberosam vaginá tubulosá apice apertà atque acuminata membranaceá variegatá et aliquot minoribus semiamplectentibus laxiusculé cinctum, superné foliis duobus alternis et scapo centrali. Folia magna, circumscriptionis semiorbicularis , pedati-secta , segmento intermedio ansá pollicari, lateralibus sensim decrescen- tibus, sessilibus, basi inzquali-attenuatà hinc aliquantisper ad rachin decurrentibus, oblongis, acuminatis , margine repandis et undulatis, membranaceis و‎ parallelo-penninerviis , atro-viridibus. Scapus terminalis, tres aut quatuor pollices longus , strictus , calamo scriptorio crassior, teres, lineolis rubris ornatus. Spatha erecta, 5 poll. longa, forma, cum explanatur , subrhomboidali + inferné in tubum 2 poll. longum infundibuliformem convoluta, nervosa, viridis, limbo ovato longé acuminato fornicato-incurvo , cujus margines ad faucem sunt recurvi, apice atro-virescente aut subinde sordidé rubente. Spader dimidiam spathe longitudinem adaquans, erectus, non nisi basi spathe inclusá floribus unisexualibus nudis obsessus, supra hos tenuior ac striatus, apice in clavam duos pollices longam cylindricam obtusam stramineam sive purpurascentem incrassatus. Stamina laxiuscula, filamentis brevibus carnosis conoideis, quorum singulis quaterne, raro plures paucioresve anthere globulose purpurascentes , sive potius antherarum loculi, supra ARISAMA. 107 foraminulo subrotundo dehiscentes sunt suffulte. Flores femineos non nisi in varietate proximé sequenti examinavi, in quà creberrimi in cylindrum conoideum circum basin spadicis consociati apparent. B. Var. Sazensoo : segmentis margine erosulis albido-maculatis. Hasr. Varietatis hujus fragmentum ab investigatore diligentissimo Flore Japonice, V. Doct. Burcer, nomine Ari Sa- zensoo nobiscum communicatum est. 20. ARISÆMA. ۸ A. folis pedati-sectis, segmentis (6-13) lateralibus sessilibus, intermedio ansato, lanceolatis acuminatis insequaliter serratis, spadice clavato spathá superne erecto-for- nicatá acuminata breviore. Arum serratum Tuuns. in Act. Soc. Linn. Lond. II. p. 338. — Ejusd. Icon. Plant. Jap. Dec. IV. cum fig. — Wi. Sp. pl. IV. p. 479. 5. Hazır. In Japoniá. Modo crescendi et forma inflorescentise proximé ad priorem accedens, licet minus robusta و‎ segmentis angustioribus margine manifesté eroso-serratis, extremitate incrassatä spadicis non «equatá sed superné paululum tenuiore. Hoc certé spadicis discrimen in aliquot speciminibus ex Japonià; quee in manibus mihi sunt , valdé conspi- cuum est, neque tamen cum citatá figura Tuunzeren congruit, in quà plane eädem forma gaudet, quà A. Japonicum nostrum. Color spathe e viridulo in purpurascentem transit. Monendum esse censeo, loculamenta antherarum hic sepe per paria esse unita et si hoc obtinet superne foraminulis duobus subrotundis aperiri. 21. ARIS/EMA | COCHINCHINENSE. A. foliis pedati-sectis, segmentis sessilibus lato-lanceolatis integerrimis, spadice subulato spatham superante. Arum Dracontium Lovr. (haud Linn.) Fl. Cochinch. ed. Wittp. p. 651. 1. (excl. Synon.) Hasır. sine aliquà cultura in hortis et agris Cochinchine et Chine. A Cochinchinensibus Cu-Chaoc sive etiam Ban-ha, a Sinensibus Puon-hia appellatur. Hanc plantam ut accuratius describant quicunque eam in terrà natali investigabunt, rogatos esse volo, ut sic constituantur characteres, quibus cum ab 4risemate T'hunbergii (Arum Dracontium Tauns.) tum a genuino Arisemate Dracontio (Arum Dracontium Liwx.), quee ambo huc a Lourz1ro referuntur, discernitur. Quo minus cum hac planta Americæ borealis conjungatur, patria ejus obstat: nec cum A. Thunbergii nostro confun- dere eam sinit forma diversa segmentorum foliorum (et ut probabile est minor eorum numerus), quie 2111016 0 sunt lato-lanceolata, in plantà vero japonicà angusto-lanceolata. SPECIES 17 922. ARIS/EMA ۰ A. foliis trisectis, segmentis sessilibus ovatis obtusiusculis, lateralibus extrorsum gib- beris, spadice clavato obtuso spathá superne ovata acuminatissima patulà breviore. Arum pumilum Lam. Enc. Bot. III. p. 8. (excl. Synon. THUNB.) Dracunculus canadensis triphyllus pumilus Tourner. Inst. bot. p. 161. Arum humile Arisarum dictum, Virginiense triphyllum Pıvx. tab. 148. f. 6. Hasır. In Virginia. Hanc plantam non nisi imperfectissime novimus ex figura supra citatà, quà sola Arum pumilum Lan. nititur. In descriptione Lamarcx spadicem spathá longiorem esse perhibet , quia, ut videtur, partem ovoideam in icone 108 RUMPHIA. PıuKENETIANA sub spadice delineatam tuber plantee esse existimavit. Huic autem opinioni repugnat insertio folii dex- trorsum ad inferiorem basin corporis istius ovoidei juxta delineati, quum in ceteris omnibus speciebus folia e vertice rhizomatis tuberosi exserantur. Itaque istud corpus basin spathze convolutam censendam esse suspicor, partem vero horizontaliter patulam ovato-acuminatam limbum ejus concavum : que si vera est sententia spatha spadice erecto superné incrassato-clavato longior est. Eodem simul tempore Arrosvs in Horto Kewensi mentionem fecit Ari atro- rubentis, ad quod WILLDEnow iconem indicatam Pruxenerr citavit : haec vero species autopsiá nititur et, Arroxo auctore, lamina (sive, quod plané idem est, limbo spathee) gaudet ovata spadice dimidio breviore. Cum autem Arroxvs ad hanc Arum atro-rubens tab. 17. fig. 5 Pruxexert citet, cujus spadix basi tubuloso-convolutá spathæ vix exsertus est, sed de alterà istä imagine ne verbo quidem memoret, varias hic denuo plantas inter se confundi manifestum est : cujus rei causa in eo forte querenda est, quod longitudinis inter spadicem atque spatham comparatio ab Arrowo indicata, ex nonnullorum auctorum sententiá, non tantum partem laminarem, sed simul basin eorum spectet. In hunc errorem ex aliis incidit Sprenger, opinionem prius a Lamarck propositam secutus, si quidem Arum ternatum THUNB. cum illà planta Arronı conjungit, licet inter se quam maximé sint diverses, ut alio hujus disquisitionis loco ostendam. 23. ARISÆMA 7 A. foliis trisectis, segmentis lanceolatis, spadice subulato spatham superante. e ap Arum triphyllum Lour. (haud Linn.) Flor. Cochinch. ed. Wun. p. 652. 2. (excl. Synon. Tuuns. Prux.) Hasr. In locis incultis. Chinæ et Cochinchinz. Si ea, que de hac specie a Lovnxmo sunt exposita, accuraté perpendas, haud ullum dubium est , quin a planta Americz borealis, licet ingens utrique sit similitudo, non minus specificé diversa sit, quam ab ista Japonica, prius à Tuunsercio identidem cum Aro triphyllo Linn. confusà, at deinde, tanquam peculiari specie, nomine Ari ringentis descriptà. Etenim haec sunt verba Lovazırı : « Spatha et spadix ut praecedentis, » i. e. in Arisemate Cochinchinensi nostro, quod ille Arum Dracontium Linn. existimat et in quo, ipso auctore, . «spadix est subulatus, tenuis, tam spathá quam foliis longior.» Apparet unicuique , hunc characterem non magis Arisemati ringenti (Arum Tauns.) quam ulli ceterorum speciminum Americanorum adhuc cognitorum convenire, sed potius congruere cum nonnullis plantis Asiz tropice a me et Watticuio descriptis, ex. gr. cum ۵ specioso, filiformi, laminato, a quibus tamen jam humilitate distinguitur, cum planta haec Cochinchinensis modo sit decempollicaris. Diligentiori examine investigandum erit, an non potius ad genus Atherurus, quam ad hoc sit referendum. 24. ۸ 111۹/111۸ 75 A. foliis pedato-quinque-raro tri-partitis, segmentis ovatis acutis, spadice cylindrico acuto spathá superne acuminatà multo breviore. Arum pythonium Mart. Amonit. Bot. Monac. p. 18. Hanrr. In sylvis aboriginibus prope Almada et alibi in tractu montium Serra de Mar dicto, in Brasiliz provincia Bahiensi. Floret mense Decembri. Radix tuberosa a feris Brasilianis antidotum adversus venenum serpentum existimatur. OBSERVATIO. Clarissimus hujus plantee indagator, V. Nob. Martius, accuratiorem ejus prebebit descriptionem : credit autem eandem esse, quam Lisxxvs cum 4ro triphyllo commutaverit, siquidem hanc incolam regionum Americ® magis septentrionalium etiam Brasiliam incolere perhibet. Amb: sané satis inter se differunt, sed licet queerere, an idem etiam inter Arisema pythonium et Arisema brasilianum obtineat? Ceterum si figuree a Dopart expresse fides est habenda , folia non partita, sed usque ad apicem petioli persecta videntur, et forma spathe spadicisque in utraque est diversa. Spatha enim in 4. pythonio spadice cylindrico acuto duplo est longior, infra medium constricta, atro-purpurea, sursum in laminam lanceolato- acuminatam excurrens, itaque satis congruens cum Arisemate atro-rubenti (Arum triphyllum Viws.). In planta vero brasilianá, que cum eå confunditur, lamina spathe est obtusa, quod jam discrimen annotavit Gronovius in 4 Virginied Crayton, p. 142, de Aro maximo triphyllo, quod Arum triphyllum Linn. est, haec referens : « Parum differt a « Dracunculo sive Serpentariä triphyllä brasilianá Baun. Pin. 195, et Prodr. 101 Dopart. mem. 81, scilicet spathá acuminata » in virginico, obtusä in brasiliano. Cetera eadem et valde affinia. » ARIS AMA. 109 2. ARIS/EMA PENTAPHYLLUM. A. foliis quinato-sectis (aut partitis), segmentis sessilibus oblongis obtusis, spadice erecto subuliformi spathá supern& erecto-patenti elongato-acuminatä breviore. Arum pentaphyllum Linn. Sp. pl. p. 964. 3. ب‎ Buru. Flor. Ind. p. 192. — Lax. Enc. Bot. III. p. 8. 3. — Lovr. Flor. Cochinch. ed. Wr». p. 652. — Wi». Sp. pl. IV. p. 479. 6. — Spr. Syst. Veg. ITI. p. 469. 23. Dracontium Orientale folio quinquefido Hern. Parad. Bat. p. 93. Arum Indicum Rumphal dict. Ras. Hist. pl. II. p. 1211. Dracunculus Indicus, folio quinquefido Tourner. Inst. bot. p. 161. Arum pentaphyllum indicum Moniss. Hist. pl. III. p. 549. Sect. 13. tab. 5. fig. 27. Komphal sive Rumphal pianta orientale Zan. rar. stirp. ist. p. 99. tab. 23. fig. 2. Hasır. in India orientali (Marruxo, Zas.), in Sina incultis (Lovr.). Auctore Zanoni succus ebibitus noxius est et tubera ad sanandos morsus serpentum , si vulnus est recens, adhibentur : quod si secus est , ferro vulnus iterum aperiunt et sic curant. Sic etiam insigne existimat remedium tritam et impositam supra partem morbo gallico affectam : expurgat enim et sanat. In Sima quoque, auctore Lovnzmo, adversus morsum animalium venenatum applicatur, qui illi virtutem tribuit calefacientem , attenuantem , deobstruentem, et addit : « prodest in epilepsiá, convulsionibus, uteri obstructionibus : humores crassos incidit. » At dubitare licet, an planta Lounzimr sit eadem. OBSERVATIO. H«c species adhuc imperfectissimé est cognita, quocirca primo dubitavi, annon rectius, seque ac duz sequentes, quibus profecto maximé est affinis, ad Suuromatum esset referenda, cum color spathee, que flavida et ex rubro-maculata esse traditur, cum nullà specierum Zfrisematis congruat. Attamen habitus ejus, quátenus e citatis figuris, quas Linwxus malas judicat, perspici potest, ob inflorescentiam simultaneam , ob spatham longè pedunculatam , denique ob folia non solitaria, majorem affinitatem cum 4risemate, quam cum altero illo genere indicat. Descr. Planta pedalis, erecta, secundum figuram Zanoni acaulis, auctore Loureiro و‎ subcaulescens, cum tubere spheroideo, albido, carnoso, fibris nonnullis obsesso. Folia duo, longè petiolata, in segmenta sive lacinias integerrimas, oblongas, secundum figuras citatas obtusas, si vero Lourrmo credas, lanceolatas palmati-secta aut partita. Scapus terminalis, strictus, petiolos longitudine. superans, rubro-maculatus. Spatha folio major, inferné in tubum ventricosum convoluta , limbo lanceolato-oblongo, acuminato , erecto- patente. Spadix circiter tertiá parte spathá brevior, cum appendice gracili fusiná attenuatä leviter curvá nudä, coloris subflavi. 26. ۸115/111۸ ۰ A. foliis peltati-sectis, segmentis (6-7 ) sessilibus oblongis obtusis, spadice erecto fu- siformi-attenuato spatham superne erecto-patentem ovatam acutam adzquante. Serpentaria Orientale Zan. sive Dracunculus heptaphyllus Indie Orientalis Zan. rar. stirp. ist. p. 100. tab. 173. fig. 3. Harr. In India orientali, sed itidem quam imperfectissimé cognita. Figura pessima est, si quidem inflorescentia e centro folii peltati-secti exoriens depicta est, id quod nature plané repugnat. 37. ARISAMA ۰ A. foliis pedati-sectis, segmentis subovalibus, spadice spathá lanceolatá breviore. 28 110 RUMPHIA. Arum venosum Aw. Hort. Kew. III. p. 315. — Wun. Sp. pl. IV. p. 479. 4. — Ser. Syst. Veg. III. p. 469. 24. Hasır. Nondum aliquid certi de patriá hujus plantee novimus , quee, perinde ac dus precedentes, imperfectissimé nota, ad eandem fortasse speciem foret referenda. — An vero magis ad 4. Dracontium accederet? 28. ARIS/EMA HETEROPHYLLUM. A. foliis pedati-sectis, segmentis (7-11) omnibus sessilibus oblongis brevi-cuspidatis integerrimis simpliciter penninervigeris, intermedio bilateralibus minore. Hasır. In Japoniä, unde Vir Doctissimus Bürser ad Herbarium Regium Belgicum et hujus et sequentium plantarum misit specimina, licet incompleta et sine nomine. Ab A. japonzco, cui proximum est, satis differre videtur segmento inter- medio sessili, vicinis dimidio minori. Hoe scilicet feré 1: poll. longum, + poll. latum est, cum vicina satis distantia duplo sunt longiora ac latiora, quee vero ad extremitatem rachidis petiolaris sita sunt magis decrescunt. 29. ARIS/EMA LATISECTUM. / A. foliis pedati-sectis, segmentis (6 et fortasse crebrioribus) ellipticis longe us integerrimis, intermedio ansato, lateralibus sessilibus. Hasir. Cum priori. An varietas 4. Thunbergii, ob similem distributionem vasorum foliorum? Segmenta vero sunt multo latiora ac breviora, medium scilicet 3 poll. longum, 1 2 poll. latum, lateralia decrescentia; intermedium etiam in A. Thunbergii semper est sessile. ag 30. ARIS/EMA AmpLissimum. A. folus (amplis) pedati-sectis, segmentis (11-15) oblongis longè cuspidatis arcté parallelo-penninervigeris repandis, intermedio ansato, lateralibus sessilibus. | Hasır. Cum priori. A ceteris omnibus speciebus foliorum amplitudine insignitur, ab omnibus vero japonensibus segmentis arcté parallelo-venoso-reticulatis. Segmenta intermedia majora sunt spithamá longiora, fermé 3 poll. lata, repando- undulata, margine angustissimo incrassato cincta. Medium ansatum circiter 2 pollices a vicinis versus extremitatem rachidis utrinque decrescentibus est disjunctum. ARIS/EMA PLUKENETI. A. foliis pedati-sectis, segmentis (sub 7) subansatis oblongis utrinque acuminatis, spa- dice subulato spathá erectà acutà multo longiore. Arum, s. Arisarum Virginianum, Dracontú foliis, pene viridi, longo, acuminato Piux. Almag. p. 52. tab. 971. fig. 2. Hasır. In Virginia. Linwzus alique hanc iconem modo tanquam varietatem Ari Dracontii spectarunt. Equidem ita existimo, si heec imago minori mensurá fideliter expressa est, satis illi characterum inesse, ut species peculiaris censeri queat. Hi sunt: 1.) Quod ad foliaturam, segmenta inferné magis angustata, quorum medium ratione ceterorum longius ansatum, lateralia non ad rachidem decurrentia, sed ansis magis minusve distinctis licet brevibus preedita. 2.) Quod ad inflorescentiam, hac in illá icone multo gracilior est, quam Ari Dracontii genuini. Preterea ingens inter utrumque quod ad formam spathe est discrimen, que hic oblonga et subacuta, in 4. Dracontio vero e basi lato-ovatá limbum versus sensim acuminatissima est. BIARUM. 111 SUBTRIBUS II. EUAROIDEJE ۰ Spadix liber, monoicus. ۳۵ subsessiles, congeste, loculis rimá longitudinali s. foraminulo sub- rotundo dehiscentibus. Ovaria uni- s. multi-ovulata و‎ ovulis fundo v. parieti alteri affixis. Stylus nullus. Organa rudimentaria complura , infra ac passim supra stamina. VII. BIARUM scnorr. Scuorr zn Melet. Bot. I. p. 17 (2). CHARACTER ESSENTIALIS. Spatha basi tubuloso-integra. Spadix superne nudus, inferne interrupte androgynus : organa. rudimentaria setiformia, rara. Anthere biloculares, loculis oppositis, rimis s. poris duobus dehiscentes. Ovaria libera, uni-ovulata; ovulo erecto, sessili. Stylz distincti. Stigmata capitata. Bacc@ monosperme. Embryon in albumine inversum. CHARACTER NATURALIS. Spatha monophylla, inferné aut perquam manifesto, aut brevissimé tantum tubuloso-connata , superné in limbum magis minusve angustum, flavidum, patenti-reflexum aut incurvum expansa , decidua. Spadix liber, longé exsertus, tenuis, subuliformis, inferiori tantum parte basi spathe involutà interrupté androgynus, ceterum nudus, aut supra et simul infra flores masculos, aut tantummodo infra eos organis rudimentariis instructus. Flores masculi supra femineos in cylindrum approximati, antheras distinctas sessiles ovoideas biloculares exhibentes. Antherarum loculi oppositi, turgidi, aut dorso rimá longitudinali completá dehiscentes, aut in vertice poro ovali hiante pollen effundentes. Flores feminei densius quam masculi basin spadicis occupantes , omnino nudi. Ovaria libera, lateraliter sibi appressa, superné in stylum aut brevissimum crassum , aut filiformem satis distinctum attenuata , in basi uniloculata , uni-ovulata. Ovulum in fundo loculamenti sessile , erectum. Stigmata terminalia , subcapitata , papillis obtecta. Organa rudimentaria laxa, infra antheras crebriora quam supra ea, ubi in quibusdam speciebus plané desunt, setas sive hamulos carnosos, e basi lamellosá productos, sistentia. Bacce supra basin spadicis incrassatam densé spicate, carnose, monosperme. Semina ellipsoidea s. subglobosa, leviuscula, ad basin hilo lato notata, albuminosa. Embryon in albumine inversum , cylindricum. Vecer, Plante humiles, tuberosee, acaules, glabra, proteranthex. Folia longè petiolata, lineari-lanceolata s. ovata, indivisa, convergenti-penninervia : petioli basi elongatá membranaceo-dilatatá se invicem amplectentes, squamis s. vaginis cincti. Scapus solitarius (raro geminati aut ternati), vaginis membranaceis involutus, brevis aut satis elongatus Spatha extus sordidé virescens, intus plerumque, ut apex nudus spadicis, atro-purpurea. 1 (1) Evaroıpez el DRACUNCULEE Schtt. Evaromeæ Sehtt. l c. p. 17. « Spatha erecta, concolor v. maculata. Spadix monoicus (foetidus). Stamina conferta , ab ovariis remota; antheris basifixis subsessilibus, rimá dehiscentibus. Paranthia coacervata plura. Stylus nullus. » Dracuncuez Sehtf, l. e. « Spatha erecta (concolor). Spadix monoicus, foetidus. Stamina conferta, ovariis contigua, antheris basi fixis subsessilibus , poris dehiscentibus. Paranthia rara, infima summaque stamina comitantia. Stylus manifestus. » ; Obs. Candarum Reichenb. et Thomsonia VV all., huic itidem subtribui a Cl. Schtt. adscripta, peculiarem constituunt tribum, Dracunculinas multis partibus cum ‚Inaporeis Schtt. connectentem, a me T'homsonieas dictam. — (2) Biarum Scurr. (Homaid Avans.) Spatha basi in tubum connata (concolor). Spadix elongatus, antheris subsolitariis , paranthiis intermediis remotis. Ovaria ovulo unico, fundo affixo erecto. : Europae , foliis serotinis integris, pedunculo brevissimo. B. tenuifolium Scarr. (Arum tenuifolium auct.), B. gramineum Scurr. (Arum gramineum Lan.) 112 RUMPHIA. Aor. Jure V. Cl. Scnorr plantas europzeas ad hocce genus referendas ab 4ro sejunxit, a quo presertim structurá ovario- rum, solitaria tantummodo ovula foventium , satis distinguuntur. Major iis cum 7’yphonio est affinitas, a quo Bíarum nonnisi levioribus characteribus, nempe spathà basi magis minusve connatà, inflorescentià haud simultaneà, denique, quod ad structuram ovariorum , ovulis non funiculatis, verum sessilibus, differt. Distre. Due species meridionales Europe regiones insulasque maris Mediterranei inhabitant, tres vero Orientem, ubi propria hujus generis sedes esse videtur et fortasse quaedam ejus species nobis nondum note gignuntur. OBSERVATIO. . Ne numerum generum hujus familia nimis augerem , characterem genericum Biar: latius extendi, quam a V. Cl. 7 fuerat definitus , videlicet ut eo simul plantas orientales, quee cum europzeis nostris habitu tantopere conveniunt, possem complecti. Ecce, quátenus utrasque inter se differre observationes mex me docuerint. In plantis europzis hujus generis et supra et infra stamina cernuntur organa rudimentaria, antheræ binis rimis longitudinalibus completis aperiuntur, styli denique pistillorum sunt brevissimi. In orientalibus modo infra stamina observantur organa rudimentaria, antherc autem sunt biporose ae styli longè distinctiores. Huc accedit, quod spatha in his imá tantuin parumper est tubuloso-connata , quee in europeis ad basin tubum manifestum ostentat. Itaque si magis placet, quas ego exhibeo sectiones, separata genera haberi queant. Prima plantas nostras europeas, altera, quam Ischarum appello, orientales complectitur. SECTIO I. — Europea sice vera. i. BIARUM zzxvrroLiux, B. foliis lineari-lanceolatis, spathá superne reflexo-nutante, spadice longissimo su- buliformi-attenuato declinato. | : Arum tenuifolium Linn. Sp. pl. p. 967. — Hovrr. Nat. Hist. II. XI. p. 193. (excl. ut in seq. Synon. Gxoxovir) — Lam. Enc. Bot. III. p. 10. — Bot. Reg. 512. — Win. Sp. pl. IV. I. p. 486. — Bot. Mag. 2282. — Spr. Syst. Veg. III. p. 768. Arum acaule, foliis lanceolatis, spadice setaceo 0 Linn. Hort. Cliff. p. 435. — Van Roven Hort. Lugd. Bat. p. 8. — Savv. Monsp. p. 16. — Mun. dict. n. 5. Arisarum angustifolium , majus Barrer. Icon. 284. Arum Scorzonere folio et alterum Tovurner. Inst. bot. p. 160. Arum angustifolium , pistillo longissimo, tenut, inflexo, mucronato Heru. Hort. Lugd. Bat. p. 60. Arisarum foliis longis angustissimis, gramineis, florem succedentibus Menz. Pug. rar. pl. — Monıss. Hist. pl. IIT. p. 545. Serpentaria minor, saxatilis, Sicula, Arisari angustifolii foliis Bocce. Mus. 2. p. 137. tab. 97. — Fus. Hist. pl. III. p. 580. Arisarum angustifolium Dioscoridis forte C. Baun. Pin. p. 196. — Moniss. Hist. pl. III. p. 545. Sect. 13. tab. 6. fig. 91. — Bourn. Hort. Lugd. Batav. p. 177. Arisarum angustifolium Los. Icon. 599. — Ejusd. Advers. 261. — Crus. Hist. 2. p. 74. — Ejusd. Hisp. p. 304. fig. 305. — J. Baumn. Hist. pl. II. p. 786. — ۰ Hist. pl. II. p. 1211 et ۰ p. 990. ( Arisarum tenuifolium Cam. Hort. Arum angustifolium Dovon. Pempt. p. 332. Pseudo-arisarum C. Durant. Herb. Arisaron Cæsarr. p. 228. Hamr. In australibus Europe regionibus, veluti in Dalmatiá, Gracia, Italia , Gallia meridionali, Hispania, Portugalliä multisque insulis maris Mediterranei. Plantam viventem in caldariis vidi et siccata ejus specimina in Herbariis TOURNEFORT, VAILLANT, Van Roven, Ant. Laur. DE Jussıev, aliorum. Cum ad notiores plantas hujus familie pertineat, pauca tantummodo de eà in medium proferam. BIARUM. 113 Descr. Planta ex humilioribus, tuberosa. Tuber nucis juglandis aut pugni magnitudine, sphericum, e lateribus sepe stolones ac circa verticem radiculas crassas filiformes exserens. Spatha foliis “extemporanea , pedunculo stricto brevissimo subterraneo aut interdum duos pollices longo squamisque aliquot alternantibus semilanceolatis acuminatis inequilongis tenuibus striatis basi albido-stramineis apice virentibus vestito insidens, 7-11 poll. longa, e basi tubuloso-integrá hinc longitudinaliter fissa, superné in laminam elongatam lanceolatam longissimé acuminatam expansa, nervosa, decidua : pars tubulosa ultra 14 poll. longa, subcampanulata , organa fructificationis includens, levigata, externe fere decolor, intus purpurea : pars laminaris intensius colorata, externé e fusco-viridis, intus atro-purpureo-fusca , e basi arrectá concavá ad margines undulatá superné sensim magis attenuata et flaccida atque apice non raro spiraliter convoluta. Spadix ipsa spathá pluribus pollicibus longior, teres, inferné rectus et androgynus, superné in apicem nudum debilem vermicularem attenuatum extra spatham tortuoso-inclinatum atro-purpureum expansus : supra flores femineos masculosque nudos parumper constrictus, feré decolor, subtes- sellatus, hamulis carnosis parvis e basi dilatatá exorientibus lividis aut albicantibus obsessus, quorum qui inter ovaria et antheras siti sunt crassiores, quam antheris superpositi. Ovaria crebra, ad imam basin spadicis in cylindrum brevem ovoideum densata, ellipsoidea, lateraliter mutuá pressione varié laterata et decolora, in vertice sulphurea et in stylum perbrevem crassum elongata, ubi substantia eorum in sectione multo crassior apparet et interné ex summo apice loculamenti duo descendunt tubercula, stoma ovuli spectantia, que cellas tubulosas teneras simplices cylindricas contiguas apice libero sepe curvas aliquot granula foventes foecundationem perficientes exserunt. Quovis ovario unicum continetur ovulum, in fundo loculamenti sessile, erectum, ovoideum , extremitate superiori stomate perforatá texturam cellularem tubulosam modo descriptam attingens. Stigma hemisphericum, papillis e centro divergentibus elongatis confertissimé obsessum. . ٧ pollicem supra ovaria et minus confertim spiraliter disposita , sessiles , ovoidex , obtuse quadran- gulares, lutez , biloculares و‎ loculis oppositis, rimá completá longitudinali dehiscentibus. — Folia peractä inflorescentiä explicantur, terna aut plura petiolis inferné vaginantibus sese amplectentia , etate tenerà squamis aliquot alternantibus semilanceolatis , quales pedunculum vestiunt و‎ cincta , spithamam et ultra longa, vix pollicem lata, lineari-lanceolata, subacuminata, basi in petiolum 2-3 poll. longum dorso striatum angustata, supra plana, nitida, subtus nervis e costá crassá orientibus convergentibus longitudinalibus intexta. — Bacce magnitudine grani piperis, in spicam ovoideam congeste , globoso-obovoidex , albide , in vertice cicatriculà stylari notate و‎ carnose , monosperma. Semen subglobosum, in fundo pericarpii affixum, leve. Embryon in albumine inversum و‎ cylindraceum. 2. DIARUM GRAMINEUu. B. foliis lineari-lanceolatis, spathá superne erecto-incurvatá, spadice elongato filiformi obtuso nutante. Arum gramineum Lan. Enc. Bot. ITI. p. 10. Arum angustissimo folio Tourner. Inst. bot. p. 160. Arisarum angustifolium minimum Bocc. rar. pl. Sicil. p. 80. tab. 49. — Ras. Hist. pl. III. Sect. 13. tab. 7. Hasr. Identidem in meridionalibus Europe regionibus, sed, ut videtur, minus frequens, cum pauci auctores ejus men- tionem faciant. Vir Celeb. Anr. Laur. DE Jussizu, si ex Herbario ejus judicare licet, non diversum a praecedenti existimat, siquidem exemplo illius speciei sud ipse manu adscripsit : « Arum gramineum Lam. Enc. Bot.» — Frustra me in Parisiensium Herbariis aliisque hanc plantam Lawamckiawaw quesivisse confitear necesse est , in quibus unicum modo exemplum a V. Cl. Gussowz e Sicilia nomine Ari tenuifolii missum longinquam cum ea habet affinitatem. Spatha hujus modo 3 poll. longa est, subfornicato-ascendens, apice longé minus acuminata, quamquam leesus apex spadicis faciat, ut nihil certi de eo possim referre : hanc autem inflorescentiam foliis in hoc specimine eodem simul tempore evolutis in evolutione suá retardatam et suppressam existimo, itaque plantam a B. tenuifolio non diversam puto, licet folia sint minora et magis obtusa, atque ita cum figura imperfectà Bocconi probé conveniant. Pauca que de 2 114 RUMPHIA. eû l. c. memoravit V. Cl. Lamarck latiné versa repetemus, qui animadvertit, eam nomine Ari tenuifolii in Horto botanico Parisiensi esse cultam , quocum folia angusta reverá habeat communia , sed a quo spathee spadicisque formà satis distinguatur. Descr. Folia radicalia, angusto-lanceolata , ferê graminea, sive Scorzonerc similia, levia, viridia, 5-7 poll. longa, deorsum aliquantum angustata et ad basin se invicem involventia. Scapus (sive pedunculus) gracilis, nudus, debilis, vix rectus, ante folia succrescens, spathá Arisari vulgaris simili sed modo pollicem longa terminatus. Spadix extra spatham prominens, nutans , apice obtusus. . SECTIO II. — Orientalia sive Iscuana. = 3. BIARUM novel. Tas. 29. D. foliis ovatis s. lanceolato-oblongis obtusiusculis, spathà superne patente spadicem -subuliformem adequante. Calla foliis ovatis Gronov. Flor. Orient. p. 116. Arum minus orientale rotundioribus foliis Morıss. Hist. pl. III. p. 544. — diee Hist. pl. III. p. 900. Arum Carsaami Mauris dictum Rauw. Hodoep. 1. p. 115. Arum minus, officinis Aron. germ د‎ klein Natterwurtz. den Inwonern Carsaami Rauw. Herb. no 100. Hasır. A viro de agricultura meritissimo Bov£, quo olim hortulano usus est Isnaum-Pacna, /Egypti Satrapes, in monte Libano colectum, unde et plantam viventem et siccata ejus exempla Parisios ad Hortum botanicum misit. V. Cl. Orıvıer et Brugurére florentem circa Aleppo, foliis tantum preeditam in Mesopotamid invenerunt, quod specimina in Herbario Musei Horti botanici Paris. testantur, cum et planta ex Herbario RAvworrrir, quam supra indicavi, fructifera ex Halepi montosis, procul dubio hujus loci est. In horto Parisiensi mense Maio floret. Descr. Planta, ut superiores, tuberosa, ante foliorum explicationem e centro verticis tuberis florens. Tuber spharicum , 2-25 poll. llene , epidermide tenui lividá aut pallidé fuscá obductum , intus albidum , ad ins pedunculi aut foliorum in fasciculum congestorum radiculas crassas simplices raro fibrillatas expandens. Folia longissimé petiolata, petiolis vaginis aliquot tubulosis 5-35 poll. longis superné longitudinaliter fissis obtusis aut acutis tenerrimis striatis 6 scariosis pallescentibus , quarum interiores sunt magis elongate, involutis, ipsis per totam feré longitudinem membranaceo-marginatis ac, tenerá saltem setate, arcté sese amplexantibus , vaginis autem modo memoratis emortuis , magis patulis, — ovata , aut subcordato-ovata , aut lanceolato- oblonga, aut spathulata, obtusiuscula rarius acuta, levigata, substantie crasse foliacex , convergenti-penninervia و‎ petiolis duplo vel triplo breviora , utpote tantummodo 1-25 poll. longa, 5-1 poll. lata. Pedunculi solitarii, raro bini aut terni simul vaginis iisdem ac peto obtecti , 2-3 poll. longi, erecti, penna oloris crassiores. Spatha 6-8 poll. longa, oblongo -lanceolata و‎ acuminata, inferné tertiá feré parte longitudinis cylindraceo-convoluta et tantum ima integra, superné in limbum lanceolatum acuminatum magis minusve patentem expansa , decidua : color ejus intus atro-fuscus, externé e viridi-fuscus , basin versus pallens. Spadiíx erectus, spatha aliquanto longior, rectus, subuliformis, crassitie pennam anserinam feré æquans , ultra duas tertias partes longitudinis superné nudus et atro-purpureus , inferné interrupté-androgynus : inter flores incompletos unisexuales striatus atque organis sterilibus raris setiformibus flexuoso- patentibus longitudine sursum decrescentibus instructus. Anthere in cylindrum semipollicarem dispositze , sessiles, ovoidee , didym&, sulphurez , biloculares , loculis oppositis, turgidis , singulis apice poro ovali dehiscentibus. Ovaría ima circa spadicem glomerata, turbinato - ellipsoidea , superné discoideo-convexa et in stylum filiformem rectum attenuata, in basi ovulum elongato- ovoideum sessile erectum includentia. Stigma hemisphericum, papillosum. Baccw ad imam partem spadicis solam persistentem dilatatam consociatz, ellipsoidex, apice mucronate, levigate, albido-virescentes و‎ carnose , monosperma. BIARUM. 115 EXPLICATIO FIGURARUM. Tas. 29. 4rum Bovei, cujus A est planta spathá adhuc clausá, ut sequentes figure nat. magn. — B. Eadem spathä apertá. — C. Planta tantum foliis ornata. — D. Folium cum distributione nervorum in paginà dorsali. ( Analysin Brume, plantam ARCKENHAUSEN delineavit.) 1. Spadix spathà denudatus , nat. magn., ceteris figuris magis minusve auctis. — 2. Anthera. — 3. Unum organorum longiorum setiformium supra pistilla. tudinalis ovarii. 4. Unum horum organorum breviorum. — 5. Pistillum.— 6. Sectio longi- 4. BIARUM 92 D. foliis lanceolato-spathulatis obtusis. Arum acaule, foliis lanceolatis, spadice setaceo declinato Gronov. (haud Linn.) Flor. Orient. p. 117 (excl. etiam Syn. ٣. Arisarum angustifolium , Rawwolffü, quod medium vocitetur Moriss. Hist. pl. ITI. p. 545. Arisarum Homaidt Rauw. Hodoep. 1. p. 115. Arisarum angustifolium von Inwonern Homeid genant Herb. Rauw. n° 99. Hazır. Item in Halepi montosis, ubi Ravworrr seculo decimo quinto plantam foliis tantum ornatam collegit, que in manibus mihi sunt et diserté probant, haec nequaquam ad plantam primo loco descriptam esse referenda , ut nonnulli auctores voluerunt. Potius ad B. Bovei referri possent, quamquam forma foliorum magis elongata et peculiare nomen ab incolis regionis huic plantee inditum discrimen specificum indicare videntur. Forté ad hanc plantam pertinet inflo- rescentia ab eodem Bové identidem in monte Líbano, mense Octobri A. 1832 reperta, quam in Herbario Viri Nob. Baronis De Lessert inspexi : magna huic cum B. Bovei est similitudo, sed multo gracilior est, spatha acuminatissima et spadix inter pistilla antherasque setis magis confertis obsessus. 1 cum hac etiam plané habitu congruit , nisi quod bases vaginantes petiolorum ejus multo sint elongatiores, utpote ultra pedem longa, et item vaginis teneris involutz : folia 3-4 poll. longa, ferê pollicem lata, apice obtusa, basi angustata. An igitur tantum varietas B. Bovei? 5. DIARUM ز57‎ b. foliis lanceolato-linearibus acuminatis, spathá erecto-fornicatà acuminatissimá. Hazrr. in Oriente ab Oxivier et 18001218 repertum, quorum specimina in Herbario Horti botanici Parisiensis servantur. Hiec tamen sunt statu fructificationis admodum provecto, in quo superior pars spadicis plané est corrupta. In uno tantum specimine supra baccas immaturas inferior pars spadicis aderat: hec erat subuliformis et antheree ejus glomerate, quas examinavi, cum B. Bovei structurá accurate congruebant. Hec species a ceteris spathà parva fornicatä anticé feré ad basin usque longitudinaliter fissá maximé est insignis, quibuscum tamen habitu optime congruit. ۱ Descr. Tuber ex globoso ellipsoideum , magnitudine nucis juglandis, obsoleté zonatum, epidermide fuscá obtectum, circa verticem radiculosum , quà ex eo scapus vaginis tubulosis arcté involutus exoritur. Hæ autem vagine eádem sunt natura ac B. Bovei, supra accuratius descripte, sed ex illis, que scapum fructiferum adhuc velant, simul folia proveniunt, quod in alterá illä specie rarissimé obtinet. Folia 4 poll. - spithamam longa , 373 poll. lata, graminea , flexuoso-patentia , acuminatissima , basi in petiolum longè vaginantem attenuata, substantia crassa herbacex , levia, uninervia, supra atro-viridia, subtus pallidiora. Scapus sive pedunculus 25-4 poll. longus, rectus, teres, spathá terminatus erectá, ut videtur و‎ flavido-virescente , diu persistente. Inferior pars spathe feré pollicaris, lato-ovata , cucullata, superné in acumen angustum 2-11 poll. longum flexuoso-assurgentem desinens, anticé feré ad basin usque fissa. Pistilla crebra , confertissima و‎ ovoidea, singula ovulum basifixum erectum ovoideum foventia. Stylus brevis. 116 RUMPHIA, Stigma obtusum , papillosum. Bacce in spicam ovoideam vix pollicarem glomeratz , ellipsoidez, apice in mucronem stylarem brevem desinentes, carnose و‎ monosperma. Semen ellipsoideum, compressiusculum, lzve, in fundo pericarpii sessile, ad extremitatem inferiorem hilo lato notatum, ubi spermodermis multo crassior. /Vucleus lenticularis, albuminosus. Albumen farinosum و‎ embryon inversum includens. VIII. ARUM ums. er ۰ (EX PARTE.) Scuorr in Melet. Bot. I. p. 17. XI (1). CHARACTER ESSENTIALIS. Spara inferne convoluta. Spapix superne nudus, inferne interrupte - androgynus : Organa rudimentaria infra et passim supra stamina. ÁwrnEmz sessiles, distincte s. varie concrete, loculis bilateralibus, rima partial: dehiscentibus. Ovarta libera, unilocularia, ovulis 2-6 parieti interno aflıxis. Sricmara sessilia, obtusa. Baccz mono- s. oligo-spermee. SEMINA albuminosa. CHARACTER NATURALIS. Spatua monophylla و‎ erecta, concava, spadicem superans, inferné tubuloso-convoluta , marcescens , tota aut ex parte decidua. Spaprx arrectus, superné in clavam magis minusve incrassatam nudam desinens, infra hanc constrictus cum globulo antherarum, alterá constrictione setis ornatá a pistillis circa basin confertis distante. Organa rudimentaria conferta aut laxa , quin nonnunquam rara , infra simulque supra antheras aut modo infra has obvia, corpusculis carnosis in setam desinentibus distinctis concretisve aut tantum setis carnosis formata. Anthere confertissime, filamentis in annulum carnosum circa spadicem intime unitis, cujus superficiem bine pluresve consociate arcté obtegunt , obtuse , angulares, biloculares, loculis oppositis incomplete bilocellatis , utrinque sulco inscripte و‎ ubi superné duobus foraminulis subrotundis hiantibus tandem basin versus magis magisque contractis dehiscunt. Pistilla confertissima, nuda, complura ob magnum numerum non ad grossificationem pervenientia. Ovaria carnosa, pressione varié difformia, uniloculata , oophoro e fundo loculamenti ad parietem internum ascendente striiformi carnoso telà cellulari capillari obducto , cui bina plurave ovula superposita funiculis umbilicalibus crassis instructa orthotropa gelatiná crystallinà involuta sunt annexa. Styli nulli. Stigmata plerumque aliquantum excentrica, depresso-hemispherica, densissimé papillosa. Bacce circa imam partem spadicis solam persistentem spicate, spathe interdum destructe parte marcida involucrate, subglobose, succulento -carnose, in cavitate simplici 1-4- sperme. 0 subglobosa و‎ si plura , vicinorum pressione aliquantum difformia , funiculo incrassato basilari spermo- phoro parietali carnoso affixa, unilateralia, leviuscula, tandem indurato integumento reticulato-ru- gosa. Spermodermis simplex, crassa, subcoriacea, nucleo arcté adherens, ad apicem cicatrice stomatis punctiformi instructa. Vucleus subglobosus, levis, ad hilum basilarem profundá depressione, ad apicem papillulá embryitegá superficiali notatus , in albumine duro farinoso peripheriá minus indurato aqueo- exalbido embryon includente. Hoc vero clavatum aut cylindraceum, subobliquum, rectiusculum و‎ inversum. Gemmula in basi cotyledonis inclusa, parva , conoidea, sessilis. Vecer. Plante acaules, radice tuberosà , perenni. Folia longè petiolata, divergenti-mistinervia, integra. Scapus inter bases vaginantes petiolorum enatus, solitarius, spathá concolori aut discolori interdum maculatá terminatus. In germi- (1) Arum Linn. Spatha basi convoluta (concolor). Spadix abbreviatus, antheris polyadelphis, paranthiis intermediis aggregatis. Ovaria ovulis pluribus superpositis , parieti affixis, peritropiis. Europ: , foliis simultaneis integris, pedunculis elongatis. A. maculatum , italicum , pictum , cet. Aver. ARUM. | 117 natione radicula crassa embryi stratum tenue albuminis ipsam obtegentis et spermodermidem perforat, magis magisque extra semen cum cauliculo sese extendens, dum apex cotyledonis clause in hoc remanens cum detrimento albuminis insigniter incrassatur et colore viridi tingitur. Hoc quidem statu gemmula imá basi cauliculi plané cst inclusa; postea vero, ubi radicula aliquot fibras emisit , cauliculus lateraliter finditur ac folium primordiale cuneato- oblongum nervosum ex fissurá prodit. Abr. Exiguum sané inter genera Arum et Dracunculum obtinet discrimen, feré hoc solo constans, quod in hoc organa fructificationis mascula supra feminea continua circa spadicem sunt congesta, in illo vero interruptio inter illa cernitur. Sed in quibusdam speciebus, e. c. Aro picto, heec utriusque sexus organorum separatio adeo vix est conspicua, ut magná pretii parte hoc discrimen orbetur. Itaque potius inter se distingui possent foliaturà dissimili, et quod in Dracunculo oophorum parietale altius e fundo ad summitatem cavitatis ovariorum dilatatum est quam in Aro, quo fit ut alia ovulorum ei inclusa fundo insideant, alia ex apice loculamenti dependeant. Genus indicum orientale Typhonium, cujus habitus plane cum 4ro congruit, structurà ovariorum, ovulum solitarium foventium , jam magis distinguitur. Disrris. Quatuordecim ferê species ad hoc genus referendas esse existimo, quarum dimidium feré nomine tantum atque adeo imperfectissimé novimus. Ex his quatuor, scilicet A. vulgare, A. italicum, A. pyreneum et A. pictum Europam meridionalem inhabitant, quorum 4. vulgare latissimé est diffusum , quippe quod etiam in Mauritaniä atque insulis Fortunatis reperitur. Plereque species in Asiá minori et finitimis regionibus occurrere videntur, paucissime tantum in altis jugis montium Asie occidentalis reperiuntur, denique unica species vix nota Americae septentrionali est propria. OBSERVATIO. Si statuimus, genus Arum Linn. et plurimorum auctorum plantas complecti maximé heterogeneas, ita ut earum in complures sectiones distributio admodum comprobanda videatur, accuratis illud finibus circumscribere haud facile est negotium. Etenim si definitionem a V. Cl. Scnorr propositam sequamur, paucissimes illi species associari possent. Ego autem, cui parum referre videtur, utrum adsint nec ne organa sterilia simul supra flores masculos, non magis quam utrum confertius an laxius sint disposita, fines hujus generis latius extendendos esse censeo. Character hujus generis maxime essentialis est situs ovulorum unilateralis, quorum tamen numerus eo minus certum characterem ۵ potest , quod in ejusdem sæpe spadicis ovariis valdé diversus est, inferioribus plerumque plura ovula continentibus, quam supremis. Itaque hi characteres cum a dispositione organorum sterilium , tum a numero ovulorum, quee ovariis conti- nentur, desumti, longé melius huic generi in quasdam sectiones distribuendo inservire posse videntur. Häc ratione prima sectio omnes illas complecteretur species, in quibus organa sterilia magis minusve conferta tam infra quam supra stamina inveniuntur et quarum ovaria, ut plurimum 4-6-ovulata esse solent : hujus loci forent 4. vulgare et A. italicum, Lam., A. pyreneum LAPEYR., A. orientale Brsssnsr., A, Jaequemontii Nos., A. syriacum Herm. (haud SPRENG.), probabiliter etiam A. byzantinum Crus., denique A. pictum et fortasse etiam A. virginicum Linn. Illas autem, in quibus supra stamina nulla organa sterilia , et infra illa laxiora tantum conspiciuntur et quarum insuper ovaria modo biovulata sunt , in alteram sectionem refero, in his A. heterophyllum , A. spiculatum et 4. Rauwolfii Nos., et ut videtur, duas alias plantas quam imperfectissimé cognitas. Forté melius foret , his tanquam tertiam sectionem adjungere A. Dracunculum Linn. et A. crinitum Arr., quam genericum his tribuere discrimen. — Alias specierum sequentium, utpote vulgo notas, accurate hic describere supervacaneum foret : aliarum vero cognitio tam altis adhuc tenebris pressa latet, ut nomina earum ad calcem cujusvis sectionis adjicere sufficiat. SECTIO I. — Organa rudimentaria infra et supra stamina. 1. ARUM VULGARE. A. foliis cordato -sagittatis aut hastatis, lobis baseos acutis s. obtusis , spathä superne ovato-oblongá acuminatá, spadicis apice clavato obtuso Lam. Flor. Franc. p. 1150 et in Enc. bot. III. p. 8. — Rich. in Gur. Arch. bot. I. DIET Arum maculatum Linn. Sp. pl. IT. p. 966. — Hovrr. Nat. Hist. II. 11. p. 190. — ٧ Sp. pl. IV. p. 483. — Spr. Syst. Veg. III. p. 768. Arum acaule , foliis hastatis integerrimis , spadice clavato Linn. Hort. Cliff. p. 434 (excl. ۵, e, ¢ et y, ad sequentem speciem referenda). — Ejusd. Hort. Ups. p. 279. — Ejusd. Mat. med. p. 198. — Muu. Dict. n. 1. Icon. tab. 59 ۱ 30 118 | | RUMPHIA. Arum foliis sagittatis, spathá vectá , clavd cylindricá Haw. Helv. n. 1302. Arum antiquorum J. Bava. Hist. pl. p. 784. Arum vulgare non maculatum et Arum maculatum, maculis candidis vel nigris C. Bav. Pin. p. 195. — Monıss. Hist. pl. III. p. 543. Sect. 13. tab. 5. — Ras. Hist. pl. II. p. 1208. — Tovnnzr. Inst. bot. p. 158. — Sass. Hort. Rom. 2. tab. 74. Arum officinarum. Los. Icon. 597. Arum Fucus. Hist. 69. — Don. Pempt. p. 326. — Tapern. Icon. 746. Gicherum sive Gigarum vulgo foliis maculosis , maculis candidis vel nigris Casar. p. 226. Hasr. In omnibus feré Europe امد تیا‎ regionibus locis humidis, et passim in ora Africe septentrionalis altioribusque montibus insule Madeira. In Herbario Baronis De Lessert specimen vidi e collectione V. Cl. Parisor DE Beauvois, nomine Ari sagittefolii (haud Linn. ) quod ex America feederatà videtur oriundum. Tanta hujus plantee fail dine et vel formà foliorum est varietas, ut maxima hinc ab omni inde tempore orta sit confusio et synonyma vix satis commode distingui possint. 3. ARUM. rraticom. A. foliis cordato-hastatis, lobis baseos acutis s. obtusis, spathá superne oblongá acu- minatá, spadicis apice clavato obtuso Law. Enc. bot. III. p. 9. — Wis. Sp. pl. IV. p. 494. es Syst. Veg. III. p. 768. Arum acaule , foliis hastatis integerrimis, spadice clavato Linn. Hort. Cliff. p. 434 (solum 2, e, ¢ et y). Arum folio lato atro-virid? margine albicante cóncto : b e maculis albis variegatis Sass. Hort. Rom. 2. tab. 75. Arum (italicum) foliis hastatis acutis ور‎ 58 longissimis و‎ spathá maxima erecta Mur. Dict. n. Arum venis albis, Italicum, maximum Hort. Reg. Par. سب‎ 0۰ Inst. bot. p. 158. — Ras. Hist. pl. III. p. 574. Arum venis albis, lituris nigris signatum Monıss. Hort, Reg. Bless. — Ras. Hist. pl. III. p. 574. Arum venis albis, majus, nigris lituris maculatum Hort. Reg. Par. (fide speciminum in Herb. Parisiensi a S. Varrant collectorum ) — Tourner. Inst. bot. p. 158. Arum maximum auctumnale Hort. Reg. Monsp. (item fide Herb. S. Variant. ) Arum montanum P. Arrin. pl. exot. 334. — Moriss. Hist. pl. III. p. 544. Sect. 13. tab. 7. — Rus. Hist. ` pl. II. p. 1209. Arum venis albis C. Baum. Pin. p. 195. — Moniss. Hist. ~ III. p. 543. — Ras. Hist. es II. p. 1209. — Tourner. Inst. bot. p. 159. Hasır. In Italia, Hispania, Lusitania, abs maris mediterranei insulis, in ora Africee barbare atque /Egypto. Specie antecedenti ab omni parte robustior, foliis diutius vegetantibus, vulgo sinu profundiori excisis : nam cum autumno in Aro vulgari jam emortua sunt, in hac quidem specie toto adhuc robore persistunt, quod veteres discrimen jam probé noverant. Quod ad nomina, quibus antiquiores hanc plantam insigniverint auctores, cum ab omni inde tem- pore crebro cum A. vulgari fuerit confusa, hac discernere haud facile fuerit negotium. Itaque lectorem potius ad ea relegatum volo, que de synonymis veterum retulerunt Dononzus ix Herbario p. 575 (nomine Dracontii minoris), J. Bauminius Hist. pl. II. p. 787. ( nomine Dracontii sive Dracuneuli alterius), denique C. Bavnınıvs in Pinace L. c. Nec minor est nominum varietas, quibus hzc planta in Herbariis militare solet : in TounwEronmM v. g. « drum arabicum semper virens Bobarti » dicitur, in Herbario V. Nob. De Lessert Arum ZEgypliacum, cet. Insignem spadicis monstrositatem in specimine a Serarıno e dumetis Corsice cum V. lll. Gay communicato vidi. In hoc scilicet pars nuda spadicis summo tantum apice est ovoideo-incrassata : itaque adhuc dubito, utrum hoc pedum ad A. vulgare an ad A. italicum sit referendum. : 3. ARUM. JACQUEMONTH. A. foliis cordato - hastatis, lobis baseos obtusis, spathá superne lanceolata acuminatis- sima, spadicis apice cylindrico obtuso. ARUM. 119 Harrr. Hane speciem in altioribus jugis montium Asia australis interioris reperit divus Jacouemonr. Est autem A. vulgari nostro quam simillima et ab hoc spathá superné angustius acuminatá, spadicis apice longiori ac tenuiori, et organis sterilibus supra antheras rarioribus parum differt. Ecce quasdam annotationes: de speciminibus in Herbario Horti botanici Parisiensis servatis, | Drscn. Planta tuberosa. Folia radicalia , pauca, longissimé petiolata, spithamam et ultra longa , ima 3- ultra 4 poll. lata, cordato-hastata , subacuta, mucronata, sinu baseos levi dilatato excisa , lobis obtusis , supra saturaté viridia et sub lente visa densé punctata و‎ subtus pallidiora et protuberanti- mistinervia. Petioli 1-1} pedes longi, compresso-teretes , purpurascenti-striolati, basin versus dilatati sese amplectentes. Scapus centralis, longitudine petiolorum, iis crassior, spathá termi- natus. Spatha spithamea, erecta, foliacea, ad basin convolutam ovoideo -urceolata , Superné concava , lanceolata و‎ acuminatissima و‎ virescens. Spadix spatha aliquot pollicibus brevior , rectus, cylindraceus, inferné per tertiam partem longitudinis spathá inclusus atque hic interrupte monoicus, superné in clavam cylindricam, obtusam , nudam, purpureo-fuscam, calamum scriptorium crassitie vix equantem desinens. Pistzlla ad imam partem spadicis in cylindrum densata : anthere in cylindrum breviorem conglomerate, ab illis intervallo quatuor linearum remote, in quo inferné conspiciuntur corpuscula depresso-discoidea carnosa in setam excurrentia sursum decrescentia : infra clavam nudam spadix est magis coarctatus ibique supra antheras aliquot corpusculis minoribus ovoideis pariter in setam desinentibus obsessus: Anthere sessiles , distinctee aut bine vel terne raro plures coherentes, tessulares, obtusé quadrangulares, interdum difformes, biloculares, loculis oppositis, superné foraminulo subrotundo hiantibus. Ovaria subglobosa , pressione mutuá difformia, carnosa, unilocularia, 4-6-, quedam supremorum modo 2- ovulata. Ovula lagenxformia, crassé funiculata, quorum aliquot majora in fundo cavitatis ad latus internum oophoro parietali striiformi texturá filamentosà obducto affixa, superposita, orthotropa. Stigmata discoidea, papillosa. ۱ x 4. ARUM موه‎ A folis . . . . . . , spathá superne oblonga acuminata, spadice elongato cylindraceo obtusiusculo. | Arum Syriacum flore maculato Heru. Parad. Bat. p. 75. — Ras. Hist. pl. III. p. 575. Arum Orientale majus, Dracontii flore maculato Moriss. Hist. pl. III. p. 943. Arum arabicum flore maculato Pıux. Almag. p. 50. Hasır. In Syriá, unde unica inflorescentia e collectione V. Cl. Lasnraroère oriunda in Herbario Baronis De Lessert V. Nob. prostat, quee facit, ut mihi persuadeam , hanc plantam , licet A. ¿talico maximé affinem, parte nudà spadicis multo elongatiori ac tenuiori ab illo differre. Ex iis, quee de eå P. Hermannus noster /. c. praefatus est, suspicari licet , folia hujus plantee, olim in hortis Anglicis culte, ut aliarum quarundam specierum orientalium, esse auriculata : Morisson ea tanquam immaculata , viridia, pedalem longitudinem superantia describit, et quee porro de inflorescentià refert satis bené cum illà e collectione V. Cl. LABILLARDIÈRE congruunt. Spatha circiter pedalis, ima in tubum 2 + poll. longum infundibuliformem convoluta , superné in limbum erectum oblongum acuminatum expansa, extus pailide virens, intus purpureo-fusca nigroque variegata. Spadix spathá aliquot pollicibus brevior, superné in apicem arrectum gracilem teretem obtusiusculum atro-purpureum nudum crassitie penn anserine productus, ad partem spathà obtectam basi glomerulo ovoideo pistillorum nudorum, qui ab antheris in cylindrum brevem conglobatis exiguo tantum spatio organis sterilibus confertissimà obsesso separatur, instructus. Heec organa sterilia, etiam aliquantum supra antheras alterum verticillum.constituentia, ut in 4ro vulgari, setis carnosis, varié flexis et paten- tibus, ad basin incrassatam 83506 concretis constant. 5. ARUM picrun. A. foliis cordatis s. subhastato-cordatis, spathá subradicali superne ovata acuminata, spadice clavato obtuso Linn. rm. Suppl. p. 4io. — Lam. Enc. bot. III, p. 11. — ۷۰ 120 RUMPHIA. Sp. pl. IV. p. 482. — Lau. et De Cano. Flor. Franc. Suppl. p. 303. — Vir. Flor. Cors. Prodr. p. 15. — Spr. Syst. Veg. III. p. 769. Arum balearicum Bucuoz. Dec. 8. Pl. II. Arum corsicum Lois. Flor. Gall. p. 617. Hasır. In insulis Balearibus. In hortis nostris non ut cetera Ara vere floret, sed ineunte demum autumno. Ab aliis omnibus cum foliis cordatis crassis albido-venosis, tum maximé spathà subradicali in tubum elongatum convolutá facilé distinguitur. Que in sequenti descriptione de fructificationis organis breviter memoravi fide speciminis siccati e Corsicà nituntur. Descr. E caudice tuberoso terna vel quina oriuntur folia radicalia, ceu vaginis membranaceis cincta, petiolata, ovata-cordata, rarius subhastato-cordata, acuta aut obtusa , mucrone terminata, crassa : supra obscuré viridia et venis albido-virentibus reticulato t tibus eleganter picta, costa supra canaliculatà , in pagina dorsali admodum protuberante. 262012 longitudine foliorum , crassi, Obsoleté trilaterati, basin versus lato-vaginantes. Spatha feré protinus e radice exoriri dicitur , sed in specimine nostro Corsico scapo 2} poll. longo est suffulta, qua tamen tota intra bases vaginantes petiolorum recondita esse videtur : aliquot autem squame lineari-lanceolate , sive malis folia metamorphosata, que ex apice ejus infra spatham exoriuntur, ubi post lapsum cicatricem circularem relinquunt, intima basium concretione inprimis ad eum effingendum conferre videntur. Spatha circiter quinque pollices longa, inferné usque ultra dimidium in tubum deorsum inflatum convoluta, superné ovata, subacuminata, fornicato- concava : substantia crasse و‎ foliacez, coloris intus atro-purpurei , extus superné purpurascentis, basin versus virentis, non raro adspersi. Spadiz spathá pollice brevior, arrectus , clavatus , obtusus, inferné supra et infra antheras manifesto constrictus, imá polygynus : clava tres pollices longa, e basi truncatä verticillo denso setarum carnosarum flavicantium instructá cylindracea, apicem versus magis incrassata, insuper profundé atro-purpurea, et si e specimine, quod in manibus habeo, judicare licet, hic exasperata. Pars supra antheras ceu in stylum brevem contracta nuda est, sed in illâ, que inter antheras et pistilla obtinet, deorsum conspiciuntur sete breves rare carnosæ. مه‎ in glomerulum depresso-sphæroideum congestæ, continue, subcubice , obtuse quadrangulares aut mutuá pressione difformes, lutea binis rimis oppositis sursum hiantibus dehiscentes. Ovaria crebra, ellipsoidea , sed pressione laterata , uniloculata, supra basin ad parietem interiorem ovulis quatuor per paria superpositis elongato-ellipsoideis breviter funiculatis. Stigmata sessilia, sub- rotundo-convexa , papillosa. Spadicem fructiferum non vidi. 6. ARUM vircinicum. — A. foliis hastato-cordatis acutis, lobis baseos obtusis Linn. Sp. pl. IT. p. 966. — Ejusd. Hort. Chiff. p. 435. 8. — Gronov. Flor. Fire. p. 142. — Hourr. Nat. Hist. II. 11. p. 192. — Lam. Enc. bot. III. p. 11. — Wio. Sp. pl. IV. p. 484. —Spr. Syst. Veg. III. p. 768. | | | In Virginie locis humidis. Species semper adhuc imperfectissimé nota, foliorum forma 4. picto satis similis, nisi‏ .كسملا سو quod sinus baseos levis est et nervi laterales e costà divergentes sunt simpliciores. Forra ejus a V. Cl. Pauisor‏ „Beauvois ex America septentrionali allata vidi in Herbario Baronis Dr Lessert, alia cum spadice fructigero ex plantá‏ Parisiis in Horto botanico cultá in Herbario V. Ill. Gay. Sunt autem 5-7 poll. longa, ovata sive oblongo-ovata,‏ hastato-cordata , acuta aut acuminata , lobis baseos obtusissimis, substantiz crass foliacese, nervis lateralibus diver-‏ gentibus crebris intexta, costá supra planá et vix distinctá, in pagina vero adversá extuberante et hic crassá ac‏ striolata. Perrot: ultra dimidium pedem longi, crassi, teretes, striati, imà ad faciem internam marginibus vaginantibus‏ cincti. Spanix fructiger scapo semipedali subobliqué insidens, 12 poll. longus, ovoideus, basi ventricosà vegeto-‏ persistenti spathee velatus. Baccm ovoideo- s. ellipsoideo-globosz , carnose, pistillis crebris non evolutis intermiste ,‏ ut in Aro vulgari ad parietem internum duobus ad quatuor seminibus.‏ l ARUM. 121 Species magis minusve imperfecte note sectionis prime. 7. ARUM eyrenzum LAPEYR., ex Pyreneo monte. — 8. ARUM ORIENTALE BIEBERST., e monte Caucaso. — 9. ARUM pyzantinum CLUS. , uf videtur, ex Asiá minori. SECTIO IT. (Eminium). — Organa rudimentaria infra stamina, ovariis pauci-ovulatis. * 10. ARUM HETEROPHYLLUM. A. foliis oblongis obtusiusculis ad basin subcordatam passim biauriculatis, auriculis semilanceolatis inflexis, spathá superne ovata subacutá, spadicis apice cylindrico obtuso. Hasır. In Mesopotamia ab Otrvier collectum, cujus specimina , licet incompleta, in Herbario Horti botanici Parisiensis examinavi. Ecce quee de illis annotavi : Descr. Folia longè petiolata , quinquepollicaria , 14 poll. lata, obtusa sive obtusiuscula, basi subcordata et utrinque subinde auriculá inflexá exiguá semilanceolatá predita و‎ integerrima, substantia crasse membranacee , mistinervia, costá latê supra planá in paginá dorsali protuberante et secundum longitudinem tenuiter striata. 0 crassi, carnosi, semiteretes, dorso convexi et striati, inferné ad faciem interiorem membranaceo-dilatati et vaginantes. Scapi longitudinem indicare non audeo : est vero sursum crassior, hic viri pollicem adequans, rectus, teres. Spatha robusta, semipedalis, erecta, cum plana extenditur circumscriptionis lato-ovatz, inferné in tubum fermé duos pollices longum ovoideo-urceolatum anticé ad basin usque fissum dorso supra basin gibberum substantie crassioris convoluta , superné in limbum oblongo-ovatum subacutum arrectum marginibus deorsum recurvatis desinens , striata, coloris, qui e virenti in fuscum vergere videtur. Spad?z spathá feré pollice brevior, e basi ejus convolutá semiexsertus, rectus : apex exsertus cylindraceo-incrassatus, obtusus, levigatus, purpureo-fuscus : pars inclusa ima femineis, extremitate superiori masculis et inter hec sterilibus organis obsessa. Anther«, ut in Aro vulgari, in cylindrum congeste iisque conformes , purpurascentes. Spatium, quod organa sterilia in spadice obtinent, cylindro antherarum duplo longius est. Hzc setis laxé dispositis , carnosis , patentibus aut curvato-ascendentibus , Albicantibus, sursum longitudine decrescentibus constant, infimis ad basin incrassatis. Ovaria plurima, conferta, turbinata, superné disco orbiculari subhexagono obtecta, latere exteriori gibbera, interiori, ubi intus juxta basin ovula sunt affixa, rectiora, uniloculata, biovulata : ovula in fundo cavitatis ad parietem interiorem sessilia, juxtaposita, ima strophiolata, sublagenzformia , erecta. Stigma in centro disci sessile, subrotundum , convexum, totum cellis tubulosis intricatis conformatum. Fructum non vidi. ıı. ARUM و‎ e A. foliis hastatis, lobis baseos productis linearibus, spathá superne ovata acutá , spa- dicis apice brevi cylindraceo obtuso. Hasır. In Syrie montibus humilioribus, nec non in Perside, fide speciminum in Herbario Horti botanici Parisiensis serva- torum , de quibus sequentia annotavi : Descr. Folia longè petiolata و‎ 3-4- pollicaria, ima 9-3 poll. lata, supra basin hastatam ex ovato lan- . ceolata, acumine obtusiusculo terminata , basi breviter in petiolum producta; lobis baseos angustis patentibus acuminatis aut interdum obtusis, margine extrorsum recurvis ; substantiz videntur esse crass® foliacee et e costa eorum lata infra parum extuberanti nervi oriuntur laterales teneri, laxé- + retieulato anact Petioli inferné ultra dimidium dilatato-vaginantes, superné semiteretes, supra plani, dorso convexi. Scapus ad exortum spathe incrassatus, teres , striatus, arrectus , 31 122 RUMPHIA. petiolis brevior. Spatha 5 - pollicaris, erecta, foliacea, extus sordidé virescens, intus atro-purpureo- fusca et in fundo striata, usque ad dimidium in tubum ovoideo-elongatum convoluta : limbus subfornicato-arrectus و‎ ovatus, acutus. Spadix longè minus elongatus quam in specie præce- denti, vix quartá parte longitudinis extra spatham conspicuus, rectus, intervallo satis extenso inter pistilla et antheras in cylindrum aggregatas setis subulatis horizontalibus aut recurvis carnosis pallidis sursum decrescentibus ornatus, supra antheras nudus, in clavam vix pollicarem cylin- draceam deorsum paulo crassiorem obtusam levigatam atro-fuscam incrassatus. Anthere parva , sessiles, densissimé conglomerate, tessulares, obtusé angulares, pressione difformes, rimis duabus incompletis oppositis dehiscentes. Ovaria turbinato-ellipsoidea , circa imam partem spadieis in spicam ovoideam congesta, mutuá pressione varié laterata, superné disco parvo subrotundo obtecta, cujus centro stigma convexum papillosum insidet, intus supra basin ad parietem internum oophoro parumper incrassato textura filamentosà obducto, cui funiculis umbilicalibus perbrevibus crassis duo ovula apposita elongato-ovoidea orthotropa sunt accreta. Bacc® ego. 1 in vertice umbilicate و‎ carnose, 1-2- sperma. 12. ARUM ۰ A. foliis ovatis hastato-trilobis, lobis lateralibus lineari-lanceolatis arrectis, spathä superne ovata lanceolata acuminata, spadicis apice brevi cylindraceo obtuso. | b Arum foliis hastatis, cuspidibus inferioribus lateraliter protensis Gronov. Flor. Orient. p. 116. Arum minus Orientale longius auriculatum Moniss. Hist. pl. III p. 544. — Ras. Hist. pl. III. p. 580. Arum auriculis longissimis Ovidue arabum Rauw. Hodoep. 1. p. 116. « Ari minoris species. Wirdt von Inwonern Carsaa mj Ovidue vonn wegen seiner langen ohrlin also » genennet. Ein anders geschlecht der kleinen Natterwurtz و‎ das noch unbekandt. » (Incolis Carsaa mj Ovidue ob longas auriculas dicitur. Aliud genus Serpentarie minoris, adhuc incognitum.) Ravwzrr. Herb. N° 101. 0 Hasir. In montanis circa Aleppo. Planta Rauwolffiana optimé servata intimam hujus speciei affinitatem cum duabus precedentibus indicat, a quibus tamen lobis basilaribus magis elongatis et minuta inflorescentiá satis distinguitur. Paulo accuratius eam hoc loco investigemus. Descr. Tuber magnitudine mali minoris, sphaeroideum, rugosum, extus pallidé fuscum, intus albidum, vertice circa petiolos aliquot vaginis tunicatis circumdatos radiculis filiformibus obsessum. Folza radicalia, plerumque quaterna consociata, petiolis 6-8 poll. longis crassis dorso convexis ad faciem internam longissimé vaginantibus suffulta , hastato-triloba sive potus oblongo-ovata , subacuta , basi utrinque producta in binas appendices lineari-lanceolatas bipollicares acutas aut obtusas imá in petiolum decurrentes lateraliter inflexas, substantia crasse foliacee , mistinervia. Scapus e basi vaginant petioli intimi ortus, hoc brevior ac tenuior , teres , erectus , spathà terminatus. Spatha bipollicaris , explanata circumscriptionis ovato-lanceolate , inferné infundibuliformi- convoluta , superné acuminata, si e colore siccatz judicare licet albido-virens , spadicem tertiá parte superans. Spadix gracilis, 15 poll. longus, erectus, apice in clavam semipollicarem cylindricam obtusam nudam crassitie penne corvine incrassatus, sub hac interrupté androgynus. Flores masculi, ut in utráque specie antecedenti, intervallo satis magno a femineis disjuncti, quod setis brevibus satis crassis appressis aut erecto-patentibus carnosis pallidis obtectus est. Species imperfectissime note, que ad hanc sectionem referenda videntur. . ARUM (gyptium) extevum vest. — 14. ARUM (Orientale) minus moniss., in quo Arum orientale, angustifolium, acaulen ferm? , flore purpurascente Tourner. agnoscere mihi videor. Secundum delineationem hujus plantee (in Museo Horti botanici parisiensis vol. V. n. 8) ab ingeniosissimo pictore AUBRIET, qui Tournerort in itineribus comitatus est, DRACUNCULUS. 123 confectam, maxima ei cum 4. vulgari est similitudo, sed folia ad basin multo minus quam in illo dilatata sunt, lobis baseos obtusioribus, et apex clavatus spadicis est brevior. In Herbario Tovnwzronr aliquot modo folia hujus plante vidi, quibus ipse annotavit : « Arum Ponticum, angustifolium, acaulen ferme, flore purpureo. » IX. DRACUNCULUS aun. Scuorr. in Melet. Bot. I. p. 27. XIV (1). — Ari sp. Linn. et auct. CHARACTER ESSENTIALIS. Spatha basi convoluta. Spadix superne nudus, infern® subcontinuo - androgynus organa rudimentaria supra et passim infra stamina. Anthere in phalanges connate, loculis bilateralibus, apice rimá partiali dehiscentibus. Ovaria libera , unilocularia , ovulis 3-7 partim inversis, partim basifixis. Stigmata sessilia, obtusa. Bacce mono- s. oligo-sperme. Semina albuminosa. CHARACTER NATURALIS. Spatha monophylla و‎ maxima, superné patula, basi convoluta, interne purpureo-fusca rugisque sive ramentis obsita, emarcida. Spadix sessilis , rectiusculus, basi densissimé et subcontinuo-monoicus, floribus masculis supra femineos, super his in appendicem claviformem nudam levigatam s. setosam elongatus. Flores sine squamis aut glandulis. Masculd : stamina creberrima, crassa, imá basi carnosá circa spadicem unita, superné autem ob singularem eorum condensationem phalangibus vix distinctis cohzrentia, antheris immobilibus, obtusé quadrangularibus, passim concretis et dif- formibus; loculi bilaterales, bilocellati, latere sulco inscripti, quo singuli loculi apicem versus foraminulo ovali postea in rimam longitudinalem feré completam extenso aperiuntur. Quedam minorum antherarum modo sunt uniloculares aut incompleté biloculares : flores masculi supremi et quidam subinde pistillis maximé vicini in organa rudimentaria transformati , setas elongatas sive hamulos exiguos effingentia. Flores feminei : ovaria sessilia, horizontalia, confertissimé spiralia, mutuå pressione inferné varié laterata, ellipsoidea, carnosa, verticaliter dissecta inferné cavitatem unicam, tribus ad septem ovulis materie pellucido-glutinosá involutis repletam, offerentia. Ovula ovoideo - lageneformia, inequalia, orthotropa, basi lata in fundo et in apice cavitatis oivari oophoro striformi, texturá filamentoso obsesso, ad latus interius ascendenti annexa. Stigmata sessilia, termi- - nalia , e lamina orbiculari medio depressá creberrimarum papillularum brevi-tubulosarum intricatarum formata. Bacc® in spicam ovoideam parte marcidá spathe destructe velatam densate, obovoidex , carnos?, uno vel duobus, raro pluribus seminibus. Pericarpium extremitate superiori crassius, succoso-carnosum, in cavitate simplici spermophoro fasciculari lateri superiori adnato, cui semina subhorizontaliter insident. Semina subglobosa, si plura, pressione laterata و‎ spermodermide simplici carnoso-fungosá ad hilum insigniter incrassatá, state externé rugulosá, prius leviusculá. Albumen prope hilum foveä exsculptum و‎ extremitate superiori puncto discolori notatum, leve, durum, farinosum , solidum. Embryon inversum , subclavatum و‎ rectum. Radicula incrassata و‎ hilo opposita. Vecer. Plant acaules, radice tuberosá perenni. Folia annotina , pedati-partita, segmentis confluenti-laterinerviis. Petioli per vaginas basilares dilatatas sese amplectentes. Scapus ex vaginá folii intimi petiolari ortus, spatha terminatus. Spatha sese aperiens cadaveroso-foetens. (1) Dracunculus Tourner. Spatha convoluta. Spadicis appendix elongata, attenuata (interdum setosa). Antherze biporose. Ovaria ovulis paucis pendulis (v. uno basilari erecto, reliquis pendulis ! ). Stylus continuus. Stigma capitatum. Europ incole, foliis simultaneis pedato-multifidis, pedunculo elongato. Dr. vulgaris Scarr. (Arum Dracunculus L.), Dr. erinitus Scnrr. (Arum crinitum L.) 194 STERNEN Abr. Sectio potius 477 Linn. habendum, quam structurá organorum fructificationis satis ab hoc diversum ; quocirca hoc genus a V. Cl. Scuort constitutum tantummodo ob peculiarem habitum servari forté meretur. Habitu magis etiam cum Arisemate convenit, sed utrumque genus situ et fabricà florum masculorum satis differt. In Dracunculo hi constant antheris densissimé aggregatis, in phalanges conjunctis, sessilibus, imà circa spadicem unitis, ad latus utrumque oppositum sese aperientibus ; in Arisemate vero filamentis laxiusculé dispositis, in apice capitulum antherarum forma- tionis plané diverse atque alia ratione deliscentiam gerentibus : de d. conferantur quae de hoc genere supra dicta fuerunt. Disrars. Duas tantummodo species haud ullo dubio ad hocce genus referri posse censeo, que cum australem Europam habeant patriam et in hortis nostris botanicis satis frequenter reperiantur, omnem ampliorem earum descriptionem inutilem et supervacuam existimavi. Ideo vero analysin a me delineatam adjeci, quo melius magna hujus generis cum vulgari Ari specie affinitas perspiciatur ; de quà animadvertendum , inter flores masculos femineosque subinde, nec vero semper, hamulos carnosos reperiri solere. — An reverá ad hoc genus referenda sit Serpentaria major seu Dracunculus major polyphyllos و‎ Lusitanis Erva de Sancta Maria Pısonis Hist. Brasil. Lib. 1. 7. 27, in quà nonnulli Dr. polyphyllum Baun. agnoscere sibi videntur, id quod ego non video, vehementer est addubitandum. Equidem potius crediderim , plantam istam genuinum esse Dracontium. DRACUNCULUS POoLYPHYLLUS Tas. 37. G. Dr. foliis pedati-partitis, os (uniformibus) lanceolatis, intermediis majoribus, spathá intus sulcatà verrucosa, spadicis apice levigato. Arum Dracunculus LINN. Sp. pl. p. 964. — Mur. Dict. n. 8. — Scor. Flor. Carn. ed. 2. II. p. 210. — Hovrr. Nat. Hist. II. 11. p. 182. — Lau. Enc. bot. III. p. 7. tab. 740. fig. 2. — Gaertn. de Fruct. et Sem. pl. II. p. 19. tab. 84. fig. 1. — Wiio. Sp. pl. IV. p. 478. — Tun». [conogr. Veg. tab. XLIII. (excl. Anal.) — Roovzs. Phytogr. med. tab. 17. — Ser. Syst. Veg. LIL. p. 770. Arum, foliis palmatis , foliolis undecim lanceolatis integerrimis : intermediis majoribus, spadice clavato Linn. Hort. Cliff. p. 434. Serpentaria digitata vulgaris fructu rubro Barrer. Icon. 147. Dracontium majus Ras. Hist pl. IT. p. 1911. : Arum polyphyllum sive Dracunculus polyphyllus Moriss. Hist. pl. III. p. 548. Sect. 13. tab. 5. Arum polyphyllum, Dracunculus et Serpentaria dictum ; foliis venis albis eleganter striatis 6۰ Almag. p 52. — Ras. Hist. pl. III. p. 564. — Tourner. Inst. bot. p. 160. Arum polyphyllum, Dracunculus et Serpentaria dictum و‎ caule maculato , majus et elatius Pav. Herm. Hort. Lugd. Bat. p. 60. —Piux. Almag. p. 52. Dracunculus polyphyllus, foliis ex luteo variegatis Hort. Reg. Par. (fide speciminum ex Herb. VAILLANT.) — Tourner. Inst. bot. p. 160. Dracunculus major vulgaris J. Bavn. Hist. pl. IT. p. 789. Dracunculus polyphyllus C. Bav. Pin. p. 195. — Moriss. Hist. pl. III. p. 548. sect. 13. tab. 5. — Tourner. Inst. bot. p. 160. tab. 70. A. (folium.) Anguina Dracuntia Los. Icon. 600. Dracontium Don. pempt. 329. Hasır. In Gallia meridionali aliisque Europe australis regionibus locis incultis, ut v. c. in Cretá, cet. In Hefbario Horti | botanici Parisiensis specimen vidi a Sonnerat in Promontorio Bonz Spei collectum, quo planta ex Europa allata esse videtur. | EXPLICATIO FIGURARUM. Tas. 97. G. — 1. Spadix , spathà ima abscissá, cum figura sequenti magn. nat. — 2. Sectio longitudinalis partis infimee ejusdem. — 3. Stamina complura, antheris in primo dehiscentiz stadio, ut reliquae fere omnes figure magn. auct. — 4. Stamina , antheris plané apertis. — 5. Stamina nonnulla longitudine persecta. — 6. Sectio transversa duarum antherarum coadunitarum. — 7. Ejusmodi sectio duarum antherarum minorum difformium. — 8. Pistillum secundum longitudinem apertum , ut ovulorum situs appareat. — 9. Bacca, magn. nat. — 10. Eadem longitudinaliter aperta. — 11. Semen cum tegumento longitudinaliter persectum , ut situs embryi conspiciatur. SAUROMATUM. 125 2. DRACUNCULUS MINOR. Dr. foliis pedati-partitis, segmentis ( biformibus ) lateralibus lanceolatis, intermedio hastato, spathá intus spadiceque pilosis. Arum crinitum Arr. Hort. Kew. III. p. 314. — Wu. Sp. pl. IV. p. 477. — Bot. Reg. n. 831. — Ser. Syst. Veg. III. p. 770. | Arum muscicovorum Linn. FIL. Suppl. p. 410. — Lam. Enc. bot. III. pk Arum Dracunculus Bucu. Cent. 9. Dec. 10. tab. 1. Arum foliis palmatis , foliolis connatis , intermedio majori Gronov. Flor. Orient. p. 116. n. 284. Arum polyphyllum minus, Luph Arabum, et Dracunculus minor Rauwlff. Moriss. Hist. pl. III. p. 548. — Rus. Hist. pl. IIT. p. 584. Schlange oder Natterwurtz Ravw. 1. Itin. 1. p. 115. Dracunculus minor Ravw. Herb. n. 94. Hasır. In Minorca aliisque insulis Balearibus in saxosis. In montosis Syrie circa Aleppo reperit et collegit RAvworrr, qui notat Arabes et Mauros (quo nomine regionis incolas intelligere videtur) hane plantam' Luph nuncupare. Fide speciminum in Herbario Horti botanici Parisiensis a V. Cl. Oxrvier etiam in Mesopotamià inventa. a X. SAUROMATUM. Scuorr. in Melet. Bot. I. p. 17. XIII (1). — Ari sp. auct. CHARACTER ESSENTIALIS. Spatha inferne tubuloso-integra. Spadix superne nudus, inferne interrupté androgynus : organa rudimentaria rara, infra stamina. Anthere sessiles, distinctee, loculis bilateralibus, rima partiali dehiscentibus. Ovaria libera, unilocularia, ovulis duobus basilaribus erectis. Stigmata sessilia, obtusa. Bacce mono- aut di-sperme. CHARACTER NATURALIS. Spatha maxima, inferné tubo basin spadicis genitalibus interrupté obsessam laxé circumcludenti connata, superné hians et in laminam elongatam planiusculam pendulam desinens, decidua. Spadix elongato-cylindraceus , rectus, superné ultra duas longitudinis partes nudus, infra hunc apicem exsertum annulo antherarum confertissimarum , intervallo feré nudo non nisi sparsim organis rudimen- Î aris obsesso a pistillis spicatis circa basin congestis remotarum. Peractá fecundatione tantum basis ejus . . evariis obtecta persistit. Flores masculi : anthere copiosissime , parve, libere, oviformes, subsessiles و‎ " 3 » Cog one . . . . connectivo scilicet manifesto carnoso latiusculo inter loculos, infra eas filamentum breve crassum _ sistente, biloculares , loculis bilateralibus discretis ellipsoideis turgidis, quorum singuli superne . ximà partiali dilatatá subrotundá pollen emittunt. Flores feminei : ovaria permulta , confertissima ; & ۰ (1) Sauromatum Scarr. Spatha basi in tubum connata (maculata). Spadix (parum) abbreviatus, paranthiis sparsis. Ovaria ovulis paucis (2) erectis. ۱ ob. ats Indice, foliis serotinis pedato-palmatis, pedunculo brevissimo. S. guttatum Scart. (Arum guttatum Wau..), ګ‎ pedatum Senrr. (Arum pedatum Linx.) ۳ 126 RUMPHIA. irregulariter turbinata , obsoleté laterata, superné discoideo-incrassata , in basi unilocularia , locula- mento parietibus lateralibus tenuissimis. Ovula in quovis ovario bina, oophoro carnoso centrali convexo papilloso insidentia, erecta, juxta posita, elongato-ellipsoidea و‎ extremitate superiori in collum breve, styliforme , stomate pertusum attenuata, materia glutinosá involuta. Stigma terminale, sessile, parvum, orbiculare, convexiusculum. Organa rudimentaria partim cuspides sparse, abbreviate , carnose , partim corpuscula crassiora , elongato-clavata, recta, carnosa, que pistillis magis vicina , antheris autem forma similiora, idcirco staminodia essent habenda. Bacce, si numerus ovariorum spectetur , plurima , densé aggregate, mono- aut bi-sperme, spathá denudate. Vecer. Plante acaules, glabrae, radice crassa tuberosá perennanti ob acria ejus principia suspectá , proteranthex, ex vertice radicis unum vulgo spadicem et peractä florescentiä e gemmis lateralibus folia solitaria evolventes. Petioli et spadices cylindracei, inferné squamis membranaceis subcariosis cincti. Folia novella integra aut partita, adultiora pedato-partita , segmentis venosis. Planta efllorescens calorem et odorem putidum spirat. Spatha discolor, intus picta maculis ineequalibus. Avr. Cum habitu, tum etiam fabricà organorum fructificationis et ab 4ro et a Typhonio differt. Quod ad habitum, hocce genus distinguitur foliis solitariis petiolis non vaginantibus, verum e basi cylindraceis. Sed et aliis majoris momenti characteribus tam ab 4ro quam a T'yphonio facilé distinguitur : hi sunt sequentes : 1.) Spatha infra non tubuloso- convoluta sed in tubum ventricosum connata. 2.) Anthere loculi non totà longitudine sed rimá partiali dilatatá superné hiantes. 3.) Ovaria duo ovula basi fixa continentia. Disrri. Una species in America meridionali, altera in India orientali nascitur. SAUROM ATUM PEDATUM. S. foliis cordato-hastatis tripartitis aut pedati-fissis, lobis 5-9 elliptico-oblongis acutis, spathá ad os tubi undulata. Arum pedatum 115011 . — Link. et Orto pl. select. p. 19. tab. 8. — Spr. Syst. IM III. p. 769. Arum clavatum Dzsr. Ms. et in Catal. Hort. Paris. Hasır. In provincia Americe meridionalis Caracas. Magna ei est similitudo cum specie proximé sequenti, que tamen robustior est, segmentis foliorum profundius partitis, spathee tubo imà basi minus ventricoso-inflato ad os non solum undulato sed revera sinuato-repando. Sequens descriptio maximam partem e citato Link et 0110115 opere est desumta. Descr. Radia magna, tuberosa, perennans. Folia annotina, post efflorescentiam explicata, longè petiolata : novella simplicia, cordato-hastata, integra aut trilobata s. trisecta : adultiora pedati- secta , segmentis quinis septenis raro novenis sessilibus elliptico-oblongis acutis integerrimis glabris venosis patulis, intermedio majori, lateralibus basi subunitis. Spatha e vertice tuberis, scapo insidens brevi stricto crasso viridulo ima basi bracteis spatheformibus inzqualibus acuminatis membranaceis rubicundo-maculatis involuto , solitaria, ultra pedem longa, extus flavido-viridis, apicem versus fuscescenti-maculata, intus atro-purpurea et maximá parte maculis irregularibus luteo-marmorata و‎ basi connata in tubum quadripollicarem rectum ventricosum medio subcon- strictum, superné hine longitudinaliter fissum, marginibus prope faucem undulatis; lamina lanceolato-oblonga, longissimé acuminata, planiuscula, recurvata, pendula. Spadir elongato- cylindraceus , obtusus , supra insertionem spathe annulo ovariorum tectus , iterum nudus nec nisi organis rudimentariis clavato-oblongis sparsis, dein annulo antherarum obsessus , tandem nudus. SAUROMATUM Gurrarum.‏ .و S. foliis pedati-multipartitis, lobis oblongis acuminatissimis, spathá ad os tubi irregu- lariter undulato-repandá. Arum guttatum Wau. Pl. Asiat. rar. II. p. 10. tab. 115. THERIOPHONUM. 127 Hasır. In sylvis montium Nepaliee Bengaliz interioris, ad finem mensis Aprilis florens. In occidentali quoque parte 6 locis montanis hzc species reperiri videtur, saltem si e quibusdam plantis judicare licet, quas ipse ibi investigavi, foliorum forma cum egregiá, quam Warzich edidit, figurá optimé congruentibus, preter quam quod hzc minora erant, quippe e novellis, ut videtur, plantis decerpta, quas florentes mihi parare non potui. In javanicis speciminibus agnoscere mihi videbar Katu-shena Horti Malab. XI. p. 41 tab. 21, figuram, que, si accuraté sit expressa, ad longé juniores plantas delineata fuit, at haud procul dubio alii quoque speciei ejusdem, ut videtur, generis tribui potest. Graviora tantum hoc loco ex accuratissimá Warrom descriptione reddere volui, quee simul magnam ejus cum proximá specie Americaná affinitatem indicent. Descr. Tuber maximum, globosum , e vertice lateribusque germinans, circum ambitum scapi radiculas breves emittens. Foliwm peractá florescentià proveniens, pedato-palmatum, pedale aut sesqui- pedale, circumscriptione rotundato-cordatum , multipartitum, segmentis oblongo-lanceolatis, acuminatissimis , membranaceis , atro-viridibus , penninerviis , nervis subtus maximé protuberan- tibus : segmenta intermedia majora, ad 6- pollicaria , lateralia sensim decrescentia et sinu profun- diori separata. Petiolus pedalis, cylindricus, basi crassá squamis nonnullis emarcidis vestitus. Inflorescentia, e tubere solitaria, raro duplex, scapo suffulta crasso, vix 2-pollicari, squamis aliquot membranaceis cito emarcidis cincto. Spatha maxima, crassa, e livido-purpurascens , intus lætè viridis ac purpureo-maculata ; basis tubulosa , pollices 2 ad 4 longa, parum tumida , superné hinc fissa ; limbus 1-2 pedalis , oblongo-lanceolatus , expansus , basi concaviusculá margine sinuato- repando, medio ad apicem integerrimus, recurvato-deflexus. Spad?w gracilis, spathá triente brevior; pars inferior sive tubo spathe inclusa 3-4 pollicaris , cylindrica, basi crassiori pollicari pistillifera, ad extremitatem superiorem staminifera و‎ medio per spatium trium pollicum purpu- rascens subnuda, organis nempe rudimentariis raris obsita; superior pars (sive appendix) feré pedalis, erecta, cylindrica, obtusa, livido-fusca, nuda. Stamina densa, brevissima, clavata, antheris crassis, bilocularibus, loculis superné utrinque foraminul hiantibus. Organa rudi- mentaria seriebus duabus tribusve raris inferiorem inter pistilla staminaque fertilia interstitii partem occupantia, elongata, clavata , carnosa, lutea; præterea alia minuta, cuspidata, per reliquum spatium sparsa. Ovaria conferüssima , elongato-turbinata , tetra- aut penta-édra, vertice plana, in fundo 2-ovulata. Stigmata adnata , plano-convexa. XI. THERIOPHONUM. Arum sp. Wicnr. — Typhonium sp. Scurr. CHARACTER ESSENTIALIS. Spatha inferne convoluta. Spadix superne nudus, inferné interrupté androgynus : organa rudimentaria infra et supra stamina. Anthere distincte, biloculares, loculis poro terminali dehiscentibus. Ovaria libera, 3-8-ovulata, ovulis erectis, een affixis. Bacce oligo- aut abortu mono-sperme. _ ۱ Vecer. Planta humilis, acaulis, radice tuberosá, habitu quibusdam Aris et magis etiam speciebus generis sequentis . simillima. Folia longissimé petiolata, cordato-hastata , mistinervia. Scapus solitarius, basibus interioribus petiolorum cinctus, spathá concolori terminatus. Abr. Aro et T'yphonio omnino quam maximé affine, ab utroque structurá ovariorum distinguitur. Etenim in speciebus Ari propriis ovula semper in ovariis altero lateri, hic autem in ipso fundo sunt affixa. A Typhonio vero cum ovariis pluri-ovulatis, tum antheris poris dehiscentibus diversum est, ut his duobus characteribus potius ad genus Sauro- matum spectet. Distris. Una an due species huic generi sint annumerandz , quarum patria est India orientalis, adhuc dubito; quà de re conferatur quon observatio. Necdum etiam constat , an forte ad hocce genus Arum minutum ۰ referendum sit. 198 | RUMPHIA. 1. THERIOPHONUM cRENATUM. Typhonium crenatum Scurr. in Melet. Bot. I. p. 17. Arum crenatum Wieut in Hook. Bot. Misc. IV. p. 100. tab. Suppl. III. Hasır. In locis umbrosis aut in humo udä arenosá partium australium Indie orientalis, pluviarum tempore florens et fructiferum. Descriptio hic addita e sermone anglico desumta est. OBSERVATIO. Peregrinator gallicus Cl. BéLaxeen in ord Coromandeliss Aroideam collegit, cui ingens est similitudo cum illà, quam Whienr repererat. Crescit illic locis cultis et in margine virgultorum (sur la lisière des bois taillies) sermone . indigenarum Caraycotti kijingon dicta. Cum autem V. Cl. Wrenr foliorum lobos ut rotundatos et obtusissimos describat, et ovaria terna modo ovula fovere dicat, quorum unum ad maturitatem perveniat, plantee vero Betancertana folia lobos habeant plerumque acutos et ovaria sint 6-8-ovulata, dubius adhuc heereo, an utramque specie esse diversam existimem? Sequentia de eá annotavi : Plantula plané glabra, adspectus Typhonii divaricati. T'uber globosum sive sphaeroideum, rarius sublagenasforme, undique sed preesertim sursum circa folia in fasciculum congesta radiculis crebris | filiformibus obsessum , carnosum , intus albidum , extus pallidé fuscescens, e basi lateraliter stoloniferum. Folia longissime petiolata, state tenerà squamis aliquot e basi dilatatà linearibus acuminatis tenui-membranaceis fusco-punctatis seepe ultra quatuor poll. longis, basi petiolorum vaginanti conformibus cincta, circumscriptionis triangulari-ovate , 2-3 poll. longa, totidem lata, cordato-hastata, rarissimé ovata, acuta, basi vulgo parum in petiolum producta, lobis baseos acutis raro obtusiusculis, mistinervia, membranacea, laevigata : petioli semi-usque pedales, superne compresso-teretes et facie internà canaliculati, inferné per 3-4 poll. longitudinis dilatato-vaginantes dorsoque fusco-punctati. Scapus centralis, solitarius, arrectus, 4-5 poll. longus, petiolis crassior , teres , lineolatus. Spatha fermé 4 poll. longa, erecta, obtusiusculé acuminata, inferné tubuloso-convoluta, superne subfornicata , foliacea, nervoso-striata, pallidé virens : tubus pollicaris و‎ ventricosus, ac basi substantise crassioris intus purpurea elevato-striatá et obsoleté punctatá. Spadir spathà quarta parte brevior, rectus , clavatus, ima in fundo spathe conspicue dilatatus, ad quam dilatationem pistilla sunt consociata : supra pistillorum insertionem protenus apparet filiformi - contractus, inferné nudus, sulcatus, sursum antherifer, supra et infra antheras organis rudimentariis obsessus, apice in clavam cylindraceo-obtusam atro-purpuream levigatam nudam desinens. Anthere crebre, circa partem. tenuiorem spadicis in cylindrum feré semipollicarem conferta, sessiles, parvae, libersee, duobus loculamentis oppositis ellipsoideo - globosis, connectivo angusto junctis, apice poro rotundo dehiscentibus conformatee, inter poros disco parvo papilloso e connectivo orto terminat: : quaedam superiorum anthe- rarum solitario tantum constant loculamento, e cujus latere appendix exigua lingueeformis obtusa complanata subcarnosa exoritur. Pistilla non admodum crebra, utpote circiter 12-15, fermé serie simplici imá spadici dilatato inserta, nuda. Ovaria elongato-turbinata, subtetra- , 0 subinde tri-édra, superné truncata et hic ambitu marginibus subelevatis cincta, in fundo uniloculata, 6-8 ovula lagenzformia subsessilia basifixa orthotropa materie gelatinoso-filamentosá involuta foventia. Stigmata sessilia, magna, discoideo-convexa. Rudimentaria organa forme duplicis : que infra antheras posita sunt setas 3-4 lineas longas, horizontaliter patentes, leviter incurvas, triédras, carnosas, confertas effingunt : quee supra antheras multo sunt breviora, laxius disposita, illis appendicibus antherarum ex unico tantum loculamento formatarum plané conformia, itaque staminodia e connectivo degeneri orta habenda. Descr. Radix tuber depresso-hemisphericum , fuscum , fibras albas emittens. 2622012 spithamaei و‎ tenues, basi vaginantes, parte interná leviter sulcati. Folia ovato-cordata, subhastata, tripollicaria , integra, undulata; lobis rotundatis, obtusissimis; nervis obliquis, parallelis, intra marginem conjunctis; nitentia et leté viridia in superiori, glauca in inferiori pagina. Scapus petiolis brevior, cylindricus, superné purpureus. Spatha 4-5 poll. longa, feré cylindrica, breviter acuminata , recta, convoluta و‎ — marginibus peculiariter undulatis و‎ et crenatis , et rubicundis = supra basin ventricosam imá truncatam protenus contracta, coloris pallidé flavo-virescentis , striata. Spadix dimidiam feré spathe longitudinem «equans, crassus, cylindricus, obtusus, atro- purpureus et nudus superné, basi ipsá pistillis cinctá : pars media antherifera : supra et infra antheras glandes sunt filamentose, quarum inferiores, secundum figuram , Typhoni divaricatı sunt simillime et eodem modo in grumulum congeste, que vero supra antheras sunt posite pilos breves tenues sistunt. An£herc sessiles ( secundum fig. 2 imaginis filamento brevi aut connectivo stipitiformi insidentes), biloculares, acumine terminate, lateraliter se aperientes. Ovaria subglobosa , inferné trigona , unilocularia, singulis loculis ovulis ternis, quorum unum tantummodo semen evadit perfectum. Stigmata sessilia, orbicularia, circa marginem undulata. A TYPHONIUM. 129 XII. TYPHONIUM. Scuorr. in Wiener Zeitsch. 1829. LIT. p. 72.— Marr. in Reg. bot. Zeit. 1831. p. 499. — SCHOTT. in Melet. Bot. T. p. 17. XII (1). — Ari sp. Linn. et Aver. CHARACTER ESSENTIALIS. Spatha basi convoluta. Spadia superne nudus, inferne interrupté androgynus : organa rudimentaria fertilibus intermedia. Anthere distinctze , biloculares, loculis bilateralibus rimá completá dehiscentibus. Ovaria libera, uni-ovulata , ovulo erecto, fundo affixo. Stigmata sessilia, obtusa. Bacce monosperme. CHARACTER NATURALIS. Spatha monophylla , concolor sive discolor , imà parte in tubum convoluta , superné , ut plurimum, planiuscula ac plus minusve retrorsum patula, rarissimé erecta et cucullata. Spadix elongatus, exsertus, superné paulo crassior et nudus, ad partem inferiorem tubo spathe inclusam sursum cum staminibus creberrimis , infra illa rudimentariis floribus , ad imam basin confertis pistillis obsitus. Flores masculi : anthere subsessiles, libere, parve, obtusé quadrangulares, biloculares, loculis bilateralibus didymis plus minusve discretis , latere utrinque rimê longitudinali totali hiantes , glabra. Pauce, his modo descriptis intermiste, sunt capitate, mutilate, connectivo stipitiformi magis conspicuo suffultee, uniloculares, loculo altero aboriente, vel adenanthere. Flores feminei : ovaria parva , ellipsoideo-globosa, unilocularia, stigmate terminali sessili minuto subrotundo plano-depresso papilloso. In fundo cujusvis ovarii funiculus umbilicalis crassus satis longus, qui basi ovuli solitarii oviformis accretus est. Flores rudimentarii modo statim supra flores femineos confertissimè digesti , modo laxiusculè medium inter hos et antheras intervallum implentes , verisimiliter pistillidia censendi. Sunt aut omnes setaceo-subuliformes papillulis nitidis obducti et procul dubio pollini in stigmata. transferendo inservientes, aut in eodem spadice biformes, partim setaceo-subuliformes, partim - squamas breves carnosas exhibentes. Bacce plurime, capitato-aggregate , distinetz, basi marcidá spathe velate aut eû quoque denudate , globoso-turbinate , succulento-carnose , Monosperme. Semen erectum, fundo pericarpii funiculo umbilicali filiformi indiviso affixum , globoso-ellipsoideum , utrinque subacutum , tuberculatum. Testa crassa, suberoso- carnosa. Albumen eequabile, intus candidum ac farinosum , extus compactius et carnoso - albidum. Embryon axile, rectum, inversum , conico-subu- latum , radiculá subincrassatá superá. Veger. Planta acaules, annotin®, in omnibus partibus saporis insipidi, imo acris, radice tuberosá, perenni. Folia integra, aut magis minusve profundé partita, mistinervia , nervis primariis divergentibus, secundariis arcuato-anastomosan- tibus ; petiolis longis, ad basin vaginantibus, mutuo subamplectentibus. Spadices centrales, rarissimé laterales, scapo longiuseulo aut interdum abbreviato nudo insidentes. Odor in efllorescentià admodum foetidus et cadaverosus, inprimis, nisi fallor, sub vesperam, peractá autem fcecundatione penitus evanescit, superiori spathee parte aut deciduá, aut marcescente, nisi spatha ante maturitatem baccarum penitus ab apice scapi sejungatur. Avr. Cum genere Arum Linn., quod tamen paucas tantummodo plantas e magno numero earum, que ab ipso Linnao aliisque scriptoribus ad illud referuntur, continet, conspicua toto habitu et primo etiam adspectu conformatione (1) Typhonium Scarr. Spatha basi convoluta (concolor). Spadix (parum) elongatus , paranthiis aggregatis. Ovaria ovulo unico, fundo affixo, erecto. "2 Indice, foliis simultaneis integris, pedunculis elongatis. | . T. trilobatum Scurr. (Arum trilobatum L.), T. orirense Scnrr. (Arum orixense Roxs.), 7'. minutum Scarr. (Arum minutum L.), T. crenatum 80111۰ (Arum crenatum Hook.) 33 130 RUMPHIA. spadicis affinitas est T’yphonii. Diligentior autem partium fructificationis inspectio has maximé cum genuinà Ari specie diversitates exhibet : 1.) Aperiuntur 477 antherz in apice utrinque duobus poris oblongis sive rimis longitu- dinalibus partialibus, quae in 7’yphonio utrinque ad basin antherarum usque descendunt. 2.) Typhonii ovaria unum tantummodo ovulum basi affixum continent , cum illius ovaria in latere superiori sive antheras spectanti supra basin oophorum parietale cum pluribus ovulis horizontalibus gerunt. Disraı. Que adhue innotuerunt sex species, omnes cis Indum in australibus Asie regionibus insulisque vicinis repertae sunt, e quibus una inprimis late dispersa , scilicet T. divaricatum, quod Bengaliam, Zeylaniam, omnes feré insulas Malaieas, Moluccas et Philippinas, Sine partem inter occasum et meridiem spectantem inhabitat atque etiam in Japoniá et Novà Hollandià occurrit. Hoc genus recté in sectiones duas distingui potest : ad primam referenda sunt ea specimina, quorum spatha est sursum patens aut deflexa, spadix autem apice magis minusve attenuatus ; ad alteram, ab illà fortasse, cum organismus ovariorum ejus nondum accurate sit investigatus, genericé diversam, quee spathä erectà cucullatà , ac spadice claviformi gaudent. SECTIO ۰ TYPHONIUM DIVARICATUM. Tas. 36. A. T. foliis cordato-hastatis integris aut trifidis , lobis baseos extrorsum rotundatis , spathá superne ovato-oblongä reflexá spadicem subuliformem adquante , organis rudimentariis elomeratis setiformibus. Arum diversifolium Bu. Cat. Hort. Bwitenz. p. 102. Arum orixense Ros. Br. Prodr. Flor. Nov. Holl. p. 336 (ex parte).— Spr. Syst. ite III. p. 769 (ex parte). Arum trilobatum (haud Linn.) Tauns. Flor. Jap. p. 234. — Bot. Mag. n. 339. et 2324 (exceptis com- pluribus Synon.) Arum divaricatum Linn. Sp. pl. p. 966. (excl. ut in sequentibus Synon. Hort. Malab.) — Minx. Diet. n. 13. — Hovrr. Nat. Hist. IT. 11. p. 198. — Lau. Enc. bot. IIT. p. 11. (except. nonnullis Synon.) — Wiz». Sp. pl. IV. p. 402. — Ser. Syst. Veg. 11]. p. 768. Arum acaule , foliis subhastatis Linn. Fl. Zeyl. p. 154. Arisarum Amboinicum Ruurn. Herb. Amb. V. p. 320. tab. 110. fig. 2. Arum Zeylanicum minus, Sagittarie folio Hern. Parad. Bat. p. 75. — Burn. Thes. Zeyl. p. 34. (except. Synon. feré omnib.) Hamr. Sunt nobis exemplaria e Zeylanid (Herb. van Roven), Amboiná et Timor (Zivrrı.), Bandd nec non ex Japoniá (V.V ۰ Sir». et Bingen, quo forte e Sind invecta fuit). Vidi etiam in Herbario Parisiensi specimen a V. Cl. Gaunrcuavp ad ripas fluvii Nepean prope urbem Port Jackson in Hollandià Novà collectum , quo inducor, ut hanc esse plantam in Prodr. Flor. Nov. Holl. descriptam et solum Roxsurem synonymum sequentem speciem spectare suspicer. Ceterum haud exigua celi et telluris in magnitudinem ejus vis est : sic. v. c. exempla a ComuersoN ex Isle de France alata multo sunt minora et precipué spatha minus lata, quam in speciminibus Indicis nostris, id quod cultis in caldariis accidere solet. Ejusmodi specimen nanum identidem ex Isle de France in Herbario V. Nob. Dr Lessert nomine Ari filiformis Desv: inveni, et aliud huic simile ex Herbario Parisiensi tanquam A. virginicum mecum communicatum est. In Javá, ab incolis Titikussan, Malaicé Calamojang et Bira Kitsjil, in Bandá Toja utang dicta, heec planta frequens est in locis humidis et umbrosis, vel rudera in hortis aut cultis agris amat et, ut (213 58 animadvertit, erutu est difficillima : unde per australes Indie regiones quam latissime dispersa non insulis tantum, sed et continenti Asise propria esse videtur. Radix tuberosa recens vescentibus est pernoxia, quibus adeo inflammationem cavitatis oris et ductus intestinalis cum symptomatibus convulsivis conjunctam suscitat, haud ullà melius ratione quam adhibitis oleosis et mucilaginosis, aut, ubi res postulare videtur, tempestivé sumto vomitorio removendam. At si diu aquá maceraveris aut coxeris, omni noxià naturà orbata radix cibo inservire poterit. Non omittendum est etiam , variam foliis atque adeo spathis cum spadicibus esse magnitudinem , prout aut solum aut ali telluris coelique proprietates eorum incrementum magis minusve promoverint. Fortuitis quoque causis tribuendum videtur, si folia integra, aut magis minusve incisa fuerint, cum alia reperiantur specimina, quibus omnia integra, alia quibus plurima atque adeo vetustiora folia semper sint incisa aut partita segmentis sepe admodum inequalibus. TYPHONIUM. 131 OBSERVATIO. Non alienum erit a proposito nostro, si pauca hic de synonymis supra memoratis addiderimus. Huic plantee cum non raro folia sint trilobata, atque ut jam observavit Linnaus (Sp. pl. ed. 9. p. 1369) magna cum A. trilobato affinitas esse videatur , haud mirandum est, quod ea re deceptus vel Rouen Arisarum Amboinieum non ad hanc speciem, sed ad A. trilobatum retulerit. Non majori fortuna Linnavs citatis ex Horto Malab. XI. tab. 20 jam antea in Horto Cliff. p. 435. 3 usus est, ut plantam americanam, longè diversam و‎ 4. suum sagittefolium describeret, licet jam tum dubitaret, an hec ۳229 et alia Pruxeneri (Phyt. tab. 149. fig. 2) figura ad unam eandemque speciem referenda esset; cui dubio ita occurrit in Sp. plant. ed. 1*. p. 966, ut figuram Horti Malab. non amplius ad A. sagittefolium adhibeat, sed ad A. divaricatum referat. Hoc tamen repugnat ingenti, quam ipse agnovit Linnaus, A. divaricati et A. trilobati affinitati, si quidem تمس‎ planta longè angustiori spathà , quam A. trilobatum, et peculiari pistillidiorum structurä insignis est. Que cum ita sint, jure mihi videor posse statuere, Lınwzum hic quoque errasse, cum JVelenschenam majorem Hort. Malab. ad suum A. diva- ricatum citaret, cui ipse (Flor. Zeyl. p. 155) spatham oblongam tribuit. Haud minori denique errore ad plantam nostram citatur Dracunculus Amboinicus Runen. Y. tab. III. fig. 2. in Linn. Amoenit. Acad. IV. p. 131., quem similiter iteravit Cl. Henscuen in 7۲۶/6۵ Rumphii p. 179. Descr. Radix sistens tuber spheroideum, carnosum, solidum, stramineo-albicans, supra circa exortum foliorum multis radiculis filiformibus obsessum , magnitudine nucis juglandis, infra aut hie in latere sepe protuberantiá premorsa. Folía terna- quina fasciculata, non raro expansam manum magnitudine »quantia, sed toties etiam ter minora, cordato-hastata, acuta aut acuminata, pleraque ad basin in petiolum parumper producta, plana aut lobis baseos inflexis cucullata , mistinervia, nervo medio et nervis utroque latere in lobos baseos penetrantibus ceteris crassioribus , supra basin integra, aut ubi lobi baseos divaricati sinu magis minusve levi utrinque falcato ascendunt non raro trifida aut trilobata, cum utrinque aut subinde uno tantum latere sinus minus magisve profundus obliquo tractu costam intermediam versus intrat , lobis ovatis, medio majori, lateralibus acutis aut obtusis extrorsum rotundato-gibberis, membranacea , supra opaca, subtus pallidiora et aliquantum nitentia. Petzold longissimi, pedis sepe altitudinem adequantes , subangulato-teretes, supra ad apicem obiter canaliculati, carnosi, virescentes, subinde inferné multis lineolis longitudinalibus fusco-purpurascentes, basi ad faciem internam vaginantes, margi- nibus membranaceis sursum complicatis tandem confluentibus et plané evanescentibus. Scapus solitarius, inter folia , raro iis lateralis, petiolis plerumque dimidio brevior, interdum brevissimus , debilis , compresso-teres , striatus , viridulus, inferné tenuior et decolor. Spatha scapo longior, ante explicationem in corpus elongatum subuliforme arcuaté assurgens fermé convoluta, deinde maxima parte deflexa aut patens in basi tantum sistens tubum pollicis feré longitudinem zquantem ventricoso-convolutum genitalia amplectentem , virescentem, in dorso subcarinatum , immersis nervis in longitudine notatum, substantie: foliacee. Spathe pars superior sive laminaris est lato- ovata, longissimé acuminata, apiculo revoluto terminata, membranacea, intus atro-purpureo- fusca et velutino-micans, extus obscuré purpureo-virens, cito emarcida et in colorem lividum fuscum transiens. Spader longitudine spatham vulgo aliquantum excedit, elongato-fusiformis , debilis : pars infima tota feré spathe inclusa rectiuscula, attenuata, cylindracea, albida, interrupté. androgyna : pars exserta (sive appendix) ex basi crassá feré obliqué truncata paullatim apicem versus subulata, leviter curvata, atro-purpurea , nitida , nuda , intus spongioso- carnosa. Antherw copiose, pusilla, coccinee, glabre, exiguo intervallo a basi partis exserte modo descripte. majori a ceteris genitalibus separate, sessiles, conglobate, obtusissime, subquadrangulares , duobus loculis bilateralibus secundum longitudinem bilocellatis, connectivo crasso brevi carnoso apice vix producto imo latiusculo connatis, intensé coloratis: hi loculi sunt sulco longitudinali dehiscentes, semibivalves, intus dissepimento striiformi ex connectivo exeunte. Ovaria baseos per paucas series spirales disposita, numero antheris inferiora , globoso- ellipsoidea, mutuá pressione in lateribus subangularia , haud raro inzquilatera و‎ glabra, albida , inprimis in vertice verruculis sive punctis quibusdam acicularibus , unilocularia و‎ ovulo solitario, ovoideo, extremitate inferiori funiculo umbilicali crasso fundo affixo, obliqué ascendenti. Stigma sessile, parvum و‎ subrotundum , plano-convexum, papillosum. Organa rudimentaria creberrima , elongata, fasciculi crassarum setarum instar ovariis superposita, subuliformia , nonnullis nitentibus papillis adspersa, crocea, in apice flavescentia, primum arrecta, deinde recurva. Bacce in capitulum subglobosum congeste, globoso- turbinate, grani piperis magnitudine, 139 ' ۱ RUMPHIA. virescenti-albide , in vertice punctulo m notate , monosperma , basi spathe emarcido- persistenti incluse. e. Var. robustum : folus omnibus hastato-subtripartitis, lobis lateralibus ascenden- tibus acutis s. obtusis, spathä breviter pedunculatá. Tangilin mintek s. Tingielin mintik incolarum. Hasır. Etiam in Java, unde jam Burmannis nostris innotuerat , et ubi et Noronna (fide ejus figurarum ineditarum sub n° 93) et postea LescHENAULT eam conspexerunt. Equidem hanc varietatem, quantum memini, viventem non vidi, quee T specie a T. divaricato est diversa. EXPLICATIO FIGURARUM. 0 € Tas. 36. A. Analysis Typhonii divaricati, a pictore Arckenn. del. — 1. Spatha adhuc clausa. — 2. Spadix spatha denu- datus, utraque magn. nat. — 3. Pars inferior spadicis cum genitalibus et organis rudimentariis, ut ceterz figure, nat. magn. magis minusve auct. — 4. Frustum spadicis nonnullis antheris inapertis obsessum, quarum una (*) est mutilata et subcapitata. — 5. Anthera inaperta ex obliquo conspecta. — 6. Eadem aperta. — 7. Sectio horizontalis anther clause. — 9. Eadem anthere aperte. — 9. Eadem anthere capitate, uno tantum loculamento bilocellato instructee. — 10. Sectio longitudinalis partis infimee spadicis, cum pistillis ei insidentibus et organis aliquot rudimen- tariis. — 11. Ovarium ex transverso dissectum.— 12. Bacca.— 13. Eadem, pericarpio uno tantum latere abscisso, ut situs seminis conspiciatur. — 14. Semen, aque ac bine precedentes figure magn. nat. — 15. Idem, magn. auct. — 16. Semen pericarpio adhuc inclusum verticaliter dissectum, ut situs eben conspiciatur, magn. auct. — 17. Embryon, magn. nat. longè majus. a. TYPHONIUM triLoBATUm. T. foliis cordato-sagittatis integris aut tripartitis, lobis baseos extrorsum angulo pro- minulis, spathá superne ovato-lanceolatá reflexà spadicem subuliformem adzquante , organis rudimentariis glomerátis setiformibus. Arum orizense Roxs. Andr. Rep. 356. — Bot. Reg. n. 450. — Ros. Br. Prodr. Flor. Nov. Holl. p. 336 (quod att. Synon. Roxs.). — Spr. Syst. Veg. III. p. 769 (ex parte). Arum trilobatum Linn. Sp. pl. p. 765. — Edit. 2. p. 1369 (except. ut in sequent. Synon. Rumpu.). —Hourr. Nat. Hist. IT. 11. p. 188. — Lam. Enc. bot. III. p. 10. — Wi. Sp. pl. IV. p. ۰ — Spr. Syst. Veg. IIT. p. 769. Arum acaule , foliis sagittato-trilobis و‎ flore sessili Linn. Flor. Zeyl. p. 155. Dracunculus Indicus, folio trifido Tourner. Inst. bot. p. 161. —Buonu. Thes. Zeyl. p. 89 (excl. Synon. nonn.). 3 Arum trilobato folio humilius et minus Zeylanicum Heru. Parad. Bat. p. 78 cum fig. (excl. Buon. Buizzp.). — Ras. Hist. pl. III. p. 575. Arum humile zeylanicum latifolium و‎ pistillo 0 Corer. Hort. Med. Amst. I. p. 97. tab. 51. — Buru. Thes. Zeyl. p. 34 (except. plur. Synon.). — Muu. Dict. tab. 52. fig. 2. Serpentaria triphylla zeylanica Breyn. Prodr. p. 95. Pannualle sive Panuwala Cingalensium. Hasır. Hanc licet speciem non in Java investigaverim , haud minus tamen late per Indiam orientalem vicinasque regiones dispersa videtur, quam T. divaricatum, id quod memorata synonyma confirmant. Exemplum in Herbario Leidensi servatum, ex Herbario Van Royen oriundum, in Zeylaniá a Doct. Kósre repertum esse videtur, nisi forte jam ab Hermanno inde fuerit translatum. Descriptioni Lınnzanz in Flor. Zeyl. p. 155 exacté congruit, nisi quod spathe, in nostro exemplo manifestis scapis instruct; , tamen inter dilatatam petiolorum basin tam artificiose sint agglutinate و‎ ut facili negotio reverà sessiles haberi potuerint : attamen in specimine a Macét in ora Coromandelic collecto 8 tantum breviter pedunculatas invenio. Arum trilobatum Flore Cochinch. Lour. ed. Wiin. p. 652. 4. ad priorem potius, quam ad hanc speciem referendum esse, haud improbabile mihi videtur.— A T. divaricato distinguitur, quod foliorum lobi laterales angulo deorsum spectanti vulgo dilatati sunt, id quod nunquam in alterà illà specie obtinet. TYPHONIUM. 133 3. TYPHONIUM CUSPIDATUM. Tas. 30. Fic. 1. 2. T. foliis hastatis integris, spathá supern& lineari-lanceolatä reflexá spadicem subuli- formem adzquante, organis rudimentariis laxis partim seti- partim squami-formibus. $ Arum cuspidatum Bı. Cat. Hort. Buitenz. p. 101. i Arisarum Luzonis, polyflorum G. J. Cameo. Stirp. Ins. Luz. in Ras. Hist. pl. III. in App. p. 35. Arum minus Indicum foliorum auriculis reflexis Moriss. Hist. pl. III. 544. Nelenschena major Rurev. Hort. Mal. XI. p. 39. tab. 20. | Titikusan Malaicorum. Hasır. In Java simul cum T. divaricato, licet non tanta copià nascatur et eodem etiam nomine ab indigenis nuncupetur. Secundum Ravenos in arenosis Malabarie, ac mihi etiam ad manum est ingens numerus exemplorum varietatis cujusdam a Zırreuio in insula Timor collectus. Hanc etiam plantam in Philippinis insulis occurrere, descriptio ejus a Camerto data manifesté probat. Licet ob subsimilem foliaturam haud facili negotio a T. divaricato, quocum a longo inde tempore jam a J. Burmanno, Linnzo aliisque confusum fuit , dignosci possit , diligentior tamen spadicis observatio satis certos praebet. characteres, qui ad specificam distinctionem sufficiant. 1.) Scilicet, pars spathæ convoluta hic est oviformis et subangulata , laminaris autem non lato-ovata, sed lineari-lanceolata. 2.) Organa rudimentaria in spadice non sicut in prioribus duabus speciebus conferta sunt, verum satis distantia totum pistilla inter et antheras intervallum complent. 3.) His ipsis pistillidiis longé alia est forma. 4.) Huc denique accedit, quod folia nunquam in lacinias aut lobos sunt divisa et spathz ac spadici fuscus ille color atro-purpureus plané abest. | Descr. Tuber subglobosum sive spheroideum و‎ plerumque majus quam T. divaricati, albescens , basi obliqué abscissum , ad latus undique radiculosum , Solidum, carnosum, saporis acris, ex cujus facie supremá tria aut plura proveniunt folia, petiolis longissimis erectis aut nutantibus inferné dilatatis mutuo vaginantibus subteretibus striatis viridibus apicem versus supra obiter canaliculatis suffulta. Majora folia 5 pollices longa et ad basin circiter 3 pollices lata, cetera multo. minora, ovato- aut oblongo-hastata (in plantis tenellis subinde oblongo-elliptica et ad basin haud unquam dilatato-hastata) , apice cuspidata aut modo breviter acutata , basi vix in petiolum producta , sinu levi inter lobos baseos dilatatos non raro elongato-acuminatos aut abbreviato-obtusiusculos , qui modo sunt introrsum curvi, modo explanati, membranacea, mistinervia, nervis tractu subobliquo marginem versus ascendentibus et anastomosantibus , glabra, supra coloris intensé-viridis et opaca, infra , ubi costa media prominet et nervi laterales sunt magis distincti, nitidiuscula. Scapus ultra dimidium petiolis brevior et aliquanto tenuior, inferné basibus eorum vaginantibus cinctus , teretiusculus , striatus , virens. Spatha sex fermé pollices longa , foliacea , viridula , lineá angus- tissimá .purpurascente plerumque marginata, inferné in tubum inflatum ovato -oblongum costatum convoluta, superné in laminam angusto-lanceolatam acuminatissimam tortam depen- dentem desinens, marginibus involutis prope orificium tubi. Spadix spatham longitudine adequans, tenuis, debilis , subcurvus, inferné androgynus, superné nudus : extremitas nuda subuliformis , inferné sensim crassior , teres, e viridulo-straminea cum sulcis aliquot longitudinalibus, substantie suberoso-carnose : pars florifera tenuior, pollicaris, tubo spathe persistenti inclusa , hic superné glomerulo antherarum, in infimá extremitate pistillis confertis organisque sterilibus sparsis spira- liter dispositis circumsessa. Anthera et pistilla structurä cum T. divaricati congruentia , haec autem illis copiosiora. Organa rudimentaria formationis duplicis : superiora infra antheras ramulos setaceos retrorsum uncinatos plerumque bifidos sistunt et forte staminodia potius, quam pistilla sterilia habenda sunt : inferiora horizontalia, squamiformia, ovalia, complanata , supra subconcava, infra convexa, albicantia, apice retuso purpurascentia. Bacce spathe parte marcidà inferiori obtecte, in globum ovalem collectee, ovariis non evolutis intermiste, parva, turbinate, puncto prominente stigmatis terminate, lateribus subangulatis, glabra, pallidé vires- centes 1. exalbide, obsoletissimé striolate. Pericarpium tenue, succulento-carnosum, ad basin attenuatam crassius et diaphanum. Semen ellipsoideum , utrinque subattenuatum, tuberculatum * erectum , fundo pericarpii funiculo umbilicali brevi simplici affixum. Testa coriaceo-subcarnosa, 34 134 ۱ RUMPHIA. exsiccatione suberosa, inprimis seminis extremitate inferiori insigniter crassa, state rufescens. Albumen subslobosum, in medio vertice rotundato propinquitatem radicula embryi minuta 9 , papillulà indicans, infra depressione leviter concavum, leve, carnoso-farinosum , candidum. Embryon tereti-acuminatum, albumine brevius et in parte ejus superiori axile, rectum, album. ` Radicula subincrassata, supera, in latere supra basin fissurá plumulam exiguam Tum spermicum ^ , p obliquè spectantem fovente. EXPLICATIO FIGURARUM. Tas. 30. Fig. 1. Planta florifera "'yphonii cuspidati. — Fie. 2. Planta junior sterilis. — Fic. 3. Variet. ptychiurum, seque ac figure precedentes magn. nat. ( Brume analysin, Latour plant. del.) : 1. Spadix spathá denudatus, magn. nat. — 2. Pistillum, magn. auct. 8. Var. ptychiurum Tas. 3o. fig. 3 : foliis cordato-hastatis , lobis baseos ins*qualibus. Hazır. In insulà Timor a Ziveeio nomine Ari ptychiuri collectum, exemplis illis T’. divaricati, quorum folia non sunt divisa, tantum non plane similis, cum in hac etiam varietate sinus baseos vulgo profundius intret. Omnibus partibus humilior est quam ره‎ licet ceteroquin conformatione spadicis plane cum eo congruat. 4. TYPHONIUM ۰ T. folis ovatis indivisis aut tripartitis, spathá superné angusto-lanceolatá reflexá spadicem »quante. Arum flagelliforme Low. Bot. Cab. 396. — Lou. Encycl. bot. p. 900. 13490 cum fig. HABIT. In Bengaliá. Heec mihi planta nonnisi ex Louvon J/ncyclopediá plantarum nota est et vix a Typhonio cuspidato differre videtur, cum folia in figurá hic additá hastata potius, quam tripartita sunt vocanda. Quodsi utraque ad eandem speciem referenda esset, nomen 1”. flagelliforme, ut prius ei inditum (anno 1819) praeferendum esset alteri, quod ego anno demum 1823 4. cuspidato imposui. SECTIO II. — Calyptrocoryna. s. TYPHONIUM ۷ T. foliis hastato-sagittatis indivisis obtusis mucronatis, spathá superne ovata obtusa cucullatá spadice recto clavato longiore. - Arum mucronatum Sex. (haud Lam.) Syst. Veg. III. p. 769 (ex parte). Arum minutum Wi». Sp. pl. IV. p. 484. 19. Arum minus Indicum foliorum auriculis reflexis Moriss. Hist. pl. III. p. 544. Nelenschena minor Ruze». Hort. Malab. XI. p. 33. tab. 17. Harr. In ord Malabarize locis arenosis et petrosis, atque auctore Wittpenow in aliis quoque Indiz orientalis regionibus. Hec, ut alie plante hujus familie, parum aut vix nobis nota est; nempe ex imperfectissimà Horti Malab. citatà descriptione et figurá, atque ex iis, que de illà breviter prodidit Wiuvenow. Ac ne heee quidem, quod ad formam foliorum, ad Rurevıanan figuram referri posse videtur, quippe quee non, ut WiLLoenow scribit : « folia hastato- sagittata, lobis oblongis basi angustioribus deflexis, » sed subcordato-ovata ostendit. At jam de aliis hujus generis speciebus, supra copiosé descriptis, observavimus , quantopere in unà sepe eádemque generis hujus specie forma foliorum variaret, id quod hic quoque obtinere verisimile est. Ceterum si ex spadice apud Ruzevıum depicto judices, vix ulli dubium esse poterit, huic plantee injurià locum in hoc genere tribui. Spadix est clavatus , rectus, apice sive appendice (stylus Ruzxzv.) nuda crassiore subeylindraceä obtusà rubescente, infra hanc capitulo flavo antherarum intervallo nudo tenuiori ab organis rudimentariis (gemmulis Raren. ) confertis flavo-rufis oblongis squameformibus diremto. In imo spathz fundo hic insident minuta organa muliebria ab organis rudimentariis fere occultata , a Ruggpro tanquam capitulus nodo theciformi , qui oblongus et gemmulis quasi granulatus , descripta. ATHERURUS. ۱ 135 6. TYPHONIUM COCHINCHINENSE. T. folis cordato-oblongis subacutis, spathä superné cucullatá spadicem curvatum superante. Arum Arisarum (haud Linn.) Lour. Flor. Cochinch. ed. Wun. II. p. 655. 9. (excl. Synon.) Hasır. In sylvis et sepibus Cochinchine, ubi Ray hoang appellatur. Videtur autem T'yphonio minuto quam maximé esse affine , nisi quod sit robustius, quippe cujus magnitudinem sesquipedalem memorat Loureiro. Ceterum ad accuratiorem hujus plante cognitionem multa desideramus, ad quee notata in Flord Cochinchinensi non sufficiunt. Hic legimus : « plantam esse perennem, sesquipedalem : radice oblongá و‎ 60706560 . Folia esse oblonga, subacuta و‎ bast cordata , aperturá » (sive sinu) rotundatá ad apicem petioli perducta د‎ spatham erectam , supernà integram , cucullatam , inflexam, foliis » breviorem : spadicem curvatum : bacculas monospermas , rubras. » SUBTRIBUS III. ATHERUREA. Spadix inferné accretus, monoicus. Anthere sessiles, subcoadunit& , loculis rimá transversali dehi- scentibus. Ovaria ovulo unico, fundo affixo. Stylus brevis. Organa rudimentaria nulla. XIII. ATHERURUS. Árum sp. auct. CHARACTER ESSENTIALIS. Spatha ad basin convolutam spadici unita. Spadix inferno interrupté androgynus, superne nudus: organa rudimentaria nulla. Anthere sessiles, coadunite, rimis duabus transversalibus dehiscentes. Ovaria libera, ovulo solitario, basifixo, erecto. Styli breves, stigmate subpeltato, indiviso. Bacce monosperma. CHARACTER NATURALIS. Spatha monophylla, inferné tubuloso - convoluta , supra basin constrictione, intus inter. flores femineos masculosque quasi dissepimentum incompletum transversale sistente , superné fornicata, hinc longitudinaliter aperta, spadice multo brevior, herbacea, vegeto - persistens. Spadix gracilis , ima parte usque ad constrictionem spathe cum eA unitus atque hic densé femineus, deinde liber glomerulo parvo cylindraceo antherarum permultarum coadunitarum, sursum in appendicem longam nudam subuliformem recurvato-ascendentem aut plané aut ex parte emarcido-persistentem attenuatus. Flores masculi : perinde ac feminei sine ullis organis rudimentariis, nudi. Anther& omnino sessiles, difformes, confertissime, areolatim coadunite و‎ plano-subcubice , obtusangule و‎ didymz, sive connectivo duobus loculis oppositis conjunctis latis incomplete-bilocellatis constantes , supra duabus rimis transversis valvatim dehiscentes. Flores feminei : parte inferiori adnata spadicis unilaterales, densé congesti. Ovaria libera, ellipsoidea, unilocularia, ovulo solitario erecto. Stylus terminalis, conicus aut filiformis, persistens. Stigma parvum, orbiculari - subpeltatum , minutissimé papillosum, persistens. Baccc ellipsoidez, in pericarpio carnoso semen leviusculum gelatiná obductum, funiculo crasso earum fundo affixum, continentes. Albumen spheroideum, durum, extremitate superiori cavitate infundibuliformi exsculptum , cui embryon est immersum. Embryon inversum , cylindraceo-subulatum , indivisum : radicula supera. | | 136 | RUMPHIA. Vecer. Plante annotine, habitu 5 haud absimiles, radice perennanti tuberosá. Folia subsolitaria, s. plura fasciculata, longé petiolata, nervis primariis inter se divergentibus, hinc plerumque partita aut secta, herbacea و‎ ut reliquee partes plante glabra. Scapi solitarii, ut petioli interdum bulbiferi et cum his imà parte squamis tenuibus membranaceis e parte tuberis superiori exorientibus velati. Spatha terminalis, angusta, viridula, striata. Acritudo, quee omnibus plante partibus inest, e radicibus tuberosis et bulbillis maceratione removetur ; quo facto globulos cretaceos sistunt, in Chinà et Japonià vario usui medico inservientes. . Typhonio cum quod ad habitum attinet proximé affine, tum ovarii et fructuum structurá simillimum hoc tamen genus ab illo differt : 1. Spadicis cum spathà concretione, ut hujus pars inferior floribus femineis obsessa quasi costam folii muletur. 2. Antheris transversé dehiscentibus et defectu connectivi. 5. Denique quod nulla omnino hic adsunt organa rudimentaria. Distre. Due species hujus generis cognitee Chinam et Japoniam, forte alias quoque Asie australis regiones inhabitant. OBSERVATIO. Nomen ob exilitatem spadicis derivatum est ab 423?, summa pars cuspidis, et cio, cauda. 1. ATHERURUS ٩ ۰ A. foliis trisectis, scapo petiolo bulbifero longiore. Arum bulbosum Herb. Persoon. | ۱ Arum atro-rubens Ser. (haud Arr.) Syst. Veg. III. p. 769 (ex parte). Arum fornicatum Rorn. Plant. Ind. orient. p. 362. Arum subulatum Dssr. Catal. Hort. Par. ed. 2. p. 7. Arum triphyllum Hovrr. Nat. Hist. II. 11. p. 184 (ex parte). Arum ternatum "Putus: Flor. Japonic. p. 933. Hasir. In Japonia, unde jam ante hos quinquaginta annos in caldaria Europea transportata fuit. Descriptio Viri Cl. Rorn cum planta Tuunsersn exacté congruit , ut suspicari liceat, eam quoque in Indiá orientali progigni. — Ingens in eà conspicitur varietas forme et magnitudinis segmentorum folii, quae modo sunt ovata sive ovali-lanceolata, modo obtusa aut acuta aut acuminata, interdum quoque angusto-lanceolata, ut in delineatione in Japonià facta, cujus . possessor est Vir Nob. Baro De Lessert Parisiis, nomine barbaro Karasno-fisiak sive Tange, que apicem nudum spadicis state tenera ostendit virentem , qui color deinde in atro-purpureum transit. Descr. Tuer nuce avellanà parum minus, subglobosum, epidermide cinereo-fuscà tectum, fibris tenellis filiformibus simplicibus obsessum, in facie verticali e squamis aliquot ovatis aut semi- lanceolatis membranaceis tandem exaridis tenellis ac subdiaphanis vaginantibus solitarium plerumque folium et scapum elongatum exserens, intus album, carnosum. Folia plante nove “subsagittata sive hastato-triloba و‎ adulte trisecta , circumscriptione hastato-ovata, prout omnes partes plante glaberrima : segmenta aut sessilia, aut lateralia (que segmento intermedio minora et extrorsum gibberiora esse solent) brevissime ansata و‎ ovata aut ovali-lanceolata, acuta, raro : obtusa, mucronulo obsoleto instructa, basi paullisper angustata, integerrima, levia, subtus tenuissimé reticulato-penninervia. Petiolus quatuor- sex pollices longus, scapo brevior , superné teres, et inter segmenta crebro bulbum exiguum hemisphericum circumscissum umbilicatum producens, aliumque bulbum consimilem ad extremam basin suam marginibus utrinque involutis cuniculatam. Scapus erectus, petiolo semper aliquot pollicibus longior eique conformis, tantum- modo supra basin bulbifer, apice compresso teres. Spatha 25 pollices longa, erecta, angusta, oblonga , obtusa, interdum retusa, substantix foliacee , viridis , lineata, inferné infundibuliformi- convoluta cum constrictione , superné fornicato-patens , persistens. Spadix spathe medie in parte ejus convolutá longitudinaliter adnatus , supra ejus constrictionem liber eáque duplo fere longior, subulato-filiformis , sub fornice spathe, que apice obtuso suo illum amplectitur , recurvato-ascen- dens ; pars ejus intra spatham supra antheras est atro-purpurea, apex extra spatham recurvatus viridis. Anthere paululum supra spathe constrictionem circa spadicem in cylindrum brevem congeste , sessiles , inter se coadunate, minute , tessulares, pressioue mutuá difformes و‎ depresse, ATHERURUS. 137 subcubice, obtusangule, didymee , straminee, loculamentis duobus oppositis latis bilocellatis non raro inzqualibus formate , facie externá rimis duabus sublunulatis transversis dehiscentes , quo hiatu ad duo latera opposita anthere cujusvis due valvule satis late rotundate formantur a se invicem divergenti-recurve. Pistilla exiguo intervallo nudo ab antheris sejuncta, basi spadicis spathz adnate inserta, unilateralia , confertissima , inter se appressa, libera. Ovarda ellip- 801063 , sursum in stylum brevem conicum attenuata , albida, unilocularia , in fundo ovulo solitario lageneformi erecto, funiculo umbilicali crasso stipato; hoc ovulum stomate attingit corpus car- nosum undique papillis elongatis hyalinis obsessum ex apice cavitatis ovarii dependens, quo ei aura pollinis adducitur. Stigma subpeltatum , parvum , orbiculare, papillis brevissimis carnosis albidis obtectum. Bacce, perinde ac in sequenti specie, in spathá vegeto-persistenti maturescunt. 2. ATHERURUS TRIPARTITUS. Tus. 31 er 37. F. A. foliis tripartitis, scapo petiolo ebulbi breviore. - Hasır. In China : ex Japoniá quoque planta viva, nomine Ari ternati Tuone. , in gratiam Horti botanici Buitenzorgiani ad me missa fuit. Magna ejus cum illä affinitas negari quidem non potest, sed preterquam characteribus supra indicatis ab illà inprimis hoc distinguitur : 1. Quod, quátenus mihi quidem investigare licuit , neque petiolus, nec scapus ei sunt bulbiferi. 2. Quod foliorum incisurée semper sunt magis acuminate et plerumque latiores. 3. Quod scapo multo longiore gaudet. 4. Denique , quod ovaria stylo longiore sunt terminata. Descr. Planta tota glabra, priori quam simillima, bulbo majori. Folia subsolitaria, subinde plura , longé petiolata, tres- octo pollices longa , quinque pollices usque pedem lata, circumscriptione hastato- cordatá , tripartita , sinubus inter incisuras subclausis ; quorum unus sepe profundius quam altero latere penetrat, imá breviter in petiolum producta , sinu baseos profundo, membranacea , reticu- lato-venosa , supra viridia et opaca, subtus pallida et nitentia, plante nove integra, mox hastato- tricuspidata : ¿ncisure acuminatissime , integerrime , intermedie majores ovato-elliptice , laterales ovatze extrorsum rotundato-gibberz. Petrol? octo pollices usque pedem cum dimidio longi, formatione مهل شه‎ quá speciei prioris, nisi quod «qué ac scapus, hie semper petiolis aliquot pollicibus brevior, bulbis careant. Spatha nisi duplo at certé altero tanto brevior quam spadix , uterque autem qualis in alterá specie : color spadicis , etiam intra spatham , viridulus. Invenitur tamen in Japoniá varietas foliis profundius tripartitis, spathá intus atro-violaceä , cujus delinea- lionem mecum communicavit Vir Fortissimus De SrURLER ; Tribunus militum. Organa [ructifica- tionis nullum a prioris plante discrimen produnt, nisi quod styli hie sunt longiores ac tenuiores. Bacce parva, ellipsoidex , basi convolute auctae spathe persistentis incluse, sursum attenuate et stylo persistenti. uncinato mucronate, monosperme. Pericarpium tenui-subcarnosum , pallidum, pellucidum , punctis lineolisve brevibus inspersum و‎ externe nitidum, interne cum gelatina copiosá hyaliná semen obducente coherens. Semen ellipsoideum, superné breviter apicu- latum , basi in funiculum umbilicalem crassum e fundo pericarpii enatum levissimé productum i læviusculum. Spermodermis duplex , extremitate utráque seminis inprimis inferiori admodum incrassatá : externa laxior, membranacea : interna tenuissima, siccando pallidé rufescens, albumini arclissime adherens, apiculo incrassato radiculam in vertice ejus locatam obtegens. Albumen subglobosum, basi obsoleté depressum, in vertice cavitate profunde verticaliter penetrante angusto- infundibuli-formi , cui embryon inest, perforatum, durum, album. Embryon inversum , vix quartà parie albumine brevius, rectum , fusiforme, extremitate radiculari parumper incrassatum ibique viridulum , cavitatem totam modo descriptam implens, que tamen insuper strato tenui mucilaginis est obducta. | EXPLICATIO FIGURARUM. 3 Tas. 51. 4. Planta florens ex delineatione Japonica, quam cum aliis multis humanissimé mecum communicavit Tribunus militum De Srurıer, quondam negotiis nostris in Japoniá praefectus , ut foliorum adumbratio magn. nat. — B. Folium a paginà dorsali visum. — C et D. Adumbratio duorum foliorum in paginà superiori. Tas. 57. F. — 1. Spadix cum spathá magn. nat. — 2. Pars ejus inferior, in quà spatha aperta , ut dispositio organorum 39 A IM 139 RUMPHIA. 5. v fructificationis conspiciatur. — 9. Figura eadem longitudine ita dissecta , ut quátenus spadix cum spatha sit connatus , appareat. — 4 — 8. Anthere complures in variis dehiscentie periodis, magis auct. — 9. Ovarium longitudinaliter dissectum, magn. valdé auct. — 10. Spadix fructifer spathà imà parum apertá, ut 11. et 12. magn. nat. — 11. et 19. Bacca due. — 13. Bacca magn. nat. multo auctior. — 14. Eadem pericarpio ex parte dilacerato. — 15. Semen duobus adhuc integumentis inclusum verticaliter dissectum. - TETERA TRIBUS 1۷. 6 Spadix liber, continuo-androgynus, superne appendice nuda auctus. ۵ libere, sessiles, loculis connectivo crasso conjunctis, poris 2-4 dehiscentes. Ovaria crebra, libera, 1-4-locularia, loculis ı -ovulatis. Stylus manifestus aut nullus. Stigmata sepe lobata. Organa rudimentaria nulla. Semina exalbuminosa, embryo erecto. — E Vegetabilia rhizomate tuberoso, foliorum laminä nervis aliquot validis radiato-divergen- tibus pinnatis, umbraculiformi -pinnati -trisectà , spadicibus foetidis. dens XIV. AMORPHOPHALLUS. 5 Bı..in Batav. Diario 1825 et in Decaisne. Herb. Timor. in now. Ann. Mus. d'hist . nat. 1834. III. p. 366. — Candarum REICHENB. . . . — Scurr. in Melet. bot. 1. p. 17. XV.( 1). — Pythion Marr. Reg. bot. Zeit. 1831. p. 459. — Ari et Dracunculi sp. Aver. CHARACTER ESSENTIALIS. Spatha basi convoluta. Spadix superne nudus et lzevigatus aut eranulato - verrucosus, inferne continuo-androgynus; organa rudimentaria nulla. Anthere sessiles , biloculares, in vertice biporos®. Ovaria libera, bi- raro tri- aut quadri-locularia. Ovula in loculis solitaria, fundo affixa. Stylus distinctus aut nullus. Stigma capitato-indivisum aut emar- einato- aut depresso-lobatum. Bacce distincte, mono- aut oligo - sperme. 0 exalbuminosa. CHARACTER NATURALIS. Spatha monophylla, lato-ovata و‎ basi infundibuli- aut campanuleformi- convoluta , haud raro in fundo glanduloso-verrucosa , superné hians, limbo hinc patente rarius erecto-fornicato, emarcido- decidua aut persistens. Spadix rectus, superné magis minusve incrassato-fungosus et nudus, ibidem leevigatus aut alutaceus, ad basin floribus femineis et supra hos densé masculis obsessus, quibus null squame, glandule aut organa sterilia sunt intermixta. Flores masculi : creberrimi, totidem antheras sessiles obtusas pressione difformes bitubulosas apice biporosas , aut sine ordine digestas , aut stellatim- aggregatas , sistentes. Flores feminei : distincti, spiraliter circa axem magis minusve densé dispositi. Ovaria totidem , libera, carnosa, vulgo bilocularia, rarius tri- aut quadri-locularia. Ovula in quovis (1) Candarum REICHENB. (Pythion Marr.) « Spatha convoluta. Spadicis appendix depresso-dilatata. Antherae 2 ۰ Ovaria . . . . . Stylus subulatus distinctus. Stigma trilobum. due Indice, foliis serotinis subsolitariis , 2- pinnatifido-decompositis, pedunculo brevissimo. C. Roxburghii Scurr. (Arum campanulatum Roxs.), C. Hookeri Scurt. (Arum campanulatum Hoox.), C. Rumphii Scarr. (Arum Rumphii GauvicH.) » ۱ AMORPHOPHALLUS. 139 loculo solitaria, anatropa , imá angulo interno affixa. Stylus in quibusdam speciebus elongatus, in aliis brevissimus aut plane nullus. Stigma terminale , crassum , seeundum numerum ovarii loculamentorum depresso- vel emarginato-didymum aut tri- s. quadri-pulvinatum , raro capitato-indivisum , papillosum. Fructus : Bacce plurime circum axem communem in spicam ellipsoideam aut cylindricam densatz, libere, turbinato-ovoidee , in vertice puncto stigmatis aut styli decidui instruct: , succoso-carnose , rubicunde, bi- raro tri-quadri-loculares aut abortu uniloculares, duobus aut tribus aut quatuor, rarius uno semine. Semina vertice in extremitate inferiore affixa , fundo pericarpii insidentia , ubi abortu unum tantummodo adest subglobosa sive ellipsoidea, ubi duo reperiuntur plano-convexa sive varié com- pressa, ventre excavata, levia, in extremitate inferiore cicatriculà stomatis vulgo rostrata, strato muci statu recenti vix separabili obtecta. Spermodermis simplex, arcté adherens. Embryon exalbumi- nosum, ejusdem ac semen figure, erectum, in superficie viridulum, intus albidum et farinaceo- carnosum , in quo ad extremitatem inferiorem umbilicum spectantem una, rarius due aut tres minute gemmulze germinantes observantur. Gemmula ejusmodi constat squamulis aliquot subcarnosis sibi appositis et sese amplectentibus. | Vecer. Plante rhizomate perennanti tuberoso, proteranthex, in omnibus partibus acerbze aut potius saporis acris. Petioli 2 ac scapi subsolitarii, infimé squamis membranosis cincti. Folia ampla, uml li i-pinnato-trisecta , segmentis decurrentibus, margine integerrimis, parallelo-penninerviis, membranaceis , glabris. Inflorescentia ob foetorem cada- verosum, quem sub vesperam exhalat, maximé detestanda, nihilominus magnitudine sapê singulari, splendidis spathæ coloribus et peculiari spadicis forma oculos investigatoris in se convertit. Abr. Ab Aro hocce genus jam modo crescendi, magis autem structurá antherarum ac maximé ovariorum fabricà differt. - Sponte vero quzdam ejus cum Thomsoníá Warr. in omni re affinitas oculis sese offert , licet in hac antherze quatuor poris aperiantur et ovaria unum tantummodo ovulum foveant. Alio jam loco organismum antherarum hujus generis. Richardie Kontu. persimilem esse indicavi (Conf. Diar. Batav. 1825), etsi de nullà prorsus inter utrumque genus. conjunctione , cum ob habitum dissimilem, tum ob diversam ovariorum structuram, cogitari possit. e ; (۱۵۲۸۱۵۰ Novem species, ex parte imperfectissimé cognite, precipué Indiam orientalem vicinasque insulas, plurimæ Archi- pelagum Malaicum, due tantum Zonam torridam Africe inhabitant. Latissime dispersa est 4. campanulatus و‎ qua species non tantum Zonam torridam Asie, sed etiam Orientem versus Guineam Novam, versus Occidentem insulam Madagascariam patriam habet. | OBSERVATIO. Jus prime investigationis postulare videtur, ut nomen Pythion a Viro celeberrimo Marto propositum abrogetur ۳ > y 8 - quod idem nominibus Pythium Fries. et, quo jam Dauvın in Erpetologiá usus est, Python, nimis simile est, quam ut ejus usus non in plurimos errores, commutandis inter se vocabulis, natur& studiosos induceret. Nomen a me huic plantee inditum ex äpoppes deformis et gados, penis est compositum ; in quo Rumparum nostrum sum secutus, qui refert , inflorescentiam « Lacce phallifere sue horrendum prebere spectaculum , instar terribilis animalis, quod mulli viv audebant adspicere. » Sic etiam appellatio mea, utpote prius data, nomini Candarum Retcuens. praeferri meretur. Ceterum styli in quibusdam speciebus exilitas aut plané defectus non idonea mihi causa esse videtur, cur eas tanquam genera peculiaria a speciebus, qua eo sunt instructs , secernamus. Universis enim idem est habitus, neque ullum praterea discrimen in antherarum aut pistillorum organisatione, quee in seminibus etiam, quantum ego potui agnoscere, prorsus eadem est. $ SECTIO 1. — Candarum. Spadicis apex granulato-verrucosus. Anthere densissimé congeste. Stylus manifestus. Spatha breviter pedunculata E i. AMORPHOPHALLUS CAMPANULATUS. Ta». 32. 33. A. petiolis verrucoso-asperis, spathá ovata acuta superne patulá spadicem ad apicem conoideo-inflatum adzquante Br. in Decaisne. Herb. Timor. l. c. Pythion Marr. in Reg. bot. Zeit. 1831. p. 458. Arum Rumphii Gau». in Frexc. Voy. Part. bot. p. 427. tab. 39 (excl. Syn. Hort. Mal. e£ tab. 112. Herb. Amb. V. p. 324). | | | Amorphophallus s. Tacca Phallifera Rumen. Br. in Diario Bat: 1825. : E 140 RUMPHIA. Arum campanulatum Roxs. Hort. Beng. p. 66. — Ejusd. Flor. Cor. HI. p. 68. tab. 272. (excl. Syn. Hort. Mal. nec non tab. 112 Herb. Amb. V.) — Spr. Syst. Veg. III. p. 770. 31. — Hoox. in Curt. ' bot. Mag. N° 2812 (excl. Syn. indicat. et forsitan Hort. Amst. ). Dracontium Polyphyllon Luz. quartum G. J. Cameto Stirp. ins. Luzone in Ras. Hist. pl. III. App. p. 36. 14. md Phallifera Rouen. Herb. Amb. 7 p. 326. tab. 113. fig. 2 Dracunculus Zeylanicus, polyphyllus, caule aspero , virescente و‎ maculis albicantibus notato Tourner. Inst. bot. p. 160. — Burn. Thes. Zeyl. p. 90. Arum polyphyllum ceylanicum و‎ caule scabro, viridi diluto, maculis albicantibus notato Commer. Hort. Med. Amst. I. p. 99. fig. 52. Hasır. Latissimé in Asia tropica vicinisque Region dispersa, quippe que non solum in Madagascariá, Zeylaniä, Hin- dostanià, ord Coromandelise, sed etiam in Sumatra, Java, Moluccis, Timor et vel in Novà Guineà reperiatur. In Javá et Sumatrá, ex cujus insulee provincià Palembang eam nomine Tarna puttie a Viro amicissimo ۳۸۵۲۵۸۱۵۵ ac- cepi, in solo humido argilloso progignitur ac pluviarum tempestate floret. Ceterum radix tuberosa illic non alimento incolarum inservit, licet huic usui, utpote magnam amyli copiam continens, valdé idonea sit et principium acre illi proprium repetitá in aquà maceratione anioveri possit. In Timor nomine Mahee ab incolis nuncupatur. k OBSERVATIO. Plurimi auctores, in his Cl. Roxzovnen et Hooger ad hanc speciem referunt cum Schenam tum Mulenschenam Horti Malab. XI. tab. 18 et 19. Quod ad Mulenschenam attinet , infra exponam, quam ob causam citatum illud non huc, sed ad A. giganteum referendum censeam. Nec minus gravia argumenta, me quidem judice, repugnant, quo minus Ruxznr nostri Schenam cum A. campanulato confundamus , quee feré heec sunt : 1.) Figura spadicis in icone Horti Malab. prorsus non convenit cum nostrá plantá, licet reverá nobis objici possit, diversitatem istam unicé minori gradui evolutionis, quo hic in Ruzxnrt opere forté est depictus, esse tribuendam , cum ipse Romea, Roxsovnenr, Hooxert et Gaupicnaunm figure supra citatee non plané inter se consentiant. Haud procul dubio tamen ista figurarum inter se diversitas evanesceret, nisi scriptores prius nominati inflorescentiam mensurà deminutà depinxissent, GAUDICHAUD vero eam e speciminibus siccatis delineasset, cujus rei certissima in ejus figura reperiuntur vestigia, etsi antherarum structuram accuratius, quam illi, demonstraverit et depinxerit. At etiamsi concedamus, istam Horti ۰ figuram efflorescentiam 4. campanulati statu recentiori ac minus perfecto repreesentare, 2.) varietas , quam foliatura offert, majus etiam est impedimentum, quo minus Schenam cum nostra planta conjunctam esse credamus. Etenim disertis verbis Rusrpivs : « suntque, ait, e£ petioli (quos » caules ipse nominat) e£ ramuli teneri, molles, glabri, viridi diluti , cet. etl. e. p. . 97 refert, Mulenschenam maxima ex parte cum Schená convenientem , inter alia quoque caule crassiori, densis asperisque et extuberantibus gemmis obsito, differre. Cum 4. campanulati petiolus verrucis semper sit rugoso-exasperatus sive tactu asper, nullum prorsus dubium est, quin Schena specificé ab illo differat. Jam Counzrinus in Hort. Amst. p. 99 id suspicatus esse videtur, qui ita scribit : « Utrum hee (scilicet Arum ejus polyphyllum caule scabro, quod procul dubio ad nostrum A. campanulatum referendum » est) eadem. sit, que Mulenschena dicitur authoribus Hort. Malab. Tom. 12 dubitandi mihi ansam. prebuit caulis glaber, » quo Mulenschena est predita, a me nunquam visa, hee vero nostra planta gaudet cortice scabro. » Manifesto apparet, ١ CommeLinum hic Schenam cum Mulenschená confudisse , quod eo facilius erat factu, quod tunc temporis nondum in lucem prodierat Hortus Malabaricus : nomen quoque nihil ad rem facit, sive Rurrnıus speciem petiolo glabrom Schenam an Mulenschenam nuncupaverit. | Atque hoc loco silentio preterire non possum errores , in quos ingens cum rhizomatis tum foliature hujus cum aliis plantis similitudo facilé possit inducere nature scrutatores : cujus rei diserta testimonia nobis reliquit Rumrurus noster. Sic ex. gr., se tuberem Tacce litoree sue (Tacca pinnatifida Forst.) Doctori cuidam nomine Creyeno misisse putabat, cum tuber iste inflorescentiam Tacce phallifere ejus, i. e. A. campanulati , progignens , viri errorem aperiret. Ejusmodi con- fusioni plantarum inter se diversarum unicé tribuendum est id, quod Runpntus refert, postquam Tacca phallifera florere desiisset , deinde ex ejus tubere 7'accam propriam esse evolutam , qual. c. tab. 113. fig. 1. aa. depicta est. Depicta و‎ inquam, neque enim suspicari licet , Aroideam ullà ratione in Taccam posse mutari; etiam ea , que Runparus Z. c. p. 327. de seriore | frondescentià tuberis, quod phalliformem istam inflorescentiam tulerat, memoravit, clarissime ostendunt, hoc non ad tab. 113. fig. 1. pertinere. Non solum foliatura hic depicta nulla omnino ratione cum descriptione illa congruit, sed petiolum. ejus etiam (quem in manuscripto etiam cyma vocavit) Rumpnivs ait esse rugosum , pallide virentem, punctis magnisque maculis notatum , que tamen non ita sunt evidentes, quam in Taccá sativá : que ejus verba haudquaquam ad petiolum pro- funde sulcatum figure referri possunt. Profecto in hac figura error quidam obtinet, quee in apice pedunculi terminalis capitulum fructuum gerens est delineata , id quod plane repugnat sequentibus Rumput verbis : « denique tota her congeries | (foliature sc.) peribat successive, nullos relinquens fructus. » | | Superest, ut pauca addamus de Taccá sativd Herb. Amb. V. p. 324, tab. 112, cujus paulo ante mentionem fecimus. - Hanc primo inductus fueram ut ad 4. campanulatum referrem, quemadmodum Roxsouren aliique auctores fecerant : at descriptione hujus plante bene perspectà sententiam mutare coactus sum. An figura (licet fideliter ad genuinam delinea- " dde 8 -1 fick a AMORPHOPHALLUS. 141 tionem expressa) ad hanc descriptionem sit referenda, mihi quidem dubium videtur, quippe quam ob petiolum levem, non verrucoso-exasperatum, potius cum 4. variabili, quam cum plantá hie descripta , petiolo rugoso ac spinulosis punctulis instar caudee Rajee notato insigni, convenire judicem. Quidquid autem ejus rei sit, ipsa figura esse imperfectissima neque omnino nature congrua censenda est atque indigna, cujus ullam amplius habeamus rationem. Itaque solam ۲ descriptionem hujus Tacce sativa sequenti agnoscendum mihi est, foliaturá eam 4. campanulato sane persimilem esse ; sed tamen jam inde , quod tubera ejus nunquam ad magnitudinem A. campanulati perveniunt, suspicari possumus, speci- ficam quandam varietatem inter utrumque obtinere. Atque hoc reverá ita esse videmus, si illa, que 11078168 de inflore- scentiá tradidit, recté perpendimus. Ait enim 1. c. « Sí talis Jam deseritur hortus atque inde hac planta spontanea , seu » silvestris est, post foliorum lapsum , et stipitem emarcidum , novus excrescit caulis ad trium cum dimidio pedum altitudinem, » ultra pollicem crassus, ex viridi et cinereo colore distinctus ‚sed non maculatus, in cujus superiore parte ad spithame » longitudinem calopodium. seu vagina excrescit, arctà cincta granis oblongis seu fructibus, cet.» Tacce 60 Runs. , quee sine ullo dubio ad genus nostrum pertinet, igitur scapus sive pedunculus est elongatus, qui in 4. campanulato est brevis- simus , ut ex omnibus ejus descriptionibus olim editis, nec minus e nostro, manifesto apparet, An igitur foret statuendum ^ hanc Taccam sativam, ob elongatum scapum, non aliam esse ac 4. giganteum meum? At ne hoc quidem satis probabile mihi videtur reputanti , 4. giganteum vel A. campanulatum petiolo longé robustiori et foliaturá multo majore superare : etenim ab ipso Ruurnro p. 327 in descriptione foliatura A. campanulati (Tacce phallifere) proditum legimus : « tota vero » hee corona (i. e. foliorum lamina) amplam refert rotam , in diametro quinque pedes latam , qualem sativa nunquam profert.» Porro petiolus Tacce sative tantum ultra digitum crassus, in 4. giganteo vero nisi crassior, at ejusdem crassitudinis, quam in A. campanulato : quee discrimina universa obstant, quominus eam alterutri harum specierum tanquam synonymam adjungamus. ecd Omnibus his relatis supervacaneum non erit observationes meas de planta viventi institutas et imaginem efflorescentia: in fertilissimo solo javanico singulari luxurie spectabilis, hoc loco adjicere. Descr. Tuber magnitudine hominis adulti caput superans, sphzroideum, concentricé tuberculato- annulatum , supra circa scapum centralem concavum et marginibus elevatis turionibus obs essum, solidum , durum, carnosum و‎ extus pallidé fuscescens, intus albidum, ex quo dissecto mucus gum- mosus pellucidus acer effluit : fibra radicales longe و‎ crasse, filiformes, pallida و‎ maximam partem nonnisi circa scapum densate, partim vero etiam laxiusculé ex toto tuberis ambitu e parvulis tuberculis orientes. Talis est habitus tuberis plante florentis , quod serius tamen maximá ex parte putredine turbatum in complura frusta difformia sejungitur, quorum unumquodque singula , rarius bina folia evolvit. Foliorum petiolus unum et dimidium ad duos cum dimidio pedes longus, in caldariis nostris ultra pollicem crassus , in solo vero natali non raro pueri brachium crassitudine æquans , cylindricus, molliter carnosus, succosus, verruculis asperulus , diluté viridulus exalbi- disque maculis notatus, apice in tres rachides horizontales radiato-divergentes solutus : he sunt dichotome, pinnatisectze, supra canaliculate, dorso rotundate et etiam paululum scabre, ad latera basi decurrenti segmentorum lanceolatorum aut ovato-lanceolatorum integerrimorum parallelo- venosorum pallidé virentium glaberrimorum membranaceo-alatz. Scapus solitarius, duos aut tres pollices longus, bis fere petiolo crassior, cylindricus, ex viridi-albido-variegatus, densissimé verrucosus, ad basin duabus aut tribus bracteis sive spathellis lineari-lanceolatis membranosis pallidé incarnatis vaginatus. Spatha maxima, ovata, pedem eum tribus feré pollicibus longa , latissima, acuminata و‎ inferné substantia carnose et infundibuliformi-convoluta , Superné mem- branacea ac patula, marginibus undulato-crispis. Pars convoluta maximo ambitu pedem cum dimidio complectitur, extus coloris flavido-virescentis maculis pallidis et punctis zeruginosis notata, intus in fundo purpurea verruculis carnosis creberrimis et in disco pallidé incarnata : limbi color margines versus migrat in purpurascentem sive fusco-purpurascentem, extus langui- diorem et sordidiorem , intus vivaciorem. Spadix spathá paulo major, rectus, crassus, clavatus, 16۶۵ usque ad dimidium inferné cylindricus ac pistillifer, deinde ad partem antheris obsessam | . turbinato-incrassatus, supra quam apex in massam conoideam , deformem, intus spongioso- + P fibrosam , lacunosam , extus corrugatam , fusco-atropurpuream ac minutis verruculis alutaceam, = fungosam est inflatus : hic autem apex inflatus, cum spatha aperitur, obtusus est, sed elapsis ` aliquot diebus, quibus spadix vespertino tempore fetorem putridum vix tolerandum exhalat , ` eorrugatione in formam longé obtusiorem atque adeo sublobatam vertitur. Atque hee inprimis ۱ est, cur imagines variorum auctorum , quod ad formam hujus apicis incrassati , parum inter . se consentiant. Flores masculi : anthera sessiles, confertissimze و‎ compresso-cylindrice , obtuse ۲ straminez , glabre, connectivo longitudinali carnoso in binos loculos bilaterales , singulos in facie -. -- suprema poro centrali initio semilunari deinde magis dilatato-rotundo ad pollinis emissionem - perforatos و‎ divise. Pollen globosum , citrinum. Flores feminei د‎ non tam conferti, quam masculi ; laxiusculé spiraliter dispositi, summi spatio nudo vix notabili ab antheris sejuncti. Ovaria 36 149 1 RÜMPHIA. depresso-globosa, subcubica, carnosa, superne sque ac stylus terminalis fene somipolligaris عون‎ deciduus , glabra ac purpurascentia , intus loculis binis, raro ternis, uniovulatis. Ovula ad basin angulo interno loculamentorum affixa, ascendentia, obovoidea, anatropa. Stigma valdé incras- satum, amplum, carnosum, depresso-sub-bi- aut tri-lobatum , flavescens, papilloso-velutinum. Fructus mihi incognitus. EXPLICATIO FIGURARUM. ` Tar. 32. Inflorescentia cum tubere magn. nat. (uti et Tab. seq. a pictore Latour del.) Tas. 33. A. Folium minus amplum a petiolo sejunctum و‎ magn. nat. 1. Spadix cum spathä plane explanatä, imá sejunctá, ut sequens figura magn. nat. — 2. Spadix longitudine resectus. — 8. Anthera, ut relique magn. auctá. — 4. Eadem magis a latere conspecta. — 5. Eadem longitudine dissecta. — 6. Eadem sectione transversá. — 7. Pistillum cum stigmate subbilobato. — 8. Idem, cui stigma est subtrilobatum. — 9. Ovarium transversá sectione. — 10. Idem longitudine dissectum. AMORPHOPHALLUS 56‏ د A. petiolis glabris, spathá spadice superne rotundato-obtuso longiore. Dracontium polyphyllum Dexst. (haud Linn. ) Clav. Hort. Mal. p. 38. Schena. Hort. Mal. XI. p. 35. tab. 18. Dracunculus Zeylanicus, polyphyllus, caule levi, ex viridi et albo variegato Tourer. Inst. bot. p. 161 et Buru. Thes. Zeyl. p. 90 (cujus tamen Synon. Manxen., Hort. Beaumont et Pıvkn. exclu- dantur). | Dracontium Zeylanicum ramoso folio caule ex viridi et albo variegato levi PauL. Hermann. Parad. Batav. p. 90. Hasır. In arenosis Malabari& et si postrema citata hue pertinent, id quod vix addubitare licet, etiam in Zeylania. OBSERVATIO. Character hujus speciei supra indicatus ex unà Horti Mal. figura et descriptione, ad quam lectorem relegatum volo, desumtus est. Argumenta , quibus inducor, ut eam ab 4. campanulato diversam existimem , hic repetere nolui, propterea quod ea jam ante descriptionem illius speciei exposueram. Ceterum pistillorum in figura Ruzevrana delineatio confirmat meam sententiam , quare eam ad hanc sectionem referendam censeam. A Pavro Hermanno etiam 1. c. huc relata est Schena و‎ nec vero Mulenschena Horti Mal., quod probat و‎ Commer. in Hort. Med. Amst. p. 99. heec nomina confudisse, quemad- modum supra jam docui. Hane equidem sectionem locupletari posse censeo planta zeylanicà jam a Pavro Hermanno memoratá, que sane A. campanulato magis quam A. dubio affinis est. Heec idem est, quem Linwzus in Flord Zeylanicá sua p. 198 sub n° 422 memoravit, « Dracunculus Zeylanicus polyphyllus maximus, caule trifido Tourner. Inst. bot. p. 161 et Burn. Th. Zeyl, p. 90, د‎ id est Dracontium Zeylanicum, ramoso folio, maximum Parad. Batav. Herm. Huc autem 95 eodem loco sub 8 refert Dracunculum non spinosum esculentum Burn. Thes. Zeyl. p. 89, in notis addens : « plante a et Û » certe eedem. in Herbario Hermanni. » Hoc vero vehementer dubitare licet : vix enim Dracontio Zeylanico , ramoso folio, maximo Herm. petiolus levis tribui potest, cum ipse Hermann. hanc plantam non admodum absimilem Dracontio Zeylanico ramoso folio, caule ex viridi et flavo variegato, aspero Parad. Bat. p. 89 (quod noster est A. giganteus) censuerit, neque si ab eo petiolis non tuberculato - exasperatis differret, hoc notare discrimen omisisset. Contra Dracunculo non spinoso esculento Burm. sive Dracontio Zeylanico, non spinoso, esculento Heru. Mus. Zeyl. p. 21, cujus folium ex Herbario J. Bur- mannı ante oculos habeo, petiolus planê levis est neque folium maximum dici potest, quod, me quidem judice, non alii plantee est tribuendum, quam A. Zeylanico infra describendo. Quorsum autem altera ista 4roídea, ab Hermanno in Parad. Bat. p. 89 et 90 copiosius descripta, referenda est, cum sanê hujus sit generis? — Si que 1. c. de inflorescentiá dicuntur accuraté considerantur, magna quidem ejus cum 4. cumpanulati, inprimis quod ad spatham, apparet similitudo ; nec tamen que de magnitudine spadicis aut de formá et colore apicis ejus nudi referuntur cum 4. campanulato congruunt. Hoc enim legimus : « spadix (pistillus Herm.) zz flavescentem et densé congestam uvam exibat, qui quo ceteris longitudine » inferior eo quoque crassitudine superior erat. » Hujus itaque speciei dubie, quee non absurdé A. leucocephalus vocari posset , determinatio illis qui denuo Zeylaniam lustrabunt inprimis commendata sit. AMORPHOPHALLUS. 143 SECTIO II. — Adenophallus. Apex spadicis granulato-verrucosus. Antherz absque ordine congeste aut quadri-quinquefariam aggregate. Stigma sessile , subemarginatum. Spatha longé pedunculata. 3 AMORPHOPHALLUS morri A. petiolis levibus, spathá ovatá acutá superné patente spadice clavato obtuso breviore, antheris quadri-quinquefariam aggregatis. Arum Muller? Zi». ined. (ita dictum in honorem Saromonıs Morter, qui Zoologie investigator adhuc in Indià orientali degit ). Altjung INDIGENARUN. Hasr. Florentem plantam in Java occidentali non longé à Djassinga locis humidis nemorosis defunctus reperit ZıpPELIus : eandem mense Novembri prope cataractam Dinding in provincià Bantam contemplatus est Van Hassexr, cujus suá ipse manu figuram delineavit. Hac et annotationibus ab utroque conscriptis usus sum, ut sequentem brevem descri- ptionem conficerem. OBSERVATIO. Que de foliis in descriptione adjectá retuli ex annotationibus Zrerzur desumsi. In Kvarn et Hasssuri Herbario folia, haud procul dubio ad hanc speciem pertinentia, reperi, que prope 720002 et in radicibus montis Pangaranghu creverant. Folium novellum prout et adscriptum est « planà est marmoratum, spathe ez albido et viridi marmorate inclusum. » Duo ejusmodi spath cum folio novello inveniuntur, quarum segmenta adhuc involuta majorem partem sunt lanceolata , altera pedalis, altera sesquipede longior, angusto-lanceolatee , acuminate , longitudinaliter striate و‎ membranacez. Segmenta foliorum vetustiorum sunt maxima parte elliptica, nonnulla ovata, cuspidata, ineequilatera, hinc in rachidem decurrentia, supra venosa, subtus reticulato-venosa ; superiora magnitudine accrescentia , inprimis summum et lateri externo rachidis insidentia , haud raro geminatim aut ternatim subeonfluentia. ۱ | Descr. Scapus radicalis , aphyllus, solitarius, duos pedes longus, digitum crassus , arrectus , levis, carnosus, e casio albido-maculatus. Spatha terminalis, lato-ovata, acuta, ampla , quartá parte spadice brevior, inferné in tubum campanulatum convoluta et substantia crassioris magis subcarnose, quam limbus hinc patens, cujus margines sunt subundulati. Est flavo-virescens , superné e viridi in sordidé purpureum colorem migrans, albido-guttata, intern& basin versus glanduloso-verrucosa ac #0 purpurea. Spadix sessilis, crassus, rectus, septem-octo pollices longus, dimidio inferiori cylindraceus ac continuo-monoicus ; sursum sensim crassior , elongato- conoideus, obtusus, verruculis minutis alutaceus, externé exalbidus, interné cavus. Flores masculi : anthere omnes quaterne aut quine stellatim disposite, sessiles , ovoideo-globose , crasse , obtuse, subdidyme, supra (si Hasserrn delineationem spectes) cristulá connectivo ipso forsitan enatá ac continuá instruct: , utrinque ad latus hujus cristule poro rotundo dehiscentes , flave. Flores feminei sub masculis laxiusculé spiraliter dispositi. Ovaria angulato-globosa , basi latà axi spadicis affixa, carnosa, supra purpurascentia , bilocularia , biovulata. Stigmata adnata , plana, elliptica, utrinque sinu excisa et hoc modo subpandureformia, luteola. Folia post inflorescentiam — solitaria, longé petiolata , umbraculiformi-bipinnati-trisecta , aut, si mavis, rachidibus tribus elongatis dichotomo-pinnatisectis , instar petioli, albido-maculatis, radiato- expansis, formata. Segmenta alterna aut opposita, sessilia, decurrentia, dissimilia, partim lanceolata, partim ovata, sepe dimidiata et abbreviata, indivisa aut bifida , longe acuminata , venosa, undulata, glabra. ' 144 RUMPHIA. 4 AMORPHOPHALLUS GIGANTEUS. Ta». 34. A. petiolis verrucoso-asperis, spathá ovata obtusiusculá superne patente spadicem cylindraceo-fusiformem parum superante, antheris absque ordine congestis. Dracontium pwonifolium Denst. Clav. Hort. Mal. p. 38. Dracontium polyphyllum Wovrr. (ex parte) Nat. Hist. IT. 11. p. 199. Mulenschena Ruzzo. Hort. Mal. XI. p. 37. tab. 19. Dracunculus Zeylanicus , polyphyllus , caule aspero, maculis viridi-fuscis و‎ viridi-dilutis et albican- tibus pulcré notato Tourner. Inst. bot. p. 160. et Burm. Thes. Zeyl. p. 90. Hasr. Locis campestribus in solo argilloso cum in orá Malabarie, tum in Zeylaniá insulisque Malaicis. In Java satis fre- quenter in provincià Bantam, non adeo longé a litore maris, planta hec singularis reperitur, pluviarum tempore florens et serius demum folia, quorum magnitudinem stupemus, proferens. Fragmenta mecum communicavit Vir ami- cissimus Prærorios e provincia Sumatra Palembang, ubi Gerubut nuncupatur. Radix tuberosa est acerrima et vesiculas excitat. > OBSERVATIO. Majorum nostrorum opera, in his præcipuè Pavır Hermanni, CommELINORUM et J. Burmanni scripta evolvens, hanc iis jam innotuisse speciem crediderim, licet eorum descriptio non sufficiat, ut illa, aliqua saltem certitudine, citemus. Hujus rei causa est, quod he illis plantee nonnisi formá foliorum et quidem exemplarium in caldariis excultorum note fuerint. Foliorum autem conformatione nonnull species adeo inter se sunt similes, ut ad accuratam earum definitionem omnino opus sit, ut inflorescentiam examinemus. Hac sané petiolo verrucoso-aspero facillimé ab aliis compluribus spe- ciebus dignosci potest; non autem tam facilé ab A. campanulato (Arum campanulatum Poxs. ) distinguitur, quippe qui similibus petiolis est praeditus. In nativà harum plantarum patrià vel sic tamen, sine inflorescentià , utriusque discrimen multo magis est conspicuum , cum A. campanulatus semper manet humilior ac foliorum partitio longé minor est, quam in A. giganteo. Petiolus etiam in 2۰ giganteo magis est sordidé-virescens, validius rugoso-asper, quam in speciebus illis affinibus, quarum preterea segmenta foliorum multo intensius sunt viridia. Hinc itaque verisimile est, 4rum polyphyllum, Dracunculum et Serpentariam dictum , caule aspero cum maculis viridi-fuscis, et viridi-dilutis, albicantibus pulere notatum و‎ majus et elatius Coumen. Cat. Hort. Med. Amst. p. 38 et ejusd. Hort. Amst. I. p. 101 tab. 58, non ad A. campanulatum, sed ad speciem hic memoratam esse referendum. Quod ad inflorescentiam, hujus in uträque specie insigne est discrimen و‎ quod optimé figurarum inspectio docebit. Descr. Tuber maximum , diametro pedis aut pedis cum dimidio, spheroideum , undique tuberculatum atque inprimis e facie supremá ad petioli exortum fibris radicalibus crassis filiformibus exalbidis, solidum , carnosum , extus epidermide tenui fuscescente, intus albidum. Folium solitarium و‎ petiolo sex septemve pedes longo, stricto, crassitudine brachii humani, cylindrico, molliter- carnoso, rugis densis carnosis aspero, ex incarnato sensim sordidius virescenti-albido-variegato , suffultum, maximum , umbraculiformi-triramosum , ramis divergentibus horizontalibus dichotomo- bi- aut tri-pinnatisectis , sub dichotomiá cylindraceis, super eam plano-teretibus , in dorso , non aliter quam petiolus, variegatis atque asperis. Ramificationes segmentis decurrentibus membranaceo- alate , supra sulco exarate, infra verruculis sparsis asperule : segmenta magnitudine inter se valdé diversa, suprema et exteriori lateri insidentia majora , lanceolata , inzequilatera , acuminata , integerrima , undulata و‎ parallelo-penninervia, supra atro-viridia ac nitidiuscula, subtus pallidiora. Scapus radicalis , tribus pedibus altior, viri pollice crassior, erectus, teres, spatham versus sensim paulo crassior, levis, extus e viridulo-purpureo-variegatus , intus celluloso-medullaris. Spatha novem pollices longa , octo feré lata, lato-ovata , inferné crassa et convoluta , superné magis mem- branacea ac patens, marginibus subrepando-undulatis : color margines superiores versus , nec non intus in fundo, purpureo-fuscus, extus basin versus sordidé virescens mixtione purpurascenti nebulosá. Spadir e summitate scapi subobliqué enatus, rectus, octo pollicibus paulo longior, inferné tertià fere parte longitudinis densé-androgynus , reliqua parte crassior et nudus, sistens conum elongatum substantie fungose, coloris exalbidi sive straminei. Flores masculi : supra femineos in cylindrum densissimé conferti, creberrimi. Anthere sessiles, mutuá pressione AMORPHOPHALLUS. 145 subangulate , truncato-obtusissime , flavescentes, glabra, biloculares, supra duobus poris sub- rotundis pollinifere. Flores feminei د‎ et ipsi confertissimi, totidem pistilla nuda constituentes. Ovaria subturbinato-globosa, supra discoideo-convexa et purpurascentia , latere varié angulata et decolora, carnosa , glabra, bilocularia. Ovula in singulis loculis solitaria, angulo interno affixa , ascendentia, in extremitate inferiori torulosa. Stigma sessile, crassum, subdidymum , quasi ex duobus coadunitis conoideo-obtusis papillosis formatum. Baccas maturas equidem non vidi . immature erant ovoideo-turbinate, duobus seminibus intus plano-excavatis, in dorso convexis. EXPLICATIO FIGURARUM. Tas. 54. A. Tuber magnitudine admodum reductum, ut et folium B. — C. Inflorescentia, magn. nat. — D. Spadix spatha denudatus , itidem magn. nat., ceteris figuris magis minusve magn. auctis. (Latour plantam , Brune analysin del.) | | 1. Anthera. — 2. Pistillum. — 3. Idem transversé persectum. — 4. Idem longitudine persectum. — 5. Semen nondum maturum internä facie conspectum. 5. AMORPHOPHALLUS sarivus. Tacca sativa. Tacca. Runen. Herb. Amb. V. p. 324. (figura Tab. 119 adjuncta mala est, nec fortasse huc referenda ). | Hasır. In Moluccis insulis, ubi inter radices edules refertur, atque hunc in finem preecipué in Bandä atque orä orientali insule Ceram simili labore colitur, quo quedam Dioscorideze. Nomen Malaicum est Tacca, quod Runparus ab Amboi- nico Laa, Bandicé Toja derivat. Malaici quidam hanc plantam vocant Leeker, Balienses Ty. OBSERVATIO. Cum Runenrus neque spatham nec spadicem describit, ne character quidem hujus speciei determinari potest, quee tamen procul dubio ob scapum pedes tres et dimidium longum 4. giganteo magis affinis est, quam 4. campanulato. Ceterum sequentia e descriptione مس‎ excerpta eam utrisque longè humiliorem esse docebunt. Descr. Tuber paniculo inverso simile, nonnunquam sph&roideum , interdum forme irregularis , gibbis el nodis, e quibus plerumque solitarius excrescit petiolus, aut si duo inde aut tres oriuntur, unus tantummodo ad perfectionem pervenit. In agris fertilibus tuber hoc ad magnitudinem casei Edamensis (itaque circiter capitis pueri annotini) crescere solet, supra in medio cum cavitate, cui petiolus insidet et hic fibris multis dependentibus albidis cireumsessum و‎ que in inferiori ejus facie non deprehenduntur, — externé rufum epidermide tenui tectum, interne albidum aut parum rufescens. Petiolus 2-3 pedes altus, rectus, ultra digitum crassus, cylindraceus , herbaceus, substantie succose, rugosus, punctis asperis obsessus, atque hic preterea -maculis albidis magnis instar pellis serpentis insignitus, apice in tres ramos radiato-expansos divisus, qui conjunctim trium feré pedum latitudinem complectuntur. Singuli horum ramorum iterum in binos minores sunt subdivisi, folium exhibentes inzqualiter pinnati-partitum, costá crassá albidä و‎ pro loco crescendi plures paucioresve gerens lacinias insequales atro-virides glabras nitidas , nervis multis parallelis ad margines arcuato-confluentibus , quarum inferiores sunt minores. Plante culte non proferunt inflorescentiam ; at ubi sibi relinquuntur , postquam emortuus est petiolus, exoritur scapus altitudinis trium cum dimidio pedum, ultra pollicem crassus, ex viridi cinereus, non maculatus, terminatus spadice (quem Runrurs belgicé klove appellavit) ultra . spithamam longo, arcté obsesso baccis oblongis , sessilibus, semimaturis olivis minoribus, inferne latioribus quam superné fermé marsupii instar, primo viridibus, deinde luteis, tandem lætè ».rubentibus. Pericarpium molle, rubrum, duobus seminibus plano-convexis levibus e viridi nigricantibus alterá extremitate fissis, aliquando uno tantum semine, quod muscis quibusdam sive insectis noxiis conforme esse refert 7 37 146 RUMPHIA. SECTIO III. — Leiophallus. Apex spadicis leviusculus. Anthere absque ordine congeste. Stylus brevis. Stigma capitatum , indivisum e AMORPHOPHALLUS VARIABILIS. Ta». 35 er 37. H. A. petiolis levibus, spathá oblongo-ovatá acuminata superne erecto -patente spadice (in fundo spathz) sessili acutiusculo cylindraceo-fusiformi dimidio breviore. Arum stercorarium et Arum ceruleo-punctatum Zire. ined. Dracontium Luz. tertium, sew Indorum Lunas G. J. CAMELLO Stirp. ins. Luzone in Ras! Hist. pl. III: App. p- 36. 13. Harir. Locis humidis umbrosis et incultis satis frequens in Java occidentali, ubi hzc planta cum in campis depressis mari vicinis, tum in regionibus mediterraneis, bis mille circiter pedes supra maris superficiem elevatis, occurrit. Pro varià istá soli natura magnitudine et foliature et inflorescenti@ adeo est diversa, ut facile quis induci possit; ut varia ejusdem plantee specimina ad diversas species referenda censeat. Hujus tamen opinionis falsitatem creberrime me docuerunt observationes, itaque istam habitus varietatem diversas soli nature esse tribuendam censeo. In apricis v. c. circa Bataviam, maximé vero in calcariis, veluti prope Kuripan, planta omnibus suis partibus multo est humilior, folia in segmenta minus crebra at distinctiora sunt partita, spadix raro sex vel octo pollicibus longior, cum hic in plantis sub montibus ignivomis solo fertiliori crescentibus vulgo pedem longitudine «quat, quin nonnunquam pedem cum dimidio exsuperat, et simul folia proceritate eminent , segmentis licet multo majoribus tamen magis ad petioli rachides decurrentibus. Nomen Malaicum est Kambang banke, monticolarum /lus. Inflorescentia pluviarum maximé tempore conspicitur, sub vesperam foetorem cadaverosum vix tolerabilem exhalans, qui tamen paucis horis evanescit. OBSERVATIO. Singularis huie speciei cum A. sativo (Tacca sativa Rumen. ) est affinitas, neque improbabile videtur, saltem figuram Tabula 112 non ad hanc, sed ad nostram plantam esse referendam, cum in petiolo ibi depicto nulla prorsus exasperitates agnosci queant. Talibus vero exasperitatibus, teste Rumpuio, petiolus 4. sativi insigniter est instructus ; quod facit, ut nullo modo suspicari possimus, utrumque ad unam eandemque speciem esse referendum. Descr. Tuber pugni feré magnitudine, placenteforme, depresso-orbiculare, supra excavatum, e centro cavitatis scapum , ad marginem gemmas conicas foliiferas proferens, rugoso-tuberculatum, externé ochroleucum, interné albidum, carnosum, solidum : dum scapum exserit fibris radicalibus plané destitutum : deinde vero, scapo fructus maturitate emortuo, gemme iste marginales, ad imam partem tuberoso - incrassate invicem sejunguntur, totidem tubera parvula difformia sistentes , quorum e vertice folium solitarium et fibre radicales comose filiformes subsimplices hinc inde ` velutinos: evolvuntur. Folium petiolo pedis unius ad duorum cum dimidio longitudine, stricto, cylindrico, tenuissimé striato, carnoso, ad exortum squamulis aliquot ovatis obtusis membranaceis tandem scariosis fugacibus obtecto, e viridulo pallidé variegato aut etiam unicolori suffultum , pel- tato-bipinnati-trisectum, aut si mavis ex apice triramosum, ramis dichotomo-pinnatisectis ; segmentis alternis, sessilibus aut decurrentibus, ovato- vel ovali-lanceolatis, acuminatissimis, inzquilateribus , integerrimis, membranaceis, planis, glabris, nitidis, nervulis lateralibus parallelis prope marginem anastomosantibus. Segmenta inferiora inprimis altero latere rachidum sunt decrescentia , suprema duo subconfluentia. Scapus solitarius, rectus, cylindraceus , petiolo crassior nec raro longior, ex glauco-virescenti-maculatus, ad basin unà aut paucis squamis amplectentibus petiolorum simil- limis at sepe majoribus ac magis elongatis. Spatha terminalis, vulgo dimidiá , rarissimé tertiá lantum parte spadice brevior, ex basi latá ovatá imá parte convolutá in laminam sat elongatam acuminatam erecto-patentem tenuiorem producta, cujus margines inferiores primum sunt o undulati و‎ deinde revoluti , membranacea , intus albida et in fundo papillulis minutissimis scabrida , extus parallelo-striata, mutabilis, plerumque e virescenti-albido-maculata , emarcido-persistens AMORPHOPHALLUS. 147 aut demum tempore maturitatis decidua. Spades suboblique spathe insidens , rectus, subclavatus 1 sive proprié elongato-fusiformis , quippe ex basi medium versus sensim incrassatus , apicem versus pedetentim attenuatus , ultra duas longitudinis partes superné nudus, hic éxtus stramineus aut ochraceus, rarius violaceo-pallens , aciculatus, intus spongiosus ac centro fistulosus : axe basin versus substantiz solidioris carnoso nudis floribus androgynis continuo obtecto. Flores masculi : ad partem spadicis inferiorem exsertam in cylindrum condensati, creberrimi. Anthere sessiles, parve, compressiuscul, obtusé-quadrangulares, facie supremá disco flavido convexiusculo sub lente papillulis minutissimis scabrido poris duobus oppositis cum loculis bilateralibus connectivo crasso carnoso sejunctis communicantibus perforato. Pollen globosum, flavum, catenatim-conjunc- tum , e poris disci prodiens. Flores feminei : in cylindrum brevem ovoideum basi spathe convolutá occultatum congesti , contigui. Ovaria ovoideo-globosa, pressione mutuá varié laterata » glabra, viridula و‎ carnosa و‎ apice sübstantiz crassioris , duobus, rarissimé tribus loculamentis , quibus sin- gulis ovulum solitarium, obovoideum, anatropum, crassé funiculatum , recto-adscendens ,ې‎ pellucidá involutum , basi dissepimento in fundo cavitatis affixum , continetur, Stylus brevissimus, crassus , glaber. Stigma terminale, capitatum , papilloso-viscidum , nonnihil depressum , s. obiter emarginatum , exalbidum. Bacce supra partem infimam accrescentem axis carnosi in spicam densam tres aut quatuor pollices longam cylindricam disposite, lato-globose, supra depres- siuscule ac rudimento styli instructe, glabre, nitide, ante maturitatem aurantiace , tandem coccinee, vulgo biloculares seminibus duobus, raro triloculares ac trisperme. Pericarpium molliter carnosum, non crassum, circum semina pulpà mucosa fartum, dissepimento vasculoso- carnoso. Semina semiglobosa, compresso-obovoidea aut ellipsoidea sive reverá difformia , dorso plano-convexa ac levia, ventre infra extremitatem superiorem excavata. Hilum superficiale , basale. Cicatricula stomatis prope hilum locata, tumida s. proboscidea, plerumque excentrica, versus latus seminis internum inclinata. Chalaza sursum ad latus ventrale in excavatione feré recondita. Spermodermis simplicissima , tenuissima و‎ ad sedem gemmule relaxata, ceterum tam arcté nucleum obvestiens , ut nonnisi eo [1250 sejungi inde possit. Embryon magnitudine et formá seminis, exalbuminosum, in superficie viridi-nebulosum , intus albidum. Pars superior sive cotyledon fere sola totam embryi massam efficit, recta, crassa, solida, statu recenti in peri- pherià carnosa, axem versus fracida, state vero aut siccando plané farinosa. Gemmula parva, lateralis, nuda, quamquam spermodermide velata , parvum tuberculum abbreviato-conicum areá circumscriptum ad extremitatem inferiorem nuclei in viciniá hili effingens. Arctá continuitate cum parte cotyledonari est unita, pariter carnosa, nec vero solida, cum diligentior investigatio eam e nonnullis squamis minutis subcucullatis aliis super alias incumbentibus sive potius sese vaginantibus conformatam esse ostendat. Equidem semen examinavi tribus ejusmodi gemmulis sive punctis germinantibus prope hilum preditum, quorum medium paulo tumidius neque tamen tantum erat, quante iste cotyledones, que solitariam modo gemmulam propullant. EXPLICATIO FIGURARUM. Tas. 85. 4. Tuber cum basi scapi abscissi; juxta (B) pars scapi superior cum inflorescentiá. E latere adverso (C) spadix fructifer, de cujus axe sursum major jam decidit baccarum numerus. — D. Folium est plante in apricis crescentis , petiolo fere dimidio abscisso. (Bıunz analysin, Latour plantam del.) Tas. 97. £T. —1. Spadix , spathà ima reflexa , ut organa fructificationis appareant , ad dimidiam magn. reductus. — 2. An- thera, ut reliquee omnes figure , 9-13 exceptis, magis aut minus magn. auct. — 3. Anthera longitudine persecta. — 4. Flos femineus. — 5. Sectio transversa ovarii. — 6. Sectio longitudinalis floris feminei. — 7. Bacca. — 8. Eadem, parte superiori pericarpii abscissa. — 9, 10, 11, 12 et 13. Semina magn. nat. quorum 9, 11 et 12 a latere ventrali, duo reliqua a latere dorsali conspecta. — 14. Semen magn. auct. — 15. Idem longitudine persectum. — 16. Extre- mitas inferior seminis, in quà gemmula tuberculi lateralis instar conspicua. — 17. Eadem, in quà gemmula minus excentrice sita est. — 18. Eadem, gemmulá spermodermide sive cicatriculà stomatis denudatá. — 19. Eadem, squa- mula gemmule externa resectá, ut infra eam sita appareat. — 90. Sectio longitudinalis gemmule spermodermide (....*) adhuc velatee, cum parte continuà cotyledonis (...**). 148 RUMPHIA. - AMORPHOPHALLUS ۷ ۰ A. petiolis levibus, spathá ovata acutá superne erecto-patente spadice (in lado spathae) [0 cylindraceo -fusiformi acutiusculo multo breviore. Dracunculus Zeylanicus polyphyllus. P Linn. Flor. Zeyl. p. 198. 422. Arum foliis palmatis ر‎ 8 lanceolatis integerrimas و‎ spatkam spadice clavato breviorem superan- tibus Van Royen Hort. Lugd. Bat. p. 7. 2. Dracontium caule immaculato minus et humilius Hern. Parad. Bat. p. 88. Arum polyphyllum د‎ Dracunculus et Serpentaria dictum , caule non maculato , minus et humalius Heru. Hort. Lugd. Bat. p. 60. Han. Multos ante annos a viro doct. Korn in Zeylaniá in sylvis inter Tangale et Mature florens repertus et ut nova species Ari, nomine nondum insignita, cum Van 7 communicatus. Videtur autem hec species a proximá diversa esse spathä multo breviore superné non adeo elongato-acuminatá et simul spadicibus imá basi nudis aut breviter pedunculatis. Ceterum ingens est utriusque plante affinitas, que ambee florum fabricá admodum congruunt, adeo ut descriptio accuratior supervacanea possit videri. Zeylanenses autem non huic tantum speciei nomen Kidaram indide- runt, sed illi etiam و‎ quee petiolo tuberculato-aspero est instructa : quod ob similem omnium harum specierum habitum haud admirandum. s AMORPHOPHALLUS PUNCTULATUS. A. petiolis levibus, spathä oblongo -lanceolatà obtusiusculá spadice cylindraceo- fusiformi obtusiusculo paulo breviore. Arum punctulatum. Zier. ned. Harrr. Circa Djassinga in parte occidentali provincia Buitenzorg. Ipse plantam non vidi, brevi tantummodo annotatione et addità delineatione defuncti Zıersum mihi notam. Procul dubio ad hocce genus referenda est : an vero satis ab A. mutabili sit distincta, equidem non audeo dijudicare : hoc tantum lectorem monitum volo, eodem illam tempore cum A. mutabili ( quod duplici nomine descripsit) in regione istà investigatam fuisse. Spatha secundum illam delinea- tionem est recta, obtuse acuminata, spadice paulo tantum brevior : ex descriptione memoratà extus est striolata , viridi-flavescens , punctis sparsis purpurascentibus, ad basin convexo-annulata : intus virescens,carinata , subtiliter reticulata, Spadix in delineatione pedunculatus , cylindraceo-fusiformis , obtusiusculus: 1۶۱٣ auctore , « ad apicem depressiusculus. » Bacce trisperm esse videntur. | AMORPHOPHALLUS BULBIFER.‏ و A. petiolis levibus, rachide foliorum bulbifera, spatha ovata obtusa cucullatà spadicem clavatum obtusum ie ا‎ Arum bulbiferum Roxs. in Curt. Bot. Mag. Ne 2072 et Ne 2508. — Spr. Syst. Veg. III. p. 770. 30. Arum spectabile LirreL. ined. Hasır. In Bengaliá in locis prope Calcutta, et, licet raro, in occidentalibus Javee regionibus, ubi ab indigenis nomine verna- culo Altjung insignitur. Hzc mihi planta in Javá non occurrit, sed inter vegetabilia a Van Hassext in provincià Bantam collecta folium reperitur, quod a ceteris speciebus facilé dignoscitur bulbillis rachidum axillis insidentibus. Hanc Aroideam Hortulanus Zippers (quod ex brevi ejus annotatione apparet) prope Djassinga, non longé a finibus Banta- micis, pluviarum tempore florentem invenit, cui nomen supra indicatum indidit, et scapum tanquam longissimum, levem, atro-purpureom-aculatum, spatham ut amplissimam, cucullatam, undulatam, obtusam, spadicem subeequantem, descripsit, quod omnino cum fro bulbifero Roxs. congruit. Ceterum non decerno, utrum melius ad hanc , an ad aliam priorum sectionum sit referenda, id quod diligentior investigatio pistillorum ac partis nude spadicis indicabit. THOMSONIA. | 149 Species incerte et vix note. Scripta, quee مشش‎ de plantis insulee Luzone, in Ran Hist. pl. III in Appendice, in lucem edidit, mihi persuase- runt, insulis etiam Philippinis quasdam hujus generis species esse proprias : e quibus tamen sequentes diligentius examen requirunt. 1. Dracontium Luz. Polyphyllon sextum l. c. p. 37. 16., forma certé foliorum A. variabili simile. 2. Ngapatung, ut cetere non nisi nomine, tanquam species anterioris , relata. 3. Tabung vel Tagbung. 4. Upao. Hujus quoque generis quedam species in Zona torridá Africa reperiuntur, quarum tantum fragmenta e collectionibus V. V. Clarissimorum PaLisor oe Brauvors et Leprrevr videre potui. Secundum hzc due species afro statui posse mihi videntur, nempe : 1. A. difformis : petiolis parum tuberculoso-asperis, segmentis foliorum partim ovatis partim difformibus trapezoideis apice sæpè exciso-bicuspidatis. ۱ Hanrr. A V. Cl. Parısor ve Beavvors anno 1789 in Regno Oware repertus, cujus unicum folium in Herbario Baronis De Lessert servatur. Pormá irregulari inprimis segmentorum supremorum foliorum admodum est insignis. 2. A. consimilis : petiolis densé verrucoso-asperis, spathá ovato-acuminatá spadice multo breviore. | | Hasır. In arenosis ad oram sylvarum Promontorii Viridis, mense Julio florens, a ۷۰7 repertus. Specimen mecum ù quam humanissimé communicatum, licet mutilatum, cum apex nudus superior spadicis abruptus sit, forma spathee cum 4. Zeylanico optimé congruit, ita ut hunc initio me agnoscere existimarem. Sed diligentiori examine instituto apparet, eum ab hoc petiolis verrucoso-exasperatis satis differre, quemadmodum et scapus fermé sesquipedalis asper est, sed minori gradu. Anthere ovariis continue, ut in reliquis, poris duobus terminalibus dehiscunt , ut de genere ` hujus plantee nullum omnino dubium supersit. Aut fallor, aut viventem foliisque ornatum in Caldariis Horti botanici Parisiensis conspicatus sum. XV. THOMSONIA. War. Plant. Asiat. rar. N° 4. p. 83. tab. 99. — Marr. Reg. bot. Zeit. 1831. p. 459. XIT. Pythoniwm Scuorr. in Melet. bot. I. p. 17. XVI (1). CHARACTER ESSENTIALIS. Spatha cucullato-subconvoluta. Spadix superne nudus et verrucosus, inferne? continuo- androgynus : organa rudimentaria nulla. Anthere sessiles, fasciculata , quadriloculares, in vertice ad latera glandule utrinque poris duobus dehiscentes. Ovaria libera , unilo- cularia, ovulo solitario erecto. Stylus cylindricus. Stigma valvatim trilobum. Vereer, Plané eadem ac generis Amorphophalli. Abr. Intima cum Amorphophallo, a quo nulla aliá re hocce genus distin uitur, nisi antheris quadriporosis et ovariis uni-ovu- | ۷ latis. Stigma trilobum facit, ut plané aliam in eo ovarii structuram, quam indicatam, suspicemur, nempe ovarium o : 9 p ? p gamogastricum e tribus carpellis, nisi multi-, at certé uni-ovulatis, formatum , atque hoc adeo singularius est. Dısrsıs. Unica nota species sylvas montanas Nepali: in mediterraneis Bengali inhabitat. (1) Pythonium Scarr. (Thomsonia Warr. ) «Spatha convoluta, cucullata (reticulata); spadicis appendix obtusa j corrugato-tuberculata. Antheræ 4 porosæ. Ovaria I ovulata, ovulo erecto. Stylus subulatus. Stigma valvato-trilobum. Indicæ, foliis subsolitariis simultaneis, 2 pinnatifidè compositis, pedunculo elongato. P. Wallichianum Scnrr. (Thomsonia nepalensis War.) و‎ P. bulbiferum Scnrr. (Arum bulbiferum Rox».) » N JO a: 22 Eh wt c . RUMPHIA. | ; OBSERVATIO. | Hoc genus in honorem Anroxu Topp. Tuousox a V. Cl. Warnicu ita nominatum est, quiin annotatione operis sui splendi- dissimi monuit, ne forté confunderetur cum T’hompsonid 1108811 Brown e familia Passiflorearum, quam De CaNDoLLE in Prodr. Syst. Veg. III. p. 357 ad Deidamiam retulit. Quodsi nihilominus Thompsonia Ros. Br. genus a Deidamia diversum esset censendum, utriusque generis nomen , licet tantum non idem, satis tamen differret, ut ita memoria duorum virorum egregià de botanices studio meritorum servaretur, neque illud mutari fas esset. Sequentia e Watticun descriptione sunt desumpta. —M —— ————— "— — | " | i. THOMSONIA NEPALENSIS. | Descr. Planta erecta, carnosa, glabra. Tuber magnum, placenteforme , depresso-orbiculatum , vertice | fibris pluribus crassiusculis comosum. Folium magnum, solitarium , petiolatum , umbraculiformi- | bipinnati-trisectum (tripartito decompositum) : segmenta secundaria (pinnis) lanceolata, acuminata, 2-3-pollicaria , atro-viridia , subtus reticulato-penninervia , exteriora sensim majora , extima nunc pinnatipartita. Petiolus crassus و‎ cylindricus و‎ scapo minor : rachides profundé sulcate , a segmentis ' decurrentibus submarginate. Scapus 1-2- pedalis, cylindraceo-attenuatus , pallide viridis, pur- pureo-variegatus , inferné squamis duabus inequalibus membranaceis rufescentibus obtusis laxe involutus. Spatha erecta, sexpollicaris , coriacea, crassa, cymbiformis , obtusa , inferné convoluta , superné cucullata, extus atro-viridis, intus viridi-flavicans. Spader arrectus, clavatus , obtusus , longitudine spathe, basi semipollicari femineus, inde usque ad medium masculus, denique parte tripollicari crassiore densé obsità tuberculis verruceformibus inequalibus flavidis. Antherw sessiles, densissimé aggregate, 4 aut 5 stellatim fasciculate, oblongae, leviter compresse, in vertice truncato munit glandulá (sive potius cristá connectivi prominentis) oblonga transversali و‎ carnose, flavicantes, intus quadriloculares, loculis angusto-tubulosis, per paria oppositis, in vertice ad latera glandule utrinque poris duobus tumido-marginatis dehiscentes. Ovarıa crebra , ovoidea, foveolis spadicis subimmersa, densé spiraliter digesta, unilocularia, ovulo solitario erecto. Stylus cylindricus, subincurvus, ovario vix longior. Stigma crassum, carnosum و‎ subla- terale, trilobum; lobi triangulares , acuti, tumido-marginati , subvalvatim conniventes , equales. Quamvis mihi non esset in animo plura huic addere Capiti, tamen in fine ejus de genere quodam Indie orientali proprio breviter agere constitui, quo una ex analysibus in Tab. 36 expressis spectat, et cujus, quod ad structuram organorum fructificationis, intima est affinitas cum utroque genere e Tribu T'homsoniearum , de quo proximé locuti sumus. Hoc genus vix nomine notum est Aglaonema Scarr. e Tribu Anaporearum, quod accuratius hic spectabimus et in eo simul cuidam Arordearum, a Rumpnio nostro descriptae et depicte, necdum vero in libris systematicis scientie amabilis recepte , suum locum assignabimus. ` XVI. AGLAONEMA. Scurr. in Melet. bot. I. p. 18. XXIX. (1). CHARACTER ESSENTIALIS. Spatha subconvoluta. Spadix continuo-androgynus : organa rudimentaria antheris (1) Aglaonema Scurr. «Spatha hians, tandem reclusa. Spadix inferné pseudo-hermaphroditus. Ovaria 1-locularia , ovulo unico fundo affixo. Stylus vix manifestus. Stigma placentiforme concavum. Indica fortassis planta, erecta , petiolis mes ad apicem usque vaginatis , laminis oblongis, pedunculis brevissimis, spathà albidà suaveolenti. Ag. integrifolium Scurr. (Arum integrifolium Linx.) » AGLAONEMA. ١ 151 conformia. 4nthera: ima fasciculatim-concrete, in vertice quadriporose. Ovaria libera, ovulo solitario, basifixo, anatropo. Stigma sessile, discoideum. Bacce monosperme. Embryon exalbuminosum. CHARACTER NATURALIS. Spatha monophylla, erecta, concava, imá parte convoluta, decidua. Spadix pedunculatus s. ima nudus, crassus, cylindricus, obtusus, rigidus, confertissimé floribus monoicis nudis obsessus , . basi femineá solummodo persistente. Flores masculi د‎ antherc creberrime , contigua , sessiles, quinae aut septenz in fasciculos concrete, crasse, solidiuscule , truncate, compresso - quadrangulares aut varié obtusé-angulose, nisi numerus earum mutilatione sit deminutus quatuor loculos polliniferos bilaterales, geminatim inter se discretos , abbreviato-tubulosos , parallelos, gerentes, qui in ipso anthe- rarum vertice per totidem poros rotundos aut lunulares pollen farinosum emittunt. Flores hi masculi majorem spadicis partem, postea destructam et deciduam, occupant, quorum fasciculi inferiores interdum loculis polliniferis sunt destituti ac plane steriles, licet fertilibus conformes. Flores feminei : numero longè minori quam masculi , nullo inter hos intervallo. Ovarda ovoideo-globosa , libera , pres- sione mutuá perpaulum laterata, inferiora insertione obliquá deorsum subgibbera, carnosa, levia, loculamento unico , cujus fundo ovulum solitarium anatropum sessile inhzret. Stigma sessile, magnum, crassum , orbiculato-discoideum, licet exsiccatum et marcidum persistens. Bacce glomerate , elongato- ellipsoidex, monosperme. Pericarpium parum crassum, succulento -carnosum. Semen inversum , vertice in extremitate inferiori affixum, ellipsoideum , leviusculum , latere ventrali chalazá magná depressá , raphe e basi seminis hinc assurgente obtectá , exsculptum , exalbuminosum. Embryon figurá seminis, constans corpore solido carnoso, ad imam partem squamulas nonnullas imbricatas, alias - aliam obtegentes, gerente. | : Vecer. Stirpes biennes aut etiam perennes, glabra, caudice simplicissimo, cylindraceo, elongato, inferné radicante, superné frondoso. Folia oblonga, indivisa, laterinervia, petiolis vaginanti-amplexicaulibus. Spadices axillares et terminales, scapis ad basin spathellatis suffulti, in primo efllorescentie stadio odorem gravem, subnarcoticum , ceterum non insuavem et florum quarundam Magnoliacearum haud absimilem , spargentes. Abr. Quatenus genus hocce a Caladio Venv.. differat, manifestum est, si conformatio florum et masculorum et femineorum utriusque generis inter se comparetur. In Ca/adio anthere reverá e pluribus sunt composite intime in unum corpus prismaticum unitis, ad latera loculis polliniferis longitudinalibus ibique sese aperientibus. In antheris Aglaoneme licet quaedam proclivitas ad talem coadunitionem conspiciatur, hæc tamen non nisi ad basin earum pertinet. Cum hic porro loculi ipsi antherarum substantia sive potius lateribus earum utrinque involutis sint immersi, non ut in Caladio extrorsum dehiscunt, sed per poros in facie superiori anthere ipsius. Quod ad flores femineos, ovaria in Caladio ovula multa oophoris parietalibus affixa continent, itaque longe differunt ab iis, quee in Aglaonemá obser- vantur. Est et aliud Aroidearum genus, a Scuorrio Dieffenbachia nominatum , quocum nostrum cum crescendi modo, tum ovariis pariter uniovulatis magis etiam congruit. Structura vero antherarum in Dieffenbachid prorsus est diversa, ut suo loco disertius indicabitur. Ceterum hocce genus inprimis insignitur seminibus acotyledoniis, qualia in Amorphophallis et quibusdam Dracontiis reperiuntur. Horum nempe structura plané eadem est, que in 4morpho- phallis, hoc tantum levi discrimine, quod squamule inferiorem embryi extremitatem occupantes in hoc genere forme sint plane, in altero illo subcucullatee. In hac seminum conformatione primo certum consensum cum Ruppid maritimá Linn. agnoscere mihi videbar; deinde vero mutavi sententiam, quod hec quidem sunt exalbu- minosa , nec vero acotyledonea, et contra squamule Aglaoneme et Amorphophalli non habendz sunt partes cotyle- donares, sed tantum accessorize, extremitatem embryi radicularem obtegentes. Pars, quam V. Cl. Gartner de Fruct. et Sem. pl. II. p. 23. tab. 84. in seminibus Ruppie maritime vitellum nominat, haud procul dubio alia est, ac ipsum embryon, ex cujus vertice sulco exsculpto processus parvus teretiusculus conicus sive cotyledon exoritur, quam GARTNER embryon ipsum esse censuit. Distris. Species cognitae dus paludosas silvas insularum Malaicarum et Moluccarum inhabitant, quibus accedit tertia, valdé dubia , que insulas Philippinas habitat. 152 RUMPHIA. i. AGLAONEMA SIMPLEX. Tas. 65 nr 36. D. Ag. foliis oblongis protuberanti-venosis. Aglaonema integrifolium Scurr? L. c. Caladium simplex Bu. Cat. Hort. Buitenz. p. 103. HABIT. In sylvis depressis, inprimis in solo calcario, hanc plantam satis frequenter in Javà reperi, ex gr. in collibus calcariis prope Kuripan et Tjampia. Occurrit etiam in monte Salak prope Kapandungang et Gedogang , atque a Viro Cl. Rem- warpr compluribus locis provincie Tjanjor investigata est. Herbarium nostrum alia habet exemplaria, que Van Hasseır in provincia Bantam prope Lewebunger et in radicibus montis ignivomi Pulusarie collegit. Descr: Tota planta glabra. Radix constat fibris filiformibus carnosis albicantibus ex imá parte sub- terraneá caudicis orientibus. Caudex simplicissimus, 1 5-3 - pedalis, pollicem crassus و‎ cylindricus و‎ equatus, carnosus و‎ solidus, rigidus, inferné subhorizontalis et radicans, dein arrectus , vetulä parte cinereo-virens ac basibus petiolorum annulatus , in summitate foliifer. Folia longè petiolata, alterna, approximata , erecto-patentia و‎ 6-11 pollices longa, 2-35 pollices lata, oblonga aut lan- ceolato-oblonga , acuminata , vulgo cuspide brevi emarcidá terminata , basi obliqué truncata aut rotundata, raro subcordata , subinequilatera, ad marginem integerrimum obiter undulata, crassé herbacea , inequilaterinervia, supra saturaté viridia, subtus pallidé viridula : petioles dimidio circiter aut tertiá tantum parte foliis brevioribus, apice teretibus, interné per totam feré longitu- dinem utrinque margine membranaceo vaginzeformi basin versus sensim dilatato et amplexicauli cinctis. Scapi ex axillis foliorum summorum, horum petiolis breviores , solitarii aut geminati, bracteà (sive spathellà ) semilanceolatá mucronata naviculari membranaceà exalbidà marcidá semivaginati , cylindracei, initio strict, post lapsum spathe cernui aut recurvati. Spatha termi- nalis, 2-24 pollices longa, spadicem adequans و‎ erecta, concava, inferné convoluta, circum- scriptione ovato-oblonga , obtusiuscula , mucrone rigido apiculata , crassé foliacea , externe flavido- virescens lineolisque longitudinalibus inscripta, interne vernicoso-albicans, decidua. 2 pedunculo brevi, tereti, basi fundo spathe obliqué innato continuus و‎ monoicus, floribus nudis undique tectus, femineis parti inferiori, masculis longè crebrioribus reliqua: parti confertissime insidentibus. Flores masculi : anthere creberrime , contigue, sessiles, crasse, carnose, albide aut eburnee , polymorphe, ut plurimum obtusé-quadrangulares, subcompresse , facie superiori truncate ac quaternis poris geminatim sibi oppositis, quorum unus et alter non raro obliteratus est, perforate, totidem loculis polliniferis abbreviatis utrinque prope latera immersis instructze , inferné in fasciculos connate, quà coadunitione formam dentium molarium animalium ruminantium feré semulantur. Que floribus femineis sunt proxima magis lactee sunt, licet superioribus prorsus conformes, at steriles et firmiores. Flores feminez : ovaria ovoideo-globosa , altero subinde latere subobliqua aut gibbera, exalbida, deinceps virescentia, substantie crasse carnose, in fundo cavitate ovulo solitario ellipsoideo anatropo repletá. Stigma terminale, sessile, magnum, orbiculato-discoideum , nonnihil depressum و‎ carnosum , minutissimé glandu- losum , lutescens, peracta foecundatione cerinum, in fructu minuti umbonis instar persistens. Fructus : bacce plurime , quarum complures omnino non , aut serius maturescunt , in capitulum densissimé congeste, ellipsoidex, mutuä pressione inferné paulisper presse, miniate, leves, lucida , monosperma. Pericarpium tenue, carnosum , semipellucidum و‎ intus strato mucilaginoso semen undique obtegens et cum ejus spermodermide confluens , ita ut hee , detracto pericarpio, simul a semine secedat ac dilaceretur, siccando fungoso-coriaceum. Semen ellipsoideo-cylindra- ceum, leviter admodum compressum, vertice in extremitate inferiore fundo pericarpii affixum , et quamdiu funiculo umbilicali obsidetur attenuatum , simulac eo denudatur non aliter quam in extremitate oppositá rotundato-obtusum, hic sulco longitudinali, raphen latam ex extremitate inferiore seminis ascendentem recipiente , exsculptum. Spermodermis simplex , tenuissima , mem- branacea, lutescens, ad extremitatem inferiorem seminis ejusque latus raphe notatum paulo crassior, hic pallidé ferruginea atque arctius adhaerens. Embryon exalbuminosum , magnitudine v AGLAONEMA. 153 et figura seminis, albidum, ad basin viridulum, formationis inprimis peculiaris. Constat 1.) corpore crasso, solido, intus farinoso-carnoso et 2.) quibusdam squamulis, corpori isti e basi enatis, arctissime imbricatis , agglutinatis, quarum externa est crassior et coloris viridis , internis tenuioribus accumbens easque plané occultans. Nonne igitur pars embryi superior atque solidior : cotyledon, ima autem basis ejus squamulis obsessa radicula est habenda? — id cert? stoma ovulorum fundum pericarpii spectans indicare videtur. EXPLICATIO FIGURARUM. Tas. 65. A. Pars plante superior cum inflorescentiá et fructibus magn. nat. — B. Tota planta minori dimensione delineata. (Brume analysin, Arckenn. plant. del.) Tas. 96. D. — 1, 9. Inflorescentice , longitudine inter se diverse, eque ac 3, 4, 14 usque ad 19 magn. nat. : aliz figure magis minusve auct. — 3. Spadix, spathá circa basin abscissá. — 4. Idem longitudine dissectus. — 3. Frustum spa- dicis quibusdam pistillis et antheris obsessi. — 6. Quaedam anthers magis desuper vise. — 7, 9, 9, 10, 11. Segmenta horizontalia antherarum. — 19. Latus anthere longitudine persecte , in quà asteriscus ostendit, ad quamnam usque altitudinem inferné inter se sint conjuncte. — 13. Pistillum sectione verticali. — 14. Sectio horizontalis baceze. — 15. Semen a latere raphe notatum , inferné adhuc funiculo umbilicali preditum. — 16. Idem altero latere, ex parte adhuc spermodermide dilaceratá proditum. — 17. Idem plané spermodermide ac raphe denudatum. — 18. Idem extremitate inferiori sursum posita, ut squamulee conspiciantur. — 19. Embryon longitudine resectum. — 20. Ima ejus pars admodum aucta, ad ostendendum , quà ratione squamule sint positae. 2. AGLAONEMA MARANTAFOLIA, Ta». 68. Ag. foliis oblongis obsoleté parallelo-venosis. Caladium marantefolium. Zipper. ined. Appendix erecta. Rumen. Herb. Amb. V. p- 487. tab. 189. fig. 2. Hasır. In sylvis umbrosis Moluccarum, ab indigenis Tapanawa badiri dicta. Mutilatum exemplar, a 719۶8110 in Amboiná collectum, habet Herbarium nostrum. alterumque ex insulà Bandá mecum communicavit Vir amicissimus Peirsca , rebus medicis in coloniis Indicis nostris prefectus, quee plane sufficiunt, ut a proximá specie distinguatur. Distributio nervorum lateralium foliorum hie scilicet longé diversa est ; sunt majori numero, magis approximati, paralleli , cras- situdine non adeo inzequales, quo fit, ut folia hujus plantee Moluccensis quarumdam Seztaminearum folis haud absimilia sint. Scapi quoque hujus generis interdum longitudinem petiolorum feré exeequant, quod in Ag. simplici nunquam obtinet. Sequens brevis descriptio partim ex annotationibus Zıersuu defuncti est desumta auxilio plantee siccatee ac delineatione. | Descr. Caudez crassitie brachii infantis, cauliformis, indivisus, erectus, inferné nudus et delapsu foliorum cicatricibus annularibus, externe pallidé sive cinereo-virens, interne succulento-carnoso- albidus. Folia e summitate caudicis recté assurgentia , approximata, longè petiolata, oblonga, magis minusve acuta et sphacelato-mucronata , basi subrotundata aut subcordata , integerrima , nervulis permultis curvatis lateralibus obsolete striata, pergamena, supra saturaté viridia, in pagina dorsali pallentia, hinc costá mediä percrassá : longitudo eorum a pede ad quindecim pollices variat, latitudo quatuor aut quinque pollices complectitur. ۵۵ inferné, ut in A. sim- plici, marginibus membranaceis vaginantes et amplexicaules, ad apicem teretes. Scapi plures inter bases dilatatas foliorum terminalium , spathellis sive squamis angusto-convolutis membra- naceis intermixti , teretes , erecti , brevi post detrimentum partis spadicis antheris obsessz penduli. Spatha oblonga, acuminata, convoluto-concava , superné aperta , flavo-virens, marcido-decidua ^ in apice scapi cicatricem obliquam annularem relinquens. Spadix spathä brevior, itidem, et quemadmodum videtur; longius quam in alterá specie pedunculatus. Pacco glomeratz, ellipsoideo- cylindracez , coccinee , monosperme, permultis pistillis adhuc parvulis interposite. EXPLICATIO FIGURARUM. Tas. 66. 4. Summitas caudicis Ag. marantafolie, amplius dimidio minor, quam in statu naturali, a pictore Latour in loco delineata. — B. Folii adumbratio magn. nat. 39 , 154 RUMPHIA 1 AGLAONEMA ML يج‎ Dracunculus Luzonis primus, seu Indorum Garay Sinbuya G. J. CausuLo Stirp. ins. Luzone in Hist. pl. Ras. III. App. p. 36. 7. Hasrr. In palustribus et alsiosis insularum Philippinarum, a Leytensibus et Omauvanis Pananquilon dicta. « Folia fert Rumieis, spithamea , albido-maculata , ima ad caudicem (radicem Cam.) laté expansa circumvolucra. » “VIL. DE QUIBUSDAM PLANTIS MINUS COGNITIS E FAMILIA PANDANEARUM. . Post insulas Mascarinas inprimis Archipelago Moluccensi ingentem Pandanearum copiam summa Dei providentia largita est, que familia, quod ad organismum partium fructificationis attinet, intimam habet cum ۸۵20۶ affinitatem (1). Hane ob causam de quibusdam harum plantarum , que , quamvis jam in Herbario Amboinensi commemorentur , huc usque non determinate fuerunt, hoc loco agere constituimus. Neque tamen hzc nostra investigatio magnificentissimos illos spectabit Pandanos arbo- reos, qui vel in sterilibus et saxosis harum insularum, v. c. Bandanensium, litoribus (cujus rei exemplo est Tabula nostra 53) insignem Tropice vegetationis luxuriem et vigorem ostentant, et quorum adspectus eandem feré in animo admirationem et quasi stuporem excitat, ac palmarum incredibilis magnificentia. His enim accuratius investigandis peculiare deinceps caput dicabimus : hic vero de alis quibusdam plantis hujus familie erit sermo , que modo crescendi minori admiratione afficiunt animum و‎ quamvis caudex earum altitudine modo memoratas longé superet, qui tamen longé est debilior, aliarumque arborum, ut sustineri queat, fulcro indiget. Hac in re quidem eadem harum plantarum est ratio, ac generis Calam inter Palmas , cujus quarundam specierum caudicem cetera omnia vegetabilia altitudine superare vulgo notum est. i Primas quidem notiones de nonnullis harum Pandanearum sarmentosarum Rumrmo nostro debe- mus; sed has, quod ad partes fructificationis attinet, tam parum lucidas, ut vel naturalis earum affinitas huc usque a nullo botanicorum recentioris ztatis constitui potuerit. Sie v. c. Savieny in Supple- mento quarto Encyclopedia methodice Lauancku , p. 735, de unà earum , Pandano funicular: Ruwen.., ita refert : « Itaque locum definire nequeo plante, de quá agitur, in rerum naturá tribuendam. » Profecto Pandanus funicularis ad illa vegetabilia videtur referendus, que anomaliá sunt conspicua ; » neque omnino satis certam ejus cum ullá aliá familiá affinitatem video. Peculiare genus constituat » necesse est; sed per descriptionem nimis imperfectam auctoris memorati illud definire non licet a» Recentissimá demum etate plantis quibusdam congenericis repertis, hoc facere nobis licet. Unam ex his, primum a V. Ill. Baxxs observatam et nuper a Ferpinanno Bauer in insulá Vorfolkiá depictam , jam Ros. Brown, princeps ille etatis nostra Botanicorum , alterum esse genus Pandanearum agnoverat , (1) Ab Aroideis maximé distinguitur spadicibus multi-spathatis et habitu foliis angustis sessilibus trifariam imbricatis margine dorsoque spinulosis. : (2) « Je ne puis done, dans l'état actuel, désigner la place que doit occuper la plante dont il s'agit dans la série des = = êtres. A la vérité, le Pandang funieulaire semble être un de ces végétaux remarquables par leur anomalie; je ne lui » entrevois absolument de rapports bien marqués avec aucune famille. Il doit constituer un genre particulier; mais la us T description trop imparfaite de l'auteur susdit ne nous permet pas de Vétablir. » wo | RUMPHIA. quod ex observatione ejus in Prodromo Flore Nove Hollandie, p. 341. huic familie addità manifesto apparet. Hunc quoque secutus est vir de Botanice optimé meritus , GAUDICHAUD, in parte botanicá operis, Voyage autour du monde, par Frexciner, p. 431, qui hoc genus, cujus una illi species in insulis Sandwich, altera im Moluccis , tertia in Timor innotuerat, in honorem celeberrimi peregri- natoris, Lupovict DE Frevemer , Freycinetiam nuncupavit. Cum vero trium harum specierum neque spadices masculos, neque fructus maturos exploraverit, sequentes descriptiones, preterquam quod novas quasdam species spectant , idcirco non supervacanec videbuntur, quod cognitioni hujus generis pulcerrimi amplificande inservire poterunt. Hujus autem character essentialis est sequens : —FREYCINETIA. GAUDICH. in Frexcin. Voy. Part. bot. p. 431. — Enor. Prodr. Flor. Nordfolk. p. 24. Spadices polygamo-dioici s. pseudo-hermaphroditi, simplices, floribus nudis undique tecti. /Masc. filamenta monanthera. Fem. ovaria (singula binis, ternis pluribusve unitis conformata) sapius staminodiis cincta, unilocularia, totidem oophoris parietalibus quot stigmatibus terminalibus in discum confluentibus : ovula creberrima , breviter funiculata, anatropa. Bacce aggregate, uniloculares, polysperme. Semina minuta, striata , vertice extremitati inferiori affixa , appendice funiculari marginata. Æ mbryon 1n albumine carnoso erectum. — Caudex saepissime scandens v. radicans, rarius arborescens. 0 angusta, inferne vaginanti-amplexicaulia, paralleli -nervia, margine dorsoque subspinulosa, ver- natione equitativa. Spathe complures, sæpius purpureo-aut luteo-coloratze. Inflorescentia terminalis, rarissime. lateralis. | 1. FREYCINETIA srROBILACEA. Tas. 39. ۱ ۱ Fr. caudice scandente radicante, foliis elongatis linearibus acuminatissimis apice spinuloso-denticulatis, spadicibus lateralibus (subternis) squamis in strobilum سه‎ congestis involucratis, masculis elongato-cylindraceis. Pandanus funicularis Rumen. Herb. Amb. IV. p. 153. tab. 82.— Savieny in Lan. Enc. bot. Suppl. IV. p. 739. Hasır. In Amboind in vicinià litoris ad scopulos humidos arboresque ascendens, Malaicé Pandang tuli aut Pandang mera dicta. Mense Octobri caudex magnificentissimas inflorescentias apertas large gestans conspicitur. Descr. Caudex fruticosus, scandens, crassitie digiti humani aut crassior, cylindricus, obliqué annulatus , spinis (sive ramis rudimentariis) raris brevibus imê incrassatis apice recurvato-acutis armatus, substantie tenacis lignoso-fibrose, ope radicularum adventivarum alligatus, in paucos ramos simplices foliosos divisus. Folia 1-15 pedem longa, 1-15 poll. lata, sursum planiuscula , margi- nibus integerrimis revoluta, versus basin dilatatam mutuo - amplectentem subconduplicata , in summo apice ad marginem et dorso obsoleté serrulata , rigida , supra viridia , infra cesia. Inflore- scentic forma strobili lateralis ovoidei (scilicet, ramorum terminantium abbreviatissimorum ), solitarise , rarissimé geminata , basi foliis rudimentariis creberrimis spiraliter confertis sursum accrescentibus patenti-reflexis e basi latá carinato-acuminatis margineque serrulatis rigidis circum- 965522. Spathw copiose, magis minusve roseo-aut purpureo-colorate , striate , primum arcté sibi appresse, deinde superné patule, tres interiores, que ex axillis spadicem emittunt, oblongo- lanceolate atque integerrime , exteriores autem forma lato-ovatá apiceque conduplicato virescenti in apicem rigidum serrulatum product. Spadices masculi (qui soli in manibus sunt) in diversá stirpe , graciles, recti, subequilongi, ad basin continuam tertiä feré parte longitudinis pedunculum nudum semi- aut compresso-teretem exalbidum sistentes , superné cylindracei et floribus imper- FREYCINETIA. 157 fectis monandris confertim tecti. Stamina nuda, areolis spadicis exserta, primo rectiuscula , deinde incurva, glabra. Filamenta brevia, teretiuscula, carnosa, albida. Anthere terminales , immobiles, elongate , utrinque emarginate, obtusé quadrangulares , e stramineo ochrascentes ^ biloculares , loculis oppositis rimá longitudinali dehiscentibus. ۱ 2. FREYCINETIA IMBRICATA. Tas. 40. Fr. caudice scandente, foliis elongatis linearibus acuminatis basi apiceque spinuloso- denticulatis, spadicibus terminalibus breviter pedunculatis, femineis (subbinis) ellipsoideo- globosis, ovariis tri-pentagynis. Hasır. In sylvis intactis montium altissimorum Jave occidentalis, ubi variis anni temporibus florentem, semel tantum fructibus maturis onustam vidi. A montanis Me-ong dan-dang dicitur. Basibus foliorum arcté imbricatis sterili quoque conditione facilé a sequenti specie dignoscitur. Descr. Plane glabra. Caudez, licet 15-pedalis و‎ simpliciter ramosus و‎ debilis , scandens, non raro in vetustis arborum truncis pseudo-parasiticus , teres, equatus , sublignosus ږ‎ foliorum delapsorum cicatricibus obiter annulatus. Folia 8-10 poll. longa, 4 poll. lata, linearia , valde approximata , imá trifariam imbricata, ubi bases eorum dilatate tubum brevem amplexicaulem substantiae tenuioris sistunt, superné patentia ac planiuscula, ad margines vulgo subrevolutos presertim baseos et in acumine rigidiori , nec non infra ad costam , licet multo levius, spinuloso-denticulata Folia terminalia in squamas (s. spathas) densé imbricatas deinde subapertas ovato-lanceolatas cym- biformes sunt transmutata , interioribus duobus obtusioribus crassioribus luteolis singulis spadicem breviter pedunculatum proferentibus ; exterioribus longius acuminatis magis virescentibus spadici- bus orbatis apiceque spinuloso-denticulatis. Spadices feminei (soli mihi noti) pollicares , ellipsoi- deo-globosi, pallidé virides. Pistilla nuda, continua, basi staminibus aliquot imperfectis brevissimis cincta. Horum staminum filamenta complanata, basin versus dilatata , apice antheram sterilem extrinsecus adnatam cordato-obtusam gerentia, post fecundationem ovariorum aliquantum excrescentia atque emarcido-persistentia. 7" elongato-turbinata , inferné obtuse angularia ac decolora, apice in collum abbreviato-conoideum penta- vel hexaedrum pallidé viride constricta , unilocularia, oophoris 3-5 parietalibus multiovulatis. Stigma terminale, sessile, 3-s. 4- vel 9-lobum, sive potius 3-5 stigmatibus consociatis hippocrepidiformibus margine callosis centrum versus concavis conformata. Spadices fructiferi inter folia passim laterales, nudi, solitarii , pugnum crassitie æquantes , ellipsoidei , tuberculati. Bacce supra axem spadicis carnosum elongato-ellipsoi- deum. densé aggregate, inversé conoidex , laterate, inferné exalbide, in discum convexum hexaedrum in centro stigmate emortuo obsessum flavido-viridem dilatate, succulente. Pericar- pium non dehiscens , substantia apice magis crassæ et carnosæ quam circa parietes, ibique mem- branosum et subdiaphanum, pulpá crystallinà fartum. Semina copiosissima , circa spermophora longitudinalia succulento-carnosa striiformia confertissima , ascendentia, brevissimé funiculata , leviter arcuata, marginata , vertice extremitati inferiori affixa. Margo centralis est crassior, appen- dice funiculari excurrente formatus : alter autem ad dorsum latior, cristeformis, pellucidus, conduplicaturá spermodermidis ortus. Spermodermis membranacea, arctissimé transversé striolata , decolor. Cuticula obsoleté nervosa, arescendo pallidé rufescens, apice circa chalazam ac basi ad cicatricem stomatis intensius rufescens. Mucleus fusinus, obiter falcatus, levis. Albumen copiosum , carnosum , albidum. Embryon parvum, in basi albuminis inclusum, conoideum , rectum. - 3. FREYCINETIA savanica. Tar. 41. ۰ ee . ۰ 0 ۰ ۰ e ۰ ۰ . Fr. caudice scandente, foliis lineari -lanceolatis acuminatis apice spinuloso - denti- culatis, spadicibus terminalibus breviter pedunculatis, femineis (ternis aut quinis ) cylindraceis, ovariis tri-tetragynis. 40 ab d 158 RUMPHIA. Hasır. Cum prioribus in sylvis intactis circa montes ignivomos Jave occidentalis, veluti Salak, Gedé, Patuha, aliosque, multiflorens. A Fr. ¿mbricatá non solum spadicibus femineis cylindraceis recedit, sed presertim basibus foliorum amplexantibus, non ut in illà persistentibus, verum commorientibus, quo fit, ut folia hoc quidem statu formá gaudeant magis lineari-lanceolatà , Fr. scandentis Gau». satis’simili, sed substantice rigidioris. Huic, quee non solum in Timor, sed etiam in ora Guinee Nove, in sylvis ad radices montium altiorum Javæ, et vel in nemoribus parve insule Nusa-Kambangan occurrit, non minus est affinis, sed florens facillimé dignoscitur. Fr. scandentis enim squama florifere longè minus sunt petaloidee, haud ita incrassatee, subinde tantum folia mutilata effingentes, et spadices longè pedunculati ovoideo-globosi ac multo minores. Specimina Fr. scandentis ab Hortulano Zırrerivs in ora 0 Nove collectae a Timorensibus Javanisque foliorum brevitate ac rigiditate majori distinguuntur : eorum vero, quee ex Nusa-Kambangan attuli, sunt elongato-linearia et omnino membranacea. Descr. Caudex fruticosus , elongatus, debilis, scandens, pollicis crassitudine , cylindricus , annulatus. Rami sparsi, sepé furcati, dense foliosi, lignosi, pleni. Folia spirealia, sessilia, imá dilatato- amplexicaulia, marginibus hic cito sphacelato - ientibus, superné patentia, 5-6 poll. longa , 5-2 poll. lata, substantie membranose satis rigid: , marginibus subrevolutis feré ad apicem usque subintegerrimis, apice vero carinato rigidiori tam lateribus quam dorso circa costam argutam spinuloso-denticulato : folia inferiora ramulorum sepé admodum sunt approximata ac magnitudine decrescentia. Inflorescentia terminalis, primo adspectu quarundam Magnoliarum simillima, spadicea, spathis bracteeformibus lato-ovatis concavis crassis lutescentibus deciduis involucrata, quarum exteriores steriles apice carinato virescenti sunt obsolet® denticulate, interiores autem longé crassiores magis magisque decrescentes et obtusiores ex axillis spadicem rectum emittunt. Spadices feminei, quorum terni quinive talem inflorescentiam constituunt , pedunculis brevibus semiteretibus aut trigonis suffulti, 1-14 poll. longi, cylindracei, obtusi, pallidé virescentes, pistillis nudis ima interdum coherentibus densissimé tecti. Flores feminei : (quos solos vidi) plerumque tetra-aut tri-, rarissimé di- aut penta-gyni. Ovaria elongato-ovoidea , sublaterata, ad apicem stigmatibus obtusissimis coronata et pro horum numero totidem oophoris parietalibus predita. Ovula circa oophora striata coste instar prominentia subbiserialia , elongato- ellipsoidea , anatropa و‎ ascendentia, funiculo umbilicali brevissimo stipata. Stigma (sive potius stigmata in apice ovarii in orbem consociata) disciforme, periodo evolutionis peractá polymorphum : initio umbilicatum و‎ in centro aliquot tuberculis parvis approximatis preditum, deinde pro numero tuberculorum 3- aut 4-, rarissimé 2- aut 5-coccum, tandem tuberculis magis dilatatis et a se invicem secedentibus orbiculari-convexum ac radiatum. 0 4. FREYCINETIA INSIGNIS. Tas. 42. Fr. caudice scandente, foliis longissimis linearibus acuminatissimis (rigidis) imá basi apiceque spinuloso-denticulatis, spadicibus terminalibus breviter pedunculatis, femineis' (ternis aut quinis ) cylindraceis, ovariis di- trigynis. Hasır. In sylvis intactis altioribus رع كول‎ velutiin cacumine montium Pulassarie, Salak, Gedé, Burangrang, Tankuwang- Prahu , aliorum. Fr. radieanti Gau». profecto quam maximé affinis est, sed ab illä foliis longissimis rigidis differre videtur. Speciem, huic itidem proximé accedentem sed fructificatione orbam , in Guineá Nová indagavit divus Zarrz- nus, quam Zr. marginatam nominare libet : caudice scandente radicante, foliis longissimis linearibus acuminatissimis rigidis supra medium apiceque spinuloso-denticulatis. Hac ab alterá differt foliis angustioribus ad margines per totam feré longitudinem spinulosis, quorum bases dilatato-amplexantes colore rubro-fuscescenti gaudent. Descr. Caudex fruticosus, crassitie brachii infantis, altissimé scandens, cylindraceus, obliqué annu- latus, in ramos subfastigiatos cernuos foliosos substantie solide carnoso-fibrose solutus. Folia approximato-spiralia , basibus dilatato-membranosis mutuo sese amplectentibus , 2-4 ped. longa, 1-15 poll. lata, superné patentissima et plana, costá subtus tantum apicem versus , marginibus ad basin apicemque spinulosis, coriaceis, rigidis, terminalia, sub inflorescentiá longitudine decrescentia et ad basin, ubi intensé purpurea sunt et carnescentia, magis dilatata. Inflorescentia terminalis , pulcerrima , constat tribus vel quinque spadicibus strictis, inequilongis , viridibus , squamis peta- loideis lato-ovatis primum arcte imbricatis deinde patentibus involucratis , appendicibus (squamis FREYCINETIA. 159 floralibus rudimentariis ) aliquot difformibus angustis carnosis immistis. Squame interiores sunt minores sed multo crassiores, albidæ, fornicate, integerrima , quarum nonnulle sursum in apicem incrassatum anticé sulcatum dorso gibberum erectum attenuate : aliæ triangulari-oyate , acumi- nate, pallidé rosex, inferné concave, sursum patentes; exteriores majores, purpuree , apicibus virescentes ac passim denticulatz sensim in folia caudicina abeunt. Spadices feminei : 14-24 poll. longi, pollicem crassi, pedunculis semipollicaribus deinde accrescentibus subinde aliquantum scabridis semiteretibus albidis carnosis insidentes. Flores feminei : confertissimi , quovis pistillo ternis quaternisve staminodiis sterilibus minutis cincto, quorum filamenta subulata basi unita antheras apice extrorsum adnatas oblongo-cordatas gerunt. Ovaria, quamdiu minus sunt evoluta, prismatica, apice truncato stigmate disciformi, ad marginem levigato, in centro bi- aut tri- poroso, minutissimé papilloso obtecta, deinde apice in collum satis elongatum subacietatum attenuata, cujus stigma terminale didymum aut ternatum modo est umbilicatum , modo tuber- culatum, aut subinde discum sistit margine incrassato utrinque axem versus inflexo : continent 2-9 oophora longitudinalia , parietalia, quibus ovula minuta elongato-ellipsoidea anatropa ope. D i funiculorum umbilicalium brevium subbiseriatim sunt annexa. Spadices fructiferi elongato- COE ellipsoidei, baccis densissimé aggregatis elongatis obconicis lateratis pulpá succulentá fartis confor- mati. Semina in spermophoris gelatinosis multi-lateralia, cylindrica , utrinque obtusiuscula , rectiuscula aut obiter tantum curvata , longitudinaliter striata, funiculo umbilicali brevissimo predita, eujus appendix, coste instar, ad ventrem usque ad extremitatem superiorem ascendit, ubi chalaza colore fusciori cuticule fit conspicua. 5. FREYCINETIA ANGUSTIFOLIA. Tas. 43. l'r. caudice scandente, foliis elongatis angusto-linearibus acuminatissimis apice spinu- loso-denticulatis, spadicibus terminalibus breviter pedunculatis, masculis femineis que cylindricis, ovariis trigynis. Hasır. In sylvis uvidis regionum montanarum satis frequens in Javá occidentali, ubi semper feré florens reperitur, veluti in montosis Seribu, Salak, Pangeranghu, cet. Plante a Rumrmo Herb. Amb. F1. p. 21. tab.8. fig. 2. descripte, que ad hocce genus referenda est, proximé accedit, sed eo distinguitur, quod folia ad marginem non totá longitudine, sed summo tantum apice sunt denticulata, et spadices minus longé pedunculati. Planta Rumphiana in Javá quoque , licet multo rarius, occurrere videtur; etenim in radicibus montis Salak specimina sterilia collegi, quorum folia prorsus talia sunt, qualia Z. e. Herb. Amb. depicta. Ita quidem definiri posset : Fr. Graminea caudice scandente radicante, Joliis angusto-linearibus acuminalisssimis margine totá longitudine spinuloso-denticulatis, spadicibus terminalibus longé pedunculatis, femineis elongato-cylindricis. Carew arborea Runen. l. e. Descr. Caudex alté scandens , furcato-ramosus , basi crassitie digiti infantis, ut rami teres, annulatus , substantie fibrose. Folia in apicibus ramorum plerumque nutantibus subspiraliter disposita , 5 sed sepius 1 pedem longa, circiter + poll. lata, patentia aut partim reclinata , graminea , imá dilatato-amplexicaulia, ad apicem elongatum acuminatissimum dorso et margine spinulosa , membranacea, supra nitidiuscula, infra in glaucum colorem vergentia , marginibus basium amplexantium cito emorientibus, dum a caulibus sejunguntur substantie membranaceo tenuis- sima. Spadices diceci و‎ bini quaternive terminales, foliis bractexformibus cincti, cum pedunculo brevi compresso-tereti carnoso vix pollicares, recti, masculi femineis tenuiores ac paulo elonga- tiores. Folia ista bracteeformia (s. spathe numero 9-7) primum densissimé imbricata , deinde patentia, substantiz crasse subcarnose, utrinque lutescentia و‎ navicularia , glabra, odorem gratum sed acrem , florum 60 tjampakka similem, spargentia , quorum singula interiora minora ovato-oblonga ex axillá spadicem pusillum exserunt, exteriora vero majora lato-ovata sterilia sunt et cuspide longá viridi triedrá perinde ac folium spinuloso- denticulatá terminantur. Spadices mascult coloris alutacei, staminibus creberrimis liberis obsessi. Filamenta brevissima, crassa , carnosa. Anthere pallidé straminee , didyme, ellipsoideze , obtusé quadrangulares , biloculares , loculis connectivo centrali adnatis, oppositis, parallelis, sulco longitudinali dehiscentes. Pollen ellipsoideo-globosum , plicá centrali excavatum : ejus membrana externa pallida est , pellucida , 160 | RUMPHIA. levigata , poris 5 minutis membrane interne demum. perforata. Spadices feminei in diversa stirpe, viriduli. Pistilla arcte sibi appressa, sessilia, staminodís minutis immista. Ovaria turbinato-ellipsoidea, inferné pressione sublaterata, superné in collum breve producta, cujus apici depresso-truncato stigma e tribus tuberculis conflatum est immersum , unilocularia , ovulis creberrimis anatropis tribus oophoris parietalibus striiformibus insidentibus. Spadices fructiferi elongato-ellipsoidei, nudi. Bacce ejusdem forme atque ovaria, carnose, superné viridule ac | stigmate magis calloso-prominenti fuscescenti coronatz , albicantes , non dehiscentes , pulpá aquosá farte. Semina sessilia, multilateralia, cylindracea, utrinque subattenuata, rectiuscula, obiter striata, latere ventrali appendice funiculari crassa in raphen decurrenti marginata. EXPLICATIO FIGURARUM. Tas. $9. A. Summitas rami frondentis Freycinetie strobilacee. — B. Inflorescentia, spathis adhuc appressis. — C. Sectio =~ longitudinalis inflorescentie mascule, ut figure precedentes et sequens, magn. nat. (Analysis hujus aliarumque omnium specierum solertissimá manu viri amicissimi Dr Caisse del. Plantam pinxit Arckenn.) 1. Spadix masculus. — 2. Ejusdem sectio horizontalis, ut figure sequentes magn. auct. — 3. Aliquot stamina. — 4. Pollen. Tas. 40. Ramus Freycinetia imbricate cum spadicibus femineis et fructu, ut figura 6 magn. nat., ceteris omnibus varié magn. auct. (Latour plantam ex natura expressit.) 1. Stamen sterile florum femineorum, posticé visum. — 2. Aliud anticé visum. — 3. Pistillum. — 4 et 5. Stigmata supra visa. — 6. Sectio longitudinalis spadicis fructiferi. — 7. Segmentum transversale baccee mature. — 8. Idem rese- ctum et explanatum, quo melius conspiciantur spermophora seminibus obtecta. — 9. Nucleus cuticulee adhuc in- clusus sed spermodermide denudatus. — 10. Idem spermodermide adhuc instructus. — 11. Eodem hoc statu longi- 4 tudine resectus. Tas. 41. Ramulus Freyeinetie Javanice cum spadicibus femineis, magn. nat. (Hac, ut sequentes species a pictore Latour. del.) | l. Flos femineus stigmate radiato, ut dus figure sequentes magn. auct. — 2. Stigma, quale primo stadio apparet. — 3. Particula oophori cum nonnullis ovulis. — : Tas. 42. 4. Summitas rami Freycinetia insignis cum inflorescentià, sed foliis abscissis, ut ambe figure sequentes magn. nat.— B. Spadices, sqaumis floralibus jam commortuis, pedunculis magis adauctis. — C. Folium caudicinum. 1. Flos femineus cum staminodiis, ut figuree sequentes magn. auct. — 2, 3 et 4. Stigmata supra visa. — 5. Stamino- dium extus visum. — 6. Seinen nondum planè maturum. Tas. 43. Planta mascula Zreycznetie angustifoli@ florens, magn. nat. 1. Duo folia floralia interiora cum spadicibus masculis, naturali magnitudine paulo auctiora. — 2. Stamen a latere visum و‎ ut 3, 4, 6 et 7 magis minusve magn. auct. — 3. Sectio transversalis anthere. — 4. Structura pollinis. — 9. Spadices feminei, peractá jam foecundatione depicti, magn. nat. — 6. Pistillum horum spadicum. — 7. Semen. VIII. DE NOVO QUODAM. GENERE E FAMILIA LAURINEARUM. Si Hortus Malabaricus تحص‎ diligenter examinatur, de paucissimis tantum Laurineis in eo agi invenies. Hujus rei causa hee sola esse videtur, quod illo opere copiosissimo maximé humiliorum regionum vegetatio illustratur, quas inter tropicos quidem paucissima: incolunt Zaurine®. Quum vero Rumrnius noster in explorandá Flora Moluccensi non adeo has investigaverit regiones, que ob faciliorem aditum ab omni inde tempore melius fuerant lustrate, queeque locis satis diversis eadem feré vegeta- bilia gignere solent, sed potius id egerit, ut remotiores regiones montanas mediterraneas , precipuam Laurinearum sedem , perscrutaretur, facile est intellectu , quare de plantis ad hanc familiam referendis crebrior in ejus libris, quam in Rheedianis fiat mentio. In his inprimis planta in Vol. III. Tab. 41. Herbarii Amboinensis depicta peculiari forma fructuum , que novo Laurinearum generi propria est , insignitur; de quo genere hoc quidem Capite agere constituimus. DEHAASIA. Cryptocarye sp. Bı., Maschili sp. anomale Ners AB Esene. Flores hermaphroditi aut abortu monoeci, paniculati. Perianthium sexfidum, laciniis inequalibus, tribus exterioribus nanis. Stamina fertilia novem , quorum tria interiora staminodiis geminis sessilibus instructa. 4ntherae subrotunde, bilocellatze, valvulis totidem ascendentibus, sex exteriores introrsum, interiores extrorsum dehiscentes. Staminodia interni ordinis nulla. Stigma discoideo-triangulatum. Bacca pedicello carnoso-incrassato imposita. — Inflorescentia paniculata, paniculis ad continuationem terminalem ramu- lorum dispositis. Flores viriduli. Gemma foliipare parve, squamis foliaceis. Folia pen- ni-nervia, reticulata. ۱ OBSERVATIO. A Cryptocaryd Ros. Br. recedit forma perianthii, fructu non hujus basi immerso sed nudo, denique staminodiorum cum internis staminibus alternantium defectu. Hoc ultimo charactere etiam a Beilschmiedid Ners AB Eseng. distinguitur, que praeterea laciniis perianthii sequalibus gaudet. Haud ullo dubio ob similem fructum proxima est Sassafras, sed antheris bilocellatis tam ab hac planta, quam ab Actinodaphne Nees a Esens. et a Persed Garre. satis diversa. ۱ CorxiLtus pe Haas, qui Societati Belgicae Indie orientalis a consiliis et aliquamdiu Amboinze prefectus fuit, studiis 4I 162 RUMPHIA. literariis Runpau nostri, cum jam oculorum lumine esset orbatus, peritos ei amanuenses et pictores adjungendo haud parum consuluit, quem adeo ipse plantis, quae in Moluccis non gignuntur, in his arbore toxicaria Macassarià , aliunde conquirendis adjuvit : quà de re conferantur epistolae ad calcem Capitis quarti Rumphiorum addite. Itaque nomen hujus patroni scientia amabilis dignissimum censui, quod hoc modo illustraretur. Ceterum particule de et van belgico sermone cum hominum nominibus tam intime coherent, ut, cum hee illustrare velimus, eas, si fieri potest, servare oporteat, nisi vocabulum ejusmodi nimis barbaré sonet aut nimio syllabarum constet numero. 1. DEHAASIA BD MEAN Tan. 44. D. foliis oblongis s. elliptico-oblongis utrinque subacutis s. apice obtuse cuspidatis concoloribus glabris, paniculis folio brevioribus, laciniis perianthii persistentibus, pedi- cellis fructiferis rectis pedunculo panicule triplo-quadruplo brevioribus. Puspa Tjarang montanorum in locis australibus provincie Dantam. Hasır. In provincia javanica Bantam ad radices et in saltibus montium altiorum, ex. gr. inter Lebak et Tji-tarap, ubi nonnulla ejus specimina collegit divus Van Hasserr fructusque delineationem adumbravit. Semper feré florere videtur, sed raro inveniuntur fructus , quos non nisi e figurä supra memoratà cognovi. Descr. Arbor non alta, latam circa se prebens umbram و‎ trunco recto , cylindrico, non alte a solo in ramos laté-extensos crassos nodoso-tuberculatos diviso. Ramuli pulvinis elevatis petiolorum deci- duorum cicatrisati, teretes, striati, albido-cinerascentes , glabri, «wtate tenerá obtusé-angulosi, gemmá conoideá minutá terminati, cujus squame lato-ovate foliacez ad marginem tantum sunt sericeo-ciliatae. Folia sparsa , sed sepe tamen ad apices ramulorum conferta, 3-6, interdum vero vel 10 poll. longa, 15-ultra 4 poll. lata, ex oblongo elliptica, apice modo in cuspidem obtusam aut brevem aut satis elongatam producta , modo acutiuscula و‎ coriacea, glabra, concolora , undu- lata, supra nitida, simpliciter penninervia, subtus reticulato - penninervia. Petioli semipollicares et subinde longiores, basin versus crassiores , teretiusculi, canaliculati, glabri. Panicule in inno- vationibus terminalibus solitarie pluresve, 2-4 poll. longe, simplices, patule, pedunculate , circumscriptione elongato-ovoideá, rare, rachide angulato-compressá in 5-9 ramos breves a basi ad apicem longitudine decrescéntes sparsos compressos simplices patentes ex apice aliquantulum dilatato aut trifloros aut longiores cymoso-septemfloros divisá. Exiguum pubis brevissima: tandem evanescentis vestigium in rachide ejusque ramis vix sub lente conspicitur : bractee quoque cito jam decidere videntur, quarum ad exortum pedicellorum ramulorumque anguste tantum con- spiciuntur cicatriculee. Pedicelli circiter 3 lineas longi, curvati , apicem versus sensim crassiores et ad basin perianthii dilatati , triquetri , glabri, carnosi. Perianthium ante expansionem turbinato- globosum, externe glabrum, inzquali-sexfidum , subcoriaceum و‎ ad basin substantia magis car- nose, viridulum ; lacinze triangulari-ovate , obtuse , margine sericeo-ciliate atque interné pube sericeá appressá, tribus externis minimis, quasi calycem tridentatum referentibus, vix supra sinum trium laciniarum interiorum multo majorum eminentibus. Stamina laciniis majoribus tertià parte breviora, erecto -conniventia, pubescentia, longitudine subequalia (exterioribus ` tribus, quee lacinias minores spectant, tamen paulo longioribus) , sed exteriora antheris majoribus anticé, tria reliqua posticé valvulis rotundis sursum reflexis dehiscentibus. Filamenta cras- -siuscula, staminum sex exteriorum latiora magisque complanata. Anthere subrotunde , crasse, ‘ula facie, quà duo loculi disjuncti subrotundi sunt immersi aliquantum concave , alterá convexz, sex exteriores magis transverse dilatate. Prstillum glabrum, sessile, basi carnose perianthii insidens. Ovarium ovoideo-subtrigonum, uniovulatum. Stylus filiformis, longitudine stamina equans aut aliquantum superans. Stigma terminale , peltato-triangulatum , papillis minutis scabri- dum. Florum pauci tantummodo ad grossificationem perveniunt, quà inceptä basis perianthii unà cum toto pedicello magis magisque carnescenti-accrescit, tandem receptaculum clavatum ultra dimidium poll. longum carnoso-baccatum e viridi rubicundum effingens, cui bacca laciniis emarcido-persistentibus cincta est imposita. Bacca receptaculo dimidio brevior, ellipsoidea , superné cicatrice styli umbilicata, levigata, atro-purpurea, monosperma. Semen ellipsoideum , inversum , cotyledonibus maximis, crassis, carnosis, plano-convexis, inter quas plumula exigua sursum est inclusa. (Fructus auctore Van Hassett et secundum delineationem ab illo factam. ) DEHAASIA. 163 3. DEHAASIA MEDIA. Tas. 45. D. folis ellipticis utrinque acutis s. apice arguté-cuspidatis glabris subtus glaucinis, paniculis folio brevioribus, laciniis perianthii deciduis, pedicellis fructiferis curvatis pedunculum panicule adaquantibus. Machilus tertia species media Wowrn. Amb. III. p. 70. tab. 41. Hasır. In sylvis montanis Amboinz , unde specimina cum fructibus mihi sunt in manibus. Magna huic cum antecedenti est similitudo, sed folia tenuioris sunt substantie, subtus glaucina, apice magis acutata, fructus etiam longé majores. Forté ad eandem hanc plantam et haud ullo dubio ad hoc genus nostrum referende sunt et Laurus peduncularis Warr. et Laurus incrassata Jack., quas V. Ill. Nees AB Esens., licet dubitabundus, tanquam duas species generis sui Machilus retulit. | Descr. Arbor ligni straminei non ponderosi, sed durabilis tenacisque. Ramulí subteretes, cinereo- albidi و‎ glabri, gemma exiguá subuliformi-conoideä glaberrimä terminati. Folia sparsa , 3-9 poll. longa, 1-4 poll. lata, cum petiolo 7-1 pollicari canaliculato, patula, supra kete viridia, subtus glaucina et inter venas curvatas prominentes tenerrimé reticulata , glaberrima. Pedunculi fructi- geri laterales, nutantes, lignosi, circiter 15-2 poll. longi, verrucoso- punctati , fructibus duobus tribusye, aut sepé unico tantum dependentibus. Baccee ellipsoideo-globose , magnitudine Cerasi domestici, pedicellis incrassatis im posite, primo atro-virides, deinde atro-ceerulez, lucide. Pedicelli ultra pollicem longi, cylindracei, carnosi, solidi, extus carnei et verrucoso -punctati, intus virentes, ramis paniculee clavato-incrassatis sublignosis semipollicaribus continui. Pericarpium vix lineam crassum, baccatum, intus virens, semine ellipsoideo globoso levi. Testa chartacea , in aére cito ER Membrana interna tenuis, vasculosa. Cotyledones maxima , hemispherice, extus viridescentes, interne albide, carnose, amare. Gemmula conoidea , dur cotyledones inclusa , viridula. : DEHAASIA ELONGATA. Tas. 4T.‏ .و D. foliis cuneato-oblongis subacutis glabris subtus albido-cineraceis, paniculis folium adeequantibus, laciniis perianthii deciduis , pedicellis fructiferis rectis pedunculo panicule triplo- sextuplo brevioribus. Hasır. In sylvis montanis insule Sumatre , ank Herbarium Regium nostrum solum specimina cum fructibus e provinciá Palembang per V.Orn. Praronivs, alia e provincia Padang per V. Orn. Korraais nactum est. Lignum, etsi non durum, - operi fabrili valido perquam est idoneum. A sequenti specie foliis magis elongatis subtus inter venas angustius reticu- latis planê glabris, a praecedenti paniculis magis elongatis longius pedunculatis differt. Descr. Arbor procera و‎ cortice fusco. rugoso saporis aromatici subamari, ramis radio in ramulos non admodum longos teretes glabros superné foliosos inferné UN cicatrisato - -rugulosos divisis. Gemma terminalis, conoideo-subuliformis, glabra. Folia conferta, 5-9 poll. longa, 2-3 poll. lata, oblonga , acuta aut subacuta , basi in petiolum semipollicarem cuneata , passim subdimidiata , utrinque glabra, coriacea , in pagina superiori nitida, costa e petiolo canaliculatá sed absque venis distinctis (siccata tenuiter ac densissimé reticulata), in pagina adversä albido-cineracea , penni- nervia , tenuiter sed angustissimé reticulata , costá elevatà , ut videtur, hic lal CN Pani- cule, quarum nonnisi fructigeras vidi , ad basin Suh iure ramulorum, bine, ternz pluresve, approximate, patentes, folia longitudine equantes aut superantes, absque pubescentiá. ۶ panicule teretiusculus, glaber, inferné per 3-7 poll. longitudinis nudus, superné in ramos 35-15 poll. longos simplices sparsos divisus aut horum lapsu cicatrisatus. Pedicelli incrassati, solitarii geminive in apice ramorum, circiter 15 poll. longi (itaque parte nudá axis multo breviores), recti, subinde vero leviter curvi, cylindracei, carnosi. Bacce phase. "iu dine Cerasi domestici, e colore viridi tandem in atro-purpureum transeuntes. 164 | RUMPHIA. 4. DEHAASIA CUNEATA. Tas. 46. D. foliis obovatis s. obovato-oblongis ellipticisve apice rotundato-obtusis s. acutiusculis subtus glaucis ac puberibus, paniculis folio brevioribus. Cryptocarya cuneata Bu. in Bydr. Flor. Ned. Ind. p. 558. Hasır. Florentem mense Novembri in sylvis insulae Nusa Kambangan inveni, et Aprili in sylvis inferioribus montis Salak ; fructus autem non vidi. Patat Javanorum, Huru unjuk montanorum Jave occidentalis. Descr. Arbor splendida , 40 pedes alta, cacumine in ramos varié furcatos soluto, densé folioso. Rami teretes, internodiis elongatis, exalbidi, glabri, circa nodos lapsu foliorum cicatrisati , lenticellis oblongis cinnamomeis «tate fuscis hic illic elevato-punctati , in apice atque ramulis brevibus pube livido-sericeá adspersis foliosi. Gemme apicales, parve, abbreviato-conice, ochraceo-velutine, e paucis squamis caducis formate, folia et pedunculos state tenerrima obtegentibus. Folia conferta, petiolata, 3-5 poll. longa, 15-4 poll. lata itaque magnitudine non magis quam forma varia و‎ basi plerumque cuneata et obovata, raro elliptica, superné cilatato-subrotunda aut acumine brevi obtuso predita, coriacea, supra glabra, nitida, obscuré viridia ac simpliciter penninervia , in pagina dorsali glauca, pube minulissimä , inter venas elevatas reticulata : petioli 5-feré pollicares , teretiusculi, ad basin crassiores, facie interiori superné sulco ad laminam ascendente exarati, etate tenerá puberuli, tandem glabrati. Panicule in innovationibus ramulorum inter folia termi- nalia digest: , his dimidio breviores و‎ graciles, longè pedunculate, erecte, deinde horizontales aut nutantes, circumscriptione ovoideà, pube minutá plane obsesse, rachide tenui ima articulato- . inerassatá superné tereti-compressá supra mediam partem in ramos verticillatim confertos aut sparsos sursum decrescentes tenerrimos horizontales divisá, quorum inferiores sunt cymoso-septem- flori, superiores umbellato-5-aut 3-flori. Bractee minutissime, viridule, tantummodo in ramis compressis et ad basin pedicellorum 1 5-2 lineas longorum tenuissimorum , forma subtriangulari و‎ membranacez , fugacissimo. Flores magnitudine grani Snap, ante expansionem turbinato- globosi, pube sericeá obducti, flavido-viriduli. Perianthium in sex lacinias triangulari-ovatas obtusas concavas subcoriaceas fissum, quarum tres exteriores valdé abbreviate, arcté ۰ Stamina antherifera 9, filamentis complanatis, brevia, utpote laciniis majoribus perianthii breviora, plane hirta, sex filamentis exterioribus aliquanto longioribus et basi nuda, tribus inte- rioribus ad basin dilatatam extus utrinque glandulà nephroideo-globosá sessili glabrá stipatis. Anthere biloculares, loculis disjunctis, parvis, valvulis rotundis sursum reflexis dehiscentibus : anthere staminum sex exteriorum magis sunt dilatate et introrsum , interiorum trium و‎ que magis sunt subrotunda , extrorsum dehiscentes. Prater glandulas descriptas nulla obvia sunt staminodia. Pistillum longitudine staminum longiorum , glabrum. Ovarium ovoideum , basi perianthii sub- carnose impositum nec tamen immersum , ovulo anatropo funiculo brevi apici loculamenti affixo. Stylus filiformis, stigmate terminali angulato-tricuspidato , obsolete papilloso. - EXPLICATIO FIGURARUM. | Tar. 44. A. Ramolas florens Dehaasie microcarpe. — B. Unum majorum foliorum cum reticulatione pagine dorsalis, utraque figura magn. nat. ) Analysin florum V. Cl. Decaisne, plantam Arcxenn. delineavit. ) 1. Flos magn. auct. — 2. Unum e sex staminibus seriei exterioris, quorum tria majoribus perianthii laciniis, tria mino- ribus sunt opposita. Quod hic depingitur unum est ex iis, quee majoribus laciniis sunt opposita, anticé visum. — 3. Stamen seriei exterioris minoribus perianthii laciniis oppositum , imà cum basi abscissá utrinque glandulà obsessá ' staminis seriei interioris, anticé visum. — 4. Reliqua pars modo dicti staminis abscissi e serie interiori, posticé visum. — 5. Circumscriptio floris longitudine resecti et explanati. — 6. Fructus, ut figura sequens magn. nat. (fructus iste secundum delineationem a Van HasseLT sud manu exaratam). — 7. Sectio ejus longitudinalis. Tas. 45. 4. Ramulus cum fructibus Dehausie medie, ut sequentes figure magn. nat. — B. Reticulatio folii majoris in pagina dorsali. — C. Fructus, pericarpio carnoso a semine detracto: — D. Sectio longitudinalis figure precedentis. (A preestantissimo pictore J. Bick ad naturam delin. ) Tas. 46. A. Ramulus florens Dehaasie cuneate, ut folium majus B. magn. nat. (Analysin V. Cl. DECAISNE, plantam Arckenn. delineavit (۰ 1. Dispositio variarum partium in flore, — 2. Flos nondum apertus, ut sequentes figure magn. auct. — 9. Flos apertus. — 4. Una e laciniis perianthii majoribus, interne visa. — 5. Stamen e serie exteriori, anticé visum, — 6. Pistillum. Tas. 47. Ramulus fructiger Dehaasie elongate Sumatrane, magn. nat. (ab Arckenn. delineatus). IX. DE QUIBUSDAM PASSIFLOREIS INDIA ORIENTALIS. Passifloreas, quee plante, majori parte scandentes, eximiä florum pulcritudine ac singulari formá sunt conspicux , zone torride novi orbis tantum non omnes esse proprias , res vulgo nota est. In Indiá quidem Orientali , sed maximé in Archipelago Moluccensi , adeo sunt rare, ut in Runran libris ne unius quidem speciei mentionem factam videamus. At in Horto Malabarico Raren, nobilissimi scientiz amabilis patrono, et quidem Tom. VIII, p. 39-45 primas nonnullarum Passiflorearum notitias ac figuras expositas habemus, unde jam apparet, ditissimam Floram India Orientalis hac pulcerrimá plantarum familia certé non omnino esse orbatam. Licet autem ille plante Indie Orientali propria non tanta florum pulcritudine oculos delectent , quanta plereque Passiflorea regionum occidentalium , natura tamen, ut hoc quasi compensaret , fructus earum splendidissimis ornavit coloribus. Verum ob ipsam illam florum exiguitatem et exilem speciem , quibus pauca sané cum aliis Passifloreis sunt communia و‎ diu addubitatum est, quonam plante, a Rurenio l. c. tab. 20, 21, 22, 23, depict», forent referende, num ad genus Passiflorum (1), an ad quasdam Cucurbitaceas (2), an vero, auctoribus Burmanno ac Linnzo, ad genus Convolvuli (3) ? — Ex observatione, quam Van Royen V. Cl. specimini Modecce palmate Lam. (procul dubio ex Herbario J. Burman) addidit, satis constat, jam illum hac in re ab «equalibus dissensisse atque idem fere censuisse, quod A. L. pe Jussieu, in Gener. Pl. p. 398, qui Modeccæ Ruzen. Convolvulz congeneri ex Linnxo, sed habitu cirrhisque Cucurbitacee et fructu supero Passifloræ affiniori, peculiare genus constituendum esse auguratur. Huic enim specimini, cui nomen Zeylanicum Wal hondelle tribuit, simul observans, se semen ejus etiam titulo Hondala e Zeylaniá accepisse, sud ipse manu hac adscripsit : « Modecca Rurxzo. Mal. VIII. tab. 20., ubi porro tab. 21. (1) Hanc opinionem tuetur J. Brersrus, qui duas ex illis plantis in Morto ۰, depictis in Horto F'ageliano , nomine Bryonias, collegit et easdem in Horto Amstelodamensi observavit, cum eas in Prodromo suo ut Flores Passionis spurios Malabaricos descripserit. Hunc e veterioribus botanicis secutus etiam est Proxener, Cf. ejusd. Almag. p. 283. (2) Unam alteramve ex his plantis Cucurbitaceis esse cognatam primum affirmavit P. Hermann. in Mus. Z eyl. p. 25 et 62, quo loco depictam in Horto Malab. 1. c. tab. 0 Bryoniam Zeylanicam folio quinquepartito appellat, quamvis, ut recté observavit J. Bormann ir Thes. Zeyl. p. 49, eandem, aut certé speciem maximé affinem, in eodem libro aliis quoque insigniverit nominibus, veluti : « Clematite Indicá Jolliculo aureo, rotundo, triangulo, Clematite Indicá و‎ purpureä, foliis » profundo incisis, radice amplá, tuberosd. » | | (3) Ita P. Hermann, unam earum, que etiam in Zeylanià reperitur, in Mus. Zeyl. appellans « Convolrulum Indicum » capreolatum, radice tuberosd, foliis profunde incisis, seu quinquepartitis, » quo etiam referendus videtur ejusdem « Con- » volvulus Indicus, maximus, capreolatus و‎ tuberosus , foliis profunde incisis seu tripartitis و‎ » quam unam esse e 57 Modeccis jam J. Bermann in Thes. Zeyl. p. 73. agnovit. Hane deinde cognationem cum Convolvulo etiam tuitus est N. L. Burmann. in Flor. Indicá p. 45 et ipse Linnzus, tam Modeccam , quam Pal-Modeccam Busen. ad Convolvulum pani- culatum citans. ' ۱ ۱ 42 166 | RUMPHIA. » 2.23. ejusdem generis aut species aut varietates pinguntur primum a Borm. Ind. p. 45. dein a » Lingo Mantiss. 336 pro varietate Convolvuli paniculati Linn. Sp. 2. 223. habite fuerunt. Obs. » quod si ad genus Convolvuli pertineant , certé distinctissimas species constituunt , et caule capreolato , » et foliis glandulá instructis, et fructu el semine arillato, diversas , mihi quidem novi generis, Cucume- » raceis affinis, esse videntur he plante. » — Itaque primum a Lamarck in Encycl. bot. IV. p. 208. novum genus Modeccam habemus constitutum , cujus tamen character magis iis, que Rurenrus annotavit, quam ipsius observationibus nititur. Mihi quidem hoc genus omnino servandum ac reverá Passifloreis accensendum videtur, a quibus genus Paschantus Ed e Promontorio Bone-Spei non satis diversum esse censeo. Hoc autem loco nonnullas species, que in Javá vicinisque insulis mihi innotuerunt , accuratius explorare constitui, ob pulcritudinem fructuum inprimis dignas, que in caldariis nostris colantur. Simul lectorem admonitum volo, me, Passifloreas perigonio instructas describentem , has tamen non re verá apetales esse putare. Hoc enim Perigonium duobus verticillis alternantibus formatum esse constat , altero exteriori calycino, altero interno, plerumque appendicibus varie forme instructo, corollino, quorum tamen phylla سد‎ minusve in unum perigonium gamo- phyllum 1 inter se sunt concreta. MODECCA. RHEED. LAM. Flores abortu diclini. Perigonium tubulósum, 10-, rarissime 8-fidum, laciniis exterio- ribus majoribus , interioribus interdum nanis. Appendices 5-10, passim nulla, e fundo perigonii orte. Stamina 5 raro 4, filamentis 1 in floribus masculis circa pistillum rudimen- tarium, in femineis ad basin stipitis ovarii in annulum unitis. Anthere lineares, ima dorso affixe, erecta. Ovarium stipitatum. Stylus nullus aut brevis. Stigmata tria, subpetaloidea. Capsula vesicularis, 3- raro 2-valvis, poly- s. rarissime oligo-sperma. "Semina foveolata, apici cyathiformi-dilatato funiculi umbilicalis baccati immersa و‎ sper- mophoris striiformibus valvarum medio adnatis affixa. — Herbs aut frutices scandentes, stipulis caulinaribus obsoletis. Folia alterna, in apice petioli elanduloso - biauriculata, indivisa aut varie lobata. Cirrhi pedunculares, axillares, solitarii, ramosi, ramis latera- libus pauci- aut multi-floris, medio circinali. Flores parvi, viriduli. MODECCA OBTUSA. Tan. 48. M. foliis pergamaceis cordato - oblongis obtusis, fructibus elongato - ovoideis utrinque attenuatis Br. Bydr. F "x ; په‎ p. 939. — De Cano. Prodr. Syst. nat. III. p. 336. Hanrr. In sylvis inferioribus uvidis circa item Salak in provincia Javanicà Buitenzorg, ubi eam mense Januario florentem ac simul fructibus visu pulcerrimis ornatam reperi. Et hanc, et alias quasdam species nomine Patok Manok insigniunt د سلف‎ Bt verisimile est, | quoniam aves semen ejus arillo succulento ^ Aag cupidissimé appetunt. Descr. Sui er scandens , glaber, subinde ex axillà folu € supra eam aliis se fruticibus cirrho solitario apice bi- s. trifido , procul dubio ramulis metamorphosatis orto, alligans. Caulis inferné crassitie penne anserine, teres, inanis, superné, «qué ac rami alterni Baricati flexuosi, ex tereti subangulosus. Folia petiolis هه‎ teretiusculis ecanaliculatis tortis insidentia, e quibus inferiora manum longa et tres pollices lata, superiora ac floralia multo minora, cordato-oblonga s. oblonga, obtusa et interdum retusa, ad marginem integerrimum revoluta, basi subcordatá ad . latus petioli binis auriculis oppositis il 4 supra convexis infra concavis foliaceis flavido- - viridulis pradita, substantize crasse herbacex , reticulato-venosa , in inferiori pagina glaucescentia , venis primariis in pagina superiori intense viridi sepe gilvis. Pedunculi (sive potius cirrhi pedun- culanei) ut plurimum aliquantum supraaxillares, patentes, petiolos longitudine adzquantes, teretes, recti, supra basin crassiorem cum articulatione obscurá margine anguslissimo mem- RY MODECCA. 167 branoso annulari cinctá, apice in binos ramos breves divergentes paucifloros divisi, inter quos cirrhus brevis simplex recurvus rachidi continuus exoritur. Flores dieci, parvi, viriduli, ad basin pedicellorum bracteá minutá sessili squameformi instructi. Perigonium infundibuliforme , decemfidum : laciniis exterioribus (s. calycinis) lato-ovatis , interioribus squameformibus multo majoribus ac longé latioribus, presertim in femineis, in quibus laciniz seriei interioris sunt angusto-lineares. Masculi : stamina quinque, vix exserta. Filamenta circa rudimentum pistilli subuliforme fundo perigonii insidens in annulum perigynum perbrevem quinquedentatum unita. Anthere elongato-lineares, acute , in sectione transversá obtus& quadrangulares, ima dorso 0 . stricte, flava, rimis completis introrsus dehiscentes. Feminei : stamina quinque, minuta, imperfecta, in fundo calycis in annulum gynopodium cingentem concreta. Ovarium elongato- ellipsoideum , gynophoro stipitiformi continuo suffultum , leve, glabrum. Stigmata tria , sessilia , triangulari-cuneiformia, margine anteriori crenulata, carnosa, petaloidea, albida. Fructus solitarii , penduli, forme quam diximus و‎ angulares, ante maturitatem viriduli, in colorem fulvum trans- euntes, denique punicei, apice ad basin tribus suturis elevatis per totidem valvas elastic? dehiscentes , uniloculares , polyspermi. Valve naviculares, substantia fragilis satis crasse , extus subcarinate et aliquantum rugose, coloris pulcerrimé splendentis , quem indicavimus, intus sordidé straminee ac medio (ubi in duas partes dividi possunt ) spermophoro parietali striiformi elevato predite, cui semina funiculis umbilicalibus elongatis crassis sunt affixa. Funiculi isti penduli , elastici, quà oriuntur crassiores , lactei, , 6 succulente و‎ odoris peculiaris, apice bursicularum instar dilatati semen includentes. Semina compresso-ellipsoidea, raphe excurrenti simplici marginata, vertice extremitati inferiori affixa, scrobiculata, coloris plumbei. Tunica seminis externa tenuissima , diaphana, statu siccato vix a testá foveolatá fragili secerni potest. Endopleura tenuissima, membranacea, eburnea. Albumen forma seminis, obsoletissimé foveo- latum و‎ carnosum, non crassum presertim ad margines, ut quasi e duabus lamellis plano-convexis margine unilis conformata esse videatur. Cotyledones foliacex و‎ maxim&, ovales, obsoleté trinerves. Radicula brevissima , obtusa , infera. 2. MODECCA coRDIFOLIA: Tas. 49. M. foliis membranaceis breviter petiolatis cordatis acutis s. obtusis, fructibus elongato- ellipsoideis utrinque attenuatis Bi. Bydr. Flor. Ned. Ind. P. 939. — De Cann. Prodr. Syst. nat. p. 336. Hasır. In compluribus regionibus montanis Java occidentalis, qua sunt humiliores, veluti in radicibus montium Salak, Pulussarie, Bonkok, cet. , ubi hec planta, quam nonnulli indigenarum ZA roy bilimbi appellant, semper feré cum floribus fructibusque invenitur. Forma foliorum maximé varia est : معط‎ plerumque sunt ovato-cordata, interdum cordato-oblonga, rarius subrotundo-cordata. Descr. Planta suffruticosa, habitu praecedenti speciei similis. Caulis varié flexuosus, sarmentosus, - y des P 7 7 T : : : : : ; ۴ ramosissimus , teres , sublignosus , foliorum lapsu cicatrisatus , ramis elongatis, teretibus, striatis , ١ ad evolutionem و‎ cirrhiferis.. Crrh? alterni s. sparsi, subhorizontales و‎ OS ramos tenerrimos circinnatos divisi, quorum medius indivisus , laterales vulgo iterum trifidi. Folia 2-3 poll. longa, 15-2 poll. lata, forme, ut plurimum , ovato-cordate, acuta , rarius o mé rotundata ac nervo medio exserto mucronulata, ad basin satis profundé cordata et hie circa petiolum similibus auriculis bilateralibus alque in superiori specie, nisi quod minora sunt, predita , integerrima , subrugosa , membranacea, reticulato-venosa, subtus glaucina : petioli, : ubi plurimum, semipollicares , vulgo breviores, teretiusculi , torti. Pedunculi (sive potius cirrh — pedunculanet) solitarii, quorum rachis nuda patentissima petiolis multo longior est, apice bis aut ter dichotomi cum ramulo brevi simplici cirrhiformi continuo ex dichotomiis , laxiflori. 0167 minutissimz , tam in divisionibus rachidis, quam ad exortum pedicellorum 3 vel 4 lineas longorum. Flores vix semipollicares, flavido-virescentes, dioiei. Perigonium tubulosum , inflatum , ad limbum brevem decemfidum patenti-revolutum constrictum , in fundo appendicibus quinque brevibus linearibus truncatis albidis staminibus oppositis, que paracorolla disjuncta videntur habende , ? 168 RUMPHIA. auctum , deciduum. Zaciniæ limbi per duas series alternantes disposite , exterioris seriei majores, oblonge., obtusiuscule , interioris lineares et substantie tenerioris. Flores masculi : stamina quinque, inclusa , laciniis perigonii externis opposita , erecta. Filamenta in urceolum quinque- fidum fundo perigonii adherentem decolorem unita. Antherce oblongo-lineares , erect , obtuse : basi emarginate و‎ ima dorso affixze, flavae, binis rimis parallelis anticé dehiscentes. Rudimentum pistilli sessile, annulo stamineo inclusum و‎ subuliforme. Flores feminei د‎ pistillum inclusum , virens, basi annulo stamineo brevissimo vaginatum. Annulus hic decemdentatus, dentibus alternis longioribus antheris imperfectis subglobosis instructis. Ovarium elongato-ovoideum , gynophoro brevi crasso cylindrico suffultum و‎ uniloculatum, oophoris tribus parietalibus multiovulatis. Stigmata iria, parva, sessilia, rotundato-ovata, crenulata و‎ carnosa , albida. Capsule pendule و‎ elongato-ellipsoidex, subtrigone, utrinque subattenuate, rubicunde, uniloculares, trivalves, polysperme. Semina in spermophoris striiformibus mediis valvis adnatis pendula, apici cupuli- formi-dilatato funiculi umbilicalis crassi filiformis succulenti albidi immersa, ellipsoideo - plano- compressa, margine subattenuata, foveolata, grisea , structurá a specie supra descriptá re verá non diversa. | 3. MODECCA POPULIFOLIA. Tas. 50. M. foliis membranaceis longè petiolatis ovatis acuminatis, fructibus clavato-ellipsoideis obtusis. | Hasır. Diligentissimis investigationibus Hortulani Zıererivs hane. speciem, locis depressis in Timor repertam, debemus, qui in illa insula cum magno rei botanice damno morte immaturà occubuit. Crescit illic inter virgulta, locis uvidis, maximé ad ripam rivulorum. A M. cordifoliá foliis longè petiolatis et capsulis apice obtusis, à M. integrifolid Lam., cui non minus est affinis, cum cirrhis floriferis elongatissimis, tum fructibus magis elongatis facilé distinguitur. Descr. Planta glabra, herbacea. Caulis debilis, scandens, ramosissimus و‎ teretiusculus, striatus, fistulosus, cirrhifer. Córrh? axillares, aut, quod in multis surculorum juniorum superiorum accidit, evolutione foliorum oppressá laterales, longissimi, filiformes, subrecurvi, basin versus crassiores et rigidiusculi, apice vulgo trifidi, ramis lateralibus sepius floriferis , alari, qui crassior est, circinnato-convoluto. Folia alterna, petiolis tortis 15-2 poll. longis instructa , 2-25 poll. longa , 2 poll. lata, ovata , acuminata, basi in petiolum biauriculato-producta , — auriculis exiguis, rotundatis, calloso-glandulosis, — integerrima, subundulata , membranacea , subreticulato-venosa , supra leté-viridia, subtus cesio-virescentia. Inflorescentia, ut supra docuimus, ex ipsis cirrhis, scilicet ex eorum apice , orta, continuationis eorum intermedia circinnato-convolute bilateralis و‎ in planta femineá subbiflora, in masculá racemoso-multiflora, bracteis minutissimis solitariis ad exortum pedicellorum obsessa. Flores, quatenus ex alabastris de iis judicari potest, ejusdem forme ac M. cordifolie, sed minores, masculi tetrandri و‎ et limbi laciniis triangulari-ovatis و‎ acutis, in fundo perigonii sine ullo vestigio appendicum. Masculi : stamina quatuor , filamentis circa pistillum rudimentarium subuliforme in annulum brevissimum quadridentatum connata. Anthere erecta , elongato-lineares , basi emarginate, apice connectivo prominenti mucronate , binis loculis inter se parallelis anticé rima completa dehiscentibus conformate. Flores feminei : ovarium ellipsoideum , gynopodio brevi crasso annulo staminifero sterili obsesso continuum , trigynum. Capsule bipollicares , clavato-ellipsoidee و‎ obtuse , circa basin subattenuatam plerumque perigonio persistenti adhue velate, miniate, nitide, uniloculares, trivalves, valvis tenuis fragilisque substantie, singulis in spermophoro prominenti costeformi medio adnato seminibus 5-9 longè funiculatis praeditis. Hzc apici cupuliformi-dilatato funiculorum umbilicalium baccatorum sunt semiimmersa و‎ obovoidea , plano-compressa , margine subattenuata , vertice in extremitate inferiori hilo superficiali ac margine infra extremitatem obversam subobliqué truncatam tuberculo obsoleto instructa , foveolata , grisea. Testa pelliculá tenerrimá obtecta , substantia tenuis testacez fragilis. Cuticula membranacea, albida. Albumen periphericum, bipartitum , ad margines connatos tenuissimum , carnosum, album. Embryon rectum , cotyledonibus magnis subrotundis foliaceis planis nervosis. Radicula brevissima , obtusa, infera. PASSIFLORA. | ` 169 Hoc autem loco non alienum videtur, alias quasdam plantas hujus familie accuratius explorare , quarum flores, quamquam non conspicui singulari magnitudine , adspectu tamen genuinis Passifloris plané sunt similes. Has vero, quo pauciores huc usque species earum in Indiá Orientali innotuerunt, eo magis attentione nostrá dignas existimo. Itaque eas sectioni Polyanthea De Cano. generis 05 accenseo , licet conformatione paracorolle quasi transitum ad Genus Hollandiz- Novae proprium , Disemma Lasi. , efficiant. Hec enim duplex censeri potest, exterior filamentosa aut proprié duobus verticillis confluentibus filorum inzqualis longitudinis formata, interior autem annularis et radiato- plicata. 1. PASSIFLORA MOLUCCANA. Tas. 51. P. foliis elliptico-oblongis acutis mucronulatis basi rotundato-emarginatis integerrimis subtus glandulosis glabris, petiolo medio biglanduloso, cirrho simplici a pedunculis bilateralibus cymoso-multifloris distincto Br. Bydr. Flor. Ned. Ind. p. 938. — De Can. Prod. Syst. nat. III. p. 323. p. Far. timorensis Tab. 51. A : foliis ovalibus apice ssepe emarginato-mucronatis. Hasır. In Ternate, ubi Reınwaror V. Cl. primus eam indagavit. Alia specimina ex insula Timor ad Var. B. referenda cum figurà humanissimé nobiscum communicavit Vir botanices studiosissimus SPANOGHE , quse illis locis montanis mensibus Majo et Junio floribus ornata collegit. Descr. Caulis suffruticosus , ramosus, debilis, scandens , teretiusculus, striatus, glaber, ramis e com- presso subtrigonis , flexuosis, adultioribus glabriusculis , novis , sicuti petiolis, cirrhis , pedunculis , alabastris et paginá dorsali foliorum novorum , pubescenti-scabridis. Folia patentissima , 3-45 poll. longa, circiter 2 poll. lata (minoris dimensionis in varietate , quorum substantia feré coriacea est), integerrima , apice vulgo costá mediá mucronata (in varietate apice obtusa s. rotundata et sepius retuso-mucronata ), ad basin rotundatam obsoleté emarginata , plana, supra nitida et subsimpliciter venosa, infra glaucina, punctis aliquot glandulosis sparsis, reticulato-venosa , membranacea , glabra : petioli semi- aut feré pollicares, teretiusculi , facie interiori angusto-canaliculati , supra medium duabus glandulis bilateralibus adnatis ovalibus plano-depressis prediti. 6 caulinares , laterales, triangulari-ovate , adnate. Córrhé in axillis foliorum inter duos peduneulos breves erecto-patentes bifurcatos multifloros solitarii , distincti , elongati, filiformes , simplices , spirales. -Pedicelli $ poll. et amplius longi, graciles, subfasciculati, puberes, supra basin 2-4 bracteis persistentibus aucti, supra medium articulati , uniflori. Perigonium in serie duplici alternanti profundé 10-partitum , virescenti-albidum : tubo brevi, amplo, campanulato-rotato , substantia crasse herbacez , basi extus depresso-truncato , sulcato , in fauce corona duplici aucto : limbi lacinie semilanceolate , obtusiuscule, patule, longitudine subzquales, interiores tamen angustiores magisque petaloidex. Corona difformis : externa multis filis tenuibus radiato-diver- gentibus conformata, periphericis interioribus, que setas breves efficiunt, multo longioribus : interna fundum perigonii feré occultans , annularis, fornicata , gamophylla , radiato-plicata , ad marginem revolutum sinuato-erosula. Stamina 5, laciniis perigonii exterioribus opposita , imberbia : filamenta inferné feré ad basin ovarii usque gynophoro elongato cylindraceo connata, superné libera, «quilonga, radiato-divergentia , clavato-filiformia : lineari-oblonge, obtuse, basi emarginate, incumbentes, dorso infra medium affixee , in prefloratione erecte et intro verse. Ovarium ellipsoideum , obsoleté trigonum , glabrum, tribus oophoris parietalibus , coste instar prominentibus , ovulis creberrimis elongato-ellipsoideis funiculatis anatropis obsessis. Styli tres, terminales, arcuato- s. recurvato-divergentes, filiformes , apicem versus incrassati ۱ glabri, decidui. Stigmata crassa, capitata, obsoleté papillosa. Fructus (fide figure a Spanocur picte ) in quovis pedunculo subsolitarii , dependentes , pollicares, ellipsoidei , apice magis rotundati _ quam basi nonnullis reliquiis setaceis staminum obsessá , trisuturati , uniloculares , ad spermophora | lateralia multis seminibus pendentibus serie subduplici affixis. ۱ 43 170 | RUMPHIA. 3. PASSIFLORA HORSFIELDII. Tan. 52. P. folis ovalibus retusis basi cordatis integerrimis subtus elandulosis et velutino- pubescentibus, petiolo apice biglanduloso, cirrho simplici a pedunculis bilateralibus cymoso-subquinquefloris distincto. - ` Hanrr. In fruticetis insula Madura, ubi pulcerrimam hane plantam jam Horsrieio V. Cl. contemplatus est, qui eam P. pallide Linn. proximé affinem existimavit. Perspicuum tamen est, eam superiori intime esse cognatam, neque minus alii speciei nondum descripte et P. Leschenaultii De Cano. affini, quam mecum communicavit Vir amicissimus Przrorıus et cujus diagnosis hue feré redit : P. sumatrana foliis basi rotundato-ovalibus apice repando-tricuspidatis s. truncato-obtusis s. subacutis eglandulosis glabris, petiolo medio biglanduloso, cirrho simplici a pedunculis solitariis geminisve subtrifloris distincto. — P. Horsfieldii nostra ab indigenis Rambuset appellatur. Descr. Planta suffruticosa , volubilis, cirrhifera , ramis obsoleté quadrilateratis, striatis, ita ut petiolis, cirrhis, pedunculis et alabastris pube subtili obsessis. Folia breviter petiolata, 3-4 poll. longa و‎ 2-21 poll. lata, ovalia, subinde in formam ovatam vergentia , apice rotundato-obtusa , retusa ac sepe mucronulo instructa , ad basin cordata, supra glabra, nitida, subsimpliciter venosa, in paginà adversá elegantissimé reticulato-venosa, glaucina, pubescenti-velutina ac plerumque punctis aliquot satis magnis planis siccando nigrescentibus glandulosis margini subparallelis : petioli vix semipollicares و‎ teretiusculi, apice ad sinum folii duabus callositatibus lateralibus crassis glandulosis prediti. Cirrhi et pedunculi quales in precedenti specie, nisi quod quivis pedunculus tantummodo cymoso-quinqueflorus esse solet. Flores itidem P. moluccane simillimi , sed in his lacini: perigonii sunt latiores et corona faucis annularis interna margine altius in dentes subulatos erosos fissa est. In fundo perigonii et alia quadam elevatio obsoleta circularis conspicua est, cujus etiam in P. moluccand levissimum cernitur vestigium. Organa fructificationis hoc tantum ab illà differunt, quod ovarium ellipsoideo - globosum hic non glabrum, sed pube obtectum est. oS EXPLICATIO FIGURARUM. Tas. 48. Ramulus plantee femine: Modecce obtuse, floribus fructibusque ornatus, magn. nat. (Analysin Brome , plantam Latour delineavit.) 1. Flos masculus longitudine resectus, magn. auct. — 2. Flos femineus, magn. nat. — 3. Idem resectus. — 4. Pistillum ad basin stipitiformem staminibus imperfectis cinctum. — 5. Semen cum parte funiculi umbilicalis abscissa, ut sequentes figuras magn. nat. — 6. Semen. — 7. Idem externa tunica diaphaná seminis cum raphe remota. — 8. Idem testa effractá. — 9. Amb: lamellz albuminis, quibus embryon includitur. — 10. Embryon. Tas. 49. Ramulus flores et fructus ferens plante feminex Modecce cordifolie , magn. nat. ( Analysin Biume, plantam ARCKENH. depinxit.) 1. Flos masculus longitudine resectus, ut quatuor figures sequentes magis minusve magn. auct. — 2. Perigonium floris feminei explanatum. — 8. Pistillum ejusdem floris feminei cum appendicibus et annulo stamineo. — 4. Annulus stami- neus explanatus, magn. magis auct.—5. Stigmata. — 6. Fructus maturus jam apertus magn. nat. — 7. Semen arillo baccato, quem ipse funiculus umbilicalis efformat, denudatus, magn. nat. Tas. 50. 4. Ramulus plante mascule, et B. feminec cum fructibus Modecee populifolie magn. nat. (Planta ab Anckenn., analysis a Brume facta (۰ 1. Alabastrum floris masculi longitudine resectum, ut 2 et 5 magn. auct. — 2. Ejusdem floris perigonium abscissum explanatum, magn. magis auct. — 3. Stamina monadelpha.— 4. Valva fructus in medio seminifera, ut sequentes figure magn. nat. — 5. Semen. — 6. Ejusdem sectio transversa. Tas. 51. Ramulus florens Passiffore moluccane, magn. nat. — 4. Adumbratio folii varietatis 8, in pagina dorsali visi, magn. nat. (Cl. De Caisse analysin , Arckenn. plantam del.) 1. Organorum omnium in flore dispositio. — 2. Pars floris longitudine dissecti, ut sequentes figure magn. auct. — 9. Pistillum transversé dissectum. — 4. Ovulum, magn. valdé auct. Tas. 52. Ramulus florens Passiflore Horsfieldi magn. nat. (Analysis a Cl. De Catsne, planta ab Anckenn. express.) 1. Flos nondum apertus, ut sequentes figure magn. auct. — 2. Pars floris longitudine resecti. — 9. Pollen. Est vero ellipsoideo-globosum , aliquantum granulatum , sulcis quinque vel sex longitudinalibus notatum. — 4. Ovarium trans- versé dissectum. X. DE ALIA ANTIARIS SPECIE MINUS NOXIA. Jam supra, cum de Arbore Toxicariá Macassariensi agebam , in observatione alterá pag. 58 retuli 1 duas a Rumrmo hujus arboris commemorari varietates, Toxicariam scilicet feminam ac marem. Hanc, quam Capite quarto hujus libri copiosé descripsimus et figuris illustravimus , noxiä illà vi summoperé gaudere auctor est, Toxicariam vero feminam longè minus illà esse preditam neque unquam letalem ejus esse effectum. E literis quoque legati De Haas pag. 58 citatis manifesto apparet, hunc etiam multo majorem tribuere efficaciam arbori 7 anette , quam in Glissone crescenti, que loca sunt montana unius ejusdemque insule, nempe Celebes, atque adeo inter utramque arborem foliorum forme statuere discrimen. Tam diversa vero efficacia cum meis , tum Viri Cl. Honsrizrp observationibus omnino repugnat, e quibus constat, Antiarim toricariam ر‎ Jav quoque indigenam , diversissimis licet locis nascentem, quod ad noxias proprietates eádem semper gaudere naturá. Gratissime itaque mihi fuere liter: a viro amicissimo SrAxocuz missa et jam supra allate و‎ qui se in insula Timor circa Kupang arbores indagasse scribit, quarum succus, quamvis cum descriptione Antiaris toxicaria convenire viderentur, haud ullos in animalibus, in quibus ejus periculum fecerat, noxios haberet effectus. Hinc enim fore sperabam , ut hujus arboris speciminibus cum Javanicis collatis, omnem de tam gravi argumento dubitationem tollere possem. Itaque more impatiens specimina mihi promissa cupidé exspectabam, simul ut que de eå re scripsissem , novis additis investigationibus , copiosius adornarem. Doleo tamen, exemplis , annotationibus et figurz ab amico delineate non additum fuisse ipsum succum hujus arboris Timorensis , ut ita chemicé examinare ejusque in cconomiam animalem vim et efficaciam, experimentis institutis, indagare et comparare possem. Hac ۵ sunt, que de eá re Vir Nob. Spanocue ad me scribit : « Succi lactei in totá plantá magna est copia, quem tamen omnino » non venenosum comperi. Hujus in compluribus animalibus, tam interné, quam vulnerando feci » periculum, sed nullo effectu. » Hac autem efficacim succi diversitas, id quod jam ante suspicatus eram, re verá a specifico utriusque arboris discrimine, nec vero ab setate oritur, quamvis fatear necesse sit, utramque hane Antiaris speciem intimé esse cognatam nec facili negotio inter se distingui posse, id quod ei cum multis Ficubus est commune , cum quibus adeo ob consimilem habitum facile confundi potest. Id ipsum sibi accidisse scribit Vir Nob. SPANOGHE , qui Antiarim, nunc nobis disertius illu- strandam, diu Ficum habuerit, quo scilicet Genere Archipelagum Malaicum abundare nota res est : donec periodico foliorum lapsu admonitus speciosam illam arborem diligentius observare institueret et simul in eá fabricam organorum fructificationis a Ficubus plane diversam conspiceret. Itaque illud etiam huic speciei cum alterá commune est ; quod sub florendi tempus folia amittat , quorum preterea forma illi alteri satis consimilis ac plané eadem est inflorescentia. Hujus tamen arboris folia magis sunt oblonga, plerumque apice sensim acuminatiora (non, ut alterius, apicem versus latiuscula et tum aut rotundato-obtusa, aut in acumen breviusculum contracta), basi quoque longé minus inzequalia quam Antiaris toricarie. Precipuum vero discrimen in coenanthiorum femineorum conformatione est 172 RUMPHIA. positum , que in specie prius descriptà formá gaudent magis ovoideá ac squamis longé crebrioribus sunt obtecta ; cum in hae magis sunt elongata , inferné nudiuscula , utpote feré solum circa exortum styli squamis obsessa. Denique in laciniarum styli longitudine conspicuum est discrimen; que cum in Antiari toxicarid sint longissime, utpote conanthium longitudine superantes, hoc in plantà Timorensi minimé usu venit, que ccnanthio habet breviores. Itaque essentiale inter ambas obtinet discrimen , quod jam e diversá succi efficacià suspicari licebat ; quam ob causam illa Antiaris toxicaria, hee vero Antiaris innoxia appellari summo jure meretur. Ceterum organa fructificationis arboris Timorensis diligenti subjeci examini et summá fide delineavi, atque ita, simul usus iis, que mecum communi- caverat Vir amicissimus Spanocue , sequentem ejus descriptionem memorie prodere potui. ANTIARIS INNOXIA. Ta». 54. A. foliis elliptico-oblongis acuminatis basi obiter inzequali- subeordatis supra scabris subtus velutino- pubescentibus, pedunculis simplicibus, coenanthus femineis turbinato- elongatis. Antiaris toxicaria Hoox. in Comp. Bot. Magaz. n. 11. tab. 17. Arbor Towicaria femina Ronen. Herb. Amb. II. p. 264. Hasır. In insula Timor circa Kupang, mense Septembri florens, quo tempore etiam fructus maturi, quorum origo a floribus anni superioris repetenda videtur, in hac arbore inveniuntur. Cum vero Ruurnuu citatum haud ullo dubio huc referendum sit, Celebes quoque hujus spéciei patria est habenda. Descr. Arbor 60-80 pedes alta, proceris quibusdam Freuum Indicarum speciebus simillima. Ramuli teretiusculi , fusci sive lætè brunnei , inferné glabrati, nudi و‎ cicatricibus subrotundis petiolaribus, quibus singulis cicatricula transversa semicircularis striiformis a stipularum lapsu oriunda consocia- tur, tuberculati, superné pube rará appressá obsessi ac densé foliosi. Femme folufere terminales ac lapsu foliorum laterales, sessiles, solitariæ, compresso-ovoidez, squamatz, rufescenti-velutine ; tegmentis stipulaceis , caducis. Folia alterna, approximata و‎ disticha , patentia sive patentissima , brevissimé petiolata , 4 poll. — ultra spithamam longa , 2-3 poll. lata , elliptico-oblonga , superné acuminata, basi subcordata et parum inzqualia , magis minusve undata , margine subrevoluta , ad costam utrinque hirsutiuscula , supra simpliciter costato-venosa et pubescenti-scabra , subtus promi- nenti-reticulato-venosa ac rufescenti-velutina , que gemmas constituunt conduplicata , imbricata , hirsutiuscula. Petioli 3-4 lin. longi, teretes, ecanaliculati, subvelutini. Spule geminate, parve, cauli adnate, laterales, semilanceolatz, subcarinate, foliaceze, extus appressé sericeo-pubescentes, caduca. Inflorescentie e gemmis axillaribus foliorum lapsu lateralibus florifer® , pube brevissima subvelu- tine : feminec solitaria, arrecte, pedunculo brevi crasso continue, versus summitates ramulorum: mascule in iisdem ramulis infra femineas , aut solitari:e و‎ aut bine quaterneve aggregate , nutantes. Inflorescentia mascula sistit cenanthia orbiculata و‎ in formam acetabuli expansa و‎ subcarnosa , in margine primo incurvato deinde patenti extus squamulis multis parvis ovatis imbricatis inequalis magnitudinis obsessa , supra densiflora , infra in pedunculum centralem teretem debilem constricta. Flores masculi parvi, sessiles, confertissimi , viriduli, peripherici tardius evoluti, incompleti , tetrandri. Sepala 4, squameformia , erecto-conniventia, e basi angustiori crassiori dorso subca- rinatá apice in laminam tenuiorem membranaceam cochleariformem aut subinde licet rarius lunulatam , extus puberulam , margine erosam rotundatam aut retusam, interdum acuminatam, dilatata : nonnulla (ad flores inter se valdé approximatos pertinentia) dorso ad basin connata invenio. Stamina 4, sepalis ad imam basin inserta , iisdem opposita ac breviora, erecta , glabra. Anthere magne, ovales, utrinque sed longè profundius ad basin emarginate, ibique dorso filamento brevissimo filiformi afixæ , obtusé quadrangulares, loculis binis parallelis extrorsum rimá laterali completa dehiscentibus conformate. Cenanthium femineum adherens, crassum , carnosum و‎ claviforme, hine gibberum , inferné squamulis raris, circa stylum squamulis confer- tioribus appressis obsessum , clausum, simul cum fructu accrescens ac carnescens. Ovulum in ANTIARIS. 173 quovis ecnanthio unicum, sine ullo integumentorum floralium aut distincti ovarii vestigio ei innatum, globoso-ovoideum , inversum, sessile, anatropum. Stylus sublateraliter ex 6 cenanthii feré ad basin usque in duas lacinias filiformes coenanthio dimidio ferê breviores diver- gentes levigatas divisus, quarum tota superficies munere stigmatum fungi videtur , quippe que nullis locis papillis terminatis aut glutinosis dignoscuntur. Drupe (sive potius achen® nucacex monosperma coenanthio persistente carnescente corticata) obovoidez s. turbinate, superné obliqué depresse et hic sepé lateraliter stylo persistente aut certé ejus cicatrice præditæ , monosperme. Pericarpium crassum , carnosum ,. clausum , pube minutissimá sericeo-micans, extus purpureo- sanguineum, intus albidum , lactescens. Semen nucaceum, globuli sclopeti magnitudine, figura A. tab. 07 Herb. Amb. satis simile , scilicet subglobosum , vertice in extremitate superiori affixum ibique latere seminis dorsum spectanti in cristam minutam callosam cum hilo spermico confluentem porrectum (ab appendice funiculi umbilicalis adnati oriundam), ceterum lave , strato tenui viscido obductum. Hilum spermicum verticale و‎ superficiale, subrotundum , concavum , omphalodio rimeformi perforatum. Testa crustacea , coloris fumoso - virescentis , in vertice circa hilum ۰ exalbido-variegata , ubi infra appendicem funicularem crista formem supra memoratam papilla embryitega macule parve rotunde instar vix conspicitur, intus cuticulá adnatá tenui fuscá in regione hili spermici crassiore vestita. /Vucleus exalbuminosus, subglobosus, levis, licet ejus superficies sub lente subtilissimé aciculato-rugulosa appareat. Embryon nuclei formá , inversum 1 carnosum , albidum, in vertice, quá radicula posita est, pallidé virens. Cotyledones maxima + crasse و‎ hemispherice , inzquales ; integerrima, conglutinate, imá basi radiculá immersä inter se connate. Riadicula obsoleta و‎ semiglobosa و‎ supera. Gemmula obsoletissima , ut mibi quidem videtur, vaginulá indusiata. | EXPLICATIO FIGURARUM. Tas. 54. A. Ramulus foliis ornatus, ut fig. B. magn. nat. (Ope figure a V. Nob. Spanocuz adumbratze fecit ÁRCKEMH. ; Bruns analysin delineavit.) — B. Ramulus floribus fructibusque ornatus. ۱ 1. Apex ramuli novelli, ad profoliationem illustrandam. 7. p. Petioli laminá foliari abscissa. e. c. e. Cicatrices stipu- larum petiolarium. c. p. Cicatrix petioli. y. g. Gemmulæ axillares. s. Una stipularum lateralium folii novi adhuc condu- plicati f. f. — 2. Coenanthium masculum supra floribus destitutum magn. nat. — 3. Sectio perpendicularis cenanthii masculi floribus adhuc obsessi, ut reliqua» omnes figure, exceptis 12, 13, 15 et 16, magis minusve magn. auct. — 4,5, 6 et 7. Foliola perianthii floris masculi, e quibus duo sub n^ 7 expressa inferné concreta. — 8. Flos masculus solitarius. — 9. Stamen facie interna conspectum. — 10. Coenanthium femineum. — 11. Idem longitudine sectum. — 12. Sectio transversa fructus, magn. nat. — 13. Semen nucaceum quod pericarpio continetur, magn. nat. — 14. Vertex seminis, magn. auct., in quo c. ostendit appendicem cristzeformem funiculi umbilicalis, 2. hilum seminis, o. omphalodium rimeforme, p. locum, quem radicula embryi spectat. — 15. Nucleus exalbuminosus testá denudatus, magn. nat. — 16. Una e cotyledonibus conglutinatis, imá, quà radicula inter eas est immersa, inter se connatis, magn. nat. — 17. Pars embryi radicularis, auct. 44 Al. COLLECTANEA AD COGNITIONEM MYRISTICEARUM INDIA ORTENTALIS. Nullum omnino est dubium و‎ quin pretiosissimum aroma nucis moschate jam ab antiquissimis inde temporibus Indis cognitum fuerit, quemadmodum et diu ante , quam ejus mentionem fecerat Avicenna, ingens Arabum per Orientem harum nucium exstitit mercatura. Multis tamen seculis post, quam hujus aromatis patria tandem innotuerat Europeis, arboris, quae mercem tam pretiosam ferebat, historia botanica , cultura, denique quacunque ad collectionem macis et nucium moschatarum pertinerent, tenebris quasi involuta fuerunt. Facile aliquis existimet, hane seram ejus cognitionem majoribus nostris, Batavis , in primis esse imputandam و‎ quippe qui et arboris culturam, et fructuum ejus mercaturam .. Sibi soli servaverant , id quod gravissimis subinde conviciis aliarum nationum homines nunc quoque nobis crimini dare solent. Nullam tamen majorum hac in re culpam fuisse, facile is intelligat , qui secum reputet , eodem illo tempore , quo horum aromatum monopolium summa vi sibi vindicarent, fuisse Praesides Societatis Indie Orientalis tunc temporis florentis , qui quibus rebus possent illos viros doctos e popularibus adjuvarent, quibus melior ejus rei debetur cognitio. Hoc loco VaLENTYN, precipue autem Runruum nostrum intelligo , qui inter omnes scriptores copiosissimé de hoc argumento egit plurimamque ei lucem attulit , qui in libris suis edendis egregià Praesidum Societatis operá adjuti et sublevati fuerunt, ut adeo egregia eorum scripta commune bonum totius humanioris orbis fierent. Quod autem ad illa opprobria attinet de culturá hujus arboris paucis quibusdam insulis exiguis circumscriptá et rationibus sanequam invisis ad tuendum monopolium aromatis nucis moschate olim adhibitis , hec nequaquam, ut multi fecere scriptores و‎ populo Batavo exprobrari possunt, quippe que illi consortio mercatorum , quod olim nomine Societatis Indie Orientalis notum fuit, unicé sunt imputanda. Quis vero nescit, quam facili negotio lucri cupiditas mercatorem ad quaevis illiberalia impellat, presertim ubi omnia concurrunt, ut ei ingentem questum promittant? Hinc certé veteres Mercurium ei ordini presidem assignaverant. Sed praterea ego quidem censeo, agendi rationem , quà Societas Indica eo consilio usa est, nimis invidiosé fuisse reprehensam , que, quamvis per se illiberalis, eo magis videtur excusanda , quod illis quidem temporibus ab hoc aromatum monopolio ipsa Societas tota penderet. Deinde illud sané dubitare licet, an finitimi nostri aliique maritimi populi, inter quos, ut supra diximus, scriptores quidam operam dederunt, ut totam idcirco nationem calumniá tam mjuriosá quam immeritá consperge- rent, illis temporibus liberaliori fuissent animo, quam nostra mercatorum Societas! Etenim postquam hee anno 1621, duce viro fortissimo Jano Pernt F. Corn, post longum certamen et varios labores , quibus conflictata fuerat, tandem signa sua victricia per Archipelagum Moluccensem defixerat, que loca ob pretiosum illud aroma, quod gignunt, ab omni inde tempore gravissimis bellis ac cruentis seditionibus non solum Europeorum sed ipsorum Indorum infestata fuerant, jure hoc ei erat providendum, non solum ut præsens quies et pax diuturna illis conciliaretur و‎ sed etiam ut regio tanto sanguinis pretio debellata Societati in perpetuum acquisita foret. Quod si productio pretiosissimi aromatis, cujus cultura adhuc in multis partibus Archipelagi Moluccensis latissimé extensi satis negligenter agitata fuerat, eo M Y 115 175 paulatim redegerat inquilinas, ut nationibus Europeis plané subjecti essent, cum sibi invicem eam culturam invidentes et eripere conantes bellis intestinis debilitati et resistendo illis impares facti essent, illud in primis agendum erat Societati Indice , ut simul et populo devicto et mercatura sue prospi- ceret. Neque ulla res magis eo conducere videbatur, quam si culturam arboris moschate in posterum insulis quibusdam circumscriberet, quarum natura ei maximé accommodata foret. Itaque elegit in Pree- fecturá Bandá (1) insulas Bandan-Neyra, Lonthor et Way, que, quamvis universe exigui ambitus, tamen ut experientia docuit, plané sufficiebant, ut usum hujus aromatis apud omnes gentes explerent — GENE EU UC AU aD aa بب ت‎ IN I imc xc II el ی‎ nep An ED VU. T NS Qe Cc E CSS uet I depu rr, E ES Ust "P a qs (1) Hzc ab indigenis Bandan appellata insulas exiguo mari distantes Lonthor, Bandan-Neyra, Gunung- A pie ( montem ignivomum) et complures alias minores complectitur, quee tractu semi-circulari majores tres circumdant et ab occidente ad meridiem et orientem extenduntur. Ex his insula ZZ ay ad occidentem sita et nucibus moschatis precipue virtutis insignis, quamvis exigua, maximo gaudet ambitu. Ad hanc, maris «estu ingruente, non facilis est accessus et unus tantum in eà vicus reperitur albis domibus jam procul e mari conspicuus. Non longè ab illä dissita est Rhon, tota sylvis obducta , incolis vacua sed swpius a piscatoribus frequentata. His longé minor septentrionem spectat insula Swangie, rupibus ardua ac sylvà vestita, ut et scopulus e mari assurgens, magis orientem versus situs, Pulu-Capal dictus, quia parva hac insula procul visa navi non est dissimilis. Insulæ quoque Rosengen, maximé inter meridiem orientemque solem spectantes, saxis constant et quantum quidem ego sciam nullis frequentantur habitatoribus. Insula Lonthor ceteras universas facilé magni- tudine superat. Hac preecipua sedes est culturae aromatis moschati, quapropter ut omne fraudulentum commercium cum incolis prohibeatur nemini injussu Preefecti ad eam accedere licet. Hec levi curvaturá ab occidente ad septentrionem orientemque extenditur, meridiem versus insulis Gunung- Api et Bandan-Neyra adjacens, a quibus angusto maris freto sejungitur. Montes subinde satis alti , calce formati, per insulam totà longitudine extenduntur, quorum declivia Myristicá fragranti sunt consita : hinc fit, ut prater ardua montium calcariorum cacumina, tota insula horti cultissimi speciem referat. Et sané nihil jucundius cogitari potest, quam matutino tempore aut sub vesperam, ubi calor coli aurá marinä fuit levatus, hee loca pulcerrima perambulare, presertim in septentrionali maris litore, ubi domus plantatorum elegan- tissimee, cocto latere exstructa et dealbate, aliaque cdificia, illis intermixta , que ad culturam pertinent, eo letiorem prebent adspectum, quod hinc (preecipué e plantario Orang-dattang dicto, quod satis alto loco situm est) non solum Bandan-Neyra cum oppido .et publicis horreis, quibus arx Belgica imminet, sed alice prope omnes insule (solis Rosengen exceptis ) conspiciuntur. Ex his maximé illa, quie ex adverso eminet, Gunung-Apie , unico monte ignivomo constans, vehementissimé movet spectatoris animum. Hic enim mons ab antiquissimis inde temporibus , Vesuvii instar, jam dudum plané exstinctus esse videbatur et per complures hominum etates sine ullá molestia aut timore in eo locisque vicinis ; habitabatur, — mox vero repentino impetu et brevissimis sepe intervallis perniciem quam late eructabat, haud semel omnes feré harum insularum incolas ruiná obruens. Ad altitudinem non amplius 1650 pedum supra maris eequor assurgit, forma conica et cristá septentrionem versus instructus. Cacumen praecipuus crater complectitur, nec longé ab hoc in latere, quod inter septentrionem atque occidentem spectat, alter est, e quibus perpetuo densi vapores assurgunt. Anno demum 1820 vehementissima ejus facta est eruptio, quà occidentem versus promontorium satis elevatum, massa basalticá constans, fuit congestum. Superest, ut pauca addam de insulá Bandan-Neyra و‎ que angusto maris freto a Gunung- pie sejungitur. Haec post Lonthor insularum Bandanarum est maxima eique naturá soli perquam similis, sed sanitati inco- larum longé illá perniciosior; que res inprimis ventis tropicis assiduá vi ab occidente flantibus tribuitur sed potius in pessimà aquarum naturà posita esse videtur. Nihilominus adhuc hodie in illa degunt provincize magistratus et in parte ejus meridionali oppidum Neyra in dorso collium calcariorum est positum , qui a meridie et oriente occidentem versus extenduntur, ubi unus eorum, qui ad altitudinem 620 pedum supra mare assurgit et Papenberg appellatur signa navibus dando inservit. Oppido ipsi arx Belgica imminet, sub quà arx Nassau et juxta hane publica horrea aromatibus servandis sunt ædificata. Hujus oppidi ut procul visi leetissimus est aspectus, presertim navigatori, qui fretum inter Gunung- 6 et Lonthor est ingressus, ita ejus et omnium, qui Bandan-Neyra inhabitant, si prope spectantur, miserrima est facies. Etenim oppidum terre motu, qui anno 1816 accidit, ita dirutum fuit, ut majoris partis non nisi rudera conspiciantur et illa tantum zdificia, quee mare adjacent, satis benê sint servata : ipsa arx Nassau ob incredibilem insalubritatem nunc quidem est relicta, pleraque edificia interiora sunt dejecta et sola arx Belgica presidio obtinetur. Quod ad milites, qui hanc arcem custodiunt, et ceteros omnino incolas, horum reverá misericordiam movet aspectus, quippe qui corporis exilitate, livido vultus colore ac facie hippocraticá eandem prorsus pre se ferunt speciem, quee spectris vulgo propria esse creditur. Omnes enim Europei, qui aliquot annis hic degerunt hepatite chronicá aut perniciosissimá indura- tione intestinorum abdominalium laborant, unde insanabiles oriuntur cachexie. Hine fit, ut Bandan-Neyra ex omnibus coloniis nostris Indicis , tamquam sanitati perniciosissima, maximé reformidetur. Hanc ob causam, uf vita tot hominum, qui quotannis hic preematurá morte succumbunt , servetur et publicis rebus eo melius consulatur, omnino e re esse credo, ut inquiratur, an huic tanto malo civitate ipsá aut saltem horreis publicis in Lonthor transferendis possit occurri, quippe cujus aque longè sunt salubriores quam in Bandan- Neyra et que ipsa vulgo minus perniciosa habitatoribus censetur esse. In hac quidem primam olim sedem posuerant nostrates in introitu freti, quod hanc insulam et Gunung-A pie interluit , ubi nunc vicus Lonthor situs est, pone quem quzdam arcis rudera etiamnum in tumulo conspiciuntur. Hic vero locus deinde ob eam solam causam relictus esse videtur, quod australe promontorium in Bandan-Neyra opportunius situm esset , ut toti freto dominaretur, nulla preterea ratione habitá malorum ; quee ex insalubritate loci et aquarum orirentur. 176 RUMPHIA. et simul ita erant site , ut facilé lustrari et ab hostium incursionibus defendi possent. In hae autem re idem prorsus egit , quod mercator, qui ingenti copia ejusdem mercis coemtá monopolium ejus sibi quam maximé vindicare cupit. Eádem cupiditate ducta et prudentis instar mercatoris cuneta com- moda perpendens, qui inde in Societatem possent redundare, dedit operam, ut omnia, quee illi consilio exsequendo apta forent , tentaret. Itaque quod hic armis consecuta erat, illic ab alis Moluc- carum incolis, qui hanc arborem adhuc colebant و‎ compensationibus aut pactis impetravit, ut scilicet ejus cultura nonnisi in insulis Bandanis sub imperio ipsius concederetur et preterquam in his ubivis in perpetuum exstirparetur. Quod si haec agendi ratio maximé videtur illiberalis, illis quidem tem- poribus, ut diximus , tam saluti gentium Indicarum , quam ipsius Societatis prosperitati pernecessaria fuit. Hac solê enim furori factionum و‎ que de cultura ea possidendá internecivo inter se bello certabant, occurri poterat. Ab eo quoque tempore prestantissime arboris cultura , prius neglecta, nunc vero cure virorum ad eam promovendam constitutorum commissa , longe majori solertiá agebatur, ;eujus in virtutem nucium moschatarum magna vis fuit ; itaque quemadmodum seculo et dimidio ferê post Vir Amplissimus Fanck, Zeylanie prefectus, princeps fuit arboris cinnamomifere Zeylanice colende, ita Vir Fortissimus Corn culture Myristice fragrantis primus auctor est censendus. Preterea hoc Societatis Indice monopolio semel constituto pretium forense horum aromatum non solum non augebatur, sed merx longè prestantior eodem prorsus venibat, quo antea multo vilior, adulterata atque exinde e foris plane rejecta, quam Angli, Lusitani Hispanique advehere solebant. Neque tamen infitiandum est, pretium illud insigniter imminui potuisse, cum jussu Societatis magna subinde copia eorum aromatum deleta fuerit : hec vero pretii imminutio principiis a Societate Indica constitutis non magis congruisse videtur, quam mercator coemtas undique merces, quibus spe magni lucri horrea replevit, quovis pretio divendi patitur. Ad hac forté quis respondeat, haudquaquam esse verisimile, ut quisquam lucri cupiditate ita abripiatur , ut merces aliquas plané delere , quam viliori pretio vendere malit : id quod non semel fecerit Societas Indica , totis navium oneribus aromatum combustis. Longé abest, ut rem adeo honestati et bonorum consuetudini contrariam excusare velim, quam potius bar- baris illis legibus assimilem و‎ quas populi humaniores adhue cum summo suo dedecore tuentur, que, 1 civitatis salutem spectare videntur, reverá nullá aliá re, quam sordidá commodi cupiditate, nituntur. hoc numero, ne de aliis loquar, perfidum illud habeo systema politicum , nostra utique tate sepius etatum , bella inter finitimos serendo augendi tuendive imperii; in hoc turpissimum illum morem subvertendi quácunque ratione aliarum nationum industriam eique subverse suas opes superstruendi. Quid, quod fortissimus setatis nostre imperator , alter ille Alexander, cum systemate suo continentali, ut Britannie opes frangeret, omnes terras ipsi subditas obsidione cinxisset, tam immodicé usus est potentiá , ut majorem partem mercium Anglicarum, que ubivis in tabernis prostarent و‎ nullo pretio possessoribus reddito , publicari et in publico comburi juberet? Recens rei est memoria; neque tamen defuerunt, qui tam impotentem libidinem laudibus ad colum tollerent. Quidni miremur igitur, quod olim Societas Indica ob ingentem copiam aromatum deletam vulgo diris fuerit devota? — At enim sua, non aliena , flammis ingerebat ; jam fructuum merces Indis, qui eos coluerant, soluta, jam navigato- ribus , qui eos devexerant, vectura reddita fuerat. Et in hoc ipso cernitur prudentia Societatis Indice, quod in Europa, neque jam in India ipsa, tota aromatum onera deleri juberet, aut eorum culturam non angustioribus terminis eircumscriberet , scilicet, ut et pactionum de aromatibus ab Indis redi- mendis fidem integram praestaret, et simul, nullá sumtuum و‎ quibus vectura in Europam constabat , ratione habità, navigationi sue, unde victus tot millium hominum pendebat , tuende augendeque in perpetuum prospiceret. i; Ceterum mihi quidem persuasum est, Societatem Indicam و‎ pretio harum mercium imminuto , majorem in posterum fructum fuisse percepturam. Etenim experientia docet, usum mercium ejus- modi, quo viliori pretio constant, eo magis increscere, neque ullá aliá re magis augeri publicam prosperitatem , quam mercature incremento inde orto. Hinc certé culturam ejus aromatis per omnes rursus insulas Archipelagi Moluccensis , quibus natura illud proprium dederat, extendi necesse fuisset. Simul non tam cupidé operam dedissent ali nationes, ut ejusdem culture fierent participes. Huic enim cupiditati precipué tribuendum est, quod Galli nuces moschatas anno 1770 in insulas Borbonicas et postea quoque in quasdam partes Indie Occidentalis , Angli autem anno 1798 ad Benkoolen in insula Sumaträ ac deinde in Bengaliam transportaverint. Quamvis longé absit, ut aliis nationibus eam nucium moschatarum culturam invideam, tamen negari non potest, fructus extra propriam earum patriam , insulas Moluccas , perceptos primo statim aspectu inferiori virtute dignosci et longè minoris esse præ- stantiæ , quam qui adhuc in nostris coloniis , tanquam foris Europæis non apti, rejici solent. Hanc ob MYRISTICA. 177 causam ubivis semper maximi «stimatur aroma nucis moschate a nostratibus advectum atque adeo facillimum factu foret, in summá systematis liberalitate, omnem exterarum nationum «mulationem nisi plané tollere, at certé inanem reddere. Hoc consilio culturam Myristice fragrantis tam late extendere oporteret, quam ipsa natura in compluribus insularum Moluccarum concessisse videtur et simul pretium aromatum quam maximé imminuere , quibus ob majorem virtutem et pretium vile pre aliis omnibus, que e regionibus longé minus iis procreandis naturá idoneis advehuntur , semper prime tribuantur necesse est. Hzc autem culture propagatio (1), quam intelligo, providá magistratuum curá excitata et temperata, his quidem temporibus multum valeret ad consulendum incolis insularum Moluccarum, nunc magis, quam olim, cum sibi relicti propemodum sui juris essent , nostrá auctoritate pacatis et magis inter se conjunctis. Tanto benignior ejus esset effectus , quo plures earum insularum و‎ omni mercaturá destitute, potius imaginem summae inopie repræsentant, quam prosperitatis, quam iis summi numinis providentia destinasse videtur. Ne illa, que alii jam persecuti sunt, iterum repetamus, lectorem plura de modo, quo hee arbor colitur et fructus ejus colliguntur, scire cupientem ad Herbarium Amboinense II. pag. 14 cet. delegatum volo, ubi Ruurarus pro more suo hunc locum accuratissimé et copiosissimé tractavit. Hie etiam plures esse Myristicearum species luculentissim& ostendit atque ita auctor accuratioris cognitionis hujus plantarum familie tropicz exstitit. Verum quidem est, jam in scriptis antiquiorum nature scrutatorum , ut Crust, Baummorun aliorumque , hic illic reperiri vestigia , quae probent, aliarum specierum Myristicearum fragmenta , plerumque fructus solos , iis innotuisse ; sed hec non sufficiebant , ut certum de iis ferrent judicium. Longé alia res est eorum , que Rumpus collegit, licet iis diu non usa fuerit Botanice syste- matica et eorum etiam hodie ex parte injusta fiat applicatio. Hujus rei causa ea videtur, quod olim crederent, multas harum specierum Myristicearum, que sané non bené cognite essent, ad unam duasve species reduci posse, non suspicati, naturam in procreandis his vegetabilibus, que zona torrida ferê soli proprie essent, non minorem ostendere varietatem , quam in tot aliis partibus regni vegetabilis. Mee enim investigationes docuerunt ; hanc familiam speciebus longé ditiorem esse, quam huc usque creditum sit, atque locum adeo singularum specierum angustioribus circumscriptum Nar terminis, quam vulgo statuatur. Paucis tantummodo exceptis, patriá gaudent Indiá Orientali, | $ presertim insulis illis Archipelagi Malaici et Moluccensis, nature beneficiis abundantibus, in quibus et Es solum vulcanieum et solis tropici fervidus «estus vegetationem earum mirum in modum fovet e promovet. Hic autem Myristíceaw calore delectantur equabiliter temperato, qui locis humilibus mag is quam elevatis proprius esse solet, in quibus inter alias arbores altiores iisque et a vento vehementiori et a nimiá luce defense luxuriari solent. Hec omnia regioni plantarum luxuriosissime, quam jam supra descripsi, Artocarpearum scilicet, inprimis propria sunt. In hac presertim ille arbores Euphor- biaceis consociate inveniuntur, cui adeo familie eas quod ad characterem fructificationis maxime affines esse censeo, quo etiam ad Menispermeas, nec vero habitu, accedunt : hic enim mirum in modum cum Laurinearum , et magis etiam cum Annonacearum habitu congruit, ut facilé quasdam species non florentes cum alterutrá harum familiarum confundas. Unam harum arborum, Myristicam (Knema) glaucam meam, a Viro ingeniosissimo Paven in Tab. 38 depictam habemus, que nemus intactum e regione Artocarpearum ad naturam expressum exhibet. Quo melius autem illam plan- tarum regionem Indicam vegetatione luxuriosissimá insignem illustrarem, locum elegi ex interiori Java, cujus agrestis natura et physica soli indoles spectatoris animum vehementius movet nec facilé e (1) Quaedam preterea sunt res, que, nostris utique temporibus, liberiorem horum aromatum culturam faciant neces- sariam. Tenendum enim est, cuncta plantaria insularum Bandanarum in septa queedam esse divisa, quee singula hominibus privatis, idcirco Parkeniers vocatis (a voce Belgica Park, que septum significat), eá lege colenda conced untur, ut omnes fructus, certo pretio constituto, in horrea publica tradant. Societas Indica olim vicissim in se receperat, ut his villicis omnes servos, qui ad plantaria rite tuenda et nuces moschatas colligendas requirerentur, pr&beret. Horum autem servorum, impensis villicorum viventium, cum victus insalubritate , qui vulgo fariná Sago vilissimá, quee ab orá Ceramensi advehitur, et carne testudinum constat, tum coli pestilentiä, longé plures quotannis moriuntur, quam nascuntur. Itaque facile intelligitur, hanc jam culturam , mercaturá venaliciá a nobis aboletà , manuum defectu negligi et, nisi ei prospiciatur, ad . exitium ruere. Huic vero malo duplici tantum vià occurri posse censeo ; alterá, ut, quemadmodum supra diximus, liberior publicé concedatur cultura; alterá , ut cum regulis Indicis nobis amicis, veluti ore Ceramensis vel insulae Celebes, pacta ineamus, quibus se obstringant, ut partem subditorum huic cultura in insulis Bandanis perpetuam dare operam jubeant و‎ quo facto omne nomen servile in illis aboleri fas esset. ; 49 178 RUMPHIA. memoriá recedit. Quin inter indigenas famosa est et nomine Sandjang Tikoro sive Sankourian 0 insignitur. Nomen hoc (1) ingentes spectat cavernas subterraneas, quibus brachium fluvii Tj2-tarum . absorbetur et loco, dimidio milliarii anglici ab ostio hic conspicuo remoto, rursus e terrá prodit. Inveniuntur autem he caverna ipsä natura formate in pago Tji-hea Prefecture Bandong ad ripam fluvii Tji-tarum, non longè a vico Tjisambang, inter juga illa montium calcariorum, que omni hominum cultu vacua densisque obsita sylvis et altis precipitiis ferê invia alterá parte septentrionem versus montem Burangrang, alterá ad meridiem Patuha attingunt et Pontjak Karang ac Tangu- long dicuntur. Quicunque illa loca sublimi vastitate insignia unquam viderit, solertiam artificis, quà naturam in hac tabula expressit و‎ admiretur necesse est; sed et alii hinc puleram ejus regionis vegeta- tionem animo concipere poterunt. Fieri non potest, quin in plagá tanti ambitus delineandá multa oculorum aciem fugiant nec accuraté agnosci possint , cum hic illic tantum e densá umbrà nemoris intacli quzedam vegetabilia , aut solitaria aut juncta, claré emineant. In his pre aliis animadvertenda est una Ficuum illarum ingentium , cujus umbrä ripa ardua saxisque caleariis cincta fluvii 1 tegitur, trunco exalbido insignis, ad cujus cacumen latè diffusum innumere liane و‎ rudentium instar, ascendunt. Altera arbor ejusdem generis sed «tale curvata et feré demortua dextrà in ripà altius assur- gente conspicitur ; infra hanc, juxta ostium tenebrosum et lianarum corollis vestitum caverne, Stygis instar hiantis, una illarum specierum Calami, que elegantissimá forma et ingenti caudicum iiid dine harum regionum Flore incredibilem prebent majestatem, que Musis etiam hic illic sponte enatis non leviter augetur. Hæc autem loca Artocarpeis abundantia, ut jam supra monui, 5 quam altiora, variis animalibus frequentantur. Avis aquatica longo collo predita, que prede inhians in saxo sedet, est Plotus Anhinga Linn. (Mannok Oroy indigenarum ); simii, qui in arbore Cassie conspiciuntur sunt Semnopithect mitrati Fr. Cuv. ( Sirili indigenarum ). Superest, ut arborem, sinistrá depictam et hic precipué commemorandam , utpote unam e /Myristicis, de quibus locuti sumus, variasque Ficuum species, quibus hec regio affluit, indicemus : nonnullarum ex his nomina in Tabulà i ipsa exprimenda curavimus (2). (1) Tikoro rictum, Sandjang sive Sunkourian potentissimum, itaque totum nomen rictum potentissimi significat. Huc spectat fabula ab indigenis memorie prodita, quam idcirco tantum refero, quod pertinet ad structuram hydraulicam nature gigante; quidem, sed que innumeras utilitates reipublice omnibusque incolis provincia Bandong promittit nec diutius differenda videtur. Structure ejus, quam dico, consilium illud est, ut fluvius 7 ¿-tarum usque in planitiem vastis- simam Bandonganam navigabilis reddatur, que res fructibus fertilissimae provinciee devehendis utilissima foret. Et sanê regione non longa perfossà, rupibus quibusdam pulvere nitrato disjectis fluvioque aggere coercito, non dubium est, quin illud opus perfici queat et tempore haud ita longo sumtus in illud collatos largé compenset atque perpetua ipsis incolis prosperitatis causa existat. Hoc igitur opus utilissimum fabula spectare videtur, cujus summa huc redit. Montes T'angulong et Pondjak Rarang, ut supra diximus, a septentrione meridiem versus extenduntur et elevatam planitiem Bandonganam claudunt : fluvius Zji-tarum ambo juga inter se disjungit. In illà autem planitie habitabat mulier cum filio, cujus non optimi erant mores. Quum aliquando eum castigaret cochleari ligneo, filius, cui nomen erat Sankountan, grave in capite vulnus accepit, quapropter matre relictá longé a patriá circumerravit et multas regiones perlustrans rebus fortiter gestis inclaruit. Subito eum cupido cepit loca, in quibus natus educatusque erat, videndi. Itaque monte T'angulong superato ad ripam fluvii Tji-tarum pervenit, quo loco per angustias inter montes perlabitur. Hic feminam in aqua fluvii se lavantem aspexit, cujus pulcritiudine adeo captus est, ut eam sibi connubio jungere cuperet. Mulier non abnuit conditionem eá tamen lege, ut tribus diebus et tribus noctibus fluvium aggere coerceret et hoc modo montes inter se conjungeret, quo facto planitiem Bandonganam inundari necesse esset et navi ad Bandong se conferre possent. Conditionem accepit SANKOURIAN. Itaque nocte dieque in tanto opere perficiendo desudavit, cum simul blanditie mulieris eum ad id strenué peragendum haud mediocriter excitarent. Atqui sciendum est, nunc quoque inter indigenas a sponsà nullum majus amoris documentum amatori dari posse, quam si caput ejus unguibus scabat et molestissimis quibusdam bestiolis purget. Hoc cum faceret mulier vulnus in capite vidit et hinc filium agnovit. Facile est judicatu , quantopere ea re consternaretur, presertim cum jam magna pars operis esset absoluta. Juveni enim nec ardor, nec vires deerant, sed saxa montibus avulsa humerisque advecta saxis ingerebat, ut fluvii impetum coerceret. Neque tamen ei opus absolvere licuit : nam tertià nocte elapsà nondum agger plane erat perfectus. Itaque mater se conditione diutius teneri negavit et SANKOURIAN, irà commotus, partem operis jam peracti diruit congestaque saxa laté disjecit. Horum major pars prope 2 ketuk in altero latere montis Tangulong deciderunt, ubi adhuc conspiciuntur; nec quidquam tanti operis superfuit preter eam partem, sub quà brachium fluvii Zj¿-tarum per atram cavernam perlabitur, cujus idcirco ostium rictus Sankourian dici solet. (2) V. e. Ficus nivea proximé ripam inter saxa calcaria crescens, stature? magis procere et trunco albo foliisque satis magnis insignis. Sylva autem densior et magis prominens in fundo tabule Fieubus lepicarpis aliisque constat. Cetera goms ` omnes res præcipuæ facillimé dignoscuntur, nominibus cujusvis infra in margine indicatis. MYRISTICA. 179 Vegetabilia India orientali propria, que ad parvam familiam Myristicearum sunt referenda, in tria Genera distribuenda esse censeo, licet ea hoc loco totidem sectionibus ad unicum Genus adhuc vulgo constitutum Myristicam retulerim. Primá harum sectionum continetur Genus proprium Myristica, antheris elongato-linearibus totá longitudine connatis, stigmate florum femineorum magis minusve manifesto bilobo. Hujus flores sunt majores, quam aliorum duorum Generum, axillares aut supra- axillares, rarissimé terminales, feminei plerumque solitarii, aut masculorum instar in fasciculis laxis paucifloris sive capitulis densis, raro in racemis aut corymbis dispositi, pedicellis apicem versus bracteá semicupuliformi instructis. — Genus alterum و‎ Knema Lovn., quod sectione secundá continetur, tam antheris brevioribus, plané liberis, radiatim divergentibus , quam stigmate florum femineorum dis- coideo-depresso margine denticulato distinguitur. Flores utriusque sexus in glomerulis s. capitulis parvis axillaribus sunt sociati , pedicellis apice item bracteá instructis, fructus autem tam hujus Generis, quam sequentis, grato illo aromate, quo primum Genus solum gaudet, plané destituti. — In tertiá sectione, cui nomen Pyrrhosam inditum velim, (licet forté melius Genus Horsfieldii Wun. posset restitui) anthere, minori numero quam in Knema, sed his formá satis similes in apice columne stamine: eodem feré modo sunt posite, sed minus distincte et margine crenulato inter se concrete, pistillo florum femineorum sepe didymo (ovario altero aboriente), stigmate obtuso s. obsoleté emar- : ginato. Vegetatione etiam hzc sectio differt inflorescentiá paniculatá, floribus parvis, imo minimis, et pedicellis apice ebracteatis. Quin genuine species Myristicw structurá fructus eátenus differre videntur ab aliis, quod in illis cotyledones embryi sunt plicate, in his autem, quarum embryon minimum est, omnino plane. | MYRISTICE non. BR. Flores unisexuales, absque rudimentis sexus alterius, dioici, raro masculi femineique in eadem stirpe. Perianthium simplex, crassum, tri- aut quadri- rarius bifidum, deciduum, in prefloratione valvatum. Flores masculi : stamina 3-15, monadelpha. Anthere postice, biloculares, loculis longi- tudinaliter dehiscentibus, aut intime in columná, aut in disco depresso connate, aut ۰ Flores feminei : ovarium solitarium, rarissime duo basi concretá ; quorum alterum imperfectum, liberum, uniloculatum, ovulo solitario ( rarissime duobus) fundo loculamenti affixo, anatropo. Stylus nullus aut brevis. Stigma sublobatum, raro indivisum. Fructus baccatus, monospermus, subobliquus, tandem valvis binis rarissim& quaternis dehiscens. Semen nucaceum, arillatum. Albumen copiosum, ruminatum. کر‎ mbryon ad basin albuminis locatum, cotyledonibus foliaceis, distantibus. 1 ae 7 Piga 180 |». RUMPHIA. SECT. 1. MYRISTICA. Antherce per totam longitudinem in columná cylindraceä connatz. Stigma emarginato- subbilobum. Cotyledones plicatz. : 1. MYRISTICA FRAGRANS. Tan. 55. ` M. foliis oblongis acuminatis basi subacutis glabris, pedunculis axillaribus ( aut supra- axillaribus) r — s. paucifloris, perianthiis urceolatis, fructibus nutantibus obovoideo- globosis glabris Hovrr. Nat. Hist. (1774) Vol. II. Part. III. p. 333. Myristica officinalis Linn. fil. Suppl. (1781) p. 265. — Gartn. de Fruct. et Sem. pl. I. p. 194. tab. 41 (excl. Synon. Hort. Amb.). — Hooxer erot. Flor. II. n° 155 et 156. Myristica moschata Tuure. in Act. Holm. 1782. p. 43. — Ejusd. nov. Gen. in Dissert. 1784. p. 83. — Ejusd. Dissert. de Myristicá 1788. p. 3. — Wn». Sp. pl. IV. 2. p. 069. — Br. Bydr. Flor. Ned. Ind. p. 575. — Ser. Syst. Veg. IIT. p. 64. Myristica aromatica Lau. Act. Paris. 1788. p. 155. tab. 5-7. — Ejusd. Enc. bot. IV. p. 385. La Muscade Soxnirar Voy. de la Nouv. Guin. p. 194. tab. 116-118. Nur myristica. Pala. Ruueu. Herb. Amb. IT. p. 14. tab. 4. Nux aromatica , vulgo Moschata J. Baun. hist. pl. I. p. 259. Nus aromatica femina J. Bavn. hist. pl. I. p. 264 (cum figura a Crusio repetità ). “Nus moschata fructu rotundo C. Bava. Pin. p. 407. — Ras. hist. pl. II. p. 1523. — Pauw. Almag. p. 265. tab. 209. fig. 1. Nuez moschata A Costa Aromat. ed. lat. Crus. p. 263. — Brackw. tab. 353. Nua myristica femina Crus. exot. p. 13. cum fig. Nus Aromatites Ganc. AB Horr. hist. Arom. ed. lat. Crus. p. 178. Pala sive Palla Malaicorum , arbor mascula etiam Pala boy. Hasır. Sponte crescens haec arbor in nonnullis tantum insulis Moluccis inter meridiem et orientem sitis atque in orá Cera- mensi reperitur; nunc vero per totum Archipelagum Moluccensem est dispersa, licet ejus cultura parvis quibusdam insulis Przefecturze Bandan , scilicet Lonthor, Bandan-Neyra et FF ay, sit limitata, terribilem illum montem ignivomum و‎ de quo supra pag. 178 in notä mentionem fecimus, circumjectis , in quarum plantariis ordines arborum Myristicarum in quincuncem sunt directi et altis arboribus, plerisque e genere CazarZ, quibus, quo liberior aéris sit meatus, inferiores succiduntur rami, defenduntur. Cum vero complures lectorum sedem tam insignis culture accuratius cognoscere cupient , idque longé melius fideli picturá, quam accuratissimá descriptione, fieri potest, illis in Tab. 55. prospectum inter alios pulcerrimum insularum Bandanarum exhibeo. Hunc ingeniosissimus pictor Payen e septo Laut- Takka in occidentali promontorio insulae Bandan-Neyra ad radices montis, qui Papenberg dicitur, delineavit itaque prope litus, quod hic illic magnificentissimis Pandanis est ornatum. Dextrá mons fumans Gunung-Apie, sinistrá pars oppidi Neyra cum arce Belgicd conspicitur et pars insula Lonthor cum septo Orang-Dattang, cujus egregium prospectum supra laudavimus, in recessu e mari assurgit. Etiam in Javà, Sumatrá, Bengalià, insulis Borbonicis, Madagascariá, nec non in quibusdam partibus Indiz occidentalis hodie colitur, neque tamen eodem successu, quo in ditione Bandana. Etenim plantaria a me in Java consita, licet jam quarto anno ad satis magnam succrevissent altitudinem et fructum ferre coepissent, quod ad virtutem tam macis quam nuclei, nullo modo cum illis, quee in Banda gignuntur, poterant conferri. Toto feré anno autem hac arbor invenitur florens et fructus ferens, quibus novem mensibus, ut ad plenam perveniant maturitatem , opus est. In insulis Bandanis ter quovis anno colliguntur ; precipua messis fit mense Julio exeunte aut Augusto, altera Novembri , tertia Martio exeunte aut ineunte Aprili. Semina statim crassis pericarpiis liberata cum domum transportata fuerunt, arillus sive Macis cultro dera- ditur et postquam per dies aliquot in sole siccatus et aquà mariná conspersus fuit, in saccis (qui Sokkol dicuntur) firmiter consarcinatur, ut deinde navibus imponatur. Ipsa semina potius leni igne in fumo rité exsiccantur, ad quod trium quatuorve hebdomadum spatium requiritur, tum dura eorum testa contunditur, nuclei sive. nuces moschate officinales exquiruntur et aque calce viva mixta aliquoties immerguntur, quo melius carie intacti MYRISTICA. | 181 maneant. Sic etiam dolia, quibus infunduntur, prius interné mixturá e calce vivà cum aqua oblinuntur. — Nuces moschate ab insulanis Pala s. Palla, preeposita sepe voce Boa, i. e. fructus, nuncupantur : Macis sive Arillus dicitur Bonga-Pala, aut Boneus aut Sarong- sive Saronie-Pala, quod saccum sive integumentum nucis significat. Preterea varietatibus quibusdam fructus varia indunt nomina, quorum precipua hac sunt: 1° Pala Bacambar aut Pala kende-kende, i. e. nuces gemine sive didyme, quarum pericarpia binis sulcis in vertice decussatis aperiuntur - et bina semina plano-convexa continent. 5 Pala-Pentsjurie, i. e. nux furunculi, cujus semen est forme irregularis ac testa incompleta, ut nucleus, totus aut ex parto; ipso arillo sit obtectus. 3° Pala-Radja, i. e. nux regia, semine perparvo sed arillo maximo preedita. OBSERVATIO I. Non existimandum est, hujus tantummodo speciei Arzllum et Nucleum virtutibus gaudere graté-aromaticis ; alia quoque nonnullz , in his due sequentes, satis copiosé, alie autem longé minus hac virtute sunt preeditee. Ad has e. c. referenda est M. suecedanea , alio loco commemoranda, nec non arbor illa insularum Luzonicarum و‎ quam Cameo zz Ras. Hist. pl. LIT, Append. p. 58 veras Nuces moschatas: ferre perhibet, licet eam a M., fragranti differre manifesté probent que de illà refert, unde etiam intelligi potest « semina ejus post unum annum esse inodora, imo nec post biennium aliquid » aromatici sapere aut spirare. » Quod si arbor Philippina reverá esset M. Jragrans, hec confirmarent, que de eå memori: prodidit Rumentos l. c. p. 17., scilicet, quo longius ab insulis Bandanis crescat, generosam hanc arborem eo magis degenerare, semina sensim minora, folia vero majora fieri. Equidem fatear necesse est, specimina arborum diversis- simis terre regionibus excultarum haud ita foliorum magnitudine a Bandanis differre, ut plantam a Cameo memoratam aliqua veri specie M. fragranti accensere possim, eo minus, quod illic spontanea crescit atque inflorescentià etiam ab hac recedit. Itaque eam speciem nondum descriptam esse censeo , cui nomen M. spurie inditum velim, licet imperfectissimé nota sit ex annotationibus citatis, quarum summa huc redit. Ab Indis Dooghan , Dunghan et Gonogono dicitur. Est arbor magna, frondosa. Folium laurino latius, spithameum, mucronatum (ut videtur, acuminatum ), variis nervulis exornatum, in arbore adultá compositum ex decem vel duodecim sociatim- vel alternatim-dispositis. Fructus racematim fert magni- tudine minoris Pom Misniaci aut Persici majoris, pericarpio constantes crasso, carneo, ut Persicum, saporis aciduli cum adstrictione, sulco in binas valvas dehiscente. Macis durum semen obtegens primo est flavens, mox leeté purpurea. Succus sanguineus incisionibus e trunco collectus Sanguini Draconis substituitur et in collutionibus in dentium dolore ad dentes vacillantes confirmandos, in aphthis aliisque oris exulcerationibus utiliter adhibetur. Quaedam ei videtur esse similitudo cum Myristicd, mihi tantum e speciminibus Coumersonr in Herbario Parisiensi servatis notá, que, nisi ad M. philippensem Lan. referenda sint, inedite certe speciei sunt annumeranda. Patriam quidem non annotavit Commerson, sed e nomine adscripto : Muscadier pallabois, quod Malaicx videtur originis, suspicari licet, illam aut Archipelagum Moluccensem vel Malaicam, aut Madagascariam habitare. Hanc nomine M. Commersoni paulo accuratius describere libet. Famuli illi sunt crassi , inferné cylindracei , fusci, glabri, rugosi, sursum obsoleté tetragoni et ad apices cum foliis nondum explicatis, pedunculis floribusque pubescentià ferrugineá subvelutinà obsessi. Folía maxima, pedalia et ultra, 3-4 poll. lata, oblongo-lanceolata, obtusé-acuminata , basi inzequali-attenuata , coriacea, glabra, subsimpliciter-venosa , discolora 1 supra nitida, infra canescenti-glauca : venee creberrime ( viginti feré utroque latere) in paginà superiori sunt aciculato- immerse, in adversá, ubi precipué costa eminet, prominule, et ut videtur, flavido-virescentes. Petioli crassi , compresso- teretes, facie interná canaliculati. Cyme pollicares, in ramulorum apicibus alterhes, in speciem corymbi approximate , trifidee, ima atque in divisionibus trifloris et pedicellis lateralibus brevissimis cicatrice semicirculari, pauciflore. Flores (in exemplis a me exploratis cuncti feminei) sub perianthio bracteá latá valdé abbreviatá appressá fugacissimá instructi. Perianthium ovoideum , ore bi- aut tri-fidum , substantise crassee carnos®, ima circumscisso-deciduum : lacinice erecta, ovate, concave. Ovarium ovoideum, ferrugineo-subvelutinum. Stigma terminale, sessile, emarginato-bilobum , lobis triangulari-ovatis, imberbibus. OBSERVATIO II. Cum in horto botanico Javanico agrum his arboribus consevissem, animadverti omnes feré arbores novellas primis annis,. cum florere cœpissent, majorem partem masculos et paucissimos aut nullos simul femineos ferre flores et adultiori demum tate sexum , ad quem pertineant , sive femineum , seu masculum, minus ambigué prodere. Cum his congruunt quee obser- vavit V. Ill. Hooxer ix Exot. Flor. IT. 155 in nota, e MS. Roxsunam desumta , in horto botanico Calcuttee duas arbores septem annorum prioribus duobus annis, cum florerent, nonnisi masculos, deinde vero tantum femineos flores fertiles genuisse. Descr. Arbor ad altitudinem 30-40 pedum crescens, ramis divaricatis non admodum crebris, crassis, ramosissimis, comam pulcerrimam ovoideam obtusam formantibus. Cortex trunci non crassus , extus nigro-fuscus et tenuiter aciculatus , intus rubens, perinde ac folia modicé aromatica , inci- sione succum rubicundum in aére coagulatum et in colorem atro-sanguineum transeuntem stillans. Ramul tenues, debiles, teretiusculi, ex virenti-cinerei, glabri. Folia alterna, subdi- sticha , patentissima , petiolis semipollicaribus teretiusculis facie interná sulco angustissimo exaratis 46 182 RUMPHIA. \ ` insidentia, 3-4 poll. raro longiora , 1-12 poll. lata, oblonga ږ‎ 40 in acumen rectum aut curvum attenuata, ad basin acuta rarissimé obtusiuscula, supra intensé viridia cum nitore, subtus pallidé griseo-virescentia , subcoriacea , glabra , utroque latere venis 7-12 simplicibus teneris arcuato - ascendentibus supra aciculato - immersis subtus prominentibus. Pedunculi petiolos longitudine adequantes, in ramulis novellis axillares aut sepius supraaxilares aut subinde evolutione aliquot foliorum suppressá laterales , alterni , fem?neis plerumque uni- raro bi - floris, masculis umbellato-subtrifloris aut, licet rarissime, veluti in racemo paucifloro dispositis. Hacemos bifidos , axe incrassato , quales V. Ill. Hooker depinxit, nunquam vidi eamque inflore- scentiam abnormalem judico. Flores omnino unisexuales, cernui, ex apice pedicelli bracteá exiguá semirotundà perianthio appressà caducá, albidi, inodori. Perianthium ovoideo- aut interdum globoso-urceolatum , ore laciniis tribus rarissimé quatuor brevibus triangulari-ovatis erecto-patentibus praeditum , substantie crassa carnose , extus, perinde ac pedicelli atque ovaria, pube rará subtili strigosá obtectum , deciduum. Columna staminea longitudine basios ventricos& perianthii, cylindrica, crassa, carnosa, albida, glabra, superné 9-12 antheras lineares unitas birimosas gerens. Pollen globosum و‎ obsoleté punctatum , filis mucosis pellucidis intermixtum , sulphureum. Ovarium ovoideum , utroque latere lineá depressá longitudinali e sinu stigmatis descendente, carnosum, intus infra medium loculamento parvo solitario exsculptum, pallidé virens, stigmate sessili bilobo glabro terminatum : ovulum loculamentum accurate complens, in fundo ejus sessile, subglobosum و‎ anatropum, plerumque solitarium , rarissimé tantum duobus eidem ovario از‎ Fructus penduli, magnitudine mali Persici minoris, obovoideo-globosi , utpote basi breviter in pedunculum 15-2 poll. longum constricti, apice obsoleté mucronati, sulco longitudinali parum depresso cincti و‎ glabriusculi, ante maturitatem pallidé virentes, tandem ex allutaceo-straminei et sulco duabus valvis equalibus dehiscentes, quum semen illis contentum cum arillo leté coccineo apparens pulcerrimum praebet spectaculum. Pericarpium ferê 4 lineas crassum , substantie solide carnose , albidum, succum viscidum adstringentem effundens. Semen ovoideo- aut ellipsoideo-globosum , nucamentaceum , arillatum , impressionibus arilli vermiculato- rugosum. Arzllus, qui vulgo Macis dicitur , simul et fundo pericarpu et hilo spermico accretus , ex apice ad basin magis minusve altè in leuis inequales ramosas, modo satis late lineares , modo subulatas dilaceratus, recens substantie carnose, flexilis, coccineus ac splendens, siccatus luteo-croceus et corneus adspectu , fragilis, semen ita involvens, ut hoc inter aperturas irregulares hic illic appareat. Testa dura , subossea , fragilis, atro-castanea , splendens, nucleum arcté cingens, ima hilo spermico circulari porrecto notata. /Vucleus ex ellipsoideo-globosus , levis, etate vero longitudine aciculatus, cuticulá simul tenuissimá , quee arctissimé ei adhaeret ejusque substantie profunde est immersa , in colorem fuscum multo pallidiorem abeunte. Albumen nucleo conforme, durum , carnoso-farinosum , ex albicanti ac brunneo colore pulcerrimé variegatum , paulo supra basin cavitate propria excipiendo embryo exsculptum. Embryon hilo spermico approximatum و‎ concavum , lacteum. Cotyledones carnoso-foliacec , patentes, marginibus plicato-carinatis undu- latis. Radicula crassa , obtusissima , infera. | MYRISTICA TUBIFLORA. Tas. 56.‏ د . M. folis oblongis obtusiuscule acuminatis basi attenuatis glabris, pedunculis axilla- ribus lateralibusve paucifloris, perianthiis (masculis) cylindraceo-tubulosis, fruehibus cernuis ellipsoideo-elongatis rostratis glabriusculis. Hasır. In sylvis uvidis Lowo in ora Guinee Nove a 016 5 reperta, cujus annotationibus in descriptione sequenti usus sum. Floribus fructibusque destituta facilé haec arbor ob simillimam foliorum formam confundi posset cum M. fragranti Hovrr., a quà tamen jam eo differt, quod nec cortex nec folia odore aromatico gaudent. Preterea Macis et Nuclei hujus speciei haudquaquam ita acri et grato aromate gaudent, quam illius. Descr. Arbor 30 pedes alta, M. fragranti simillima, ramulis identidem approximatis gracilibus glaberrimis , quorum tamen cortici color est magis atro-brunneus , subinde in cinereum vergens. Folia alterna, subdisticha , oblonga aut lanceolata, 3-6 poll. longa, 1-14 poll. lata, superné in MYRISTICA. 183 acumen obtusiusculum desinentia, basi acuta, coriacea. glabra, supra lucida, iufra pallide viridula, utrinque obsoleté penninervia, nervo medio in paginá proná perinde feré atque in adversá, licet non valdé, prominente. Petioli subtorti, semipollicares et plerumque longiores , teretiusculi , angusto-canaliculati , glabri. Pedunculi axillares aut aliquantum supraaxillares , interdum laterales , solitarii , feminei (auctore ZirrzLIs) uni- bi- aut triflori; masculi racemulos abbreviatos sistentes, quorum axis sessilis , patens, petiolo dimidio brevior sed multo crassior , inferné nudus ac lapsu bractearum minutarum ad exortum pedicellorum sessilium triangulari- ovatarum et pedicellorum cum his congruentium tessellatus, apice vero ejusmodi bracteis squa- méformibus quadrifariam imbricatis adhuc obsessus, simulque aliquot pedicellos cernuos unifloros superné crassiores medio aut supra medium cicatrice elevatà annulari (bracteæ rudimentaris ) cinctos gerens. Perianthium masculum semipollicare, eylindraceo-tubulosum , coriaceum, ut pedicelli, bracteæ, ovaria et pericarpia, externe squamulis minutis obsoletissimé lepidotum , coriaceum , ex pallidé-virenti-stramineum , ore laciniis tribus brevibus arrectis triangulari-ovatis concavis. Columna staminea perianthio paulo brevior, cylindrica, acuta, superné antherarum loculis parallelis striata. Fructus in pedunculis brevibus crassis cernui, ellipsoideo-elongati , apice rostrati , sulco longitudinali superficiali cincti , straminei punctisque ferrugineis leprosi. Pericar- pium substantie solide carnose intus exalbidæ , bivalve. Arillus completus, hic illic fenestratüs, ` in lacinias insequales ramosas arcté incumbentes longitudinaliter partitus, ejusdem coloris et substantie ac M. fragrantis sed longé minus graté aromaticus. Semen feré duos pollices longum , cylindricum , vermiculato-rugosum , fumigatum , nitidum. Testa tenuis, fragilis, nucleum arcté cingens. /Vucleus semini conformis, leviusculus, cinereo-fuscus, albumine duriusculo, intus colore sordidé albicanti ac fusco-variegato , aromatico. MYRISTICA LEPIDOTA. Tar. 57.‏ .و M. foliis lanceolatis longè acuminatis basi acutis discoloribus , floribus fasciculatis axillaribus, fructibus subsolitariis obovoideis et ramulis foltisque subtus ochrascenti- lepidotis. Hasır. In ora Guinea Nove vicinisque insulis, ubi hanc speciem primus investigavit 71۶-٥ Proximis duabus est affinis sed foliorum paginá inferiori subsericeo-lepidotá et minoribus fructibus satis diversa. Arillus perinde ac nucleus sapore grato aromatico, Nucium moschatarum officinalium haud absimili , sed minus intenso, gaudent. Dzscn. Arbor procera, 50-70-pedalis. ۵ tenues, alterni, patentes, teretes, e fusco brunnei, aciculato-striati , lenticellato-punctati , glabri, circa apices petiolosque foliorum novorum atque hee ipsa pube subtili sericeá pallidé-ferruginei. Folia 2 1-4 poll. longa, circiter 1-14 poll. lata, lanceolata, apice plerumque in acumen longum producta, basi acuta aut in petiolum semi- pollicarem canaliculatum attenuata, coriacea , ubi conteruntur odoris leviter grato-aromatici , in paginà superiori glabra nitida venis aciculatis tenerrimis, in pagina dorsali distinctius: venosa et instar foliorum. quorundum Eleagnorum subsericeo-lepidota , coloris kete-ochrascentis, qui in folis adultioribus ad argenteum vergit. Pedunculi sexus feminei (qui soli cum fructibus aut imperfecté evolutis , aut maturis, mihi innotuerunt ) axillares , foliorum lapsu laterales, solitarii , brevissimi, crassi, inferné cicatrisati, ex apice pauciflori, ut flores atque ovaria ochraceo- subtomentosi. Pedicelli vix lineam longi, teretes, apice bracteá brevi latá obtusá perianthio appressá exiguá deciduá. Perianthium ad basin ovarii ovoidei uniovulati cicatricem circularem relinquit. Stigma terminale, sessile, parvulum , abbreviato-conicum , emarginato-subbilobum. Bacce pedicellis brevibus incrassatis insidentes, plerumque solitariz , arrectze, circiter 1 5 poll. longe, elongato-obovoidez, apice in mucronem brevem lateralem desinentes, utroque latere suturá superficiali depressá inscripte , ochraceo-lepidot& , monosperma. Pericarpium substantia carnose solidiuscule crasse, supra basin obconicam solidam (que spermophorum fingit, cui semen obliquius insidet) loculamento ellipsoideo semine repleto, tandem exarescens et suturá in duas valvas dehiscens. Semen ellipsoideum , non pollicem longum و‎ nucamentaceum, arillatum. Arillus completus, carnosus , rutilus , deinde croceus , semen includens , sed eo modo ut hic illic 184 RUMPHIA. | per ejus fissuras conspici possit , supra basin indivisam multifidus : laciniis linearibus, inæqualibus supernè laceris. Testa tenuis, fragilis, castanea, splendens, ab impressionibus arilli flexuoso- tuberculata, extremitate inferiori hilo spermico subrotundo depresso et spermotylio minuto simplici tuberculiformi insignita. Nucleus teste conformis , profundé rugatus, cuticule intimé -unitus, glandaceus , inferné ad cicatriculam stomatis umbilicatam pallidior. Chalaza in extremitate superiori posita , superficialis , depressa, appendice minutá cutaneá instructa. Albumen carnoso- farinosum , durum, graté aromaticum و‎ ruminatum , e colore albicanti et rufescenti variegatum , basi amplá cavitate recipiendo embryo exsculptum. Embryon parvum , in inferiori seminis extremitate excentricum , erectum , patelliforme , eburneum. Cotyledones bine و‎ carnoso-foliacex , distantes, concave, in cupulam ore subundulatam concrete, subpellucido-punctate. Radicula abbreviato-cylindrica , crassa , infera. 4. MYBISTICA INERS. Tan. 58. ' M. foliis oblongis lanceolatisve obtusiusculis rarissime acutis basi attenuatis glaberrimis, floribus fasciculatis axillaribus, fructibus subsolitariis elongato-ovoideis obsolete ferru- gineo-pulverulentis Dr. 2 Bydr. Flor. Ned. Ind. p. 575. Lakka montanorum Javanorum. Hasır. In sylvis inferioribus montis Salak, nec non montium Seribu, quorum jugum non admodum sublime multis arduis cacuminibus in provincià Buitenzorg exsurgit. Plantam femineam mense Junio florentem, Martio vero fructus gestantem inveni; masculos flores nancisci non potui. Maxime accedit ad M. insipidam Ro». Br. Tam Macis, quam ipse Nucleus et folia virtutibus aromaticis levissimis gaudent, arescendo plané evanescentibus, quod nomini ejus ansam dedit. Descr. Arbor procera, sepe amplius 120 pedes alta, in coronam deliquescenti-ramosissimam divisa, ramis cylindraceis , cortice fusco rimoso, glabris. Aamuli ultimi sparsi, teretes, inferné glabri et nigro-virescenti-maculati, in innovationibus floribusque axillaribus tomento brevi ferrugineo obsessi. Folia forme indicate , 3-4 poll. longa, 1-15 poll. lata, obtusa aut obtusiuscula, raro acuta , basi in petiolum semipollicarem teretem obiter canaliculatum attenuata, coriacea, glabra, supra intensé viridia cum nitore, costá subcanaliculatà venisque lateralibus vix conspicuis, in pagina dorsali pallidiora costa magis prominente venisque tenerrimis simplicibus curvatis : siccata supra inter venas immersas aciculato-reticulata , infra simpliciter penninervia. Inflorescentia feminea fasciculis brevibus axillaribus bracteatis paucifloribus sive racemulis contractis constat , quorum plerique flores peractá fecundatione decidunt. Pedicelli 1-15 lin. longi, crassi, sub- clavati, imá articulati, ad articulationem et apice sub perianthio bracteà latá circulari vix prominenti instructi, subtriquetri. Perianthium ovoideum, ore trifidum, coriaceum, extus ferrugineo-velutinum , intus glabrum ; laciniis ovatis و‎ acutis, erectis. Ovarium ovoideo-conicum , suleis aliquot inscriptum , crassum , carnosum, ferrugineo-pubere, supra basin uniovulatum. Ovulum elongato-ellipsoideum , vertice in extremitate inferiori funiculo umbilicali excurrenti affixum. Stigma terminale , sessile, obtusum , obsoleto-emarginatum , glabrum. Bacce pedunculis brevibus incrassatis insidentes, subsolitarie , arrecte, magnitudine Pruni domesticz, elongato- ovoidex , superné mucrone incurvato rostrata , hinc gibbere , illic sulco parum depresso notate, virescenti-ochroleuce et aliquantum ferruginoso-pulverulente. Pericarpium crassum و‎ carnosum , duriusculum, tandem suturá longitudine bivalvatim dehiscens. Semen nucaceum , cylindraceo- ellipsoideum , arillatum. Arzllus completus , carnoso-foliaceus , kermesinus , inferné cupuliformi- integer, superné in lacinias spatulatas partitus, inter quarum sinus testa conspicitur : he lacinie longitudine obiter sulcat& و‎ apice rotundato-sinuate et hic extremitati superiori seminis imbricato- incumbentes. Testa subossea, impressionibus arilli flexuoso-rugata و‎ fusco-spadicea , ima hilo spermico depressiusculo notata. /Vucleus teste conformis, subrugosus, sordidé rufescens. Albumen e substantia albidá subcorneá et cuticule processibus rufescenti-spadiceis ruminatum. Embryon in basi albuminis sublateralis positum , in solo fructu maturo, quem explorandum habui, accuratius describere neglexi. MYRISTICA. 105 > 5. MYRISTICA FATUA. HOUTT. Tis. 59. M. foliis elliptico-oblongis acuminatis basi acutiuscülis subtus ochrascenti - sericeo- lepidotis, floribus fasciculatis axillaribus, fructibus elongato-ellipsoideis ferrugineo- tomentosis Hovrr. Nat. Hist. Tom. II. Part. 3. p. 337. Myristica spadicea Bu. in Bydr. Flor. Ned. Ind. p. 577. Myristica officinalis Garry. (tantummodo quod ad Synon. Runem ) de Fruct. et Sem. pl. I. p. 194. Myristica dactyloides Garry. (omnibus exceptis Synon. que ad plantam Malabaricam pertinent) de Fruct. et Sem. pl. I. p. 195. tab. 41. ( Nuclei analysis, cum Pericarpii descriptio ad M. mala- baricam sit referenda. ) Myristica tomentosa Tuun». (ut apud sequentes auctores quod ad plantam moluccensem , nempe Synon. Herb. Amb.) Act. Holm. 1782. p. 45. ب‎ Ejusd. Dissert. de Myrist. p. 4.— Wu». Sp. pl. IV. 2. p. 870. — Spr. Syst. Veg. III. p. 65. Nur moschata fructu oblongo C. Baun. Pin. p. 407. — Ras. hist. pl. II. p. 1523. Nue myristica mas Cus. Exot. Lib. I. p. 14 cum fig. — Rumen. Herb. Amb. II. p. 24. tab. 5. Pala Fuker Bandanensium ; Pala Lakki Lakki Malaicorum; Palala et Pala Utan Amboinensium. Hasr. Preecipué locis montanis insularum Banda, Runraro auctore in aliis quoque insulis Moluccis, quamquam non copiosé. Planta mascula, cujus solius figuram hic exhibeo, cum ramuli fructiferi 1. c. Herd. Amb. sint depicti , mihi adhuc in Javá commoranti ex Bandá missa est, ubi feré semper florere dicitur. OBSERVATIO. Huic plante cum alius aliud nomen imposuerint Hourruyx anno 1774, THUNBERG vero anno 1789 , € vulgari normá illud preferendum videtur, quo facto aliud quoque nomen plante occidentali, anno 1788 a Swanrz ita dictae , si haec reverá ad hocce Genus referenda sit, tribuatur necesse est. Prieterea plante inter se reverá diverse nomine M . tomentose THUNB. huc usque confuse esse videntur. Planta moluccensis ab illà Horti Malab. Tom. IV. Tab. 5. procul dubio est diversa , siquidem ambe cum magnitudine foliorum, tum fructuum inter se differunt, qui in plantà malabaricá nullà prorsus virtute aromaticà gaudent. 8 quidem hoc diverso solo et elimati tribuendum esse existimat, quod mihi eo minus verisimile videtur, quo magis inflorescentia in Razepa libro depicta , licet cruda, ab illà plantee 076 moluccensis diversa cernitur. Que cum ita sint cumque character a Tuunsere M. tomentose suse adscriptus plantee malabaricee minus proprius esse videatur, siquidem ex Horto Malabarico non patet, an fructus ejus tomento sint obducti (1), nomen ei a Lamarck impositum revocandum mihi videtur. Huic itaque M. Malabarice Lam. maximé sane affinis est M. fatua Hovrr., nec non . et aliis quibusdam, quas omnes breviter recensere a re non alienum videtur. 1. M. malabarica : foliis ellipticis utrinque attenuatis glabris, floribus cymosis axillaribus, fructibus ellipsoideis (fortasse glabriusculis) Lam. Act. Paris. 1788. p. 162. — Ejusd. Enc. bot. IV. p. 388. 8. Nux myristica major spuria Malabarica Ras. hist. pl. II. p. 1524. 8. Panam-palea Raren, Hort. Mal. IF. 7.9. tab. 5. Nux Indica oblonga , intrinsecus similis Nuei Moschate Jon. Baun. hist. pl. p. 399. (nisi forte hoc citatum ad sequentem E] speciem sit referendum !) Hasır. Ubivis in sylvis Malabarie. 2. M. macrocarpa, Nux Myristica quarta , seu oblonga , e£ maxima ex monte Balete ad St. Mathaeum collecta CaugLL. Frut. et Arb. in Ins. Luzone nascent. in Ras. Append. hist. pl. III. p. 88. (1) Hane tamen tomentosam esse perhibet Lamarck, licet eam nonnisi ex Hort. Malab. se cognovisse fateatur, itaque verbis Rheediane descri- ptionis talem dederit explicationem , qualis iis tribui non possit. Hac enim sunt ipsius Rurzeou verba J. c. p. 10. « Fructus bini terni, aut plures » conjunctim ramulis inherent, oblongo-rotundi, ac ovo anserino cum formá tum magnitudine haud absimiles, extus viridi-flavescentes, cortice » Crasso, carnoso, molli ac pulvinato, saporis acido-adstringentis, odorisque ingrati, tecti, juglandis aut persici in modum, cet. » پږ 47 196 | RUMPHIA. Hanh. Loco indicato in Insulis Philippinis. Ceteroquin species valdé dubia, quippe cujus character ex brevi annotatione sacerdotis CAMELLO CONOS foliis cubitalibus feré bipalmari-latis identidem ad hanc speciem sit referenda, neque minus est incertum , nec mihi ci nequit. Neque sané multum a precedenti differre videtur. An vero planta ex Borongá quidem verisimile videtur. 3. M. philippensis : foliis elliptico-oblongis acutis glabris, fructibus globosis axillaribus subsolitariis tomentosis Law. Act. Paris. 1788. p. 161. — Ejusd. Enc. bot. IV. p. 981. 2. — Wi. Sp. pl. IV. part. II. p. 870. 9. — Spa. Syst. Veg. IIT. p. 65. 16. Nue Myristica minima seu Camansa altera CAMELLO in Ras. Append. hist. pl. III. p. 58. 9. Harm. In Insulis Philippinis. Nondum constat, an huc etiam referenda sit Nux Myristica minor, seu foemina, Indis Dooghan babay, Maragondonensibus Camansa ejusdem auctoris l. c. 2. — Hsec planta licet foliorum forma et M. fatue Hovrr., et modo eitat sit similis, ab omnibus tamen satis distinguitur baccis subrotundis longé minoribus. 4. M. succedanea : foliis ellipticis utrinque acutis subtus ex-albido-ochrascenti-lepidotis, fructibus ovoideis(s. globosis cum acumine ) supraaxillaribus subsolitariis rufo-tomentosis. Hamr. In monte Tidore insulae Molucex ejusdem nominis a Viro Cl. Reınwaror reperta. M. fatue Hovrr. quam maxime affinis, sed foliis minus elongatis, venis haud adeo crebris, fructibus minoribus magis ovoideis, me quidem judice, specificé ab illà diversa. Nuces satis aromaticee, iisque indigene nucium moschatarum officinalium instar utuntur. 8. M. subcordata : foliis oblongis subacuminatis basi subcordatis s. rotundatis subtus fuscescenti-glaucis ramulisque subtomentosis, floribus glomeratis axillaribus ( masculis tubulosis , fructibus sessilibus elongato-ovoideis densé ferrugineo- lanuginoso-tomentosis. Hasır. In sylvis maritimis Guinee Nove a divo 1811608 ۰ A. M. fatuá Hovrr., ad quam proximé accedit, foliorum basi lata plerumque subcordata , venis magis transversalibus, fructibus non pedicellatis pedunculo brevissimo com- muni axillari insidentibus, denique etiam formá elongato-tubulosá perianthii florum masculorum distinguitur. 6. M. morindefolia د‎ foliis oblongis (maximis) acuminatis basi rotundatis s. obiter subcordatis subtus ramulisque pallidé ochrascenti-lepidotis, fructibus pedicellatis elongato-ellipsoideis ochraceo-furfuraceis. Hasr. Etiam a ZiPPELIOs in Guined Nová reperta. Precedenti quam maximé affinis, sed longè robustior, ramulis non tomentosis, neque etiam foliis in pagina dorsali, quorum vena sunt longé distinctiores ac subtus circa marginem reticulato-anastomosantes. Denique bacce subtus minus sunt latiusculee, neque sessiles, sed brevi pedicello pedun- culo communi insertz , non ut illae lanuginoso-tomentos®, 884 ۰ Post brevem hunc digressum, qui mihi ob intimam omnium harum specierum affinitatem non supervacaneus videbatur, ad accuratiorem descriptionem ipsius M. fatwe Hovrr. redeamus. Descr. Arbor trunco alto, auctore Rumpuio , inferné supra terram , Rhizophorarum instar , radicibus adventivis innumeris digitum crassis cinereo-fuscis suffulto , superné in comam inconspicuam ex paucis ramis crassis soluto. Ramuli floriferi calami scriptorii crassitudine, teretes, e fusco- rufescentes , intus inanes , inferné glabriusculi, ad apices, qué ac gemma terminalis e foliis equi- tantibus formata, pube brevissimá rufescenti obsessi. Folia alterna, patentia , spithamam usque ultra pedem longa, 3-45 poll. lata, acuminata sive cum acumine brevi obtusiusculo, ima acutiu- | scula , integerrima , margine subundulata و‎ coriacea , discolora, 15, nonnulla 20 paribus venarum simplicium obliqué ascendentium parallelarum و‎ supra glabra, nitida, intense viridia, in pagina dorsali ex rufescenti-ochraceo-lepidota , costa elevatá venisque coloris virescentis : pagina foliorum inferior tactu satis est velutina , inprimis novorum, quorum color ochraceus state in sordidé albicantem transire videtur. Petioli i-feré pollicem longi, crassi, teretes, facie interna profundé canaliculati. Pedunculi axillares, solitarii, breves, petiolis crassiores, erecto-patentes , ex rachide hemisphericá, in plantá masculá deinceps abbreviato-conicá, in quovis pedicello: ima 1-bracteatá capitato-multiflori, ut flores cum pedicellis bracteisque caducis, tomento ferrugineo obsessi. Flores diceci, in apice pedicelli 1-2 lineas longi bracteá exiguá lato-ovatá obtusá appressá praediti. Perianthium masculum ante anthesin ovoideo-globosum , in statu aperto campanulatum , coriaceum , intus striatum et glabrum, limbo patente tri- aut interdum quadri-fido, laciniis triangulari-ovatis, acutis. Columna staminea perianthio paulo tantum brevior , crassa , stricta , carnosa, acuté-cylindrica, antheris fermé novem linearibus column: secundum longitudinem sursum adnatis rimis duabus inscriptis. Flores femineos non habeo. Fructus solitarii aut 2-3 pedunculo incrassato capitato-insidentes, lapsu foliorum plerumque laterales, arrecti, circiter duos poll. longi, ellipsoidei s. elongato-ellipsoidei, densé ferrugineo-tomentosi. Pericarpium substantia crasse tenacis coriacex, incisione lactescens , ad latera crassissimum , suturá depressá longitudinali duabus valvis dehiscens. Semen elongato-ellipsoideum, arillo completo dilacerato 3 i = r x 3 t EN E ۰ membranaceo-carnoso aurantiaco insipido non graté-aromatico velatum. Testa semini conformis , MYRISTICA. ^ um nigro-fusca , crassiuscula , dura, tuberculato-rugosa. Nucleus saporis acerbi levissimé aromatici, - cinerascens, cylindraceo-ellipsoideus, rugosus, hinc convexus, inde sulco depresso inscriptus. Albumen durum, farinosum , album, fissuris angustis, in quas appendices fusce cuticula pene- trant ruminatum , ima supra basin loculamento amplo recipiendo embryon:exsculptum. Embryon acetabuliforme , cotyledonibus carnoso-foliaceis , undulato-plicatis. SECT. IIl. KNEMA. f Flores unibracteati. 4nthere in apice column. radiato-divergentes. Ovarium simplex, stylo nullo aut brevi terminatum. Stigma in aliquot lobos sive dentes breves divisum. Cotyledones plan. 6. MYRISTICA (Kx) GLAUCA. Tas. 60. M. foliis oblongis lanceolatisve utrinque acutiusculis aut subacuminatis glabris subtus glaucis, floribus fasciculatis axillaribus 9-ro-andris, fructibus ellipsoideis et ramulis foliisque novellis ochraceo-pulverulentis Br. in Catal. Hort. Buitenz. 0. 111. — Ejusd. Bydr. Flor. Ned. Ind. p. 576. Klappa Tjun hedja , sive Kimokla aut Airi Kukan montanorum in occidentalibus Javi provinciis. : 1 Hasır. Formosissimam hanc speciem compluribus locis montanis Jave occidentalis reperi, veluti in sylvis intactis inferio_ ribus pone vicum jugis impositum Kapang-dungang in monte Salak, etiam circa Tugu in radicibus montis Gédé et in monte Pangaranghu in agro Preangerano circa Tjisambang, porro in monte Parang et circa Tjiradjas in provincia Krawang. Semper feré florere videtur; fructibus autem maturis ornatam preecipue mensibus Decembri ac Januario inveni. OBSERVATIO. Hac planta nostra M. cinerea Pom. valdé affinis est : precipué vero a M. globulariá Lam. Act. Paris. 1788. p. 162. tab. 9., a Sonnerar in Java collectä, foliis non adeo angustis parum aut vix differre videtur. Itaque alterutrum horum nominum abolendum erit; neque meum tollere dubitassem, nisi illud Lamarck nomen potius Palale globularie Herb. Amb. IT, p. 28. tab. 9. tribuendum esse crederem, quee ab eodem Lamarck ad plantam Javanicam citatur. Ambo vero inter se valdé differunt, quod jam inflorescentia plané dissimilis ostendit. Neque minus perperam plantam Javanicam a Lawanck descriptam tanquam varietatem ad Myristicam microcarpam suam retulit Wipssow Sp. pl. IV. p. 871. Illud vero dijudicare non audeo, an sola species Änema a Loungmo notata a planta Javanicá nostra sit diversa, cum non nisi exemplorum , quibus usus est, inspectione de illà re statui poterit, quee eo magis est necessaria, quo major plurimarum hujus sectionis specierum inter se est affinitas. Sic tres alias in manu habeo, quee cum illà facillime confundi possint, de quibus idcirco pauca referre non alienum existimo. : 1. Myristica ( Knema ) Sumatrana. M. foliis ovali-oblongis subacuminatis basi subrotundatis glabris subtus cinerascentibus, floribus fasciculatis axillaribus 7 : 12-15-andris. ۱ Hasır. Locis montanis agri Padangensis nostri in Sumatra à V. Cl. Konrnars nomine M. glauca Bı. collecta. Cum hac reverá maximà gaudet affinitate, sed folia longé sunt majora, utpote +- pedem longa et 3- ultra 4 poll. lata, neque unquam flores masculi, quos solos vidi, octandri sunt aut decandri, verum quindecim rarius duodecim antheras liberas stellatim expansas continent. Num forté aut haec, aut antea descripta species Krema glaucescens Jacku ex Pulo Penany esse posset ? 2. Myristica (Knema) intermedia. M. foliis oblongis lanceolatisve utrinque subattenuatis glabris subtus griseo-virescentibus, floribus fasciculatis axillaribus 11-18-andris, fructibus piriformibus ochraceo-pulverulentis. Kimokla sundaice. Hasr. In sylvis inferioribus montis Salak et universe in jugo montium, quod per Javam occidentalem secundum longitu- dinem extenditur, nec non in montibus calcariis huic jugo vicinis, veluti in monte umbrosis nemoribus consito prope 188 RUMPHIA. Tjampia, qui vulgo notus est ob nidos hirundinum esculentos, quorum magna copia ex altissimis ejus cavernis con- quiritur. Hujus arboris licet forma foliorum et totus omnino habitus cum M. glaucá congruat, primo statim conspectu florentes inter se dignosci possunt, siquidem illa floribus gaudet longé majoribus quam M. glauca et M. sumatrana, qui perinde ac summitates ramulorum tomento ferrugineo leproso densiori sunt obducti. Ad hoc antheris plané alia est forma, quarum quidem connectivum est latius atque apice subdilatato-obtusatum. Ceterum M. lancifolie Pom. valdé affinis videtur. 3. Myristica (Knema) longıfolia Watt. M. foliis majusculis oblongis obtusiusculis s. obtusé-acuminatis basi subrotundatis supra glabris subtus cinerascentibus et ad costam fusco-tomentosis , floribus fasciculatis axillaribus 12-15-andris. Hasır. In montosis Sillet Bengalise interioris. Precedenti specie ab omni parte longè robustior hec foliis magnis 2-1 pedem longis subtus ad costam tomento fugaci obsessis et floribus majoribus facile dignoscitur. Descr. Arbor 30-50 pedalis. Rami fusco-cinerei, rimosi, glabri. Ramule alterni, teretes , flexuoso- striolati, glabri, ad apices, sicut pagina dorsalis foliorum novorum, petioli et pedunculi cum floribus, pulvere subtili ferrugineo vel intensé ochraceo obtecti. Folia 3-65 poll. longa, 1-2 poll. lata, apice modo acuta aut acuminata , modo obtusiuscula aut obtusé acuminata, basi plerumque magis minusve attenuata rarissimé rotundala , coriacea , plana, glabra, supra aliquantum nitentia ac saturate viridia, in pagina dorsali glauca aut interdum , quarundam Castanearum Javanicarum foliorum instar, subargentea, quà vene creberrime arcuate prominentes venulis transversis subtilissimis sunt conjuncte. Petioli feré semipollicares, canaliculati. Fasciculi solitarii aut geminati, raro terni, axillares, masculi plerumque pluribus floribus formati quam feminei , quorum axis feré indistinctus est, cum hic in masculis minus sit abbreviatus, conicus aut tantum tuberculiformis, bracteis minutis semirotundatis imbricatis squameformibus fugacibus obsessus et post horum lapsum tessellato-cicatrisatus. Pedicelli 1-flori, imà articulati, florum masculorum 9-3 lineas longi, graciles , supra medium bracteá minutá ovata instructi, florum femineorum breviores, sed multo crassiores, subangulati, bracteá majori perianthio magis approximatà | appressá fugaci. Flores parvi, diceci, valvato-tri-, rarissimé quadri-fidi, coriacei, extus ferrugineo- lepidoti و‎ intus glabri et ochroleuci. Flores masculi : alabastra ovoideo-globosa , obscuré triedra. Perianthium campanulato-rotatum, intus striatum et in fundo circa columnam stamineam tumescentià annulari; laciniis triangulari ovatis, acutis, equalibus و‎ concavis, patentibus , apice subincrassatis. Columna staminea brevissima , purpurascens , tubo perianthii abbreviato inclusa, inferne triedra, apice depresso-disciformis et margine rotato-octo- aut decem-fida. ۵ laciniis column perbrevibus horizontaliter patentibus postice longitudinaliter adnate , subequi- longe, oblongo-ovate, obtuse, extrorsum duabus rimis parallelis secundum longitudinem dehiscentes. Flores feminei : alabastra turbinata, obsoleté triedra. Perianthium tubuloso- campanulatum و‎ limbi laciniis ovatis , acutis, crassis, patentibus, deciduum. PZstzllum inclusum. Ovarium ovoideum , ferrugineo-lepidotum و‎ supra basin latam elevatione angustá annulari vix conspicuá : ovariis, quorum substantia crassissima est et carnosa, secundum longitudinem persectis, in axe eo ipso loco, quo annularis ista elevatio ovarium cingit, positum cernitur ovulum ellipsoideum , vertice in extremitate inferiori ope funiculi umbilicalis brevissimi crassi excurrentis fundo loculamenti affixum. Stigma terminale, sessile , discoideum , radiato-quadri- aut quinque- cuspidatum , glabrum , diu persistens. Bacce solitarie aut bine terneve axillares, lapsu foliorum laterales, pedicellis 1-5 poll. longis satis crassis teretibus superné cicatrice circulari inscriptis rectis aut curvatis insidentes, 1 2-14 poll. longe, ellipsoidee, apice obtuse et hic plerumque gibbere sive mucrone laterali preditee, ima rotundate aut interdum, licet obiter, in pedicellum attenuate, secundum longitudinem suturá superficiali elevatá cincte , pulveracex, ochroleuce, monosperme. Pericarpium initio substantie firme carnose, extremitate superiori crassius, arescendo duriusculum, corticatum , latere per suturam elevatam valvis duabus navicularibus magis minusve patentibus , que ad basin facilé sejunguntur, dehiscens. Arsllus completus , totum semen arcté obtegens, secundum longitudinem inzqualiter multipartitus, carnosus و‎ puniceus , ima basi circa hilum sulphureus, levissimé aromaticus. Semen nucaceum, ellipsoideum, ope arilli fundo pericarpii affixum. Testa dura, nigro-fusca , vasis vermicularibus rugulosa , dorso suleo superficiali et in extremitate inferiori hilo parvo depresso-circulari inscripta. Cuticula membranacea , rufescens, nucleo arctissime adnata et intra ejus substantiam plicis suis internis alte demersa. /Vucleus teste conformis, subrufescens, obsoleté rugosus, dorso extremitatem MYRISTICA. 189 superiorem versus sinu angusto perforatus, per quem innumera vasa capillaria cuticule in albumen penetrant. Albumen crassum, ruminatum , inodorum, albido-rufescenti-variegatum , saporis acris, sectione verticali sinu ex extremitate superiori obliqué intranti materie crustaceá repleto semibifidum. Embryon minutum, in extremitate albuminis inferiori extraaxile. Coty- ledones ovate, foliacez, distantes. Radicula brevissima و‎ obtusa, ab hilo spermico aliquantum remota. 7. MYRISTICA (Kwema) LAURINA. Tas. 61. M. folis elliptico-oblongis acuminatis rarissime obtusis basi acutis vel obtusis aut subcordatis subtus glaucis et in venis stellato-tomentosis , floribus fasciculatis axillaribus octandris, fructibus elongato-ellipsoideis ramulisque rufo-tomentosis. Myristica tomentosa Bu. (non Tuuns. ) in Bydr. Flor. Ned. Ind. p. 577. Sapte, alias Kianging aut Lakka ر‎ nec non Kimokla indigenarum Javanorum. . Hanrr. Preecipué in solo calcario in Java atque insula ۷ usa-Kambangan, et in radicibus altiorum Javae montium. Semper feré florens invenitur, rarius cum fructibus, quibus aves cupidé insidiantur. OBSERVATIO. Hanc olim speciem plantam a V. Cl. Tuunsera nomine M. tomentose descriptam , quee eadem est ac M. fatua Hovrr., credideram. Et magna sané ei cum hac intercedit similitudo, sed fructus longé minores vix pollicares satis eam distin- guunt. Foliorum magnitudine ac formà maximé varia est, quee res inprimis ab etate plantee pendere videtur : sic etiam pubescentia stellata in paginà dorsali foliorum alias valdé manifesta , alias vix conspicua est. Habitu tanta ei cum complu- ribus Zaurineis Javanicis est similitudo, ut, nisi structuram florum animadvertas, facilé eam cum his confundas. Descr. Frutex, interdum arbuscula, ramis sparsis aut subinde verticillatis, glabris, qui transsecti | guttas aliquot succi stiptici rubicundi effundunt , supremis, ut et ramulis lateralibus teretiusculis petiolisque, tomento denso fulvo furfuraceo obductis. Folia petiolis brevibus teretibus obsoleté canaliculatis insidentia, in plantis novellis fermé pedalia et circiter 4 poll. lata, in adultioribus modo 3-55 poll. longa, 15-23 poll. lata, semper feré apice acuminata aut aculiuscula, raro obtusa, quemadmodum et basis obtusa aut rotundata subcordatave raro subeuneata esse solet , forme elliptice aut oblonge , varié patentia, utrinque simpliciter venosa, plana, supra glabra, lucida, intensé viridia, subtus cesia ibique precipue in costa venisque arcuatis prominentibus tomento furfuraceo ochrascente obsessa ; qua pubescentia cum foliorum tum ramulorum setate in colorem fumigatum abit. Pedunculi axillares و‎ solitarii, petiolis multo breviores et crassiores , ru initio bracteis parvis squ mibus tomentosis obsessi, deinceps harum bractearum et nonnul- lorum pedicellorum lapsu cicatrisati , capitato-multiflori. Flores dieci, extus dense ferrugineo- tomentosi , intus punicei, substanti: crasse coriacee , sub perianthio simplici bracteá parva ovata obtusa appressá instructi. — Mascul paulo longius pedicellati quam feminei, perianthio forme turbinato-globose aut obconice, tri- rarissime quadrifido , laciniis triangulari-ovatis, acutis, con- cavis, erecto-conniventibus. Columna staminea centralis , erecta, inclusa, crassa , inferné striata : apice depresso-peltata et ad marginem in octo, rarius septem, denticulos minutos obtusos arrectos extrorsum antheriferos fissa. Anther« ellipsoidez, longitudinaliter adnate, subequilonge, biloculares; loculis appositis , parallelis, posticé rimê longitudinali completä dehiscentibus. Flores feminei : masculis majores , subsessiles. Perianthium tubulosum , elongato-ovoideum , ima circum- scisso-deciduum : tubus ventricosus, ovarium arcté cingens : limbus arrectus , trifidus , laciniis lineari-lanceolatis, obtusiusculis, concavis. Ovarium ovoideum , subinde obsoleté triedrum , Setis appressis ferrugineis conglutinatis hirtum, inferné in gynophorum perbreve crassum nonnisi pistillo longitudine persecto conspicuum constrictum. Ovulum solitarium ; minutissimum , ellipsoideum , in axe ovarii super gynophoro modo dicto positum, ubi vertice in extremitate inferiori ope funiculi umbilicalis adnati affixum est. Stylus terminalis, brevis, crassus , teretiusculus, sulco longitudinali inscriptus, glaber, diu persistens. Stigma obtusum, subincrassatum , dentibus 48 190 RUMPHIA. aliquot inzequilongis obtusiusculis excisum , imberbe. Bacce singule aut bine terneve pedunculo communi crasso axillari fasciculatim insidentes, arrecte , pollicares, forma elongato-ellipsoideä , inferné in pedicellum brevem parumper att tæ, apice obtuse apiculo stylari minuto laterali , ex quo utrinque stria elevata superficialis descendit, per quem pericarpium denique ا‎ Pericarpium coriaceum , bivalve , extus tomento brevi denso furfuraceo ferrugineo obtectum, intus levigatum. Semen fundo pericarpii insidens, ellipsoideum, arillatum : arzllus completus, semen totum obtegens, rutilans, inferné integerrimus , apice fissus, membranaceo-carnosus , insipidus. Testa tenuis, fragilis, fusca, nitida, hic sulco longitudinali et in extremitate inferiori hilo subrotundo superficiali notata. Albumen carnosum, inodorum, a cuticulá membranaceá puniceá sejungi nequit , cujus processibus in fissuras suas penetrantibus ruminatum est et eleganter albido-coccineo-variegatum. Embryon parvulum, in basi albuminis excentricum. Cotyledones bine, ovato-oblonge, plane, foliacez , integerrima , distantes. Radicula brevissima , tuberculi- formis , infera. SECT. Ill. PYRRHOSA. Florum pedicelli ebracteati. Anthere margine repando columns apice depress adnate. Ovarium sepe duplex, altero plerumque abortivo. Stigma sessile, indivisum aut obsolete emarginatum. Cotyledones plan. s MYRISTICA (Prarnosa) JAVANICA. Tas. 62. M. foliis ( brevissime petiolatis) oblongis falcato-acuminatissimis basi subrotundatis et fructibus globosis ramulisque glabris, floribus glomerulato-paniculatis Bu. in Bydr. Flor. Ned. Ind. p. 576. Klappa Tjoun indigenarum. Hasir. In sylvis regionum humiliorum Jave et passim etiam prope maris litora, ubi semper ferê florens conspicitur. Maxima ei est affinitas cum M. aruaná (vid. Rumen. Auct. p. 56. tab. 24. fig. 9.) nec non cum M. glabrá, quarum tamen utriusque folia basi sunt acutiora et longius petiolata, floresque majores quam M. Javanic@. Propemodum inducor, ut semen a Gartner Fruet. et Sem. p. 195. tab. 41. nomine Myristice Irya descriptum ad hane plantam referendum esse existimem : structurá certé semina plantee Javanicee et Zeylanice admodum conveniunt. Cum vero nomina Zeylanica Irie et Iricaghedhi perperam ad fructus a Gaatner descriptos fuerint applicata, quà de re lectorem ad speciem proximé sequentem relegatum volo, hane nomenclaturam, licet antiquiorem, preeferendam esse non censui; cum presertim fructus nomine M. [rya a Gartner descripti potius ad M. spherocarpam Wau. Pl. Asiat. rar. I. p. 79. tab. 89. plane conformem referri possint, quamvis hee ipsa foliis minus latis basi acutioribus vix a nostrà specie diversa videatur. OBSERVATIO. Ad hane sectionem omnes, aut certe plereeque referenda sunt Palale relique minores Herb. Amb. II. p. 27, quas cum aliis quibusdam hoc loco breviter recensebimus. 1. M. tingens s. Palala tingens Rumen., l. c. p. 27. tab. 7. (que tamen quod ad formam fructuum male est delineata ) inter omnes Myristiceas Moluccenses folia habet minima, oblongo-lanceolata, utrinque acuminata, glabra, fructus densé spicatos, ellipsoideos, utrinque subacutos, fermé pollicares. Quandoquidem complures species nomine M. microcarpe inter se confuderit Winınenow Sp. pl. JV. p. 871, illud aut prorsus abrogandum, aut huic tantum plante servandum esse videtur. 2. M. bas Lam. Act. Paris. 1788. p. 166. et in Enc. bot. JV. p. 391. num ad hocce genus sit referendum و‎ mihi quidem, ut ipsi Lamarck , valdé dubium videtur; ata priori haud ullo dubio specie est diversa foliis infra, preesertim secundum tractum venarum, velutinis. Petioli apice sunt bicallosi, quod in nullà aliá specie hujus Generis, sed in quibusdam Annonaceis obtinet, ad quam familiam heec planta fortasse foret referenda. 3. M. canariformis s. Palala canari-formis Runen. 1. c. p. 28. tab. 8., tanquam varietas 8. ad M. microcarpam suam a Witoenow citata, folia habet M. sylvestris Hovrr. (M. salicifolia Wiri».) similia, sed minora, itidem venis parallelis creberrimis preedita, utrinque acutiuscula, fructus elongato-ellipsoideos, drupis Canari immaturis inp siia sed angu- stiores. Hacc proximé ad M. amygdalinam Wa. Pl. asiat. rar. T. p. 79. tab. 90. accedere videtur. MYRISTICA. 191 4. M. globularia (haud Lau.) s. Palala globularia Runvn. L. c. p. 28. tab. 9 (mediocris). Hujus arboris non altz sed satis crasse folia sunt oblonga, utrinque attenuata, glabra, infra tantummodo venis simplicibus tenerrimis intexta; panicula foliorum lapsu laterales, ramificationibus satis contractis ferrugineo-tomentosis; flores minimi in ramulis brevibus ulterioribus paniculz subumbellati ; fructus ovoidei , semipollicares. 3. M. glabra Bu. Bydr. Flor. Ned. Ind. p. 916. Klappa Tjoun s. Kitungila indigenarum. Huic arbori Javanice: ut cum M. Javanicá , ita cum praecedenti ingens est affinitas. Attamen M. globulariá longè est robustior, foliis cuneato-oblongis venis crebrioribus magis distinctis rectius ascendentibus. Flores quoque multo majores sunt, quam illius aut M. Javanic® et fructus forme magis ellipsoidex , M. amygdaline War. satis similis; semen autem arillo aurantiaco plané immersum. 6. M. levigata, ex Isle de France, a COMMERSON reperta et in Herbario Musei Horti botanici Parisiensis servata titulo : « Muscadier sauvage globuleux » a prsecedenti specie parum differt foliis brevissime petiolatis, venis lateralibus magis obsoletis, quod constans videtur esse discrimen, ut hac species quasi media sit inter duas antecedentes. Hoc tamen discrimen inter plantas reverá intimé affines iconibus longé melius, quam accuratissimá descriptione cognoscitur itaque trium harum fragmenta in tabulà 64 conjunctim quam fidelissimé delineanda curavi. 7. M. Aruana s. Palala Aruana Rowen. Auct. p. 96. tab. 24. fig. 3. (figura mediocris) non minus ad tres precedentes, sed pracipué ad M. javanicam nostram et M., spherocarpam Wat. accedit, quacum ramuli subancipites ei sunt com- munes, que tamen lines inde ab exsertione petiolorum decurrentes in hac specie magis distinctee sunt. Folia magna oblonga sunt apice obtusé acuminata, basi attenuata , simpliciter penninervia. Inflorescentia J7.-Javanice similis, sed flores aliquanto majores. | Palala sexta Runen. l. c. f. 28. adhuc determinanda restat , que utrum hujus sectionis et ۰ glabre consimilis, an ad Knema referenda sit, equidem ignoro. Descr. Arbor procera, trunco 40-50 pedali, crasso, cortice glabro ruguloso e fusco-cinerascenti obducto, in cacumen e ramis validis laté expansis effusum soluto. Ramuli cylindracei, lineá bilaterali elevatà flexuosà marginati ; ultimi brunnei, teretiusculi, glabri, apicem versus , ubi eque ac folia novella conduplicata, furfure subtilissimo arcté adhzrenti ochraceo sunt obsessi, sæpè compresso-teretes. Folia alterna, subdisticha, patentissima , oblonga , apice in acumen longum faleato-recurvum desinentia , basi subrotundata s. obtusiuscula , pergamena , glabra, supra intensé viridia et simpliciter penninervia, subtus glauco-viridula, ubi vene creberrima arcuato-ascen- dentes reticulatione subtili laxá connectuntur : magnitudine perquam sunt diversa, siquidem sepe pro latitudine 17-17 poll. vix longitudinem 3-4 poll. habent, vulgo autem 6-10 poll. longa, 2-25 poll. lata esse solent, petiolo crasso supra canaliculato 2-3 lin. tantum longo. Panicule axillares aut saepius circa cicatrices foliorum ramulorum vetustiorum nudorum subhorizontales , circumscriptione elongato-ovoideà, 4-6 poll. longe, lax& , levissimo pubis ochracex furfuracez vestigio obsessz , rachide subangulatá aliquantillum flexuosa in ramos alternos sursum decrescentes in paniculà masculá multo magis quam in femineá ramosos et divergentes divisá : ulteriores panicule divisiones in aliquot ramulos brevissimos, qui singuli glomerulum florum brevissime pedicellatorum sustinent, sunt solute. Panicule adhue imperfectissimé evolute tam in primariis quam in ulterioribus rachidis divisionibus bracteá sessili ovatá sunt instructae florumque glomeruli aliquot ejusmodi bracteis involucrati, qua tamen omnes quam fugacissime sunt. Flores dioici, ebracteati, flavi, masculi grani sinapi magnitudinem vix equantes, feminei, quos tamen accura- tius explorare et colligere neglexi , majores, cum perianthio forme magis subglobosz. At florum masculorum perianthium est compresso-turbinatum , in vertice valvis duabus latiusculis rimá sese aperiens, externe et interne glabrum. Columna staminea crassa ; turbinata . superné depressa et hic ad marginem in sex aut rarius septem lobulos minutos brevissimos rotundatos incurvos divisa. Antherc totidem quot lobuli, his secundum longitudinem posticé adnate, parve , duobus loculamentis parallelis ellipsoideis passim longitudine inequalibus formate. Fructus ad divisiones breves rachidis lignose fasciculati , subglobosi, pallidé-rufescentes, imá cicatrice circulari perianthii et hinc striá longitudinali superficiali notati. Pericarpium substanti® crasse coriacez, longitudine bivalve, valvis extus vulgo verrucoso-punctatis , intus levigatis. Arillus semen plané obtegens, integerrimus , aurantiacus , succulento-carnosus , nitidus. Semen globosum, leve, testá tenui fragili crustaceá cinereo-exalbidá vasis capillaribus superficialibus inscriptá et infra extre- mitatem superiorem tuberculo punctiformi instructä. Spermodermis nucleo depresso-globoso rugoso-tuberculato pertinacissimé unita, rufescenti-spadicea. Albumen inodorum, substantia dure exalbid et e spermodermide processibus rufescentibus ruminatum, cavitate lunulari amplis- simá in centro exsculptum. Embryon in fundo istius cavitatis paulo supra basin locatum, parvulum. Cotyledones ovate , foliacex. plane, divergentes. Radicula brevissima, obtusa, infera. 192 RUMPHIA. 9 MYRISTICA (PynnnosA) HORSFIELDII. Tas. 63. M. foliis ovato- s. elliptico-oblongis acuminatissimis basi rotundatis subtus et fructibus elongato-ovoideis stellato-pubescentibus, floribus dense glomerulato-paniculatis Br. Bydr. Flor. Ned. Ind. p. 577. — Ser. Syst. Veg. ITT. p. 65. 8. Tjampaca Ceilon Ranemacuer in ۰ Verhand..... Ne 93. Myristica Iryaghedhi Gann. de Fruct. et Sem. pl. I. p. 196. tab. 41. (excl. tamen Syn. Burm. atque, ut videtur, etiam Herm., in sequenti etiam citato rejicienda) — Porrer in Enc. bot. Suppl. IV. p. 99. 14. Myristica Iriagedi Ser. Syst. Veg. III. p. 65. 5. Myristica notha Dr. Kornice ined. (secundum specimina zeylanica anno 1784 cum Van Roven commu- „a BIG. . Horsfieldia odorata Wi. Sp. pl. IV. p. 872. Irie (secundum specimina Herb. Burn.) etiam Irie Gaga (auctore Dr. Koznıe) Zeylanensium ; Tjam- pakka Zeylan Malaicorum in Java. Hasır. In sylvis apertis locorum humiliorum Zeylaniz vicinarumque insularum. In Java ob gratissimum florum odorem frequenter in hortis colitur. OBSERVATIO. 3 Barbara nomina 7726 et Iryaghedhi, quibus in nomenclaturá usi sunt Botanici, erroribus ansam dederunt, quee nonnisi inspiciendo Herbario Joannis Burmann corrigi possunt. Equidem exploratum habeo, Nucem moschatam , spuriam, sylve- strem, caryophylli arboris, foliis oppositis sive Iryagheddi Zeylonensibus Buru. Thes. Zeyl. p. 178. tab. 79. haudquaquam ad hanc, sed ad Laurinearum familiam esse referendam et hanc quoque plantam in Zeylanià Irie vocari ; quapropter heec nomina non servare satius mihi videtur. | Cum M. madagascariensi Lam. (que ad sectionem Pyrrhosam referenda est, ut et verisimiliter ejusdem auctoris M. acuminata) eundem habitum eandemque inflorescentiam glomerato-paniculatam habet communem , sed illà omnibus partibus longé est robustior, foliis magis acuminatis venisque lateralibus maxime distinctis, que in illa specie sunt tener- rimee et continuo in ramulos tenerrimos solvuntur. Descr. Arbor excelsa, 40-pedalis et ultra. Truncus crassus, erectus, cylindricus و‎ cortice nigro-fusco , _aciculato-rimoso, glabro, tenui, cacumine ramis patentissimis formato. Ramuli elongati , nutantes, teretes, obsoleté striati, ad apices densé ferrugineo-tomentosi, intus medullosi. Folia alterna , subdisticha , 5-8-pollicaria , 25-35 poll. lata, acuminatissima , basi subrotundatá aut obiter subcor- datá subinde in petiolum crassum fermé pollicarem supra profundé canaliculatum aliquantillum productá , ad marginem recurvata , coriacea, supra quà nervus medius et coste quoque laterales, quamvis he levius, sunt canaliculati, glabra et intensé viridia et qua adultiora inter costas subtilissimé aciculato-reticulata, infra sordidé viridula atque inprimis circa nervum medium crassum costasque laterales pubescentiá ochraceá stellata obsessa. Flores parvi, ex virescenti- flavidi, inter minores, in glomerulos subsessiles sepe confluentes bracteà lato-ovatá tomentosá involucratos in paniculas 3-5 poll. longas dispositos, consociati, dioici. Panicule axillares aut foliorum lapsu laterales, patentissime, in ramos alternos sursum decrescentes divaricatos divise, mascule femineis magis contracte. Flores masculi omnino sessiles, perianthio obconico, inferné mutuá pressione laterato, vertice in tres quatuorve lacinias breves triangulari-ovatas concavas fisso , externe et interne glabro. Columna staminea claviformis , apice depressa, sex raro pluribus antheris linearibus adnatis. Flores feminei subsessiles, perianthio quali masculi, sed basi turgi- diore. Ovarium elongato-ovoideum , ferrugineo -tomentosum و‎ uni-ovulatum. Stigma sessile, parvum و‎ obtusum , indivisum , imberbe. Bacce brevissimé pedicellate , elongato-ovoidee , obtuse , rugosa و‎ ferrugineo-subtomentose, monosperma. Semen arillo carnoso penitus inclusum, ellipsoideum , testa quali species superior. Nucleus teste conformis , longitudine flexuoso-striatus , spermodermide lzté cinnabariná. Albumen profundé ruminatum , ex albo et rubro colore eleganter variegatum , inodorum. Embryon parvulum, in fundo albuminis sublaterale, superiori simillimum. MYRISTICA. | 193 EXPLICATIO FIGURARUM. Tar. 55. A. Ramulus Myristice fragrantis floribus masculis proditus, perinde ac sequens et figure 6, 12, 18, 14 et 15 analysios, magn. nat. (Plantam Latour, analysin Brome delineavit.) — B. Ramulus floribus femineis et duobus fructibus maturis praeditus, quorum alter, ut solet, duabus valvis, alter autem, quod rarissimé accidit, quatuor valvis dehiscere incipit itaque ad illam varietatem, quam indigen® Pala-Bacamber dicunt , referendus est. ecd . Flos masculus , perianthio globoso-urceolato, magn. parum auct. — 2. Sectio verticalis floris masculi, asterisco g indicante, quousque antherarum loculamenta descendant , ut 3, 4, 5, 7, 8, 9, 10, 11 et 16, magis minusve magn. auct. — 9. Columna staminea floris nondum aperti. — 4. Una antherarum a columná stamineá abscissa. — 5. Pollen. — 6. Flos femineus, magn. nat. — 7. Sectio verticalis floris feminei. — 8. Pistillum. — 9. Idem ab eo latere visum, quo utrinque sinus longitudinalis e sinu stigmatis ad basin descendit. — 10. Pars inferior ovarii longitudine persecti ad situm ovuli illustrandum. — 11. Pili strigosi ovarium, faciem externam perianthii et etiam pedunculos novellos obtegentes, magn. maximé auct. — 12. Fructus, unà valvá remota, ut tres figure sequentes magn. nat. — 13. Semen cum arillo superné aperto. — 14. Semen arillo destitutum. — 15. Sectio verticalis seminis. — 16. Embryon, magn. auct. Tas. 56. A. Ramulus plantee mascule Myristice tubiflore cum floribus. — B. Ramulus cum fructibus, uterque magn. nat. (a pictore Arckewn., analysis a Brume delineata.) 1 Flos masculus, perianthio longitudine abscisso, axi communi adhuc affixus, magn. parum auct. — 2. Fructus magn. nat., alterà valvà pericarpii demtá. ۱ Tas. 57. Ramulus cum fructibus Myristice lepidote, ut reliquee omnes figure analysios, magn. nat. (plantam Anckenn. analysin Brume delineavit ) 1. Fructus, alterá valvarum remotá. — 2. Semen arillo adhuc obtectum, forma a figura priecedenti aliquantum diver- . sum. — 5. Semen arillo denudatum. — 4. Semen, superiori parte teste abscissá. — 5. Nucleus testà contentus. — 6. Sectio longitudinalis figure prioris. — 7. Embryon, magn. auct. Tas. 58. Ramulus fructifer Myristice inertis, quem Latour, analysin vero Brume delineavit. 1. Flos femineus adhuc clausus, ut 2 et 3 magn. auct., ceteris figuris magn. nat. — 2. Idem verticaliter sectus. — 9. Sectio horizontalis ovarii. — 4. Fructus maturus sed adhuc clausus. — 5. Fructus, dimidio pericarpii abscisso, ut semen arillatum conspiciatur. — 6. Semen demto arillo. — 7. Idem longitudine persectum. Asteriscus locum indicat, quo embryon albumini includitur. Tas. 59. A. Planta mascula Myristice fatue florens magn. nat. ab ARCKENHAUSEN ر‎ analysis figuris magis minusve maen. auctis a Brume delineata. — B. Folium a pagina dorsali ambitu adumbratum. 1. Flos masculus, perianthio quadrifido. — 2. Idem parte abscissa, ut columna staminea conspiciatur. — 3. Columna staminea magnitudine auctior. — 4. Ejusdem partis superioris segmentum. 7 Tar. 60 A. Ramulus plante feminex Myristice (Knema) glauce , fructibus floribusque ornatus, ut B et figure 8, 9, 10 et 11 magn. nat. (Analysin delineavit Buume, plantam Hortulanus Kent.) — B. Fragmentum ramuli floribus masculis preediti cum adumbratione folii majoris. kasah . Flos masculus apertus. — 2. Columna staminea , decem antheras gerens. — 3. Columna staminea cun: octo antheris, infra visa. — 4. Sectio verticalis alabastri masculi. — 5. Flos femineus perianthio anticé abscisso. — 6. Pistillum. — 7. Sectio hujus verticalis, omnibus figuris inde a 1 magn. magis minusve auctis. — 8. Bacca matura. — 9. Eadem, alterá valvà remotá. — 10. Semen arillo nudatum. — 11. Sectio hujus longitudinalis, asterisco parvulum embryon notante. : Tas. 61. 4. Ramulus plante femineæ Myristice (Knema) laurine fructibus nondum plane maturis preeditus. (Analysin delineavit BLume, plantam Arckenuausen.) — B. Inflorescentia mascula. 1. Flos masculus, ut figuree sequentes, exceptis 9- 12, magn. magis minusve auct. — 2. Idem longitudine resectus. — 3. Flos masculus forme magis globose, parte perianthii abscissa. — 4. Columna staminea. — 5. Flos femineus. — 6. Idem, majori parte perianthii abscissá , ut appareat pistillum.— 7. Flos femineus verticaliter persectus.— 8. Pistillum magn. magis auct. — 9. Bacca, cujus pericarpium suturá elevatá dehiscere incipit. — 10. Semen arillo immersum. — 11. Semen arillo denudatum. — 12. Idem longitudine persectum. In hac figurá situs embryi minuti in basi albuminis asterisco indicatur. — 15. Embryon magn. auct. T: Tas. 62. Ramulus M. (Pyrrhosa) Javanice cum inflorescentià masculá, magn. nat. (Plante imaginem ARCKENHAUSEN , analysin Brume delineavit. ) [sy . Perianthium masculum , supra visum, ut figure: quatuor sequentes, magn. auct. — 2. Idem , Alatere visum. — 3. Flos masculus ر‎ . dimidio perianthii abscisso, ut columna staminea appareat. — 4. Columna staminea. — 5. Eadem longi- tudine persecta. — 6. Fructus, ut tres figure sequentes, magn. nat. — 7. Idem statu aperto. — 8. Semen arillo denudatum. — 9. Idem verticaliter resectum. Quo loco embryon sit locatum, indicatur asterisco. — 10. Embryon magn. auct. 49 194 ۱ RUMPHIA. Taz. 63. Ramulus floridus plantee mascule M. (Pyrrhosa ) Horsfieldii, magn. nat. (Analysin Brume, plantam Arcken- Hausen delineavit. ) ۱ 1. Glomeruli duo conjuncti bracteis involucrati inflorescentice mascula persecti , ut tres figure sequentes magis minusve magn. auct. — 2. Flos masculus, pefianthio semi-quadrifido.— 3. Idem و‎ perianthio semi-trifido. — 4. Flos masculus 0 5 : 5 2 perianthio abscisso , ut columna staminea appareat. — 5. Fructus nondum plané maturus, magn. nat. Tas. 64. Fic. 1. 4. Ramulus cum inflorescentiä masculà M. (Pyrrhosa) y/abre. — B. Idem cum fructibus, uterque magn. nat. (secundum delineationem a Latour confectam) | Fic. 2. Idem M. ( Pyrrhosa) globularie, fide speciminum masculorum ex Amboind, magn. nat. (hanc et sequentem figuram e speciminibus siccatis expressit ARCKENH. ) Fic. 3. Idem M. ( Pyrrhosa ) /evigate cum inflorescentiá femineà , fide speciminum ex £sle de France, magn. nat. (Brune analysin delineavit. ) 1. Flos femineus, magn. auct.— 2. Pistillam simplex floris ejusmodi , ut sequentes magn. magis auct.— 3. Aliud pistillum, quod in floribus femineis hujus sectionis seepe duplex conspicitur, alterum perfectum, alterum plerumque statu rudi- mentario. — 4. Aliud pistillum duplex, longitudine resectum. All. DE QUIBUSDAM ORCHIDEIS E TRIBU VANILLEARUM. Plante , quarum descriptioni botanice hoc Capite operam navare constituimus , neque in Moluccis , neque in ora Malabari® spontane» provenire videntur, siquidem nulla earum inter Orchideas , Sive a Runrmo, sive a Ruzepio aliisque auctoribus descriptas , mentio facta reperitur. Eo magis vero ex ingenti Orchidearum copiá, que mihi in Archipelago Javanico innotuerunt, ipsas has plantas tractandas elegi, quia ob intimam affinitatem cum vegetabilibus illis Americanis, unde notissimum aroma Stlique Vanille sive Banille petitur, quasi sud sponte nos excitant, ut tam pretiose mercis culturam eliam in provinciis Indicis experiamur. Mea enim fert opinio, neque ea levis et inconsiderata , sed firmissimis innixa fundamentis , insulam Javam, quam haud immerito dextrum oculum coloniarum Indicarum dixerim, eá gaudere soli bonitate colique temperatura, ut culture Vanille aromatice aliarumque hujus plante specierum , que fructus aromaticos ferunt , felicissimum promittat successum. Hujus plante in Javam inferendz jam anno 1824 feci periculum eamque idcirco e caldariis nostris arcessivi. Surculus autem ad me transmissus, quo tempore eum nactus sum, longè miserrimá erat conditione : vix spithameus, ex parte exulceratione affectus, cum longinquo illo itinere in vasculo aquá repleto stetisset , denique sine ullis radicibus foliisque. Hunc statim inferiori extremitate musco et humo tectum in umbrá altarum arborum ad truncum arboris ita alligari jussi, ut alterum latus ejus superficiei hujus corticem, quantum fieri posset, intime contingeret. Mox vero in illo surculo tantum non emortuo vivida vis coeli tropici cum magná meá letitiá eminuit. Novus in nodis apparuit vigor, e quibus radicule adventive ad succum nutricium alliciendum propullabant; excrescere cepit et nova internodia foliaque exserere, paucisque mensibus jam. aliquot pedes auctus erat. Hinc rapidissi- mum ejus fuit incrementum , haud alio vigore, ac si in patriá sua fuisset, et caulis scandens , ad arboris truncum alte subrepens, in hujus cacumine aciem oculorum feré fugiebat, ubi mox florere capit. — Hee si manifesto probabant, coelum Javanicum huic plante Americans optimé convenire , quantä spe sum dejectus, cum jam floribus exploratis videbam , hanc non ex iis esse Vanillis , que fructus aromaticos ferunt (1), sed speciem his valdé affinem , qua in hortis botanicis Europeis vulgo cum iis (1) Species ille Vanille, unde fructus aromatici, qui in foris prostant, colliguntur, nondum satis notee sunt. Id vero constat , hos non ab unà eádemque specie , quod diu crediderunt , colligi. Quamvis enim Y. aromatica Sw., quee ۵۵ meridionali propria est, Vanillam venalem melioris note gignat, in aliis quoque Novi Orbis regionibus species queedam, . haud procul dubio ab illà diverse, mercem parum aut vix inferiorem, aliz vero longé viliorem ferunt. In his commen- danda est, quee in coloniis nostris excolatur, Y. sativa 08108, (vid. Linnea IF. p. 978.) Baynilla mansa Hispano-Mexica- norum, licet huc usque imperfecté sit nota, cujus fructus tanti estimantur, quanti genuine V. aromatice Sw. Jam minus id mereri videtur ejusdem auctoris Y. sylvestris alieque species, qua in Indiá occidentali crescunt, quamvis omnes diligentiori examine indigeant. Inveniuntur et alice species, quarum fructus sunt quidem aromatici, sed naturá tam pul- posá, ut siccari nequeant et potius condiendis cibis sint idonei. Harum unam, nomine Y, Pomponam , commemoravit 196 RUMPHIA. confunditur. Quod si irriti fuerunt conatus mei, ut Javam nová hác culturá locupletarem, que cum ob pretium hujus aromatis ejusque usum recenliori tempore magis magisque invalescentem, tum presertim ob exiguam curam , quà indiget (1), maximi facienda videtur, — non tamen plané inutiles sunt habendi , quandoquidem ex iis augurari licet , et generosiores Vanille species optimo ibi successu posse excoli. Harum enim natura atque omnino crescendi modus plané eadem sunt, ac plante, que falso nomine Vanille aromatic ad me missa fuerat et itidem in compluribus Americe regionibus reperitur. Que si, ut diximus, tam luxuriosé in Java pullulat , idem de illis sperare licet, idque eo magis, quod ipsa hee insula , pretiosissimis nature dotibus repleta و‎ sponté sua quasdam gignit Vanille species. Huc porro accedit, quod, ut aliarum Orchidearum epiphyticarum , ita et harum plantarum incre- mentum non magis ab ipso solo, quam ab aliis celi proprietatibus , veluti a temperie, humiditate , luminis vi aliisque pendere solet. Cuncta vero, que vegetationem harum plantarum promovent, in sylvis uvidis insularum Indie orientalis quasi concurrunt et ingentem illam Orchidearum progignunt copiam, quarum quicunque nunquam borealem zonam reliquerit vix animo concipere poterit varie- tatem atque luxuriem. Hoc enim tenendum est, omnes omnium botanicorum investigationes, quotquot unquam et antiquiori et recentiori etate Indiam orientalem vicinasque insulas lustraverint , nihil aliud effecisse, nisi ut minorem partem Orchidearum cognosceremus , quibus in illis regionibus natura inprimis utitur, ut Floram quasi aériam procreet easque areas, que per ingentes arborum truncos | earumque ramos alté in. aérem extenduntur, exornet, quarum adeo aspectu animus incredibili afficitur admiratione , cum ob densissimé aggregata vegetabilia, tum ob ingentem eorum varietatem, mirasque formas et singularem colorum splendorem, quibus illi horti, in aére tamquam suspensi, sunt exornati. Jam vero ad describendas nonnullas ex his plantis, nempe Vanillas Javanicas quasdam et aliud Genus his maximé affine pergamus. Utrasque ob fructuum seminumque structuram ad peculiarem Tribum, Vanillearwm scilicet, pertinere statuere posse mihi videor, ad quam fortasse alia quedam Genera, veluti Epistephium, forent referenda. In hac autem Tribu pollen est pulveraceum , aut liberis granis constans, aut in massas agglomeratum, neque tamen ope texture elastica, lamina , glandu- larum , cet. Hic ei character partim cum Gastrod?ezs, partim cum Malawiders LiwoL. est communis, a quibus tamen , perinde atque a ceteris omnibus, distinguitur fructibus pulpá fartis seminibusque testá durà non membranaceá , quz non scobiformia , sed lenticularia sunt. VANILLA. sw. Perigonium pentaphyllum , patens. Labellum ecalcaratum, basi ventricosá gynostemio adnatum : limbo patente, sublobato. Anthera terminalis, opercularis, bilocularis. Pollen pulveraceum. Capsula siliquzeformis, carnosa. Semina in pulpá nidulantia, aptera.— - Herb: perennantes, scandentes. Folia petiolata. s. subsessilia, nervoso-striata, plerumque carnosa, in unà specie nana. Flores spicati, satis magni. ۱ V. Cl. 80: , cui maximé affinis, sed tamen diversa, videtur alia, quee saccharo condita subinde ex Brasilia advehitur. In hae enim regione alias quasdam species hujus Generis nondum cognitas nasci, verisimile mihi videtur : certé planta, que in Florá Fulminensi IX. tab. I. nomine Epidendrum Vanilla est depicta , nec genuina est Y. aromatica Sw., neque etiam Y. Pompona Flore Mexicane. Atque eadem prorsus est ratio illarum specierum, quee in insulis Indize occidentalis reperiuntur, de quibus jam V. Cl. Swartz in Flor. Ind. occid. III. p. 1518 in Obs. ita retulit : « plures occurrunt in Indià » occidentali huic genere proxime, specieque forsitan distincte, testibus Promier, Auster, Ravwar, MILLER, aliisque, » ulterius inquirenda. » (1) Generosioribus plantis Vanille colendis, initio quidem, inprimis sylvas uvidas sed satis alte sitas commendatas velim prope Kapandungang in monte Salak, aut circa Tugu in Megamendung, aut in Gedé prope Sukkabumie. 6 nulla alia previa curd adhibitá, ad arbores deponantur surculi, extremitate superiori harum corticem contingente, altera autem humo aut musco leviter contectá. Jam simulac numerus plantarum hoc modo insigniter adauctus fuerit, sylvam solis radiis magis aperire erit necesse ; quod nisi fiat, altius ad arbores escendent plantze ac serius florere incipient, quo messis Íructuum et nimis retardabitur et multo difficilior erit. Fructus maturi collecti , postquam per dies aliquot, ut levi fermen- tatione afficiantur, congesti in umbrá jacuerunt, quam celerrimé in sole siccentur simulque diligenter a pluviá defen- dantur; quo facto cistis bracteà ferri obductis imponantur. VANILLA. نم eo‏ په OBSERVATIO. Fructus hujus Generis capsulas esse siliqueeformes bivalves plerique perhibuernnt auctores. Equidem eos, nisi in omnibus, at certé in quibusdam speciebus , tamquam non dehiscentes, potius baccas habendas esse censeo. Has saltem in utráque specie Javanicá nunquam nisi clausas vidi. Hoc loco etiam animadvertendum, ZA rgurók Warnà, plantam a Karur. in Amoen. exot. p. 867. descriptam et depictam و‎ cui Witt. in Sp. pl. IV. p. 121. nomen Vanille angustifolie et patriam Japoniam attribuit, ob labellum gynostemio non tubulatum ex hoc Genere omnino esse rejiciendam. Est vero hzc planta Javanica, quod jam ex illo nomine vernaculo suspicari licet et verbis V. Ill. Karmrren: sequentibus plané comprobatur. « Hujus mihi, » inquit, « Flora Javanica exhibuit species quinque, omnes structurae elegantissime, alias » odoris insuper suavissimi : quarum prima vocatur Angurek IV arnü » cet. 1. VANILLA ALBIDA. Tas. 67. V. foliis petiolatis lanceolatis crassis planis obsolete nervosis , Spicis 3-9-floris, labelli limbo ovato - rotundato antice et in fauce disco barbato instructo , gynostemio glabro Br. Cat. Hort. Buitenz. p. 100 etin Bydr. Flor. Ned. Ind. p. 422. XXX IV (analysis). Hasır. In sylvis intactis uvidis et montanis Jave, v. c. juxta fluvium Zjapus, circa montes Salak, in montosis Parang cet., ٩ e ۰ ۰ NC . . 3 ۰ ۰ ۰ = .. semper fere florens. Compluribus Novi Orbis speciebus affinis, in his illi, que nomine Vanille aromatica e caldariis nostris ad Javam missa est, quapropter hujus analysin florum in proximá tabulá adjiciendum curavi. Descr. Caules circiter 20-30 pedes longi, ramosi , flexuosi , crassitie digiti minimi , ad truncos arborum radicantes , teretiusculi aut obscuré tetragon1, obiter striati, carnosi , pleni, virides, internodiis 4-6 poll. longis. Folia remota, alterna, 4-ultra 6 poll. longa, 2-12 poll. lata, petiolis 5-1 poll. longis crassis semiteretibus profundé canaliculatis instructa, lanceolata, longé acuminata ; marginibus attenuatis ad basin rotundatam subinvolutis , ceterum plana , carnosa, nitida, nervis longitudinalibus obsoletis in paginá dorsali pallidé virenti lineas parallelas exalbidas referentibus. Juxta folia sepe radicula alligans simplex, cirrhi instar torta. Pedunculi axillares, solitarii, horizontales aut recurvi, peliolis crassiores longioresque , 3-9 flores alternos sessiles satis magnos , singulos bracteá parva sessili lato-ovatá squ formi basi ovarii appressá viridi praeditos , exserentes. Phylla perigoni oblongo-lanceolata , aeuta, herbacea , Havido-viridula , initio arrecta ۱ deinde patentia ; duo lateralia seriei interioris dorso latius carinata quam exteriora, diu arrecta. Labellum cum gynostemio in tubum ventricosum connatum , anticà suleo angusto longitudinali exaratum , sursum in limbum ovato-rotundatum patentem undulatum expansum و‎ candidum, in fauce et anticé ad marginem limbi grumerulo villorum exalbidorum cristá latá callosá decurrenti inter se sejunctorum. Gynostemium labello inclusum , lateraliter totá feré longi- tudine cum eo tubulatum, semiteres , apice libero incurvato crassiore; dorso gibbero, anticé antherifero. Anthera androclinio cucullato semiimmersa , carnosa, glabra, galezformis, convexa, posticé emarginaturá apiculo gynostemii affixa , anticé rotundato-emarginata et rostello lamellae formi accumbens, infra concava et hic anticé duo loculamenta polline pulveraceo repleta gerens. Ovarium elongato-cylindraceum , rectum vel arcuatum , lave, virens, oophoris tribus parietalibus. Stigma sublunulatum , transversum , rostelló reconditum. Capsule tripollicares, obsoleté triquetre , utrinque parum attenuata , plerumque leviter falcatz, kevigatz,, nitide , carnose, pallidé virentes maculisque fuscis adusta, uniloculares, pulpá molli albicanti inodorá cellulosá farte. Semina creberrima , minutissima , lenticularia, atro-brunnea , nitida, in spermophoris crassis celluloso- pulposis nidulantia. 2. VANILLA PLANIFOLIA AIT. Tan. 68. V. foliis breviter petiolatis oblongo-lanceolatis crassis planis obsolete nervosis, spicis multifloris, labelli limbo retuso intus disco muricato instructo, gynostemio anticé pube- scente Arr. Hort. Kew. edit. alt. Y. p. 330.— Awpn. bot. repos. 338.—Lopp. Bot. Cab. 733. e 6 50 RUMPHIA. Vanilla viridiflora Bi. Bydr. Flor. Ned. Ind. p. 422. Myrobrama fragrans Sırıss. Parad. p. 82. HABIT. In Indià occidentali indeque jam diu in caldaria nostra invecta. Cum /’.aromaticd Sw. confundi solet, a qua tamen foliis minus latis tantum obsoleté nervosis, limboque labelli non acuto sed retuso, satis distinguitur. Fructus ejus in Javá non examinavi, itaque nescio, an sint aromatici, et ecqua forte plantarum a V. Cl. Schieve memoratarum ad hanc speciem referenda sit (1). Etenim diligentissimus hic nature scrutator duas huc usque species nomine 7. planifolie confusas fuisse suspicatur , quas ZV. sylvestrem et V. sativam nominavit, ambas fructus aromaticos ferentes, sed Y. sativam longè meliores. Equidem hoc idcirco addubito, quoniam Z. planifolie India occidentalis, alterius autem Mexico est patria, quamquam fructus Y, sylvestris Sca. eodem prorsus nomine (nempe Baynilla cimarrona) ab Hispano-Mexicanis nuncupentur, quo Vanilla ex St. Domingo alata, quae cognomine Simarona a mercatoribus distingui solet. Hzc autem nominis similitudo inde orta videtur, quod aromata et ex St. Domingo, et e Mexico allata, eàdem sunt virtute, utpote non optimis speciebus annumeranda , quee sola V .aromaticá Sw. et V. sativá Sca. gignuntur. 3. VANILLA APHYLLA. Tas. 68. V. aphylla, pedunculis subtrifloris, labelli limbo obtuso barbato Br. Bydr. Flor. Ned. Ind. p. 422. Hasır. In alluvialibus Javee regionibus inter frutices aut ad marginem sylvarum. Etiam in insulà Nusa Kambangan hanc speciem floribus fragrantissimis insignem in virgultis prope litus reperi. Limodorum aphyllum ۰ Corom. Í. tab. 41. s. Cymbidium aphyllum Sw. habitu magis, quam organorum fructificationis structurá ad nostram plantam accedere videtur. Descr. Caulis scandens , radicans , ramosus , articulatus , subretroflexus , tereti-compressus, bisulcatus, glaber, carnosus, solidus, atro-virens. Folia statu imperfectissimo ceu squame ovate aut subulato- ovate appresse carnose virides, in articulationibus sepe aliquantum constrictis solitaria, ex quarum axillis hic illie pedunculus brevissimus subtriflorus exoritur. Flores sessiles, speciosi, ad basin ovarii bracteá minutä sessili ovatá obtusa appressá. Phylla perigoni lineari-lanceolata , patentia aut demum revoluta , obsoletissimé nervosa, e viridi in flavidum colorem transeunlia : interiora duo exterioribus paullo angustiora. Labellum in tubum ventricosum exalbidum cum gynostemio connatum , superné desinens in limbum patentem oblongo-ovatum obtusum margi- | ispato-undulatis supra limbum barbatum coloris lilacini aut :etate pallide rubentis : villi limbi flaccidi , fasciam callosam in basin ventricosam labelli recté descendentem densé obte- gentes. Gynostemium labello brevius ejusque basi tubulose inclusum, summo apice libero anticé androclinio cucullato anthere recipiende exsculptum. Anthera mitreformis, immobilis , carnosa, apice bicorni gynostemio accreta , anticé rostello lamelleformi supra stigma fornicato-dependenti accumbens , infra duo loculamenta membranosa ellipsoidea longitudine fissa fovens. Pollen pul- veraceum , granulis ellipsoideis materia elasticá non conjunctis constans. Ovarium filiforme , 6 costis suturisque, glabrum, sub perigonio marcescenti-deciduo constrictum , uniloculatum , ad parietes tribus oophoris longitudinalibus incompletis, quorum margines utrinque inflexi ovulis creberrimis sunt obtecti. Capsule semipedales, diametro vix semipollicares , cylindrice , rectae aut leviter falcatee, virides, obsoletissimé striatee, carnose , pulpá albicante succulenta farte. Semina, creberrima, minutissima , lenticularia , atro-brunnea, splendentia, exalbuminosa. (1) Nuperrimé et longo post tempore, quam hac conscripta fuerunt, vidi fructus nonnullos Y. planifolie, qui in horto botanico Leodiensi erant geniti, spithamam longos, infantis digitum crassos, subeylindraceos, carnosos, laevigatos, extus virescentes , intus materie solidá decolori, cui semina creberrima minutissima atro-brunnea immersa erant , repletos. His fructibus resectis gratum illud aroma, quod Vanille venali peculiare est, statim redolevit , licet minus validum , quippe ques oe nisi gignitur, certé partibus aquosis expulsis magis condensatur. Videtur autem unicé tribuendum esse liquori oleoso, qui cellis sarcocarpii continetur et deinceps, ubi coaluit, gratum illud aroma exhalat. CYRTOSIA. ` 199 CYRTOSIA Br. Perigonium pentaphyllum, erecto-connivens. Labellum ecalearatum, concavum, imá basi ungui gynostemii continuum : limbo erecto, integerrimo. Gynostemium brevissime unguiculatum, subincurvum, apice subfornicatum. Anthera terminalis, opercularis, bilo- cularis. Pollinia duo, tereti-falcata, farinoso-pulposa, libera. Bacca siliqueeformis, carnosa. Semina in pulpá nidulantia, aptera. — Herba terrestris, caulescens. Caules erecti, con- tinui, foliis nanis squamzeformibus instructi. Flores laxe spicati, mediocres. OBSERVATIO. Genus hoc notatu dignissimum eádem gaudet fructuum structurä, quà Vanille, sed grana pollinis cujusvis loculamenti antherg in massam liberam solidiusculé sunt conjuncta, quod et in Tribu Malaxideurum Lin. obtinet. Itaque parvae Tribui Vanillearum, utpote modo memoratam cum Gastrodieis Linni. conjungenti, in systemate naturali locum inter utramque assignandum esse existimo. i. GYRTOSIA JAVANICA. Tas. 69. BL. in Bydr. Flor. Ned. Ind. p. 396. VI (analysis). — Linn. Gen. and Sp. Orchid. p. 26. Hasır. In Java occidentali, in saltibus altiorum montium, veluti in monte Salak supra agros coffeà consitos elevatiores, a Ei A re EA . Eris. . ubi variis anni temporibus hanc plantam florentem fructibusque onustam indagavi. Descr. Planta carnosula , Orobanchis nostris habitu simillima. Radix fibris creberrimis crassis carnosis cylindricis aut claviformibus in fasciculum congestis insequalis longitudinis constans. Caules » plerumque complures ex eádem radice, spithamei, arrecli, simplicissimi aut in ramos aliquot - alternos erecto-patentes divisi, ex tereti subangulati و‎ rubicundi, 6 purpurascentes , inferné glabri ac nitidi, apice papilloso-scabridi. Pro foliis squame subcarnose , alterne , ovate, acute, concave, ejusdem coloris ac caules, sed que ad basin eorum sunt, majores magisque approxi- mate, in fuscum vergentes. Flores caules ramosque terminantes, laxé spicati, singuli bracteá minutá squameformi suffulti, primo arrecti, deinde nutantes, coloris rosei, sed celeriter in gilvum . transeuntis. Phylla 9 976 erecto-conniventia, tria exteriora interioribus duobus bilatera- libus conformia, nempe oblonga, acuta, membranacea, sed iis paulo tantum majora ac dorso magis conspicue papilloso-scabrida, cuncta dorso nervo intermedio depresso exarata et decidua. Labellum ceteris phyllis brevius, sed latius ac multo crassius, semirotundum, concavum, indivisum, : carnosum, sulphureum, gynostemium inferné amplectens eique lateraliter imá basi connatum , intus sursum disco incrassato barbato lineisque nonnullis elevatis ad gibber basale descendentibus. Gynostemium breve, glabrum , inferne teretiusculum , basi crassá gibbere instructá labello con- ünuum, sursum leviter inclinatum apiceque dilatato-subfornicatum , lobis duobus bilateralibus brevibus rotundatis eroso-denticulatis preditum , inter quos anthera est affixa. Hi lobi laterales re verá staminodia sunt habenda, siquidem florem vidi, cujus gynostemium duas genuerat antheras , alteram situ et conformatione plané normali, alteram vero ex uno horum loborum lateralium enatam multo minorem, forma ovoideá et tantum dimidiatam. Anthera opercularis , denticulo terminali brevissimo gynostemii affixa, androclinio satis profundé immersa , sed ubi flos aperitur elasticé prosiliens et pollen ejaculans, decidua : formata est connectivo crasso supra convexo ac papilloso, anticé emarginato, loculamenta duo elongata parallela semibilocellata mem- branacea anticé rimá longitudinali completá dehiscentia obtegenti. Pollen granis ellipsoideis, semi- pellucidis, granula minuta continentibus, in quovis loculamento in massam unicam tereti-falcatam conjunctis و‎ constans. Rostellum abbreviatum, margine truncato calloso-glutinosum. Stigma subtri- quetrum , infra rostellum gynostemio immersum , breviter labiatum. Ovarium teretiusculum , leve , uniloculatum , oophoris tribus longitudinalibus parietalibus semibifidis : sectio ejus trans- 200 RUMPHIA. versalis ostendit oophora, peractá demum fecundatione magis magisque intumescenti-reflexa, que in floris ovariis tantum laminas angustas, semibifidas , ovulis creberrimis obtectas, sistunt, versus quas innumeri fasciculi Eobülordist fecundantium e summá cavitate ovarii en Bacca siliquaeformis , eylindrica, rarissimé obsoleté triquetra , basi gynostemii apiculata , carnosa, esuturata , levis, rubicunda, indehiscens, seminibus innumeris partim in ambitu B bacon crassorum pulposorum , partim in axe fructus, quà spermophora inter se confluunt , sine ordine nidulantibus. Semina minutissima , multilateralia , vertice in extremitate inferiori funiculo umbi- licali perbrevi affixa, lenticulari-compressa , subrotunda vel obovoidea, nitida, raphe excurrenti filiformi et in extremitate inferiori cicatrice obsoletá stomatis notata. Testa nucleo multo amplior, fragilis, brunnea , obsoleté striolata. Nucleus lenticulari-compressus , subrotundus vel turbinato- ovoideus, cutieule tenerrime arachnoidex decolori inclusus , carnosus, albidus , exalbuminosus. Huic Capiti, jam anno 1835 ineunte aiit. hæc addenda est animadversio, Virum Ill. Lixorzvy in alterá editione libri praestantissimi /Vatural System of Botany, London 1836. p. 341 Genera Vanilla Sw. et Epistephium Kru., ob causas supra relatas, a ceteris Orchiders disjunxisse el tanquam pecu- liarem Ordinem, ۷ cedió scilicet exposuisse. Nos autem, ob simillimam organorum fructifica- tionis fabricam, satius judicavimus, haec, tanquam Tribus, Generi illi adjicere. Ceterum et sequens Genus ad Tribum Vanillearum videtur referendum , seminibus margine membranaceo cinctis diser- tissimé ostendens, hanc Tribum ceteris plantis Orchideis quam maximé esse affinem. Novi hujus Generis typum exhibet planta magnitudine spectabilis, quam Oyrtosiam altissimam nominaveram et hoc etiam nomine in tab. 70 hujus libri depingendam curaveram, quum ap admodum و‎ speciminibus cum. fructibus acceptis, intellexi, eam, quamvis intimé cum Cyrtosiá cot unctam , tamen ab hac esse secernendam , utpote gynostemio apice incrassato non dilatato-cucu lato , fructibus capsulas ib baccatis, et seminibus von DRM cH ER ۸7 "ووس‎ d = 1 : + k ۱ | ERYTHRORCHIS xi. - re A E E $ g %‏ به يکو it à‏ دي aS‏ Perigonium pentaphyllur 1, erecto- -connivens. Libellum! ecalcaratum, concavum, ima basi ungui gynostemii concretum : limbo erecto , sublobato. Gynostemium brevissime unguiculatum, su bincurvum , Clavatum. Anthera terminalis, opercularis, bilocularis. Pollinia duo, conduplicata, solidiuscula, libera. Capsule siliqueformes, inanes, rimis 2-3 tete I e dehiscentes. Semina membranaceo-marginata. — Herba terrestris, aphylla. Caules sarmentosi, nodoso-articulati, ad nodos radicantes squamis solitariis, pro foliis, instructi. Flores laxè spicati. i P | ERYTHRORCHIS arLrissima. Tas. 70. Cyrtosia altissima Bu. Bydr. Flor. Ned. Ind. p. 396 (et hoc nomine in tab. 70 hujus libri depicta). — Livni. Gen. and Sp. Orchid. p. 26. Hazrr. In occidentalibus Javee provinciis in sylvis, presertim montium calcariorum, veluti in montibus Seribu. Etiam in agro Preangerano hanc speciem magnitudine insignem mense Augusto florentem. inveni. Hortulanus 2۱۳۳۴۲۲۲۵ eam cum fructibus circa Djassinga collegit, quibus mihi persuasum est, hanc plantam a Genere Cyrtosiá esse abdu- cendam. Fructuum analysin alio loco hujus operis adjicere conabor. Descr. Radia e congerie fibrarum carnosarum crassitie digiti formata. Caules ramosissimi , arboribus alligati, ad 50-120 pedum longitudinem succrescentes, penná anseriná crassiores, teretes, flexuosi , obscuré nodoso-articulati , substantia exsucce carnosa , sordide rubescentes , glabri و‎ aphylli و‎ sed ERYTHRORCHIS. |. 901 ‚in quovis nodo squama ovata acuta prediti et vulgo radiculam alligantem filiformem carnosam , huic oppositam , exserentes. Inflorescentía terminalis , paniculeeformis , amplissima, ramosa , ramis primariis et secundariis alternis, patentissimis , longitudine sursum decrescentibus. Flores in ramis secundariis subflexuosis inflorescentiz laxé spicati , alterni , erecto-patentes, ad basin cujusvis ovarii bracteá ovata acuta concavá squameformi persistenti, flavido-albicantes. Phylla ۵ erecto-conniventia, oblonga, acutiuscula, interiora duo exterioribus angustiora. Labellum erectum, concavum, semitrilobum, lobis lateralibus rotundatis intus transversé-purpureo-striatis, gynostemium amplectens eique inferné accretum : infra lobum medium lacteum plicatum conspi- citur gibber carnosum aliquantum puberulentum, et magis deorsum fascia prominens lata longi- tudinalis pubescens. Gynostemium labello brevius, anticé ad basin cristulá cum labello unitum , leviter inclinatum, semiteres, apice subincrassatum. Anthera androclinio in apice gynostemii semi-immersa ac denticulo subulato, e tergo gynostemii parumper porrecto, incurvo, posticé, ubi emarginata est, adnexa, carnosa, operculiformis , supra convexa et facie anticé truncata, infra duo loculamenta parallela membranacea semibilocellata gerens, que singula massam pollinis conduplicatam satis solidam continent. Stigma transversale, semirotundum , concavum, antherá terminatum. Ovarium filiforme, leve , Slabrum, carnosum, rubicundum , oophoris -tribus lateralibus striiformibus subbifidis ovulis creberrimis obsessis. Capsule 3-45 poll. longe , teretes, recte, utrinque parum attenuate, leves, purpurascentes, intus inanes, pericarpio coriaceo secundum longitudinem 3 suturis obsoletis totidemque nervis ita 2-3 fissuris se rumpente, ut valve anguste ad utramque extremitatem connectantur. Semina creberrima , minutissima , lenticularia , margine membranaceo orbiculari eroso ad inferiorem extremitatem sinu angusto exciso diaphano radiato-striato cincta, qui ab excretá appendice funiculari, non autem a testá brunneá et suberustaceä proficisci videtur. Videre enim videor, funiculum umbilicalem ad internam faciem alterius angulorum baseos inequilongorum, scilicet longioris, ascendere eique omnino esse continuum. /Vwcleus materie decolori cellulosá semipellucidá constans , carnosus , exalbuminosus. | ۱ EXPLICATIO FIGURARUM. 1 |» Tas. 67. Vanilla albida florens. (Plantam et analysin delineavit Latour.) ` p 1. Labollam cum gynostemio connatum, ut 2, 7 et 8 magn. nat., reliquis figuris magis minusve auct. — 2. Idem labello sursum parumper abscisso, ut gynostemium appareat. — 3. Gynostemium anticé visum. — 4. Pars ejusdem superior, antherá demtá. — 5. Anthera. — 6. Eadem infra visa. — 7. Fructus maturus. — 8. Ejusdem sectio transversa. Tas. 68. Fic. 2. Analysis floris Vanille planifolie for. à Larour delineata, plerisque figuris magn. nat. vix auctioribus. 1. Flos. — 2. Labellum cum gynostemio. — 3. Labellum a gynostemio abscissum , intus visum. — 4. Gynostemium a labello sejunctum, a latere conspectum. — 5. Idem anticé visum , Antherá demtá. — 6. Sectio longitudinalis gyno- stemii cum parte ovarii. — 7. Anthera. e d ۱ , Tas. 68. Fic. 1. Pars plante Vanille aphylle cum floribus fructibusque. (Et plantam, et analysin delineavit Latour. ) 1. Labellum cum gynostemio. — 2. Labellum. — 3. Gynostemium a latere visum. — 4. Pars superior gynostemii , antherá demtà , antice visa. 5. Anthera, — 6. Eadem infra visa. — 7. Fructus resectus, magn. nat. (nonnullis superiorum figurarum magis minusve auctis.) . | Tas. 69. Planta Cyrtosie Javanice magn. nat. (Analysin Bıunr, plante figuram Larovn delineavit. ) 1. Flos, ut sequens figura magn. nat. — 2. Idem, quinque phyllis perianthii remotis. — 3. Gynostemium cum labello vi reflexo anticé visum, ut sequentia magis minusve magn. auct. — 4. Gynostemium cum labello verticaliter sectum i antherå sursum ex androclinio remota. — 5. Pars superior gynostemii antheras duas foventis , alteram completam , alteram dimidiatam. — 6. Sectio longitudinalis superioris partis gynostemii cum antherá. — 7. Anthera anticé visa. — 8. Eadem posticé visa. — 9. Amba masse pollinis antherá contentze. — 10. Granula, quibus masse pollinis constant. — 11. Sectio transversa ovarii floris. — 12. Pars superior ovarii stadio grossificationis jam provectiore. — 13. Sectio transversa fructus maturi. — 14 et 15. Semina. — 16. Semen a latere longitudinaliter persectum. — 17. Sectio longitudinalis seminis aliter positi. — 18 et 19. Nuclei. Tas. 70. Fragmentum caulis cum ramo inflorescentiz E rythrorchidis altissime (hie adhue nomine Cyrtosie altissima ) magn. nat. (Figuram plante et analysin delineavit Latour. ) 1. Flos, phyllo perigonii laterali parumper reflexo, ut labellum appareat, ut sequentes figuree magn. modicé auct. — 2. Gynostemium cum labello. — 3. Gynostemium a latere visum. — 4. Labellum interné visum. — 5. Gynostemium anticé visum, antherá demtá. — 6. Anthera anticé visa. — 7. Ambe massae pollinis ejusdem anthere. 5I CONSPECTUS TABULARUM, QUE VOLUMINE P PRIMO RUMPHIE CONTINENTUR. | ES = see 3 " I. LOCORUM IMAGINES AD ILLUSTRANDA VEGETABLES QUIBUS FLORA COLONIARUM | £ EL. INDIA ORIENTALIS [ NEE رلاپ ش‎ MAXIME INSIGNITUR. E... "e # 4 هام‎ arbore Antiaris toxicarie Lescun. conspicua. (conf. p. 49.) | ; V 26. - | taractæ fluvii -Tji-Geurree i in agro Preangerano insule Java, densis Amentacear x. DO odi cincte, quibusdam Filicibus arboreis in prima tabula pullulantibus. (conf. p. 63.) . Nemus intact n circa fluvium Tji-farwm juxta cavernas Sandjang Tikoro in agro. 24 = | Preang x rano; qui locus Artocarpeis, Euphorbiaceis, Myristicers, cet. inprimis abundat. 5 7 u... ٢ل‎ " B) 5 E «53. “Prospectus insularum Bandan et montis Gunung-Apie, cum Pandano latissimo Bu. u,” sinistrá, Pe vero cum parte agri Myristicis fragrantibus Hourr. consiti. (conf. de. 45 . 175.) Tas, 92. Vicinia agri Coffea consiti in. regione y o ihi ore Jav: orientalis prope e * d 3 IL FIGURA E FAMILIA MELASTOMACEARUM.. 1 Medinilla E. n ; Medinilla macrocarpa. . Medinilla radicans. Tas. Marumia muscosa. . Marumia zeylanica. - . Astronia papetaria. . Astronia spectabilis. . Ewyckia cyanea. 111. FIGURA E FAMILIA LAURINEARUM. r ۰ ۰ : ۱, 3 ۰ ۰ 3 ۰ 5 Vas. 9. Fig. 1. Cinnamomum Culslawan secundum delineationem ipsius Rourun ; in Tab. 10, fig. 1 secundum exemplum siccatum ex Amboiná. 9. » 2. 3. Cinnamomum Capparu-Coronde. Tas. OS. 54. . 24. . Strychnos ligustrina. CONSPECTUS TABULARUM. : 203 . Fig. 4. 5. Cinnamomum Rauwolffü. » 2. 3. 4. Cinnamomum ochraceum. » 1. Cinnamomum (caryophylloides) rubrum. » 2. Cinnamomum neglectum. : . Cinnamomum Sintoc (spurium). . Fig. 1. Cinnamomum xanthoneurum. » 3. 4. Cinnamomum malabathrum. » 1. Cinnamomum camphoratum. » 2. Cinnamomum albiflorum. » 3. 4. Cinnamomum Tamala. . Cinnamomum nitidum. . Fig. 1. Cinnamomum nitidum. Var. A. » 2. Cinnamomum nitidum. Var. B. » 2. Cinnamomum nitidum. Var. Ce . Cinnamomum iners floribus sterilibus. . Cinnamomum iners floribus fertilibus. 1 l 4 . Cinnamomum (Sintoc) javanicum. | Ta . e X . A. Cortex Culilawan verus. | ; . B. Cortex Culilawan Papuanus. Pa Ya ۱ P . A. Cortex Sintoc. ١ . B. Cortex Massoi. ' 44. . Dehaasia media. . Dehaasia cuneata. 47. Dehaasia microcarpa. Dehaasia elongata. IV. FIGURE E FAMILIA ARTOCARPEARUM. Antiaris toxicaria. Antiaris innovia. V. FIGURÆ E FAMILIA STRYCHNEARUM. Strychnos Tieute. . ۱ E VI. FIGURJE E FAMILIA AROIDEARUM. gs . . Arisema laminatum. — Tab. 37. E Analysis organorum fructificationis. . Arisema filiforme. ^ . Biarum Bovez. . Fig. 1. 2. Typhonium cuspidatum. » 3. Typhonium cuspidatum. Var. . A. Analysis Typhonii divaricatı. ۱ . Atherurus tripartitus. — Tab. 37. F. Analysis. . Amorphophallus campanulatus. — Tab. 33. Analysis. : Amorphophallus giganteus. . Amorphophallus variabilis. — Tab. 37. H. Analysis. . B. Analysis Ambrosinie Bassii. . C. Analysis Cryptocorynæ spiralis. . G. Analysis Dracunculi polyphylii. . Aglaonema simplex. — Tab. 35. D. Analysis. . Aglaonema marantefolia. UU ci rdf ema) $ ristica (Kn ARA en > ZR e ddl‏ مر ( 7 7 ۰ Weve C7 EL e o. "d I C Vr \ 2 ACP CA C 72 Li لک و 7 dite 7 0 N ES p 7 ۳۳ پک‎ EEE :. ISA و په‎ ST 4 pe 20 5 ag 8 4 7 په‎ iN j T N A 4 ICE G e را وک له ار DI‏ يس MODI‏ 72 3 — کو د و EE E‏ es VO AAMMUE A — t Wed A ec IC Il or 2 e خو‎ iE DALLUARA PA SAUCE | پل bs‏ CN‏ ¡NS‏ یا \ ٢‏ VS‏ N‏ \ a ies ۳ 73 8 ren, ggg ioa 7 Cali Cit 0 A 777-77 2 سو f y pe. ain GS SE. AA وح‎ AUDE Y 7 CCA MÜSSE BOSSE 77 % 7 un ga‏ سس سس KE / 5‏ | 7 / e UT x t rl سب 97۸7-22 2 2 2 elem t tg vcn 6 | | | a 7727277 222772727۶ 72۸ ha اناد خد Y‏ غین oic A uc V. fea CHL A‏ ترس 2س رم کر ن x ie 7 SS ro) 2 04 CLL? 7 Z RE eee A A Z 92 CSI S RA : SAS sss > Voll: SU 0‏ رر - p Leg‏ 7ر772 Z Is 0 HE — 7 ADA A B m 1 وړو 1727222222222 ا eS‏ i LED‏ Sy Ne‏ 2 82 A © X لال‎ AH " Q 0 ۵ HERS LA EEK ORTA x S, 9 TRETEN 2 "an CELA م‎ NET? PA z NOS مر‎ x N e ERAN E X ۸ TA X SON ZI Py EZ 7 E ELS j X SS \ LOS SOS : O crs i? £X FL PAR 3 D os‏ بات Mm. Tig. SR‏ 9 72 w^ ar 8 SA NS e ۷ TI 8 TIL 17 ^y LD 3 DY Lo / / 7 56 EDET, ty سر مځ رر ره رر LIE mos 7 FERNE A A Á 2% هله‎ 4 UU وو‎ 7 7 0 GZ, PAJA > K- زر‎ 1 ME NUT Da: ANOS NEL "es oe er‏ سا D | Lar A. Leg E‏ 72777 ))7 9 > 7 V y No SHC O tf LAPEAVAOP ROPA PPA MAMMA ° جسم 7 cd E. 2 te 2 4, CPPAP COMI C70. tit ETRE سي‎ 7 سه‎ \ \ رم م عم 82 e - = ASA ۱ 70 77-7 ^ . 44 PUI رج‎ FU y ATTI V0 / 2. = 4 1 73 ۸7171 phen in 9 0 حا EN‏ >> x‏ 3 ES‏ y‏ I‏ S‏ 3 / HUAHATS P x N S 4 a 1 dam 72 ZA OPCEKH 7 -1 Henry ad nat. etin lap del. Lith Henry Cohen Bonnae . RN ARAS ket 5 8 9 E cs oimonau Lauters lith* Payen ad:nat. del (Wo RUMPH. LESCH, CLAP LA. 2d e SCOAAF CI e a il 3 zn SYLVIS RECIONE AMEN TACEAIRUM, Will TN z 5 2 EIE Jh UM Y A AlB E a dm MU MS ACT 0 ATA . 72277 à 7 ea هک‎ un g => 13 IR Fi (+ o 7 مر ې‎ AME 5 2 el SNG NS rv — سس ڪڪ p سح‎ — — | ee er \ ALDI‏ -22 7-2 2772 م۸7 لا ووي - m = SALES HE PECERA i=. ۳ ARÍÓALA . LRP 2 2 سا Up eo x‏ ورس n AN و‎ PER کیت‎ ^ N N N, ۷ er a : ae RAA FRE 0-3 AAA IP PEA SS OE AUS. 2 222 UI uuu EG کا‎ 5 Coe re. 2% SEEM ETS C e emt ALEA ead. den >. e. 4 a d 2, ANDO ORE ^ cma A deeem A ¡qx IEA AA ا‎ E . Au. 7 7 CARE 7 Mit) Yor J EA ‘CVn Blume et Arck. del == کح po‏ موجه بح =— ==> چا == i BEN & | سا‎ ۱ CZ e 7و‎ e A Malena -717 1 B ;‏ م70 Cyploconpna yore ee Aplaonema ue a‏ ) A Henry in lap. sc. Hal. IB. A = “=== ===== 34 A م وو * 4 43 ۰ ٢ t ID OS E 9 aS 5 PS : N 2 WH C 7 (m 8 / MAN 3 1 ال‎ 4 k- / ر‎ f 4 c 7 ۱ Wd frail m E gine coe LZ? Ch Blume del. ys رميو 09 "کر‎ IDA va 7 A 7 3 er 7 A pru AH enry ın lap. SC. E de E E. y AO ره‎ Myristica ) Knema ) glauca Cassia a alt : E lamus oblongu Lauters lith. MC 1& REGIONE هل هن رل اه‎ ` CIRCA | RUML ayen ad nat.d el. FILO WOM 5 So uet IO rtr ez. © مرک سو روس مرم رر NS C77 E + Welt 0 DE LJ اع‎ ۸ [Ed " ۸ HI / if ji TES / ELT ١ WAN ON : ۸ SN ٧ M EER‏ ج Rem e Sb ocg‏ gwibcese sce 25? ^A‏ PL 309 نود‎ ÓN 7 Son? ٥ 33950935 ۵ £ q9909,%0 p $ A ot f 1 NN \\ NC NN We / CAAA AILA er | j f a 2 AL CURA REE P. CALE OSG 7 AM SAAL SALA Y - bho apes A ۱ ~ gie or. ELPU (KP Hl ٤ 5 cii QU‏ اسداس هه ب یرت مت م 0 ۰ ve. 7 CHAR: CASA N NS RS N N TENES شر 3 BR PENG ae um یک 2% S SER 3 Lue ATA Ue عند‎ 7 et PANDAN ' Lauters lith. PE d € x NI کر لو‎ ٢ ٢ "T TEC ووي‎ - لا سب NYK ٩ Br Le)‏ رج رمدم ور pM à CE CM 7 2 Pu wi: e CPECA سر COL . a Aa VACA Z eZ 22272 7 SOO. Y رس = RE her RER ET ~ th Q x | M | 14 boc و‎ e S > 2 ON o MD IH CHA ) e e iu. WET L Hs 4 e N N N habe Br 1 4 ptr t net MI ed داي eng PARIS.‏ : > een VOLERI N N OPC TEIMU LOUVE TEPEE TONE جرس‎ سب‎ ER A : ee rn E RS ME I) PN = .كد‎ A 22 28 Se EYES T a Z ۰ McdadCC‏ رم 7 ^