.^w4^^ o>^ - im: mm ^'- • ^ ^;- L V, r \ ^^ \ ^- ■ V*r^«»«.-i.„.„-^^ . »"?•« f ibrarg oi iht ^uscum OF COMPARATIVE ZOOLOGY, AT HARVARD COllEGB, CAMBRIDGE, IIASS. jrounirt 65 jirfbatc subscrfijtfon, fn 1861. Beposited by ALEX. AGASSIZ. JSTo. 'O^ lo3/ SACRAM MEMORIAM REGIS SERENISSIMI DIVI FRIDERICI GVILELMI III VNIVEESITATIS FRIDEEICIAE GVILELMIAE EHENANAE CONDITORIS MYNHICENTJSSmi AB EADEM VNIVERSITATE DIE III. MENSIS AVGVSTI ANNI MDCCCLXIII IIORA XI PIE REOOLENDAM VICTORVMQVE RENVNTIATIONEM E LITTERARVM GERTAMINIBVS PRODEVNTIVM LEGITME IITDICIT /> j MAX. SCHVLTZE. PRAEGEDVNT OBSERVATIONES NONNVLLAE DE OVORVM RANARVM SECxMENTATIONE, QVAE »FURCIIUNGSPROCESS. DICITVR, TABVLIS DVABVS ILLVSTRATAE. BONNAE FORMIS CAROLI GEORGI. Prevost et Dumas, praeclarissimi viri qui primi observavermit segmentationem ovorum, quod quidem est initium atque prinmm indicium evolutionis. in ovis primo segmentationis sulco divisis ranarum proprie- tatem quandam animadverterunt et descripserunt % quae postea coronae plicaruin nomine. lingua vernacula .,FaJtenkravz'' appellata est. Primo sulco apparente in nigra vitelli superlicie plurimae exoriuntur rugae tenues. quae rectis lineis in sulcum vergunt, sed paullo post evanescunt. ()uam rem paucis quideni verbis descriptam Dumas duabus iconibus apertius depinxit '). (Juamquam exinde illa segmentatio ovorum ranarum iterum atque iterum observabatur et describebatur mirum tamen in modum id de quo agimus phaenomenon. quod dicitur ..Faltenkranz'" plurimi ol)servatores silentio praeterierunt. neque usquam mentionem fecerunt descriptionis a Prevosti o et Dumasio primum editae. Etiam Reichertus. y[\\\ unus ex omnibus embryologis aninuim in eam rem accuratius intendit ■*) . primum hanc coronam observasse dixit C. E. Baerium, qui multo serius et brevius rem attigerat^). neque in tabuhs. quibus depinxit ova ranarum segmentata. rugas illas adumbravit. Reichertns rugis nomen dedit coronae pUcarum easque non sohnn apparere in primo sulco sed etiam in plurimis sulcis sequentibus conlirmat. Tcones non edicht. Minimam 1) Annales des sciences naturelles I. ser. 1824. Tom. H, p. 410. 2) 1. c. Tab. VI, lig. E. F. 3) Archiv fiir Anatomie, Physiologie etc. 1841. p. .534. Eodem loco 1861, p. 1,33. 4) Kodem loco 1R37 p. 480. quandam partem plicariim vel rugarum A. Ecker delineavit in Iconibus suis physiologicis tab. XXIII. fig. IX. Observationes quas institui de prima cellularum in ranis evolutione quum saepius me adduxissent. ut arte foecmidarem ova ranarum. etiam in coronam quae dicitur plicarum. qua specie ac tbrma primum appa- reret et quomodo evanesceret. auimum meum converterunt. Fortasse non tanta cum diligentia observationes illas instituissem. m^\ Reichertus iterum atque iterum me excitaret. ut operam darem coronae plicarum attentius explorandae. quae scilicet idonea esset, quae controversiam no- stram de necessariis cellulae partibus dirimeret. Debitas gratias igitur ago Reicherto; perpulchrum enim et plane singulare phaenomenon illud. quod illo instigante cognovi. Quod quum reputarem paucissimis tantum cognitum esse. non potui quin figuris adumbrassem ova phcarum corona ornata. quas nunc pubHci im'is facio. Spero his dehneationibus me probaturum esse. me non obiter rem spectasse. Mininie ergo plus aequo mihi adsumo, qui hbere sententiam meam de hac corona profitear, Atque hac quidem dissertatiuncula primum describere in animo est quae de formatioue et habitu phcarum observavi. deinde nonnihil ad- notabo de fundamento, ratione et causa earum. Disquisitiones meas institui in ovis ranae temporariae et esculentae. Luce satis clara observationem ovorum ranae temporariae meliorem duco, quorum in superficie vitelH superiori aequabihter nigra rugae tenuissimae multo clarius cognosci possunt atque distingui. quam in vitello ranae esculentae. quippe qui colore sit fusco maculisque notatus subalbidis. Praeterea ova ranae teraporariae plures tenuioresque phcas formare mihi videbantur quam ranae esculentae. Primi sulci initium in nigra ovorum superficie non facile cognoscitur. Foecundatione enim facta duae vel tres horae praeterlabi solent, prius- quam ova ranae temporariae primum praebeant segmentationis vestigium. Eanae autem esculentae ova cahdiore anni tempore sesqui hora vel duabus horis post foecundationem in hoc stadium intrant. Quod primae segmen- tationis momentum qiuim certis rationibus praesciri atque praefiniri nequeat, necesse est, ne occasio amittatur. oculos quam acerrime in ovorum super- ficiem convertere. quo negotio oculi vakle fatigantur. Quae quum ita sint haud scio an mihi contigerit. ut re vera primas quil^us initium segmentationis indicatur mutationes accurate cognoscerem. Primum autem quod animadverti stadium. figura 1 adumbratum. omnibus iis antecedit. (}uae ante me viri docti observaverunt. Tenuem vides et brevissimum sulcum in media nigri vitelli superficie. ab initio tenerrimis ut videtur radiis ornatum. Paullo post sulcus usque ad aequatorem ovi prolongatur sed tardo incessu. Cum incremento sulci rugae et plicae. initio radii in modum dispositae, augentur et, sulco ad aequatorem ovi usque promoto. ..coronam plicarum" ad summam perfectionem pulchritudinemque pervenisse con- sentaneum est. sicut in fig. 2 dehneavi. Raro evenit ut nuUum plicarum vestigium in primo segmentationis stadio videre potuissem. Nunquam vero ante sulci primi initium phcas et pUcarum vestigia observavi. quae Reichertus descripsit. quibus quidem segmentationem praeparari putat. Plerumque pHcae anguhs rectis vergimt ad sulcum. paribusque fere intervaUis inter se distant; passim ita congregatae sunt, ut duae vel tres unum in punctum incUnentur. Numerus earum haud parvus esse solet, in utraque enim sulci parte sexagenae vel centenae apparent. Incisuris plus minusve profundis inter se disiunctae pectinis in modum sulcum versus prominent. Saepenumero observare potes latam quandam pUcam incisuris minoribus quasi secundariis dissectam. vel profundam quandam incisuram extrinsecus quasi irradiantem in plures minores incisuras. quae anguUs acutis cum iUa cohaerent (cf. fig. 3). Quo profundior fit atque latior primus viteUi sulcus. eo magis pUcae minores inter se confluunt. (^ua re numerus earura minuitur. Mox quum ambo viteUi semiglobi pauUatim appropinquantur, ita ut sulcus interiacens, initio lato intervaUo dehiscens. magis magisque evanescere videatur. pU- carum paucae tantum reliquiae conspiciuntur (cf. fig. 5). Denique hae quoque delentur. ita ut sola linea tenuissima locum indicet. quo loco vitellus in duas partes dissectus sit (cf. fig". 5). Secundus sulcus, sicut primus directione meridionali in vitellum iucidens. idem capit initium ac primus. In media superficie utriusque vitelli partis brevis apparet impressio linearis. recto angulo ad primum si;ilcum convergens. Quae ubi primum exstitit statim circumdata est plicis in modum radiorum dispositis eadeni forma. quae observata est primo sulco apparente (cf. fig. 0). Non semper utraque impressio eodem exoritm" momento, saepe altera alteri borae fere sexagesima parte praecedit. Raro evenit, ut sulcus proveniat plicis nou conspicuis. Eiusmodi exemplum fig. 7 depictum est ea quoque proprietate insigne, quod alter vitelli semiglobus sulcum lon- gius iam porrectum praebet. quum in altero nullum adhuc sulci vesti- gium appareat. Priusquam alterius sulci meridionahs exordium in ad- spectum prodeat saepe fit, ut prioris sulci pars centrahs dilatetm'. Utriusque vitelh partis superficiem cum dechvitate quadam in locum depressum vergentem videas in figura 6 dehneatam. Quo secundo sulco ad aequa- torem vitelh perducto, plerumque corona apparet phcarum non minus pulchra quam in priore (cf. fig. 8). Etiam haec corona persistit donec sulcus usque ad inferiorem vitehi albam superficiem productus sit. Omnes phcae, sicut ortae sunt pauhatim. ita evanescunt tardissime. Subitas ph- carum permutationes nunquam vidi. Dimidio horae vel hora post tertius apparet sulcus, qui directionem habet aequatorkdem. Qui sulcus globum vitehi in octo dissecat parti- culas, quorum quidem quattuor superiores. nigrae, minores sunt quam inferiores albidae. Corouam phcarum hoc sulco aequatoriali exoriente nunquam animadverti. Etiam de prima huius sulci origine nuhas institul observationes, quippe qui situm habet in circumferentia ovi aequatoriah absconditum. Tertio sulco exarato figura crucis iuitio regularis. quam efficiunt ambo sulci meridionales in superiore ovi superficie, saepenumero perturbatur, eo quod quattuor vitelli nigri partes se invicem loco movent. Quam figuram minus regularem creberrimam fig. 9 delineavi, Eandem viderunt Prevos^t et DHmdn''). eandem Bautngdrtner"). Quartum segmentationis vitelli stadium duobus novis sulcis directione meridionali incidentilms in adspectum prodire a viris doctis traditur. Fieri potest. ut huius stadii sulci meridionales paribus intervallis dispositi, ma- xima cum regularitate in superiore o\i superficie ita appareant. ut in fig. 11 depictum est. quam quidem figuram (7. £*. -Ba(?rfwi% A. Eckerus, alii delineaverunt: multo tamen crebriores observavi formas minus regu- lares, haud raro plane diversas. Quarum quidem exempla, quaha animad- verti. fig. 10. 12. 14. 15 proposai. Quibus autem causis ac rationibus factum sit, ut modo haec modo illa appareret forma, mihi in obscuro est. Saepe inter omnia ex uno oviductu depromta ova in hoc segmentationis stadio nulkim reperi ovimi. quod formam haberet ita regularem. fig. 11 depictam. (Juum vero ex ovis irregulariter segmentatis procreatos ob- servavi pullos integros et sanos. segmentationem minus regularem quasi pathologicam et morbo quodam exortam habere non possum. Initium quarti segmeutationis stadii eadem fit via ac ratione qua primum et secundum. In vitelh globulorum media parte superiore im- pressio exoritur brevis in speciem hneae. Hinc quoque procurrunt phcae tanquam radii (cf. fig. 10. 13). Sulcus tardissime crescit. donec extremae eius partes attingunt sulcum aequatorialem et sulcos merichonales adia- centes. Sensim ac pedetentim exordium sulci clarescit, gradatim in kicem prodit cum tenuil)us suis rugis, et per plm"es sexagesimas horae incre- mentum capit. Aestate mihi observanti ova ranae esculentae. segmentatio ovorum quam celerrime evenit. ita ut inter singula segmentationis stadia vix semihora interesset. Attamen sulcos in superiore ovi superficie umi- 5) 1. c. tab. VI, fig.G". 6) Beobachtmigen iiber die Nerven und das Blut. Freiburg 1830. Tab. V, tig. 13. 8 quam fulminis instar apparentes vidi, ut Remakius descripsit '), imo vero complurium horae sexagesimarum spatium consumentes. Ovum in ,fig. 13 depictum commutatum vidi in formam fig. 14 de- lineatam. Ex quo apparet ne in singulis quidem ovoruni partibus seg- mentationem pari modo progredi. Pariter ol^servavi figuram 9 in figu- ram 10 mutari. qua in mutatione tria vitelli segnienta in directionem ra- dialem dividebantur. ununi eormu in directionem plane diversam. Maxime singulare notabileque mihi videtur ovum ranae temporariae fig. 15 delineatum, quod quartum iniit segmentationis stadium. Sulci novissimi. corona plicarum exornati. directionem habent parallelam sulco meridionali primo vel secundo. Eadem est forma, quam Prevost et Dumas vulgarem descripserunt et 1. c. tab. VI fig. H dehneaverunt. quam quidem vir ihustrissimus C. E. Baerius, qui primus post Prevostium et Dumasium de segmentatione ovorum ranarum accuratius disseruit, se nunquam reperisse affirmat^). Quum nemo inter omnes Embryologos, qui postea de hae re scripserunt. mentionem eius formae faciat, mirum videtur, me multa tah modo formata ova ranae temporariae observasse. Quod ovum quattuor sulcis divisum in fig. 15 dehneavi, in quinto segmentationis stadio formam praebuit eam, quam fig. 16 adumbravi, quam eandem Dumas 1. c. fig. L depinxit. Etiam in hoc stadio phcas tener- rimas in sulcum novissimum vergentes vidi. sicut figura docet. Phcae sunt muho breviores quam in primis segmentationis stadhs, verum nu- mero satis magno. Nunquam nisi clarissimae lucis ope percipiendae sunt hae phcae; in rana esculenta nuhas vidi. 7) Archiv fiir Anatoraie, Physiologie etc. 1851, p. 495. Untersuchungen iiber die Entwicke- lung der Wirbclthiere. 1858, p. 129. 8) 1. s. c. pag. 483. lani altera nostrae quaestionis pars tractanda est: quaerendum enim. quae sit causa et natura plicarum. quas verbis et figuris satis co- piose ut videtur descripsimus. Segmentatio ovorum actus est vitalis. qui primus sequitur foecundationem. et principium evolutionis embryonis. Vi- tellus cum»nucleo suo. vesiculae germinativae nomine appellato. interna quadam vi diffiiiditur in particulas nucleo praeditas. numero crescen- tes. magnitudine decrescentes , quas cellulas nominandas inter omnes fere constat. Ipsum ovum cellulam esse nemo non concedit. item segmentationem ovi nihil aliud esse ac cellulae divisionem. quod est initium omnis evolutionis. propagationis et incrementi omnium ani- malium. Obscura et tenebris densissimis occulta est vis illa, qua divisio cellulae ad propagationem necessaria initium capiat. occulta est sicut causa omnium motuum organicorum. Attamen nomen dare licet vi illi, qua motus fit in corporibus organicis. et quamquam nomine ex- plicari et dilucidari nequeat. tamen certum et constitutum nomen rei clarius percipiendae inservit. Tale est nomen ContractUitatis, quo signi- ficamus causam motuum organicorum, qui ex elasticitate sola non depen- dentes nusquam nisi in statu vitali observantur. lam alio exposui loco, maxime verisimile esse cellularum divisionem a emtractilitate protoplas- matis dependere. Cellularum protoplasma contractilitate praeditum esse observationibus iunumerabilibus probatum est. Ovorum quoque protoplas- mati, zooplasmati vel quo alio nomine vitelli substantiam vivam appellare velis. contractilitatem inditam esse constat. Cuius vitelli contractilitatis exemplum commemoratu maxime dignum Reichertus^) investigavit in vitello ovorum Esocis lucii. De quibus haec dicit: ,,Der Nahrungsdotter des Hechteies erweiset sich daher als eine contractile Substanz. die der morphologischen Beschaffenheit nach am meisten der sogenannten Sarkode der wirbellosen Thiere gleicht, und an welcher nach einem bestimmten Khythmus peristaltische Bewegungen auftreten". Item Pfluegerus^") ova 9) Archiv fiir Anatomie, Physiologie etc. 1857, p. 51. 10) Ueber die Eierstocke der Saugethiere uud des Menschen. 1863, p. 51 sq. 2 10 ex ovario felis piilli sumta vidit Amoebarum et Gregarmorum in modum repentia. quum plane recentia et integra ea in humoris aquei fluido ob- servaret. Quae quum ita sint et quum dubitare non possimus, quin ovorum vitelli substantia in animalibus vertebratis nihil ahud sit nisi celhilae, ex qua ovum exoritur, protoplasma''). sententia probanda videtur, sicut cellu- larum divisionem e contractihtate protoplasmatis iuterpretandam putavimus, ita ovorum segnientationem a contractihtate viteUi dependere. Itaque sulcus exoritur vitelU contraetionibus. Quae contractiones initio superficiei loco circumscripto exstant. quo sulci exordium in fig. 1 delineatum videmus. Quibus contractionilms continuatis pauUatim tota viteUi substantia in duas dividitur partes. Quum vero viteUi substantia inprimis corticahs glutino- sam quandam et viscosam praebeat consistentiam . nou mirum videri potest. eodem tempore quo sulcus contractihtate viteUi pauUatim exoriatur. incisuras apparere minores, phcas seu rugas sulco vicinas et recto angulo in sulcum vergentes. Yariae ovi superficiei commutationes e contractih- tate vitelh, qua sulcus exoritur, in kicem praeferri possunt: quin etiam eae. quas corona phcarum uomiue demonstravimus ? ' Quum vero sit consistentiae discrimen in cortice viteUi et iu meduUa, facUe fieri potest ut etiam contractihtatis non una eademque vis insita sit ambobus viteUi partibus. (^^uod discrimen, si exstat, ad efficiendas phcas adiuvare nemo negare in animo habebit. Reiehertus de phcarum origiue aham proposuit sententiam. Opi- natus est viteUi substantiam et ovi et partium segmentatione ovorum divisarum membrana vestiri a viteUo diversa et separabih. Phcae ei ar- gumento sunt hanc membranam adesse. item membranam phcas pro- creare mirabih conchisione affirmat. De phcarum origiue lieichertus haec dicit''): ..das Bntstehen des FaUenkraiizes ist nur dadurch zu er- 11) Cf. Gegenbaur Archiv fiir Anatomie, Physiologie etc. 1861, p. 526. 12) Archiv fur Anatomie, Physiologie etc. 1861, p. 134. Eodem loco 1863, p. 136. 11 klilren. dass die beiden ersten eng ane.inander gepressten imd lest ad- liaerirenden Furclmniiskugeln l)ereits vor dem Auseinanderweichen voll- standig von ekistischen Httllen umgeben seien. und dass 2. Idem ovum quarta horae parte post. Coiona plicarum summa perfectione et pul- chritudine exstat. » 3. Ovum ranae tcmporarine ex eodem segmentationis stadio, sulcuin primum valde pro- fundum et coronam plicarum praebens. »• 4. Ovum, quod fig. 2 delineavi, decem horae sexagesimis post. l'licae evanuerunt, pauca tantum residua earum remauserunt. » 5. Idem ovum deccm sequentibus horae sexagesimis post. Omnes plicae sunt Lievigatae, sulcus minorem profunditatem habere videtur quam in ovo fig. 2 et 4 delineato. » 6. Primum indicium secundi sulci meridionalis iu ovo eodera, quod fig. 5 depinxi; quarta horae parte post. » 7. Ovum ranae temporariae ex eodem segmentationis stadio. Sulcus secundus in altera solum dimidia ovi parte exstans et sine plicis. » 8. 0\Tim fig. 6 delineatum quarta horae parte post. Corona pbcarum sulci secundi. > 9. Ovum ranae csculentae sulco acquatoriali divisum. Quatuor superioris vitelli partes situm habent irregularem, creberrime a me observatum. » 10. Idem ovum dimidia horae parte post. Initium quarti segmcntationis stadii. Li tribus ovi partibus meridionalem sulcus praebet directionem, in quarta obliquam. » 11. Ovum ranae esculentae ex eodem segraentationis stadio, regularitor in directione meri- dionali divisum. Quam formam rarius observavi sequentibus. » 12. Ovum ranae esculentae in quarto segmentationis stadio, formani praebet creberrime observandam. y 13. Ovum ranac csculentae in itvtio quarti segmentationis stadii. " 14. Idem ovum quarta horae parte post. In altera ovi diraidia parte sulci eandem habent directionem quam in fig. 13, in altera plane diversam. »15. Ovum ranae temporariae in quarto segmentationis stadio. Sulci novissimi parallelam habent directiouem sulco primo meridionali seu secundo, et corona plioarura ornati sunt. »16. Idem ovum tribus quartis horae partibus post, in quinto segmentationis stadio. Sulcus novus corona plicarum notatus. Keliqunm est, ut solemuia rite iudicantur, quibus sacra memoria EEGIS AVaVSTISSIMI, DIYI FRIDEEIOI GVILELMI III, Vuiversi- tatis uostrae couditoris munificeutissimi pie riteque recoletur. Pietatis nostrae publicus interpres erit vir illustrissimus Henricus de Sybel histo- riae professor publicus ordinarius. Finita oratione solemni iudicia quinque ordinum de litterarum certaminibus anno praeterito initis euuntiabuntur et novae quaestiones proponentur. Huic igitur solemnitati ut interesse velint, auctoritate rectoris magnifici, illustrisque senatus CVEATOEEM, VNIVEESITATIS EGEEGIVM, PEOFESSOEES AMPLISSIMOS, DOCTO- EES CLAEISSIMOS, COMMILITONES OENATISSIMOS, MAGISTEATVS SPECTATISSMOS ET QVOTQVOT EEBVS NOSTEIS ET LITTEEAEVM STVDIIS BENE VOLVNT, qua par est observautia, ex officio rogamus, invitamus. Q. D. B. V. Tab I M.Schultze del. llthJnst.d.rh.frWilliUni *,A.«enfj oon T;il>.n, /5 M Schutlzedel tithJnst.d.rh.Fr.WilhUni.v.yenry.Bonn ■rd UCZ Ubmy II lllll 3 2044 066 302 431 r^ ■•.riP J\ 7^ ■- > <-' ^/ -» «-^ -•ikjf^ . : , ^ ./ ■ J^i^ 'i^-iA ! M' i*** rv_:: "^ :^^:^-f-'^'>^^ ^^1 li..^ *'i^