x vy. gta SRE HARVARD UNIVERSITY. LIBRARY OF THE MUSEUM OF COMPARATIVE ZOOLOGY 4 5353) AA bt AR f V $1152 VESPERTILIONES IN PROMONTORIIS URALENSIBUS TRACTIBUSQUE CONFINIBUS OBSERVATI A D. Enuarpo EvERSMANN. ( Extrait du Bull. de la Soc. Imper. des Natural. de Moscou. Tome XVIII. 1845.) 439-516 VES PERTIEIENES in PROMONTORIIS URALENSIBUS TRACTIBUSQUE CONFINIBUS OBSERVATI A D. EDUARDO EVERSMANN. Summa Zoologorum Rossicorum ratio est, ut satis videtur, faunam patriae studiose curandi. Eam, profecto! instituere, pro viribusque et rerum conditione perficere quemque omnium maxime decet. Quod cum ad opus promovendum unius viri virtutes non sufficiant, quisque, ut opus, quod adhuc mancum est, tandem absolutum et per- fectum evadat, suum conferat stipem. Sed. specie- rum enumeratio, nisi critica iis descriptio addita est, ad opus, quod volumus , exigendum minime valet; descriptio autem accurata , quoniam homi- num est errare, impedit, quo minus errores com- 1 4 mittantur, potius falsum a vero separandi dat idoneam rerum apparatarum conquisitori facul- tatem. Prae ceteris in nulla Mammalium familia acca- ratae descriptiones magis, quam in Vespertilionum desiderantur, cujus familie species ob mancas an- tea diagnoses multoties confusae nec diligenter separatae sunt; sed opus Keyserlingii et Blasii Č), virorum celeberrimorum , Vespertilionum species critice discernendi viam et. rationem ostendit, quam ego viam ingressus Vespertiliones, quos 1pse in montibus Uralensibus tractibusque confinibus observaverim atque exploraverim, nunc accuratius describam. - 1. Vespiruco NocTuLa Schreb. Tab, XII 1.4; Vesperugo Noclula Keyserl. u. Blas. Wirbelth. n 80.—Ves- pertilio Noctula Schreb Säug. I p.166. Tab. LII.— Fespertilio proterum Kuhl. Deutsche Flederm. p. 33. n. 5.— Vespertilio Jerrugineus Brehm. Ornis. III. p. 26. (*) Die Wirbelthiere Europa's. Von A. Graf Keyserling und Professor J. H. Blasius. — Erstes Buch: Die beschreibenden Charactere. Braunschweig, 1840. 5 V. Dentes primores superiores interní integri , ex- terni postice excavati; auriculæ ample capite breviores, subrotundo triangulares, trago brevi spatulato-reniformi ; vellus fulvum pilis con- coloribus; patagium subtus per totum tractum brachialem villosum. B. vellere. obscuriore, fusco-brunneo. Habitat in provinciis Casanensi et Orenburgensi. Var. 8. habeo campis Kirgisorum orientalibus , lacui Noor-saisan vicinis. Descri pti 0. 3 Dentes superiores : primores quatuor geminati, duo interni subulato-cylindrici obtusi, duo exter- ni in basi lati, latere laniarium versus spectante excavati, interne et externe cuspide parva vel gradu acuto præditi, cuspide tertia primaria denti interno apposita eoque paululo minore. Laniarius utringue unus fortissimus, duplo et dimidio pri- moribus longior hisque proxime positus.— Molares utringue quatuor , cum quinto accessorio minu- tissimo vix conspicuo, in latere interno inter Janiarium et molarem adposito, diastema nullum : primus unicuspis, dimidium laniarium paululum Superans , sed posticis tribus paululo longior est, hi æquales, interne gradu basalı acutiusculo in- structi, externe ter plicati, macheri figuram AA referente. 6 Dentes inferiores : primores sex parvi tricrenati aut tuberculati aciebus inter se parallelis: duo intermedii in tomii directionem positi, utrinque duo externi crassiores transversi. Laniarius utrin- que unus, laniario superiore paululo brevior. Mo- lares utrinque quinque continui, duo anteriores unicuspides , dimidium laniarium paululum supe- rantes sed paululo breviores, quam tres posterio- res quinque cuspides , cuspidibus duabus externis majoribus. Rostrum latum obtusum rotundatum. Auriculæ sat magna, ample, sed breves, latitudine vix lon- giores, subtriangulari-rotunde, apice obtusissimæ , rotundatæ, margine externo basi inflexo et antror- sum ad oris angulum protenso, -margine interno : in basi rotundato. Tragus dimidia aure brevior, spatulato-securiformis , apice triplo latior, quam | basi. — Patagium lumbare usque ad tibiæ apicem vel tarsi basin adnatum. Membrana appendicula- ris ossis calcis semiovata, distincta. — Phalanx prima digiti tertii et eadem phalanx digiti quarti sunt eque longs, fere eadem longitudine, qua phalanx prima cum secunda digiti quinti una sumpte , digitus quintus totus eadem longitudine est, qua phalanx digiti tertii prima cum tertia parte se- cunda. Noteum rufum aut fulvum , gastreum eodem. colore, sed paululo pallidius, utriusque pili basi. apiceque concolores. Patagium rufo-fuscum , con- T Í color, superne nudum , solum in corporis propin- quo vellere tectum; inferne circa corpus et per totum tractum brachialem usque ad digitum quar- tum sat late villosum. Var. B. differt vellere supra rufo-fusco, subtus dilute fusco, patagio nigro et villo brachiali ra- riore; dentibus et artuum proportione non differt a forma genuina. Mensure Vesperuginis Noctulæ, (in exemplari exsiccalo sumptæ) : Longitudo corporis a rostro ad anum. . 3% 9/4 Parisiorum E ab ano ad caudæ apicem. , . 1^ 94 mu expansto. |... 14 c s. . 1600 AM Dame !digiti/guinti: u. 1a si ra g^ « u PEREM Ke ke DY NARA OUT Mensuræ varietatis B. (e exuviis). Longitudo corporis a rostro ad anum. . 2 11/^ a ab ano ad caude apicem. . 1^ 74 A 1. 0. soos or 19H Ge Eu SEN Ho (qua Longitudo digiti quinti. . . . . . . 9" {14 « u tertii. Ge AAS ad 73 « auris ad marginem internum. 54111 « a " u externum. au Latitudo auris, L] s LJ e . s ° L] , 57/4! 9. Vesperuco Leiscert Kuhl. Tab. XII. Fig. 4. Vespertilio Leisleri Kuhl, Deutsche Fledermäuse p. 38 n. 6. Vesperugo Leisleri Keyserling u. Blasius, Wirbelthiere Euro- pas n. 81. V. Dentes primores superiores unicuspides acuti ; auricule subrotundæ, trago obovato-reni formi, dimidiam auriculam non attingente: vellus pilis biculoribus: basi fuscis, apice fuscescen- tibus notei, griseo-lutescentibus gastraei. Habitat in campis inter Volgam et Ural fluvios. Dentes superiores: primores quatuor geminati acuti; laniarius acutus triguetrus, primoribus triplo longior; molares utrinque quinque: pri- mus minutus acutus, tres ultimi latere externo argute bicuspidati, interne gradu obtuso aucti. Dentes inferiores: primores sex minuti in tomii directionem positi, acie crenulata ; laniarius coni- cus acutus , antice in basi cuspide parva primo- ribus paulo longiore auctus; molares quinque : duo anteriores unicuspides acuti, laniario paulo breviores, reliqui bis terve cuspidati. Plicæ palatine septem : prima transversa con- tinua integra, reliquæ in medio crenatæ. Rostrum 9 obtusissimum rotundatum. Auricule subrotundæ , eque longae ac late, margine externo sub tragum incurvo et antrorsum longe producto, margine interno ad basin inflexo et rotundato. Tragus dimidia auricula brevior, sesqui longior quam latior, obtusissimus, apice latior quam basi, obo- vato-reniformis. Antibrachu corpori adpressi apex in animalculo sedenti ad oris fissuram dimidiam pervenit. Digi- tus quintus paulo brevior est, quam dimidia di- giti tertii phalanx secunda , phalanx digiti quinti secunda usque ad articulationem phalangis primæ cum secunda digiti tertii pervenit. Patagium in latere inferiore per totum. tractum subbrachialem usque ad. digitorum basin pilosum; patagiam lum- bare usque ad tarsi basin adnatum ; os calcis appendice cutanea parva semiovata instructum est. Notæi pili basi fusci, apice sordide rufescentes ; gastræi pili basi fusci, apice griseo-fuscescentes aut lutescentes. Mensura. Longitudo a rostro ad caude apicem. , 3 10/4 Parisiorum " a f IN ES pA x Suecus ežpansio. 7.95. vea a AM 10/7! BUG auintms. cu A o M S 1^ 1144 Longitudo auris ad marginem externum. 7 «C « u u internum. 5111 LAO rás máxima. .". .. . 6 $244 Longitudo tragi. aa Latitudo: tra maxima; >: <2 4 P 10 3. Vesperuco NATHUSII Keys. et Blas. Tab. XIII f. 5. Keyserling u. Blasius Wirbelih. Europa's n. 84. V. Dentes primores superiores duo interni bifidi , duo externi integri acuti; auricule rutun- dato-subtriangulares, trago late lineari-lanceo- lato obtusissimo incureo, dimidiam aurem non attingente; noteum nigro-fuliginosum, gatre- um rufescenti-nigrum. Habitat in promontorus Uralensibus australibus ad Sacmaram fluvium, circa Orenburgum; nec non in campis anstralibus, inter Volgam et Ural fluvios. Descriptio. Dentes superiores: primores quatuor geminati: duo externi lineares acuti, duo interni latiores cylindrici ad tertiam partem usque bifidi, cuspide interna majore, cuspide externa paululo minore, quam dens externus. Laniarius primoribus duplo longior, conicus subtriguetrus, in basi externa gra- du obtuso auctus. Molaresutrinque quinque: pri- mus minutus acutus, reliqui ter plicati, machæ- ri formam AA referente. Dentes inferiores : primores sex continui in tomii directionem positi, tricrenati. Laniarius la- niario superiore paululo brevior, antice gradu 11 basali acuto auctus Molares utringue quinque ; duo anteriores subtriquetri acuti , reliqui cuspi- dati. | Rostrum obtusum. Plicæ palatinæ septem : duo anteriores transverse continue, quinque posterio- res in medio profunde crenate. Auriculæ antror- sum flexe rostro paululo longiores , — subtriangu- le rotundata, fere sesqui longiores , quam latio- res, margine externo basi inflexo sub tragum protenso , eum autem vix superante,— margine in- terno eque .longo, quam, auris latitudo, in basi rotundato. Tragüs dimidia aure paululo brevior, lineari-lanceolatus obtusissimus, duplo aut etiam duplo longior, quam latior, curvus , margine ex- terno convexo in basi dentem obtusum gerente , margine interno concavo. Patagium lumbare usque ad digitorum basin adnatum. Os calcis appendice cutanea parva, an- gusta, semiovata preditum. Digitus quintus pha- langem digiti tertii primam cum secunda æquat ; phalanx digiti quinti secunda medium phalangis secundae digiti tertii paululum superat. Notæum fuliginoso-fuscum, pilis apice rufescen- tibus ; gastreum eodem modo coloratum est, sed pilorum apice rufescente longiore pallidius. Pata- gium nigricans, patagium lumbare juxta corporis latera et patagium anale ad ejus dimidium usque superne pilis perbrevibus fuscis, inferne pilis albis fasciculatim seu stellulatim obsita sunt. 12 Mensure Vesperuginis Nathusii : Longitudo a rostro ad anum usque. . . 1^" 934 « ab'ano ad caudæ apicem. . + . = > arg Alaram“ expansio, ^. 7." M, 909 CUM NE EE Longitudo digiti quinti. NN. A DEM u u tertiis nite „a POA GV TN Margo auris internus. «Vie TAS 4111 u w cuexternuüs IR a oz o eL Latitudo “auras. Sere a NE NE 3a Aures antrorsum flexe rostro longiores.. . : z“! Margo tragi internus. UN o SPENDEN ad « « externe. VM FENTE MAS VS TOC RER 2211 Latitudo. į tragi UD A AS B 214 4, VESPERUCO TURCOMANUS Evm. (*). Tab. XII. f. 2. Evm. Mittheilungen über einige neue und weniger gekannte Säugethiere Russlands, im Bullet. de la Soc. des Nat. de Mosc. 1840. N° I. p. 21. (*) Anno 1839 hunc vespertilionem primo descripsi, que descriptio anno 1840 in Bulletin supra monito imprimata est, cum autem eo tempore opus criticum Keyserlingii et Blasii ce- leberrimorum: Die Wirbelthiere Europa’s, nondum vulgatum esset, opus, quod characteres discretivos ad vespertilionum species et genera distinguenda aptos modo omnibus numeris absoluto nos docuit, et hanc ob causam descriptio a me data nequit quin fuisset imperfecta, nunc alteram accuratiorem exponam. 13 V. Dentes primores superiores duo interni magni cylindrici apice bifidi, duo externi conici mi- nutissimi; auriculæ capite breviores late ova- te rotundate , trago dimidiam aurem attin- gente lanceolato: vellus notaei cano-brunnescens, gastræi albidum, pilis concoloribus. Descri pti 0. Dentes superiores : primores quatuor bigemini, utringue internus magnus cylindricus apice bifi- dus, cuspidibus in tomii directionem positis, cuspi- de interna majore , — utringue externus conico- acuminatus minutissimus , interno triplo brevior, ut vix conspicuus; inter eum et laniarium diaste- ma. Laniarius primore Interno non penitus duplo longior, triguetrus, in guogue latere sulcatus. Mo- lares utringue guatuor: primus triguetrus, conico- acutus, lateribus profunde sulcatus, laniario similis et non multo brevior; reliqui subæquales ter pli- cati, machæri figuram AA referente, interne aucti, gradu subtriangulari acutiusculo, apice rotundato. Dentes inferiores: primores sex tricrenati, duo intermedii in tomii directionem positi, utringue duo externi transversi, eodem modo, quo in V. Noctula. Laniarius utrinque unus eadem magni- tudine, qua laniarius superior. Molares utrinque guingue : primus parvus ambiguus triplo minor laniario : secundus pariter unicuspis , triqueter , eadem altitudine, qua molares reliqui; tertius et 14 quartus subquinquecuspides, cuspidibus tribus in- ternis minoribus; ultimus tricuspis, cuspidibus dua- bus internis externa minoribus. Rostrum obtusiusculum. Auriculæ late ovatæ, apice obtuse , rotundatæ , quarta parte latitudine | longiores, margine interno ad basin intlexo, juxta tragum angulum acutlusculum formante, —margi- ne externo sub tragum incurvo, et ad oris an- gulum protenso. Tragus dimidiam aurem attin- gens lanceolatus acutus rectus , latitudine triplo , aut etiam triplo longior. Patagium lumbare ultra digitorum basin adna- tum; appendix ossis calcis angustissima, ut fere nulla, sine curvatura aut lobulo. Digitus quintus equat phalangem digiti tertii primam cum secun- da; phalanx digiti tertii prima vix longior eadem phalange digiti quarti. Vellus notaei dilute flavido-brunneum , gastraei albidus, pilis omnibus basi apiceque unicoloribus. Patagium dilute fuscum utrinque nudum, solum- abla patagium anale superne ad caudæ basin paululum pilosum. Mensuræ Vesperuginis turcomani ; (e exemplari sicco ). Longitudo a rostro ad eauds apicem 2/1710. “. APA a čáude. 12.71 7 1,1 020M TATA A Cauda patagium superat. . . . . . . en 3111 an. 20000000 ld z AUS Le M a AQUÍ u NV OA TOY. u AEO La RENA ha à Cats OA KOM st tue PORTU Décret as Dan M L u Tá SINE UBÉÜR c. u. jake) LA ga Longitudo auris ad marginem internum. . . . . ai! u u u u externum... A 7141 Eartiudor an . o iste NM gh 52111 Longitudo tra j 32/44 Latitudo tragi. SE TKR 43 IDAS XN 1244 Nota. Mensuras supra notatas in exemplari inter septemdecim maximo collegi : minimum alis expansis circiter octo pollices sumit. , 3 5. VesPERUGO DISCOLOR Natterer. Tab. XII. £. 3. Vespertilio discolor Natt. in Kuhl: Deutsche Flederm. n. 8 Vesperugo discolor Keyserl. u. Blasius: Wirbelth. Europa's n. 87. V. Dentes primores superiores minuti, duo interní apice bi fidi; auriculae. antrorsum. flexe rostri apicem. attingentes, triangulari — ovatae, trago ^ oboeato-reniformi ; corpus pilis bicoloribus : notaei fuscis apice albidis , gastraei albidis basi fuseis. ini i Logd. AO Habitat in provincia Orenburgensi; frequens in promontoriis Uralensibus. 16 Descri ptio. Dentes superiores: primores quatuor geminati minuti, duo interni externis majores apice bifidi. Laniarius primoribus quadruplo longior, molaribus dimidio longior, inter eum et primorem externum parva lacuna. Molares utrinque quatuor : primus unicuspis paululo longior posterioribus, hi exter- ne ter plicati machæri formam AA referente, inter- ne gradu acutiusculo aucti. Dentes inferiores: primores sex crenulati, ex- ternus internis major, subquadratus trituber- culatus Laniarius primoribus triplo altior. Mo- lares utrinque quinque: primus unicuspis la- niario duplo brevior, secundus subunicuspis, in- terne auctus, laniario paululo minor , sed molari- bus posterioribus paululo longior; ultimi tres acute cuspidati. Rostrum obtusum. Plice palatine septem: pri- ma integra, reliquæ sex in medio profunde cre- nate; (in altero specimine quinque posteriores crenatas observavi). Auriculæ triangulari-ovate , eadem latitudine, qua margo internus longus est, obtuse, rotundatee , margine externo sub tragum ad inferiorem anguli oris partem usque producto, — margine interno basi rotundato. Auriculæ an- trorsum flexe rostri apicem accurate attingunt. Tragus lineari —reniformis , obtusus, apice latiore rotundatus, latitudine duplo longior, margine in- 17 terno incurvo, margine externo extrorsum curvo. In animalculo sedenti alis complicatis antibra- chium corpori adpressum accurate rostri apicem attingit, vel etiam una et dimidia linia brevius est. Patagium lumbare paululum ultra tarsi me- dium adnatum. Os calcis membranula appendiculari angusta semilanceolata. — Digitus quintus fere ea- dem longitudine, qua phalanx prima cum secunda digiti quarti, sed minor est, quam eædem phalan- ges digiti tertii una sumpte; phalanx digiti quin- ti secunda mediam phalangem secundam digiti quarti non attingit. Patagium fuscum; inferne circa corpus albo- pilosum ; patagium anale superne fere usque ad dimidium fusco-pilosum. — Notaum cano-fuscum: pilis fuscis apice canis vel albidis ; gastréum albi- dum: pilis albis basi fuscis, sub gula et inter femora postica totis albis. Rostrum auresgue nigra. Habeo exemplar, quod paululum differt a forma genuina: Noteum nigrum pilis apice canis, ad corporis latera unicoloribus nigris; gastreum per totum pilis basi nigris apice albidis, macula sub auribus albida; vellus aures superne basi antica tegens pariter albidum. Patagium nigrum , apice (inter digiti tertii et quarti apices ) sex lineas in latitudinem album. An status morbosus ? — Dentes, pro dolor! accuratius explorare non potui. 2 18 Mensuræ Vesperuginis discoloris: Longitudo corporis a rostro ad anum. ©. . > . . 24 zu « « ne To « caudae apicem. . . 44 — Alarum expansio. ; "» sli 24 Vos, e a Digitus quintas. . s + e 5 v- NUS ON u tertins 0» V TL Longitudo auris ad marginem internum. . . . . . 54 u u u u externum. AIS" TRE ISO 7144 Latitudo auris (ad marginis interni basin) in statu naturali. 5411 u «v explanatác, > aua a ili Longitudo tragi ad marginem internum.. . . . 1214 Latitudo tragi maxima (in ejus medio), . . . +. à 1.1441 AwrMkaro, longlor.. «Lire o vag = a e ee 4111 Nota. Inter septem exemplaria maximum alis expansis colligit 11^ 9”. — 6. VESPERTILIO BRANDTN Evm. Tab. XIII. f. 8. V. Dentes primores superiores bifidi , interní in tomii directionem positi , externi transversi ; auricule ovate obtuse eapite longiores, trago lanceolato acuminato ; notaeum rufofuscum , gastreum griseum. Habitat in promontoriis Uralensibus ad Sacma- ram fluvium et in provincie Casanensis lucis hor- tisque. 19 Descriptio. Dentes superiores: primores quatuor geminati, omnes bifidi: utringue internus in maxillæ directio- hem positus, utrinque externus transversus; in- ter eum et laniarium parva lacuna. Laniarius co- nicus acutus eadem magnitudine , qua Laniarius inferior. Molares utrinque sex: duo anteriores minuti conici, circiter sextuplo laniario breviores; tertius subunicuspis , posterioribus longior, lani- ario non multo brevior; quartus et quintus lati, interne gradu acuto externe cuspidibus duabus acutis lustructi, macheri formam AA referente; ultimus minor subbicuspis. ! Dentes inferiores: primores sex continui: qua- tuor medii homogenei æquales subdiaphani ceesii, scalpris crenulatis tomio parallelis ; utrinque exter- nus reliquis major , latior, subquadratus, obtuse tricuspis aut tuberculatus, albus. Laniarius appro- ximatus conicus acutus, primoribus duplo vel triplo longior. Molares ütrinque sex: primus et secundus æquales parvi, laniario duplo breviores , conici, unicuspides; tertius unicuspis triquetrus altitudine posteriorum et fere eadem altitudine, qua laniarius; ultimi tres acute subquadricuspides, ultimus paululo minor. Frons convexiuscula, aut fere in eadem directios ne, qua ossa nasalia. — Rostrum acutiusculum. Palatum plicis transversis octo instructum : guins Pl 20 que posticis in medio crenato-fractis, tribus an- ticis integris. Auriculæ ovato-oblongæ, duplo lon- giores, quam latiores , obtuse, antrorsum flexe capite paulo longiores, margine externo basi in- flexo, margine interno in angulum rectum excur- rente. Tragus dimidiam aurem attingens lanceola- tus acuminatus, latitudine triplo vel quadruplo longior, externe dente basali obtuso instructus. In animalculo sedenti alarum complicatarum antibrachium corpori adpressum dimidiam oris fissuram attingit. Digitus quintus dimidiam pha- langem digiti tertii tertiam. paululum superat; pha- lanx digiti tertii secunda et tertia eque longe. Pa- tagium nigro-fuscum unicolor nudum, sub brachio paululum pilosum ; patagium lumbare usque ad ž metatarsi adnatum patagium ; anale in regione ossis calcis, appendice membranacea carentis, pau- lulum ciliatum. Notaeum rufo-fuscum: pilis nigris apice ‚rufo- fuscis; gastræum nigricanti-griseum , in medio al- bidius: pilis nigris, apice albidis. Mensuræ Vespertilionis Brandtii : Longitudo corporis a rostro ad anum usque. . . . 1^ 744 « u " " caudae apicem. . . 3^ TN Arom espansio Zeu 4+ < -15 qu uc NI Digries quia ov 0.5. LUE. AA. (MON " CSS A M PUT DTE > 20 Bollexı sisalsangue 206, HMS SHS TGB u 2111 "1 E Longitudo auris ad marginem externum. . . +. . 7444 e « u u internum AN A. 6/4 Latitudo auris in statu naturali. e + 2 4 4 . Lu a er eıplamatde. . 0202 FX IR ane 414 Koka io MESE Ui lo AE S 32/4 EXE EFIE dat pcm OE IL be TA 1111 Aures antrorsum flexe rostro longiores. . . +. - 12/4 Nota. Inter septem exemplaria maximum alis ex- pansis Qu 144 colligit. 7. VESPERTILIO ŇNATTERERI Ruhl. Tab. XIII E 7. € Kuhl: Deutsche Flederm. n. 2.— Key serl. u. Blasius: Wirbelthie- re Europa's n. 95 V. Dentes primores superiores omnes unicuspides ; auricule oblongæ, capite longiores , margine externo rectiusculo , margine interno curvo,— trago dimidiam aurem longe superante subli- neari acuminato obtusiusculo; notaeum brun- neum , gastraeum albidum ; patagium anale manifeste ciliatum. Habitat in promontoriis Uralensibus ad Sacma- ram fluvium. Descri ptio. Denies superiores: primores quatuor geminati, omnes simplices unicuspides. Inter primores et 22 laniarium duplo longiorem parva lacuna. Molares sex : duo anteriores parvi, laniario quadruplo mi- nores; posteriores complicati cuspidati. Dentes. inferiores: primores sex, secundum tomi directionem impositi, postice gradu acutiusculo aucti. Laniarius primoribus duplo longior. Mola- res utrinque sex: duo anteriores. conici, laniarium dimidium adæquantes ; posteriores acute multi- cuspides Rostrum acutiusculum, Plice palati octo: qua- tuor anteriores integre, quatuor posteriores in medio crenate. Auriculæ antrorsum flexæ rostri apicem tertia parte superant, —oblonge, latitudine duplo longiores, apice obtuse rotundatæ, margine externo rectiusculo, sub apice leviter sinuato, basi sub tragum inflexo ibique finito, — margine interno extrorsum curvo, basin versus in dentem excur- rente. Tragus longus sublinearis, rectiusculus, aut vix extrorsum curvus, a basi ad apicem sensim attenuatus, apice obtusus, quintuplo longior, quam latior, mediam auriculam multum superans, basi externa bis dentatus. Patagium fuscum nudum, sub axillis pilosum ; patagium anale per totum marginem pilis brevi- bus albidis distincte ciliatum , patagium lumbare fere ad digitorum basin usque adnatum; os calcis Su O1 T appendice membranacea caret. — Digitus quintus medium phalangis tertii digiti terti attingit ; pha- 23 lanx tertia digiti tertii phalange secunda ejusdem digiti minor. Vellus fere eodem modo coloratum est, quo Vespertilio Daubentonii: notaeum brunneum , pi- lis fuscis. apice. brunnescentibus , gastræum albi- dum, pilis basi nigris, apice albis. Mensure Vespertilionis Nattereri: nado: qorporis sine cauda. 0000 y a a EA e TAN NE a ONE ay VANE duo eer o A A EEUU. (sor oen 1 O u Peete dunt quinfi. ... : 4 «4.4 cnet 4800 cap u « tertii. CEE ov CE 10244 a auris ad marginem internum. . . . . Ji “ « u u externum. 7.7 ea 8111 Latitudo auris in statu naturali. . . . . . . . 31 u Mod OR OBAJA LB du AKÁ IAI culos 454 Aures antrorsum flex rostrum superant ; 22441 — 3111 Ligi COUR CESR RE a a a a 5444 Patino trap Maxima: bastos r 4.2 ao . 0. 1/4 Bose aure hrevior. d. s. zak. AST 21/41 8. VESPERTILIO DAUBENTONII Leisler. Keyserling u. Blasius Wirbelth. Europa's n. 97. Vespertilio Volgensis Evm; Bullet. de la Soc. des Nat. de Mosc. 1849. I. p. 24. V. Dentes primores superiores eniargindti; auricu- le longitudine capitis, oblique ovate obtuse , 24 trago lineari —lanceolato obtusiusculo, dimi- diam aurem via attingente ; plice palatinae octo, tres anteriores integre ; notaeum brun- neum, gastraeum griseo-albidum. Habitat rarius in promontoriis Uralensibus au- stralibus, ad Ic et Sacmaram fluvios, circa Oren burgum , etc. ; frequenter in provincia Casanensi ad Volgam fluvium superiorem, in tractu Vassily- Sursk. Descriptio. Dentes superiores : primores quatuor ceminali , omnes apice emarginati, duo externi transversi, duo interni secundum maxillæ directionem impo- siti. Laniarius primoribus triplo aut etiam triplo longior. Molares utrinque sex: duo anteriores mi- nuti, primoribus vix altiores, unicuspides, — tertius etiam unicuspis , sed altitudine posteriorum, —hi externe acute tricuspidati, in latere interno fovea media excavati. Dentes inferiores: primores sex minuti. Laniarius laniario superiore paullulo minor. Molares utrin- que sex: duo anteriores laniaru altitudinem dimi- diam paululum superant, — tertius etiam unicus- pis, — tres posteriores externe cuspidibus duabus magnis instructi. Rostrum obtusiusculum. Plice palatinæ octo, tres anteriores integre, quinque posteriores in 29 medio crenatæ, Auriculæ antrorsum flexæ rostri apicem attingunt, vel paululum superant,—obligue ovatæ, obtusæ, rotundate, duplo longiores, guam latiores, margine interno extrorsum curvo in an- gulum baseos rectum excurrente, margine exter- no bis sinuato (altero sinu medio, altero prope basin), sub trago finito. Tragus lineari—lanceolatus, apice obtusus, basi externa unidentatus, auriculam mediam vix æquans. Patagium lumbare paululum ultra carpi basin adnatum ibique, «que ac patagium anale, paulu- lum ciliatum, — sub axillis pilosum. Os calcis apice sublobatum. Digitus quintus medium phalangis tertiæ digiti tertii attingit; phalanx tertia digiti tertii phalange secunda ejusdem digiti paululo minor est. Noteum e griseo brunneum : pilis dimidio ba- sali nigris, apicali grisescenti — brunneis; gastreum albidum, pilis nigris, apice albis. Mensure Vespertilionis Daubentonii : Longitudo a rostro ad caudae apicem . . . . . 34 3 « u ak CR A AMPLES Mgr) IME OA Alain ex parisie Us ML Db e$ LV, Een 044 LL LU OR LEB u ja PR UN uu dica touts. e RM Longitudo auris ad marginem internum. . . . . 514 “ « u u é*ternum. M ou NEC d 6 Latitudo auris. . . . MEC RNA A 3111 Longitudo tragi a dente pasali. ra: -83108 2241 + Látitido ‘tradi: bliéby.“.“ 4", 44702 UP IN su Anchiitäsngollanpier, + „ri isti La, Ut 31411 Aures antrorsum flexe rostri apicem attingunt, vel u eum superant. In animalculo alis complicatis antibrachium rostri apicem fere attingit. Nota. Habeo septem exemplaria in montibus Al- taicis capta, que differunt vellere obscuriore et mole minore, licet omnia (ob dentes usu detritos) provecta; ceterum non differunt. 9. PLECOTUS AURITUS L. Vespertilio auritus L. S. XII p. 47. n. 5.— Plecotus auritus Key serl. u. Blasius Wirbelth. n. 100. Pl. auriculis oblongis longitudine antibrachii , trago lanceolato acuminato basi dentigero, di- midiam aurem eguante, — digitis quinto quartoque æqualibus, antibrachio multo longi- oribus,—notæo brunneo, gastræo albido, utri- usque pilis basi nigricantibus. Habitat frequens in provinciis Casanensi et Orenburgensi ; vulgatissima in promontoriis Ura- lensibus. | Descriptio. Dentes superiores: primores quatuor geminati apice bifidi; interni externis paululo, in tomu di- 27 rectionem positi; externi transversi. Laniarlus utrinque unus a primoribus remotus hisque qua- druplo longior, sed molarıbus non multo longior. Molares utrinque quinque argute cuspidati; pri- mus minutus vix major primoribus, secundus pau- lulo minor laniario, reliqui subaquales , secundo paululo breviores. | Dentes inferiores: primores sex, tubereulatı. La- niarius utringue unus molarıbus posterioribus hand longior, in basi cuspidibus duabus acutis auctus. Molares utrinque sex argute cuspidati, cuspidibus triquetris; duo anteriores laniario duplo breviores, Plicæ palatinæ septem, omnes continuæ.—kRost- rum breve. Auricule maxime oblongo —ovales, capite triplo longiores, eadem longitudine, qua antibrachium est, plicis transversis obsoletis viginti et duabus, in basi marginis interni dente distincto magno instructe , in pagina antica pilis brevibus passim raroque obsitee, margine interno ciliate. Tragus dimidia aure modo longior, modo brevior est, liniari —lanceolatus acuminatus, in basi exter- na dente magno obtuso preeditus. — Patagium lum- bare latissimum , usque ad digitorum basin adna- tum. Membrana appendicularis ossis calcis nulla, Digitus quartus et quintus æque longi antibra- chium una cum ejus tertia parte sumptum æ- quant; digitus primus sat longus, paululo longior, guan digiti quinti phalanx secunda. 28 Notaeum brunneum, aut griseo-brunneum, eodem colore, guo in V. Nattereri, pilis apice brunneis, basi nigricantibus; gastreum albidum, pariter parum differt a V. Nattereri, pilis apice albidis, basi nigricantibus. Patagium eodem colore, quo notaeum est, brunneun, nudum , supra infraque circa corpus paululum pilosum. Mensuræ Plecoti auriti, (in exemplari exsiccato sumtæ ): 4 Longitudo corporis a rostro ad anúm. . . ... Tl « ab ano ad caud= apicem #45 „5. . , IE 4105 Cauda e patagio exstat. . . . Me AE SE eee 1144 Alarum expansio Se Von A EE RSS : "te ux AU HS ai tee Longitudo digiti quinti, vel quasi. k i M « a tertii. ZA diu NS SLA A He u u primi sine ungue. = 52.4., » 42441 . .. 1 u i bracho U E i! A u auris. . 1/4 Glu Latitudo anris explanatae. . . . . « oe. 9/44 . 1 Aures antrorsum flexæ rostro longiores. 14/ i 2 ° 2 Longitudo iragii5 S TON tk ADOS Oe wees 7214 . B 5 Latitudo tragis c; s, ut labs abs REA zu Nota. Hæc species satis longe vulgata est: habeo exemplaria in territorio montium Altaicorum Chinensi capta; quee vix differunt a nostra- tibus. 29 ExPLICATIO TABULARUM Xll et XIII. Fig. 1. Vesperugo Noctula , Schreb. (e varietate f. adhibita ). a auris (ad exuvias delineata ). b. dentes duo primores superiores cum laniario, a latere externo adspecti. c. dens molaris superior secundus, ex adverso adspectus d. idem, a latere interno adspectus. e. dens molaris inferior, interne adspectus. f. dens primoris inferior. g. laniarius et molares superiores cum dente accessorio h, a latere interno adspecti. i. dens accessorius maxime auctus. Fig. 2. Vesperugo turcomanus, Evm. a. auris (e exuviis delineata ). b. tragus. c. dentes duo superiores cum laniario, externe adspecti. d. dens molaris superior. e. dens molaris inferior. Fig. 3. Vesperugo discolor, Natter (ex vivo delineatus). a. tragus. Fig 4. Vesperugo Leisleri , Kuhl. (ex vivo). b. dens molaris superior. Fig. 5. Vesperugo Nathusii, Blas. et Keyserl. (ex vivo). a. tragus. b. dentes duo primores superiores cum laniario Fig. 6. Vespertilio Daubentonii, Leisl. (ex vivo). a. laniarius et molares superiores. Fig. 7. Vespertilio Nattereri, Kuhl. (ex vivo). Fig. 8. Vespertilio Brandtii , Evm. (ex vivo). a. cranium (ad frontis directionem ostendum). a + st s£ we Y R ` + nr "p | U nme A a t E P a NN l : s, j AN m UA EA T v se E | f 13 ] M x { | N Akad. 2 $s A IRA IRAN: or 35 t Mer A DRE "m nie à E ‘ i fo a f v V L à i M À a. | g i à we i A OMIM ES SN qu» tt: mi E < T HS. x k ) aa q » 4 7 į i k y b . i Tyr # mv ! | LÉ Det bak et cs | Us See * f E À à. rey BAST comu vem pa moe 6x 5j 1422 veu ib & Ke ER . i A a À Mid K ry rn er DT LIS ki NDS: X», „nagų EER sig eb ele m KTE k Mis NES OL iiis e NUM CUN $ RR, usb 2 TOKY Si AO ont à | a UC zotretí hearing ex « ~ 4 E HA oe f. REDE amada in A riedi TE Fu aet. è + i5 | pra | e i LA RARES: OD T DE va" LA Tan 3 | ca PT tat 585 (fto stood Ber à 1 V f doc Did a LEEREN £pi AT VEISTM Pags TES MET je, 4 * A % 4 e Y # y o " no d Veletin. (I4 | SM MW, Va abt XM ý Gaylord Bros. Makers Syracuse, N.Y. PAT. JAN. 21, 1908 mmm