Skip to main content

Full text of "Dissertatio de gentis Furiae commentariis domesticis"

See other formats


DISSERTATIO 
DE GENTIS 
FURIAE 
COMMENTARIIS 
DOMESTICIS 

Eduard Lübbert 



HP 

Digitized by Google 



De gentis Furiae commentariis domesticis. 



Furiorum inclutam illustremque gentem Tusculo oriundam esse inscriptioncs clarissimae 
antiquissimaeque testantur Tusculi repertae, quae partim sepulcro Furiorum, quod ibi 
fuit, partim monumentis in deorum honorem consecratis debentur. Collegerunt has 
reliquias elegantissime summaque cum fide Ritschelius, humanis quidem rebus nuper 
ereptus, scd in hominum memoria aeternum victurus, in Priscae Latinitatis Monumentis 
tab. XLIX et Mommsenius in Inscriptionibus latinis antiquissimis p. 27. Rectissime 
animadvcrsum est, ad hanc Furiae gentis originem Tusculanam pulcherrime referri 
venustam illam narrationem, quam anno 381 a. Chr. 373 a. u. c. , quo M. Furius 
Camillus quintum tribunus militaris fuit, vetcres auctores tribuerunt. Rumor percre- 
buerat, Tusculanos, fidissimos ceteroquin socios, defectionem moliri et clandestinis 
consiliis hostes adiuvare. M. Camillus cum collega L. Furio itincrc citatissimo in Tu- 
sculanortim fines proficiscitur. Sed interim Tusculanos iam ipsos consiliorum suorum 
vehementissime paenituerat. Itaque enixo studio curarunt, ut Camillus per fines suos 
et urbem incedens omnia (juam maxume pacata et ab omni belli specic quam rcmo- 
tissima offenderet. Pulchre haec Livius 6, 25, 9 descripsit: ittgressus urbem . . . 
ieinuas patentes et tabernis apertis proposita onmia in medio videt intentosque opifucs suo 
quemque operi et ludos litteranttn sfrepere diseentium voeibus ac replelas semitas . . . 
pucrorum et mulierum huc atqnc itluc cunlium. Itaque haec tanta ad paenitendum 
0 proelivitas imperatoris Romani iram ita mitigavit, ut, cum tanquam in aciem ad vin- 
^ cendum prodisset, ips'e se victum profiteretur. TuscuUni a senatu sine difficultate 
p erroris sui veniam plenissimam, mox civitatem nacti sunt. I Ianc narrationem in gentis 
\ Furiae sinu et penetralibus ortam et de manu in manum traditam esse , valde pro- 
^babile est. 

■/ Gens Furia vetustissimis temporibus quom non exiguo consulatuum et tribu- 

natum militarium numero conspicua sit, tarnen bellica laude ceteris non antecellit ; 
ad summam demum gloriam consurgit M. Furii Camilli virtute. Fius vestigiis detnde 
strenue incedunt L. Furius, Camilli filius, et L. Furius, Camilli nepos. Magna illius 
gloriae splendorisque pars e bellis fortissime cum Gallis gestis provenit. Atqui conli- 



i 



f** tendum est, de earum victoriarum triumphorumque fide non sine gravi caussa nuper 
±. dubitatum esse. Professus est, quid de hac re sentiret, vir egregius K. W. Nit/sch, 

y x Digitized by Google 



4 



10 



^ 2 S. o 



9 




in 
V 

C 

s i' 

P I 

P 
H 

tu 



Digitized by Google 



I 



M 
M 



TJ 

1 1 



Ol 



• C 
Oi TJ 



Cn— 1 



00- 



KJ 



3 n 

o ■ 

c </> 

5 P 

S o 



O 



s 

tu 

4- 




— : TJ_ 

c c 

B 2. 

TJ S 

I n 





p 


V) 

C 


> 


in 




COS 


TJ 
TJ 
P 








TJ 


o 


5. 


00 


— 




Vi 




*n 




V 



p- 

£1 fr 

c: w 

K> Ol 

? 1 



TJ 
-~ TJ 



C 



S ß 

in (fl 

'S 

00 

-» • E - 

B" 
" c 

b 



o> 

.3. 

er 



n 
c 

(A 



3 M 

5. 



10 

00 



n 



51 

c 

2. 

g 

TJ 
o 



O 



TJ TJ 

■Ii- 

c 

o w 

° F 

vo EL 
o =t 

■ I 



2. 

5 



3 



3 



00 

I * 



0 



3. 
c 

LT. 



NO 



O» X 



o 0 ^ 

3 TJ 



s R § 



!0 



2? e" 



g 



• • • ~ 



O 

u | 

00 g" 

O w 

| 

— ■ 

i 



Digitized by Google 



0 



Die Roemische Annalistik (Berolini, 1873) p. 275 sqq. Polybius 2, 18, qui 
locus gravissimi testimonii vim habet, manifesto indicat, se intra illud quadraginta 
annorum spatium, quod post celeberrimam illam cladem a Gallis acceptam secutum est, 
nullius proelii cum Gallis commissi mentionem cognitam habere ; nam ne eam quldcm 
incursionem, quam anno tricesimo post Galli fecerint, cum proelio aliquo coniunctam 
fuisse. Iam vero, si Polybius haec bella, quae a Livio tanta eloquentia tantoque 
dicendi ornatu enarrantur, ignorat, fieri vix poterit, quin Fabium quoque Pictorem ea 
■gnorasse statuamus. Haec rectissime ratiocinatus est Nitzschius. Unam tarnen rem in 
hac quaesrione premendam censuerim, quam Nitzschius, quia ab eius consilio id lon- 
gius aberat, in medio positam reliquit p. 277. Narrationum illarum de M. Camilli, 
L. Camilli reliquorumque ducum victoriis Gallicis, quae annis quadraginta proxumis 
post urbem captam evenisse dicuntur, radices et prima origo referendae videntur ad 
eorum bellorum cum Gallis gestorum tempora, quae paucis annis ante et paucis annis 
post bellum Hannibalicum exarserunt. In his bellis nomen et gens Furiorum post 
longam oblivionem ad novam laudem splendorcmque resurgit. Eminent duo Furii 
inter clarissimos eius temporis duces. P. Furius Philus, anni 223/531 consul, testi- 
bus actis triumphalibus Capitolinis triumphavit 'de Galleis et Liguribus'. L. Furius 
Purpureo, anni 200/554 praetor, Livio 31, 49, 1 teste triumphavit de Gallis. His 
temporibus nata videtur illa vox, quam in oratione apud senatum habita, cum trium- 
phum peteret, L. Purpureonem iactantem facit Livius 31, 48, 12: data fato ctiam quo- 
dam Furiac gcnti Gallica bella. Itaque hac aetate, qua summa fortitudine saepiusque 
Furiis ducibus cum Gallis pugnatum est, fabulae illae ortae videntur, primum sine 
dubio in carum gentium, quae primarias quasdam partes in illis rebus sibi vindica- 
bant, sinu et gremio. Quo tempore Polybius scribebat, haec nondum vulgata fuerant. 
Deinde Gracchorum fortasse tempore haec ex aedium privatarum umbra et ex fami- 
liarum gentiumque quasi officinis in lucem publicam prodierunt. Ft duae sunt potissi- 
mum caussae, quae ut victoriae illae vetustissimae e Gallis reportatae fidem facere 
possent, effecerunt. Primum Romana virtute indignum videbatur, si ingens illa clades, 
qua urbs et nomen Romanum prope dcleta fuerant, diu inulta remaneret ; itaque 
imaginem saltem ultionis aliquam confinxerunt. Deinde vero bellis illis Gallicis, quae 
urbis eversionem secuta esse dicuntur, pulcherrima triumphorum et victoriarum materia 
non solum patriciis gentibus, scd plcbeiis quoque parabatur. Haec bella sub idem 
fere tempus ineipiunt, quo plebeii ad consulatum pervencrunt 5 itaque duo consules de 
plebe C. Poetelius Baibus anno 360/394 et M. Popillius Laenas anno 350/404 in 
numero imperatorum sunt, qui per id tempus de Gallis triumpharunt. Sed de his 



Digitized by Google 



7 



infra copiosius dicctur. Jam tabula propagationis gentis Furiae inspicienda est, quam 
in paginis duabus antecedentibus exprimendam curavimus. 

A d n o t a t i o. 

Ad. Nr. i. — Sp. Fusius fetialis fuit regnante Tutlo Hostilio 672/82 — 
640/114. Pertinct eins viri mentio ad illud foedus, quo Romani et Albani sanxerunt, 
ut belli, ad quod exarscrant , eventus Horatiorum et Curiatiorum certamini committe- 
retur, utque eo iudicio staretur, quod alterius utrius partis vel victoria vel clade di 
ipsi laturi viderentur. Narrat Livius 1,24,6: fetialis erat M. Valerius, is patrem patra- 
tum Spurium Fusiitm /tri/, vcrbena caput capillosgue langem. Pater patratus unus 
aliquis creabatur e collcgio fetialium, ubi tale quid usu veniret. 

Ad Nr. 2. — De nominibus conf. Liv. 2, 39, 9: Dionys. 8, 16. Cognomen 
nullum neque apud Livium neque apud Dionysium traditur. Collegam Sex. Fürius 
habuit Sp. Nautium. Incidit in hunc annum clarissima Coriolani expeditio, qua patriae 
bellum intutit Itaquc ut Coriolani virtuti victoriisque locus pararetur, qui hanc narra- 
tionem exornaverunt operam dederunt, ut consulum ingenia inertia et ignava fingerent. 
Dionysius in hac parte Valerium Antiatem secutus verbis satis acerbis utitur ; 8, 37 
yiy.kttx yaq iv otvrcis tc ^cc>TTr,(;icv r,v et 8, 63 a^xc^cfij/ 94 eic tjjv itoKtv ev aiffj^Jv^ 7rcflb.y 
Yttetw itihiets fc,£otv fTTi ra tfyai (pF^c^ci- Valerium enim Antiatem eius narrationis for- 
mae, quam Dionysius exhibet, auetorem fuisse, manifesto colligitur inde, quod Diony- 
sius multus est in laudanda Valeria Publicolae sorore, quae praeeipuas quasdam par- 
tes agit cum in illo consilio de matronarum ad Coriolanum legaüone commendando 
(Dion. 8, 39), tum in Fortunae muliebris sacello dedicando; Valeria enim prima eius 
deae sacerdos creata est; Dion. S, 55 \fy M ^ v virc ™v ywotmZv a7rM%Sv rort tt^w- 
tsv >} t»jv yvwfxyjv «l!t«7s tlTryrtTetfx^vtj 7Tffi tJjs, Ti^ßflots OvctKefl*. 

Ad Nr. 3. — Ambo cognomina 'Medullinus Fusus' testantur fasti Capitol. 
MwÄÄ/M- habet Diodorus ri, 48. De rebus conf. Liv. 2, 43, 1 sqq ; Dionys. 
9, 1.2. Collega fuit K. Fabius. Furius bellum cum Aequis gessit non admodum me- 
morabile, hostibus plerumque refugientibus. 

Ad Nr. 4. - Medullini cognomen testatur Chronograph, anni 354. Mf&eAaveV 
habet Diod. 11, 63. De rebus conf. Liv. 2, 54; Dion. 9, 36. Collega fuit C. Man- 
Uus. Hoc anno 280/474 Cn. Gcnucius tribunus pl. legem agrariam promulgavit; cui 
cum consules summa vi resisterent, finito eorum magistratu reos Genucius eos fecit. 
Verum hac accusationc omnium patriciorum iram ultionemque incendit ; itaque cum 
iudicii dies venisset, nuntiatum est, nocte antecedente Genucium domi in lecto mortuum 



Digitized by Google 



8 



inventum esse. Accusationem illam consulum ad postcriorum temporum sludia civilia 
fictam videri probabiliter Mommsenius statuit (Roem. Staatsr. 2, 1, 283). 

Ad Nr. 5 . — Fusi cognomcn in fastis Cap. extat ; item Medullini cognomen 
extitisse spatia litterarum docent. Cognomina desunt apud Livium 2, 56, 1 et Dio- 
nysium 9, 40. Diodorus 11, 66 <t>'.ty MV habet. CoUegam anno 282/472 Furius ha- 
buit L. Pinarium. Hic consulatus nulla re memorabilis est, nisi quod eo anno Volero 
Publilius rogationem clarissimam tulit, 'ut plebci magistratus tributis comitiis fierent'; 
sed haec rogatio sequente rieimim anno perlata est. Paucis annis post 287/467 P. 
Furius inter triumviros agro dando fuit, qui Q. Fabio suasore creati sunt (Liv. 3, -,6). 
Huius denique P. Fun extremorum fatorum et obitus luculentam satis notitiam 
ad nos pervenisse probabili coniectura statuerunt viri doeli, velut auetores commenta- 
tionis de gente Furia insertac Augusti Pauly Encyclopaediae reali Vol. 3 p. 553. 
Rem narrant Livius 3, 4 et Dionysius 9, 63 5 Pubiii praenomen solus Dionysius ser- 
vavit. Sp. Furius consul anni 290/464 ab Aequis circumventus et obsessus est. Eru- 
ptione facta fratcr consulis P. Furius legatus nimio hostium persequendorum studio ab- 
reptUS cum paucis cohortibus exclusus est et cum nequiquam eum hostes ad arma 
tradenda exhortarentur, acritcr dimicans cecidit. Aequi caput eins in cuspide geren- 
tes ferociterque ostentantes ad castra oppugnanda redeunt ; tandem a T. Quinctio 
proconsule, qui ad consulcm liberandum citato cursu advenit, repelluntur. Hanc narra- 
tionem ex Valcrio Antiate fluxisse Livius 3, 5, 12 apertis verbis indicat Narrandi 
occasionem Valerio sine dubio praebuerant gentilis sui, L. Valeri, nomen et merita, 
qui Livio 3, 5, 3 teste in summa rei publicae propter consulis periculum concitatione 
ad praesidium urbis relictus fuerat. 

Ad Nr. 6. 

De cognominibus haec adnotanda sunt: 'Medullinus III' habet Chronographus, 
ubi in numero non consilium, sed errorem agnoverim. Apud Livium 3, 4, 1 Codices 
habent 'Fuscus' pro Fusus, non minus illud ex scribendi errore natum. Diodorus Ii, 78 
M-d»;A*vcV praebet. In praenomine aliquanto gravior est diversitas ; nam Diony- 
sius, cum ter consulis nomen posuerit 9, 63 et 66, constanter 'Servium' eum vocat , 
itaque non error, sed consilium subest, quod quäle fuerit nunc erui vix poterit. At- 
que omnino tenendum est. in praenominibus saepissime fastorum antiquos testes inter 
se dissentire, velut in solius gentis Furiae propagationis tabula iam tria sunt lucu- 
lenta eius fluetuationis exempla. Praeter id, quod modo commemoravimus ad annum 
290/464 pertinens, simile quid accidit anno 334/420, ubi tribunus militum, quem fasti 

•\ 

Digitized by Google 



9 

Cap. L. Furium vocant, apud Livium est Sex. Furius. F.üciemque modo anno 354/40Ö 
fastorum Cap. Sp. Furius Livio est L. Furius. 

Consulatus, quem sive Spurius sive Servius Furius anno 290/464 cum A. 
Postumio gessit, inprimis notabilis est, quia res co anno gestae plane geminae et 
eaedem sunt cum eis, quae paucis annis post anno 296/458 L. Minucio C. Nautio 
consulibus gestae esse narrantur : praebent igitur egregium exemplum narrationum 
iteratarum, quibus referta est vetustissima historia Roinana. Diximus de hoc con- 
sensu in superioris anni scriptione academica de gentis Quinctiae commentariis dome- 
sticis p. 20. Ambae narrationes compositae sunt ad Quinctiae gentis laudes cele- 
brandas. In priore Sp. Furius ab Aequis circumventus et obsessus a T. Quinctio 
Capitolino Barbato proconsule liberatur; in posteriore (Liv. 4, 25 et Dion. 10, 22) 
L. Minucius ipse quoque ab Aequis in Algido castris inclusus obsidione premitur; in 
eo liberando L. Quinctius Cincinnatus dictator ab aratro ad summum imperium evec- 
tus immortalem gloriam meretur. Hoc unum tantummodo inter has narrationes inter- 
est, quod Sp. Furius nimia audacia in has angustias adduetus est; in fratris enim P. 
Furi morte ulciscenda temere in hostium turbam elatus gravi volnere affligitur sauci- 
usque a suis in castra reportatur: L. contra Minucius pavore formidineque impeditus 
suos intra vallum retinet, md/a, inquit Livius 3, 25, 3, magnopere clade aeeepta castris 
se pavidus tenebai. 

Cum hac narratione, qua T. Quinctius Capitolinus Barbatus Sp. Furium ob- 
sidione Iiberasse summoque discrimine exemisse dicitur, aretiore haud dubie vineulo 
cohaeret alius cuiusdam rei memoria, quae in annum 308/446 incidit, quo idem T. 
Quinctius Capitolinus quartum consul atque rerum gestarum gloria florentissimus cum 
collega longe iuniore et nullodum rerum gestarum splendore insigni, Agrippa Furio, 
quem in tabula nostra sub Nr. 10 collocavimus, fasces tenuit. Narrat Livius 3, 
66 — 70 hunc consulatum summo documento fuisse, quantum emolumentum res publica 
capiat ex pietate et benignitate iuniorum collegarum, qui cum par sit utrique consuli 
cum altero potestas, tarnen peritioribus et spectatae virtutis collegis imperium submit- 
tant et in negotiis gerendis concedant. Verba Livi 3, 70, 1 haec sunt: in exercitu 
Romano cum duo consules cssent potestate pari, quod saluberrimufti in administratione 
maguarum rerum est, sumtna intperii, concedente Agrippa, penes colkgam erat, et prae- 
latus UU facilitate siwunittentis sc comiter respondebat communüando consilia laudesque 
et acquando imparem sibi. Ex hac concordia fruetus pulcherrimus natus est: consules 
enim unitis viribus egregiam e Volscis victoriam apud Corbionem reportarunt. Haec 
igitur imago collegae iunioris tanta observantia seniorem collegam colentis eique se 



Digitized by Google 



to 

submittendis rccte pulcherrima Livio visa est; sed multo etiam pulchrior fit, si con. 
iectura non nimis profccto audaci statuamus, Agrippam Furium, officiosissimum ob- 
servantissimumque T. Quincti collegam, filium fuisse Sp. Furii consulis anni 
390/464, quem in consulatu idem T. Quinctius Aequorum obsidione liberaverat. Hoc 
si cum in modum in antiquis monumentis et commentaris gentis Furiae narratum 
erat, optime modestiae illius, qua Agrippa Furius insignis est, ratio redditur; hoc 
enim conecsso filius Agrippa Furius beneficii, quo olim patrem Spurium T. Quinc- 
tius sibi devinxerat, memor collegam suum summo quo potest honore cumulat eique 
pro pulcherrimo debito, quod quasi hereditarium a patre aeeeperat, pulcherri- 
mum faenus pendere studet. 

Ad Nr. 7- 

Plenum huius viri nomen est: L. Furius [Sp. f.] Medullinus. In fastis Capi- 
tolinis ad annum 420/334 servatum est 'Medullinus III'. Patrem eius Spurium feeimus, 
quod eo nititur, quia hic L. P'urius in fastis Capitolinis sine dubio Camilli patris locum 
obtinebat. Camilli autem avus Spurius vocatur; is vero Sp. Furius commodissimc pro 
consule anni 481/273 (Nr. 3) haberi poterit; nam quominus pro Sp. Furio anni 
464/290 consule (Nr. 6) habeatur, obstat, quod is apud Dionysium, ut supra vidimus, 
Servius Furius vocatur. Attamen minime probabile est, de Camilli avo tarn incertam 
memoriam ad posteros pervenisse. Diodorus duobus illis locis, quibus L. Furi nomen 
affert, 12,60 et 12,81, cognominibus caret. Iam igitur secundum fastos Capitolinos 
L. Furius Sp. f. Medullinus, pater, ut diximus, Camilli, ter tribunatu militum funetus 
est: primum anno 432/322, conf. Liv. 4,25,5; deinde 425/329, conf. Liv. 4,35,1; 
denique 420,334, conf. Liv. 4,44,1. Primo anno collegam habuit L. Pinarium, quod 
moneo, quia P. quoque Furio (Nr. 5) in consulatu collega L. Pinarius, pater fortasse 
illius, fuit. Altero et tertio tribunatu L. Furio collegae fuerunt L. Quinctius Cincin- 
natus A. Sempronius Atratinus, ut in duorum annorum collegiis tribunieiis hi tres viri 
una fucrint. 

De trium illorum annomm rebus gestis pauca lantummodo traduntur, quae 
hoc loco omitti poterunt. Unum vero omittere non licebit: extat in huius viri memoria 
gravis quaedam repugnantia, qua Livii narratio ab fastorum Capitolinorum testimoniis 
discedit. In fastis Capitolinis, quemadmodum supra vidimus, omnia optime cohaerent 
neque quidquam est, quod in eorum ordinc et dispositione piimo certc adspectu nos 
offendat. Apud Livium rerum continuatio et series turbata est. Livius tres illos 
annorum 432/322, 425/329, 420/334 tribunatus militares non uni eidemque L. Furio 



Digitized by Google 



1 1 



tribuit, sed eius nomen in duobus tantum prioribus praebet; in postremo anni 420/334 
Codices Mediceus et Parisinus (Liv. 4,44,1) exhibcnt l Sex. Furium Medullinum iterum'. 
Vossianus codex cum aliis nonnullis habet 'L. Sex.' Sigonius quidem, quem plerique 
editores secuti sunt, pro Sexti praenomine illud, quod et superioribus tribunatibus et 
fastis Capitolinis commendatur, Lucii, substitui iussit. Sed summo iure Weissenbornius 
noluit peccatum, quod ipse scriptor admisit, librariis tribuere et quamvis speciosa 
coniectura obtegere ; itaque lectionem 'Sex.' retinendam censet eamque ad Liv. 4,35,1 
in adnotatione doctissima, qua omnem fere gentis Furiae apud Livium mcmoriam 
comprehendit, defendere studet. Iam vero si, quod maxume probabile est, hoc anno 
420/334 Sex. Furium Livius dicit 'iterum* tribunum fuisse, ipse secum non consentit; 
nam iterato tribunatui nullus, qui primus Sex. Furii fuerit, respondet; duos enim illos 
annos, qui soli idonei huic viro esse possunt, 432/322 et 425/329, Livius pariter cum 
fastis Capitolinis Lucio illi Furio tribuit, quem fasti Capitolini anno quoque 420/334 
habent. Verum talis inconstantia in Livio minime inaudita est, solet enim, qua est 
simplicitatc, vetustiores auctores excribere de eiusmodi discrepantiis minime sollicitus. 
Res igitur ita explicanda erit, ut statuamus, Livium trium eorum tribunatuum notitiam 
diversis fontibus deberc, qui de praenominibus Furiorum inter se dissentirent. 

Itaque hic Livii error cum aliquo nostro lucro coniunctus est; nam novo 
rursus exemplo docemur vetustos magistratuum populi Romani indices in praenominibus 
inter se discordasse, minimeque omnia eiusmodi monumenta fastorum illorum , qui publica 
auctoritate conficiebantur , fidci addicta luisse. Atque fieri potest, ut non sine iusta 
caussa ab eis discesserint. Nam in fastis Capitolinis , qui illam publicorum fastorum 
memoriam ad nos propagaverunt, nitida quidem omnia sunt et accuratam quandam 
continuitatem certumque ordinem praebent; neque dubium esse potest, quin si lapides 
Capitolini integri servati essent, nos omnium gentium Iwmanarum, quae quidem ad 
nobilitatem pervenerunt, successioncm et propagationem facile pcrspiceremus ; nam in 
patris et avi, quorum nomina scmper addita erant, significatione insunt illae origines 
et sanguinis vincula. Sed nitida illa species et elegans illc omnium partium concen- 
tus, quem praebent fasti Capitolini, arte quaesitus est nec effici ab eorum monumen- 
torum auctoribus potuit, nisi vi quadam et audacia adhibita. Itaque Livio non nimis 
irascendum erit propter illam sive ncglegcntiam sive inconstantiam, qua 4,44>> anno 
420/334 'Sex. Furium Medullinum iterum' tribunum militarem fuisse scribit. Latet 
enim in hac re testimonium aliquod privatorum illorum monumentorum, quibus magi- 
stratuum nomina mcmoriae mandabantur. Et profecto felici casu accidit, ut cur in 
huius rei notitia tradcnda privata rerum memoria a publicis monumentis rccesserit, in- 



Digitized by Google 



12 



dicari possit. Nam si, id quod faciunt fasti Capitolini, tres annorum 432/322, 425/329, 
420/334 tribunatus omnes uni L. Furio Medullino assignamus, hoc incommodum na- 
scitur, ut in eius viri filium natu maiorem, fratrem Camilli, L. Furium (Nr. 12), nimium 
mukös honores, duos consulatus et septem tribunatus militares, cum fastis Capitolinis 
cumulare plane cogamur. Nam huius L. Furii (Nr. 12) pater ex tota Furiorum gentc 
nemo alius esse potest, quam is, qui illorum trium annorum sive omnes tribunatus 
gessit, sive partem, itaque si hi tres tribunatus ad unum eundemque Furium 
revocandi sunt, fieri non potest, quin nimiae illae honorum copiae, duo consu- 
latus et septem tribunatus, uni tantummodo L. Furio adsignentur. Huic vero incom- 
modo ei auctores, quos Livius sequitur, occurrere studuerunt. Praeter L. enim 
Furium in trium illorum annorum memoria Sex. Furium, Lucii fortasse fratrem, 
distinxerunt, eaque re id lucrati sunt, ut thesaurum illum duorum consulatuum et 
septem tribunatuum militarium duobus Luciis Furiis assignarent, quos fortasse fratres 
patrueles fuisse testabantur. Videmus igitur fastorum publicorum custodes nimio aequalitaris 
et concinnitatis studio adduetos ea sanxisse, quae fabularum speciem in fronte gererent. 
Hoc incommodum monumentorum illorum privatorum auctores evitarc studuerunt. 

Ad Nr. 8. — Sp. Furii anni 453/301 consulis suffecti, qui in magistratu 
mortuus est, memoria solius Dionysii 10,53 testimonio nititur. Initio eius anni P. 
Curiatius Sex. Quinctilius consules tuerant. Mox pestilentia vehementissima exorta, 
quae multorum hominum funera attulit, consulum alter Sex. Quinctilius absumptus est. 
Hoc Livius narrat 3,32,4: mortuus consul 'Quinctilius , quattuor tribuni plebi. mulliplici 
clade foedatus annus. ab hoste otium Juit. Alium consulem suffectum esse Livius igno- 
rare videtur. Fasti Capitolini ad hunc annum servati ne prioris quidem consulis mortem 
agnoscunt. Longe uberius haec omnia exponit Dionysius 10,53 : fa toivtv t$ avfjiQcqx 

S7rof<ef Q>ov$iof, xoy toov $rifAcl$%o0v TtTTotfi-s tuv ßovheuTcov TTsAc/- 

Ad Nr. 9. — Anno 449/305, quo plebis secessione altera decemviri ad 
abdicandum coacti sunt, Q. Furi nomen ab Livio 3,54,5 commemoratur. Diciturautem pon- 
tifex maximus fuisse et senatus mandatu comitia habuisse, quibus novi tribuni plebis 
creati sunt. Vcrba Livii sunt: factum senatus consultum, ut decemviri se primo quoque 
tempore abdicarent, Q. Furius ponti/ex maximus tribunos plebis crearet et tu cui fraudi 
esset secessio mi/itum plcbisque. Asconius p. 69 (ed. Kiessl.) pontificem maximum, qui 
haec egerit, M. Papirium vocat. 

Ad Nr. 10. — De Agrippa Furio iam supra ad Nr. 6 copiosius diximus, 
atque si quae ibi a nobis exposita sunt, fidem merentur, hic vir pro filio Sp. Furii 



Digitized by Google 



»3 



anni 464/290 consulis habendus erit. Cognomcn 'Fusi' exhibet chronographus anni 
354. Diodorus 12, 30 cognomine carct. De Agrippae Furii consulatu deque eius 
cum T. Quinctio Capitolino collega concordia Livius accurate rettulit 3, 66 — 70. Non 
alienum abs rc fuerit admonere, apud Livium aliud praeterea exemplum extare sum- 
mi magistratus concordissime acti, in quo iunior collega seniorem collegam singulari 
modcstia et obsequio complexus sit Pertinet haec narratio ad annum 386/368, quo 
in tribunatu militari Camillus, rerum gestarum laude cumulatissimus, collegam habuit 
P. Valerium; conf. Liv. 6, 6, 3. In utraquc narratione Livius vocabulo 'summittendi' 
utitur; priore loco 3, 70, 1 facilitatc summittcntis se comiUr; posteriore loco de Va- 
lerio 6, 6, 7 sibi destinatttm in animo esse, Camillo summittere imperium. 

Ad Nr. 11. — Plenum huius viri nomen, C. Furius Pacilus Fusus, efficitur 
partim Livii testimoniis, qui duobus locis, 4, 12, 1 et 4, 22, 7, C. Furium Pacilum 
eum nuneupat, tertio loco, 4, 31, 1 cognomine caret; partim Diodori memoria, qui 
I2 i 35 'Quintum Furium Fusum' (<1>cW), praenomine, ut videtur, confuso, loco poste- 
riore 1 2, 80 'Gaium Furium" in fastis suis recenset. Chronographus anni 354 'Fusi' 
nomen exhibet annis 441/313 et 426/328. C. Furii Pacili rerum gestarum memoria 
haec est: consulatum gessit anno 441/313; conf. Liv. 4, 12, 1. Tribunus militum fuit 
426/328; conf. Liv. 4, 31, 1. De censura, quam cum M. Geganio Macerino anno 
435/3 1 9 gessit, testis est Livius 4, 22, 7: eo anno C. Furius Pacilus et M. Gcqanius 
Macerinus censores viilam pub/icam in camfio Marth probaverunt, ibique prhnum census 
populi est actus. 

Ad Nr. 12. 

Plenum nomen, L. Furius L. f. Sp. n. Medullinus, extat in fastis Capitolinis 
ad annum 405/349, servata patris quoque et avi significatione. Livius omnibus locis 
Medullini cognomen addidit; Diodorus nunquam in eius viri honoribus indicandis co- 
gnomine usus est omninoque in numero honorum, quos L. Furio tribuit, a reliquis 
testibus discrepat; nam ad tres annos 398/356, 397/357, 394/360 eius nomen omi- 
sit ; unius anni 391/363 tribunos militares duobus locis enumerat, 14,107 et 15, 15, 
priore loco L. Furium omittit, altero eius memor est. Fasti Capitolini huic viro mi- 
rum in modum favent; nam incredibilem fere honorum ab eo gestorum numerum tra- 
dunt: duos consulatus, septem tribunatus militares. Hae copiae ut uno conspectu 
lustrari examinarique possint, hanc tabulam subieeimus, qua eorum honorum anni 
simul cum locis, quibus Livius de eis agit, comprehenduntur. 



Digitized by Google 



'4 

Consul: 413/341 (Liv. 4, 51, 1); 409/345 (Liv, 4, 54, 1). Tribunus militum: 
407/347 (Liv. 4, 57, 12); 405'349 (Liv. 4, 61, 1); 398/356 (Liv. 5, 14, 5); 
397/357 (L«v. 5. 16, 1); 395/359 (Liv. 5, 24, 1); 394/360 (Liv. 5, 26, 2); 391/363 
(Liv. 5, 32, 1). 

Contra hanc honorum L. Furii seriem vehementer pugnat Livius, quemad- 
modum supra iam dictum est ad Nr. 7. Livius enim Ultimos quidcm quinquc tribu- 
natus ab tertio ad septimum uni L. Furio attribuit iterationis numeris diligenter ad- 
scriptis; in superioribus vero manifesto discrepat; nam cum ad annum 398/356 adno- 
taverit 5, 14, 5 L Furtum Medullinum tertium, ad annum 405/349 totidem verbis 
scriptum est 4, 61, 1 : L. Furius Medullinus tertium. Deinde annum 407/347 nullo 
modo pro primo L. Furii tribunatu habuit, cum scribat 4, 57, 12: quattuor ereati, am- 
nes iam functi co hanare: L. Furius Mcdullinus e. q. s. 

Dcnique Livius contra fastorum Capitolinorum et Diodori auctoritatem pro 
anni 400/354 tribuno militari Sp. Furio L. Furium Medullinum exhibet (5, 12, 10), 
ne iterationis quidem numero adiecto. In consulatu anni 409/345 iteratum honorem 
significat. Itaque hoc unum manifesto apparet, Livium duos L. Furios discernere. 
quibus duos consulatos et octo tribunatus assignat. Eorum patres, L. Furium et Sex. 
Furium, iam supra sub Nr. 7 apud Livium distingui intelleximus. Sed Livius quod 
altera manu nobis donavit, altera rursus eripit; cum enim illis locis, quos indicavimus, 
L. Furios clare distinxerit, tarnen quantum utriquc eorum ex illo honorum thesauro 
dcbeatur et quomodo iterationum numeri supplendi sint, nullo verbo indicavit, omni- 
noque horum virorum omnem memoriam ita perturbavit et obscuravit, ut Gordium ali- 
quem nodum solvmdum nobis reliquerit. 1 luius confusionis origo inde sine dubio 
repetenda erit, quod in eorum annorum historia enarranda Livius diversis auctoribus 
usus ab alio ad alium transiit; quare cum illi partim unum L. Fuiium, partim duos 
Lucios Furios hac aetate fuisse statuerent, fieri non potuit, quin in summam incon- 
stantiam Livius incurreret. 

Ad Nr. 13. 

Plenum nomen exhibent fasti Capitolini ad annos 403/351 et 4 ol /353 : l M. 
Furius L. f. Sp. n. Camillus.' Memoriam honorum et rerum gestarum in tabula 
subiecta composuimus Livii locis pro testimoniis adiectis. 

Censor: 403/35 > (Liv. 5, 1, 2, tribunum eum militarem appellans; Val. 
Max. 2, 9, 1 et fasti Capitolini censuram testantur). — Tribunus militum sexiens: 
401/353 (Liv. 5, 10, 1); 398/356 (Liv. 5, 14, 5); 394/36o (Liv. 5, 26, 1); 386/368 
(Liv. 6, 6, 3. 12); 384/370 (Liv. 6, 18, 1); 381/373 (Liv. 6, 22, 6). — Dictator 



Digitized by Google 



t$ 

quinquiens: 396/358 (Liv. 5, 19, 1) ; 390/364 (Liv. 5. 46, 10); 389/365 (Liv. 6, 2, 
5); 368/386 (Liv. 6, 38, 4); 367/387 (Liv. 6, 42, 4). — Interrex: 396/358 (Liv. 
5, i7> 4); 392/362 (Liv. 5, 31, 8); 389/365 (Liv. 6, 1, 8). — Triumphavit quater: 
396/358 de Veientibus (Liv. 5, 23, 4) ; 390/364 de Gallis (Liv. 5, 49, 7) ; 389/365 
de Volscis, Aequis, Etrusds (Liv. 6, 4, 1) : 367/387 de Gallis (Liv. 6, 42, 8). 

Camilli rcnim gesjgrum memoria mirum quantum postcriorum temporum 
fama et fahulis aueta est. Interim de honorum ab eo gestorum indice haec adno- 
tanda videntur. Censuram anni 403/351, cuius testes sunt fasti Capitolini, Livius 5. 
1, 2 non commemorat, sed tarn Camillum, quam M. Postumium Albinum, qui Camilli 
in censura collega fuit, in numero tribunorum militarium recenset. Verum in hac re » 
Livius parum sibi constat, nam in tribunatuum Camilli militarium iteratione indicanda 
illum censurae annum partim pro tribunatu numerat, partim non numerat. Anno 
4 ol /353 narrat 5, 10, 1, quae a l M. Furio Camillo iterum' tribuno gesta sint; paulio 
post 398/356 rursus testatur, l M. Furium Camillum itenim' trilmnum militarcm fuisse. 

Itaque bis quoque locis accidit, quod saepius iam observavimus, ut Livius 
auetorem, quem paulio ante secutus esset, cum aliqua rerum narrandarum perturba- 
tione relinqugret; conf. Weissenbornium ad 5, 14, 5 de hac re disserentem. E Ca- 
milli dictaturis quinque amplissimam ad dubitandum materiam p, aebent quarta et Quinte 
annorum 368/386 et 367/387. Quartam dictaturam Camillus gessisse dicitur inter 
certamina vehementissima patrum cum plebe de legibus Licinäs; narrat Livius 6, 38, 
3 : ad ultimam dimicationem de legibus ventum ; et cum tribus vocarentur nec inter cessio 
collegarum lat rihus obstaret, frepidi patres ad duo ultima auxilia, summum Imperium 
summumque ad civem, decurrunt. diclatorcm dici placet. dicitur M. 'Furius Camillus, 
qui magistrum equilum L. Acmilium cooptat. Camillus cum per aliquod tempus 
contra pertinaces tribunorum impetus tanquam in acie stetisset, mox re infecta et 
propemodum coactus se abdieavit. Anno tarnen sequente, cum ingens belli Gallici 
terror ingrueret, dictator quintum creatus est. Nec civium de se expectationem 
fcfellit. Congressus cum Gallis in agro Albano summa cum gloria, non minore fere 
quam annis vjgjntg tribus ante, eos fugavit senatusque decretg triumpluim egit. Conf. 
Liv. 6, 42, S. Haec omnia ah I.ivio narrantur tanquam pukhcrn'mo cum reliqua 
Camilli rerum gestanim memoria coneortlantia et congruentia ; Camilli enim in his 
duabus dictaturis enarrandis imaginem informavit tanquam viri flore et robore aetatis 
valentis. Sed oblitus propemodum est Livius eorum, quae annis haud paucis ante 
de fractis Camilli annorum onere viribus narraverat ad annum 381/373, quo sextum 
tribunatum militarem gessit. Exactae iam aetatis, inquit Livius 6, 22, 6, Camillus 

Digitized by Google 



16 

erat, comitiisque iurare parato in verba excusandae vaJettuiini solita consensus populi 
restiierat. Quinta dictatura, in qua Gallos in agro Albano vicisse dicitur, sexto tribu- 
natui annis tredecim posterior est. Plutarchus repugnantiam obtegere paullulum stu- 
dct, nam in sexti tribunatus narratione adversam magis valetudinem premit, quam 
senectutem ; Camill. 37 *t W <pecvtt>u>TctTn tmv ahiuv w cco^oavTiot tra uxroe- irvyyjxve yeii> 
vtxrZv TTtfJ ras riplfetf httkmc- In quarta deinde dictatura Plutarchus exactam aetatem 
confitetur, annorum numero adiecto cap. 40 0 (xtv atyöfyet yi^oov ^SH M" c f ev cLnihtniev 
t y ieq xc r r u rn| yeyovtyect- <rwo$Zv J2 Wv uvecyxitv • • • recTsheye tbvs fxecxvvefAsvovf' 

Inde facile suspitio nascitur, duas postremas Camilli dictaturas posteriore 
demum tempore ad rerum ab eo gestarum memoriam tanquam cumuli loco adiectas 
esse. Accedit alia res, de qua luculentissime ornatissimcque cxposuit K. VV. Nitzsch, 
'Roemische Annalistik' p. 275 — 280. Livius enim per lllud quadraginta annorum spatium, 
quod fuit post annum urbis a Gallis captae et eversae, magnum numerum novit pu- 
gnarum cum Gallis commissarum, qui identidcm in fines Romanorum incursionibus factis 
civitatem terruerint. Haec bclla ducibus Romanis amplam triumphorum merendorum 
materiam suppeditarunt ; non minus enim quinquiens triumphatum esse cum Livius 
testatur, tum pars, quae servata est, actorum triumphalium Capitolinorum. Bella, si 
Livium sequimur, haec fuerunt: 

Anno 367/387 Camillus vicit triumphavitque (Liv. 6, 42, 6); anno 361/393 
vicit T. Quinctius Pennus dictator (Liv. 7, 9, 6) 5 Livius triumphum ignorat ; acta 
triumphalia eum testantur; anno 360/394 vicerunt Q. Servilius Ahala dictator et con- 
sul de plebe C. Poetelius Baibus, triumphavit C. Baibus (Liv. 7, 11, 4 et 9); anno 
358/396 vicit et. triumphavit C. Sulpicius Peticus dictator (Liv. 7, 12, 7 et 7, 15, 8); 
anno 350/404 vicit consul de plebe M. Popillius Laenas, qui et triumphavit (Liv. 7, 
23, 2 et 7, 24, 10). Denique anno 349/405 vicit L. Furius Camillus, M. Camilli 
filius, consul, qui non triumphavit (Liv. 7, 25, 3. 12). Praeterea eorum bellorum nie- 
moriae duorum facinorum apud posteritatem clarissimorum narrationes insertae sunt; 
bis enim duo fortissimi viri extra aciem cum Gallis, a quibus provocati fuerant, pu- 
gnarunt; anno 361/393 T. Manlius Torquatus (Liv. 7, 10, 2), et anno 349/405 L. 
Camilli auspiciis M. Valerius Corvus (Liv. 7, 26, 2). Sed omnes hae narrationes, in 
cmibus l lactea' illa Livii ubertas pulcherrimo flumine eflunditur animosque legentium 
summa dulcedine delectat, haud multum fidei merentur. Nam, uti rectissime monuit 
Nitzschius 1. s. s., Polybius, talium rerum paullo quam Livius . gravior testis, intra 
illud quadraginta annorum post urbem captam spatium non modo nullius triumphi 
memoriam famamve novit, sed ne pugnae quidem cum Gallis commissae mentionem 



Digitized by Google 



17 



facit ; immo eo loco, ubi data opera de vestustioribus, quae Romani cum Gallis ges- 
serint, bellis exponit unam tantummodo et alteram Gallorum incursionem factam esse 
tradit, quarum in priore Romani, in posteriore Galli proelii discrimen cunctatione e" 
fuga evitaverint. Ex imperatoribus Romanis apud Polybium neque Camillus neque 
reliquorum quisquam commemoratur. Polybii verba sunt 2, 18, 6 perx r»fv rijsr TtoKtus 
K«ra6Ä>f'4" v rtVJ Tfixx.<xrTu>, rore p x -v ovk sroAutiTotv ni\>Te%ocyccye~* 'Vufxxioi rot (TT(>*Tc7ieoot, • . . 
«:Tc9/f 1 1% *7itß:hrif trtt Mexccra; ■ ■ ■ i7ri7rsfevofx!vuv, . . • {ol l ?ccfxx7ci) XTtwrW 01 $t TaXx- 
reu xxTxxXxyivTti . . . <Pvyy ■nx$x-n\r\s'.xt }ttoiy[7xvto tyis dTTc%<**Y\iu: De tribunatibus 
militaribus sex, quos Camillus gessisse dicitur, alibi nobis dicendi locus paratus erit. 

Ad Nr. 14. — Plenum nomen l Sp. Furius L. f. Sp. n. Medullinus' fasti 
Capitolini cxhibent. In Spurii praenomine consentit Diodorus 14, 47. Livius contra 
5, 12, 10 'L. Furium Medullinum' eum vocat, qua de re supra dictum est ad Nr. 12. 
Sp. Furius tribunus miltitum fuit anno 400/354. 

Ad Nr. 15. — De hoc C. Furio [C. f.] Pacilo anni 412/342 consule testes 
sunt Livius 4, 52, 1 et Diodorus 13, 54. 

Ad Nr. 16. — L. Furius M. f. L. n. Camillus bis dictator fuit, anno 
350/404 (Liv. 7, 24, 11); et anno 345/409 (Liv. 7, 28, 3). Consul 349/405 (Liv. 
7, 24, 11 et 7, 25, 11) cum Appio Claudio Crasso. Diodorus 16, 59 hoc consu- 
lum par ignorans alia consuluin nomma affert. Hunc L. Furium filium M. Camilli 
esse, maxume apparet Livii loco 7, 25, 12 tnem&r patcrnae irirtittis Gallicum sibi bel- 
lum extra sortem sumit. Quocum conferas Plut. Camill. 35 ditoXmoäv rev vlcv Atvtucv. 

Ad Nr. 17. — Sp. Furius M. f. L. n. primus praetor fuit anno 366/388 
(Liv. 7,1,2). 

Ad Nr. 18. — L. Furius Sp. f. M. n. Camillus. Plenum nomen praebent 
acta triumphalia ad annum 338/416. Consulatum gessit cum C. Maenio 338/416, 
qui extinetis postremis belli Latini reliquiis triumpharunt (Liv. 8, 13, 1 — 10). Consul 
iterum fuit cum Iunio Bruto Scaeva anno 325/429 (Liv. 8, 29, 2). 

Ad Nr. 19. — Nomen et origines huius viri 'L. Furius Sp. f. L. n. Me- 
dullinus' praebent fasti Capitolini ad annum 363/391. Fuit tribunus militum anno 
381/373 (Liv. 6, 22, 6); deinde iterum anno 370/384 (Liv. 6, 36, 3); censor fuit 
anno 363/391 cum M. Fabio Ambusto, testibus fastis Capitolinis, tacente Livio. Huius 
viri memoriam clarissimam reddidit consortium M. Furii Camilli, patrui eius, in tribu- 
natu anni 381/373. Narratio rerum gestarum huius anni, quae extat apud Livium 



Digitized by Google 



18 



6, 22, 6—26, 8, in earum fabularum numero est, quibus veteres illi histor[ae Roma- 
nae auctores et conditores recte faciendi exempla proponere et ad virtutis praecepta 
iuventutis animos informare conati sunt. In bello contra Volscos gerendo Camilli natu 
iam grandioris et ad senectutem vergentis cautio et cunctatio L. Furio invenili robore 
et ingenio superbienti molesta esse coeperat; poscit igitur a collega ut, quoniam pristi- 
nus ille animi eius fervor senectutis onere quasi relanguisse videatur, quom utrique 
collegae par potestas et imperium par sit, per aliquot dies summum imperium sibi 
concedat, ne rei publicae fortiter gerendae occasio praetermittatur. Concedit Camillus 
admonito collega, ne in periculum, quod non tarditate et languore, sed cauto consilio 
ipse evitavisset, temere et cum magno rei publicae damno incurreret. Eventus bre- 
vissimo tempore Camilli vaticinium confirmavit. L. Furius ab hostibus fugatur et 
unius Camilli, qui praesidia nonnulla paraverat, interventu a graviore clade defendi- 
tur. Verum hanc collegae sui ignominiam Camillus tantum abfuit ut in laudem suam 
vetteret, ut cum paullo post expeditio adversus Tusculanos facienda atque Camillo in 
ea re adiutoris et socii eligendi copia facta esset, ex universo tribunorum eius anni 
collegio L. Furium potissimum sibi adiungeret. 

Ad Nr. 20. — Sp. Furius [Sp. f. L. n. Medullinus]. Supplementa uncis 

inclusa coniectura nituntur. Livius 6, 31, 1 'Sp. Furium' eum vocat, nullo addita- 

mento adscripto. Diodorus 15, 57 eum 'Lucium Furium' vocat. Tribunatum milita- 
rem gessit anno 378/376 (Liv. 6, 31, 1). 

Ad Nr. 21. — M. Furius Fusus. Eius nomen extat in fastis Capitolinis 
in collegio tribunorum militarium anni 403/351. Patris et avi nomina, quod maxumc 
dolendum est, lapidis fractura interciderunt. Consentit cum fastorum Capitolinorum 
testimonio Diodorus. Livius 5, 1, 2 in eius anni tribunorum militarium collegio 
recensendo duos exhibet Marcos Postumios, quorum nominibus interiectum est nomen 
M. Furii Camilli, hoc ordine : l M. Postumius, M. Furius Camillus, M. Postumius 
Albinus.' Iiaque aut ipse Livius aut librarii errore capti pro M. Furii Fusi nomine 
M. Postumium substituisse videntur. 

Ad Nr. 22. — Agrippa Furius Sex. f. Fusus. Nomen eius viri habent 
fasti Capitolini ad annum 391/363. Livius 5, 32, 1 'Agrippam Furium' eum vocat. 
Diodorus cum errore quodam adductus bis eius anni tribunos militares afferat, 14, 
107 et 15, 15, neutro loco Agrippae Furii memor est. Mommsensius in Hermae 
vol. V. p. 274. optime demonstravit, hoc quoque Agr. Furii nomen inter illa tribuno»- 



Digitized by Google 



19 



nun militarium undeviginti nomina ponendum esse, quae audacissima interpolatione 
posteriore tempore fastis publicis inserta sint. 

Ad Nr. 23. — C. Furius C. f. C. n. Pacilus. Plenum eius nomenf fastis Ca- 
pitolinis ad annum 251/503 debetur, quo anno consul fuit cum L. Caecilio Metello. 

Sed haec interim hactenus. 




Iani po&teaquam hnec praefati sumus de re minimc illa quidem levi 
et exili, verum tarnen ex scholae urabra petita et tali, quae natura sua pau- 
corum tantum hominum animos allicere possit, nunc ad maius augustiusque 
officium animos convortamus, quod in laetissimam ipsius \itae frequentiam nos 
deducit quodque quasi pignus est eius fidei atque pietatis, quibus patriae 
dilectissimae nomen, quo nihil carius hominibus est, academia nostra complectitur. 

Appropinquat enim dies inprimis faustus et exoptatus, quo potcntis- 
simus clementissimusque princeps, Germanorum Imperator Hex Borussiac 
GUI LELM US I. lucem adspexit, quem diem sicut universa patria ita nostra 
quoque academia votis pientissimis et intimo pectore conceptis salutabit. In- 
dicenda igitur sunt sollemnia, quae ab Universitate Christiana Albertina in 
magna aula die XXII. mensis Martii anni MDCCCLXXVII, hora I. post nie- 
ridiem celebrabuntur, in quibus communia omnium vota communemque laeti- 
tiam oratio ab cloquentiae professore publice constituto, Eduardo Luebbcrt, 
patrio sermone habenda intcrpretabitur. 

His sollemnibus ut prorapto lubentique animo intcrcsse velint, ea qua 
par est observantia magistratus Regios perillustres cum civiles tum militares, 
magistratus urbicos summe colendos, sacrorum antistites maxume reverendos» 
scholae humanitatis studiorum fundamenta strenue iacientis pracceptores 
honoratissimos, nec non viros spectatissimos ornatissimosque, qui aliquo officii 
vel studiorum vinculo cum universitate nöstra coniuncti sunt, denique urbis 
incolas et quicunque patriae nostrae favent cupiuntque, rogatos invitatos esse 
volunt Rector et Consistorium acadcmicum Universitatis Kiliensis*. 



Ilabamiis kiliae Holsatorum die Will, mensis Martii MIK( ( IAWII.